POEMATA VARII ARGUMENTI, Partim E GEORGIO HERBERTO Latinè (utcunque) reddita, Partim conscripta, A WILH. DILLINGHAM, S. T. D. Cantabrigiensi.

Adscitis etiam aliis aliorum.

Lectorem delect ando, paritérque monendo, Hor.

LONDINI, Typis E. Flesher. Prostant apud R. Royston Bibliopolam Regium, MDCLXXVIII.

Academiae Cantabrigiensis Liber

AD LECTOREM.

DAmus tibi (amice Lector) Poëmata quae­dam varii (quod & profitentur) argu­menti. De quibus profectò nil attinet mul­ta dicere, at nonnihil fortasse plurimum: cùm nè te insalutatum praeteriri putes, ad cujus tribunal sisti se jam intelligunt; tum etiam certè, nè, omni praefationis face destituta, non tam in lucem edita, quàm in tenebris exposita esse videantur. Exstitit hoc nostro seculo Georgius Herbertus, divitis & sublimis ingenii vir, judicii subacti, eruditionis non vulgaris, at pietatis planè singularis. Is, cùm è familia nobili esset oriundus, literarum studiis se totum tradidit excolendum, Academiae Cantabri­giensis alumnus factus, ejusdémque postmodum Orator publicus: tandem verò in ordinem Sacerdo­talem cöoptatus, Pastorale munus in Ecclesia nostra Anglicana, quoad vixit, administravit. Scripsit is Poëmata quaedam sermone Anglicano, quae Templi nomine visum est indigitare. Neque sa­nè id immeritò; in illis siquidem animi sui reces­sus [Page] intimos, mentis adyta & penetralia, ipsúmque adeò Spiritûs Sancti Templum reseravit. Deus bone! Quales inibi motus! quàm docti, nobiles, pii, ac planè divini! Quae contriti cordis suspi­ria! qui gemitus columbini! qui mentis conflic­tus! quae animi deliquia! tum verò, quae gau­dia! qui triumphi! quales divini amoris flam­mae! quales denique supremi Numinis laudatio­nes inibi, ab Autoris pectore expressa omnia, non tam leguntur, quàm ab idoneo Lectore inter legen­dum planè sentiuntur! Quae cùm ejusmodi sint, ut legentis menti veram pietatem affundere & affla­re quodammodo videantur: dolebam certè (pro eo ac debui) rem ità esse comparatam, ut exteri omnes, sermonis genere, quin & nostrates plerique, (nec indocti) vel rerum vel styli quadam obscu­ritate, ab iis legendis arcerentur. Quocirca non­nulla ex iis seligenda duxi, quae versione liberâ ità demum Latinè redderem, ut & obscuris lumen aliquod afferrem, & sententiam Autoris alicubi dilatarem. Selegi autem ea potissimùm, quae ma­gìs juventuti nostrae accommoda fore videban­tur; ut eorum animi, jucundissimâ rerum utilium varietate deliniti, ab Amatoriis caeterísque morum corruptelis abduci possint, Poësíque piae ac salubri paulatim discant adsuescere. His accesserunt alia pauca festivi magìs ac amoeni argumenti. in qui­bus si fortè naturam satìs expressimus, & nos rem [Page] acu tetigimus, & habebit Lector quibus possit illae­sâ pietate ac modestiâ delectari. Siquidem ut pic­tura Poësis erit; quae, si spiret, vel aniculae licèt, delectare solet plurimúm.

Verùm, quò meliùs constaret volumen, ac eodem planè consilio, adoptavimus aliorum plura, & qui­dem utriusque generis, nunc certè hinc indè cor­rogata, at jam olim ferè in lucem edita, si unum, vel etiam alterum fortè excipias; atque imprimis Aeglogas, à Cantabrigiensi aliquo è Collegio Regali (ut videtur) superiore seculo conscriptas, nescio an non & antehac editas; at certè peregri­no charactere conscriptas, ac ad me fortè delatas, eas ejusmodi esse facilè deprehendi, quae cum blat­tis (quod aiunt) ac tineis rixari minimè mere­antur. Verùm haec omnia, qualiacunque demum fuerint, tui nunc juris & arbitrii sunto. Vale er­gò, & fruere.

Tuus Wilh. Dillingham.

IMPRIMATUR.

T. Turner.

SYLLABVS POEMATUM

IN PARTE PRIMA.
  • PErirrhanterium, ex Herberti Anglico. Pag. 1
  • Sacrificium, ex eodem. 24
  • Providentia, ex eodem. 35
  • Gryphi, ex eodem. 43
  • Gaudium, ex eodem. 44
  • De Moribus puerorum. 45
  • Suleianum. 56
  • Campanae Undelenses. 60
  • Avicula [...]. 65
  • Sepes Hortensis. 67
  • [...]. 68
IN PARTE SECUNDA.
  • CArmen Mosis, Deut. 32. per A. Melvinum. Pag. 69
  • Jobi Capita prima tria, & postrema quinque, è Metaphrasi poëtica J. A. Thuani. 78
  • Senectutis effigies, ex ejusdem Metaphr. poëtica Capitis XII.
  • Ecclesiastis. 96
  • [Page] Theod. Bezae Praefatio poëtica in Psal. Davidis LI. 98
  • Tho. Rhaedi Paraphrasis Psalmi CIIII. 107
  • Historia Jonae, Carmine paraphr. per Hug. Grotium. 109
  • Ejusdem Paraphrasis in tres versus postremos Cap. X. Proph. Jeremiae. 118
  • P. Virgilii Maronis (ut vulgò habetur) Moretum. 120
  • Cassii Parmensis (Virgilii aequalis) Orpheus. 125
  • M. A. Lucani Scaeva, è Lib. VI. 126
  • M. Manilii Perseus vindex, è Lib. V. Astron. 131
  • M. Hieron. Vidae Cremonensis Scacchia Ludus. 134
  • Hippodromus. 155
  • G. Buchanani Equus. 156
  • Tho. Rhaedi de Arte Typographica Carmen. 157
  • Bartassius de Aquila, Gabr. Lermaeo Interprete. 160
  • Idem de Luscinia, eodem Interprete. 163
  • Fam. Strada de Luscinia & Fidicine. 165
  • Theod. Bezae Burdinus moriens. 167
  • Ejusdem Tinea. 169
  • Hug. Grotii Iter Currûs veliferi. 171
  • Ejusdem in Is. Casauboni Exercitationes Baron. Car­men. 174
  • D. Erasmi Roter. de Senectutis incommodis Carmen. 176
  • H. Husani JCti Votum. 184
  • Incerti Autoris Aeglogae tres:
  • I. Contra Praedicatorum contemptum. 185
  • II. Querela Collegii Regalis. 192
  • III. De morte Boneri. 201
  • Phineae Fletcheri Locustae. 208
  • Thomas Morus in Aulicum Gallicae linguae affectorem. 235
  • Cum amico quodam importuniùs ad pocula invitante Ex­postulatio verecunda. 237

DEPRESSA RESVRGO

POEMATVM Varii Argumenti PARS PRIOR.

PERIRRHANTERIVM.

§ 1.
TU, pretium cui vena facit, dulcísque juventus,
Et spes virtutis praestans elementa futurae,
Huc aurem, huc animum: forsan te fingere Versus
In melius poterit; fuerit sic esca voluptas.
Quem non assequitur fugientem Concio sacra,
Forsitan occurrens poterit reperire Camoena,
Atque è deliciis faciat libamina sacra.
§ 2.
Cura sit imprimis vitare Libidinis aestus.
Polluit illa, suo lavit quem sanguine Christus.
Illa animis inscripta tuis dictamina sacra
Delet, dum menti tenebras offundit incrtes.
Quâ tu fronte Deum vel Biblia Sacra tueri
Audes his oculis, queîs pagina sola libido?
§ 3.
In totum abstineas, aut fias ritè Maritus.
Semita bina patet; conceditur optio: sic vult
[Page 2] Munificus Dominus. noli per devia ferri.
Accipias placidè quicquid porrexerit ille;
Nèc freme, limitibus quòd sit conclusa libido.
Gaudia habet castus. perpendas utraque. tum, si
Plura lues habeat, coelum stellásque remittas.
§ 4.
Si permisisset Deus ut discrimine nullo,
In morem pecudum, possent impunè coïre
Humanum genus, & latè quácunque vagari;
Indubiè, rebúsque ipsis usúque magistro,
Omni cavissent studio, legémque tulissent,
Libertate vagâ nè posset cuncta libido.
Nunc autem, postquam certis Deus Optimus undas
Ire jubet ripis, notósque habitare canales;
Aestuat infelix, objecta repagula rumpit,
Atque ferox Vermis sibi vult quodcunque licere.
Monstrum homo quale foret, propriis permittere votis
Si Deus hunc vellet ! certè, perversa secutus,
Mutaret pedibus vultus usúque locóque.
§ 5.
Pocula prima sitis, poscítque secunda voluptas;
Tertia virus habent. noli committere venis
Quod semel admissum nullas exaudit habenas.
Crede mihi, vinum luctator callidus audit,
Supplantans quoscunque semel complectitur. hunc tu,
Si procul abstineas, facili prostraveris arte.
Jure luto dederim quod me provolveret illuc,
Ridendum cunctis, calicum si pergeret ordo.
§ 6.
Ebrius, indomitam rabiem dum pectore versat,
Dilaniet forsan praegnantis viscera matris.
Scilicet, amisit demens rationis habenas,
[Page 3] Ipse exsul profugúsque sui. genus omne malorum
Illabebatur venas intrante Falerno.
Ebrius humani generis praestantia jura
Perdidit infelix, vix brutâ parte superstes.
§ 7.
Ut placeam alterius laeso madidóque cerebro,
Ipse meum perdam? mea nec mensura, nec usus
Illius exaequat corpus, magnámve lagenam.
Quod tibi delicias, mihi cur tormenta ministret?
Post cyathos binos vinc'lis constringe Lyaeum;
Immotum firmato pedem, neque cedito. si sis
Ipse verecundus, vinum sibi cornua sumet.
§ 8.
Quòd si potores nolint ratione moveri;
Aufugias, illósque suis sine moribus uti.
Nave semel fractâ quis non sibi consulit ipsi,
Quà datur effugiens? nec enim evasisse pudebit;
Nec tibi communi prosit periisse ruinâ.
Dicier humanus tanti est, ut bellua fias?
Post cyathos binos sistas, aedésve relinquas.
Divina imprimis vino deletur imago.
§ 9.
Verùm seu vino tu, sive libidine pecces,
Absit id ostentes; totam nè prodige frontem;
Neu laudi ducas quod debuit esse pudori,
Atque quod infamem to stigmate reddit inusto.
Consequitur veniam, cujus te poenitet, error:
Impia sed commissa palàm qui jactitat effrons,
Ille Deo bellum indicit, coelóque Tonantem
Provocat exiguâ concreto è pulvere glebâ.
§ 10.
Nè temere illius, tua qui sibi condiditora,
[Page 4] Usurpes Nomen, (sanctum & venerabile Nomen.)
Nil tibi profuerit, praetextum & respuit omnem.
Delectant Venus ac Vinum; lucratur Avarus:
Sed vilis Jurator amat profundere gratìs
Fastiditam animam, (at magnâ mercede redemptam,)
Nec timet armatas violati Numinis iras.
Jurâssem quamvìs Epicuri in verba magistri,
Et foret in summis votis mihi sola voluptas;
Attamen hoc vitio facili ratione carerem.
§ 11.
Alterius quoties recitabis dicta jocosè,
Juramenta premas; sine queîs consistere verum
Et solet ingenium, neque talibus indiget unquam.
Fabellis excerpe sales, at crimina mitte.
Pomum pelle levat, qui vult sine sordibus escam.
Tu nè perde joco virtutem Numinis ejus,
Quod solum poterit tibi tunc prodeffe vocanti,
Quum dolor incumbens animos prostraverit acres.
§ 12.
Plectuntur graviùs, quamvìs leviora videntur,
Crimina, quae promptè poteras vitâsse, quibúsque
Sufficit ingenium, quamvìs exile, notandis.
In tricis apinísque animam disperdere noli.
At si depereas aeternos perditus ignes;
En latas Erebi portas! en strata viarum!
Quas in sublimi devecta superbia curru
Et scelera ampla suis latè trivêre quadrigis.
Vel,
Gratìs commissum graviùs plectetur. in illo
Quò minus illecebrae, magìs est perversa voluntas,
Tam nihili pendens animam, coelúmque, Deúmque.
Si te perdendi tibi sit tam dira cupido;
[Page 5] En! hiat insanùm diductis faucibus Orcus;
Insilias praeceps. quòd si te gurgitis horror
Absterret refugum, nè caecis ignibus ultro
Temet devoveas inopinum, arásque tenentem.
§ 13.
Effuge, ceu barathri fauces, Mendacia quaeque;
Córque Deo fidum, & cordi sit consona lingua;
Neu linguae aut cordi tua sint incongrua facta.
Ignavi imbellésque viri mendacia fingunt,
Et quos plagosi perterret virga magistri.
Mentitur, spumásque vomit, cui turbida mens est.
Aude vera loqui; falso nihil indiget unquam:
Soláque quae poterant illo indiguisse videri,
Dum celare cupit, duplicat sibi crimina mendax.
§ 14.
Otia devita, & perdentes tempora Nugas;
Quas inter blandi sermones, pecten, amica.
Hisce diem si tu vanè contriveris, (en!) te
Sol repetundarum peraget, luménque reposcet
Ipse Deus, non hos concessum munus in usus.
Ille tuae pulchras animae donaverat alas,
Alta quibus peteres: illas ignavia plumas
Nè sine deciduas in lectis mollibus abdat,
Transigat ut pluvias nebulosáque tempora somno.
§ 15.
Si tibi Justitiae fuerit commissa securis;
In vitium converte aciem, tollásque nocentes.
Si te doctorum juvat impallescere Chartis;
Transcribas nitidè quae penè aboleverat aetas,
Et redimas avidi verum de faucibus aevi.
Si te Castra tenent; clarum te fortibus a [...]is
Tollat humo virtus, noménque reponat in astris.
[Page 6] Aufit pulchra modò, (en!) poterit sibi quisque parare
Aut vitam famâ illustrem, vel nobile fatum.
§ 16.
O gens peccati plena, at plenissima turpis,
Anglia, desidiae! pituitam fortiter istam
Exspuito, & purum distendat gloria pectus.
En! ovium ritu balat generosa propago,
Ac si traxissent patriae contagia lanae.
Non omnes dico, at bona pars in pascua missi
Vescuntur loto, patriaeque oblivia potant.
§ 17.
Nos ipsi arguimur tantorum causa malorum,
Natorum teneros quoniam non fingimus annos,
Ut citò praeclaris discant adsuescere rebus.
Arva colunt multi, nocuis dum Filius herbis
Horret, & incultam gestat sub pectore mentem.
Perdicis mores hic mirè callet, at idem
In Sobolis propriae mores inquirere temnit.
Contingat Nato peregrinas visere terras;
Scilicet, ulterior non tangit cura Parentem.
At tu formandis animis studiísque tuorum
Anxius advigiles: debes haec munera proli.
Huc divina parùm quòd si te moverit, atqui
Transcripta in sobolem tua saltem cogat imago.
§ 18.
Grandia nonnulli Natis patrimonia condunt;
Non animos indunt, tot qui dominentur acervis:
Sic res atque haeres una conduntur in urna.
Aut fingunt molles, queîs res vix sufficit ampla.
Dicito si non haec Paupertas jure vocetur.
Aequè es pauper enim, numeras qui mille talenta,
Si totis tibi mille opus est, vivas quibus, atque is
[Page 7] Qui tantùm quinis gaudet, nec plura requirit.
§ 19.
Sic demum dives fiet tibi Filius, antè
Si mentem huic requie, quàm cistam impleveris auro.
Namque facultates, animus si deficit aequus,
Contentúsque suo, sublimis vertice montis
Jactandum exponunt, affligendúmque procellis;
Quas subterfugiunt valles, humilésque myricae.
Quòd si sufficiant haeredi dena talenta,
Quotcunque addideris, thesaurum jure vocabis.
§ 20.
Tu quoties animo quicquam decernis agendum,
(Si licet, & possis) quamvìs exile videtur,
Planè perficias▪ firmat Constantia mentem;
Praestat & immotos, ut stat Marpesia cautes,
Nos quoties in vinc'la vocat malè-blanda voluptas.
Qui sibi non constat, bene sed consulta resolvit,
Proditor ipse sui est. Cui rupta est anchora sacra,
Fluctuat aeternùm, luiturus naufraga vota.
§ 21.
Fac quaecunque facis gestúque animóque virili,
Nec bona furaci damnes conamina vultu.
Caesare teste geri credas quaecunque parabis.
Te certè videt illius Dominúsque Deúsque.
Monstrum semper alit pudor importunus, amicas
Quod tenebras nactum prodit cum syrmate longo,
Nec, caput involvens, caudae jam quaeritat umbram.
Qui peccare timet, calcar virtutibus addit.
Qui praestare bonum metuit, longéque recusat,
Hujus nae fronti debetur larva tenellae.
§ 22.
Os custodito: per portam scilicet istam
[Page 8] Pallentes intrant morbi, & properata senectus.
Nil opus annonae cumulos in viscera condas:
Vivito securus quid proximus afferat annus.
Sin latrat stomachus, duo sunt munimina praestò;
Convivis partire dapes, aut dicta propina:
Id saltem binis gratum est; hoc, utile cunctis.
Aspiciens epulas coenum te cernere credas:
(Túque cibúsque tuus coenum mox nempe futuri)
Frustula tum comedens dic, Terrae terrea mando.
§ 23.
Inter morbificos si quis malè perditus haustus
Deridens, ê praescripto te vivere dicat;
Fortiter hunc temnas. nam quid non lege movetur,
Si solos tollas homines, enormia monstra?
Ad normam surgunt aedes, respublicae amussim
Agnoscunt. frustrà Solem de tramite noto
Flectere coneris, digito aut seducere coelos.
His fruitur sociis, vitam cui regula format.
§ 24.
Discinctus, cuicunque sui custodia nulla, est,
Mox diffluxurus glaciem solventibus Austris.
Est homo congeries normarum, & sarcina; cujus
Singula praescriptam agnoscit sibi portio legem.
Nè te discingas, nè affectibus undet habena;
Quum Deus hos dederit tibi clave serâque premendos.
§ 25.
Tecum versari solus quandoque memento;
Alloquiis te compelles, verbísque salutes.
Dispice quae menti vestes, & qualis amictus:
Audacter cistam inspicias, tua scilicet illa est;
Quaeque ibi comperies, volvas licet, atque revolvas.
Cui, nisi consortes nacto bibulósque sodales,
[Page 9] Nulla subest requies, jam conturbavit, & idem
Destinat exsilio se, séque eliminat ipsum.
§ 26.
Sis frugi; verùm nè sis retinentior aequo.
Debita dissolvas quaecunque aut postulat usus,
Quaeve tuus deposcit honos, quae poscit amicus.
Nunquam certè habuit generosum lucrio pectus.
Rem fac, quâ vivas; tum partis utere rebus.
Haud aliàs nactus dicaris [...]. Vili
Quid lapidi distat nummus, ni splendeat usu?
§ 27.
Nè superent unquam tibi vectigalia sumptus.
Exaequare licet juveni; at provectior aetas
Infrà collimat, cupiat si figere metam:
Diminuit sumptum, ut sentit decrescere vitam;
Vanum praesertim, leviori pignore ludens;
Et semper secum decîdens addit acervo.
Te nati, te cognati, te implorat amicus;
Ante iter inceptum disponas ordine cuncta.
§ 28.
At dum quaeris opes, suspectas semper habeto;
Illas dum captas, nè tu capiaris ab illis,
Atque oculis captus fias ad caetera caecus.
Est aurum daemon paredrus, quem dum sibi stultus
Inservire putat, daemon vafer imperat ipsi.
Aurum contrectes tutó: digitis tamen haerens,
Ceu ferrum candens, penetrabit adusque medullas.
§ 29.
Quid refert an te lapidum, vel sacculus auri
Demergens suffocet aquis? Caput erige in altum, &
Accipe pro nummis stellas; quas enumerare
Arte vales nullâ, at poteris virtute parare.
[Page 10] Nulla trahace magìs decoctrix foemina, nummo
Uno quae vendit famam, requiémque, animámque.
§ 30.
Omnino caveas nè confles aes alienum.
Mensuram cognosce tuam. Cui non satis amplus
Vicenae librae reditus, certè neque centum.
Verna voluptati est; & Res, quae non sibi vitae
Sufficit in sumptus, fruges consumere nata.
Ecce, nepos laxam vestem sibi fabricat, ipsi
Ignoscens, Sartor quod non impunè tulisset.
§ 31.
Speratis nè fide opibus, sortíve futurae
Praesentes aequa sumptus. Qui veste petace
Fortunae procus esse volet, virtutibus orbus
Ac meritis, sperat fabellis addere posse
Juramenta fidem. Sic nempe & navis inanis
Praetendit levibus praegnantia carbasa ventis.
Hoc aulae assueti nôrunt. quin sic iter ergò
Ingredere, ut parili possis absolvere cursu.
§ 32.
Concinnus parvo constans laudatur amictus.
Res est culta magìs Prudentia, quàm tibi quicquid
Ulla, instructa licèt, poterit praestare taberna;
Non Phrygiae vestes aequè, non instita dives.
Nullus cultus abest, si sit Prudentia, prae qua
Argentum pallet, rubet aurum in veste videri.
Scilicet est cura affectata procatio jugis,
Ambit quae nihilum grandi longóque labore;
Stultitia insignis multùm meditata, diúque.
§ 33.
Lude voluptatis, non lucri ductus amore.
Quisquis enim ludit majori pignore quàm quo
[Page 11] Fronte carere potest laetâ, cor ille suúmque,
Forsan & uxoris sobolísque paciscitur uná.
Quin servi, quin templa illo discrimine ludunt.
Ex hoc naufragio & tristi nil funere restat,
Ni gentilitium nomen scutúmque superstes
Confractum teneant templi fortasse fenestrae▪
§ 34.
At tibi si ludus pretio non displicet isto,
Disce hoc, quod magno veteranis constitit olim:
Alea seu damnosa fuit, seu prospera, surge;
Dum redimis damnum, nè tu perdaris & ipse.
Est ludus pulvis pyrius, qui tempore pacis
Unâ subvertit dominósque domósque ruinâ.
§ 35.
Regnat in humana mirè fidentia vita.
Verùm, crede mihi, tam stultum nil fuit unquam,
Quàm vacua, & merito suffulta audacia nullo.
Quin solido veróque bono priùs imbue pectus,
Téque deaurabit fiducia conscia recti.
Macte animo & virtute tuâ, jam nobilis heros!
§ 36.
Sis blandus cunctis. si sis morosior ipse,
Sint tales socii; sit serva, sit uxor acerba:
Horum ut convictu tandem mitescere discas.
Sic poma austerum ponunt, ac mitia fiunt,
Postquam in cognato malum sudavit acervo.
Sic adamas adamanta polit: titubare suëtus
Sic & equus rarò impingit salebrosa per arva.
Sis princeps dúxque ipse tui. Feliciter ille
Militiam vitae novit, cui militat omnis
Affectus, sequitúrque ducem quócunque vocantem.
§ 37.
Nè Lites ambi, pugnae aut captaveris ansas;
Nec timidi nomen metuas: hoc ille meretur
Qui verum proferre timet, vel dicta resorbet,
Strangulat & medio nascentia verba palato.
Néve tuam famam, quòd quis te vellicat, iri
Disruptam credas. Magnis, te posse minora,
Ostendas factis; at erit prudentia nolle:
Quin & magnanimus tali moderamine fies.
§ 38.
Si tua fama levi est quovis lacerabilis ictu;
Illa quidem cerebri tela est tenuissima vani
Atque venenosi. Non tali è stamine quondam
Heroüm constabat honos, qui, vulnera passus
Multa licèt, seros duravit adusque nepotes.
Delige prudenter cum queîs verseris amicos;
Hos tractes tolerésque simul civiliter usu:
Nec jocus obfuerit famae, si eluseris arte.
§ 39.
Nè sis immodicus petulanti splene cachinno.
Ingenio pollens ridebit rariùs ipse;
Est ignoranti nova namque facetia soli.
At tua vel minimè ride; nè tu quoque ludi
Pars fias, ipsis etiam ridendus amicis.
Nè turpem captes alieno ex ulcere ludum.
Pasta fimo similem contraxit musca colorem.
§ 40.
Quid evelle jocis, lapides velut eximis arvo,
Obscoenum quicquid, quicquid redolétve profanum,
Quotquot & alterius laedunt dicteria famam.
Putida sunt isthaec cerebri purgamina crassi;
Quae fugit ingenium subtile, carétque libenter,
[Page 13] Nec tamen interea quidquam deperdit acuti.
Est res quaeque joco praegnans, pariátque facetum,
Obstetricantem si quis cognoverit artem.
§ 41.
Ingenium est effraenis equus, renuénsque domari,
Qui temere nunc hos, nunc calcibus impetit illos,
Non domino parcens, venerans aut nomen amici.
Hoc si fortè vales, nè plùs indulseris aequo,
Néve saginâris fatuo complexus amore;
Nec, si fortè cares, nimio mercabere. Multi
Ingenii laudem, quibus hanc natura negavit,
Vanè affectantes, fiunt ludibria vulgi.
§ 42.
Prudens ac tristis virtus est unica verè
Martia temperies; quae fulminat agmina ducens
Prima per hostiles acies, ac devorat urbes.
Nempe cachinnator virgo est lactaria, quem vel
Contages fugat à cantu, aut specularius ignis.
Tunc ille ingenii est incus, ac meta jocorum:
Tunc ejus vir tristis amat ridere timores,
Déque jocis cunctis laetos celebrare triumphos.
§ 43.
Magnates, si quando adeas, fidenter adito,
Summisséque simul, meritos ac defer honores:
Debita sic reddes, neque te fraudaveris ipsum.
Fortunam servus fingit sibi quisque perinde
Sedulus ac fuerit, segnísve in rebus agundis.
Nunquam assentando vitiis alimenta ministres.
Quisquis adulatur, certè is, cacodaemonis instar,
Illex peccati est, haeres dibaphúsque gehennae.
§ 44.
Magnati nulli invideas, quód sis minor illo:
[Page 14] Sic te pejorem faceres, ac usque minorem.
Nè tibi sis vermis, tua nec tibi viscera rodas.
Verùm profuerit multùm mens aemula laudis,
Dum nulli laedens calcar virtutibus addit.
Aufer eis virus, dederísque affectibus alas;
Victricémque trahent coeli ad capitolia mentem.
§ 45.
Evecti ut fuerint viles ad munera celsa,
Munera non ideo justo fraudabis honore,
Quem non jumento defers, vecto at simulacro.
Quid refert ex quo fiat regale sigillum?
Aut in qua cera Regis signetur imago?
Ex auro fuerit nummus, sive aere, perinde est:
Caesarei vultus legem tribuêre metallo.
Quin & honore pari mihi stragula Regis habetur,
Sive aulaea superba siet, seu vile tapetum.
§ 46.
Conde sinu, verum fueris quum nactus amicum;
Inque tuo illius versentur lumina corde,
Lustratura ipsis quae sunt abscondita fibris.
Pro tali stabis, si res exposcat, ad aras;
Illiúsque tuo redimenda est sanguine vita.
Vera at amicitiae ratio nunc exsulat orbe,
Quam Jonathae exhibuit David, Christús que Johanni.
§ 47.
At praes nè fias, natorum si pater audis.
Debitum amicitiae solos pertingit amicos,
Non unà involvens natos, serósque nepotes.
Nec donare tibi, quae sunt his debita, possum;
Nec tu jure potes, quamvìs donata, tenere.
Quin utrique mori potiùs debemus amici,
Innocuis omnem quàm sic praecludere vitam.
[Page 15] Naturae sese priùs obstrinxêre parentes,
Atque dedêre vades, quàm sponsio fiat amicis.
§ 48.
Si fueris coelebs, poteris concedere amori
Fortunas omnes, nec plus tamen omnibus: una
Vita sat est, unus census. nam nemo tenetur
Alterius causâ nummum sudore mereri,
Qui stultè induerit sibi vincula nescia solvi.
Unum me natura facit; sed me neque plures
Reddit amor: reddat tamen imprudentia plures,
Si rebus nudus duro premar usque labore,
Qui mihi détque cibos, & amici debita solvat.
§ 49.
Demulcere cupis placidis sermonibus aures?
Sit sermo blandus, novus, utilis, atque facetus.
Utile dat studium; facilis dat vena lepores;
Curia blanditias; novitas ex urbe petatur.
Instrue te cunctis; tunc illa apponito mensae,
Quae convivantis nôsti arridere palato.
§ 50.
Si cuique elicias dextre quod noveris illi
Perspectum, gratum facies illíque tibíque:
Is laudem ingenii tulerit, tu plurima disces.
(At tumida ardentes inscitia colliget iras,
Nè cuivis pateat quàm sit sibi curta supellex.)
Responsum illius, quaerendi feceris ansam.
Qui dextre ac scitè dubium ciet, ille loquentem
Obstringítque sibi, propriis & parcit acervis.
§ 51.
Sermonis primae partes si sint tibi, totum
Nè simul atque semel thesaurum prodige; verùm
Frugi sis, aliísque vices concede loquendi.
[Page 16] Nec tua praevertat reliquos profusio, nec te;
Ac si testator proferres ultima verba,
Et formidares nè, quae non dicta, perirent.
Non magìs, urbanus sermones vendicat omnes,
Omnia quàm solus bellaria devorat hospes.
§ 52.
Discepta placidé: errorem vehementia crimen
Reddit, inurbanúmque facit peramabile verum.
Cur magìs afficerent errores nos alieni,
Quàm morbi, aut duris urgens in rebus egestas?
Hoc equidem deposcit amor, tangíque dolore
Nos majore jubet, quò perniciosior error
Morbo, aut pauperie. verùm non concitat iram
Aut amor, aut certè prudentia. lenia discas.
§ 53.
Profuerit multùm tibi mens tranquilla. frementem
Dum finis immotus, tu te calefeceris ipsum
Illius flammis, ejúsque errata notabis,
Pérque fruêre irâ. Cautus gnarùsque lanista
Pugnacem patitur se delassare calorem.
Verum non habitat nubes. qui cernitur isthîe
Arcus, collimat, sed nunquam percutit astra.
§ 54.
Attende alterius dictis, nè forsitan, illi
Respondere volens, tua tantùm sensa reponas.
Omnia comprênde, & quicquid rationis in illis
Comparet, justo trutines examine: tum, si
A socio steterit verum, te adjunxeris ipsis.
Si verum agnoscis convictus, vincitis ambo:
Is profligavit falsum; veri ipse potiris,
Atque triumphalem poteris conscendere currum.
§ 55.
Fac prosis cunctis cum queîs versaris; ut illi
Absentem doleant, illísque optabilis adsis.
Hoc facilè efficient obeunt qui munera celsa,
Ingenio prompto qui sunt, animóque benigno.
Indigeat quo quis, vel quae vehementiùs optat,
Explora; sic multa accedet gratia donis.
Hoc unum superat terrestria gaudia cuncta;
Quod tibi percipies, si cui benefeceris apté.
§ 56.
Te gere submissè, propone at magna gerenda:
Sic humilis celsam mens temperet, atque vicissim.
(Nempe gravem poscunt ingentia vela saburram.)
Nè reptes animo. jaculabitur altiùs ille
Cui scopus est astrum, quàm cui de cespite meta.
Mens humilis, modico commisto laudis amore,
Ardentémque febrim fugat, & gelidum lethargum.
§ 57.
Perpetuò intendas animum, sempérque revolvas
Tecum, quóque loco, quo puncto temporis apto,
Quóque modo optatam possis contingere metam.
Segnities vermes parit: ast iter impiger urget,
Desiliat quamvìs ab equo quandoque, viator.
Vitam agit is solus, rebus qui incumbit agendis,
Hîc situs est Titius, reliquis inscribere possis.
§ 58.
Nè flocci facias, quamvìs exilia, damna,
Sive amor indè tui quicquam decrescit, honórve.
Subductâ ratione puta quaecunque geruntur.
Instar solaris radii loca singula lustres,
Dispiciens numquid fidei decoxeris usquam;
An salvam retines aliquo cum foenore sortem.
[Page 18] Non curo, dicens, mihi conclamatus habetur:
Nec pretium est operae tali monstrare decorum.
§ 59.
Nè cujus, tenuis licèt, asperneris amorem;
(Namque amor est donum summo vel Caesare dignum.)
Nedum tu tibi quenquam inimicum feceris ultro.
Non solùm catapulta necat, sed parvula funda;
Túque feras vilis pretium non vile furoris.
Certè opifex prudens, aliquando quod utile siet,
Nullum instrumentum, quamvìs sit vile, recusat.
§ 60.
Huc peregrina redit prudentia, nec sapit ultrà;
Accipe quae gratìs dantur, gratúsque repende.
Seu tibi divitias, vel amorem, aut verba benigna
Exhibeat quisquam, laeto omnia suscipe vultu;
Inque sinu condas: memori tum pectore servans,
Quà licet, & possis urbanè, aequalia reddas;
Nec quicquam cuiquam debebis, praeter amorem.
§ 61.
Ingenitúmque tuere bonum, peregrináque cuncta
Quae bona sunt menti inserito, ac dones velut urbe.
At mala contemnas. Gnavum amplexare vigorem;
Sed non & vanos quos gens habet extera mores.
Quisquis delectu sequitur quaeque obvia nullo,
Ille suum arbitrium, rationis & abdicat usum.
Qui peregrinorum mores imitabitur omnes,
Mente erit emotus, patriaeque domesticus exsul.
§ 62.
Munditiem in cunctis adfectes; rebus at illis
Imprimis adsit, quarum est vicinior usus;
Ut te amplexetur, qui novit, quisque libenter,
Non aliter quàm si spirantem cinnama florem.
[Page 19] Anticipat sordes immundus quisque sepulchri:
Ultima per totam vitam sic vivitur hora.
Mens tibi culta siet pulchrâ virtute; nitore
Imbuat & simili corpus, vestémque, domúmque.
§ 63.
Elargiturus perpendas saepe tuúsque
Quid patitur census, quid pauperis exigit usus.
Nè tibi tantilli fuerint coelestia regna,
Ut speres vili sumptu tibi posse parari.
Junge Deo socias operas, ejúsque tuóque ut
Munere possit homo vitalem ducere vitam.
Da cunctis aliquid. si quis paupérque bonúsque,
Huic dones donec fias paupérque bonúsque.
Des tamen & reliquis, neque te fraudaveris ipsum.
§ 64.
Est Homo imago Dei, Christi quoque Pauper: utrumque
Te simul impellat. Deus est pro paupere sponsor.
Quod dederis, Deus ipse suis rationibus infert.
Tu refer in tabulas ejus cum nomine summam.
Tot donata Deo, scribe, & totidem altera scribe;
Nomina is expediet, sortem cum foenore reddens.
Quin Eleemosynas praemittito ad atria coeli,
Ut tibi venturo coelestia limina pandant:
Tardior, occlusis foribus, nè fortè venires;
Ac ingrata forent tua, non tua, posthuma dona.
§ 65.
Redde Deo Decimas, & debita Tempora sacra.
Surreptae Decimae totum furantur acervum;
Atque agnus decimus, fuerit si fraude retentus,
Fit lupus, ac tandem totum populatur ovile.
Quin Domini celebrato diem. Tibi classica sacra
Quum campana canit, coeli haec modulamina credas,
[Page 20] Angelicum motura chorum; neque tardioradsis.
Tunc nempe Omnipotens coeli donaria spargit,
Missilibúsque animas hominum coelestibus implet.
Hoc Rex si faceret, quis non festinus adiret?
Imò, ut vel videat, non magno optaverit emptum?
§ 66.
Illo ut quisque die bis limina sacra frequentet,
Bísque preces fundat, bis Verbo commodet aurem,
Jure Deus poscat, jure exspectaverit; ut qui
Bis tibi quoque die dignatur sternere mensam.
Nunc, quia lauta magìs tibi dat, bellaria temnis?
Quàm non grata Deo sunt haec fastidia! quaeque
Ni caveas, animae forsan jactura sequetur:
Si caveas, possis epulis accumbere coeli.
Nè tu perversè Dominóque Deóque repugnes;
Nec mediis dapibus morosè abstemius esto.
Jejunare aliàs tibi proderit; hîc tibi damno est.
§ 67.
Quanquam privatis Precibus sua plurima laus est;
Pluribus at gaudent promissis publica vota,
Plus & amoris habent: & quid non cedit amori?
Ille rotis animae pondúsque oleúmque ministrat,
Ille oculis signum.
Heu! nimiùm frigent nobis praecordia cunctis,
Atque preces. Solis obrepunt frigora; verùm
Plurima flammiferos praebebit pruna calores.
Accede ut caleas. Senis quinísque relictis,
Pluribus adjungas teipsum: junctâque phalange
Oremus. Coelum est, ubi maxima turma precantûm.
§ 68.
Pes tuus ut primùm sacras intraverit aedes,
Esto caput nudus. Deus est praesentior illic
[Page 21] Quàm tu, permissu illius qui limina calcas.
Quin caveas, totus timor & reverentia fias.
In terra posuisse genu, non obfuit unquam;
Indè nec ullius corrupta est serica vestis.
Deprime te. cunctos exaequat janua templi.
§ 69.
Concio sacra frequentetur: sed maxima cura
Esto Precum; namque his inservit Concio sacra,
Dum pia thura parat, sacros & suscitat ignes.
Exornes citò te, nec spinula sera moretur;
Gaudia nè perdas nullis redimenda talentis.
Omnia subsannans bona sic tibi surripit Orcus,
Dum, veste accinctá, sine cultu laxáque mens est.
§ 70.
Tempore Divini cultûs occlude sigillo,
In cor demittens, oculos, ut crimina noscant,
Et lustrent lacrymis, si quem fecêre reatum:
Pérque aurem his clausis intrabunt cuncta fenestris.
In mediis sacris si quis spectare nitores
Gaudeat, alterius formâ fit squalidus ipse.
§ 71.
Illinc mens vana, & curae procul este profanae:
Consilia aut stivas nè tecum adduxeris illuc;
Atque voluptates blandae procul indè facessant.
Ut Christus Templum, sic tu praecordia purga.
Mundanae curae effocant meditamina sancta▪
Et cor subducunt Sacris, haud omine fausto.
Ejicito hos fures templis, & plecte flagellis.
Hîc quid agis caveas: Coelum est, vel Tartara, Tem­plum.
§ 72.
Praeconem sacrum nè mens tua judicet unquam.
Judex ille tibi est, tibi pulpita sacra tribunal.
[Page 22] Si tibi non placeat, non rectè intelligis ipsum.
Stultitia ipsa Deo si concio sacra vocatur,
Nè tamen iccirco spernas; aurúmve graveris
Accipere obryzum, quod dat tibi fictilis urna.
Fert aliquid tibi quisque boni, vel pessimus. atqui
Si nihil attulerit, sensu desertus ab omni,
Ecce, Deus thema proponens tibi praedicat ipse,
Téque docet quidvis posthac tolerare molesti.
§ 73.
Qui didicêre pati, quibus & Benedictio cessit
In lucrum, quâ Praeco solet donare popellum,
Quâque coronat opus, certè hi lucrantur abunde,
Qui templo praesens, in quam cecidêre sodales,
Devitat foveam, multum lucratur & ille.
Quisquis amat sacras in terris Numinis Aedes,
Atque ibi cum Sanctis commercia sacra frequentat,
Ille Dei quondam coelestes incolet arces,
Coelestíque choro mistus fulgebit in aevum.
§ 74.
Nè perstringe joco Divini verba Ministri,
Protulerit si fortè minùs quandoque decora.
Illius fortasse tuo debebitur error:
Quin ergò vestrî amborum peccata fatere.
Sit licèt ille malus, Deus at quum miserit ipsum,
Legato, Domini vel nomine, defer honorem.
Nec proba rejicias cujusquam pharmaca; cùm sit
Idem vir quandoque malus, medicúsque peritus.
§ 75.
Tam grave supplicium nulli experientur in Orco,
Quàm qui magna Dei consulta viàmque salutis
Excipiunt sannis. Poterunt quae emplastra mederi
Illis, quos oleum perimit, quos balsama perdunt?
[Page 23] Hi totum potant Phlegethonta, merámque gehennam.
Judaei tonitru, majestatémque verendam,
Quâ Lex prolata est, tremebundi ferre nequibant.
Nos Evangelium, quoniam terrore remoto,
Et sine verborum pompa producitur, (ecce)
Stultitiam veluti contemnimus, impia turba.
Nos utrinque Deus quamvìs consepserit, eheu!
Ille quotusquisque est, didicit qui vivere sancté?
§ 76.
Vespera transacti reputaverit acta diei;
Manè & prospiciat quodcunque incumbit agendum.
Tu tibi concinnes animam, tum discute rursus.
Haec an marcescat, vigeátne haec, dispice solers.
Unoquoque die languentem intendito mentem,
Automati quo more soles intendere nervum,
Quod tibi, nè furtim te fallant, indicat horas.
Cúmque proculdubio sis Judicis ante tribunal
Sistendus summi, rationes confice totas,
Laetus ut exspectes venturi Judicis ora. At
Eccum pro foribus nobis; jam jámque propinquat.
§ 77.
Denique, (nam breviter dicam) fac splendida, persta,
Téque virum praestes, abeuntia gaudia specta,
Atque voluptates à tergo conspice foedo;
Non facie blandè molli, vel fronte decorâ.
Quae facienda monet virtus, nè differ in horam.
Exiguam vitae summam nè reddito longam,
Spe vanâ teipsum lactans, nugísque fatigans.
Quae sunt orta malis, fugiunt citò gaudia, factis:
Sed tamen usque dolor manet, aeternúmque manebit.
Rectè factorum, è contrà, cessante labore,
Durat in aeternum non interitura voluptas.

SACRIFICIVM.

§ 1.
O Qui, praeteriens, nostri monumenta doloris
Non legis, hîc caecus, quamvìs ad caetera acutus
Mente oculóque satìs, Me solum cernere non vis,
Non Me, qui, quò te reperirem, lumina sumpsi.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 2.
Ecce! mei populi Proceres colêre furentes,
Vímque suo faciunt Factori, turba rebellis;
Méque mori cupiunt, quo scilicet auspice vivunt.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 3.
Qui nunc insultat capto mihi quisque superbè,
Me fine Niliacae mansisset vernula terrae.
A me donata, est in me conversa potestas.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 4.
Ille meus loculos qui gessit Apostolus, etsi
Is mea cuncta habuit, vel Me quoque vendidit ipsum
Perfidus, & Dominum juvat inseruisse crumenae.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 5.
Me nummis tantùm ter denis aestimat idem,
Qui ter centenis unguentum nuper habebat:
At quantum superat fragrans mea victima nardum?
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 6.
Liquitur ergò anima, & guttae de corde cruentae
[Page 25] In numerum stillant, vocum mensura mearum.
O Deus, O Pater alme, tuus Te Filius orat,
Transeat iste calix, nî sit Tua fixa voluntas.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 7.
Hae, peccatoris commixtae fletibus, Orbi
Sufficiunt toti medicantia balsama, guttae;
Balsama, quae sanant quaevis, nisi vulnera nostra.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 8.
Discipulis vacat interea dormire; nec horam
Advigilant, aut alloquiis solatia praestant:
Doctrinaeque adeò fiunt opprobria nostrae.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 9.
Surgitis? en! veniunt; venit in me turba ruentûm.
Heu! ut se perdant quae festinatio tanta?
Quàm juvat insanos laternis quaerere Solem!
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 10.
Fustibus & baculis armantur, méque requirunt
Tanquam latronem, qui nullum fallere novi,
Qui via sum veri, certae via vera salutis,
Hostes ínque ipsos fidissima pectora gessi.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 11.
Falsa tuo Domino sic libas oscula, Juda?
Qui sum verus amor, me tessera prodit amantûm?
Tam prope quî poteras Coelum spirantia labra
Tu Barathrum reperire, necémque in limine vitae?
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 12.
Ecce ut me prêndunt miseri, retinéntque furoris,
Non fidei, manibus. tamen horum immitia jussu
Vincula nunc patior, quibus olim vincula solvi.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 13.
Omnes Discipuli Domino fugêre relicto;
Et mihi quos conjunxit amor, timor abstulit omnes.
Hi Stellam liquêre, Magos quae traxerat olim,
Dum jubar insolitum mirantur, Solis ab ortu.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 14.
Nunc hoc, nunc illo coram Primate revinctum
Me ducunt, sistúntque: meam de crimine falsi
Doctrinam incusant; quamvìs haec falsa refellat.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 15.
Testes Sacrifici & Primates quaerere falsos
In me nunc satagunt; qui non defendere charam
Contendo vitam, verùm mitissimus Agnus
Ultro devoveor magnae nova victima Paschae.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 16.
Inventi sunt qui dicunt, me dicere quondam
Templa Dei me posse suis miscere ruinis;
Erigere indè tribus rursus quoque posse diebus.
Non dixi; at plus Ille potest, qui condidit Orbem.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 17.
Deinde mihi laesum Numen blasphemáque dicta
Objectant, solùm quia me (quod res erat ipsa)
Esse Deum dixi, verum de Numine Numen.
[Page 27] Idque probè novi fuerit quàm nulla rapina.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 18.
Tunc me cunctorum sententia damnat iniqua;
Addicítque idem morti me spiritus oris,
Illis quoque die quem dono. Primus Adamo
Halitus infusus sic nempe rependitur. Eheu!
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 19.
Me vinctum sistunt Herodi; protinus ille
Pilato vinctum mittit. mea vincula binos
Conjunxêre priùs discordes. Scilicet hostes
Tam facilè in nostram conspiravêre ruinam.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 20.
Me ludos facit Herodes, ejúsque cohortes;
Qui cunctas bellare manus, & cernere ferro
Edoceo, idem exercituum Dominúsque Deúsque.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 21.
Dum sedet Herodes, sto supplex ante tribunal,
(Cui thronus est Coelum) rigidóque examine libror.
Huic ego morigeror magni moderator Olympi.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 22.
Mente venenatâ Judaei crimina fingunt,
Mansuetum rabie certantes vincere; lites
(En!) quaerunt mecum, qui solus reddo beatos.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 23.
Nil ego responso patiens, cupiénsque probare
Saxea corda meo si forsan amore liquentur.
[Page 28] Quis studet ast aquilam tenerâ captare columbâ?
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 24.
Horum clamores auxêre silentia nostra:
Ergò sinum repetit pennâ stridente columba,
Quòd maris insani nondum desaeviit unda.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 25.
Ausculta ut clamant, Damnatum tollito Jesum,
Inque crucem rapias, indignum lumine vitae:
Qui tamen aeternam nequeo non vivere vitam.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 26.
Pilatus, quamvis nullo me sanguine tangat,
En! refugit; chari nostrae dum gentis alumni
(O furor!) ingeminant, Hunc tollito, tollito Jesum.
Tam rudibus laesus clamoribus horruit aether;
Invitè assonuit sceleratis vocibus Echo,
Atque profanati gemuerunt moenia Templi.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 27.
Durat adhuc clamor, crescítque furoribus auctus.
Obturant aures, ad nostra pericula surdi:
Parcentésque suis, non nostris auribus, ecce,
Ut proprio nostram reputant in crimine vitam,
Atque metus inter numerant, causásque timorum!
Ergò illi caput ínque suum, caput ínque nepotum
Contendunt nostrum votis inferre cruorem.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 28.
Omnia pervertit mala mens, tingítque veneno.
Qui rectè exoptant conspergi sanguine nostro,
[Page 29] Non magìs appositè possunt optare salutem.
Hi tamen his verbis admiscent nigra venena,
Innocuísque sonis ipsis sibi dira precantur.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 29.
Unanimésque petunt homicidam absolvere poenis.
Nec mirum; propriis veniam cervicibus orant,
Perditum eunt nostram simili qui crimine vitam.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 30.
Idem seditionis erat sceleratus & autor;
Pacis ego at Princeps: Pacis, quae scilicet omnem
Plùs superat captum, quàm vitrum fulgor Olympi.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 31.
Non ego Rex illis, at Caesar. scilicet ille
Fissâ rupe dedit quondam sitientibus undam.
Tristis at experior, non saxea corda fidisse.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 32.
Oh, ut me flagris caedunt! duplicátque flagelli
Vulnera mollities quovis lacerabilis ictu.
Vulnera sed quaevis horum mens vincit acerba,
Atque dolorificum plagis infundit acetum.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 33.
Me pugnis caedunt, colaphos mî impingere gaudent,
Qui terrámque meo complector & aethera pugno;
Cúmque libet certá libro mea fulmina dextrâ.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 34.
Contemptim pingui nunc conspuor (ecce) saliyâ,
[Page 30] Qui caeco nuper dederam sputamine visum,
Hostibus atque meis illius lumina caeca
Liqui; nox quorum menti nunc incubat atra.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 35.
Tum mihi Divinos pergunt obnubere vultus.
Cùm mea, tum Mosis facies velata remansit;
Nè fortè irradient dibaphas caligine mentes.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 36.
Me servi & viles ludunt; juvat esse facetos.
Vaticinare manus quae te percusserit, aiunt:
Efficiúntque sibi ut restet miseratio nulla,
Quam sibi praecludunt in nostro vulnere laeti.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 37.
Sed nunc ad mortem trador; quam quisque requirit,
Exspiraturâ veluti sic voce lacessens,
Ac si morte suâ cuperet praevertere nostram.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 38.
Nil mihi nunc prosunt lacrymae; parcatis, amici:
Jam pro me & vobis (vobis nictantibus) ipse
Effudi lacrymas, rubro de sanguine guttas.
Quin vestras vestris rebus servate futuris.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 39.
Me armati juvenes deinde ad Praetoria ducunt.
Excipior sannis; fio ludibria vulgi:
Quamvìs Angelicas legiones voce citare
Possem bis senas, ac ad mea jussa paratas.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 40.
Dein mihi coccineam gaudent inducere vestem.
Sanguinis ecce mei signum; qui scilicet unus
Humani generis poterat sarcire ruinam.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 41.
At caput interea cingit spinosa corona.
Nempe Sion alias nullas mihi protulit uvas;
Vitem ibi plantârim quamvìs, crebróque rigârim.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 42.
In caput (ecce) meum recidit maledictio magna,
Quâ terrae Deus ob crimen maledixit Adami.
Hanc terrae demptam totam in mea tempora sumpsi.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 43.
Ridiculo mihi pro sceptro donatur arundo.
Tum caput hâc feriunt, è quo, ceu rupe perenni,
Omnia perpetuò manant coelestia dona.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 44.
Dein genua inflectunt, ac me pro Rege salutant;
Omnia ridiculé. Quicquid vel scommata spurca,
Vel sannae possunt, fio sentina malorum.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 45.
Quum tamen ut fragiles calami terrestria sceptra,
Sanguineae vestes, è spinis síntque coronae;
Verus ego illorum converto in seria ludum.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 46.
Quinetiam miles faciem nunc conspuit illam,
[Page 32] Quam (licèt id cuperent) non conspexêre Prophetae;
Tanta nec Angelicis (quamvis ardentibus olim
Optarent votis) concessa est gratia turmis.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 47.
Talibus ornatum spoliis me ostendere turbae:
Qui Crucifige suum magnis clamoribus urgent.
En! hominum ad peccata silet Deus: heu! tamen in me
Exclamant homines, animásque in vulnere ponunt.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 48.
Quin iterum semel (ecce) intrò ad Praetoria ducor:
Personâ exutus, proprióque indutus amictu,
Rursus producor. Cujus virtute fugantur
Tartarei fiatres, nunc huc, nunc pellitur illuc
Humanis manibus, pilulae ludentis imago.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 49.
Defessi at tandem lusu, & fera corda volentes
Exsaturare odiis, & in unum stringere cuncta,
Damnosúmque sibi reputantes vivere nostrum,
Ad Crucis infamem truncum me ducere pergunt.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 50.
Ecce, Crucem gesto ipse meam, dum languida membra
Sufficiunt vires: exhausto at corpore poenis,
Vix ego succiduo sustento poplite gressus.
Ergò illam invitum cogunt portare Simonem,
Gestandam cunctis Sanctis mortalibus olim.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 51.
O quicunque sies hàc qui vestigia flectis,
[Page 33] Huc oculos adverte tuos. Ex arbore fructus
Tollit homo; sed ego, en! lignum conscendere cogor;
Lignum aliis vitae, soli mihi mortis acerbae.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 52.
Peccata (en) portans, superant quae pondere terras,
Hîc ego funestâ distentus in arbore pendeo,
Ut redimam pretio majore quod antè creavi.
Factus erat verbo, at redimendus sanguine mundus.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 53.
Quin & torminibus tantis, tantóque dolore,
Quantum homo peccator si quis sentire valeret,
Partem ejúsve suam, genibus procumbere flexis
Vellet humi, nec abinde priùs consurgere, donec
Totus difflueret, totus licèt ex adamante.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 54.
Mi Deus, heu! quianam Tu me nunc deseris, almum
Dilectúmque tuum (quondam tua gaudia) Natum?
Mi Deus, ah! mi chare Deus—
Nunquam erat huic nostro similis dolor.
§ 55.
Dilacerat mentem pudor, & fera vulnera corpus.
Hoc clavi terebrant peracuti; at acutior illam
Opprobrii clavus, nunc ad mea vinc'la soluti.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 56.
Ipsum te sana, medice, & descende, procaces
Nunc in me cudunt. Descendi certè ubi primùm
Vestrî ergô liqui solium, nitidámque coronam,
Et vultum Patris placidum; ut, pro crimine vestro,
[Page 34] Iratum experiar, multúmque in vultibus hostem.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 57.
At me non sano, quia vestram curo salutem;
Cui tamen insani nunc vos obsistitis ipsi.
Mors mea vivificat, reddunt mea vulnera sanos;
Sola valere facit vos aegrotatio nostra.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 58.
Inter latrones exspiro novissima verba;
Ac-si pro simili deberer crimine morti.
Heu! ego quid vestrum furatus sum, nisi mortem?
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 59.
REX mihi pro titulo est praefixus in arbore summa.
Subditi at (ecce) mei servili occumbere morti
Me cogunt servos inter vilésque sodales.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 60.
Admistum felli mihi tum praebetur acetum;
(Plus at inest odii) quamvìs poscentibus illis
Depluerim Angelicam mannam, coelestia dona.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 61.
Vestes distribuunt; tunica inconsuta sed uni,
Sortibus eductis, concessit, amoris imago.
Haec tulit infirmis opem & implorantibus olim;
Ast (ut ego) infestos nunquam sanavit & hostes.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 62.
Imò meam post mortem illorum saeviet ira;
Nam (quod praevideo) lateris cordísque recessus
[Page 35] Lancea recludet nostri: quò scilicet illàc
Sacramenta fluant, quà culpa intraverat olim,
Vulnera cùm sensit costae tentantis Adamus.
Unquámne huic nostro similis dolor?
§ 63.
Nunc autem morior; jam sunt ea cuncta peracta
Quae nostrum angorem spectant hominúmque salutem;
Inque sinum demitto caput, vitámque relinquo.
Tantùm alii dicant, cùm mors mihi clauserit ora,
Secula nulla meo parilem peperisse dolorem.

PROVIDENTIA.

§ 1.
SAncta Supremáque Mens, magni quae provida mundi
Molem agitas operosam, ad finem à fine, potenti
Imperio suavíque regis, neque deseris unquam,
Ipsis à cunis, primáque ab origine rerum,
Donec in aethereo flagrabunt omnia busto;
Te non voce canam, cujus vi spiritus ore
Itque redítque, vehens discrimina mille sonorum?
De Te non scribam, cujus fine numine nec se
Dextra movet, potis éstve sonos includere chartis?
Pingere Tu vocem docuisti, pérque papyri
Fissipedi calamo niveum decurrere campum.
§ 2.
Humano generi è cunctis animantibus uni,
Quotquot a lit tellus, capiunt aut caerula ponti,
Téque Tuásque vias ut possint scire dedisti.
Quin Hominis placuit calamum committere dextrae,
Solus ut ille Tuas posset describere laudes.
§ 3.
Quàm vellent pecudes voces inflectere cantu;
Cantibus his volucres superaddere verba; susurros,
Organicósque sonos, naturae nablia, sylvae;
Ut tua multijugi celebretur gloria cantu!
Soli at sunt Homini transcripta tot ora manúsque:
Caetera mancorum plebs est, ac turba silentûm.
§ 4.
Indè Homo fit mundi interpres, summúsque sacerdos;
Pro cunctis meritos aris qui mactet honores.
Inferiora suum interea subsellia rerum
Obscuro sacris assensum murmure praebent,
Quale cient flantes venti, fontésque ruentes.
§ 5.
Ergò Te quisquis merito fraudabit honore,
Ille suos tantùm cultus non detinet, atqui
Multorum laudes simul intervertit, in uno
Crimine sacrilego complexus crimina mille.
§ 6.
Dum comedo pecudes, pecudes mihi dicere visae,
Ore quidem comedas, pro me laudabis & ore.
Arbor dat fructus, arbor quoque dicere visa est,
Carpe manu, sed pange manu de Numine carmen.
§ 7.
Ergò Tibi meritam, Sanctissime Spiritus, ecce,
Ipse meo laudem & sociorum nomine pendo.
Me in totum & solidum reditus Tibi solvere justum est,
Cùm fructus soli, soli mihi cesserit usus.
§ 8.
Nos virésque Tuas & amorem agnoscimus omni
Perfectos numero, praestantes, Numine dignos;
Tam valido suavíque modo Qui cuncta gubernas,
[Page 37] Visa sit ut res quaeque suâ sibi sponte moveri,
Et tamen in cunctis regnet Tua sola voluntas.
§ 9.
Absque Tuo jussu rerum nihil evenit unquam,
Permissúve Tuo: dextra illa est, haecque sinistra.
Illa quidem admissis stimulos superaddit habenis:
Haec obrepentis sceleris compescere furta
Gaudet, & arcanis cogit parére lupatis.
§ 10.
Nil utramque fugit: Te coram singula sistis,
Digeris, exornas, suavi modulamine fingis.
Ars haec ad nostras Tua si pertingeret aures,
O, quàm mirifico raperet praecordia cantu!
§ 11.
Magnus es in parvis, in nullo parvus: & aequâ
Stans trutinâ Tua laus nunquam surgítve cadítve.
Unus es in cunctis, in quovis plurimus idem;
In quovis cunctísque unà infinitus habendus.
§ 12.
Tempestas tranquilla Tibi est, mitísque; Tuámque
Agnoscit, tenet atque manum, ceu patris inhaerent
Ductantis manibus pueri, flentésque sequuntur.
Vim maris insani vili reprehendis arenâ,
Interea dum fraena ferox spumantia mandit,
Emersas iterum fidens involvere terras,
Et saltem Decimo sua regna resumere fluctu.
§ 13.
Magne Parens rerum, toti Tua sufficit Orbi
Dextra cibum, justísque locis apponitur esca;
Dignoscúntque suos quaevis animalia pastus.
Aucupium exemplo nos edocuêre volucres:
Sunt piscatores, & habent sua retia, pisces.
[Page 38] Majorum facilis sic fiunt praeda minores;
Híque vorant herbas, aut vilem forsitan algam.
§ 14.
Nil genitum propriam nascendo praevenit escam.
Praevia nascenti muscae sua mensa paratur.
Hybernis dapibus gaudent animalia quaedam:
Pars, hyemem fallens somno, non invidet illis.
§ 15.
Quàm pulchre vario deducis tempora filo,
Licio & alterno torques noctésque diésque!
Dúmque opus agglomeras, & nos involvimur unà;
Projecti de more globi, qui, calle relicto,
Pergendo gyrat, gyrando pergit at idem.
§ 16.
Suppetit in rem cuique suam solertia quaedam.
Pullos implumes pascunt ex ore columbae;
Subducúntque cibos, illis ubi creverit ala;
Remigium ut discant alarum ventre magistro.
§ 17.
Floricolae visuntur apes sua cogere mella,
Non sibi, sed dominis; nec heriles laedere flores;
Quin hos virgineos illibatósque relinquunt,
Non minùs aspectu pulchros, aut usibus aptos.
Sic Flos usque manet, manántque recentia Mella;
Dulce & opus pergit dulci resonante comoenâ.
§ 18.
Mite & molle pecus, detondens graminis herbam,
Stercore venturum campos foecundat in annum.
Dejectis foliis radici consulit arbos,
Gratáque telluri nutritia munera solvit.
Attrahit usque novam manans de fontibus unda.
Dat calor algificas nubes, seséque refutat:
[Page 39] Sed ucúntque annum ferventes frigore Thermae.
§ 19.
Quae vis mirificas herbarum dicere vires,
Aut lapidum potis est? an in herbis haec quoque vis est?
O si radicem monstret Tua provida cura,
Unde mihi verba excrescant, & copia fandi!
§ 20.
Si sua vis herbae est, qualem esse putemus in astris?
Non ornare sat est: (pulchra est rosa, dátque medelam.)
Indubiè bellum, pax, pestis, fertilis annus
Certiùs indè fluunt, nostra ars quàm dicere novi [...].
§ 21.
Tu Stygiis admôsti umbris abstrusa metalla:
Haec tamen indè homines, proprio discrimine▪ promunt;
Et loca dum fodiunt, simul effodiúntque sepulchrum;
Res ac-si ipsa minaretur praesaga futuri, At
Ipse redimplebis suffossae viscera terrae.
§ 22.
Argumenta Tuae laudis dant ipsa venena.
Scilicet, incautis nè mors obreperet unquam
Tanquam ex insidiis, cuique est adnata veneno
Vicina antidotus; vitae medicina satelles
Stat propè, nec mortis nimis amovet indè timorem.
§ 23.
Unda, viatori quae iter obstruxisse videtur,
Navibus acceptis properum magè praestat eunti.
Ventus, in Oceano sibi dum regnare videtur,
Imprudens Nautis didicit servire magistris.
§ 24.
Utque domûs est multa Tuae divésque supellex;
Sic me percussit rerum mirabilis ordo.
Ubertate scatent Valles, Montana salubri
[Page 40] Aëre; pars mundi Australis se marmore jactat,
Sylvis se gelida & pretiosis pellibus Arctos.
§ 25.
Ardua gesta solet comitari gloria suppar;
In tenui labor est, tenuis cui gloria, facti.
Quisque habeat passim quorum exstat copia; verùm
Rara homines, quia rara, petunt, arctéque tuentur.
Commoda fert nobis tempestas quaeque; salubres
Fructibus aestivis poterunt certare pruinae.
§ 26.
Summovet, en! ventos, transmisso lumine, vitrum;
Et sine pondere dant pelles lanaeque calorem.
Umbra fatiscenti friguscula praebet aperta.
Praestat equus motum immotis, alásque quietis.
Vel stanti in terra accipiter dat ab aethere praedam;
Attollúntque solo vel centro admota ligones.
§ 27.
Omnia fert omnis Tellus quae flagitat usus.
Bellula si quaerat, cupiátve superflua luxus,
Hunc procul ire jubes; sic culpam ulciscitur error.
Quem tamen errorem sic Ars Tua temperat, ut jam
Semotos longè fines confibulet Orbis,
Et celebrent homines toto commercia mundo.
§ 28.
Extra Hominem solum vestes nil gestat; opúsque
Nil habet ut gestet. sed & ignibus utitur unus,
Admotúsque foco fallit sua frigora. Nempe
Igneus est olli vigor, & coelestis origo.
§ 29.
Cùm Tellus olim totis sitiebat arenis,
Tu superinducto praebebas aequore potum.
Aequore contracto prompsisti è montibus undas.
[Page 41] Et quòd adhuc quaedam loca nil humoris haberent,
Fit Notus (ecce) olitor, nubísque aspergine latè
Irrigat, & foecundat agros & caetera terrae.
§ 30.
Flores (ah!) nè laede meos, sed leniter, imber,
Implue leniter huc tua roscida mella; tenellum
Nec temere invadas intempest vus odorem:
Cùm maturuerint, odor aspirabit in altum;
Adque fores vestras gratissima munera solvent.
§ 31.
Quàm pyrus est laevis tam tactu est aspera sentis:
Praebet at haec melius magìs & durabile septum.
Quàm mollis byssus faxo collata, sudíve?
Fundamenta tamen daret haec malè congrua turri.
§ 32.
Dona homini Tua nunc divisa & singula donas;
Nunc plura in cumulum. Sola, en! nux Indica vestes,
Sola cibum & quadras, potúmque & pocula praebet;
Sola ratem, funes, & acus, & sutile velum.
§ 33.
Herbae ortae irriguis siccant plerumque caléntque.
Flatibus algentis fructûs sua grana medentur;
Inque vicem sanant succus cortéxque limonum;
Exsolvítque serum lactis quod lacte ligatum est.
§ 34.
Non faciunt saltum quae Tu (Bone) cunque creâsti;
Quin epulum referunt, ubi ab hospite proximus hospes
Accubat, ínque vicem tangunt, seséque prehendunt.
Carnea sic ranae amphibiae piscésque maritant;
Quadrupedem ac volucrem, quibus est à Vespere nomen:
Spongia quod sentit, sensúque carentia jungit:
Tellurem & plantas sociant ramosa metalla.
§ 35.
Quae Tu cunque facis, fiunt constanter; at indè
Arbitrio non facta Tuo nè fortè putemus,
Téque Tuámque infra sortem subsidere nostram,
A solito quandoque libet variare tenore.
Maxilla inferior reliquis est mobilis; atqui
Hanc Crocodilus habet fixam, linguâque carentem.
Pleraque cùm soleant recubantia ducere somnos;
Stans Elephas dormit, vel forsitan arbore nixus.
Legimus & medio Solem consistere coelo;
Legimus & refugos fluctus, umbrámque reductam,
Reclusas terrae fauces, asinúmque loctum,
Coelo deciduos ignes, siccúmque profundum;
Multáque Naturae quae Tu Dominúsque Deúsque
Agnosci ut possis, edis miracula rerum.
§ 36.
Quis Te laude ferat dignâ? vel quis ferat ullâ?
En! opera is solus dignè Tua dixerit, illa
Qui novit: solus novit tot, tantáque, cunctis
Perfecta & numeris, ea qui sibi vendicat Autor.
§ 37.
Quaeque suis variísque modis Te (Maxime) laudant;
Attamen unanimi conspirant omnia voto,
Quatenus exsistunt manuum monumenta Tuarum.
Sic Tibi quisque meus celebrabit Cantus honorem:
Bis tamen hic celebrat, duplici Te nomine laudans,
Auxilióque Tuo, & de Te conscriptus eodem.
§ 38.
Omnis res, usu quamvìs & nomine simplex,
Multiplici celebrare Tuum scit Numen honore.
Hymnus & (ecce) meus meritos Tibi libat honores
Quisque modis variis; reliquis hic ampliùs uno.

GRYPHI.

(1.)
QUisquis manè legit Divini oracula Verbi,
Infelix oculis non erit ille malis.
(2.)
Te proficiscentem virgâ si mactet egenus,
Haec erit una tibi teláque dúxque viae.
(3.)
Qui dextram nimiùm claudit, malè perdidit aurum:
At qui aperit, nummum duplicat ille suum.
(4.)
Si quis eat cubitum, & Numen non invocet, illi
Quaeque dies noctes est habitura duas.
(5.)
In caput alterius lapidem qui conjicit, ipso
(Quod minimè sperat) vulnerat ille suum.
(6.)
Demissis oculis qui terram aspexerit, illic
Se reperit, pronam & quaerit ad astra viam.
(7.)
Sive libido tuos tinxítve superbia crines,
Immemor es cineris, pulvis odore, tui.
(8.)
Quot tibi restabunt, denis si dempseris unum?
Dena; modò in lucro Concio sacra tibi est.
(9.)
In tenui spectatur aqua coeleste profundum:
Altiùs at potans nigrum Acheronta bibat.

GAVDIVM.

AUdísne ut modulantur aves? ut cantibus auras
Implent, & laeto demulcent carmine sylvas?
Laetantur variis animalia quaeque figuris.
Attamen imprimis Homini sua gaudia constant,
Cui soli dedit ut possit ridere; nec ulli
Laetitiae indulsit tantum Natura triumphum.
Percipit ille quidem praesentis gaudia vitae:
Gaudia venturo magìs at sublimia sec'lo,
Et sincera manent, & foedi nescia luctûs.
Sicut enim in sese coelum terrámque maritat,
Angelicam retinens terrestri corpore mentem;
Sic quoque laetitiam non unam pectore versat:
Haec mulcet sensus; illam mens percipit alta,
Laetáque cognati retinet commercia coeli.
Attamen hîc multo sunt utraque mista dolori,
Atque Euripéos imitantia gaudia fluctus.
Vix modò ridebam, quum risûs ultima luctus
Occupat, involvens piceâ caligine mentem.
Scilicet, exiguo blanditur tempore nobis;
Quin & rara venit miseris laetabilis hora.
Hîc Deus indulsit nobis (Pater Optimus) illas
Delibare dapes, avium sed more modóque,
Quae vicibus guttásque bibunt, coelúmque tuentur.
Tu, quoties gustare datur laetabile quicquam,
Angelicas meditare dapes, & mente revolve,
Quanta pios maneant post funera gaudia coelo.
Parvula venturi micat hîc scintilla diei,
Qui radiis olim totum illusirabit Olympum.

DE MORIBVS PVERORVM. Ad Thomam filium.
Ornari res ipsa negat, contenta doceri.

SOlliciti Patris Fili charissime, Thoma,
Solamen vidui & justissima cura parentis;
Quem sacras inter Musas mihi dulcis Elisa,
Dum novus à CAROLO sec'lorum conditur ordo,
Enixa est Cami ad ripas, fidissima Conjux;
Quae tibi, dum licuit, mores formabat ad unguem,
Te fratrémque tuum votis ingentibus urgens;
At modò coelorum supremas incolit arces,
Et laetum aeternis ducit sub legibus aevum:
Quin ergò memori & constanti pectore serva
Quae Matris praecepta simul cum lacte bibisti;
Dum tibi pauca cano, magnus quae scripsit Erasmus,
Moribus informans teneros civilibus annos.
Grati Mnemosynae Versus, & Carmina Musis.
Non hîc illud ago, Pietatis semina prima
Ut menti insinuem, coelúmque in pectore gestes:
(Hoc aliàs factum:) verùm ut puerilibus annis
Absit rusticitas, radiétque in corpore Virtus.
Non quicquid multis placuit reputabis honestum,
Sed quod naturae, & rationi congruit ipsi:
Corporis haec motus, ut mentis, dirigat omnes.
Quóque magìs promptè quae sunt dicenda reponas,
A capite incipiam calcem lapsurus ad imum.
[Page 46] Tu mentem advertas donec per singula curro.
Est oculus morum speculum, mentísque fenestra,
Index ingenii, tacitíque interpres amoris.
Sis oculis placidis, compôstis, atque modestis.
Nam vagus, insanus; torvus, truculentus habetur;
Diductus nimiùm, stolidus; verùm improbus, effrons:
Insidias limus meditatur; & acrior, iras:
Innuit usque loquax oculus, minùs éstque pudicus.
Esto supercilium porrectum, nec tamen altum;
Frons hilaris, plana, & contractae nescia rugae.
Excipe linteolo nasi purgamina; vel, si
Emungas digitis, pede protere: nempe aliorum
Hic oculis debetur honos, nè turpia cernant.
Nasum nec crispare decet, neque ducere rhonchos;
Id derisorum est, hoc creditur esse furentûm.
Sternutaturus cures avertere corpus;
Distortos vultus nè prodas, néve salivae
Astantûm quemvis ingrato munere dones.
Nè sonitum reprimas, quin sit tibi cura salutis:
Ut sis urbanus, nolito accersere morbum.
Ora pudor tingat, nativáque purpura malas.
Abjectus nè sis, sed nec tamen improbus ore.
Os nec hiet stolidi ritu, nimiúmve prematur,
Ac si formides offenderet halitus oris;
Mutua sed leviter delibent oscula labra.
Qui nullis, stupidus; cunctis qui arridet, ineptus;
Obscoenè dictis arridens impius audit.
Non est urbanum effuso ridere cachinno,
Diductóve omnes dentes ostendere rictu,
Sardonicus risus qui dicitur, atque caninus.
Si solus rides, ridendi dicito causas;
Nè se quis forsan fieri ludibria credat.
[Page 47] Lingere labra solent stolidi, mordere minaces.
Deciduam turpe est iterum sorbere salivam.
Exspuit ac tussit crebrò mendacia dicens.
Saepius eructare, & in os tussire caveto.
Si vomiturus eris, temet subducito turbae:
Non vomere, ingluvie at vomitus accersere, turpe est.
Mundato dentes, ac illis si quid inhaesit,
Ossiculo galli, lentisci aut cuspide demas.
Quovis manè tuum puris os prolue lymphis:
Nempe hoc urbanum fuerit simul atque salubre.
Adsit mundities capiti; (non splendidus ordo,
More puellari) neque sis impexus, & horrens.
Vermiculi & lendes absint: neque frontis honores
Obnubat coma, nec scapulis humerísque volutet.
Caesariem in tergum quassâ cervice referre,
Dedecet, aut laevâ retro torquere capillos:
Distinxisse tamen digitis in fronte, modestum est.
Cervicem rectam teneas, libramine justo
Aequales humeros, ac molliter erige corpus.
Ulnis in tergum tortis adstare, perinde
Desidiae ac furti speciem praeferre videtur;
Sic plexis in se manibus, plexísve lacertis.
Quae natura tegi voluit, vestítque pudore,
Tum solùm retegas quando est aperire necesse;
Idque verecundé. Solus licèt esse puteris,
Te certè Angelicae circumstant undique turmae:
Virtutis custos pudor est gratissimus illis.
Secretò urinam reddas; clàm faxis oletum.
Diductis pedibus stantes, genibúsque sedentes,
Ostentant semet: modicè at diducere possis.
Stare decussatim, aut uno tibicine fultus,
Noli; néve genu tibi crus fulcire sedenti.
[Page 48] Non unus modus est flectendi genua, nec idem
Genti omni aetatíve placet. Patrio utere more;
Aut alio, si fortè minùs vernacula cordi.
Sic tamen id facias, ut neuter pugnet honesto.
Dexter in obliquum pes sensim & ritè reductus
Alterius tangat calcem, laevúsque vicissim:
Atque salutati faciem placidéque modestéque
Aspiciant oculi, modicè quoque corpore flexo.
Quòd si fortè parem, vel complexeris amicum,
Hunc adeas propiùs, blando cum lumine vultûs;
Et pede promoto corpus fulcire memento;
Interea dum dextra manus, deducta labellis,
Praefert indè sibi speciem prensare volentis
Molliter illius dextram, laxéque recurrit.
Incessus fractus molli, praeceps furioso
Convenit; haud puero ingenuo, gressúsve vacillans.
Integra si mens sit, manibus nè gesticuleris;
Nec pedibus ludas stulti de more sedentis.

De Cultu.

Hactenus in summa dictum est de Corpore; sed nunc
De Cultu paucis dicam: nam sunt quoque vestes
Corporis ut corpus; mentésque in veste relucent.
Quamvìs praescribi possit modus hîc neque certus;
At si quid vanum fuerit, minùs atque pudicum,
Hoc puero turpe est; neque laudi ducitur ulli.
Ergò trahens longum ridetur foemina Syrma:
Et quae celari debebant membra revelans,
Et prodens oculis, non est sine crimine vestis.
Protegat, atque tegat corpus, decorétque modesté.
Scilicet hos olim donata est vestis in usus.
Creditur ergò, suam vestem qui dissecat, amens:
Et picturatis ornari simia gaudet,
[Page 49] Morióque, & si quisquam animo sit versicolore.
Vestitum cultum esse decet, natalibus aptum,
Utque facultatum ratio, regionis & usus,
Et sec'li mores exposcunt. Vestibus adsit
Mundities; absint luxus, lascivia, fastus.
Nempe decet juvenes cultus neglectior, atqui
Citra immunditiem. Caveas cubitalia naris
Incrustes gypso. tunicae nè asperseris oris
Urinam, aut sordes illas quas dicere nolo.
In latus aut tergum vestis nè defluat unquam.
Dedecet in morem discincti incedere Nattae.
Si vestes nitidas tibi donavêre parentes,
Nè te mireris, ridendi ut simia vultûs;
Ostentésve aliis, pictus Junonis ut ales.
Est virtus nescire tibi quàm splendida vestis.
Solamen tenui sorti concedimus illud,
Ut sibi in his placeant modicé: sed dives amictûs
Splendorem ostentans miseris opprobria dicit,
Invidiámque sibi tali discrimine conflat.

De moribus in Templo.

In Templo quoties peraguntur publica Sacra,
Cura sit ad cultum totum componere corpus;
Imprimísque animâ totus reverentia fias.
Scilicet hîc Christum praesentem noveris esse,
Stipatum Angelicis satrapis, Regémque Deúmque.
Nec minùs hoc credas, quòd non conspexeris illos:
Illi te cernunt, fideíque videntur ocellis;
Corporeis oculis qui cernunt certiùs ullis.
Praeconis, quoties celebratur Concio sacra,
Auribus atque oculis totus pendebis ab ore:
Indè Dei vocem credas te audire loquentis;
Atque imis cures verba infigenda medullis,
[Page 50] Et condas animo quae mox depromere possis;
Sic tecum reputans, frustrà te accedere Templum,
Ni melior factus redeas ac purior indé.

De Conviviis.

Cede, nec invitus, meliori sedis honorem;
Imò vel aequali. tibi nil deperditur indé.
Fit major quicunque aliis largitur honores.
Adque locum supra vulgus si fortè voceris,
Comiter excuses. si crebrò & serius instet
Quem penes est, tu nè nimiùm longéque recuses;
Nè sis praefractus, cupiens civilis haberi.
Dum mensae accumbis, mensam manus utraque supra
Emineant; sed non junctae, quadraeve tenaces.
Proximus è mota nè incommoda sentiat ulna;
Neúve ex adverso pedibus continge sedentem.
Erectum teneas aequo libramine corpus.
Nitens alternis natibus praeferre videtur
Conantis speciem quod vix proferre decorum.
A laeva panis, dextérque escarius adsit
Cultellus nitidè purgatus; quo tibi panem
Scindas, non digitis frangens, crustúmve revellens
Undique, vel resecans utrinque, minúsque decenter.
Emeritus culter quadrae requiescat in ora.
Utaris potu tenui; neque pocula sumas,
Ni priùs abstersis labiis; intérque bibendum
Et profugos oculos, sonitúmque cavebis equinum:
Nec decet extremam cyathi consumere guttam.
Si quis te plenis cyathis conviva salutet;
Pocula libabis modicé: si provocet ultrà
Omnino excusa, te respondere paratum,
Quum gravior majórque virum te fecerit aetas.
Appositas epulas nolito attingere primus:
[Page 51] Arguit hoc avidum, & quandoque pericula ducit,
Fervida dum sorbens & inexplorata, perusto
Cogeris exspuere, aut malè deglutire palato;
Ridiculè magìs, an miserè, vix dicere promptum.
Quin mora profuerit puero, dum temperat irae
Ferventis stomachi, fraenúmque affectibus indit.
Accipe cultello quam fors objecerit offam;
Nec patinam invertas, ad te quò lauta recurrant.
Si tibi quisquam epulas melioris commatis offert,
Excusans leviter, capias; at, parte resectâ,
Restituas reliquum, aut saltem impertire sodali.
Quando opus est, digitos unctos extergito mappâ;
Non ore, aut tunicâ: minùs hoc utrumque decorum.
Excipias quadrâ quam quis porrexerit escam:
At stomacho si fortè tuo non congruat illa
Quae tibi porrigitur, blandas persolvito grates,
Nil opus est ultrà, aut, Malè convenit illa, reponens.
Nè semesa aliis tua porrige; frustáve panis,
Quae praerosa tibi fuerant, in juscula tingas;
Quo nil rusticiùs Corydon peccaverit ipse.
Faucibus exemptum turpe est imponere quadrae:
Sumpseris at si quid quod deglutire noceret,
Aversus clàm projicias, neque sentiat ullus.
Ossa exuta tuae requiescant margine quadrae;
Nec pòst haec eadem tibi deradenda resumas.
Turpe est, more canum, corrodere dentibus ossa.
Accipe sal cultro: (digitis signare salinum
Rustica turba solet.) si distet longiùs, orbe
Id pete porrecto. culter denudet & ossa;
Idem intestinis ac testis liberet ova.
Comminuant carnes culter dentésque priusquam
Trajicis in stomachum. civile hoc, atque salubre.
[Page 52] Nè distende cibo buccas, aut edito labris
Porcorum in morem sonitum, vel naribus effla.
Ore cibis pleno nunquam bibe, néve loquare:
Scilicet hoc tutum non est, minùs éstque decorum.
Nec comedas avidè, at placido lentóque tenore:
Gratáque perpetuum tibi fabula dirimat esum.
Urbanum non est meditantem accumbere mensae;
Sed nec, ut observes comedat quid quisque, vagantes
Circumferre oculos, aut quenquam figere visu.
Si quid liberiùs fuit inter pocula dictum,
Vel factum, id puero turpe est (nullíque decorum)
Sub dium rapere. hospitii nè prodito jura.
Inter majores accumbens supprime verba;
Vel parcè profer, fuerit si quando necesse.
Multùm laudantur mulier taciturna puérque.
Arride lepidè dictis, modicè tamen: atqui
Si convivarum quis turpia proferat, ipse
Dissimula; urbanum est, te non audire videri.
Absurdum ducas interpellare loquentem.
Te compellanti nè respondeto, priusquam
Finierit quae dicta cupit; nè forfitan ipse
Ludibrium cunctis fias aliena reponens.
Convivam haud tristem esse decet, vel reddere tristem:
Dedecet ergò, aliis veterem refricare dolorem.
Quin & inurbanum est, absentûm laedere famam.
Vituperare dapes alienis sumptibus emptas,
Praebenti ingratum est, & convivantibus aequé:
Sed laudare tuas, & dicere fercula quanti
Singula constiterint, aliorum ingrata palatis
Condimenta daret, stultaeque opprobria mensae.
Si quando in luxum convivia tendere cernas,
In longúmque trahi; tu clàm, veniámve precatus,
[Page 53] Temet subduces: animi nam vim puerillis
Obruit ingluvies, corpus vitiátque tenellum,
Hospitium ingratum reddens & inutile menti.
Plura comesurus quin ergò surgito mensâ,
Relliquiísque tuis oneratam tollito quadram,
Atque, salutatis convivis undique, cede:
Deinde ministrato, vel saltem assistito mensae
Munere functurus, fuerit si forfitan usus;
Nè quis te lusûs causâ cessisse putaret.
Si quid submoveas, caveas nè aspergine juris
Perfundas cuiquam vestem. si pocula praebes,
Id dextrâ facies; nam sunt infausta finistra.
De mensa moveas candelam, emungere jussus:
Quódque erit emunctum, pede protere; nè malè nares
Offendat, foedóque domum perfundat odore.

De Congressibus.

Si quis fortè tibi, cujus veneranda senectus,
Occurrat, vel qui sit relligione verendus,
Nomine vel quovis alio sit dignus honore;
Cede viâ, retegásque caput, cum poplite flexo.
Non homini hoc meritísve datur; Deus, (en!) Deus ipse
Mandato cavit, jussítque assurgere cano;
Utque quibus debetur honos praestemus honorem.
Inter quos primum nomen meruêre Parentes;
Proximus accedit Praeceptor, pollice docto
Qui pueri mentem formans generare videtur.
Quin & ad aequales Paulinum pertinet illud,
Praeferat ut sibi quisque alios in honore ferendo:
Quem seu detuleris paribus, sive inferiori,
Non minor evades, verùm civilior indè,
Atque adeò fies majori dignus honore.
Summissè & paucis, si cum majore, loquêris;
[Page 54] Cum paribus blandè placidéque: intérque loquendum
Et petasum laevâ, pectúsque amplectere dextrâ;
Donec protulerit quid fortè decentius usus.
At semper placido spectato lumine vultum
Ejus cui loqueris, vultúmque tuere loquentis.
Utere sedatâ voce, & sermone subacto
Ac lento; non qui mentem praevertat ineptè,
Aut linguam impediat. Nam turpiter haesitat ille,
Qui non naturae est, proprio sed crimine, balbus;
Accersítque malum, poterat cui ferre medelam.
Quin & honorificum titulum recitare subindè
Ejus quem appellas, summè civile videtur.
Si proprius fugiat, communem defer, at aptum:
Sint docti quivis, praeceptores venerandi;
Grandaevíque, patres; aequalis, frater, amicus.
Juramenta cave, seu seria, sive jocosa;
Nec cultum indè tuis credas sermonibus addi:
Scilicet è pueri nil prodit foedius ore.
Obscoenè dictis nè linguam praebeat unquam
Ingenuus puer, aut patulas accommodet aures.
Denique, quod minùs est oculis aperire pudicum,
Auribus illud erit minùs ingessisse modestum.
Membra pudenda tamen fuerit si fortè necesse
Nominet, id faciat, non nudo nomine, verùm
Verborum phaleris, ac ambitione modestâ.
Dicturus poterit quo nausea fortè cieri,
Auribus adstantûm breviter praefatur honorem.
Falsa licèt fuerint, nè dicat falsa refellens;
Sed, Secùs audivi, pacem praefatus amicé.
Nè se praetulerit cuivis; quin nec sua jactet,
Aut studia alterius cujusvis arguat unquam;
Gentísve ullius mores sugillet amaré.
[Page 55] Commissum fidei arcanum vulgare cavebit:
Nè cujus famae obtrectet; vitium neque probro
Det cuiquam innatum. Sic nempe paraverit absque
Invidia laudem, & multos numerabit amicos.
Sis comis cunctis, perpaucis intimus, hísque
Non sine delectu. Cupis at quaecunque taceri,
Ipse prior taceas. Securus vivito famae,
Si nihil admittas quod te fecisse pudebit.
Nè temere inspicias aliorum scrinia, chartas:
Sed neque colloquiis secretis ingere temet.
Si fors incideris, mox te subducito; nec te,
Accítus ni sis, alienis insere rebus.

De Lusu.

Lude animi causâ, non lucri ductus amore.
Exsulet à lusu dolus, ac mendacia, rixae.
Jurgia quò vites, aliis concedito palmam;
Aut causam placidè dijudicet arbiter aequus.
Pulchriùs is vincit qui novit cedere liti,
Quàm qui pugnando superat, palmámque reportat.
Cum paribus ludas; at si socio impare gaudes,
Aequalem sortem ludentûm noveris esse.
Arte minor tecum si certet, vincere semper,
Ut possis, noli; sic fiet ludus amoenus,
Respicit hunc aequis quoties victoria pennis.
Si cui contigerit clara de stirpe creari,
Dedecus esse putet non respondere parenti.
At qui plebeiis atavis est editus, ortum
Obscurum claris & cultis moribus ornet.
Nulli concessum est sibi delegisse parentes▪
Ingenium & mores poterit sibi fingere quivis.
Externum ergò bonum si quod natura negavit,
Ex opibus mentis tibimet solatia quaeras;
[Page 56] Formam, robus, opes praestabit, & omnia, virtus.
Denique, quod primò dici meruisse videtur,
Unum subjungam, & verbum non ampliùs addam.
Quamvis tu nunquam forsan peccaveris ipse,
At delinquenti veniam concede sodali.
Forsitan ille minùs cultis est moribus; atqui
Hoc aliqui multis compensant dotibus unum.
Verùm, si quando peccaverit inscius, illum
Summè civile est solum blandéque monere.
Haec tibi sufficiant puero; sublimior olim
Te manet Herbertus, maturis aptior annis,
In juvenem cùm te major transcripserit aetas.

SVLEIANVM. Ad Illustrissimum CAROLUM WESTMORLANDIAE COMITEM.
Accipe, Magne Comes, Tibi debita Carmina, Musae Idem materies ingeniúmque meae.

AVfonias propter ripas, quà cogitur unda
Ferre jugum, & famam debet Wansfordia Ponti;
Sylvae contiguus, modicíque cacumine Montis,
Est locus, Australem qui partem versùs & Ortum
Vallésque Villásque & longos prospicit Agros;
[Page 57] Terra olim Agricolae duros experta labores.
At postquam cincta est vivae munimine Sepis,
Et viridi donata togâ de cespite puro,
Tota vacat Ludo magnis celebranda triumphis,
Miratúrque novos auratâ veste Colonos.
Hanc bene detonsam, ac ad vivum cespite raso,
Laevigat atque polit, subigítque volubile Saxum;
Labentem Sphaeram nè quà festuca moretur.
Huc generosa Cohors, animo depellere curas
Quum juvat, & sudum est, dictis plerumque diebus
Convolat; in partes itur; Tu Guelfius esto,
Hic Gibelinus erit; Furiis tamen antè remotis,
Quin & Avaritiâ: turpes haec suscitat iras.
Sed neque pro nuda jubeo te Laude pacisci:
" Exacuit modicum; nimio si pignore certes,
" Corrumpis ludum, nè sit sincera voluptas.
Laudo tamen veterumritus, qui Munera bina,
Praemia victori, statuunt, solatia victo.
Heus puer! huc properè Sphaeras splendore coruscas
Expedias, lateri immissum quas fusile plumbum
Et docuit solidare gradus, & ducere gyros.
Stat juxtà domus exilis, gratissima fessis
Umbra viris; eadem ludentibus arma ministrat.
Hinc puer expromit Sphaeras, hîc nocte recondit.
Primus ibi ante omnes in arenam Sylvius Heros
Descendit, multâ Virtute insignis & Arte,
Seu circumducto metam contingere gyro,
Sive per hostiles opus est perrumpere turmas.
Is (postquam limen signârat Lamina ferri)
Protinus emittit nullo molimine Sphaeram
Exiguam. haec Helena est, cursus haec meta futuri:
Hanc ambire omnes: felix qui limine primo
[Page 58] Egressus tandem illius requiescit in ulnis.
Tum Sphaeram dextrâ complexus, lumine certo
Signat iter, prono veneratur corpore Nympham,
Effundítque Globum, tacito qui flumine lapsus
Metae contiguus mediâ requiescit arenâ.
Excipit hunc Nisus; quo non praestantior alter,
Sive Globum versare manu, seu stringere metam;
Sive hostem turbare loco, seu vincere cursu.
Hic Sphaeram librat, minimi quae conscia plumbi
Radit iter laevum interior, meliórque priorem
Detrudit spatio, metaeque amplexibus haeret.
Tum varius reliquis animus, spes, ira, metúsque,
Et pudor, & studium, laudísque immensa cupido.
Quisque suas partes tutari mente paratus:
Sed non quisque Ducis laudes virtutibus aequat.
Hic multùm cupiens titulos augere triumphi,
Atque locum sperans saltem retinere secundum,
Currentem Sphaeram manibus pedibúsque fatigat:
Nunc festinantem vocis moderatur habenâ:
Ignavum & sine honore globum nunc increpat; & mox
Consulit, hortatur, laudat; tum corpore torto
Evitare docet cautes; monitísque videtur
Emendâsse suis. Quid non sibi Somnia fingunt?
Ille volens capto Nisum detrudere muro,
Fallitur, ínque auras vires effundit inanes.
Infelix virtus! sed magnis excidit ausis.
At veluti in castris olim Romana juventus,
Induperatori si quando fortè peric'lum
Imminet, extemplò sese ad Praetoria sistit,
Tutatúrque ducem, multóque satellite cingit:
Haud aliter Nisum socii fido agmine cingunt,
Obice firmantes aditus, hostémque morantur.
Quid reliquos memorem, varius quos abstulit error?
Hic, praetervectus, metam post terga relinquit:
Is medio languet, seu carcere segnior exît,
Seu titubante pede & duplicato tramite vectus.
Hic hiat immodicè nimiis ambagibus: ille
Interiore secat gyro; vel devius errat
Averso plumbo, totâ ridendus arenâ.
Sylvius, ut vidit nullum superesse suorum
Qui conclamatis posset succurrere rebus,
Non animis cadit, aut Fatis irascitur; atqui
Oblatam gaudet, qualem sibi posceret ultro,
Materiem, dignámque suâ Virtute palaestram.
" Difficili arguitur praesens ac ardua virtus;
" Altiùs opposito surgit velut aggere flumen.
Tum spatium omne suo permensus lumine, nunc hos,
Nunc illos aditus rimante explorat ocello.
Invia virtuti nulla est via, protinus infit.
Dixerat, & limen repetit, Sphaerámque poposcit,
Quam prudens illos olim servârat in usus.
Viribus hanc totis intorquet: at evolat illa
Fulmineâ vibrata manu, ruptásque phalangas
Dissipat hostiles, huc, illuc funera spargens;
Objectásque motas cursum molita per omnes,
Abducit metam, & summâ consistit arenâ.
Protinus it coelo clamor, totúsque remugit
Mons circúm; trepidat mediis exterrita sylvis
Nympha loquax, dubitans tanti quae causa Triumphi,
Quanto non meminit celebrari funera Cervi.
Diditur in Sylvas tonitru, Nymphaeque minores
SYLVIVS ingeminant: ex illo tempore nobis
Sylvius; ínque illis notissima nomina Sylvis.

CAMPANAE VNDELLENSES.

NOX hyberna duas propè jam confecerat horas,
Cessârántque forìs operae, clamórque virorum;
Nulli tranquillum turbabant aëra venti,
Nec coelum audebant nubes temerare serenum,
Dum grex stellarum toto pascebat Olympo:
Candela emicuit, sumpsítque domestica regna
Aemula solaris radii, tenebrásque fugaces
Dispergens, horas longa democte redemit:
Cùm, procul à Camo, veteris novus incola ruris
Solus ego (en) Ferus atque meus consedimus unà
Ante focum, agrestes recitantes ordine musas.
Musica sed nostras subitò pervenit ad aures,
Proxima quam tusis campanis villa ciebat,
Et fovit vallis, liquidùm resonantibus undis,
In tantum ut totum complerent aethera cantu.
Tum Ferus, Ah! Templum nostros habet illud amores:
O mihi prae cunctis dulcissima musica, quàm te
Depereo! merita es nostro quoque carmine dici.
Protinus agnovi veteris vestigia flammae,
Quâ cultum populúmque Dei, sacrósque labores
Arsit, dum licuit; sed & ardet, & indè revelli
Solâ morte potest; poterit neque morte revelli.
Tunc ego; Quin nostros liceat proferre calores;
Quandoquidem simili nonnullus tangor amore.
Olim (nam memini) patrii cùm ruris alumno
Grammaticus teneros ludus mihi fingeret annos,
Villa exilis erat, paucis contenta colonis;
[Page 61] Queîs tamen harmonicae mentes, coelíque capaces.
His, si quando labor curvi cessabat aratri,
Campanas pulsare sacras erat una voluptas.
Musica praelongae dabat haec solamina nocti;
Excivítque novos jam multo manè labores:
Illa renascentis cecinit cunabula Solis;
Nec priùs ad mollem vergebant lumina somnum,
Funera quàm clausae fuerant celebrata diei.
Nulla dies abiit non his cantata camoenis;
Sic veniente die, sic decedente canebant,
Et penitùs toto delebant pectore curas.
Interea vario mulcebant aethera cantu,
Pergratísque sonis vicinia tota sonabat.
O illas dulces noctes, cùm ducere somnum
Ad numeros licuit, vigilémque revisere vitam!
Hae mihi deliciae fuerant puerilibus annis.
Floruit at postquam tenerâ lanugine mentum,
Grandior Vndelae cepit mea pectora cantus;
Quae tantum villas inter caput extulit omnes,
Quantum inter corylos umbrosa cacumina quercus.
Haec saxo exsurgens vivo, faciéque decorâ,
Perrarum agnoscit congesto cespite culmen,
(Ut cui tecta facit de fisso lamina saxo)
Promissíque sedens equitánsque in tergore montis,
Aufonias utrinque pedem demittit ad undas:
Sed bino è saxis firmat vestigia ponte,
Altáque turrigerum caput inter nubila condit.
Hîc habitant illae Musae, dulcésque camoenae,
Quae circumfusam demulcent carmine vallem.
Corpore sunt multùm diverso quinque sorores,
Et queîs vox pariter dispar: haec tinnit in altum;
Illa gravis gravitérque canit, tonitrúque canorum,
[Page 62] Et circumductos displodit ad aethera bombos.
Audiit hanc Echo, tremuítque in sedibus imis:
Credibile est, ipsos commotos carmine Manes.
Hae curas abigunt, hae purgant faecibus auras,
Atque malos abigunt Genios; (si credere fas sit)
Qui, simul ac resonant Campanae è turribus altis,
Praecipitare fugam, metuentes vota precantûm.
Sic olim visis servi fugêre flagellis,
Ac, sortis memores, dominis sua terga dederunt.
Quàm gratum, quàm dulce melos, seu tempore sancto
Classica sacra canunt; seu visum est luce profestâ
In gyrum glomerare sonos, numerísve peritis
Ter quadragenos variare ex ordine versus!
His, O, quis sextam adjiciet? tum nempe liceret
Sexcentos variare modos. Quis at optimus ille
Qui dabit ut centum pulsanti ritè quotannis
Praeconi sacro possint addicere libras?
Quisquis erit, meritos illi cernemus honores.
Hae, quoties CAROLI nobis lux festa recurrit,
Festinae surgunt multa de nocte sorores,
Magnáque venturae meditantur fata diei.
Tum subitò gnaríque viri juvenésque periti
In numerum pulsant adductis funibus aera,
Protinus & toti dictant sua gaudia ruri.
Comminus Vndelam, ac intra lapidem indè secundum,
Quatuor atque decem circumstant ordine villae,
Discipulae villae, ac arrectis turribus adstant.
Hae, postqum accepêre sonos, paulúmque moratae,
Attonitis similes, taciturno murmure secum
Hos recitant, intùsque canunt, & carmina fingunt.
Ut sibi prima fides, clangunt. Tum protinus omne
Campanile sonat, dum tintinnabula cantant,
[Page 63] Et totas variis implent tinnitibus auras.
Astra micant blandùm; reparabilis adsonat Echo.
At quaedam villa est paulò distantior illis,
(Villa olim agricolis multis habitata, priusquam
(Quod mireris) oves dominósque domósque vorarent)
Quae turrim attollens sublimem in vertice montis
Orditur cantus; sed deficit incola quartus;
Pastorísque canis jam solam novit avenam.
Naiades interea excítae per caerula regna
Dimidiae exsistunt undis; tum flumina circùm
Stare jubent, laetis juvat indulgere choréis.
Undae stant, minimè curantes aequore mergi.
Nymphae partitis operis sua gaudia pandunt;
Pars pedibus plaudunt choreas, pars carmina dicunt:
Quarum, quae formâ pulcherrima, Calliopeia
Praecentríxque chori, facilísque praeire canendo,
Gaudentémque canit populum, Regémque reductum.
Quin etiam meminisse juvat pretiosa peric'la
Tam chari capitis; quo non est mitior ullus
Regnantûm in terris, aut observantior aequi.
Tum CAROLVM toties salvum, & miracula narrat;
Coelitus ereptum bello trans aequora mittit,
Dein revocat, repetítque domum, redimítque coronâ
Augustos laetâ celebrantem pace triumphos.
Gaudia tum populi memorat, laetósque furores.
Sed jam senserunt se tintinnabula laetis
Incaluisse sonis; nec enim sua gaudia tanta
Aera satìs capiunt. timor est nè fortè liquentur.
Ilicet, ad Pontum properatò currite, lymphae;
Jam vos coeperunt avidis deposcere votis
Petropolitani, nudíque in littore pisces.
Muneris at tanti memores, labentibus annis,
[Page 64] Hanc sibi dilectam lascivo flumine vallem
Circumludentes, passus ter mille vagantur
Nymphae, dántque suo* Villae de nomine nomen.
Campanae dulces valeant, vigeántque, nec unquam
Tristia cancrino plangant incendia motu.
Haec ego Campanis super, & super aere canoro,
Hîc procul à Musis, Cami & procul exsul ab undis,
Ambit quà Vndelae ripas uxorius amnis,
Pauca Fero nostro, multùm nictantibus astris,
Dum mea perdulcis declinat lumina somnus,
Et cecini, & cecinisse juvat. Scit caetera Musa.

AVICVLA [...].

EN! vide'n? ut volucris, pictis jam florida pennis,
(Aetheris ignaram cùm primùm sedula mater
Elicit in ramos extremos hospitis ulmi,
Quâ patriam parvósque lares suspenderat, atque
Indè audere jubet per inania) pectore toto
Palpitat, ignoto metuens se credere coelo!
Hortatu hanc mulcet mater, vanósque timores
Arguit exemplo, suadet, jubet, increpat, urget;
Tum volat, atque redux cessantem corripit; indè
Itque redítque viam toties, dum semita trita
Signet iter liquidum descriptum remige pennâ
Filia, maternis monitis commota, tenellas
Alas saepe levat, pronâ cervice vocanti
Annuit, obsequium blando modulamine spondet.
At quoties passis conatur in aëra pennis,
In ramis toties haeret, nisúsque resorbet.
Mox, ubi prima fides humeris, evicta pudore
Avolat, & rudibus vacuum diverberat alis.
Antè volans mater vicinâ constitit orno,
Ut natam exciperet peregrinis sedibus hospes:
Quam simulac ferri nimio in sublime volatu
Vidit, multa timens tremulo stridore reprênsat.
Heu, frustrá! nam tanta illam fiducia pennae
Impulit, ut, nidíque metûsque oblita prioris,
Jam coelum meditetur ovans, & cogitet astra.
Non illam pietas, non illam cura parentis
Abstrahere indè potest. Fertur; jam jámque videri
[Page 66] Desiit, atque immersa polo latet aethere toto.
Heu matris gemitus, multùm & lacrymabile carmen!
Ah quoties, Dilecta, mane, mane, improba, dixit?
(Dicere vel visa est, latè loca questibus implens)
Quò ruis? ah! nimio miseram nè redde parentem
Obsequio; haud fuerat mea jussa capessere tanti.
Noxiáque incasùm tandem mandata retrectans,
Lugubri natam, natam bis voce vocabat,
Et sua crudeli laniabat pectora morsu.
Illa volans volitánsque, volans volitánsque per auras
Sublimi scandit cochleâ; tum perforat orbes,
Atque vagos mediis lusus suspendit in astris.
Ast ubi languescunt alae, virésque fatiscunt,
Amotásque videt terras, coelíque profundi
Ignotas restare vias; gravis ingruit horror,
Ebria nè tandem coelo, Phoebíque sagittis
Praecipitata, ruat, tristésque adigatur ad umbras.
Saepe suam matrem non exaudita vocabat,
Et serò neglecta dolet mandata parentis.
Sed dum tristè gemens luctus singultibus urget,
Respiciens terras pronis delabitur alis.

SEPES HORTENSIS.

HOrtus erat, qualem veteres cecinêre Poëtae,
Cùm poma Alcinoiis, flores numeraret Adonis▪
Hîc spatia ingenti multùm solidata cylindro
Praebebat Musae meditanti laevis arena;
Margine quam longo pariter utrinque cöercent,
Et pingunt variis habitatae floribus herbae.
At quis tam cultae referat miracula sepis?
Quae densas aequata comas in vertice summo
Viminea ostentat viridantûm armenta ferarum,
Ingeniosa manus mirâ quas luserat arte,
Nasonis reduces pulchre mentita figuras.
Audísne ut frondosus Hylax in limine latrat?
En! pecora introitu prohibet, puerísque minatur.
Hîc Nemeae videas iterum saevire Leonem:
Hîc iterum ad partes Alcidae clava recurrit:
Quin & in adversum non unis faucibus Hydra
Sibilat, insurgítque furens, reparabile monstrum.
Hîc videas altè jactantes cornua Cervos,
Damásque arborei tondentes jugera campi.
Frondeus, en! adstat laxis Venator habenis,
Exspectans inhiánsque, Canis dum Gallicus altè
Imminet à tergo lepori.
Singula sed quid ego versu comprêndere coner?
Quicquid Maeonides armis inscripsit Achillis,
Herculis aut clypeo Vates Asoraeus, id omne
Illic cernere erat seducto vimine textum;
Autorésque citat rerum vegetabilis ordo.

[...], sive Nemesis à tergo.

FInibus Eltonae, sublimis vertice montis,
Petropolitanas quà semita ducit ad arces,
Saxum telluri infixum pedibus tribus exstat,
Non ingratum equiti, qui per declivia montis
Descendisse cupit salvâ cervice pedester.
Sive hoc Mercurius posuit, seu Terminus olim;
Sive hoc fortè loco terras Astraea reliquit,
Ultima non magno signans vestigia saxo.
Furcifer, (ut perhibent) hujus malus incola ruris,
Olim è vicino pecudem furatus ovili,
Quadrupedem strinxit, collóque humerísque levavit.
Ibat ovans praedam nactus, tenebrísque potitus:
(Hactenus & votis arrisit pulchra Laverna)
Non tamen evasit, nec furtum impunè ferebat.
Namque semel clivum quum conscendisset anhelus,
Hîc lassus desedit humi, saxóque reclinans
Suffulsit pecudem; quae primùm nacta quietem, &
Libertate frui cupiens, conamine toto
Movit se, aversa saxíque in parte pependit,
Raptorémque sui pedibus complexa ligatis
Adstrinxit saxo, Lictoris munere fungens.
Nec sivêre illum jugulo depellere nodum
Exhaustae vires, & anhelitus interclusus.
Deprênsus sedet ergò miser, dum vita per auras
Concedit moesta ad manes, corpúsque relinquit.
Imminet à tergo Nemesis; scelus est sibi lictor.
Saepe solet Numen crudos punire nocentes,
Ac poenas mediis juvat inseruisse triumphis.

POEMATVM Varii Argumenti PARS ALTERA.

CARMEN MOSIS Deut. xxxij. Per ANDREAM MELVINUM Scotum.
Dedicatio ad Regem Jacobum VI.

Extremae Spes sera plagae, Lux aurea gentis
Arctoae, & sec'li Sólque Jubárque tui;
Tot sceptris atavorum ingens, ingentior altâ
Indole, quam tollit Relligionis honos;
Sancte Puer, cape sacra meae primordia Musae,
Non secùs ac grati prima elementa animi.
Parva quidem tanto, fateor, munuscula Regi:
Parva, sed immensi munere magna Dei.
Ipse Tibi majora dabis, nostro auspice Phoebo;
Forsan & auspiciis nos meliora tuis.
VOS aeterni ignes, & conscia lumina mundi,
Palantésque polo flammae; vósque humida regna,
Aëreíque supèr tractus, campíque jacentes,
[Page 70] Et Coelum, & Tellus, (ego vos nunc alloquor) aures
Arrigite, & celsas dicenti advertite mentes.
Qualis rore fluens gemmanti argenteus imber
Plurimus, arentes maturis solibus agros
Temperat undanti rivo, glebásque subactas
Evocat in florem, & viridantes elicit herbas,
Instaurátque novos opulenti ruris honores:
Talis ab ore fluet sacro vis lactea fandi:
Tale polo veniens numeris liquentibus aureum
Divitis eloquii flumen manabit in artus,
Ossáque; pérque imos sensus, pérque alta pererrans
Pectora, nectareos laeto feret ubere fructus,
Et gazam aethereâ cumulabit messe perennem.
Quippe Dei pango Nomen, coelíque verendum
Concelebro Numen. Vos ergò Dei venerandum
Et Nomen celebrate, & Numen pangite nostri.
Non tam fixa arbos altis radicibus haeret,
Non rupes immota manet, nec robora ferri
Dura, nec aeternae solido ex adamante columnae;
Quàm divina suum veri constantia Numen
Firmat, & aeternùm virtute & mole suâ stat.
Quod facit, est numeris expletum, est partibus aptum;
Undique perfectum tenuem tornatur ad unguem.
Stat pacti sincera fides. Rex magnus Olympi
Labe caret, culpaeque exsors, & criminis expers,
Exemplum recti, norma aequi, regula veri.
At proles corrupta Patris vestigia liquit
Degener, & scelere obstrinxit mentémque manúmque
Infelix. Quae tanta animo dementia crevit?
Siccine pro meritis grates malè grata rependis?
Non Rex Ille tuus, qui te saevo hoste tyranno
Eripuit, lethíque vias & vincula rupit?
[Page 71] Non Genitor? non Ille Auctor? non Conditor? Ecquid
Finxit humo fragiles artus, pictámque polivit
Effigiem, membrísque dedit mentíque vigorem,
Et sensum aethereum, & libatam coelitus auram?
Téne sibi cunctis praelatam gentibus unam
Selegit? Nunc sec'la animo complectere, tecum
Nunc reputa annales; primaeque ab originis aevo
Prisca memor pervolve: tuos affare parentes,
Percontare senes. pater hîc te temporis acti
Instruet exemplis: quorum est maturior aetas
Cuncta renarrabunt, atque ordine singula pandent.
Principio coelum ac terras qui condidit altas
Arbiter, ut gentes habitandum immisit in orbem,
Et genus humanum varias disjecit in oras,
Externas posuit metas & regna colonis
Pro numero Isacidûm; non ille oblitus & ictum
Foedus, & aeternum, quo se devinxit, amorem.
Namque Jovae sors una, Jovae pars una, Jacobi
Progenies: quae sola quidem, sed chara parenti.
Hanc, deprênsam olim vidua cultoris in ora,
Per loca senta situ, per dumis aspera duris
Tesqua, per horrendos saltus & inhospita saxa
Duxit inerrantem, (non, quà via proxima) callem
Difficilem; rupésque altas, aditúsque malignos
Traduxit; longos ac circumflectere cursus
Cessantem, & metas Arabum lustrare remotas,
Instituit. non ulla morae dispendia tanti,
Quin tecti incedant tutó: ceu pupula, cornu
Quam vitreo murus cingit crystallinus; & quam,
Non secùs ac vallo, teneri munimen ocelli
Sepsit utrinque pilis; celsâque crepidine surgunt
Hinc atque hinc geminae duo propugnacula moles:
[Page 72] Ut bene tuta cavos condantur lumina in orbes.
Ac velut alituum princeps, fulvúsque Tonantis
Armiger, implumes & adhuc sine robore nidos
Sollicitâ refovet curâ, pinguísque ferinae
Indulget pastus: mox ut cum viribus alae
Vesticipes crevêre, vocat si blandior aura,
Expansâ invitat plumâ, dorsóque morantes
Excipit, attollítque humeris, plausúque secundo
Fertur in arva; timens oneri natat impete presso,
Remigium lentans alarum, incurváque pinnis
Vela legens, humiles tranat sub nubibus oras:
Hinc sensim supera alta petit; jam jámque sub astra
Erigitur, cursúsque leves citus urget in auras,
Omnia pervolitans latè loca, & agmine foetus
Fértque refértque suos vario, morémque volandi
Addocet: illi autem, longâ assuetudine docti,
Paulatim incipiunt pennis se credere coelo
Impavidi: Tantum à teneris valet addere curam:
Haud aliter (si aeterna licet conferre caducis)
Numinis immensi larga indulgentia tectos
Abramidas tutò per tot discrimina rerum
Duxit, eos patria cum sollicitudine curans
Incolumes; non diis, non adjutoribus usa,
Nec duce, nec comite externo: nihil indigus horum
Omnipotens Genitor. Deserta per avia solus
Rexit oberrantes: solus subvexit in altos
Pinguis Idumaeae campos; laetóque fruendam
Ubere tellurem dedit, & proventibus auxit.
Ecquid odorato referam sudantia ligno
Balsamáque, & succos virides liquentis olivi
E silicum venis? erumpunt cautibus amnes
Nectarei mellis, & flumina lactis inundant.
Quid memorem armenti prolem? quid pinguia narrem
Pascua, multiplicésque greges, oviúmque caprarúmque
Et tenerum pecus, & lautis opsonia mensis
Hoedos, & pingues vitulis cum pinguibus agnos?
Quid messes frugum immensas, & adorea farra
Commemorem, & gravidos Cereali mergite culmos
Sanguineásne legunt bullis turgentibus uvas?
Purpureóne bibunt spumantia poc'la Falerno?
Egregia interea gens haec, tua clara, Jacobe,
Progenies, stirps sancta, satur jam, ac farta refertáque,
Et differta nimis, denso distentáque pingui,
Ecce, ferox (ut equus crassâ farragine corpus
Cui tumet, & surgunt animi sufflante saginâ)
Calcitrat, & crebro dominum pede verberat, ictum
Congeminans, Fontémque suae Rupémque salutis
Rejicit; externos ritus, peregrináque Sacra,
Omnigenûmque Deûm monstra ac ludibria coeli
Suppliciter venerans, accendit Numinis iram,
Et justo livore Dei ciet aemula corda.
Eloquar, an sileam? scelere atque immanibus ausis
Informes laxata sinus, ut adultera, passim
Prostituit sese incestis Cacodaemonis atri
Cultibus, & supplex aris mactavit honores.
Demens, quae coeli atque suum Numénque Patrémque
Abjecit, Patrémque Deum, Numénque paternum;
Ut patribus nec culta, sibi nec cognita, nuper
Nata (nefas!) portenta colat, vereatur, adoret.
Scilicet haec pietas? sic vitae dona reponis?
Et bene apud memorem veteris stat gratia facti?
Ergò ubi sydereâ Genitor sublimis ab arce
Prospexit prolémque suam gentémque superbam
In pejus ruere, & sese jam saepe repulsum
[Page 74] Digna, indigna pati; vitiis insensus & irâ,
Terribilis tales erumpit pectore voces.
Heu gens prava! mihi proles malè-fida! quid ultrà
Demoror? huic placidam pacati luminis auram
Deflectam, & vultum subducens ora recondam;
Securus spectabo manent quae fata rebelles.
Olli me divis irritavêre profanis:
Succendêre meum numen per inania rerum.
Fas mihi, fas, inquam, (nam fert ità corde voluntas)
Aemula per vanam succendere pectora gentem.
Ergò meâ subitò candenti ignescit ab irâ
Flamma vorax; terraeque vias, Orcíque latebras,
Tartareósque lacus imus pervaserit ardor,
Et gelidos tractus, & subterranea regna;
Tellurísque solum, & ruris populabit honores:
Ardebunt montes, eversáque fundamenta,
Et flammis absumpta, leves minuentur in auras.
Jámque novâ fessos cumulabo mole malorum;
Teláque missa manu torquebo protinus omnia,
Exhaustâ pharetrâ, ac consumptis comminus armis.
Dura fames dirâ macie, sitis arida febre
Ardenti, funesta lues feralibus auris
Depascet vitam; exuret membra, atteret ossa;
Languentésque animas sensim torquebit amaror,
Dum necet atra dies, & funere mergat acerbo.
Nec satìs; immittam rictus & rostra ferarum,
A lituúmque truces rabidis cum dentibus ungues,
Ceu pecus in tenerum: immanes mandént (que) trahéntque,
Diripient artus impastae, & viscera carpent.
Addam angues; addam liventi armata veneno
Agmina, vipereum virus, genus acre draconum;
Ut gentem infidam morsúque ictúque trucîdent.
Parva loquor; jam ferri aciem mucrone corusco
Distringam infensus: sternentur inertia passim
Corpora, pérque domos & compita tristis ubique
Terror, ubique pavor, & plurima mortis imago.
Ferro occumbet flósque virûm, robúrque juventae,
Et formae decus atque aevi, sanctúsque serenae
Virginitatis honor: ferro cadet aureus infans,
Et qui reptat adhuc, & adhuc qui pendet ab almo
Ubere: tarda gelu sec'lísque effoeta senectus
Canitiem immundo turpabit pulvere verrens.
Haec ego cum siccis oculis tua vulnera cernens,
Sic mecum: Extremas, excussum sede, per oras
Sparsissem, excisámque domum cum stirpe tulissem;
Ni me operis tanti vesana ferocia crudi
Hostis, & insultans sine more superbia, laude
Fraudaret, primósque sibi raptaret honores;
Atque manu magnâ atque invictis viribus illud
Diceret omne suis confectum, haud numine nostro.
Est genus inconsultum, & mentis lumine cassum,
Quale pecus tardum ingenio, & rationis egenum.
Si vel tantillùm saperent, si quae ante pedes sunt
Prospicerent, rerum interitus, sua fata viderent.
Quînam, agè, disjectos premat unus mille, duóve
Dent decies millena fugae palantia terga;
Ni Vis illa, suos cui quondam cura tueri,
Addictos hosti in praedam inclusòsque dedisset,
Armorum bellíque potens? Non hostica sicut
Numina, sic aut victa jacent, aut fessa quiescunt
Tandem nostra, nec increpitans hoc dixerit hostis.
Nam quales trudit gemmas Sodomaea propago,
Et Gomorrhaeis livescunt collibus uvae;
Talis ab hac radice mali densissima sylva
[Page 76] Erumpit; scelerúmque ferax labrusca racemos
Fert tristi infames succo. Non fellis amari
Noxia vis, non dira aconita, aut quicquid acerbi
Anguis alit venis, aut ictu vipera saevo.
Crudescens jacit, illorum contendat acerbis
Fructibus, aut baccis vitiorum certet amaris.
Nonne haec cuncta meae conservant condita cellae,
Obsignántque serae? mihi fas depromere soli;
Miscere undantem pateram; de faece bibendos
Por'gere lethales succos, unde impius omnis
Hauriat exitium, & fundo se proluat imo,
Dum titubata ruunt dubio vestigia lapsu.
Instat summa dies, instat, fera, fata propinquant.
Quippe suos, post tot clades ac dira cadentûm
Funera, post varios bellíque fugaeque labores,
Arbiter aethereus solio placatus ab alto
Respiciet fessos; & opis miseratus egenos,
Jura dabit scelerum vindex, ultórque suorum.
His hostem incesset dictis: Ubi numina tandem,
Numina magna deûm, quibus & spes vestra fidésque
Nixa fuit; quorum dapibus cum flore Lyaei
Pinguibus expleti, tauros mactâstis ad aras
Ingentes, paterísque merum libâstis & auro?
Exsurgant, in bella ruant, glomeréntque sub armis
Auxilia, obtentúque sui vos numinis umbrent.
Me, me, adsum qui feci, in me convertite vultus
Oráque, & attentas intento lumine mentes:
Cernite me, mea vis omnis; nihil ista nec ausint,
Nec poterint. Deus, ecce Deus, qui vulnera figo
Dura manu, atque eadem, quamvìs lethalia, sano.
Solus ego, en! sontes animas ad tristia trudo
Tartara; rursus & infernis ego solus ab umbris
[Page 77] Pallentes revoco dulces in luminis auras.
Do vitam, tollóque, & lumina morte resigno.
Nec quisquam hanc dextram quâ vi, quâ fraude poten­tem
Effugiat. Dextram attollens ad sidera fabor:
Sic aeterna mihi longum stet vita per aevum;
Si gladii fulgentis acutâ cuspide lamnam
Cudero fulmineam, & populis dare jura vocatis
Coepero; mox hosti infesto atque osoribus ultro
Persolvam grates dignas, & praemia reddam
Debita: mox mea caesorum de sanguine fuso
Ebria tela bibent; & inexsaturabile ferrum
Obvia quaeque vorans absumet corpora letho.
Libratum intorquens, defixúmque altiùs ensem
Captorum in jugulo, ductorum in corde recondam.
Vos variis dispersi oris, & foedere sancto
Disclusae gentes, gentem sub foedere sancto
Tollite sublimem laeto super aethera cantu.
Namque Parens rerum, & superi Regnator Olympi,
Sanguinis usque memor fusi, caedísque suorum,
Hostili meritas sumet de sanguine poenas:
Ille suis terraeque suae placabitur ultro.

JOBI CAPITA PRIMA TRIA, & PO­STREMA QVINQVE, è Metaphrasi poë­tica JAC. AUG. THUANI.

Cap. I.

ARida palmiferos saltus quà pandit Idume,
Vir fuit eximiae probitatis, nomine Jobus,
Divini retinens cultûs, & criminis expers.
Huic septem nati, tres natae: huic millia septem
Balabant ovium, trito juga vomere terram
Vertebant quingenta boum, per pascua asellae
Quingentae errabant; huic & ter mille cameli,
Et famulorum ingens numerus: totóque superbas
Ille adeò jactabat opes Oriente beatus.
Interea celebrare domi convivia nati
Ordine quisque suo; fratres unáque sorores
Invitatae aderant: pater ipse vocabat in orbem,
Lustrabátque suos, irrorans flumine vivo;
Votáque manè Deo supplex fundebat, & aris,
Pro natis, si fortè animis manibúsve nocentes
Justam excivissent Divini Numinis iram,
Multa Deum sacris adolebat tura precatus.
Haec illi vitae series & summa beatae.
Fortè Dei genus accincti pro more ministri
Aethere convenêre omnes, ad jussa parati:
Unà inimicus atrox hominum quoque venerat illó.
Cui Deus; Unde ad nos? peragrato scilicet orbe
Terrarum redis: ad Jobum sed numquid eundum
Inter respêxti, cui relligione fidéque
[Page 79] Et probitate parem vix Sol vagus aspicit ullum?
Sic ait; ast hominum paucis ità rettulit hostis:
An verò justus nequicquam, & Numina gratis
Ille colit, sacrósque aris instaurat honores;
Quem favor insidias contra casúsque futuros
Numinis armato septum munimine cingit
Undique; cui pleno renovatas copia cornu
Fundit opes, latéque pecus, latéque cameli,
Quottidiéque novi crescunt ad aratra juvenci?
Verùm agè, dives agri quae possidet omnia saevâ
Tange manu, mirum, nisi mox mutatus & ille,
Amissis opibus, probris te incessere perget.
Tum Deus, Experiare; tui cuncta illius (ecce)
Arbitrii facio; tantùm illum haud percute, dixit.
Ocyùs ex oculísque Dei se proripit ille.
Nec mora; dum laeti celebrant convivia fratres,
Pallidus ante fores Jobi stans nuncius, infit:
Ecce, boves unco versant dum vomere terram,
Et juxtà huc illuc curvae pascuntur asellae,
Custodes magnâ straverunt caede Sabaei:
Solus ego è numero caedis tibi nuncius adsum.
Haec illo dicente, supervenit alter: Ab alto
In terras subitus viridantes decidit ignis,
Pastorésque & oves flammis crudelibus hausit:
Solus ego (en) tantae cladis tibi nuncius adsum.
Rursus & haec alius referente supervenit illo:
Ecce, tripartito distinctis agmine turmis,
Vi pueros, curva dum fortè in valle sedemus,
Invasit Chaldaea manus, campóque potiti,
Pascentes secum praedam duxêre camelos,
Occiso comitatu, ego vix è strage superstes.
Ultimus haec illo narrante supervenit: Aedes
[Page 80] Concussit, totâ laterum compage solutâ,
Desertis Arabum turbo improvisus ab oris,
Ingentísque tuos oppressit mole ruinae
Natósque & natas unà, nil tale timentes,
Dum mensae accumbunt, frater quam struxerat aevo
Grandior: evasi tantam vir ipse ruinam.
Dixerat: At Jobus surgens laceravit amictus,
Deposuítque comam, terraeque afflictus inhaesit;
Sublatísque oculis placido sic incipit ore.
Nudus ego in lucem veni puer, exeo nudus:
Quae mihi cunque Deus dederat, Deus abstulit idem,
Jure suo repetens; memori cui pectore grates,
Tot bene pro factis, par est, laudémque rependi.
Hactenus & temere Jobi nihil excidit ore.

Cap. II.

Rursus & ecce Dei fidi pro more ministri
Aethere convenêre omnes, ad jussa parati:
Unà inimicus atrox hominum quoque venit & ipse.
Cui Deus; Unde ad nos? peragrato scilicet orbe
Terrarum redis: ad Jobum sed nunquid eundum
Inter respêxti, cui par probitate fidèque
Nemo hominum vivit, nemo aequè numina casto
Prosequitur cultu, vitae nemo integer aequè est?
Quinetiam instigâsti in eum me, perdite, virtus
Quò mihi in aerumnis senis exploratior esset:
Probrosi tamen illi in me nihil excidit ore.
Haec Deus; ast hominum contrà sic rettulit hostis:
Pro cute nimirum dubitet sua projicere ultro
Vir sapiens, vitámque alienâ morte pacisci?
Verùm, agè, tange semel, corpúsque afflige superbum;
Dispeream nisi in os probris te incessat amaris.
Tum Deus; Et licet hoc per me, tantùm ipsius uni
[Page 81] Parce animae▪ nec plura Deus. Fugit ocyùs ille,
Impavidúmque ferit letali vulnere Jobum.
Ingemit ille pedes à vertice plenus ad imos
Ulceribus, vili saniem deradere testâ
Manantem satagens, olidóque in stercore sedit
Aeger, acerba fremens, atque aethera questibus implet.
Hîc verò exoritur plagis crudelius ipsis
Asperiúsque malum: vitae comes addita conjux,
Cladibus insultans, tali sermone maritum
Aggreditur: Quò pura tibi, quò crimine nullo
Vita nocens? jam posce Deum pro munere mortem.
Increpat hanc Jobus; Stultâ quid inania voce
Verba crepas, mulier, muliebríque acta furore
Eveheris? nam cur, experti prospera semper
Antehac, haut aequâ nunc mente adversa feramus?
Hactenus & temere Jobi nihil excidit ore.
Fama mali interea latè pervaserat hujus:
Regulus hinc Thaemanum Eliphazus, & indè Suites
Bildadus, nec non Sophar Minnaeus, amici,
Condictâ venêre die, solatia siqua
Ferre queant, tantúmque ex parte levare dolorem.
Praesente hi Jobo stupefacti, Jobus ubi esset,
Quaesivêre diu; vix inventóque, gementes
Pallia diripuêre, caput quoque pulvere tetro
Foedavêre, & humi septem jacuêre diebus,
Noctibus & totidem; nec quisquam mollibus aduet
Compellare virum dictis: ità corpore toto
Pestiferi vehemens furit inclementia morbi.

Cap. III.

Tandem adeò Jobus, vitae mala multa precatus
Natalíque suo, sic est prior ipse locutus.
Ah! percat quae prima dies illuxit, & illa,
[Page 82] Quâ sibi nocte marem genitum, quâ vivere primùm
Me pater accepit; diris obscura tenebris
Lux illa aeternas fugiat damnata sub umbras.
Non Deus aspectu, non Sol dignetur amico
Infamem spectris horrendae & imagine dirâ
Mortis; eam latè nox circumfusa profundis
Nubibus, & tetro cingant horrore tenebrae.
Illunis nox illa; dies non inter & anni
Menstrua vertentis numeretur tempora; in illa
Non securus iter faciat cantétve viator.
Illam exsecrentur diris quos taedia vitae
Cepêre; & luctu cruciet dolor usque recenti.
Condita sideream sub sera crepuscula lucem
Astra negent mundo: nequicquam exspectet amoenum
Illa diem fuscis nox intempesta tenebris;
Laeta nec in crocea spargentem lumina palla
Cernat Idumaeis auroram surgere lucis.
Cur mihi maternae patuêre repagula vulvae?
Cur non claustra uteri nascenti obstructa? molestas
Aut quid ad aerumnas atque haec in tempora servor?
Cur non ante diem partûs, saltem editus, aegram
Protinus exspiravi animam? Cur ubera nutrix
Victuro porrexit, opémve ignara futuri
Praebuit obstetrix, & adhuc à matre calentem
Excepit genibus, gremióque & pectore fovit?
Felix nunc animi, placidâ nunc quippe beatus
Pace fruar, ducibus comes additus atque dynastis,
Vasta per & siccas aestu qui Solis arenas
Tectorum ingentes tollunt ad sidera moles;
Regibus & magnis, argentea multa supellex
Queîs sepôsta domi, queîs fulvo gaza metallo
Splendida, & interior magno tumet Aula paratu.
[Page 83] Hei mihi! abortivo cur non oppressus acerbam
Praeverti fato vitam nondum editus infans?
Aut quid ego invisas puer hausi luminis auras?
In morte à belli sunt omnia tuta tumultu,
Saeváque commoti mitescunt corda tyranni,
Et longâ pariter confecti aetate quiescunt.
Exhaustis tandem post fata laboribus, illic
Vinctis parta quies: non exactoris avari
Ad vocem trepidat pretio conductus iniquo,
Damnatúsve ad opus: viles unáque potentes,
Et par servus hero fundo volvuntur eodem.
Quò mihi ad aerumnas nato nunc vita, salutis
Cui Deus interclusit iter, quem mole malorum
Obruit? Exiguae lucis quò usura, secundis
Mors quibus in votis, queîs mors inventa refosso
Thesauro potior, quibus una in morte voluptas?
Jámque cibi crebris prohibent singultibus usum
Undantes rapidi torrentis more procellae.
Illum equidem semper, qui nunc quatit ossa, dolorem
Expavi: quod ego & rebus magìs omnibus unum
Extimui, (en) tristis revolutis mensibus hora
Attulit; altè etenim pestis grassatur adacto
Vulnere, nec saevo requies datur ulla dolori.
At non successus tumidum, non copia rerum
Fecerat, in plumis exactum aut mollibus aevum:
Me nihilo minùs illa diu provisa repentè
Obruit insanis tempestas mista procellis.

Cap. XXXVIII.

Hactenus. at coeli concusso fervidus axe
Omnipotens Jobum tandem de nube serena
Alloquitur. Quid, stulte, paras? quo turbidus aestu
Ferris? ait; qui nocte diem, caligine lucem,
[Page 84] Et decreta Dei tenebris involvere tentas?
Jámque agè, & accinctis bellator strenuus armis
Consere nunc mecum dextras: te nempe rogabo
Ipse prior; tu, si quid habes, da, Jobe, vicissim.
Dic agè nunc, ubi eras, terrae cùm prima magistrâ
Fundamenta manu jacerem? si quid potes, eja,
Responde. quis eam partes divisit in aequas,
Metatus ratione locum, mundíque locavit
In medio, & certâ distinxit singula normâ?
Dic agè, quo tantae nitantur pondera molis?
Quísve alius terrae dextrâ stabilita potenti
Angulum ad extremi jecit fundamina muri?
Quum matutini laetis concentibus ignes
Nimirum, & juxtà Summi Patris aurea proles
Ad numerum motas quatiebant plausibus alas.
Quis valvis rursum appositis, ceu vectibus, aequor,
Cùm velut in vitam materno erumperet alvo,
Fraenavit, pontúmque vagis disclusit ab undis?
Cùm superincubuit vestis pro tegmine nubes,
Infantémque velut transverso fascia nexu,
Sic interfusae pelagus cinxêre tenebrae?
Tum quoque decretum supèr inviolabile sanxi,
Compressíque vagas claustris ac vectibus undas,
Dictâ lege mari; Refluis hîc aestibus esto
Terminus, hîc limes; commotum nec sinat ultrà
Ire salum; elisos frangant hîc littora fluctus.
An verò obliquo docuisti tramite Solem
Trans vaga stelliferi pomoeria currere mundi?
Praeceptis num manè tuis instructa, repentè
Flectit agens coelo roseos aurora jugales,
Emicat & latè terram diffusa per omnem;
Defensósque umbris, ac dono noctis opacae,
[Page 85] Admotâ in latebras compellit luce latrones?
At tellus varias ducit mutata figuras,
Molle lutum impresso veluti vel cera sigillo,
Deteritúrque velut mordaci pannus ab esu.
Interea usurâ lucis prohibentur amicae
Impii, & insanos agitantûm corde furores
Concidit infractis vis debilitata lacertis.
Rursus, an aequorei lustrâsti regna profundi,
Altáve calcâsti impositus pede flumina sicco?
Num tibi terrificae sublapso cardine postes
Mortis, & umbrosi patuerunt ostia Ditis?
Telluris num justa tibi mensura reperta est,
Quatenus & fines vaga porrigat Amphitrite?
Dic agè nunc, ubi lux igitur, densísque tenebris
Nox horrenda habitat? num metas lucis & umbrae
Signâsti, vicibúsque in se redeuntia certis
Tempora? num te olim venturum in luminis auras
Providus, & seros vitam producere in annos,
Sperâsti, propriae virtutis robore fretus?
Aëriaene penum nivis, & cava nubila adîsti?
Grandinis immanes vel, ubi lapidescit, acervos
Inspêxti; quos, mî si bilem moverit olim
Impetus, in poenas & duri praelia Martis
Seposui, impatiens admissi criminis ultor?
Unde tibi notum, cur acri impulsus ab Euro
Spiritus humantes detergat flamine terras?
Quísve, tubos quasiper, fontes derivet aquarum
In gremium terrae? quis scintillantibus alto
Aethere pandat iter flammis, igníque trisulco?
Dic agè, quis vacuum terrae cultoribus orbem
Irrigat immisso vaga per magalia rore?
Unde priùs steriles, pingui nunc ebria succo,
[Page 86] Frugibus & laetis tellus horrescit aristis,
Luxuriátque herbis, & odoris floribus halat?
Dic agè, quis laetis pluvios de nubibus imbres,
Inque solum lento manantes rore liquores,
Stillicidî in morem, coelo demittit ab alto?
Rursus, & unde utero vastae per inania terrae
Prodiit incanúmque gelu, coelíque pruina?
Aspice utí subitò rigidae per frigora brumae
Concretus rapidi lapidescat fluminis humor,
Et durata gelu per me stent omnia pigro.
Num prohibere potes jucundo roscida in ortu
Pleïadum, nè vernet humus, coelúmque serenum
Contrahat in nebulas oriens nimbosus Orion?
Auspiciísne tuis caput aurea sidera tollent
Tempore quaeque suo, stellísque micantibus Arctos
Cincta dabit coelo lucem, tardúsque Boötes?
Legibus an certis spatioso errantia Olympo,
Aspectúque infrà positis dominantia terris,
Signa tenes animo? tún' nubem voce ciebis,
Illáque continuò largo te proluet imbri?
Ad jussus excíta tuos num fulgura coelo
Missa ibunt, seséque tibi parentia sistent?
Denique, quis sapere, & rerum cognoscere causas,
Semináque aethereae mortalibus indidit aurae,
Concentus rectè ut valeant, coelíque choréas,
Pendentésque cavis numerare in nubibus utres?
Praecipites nimbi unde infrà volvuntur aquarum,
Arida cùm tellus ardenti finditur aestu,
Pulvere stant campi circùm, glebásque tenaces,
Agricolae frustrata operas, fitis urit hiulca?
Num praedam ad victum tibi cura parare Leaenae,
Cùm tremula effoetis jam viribus ilia ducit?
[Page 87] Num rabidam pastu catulorum explebis orexim,
Dum dulces capiunt spelaea per avia somnos,
Insidiásque cavis teneri meditantur in antris?
Dic agè, quis jejuno escam per devia Corvo
Rura parat, nido cùm pullos urit hiantes
Lenta fames, coelúmque querelis tristibus implent?

Cap. XXXIX.

Jam quis Rupicaprae, quis Cervae aut tormina verbis
Aequet, & exactos saeva inter tormina menses,
Conceptos foetâ catulos dum gestat in alvo?
Quot luna interea vaga sese in cornua flectat,
Quótve dies abeant, concepto pondere, dum se
Exoneret mater? viden' ut sub tempora partûs
Aestuat ad saevos incurvatúrque labores,
Víxque aegre tandem catulos enixa dolore
Solvitur? ast illi depulsi à lacte repentè
Robore durantur solido, rupésque peragrant,
Maternóque fine auxilio per lustra vagantur.
Quis sylvestrem Asinum claustris laxavit, & almâ
Libertate frui, loris vinc'lísque soluto,
Posse dedit? loca solivagus viduata colonis,
Corruptámque habitat sterili salsugine terram.
Ille hominum vitat turbas, vicósque frequentes,
Securus quid voce fremat, quid durus agaso
Imperet; in montes recipit sese arduus altos,
Pascuáque & tantùm viridantes cogitat herbas.
Num tibi Rhinoceros cornu metuendus acuto
Privatos humanâ operâ mansuescit ad usus,
Inque tuo pernox praesepi stabit, & olim
Colla jugo insertus sulcos in pulvere ducet,
Frugiferásque unco valles proscindet aratro?
Indomitíne adeò confidis robore tergi,
[Page 88] Summam ut ei rerum curam, rurísque laborum
Assiduas operas tutò committere possis;
Aut sperare quòd hoc campus cultore subactus
Credita cum multo tibi foenore semina reddat,
Areáque ingentes frumenti spectet acervos?
Nunc animum ad volucres paulùm converte. Vides ut
Stellatus pictá pandat spectacula caudâ
Pavus. & eximio plumarum exsultet amictu
Struthio? num per te fit mater ut immemor ova
Abjiciat, Libycísque fovenda occultet arenis;
Nec Nomadum insidias timeat, pedibúsque ferarum
Conculcanda, pii affectûs oblita, relinquat?
Namque perinde sui non sint, secura recedit,
Nequicquam saevos partûs experta dolores;
Nec miseris metuit tanto in discrimine pullis.
Quippe Deus slolidae mentem pectúsque parenti,
Affectúsque pios, & prolis ademit amorem.
Ast illi in vastos adolescunt protinus artus,
Sessorémque & equum rident spernúntque minorem.
Jam quis inexhaustis armavit viribus? ecquis
Fulmine spirantem generoso pectore ad arma
Finxit Equum, lituíque sonos contemnere jussit,
Vana locustarum demissa ut murmura in aures?
Aspice, ut horrificum patulis de naribus aestum
Fumidus exhalet: pedibus cavat (ecce) petulcis
Tellurem, gestítque ferox, atque obvius ultro
Fertur in arma animis, obstantiáque omnia temnit;
Nec vanos horret strepitus, retróve superbos,
Territus armorum facie, fert transfuga gressus.
Tum, commota simul sonitum super arma dedêre,
Stare loco nescit, putrémque sonantibus ardens
Pulsat humum soleis, intérque canentia signa
[Page 89] Pugnae avidus vix sat mediis sibi credit in armis.
Excítus clangore tubae demum infremit Euöe,
Hinnitum coelo tollens, bellíque futuri
Spe calidus praesentit odoratúrque fragorem,
Et concurrentes bellantûm ad classica turmas.
Per purum num, Jobe, doces glomerare volatus
Accipitrem, & madidos alas expandere ad Austros,
Exuviísque novo positis plumescere amictu?
Imperiísne tuis, & herili excíta vocatu,
Aurea conscendet radiantis moenia Olympi
Regia avis pennis nitens, nidúmque sub alta
Nube procul statuet? fractae namque ardua rupis
Illa supercilio, aut praeruptae cautibus arcis
Insidet, atque illinc oculis explorat acutis,
Dum pullis metuit, subjectam provida praedam?
Ast illi lambunt, edocti à matre, cruorem,
Quae, quácunque jacére cadavera nare sagaci
Senserit, actutùm rapidis illò advolat alis.

Cap. XL.

Dixerat. ad Jobum converso & protinus ore,
Quid juvat assiduis coelum miscere querelis,
Cúmque Deo verbis contendere? nunc agè, sodes
Dic, Jobe, in tantum morbo prolapse furorem.
Finierat. Contrà demisso pectore Jobus,
Vilis ego, en, dixit, conspectum indignus & ante
Stare tuum: nam quae causae satis esse tuendae
Verba queant? jamjam ora manu compressa tacebunt.
Insanîsse semel satìs est: ignosce fatenti,
Alme Parens: verbum dictis non ampliùs addam.
Rursus & (ecce) Deus pavidum de turbine Jobum
Increpat. Accinctis bellator strenuus armis
Consere nunc iterum dextras: prior ipse rogabo
[Page 90] Ignarum; tu, si quid habes, da, Jobe, vicissim.
Non satìs est, quòd te justum rectíque tenacem
Nequicquam jactas, expertum & crimine, ni me
Saevitiae insimules stulto temerarius ausu?
Túne, lacertosae confisus robore molis,
Voce vel altisonâ, magno certare Tonanti
Par eris? Ergò agedum, te majestate verendum,
Te laude aethereas sublimem tolle per auras,
Gloriae & aeternos verae mecum indue comptus;
Collectósque premens irae sub naribus ignes
Sparge procul, torvósque in sontem conjice vultus,
Dejice & erectâ vindex cervice superbum.
Torvo, inquam, sontem atque superbum despice vultu,
Atque humilem statue, & consumptis attere rebus:
Sede suâ pulsos, terraeque in viscera mersos,
Abde malos, hominúmque aspectu subtrahe. tunc te
Nempe gravem agnoscam; tua tunc mihi deni (que) magna
Semper erit virtus, & erit quae maxima semper.
Aspice nunc vastâ praestantem mole Elephantum,
Quem tecum volui terrae quoque munere vesci,
Cum bove & herbosos pariter depascere campos.
Illius in lumbis pars maxima roboris, ínque
Omphalo, & indomitae nervoso in corpore vires.
Proceram veluti cedrum impellentibus Euris,
Ille movet longam celeri molimine caudam,
Implexósque gerit fibrato cortice testes.
Tum super incurvi tendones aere rigescunt,
Et chalybum durata horrent incudibus ossa.
Scilicet illum Opifex mundi, qui cuncta creavit,
Admirandi operis specimen velut edidit orbi;
Solus & immanes vastae qui molis in artus
Quadrupedem erexit, potis est evertere solus.
[Page 91] Laeta ferunt avido devexi gramina montes,
Et juxtà alludunt collecta armenta ferarum.
Pastus at ille petit latebras, ulvásque palustres,
Et carecta inter medio latet abditus aestu,
Arboribus densam circùm facientibus umbram:
Effultúmque latus molli deponit in herba,
Gramineam ad ripam salicetis tectus opacis.
Indè rapax vasto fluvios exsorbet hiatu,
Sistit & arentes exhaustis fontibus amnes,
Jordanúmque vorax patulo totum accipit ore:
Ille undas oculis quàm ventre capacior haurit,
Dúmque bibit saxis nares offendit acutis.

Cap. XLI.

Haec Elephante super; magnum jam respice pontum.
Immanémne ergò mediis è fluctibus unco
Educes Balaenam hamo? num fune ligatam
Transfixâ post terga trahes ad litora linguâ?
Num junco in nares demisso, & vimine malis
Pertusis, domitum subiges mitescere cetum?
Num trepidas geminare preces, ac mollia fari,
Et tecum foedus percussis icere palmis,
Mancipium domino fidum fore semper? eúmque
In servum accipies? Num vel tibi passeris instar
Admorsis ludet digitis, vernásque salaces
Huc illuc circumsiliens blando adpetet ore?
Piscatrix captam num turba in frusta secabit,
Ut Chananaeos inter distracta propolas
Veneat undisoni regnatrix bellua ponti?
Denique, num lento fiscellam vimine textam
Dissecto implebis teretémve cadavere nassam,
Aut stricto fodies luctantis acinace guttur?
Tantum aude, pugnaeque manus accinge; quod audes,
[Page 92] Frustrà erit. Illum etenim frustrabitur exitus & spes,
Ausus erit quicunque feram tentâsse marinam;
Conspectâque semel, retro obstupefactus abibit.
Nemo ferox adeò, nemo est vel robore fretus,
Quamlibèt indomito, qui cetum impunè quietum
Irritare ausit: quanquam hic quota portio nostrî?
Et nunc ergò aude coràm consistere mecum.
Ecquis enim lentum me munificentior alter
Collatis aequè benefactis vicit in omnes?
Aut ego gratuitâ quem non bonitate beavi?
Nempe meo quaecunque vides sunt numine plena.
Sed jam fert animus Balaenae dicere vires,
Quàm sese membris, quàm vasto corpore tollat
Ardua. Quis squamis praetexta retexere terga,
Aut bifido patulos fraeno diducere rictus
Audeat, immanésque oris reserare latebras?
Aspice ut horrendùm crepitent longo ordine dentes;
Consertísque velut scutis, testudine factâ,
Horrescant circùm glomeratis tergora squamis:
Squamis in se adeò nexu coëuntibus arcto,
Ut nè rima quidem tenui sit pervia vento:
Squamis, queîs, tutum ferientis ab ictibus, uno
Atque indiscreto munitur tegmine corpus.
Illa repercussis flammas eructat in altum
Spiritibus revomens, oculísque ardentibus igne
Luciferi roseos surgentis provocat ortus.
Ardescunt rutilae patefacto gutture taedae,
Accensíque cavis scintillant faucibus ignes.
Inflatis piceus de naribus aestus anhelat;
Unda velut gutto calefacta effervet aheno.
Extemplò subitum collectus concipit ignem
Halitus, & celeres tumido vomit ore favillas.
[Page 93] Nec non & rigidâ colli cervice superbit,
Attollítque jubas, & quà via cunque per undas,
Tristia festivis sternit sibi cuncta triumphis;
Ingentésque toros ostentat, & ardua, neutram
In partem nutans, solidâ compage tenetur.
Cor quoque ei petris & saxo durius horret,
Pistriníque molâ. Cuncti, viden'? ecce, tremiscunt
Belluae ad aspectu, turbatóque aequore ponti
Dispersi huc illuc animóque & corpore torpent.
Frustrà erit hanc quisquis loricâ tectus, & hastâ
Armatus, gladio conatur figere acuto.
Quippe aeris ferríque minas tam despicit illa,
Naturâ defensa suâ, quàm putrida ligna,
Imbellíque manu festucam in corpus adactam.
Spicula non metuit, non tortae verbere fundae
Emissos lapides; eludit corpore laevo:
Nec, magè quàm stipulis, telis actísque per auras
Missilibus, gaesúmque manu crispante movetur.
Erectis protecta ultro procul obvia testis
Fert caput, & quácunque viam sibi sternit eundo,
Saxa, lutum veluti, contacto corpore signat.
Assurgunt longo properantes agmine fluctus,
Miscentúrque vadis imis: effervere flammis
Suppositis sic olla solet, pleníque lebetes;
Pistillis sic pulsa sonant mortaria crebris.
Spumantes videas à tergo albescere tractus,
Impellente undas monstro, tumidúmque per aequor,
Quácunque incedit, canentes ducere sulcos.
Nullum animal terris, nullum Deus aequore toto
Viribus & formâ par corporis edidit illi,
Condito ad hoc, cunctis terrori ut scilicet esset
Quae terras pontúmque colunt, nullúmque timeret:
[Page 94] Infra sese etenim, ac prae se sublimia cuncta
Rex latè despectat ovans; pedibúsque potentes
Calcat, & elatâ nequicquam mente superbos.

Cap. XLII.

Jobus ad haec; O parce Bonus: scio Te omnia posse;
Ut fiat, voluisse sat est quodcunque potenti
Visum animo. culpae reus ille ego scilicet, inquit,
Quem meritò increpitas, Tua tanquam ignarus & excors
Consilia extenuem stolidis arcanáque dictis.
Multa imprudenti, fateor, rerúmque Tuarum
Ignaro exciderant; Tua quippe O Maxime rerum
Facta parens superant humiles ingentia captus.
Quapropter lacrymis oro precibúsque benignas
Praebe aures, placidúsque inclina ad vota rogantis:
Nam falso de Te rumore accepta videre
Nunc datur his oculis coràm; miserétque pigétque
Dictorum; in cinere atque immundo pulvere volvor
Multa gemens: nimiis O tandem ignosce querelis.
Haec ubi dicta, Deus verbis Eliphazon amaris,
Corripit: &, Justâ mens in te excanduit irâ
Et socios, inquit; vos de me haud aequa locuti
Quippe estis miseri, meus hic nec qualia Jobus.
Vervecésque ideo septem totidémque juvencos
Deligite, ac Jobum, namque ille ignoscet, adite.
Jobus provobis facturus vota sacerdos
Ante aras stabit supplex; neque vota precantis
Despiciam, neque vos meritis pro crimine sontes
Afficiam poenis: de me haud sincera locuti
Quippe estis miseri, meus hic nec qualia Jobus.
Dixerat; ad Domini voces Eliphazus, & unà
Bildadus Sophārque abeunt, ac jussa capessunt.
Vota facit Jobus supplex: ad vota precantis
[Page 95] Annuit Omnipotens, Jobíque ignoscit amicis,
Pro quibus ille Deo patriis sacra fecerat aris.
Ipsum autem curis Jobum, saevísque dolorum
Exsolvit vinc'lis, ac reddidit omnia dupló.
Nec mora, venerunt fratres, charaeque sorores;
Venerunt unà noti quoque nuper amici:
Differtae dapibus mensae accubuêre frequentes;
Praeteritísque super damnis & clade locuti
Multa, Dei reducem gratantur, ut antè, favorem.
Nec non quisque sui monumentum & pignus amoris
Donat habere agnum, ex auro quoque donat inaurem.
Ipse Deus plura ereptis placatus in illum
Contulit, & magno pensavit foenore damnum:
Exutóque bonis ovium bis millia septem,
Bísque camelorum ter millia, mille juvencûm
Largitur paria, & totidem numero addit asellas.
Rursus & huic septem praestanti corpore nati,
Quot quondam; tres &, lectissima pignora, natae,
Eoas inter formâ superante puellas
Conspicuae. cuique hinc nomen: nam prima diei
A Luce; à Casia fragranti dicta secunda est;
De Stibii nomen sumpsit sibi tertia fuco.
Quò magìs & charis cum fratribus alma coïret
Gratia, & aeterno mentes concordia nexu
Jungeret, his genitor fratrum quoque praedia juxta
Jugera multa solo pingui concessit habenda.
Indè quater septem completis ordine lustris,
Felix prole suâ, felix & prole nepotum,
Quos seriem ad quartam vidit florere superstes,
Ipse senex obiit, vitae satur atque dierum.

SENECTVTIS EFFIGIES.
Ecclesiastis Cap. XII. E Metaphrasi poëtica J. AUG. THUANI.

MEnte Deum memori supplex venerare Parentem,
Dum licet, & turgent vernanti sanguine venae;
Dum nondum adversis urgens angustia rebus
Instat, & annosi revolutis orbibus aevi
Tempora decrepitam nondum adduxêre senectam,
Quâ nequeas ullo decerpere gaudia sensu:
Antè oculis senio quàm caligantibus, igne
Deficere extincto sol aureus, astra latére,
Lunáque per claram videatur hebescere noctem:
Antè oculis piceo quàm restagnantibus imbre,
In nebulam sese concretus colligat humor;
Custodésque domûs veluti, circum ilia costae,
Luxatâ molis tremulae compage, dehiscant;
Cruráque deficiant; raríque per ora molares
Jam quassata tremant; clausísque hebetata fenestris
Lumina detrectent acceptam reddere lucem:
Antè vel angusti obstructis quàm faucibus oris
Attritu dentis crepitum maxilla recuset
Edere; vel penè insomni quàm nocte peractâ,
Ad matutinae vix orto sole volucris
Consurgas cantus: cùm surdas nablia ad aures
Nequicquam argutos referent pulsata sonores:
Cùm loca celsa senex cerebro trepidabit adire
Perculso, metuétque viae se credere longae:
[Page 97] Cùm, sub vere novo ceu floret amygdalus albâ
Conspicienda comâ, sic toto vertice canos
Induet; atque levis locustae ferre nequibit
Pondus, ut infirmis humeris ac viribus impar;
Sumendíque cibi potûsque amittet orexim
Paulatim: quippe illi aeternùm habitanda locatur
Jam domus, & tristi totam bacchata per urbem
Praefica multa gemens implevit compita cantu:
Antè etiam exhaustâ quàm se vertebra medullâ
Contrahat, incurvo quae tanquam argentea dorso
Porrigitur, costásque secat lumbósque catena;
Quaeque tegit summas, velut aurea capsula, partes
Corrupto displosa crepet membrana cerebro.
Sis memor usque Dei, per florem puberis aevi
Dum licet; antè tibi quàm margine fontis in ipso
Hydria frangatur, fractóque volubilis axe
Optatos stagnantis aquae rota desit ad haustus;
Pulvis & in terram solvatur, ut antè, soluto
Corpore, natalem repetens cùm spiritus ortum
Protinus aethereas liber migrabit in arces.

THEOD. BEZAE PRAEFATIO POETICA IN PSAL. DAVIDIS II.

FOrtè, pererratis coelo terrâque maríque,
Ales Amor (Daemon quo non est certior ullus
Mortales pulchri falsa sub imagine mentes
Fallere, lethalíque animos afflare veneno)
Invisae sacras Judaeae callidus urbes
Venerat: & jam tum magno molimine regem
Fundantem intuitus Solymas feliciter arces;
Progeniémque memor Jessaeo ex sanguine duci
Venturam Satanae excidio, Satanaeque ministris,
Méne, (ait) à prima qui victor origine mundi
His homines domui telis, horrendáque sec'lo
Diluvia invexi (laus est haec nostra) priori;
Cui Ninon, ingentémque incesta Semiramis urbem
Sacravit, nostras testantia moenia vires;
Cui Sodome versa in cineres, ambustáque longè
In tenues abiit regio vicina favillas;
Quo duce mille furens armavit Graecia naves,
Et nunc Troja novem jacet oppugnata per annos;
Qui priùs indomitum (quid non mihi foemina praestat?
Sampsonem insano fregi meretricis amore;
Jessiadae unius non posse abrumpere coepta,
Divinísque procul curis avertere mentem?
Dixerat iratus, pharetrâque accinctus & arcu,
[Page 99] Tandem ad Bersabes convertit lumina vultus,
Bersabes, quâ non formosior altera cunctas
Isacidûm populos inter numerata puellas;
Sed conjuncta viro, & mater jam digna videri.
Et mox tam raras mortali in corpore dotes
Miratus, patulae radiantem frontis honorem,
Purpureásque genas, pulchri & discrimina nasi,
Os roseum, & flavos per eburnea colla capillos,
Marmoreúmque sinum, porrectáque brachia longè,
Et teretes digitos; Me verò ludere in istis
Fas oculis, (inquit) juvat hinc vibrare sagittas.
Este procul tela ac pharetrae: namque ista ministrant
Lumina tela mihi, lunatáque porrigit arcum
Umbra supercilii. hinc Regum Mavortia corda
(Fallor ego, aut) infans olim vicisse Cupido
Credar, & haec varias spargetur fama per urbes.
Sic ait, & subitò pharetrâque arcúque relictis,
Aëreum indutus corpus, (mirabile dictu)
Callidus assectans formosam hinc indè puellam,
Observat tacitus furtim: tandémque repertis
Sese oculis infert, claróque in lumine condit.
Illa Deum sensit venientem, & laeta recepto
Hospite, nil praeter Veneris jam cogitat artes.
Omnibus arridet, pulchrae sibi conscia formae.
Nunc sinit extremâ crispantes fronte capillos
Ludere, nunc variâ discriminat arte vagantes.
Jam celare sinum simulat, mammásque coërcet,
Et superobjectat tenuis velamina telae.
Jam cunctas ostentat opes, collóque superba
Nudato, pulchrâ mentitur imagine divam.
Interdum, excultis illi qui stabat in hortis,
Marmoreo insignis labro atque perennibus undis,
[Page 100] Fonte lavat, celerésque oculis jaculatur amores.
Hanc igitur casu, vitreo tum fonte lavantem,
Nescio quid meditans sublimi David ab arce
Conspexit, vir nec cuiquam pietate secundus,
Nec quoquam inferior Vates, seu fundere dulce
Ore melos, digitis seu tangere plectra juvaret.
Quid non audet Amor? Regis doctíque piíque
Protinus excusso violavit lumina telo.
At pavidus tanto caligat lumine David.
Ecce, irrumpit Amor dominus, sparsísque veneno
Sensibus, humenti mox calfacit ossa calore,
Atque imo tandem infligit sub pectore vulnus.
Mens quoque victa labat, flammísque oppressa fatiscit.
Ipsi sui oblitus caecas sub pectore flammas
David alit; nec jam studiis incumbit honestis,
Nec sibi jam quaerit sese quibus artibus ipse
Asserat: hoc unum noctúque diúque labore
Sollicitus volvit magno, quâ callidus arte
Efficiat formâ ut tandem potiatur amatâ.
Quid faciat? blandis adjungit munera dictis.
Paret Bersabe, tantóque autore peracta
Culpa placet. tumido sic est mox addita ventri
Sarcina. Sed nondum David sua gaudia credit
Plena satís. res ipsa placet, criménque probatur:
At metuit famam, dicíque recusat adulter.
Adde onus ignaro conceptum conjuge; quippe
Fortè aberat longè Vrias, & tempore in illo
Pro patriae afflictae rebus populíque salute▪
Tractabat gladios miles. Revocatur in urbem
Principis imperio. paret, castrísque relictis
Jussus adest. Illum nec formosissima conjux,
Nec nati traxêre domum, sed principis aulam
[Page 101] Ingreditur properans. Simulato plurima vultu
Inquirit David; quam tandem exercitus urbem
Obsideat, quibus inclusus sit moenibus hostis,
Eventu quonam pugnatum. Singula pandit
Ille, nec infelix novit quàm dira parentur.
Quippe, licèt mensâ exceptum, vinóque madentem,
Conjugis ut sprevisse thoros, aulâque manere
Assiduum vidit David, jam censet apertum
Omne scelus, jam facta palàm sua crimina credit.
Vis igitur, sed tecta, placet; capitíque parantur
Conjugis insidiae. quid non audetis, amantes?
Jam nil jura valent, nil magni jussa Tonantis;
Expertúsque Deum toties, jam victus amore
Ipse odit sese. O semper nocitura voluptas,
Ut transversa rapis mortalia pectora tecum!
Nox erat, & latè carpebant omnia somnos:
At vigil insano fraudes in pectore David
Mille parat: calamum tandem poscítque tabellas,
Et se de patriae rebus dum scribere multa
Versutus simulat, versâ in contraria mente,
Imperat ut pugnae statuatur in ordine primus
Vrias, primúsque ruat moriturus in hostes.
Ergò ut prima dedit venientis signa diei
Lucifer, Vriam mex in sua castra reverti
Rex jubet, inscriptásque Duci perferre tabellas.
Laetus at ille volat, nec se sua fata tenere
Clausa manu novit: tandémque in fronte locatus,
Immeritam infelix petiit per vulnera mortem.
Haec Pater Omnipotens ex alto singula coelo
Cernebat, jam tum iratus, quum cedere foedi
Imperio insanum regem spectaret Amoris.
Ut verò insontem cecidisse agnovit amicum,
[Page 102] Et fuso hostiles gladios tinxisse cruore;
Tum demum infremuit totus, vultúmque serenum
Iratus posuit: tremuerunt omnia latè,
Terribilíque procul sonuerunt astra fragore.
Protinus exorto compleri murmure coelum
Turbato coepit Domino: veniúntque frequentes
Aligeri fratres, quae tanti causa tumultûs
Inter se rogitant trepidi, quae litis origo,
Quos haec ira notet; num totas fulmine terras
Perdere fortè paret, num coeli extrudere cives,
Aut priscum revocare Chaos. quippe affore tempus
Audîerant, ipsos olim quo verteret orbes
Coelorum, & totum flammis misceret Olympum.
Coelorum in medio, quà se super omnia tollit
Sublimis moles mundum complexa rotundum,
Stat thronus & gemmis totus conflatus & auro:
Hîc superûm residet Princeps, hinc singula cernens
Temperat aeterno componítque omnia nutu.
Hunc geminae circum dicuntur stare sorores,
Justitia, & placido lenis Clementia vultu.
Altera districto cunctis velut ense minatur,
Turbatísque oculis testatur pectoris iras:
Altera blanditúrque oculis, similísque precanti
Vertere commoti memoratur Numinis iras.
Huc igitur postquam convenêre undique Divi,
Tum Pater iratus, Quaenam haec dementia? quaenam
Improbitas, (inquit) nostrum contemnere Numen
Mortales audere viros, & pectore ferri
Indomito Autorem contra? quid plurima fando
Commemorem? terraeque datas totius habenas,
Et maris imperium, liquidóque volantia coelo?
Mentem ego divinam tribui, quae libera mortem
[Page 103] Despiceret, quae Me, quae coeli edisceret orbes.
Hoc cunctis commune bonum. quid propria natis
Commoda nunc referam toties concessa Jacobi?
Vos meministis enim regis contusa superbi
Pectora; vos medio incedentes aequore turmas,
Deletásque acies scitis, partósque triumphos.
Scitis ut in terras summo descendere coelo
Sustinui, ut leges illis & jura tuendae
Sancirem vitae. nostri quoque testis amoris
Sol erit, assueto vetitus descendere cursu:
Et scissae Jordanis aquae, sonitúque tubarum
Captae urbes, pulsíque suâ ditione Tyranni.
Haec illis igitur tribui. Quid maxima verò
Tot bona commemorem Jessaeo praestita Vati?
Illi ego pastori memini tribuisse coronam,
Ereptóque pedo sceptrum donâsse ferendum.
Quin etiam vasto memini eripuisse giganti:
Cúmque graves urgere minas odiúmque Saülis
Sensissem, tutum ipse dedi (miseratus egentis)
Exsilium, & placidâ florentia regna quiete.
Nunc tamen, antiquos mores imitatus avorum,
Oblitúsque mei, nec coeli spernere leges,
Nec crudele scelus sceleri junxisse veretur.
Hinc leges, hinc jura jacent violata sacrati
Conjugii; hinc noster non dignâ morte peremptus
Vindictam petit Vrias. Nunc ergò superbum
Ulciscar regis pectus, populúmque ferocem
Delebo iratus, nostri monumenta doloris.
Desierat, toto exoritur cùm murmur Olympo.
Protinus at moesto assurgens Clementia vultu,
Conqueritur lacrymans: Nec enim si plectere dignis
Suppliciis homines placeat, jam fulmina posse
[Page 104] Sufficere, aut animas deinceps captura nocentes
Tartara: desertum fore mox sine civibus Orbem.
Frustrà igitur toties miseris mortalibus olim
Est promissa salus? nec crescere virga sinetur
Exspectata piis? Sua sunt stata tempora poenae,
Integra quum mundi peritura est machina flammis.
Nè, Genitor, nè te crudelem nomine dici,
Quaeso, sinas: tua nota satìs sunt Numina mundo.
At si poena placet, si res tam saeva probatur,
Hoc unum rogito supplex, hoc pectore toto
Flagito, fas ut sit sceleris monuisse peracti
Davidem: feret ille preces, tandémque, furore
Deposito, scelus hoc illi noxámque remittes.
Vix bene desierat mitis Clementia blandas
Ferre preces, quum depositâ Pater Optimus irâ,
Conceptum penitùs dilabi corde calorem
Sensit, & haec tandem sedato pectore fatur:
At miseros servare juvat. Sic fatus, abire
Aligerûm mandat selectum ex ordine fratrum
Caesarie insigni juvenem, cui candida circum
Ludebat stola longa pedes, variae que micabant
Distinctae veluti gemmis rutilantibus alae:
Qualis ab Eöo vehitur (mortalia rebus
Si fas aeth [...]is componere) psittacus orbe;
Aut nubes inter qualis nitet Iris aquosas.
Hunc igitur properè Solymorum invisere terras
Imperat Omnipotens, Vatíque aperire Nathani
Et scelera, & scelerum autorem: quem sedulus ipse
Arguat, & meritum ostentans pro talibus ausis
Supplicium, culpam cogat criménque fateri.
Nec mora, jussus adest, primóque à limine regem
Compellans Vates, Salve, rex, (inquit) & audi
[Page 105] Quid sceleris mediâ (ecce) recèns evenerit urbe.
Ecce, fuit pecoris quidam ditissimus unus,
Et pecoris quidam contrà pauperrimus unus:
Illi mille greges, ovis huic tantùm unica; verùm
Chara fuit, primis parvam quam eduxerat annis,
Et mensâ & pariter lecto dignatus eodem.
Ille, adventantem casu excepturus amicum,
(Proh facinus!) bubúsque suis ovibúsque pepercit;
At miseram arripiens vicini pauperis, eheu!
O rex, mactavit saevus, coxítque bidentem.
David ad haec animo graviter commotus, At (inquit)
Sic faveat dextrum mihi Numen, ut iste, cruentas
Dignus qui proprio pendat vel sanguine poenas,
Pauperis octuplici pensabit foenore damnum.
Haec ille. intuitus torvo quem lumine Vates,
Ergò, (ait) infelix, audi quid Numinis ira
Nunciet. O regum rex indignissime, téne
Tam subitô oblitum quanto te evexit honore
Cunctipotens, inopem, mediísque ab ovilibus olim
Acceptum, & saevi toties totiésque leonis
Faucibus ereptum, solii quum sede locaret,
Sacrarétque isto tantum diademate regem?
Ten' miserum. tali pollutum caede, quietem
Ducere, quem ad poenam poscant pro immanibus ausis
Crimina? sic igitur turpem traducere vitam
Amplexus medios inter? geminóne nocentem
Crimine, coelorum fas est convexa tueri?
Qui superos, qui te, patriámque, tuósque scelestus
Prodideris? At tempus erit quum caede tuorum
Ipse oculos pasces, bellíque domestica surgent
Semina, & incestus, & fratrum vulnera cernes.
Tu modò flecte Deum lacrymis. Sic ille tonare
[Page 106] Vix bene desierat, quum toto expalluit ore
David, & attonitus, vix tandem voce receptâ,
Peccavi infelix, inquit. Nec plura loquutus,
Protinus è solio miser exsilit, & sua pugnis
Pectora cum gemitu plangens, sceptrúmque coronám (que)
Abjicit; & partes animum convertit in omnes.
Ergò miser nunc invisos accusat amores,
Nunc jussae meminit caedis; criménque fatetur
Conscius, & casum insontis deplorat amici.
Multa est ante oculos Bersabe, at nulla calores
Intus flamma parit: victus cum matre Cupido:
Et pavor in vacuo solus jam pectore regnat.
Quid faceret? flentem ipse licèt, veniámque precantem,
Mutatâ subitò soletur voce Nathanes,
Pacatam his lacrymis affirmans Numinis iram,
Semianimis pergit lacrymans, &, Vate relicto,
Spémque metúmque inter, lucem vitámque perosus,
Nil praeter latebras captat. Palatia ponè
Antrum erat horrendum, fracti quà culmina montis
Exesas vastâ claudebant mole cavernas;
Horrebántque rubis latè omnia, & undique sentes,
Dumíque tribulíque, & soli invisa vorago.
Huc igitur multo turgentia lumina fletu
Advertens casu sublimi David ab arce,
Vespere jam seras noctis properante tenebras,
At tu, tu nostri domus (inquit) conscia luctûs,
Tu mihi testis eris justorum nempe dolorum.
Sic faveas nostro rubicunda ex crimine luna:
(Fortè erat, aut visa est Phoebe rubicundior:) at vos
Sidera, quae invisos toties vidistis amores,
Mutatum spectate virum. Sic fatus, eburnam
Suspendit zonâ citharam, quâ fuetus ad omnes
[Page 107] Mentis erat curas uti, quâ saepe sonante
Depulerat saevos inimico à rege furores.
Ergò abit, atque sago velatus membra cucullo,
Praecipitis tandem evadit super ardua montis
Culmina; mox antrum ingreditur, largóque madentes
Imbre oculos coelo attollit: tandémque receptâ
Mente, miser tales tremebundo pectore fletus
Orditur, moestas citharâ resonante querelas.

THO. RHAEDI Scoti PARAPHRASIS PSALMI CIIII.

EJA, agè, divinos, mea mens, celebremus honores.
Nulla tuas aequant, Genitor, praeconia laudes.
Te tua Majestas, Te formae aeterna juventus,
Dives inaccessae vestit te purpura lucis.
Tu gemmata Tibi tendis conopea coelos,
Pensilibúsque haerere jubes coenacula nimbis.
Tu nubes auriga premis, ventósque jugales
Circumagis, vastúmque truces per inane fatigas.
Nunciat aura levis tua jussa; sed impiger ignis
Exsequitur, lictórque sacras ulciscitur iras.
Stat tellus immota loco, nè concidat, in se
Undique nixa cadit. Fuit olim mersa profundo,
Lugubri montes pallâ cùm texit abyssus.
Sed tua vox disjecit aquas; tonitrúque paventes
Desiluêre jugis: stagnat convallibus humor,
Ima petens. spumae rorantia litora quassant:
Nè redeant, terrásque tegant, hic terminus haeret.
Tu trahis illimes montana ab origine fontes,
Quos pecudes & prata bibant, & sec'la ferarum;
Hîc ubi natales mulcetis carmine ripas,
Et viridi celatis, aves, sub tegmine nidos.
Quin etiam montes, Te dante, è nubibus almo
Rore madent. Te fassa patrem parit omnia tellus,
Gramina jumentis, aegris mortalibus herbas,
Et dulces genus omne cibos; ut pectore curas
Vina fugent, pinguíque oleo frons laeta nitescat,
Et gustata Ceres fessos corroboret artus.
Te plantante, virent sylvae; domus alta volucrum
Cedrus, odoratâ Libanum quae protegit umbrâ;
Cuíque piam credit sobolem crotalistria, pinus.
Persultat, duce Te, rupes, fraudésque sequentûm
Cerva fugit: ducítque histrix sub pumice somnos.
Tu stata multiplici designas tempora Lunâ;
Quadrifidúmque rotas Solis decursibus annum.
Ut verò astrifero texit nox omnia peplo,
Destituunt sua lustra ferae: catulíque leonum
Te, Deus alme, vagis praedam rugitibus orant.
Manè novum pellit saturos, condítque latebris;
Et vocat è stratis avidos ad aratra colonos.
Fervet opus donec jubeat discedere vesper.
O decor! O cunctis lucens sapientia factis!
Plena Tui tellus, rerum Sator, aequora plena:
Aequora squamigerûm domus ingens, hospita nautis.
Vela tremunt Zephyris: balaena è naribus undas
Evomit, & tardo molitur corpore saltus.
In Te, Magne Pater, quae spirant omnia, sperant;
Tu tempestivam praebes orantibus escam.
Te spargente legunt; satiatáque divite dextrâ
Exsultant: marcéntque tuo defecta favore;
[Page 109] In cineres redeunt, vitae dum dulce reposcis
Depositum: jussúque tuo de pulvere surgunt.
Tum nova vernat humus, subitísque arridet alumnis.
O, regnes sine fine Bonus, sine fine Beatus:
Quaeque creas, ea laetus ames. Te vasta minante
Terra tremit, fumóque metum juga celsa fatentur.
Tu mihi carmen eris, Genitor; Tu sola voluptas;
Tu defiderium: rumpet mors unica vocem.
At cadat impietas, imâque à stirpe recisa
Arescat, justâque levet formidine terras.
Eja, agè, divinos, mea mens, celebremus honores.

HISTORIA JONAE Carmine paraphr. Per HUG. GROTIUM.

Cap. I.

TEmpore quo cunctas prae se contempserat urbes,
Fortunâ famulante, Ninos, partaeque rapinis
Divitiae luxu contrà certante furebant,
Ipse Pater, vindex scelerum, sed lentus ad iram,
His Amithaoniden dictis affatur Ionam,
Os cui veridicum dederat, mentémque capacem
Fatorum, & positum longè spectare futurum.
I citus Assyrii tumidam rectoris ad aulam,
Et quae vasta rapax defendit moenia Tigris;
Immersum vitiis populum clamoribus urge,
Cujus sancta mihi dudum versantur ob ora
Et poenam commissa petunt, scelerúmque nefanda
Implevit terras, nunc scandit ad aethera, moles.
[Page 110] Haec refer, atque minas verbis & jurgia misce.
At miser (heu!) sperans complentem numine cuncta
Effugisse Deum, (nec enim mandata placebant)
Ad Cilicum terras vicináque littora Tauro
Funestum molitur iter. Jacet inclyta portu,
Summa Palaestinae tellus ubi desinit orae,
Urbs vetus, Andromedes quae vincula jactat, Ioppe.
Huc malè‐sanus abit Vates, & fortè carinam
Invenit ad liquidi properantem flumina Cydni.
Addit se nautis comitem, pretióque soluto,
Hospitium capit infelix, & Numinis almi
Desertor, fragili mavult se credere ligno.
Principio faciles aurae, speratáque Tarsos
Non procul. at subitò fatalis inhorruit aër,
Pontum omnem turbante Deo. Sonuêre procellae,
Et fudêre novum nubes mare; nec supèr ullum
Discrimen rebus: coelum nox una salúmque
Miscuit: ereptam reparabant fulmina lucem.
Nec temere insani perdunt sua murmura venti:
Circum vela fremunt; & se jacit omnis in unam
Tempestas collecta ratem. jámque hiscere credas
Compagem, fractámque trahi sub fluctibus alnum.
At trepidi nautae, & pallentes morte futurâ,
(Heu! gens indocilis veri, fictâque parentum
Relligione nocens) partiti numina votis
Inclamant, gemitu frustrà precibúsque fatigant
Quos homines fecêre deos; hic Belon, at ille
Astarten, squamísque insignem corpora multis
Dercetin: at patrios alii, nunc sidera, reges;
Iasiden totámque domum, generúmque volucrem
Horrida gestantem Phorcynidos ora Medusae:
Atque hunc praecipuè, dotali ut sede profectos
[Page 111] Incolumes det posse suam contingere Tarsum,
Tarsum pennigerae referentem nomina plantae.
Quin etiam merces, auri spes una parandi,
Cujus amor tantos docuit perferre labores,
Jactantur pelago, navem nè verteret omnem
Accedens ventis onus, & demitteret alto.
Ille autem interea, tantorum causa malorum,
Imâ puppe jacens somnum capiebat Ionas:
Seu pavor abstulerat sensus, nec corporis aegri
Illa quies, sed torpor erat; seu talis imago,
Hoc agitante Deo, sua magna oblivia Vati
Objecit, pressúmque animum graviore veterno.
Non tulit hoc rector trepidae ratis, &, Tibi, dixit,
Nunc unde iste sopor? quin, nôsti tu quoque si quem,
I, supplex venerare Deum, ritúque parentum
Sollicita; si fortè, aliis clementior, Ille
Respiciat miseros, & fata instantia vertat.
Nec dubitant nautae, coeli quod suscitet iras
Esse caput secum, culpámque unius in omnes
Ferre necem. Motis quin ergò quaerimus urnis,
Exclamant omnes, quem poenae fata reposcant?
Quis nunc praecipiti volvi putet omnia casu,
Ac non lege datâ? Certum sors missa peregit
Arbitrium, veréque reum damnavit Ionam,
Et vates de Vate fuit. Tum quaerere nautae,
Quis genus, unde domo, cur, & quibus adsit ab oris,
Quod vitae sectetur iter, quo crimine sontem
Incusent superi, quae tantae causa procellae.
Sic illi instabant; sic contrà Amithaone natus.
Gens Hebraea mihi; studium fuit (atque fuisset
O utinam semper!) rerum servire Parenti,
Qui coelum movet, & coeli siellantia signa,
[Page 112] Cujus opus terra est, pontíque haec mobilis unda.
Obstupuêre viri, majúsque per ima cucurrit
Ossa gelu. subigunt sontem delicta fateri,
Spretáque magna Dei mandata, fugámque rebellem.
Tum quid opus facto rogitant, quâve arte parandum,
Sideret ut tumidis infensum fluctibus aequor,
Crescentésque minae. Cùm jam nihil ille precatus,
Tillite me, me, inquit, quem vestris fata peric'lis,
Quem toto petiêre mari; me mergite ponto:
Jam pacatus erit. merui, nec ferre recuso:
Exsolvam insontes, & navem morte piabo.
Certavêre quidem, connixi remige multo,
Eluctari undas, prorámque advertere terris:
Nequicquam: longè littus fugit, undáque contrà
Insurgens nullam patitur sperare salutem.
Cessit turba malis, Túque, O justissime, dixit,
Parce Deus nobis hanc velle ascribere caedem
Praedamnatae animae, nec leto ulciscere letum.
Nil malè de nobis illum meruisse fatemur:
Nec nocet ira viro, nec habendi caeca cupido;
Sed motae non spontè manus; tibi reddimus ipsum
Quem repetis. cogit tua nos invicta voluntas.
Talia vix fati summa de puppe volutum
Praecipitant. simul ille cadit, simul omnia coelo
Nubila diffugiunt: positis quoque fluctibus unda
Detumet, & lenes veniunt ad suppara venti.
Perculit attonitos Divina potentia nautas;
Atque, ejurato falsorum horrore deorum,
Supplicibus votis Aeternum Numen adorant;
Hunc & muneribus placant, & sanguine fuso.
Interea sulcans immani corpore pontum
Bellua, missa Deo, vivum deprêndit Ionam
[Page 113] Fluctibus in mediis, & vasto sorbet hiatu.
Ille in visceribus monstri (mirabile dictu)
Illaesus manet, & pelago novus incola fertur.
Sentit & incumbens capiti mare, sentit & aequor
Impelli tranante ferâ. Quis credere possit
Captivam tantis animam durâsse sub undis?
Duravit tamen, & tam dirâ sede morantem
Tres interpositis soles vidêre tenebris.

Cap. II.

Hoc tunc navigium misero, carcérque, domúsque;
Hoc templum fuit. hinc calidas effudit ab imo
Corde preces, cecinítque haec tristia carmina Vates.
Quamquam terrificis me fata ultricia monstris
Exagitant, vitámque traho vix anxius ultrà;
Spes tamen est, has me interea non perdere voces.
Hinc etiam coelo dabitur via. Piscis in alvo
Conditus, infami tumulatus membra sepulchro,
Verba loquor supra nubes & sidera supra
Exaudita Deo. Tu me his, Rex magne, nocentem
Mersisti tenebris, ubi me premit alta vorago,
Undaeque fluctúsque tui, mixtíque profundo
Gurgite longinquis procul è regionibus amnes.
Et merui ereptus superis amittere lucem
Aspectúsque tuos. tamen haec fiducia moestum
Solatur, fore, me Solymas ut fistat ad aras
Laeta dies, festósque adytis instauret honores.
En tot aquae circùm, rapidísque intorta fluenta
Vorticibus: tum multa caput circumplicat alga▪
Vix sperare datur. tellus super urget acuto
Haerentem scopulis, & duris vectibus obstat:
Quin etiam aequoreae redituro in secula rupes
Praeclusêre viam. Tu spes supèr unica restas,
[Page 114] O Deus; è mediis animam tu faucibus Orci
Eripies, reddésque diem. Cùm perdita sese
Quaereret, in mortis regno cùm vita jacéret,
Dulce fuit meminisse tui. coelestia templa
Perrupêre preces felíxque audacia voti.
Vos nunc ite, quibus pietas errore profano
Circumventa perit, quorum sibi quisque figurat
Spontè Metum, & mendax in vanum cura laborat,
Séque bonis spoliat contempto Autore bonorum.
Me juvet Aeterno grates persolvere Regi,
Votivúmque adolere sacris altaribus ignem.
Ille Pater bonus, Ille hominum Tutela Salúsque.
Talia dicentem toto vehit aequore pistrix:
Ac tandem, undisono multùm spatiata profundo,
Littora summa legit, propiúsque adnavigat orae.
Hîc sese immenso patefecit bellua rictu,
Numinis imperio, magnísque exercita fatis;
Ejectúmque virum vastae penetralibus alvi
Imposuit terrae.

Cap. III.

Tum fic bonus Arbiter orbis
Edoctum sua jussa pati compellat Ionam;
I properè, celsásque Nini pete nuncius arces,
Et mea fer totam latè mandata per urbem.
Ille iter accelerans praecepto paret herili,
Assyriás que domos spatiosáque moenia tangit,
Quae non antè citis circum fit passibus ire,
Quàm ter sol oriens ter merserit aequore currus.
Jámque emensus erat quantum via siverat urbis
Lucis ab exortu supremam ad vesperis horam,
Tristia perculsas referens oracula ad aures;
Intra bis decies geminatae tempora lucis
[Page 115] Corruet excidio Ninos, & disjecta jacebit.
Submisêre Deo trepidantia pectora cives,
Responsóque habuêre fidem. Tum triste celebrant
Justitium, nullóque sibi discrimine cuncti
Indixêre famem: nec sueto gaudet amictu
Turba, sed hirsutis indurat corpora velis.
Ipse Nini Dominus, quem circum mille tuentur
Excubiae, cui tot pendunt famulare tributum
Ignotae gentes, cujus victricia signa
Terrarum pars tanta timet, simul horridus aures
Nuncius impulerat, solio descendit avito,
Unde triumphatis Asiae regnator opimae
Jura dabat populis, trabeâque exutus & auro,
Cyniphiis praefert horrentia tegmina setis,
Et tellure sedens inspergit pulvere membra.
Adjicit exemplo legem, procerúmque vocato
Concilio, jubet haec populis mandata referri.
Ducite, turba Nini, longo jejunia luctu.
Ipsa etiam moesta in stabulis armenta dolores
Testentur nostros, & equorum bellica proles,
Balantúmque greges. non ulla aut graminis herbam
Attingat quadrupes, aut fluminis hauriat undam;
Dura sed in nudo sedeant velamina tergo:
Idem homines, idem pecudes exaequet amictus.
Inclamate Deum findentibus aethera votis.
Sed simul exactae damnantes crimina vitae,
Et longas scelerum furias, insistite rectae
Mentis iter, foedâque manus purgate rapinâ.
Quis scit an avertat nobis quod triste minatur
Exitium Deus, & positâ deferbeat irâ?
Spem probat eventus; peccati poenitet urbem,
Suppliciíque Deum. Vidit namque omnia facta
[Page 116] Omnipotens, vidit pertaesas crimina mentes,
Nec jam sustinuit decretas sumere poenas.

Cap. IV.

Sed, non tam clemens animi, indignatur Ionas
Stare Ninum, cupiens immensis cladibus emptum
Esse ratas diro tulerat quas carmine voces.
Ergò bile tumens, & amaro percitus aestu,
Hoc erat, exclamat, tua cur mandata subire
Defugerem, hoc patriâ mecum tellure loquebar,
Hoc & Coryciae peterem cùm littora terrae.
Nôram ego quàm clemens & quàm placabilis esses,
Quàm veniae largus, facilísque ignoscere lapsis,
Protinus & culpas precibus donare priores,
Non odii retinens, omni sed suetus ab aevo
Humanos placidâ miserari mente labores.
Nunc, quando Assyriae visum tibi parcere genti,
In me verte minas; atque hanc, precor, eripe vitam,
Quam vix aeger ago, quâ mors mihi laetior ipsa est.
At Pater Omnipotens, Quin hoc te expendere, dixit,
Aequius, an justo temet moerore fatiges,
Et tibi quâ causâ tanto cor fluctuet aestu.
Exiit invisam proles Amithaonis urbem;
Nec procul à muro, quâ Titan parte reducit
Matutinus equos, parvo sibi culmine tectum
Exstruit, exspectans urbem quae fata manerent.
Hîc sedet, hîc umbras & frigora captat opaca.
Nam Deus hâc ipsâ stirpem regione locârat,
Quam Cici dixerunt Eöo nomine gentes.
Haec amplexa casam, sinuosáque brachia latè
Protendens, rapidos arcebat frondibus ignes,
Dulcia turbato praestans solatia Vati.
Postera sed cùm se roseis aurora quadrigis
[Page 117] Tolleret, exiguo succedens corpore serpens,
Sponte Dei, certo radicem vulnere laedit,
Vitalésque trahi succos vetat. illa recisis
Procumbit foliis demisso languida collo.
Interea primo procedens Phoebus ab ortu
Igne coquit terras: Phoebo Deus addidit Eurum
Omnia pestiferae torrentem flatibus aurae.
Atque ea flamma poli nudo dum vertice Vatem
Urit anhelantem, fractâ vi corporis omni,
Marcidus extremam sibi questibus advocat horam.
Et quid adhuc, clamat, quid adhuc miser ille moratur
Spiritus? invideo fatali sorte peremptis.
Pontus ubi? mala cur toties in tanta reservor?
Tum rogat Omnipotens, meritâ num percitus irâ
Aestuet, ereptam repetens clamoribus umbram.
Ille refert, magnis incendi pectora causis;
Et, si vota juvent, votis accersere mortem.
Tum Pater, Usque adeò vili pro caudice pugnas?
Huic parci fas grande putas, quem non tua sevit
Dextera, non olim sumpti coluêre labores,
Quem genitum nox una dedit, nox abstulit una?
Tu florem Assyriae, tu plenam gentibus urbem
Me servare vetas? Si non te armenta movebant
Pro frutice iratum, (mihi sunt tamen haec quoque cordi)
An nihil & decies hominum bis sena putabas
Millia, materno pendentes ubere natos,
Aut modò desertis reptantes denique cunis,
Indociles dextrum quod iter, quae semita laevo
Calle ferat, pravíque & honesti noscere fines?
Conticuit Vates jam se quoque judice victus,
Et sua mansuris commisit crimina chartis.
Hoc monitore, Dei sanctos audire vocatus,
[Page 118] Quisquis es, & lapsus non desperare memento:
Utque feras veniam, veniae placabilis esto
Tu quoque, nec vitiis succense longiùs aequo.
Fer casus durósque animo constante labores.
Crede revicturos artus, morituráque mortis
Imperia. hoc, superis iterum donatus, Ionas
Monstrat enim, Christi tumulo redeuntis imago.

HUGONIS GROTII PARAPHRASIS IN TRES VERSVS POSTREMOS CAP. X. PROPH. JEREMIAE.

QUòd procul Assyriâ veniens exercitus orâ,
Magne Parens, versis in nos victricibus armis,
Palmiferum nemus & valles populatur opimas,
Castrorúmque minas circum sacra moenia tollit
Auspiciis fundata Tuis, jámque imminet urbis
Excidio; non hos Euphrate aut Tigride motus
Ille Semiramia fecum devexit ab aula;
Non à coctilibus venit haec fiducia muris:
Sed lapis ut quondam Balearide tortus habenâ,
Quos non antè habuit, sub nubibus invenit ignes;
Sic Babylon, sic regna Nini qui possidet haeres,
Nempe manûs sunt tela Tuae; coelestibus itur
Imperiis. Nam fidereos qui temperat orbes,
Idem humana regit vestigia: quicquid ab alto
Imminet, huc ultro tendens ruit obvia fatis
[Page 119] Turba, simúlque venit supera cum lege voluntas.
Nos autem, quócunque vocas, meruisse fatemur
Omnia. Pro populo veniam non deprecor isto,
Qui toties divûm surdas prostratus ad aures,
Impia thuricremis placavit marmora flammis.
Seu morbos saevire jubes, seu protinus atram
Mittis in arva famem, pluvios & subtrahis imbres,
Sive aliud quodcunque paras; praebemus ad ictus
Devotum caput: ipsa reis placet ultio. Sed quem
Crimina nostra negant, Tua det clementia finem.
Nam si dum justae furor in nos aestuat irae,
Ad poenas & flagra venis, damnabimur omnes
Exitio, & pridem populis invisa profanis,
Funus erit Judaea sui. Sed parce, precamur,
Nec totum ultorem nostris impende ruinis;
Sed multum miserantis habe: quanquam horrida poscunt
Supplicium peccata, Pater tamen esse memento.
Vindictam veniâ metire, animóque tumenti
Pone modum. Vel, si nondum deferbuit ardor,
Materiámque petit, dirae sunt undique gentes,
Quas Tua Majestas aeternáque gloria nullâ
Relligione tenent: coelum pars magna solúmque
Artificis secura videt. Ferus ille, tuósque
Marte premens, Belum pro te Chaldaeus adorat;
Regúmque exuviis & nostrá clade superbus
Mithrae sacra facit. Nullos misêre juvencos
Ad tua templa Magi: nullum coelestibus aris
Assyrii fudêre merum. Tamen (ecce) triumphat
Barbarus, & vexat populum tua sacra colentem
(Dum te posse negat quos obsidet ipse tueri)
Impunè, & campis tentoria figit in illis,
Per quos sanctus, oves armentáque saepe secutus,
[Page 120] Bis-senae sobolis genitor, tua magna voluptas,
Et nemora & colles docuit resonare Tonantem.
Quin etiam depascit agros, & ovilia raptat
Isacidûm, nequa hinc Salomonis ad atria magnis
Victima ducatur solemnibus. Utne perennes
Ergò foci sileant, Solymaeque (O dedecus!) arces
Armatum vacuis videant penetralibus hostem?
Ah! meliùs tales, si quid misereris, in ipsos
Verte minas: nostri fiant medicina doloris.

P. VIRGILII MARONIS (ut vulgò habetur) MORETVM.

JAM nox hibernas bis quinque peregerat horas,
Excubitórque diem cantu praedixerat ales,
Simulus exigui cultor cùm rusticus horti,
Triftia venturae metuens jejunia lucis,
Membra levat sensim vili demissa grabato,
Sollicitâque manu tenebras explorat inertes,
Vestigátque focum: laesus quem denique sensit.
Parvulus exiguo remanebat stipite fumus,
Et cinis obductae celabat lumina prunae:
Admovet his pronam submissâ fronte lucernam,
Et producit acu stupas humore carentes,
Excitat & crebris languentem flatibus ignem.
Tandem concepto tenebrae fulgore recedunt;
[Page 121] Oppositâque manu lumen defendit ab aura,
Et reserat clausâ, quae praevidet, ostia clavi.
Fusus erat terrâ frumenti pauper acervus;
Hinc sibi depromit quantum mensura petebat,
Quae bis in octonas excurrit pondere libras.
Indè abit, assistítque molae: parváque tabellâ,
Quam fixam paries illos servabat in usus,
Lumina fida locat. geminos tunc veste lacertos
Liberat, & cinctus villosae tegmine caprae
Perverrit caudá silices, gremiúmque molarum.
Admovet indè manus operi, partitus utramque:
Laeva ministerio, dextra est intenta labori.
Haec rotat assiduis gyris, & concitat orbem.
Trita Ceres silicum rapido decurrit ab ictu.
Interdum fessae succurrit laeva sorori,
Alterná que vices. Modò rustica carmina cantat,
Agrestique suum solatur voce laborem.
Interea clamat, Cybale. Haec erat unica custos;
Afra genus; totá patriam testante figurâ,
Torta comam, labróque tumens, & fusca colore,
Pectore lata, jacens mammis, compressior alvo,
Cruribus exilis, spatiosá prodiga plantá:
Continuis rimis calcanea scissa rigebant.
Hanc vocat, atque a [...]sura focis imponere ligna
Imperat, & flammá gelidos adolere liquores.
Postquam implevit opus justum versatile finem,
Transfert indè manu fusas in cribra farinas,
Et quatit; ac remanent summo purgamina dorso;
Subsidit sincera, foraminibúsque liquatur
Emundata Ceres. laevi tum protinus illam
Componit tabulá, tepidas superingerit undas:
Contrahit admistos tum fontes, atque farinas
[Page 122] Transversat durata manu, liquidóque coacto
Interdum grumos spargit sale; jámque subactum
Format opus, palmísque suum dilatat in orbem,
Et notat impressis aequo discrimine quadris.
Infert indè foco, (Cybale mundaverat aptum
Antè locum) testísque tegens superaggerat ignes.
Dúmque suas peragit Vulcanus testáque partes,
Simulus interea vacua non cessat in hora:
Verùm aliam sibi quaerit opem; neu sola palato
Sit non grata Ceres, quas jungat, comparat escas.
Non illi suspensa focum carnaria juxta,
Durati sale terga suis, truncíque vacabant:
Trajectus medium sparto sed caseus orbem,
Et vetus adstricti fascis pendebat anethi.
Ergò aliam molitur opem sibi providus heros.
Hortus erat junctus casulae, quem vimina pauca,
Et calamo redimita levi munibat arundo;
Exiguus spatio, variis sed fertilis herbis.
Non illi deerat quod pauperis exigit usus.
Interdum locuples à paupere plura petebat.
Nec sumptûs erat illud opus, sed regula curae:
Si quando vacuum casulâ pluviaeve tenebant,
Festáve lux, si fortè labor cessaret aratri,
Horti opus illud erat. Varias disponere plantas
Nôrat, & occultae committere semina terrae,
Vicinósque aptè curâ submittere rivos.
Hîc olus, hîc latè fundentes branchia betae,
Foecundúsque rumex, malvaeque inulaeque virebant:
Hîc siser, & capiti nomen debentia caepe:
Hîc etiam nocuum capiti gelidúmque papaver,
Gratáque nobilium requies lactuca ciborum,
Et gravis in latum demissa cucurbita ventrem.
[Page 123] Verùm hic non domini, (quis enim contractior illo?)
Sed populi proventus erat, certísque diebus
Venales olerum fasces portabat in urbem.
Indè domum cervice levis; gravis aere redibat,
Vix unquam urbani comitatus merce macelli.
Caepa rubens sectíque famem domat area porri,
Quaeque trahunt acri vultus nasturtia morsu,
Intubáque, & Venerem revocans eruca morantem.
Tum quoque tale aliquid meditans intraverat hortum.
Ac primùm leviter digitis tellure refossâ,
Quattuor educit cum spissis halia noris:
Indè comas apii graciles, rutámque virentem
Vellit, & exiguo coriandra trementia filo.
Haec ubi collegit, laetum consedit ad ignem,
Et clarâ famulam poscit mortaria voce.
Singula tum capitum numeroso cortice nudat,
Et summis spoliat coriis, contemptáque passim
Spargit humi, atque abicit. Servatum gramine bulbum
Tingit aquâ, lapidísque cavum demittit in orbem.
Hinc salis inspergit micas; sale durus adeso
Caseus adjicitur; dictas superingerit herbas,
Et laevâ vestem setosa sub inguina fulcit.
Dextera pistillo primùm fragrantia mollit
Halia: tum pariter misto terit omnia succo.
It manus in gyrum: paulatim singula vires
Deperdunt proprias: color est è pluribus unus;
Nec totus viridis, quia lactea frusta repugnant;
Nec de lacte nitens, quia tot variatur ab herbis.
Saepe viri nares acer jaculatur apertas
Spiritus, & simo damnat sua prandia vultu.
Saepe manu summâ lacrymantia lumina tergit,
Immeritóque furens dicit convitia fumo.
[Page 124] Procedebat opus. non jam salebrosus, ut antè,
Sed gravior lentos ibat pistillus in orbes.
Ergò Palladii guttas instillat olivi,
Exiguíque super vires infundit aceti,
Atque iterum commiscet opus, mistúmque retractat.
Tum demum digitis mortaria tota duobus
Circuit, ínque globum distantia contrahit unum;
Constet ut effecti species, noménque Moreti.
Eruit interea Cybale quoque sedula panem;
Quem lotis recipit manibus: pulsóque timore
Jam famis, ínque diem securus, Simulus illum
Ambit crura ocreis paribus, tectúsque galero,
Sub juga parentes cogit lorata juvencos,
Atque agit in segetes, & terrae condit aratrum.

CASSII PARMENSIS (Virgilii aequalis) ORPHEVS.

ARguta primùm cùm plectra parentis, & auro
Distinctam sumpsit citharam Rhodopeïus heros;
Ridebant segnes pulsus, digitósque micantes
Seriùs, & chordis indoctae dissona vocis.
Mox pudor exardens, & gloria dulcis honesti,
Lusibus a vertit puerilibus; omnis & illuc
Perditus incumbens Musae pallebat amore.
Et nunc maternis inhiat, nunc ille paternis
Cantibus, hinc, illinc, discens dependet utrinque.
Nulla Venus faciem cepit mentita dolosis
Compedibus; somni fuerat parcúsque Lyaei:
Donec, ridiculus dudum, modulamine sylvas
Evulsósque suis scopulos radicibus egit.
Ausus & ire viam viventibus inconcessam,
Poenarum oblitos demulsit carmine Manes.
Non levis adscensus, si quis petit ardua. Sudor
Plurimus hunc tollit; nocturno exsomnis olivo
Immoritur; delet quod mox laudaverat in se,
Qui cupit aeternae donari frondis honore.

M. A. LUCANI SCAEVA, è Lib. VI.

UT primùm libuit ruptis evadere claustris
Pompeio, cunctásque sibi permittere terras;
Non obscura petit latebrosae tempora noctis,
Et raptum furto soceri cessantibus armis
Dedignatur iter: latis exire ruinis
Quaerit, & impulso turres confringere vallo,
Pérque omnes gladios, & quà via caede paranda est.
Opportuna tamen valli pars visa propinqui,
Quam Minutî castella vocant, & confraga densis
Arboribus dumeta tegunt. huc, pulvere nullo
Proditus, agmen agit, subitúsque ad moenia venit.
Tot simul è campis Latiae fulsêre volucres;
Tot cecinêre tubae: nè quid victoria ferro
Deberet, pavor attonitos confecerat hostes.
Quod solum valuit virtus, jacuêre perempti
Debuerant quo stare loco: qui vulnera ferrent
Jam deerant, nimbúsque ferens tot tela peribat.
Tum piceos volvunt immissae lampadis ignes:
Tum quassae nutant turres, lapsúmque minantur.
Roboris impacti crebros gemit agger ad ictus.
Jam Pompeianae celsi super ardua valli
Exierant Aquilae; jam mundi jura petebant.
Quem non mille simul turmis, nec Caesare toto
[Page 127] Auferret Fortuna locum, victoribus unus
Eripuit, vertuítque capi: séque arma tenente,
Ac nondum strato, Magnum vicisse negavit.
SCAEVA viro nomen: castrorum in plebe merebat
Ante feras Rhodani gentes: ibi sanguine multo
Promotus Latiam longo gerit ordine vitem.
Pronus ad omne nefas, & qui nesciret, in armis
Quàm magnum virtus crimen civilibus esset.
Hic, ubi quaerentes socios, jam Marte relicto,
Tuta fugae cernit, Quò vos pavor (inquit) abegit
Impius, & cunctis ignotus Caesaris armis?
O famuli turpes, servum pecus, absque cruore
Terga datis morti? cumulo vos deesse virorum
Non pudet, & bustis intérque cadavera quaeri?
Non irâ saltem, juvenes, (pietate remotâ)
Stabitis? è cunctis, per quos erumperet hostis,
Nos sumus electi. Non parvo sanguine Magni
Ista dies ierit. Peterem felicior umbras
Caesaris in vultu. testem hunc Fortuna negavit:
Pompeio laudante cadam. Confringite tela
Pectoris incursu, jugulísque retundite ferrum.
Jam longinqua petit pulvis, sonitúsque ruinae,
Securásque fragor concussit Caesaris aures.
Vincimus, O socii; veniet qui vendicet arces,
Dum morimur. Movit tantum vox illa furorem,
Quantum non primo succendunt classica cantu:
Mirantésque virum, atque avidi spectare, sequuntur
Scituri juvenes, numero deprênsa locóque,
An plus quàm mortem virtus daret. Ille ruenti
Aggere consistit; primúmque cadavera plenis
Turribus evolvit, subeuntésque obruit hostes
Corporibus: totaeque viro dant tela ruinae,
[Page 128] Roboráque, & moles; hosti séque ipse minatur.
Nunc sude, nunc duro contraria pectora conto
Detrudit muris; & valli summa tenentes
Amputat ense manus; caput obterit, ossáque saxo,
Ac malè defensum fragili compage cerebrum
Dissipat; alterius flammâ crinésque genásque
Succendit: strident oculis ardentibus ignes.
Ut primùm cumulo crescente cadavera murum
Admovêre solo, non segnior extulit illum
Saltus, & in medias jecit super arma catervas,
Quàm per summa rapit celerem venabula pardum.
Tunc densos inter cuneos compressus, & omni
Vallatus bello, vincit, quem respicit, hostem.
Perdidit ensis opus, frangit sine vulnere membra.
Illum tota premit moles, illum omnia tela.
Nulla fuit non certa manus, non lancea felix.
Párque novum Fortuna videt concurrere, Bellum
Atque Virum. fortis crebris sonat ictibus umbo:
Et galeae fragmenta cavae compressa perurunt
Tempora. nec quicquam nudis vitalibus obstat
Jam, praeter stantes in summis ossibus hastas.
Quid nunc, vesani, jaculis levibúsque sagittis
Perditis haesuros nunquam vitalibus ictus?
Hunc aut tortilibus vibrata phalarica nervis
Obruat, aut vasti muralia pondera saxi:
Hunc aries ferro, ballistáque limine portae
Summoveat. stat non fragilis pro Caesare murus,
Pompeiúm que tenet. jam pectora non tegit armis:
Ac veritus credi clypeo, laevâque vacâsse,
Aut culpâ vixisse suâ, tot vulnera belli
Solus obit, densámque ferens in pectore sylvam,
Jam gradibus fessis, in quem cadat, eligit hostem,
[Page 129] Par pelagi monstris. Libycae sic bellua terrae,
Getulus densis elephas oppressus ab armis,
Omne repercussum squalenti missile tergo
Frangit, & haerentes motâ cute discutit hastas.
Viscera tuta latent penitùs; citráque cruorem
Confixae stant tela ferae: tot facta sagittis,
Tot jaculis, unam non explent vulnera mortem.
Dictaeâ procul (ecce) manu Gortynis arundo
Tenditur in Scaevam, quae voto certior omni
In caput, atque oculi laevum descendit in orbem.
Ille moras ferri, nervorum & vincula rumpit,
Affixam vellens oculo pendente sagittam
Intrepidus, telúmque suo cum lumine calcat.
Pannonis haud aliter post ictum saevior ursa,
Cùm jaculum parvâ Libys amentavit habenâ,
Se rotat in vulnus; telúm que irata receptum
Impetit, & secum fugientem circuit hastam.
Perdiderat vultum rabies; stetit imbre cruento
Informis facies. laetus fragor aethera pulsat
Victorum. majora viris de sanguine parvo
Gaudia non faceret conspectum in Caesare vulnus.
Ille tegens altâ suppressum mente dolorem,
Mitis, & à vultu penitùs virtute remotâ,
Parcite, ait, cives; procul hinc avertite ferrum:
Collatura meae nil sunt jam vulnera morti:
Non eget injectis, sed vulsis pectore telis.
Tollite, & in Magni viventem ponite castris:
Hoc vestro praestate Duci. sit Scaeva relicti
Caesaris exemplum, potiùs quàm mortis honestae.
Credidit infelix simulatis vocibus Aulus,
Nec vidit recto gladium mucrone tenentem;
Membráque captivi pariter laturus & arma,
[Page 130] Fulmineum mediis excepit faucibus ensem.
Incaluit virtus; atque unâ caede refectus,
Solvat, ait, poenas, Scaevam quicunque subactum
Speravit: pacem gladio si quaerit ab isto
Magnus, adorato submittat Caesare signa.
An similem vestrî, segnémque ad fata putâstis?
Pompeii vobis minor est, causaeque Senatûs,
Quàm mihi mortis amor. Simul haec effatus, & altu [...]
Caesareas pulvis testatur adesse cohortes.
Dedecus hic bello Magni, criménque remisit,
Nè solum totae fugerent te, Scaeva, catervae;
Subducto qui Marte ruis: nam sanguine fuso
Vires pugna dabat. Labentem turba suorum
Excipit, atque humeris defectum imponere gaudet.
Ac velut inclusum perfosso in pectore Numen,
Et vivam magnae speciem Virtutis adorant:
Teláque confixis certant evellere membris;
Exornántque Deos, ac nudum pectore Martem
Armis, Scaeva, tuis. felix hoc nomine famae,
Si tibi durus Iber, aut si tibi terga dedisset
Cantaber exiguis, aut longis Teutonus armis.
Non tu bellorum spoliis ornare Tonantis
Tecta potes, non tu laetis ululare triumphis.
Infelix, quantâ Dominum virtute parâsti!

M. MANILII PERSEVS VINDEX, è Lib. V. Astron.

ANdromedae sequitur sidus, quae Piscibus ortis
Bis sex in partes coelo venit aurea dextro.
Hanc quondam poenae dirorum culpa parentum
Prodidit, infestus totis quum finibus omnis
Incubuit pontus, timuit quum naufraga tellus.
Proposita est merces, vesano dedere ponto
Andromedam, teneros ut bellua manderet artus.
Hic Hymenaeus erat, solâque in publica damna
Pro natis lacrymans ornatur victima poenâ,
Induitúrque sinus non haec in vota paratos,
Virginis & vivae rapitur sine funere funus.
At simul infesti ventum est ad littora ponti,
Mollia per duras panduntur brachia cautes.
Astrinxêre pedes scopulis, injectáque vinc'la,
Et cruce virgineá moritura puella pependit.
Servatur tamen in poena vultúsque pudórque.
Supplicia ipsa decent. niveâ cervice reclinis
Molliter ipsa suae custos est sola figurae.
Defluxêre sinus humeris, fugítque lacertos
Vestis, & effusi scopulis haesêre capilli.
Tecircum Alcyones pennis planxêre volantes,
Fleverúntque tuos miserando carmine casus,
Et tibi contextas umbram fecêre per alas.
[Page 132] Ad tua sustinuit fluctus spectacula pontus,
Assuetásque sibi desiit perfundere ripas.
Extulit & liquido Nereïs ab aequore vultum;
Et, casus miserata tuos, roravit & undas.
Ipsa, levi flatu refovens pendentia membra,
Aura per extremas resonavit flebilè rupes.
Tandem Gorgonei victorem Persea monstri
Felix illa dies redeuntem ad littora duxit.
Isque, ubi pendentem vidit de rupe puellam,
Diriguit facie, quem non stupefecerat hostis.
Víxque manu spolium tenuit, victórque Medusae
Victus in Andromeda est. jam cautibus invidet ipsis;
Felicésque vocat, teneant quae membra, catenas.
At postquam poenae causam cognovit ab ipsa,
Destinat in thalamos per bellum vadere ponti,
Altera si Gorgo veniat, non territus ire.
Concitat aërios cursus, flentésque parentes
Promissu vitae recreat, pactúsque maritum
Ad littus remeat. Gravidus jam surgere pontus
Coeperat, & longo fugiebant agmine fluctus
Impellentis onus monstri. Caput eminet undas
Scindentis, pelagúsque movet. circumsonat aequor
Dentibus, ínque ipso rapidum mare navigat ore.
Hinc vastis urgent immensi torquibus orbes,
Tergáque consumunt pelagus. sonat undique Syrtis;
Atque ipsi metuunt montes scopulíque ruentem.
Infelix virgo, quamvis sub vindice tanto,
Quae tua tunc fuerat facies? ut fugit in auras
Spiritus? ut toto caruerunt sanguine membra?
Quum tua fata cavis è rupibus ipsa videres,
Adnantémque tibi poenam, pelagúsque ferentem,
Quantula praeda maris? Sed pennis subvolat altè
[Page 133] Perseüs, & coelo pendens jaculatur in hostem,
Sorgoneo tinctum defigens sanguine ferrum.
Illa subit contrà assurgens, conversáque frontem
Ergit, & tortis innitens orbibus altè
[...]micat, ac toto sublimis corpore fertur.
Sed quantum illa subit semper jaculata profundo,
In tantum revolat, laxúmque per aethera ludit
Perseüs, & Ceti subeuntis verberat ora.
[...]ec cedit tamen illa viro, sed saevit in auras
Morsibus, & vani crepitant sine vulnere dentes.
[...]fflat & in coelum pelagus; mergítque volantem
Sanguineis undis, pontúmque extollit in astra.
Spectabat pugnam pugnandi causa puella;
[...]mque oblita sui, metuit pro vindice tali
[...]uspirans, animóque magìs quàm corpore pendet.
[...]andem confossis subsedit bellua membris,
[...]ena maris, summas iterúmque renavit ad undas,
[...]t magnum vasto contexit corpore pontum;
[...]unc quoque terribilis, nec virginis ore videnda.
[...]erfudit liquido Perseus in marmore corpus,
[...]ajor & ex undis ad cautes pervolat altas,
[...]lvítque haerentem vinc'lis de rupe puellam
[...]esponsam pugnâ, nupturam dote mariti.
[...]ic dedit Andromedae coelum, stellísque sacravit
Mercedem tanti belli, quo concidit ipsâ
[...]orgone non levius monstrum, pelagúsque levavit.

M. HIERONYMI VIDAE Cremonensis SCACCHIA Ludus.
[Anglicè Chess-play.]

LUdimus effigiem Belli, simulatáque veris
Praelia, buxo acies fictas, & ludicra regna;
Ut gemini inter se Reges, albúsque nigérque,
Pro laude opposit [...] certent bicoloribus armis.
Dicite, Seriades Nymphae, certamina tanta,
Carminibus prorsus vatum illibata priorum.
Nulla via est. tamen ire juvat quò me rapit ardor;
Inviáque audaci propero tentare juventâ.
Vos per inaccessas rupes & inhospita euntem
Saxa, Deae, regite, ac secretum ostendite callem.
Vos hujus ludi in primis meminisse necesse est:
Vos primae studia haec Italis monstrâstis in oris,
Scacchidis egregiae monimentum infigne sororis.
Juppiter Aethiopum sedes & Memnoris arva
Iverat, Oceani mensas dignatus amici,
Qui sibi tum optatis junxit Tellurem Hymenaeis.
Affuit unà omnis superûm chorus. omnia festo
Aequoris immensi resonabant littora plausu.
Ut dapibus compressa fames, mensaeque remotae,
Quo superûm mentes ludo mulceret inani,
Oceanus tabulam adferri jubet interpictam.
Sexaginta insunt & quattuor ordine sedes;
Octono parte ex omni via limite quadrat
[Page 135] Ordinibus paribus: nec non forma omnibus una
Sedibus, aequale & spatium, sed non color unus.
Alternant semper variae, subeúntque vicissim
Albentes nigris; testudo picta supernè
Qualia devexo gestat discrimina tergo.
Tum superis tacitè secum mirantibus inquit:
Marti aptam sedem, ludicráque castra videtis.
Hoc campo adversas acies spectare licebit
Oppositis signis belli simulacra ciere:
Quae quondam sub aquis gaudent spectac'la tueri
Nereïdes, vastíque omnis gens accola ponti,
Siquando placidum mare, & hamida regna quiêrunt.
En verò, simulata adsunt qui praelia ludant.
Sic ait, & versa in tabulam deprompsit ab urna
Arte laboratam buxum, simulatáque nostris
Corpora, torno acies fictas, albásque nigrásque,
Agmina bina pari numeróque, & viribus aequis,
Bis nivea cum veste octo, totidémque nigranti.
Ut variae facies, pariter sunt & sua cuique
Nomina, diversum munus, non aequa potestas.
Illic & Reges paribus capita alta coronis,
Et Regum pariter Nuptas in bella paratas
Cernere erat. sunt qui pedibus certamina inire
Sueti; sunt & equis qui malint, quíque sagittis:
Nec deest quae ferat armatas in praelia turres,
Bellua; utrinque Indos credas spectare Elephantes.
Jámque aciem in versum statuunt, structaeque cohortes
Procedunt campo, castrísque locantur utrisque.
Linea principio sublimes ultima Reges
Parte utrâque capit, quartis in sedibus ambos
Tractu eodem adversos inter se; sex tamen aequis
In medio sedes spatiis hinc indè relictae.
[Page 136] Sede albus sese nigrâ tenet, ater in alba.
Proxima Reginas capit orbita. Regibus ambae
Haerent quaeque suo: dextrum latus altera, laevum
Altera, lege datis tangunt stationibus; atrúmque
Atra tenet campum, spatio stat candida in albo,
Et proprium servant primâ statione colorem.
Indè Sagittiferi juvenes de gente nigranti
Stant gemini, totidem pariter candore nivali:
Nomen Areïphilos Graii fecêre vocantes,
Quòd Marti ante alios chari fera bella lacessant.
Continuò hos inter Rex nec non Regia conjunx
Clauduntur medii. Duo dehinc utrinque corusci
Auratis Equites sagulis, cristísque decori,
Cornipedes in aperta parant certamina Martis.
Tum geminae, velut extremis in cornibus, arces
Hinc atque hinc altis stant propugnacula muris,
Quas dorso immanes gestant in bella Elephanti.
Postremò subeunt octo hinc atque indè secundis
Ordinibus Pedites, castrísque armantur utrisque,
Armigeri partim Regis, partímque ministrae
Virginis armisonae; quae prima pericula belli,
Congressúsque incant primos, pugnámque lacessant.
Non aliter campis legio se buxea utrinque
Composuit, duplici digestis ordine turmis,
Adversísque ambae fulsêre coloribus alae,
Quàm Gallorum acies Alpino frigore lactea
Corpora si tendant albis in praelia signis
Aurorae populos contra, & Phaëthonte perustos
Insano Aethiopas, & nigri Memnonis alas.
Tum pater Oceanus rursus sic ore locutus.
Coelicolae, jam quaenam acies, quae castra videtis:
Discite nunc (neque enim sunt haec sine legibus arma)
[Page 137] Certandi leges, nequeant quas tendere contra.
Principio, alterni Reges in praelia mittunt
Quem pugnae numero ex omni elegêre suorum.
Si niger arma ferens primus processit in aequor,
Continuò adversum semper se candidus offert:
Nec plures licet ire simul facto agmine in hostem.
Propositum cunctis unum, studium omnibus unum,
Obsessos Reges inimicae claudere gentis,
Nè quò impunè queant fugere, atque instantia fata
Evitare: etenim capiunt ità praelia finem.
Haud tamen interea cuneis obstantibus ultro
Parcunt, sed citiùs quò Regem sternere letho
Desertum evaleant, caedunt ferro obvia passim
Agmina. rarescunt hîc illic funere semper
Utraque castra novo; magis ac magìs area belli
Picturata patet; sternúntque cadúntque vicissim.
Sed caedentem opus est sublati protinus hostis
Successisse loco, & conatus vindicis alae
Sustinuisse semel. mox, si vitaverit ictum,
Indè referre licet se in tutum praepete plantâ.
At Pedites prohibent leges certaminis unos,
Cùm semel exierint, (facilis jactura) reverti.
Nec verò incessus cunctis bellantibus idem,
Pugnandíve modus. Pedites in praelia euntes
Evaleant unam tantùm transmittere sedem;
Inque hostem tendunt adversi, & limite recto.
Congressu tamen in primo fas longiùs ire,
Et duplicare gradus concessum. at cominus hostem
Cùm feriunt, ictum obliquant, & vulnera furtim
Intentant semper lateri, caváque ilia caedunt.
Sed gemini claudunt aciem qui hinc indè Elephanti,
Cùm turres in bella gerunt, ac praelia miscent,
[Page 138] Rectâ fronte valent dextrâ, laevâque, retróque
Ferre aditum contra, campúmque impunè per omnem
Proruere, ac totis passim dare funera castris.
Nè tamen obliquis occultent nixibus ictum;
Qui tantùm mos concessus pugnantibus Arcu,
Dilectis Marti ante alios. nam semper uterque
Fertur in obliquum; spatiis nigrantibus alter,
Alter candenti semper se limite versat;
Directísque ineunt ambo fera bella sagittis:
Nec variare licet; quamvìs fas ire per omnem
Hinc atque hinc campum, atque omnes percurrere sedes.
Insultat Sonipes serus, atque repugnat habenis.
Nunquam continuo stipata per agmina ductu
Procurrit: tantùm sursum sese arduus effert
Semper, & in gyrum gressus magno impete lunat
Curvatos; duplicémque datur transmittere sedem.
Si nigrante priùs campo exspectaverit, album
Mox petere, & sedis semper mutare colorem
Lex jubet, ac certo semper se sistere saltu.
At Regina furens animis, pars optima belli,
In frontem, in terga, ac dextram laevámque movetur,
Itque iter obliquum: sed semper tramite recto
Procedit; neque enim curvato insurgere saltu
Cornipedum de more licet. non terminus olli,
Nec cursûs meta ulla datur: quócunque libido
Impulerit, licet ire; modò nè ex agmine quisquam
Hostilíve, suóve, aditus occludat eunti.
Nulli etenim super educto fas agmina saltu
Transiliisse, Equiti tantùm haec concessa porestas.
Cautiùs arma movent gentis Regnator uterque,
In quibus est omnis spes, ac fiducia belli.
Omnibus incolumi Rege stat cernere ferro;
[Page 139] Sublato, pugnâ excedunt, & castra relinquunt:
Ille adeò in bello captus secum omnia vertit.
Ergò haerens cunctatur; eum venerantur, & omnes
Agmine circumstant denso, mediúmque tuentur.
Utque armis saepe eripiant, sua corpora bello
Objiciunt, mortémque optant pro Rege pacisci.
Non illi studium feriendi, aut arma ciendi:
Se tegere est satìs, atque instantia fata cavere.
Haud tamen obtulerit se quisquam impunè propinquum
Obvius; ex omni nam summum parte nocendi
Jus habet. Ille quidem haud procurrere longiùs ausit;
Sed postquam auspiciis primis progressus ab aula
Mutavit sedes proprias, non ampliùs uno
Ulteriùs fas ire gradu, seu vulneret hostem,
Seu vim tela ferant nullam, atque innoxius erret.
His mos certandi, haec belli antiquissima jura.
Nunc aciem inter se certantes cernite utramque.
Sic ait. At quoniam, quoties fera bella fatigant
Mortales, superi, studiis diversa foventes,
Ipsi etiam inter sese odiis bellantur iniquis,
Maximáque interdum toto ardent praelia coelo:
Juppiter omnipotens solio rex fatus ab alto,
Omneis abstinuisse jubet mortalibus armis;
Atque minis, nè quem foveant, pertenet acerbis.
Tum Phoebum vocat intonsum, Atlantís que nepotem,
Egregium furto, peperit quem candida Maia;
Insignes ambos facie, & florentibus annis.
Nondum Mercurius levibus talaria plantis
Addiderat: nondum Titania lumina agebat
Per liquidum curru gemmato Phoebus olympum;
Tantùm humeros pharetrá insignis & crinibus aureis.
Hos pater adversis solos decernere jussit
[Page 140] Inter se studiis, & ludicra bella fovere,
Ac partes tutari ambas, quas vellet uterque.
Nec non proposuit victori praemia digna.
Dii magni sedêre; Deúm stat turba minorum
Circumfusa. cavent sed lege, & foedere pacto,
Nè quisquam voce aut nutu ludentibus ausit
Praevisos monstrare ictus. Quem denique primum
Sors inferre aciem vocet, atque invadere Martem,
Quaesitum: primúmque locum certaminis albo
Ductori tulit, ut quem vellet primus in hostem
Mitteret. id sanè magni referre putabant.
Tum tacitus secum versat quem ducere contra
Conveniat, Peditémque jubet procedere campum
In medium, qui Reginam dirimebat ab hoste.
Ille gradus duplices superat. cui tum Arbiter ater
Ipse etiam adversum recto de gente nigranti
Tramite agit Peditem, atque jubet subsistere contra
Advenientem hostem, paribúsque occurrere in armis.
Stant ergò ad versis inter se frontibus ambo
In mediis campi spatiis, ac mutua tentant
Vulnera nequicquam. neque enim vis ulla nocendi est
Armigeris, tractu dum miscent praelia eodem.
Subsidio socii dextra laevàque frequentes
Hinc atque hinc subeunt, latè & loca milite complent,
Alternantque vices. nec dum tamen horrida miscent
Praelia, sed placidus mediis Mars ludit in armis.
Excursúsque breves tentant, tutique tenent se.
Jámque Pedes nigri Rectoris, qui prior hostem
Contra iit, obliquum saevà ciàm strinxerat ensem.
Atque album è mediis Peditem citus abstulit armis,
Illiúsque locum arripuit praestantibus ausis.
Ah miser! instantem lateri non viderat hostem.
[Page 141] Ipse etiam cadit, & pugnas in morte relinquit.
Tum cautus fuscae Regnator gentis ab aula
Subduxit sese media, penitúsque repôstis
Castrorum latebris extrema in fauce recondit,
Et Peditum cuneis stipantibus abditus haesit.
Nec mora, surgit Eques bellator laevus utrinque,
Et mediis hinc indè insultant coetibus ambo,
Alterníque ruunt, & spargunt fata per hostes.
Sternuntur Pedites passim, miseranda juventus,
Quòd nequeant revocare gradum. sonat ungula campo
In medio, & totis miscentur funera castris.
Dum verò Peditum intentus Latonius heros
Caedibus instat atrox, Equitémque per agmina versat
Vastatorem alae piceae, longè Arcada major
Ardor agit tacitis jamdudum invadere furtis
Magnum aliquid, Peditúmque ultra saepe obvia transit
Agmina, Cornipedem ducens in praelia laevum;
Qui Regi insidias tendens huc vertitur, atque huc,
Per mediósque hostes impunè infraenis oberrat.
Constitit, optatue diu statione potitus,
Lethum intentabat pariter Regíque, Elephantíque
Alae qui dextro cornu turritus in auras
Attollens caput ingenti se mole tenebat.
Delius ingemuit, clauso succurrere Regi
Admonitus; namque indefensum in morte Elephantem
Linquere se videt, atque ambos non posse peric lo
Eripere, & fatis urgeri cernit iniquis.
Cura prior sed enim est trepidum defendere Regem,
Quem rapit in dextrum latus: at niger emicat ense
Stricto Eques, & magnis Elephantem intercipit ausis.
Damnum ingens: ne (que) enim est saevae post Virginis arma
Bellantûm numero ex omni magis utilis alter.
[Page 142] Non tamen impunè evades, ait acer Apollo;
Et Peditum cuneis, densâque indagine cingit.
Ille igitur trepidare metu, certíque peric'li
Frustrà velle fugam: nam hinc fata minatur Amazon,
Indè obstat conserta phalanx. tandem altiùs acto
Virginis ense cadit, pulchrae solatia mortis.
Aestuat alba cohors latere (heu!) minùs utilis uno,
Et magìs atque magis furit acri accensa dolore.
Sicut ubi dextrum taurus certamine cornu
Amisit, dum se adverso fert pectore in hostem,
Saevior in pugnam ruit, armos sanguine & altè
Colla animosa levans, gemitu omnis fylva remugit:
Talis erat facies, caesi post fata Elephantis,
Candentis turmae. hinc furiis majoribus ardet
Phoebus, & ultrices hortatur in arma cohortes,
In ferrum & caedes pronus, cupidúsque nocendi;
Incautúsque ambas perdit sine lege phalangas.
Dúmque hostes pariter cernat procumbere victos,
Ipse suos morti indefensos objicit ultro.
Mercurius melior furto cunctatur, & haerens
Usque alium ex alio spectando praevidet ictum.
Saepe ille ex longo meditatus fata superbae
Reginae Peditem perdendum comminus offert,
Dissimulátque dolos; mox poenitet, & trahit alto
Improbus, errorem fingens, suspiria corde.
Jámque Sagittiferi è dextro spicula cornu
Virginis in latus albentis tendebat. id hostis
Haud primùm sensit, Peditémque trahebat in atram
Laevâ aciem rerum ignarus. Verùm improba cladem
Et tantas Erycina Venus miserata ruinas,
Incauto juveni furtim tacito innuit ore,
Atque oculis, (Phoebo nam fortè adversa fedebat.)
[Page 143] Nulla mora, ad nutus divae tremefactus Apollo
Constitit, atque oculis latè agmina circumspexit;
Et subitò infidias sensit, Peditémque retraxit,
Quem contrà impulerat dextrâ impiger, atque peric lo▪
Reginam eripuit. Tum Maiâ Atlantide cretus
Littoreum caveae consessum vocibus implet,
Reginam captam ingeminans. Fremit undique turba
Coelicolûm studiis variis, seséque tuetur
Phoebus, & his alto fatur de littore verbis:
Quae porrò invidia est, dextram ludicra petenti
Praemia corrigere incautam, in meliúsque referre,
Cùm nec pacta vetent? Quòd si, Maiâ sate, posthac
Id sedet omnino prohiberi, lege caveto;
Quíque prior fuerit digitis impulsus in hostem,
Sive albus piceúsve fuat, discrimine nullo
Ille eat, & dubii subeat discrimina Martis.
Dixit, & haec toto placuit sententia circo
Coelicolis. Venerem obtutu clàm versus acerbo
Juppiter increpuit. nec sensit filius Arcas.
Sed puer ingemuit labefactus corda dolore
Ingenti. vix se tenuit quin ludicra castra,
Injectísque acies manibus confunderet ambas.
Tum secum statuit furto certare, dolísque
Omnibus, ac totis fraudes innectere castris.
Jam tum igitur juvenem Pharetratum in praelia ducens,
Cornipedis simulare gradus jubet. ocyùs ille
Emicat, atque albae Reginae fata minatur.
Non Phoebum latuêre doli. subrisit, & ore
Versus ad astantes, Quamvìs accommoda furtis
Mercurio sit dextra, inquit, fraudíque dolísque,
Callide Atlantiada, invigiles; haud me tamen ultrà
Fallere erit: jámque, improbe, iniquam corrige dextram.
[Page 144] Spectantûm cunei ingenti risêre theatro:
Atque Arcas, veluti deceptus imagine falsâ,
Summisit buxum concesso in praelia gressu
Arcum intendentem. Vigilat jam cautus Apollo,
Fraudésque insidiásque timens, occultáque furta.
Ille etenim persaepe, manu dum ducit in hostes
Alternam buxum, jus contra & foedera pacta,
Implicitans celeres digitos, duo corpora bello
Objiciat simul, observet nisi providus hostis.
Jámque Equitem contra nigrantem candidus arcum
Intendens sese opposuit Pharetratus, & arcet
Reginae jugulo intentum. tum dexter oberrat
Huc atque huc Elephas, niveisque exsultat in armis.
Haeserat in medio, Dominae Regíque minatus,
Albus Eques, ratus impunè, & jam sorte superbus
Nequicquam spoliorum animum pascebat amore.
Non tulit hanc speciem juvenis Pharetratus, & arcu
Contendit calamum, seséque immittit in hostem,
Fata licèt Pedes intentet, moriturus in armis
Insigni pro laude. alvo mediâ haesit arundo
Stridula, & ima chalybs descendit in ilia adactus.
Volvitur ille excussus humíque, & calcibus auras
Verberat: in ventos vita indignata recessit.
Indè Sagittiferum sternit Pedes. hunc Pedes alter
Hostili de plebe necat. pugna aspera surgit.
Turribus occurrunt ingenti mole Elephanti;
Saeva Pharetrigeri contendunt spicula nervis;
Quadrupedúmque gemit bicolor sub verbere campus.
Incaluêre animi parte ex utraque, & in armis
Concurrunt densi. simul omnis copia gentis
Albaeque, piceaeque, duces, ambaeque phalanges,
Confusaeque acies magno certamine totis
[Page 145] Densantur campis: virtus fortunáque in unum
Conveniunt. hi nunc victores agmina versa
Aequore agunt toto; versis referuntur habenis
Nunc iidem; variántque vices, & fluctuat omnis
Area bellorum: vasti velut aequoris undae,
Si quando inter se, recluso carcere, saeva
Bella cient animosi Euri, vertúntque profundum
Ionio in magno, aut undisono Atlantéo,
Alternos volvunt procurva ad littora fluctus.
At medias acies inter crudescit Amazon
Candida, plena animis, multísque in millibus ardet.
Nam (que) Sagittiferum incursans, rediénsque Elephantem
Nigrantes sternit dextrâ, laeváque per alas
Fulminat, atque manu spargens hastilia saevit.
Bellanti dant tela locum, retróque residunt
Hinc atque hinc inimicae acies. per tela, per hostes
Illa ruit pulchram in mortem, simul ultima tentat
Castra, fugae fidens, animósque in bella viriles
Saeva gerit, penetrat cuneos, aperítque viam vi.
Tandem fusca cohors, nigrantísque Arbiter alae
Ipse etiam arma suae trepidus, virésque, animósque
Virginis implorat. Nulla est mora, fervida Amazon
Emicat, atque ardens, paribus se sistit in armis.
Quem primum hastá, aut quem postremum, bellica Virgo,
Demetis? aut quot humi candentia corpora linquis?
Semianimes volvuntur Equi niveíque, nigríque,
Et Peditum cunei, dilectáque pectora Marti,
Aligerâ juvenes ineuntes bella Sagittâ.
Quis cladem fando illius, quis funera pugnae,
Prostratósque duces speret se aequare canendo?
Sternitur omne solum buxo, atque miserrima caedes
Exoritur. confusa inter sese agmina caedunt,
[Page 146] Implicitaeque ruunt albae nigraeque phalanges.
Sternuntur Pedites, & corpora Quadrupedantûm.
Nam versae inter se jactantes mutua tela
Foemineis ambae nituntur Amazones armis,
Usque adeò certae non cedere, donec in auras
Aut haec, aut illa effundat cum sanguine multo
Saevam animam, solâ linquentes praelia morte.
Interea amborum populorum Rector uterque
Captivos hostes, & victa cadavera bello,
Carcere servabant castris vicina, caventes
Nè capti semel, aut obitâ jam morte jacentes,
In vitam revocati iterum certamina inirent.
At lateri innixus Phoebaeo Threïcius Mars,
Junctus amicitiâ puero Arcadi, si quid amico
Fata sinant prodesse, animum per cuncta volutat,
Observátque omnes casus. tum corpora bina
Capta, Pharetratum juvenem Peditémque nigrantes,
Coetibus è functis jam vitâ atque aethere cassis
Surripit, & castris rursum clàm immittit apertis.
Ergò iterum gemini captivi praelia inibant,
Miscebántque manus animosi, atque arma ferebant.
Haud secùs, (ut perhibent) cùm Colchis nacta cadaver
Aut virgo Massyla recens, cantúque triformem
Saepe ciens Hecaten, ac magni numina Ditis,
Falsam animam insinuat membris, aurásque loquaces.
Continuò erigitur corpus, loquitúrque, vidétque,
Et vivos inter fruitur coelestibus auris.
Non tulit indignum facinus Junonia proles
Mulciber, (ille dolum solus deprêndit) & ore
Inclamat, Phoebúmque monet. Thrax palluit heros
Deprênsus. Phoebo exarsit dolor ossibus ingens.
Tum Marti Pater omnipotens iratus, iniqua
[Page 147] Praesidia abduci atque indebita corpora bello
Protinus è castris jubet, atque retexere falsos
Hinc atque indè ictus; & cuncta in pristina reddit.
Jámque Duces furiis ambo majoribus instant,
Reginásque ambas conversa per agmina mittunt.
Caede madent illae toto aequorefata serentes.
Considunt tandem obversae, Regésque tuentur
Quaeque suum. Ecce autem Bellatrix agminis albi
A tergo ferro invasit, stravítque nigrantem
Ignaram. verùm ipsa etiam cadit icta Sagittâ,
Ah misera! & spoliis haud longùm exsultat opimis.
Convertêre oculos ambae hinc atque indè cohortes,
Atque acies lacrymis & foemineo ululatu
Ambas incubuisse putes, dum funera ducunt.
Tum Reges moestos ipsa ad praetoria densi
Agglomerant sese circum: timor omnibus idem
Incumbit. par tempestas, par hausit utrosque
Diluvium populos, & sunt sua funera cuique.
Haud prorsus tamen ambobus defecerat omne
Robur: opes restant, & adhuc intacta juventus,
Tres Pedites tibi, Phoebe, Sagittifer alter, & ingens
Bellua turrito dorso; totidémque tibi, Arcas,
Excepto Elephante, alta qui nuper in aula
Pace fruens cecidit positis inglorius armis,
Eminus aligerâ percussus arundine pectus.
Sed dexter tibi restat Eques imperditus. hausit
Caetera bellantûm Mars impius agmina, bellíque
Alea, florentes & desolaverat aulas.
At Cyllenaeo juveni spes occidit omnis.
Aestuat amissae gentis memor, & suspirat
Heroas magnos tot fato corpora functa.
Non tamen excedit pugnâ. fracta agmina bello,
[Page 148] Relliquias tenues immitis Apollinis astu
Cautior in pugnam mittit, post funera tanta
Si quâ fata sinant gentis sarcire ruinas.
It nigrum campis agmen; stat ubique morari,
Fortunámque omnem tentare, aditúsque nocendi.
Exsultat contra non aequo praelia motu
Cynthius invadens. facies indigna cohortum,
Heu, facies miseranda ducum! raro agmine aperta
Castra patent latè, viduatae & civibus aulae.
Moerebant vacuis thalamis Regnator uterque,
Jamdudum exosi sine conjuge taedia lecti.
Primus amor maneat quamvìs immotus utrisque,
Sors tamen ad nova conjugia atque novos hymenaeos
Flectit iniqua. Igitur primùm Rex agminis albi
Reginae comites olim fidásque ministras
Regali invitat thalamo, quae, funera moestae
Post fera bellatricis Herae, tela irrita bello
Jactabant acies inter cuneósque nigrantes,
Oppetere amissae Dominae pro caede paratae.
Sed priùs explorare ausus sedet, atque viriles
Cunctarum spectare animos, ut digna cubile
Intret; in hostiles sedes atque ultima castra
Hortatúrque, jubétque supremam apprêndere metam.
Nulli fas etenim Regis sperare cubile,
(Pacta vetant) nisi quae, per tela invecta, per hostes
Transactis spatiis cunctis, impunè suprema
Attigerit priùs adversi penetralia Regis.
Arrexêre animos famulae, paritérque per hostes
Limitibus properant rectis. tamen ocyor anteit
Tertia quam dextro ducebat semita cornu,
Exsultátque, agitátque animo connubia Regis.
Nam comites spe sublapsâ cessêre volentes.
[Page 149] Illa volat coeptis immanibus; addidit alas
Gloria praepetibus plantis, & plurima merces.
Nulla obstat mora. nec facinus prohibere Tyranno
Cura nigro est, nováque ipse etiam connubia tentat,
Et vacuis thalamis alias inducere nuptas.
Ergò iter alternae accelerant; famulámque sinistram
Quarto limite agit, saltu sed tardior uno,
Parrhasius juvenis. jámque imperterrita virgo
Candida, facta potens voti, penetraverat omnes
Sedes, atque alacris metâ consederat altâ.
Tum Rector jubet afferri sellámque tiarámque,
Extinctae ornatus, nec non fulgentia sceptra,
Dignatúrque toro meritam optatísque hymenaeis.
Gaudet cana cohors, insultátque eminus atrae.
Haud lacrymas cohibet Maiâ satus, aethera voce
Incessens, pictósque à pectore rupit amictus.
Nigranti famulae tantùm gradus unus ad ipsam
Restabat metam, ah! miserae: sed limite recto
Turritus fera fata Elephas impunè minatur
Insurgens, si supremam contingere sedem
Audeat, & toto castra obsidet ultima tractu,
Et pavidam observans extremis sedibus arcet.
Interea nova regali dignata Virago
Connubio exsultans, toto dat funera campo.
Illam tollit honos novus & fortuna tumentem.
Fulminis in morem ruit, atque nigrantia saevit
Castra per, & sedes, ac sidera territat armis.
Horrescunt faciem invisam nigra agmina crudae
Virginis, atque imae exoptant telluris hiatus.
Diffugiunt trepidi vasto irrumpente fragore
Hoste, metúque omnes acti glomerantur in unum
Aulaï in medio juxta latera ardua Regis.
[Page 150] Haud secùs alta boves sparsae per pascua quondam,
Ut sensêre lupum venientem, protinus omnes
Conveniunt trepidae, & fortem, facto agmine, taurum
Ductorem armenti implorant, ipsíque propinquant
Certatim inter se trudentes cornua rauco
Murmure; mugitu longè nemora alta resultant.
At Regina furens trepidos toto agmine victrix
Impingens in terga, ipsíque ante omnia Regi
Fata parans, pugnas alta ad praetoria miscet;
Nunc ruit huc, nunc huc; tunc &, nisi laeva fuisset
Mens illi, poterat candentem invadere sedem
Limite in obliquum quarto, & concludere fauces.
Ultimus ille labor Regi gentíque fuisset
Nigranti, & fatis Arcas lugeret iniquis.
Nempe erat hinc lethi facilis via in ilia Regis,
Nec poterat quisquam se tantae opponere cladi.
Sensit Atlantiades tacitus, dubióque tremebant
Corda metu; accelerare, hostem jubet improbus, ictum
Nè videat, verbísque rapit per inania mentem,
Castigátque moras: Adeón' juvat usque morari?
Nec pudor est? quae tanta animis ignavia? sic nos
Increpitas semper cunctantes impiger ipse?
Scilicet exspectas dum nox certamina tollat?
His actus Peditem imprudens dum captat Apollo,
Praeteriit fortunam. alacer vocem extulit astris
Laetitiâ exsiliens Cyllenius. indè peric'lo
Regem ipsum eripiens, opponit Amazonis armis
Haud invitum Equitem, qui saevos arceat ictus.
Tum secum meditans candenti lethum Elephanti,
Qui metâ arcebat famulam, nè Regis iniret
Concessos thalamos, curvato perculit Arcu.
Concidit, atque ictu tellurem bellua vasto
[Page 151] Pulsavit moriens, dum Regi intentat Apollo
Nequicquam exitium. Tum metam impunè ministra
Nigra tenet, (nec Phoebus obest) jam regia Conjux.
Jámque alacres paribus certamina viribus ambo
Rursum ineunt, Nuptásque ferunt in bella secundas.
Tum, quanquam ambiguae spes sint, incertáque belli
Alea adhuc, tamen, ac si palmae certus, & omne
Discrimen positus sit supra, guadia ficto
Ore puer Maiae simulat, verbísque superbit
Improbus insultans, astûs genus, & sua creber
Vocibus extollens, albae premit arma cohortis.
Quem sic deprênsâ juvenis Latonius arte
Increpitat: Nondum extremam dubio ultima bello
Imposuit fortuna manum, & jam voce superbis.
Proinde mihi insulta, & tumidis reple omnia verbis,
Certa tuum annuerit tibi cùm victoria Martem.
Sed jam nulla mora est: tua nunc, nunc irrita faxo
Dicta manu. Haec fatus Reginam hortatur in hostes.
Continuò exoritur magnum certamen, & ingens
Hinc atque hinc rabies, dum fixum vincere utrisque.
Audentes in tela ruunt. stat multus ubique
Terror, ubique pavor, mortísque simillima imago.
Nituntur cuncti adversi, seséque viro vir
Obtulit: invigilant castris avertere pestem
Quisque suis, hostémque fugant, hostiliáque ipsi
Castra petunt, variántque vices, fortunáque ludit
Spe cupidos, & corda morae impatientia torquet.
Funera spargebat fuscae Regina cohortis
Per medias animosa acies. Non aemula contrà
Opposuit sese Virgo, sed calle per hostes
Secreto interea Regis tendebat ad alta
Limina. dein subitò captis custodibus arcis
[Page 152] Irruit, atque aditus irrumpens obsidet aulam,
Intentátque necem Regi. Tum nigra Virago,
Postquam altis vidit canam in penetralibus hostem,
Caede madens, strages citò linquit & imperfecta
Funera, & acta pedem retro exanimata repressit:
Nec timuit mediam se certae opponere morti,
Et patriae & trepido properans succurrere Regi.
Hîc aliud majus Phoebo, graviúsque dolendum,
Objicitur. nam Cornipedem Cyllenius atrum
Huc illuc agitans, eampo insultabat aperto.
Ardet equus, saltúque furit; nec destitit ausis,
Donec, Reginae pariter Regíque minatus,
Optatam tenuit sedem, exitióque futurus
Aut huic, aut illi, nigrantibus obstitit armis.
Ut vidit, tristi turbatus pectore Apollo
Ingemuit, largúsque genis non defuit humor.
Et jam jam labi atque retro sublapsa referri
Spes omnis; fluxae vires, aversa deûm mens.
Arcas successu exsultans, ac munere divûm
Laetus, ovánsque, animum vocémque ad sidera tollit;
Et tandem rediit vigor in praecordia victo.
Protinus inclusam feriens sub tartara mittit
Reginam, & spoliis potitur non segnis opimis.
Tantùm olli bellator Equus cadit, ilia fossus
Ultoris ferro Regis. nondum tamen exspes
Phoebus abit, sed pugnat adhuc; atque agminis albi
Relliquiae, Pedites duo, & Arcu insignis eburno
Martis amor juvenis▪ nequicquam bella lacessunt.
Audentes facit amissae spes lapsa salutis,
Succurrúntque duci labenti in funera. Sed non
Talibus auxiliis, nec defensoribus istis
Tempus eget. toto Maiâ satus aequore saevit.
[Page 153] Instat vi multâ nigra Virgo, septáque Regis
Circuit excidium intentans, hàc perfurit atque hác:
Nec requievit enim, donec certamine iniquo
Relliquias gentis candentis, & ultima bello
Auxilia absumpfit. Medio Rex aequore inermis
Constitit, amissis sociis: velut aethere in alto
Expulit ardentes flammas ubi lutea bigis
Luciferis aurora, tuus pulcherrimus ignis
Lucet adhuc, Venus, & coelo mox ultimus exit.
Nulla salus illi superat, spes nulla salutis:
Non tamen excedit victus, sed claudere sese
Hostiles inter cuneos impunè per enses
Actus avet▪ donec nusquam spatia ulla supersint
Effugiis. Nam si nemo illi fata minetur,
Nec superet sedes, quam impunè capessere possit,
Nil tantorum operum impensis foret omnibus actum,
Sed labor effusus frustrà, virésque fuissent;
Nec titulos quisquam, aut victoris nomen haberet.
Ergò per vacuas sedes desertáque castra,
Nunc huc, rursum illuc incertos implicat orbes
Diffugiens. Niger insequitur Rex aequore toto,
Atque fugae semper spatiúmque abitúmque relinquit.
Pòst, ubi supremo tendentem limite gressum
Vidit, Reginam sedes servare secundas
Jussit. ab angustis nè se ille abducere posset
Ordinibus: tantúmque fugae misero ultima restat
Linea. Tum sese contrà nigrae aemulus infert
Dux gentis propiore gradu; sedes tamen una
Alterum ab alterius contactu summovet usque.
Ut verò contra exsultantem victus & exspes
Constitit invitus, fortunam nacta Virago
Extremam insiliit sedem, totóque minatur
[Page 154] Limite, nec misero restat locus ampliùs usquam.
Tandem illum surgens Virgo crudelis in ensem
Immolat, & finem imposuit sors aspera pugnae,
Ingenti superûm plausu, & clamore secundo.
Victor Atlantiades exsultat littore toto
Improbus, & victo insultat, ridétque dolentem:
Quem Pater omnipotens ad se vocat, & dat habere
Felicem virgam, quâ puras evocet umbras
Pallenti Styge, ut infectum scelus eluit ignis;
Quâque Erebo damnet sontes & carcere caeco;
Détque adimátque oculis somnos, & funere in ipso
Lumina lethaeo claudat perfusa sopore.
Mox verò gratum ludum mortalibus ipse
Ostendit deus, & morem certaminis hujus
Italiae primùm docuit celebrare colonos.
Namque olim, ut perhibent, dilectam Scacchida, quâ non
Inter Seriadas praestantior altera Nymphas,
Compressit ripâ errantem, & nil tale putantem,
Dum pascit niveos herbosa ad flumina olores.
Tum bicolorem illi buxum dedit, atque pudoris
Amissi pretium vario ordine picturatam
Argentíque auríque gravem tabulam addidit, usúmque
Edocuit. Nymphaeque etiam nunc servat honorem,
Et nomen Ludus, celebrat quem maxima Roma,
Extremaeque hominum diversa ad littora gentes.
Omnia quae puero quondam mihi ferre solebant
Seriades, patrii canerem dum ad flumina Serii.

HIPPODROMVS.

PLana Sarisberii dum fortè per aequora campi
Me vix, aut nè vix, tarde caballe, vehis:
Celsus equo generoso Heros (generosior ipse)
Assequitur subitò, praevolitátque simul.
Verùm ut comis erat, vel taedia longa viarum
Falleret ut meliùs, me jubet ire simul,
Tardigradóque meo calcaria subdere. at ipse
Fortiùs adducit lora, manúque premit.
Nos tamen immensi vel sic distantia campi
Protinus abjunxit, seposuítque nimis.
Stat, non stat sonipes, spumantia fraena remordens;
Atque morae impatiens, indomitúsque furit.
Ille meus, virgam, scuticam, calcaria temnens,
Incubat, indormítque, immoritúrque viae.
Quid facerem tardus, rapido commissus iniqué?
Ocyùs Illi stat, quàm Mihi currit equus.

G. BUCHANANI EQVVS.

CAetera rerum Opifex animalia finxit ad usus
Quae (que) suos: Equus ad cunctos se accommodat unus.
Plaustra trahit, fert clitellas, fert esseda, terram
Vomere proscindit; dominum fert, sive natatu
Flumina, seu fossam saltu, seu vincere cursu
Est salebras opus, aut canibus circundare saltus,
Aut molles glomerare gradus, aut flectere gyros,
Libera seu vacuis ludit lascivia campis.
Quòd si bella vocent; tremulos vigor acer in artus
It, domino socias vomit ore & naribus iras,
Vulneribúsque offert generosum pectus; & unà
Gaudia, moerorem sumit, ponítque vicissim,
Cum domino; sortem sic officiosus in omnem,
Ut veteres nobis tam certo foedere junctum
Crediderint mixtâ coalescere posse figurâ,
Inque Pelethroniis Centauros edere sylvis.

THOMAE RHAEDI Scoti De ARTE TYPOGRAPHICA Carmen.

QUisquis erat, meruit senii transcendere metas,
Et fati nescire modum, qui mystica primus
Sensa animi magicis docuit signare figuris,
Et captiva novis includere verba tabellis.
Obstupuêre rudes animi commercia linguae
Absentes agitare viros, mentísque patére
Arcanas sine voce fibras, interprete pennâ.
Candida perplexis distinguitur area sulcis,
Et niveos atro tractus fignante veneno
Vomer arat, raptus volucri quae prodere rupem
Abnuit, enixis clivi ad fastigia Gallis.
Ligna aequata dabant primis conatibus arvum;
Tum Nili contexta biblos; mox Pergama pelles
Detraxêre boüm natis, & pumice scabro
Expoliêre superficiem scribentis in usum:
Denique, quae nostris majoribus addita laus est,
Lintea contexta est nullo subtemine tela,
Exsuperans candore nives, aetate metalla;
Ni situs immundus, tinea & jejuna noceret
Pertundens opico sinuosa volumina rostro.
Aspice nunc viles ortus. Non mollia Seres
Fila dedêre operi, non vellera portitor Helles:
Linteola è triviis trita, & sudore perusta,
[Page 158] Maxillis contusa molae, (mirabile) cernas
Jura Modestini, Sophoclísque ediscere versus.
En Mosem, & putri cretum lodice Maronem!
En centone satum Hippocratem, Tacitúmque cadurco!
Magnarum usque adeò sordent primordia rerum.
Deerat adhuc, quam nulla satis mirabitur aetas,
Ars coelo delapsa viris, consumere nata
Materiem, velóxque omnes transcribere libros,
Compositis quadratâ acie miro ordine signis.
Non sic Aemathiis instruxerat agmina campis
Parricida urbis Romae; nec ductor Achivùm,
Spurius Ammonis, tunc cùm malè-sanus Eöum
Pellaeis Macetûm demessuit ensibus orbem.
Nullus apex jusso discedit limite, nulli
Inter opus cessare datur, fervéntque manip'lis
Castra suis fossâ ferratóque agmine clausa.
Muta cohors primùm; mox succis ora disertis
Illita Palladiis, praelúmque manúsque fatigant.
Nam cogunt tormenta loqui; tandémque fatentur
Depositum, reddúntque datas sine crimine voces.
Absque mora canit Arma virùm charta ebria lymphis
Castalidum, citiùs referens sexcenta Maronis
Carmina, quàm celeri scriptoris arundine verbum
Expedias; longéque operis stat gloria major.
Pensatur quoque fruge labor gravis ille benignâ.
Namque uno partu videas ter mille gemellos
Effundi, totíque trahi venalia mundo
Scripta Sophûm. Vitreo solus plus vertice Moenus
Librorum quàm volvit aquas: huic praestinat Orbis,
Hora pares quoties adjungit lucibus umbras.
Non est quòd metuant malè-grati oblivia sec'li,
Non orbis, tineaeve minas: hâc arte senectam
[Page 159] Qui Scriptor posuit, vernat renovatus in aevum,
In pretio quâcunque patent Heliconia sacra.
Omnia sunt aeterna typis; emplastra Galeni,
Rauci jura fori, sanctíque orac'la Sionis,
Pieridúmque reperta novem. Proh! quanta tulisset,
Cognita si priscis, ars nostrae commoda vitae?
Dimidio minor est Tacitus; plus moeret ademptum
Livius; & toto consumptus corpore Trogus,
Vindicat à tenebris tanti nisi nominis umbram.
Heu sec'lum inscitum! servâsse monastica nobis
Retrimenta senum, laqueos pestésque juventae:
Extinxisse autem certissima lumina vitae
Rapta polo, Phaëthontéïs accensa quadrigis,
Heroüm manibus, genuit quos maximus Hermes.
Sic lolium, sic lappa virent, & semine vili
Perpetuant sobolem, nullâ formidine mortis:
Narcissus, suavésque rosae, cessante labore
Exspirant, penitúsque animas per inania fundunt,
Ambrosias animas, nec spes datur ulla renasci.
O Dea, quae servas pereuntia dentibus aevi,
Fare, quis ingenio mirandas extudit artes?
Quem superûm primo Rex est dignatus honore?
Laus veterum est, meruisse omnis praeconia famae,
Et sprevisse simul: sese extra quaerere nescit
Mercedem virtus: minus est quodcunque rependas.
Vilia tollit humo venalis buccina plebis
Facta virûm, sudátque premens ingentia livor.
An, veluti unde fluunt mediocria flumina primae
Monstrantur scatebrae, Nili ignoratur origo
Aethiopum semota jugis; sic maxima rerum
Scire nefas, causásque Deo transcribere par est?
Humanum in siliquis minimísque senescit acumen.

BARTASSIUS De AQVILA. G. Lermaeo Interprete.

LIttore Thoeïcio, rapidis quà barbara tellus
Fluctibus alluitur, queîs nomen & ossa reliquit
Occumbens tua, Phryxe, soror; nec dissita longè
Unde suo liquidas nudo monstrare Leandro
Dum parat Hero vias, turri sublimis ab alta
Funeream accendit Cyprio pro lumine taedam;
Dives avûm, dives formaï, dives & auri
Virgo fuit, nulli laudum cessura tuarum,
Hero, sed intacto longè victura pudore.
Namque Cupidineas invicto corde sagittas
Arcebat, nullis Veneris penetrablis armis.
Fortè sequebatur nemorosa per avia praedam
Venatrix, cursúque feras agitabat & arcu:
Cùm super aërii saxoso culmine montis,
Unde gravis longè spectantibus imminet horror,
In nido geminas aquilas implumibus alis
Repperit adverso tentantes lumina Phoebo.
Horrebant teneris cervix & brachia pennis.
Arebant fauces jamdudum, & hiantia praedam
Guttura poscebant, mater dum pabula ferret
Aut saniem, aut laceri fibras & membra columbi.
Ex his, praestantis quae visa est indolis, unam
Accepit gremio, juga mox & saxa reliquit
[Page 161] Virgo metu: celeres pedibus timor addidit alas.
Non aliter, magnum qui clam pastore juvencum
Occídit, lupus it pavitans, humilísque sequentes
Auscultat post terga canes, & consulit auras.
Jámque adeò ad nutus assueverat ales heriles,
Ut praedam interdum pedibus dimitteret uncis,
Ambirétque manum Dominae revocantis. at illa
Blanditias & verba refert, mollíque remulcens
Attactu colludit avi, quae charior una
Est oculis, est una genis, est una capillis.
Heu! laetís quàm vana fides, quibus aspera fati
Vis luctus pariter clavo confixit aheno!
Ecce, datura duas uno de vulnere mortes,
Virginis egregios febris depascitur artus,
Et carptim nitidum formae populatur honorem:
Puniceum decus oris abit, nativáque languent
Lilia, vernantis frontis flos decolor aret.
Unus utrique modus, geminóque tumentibus aestu
Horrescunt tremulae circum praecordia fibrae,
Ac si Parca ambas nêsset de stamine vitas.
Saepe feram contra tabem luctata volucris
Exsilit è thalamo, Dominae miserata dolores,
Et praedam, tenero quae fòrs placitura palato,
Per coelum venatur agens, seu fortè coturnix
Occurrat, seu turdus edax, seu cerea perdix.
Apportat quodcunque datum est, alimenta rependens
Altrici, dederat quae pabula vesca, priusquam
Eniti, & vacuo posset se credere coelo,
Praedatríxque sequi valles, & montibus altis
Attonitas avium turmas agitare volando.
Jámque adeò humorem venis emulserat omnem
Febris, & egelidis viduaverat ossa medullis;
[Page 162] Et jam virgineo fera mors in corpore regnans
Indicebat avi supremae fata diei.
Jam lepus impavidos Sesti prope moenia cursus
Exercet, jam falco rapax impunè propinquat
Turribus, accipitérque metu securus ab omni
Errat, nec notos Aquilae reminiscitur ungues.
Nam deses latet illa domi, Dominaeque grabato
Incubat, & lentas moriendo protrahit horas.
Nunc corpus Dominae plausis circumvolat alis,
Nunc sedet in gremio, labris nunc oscula figit
Dulcia, nunc tristes ferali murmure questus
Integrat, & luctum moerentibus auget amicis.
Errabat virgo Stygiis jam frigida ripis,
Jámque ter Herculeas superâras, Phoebe, columnas,
Cùm, lacrymas humecta, cibos blandúmque soporem
Spernit avis; tantùm juvat indulgere dolori,
Quaerentem miseras moriendo abrumpere curas.
Ut verò agnoscit nimiùm sua fata morari,
Irarum fluctus, subito furiata dolore,
Praecipitat, pectúsque fero fodit impia rostro,
Atque iterans duros pulmonibus imprimit ungues,
Increpitans seram tam crebro è vulnere mortem.
Interea ante fores ingens in vestibus atris
Agmen adest, manibus taedas, luctúmque sub imo
Corde ferens, largóque humectans flumine vultum.
Supponunt humeros oneri, subeúntque volentes
Exuvias animi superûm jam templa tenentis.
Fit clamor, longísque tremunt ululatibus aurae.
Imposuêre rogo corpus; quod ponè secuta est
Ales membra trahens rubro stillantia tabo, ut
Una eadémque duo cohonestet funera pompa.
Vix bene virgineum corpus libaverat igni
[Page 163] Mulciber, & piceum glomerârat in aëra fumum,
Quum subitò ruit in medium, seséque cruentam
Injecit moritura pyrae, lethúmque petivit:
Quamvìs objecto nequicquam fuste sacerdos
Pelleret, ast ultro grato se miscuit igni,
Inque sinu Dominae cantum meditata quievit.
Felices animae, vestro sine fine sepulchro
Manna fluat, coelúmque irroret Hymettia mella;
Vos lauri virides, vos myrtea protegat umbra;
Eternùm durate meis, durate camoenis.

BARTASSIUS DE LVSCINIA.
Gabr. Lermaeo Interprete.

QUis verò varios ausit componere contra
Quos tenui Philomela modos de gutture miscet;
Vocalem qui quamque suâ dulcedine vincant
Harmoniam, plectróve levi, vel pollice natam?
O quoties quernae sub opaco tegmine sylvae,
Ulmorum quoties viridi projectus in umbra,
Hos studui numeros vestris sociare camoenis,
Atque immortalem modulis aptare Thaliam?
Nunc etiam tremulos doctae sentire lepores
Lusciniae videor, dumósque audire sonantes:
Cùm vocem nunc illa gravem, nunc crispat acutam;
Nunc summos mediis, medios nunc temperat imis
[Page 164] Apta sonos, variátque vices, nemorísque per altos
Secessus arguta modos ciet ore canoro.
Nec procul indè sedens, patulae sub frondibus Orni,
Carmen idem paribus numeris integrat Aëdon
Altera, quae, laudis gliscens majoris amore,
Suave ciet toto gelidae quod tempore brumae
Est meditata melos, vacuísque exercuit horis.
Responsum prior illa refert, & carmina diâ
Voce liquefaciens, flexus per mille volutat,
Ingeminans numeris numeros. quin saepius ambae
Auroram alternis totam trivêre querelis.
Quae minor è tanto certamine cedit, in iras
Vertitur, erepto tantúmque aegrescit honore,
Ut miseram subito restinguat funere vitam.
At victrix plausu circumstipatur ovantûm,
Atque salutatur doctae Regina Thaliae.
Manè novo Veneres cantando mille figurans
Discipulis elementa praeit vocalia; deinceps,
Ingenii crescente modo, sublimius orsum
Imperat. ast illae dociles ex ore magistrae
Dictatos meminêre modos, atque ordine servant.

FAM. STRADA LVSCINIAM cum FIDICINE commisit.

JAm Sol à medio pronus deflexerat orbe,
Mitiùs è radiis vibrans crinalibus ignem;
Cùm Fidicen, propter Tiberina fluenta, sonanti
Lenibat plectro curas, aestúmque levabat,
Ilice defensus nigrâ scenâque virenti.
Audîit hunc hospes sylvae Philomela propinquae,
Musa loci, nemoris Siren, innoxia Siren,
Et propè succedens stetit abdita frondibus, altè
Accipiens sonitum, secúmque remurmurat; & quos
Ille modos variat digitis, haec gutture reddit.
Sensit se Fidicen Philomelâ imitante referri,
Et placuit ludum volucri dare. pleniùs ergò
Explorat citharam, tentamentúmque futurae
Praebeat ut pugnae, percurrit protinus omnes
Impulsu pernice fides. Nec segniùs illa
Mille per excurrens variae discrimina vocis,
Venturi specimen praesert argutula cantûs.
Tunc Fidicen per fila movens trepidantia dextram,
Nunc contemnenti similis diverberat ungue
Depectítque pari chordas & simplice ductu:
Nunc carptim replicat digitísque micantibus urget
Fila minutatim, celeríque repercutit ictu.
Mox silet. Illa modis totidem respondet, & artem
[Page 166] Arte refert. Nunc, ceu rudis, aut incerta canendi,
Projicit in longum, nullóque plicatile flexu
Carmen init, simili serie jugíque tenore
Praebet iter liquidum labenti è pectore voci:
Nunc caesim variat, modulísque canora minutis
Delibrat vocem, tremulóque reciprocat ore.
Miratur Fidicen parvis è faucibus ire
Tam varium, tam dulce melos; majoráque tentans,
Alternat mirâ arte fides, dum torquet acutas,
Incídítque; graves operoso verbere pulsat,
Permiscétque simul certantia rauca sonoris,
Ceu resides in bella viros clangore lacessat.
Hoc etiam Philomela canit. dúmque ore liquenti
Vibrat acuta sonum, modulísque interplicat aequis;
Ex inopinato gravis intonat, & leve murmur
Turbinat introrsus, alternantíque sonore
Clarat, & infuscat, ceu Martia classica pulset.
Scilicet erubuit Fidicen, irâque calente,
Aut non hoc, inquit, referes, Citharistria sylvae,
Aut fractâ cedam citharâ. nec plura locutus,
Non imitabilibus plectrum concentibus urget.
Namque manu per fila volat, simul hos, simul illos
Explorat numeros, chordáque laborat in omni,
Et strepit, & tinnit, crescítque superbiùs, & se
Multiplicat relegens, plenóque choreumate plaudit.
Tum stetit exspectans si quid paret aemula contrá.
Illa autem, quamvìs vox dudum exercita fauces
Asperat, impatiens vinci, simul advocat omnes
Nequicquam vires: nam dum discrimina tanta
Reddere tot fidium nativâ & simplice tentat
Voce, canaliculísque imitari grandia parvis,
Impar magnanimis ausis, impárque dolori
[Page 167] Deficit, &, vitam summo in certamine linquens,
Victoris cadit in plectrum, par nacta sepulchrum.
Usque adeò & tenues animas ferit aemula virtus.

THEOD. BEZAE BURDINUS MORIENS.
Qui fuerat intimus trium Regum Galliae Secretarius.

ILle ego cui curae, cui magna negotia Regum
Incubuêre diu; tantâ cui mole gravato
Posse datum (nec enim certè divinitus ista
Indigno collata mihi memorâsse pigebit)
Sic onus integrâ famâque fidéque tueri,
Innocuae ut vitae exemplum post fata relinquam.
Heu tamen infelix! eheu! malè providus assum,
Aeternaeque reus poenae, si me ante tribunal,
Christe, tuum sistas, horum memor antè malorum.
Ecquid enim tantae possim praetexere culpae?
Res ego dum Regum, dum magna negotia curo,
Ah! quoties terrae affixus, coeli immemor, & Te,
Mi Deus, & me neglexi! eheu! splendor inanis
Offudit quoties tenebras, nè gaudia plenae
Perciperem lucis! quoties turbae atque tumultus
Opplevêre aures, monitis nè fortè paterent,
Christe, tuis; mihi cùm surdo, in praecépsque ruenti,
Quò, malè-sane, ruis, quò te tandem abripis, heus tu,
Burdine infelix? intúsque forísque sonares!
Ah! quoties, quotiésque sequi me recta paratum,
[Page 168] Abripuit rapidus velut in contraria vortex
Transversum, rursúsque in devia compulit Aula;
Aula omnis sceleris mater, nutríxque nefandi!
Subscripsit quoties multis manus ista reluctans,
Posthabitâ superûm miseris mortalibus irâ?
Denique, rem faciens, rem certè funditus omnem
Perdidi, & insanus studui ditescere damnis.
Aula, apage, & procul, O proceres Regésque, valete,
Et quae me bona lactâstis tot falsa per annos.
Tu verò, una Salus hominum, solúmque precanti
Perfugium, spretis quaecunque olímve recénsve
Partim ignara superstitio, partim intulit audax
Impietas, & nunc eadem quoque monstra tuentur,
Hanc animam, Christe, hanc animam servato benignus,
Séque suúmque scelus clarâ tibi voce fatentem.
At vos, qui turbas inter tantósque tumultus
Rectè homines mortem meditari & vivere posse
Creditis, ut quos deludunt insomnia laeta,
Haec utinam faciant aliena pericula cautos.
Talia Burdinus moriens: quem saepe diúque
Sanum assectatus, morientem denique ridens
Aulicus, Haec & nos olim meditabimur, inquit;
Interea verò vitáque aulâque fruamur.

THEOD. BEZAE TINEA: Id est, Ad Musas, Tineae sacrificium ludicrum.

SI rogat Cererémque Liberúmque
Vitae sollicitus suae colonus;
Si Mavortis opem petit cruentus
Miles, sollicitus suae salutis:
Quid ni, Calliope, tibi tuísque
Jure sacra feram; quibus placere
Est unum studium mihi, omnibúsque
Qui vatum è numero volunt haberi?
Vobis ergò ferenda sacra, Musae:
Sed quae victima grata? quae Camoenis
Dicata hostia? Parcite, O Camoenae:
Nova haec victima, sed futura vobis
Suavis, arbitror, admodúmque grata.
Accede, O Tinea, illa quae pusillo
Ventrem corpore tam geris voracem.
Téne Pieridum aggredi ministros?
Téne arrodere tam sacros labores?
Nec factum mihi denega. Ecce furti
Tui exempla, tuae & voracitatis.
Penè tu mihi Passerem Catulli,
Penè tu mihi Lesbiam abstulisti.
Nunc certè meus ille Martialis
[Page 170] Ima ad viscera rosus usque languet.
Immo & ipse Maro, cui pepercit,
Justo Caesare sic jubente, flamma,
Laesus dente tuo, scelesta, moeret.
Quid dicam innumeros bene eruditos,
Quorum tu monumenta, tu labores
Isto pessimo ventre devorâsti?
Prodi, jam tunicam relinque, prodi.
Vah! ut callida stringit ipsa sese!
Ut mortem simulat! Scelesta, prodi,
Pro tot criminibus datura poenas.
Agè, istum jugulo tuo cruento
Mucronem excipe, & istum, & istum, & istum.
Vide ut palpitat, ut cruore largo
Aras polluat haec profana sacras.
At vos, Pierides, bonaeque Musae,
Nunc gaudete: jacet fera interempta,
Jacet sacrilega illa, quae solebat
Sacros Pieridum vorare servos.
Hanc verò tunicam, has dico, Camoenae,
Vobis exuvias, ut hinc tropaeum
Parnasso medio locetis, & sit
Haec inscriptio;De fera interemptae
Bezadat spolia haec opima Musis.

HUGONIS GROTII ITER CVRRVS VELIFERI.

MIra canam, sed visa mihi, sed cognita multis;
Et, nisi visa, mihi non habitura fidem.
Quod patet occiduas Batavae telluris in oras
Est latus, & Lateris pars ea nomen habet;
Nos à caeruleis ubi dividit unda Britannis,
Et praetexta maris fluctibus arva jacent.
Hîc pater Oceanus sitientes lambit arenas;
Jámque vagas laxat, jámque coërcet aquas.
Ipse sibi posuit fines Neptunus, & intra
Aggeris agnati moenia saevit hyems.
Proxima sunt Hagae Sceverinia littora nostrae;
Aequoreis dives piscibus ille locus.
Hinc si Pettemum Zypaeque novalia pergas
Quaerere, bis septem millia pandet iter:
Millia, quae totidem vix Iphiclus ambulet horis,
Aut Ladas celeri notus ab arte pedum.
Haec curru volitanda fuit via. sedimus omnes:
Ante oculos coelum, littora, pontus erant.
Ut suspensa suis tumuerunt carbasa ventis,
Ut Pharus, ut naves, ut Sceverina perit!
Et, velut indignans quòd non sua pondera vectet,
Nescio quo strepitu murmuris aura sonat.
Non aliter mugire solet, cùm mittitur arcu
Gnossia Sauromatae torta sagitta manu:
Aut cùm Nassovius Rheni bellator ad undas
Fulminat, & ferrum sulphuris aestus agit.
[Page 172] At simul avecti primas superavimus iras
Flaminis, & certâ coepimus ire viâ,
Aequoreos inter fremitus ventósque relictos,
Sensimus in rapldis frigora nulla rotis.
Amissos tepidi frustrà quaesivimus Austros,
Vela Noti celeres non potuêre sequi.
Talis erat, quócunque cito raperemur ab axe,
Qualis in aestivo langueat aura jugo.
Orbita vix umbram simulat, nisi littore molli
Si quando celerem tardat arena fugam.
Tunc & pulvereae nubes, Venerísque creatrix
Spuma procellosis imbribus ora ferit.
Tunc pluit & conchas & mistum littore pontum:
Proximus est Libycis Syrtibus iste labos.
Prisca vetus servat Cattorum nomina pagus,
Indicio referens posteritatis avos.
Huc nemore Hercynio missos venisse colonos
Discimus; hinc Batavi gens animosa sumus.
Hîc Caii turris fuit, hîc exstructa Severo
Horrea: nunc ingens omnia pontus habet.
Quid lapides periisse querar? periistis & amnes,
Ostia nec Rheni cernimus esse super.
Navigat hàc currus, quà naves antè solebant;
Continuátque pari tramite littus iter.
Hinc ad Nordovicum fines, & Dousica regna
Pergimus. O magni patria Vatis, ave.
Respicere à tergo Santfordica templa volebam:
Dum moror, à tergo jam mihi vicus erat.
Egmundae cineres, quibus incunabula debet
Relligio, & magnis Regibus orta domus,
Vos quoque praeteriit votis velocibus arbor.
Crdibile est ipsos obstupuisse Deos.
[Page 173] Sic celer avectas quantumlibèt ante carinas
Currus, & aequoreas effugiebat aves.
Credimus exemplo tumidi latrare Pelori
Monstra: canes Batavûm non minùs aequor habet.
Quae Siculis Scylla est, nobis Honsbusca vocatur:
Nomen naufragiis nobile nauta timet.
Hîc formidatum Sylvae spumantis in auras
It caput; aequoreis illa resistit aquis.
Terrarum damnis Nereus alimenta profundi
Quaerit, ut in nostra luxurietur humo.
Non alibi Batavos propiora pericula tangunt:
Pro nullo facimus tam pia vota loco.
Structa manu moles tumidas nisi frangeret undas,
Quod Pyrrhae fuerat tempore, terra foret.
Nunc quoque cùm saxis & quercubus unda dometur,
Prostratae quercus, ipsáque saxa jacent.
Sed nemus usque recens surgit, rediviváque rupes:
Semper in his rauci gurgitis ira perit.
Sistimur hîc; rumpítque viam, transversus ab undis,
Qui Pettema secat littora montis obex.
Littora Baiano quae nil cessura Lucrino,
Hoc unum debent, Sylva canina, tibi.
Haec prope sicca jacet fraudato Zypa profundo,
Experta Oceani saepe solíque vices.
Hîc, ubi squamigerum Proteus pecus egit in alga,
Nunc viret in segetes ingeniosus ager.
Marsacium pelagus, collésque binominis Ogae
Non procul, & Flaevi tristè furentis aquae.
Nos hoc omne latus geminis confecimus horis.
Tantillum est spatii quod ferus horret Iber.

HUGONIS GROTII In ISAACI CASAUBONI EXERCITATIONES BARONIANAS Carmen.

ANnales docti nimiùm servire Baronî
Qui legis, & Romae quale probatur opus,
Credere nè propera: multo vigilata labore
Pagina, sed nutu sub dominantis erat.
Auctoramentum non est leve purpura: pridem
Pontifices verum non didicêre pati.
O Pietas, ubi mersa lates? quis fortis & acer,
Qui contra sec'lum commodet ora tibi?
Vivimus addicti studiis; spes, ira, cupido,
Turba, metus, regnum Relligionis habent.
Pars Unum toti cupiens imponere mundo,
Hoc ut fas doceat, nil putat esse nefas.
Alma, licèt nolit, testis tamen esse Vetustas
Cogitur, & contra se facit ipsa fidem.
Seu solio vitâque simul depellere Reges,
Vertere seu pretio júsque piúmque libet,
Antiquos habitus nuper donare repertis,
Hoc iter ad famam divitiásque patet.
Altera pars studium nimium quoque fassa novandi,
Hoc Libertatem Puráque sacra vocat.
[Page 175] His cur displiceant ritus morésque recepti
Causa satìs magna est, quòd placuêre priús.
Tantis pressa malis Virtus, quae falsa profari
Semper, & interdum vera tacere vetat,
Nunc huc, nunc illuc flens & miserabilis ibat
Diva, sibi nullas questa vacare manus.
Saepe alios frustrà, divine Casaubone; sed non
Illa tuam frustrà sollicitavit opem.
Non tibi, ait, rubros apices promittere possum,
Sed nec opes: praeda est hostibus illa meis.
Nec mihi parva tamen merces, mens conscia recti,
Gratáque posteritas, & Deus ipse favens.
Audîeras: pares: nec te mala terruit aetas,
In pacem bellum quae sine pace gerit.
Cedat Athenaeus juvenilis gloria: cedat
Scipiadae sapiens in fera bella comes:
Cedat & ipse etiam mundi descriptor, & omne
Quicquid Roma tui, Graecia quicquid habet.
Hoc tantò majus, quantò est animosius: illa
Doctrinae fuerant, hoc pietatis opus.

D. ERASMI ROTERODAMI De SENECTVTIS INCOMMODIS Ad Gulielmum Copum Basileiensem Carmen.

UNica nobilìum medicorum gloria, Cope,
Seu quis requirat artem,
Sive fidem spectet, seu curam: in quolibet horum
Vel iniquus ipse nostro
Praecipuos tribuit Gulielmo livor honores.
Cedit, fugítque morbi
Ingenio genus omne tuo. Teterrima porrò
Senecta, morbus ingens,
Nullis arceríve potest pellíve medelis.
Quin derepentè oborta,
Corporis epotet succos, animíque vigorem
Hebetet, simul trecentis
Hinc atque hinc stipata malis, quibus omnia carptim
Vellítque deterítque
Commoda quae secum subolescens vexerit aetas.
Formam, statum, colorem,
Partem animi memorem, cum pectore, lumina, somnos,
Vires, alacritatem,
Autorem vitae igniculum decerpit, & hujus
Nutricium liquorem;
Vitales adimit flatus, cum sanguine corpus,
Risus, jocos, lepóres;
[Page 177] Denique, totum hominem paulatim surripit ipsi.
Neque de priore tandem,
Praeterquam nomen titulúmque relinquit inanem:
Cujusmodi tuemur
Passim marmoreis insculpta vocabula bustis.
Utrùm haec Senecta, quaeso,
An Mors lenta magìs dicenda est? Invida fata, &
Impendio maligna!
Ut quae deteriora labantis stamina vitae
Pernicitate tantâ
Accelerare velint, rapidísque allabier alis:
At floridam juventam
Usque adeò malè-praecipiti decurrere ilo,
Ut illius priusquam
Cognita sat bona sint, jam nos fugitiva relinquant;
Et citiùs atque nosmet
Planè vivere senserimus, jam vivere fracti
Repentè desinamus.
At cervi, volucres & cornix garrula vivunt
Tot seculis vigéntque.
Uni porrò homini post septima protinus, ídque
Vix dum peracta, lustra,
Corporeum robur cariosa senecta fatigat.
Neque id satìs, sed antè
Quàm decimum lustrum volitans absolverit aetas,
Tentare non veretur
Immortalem hominis, ductámque ex aethere partem,
Et hanc lacessit audax,
Nec timet ingenii sacros incessere nervos,
Sua si fides probato
Constat Aristoteli. Sed quorsum opus, obsecro, tanto
Autore, quando certam
[Page 178] Ipsa fidem, (heu!) nimiùm facit experientia certam?
Quàm nuper hunc Erasmum
Vidisti mediâ viridem florere juventâ?
Nunc is, repentè versus,
Incipit urgentis senii sentiscere damna,
Et alius esse tendit,
Dissimilísque sui; nec adhuc Phoebeïus orbis
Quadragies revexit
Natalem lucem, quae brumâ ineunte calendas
Quinta anteit Novembres.
Nunc mihi jam raris sparguntur tempora canis,
Et albicare mentum
Incipiens, jam praeteritis vernantibus annis,
Vitae monet cadentis
Adventare hyemem, gelidámque instare senectam.
Eheu fugacis (ohe!)
Pars veluti melior, sic & properantior aevi!
O seculi caduci
Flos nimiùm brevis, & nullâ reparabilis arte,
Tenerae O vires juventae,
O dulces anni, O felicia tempora vitae,
Ut clanculùm excidistis?
Ut sensum fallente fugâ, lapsúque volucri
Furtim avolâstis? ohe!
Haud simili properant undosa relinquere cursu
Virides fluenta ripas.
Impete nec simili, fugiunt cùm nubila, siccis
Quoties aguntur Euris.
Sic, sic effugiunt tacitae vaga somnia noctis,
Simul avolante somno,
Quae desiderium, curas & praeter inanes
Sui nihil relinquunt.
[Page 179] Sic rosa, quae tenero modò murice tincta rubebat,
Tenui senescit Austro.
Atque ità, me miserum! nucibus dum ludo puellus;
Dum literas ephebus
Ardeo; dum scrutor pugnásque viásque Sophorum;
Dum Rhetorum colores,
Blandáque mellifiuae deamo figmenta Poësis;
Dum necto Syllogismos;
Pingere dum meditor tenues sine corpore formas;
Dum sedulus per omne
Autorum volvor genus, impiger undique carpo,
Apis in modum Matinae,
Paedías solidum cupiens absolvere cyclum;
Sine fine gestiente
Singula correptus dum circumvector amore;
Dum nil placet relinqui;
Dum profana sacris, dum jungere Graeca Latinis
Studeóque moliórque;
Dum cognoscendi studio terrâque maríque
Volitare, dum nivosas
Cordi est, & juvat, & libet ereptare per Alpes;
Dulces parare amicos
Dum studeo, atque viris juvat innotescere doctis;
Furtim inter ista pigrum
Obrepit senium, & subitò segnescere vires
Mirórque sentióque,
Víxque mihi spatium jam d [...]fluxisse valentis
Persuadeo juventae.
Cur adeò circumspectè parcéque lapillis,
Cur purpuris & ostro
Mortales utuntur; & aetas aurea tantò
Pi [...]tiosior lapillis,
[Page 180] Et quovis auro, quovis pretiosior ostro,
Prodigitur, ínque nugis
Conteritur miseris nullo vaecorditer usu,
Sinitúrque abire frustrá?
Adde quòd illa queant sarciri perdita; Crassos
Speres tibi licebit,
Et Lydos speres Croesos, jam Codrus & Irus:
Sed quod semel severa
Pensilibus fusis Clotho devolverit aevum,
Id nec venena Circes,
Nec magicum (Maiâ nati gestamina) sceptrum▪
Neque dira Thessalorum
Medeae succis revocare precamina possint:
Non, si vel ipse divûm
Nectare te saturet pater, Ambrosióque liquore:
Namque his ali juventam,
Arceri senium, scripsit nugator Homerus.
Non si tibi efficaci
Rore riget corpus Tithoni lutea conjux:
Non si ter octiésque
Phaon per Chias Venerem transvexeris undas:
Non si tibi ipse Chiron
Omnes admoveat quas tellus proserit herbas.
Nec annulus, nec ulla
Pharmaca cum nervis annos remorantur euntes.
Atqui ferunt Magorum
Monstrifico sisti torrentia flumina cantu:
Iisdem ferunt relabi
Praecipites amnes verso in contraria cursu;
Et Cynthiae volucres,
Et rapidas Phoebi sisti figíque quadrigas.
Sed ut haec stupenda possint
[Page 181] Carmina; non speres tamen improbus, ut tibi quondam
Aut jam peracta vitae▪
Sec'la iterum referant, aut praetereuntia sistant.
Sol mergitur, vicissímque
Exoritur novus, & nitido redit ore serenus.
Extincta luna rursum
Nascitur, ínque vices nunc decrescente minuta
Sensim senescit orbe,
Nunc vegeta arridet tenero juveniliter ore.
Redit ad suam juventam,
Bruma ubi consenuit, Zephyris redeuntibus, annus;
Et post gelu nivésque
Ver nitidum florésque reversa reducit hirundo.
At nostra posteaquam
Fervida praeteriit sec'lis labentibus aestas,
Ubi tristis occupavit
Corpus hyems, capitísque horrentia tempora postquam
Nive canuêre densâ,
Nulla recursuri spes aut successio veris,
Verùm malis supremum
Imponit Mors una, malorum maxima, finem.
More at Phrygum inter ista
Incipimus serò sapere, & dispendia vitae
Incogitanter actae
Ploramus miseri, & consumptos turpiter annos
Horremus, exsecramur.
Quae quondam (heu!) nimiùm placuêre, & quae vehemen­ter
Mellita visa dudum,
Tum tristi cruciant recolentia pectora felle;
Frustráque maceramur,
Tam rarum sine fruge bonum fluxisse, quod omni
Bene collocare curâ
[Page 182] Par erat, & nullam temere deperdere partem.
At nunc mihi oscitanti
Qualibus (heu!) nugis quanta est data portio vitae?
Satìs hactenus, miselle,
Cessatum, satìs est dormitum; pellere somnos
Nunc tempus est, Erasme;
Nunc expergisci, & totâ resipiscere mente.
Velis dehinc equísque,
Et pedibus manibúsque, & totis denique nervis
Nitendum, ut anteacti
Temporis, & studio jactura volubilis aevi
Vigilante sarciatur,
Dum licet, ac dum tristis adhuc in limine primo
Consistimus senectae;
Dum nova canities, & adhuc numerabilis, & dum
Pilis notata raris
Tempora, duntaxat spatium effluxisse virentis
Jam clamitant juventae,
Nec tam praesentem jam testificantur adesse,
Quàm nunciant citatum
Ferre gradum, & sterilem procul adventare senectam:
Cujusmodi videtur
Tum rerum facies, quum, Autumni frigore primo,
Jam vernus ille pratis
Decessit decor, & languescunt lumina florum.
Jam jam minùs nitentes
Herbas affirmes, Boreásque gelúque nocentis
Jam praetimere Brumae.
Ergò animus dum totus adhuc constátque, vigétque,
Et corporis pusillùm
Detrimenta nocent, agè jam meliora sequamur.
Quicquid mihi deinceps
[Page 183] Fata aevi superesse volent, id protinus omne
CHRISTO dicetur uni.
Quò (cui vel
Referendum ad vitam, non ad aevum: [...], non [...].
solidam decuit sacrarie [...], ut cui
Bis térque debeatur,
Principio gratìs donata, hinc reddita gratìs,
Totiésque vindicata)
Huic saltem pars deterior breviórque dicetur.
Posthac valete, nugae,
Fucataeque voluptates, risúsque, jocíque,
Lusus, & illecebrae;
Splendida nobilium decreta valete Sophorum;
Valete, Syllogismi;
Blandae Pegasides, animósque trahentia Pithûs
Pigmenta, flosculíque.
Pectore jam soli toto penitúsque dicato,
Certum est vacare CHRISTO.
Hic mihi solus erit studium, dulcésque Camoenae,
Honos, decus, voluptas:
Omnia solus erit. Nec quicquam ea cura (quod aiunt)
Movebit Hippoclidem,
Terrea si moles, compagóque corporis hujus
Marcescet obsolescens;
Mens modò pura mihi, scelerúmque ignara, per illum
Niteátque, floreátque,
Donec summa dies pariter cum corpore mentem
Ad pristinum novatam
Convictum revocabit, & hinc jam vere perenni
Pars utraque fruetur.
Haec facito ut rata sint, vitae exorabilis Autor,
Vitaeque Restitutor;
Quo sine nil possunt unquam mortalia vota, &
Vires labant caducae.

H. HUSANI JCti Cancellarii Megapolitani VOTVM.

O Animi felix, O parte beatus ab omni,
O immortali proximus ille Deo,
Quem docuit mundi valedicere moribus hujus
In verum pietas obsequiosa Deum;
Et sibi concessae contentum limite sortis
Exercere suo munia justa loco:
Quem neque sollicitat mendaci gloria fuco,
Fluxarúmve fames sacra fatigat opum;
Dira nec in varias trahit altercatio rixas,
Quâ schola, quâ templum, quâ strepit omne forum;
Nec mala degeneri corrumpit inertia luxu,
Unica corporibus pestis & ingeniis:
Qui nec obaeratus curis torquetur acerbis,
Nec jubet esse suâ nomina certa fide:
Qui potiùs dubias, rabularum pabula, lites
Quàm moveat, mavult cedere jure suo;
Nec locat infami steriles in foenore nummos,
Et super insontem munera nulla capit:
Pascere qui multos vel equos famulósve necesse
Non habet, aut amplas aedificare domos;
Stare nec infida sublimis gaudet in Aula,
Magnorúmque potens ad latus ire ducum;
Sed justâ requie sese saturare, suaeque
Intra fortunae septa latére potest:
[Page 185] Educat & teneros chara cum conjuge natos,
Ut discant homini commoda, grata Deo:
Et cùm transierint exactae tempora vitae,
Concludit tacitos, ac sine labe, dies.
O conclude meos hoc tandem fine labores,
Enecat oppressum me quibus Aula, Deus.

Aeclogae tres Incerti Authoris. Aegloga I. Allegor. CONTRA PRAEDICATORVM CONTEMPTVM.

Celadon. Myrtilus.
ACcipe sylvestrem meditantis arundine Musam
Quae modò nascentis cecinit nova fistula vatis
Frondentes inter salices, ubi flumina Chamus
Parva, sed Aoniis gratissima flumina Musis,
In mare per sieriles producit graminis ulvas.
Jam gravis urebat Nemeaei terga Leonis
Cynthius, & calidis torrebat pascua flammis;
Cùm duo, vitantes nocituri lumina solis,
Ad vada conveniunt Pastores: Myrtilus alter,
Et Celadon; Celadon, quo non praestantior ullus,
Pascere, vel pastas cantu mulcere capellas.
Qui postquam salices inter, frondésque myricae,
Et capiti gratas, aptásque loquentibus umbras
Quaesîerant, Celadon prior est sic ore locutus.
Cel.
Unde tibi tristis demisso lumine vultus.
[Page 186] Myrtile? dicebat: nec enim, velut antè solebant,
Jam tua lascivas gaudent spectare capellas
Lumina, spéque novi salientes graminis agnos.
Quémque priùs morsu pecten sulcare solebat,
Horridus assueta pendet sine lege capillus;
Barbáque neglecto passim riget hispida mento.
An tibi cura gregis? caper est tibi salvus, & hoedi,
Lentáque mordaces carpunt virgulta juvencae.
Non etenim credo seris amor urit in annis:
Nec tua (quod juvenem quondam torquere solebat)
Pectora secretos fumant Amaryllidos ignes.
Myrt.
O Celadon, non ulla meis incommoda rebus
Eveniunt; nec qui primis amor haeret in annis,
Saevit in effoetos vacuósque humoribus artus.
Sed me, Pastorum nuper dum fata rependi,
Multáque quae veniunt nostris incommoda rebus,
Ex illo (Celadon) me tempore saevior arsit
Ignis, & invitum pectus dolor acer habebat.
Nec me festorum choreae, non ulla levabat
Fistula pastorum, moturáve carmina rupes.
Ipse meos etiam quoties, solatia quaerens,
Tentarem calamos, tenuésque inflare cicutas
Aggrederer, crudúmque sono relevare dolorem,
(Seu calamos omen, seu casus labra fefellit)
Tristia spondentes lugubre dedêre Camoenae.
Cel.
Et quae tanta fuit propior tibi causa doloris?
Myrt.
Conditio pecorum nimis invidiosa magistris.
Nam licèt haec atrox & duri plena laboris
Vita sit, haud populo tamen est contemp [...]ior ulla.
Non etenim reputat quoties offensa videndo
Lumina conterimus digitis, quotiésque severis
Naribus infestae bibitur fuligo lucernae.
[Page 187] O quoties aestas, quoties nos frigore Caurus
Vexat, & immitis glacialia sydera brumae;
Longáque concretis dependet stiria barbis?
Saepe lupos etiam baculis arcere ruentes
Cogimur, & longas vigilando ducere noctes.
Quid referam tandem fastidia mille laborum?
Sed neque me labor iste, nec aspera frigora brumae,
Diráque sollicitos pecori spondentia morbos
Astra movent, quantum viridi contemptus ab aevo,
Et graviùs cunctis urgens infamia morbis.
Haec nisi torquerent, (Celadon) non me ulla moverent
Frigora, non tristes aestivo lumine soles:
Sive Borytheneas ursae glacialis ad oras
Ducere me pecudes crudelia fata juberent;
Sive per Aethiopum viduas cultoris arenas.
Cel.
Haec eadem quae te seris possedit in annis,
(Myrtile) me quondam juvenem sententia cepit,
Nec mihi cura gregis, neque fistula nostra placebat;
Ducere vel cytiso pastorum mo [...]e juvencas:
Dum melior ratio coelo delapsa sereno
Abstulit errorem, tenebrásque excussit inertes.
Et nunc invidiae mens aspernata querelas
Constat, & in parvis didicit mitescere rebus.
Nec me praecipitis terrent convitia linguae,
Illáque verbosae vulgata licentia plebis.
Sed neque te pecudis, neque te jan carminis hujus
Poeniteat▪ quamvis pauper [...] victus in illis:
Et formosus oves pascebat Daphnis Iberas.
Ipse Palaestinos cùm nondum viderat agros
Corniger Isacidùm ductor, per flumina Nili
Pascebat pecudes, & Rubri littora ponti.
Creditur & quondam vaccas pavisse Pheraeas
[Page 188] Ipse Deus Vatum, nostri qui carminis author.
Et tibi (si memini) genitor, dum lumina carpsit,
Pauperis ipse gregis custos fuit; ille regebat
Non procul à terra pecudes, ubi stagna frequentant
Quae fera Pygmaeis indicunt bella volucres.
Quid memorem reliquos? & amârunt pascua Reges.
Myrt.
Vera refers; neque me veterum sententia fallit,
Quantus honor pecori fuerat, pecorúmque magistris.
Sed quid habet, quondam nostros in honore fuisse?
Quídve juvat miseros post secula longa nepotes,
Aurea quòd quondam Saturni regna fuerunt?
Cel.
At nos consiliis praebere salubribus aurem
Convenit, haud teretes animis expendere causas.
Saepe requirentem nudi vestigia recti
Abstulit insanae laudis ventosa cupido.
Non etenim nostris adeò sors aspera rebus
Invidet, ut simus trivialis fabula linguae;
Vitáve Pastorum meruit contempta videri:
Sed nimiùm veteris constans infamia culpae,
Falsáque vesani nos laedit opinio vulgi.
Nam modò cùm nostros latrans invaderet agros
Ille sub Hesperidum latitans canis horridus antris;
(Nescio quis fuerat: multi dixêre triforme
Cocyti solitum latrare ad flumina monstrum
Herculeis iterurn manibus sub lumina tractum;)
Nescio quos secum comites à Tybride ducens
Stirpe Lycaoniâ, nostris praefecerat arvis.
Illis cultus erat simplex, fucatáque pellis,
Pectora plena dolis: vultu tamen usque sedebat
Callida simplicitas, larvati mater honesti.
Pallidus ore color; veterúmque insigne parentum,
In sterili plenam gestabant vertice lunam.
[Page 189] Barba supercilio brevior; nam semper adultos
Abstulit à labris grassata novacula crines.
Forma tamen capitis nostris contraria qualis,
Si quis demat equos, Boreales pingeret ursas.
Illi nec curare gregem, neque pascere docti,
Nec cantare modos, aut respondere periti;
Sed pavidum laniare pecus, vacuúmque coacti
Velleris, ad gelidae ventos exponere brumae.
Hinc vetus antiquae remanens infamia culpae,
Immeritis etiam labem Pastoribus infert.
Adde, quòd in nostris vitium Pastoribus insit:
Quorum pars calidis priùs assuefacta caminis,
Et tractare manu Lemnaei munera divi,
Aut Cererem mandare solo, vel sibila plaustris
Dicere, vel pedibus lentos aptare cothurnos;
Nunc tamen (heu!) rastris subitò exsiliêre relictis,
Aggressi tenues pastorum fingere voces:
Cùm neque quid valeat calamus, quid fistula nôrunt,
Aut armenta quibus nutriri convenit herbis.
Saepe tamen nullâ fretos hos arte videbis
Inter Hamadryades festum celebrare puellas,
Et stipulâ miserum stridenti spargere carmen.
Talis erat Corydon, Corydon generatus Amyntâ,
Quem nôsti patriâ linquentem munus aratri,
Et stimulos, quibus antè boves urgere solebat;
Et jam pascit oves vicini ad pascua Nisi.
Et quid adhuc veterum miramur carmina Vatum?
Quòd genitos pluvio Curetas ab imbre loquantur,
Templa repercussis implere sonantia sistris?
Quódque Tages, Thusco prognatus vomere, nuper
Mulceret populi doctis sermonibus aures?
Cùm modò qui fuerat curvi cognatus aratri,
[Page 190] Audeat insignes pastorum ludere versus,
Dignáque flumineis vix dicere carmina ranis?
O miseras nimiùm tali custode capellas!
(Myrtile) non illi pastorum munera nôrunt,
Nec miscere apio saccum bene-olentis anethi;
Sed lacerum tondere pecus sub Orionis astro.
Non illi, nostros iterum si invaderet agros,
Hesperidum poterint arcere ab ovilibus Hydram;
Nec rabidos terrere lupos, neque frigora ferre.
Quid? quòd adhuc alii Pastorum nomina laedant,
Queîs pecudes tantùm sunt victima grata crumenae:
Qui licèt Ionias Sirenas vincere cantu,
Et mulcere greges, & pascere saepe solebant;
Cùm tamen accepto ditescant vellere tandem,
Illico conticuêre,
Mutáque sub viridi dependet fistula quercu.
Talis erat priscos inter Deus Aius Hetruscos,
Qui cùm rura miser sylvásque habitare solebat,
Et solis captare faces, & frigora brumae,
Crebra dedit quondam populo responsa petenti:
At cùm marmorcâ statuissent Aede superbum,
Illico divitiis obmutuit ille repertis.
Hinc venit, ut nostros contemnant (Myrtile) cantus,
Immeritísque etiam dicant convitia sylvis.
Myrt.
O Celadon, non haec tantùm sunt crimina vulgi,
Ut malè-rudentis contemnat carmina vocis:
(Qualia si Corydon caneret, generatus Amyntâ,
Fistula cui rudibus tantùm compacta cicutis
Perstrepit, & cantu semper se mulcet eodem;
Aut reliqui, quorum gelidus praecordia sanguis
Arctat, & aversus quibus abnuit omnia Phoebus:)
Sed licèt haec eadem cantet, quibus Orpheüs olim
[Page 191] Ismarias movisse feras & saxa putatur;
Aut ea quae quondam Dircaeus carmina Vates
Rupibus ad magni cecinit saltus Aracynthi;
Denique, flumineos vel cantu vincat olores;
Non tamen agrestes flectent sua carmina Nymphas.
Saepe etenim vidi, cùm Tityrus ipse vocaret,
Abdere se tacitam densis Amaryllida sylvis,
Nec curare modos, neque jussas ferre choréas;
Quin etiam auditis maledicta rependere Musis.
Cel.
Sic neque distentae curant virgulta capellae,
Aëra nec pisces, neque pastus gramine taurus
Mella; nec Assyrio pecudes capiuntur amomo:
Nec tribuli proferre rosas, nec fraga genistae,
Aut steriles nôrunt emittere poma myricae.
Non Cererem gignunt silices, neque Bacchicus humor
Horrida purpureis vestit dumeta racemis.
Sic neque pastorum capiunt Amaryllida cantus,
Nec calamos amet illa: satìs, si Phyllis amabit.
Phyllis amat calamos, illi sunt grata canentis
Carmina pastoris. dum carmina Phyllis amabit,
Nec me pastorum calamos inflare pigebit,
Nec, tenues quamvìs, labris junxisse cicutas.
Define plura loqui; jam Phoebus mitior ignes
Spargit, & occiduas invisit Tethyos undas.

Aegloga Secunda. QVERELA COLLEGII REGALIS.

[In Daphnide videtur Poëta perstringere Millingtonum, primum hujus Collegii Praepositum; qui, quòd à re Col­legii alienior esset, ac Eboracensibus suis totus favens, ab Rege Fundatore ad Aulam de Clare relegatus est.] Meliboeus. Aegon.
AEStus erat, mediúsque dies, quo tempore Phoebus
Incolit Astraeae, Maiaeque Atlantidos astrum;
Cùm duo Pastores, senior Meliboeus, & Aegon,
Projecti virides signabant graminis herbas.
Quos circum, calamos hortantiáque aera sequuti,
Cornigeríque duces, pecudúmque ignobile vulgus
Errabat, placidúmque fame stimulante laborem,
Invalidas crebris sternebat morsibus herbas.
Non illis, longum dum tentant fallere solem,
De grege sermo fuit; sed quas in amore solebant
Dicere, nec rursum dicturis prodere sylvis,
Nympharum veteres referunt Dryadúmque querelas.
Ut primùm varios Io furibunda per agros,
Dum queritur, verbísque parat proferre dolorem,
Impleret vacuas longis mugitibus auras.
Utque Jovem, toties latebras Nymphásque sequentem,
Acribus argueret dictis Saturnia conjux,
Jurgiáque immiscens totum turbaret Olympum.
Hinc, quibus Oebalides, florem mutatus in atrum,
[Page 193] Vocibus incautum moriens culpavit amantem,
Infelix puer; útque novi sub tempore veris
Nunc etiam veteres meditetur flore querelas.
Narcissúmque canunt, Dryadas dum sperneret omnes,
Ut sua poscentes frustrà connubia Nymphae
Ultores habuêre Deos. quid montibus Echo
Diceret, ingratos cùm saepe referret amores.
Nec reticent jaculi violatam cuspide Proerin,
Noscere suspectos dum conjugis optat amores.
His junxêre (novi dum parturit hospitis ignes)
Strymonis ad gelidas lacrymantem Phyllida ripas.
Utque suas gemitu turbantem saepius undas,
Aggressae tacitis solari Naiades antris.
Non illam lacrymae, non illam regna, nec urbes,
Nec patrii revocare valet reverentia sceptri:
Usque adeò ratione carens dolor urit amantes.
Talibus alterni fallebant tempora dictis,
Cùm, nova praeteritis jungens, haec addidit Aegon.
Aegon.
Haec equidem mecum quoties (Meliboee) recor­dor,
Sive ea ficta putes, seu sint mendacia vatum
Credula, (nam quaevis mentem lugubria tangunt)
Invenio nostros aliquid quod flectere sensus
Possit, & invito lacrymas è pectore ducat.
Haec quoque dum canerem, memini mihi saepe loquenti
Sponte suâ lacrymas furtim cecidisse per ora.
Sed neque me Dryadum tantum, neque Phyllidis ignes,
Flumineaeve movent plangentes littora Nymphae,
Grantigenas quantum nuper Telethusa per undas:
Quam pater, Oceani dum finibus arva teneret,
Jam senior, Nymphâ genuit Polymetide natam.
Non illam genitor fusis calathísque Minervae
Virgineas foedare manus, vel pectine lanam
[Page 194] Ducere, vel radio stantes percurrere telas;
Sed studiis doeuit traducere mollibus aevum,
Chamus ubi fluvio rorantes dissecat agros.
Et jam Musarum poterat pars una videri,
Dophnidis indigno si non periisset amore.
Hanc ego, dum nuper piscatum ad flumina veni,
Fletibus ad surdas jactantem talia ripas
Accepi, lacrymásque simul gemitúsque notavi,
Infelix quibus illa lacus, quibus arva replebat,
Daphnidis aversos dum fortè doleret amores,
Daphnidis, (hunc illi tribuerunt fata maritum.)
Vos, O cornigeri labentia flumina Chami,
Carmina quae toties pulsantes aurea Musas
Audîstis, citharaeque notas, plectrúmque sonorum;
Et tu, Chame pater, reliquis incognite rivis,
Nec dum carminibus notas celebrate per undas,
Cantantem qui manè vides, qui vespere Phoebum;
Túque, Ceres, cujus non est leve numen in agris;
Et vos, Pegasides (doctorum numina) Musae,
Quas colui, quas nunc, quamvìs injussa, frequento;
Accipite haec nostri luctantia verba doloris,
Conjugis indigni factis crudelibus acta.
Alloquor? an vestras ea sunt ventura per aures?
Et merui, fateor, talem, quae nescia primùm
Accepi, thalamíque libens in parte locavi
Errantem, sylvásque & inhospita rura colentem.
Quam tamen ingratus duro jam lumine spectans
Effugit, & spretis ipsa cum conjuge Musis,
Ah! procul infandos Dryadum comitatur amores.
Illic vel canibus lepores, vel arundine damas
Insequitur, timidósque agitans in retia cervos,
Nil meritam ducit sero sub vespere praedam.
[Page 195] Aut loca vestigans sylvestribus horrida dumis,
Lentus in umbroso depascit cespite somnos.
O quoties dixi, Vitreas hîc, Daphni, per undas
Cantantes mecum poteris spectare sorores,
Si libet, & calamos interdum inflare sonantes?
Ipsa tibi molles hederas, & munera texam
Florea; cantanti donabunt laurea Musae.
Crudelis non ille preces, non jurgia curat,
Nec pariles audire modos, neque dicere versus.
O quoties latebras ingratáque lustra petentem
Ipsae te placidis divae Lebethrides antris.
Ducere cùm vellent, tali sermone vocârunt?
Huc ades, & nostris succedas, Daphni, sub antris:
Quò fugis? (ah demens!) sunt nobis dulcia semper
Carmina, quae cecinit terris Jove natus Apollo;
Et virides semper densant umbracula lauri.
Nec tenerae sitiunt herbae; liquor almus aquarum,
Desuper incumbens, terraeque & Solis amores
Irrigat, & laeto foecundat gramine terram.
Hîc quoque quae poteris medio gustare sub aestu
Flumina sunt, tremulis semper currentia lymphis.
Urniger haec nobis è coelo fudit Orion.
Quò fugis? in solis habitat dolor anxius arvis.
Ille rudis contrà rauco cum murmure vocis
Abnuit, & nemorum fertur latiturus in umbra.
Nec lacrymae revocare valent, nec carmina Daphnin;
Nec, quamvis cupiunt, tentantes omnia Musae.
Cur tamen ille meos adeò contemnat amores?
Sunt mihi dotalis bis centum jugera campi,
Quae genitor quondam nubenti dona reliquit;
Multáque, quae genitrix misit clàm, munera nobis:
Quae tamen ille sibi rapidus nunc omnia servat.
[Page 196] Nec mihi forma rudis, qualis deterret amantes:
Aonias inter dicor pulcherrima Nymphas.
Jam licèt afflictae facies neglecta rigescat,
Et mihi fortè, tuos dum persequor avia gressus,
Indefensa malus variavit tempora Phoebus;
Haud adeò nuper fuscus color ora notabat.
Me quoque, dum nuper coelebs sine conjuge vixi,
Innumeri petiêre proci, peteréntque vicissim.
Et mihi, cùm primùm tendebat retia Daphnis,
Dum fugerem simulans, memini ut transversa videnti
Saepe meos vultus cupidis sequeretur ocellis.
Quid, quòd & egregio Regum de sanguine ducor?
Felix, O nimiùm felix, si talia nunquam
Foedera junxissem! mens est in vulnere sera.
At vos, Pierides, nostri solatia luctûs,
(Quas juvat, antiquae linquentes Phocidos undas,
Ad gelidos habitare lacus & flumina Chami)
Quid mihi jam vestros studio coluisse labores
Profuerit, verbóque ingens quòd regia dicar,
Si mea crudelis praedetur gaudia Daphnis;
Nec me jam lacrymis videat lux ulla vacantem,
Seu cùm, nocte micans, piceas vocat Hesperus umbras,
Seu caput Eoum natalibus exserat undis?
Talia dicenti, lacrymásque per ora cienti,
Tristior extremam cepit cum murmure vocem
Amnis, & attonitas contorsit molliùs undas.
Quin etiam facili visae se flectere nutu
Vimineae salices, & flumina tangere ramis,
Ceu moestae cuperent lacrymas adhibere dolori.
Ast ego, tum fortem Nymphae miseratus acerbam,
Vix me continui, quin, affectûsque meíque
Proditor, acceptas testarer voce dolores,
[Page 197] Daphnidis & verbis crudelia facta notarem.
Mel.
Non haec sollicitis (Aegon) tibi pectora tantùm
Sensibus immergunt, nec corda sequentia luctum
Afficiunt; lacrymis omnes gemitúque movemur.
Et me saepe suis eadem Telethusa querelis
Movit, & ignaris lacrymas excussit ocellis.
Et memini nuper vacuos ut sola per agros
Erraret, divósque gemens hominésque vocaret.
Nec tantùm lacrymas Nymphae gemitúsque notavi:
Vidi, cùm, furiis saevóque evicta dolore,
Incassum magicas nuper tentaverit artes,
Nocturnos dum fortè greges & pascua servo.
Est locus obscurá semper malè consitus umbrâ,
Horridus immani tellus quem pandit hiatu;
Nescio qui Manes illic habitare putantur;
Indigenae sacrum dixerunt Manibus antrum.
Huc, dum nox piceis erraret roscida bigis,
Unanimem secum ducens Telethusa sororem
Accessit, solvénsque comas, & pectora nudans,
Talibus aggreditur juratos flectere Manes.
Esto mihi testis, Phoebe, vósque aurea coeli
Lumina, quae magnum luctando sistitis orbem
O vos, O nivei Manes, animaeque piorum,
Diique deaeque omnes, quibus est concordia curae;
Artibus invitam magicis accingere mentem.
At vos, O scelerum reddentes praemia Dirae,
Ultricésque deae, quas hîc habitare loquuntur;
Quae curas, gelidósque metus, rabidósque dolores
Injicitis, pavidísque horrorem mentibus atrum;
Has audite preces: Rapidus mea gaudia Daphnis
Abripuit; mecum lites & jurgia tractat.
Vindice non tantùm poená mulctate, sed illum
[Page 198] (Numina ni prohibent) lateri disjungite nostro.
Solvite conjugii nova vincula, solvite Daphnin.
Tolle, Soror, latices, circúmque tepentibus undae
Sparge solum lacrymis; & quae modò fecimus ambae
Carmina, vix primo cùm Titan palluit ortu,
Perlege, ter sistens, neque respice. (Saepe legenti
Obfuit ignarus retro dum lumina flexit.)
Thessalicas (quid enim lacrymis profecimus?) artes
Experiar, nobis dum Sol obscurior umbras
Porrigit, adversis dum praebet lumina terris,
Astráque connivent blandos imitantia somnos.
Solvite conjugii nova vincula, solvite Daphnin.
Ut lupus imbelles sequitur cùm dentibus agnos,
Corripit (ah!) frustrà balantis gaudia matris:
Sic meus eripuit nuper mihi pignora Daphnis.
Utque canis, diro quem vexat Sirius aestu,
Vertitur in rabiem demens, totámque per urbem
Fertur, & insequitur, quae praeterit omnia, morsu:
Mente carens, rabidè sic arripit omnia Daphnis.
Sic illum nobis, sic nos (nisi fata repugnant)
Eripiant illi, facientes omnia Divi:
Aut (si fata vetent) repetentem lustra reducant.
Solvite conjugii nova vincula, solvite Daphnin.
Ut latet in sylva spinis armatus echinus,
Acribus à tergo premitur cùm fortè molossis:
Sic noster latebras venatur & otia Daphnis.
Daphnis amat sylvas; nemorúmque reconditus umbrâ,
Nescio quid faciat: sed cuncta timemus amantes.
Vos igitur latebris illum sylvísque latentem
Ultrices agitate Deae, noctísque timorem,
Et diras piceo referentia corpore formas
Objicite, ut fugiat quas nunc amat improbus umbras.
[Page 199] Solvite conjugii nova vincula, solvite Daphnin.
Lenta salix pecori, Seseli nemus utile cervis,
Serpentes apris hederae; languentibus ursis
Luteolum prodest foliis bicoloribus arum;
Gramina restituunt laesas Cortynia capras:
Perfidus at nisi me cogatur linquere Daphnis,
Nulla mihi faciet posthac medicina salutem.
Solvite conjugii nova vincula, solvite Daphnin.
Carpe, Soror, ferrum manibus; quercúmque sinistrâ
Quam cernis, radios frangentem & lumina coeli,
Concute ter ferro. (Quercus & robora Daphnis
Semper amat, semper lauros & flumina temnit,
Et Dryadum turpes sequitur lascivus amores.)
Hanc agè cum foliis, & duro cortice nudam,
Sterne solo, viridésque seca cum stipite ramos,
Calcibus usque premens; pressaeque haec insuper addas.
Quercus ut haec foliis atque ipso cortice scissa
Sternitur, & viridi frondis nudatur honore;
Stipite nec ramos, nec ramis proferet umbras:
Sic etiam cuncto Daphnis spolietur honore.
Solvite conjugii nova vincula, solvite Daphnín.
Parce, Soror, satìs est; facilis vindicta beatis
Spiritibus placet; hac potiùs conside sub ulmo:
Dúmque sedes, atrâ mecum fuligine vultum
Perline: cras Aponi tepidis purgabimur undis.
Hîc responsa Deûm libet exspectare sub antro,
Eventúmque rei, tardis dum flexibus anguis
Quinque gradus superans, immotum circuit axem.
Solvite conjugii nova vincula, solvite Daphnin.
Ah! quid ago? frustrà magicas tentavimus artes;
Non ullae gemuêre ferae, sonitúmve dederunt
Arboribus tremulae concusso vertice frondes;
[Page 200] Nec veniente Deo trepidae cessêre lucernae,
Aut rapidas vox ulla tulit responsa per auras.
Infelix quibus ergò malis peritura relinquor,
Si neque tot lacrymae nobis, neque verba, nec artes,
Nec repetita mihi toties haec carmina prosunt;
Carmina, quae surdis cantavimus omnia Divis?
Talia nequicquam caeco Telethusa sub antro
Fundebat, largóque oculos humore rigabat,
Daphnidis aggrediens cantando figere mentem.
Omnia quae rigidi signans in cortice fagi
Servabam, vocísque modum, numerósque loquentis.
Haec illi vacua soli cecinêre sub umbra
Irriguas juxta crepitantis fluminis undas,
Praecipitémque diem longo sermone trahebant.
Donec prospiciens Meliboeus, Sole fugato,
Sydera se raris audentia prodere flammis,
Membráque de viridi tollens, quam laeserat, herba,
Caetera cras (inquit) meliùs cantabimus, Aegon,
Laetior ut primos Aurora revexerit ortus,
Reddiderítque diem terris, animísque vigorem.

Aegloga Tertia, De MORTE BONERI.

Thestilus. Palaemon.
JAM nova falcatus reparaverat horrea messor,
Quae prior emensi victus consumpserat anni,
Captivámque manu Cererem sub vinc'la coëgit,
Debilibus postquam stragem fecisset aristis;
Thestilus exigui custos cùm pauper ovilis,
Et coenae memor, & jejuno providus ori,
Ad vada contiguae solus consederat undae:
Canna manus illi, cannámque armaverat hamus;
Et levis appenso nutabat cortice funis.
Sola comes domino canis accubat, arváque circùm
Impransae pariter tondebant laeta juvencae,
Mutáque vicinis pendebat fistula ramis.
Tunc etiam caedem meditatus piscibus, hamos
Jecerat, atque acri servabat lumine motum:
Cùm veniens illàc, intentum fortè Palaemon
Viderat, & subitâ stupefactum voce salutat.
Ille ubi respexit, vultúmque agnovit amici,
Thest.
Ecquid agis nostris (O chare Palaemon) in arvis?
Solus an hîc? an te pecudes comitésque sequuntur?
Pal.
Non venio vestris hospes mansurus in agris,
(Thestile) nec vacuum cunctando ducere tempus.
Est mihi namque domi pecus, est mihi charior Aegle,
[Page 202] Illáque jam nostros exspectat vespere gressus.
Sed properans illa venio propè lassus ab urbe,
Quam veteres olim Trojam dixêre renatam,
At nunc indigenae Londinum nomine dicunt;
Nobilis occiduis quam ditans Thamesis undis
Alluit, Angligenas inter pulcherrimus amnes.
Thest.
Et quid habes forsan gratum novitate, Palaemon?
Pal.
Non ego quae Gallus, vel quae Germania tractat
Praelia, quásve, jacens ad moenia clara Melitae,
Turca pharetratas ducat per millia gentes,
Aut nova quae timidus defert Mercator ab Indis,
Caetera vel nosco (nec enim mihi caetera curae)
Ambitiosa quibus magnorum pascitur auris:
Sed quae grata magis poterint Pastoribus esse,
(Thestile) quaeque tuas mulcebunt suaviter aures.
Thest.
Fare, (precor) neque te tantum via caetera nostris
Auribus invideat. sic candida Phyllis & Aegle
Multa tibi solvant fragrantibus oscula labris,
Cùm repetes seros sub amica crepuscula gressus;
Amplexaeque suis blandè tua colla lacertis,
Suaviter illa patrem vocet, & vocet illa maritum.
Pal.
Expediam, quamvis mora festinantibus obfit.
Cùm, repetens hodie vestigia, solus ab urbe
Egrederer, terris primos ubi Cynthius ignes
Erigit, occurrit notus mihi Myntius, illic
Quà medium versus Solem via ducit ab urbe,
Templáque defendit tibi nota Geörgius acer.
Hîc ubi me celeri cupientem evadere passu
Vidit, Io! dixit; tibi jam secura virescant
Arva, nec oblitas errent armenta per herbas,
Nec tenerae capiant pecudes cum fronde timorem.
Hîc ego, Laetitiae num quae nova causa resurgit?
[Page 203] Hócne vides, inquit, (digito monstraverat illud)
Quod patet hîc oculis inter spineta sepulchrum?
Quáque priùs tellus neglectâ fertilis herbâ,
Jam rudis, & nullo decorans se gramine surgit?
Hîc jacet ille ferox vestri praedator ovilis,
Quem modò grassantem terris non ulla valebant
Pascua, non ipsi montes satiare, nec urbes.
Aspice, (namque novo semper se sanguine pascens
Crevit in immensum distento corpore pondus)
Effossae quantum telluris possidet antrum.
Thest.
Ille lupus, similem cui secula nulla tulerunt,
Occidit, (ah!) nostri quondam populator ovilis?
Et te vera putem nobis retulisse, Palaemon?
Carpite securae jam gramina, carpite flores,
Lanigerae pecudes: neque jam vos torreat aestas,
Saeva licèt vobis immittat lumina Phoebus;
Nec gravis hyberni laedat violentia coeli.
O quantam miseris stragem Pastoribus olim
Intulit! O quoties teneros cum matribus agnos
Sanguineas olim libans mactavit ad aras!
Quin etiam nuper, quamvìs sub carcere tutus,
Indomito quantas spiravit pectore caedes,
Libera si quando vitae foret ulla potestas!
Pal.
Sic quo (que) jam moriens horrendùm sibilat anguis:
Sic etiam Marti sonipes assuetus & armis,
Debilior quamvis senio jam factus & annis,
Ore tamen saevit, frendénsque immanè, lupatis
Incubat, & surgens terram pede pulsat inerti.
Ast ego non tantùm miror potuisse nocere,
Aut voluisse greges iterum lacerare Britannos:
(Non etenim monstrum videas crudelius ullum
Sive per Aethiopum latè deserta peragres,
[Page 204] Seu Nomadum sylvas, & inhospita rura Molossae)
Sed miror, quòd nostra, feras cùm sperneret istas,
Insula, carnivorûm tellus inimica luporum,
Hunc tamen ediderit, quo non violentior ullus
Incolit extremi nemus & juga celsa Pachyni.
Thest.
Et mihi, dum tacitas venabar pectore causas,
Haec eadem coepit res admiranda videri,
Venerat haec donec potior sententia menti;
Non illum terris genitum crevisse Britannis,
Sed calidis venisse procul regionibus ortum,
Moenia pinguis ubi latè rigat Itala Tybris.
Non etenim genitor nobis hîc cognitus unquam,
Foemina nec partu sese jactavit ab illo.
Nescio quo multi genitum tamen esse Savago,
Et de supposita natum genitrice ferebant.
Nec mihi difficilis venit haec sententia menti,
Namque sonat brutum nostro sermone Savagus.
Ille tamen, quocunque fuit genitore creatus,
Infelix nimiùm nobis Pastoribus ortus.
Tunc etenim credo tristi Saturnus Olympo,
Horridus, & nullo pacatus sydere, fulsit.
Nam memini, nimiúmque fuit meminisse necesse,
Sceptra manu gereret quando Puer aureus ille,
Aureus ille Puer regni cùm sceptra teneret,
Aemulus Alcidis qui fortia facta sequutus,
Tergeminum nostris Serpentem contudit agris,
Mitior ut fuerat primùm sub carcere clausus.
Ille tamen postquam pejori regna Sorori
Liquerat; ut nostros iterum redivivus in agros
Irruerit, totísque furens se miscuit arvis,
Tigribus indomitis & foetâ saevior ursâ,
Impastam quam fune diu venator & arte
[Page 205] Implicuit; donec paulatim vincula rumpens
Gaudet, & insultans sylvis praedatur opimis.
Aut velut aestivus ruptâ tellure per altum
Evehitur, mediúmque vapor secat aëra cursu;
Illic caerulea crescens in nube moratur,
Impatiens donec paulatim carceris, altè
Mugit, & in spatium migrans evadit apertum;
Tum verò horribili coelum clamore fatigat,
Ipsáque terrifico Tellus conterrita planctu
Muta silet, mussant pecudes, pictaeque volucres,
Et matris lateri trepidus se complicat agnus:
Non aliter sese ruptis effudit habenis,
Saevior & tauris, quos, flammas ore vomentes,
Phasidos ad ripas domuit Pagasaeus Iason.
Vulnere sic olim, sic damnis saevior ipsis
Dira venenatae surrexit bellua Lernae.
Tum verò, gregibus lictis, trans alta videres
Currere Pastores, patriae neque fidere terrae;
Aut pavidos densas inter se condere sylvas,
Attonitos subitâ tanti formidine monstri.
Non etenim pecudum calido se sanguine tantùm
Imbuit, aut miserum raptans spoliavit ovile:
Quin etiam caedem Custodibus intulit ipsis.
Tunc etenim (memini) fuso cecidêre cruore
Myrtilus & Celadon, charissima pectora nobis,
Dum lacerum trepidúmque metu tutantur ovile.
Vivite, felices animae, jam sydera vobis,
Altáque sub pedibus calcatur regia coeli.
Non ego vos posthac viridi sub fronde videbo
Mulcentes pecudes, & carmina grata loquentes.
Et duo praeterea noti, Lycorúsque, Molúsque,
Insignes calamis ambo. prior arva regebat,
[Page 206] Quà vetus exesos tollit Cantuaria muros;
Alter ad irriguas pascebat Thamesis undas.
Non illis aliquae potum venêre diebus,
Gramina nec tristes gustabant laeta juvencae:
Illos & sylvas, illos & flumina Ponti,
Et vitreis flevisse ferunt Nereïdas undis.
Ipse suum lacrymis augens & fletibus amnem,
Limosúsque vadis, & pullo cinctus amictu,
Flevit, & infestas turbavit Thamesis undas;
Thamesis argutos qui flumine gignit olores.
Tum quoque, (ceu perhibent) tot funera ferre coactus,
Coepit & ipse suas Vulcanus spernere flammas.
Ast ego, tum fugiens ad proxima littora, tandem
Perveni, Zephyris ultro spirantibus, illuc
Sequana quà Belgis Celtarum dividit agros.
O quoties Euro tamen, huc cùm verteret alas,
Mandavi, nostros inviseret ille penates,
Forsan an hîc aliqui tanta de strage manerent?
Non etenim (quamvis multùm Pastoribus ille
Obfuit) O eneïos ità Sas vastaverat agros
Spumeus, iratae vindex famulúsque Dianae.
Hic etenim, donec Sol quinque peregerat orbes,
Palantésque metu pecudes, pecudúmque magistros,
Et gravidas passim nullo discrimine matres,
Sanguineis instans epulis, rapuítque tulítque:
Donec Nereïdum pulcherrima venerat Aegle,
(Aegle, quae reliquas excellit corpore Nymphas,
Exiguas quantum laurus Phoebaea myricas;)
Et, Procul, O, cohibete Lupum, cohibete ruentem,
Dixerat. Invadunt socii, vinc'lísque furentem
Impediunt, captúmque novo sub carcere claudunt.
Hic jam bis quinos (etenim sic jusserat Aegle)
[Page 207] Delituit Soles; donec culpantia tantas
Fata moras, ultro Stygias rapuêre sub undas,
Et scelerum vindex seris Deus abstulit annis.
At vos, O veteres Pastorum numina, Fauni,
Pánque Deus pecorum, cui rustica Maenala cordi;
Et vos, O Nymphae nemorum, Satyríque bicornes;
Aut (nè ficta sequar) potiùs Deus ille, Palaemon,
Ille Deus toties quem fistula nostra sonabit,
Monstra (precor) nostris avertat talia regnis.
Pal.
At nunc Oceano properat Sol tingere currus,
Et mihi longa viae pars altera restat eunti.
Thest.
Ergò meis potiùs succede penatibus hospes,
Crastina lux donec primos rubefecerit ortus.
Sunt mihi, quos cernis, capti modò flumine pisces,
Pyráque, quae nuper ramis fragrantia legi:
Et jam suadet oves sub culmina ducere vesper.

PHINEAE FLETCHERI Cantabrig. LOCVSTAE, Vel, PIETAS JESVITICA.

PAnditur Inferni limen, patet intima Ditis
Janua; concilium magnum, Stygiósque Quirites
Accitos, Rex ipse nigra in penetralia cogit.
Olli conveniunt, volitant umbrosa per auras
Numina, Tartareóque tumet domus alta Senatu.
Considunt, numeróque omnes subsellia justo
(Concilium horrendum) insternunt, causámque fluendi
Intenti exspectant. Solio tum Lucifer alto
Insurgens, dictis Umbras accendit amaris;
Manésque increpitans cunctantes, Cernitis, inquit,
(Coelo infensa cohors, exosa, expulsáque coelo)
Cernitis, ut superas mulcet Pax aurea gentes?
Bella silent, silet injectis oppressa catenis,
Inque Erebum frustrà è terris redit exsul Erinrys.
Divino interea resonant Sacraria verbo;
Indomitus possessa tenet suggesta Minister,
Et victus victórque novos vocat impiger hostes.
Et nunc ille minis stimulans, nunc laeta reponens,
Scitè animos flectit monitis, & corda remulcet.
Quin etiam Sancti vulgata scientia Scripti
Invexit superos terris, & luce coruscâ
[Page 209] Dissolvit tenebras, noctémque excussit inertem.
Crescit in immensum Pietas, finésque recusat
Relligionis amor. fugit Ignorantia, lucis
Impatiens; fugit Impietas, artúsque pudendos
Nuda Superstitio, & nunquam non devius Error.
Vim patitur, gaudétque trahi coeleste rapíque
Imperium. Quin &, gentes emensa supremas,
Virginiam (nostras, Umbrae, tot secula sedes)
Aggreditur; mox Cocytum, Stygiásque paludes
Tranabit; vix hunc nobis Acheronta relinquet.
Nos, contrà, immemori per tuta silentia somno
Sternimur interea, & mediâ jam luce supini
Stertentes, festam trahimus, pia turba, quietem.
Quin, si animos sine honore acti sine fine laboris
Poenitet, & proni imperii regníque labantis
Nil miseret, positis flagris, odiísque remissis,
Oramus veniam, & dextras praebemus inermes.
Fòrs Ille, audacis facti & justae immemor irae,
Placatus facilísque manus & foedera junget.
Fòrs solito lapsos (peccati oblitus) honori
Restituet, coelum nobis soliúmque relinquet.
At me nulla dies animi coeptíque prioris
Dissimilem arguerit: quin nunc rescindere coelum,
Et conjurato victricem milite pacem
Rumpere, ferventíque juvat miscere tumultu.
Quò tanti cecidêre animi? quò pristina virtus
Cessit, in aeternam quâ mecum irrumpere lucem
Tentâstis, trepidúmque armis perfringere Coelum?
Nunc verò indecores felicia ponitis arma,
Et toties victo imbelles conceditis hosti.
Per vos, per domitas coelesti fulmine vires,
Indomitúmque odium, projecta resumite tela;
[Page 210] Dum fas, dum breve tempus adest, accendite pugnas,
Restaurate acies, fractúmque reponite Martem.
Ni facitis, mox soli, & (quod magìs urit) inulti
Aeternùm (heu!) vacuo flammis cruciabimur antro▪
Ille quidem, nullâ, heu! nullâ violabilis arte,
Securum sine fine tenet, sine milite regnum;
A nullo patitur, nullo violatur ab hoste.
Compatitur tamen, ínque suis violabile membris
Corpus habet. Nunc, O, totis consurgite telis;
Quà patet ad vulnus nudum sine tegmine corpus,
Imprimite ultrices, penitúsque recondite flammas.
Accelerat funesta dies, jam limine tempus
Insistit, cùm nexa ipso cum Vertice membra
Naturam induerint coelestem; ubi gloria votum,
Atque animum splendor superent; ubi gaudia damno
Crescant, deliciaeque modum finémque recusent.
At nos supplicio aeterno, Stygiísque catenis
Compressi, flammis & vivo sulphure tecti,
Perpetuas duro solvemus carcere poenas.
Hîc anima, extremos jam tum perpessa dolores,
Majores semper metuit, queritúrque remotam,
Quam toto admisit praesentem pectore, mortem;
Oráque caeruleas perreptans flamma medullas
Torquet anhela siti, fibrásque atque ilia lambit.
Mors vivit, moritúrque inter mala mille superstes
Vita, vicésque ipsa cum morte & nomina mutat.
Cùm verò nullum moriendi conscia finem
Mens reputat, cùm mille annis mille addidit annos,
Praeteritúmque nihil venturo detrahit aevum,
Mox etiam stellas, etiam superaddit arenas,
Jámque etiam stellas, etiam numeravit arenas;
Poena tamen damno crescit: per flagra, per ignes,
[Page 211] Per quicquid miserum est, praeceps ruit, anxia lentam
Provocat infelix mortem; si fortè relabi
Possit, & in nihilum rursus dispersa resolvi.
Aequemus meritis poenas; atque ultima passis,
Plura tamen magnis exactor debeat ausis.
Tartareis mala speluncis, vindictáque coelo
Deficiat. nunquam, nunquam crudelis inultos
Immeritósve Erebus capiet. meruisse nefandum
Supplicium medios inter solabitur ignes,
Et, licèt immensos, factis superâsse dolores.
Nunc agite, O proceres, omnésque effundite technas;
Consulite, imperióque alacres succurrite lapso.
Dixerat; insequitur fremitus, trepidantiáque inter
Agmina submissae franguntur murmure voces.
Qualis, ubi Oceano mox praecipitandus Ibero
Immineat Phoebus, flavíque ad littora Chami
Conveniunt, glomerántque per auras agmina muscae,
Fit sonitus; longo crescentes ordine turbae
Buccinulis voces acuunt, sociósque vocantes,
Undas nube premunt: strepitu vicinia rauco
Completur, resonántque accensis littora bombis.
Postquam animi posuêre, soníque relangüit aestus,
Excipit Aequivocus, quo non astutior alter
Tartareos inter technas effingere Patres.
Illi castra olim numero farcibat inerti
Crescens in ventrem Monachus, simul agmine juncti
Tonsi ore, & tonsi lunato vertice Fratres:
At nunc felici auspicio Jesuitica Princeps
Agmina ducebat, veteranóque omnia latè
Depopulans, magnas passim infert milite clades.
Illum etiam pugnantem, illum admirata loquentem
Circuit, & fremitu excepit plebs vana secundo.
[Page 212] Composuêre animos omnes, tacitíque quiêrunt:
Surgit, & haud laeto Aequivocus sic incipit ore.
O Pater, O Princeps Umbrarum, Erebíque potestas,
Ut rebare, omnes nequicquam insumpsimus artes:
Nil tanti valuêre doli, nihil omnibus actum
Magnorum impensis operum; verùm omnia retro
Deteriùs ruere, ínque bonum sublapsa referri.
Non secùs adverso pictum tenet amne phaselum
Anchora, si funem, aut mordaces fibula nexus
Solverit, atque illum pronâ trahit alveus undâ.
Nec quenquam accusa: tentatum est quicquid apertâ
Vi fieri, aut pressâ potuit quod tectiùs arte.
Ille Pater rerum, cui frustrà obnitimur omnes,
(Sed frustrà juvat obniti) vim magnus inanem
Discutit, & coelo fraudes ostendit aprico.
Quin soliti lento Reges torpescere luxu,
Palladiis nunc tecti armis, Musísque potentes,
In nos per mediam meditantur praelia pacem.
Nec tamen aeternos obliti (absiste timere)
Unquam animos, fessíque ingentes ponimus iras.
Nec fas; non sic deficimus, nec talia tecum
Gessimus, in coelos olim tua signa sequuti.
Est hîc, est vitae & magni contemptor Olympi,
Quíque oblatam animus lucis nunc respuat aulam▪
Et domiti tantùm placeat cui Regia coeli.
Nè dubita, nunquam fractis haec pectora, nunquam
Deficient animis: priùs Ille ingentia coeli
Atria, desertósque aeternae lucis alumnos
Destituens, Erebum admigret noctémque profundam,
Et Stygiis mutet radiantia lumina flammis.
Quòd si acies fractásque iterum supplere catervas
Est animus, scitéque malas dispergere fraudes;
[Page 213] Non ego consilii, armorum non futilis author.
Nec veteres frustrà, Genitor, revocabimus artes;
Sed nova, sed nulli prorsus speranda priorum
Aggredienda mihi conamina. Non ego lentos
Nequicquam adstimulem Fratres, alvúmque sequentes
Distentam Monachos. Dum nox, dum plurima terris
Incumbens caligo animos sopivit inertes,
Non ingratus erat Fratrum labor; omnia nobis
Artibus ignavis dederat secura, trahénsque
Invisam coelo lucem, tenebrísve nitentem
Involvens, jam nube diem, jam nocte premebat.
At nebulas postquam Phoebus dimovit inanes,
Tartareae immisso patuerunt lumine sordes,
Nec patitur lucem miles desuetus apertam.
Nunc alio imbelles tempus supplere cohortes
Milite, & emeritos castris emittere Fratres:
Nunc Jesuitarum Sanctum prodentia Nomen
Arma manúsque placent. juvat ipsum invadere coelum,
Syderáque haerentémque polo detrudere Solem.
Jam mihi sacratos felici milite Reges
Protrahere, atque ipsum coeli calcare Tyrannum
Sub pedibus videor. Nihil isto milite durum,
Nil sanctum clausúmque manet, quin oppida latè
Praesidiis urbésque tenent; jam limina Regum,
Jámque adyta irrumpunt; vel mollibus intima blandi
Corda dolis subeunt, vel ferro & caede refringunt.
Hi vetulae fucum Romae pigméntaque rugis
Aptantes, seros effoetae nuper amores
Conciliant, lapsúmque decus formámque reponunt.
Ni facerent, (noctem coelíque inamabile lumen
Testor) mox aliae sedes, nova regna per orbem
Exsulibus quaerenda; solóque atque aethere pulfis,
[Page 214] Cocytus tantùm nobis, Erebúsque pateret.
Quin tu, magne Pater, Stygias reclude cavernas,
Ac Barathrum in terras, Orcúmque immitte profundum;
Insueti totum Superi mirentur Avernum.
Hic solita infidis inspiret praelia Turcis;
Sarmatas hic gelidósque incendat Marte Polonos,
Germanósque duces; hic Reges inflet Iberos,
Regnorúmque sitim, & nullo saturabile pectus
Imperio stimulet, diróque intorqueat aestu.
Ite foras, Stygiae (Princeps jubet) ite catervae,
Vipereas inferte manus, serite arma per agros,
Et scelerum, & foeti dispergite semina belli.
Ast ego Tarpeium Tiberina ad flumina Patrem,
Conciliûmque petam solus, mea regna, Latinum,
Murice vestitum, rubeóque infigne galero.
Mox, scelere ingenti atque ingenti caede peractâ,
Regrediar, Stygiásque domus, & inania latè
Undique collectis supplebo regna colonis.
At tu, magne Pater, fluitantes contrahe Manes,
Praecipitésque vias latósque extende meatus;
Ut patulo densùm volitantes Orcus hiatu
Corripiat rabidus Mentes, intúsque recondat.
Dixit; & illaeti perfracto limine Averni
Exsiliit primus, lucémque invasit apertam.
Insequitur deforme Chaos; ruit omne Barathrum,
Foeda, horrenda cohors. trepidant pallentia Coeli
Lumina, & incerto Tellus tremit horrida motu.
Ipse pater pronos laxatis Phoebus habenis
Praecipitat currus, & coelo territus exit.
Succedit nox umbrarum, coelúmque relictum
Invadit, multâque premit caligine terras.
Non secùs Aeoliis emissi finibus Austri
[Page 215] Omnia corripiunt, terrásque undásque tumultu
Miscent; arboreos foetus, segetémque resectam
Turbine convellunt rapido, verrúntque per auras.
Ast oculis longè moestus sua vota colonus
Insequitur, totóque trahit suspiria corde.
Senserat adventum, subitóque inferbuit aestu
Terra, odiísque tumet, foeto jam turgida bello:
Circùm umbrae volitant, fraudésque & crimina spargunt.
Hic gelidos semper nivibus glaciéque Polonos
Exacuit, tacitéque subit Jesuitica totus
Pectora, jámque dolos caedésque inspirat: at illa
Arripiunt avidè flammas, notaeque per ossa
Discurrunt furiae, ínque sinus ínque ilia serpunt.
Jámque in cognatos meditantur bella Suëvos;
Sarmaticásque ardent Romano adnectere gentes
Pontifici, & Graecas templis expellere leges.
Fictitiam Regis sobolem, consutáque belli
Crimina supponunt vafri, mentitáque veris
Texunt, Sarmaticósque implent rumoribus agros.
Caedibus accrescit bellum, regníque medullis
Haeret inexpletum. semper nova praelia victus
Integrat. erubuêre nives jam sanguine tinctae
Purpureo, & tepidâ solvuntur frigora caede.
Ast alii Graias olim cognomine terras
(Graias, Pieriis gratissima nomina Musis;
Nunc domitos tutus consedit Turca per agros:)
Invisunt alacres, bello loca foeta perenni,
Et tenero caedem inspirant & praelia Regi.
Nunc oculo, nunc voce ferox, nunc fronte minatur.
Non epulis luxúve puer, non ille paternâ
Desidiâ gaudet; sed bella, sed aspera cordi
Ira sedent, saevámque superbia Turcica mentem
[Page 216] Inflat, & ingentes volvit sub pectore motus.
Aut is linigeras aptabit classibus alas;
Aut galeas finget, clypeósque, & (fulmina belli)
Tormenta. impositis strident incudibus aera.
Et nunc ille ferox Persas Asiámque rebellem
Subjiciens, totum spirat de pectore Martem,
Exsultánsque animis multâ se suscitat irâ.
Heu! quae Christicolis caedes, quàm debita pestis
Imminet! heu! quantus tanto timor instat ab hoste,
Ni Tu, Christe, malum avertas, Tu fulmina, Christe,
Dispergas, & vana manu conamina ludas!
Interea toto dum bella seruntur in orbe,
Italiam Aequivocus magnam & Tiberina fluenta
Adveniens, intrat feralis moenia Romae.
Nec mora, nota subit mitrati tecta Tyranni;
Quáque incedit ovans, adytísque vagatur opacis,
Insperata Erebo vel aperto crimina Sole
Gaudet ubique tuens, messémque exspectat opimam.
Dicite, Pierides, Quis nunc tenet Itala primus
Arva? Quibus tandem gradibus, quō principe Reges
Exuit, & pingues aptans sibi Roma cucullos,
Subjicitur raso modò facta Sororcula Fratri?
Siccine decrepiti puerascunt tempore mores,
Pontifice Augustum ut mutent, Monachó (que) Monarcham?
Postquam res Latii totum porrecta per orbem
Creverat, & terras Urbi subjecerat uni,
Substitit, & justo librata in pondere sedit.
At mox prona ruens, in se conversa, relabi
Coepit, & effoetam vix jam, vix sustinet urbem.
Haud secùs alternis crescentes fluctibus undae
Incedunt, facilésque Actae supèrantia clivos
Aequora prorepunt tacitè, mox littora complent,
[Page 217] Subjectásque procul despectant vertice terras:
Jámque viarum incerta haerent, mox prona recedunt;
Defervénsque undis paulatim in se ipse residit
Nereus, & nulli noto caput abdidit alveo.
Interea Patrum manibus coelestia passim
Semina sparguntur, surgit cum foenore campis
Laeta seges, plenísque albescunt messibus arva.
At simul hirsutis horrebat carduus agris,
Et tribuli loliíque nemus, simul aspera lappae
Sylva, & lethaeos operata papavera somnos.
Quippe hominum coelíque hostis, dum membra colonis
Fessa quies laxat, tritico vilémque faselum
Miscuit infestus, viciásque aspersit inanes.
Mirantur lolium agricolae, mirantur avenas,
Mortiferásque horrent mediis in messibus herbas.
Quin etiam imperio Christi, Pro-christus eodem,
Parvus adhuc, clausúsque utero succrevit opaco:
Jámque vias trudens tentaverat. integra Romae
Auspicia impediunt, ausísque ingentibus obstant.
At Latiis postquam imperium segnesceret arvis,
Inque Bisantinas sensim concederet urbes,
Exsilit, & justo prodit jam firmior aevo.
Mox etiam laxis paulatim assuetus habenis,
Mauricio scelere extincto, duce & auspice Phocâ,
Excutit aurigam, ínque rotas succedit inanes.
Et nunc rasorum longus producitur ordo
Pontificum; magicâque rudem Stygiâque popellum
Arte ligans, Itala solus dominatur in aula.
Jámque furens animis, & torquens fulmina, sceptrum
Paulus habet, clavésque manu violentus inanes
Projiciens Petri, gladio succinctus acuto
Intonat, & longè distantes territat urbes.
[Page 218] Stulte, quid aeterni crepitantia fulmina Patris,
Coelestésque minas, & non imitabile numen,
Ignibus, ah! fatuis simulas? Venetósque sagaces,
Et non fictitio terrendos igne Britannos
Exagitas? Ast hi contrà, cùm debita poscunt
Tempora, (non illi voces, verbosáque chartae
Fulmina) tela alacres, verásque in moenia Romae
Incutient flammas, carnésque & viscera mandent.
Arma forìs Regum Meretrix vetula, arma dolósque
Exercet; Circaea domi sed carmina, & artes
Infandas magicis dirùm miscendo susurris,
Irritat flammis, durósque obtrudit amores.
At cùm feralis languet saturata libido,
In facies centum, centum in miracula rerum
Corpora Lethaeo transformat adultera cantu.
Aut Asini fiunt, Vulpésve, hirtíve Leones,
Atque Lupi, atque Sues, atque exosae omnibus Hydrae.
Illi, capta quidem dextro, sed acuta sinistro
Lumine, deformis caecae Ignorantia portae
Excubat, & nebulis aditus & limen opacat.
Filius huic Error comes assidet: ille vagantes
Excipit hospitio, & longis circum undique ducit
Porticibus, veterúmque umbras simulacráque rerum
Mirantes, variis fallit per inania ludis.
Intrantem prênsat mores venerata vetustos
Stulta Superstitio, properantéque murmura voce
Praecipitans, votis Superos precibúsque fatigat.
Interiùs Scelus imperitat, foecundáque regnant
Flagitia, & mentes trudunt rapiúntque nefandas.
Inficit hic coelos audax, Christúmque venenans
Porrigit immistis Regi sacra tanta cicutis.
Lethalem ille Deum, atque imbutam morte salutem
[Page 219] Ore capit, multóque lavat peccata veneno.
Hic clavos, virgásque, crucémque, (tua, optime Jesu,
Supplicia) hastámque innocuo sub corde refixam,
Hic truncum, hic saxum (saxo contemptior ipso)
Propitium implorat supplex; Stygiísque ululantes
Speluncis flexo veneratur poplite Manes.
Hic Cereri, & fluido procumbit stultus Iaccho;
Quósque colit vorat ipse Deos, & numina plenis
(Ah scelus!) abscondit venis, alvóque reponit.
Hic caligantes, coelum exsecratus apertum,
(Te magicos, Jesu, te immittens Sagus in ignes,)
Umbras, imperiis audax, Stygiúmque nefando
Ore Jovem, totúmque vocat de sedibus Orcum.
Romulidûm ille Patrum, primae (que) haud immemor urbis,
Et fovet ipse lupas, atque ipse fovetur ab illis.
Hic, sobolem impurus prohibens, castósque hymenaeos,
Ah! pathicos ardet pueros, & mascula turpis
Scorta alit; (heu! facinus terris coelóque pudendum
Ausus.) Purpureo quin mox Pater ille galero
Emeritos donat, procerésque, oviúmque magistros
Esse jubet; mox dura Pater, Musísque tremenda
Laudat, & incestis tutatur crimina Musis.
Nec requies, fervent nova crimina, fervet honorum
Nummorúmque infanda sitis: tumet improba fastu
Conculcans stratos immensa Superbia Reges.
Venerat huc, laetúsque animi vetera agmina lustrans,
Aequivocus falsi subiit penetralia Petri:
Quem, super Anglorum rebus, Venetóque tumultu
Ardentem, curae, & semper nova damna coquebant.
Huic Stygias sub corde faces, omnésque nefando
Pectore succendit furias. Ille improbus irâ
Concilium vocat. agglomerant imberbia Fratrum
[Page 220] Agmina; concurrunt veteranis ordine longo
Insignes ducibus Jesuitae, animísque parati,
Sive dolo libeat, seu Marti fidere aperto.
Discumbunt, sedet in mediis diademate Paulus
Tempora praefulgens triplici; vultúque dolorem
Praefatus, sic tandem iras atque ora resolvit.
Nil pudet incepto victos desistere, fessos
Deficere, extremóque ferè languere sub actu,
Nec posse instantem Romae differre ruinam?
Fata vetant. Méne incertis concedere fatis?
Inclusus latebris Monachus tot vertere praedas,
Tot potuit Patri Romano avellere gentes?
Ast ego, quem strato venerantur corpore, sacris
Blanda etiam pedibus libantes oscula, Reges,
Quem Superi, quem Terra tremit, Manésque profundi,
Qui solio Christi assideo, Christo aemulus ipsi,
Tot mala quottidie, & semper crescentia inultus
Damna fero: & quisquam Romanum numen adoret?
Aut vigiles supplex munus suspendat ad aras?
Jam Veneti juga detrectant, & jussa superbi
Destituunt. Batavus nullâ revocabilis arte
Effugit, longéque escas laqueósque recusat.
Gallia tot compressa malis, tot cladibus acta,
Deficit, & jam dimidiâ plùs parte recessit.
Ille Navarrenâ infelix ex arbore ramus,
(Exosum genus, & divis hostile Latinis)
Quanquam oculos fingens placidos vultúsque serenat,
Aggerat ingentem memori sub corde dolorem.
Et velut ille fame & vinc'lis infractus ahenis,
Oblitúsque leo irarum, caudámque remulcens,
Porrectas manibus captabit leniter escas:
Si semel insueto saturaverit ora cruore,
[Page 221] Mox soliti redeunt animi; fremit horridus irâ,
Vincula mox & claustra vorat, rapit ore cruento
Custodem, & primas domitor lacer imbuit iras.
Quid referam totâ divisos mente Britannos,
Quos neque blanditiae molles▪ non aspera terrent
Jurgia, non ipsos sternentia fulmina Reges?
Heu sobolem invisam, & fatis majora Latinis
Fata Britannorum! Centum variata figuris
Proditio, flammis, ferróque, atróque veneno,
Nil agit: infensum detorquet vulnera Numen.
Nil Hispana juvat pubes, nil maxima classis,
Quam Tellus stupuit, stupuit Neptunus euntem,
Miratus liquidum sylvescere pinibus aequor.
Quin toto disjecta mari fugit aequore prono;
Jámque relaxatos immittens navita funes,
Increpitat ventos properans, Eurósque morantes.
Tot precibus properata aegre, frustráque redempta,
Quid laeti tulit illa dies, quâ sydus Elisae
Occidit, & longo solvit se Roma dolore?
Occidit illa quidem, quâ nullam Roma cruentam
Nostra magis vidit, faustámve Britannia stellam.
Sed simul exoritur, quem nos magìs omnibus unum
Horremus, gelidâ consurgens Phoebus ab Arcio;
Quem Pallas, quem Musae omnes comitantur euntem.
Pax simul incedit laeto Saturnia vultu;
Lora manu laxans, trahitur captiva catenis
Barbaries, positóque gemens Bellona flagello.
Non me nequicquam junctum uno foedere triplex
Imperium terret, terret fatale Jacobi,
Nec frustrà impositum Luctantis ab omine, nomen.
Quin similis Patri soboles, inimica Latino
Nomina Pontifici assumens, radiante superbos
[Page 222] Henricos puer & Fredericos exprimit ore.
Nunc & equos domitare libet, spumantiáque ora
Colligere in nodum, sinuosáque flectere colla,
Et teneris hastam jam nunc jactare lacertis.
Quin etiam ille minor, sed non minùs ille timendus,
Carolus, haud laeto turbat nos omine, cujus
Mortiferam accepit primò sub nomine plagam
Roma, &, lethali languens in vulnere, lentâ
Peste cadit, certámque videt moribunda ruinam.
Illa etiam inferior sexu, non pectore, terret,
Quae reducem nobis foecundam ostentat Elisam;
Invisum, majus fatis, ac cladibus auctum
Nomen, & invictam spondens post praelia pacem.
Nec me vanus agit terror, quippe illius ore
Praevideo multas nobis, nisi fallor, Elisas.
Quae mihi spes ultrá? Vel me praesaga mali mens
Abstulit, & veris majora pavescere jussit;
Vel calamo Pater & Musis, sed Filius armis
Sternet, & extremis condet mea moenia flammis,
Hei mihi! sydereae turres, túque aemula coeli
Urbs, antiqua Deûm sedes, regináque terrae,
Quam lana Assyrio pingit fucata veneno,
Quam vestes auro stellásque imitante pyropo
Illusae decorant, ostro coccóque pudentes,
Cui tantum de te licuit? quae dextera sacras
Dilacerare arces potuit? quo numine turres
Dejicere, ingentîque vias complere ruinâ?
Conticuit; tristísque diu stupor omnibus ora
Defixit, mistóque sinus premit ira dolore.
Ut rediêre animi, strepitus, junctaeque querelis
Increbuêre minae: dolor iras, ira dolorem
Aggerat, alternísque incendunt pectora flammis:
[Page 223] Tota minis, mistóque fremunt subsellia luctu.
At sonitus inter medios, & maximus aevo,
Et sceptris Jesuita potens, cui caetera parent
Agmina, consurgens ultro sese obtulit. Illo
Conspecto siluêre omnes, atque ora tenebant
Affixi. Verba Aequivocus versuta loquenti
Suggerit, & cordi custos oríque residit.
O Pater, O hominum Princeps, O maxime divûm
Conditor, haud minor ipse Deo; jam parva caduco
Spes superest regno, neque te sententia fallit:
Moenia praecipitem spondent sublapsa ruinam.
Nullum igitur lacrymis tempus, quin ocyùs omnes
Sarcimus veteres, aliásque reponimus arces.
Quid prohibet quin arte diu tua Roma supersit,
Quâ vel nunc superest? Fatum sibi quisque supremum est,
Et sortis faber ipse suae. Nunc, optime, nostram
Quâ fieri possit paucis, Pater, accipe mentem.
Ut qui armis hostile parat rescindere vallum,
Non ubi confertis armantur moenia turmis,
Aut altis cinguntur aquis, sed quà aggere raro,
Atque humiles tenui muros cinxêre coronâ,
Irruit, incautámque malis premit artibus urbem:
Non secùs infirmi nutantia pectora sexûs
Blanditiis tentanda, dolóque adeunda procaci.
In tenui labor, at lucrum non tenue sequetur.
Vincitur, & vincit citiùs; citò foemina discit
Errores, scitéque docet. gremio illa virili
Infusa, & niveis cunctantem amplexa lacertis,
Blanda sinus leviter molles & pectora vellit;
Mox domitae imperitat menti: bibit ille venenum,
Et rapit errores animo, penitúsque recondit.
Qui toties septus, toties invictus ab hoste
[Page 224] Constitit, armatum qui dente atque ungue leonem
Manoïdes dextrâ impavidus lacerabat inermi,
Pellicis in gremio crinem robúrque relinquens,
Foemineâ infelix (nullis superandus ab armis)
Arte, sine ense jacet, sine vi, sine vulnere victus.
His, Pater, haud levibus visum est praeludere telis.
Et quoniam illecebris flecti, frangíve recusat
Vi Batavus, technis subeundus, & arte domandus.
Apta nec ansa deest. manet illic fortè, scholísque
Imperitat, vafri ingenii fideíque labantis
Arminius, quem magna stupet sequitúrque caterva,
Amphibium genus, & studiis hostile quietis.
Hi suetis stimulandi odiis, scitísque fovendi
Laudibus, ac donis onerandi, rebus Iberis
Ut faveant, sceptrum Hispano obsequiúmque reponant.
Proximus in Gallos labor est, quos agmine pleno
Aversos, iterum ad Romam matrémque reducam.
Parisios vobis facilè succidere flores,
Liliáque Hispano dabimus calcanda Leoni;
Et trunca, ad solitum decusso vertice morem,
Stemmata, radicémque arvis transferre Granatis.
Illa Navarrena infelix ex arbore planta
Ense recidenda est, flammísque urenda supremis.
Dúmque tener flectíque potest, nescítque reniti
Surculus, in truncum mox immittatur Iberum.
Oblitus primi, Hispanum propagine succum
Imbibat, Hispanis excrescant germina ramis.
Quin modò qui sectâ viduus manet arbore ramus,
Hispano discat, si fas, inolescere libro,
Et duplex pietas duplicato crescat amore.
Hic tragicae prologus scenae. majora paramus;
Non facinus vulgare sero: quod nulla tacebit,
[Page 225] Credet nulla dies, magnum populísque tremendum
Omnibus incepto. Nequicquam verba minásque
Conterimus; nequicquam artes projecimus omnes.
Tempora nos urgent mortis suprema, supremum
Tentandum scelus est: tollatur quicquid iniqui
Obstiterit. Nec te larvati nomen honesti
Terreat, aut sceleris: quin tu moderator honesti,
Regula tu justi. Per fas, Pater optime, nobis
Pérque nefas tentanda via est, quâ frangere duros
Possimus, Latiúmque ipsis inferre Britannis.
Illi hostes, illi telísque dolísque petendi:
Vindictam reliqui tantam videántque tremántque.
Nec mihi mens solum gelidis auferre cicutis,
Aut armis Regem, cultróve invadere: magnum,
Sed priùs auditum, est facinus: certissimus ultor
Et sceptris odiísque puer succedet avitis.
Sed Regem pariter, paritérque inflexile semen,
Sed Proceres, Patrésque Equitésque, & quicquid ubique
Prudentis vulgi est, ictu truncabimus uno.
Quin domitos sine telo omnes, sine vulnere victos
Flagitio, Pater, una uno dabit hora Britannos.
Quà facere id possim, paucis (adverte) docebo.
Stat bene nota Domus, saxo constructa vetusto,
Marmore caelato, & Pariis formosa columnis,
Quà celebris, Thamo generatus & Iside nymphâ,
Thamisis inflexo Ludduni moenia fluctu
Alluit, ingentémque excurrere moenibus urbem,
Crescentésque videt semper splendescere turres.
Quáque Austros patulis immittit aperta fenestris,
Fronte superbâ altè submissas despicit undas.
Huc fluere, & primis omnes concurrere regnis
Et Proceres terrae & Patres Plebémque Britannae.
[Page 226] Ipse etiam primum tota cum prole Senatum
Reginâ simul ingreditur comitante Jacobus.
Hîc lapsos revocant mores, Romaeque cruentas
Imponunt leges, & poenas sanguine poscunt.
At latebrae subter caecae, magnísque cavernae
Excurrunt spatiis, multo loca foeta Lyaeo.
His tacitè nitrum & viventia sulphura tectis
Subjiciam, Stygióque implebo pulvere sedes.
Ut numero primùm crescunt subsellia justo,
Et semel intumuit pleno, domus alta Senatu,
Tecta ruam. juvat horrendos procul aure fragores
Excipere, & mistas latoribus aëre leges
Correptas spectare: juvat semusta virorum
Membra, omnésque supra volitantes aethere Reges
Cernere. rupta gemet tellus, & territa coeli
Dissilient spatia: ast alto se gurgite praeceps
Thamisis abscondet: mirabitur aethera Pluto,
Et trepidi fugient immisso lumine Manes.
Dixerat. Applaudunt omnes; magìs omnibus ipse
Consillum laudat sanctus Pater: ipse labantis
Patronum Romae laeto sic ore salutat.
Dii Patribus fausti semper cultíque Latinis,
Non omnino tamen moriturae moenia Romae
Deseritis, tales cùm animos & tanta tulistis
Pectora: jam versis Latium florescere fatis
Aspicio, effoetámque iterum juvenescere Romam.
Ast ego quas tandem laudes pro talibus ausis,
Quae paria inveniam? Quin tu mox aureus aede
Stabis, victrici succinctus tempora lauro.
Ipse ego marmoreas, meritis pro talibus, aras
Adjiciam; ipse tibi vota, & pia thura frequenter
Imponam, & summos jam nunc meditabor honores.
[Page 227] Salve, praesidium fidei columénque Latinae:
Incipe jam coelo assuesci, stellásque patentes
Ingreditor, manibúsque coli jam disce supinis.
Interea Aequivocus, Manes atque infima Ditis
Regna petens, magnis Erebum rumoribus implet,
Inventum facinus, cujus coelúmque solúmque,
Atque Umbras pudeat steriles, quod cuncta, quod ipsas
Vicerit Eumenidas, totóque à crimine solvat.
At Jesuita memor sceleris, coeptíque nefandi,
Lucifugae devota Jovi Patríque Latino
Pectora de tota excerpit lectissima gente.
Digna quidem proles Itala de matre Britanna.
Hic dirum à
Fauxi­us.
Facibus certo trahit omine nomen.
Ille
Win­terus.
Hyemes referens, magnos portenderat imbres,
Raptáque perpetuâ minitatur lumina nocte.
Hic trahit à
Digheius.
Fossis, raucis hic nomina
Rooksbeius.
Corvis.
His Jesuita nefas aperit, totúmque recludens
Consilium, horrendísque ligans Acherontica diris
Vota, truces ipso caedes obsignat Iësu.
Jámque illi, ruptae media inter viscera matris,
Accelerant, duros (agrestia tela) ligones
Convectant; Orco vicini, dirius Orco
Infodiunt altè scelus, interiúsque recondunt.
Dúmque operi incumbunt alacres, crescúntque ruinae,
Nescio quos multa visi sub nocte susurros
Percipere, & tenui incertas cum murmure voces.
Vicinos illi Manes Erebúmque timentes
Diffugiunt trepidi, refluunt cum sanguine mentes:
Jámque Umbris similes, ipsi vitantur ut Umbrae,
Et vitant; ipsíque timent, ipsíque timentur.
Hic medio lapsus cursu, immotúsque recumbens
Pressâ animâ, clausísque oculis, jam flagra sequentis
[Page 228] Tisiphones, uncásque manus, & verbera sperat.
Ille cavas quaerit latebras, cupâque receptus
Nitrosâ, trepidos intra se contrahit artus.
Sic cùm membra silent placidâ resoluta quiete,
Terrenus nigra inficiens praecordia fumus
Invadit mentem, jámque umbram effingit inanem,
Taedâ umbram Stygiâ armatam, saniéque madentem:
Omnia turbantur subitò; volat ille per auras
Exanimis deménsque metu, frustráque refixos
Increpat usque pedes; praesens insultat imago,
Jam tergum calcémque terens; vox ore sepulta
Deficit, & dominum fallaci prodit hiatu.
Ut reduci mox corde metus sedantur inertes,
Paulatim apparent rari, latebrásque relinquunt:
Incertíque metûs tanti, sed pergere certi,
Cautiùs arrectâ captabant aure susurros.
Ut tandem humanam agnoscunt ex murmure vocem,
Laeti abeunt; ortóque die vicina Lyaeo
Sacrata ediscunt latis excurrere cellis.
Conducunt, nitrúmque avidè sulphúrque recondunt,
Et ligno scelus & conjecto vimine celant.
Jámque nefas felix stabat, promptúmque seniles
Temporis increpitant gressus, lucémque morantem.
Sed quid ego nullo effandum, nullóque tacendum
Tempore flagitium repeto? quid nomina Diris
Vota, & perpetuis repeto celebranda tenebris?
At frustrà celabo tamen quod Terra stupescit,
Quod Superi exhorrent, quod Tartarus ipse recusat,
Ejurátque nefas. incisum marmore crimen
Vivet in aeternum; pariter Jesuitica longùm
Simplicitas vivet, rerúmque piissima Roma.
Jámque optata dies aderat, quâ, more vetusto,
[Page 229] Conveniunt magno Procerésque Patrésque Senatu.
Ipse sacris Princeps devinctus tempora gemmis,
Aut phalerato insignis equo, currúve superbus,
Ingreditur; lateríque haeret pulcherrima Conjux,
Et sobole & formâ fortunatissima Princeps.
Proximus incedit facie vultúque sereno
Ille animum ostentas patrium matrísque decores,
Mistáque concordi felicia praelia paci,
Henricus; placidóque refulgens Carolus ore.
Virgineásque simul, Magnatum incendia, turmas,
Insignes formâ nymphas, formosior ipsa
Flagrantes perfusa genas inducit Elisa,
Et nivibus roseum commiscuit ore pudorem.
Haud secùs innumeris coelo stipata sereno
Ignibus incedit, radiósque argentea puros
Dijaculans, cunctis praefulget Cynthia stellis.
Mox Procerum accrescunt multo splendentia luxu
Agmina, gemmísque insignes & murice fulgent,
Conciliúmque petunt conferti. Effusus euntes
Prosequitur plausúsque virûm, clangórque tubarum;
Et faustis mistus precibus ferit ardua clamor
Sydera, tota fremit festis urbs quassa triumphis.
Nox erat, & Facii Titan scelerísque propinqui
Avolat impatiens, stimulísque minísque jugales
Exagitans, latet adverso jam tutus in orbe:
Quáque volat, patulae lustrans tot crimina terrae,
Nullum aequale videt. Thracésque Getásque cruentos,
Quíque Platam, Gangem, rapidum qui potat Araxem,
Qui Phlegetonta, omnes omni jam crimine solvit.
Diffugiunt stellae; nequicquam impervia tentans
Aequora collectis nebulis extinguitur Ursa.
Manibus & sceleri nox apta. at nigrior ipsâ
[Page 230] Nocte facem plumbo septam, taedámque latentem
Veste tegens, cellam Facius criménque revisit.
Dúmque opus effingit tragicum, facinúsque retexit,
Multa timet sperátque; hinc poena, hinc praemia pectus
Sollicitant: dubio desciscunt viscera motu.
Jámque vacillantem Aequivocus (coenámque precésque,
Caecúmque obsequium menti, Papámque reponens)
Fulcit, & injectis obfirmat pectora Diris.
Ast oculos summo interea deflexit Olympo
Ille Pater rerum, certo qui sydera cursu
Magna rotat, terrásque manù & maria improba claudit.
Confectásque videns fraudes, caecísque cavernis
Crimina vicino matura tumescere partu;
Mox Aquilam affatur, solio quae sternitur imo
Advigilans, liquidásque alis mandata per auras
Praecipitat: Confestim Anglos pete nuncia clivos,
Et Proceres summis curam de rebus habentes
Aggressa, ambiguo fraudes sermone recludas,
Atque acres caco turbes aenigmate sensus.
Ipse ego, dum voces alto sub pectore versant,
Ipse oculos mentémque dabo, quâ infanda Jacobus
Ausa, & Tarpeii evolvat conamina Patris.
Dixerat: at levibus volucris secat aethera pennis,
Ocyor & vento, & rapido Jovis ocyor igne.
Jámque simul niveas Ludduni assurgere longè
Aspicit, aspectásque simul tenet impigra turres.
Penniger hîc primùm contractis nuncius alis
Constitit, & formosa videns fulgescere tecta,
Coctilibus muris parilíque rubentia saxo,
Ingreditur, magno posuit quae splendida sumptu
Qui patriis major succrevit laudibus heros,
Prudentis soboles patris prudentior ipse.
[Page 231] Hunc, ubi consilium pleno de pectore promit,
Mirantur Britones laeti, mirantur Iberi,
Et laudant animos trepidi, metuúntque sagaces.
Ille etiam gazam (major tamen ipse) Britannam,
Ille etiam Musas tutatur, & otia Musis,
Chamus ubi angustas tardo vix flumine ripas
Complet, decrepitóque pater jam deficit amne.
Ille mihi labro teretes trivisse cicutas,
Ille modos faciles calamo permisit agresti.
Huc ubi perventum est, mutato nuncius ore
Perplexâ attonito descriptas arte tabellas
Tradidit heröi, & mediae sese ocyùs urbi
Proripiens, suetis iterum se condidit astris.
Ille legens caeci stupuit vestigia scripti,
Atque iterum voces iterúmque recolligit omnes,
Jámque hoc, jámque illud, jam singula pectore versat.
Quid te frustrà, heros, angis? non, si Oedipus author
Spondeat, hos animo speres rescindere nodos.
Non minimum est crimen crimen praesumere tantum;
Nec virtus minima est scelus ignorâsse profundum,
Quod bene cùm scieris, non sit tibi credere tantum.
Postquam fessa oculos nihil ipsa excerpere nigris
Suspicio scriptis potuit, nihil omnibus actum
Consiliis, ipsi referunt aenigmata Regi.
Ille oculo nodos facili, scelerúmque nefandas
Percurrens animo ambages, (dum nubila spargit
Lux lucis, mentémque aperit,) mox omnia pandit
Monstra, aperítque nefas solus, tenebrásque resolvit.
Quin medias inter technas jam nocte profundâ
Artificem sceleris prêndunt; patet alta nitroso
Pulvere foeta domus, penitúsque recondita Soli
Crimina miranti, & coelo ostenduntur aperto.
[Page 232] Non secùs atque Euris media inter viscera pressis
Rupta patet Tellus, magnóque fatiscit hiatu;
Dissultant pavidi montes, penitúsque cavernis
Immittunt Phoebum, Furiásque Umbrásque recludunt;
Apparet deforme Chaos, Stygiíque penates,
Apparet Barathrum, & diri penetralia Ditis,
Mirantúrque diem perculsi lumine Manes.
Jámque, ipso pariter cum crimine, criminis author
Protrahitur; circum populus fluit omnis euntem:
Expleri nequeunt animi frontémque tuendo
Torvam, squalentésque genas, nemorósaque setis
Ora, & Tartareas referentia lumina taedas.
Ille autem audenti similis, similísque timenti,
Nunc fremitu turbam, & dictis ridere superbis,
Diductísque ferox inhiantem illudere labris;
Nunc contrà trepidare metu, tremulósque rotare
Circùm oculos: jam flagra miser, dextrámque parati
Carnificis medios inter saevire cruores
Sentit, jámque Erebum spectat furibundus hiantem;
Et semesa inter labentes membra dracones
Percipiens, aeternae horret primordia poenae.
O Pater, O terrae & summi Regnator Olympi,
Quas Tibi pro meritis laudes, quae munera laeti
Tanta servati dabimus de clade Britanni?
Non nos, non miseri (nec tanta superbia lapsis)
Sufficimus meritis: sed quas priùs Ipse dedisti,
Quas iterum solus repetis, Pater, accipe mentes.
Dum domus aeterno stabit pulcherrima saxo,
Pulvere sulphureo & tantis erepta ruinis,
Dum tumidis Nereus undarum moenibus Anglos
Sospitet, & tundat liventes aequore clivos,
Semper honos, sempérque Tuum solenne Britannis
[Page 233] Nomen erit; Te, Magne Pater, te voce canemus,
Factáque per seros dabimus memoranda nepotes.
Tu, Pater, Aeolia fratres sub rupe furentes,
Tu premis, immensóque domas luctantia claustro
Pectora: Tu vastos turbata ad littora montes
Frangis, aquásque inhibes, Rector, retrahísque rebelles.
Tu, Pater, hybernae, Tu laxas vincula nocti,
Et lenta aestivo tardas vestigia Soli.
Te reduces iterum flores, Te terra jubente
Pubescit, virides crinescunt vertice fagi.
Imperiis Sol ipse Tuis immitior ignes
Dijaculat Nemeum medius Cancrúmque rubentem
Inter, & effoetas tumido de semine fruges
Evocat, ac teneras duro coquit aridus aestu.
Mox iterum ignoto dilapsus tramite Phoebus
Declinat, jámque Aethiopas, Nilíque fluenta,
Desertásque Lybum propior despectat arenas.
Nos anni premit effoeti properata senectus;
Flavent pampineae frondes, salicésque recurvae,
Decrepitae fluxis calvescunt crinibus ulmi.
Tu, Pater, invictas quas jactat Iberia classes
Frangis, & ingentes dispergis in aethera motus.
Jámque etiam ereptâ (sacro mihi nomine) Elisâ,
Ingentem meritos cladem, ingentémque timentes
Restituis; placidóque ferens tria sceptra Jacobo,
Multiplicem nobis reddis placatus Elisam.
Salve, summe Heros, aetatis gloria nostrae,
O Decus Anglorum, Princeps, patriaeque beatus
Musarúmque pater, placidam tu pacis olivam
Angligenis infers felix, majoráque votis
Gaudia, & aeternos firmas in prole triumphos.
Tu bifidum clauso nobis premis obice Janum;
[Page 234] Pieridúque potens armis, feralia sacrae
Moenia prosternis Romae, Regúmque lupanar
Diruis, & nimio meretricem vulnere figis.
Accipe pubentem tenerâ lanugine Musam,
Quae salices inter spretas, ulvámque palustrem,
(Non lauros palmásque ambit) proludere discit,
Et tentans sese innatos depascitur ignes,
Quà Pater externis Chamus vix cognita rivis
Flumina demulcens, Regales alluit hortos,
Templáque submissis veneratur Regia lymphis.
Mox ubi pennatis crevit maturior alis,
Te canere audebit, tua (Princeps) condere facta:
Exhaustóque tumens Helicone, undantia pleno
Carmina diffundet fluvio. coelum audiet omne,
Audiet omne nemus: resonabilis accinet Echo.

THOMAS MORUS IN AVLICVM GALLICAE LINGVAE AFFECTATOREM.

A Micus & sodalis est Lalus mihi,
Britanniâque natus, altúsque insulâ.
At cùm Britannos Galliae cultoribus
Oceanus ingens, lingua, mores dirimant,
Spernit tamen Lalus Britannica omnia,
Miratur, expetítque cuncta Gallica.
Togâ superbit ambulans in Gallica,
Amátque multùm Gallicas lacernulas;
Zonâ, locello, & ense gaudet Gallico,
Filtro, bireto, pileóque Gallico,
Et calceis & subligare Gallico,
Totóque denique apparatu Gallico.
Nam & unum habet ministrum, eúmque Gallicum;
Sed quem (licèt velit) nec ipsa Gallia
Tractare quiret plùs (opinor) Gallicé.
Stipendii nihil dat, atque id Gallicé:
Vestítque tritis pannulis, & Gallicè hoc:
Alit cibo parvo & malo, ídque Gallicé:
Labore multo exercet, atque hoc Gallicé:
Pugnísque crebrò pulsat, ídque Gallicé.
In coetu, & in via, & foro, & frequentiâ,
Rixatur objurgátque semper Gallicé.
Quid? Gallicè illud? imò semi-gallicé.
Sermonem enim (ni fallor) ille Gallicum
Tam callet omnem, quàm Latinum Psittacus.
Crescit tamen, sibíque nimirum placet,
Verbis tribus si quid loquatur Gallicis:
Aut Gallicis si quid nequit vocabulis,
Conatur id, verbis licèt non Gallicis,
Sonóque saltem personare Gallico,
Palato hiante, acutulo quodam sono,
Et foeminae instar garrientis molliter,
Sed ore pleno, tanquam id impleant fabae:
Balbutiens videlicet suaviter,
Pressis quibusdam literis, Galli quibus
Ineptientes abstinent, nihil secùs
Quàm vulpe gallus, rupibúsque navita.
Sic ergò linguam ille & Latinam Gallicè,
Et Gallicè linguam sonat Britannicam,
Et Gallicè linguam refert Lombardicam,
Et Gallicè linguam refert Hispanicam,
Et Gallicè linguam sonat Germanicam,
Et Gallicè omnem, praeter unam Gallicam;
Nam Gallicam solam sonat Britannicé.
At quisquis insulâ satus Britannicâ,
Fastidiat sic patriam insolens suam,
Ut more simiae laboret fingere
Et aemulari Gallicas ineptias,
Ex amne Gallo ego hunc opinor ebrium.
Ergò ex Britanno ut Gallus esse nititur,
Sic dii jubete fiat ex gallo capus.

CVM AMICO QVODAM Importuniùs ad pocula invitante EXPOSTVLATIO VERECVNDA.

TE juvat immodicè cyathos deplere Falerni,
Méque cupis tecum laeto indulgere furori.
Scilicet; ista tamen nobis malè viscera torquent,
Perniciémque trahunt & ineluctabile fatum,
Haud aliter quàm si diro permista veneno.
Tu forsan gaudes unctos saltare per utres,
Ut populo ludos praestes; uter ipse videri
Vel fortasse cupis distentâ pelle renidens:
At mihi tormentum par est, cogente tyranno
Extendisse pedes lecto, potúque minorem
Distendisse cutem, & Batavis tortoribus uri.
Mus olim liquidis acceptus ab hospite rana,
Acceptus quamvìs lautè, periisset in undis:
Sic tu, chare, tuum cyathis urgere sodalem
Desine jam monitus, nec falso munere perdas.
Quòd si fortè mei nullâ ratione moveris,
Sed socio caruisse grave est, tuáque impiger urges
Gaudia, sint nostrae quamvìs inimica saluti:
Non sic te praestas (quem te profiteris) amicum;
Nec speres me velle meae momenta salutis
Prodigere, insanóque tuo postponere ludo.
[Page 238] At tibi si cordi est nostrum ridere pudorem;
Nolo tuum ludum nostris languoribus emptum;
Nolo tuum crimen nostrâ constare ruinâ.
Interea te nè perdas; laetaberis olim
Non intellectis abstinuisse malis.
FINIS.

Addenda, Alteranda, Corrigenda.

Pag. 67. v. 23. lege ego hîc

p. 80. v. 6. l. vix.

p. 128. post v. 13. exciderunt hi duo, Jámque hebes, & crasso non asper sanguine mucro Percussum Scaevae frangit, non vulnerat hostem.

quorum tamen hunc extritum à Lucano censet Grotius, 14to in ejus locum substituto, ergóque omittendum.

p. 152. v. 15. l pectus

p. 186. v. 11. l. secreto—igne

Ibid. v. 15. l. revolvi & v. 19. Non me

p. 187. v. 20. l. Sed melior

p. 199. ver. 2. l. seseli

p. 207. v. 15. l. Pomáque

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.