Thascium Cyprianum gladio animadverti placet.

S. CAECILII CYPRIANI OPERA Recognita & Illustrata A JOANNE FELLO, OXONIENSI EPISCOPO. Accedunt ANNALES CYPRIANICI, SIVE Tredecim annorum, quibus S. Cyprianus inter Christianos versatus est, brevis historia Chronologicè delineata A JOANNE PEARSONIO, CESTRIENSI EPISCOPO. Editio Tertia cui additae sunt DISSERTATIONES CYPRIANICAE HENRICI DODWELLI.

[figure]

OXONII

Et Veneunt PARISIIS via Jacobaea.

Apud PETRUM de LAUNAY, sub insigne Urbis Romae. M.DCC.

DOMI­NUS ILLV­MINA­TIO MEA
LECTORI S.

QUANQUAM praefandi onere magna me ex parte levavit, eruditissimis suis Annalibus Cyprianicis, Frater meus omnibus nomini­bus mihi dilectissimus; tamen quaedam super­sunt, de quibus Lectorem admonitum fuisse minime pigebit. Et primo instituti mei ra­tionem reddere par erit, quod B. Martyrem quem edendum suscepi, ad quaestionem denuo vocaverim; & si non capite plexum, artubus detruncatis, mutilum saltem atque mancum dimiserim: Tractatibus nimirum plurimis qui Cypriani ope­ribus hucusque inserebantur, exauctoratis; id egerim, ut jam pars minima sit ipse sui.

Norunt eruditi, in quantum rei literariae damnum cesserint supposititia scripta magnis insignita nominibus, fraude ad li­brariorum compendium instituta; quibus mendacio pretium facere pro mercatura habetur. Hinc comparatum est, ut sta­tuae aureae non modo pedes lutei; sed & vivo corpori, putri­dum cadaver subinde jungantur. In ethnicis literis hoc qui­dem facilius ferendum; quid enim magni refert si Oratio una aut altera semibarbara Ciceroni aut Salustio; vel futile Car­men Virgilio aut Ovidio tribuantur? Sed cum in Pietatis ne­gotio, & SS. Patrum scriptis hoc intervenerit, dici vix potest, quanti malum istud steterit. Ex noxa hac non modo haeretica dogmata decus sibi & honestamentum quaerunt; sed fides & auctoritas, quibus sacra illa monumenta unice pollent, lan­guent inde & evanescunt: & postquam fucum in aliquibus detexerit Lector; de aliis dubitabit, & demum omnia despi­ciet. Nec ex nupero maleficio haec passus est Cyprianus, cuiseculo [Page] quarto imputabantur Novatiani haeretici scripta; Cy­priani [...] haerese [...]s librum appellat Hieronymus, cujus etiam meminit illi suppar ruffinus. Neque intra istos limites stetit injuria, siquidem non modo supposititii libri Martyri nostro inscripti fuerant, sed & subdititius Cyprianus terrarum orbi obtrudebatur, homo flagitiosissimus & Magus: de quo alibi dabitur disserendi licus.

Agnosco Tractatus quos eliminandos curavi, criticae sacrae Auctores olim falsi insimulasse; & nuperos Editores, quasi gradu submotos, seorsim reposuisse; sed interea temporis, illi ipsi Editores, aut quaestionem de eorum statu intactam prae­terierunt; aut pro aliquibus ipsi fidejubebant; quod prae aliis fecit Pamelius; de nonullis enim ait, Stylus ipse, & Scrip­turae citatae certo convincunt esse D. cypriani genuina. De aliis addit, Etsi stylus nonnihil haesitationis adferat, multa ta­men sunt, quae aut D. Cypriani esse persuadent, aut ad mini­mum scriptoris aeque vetusti. Cujus censurae eminentissimi Car­dinales Bellarminus & Baronius aliique nonnulli, quibus error inveteratus pro antiquitate placuit, adstipulati sunt. Inficias non iverim, eorum nonnulla quae à me notantur, luce publica satis esse digna: sed non hic agitur quam boni sint libri, sed an Cyprianum habuerint auctorem; & an iisdem cum ipso auspi­ciis in medium procedere, & eodem cum ipso lare uti debeant.

Floreat per me licet, & in doctorum manibus feratur, de Symbolo Apostolorum commentarius; sed hoc fieri nolim cum Martyris nostri molestia, & Ruffini qui scripserat damno. In apricum procedat de Cardinalibus Christi operibus satis gran­dis liber; sed inter Arnoldi Bonae-vallis Abbatis opera pro­deat, in cujus MSS. codicibus etiamnum passim cernitur: nisi quod Impostor qui Cypriano assignabat, ut fucum celaret, in principio operis pagellas aliquot de suo addiderit, quae in Ar­noldi libris, quos vidi, minime occurrunt. De Singularitate clericorum opusculum, locum aliquem habeat; ea lege si aut Origenes, aut Gaudentius Brixianus, aut alius aliquis circa se­culum millesimum scriptor, quo tempore lis ista in Occidente maxime fervebat, pro suis agnoscere sustineant. Altercationi inter Jasonem & Papiscum quae Origenis tempora anteverterat, & Celso convitiandi materiem praebuit, tandem aliquando mo­dum statui velim; sed arbitrio Celsi alterius qui se pro interprete venditavit, & extra cujus praefationem nihil ad nos pervenisse deprehenditur. Duodecim abusiones seculi, quae tamen in co­dicibus [Page] plurimis MSS. Augustino tribuuntur, tandem sibi ha­beat bonus ille, qui Erasmo judice conscripserat, laicus; ex Pamelii conjectura Erardus nomine; aut etiam fuerit ille S. Pa­tricius, qui Hibernorum Apostolus dicebatur, quod nonnulli senserunt. Certe in linguam gentis nostrae veterem olim trans­ferebatur, & in Manuscripto volumine admodum antiquo Ho­miliarum Saxonicarum locum invenit, sub hoc titulo; De duodecim abusivis secundum disputationem S. Cypriani Episcopi & Martyris. Ego quidem hoc unum contendo, ut decimatertia abusiva non addatur, nominis Cypriani injuria.

Porro inter se distribuant personati Declamatores, prolusio­nes suas de Spectaculis, de Disciplina & bono Pudicitiae, de Laude Martyrii, de Duplici Martyrio, de Venia Lapsis non deneganda, de Aleatoribus, de Montibus Sina & Sion, de Judaeis qui insecuti sunt Dominum Jesum Christum, cum Car­minibus quae musis invitis nata: sub hac exceptione, ut lon­ge à bonarum literarum finibus ablegentur, nugarum refertis­simae sarcinae, Coena Cypriani, Revelatio capitis Joannis Bap­tistae, quaeque ad Magum Antiochenum pertinent, Poeni­tentia, Secreta & Orationes Cypriani, de quibus hoc unum dicendum, quod eorum nonnulla plus mille annos jactant.

Superest demum opus quoddam Paschale Cypriano nostro tributum, de quo viri docti varie sentiunt. Probabile omni­no est, illum ipsum esse librum qui à Paulo Diacono (quem aliqui immani errore Pontium Diaconum dixere) laudatur ti­tulo Chronici valde utilis, quod composuisse Cyprianum dicit. Certe Martyris nostri seculum per omnia refert, & Paschales tabulas pro nascentis Ecclesiae statu non bene consignatas ex­hibet; porro S. Scripturas ipsissimis Cypriani verbis subinde laudat. Qualis qualis sit liber, ad Cottoniani & Remensis MSS. fidem quantum fieri potuit, emaculate edendum curavi­mus. Et parcent mihi spero B. Martyris manes, si in purgato solo, sacram ipsius imaginem statuam, ejusdemque basi uncia­libus literis inscribam; Procul hinc, procul ite profani. Quan­tumcunque adscititia moles accreverit Auctori nostro, tantum justae ejus staturae decessit; & quo grandius factum est volumen, liber tantundem diminutus est.

Interim, ut Lectores illos demerear, quos quidem non pau­cos esse intelligo, quibus ingens liber par lucrum esse vide­tur: Spurios Tractatus universos, Cypriano olim adscriptos; cum mantissa satis liberali quorundam hucusque ineditorum, [Page] seorsim imprimendos curavi; tali etiam forma, ut cum genui­nis commode jungi possent: Ut nemo queratur, se expecta­ta merce fraudatum.

His de operis summa praestitutis, proximum fuerit de ejus­dem partibus, hinc inde novo ordine digestis rationem red­dere. Et revera siquidem Editores fere omnes id juris sibi ar­rogaverant, ut proprio judicio libere uti velint; alii Epistolas in quatuor, alii in quinque libris collocarent, alii in unum fasciculum compingerent, alii seorsim reponerent, alii demum cum Tractatibus permiscerent, quae etiam non uno ordine in­vicem succedebant: inexpiabile non videbitur facinus, si ali­quid & mihi licere crediderim; & inter tot diverticula, nul­li semitae praescriptae insisterem. In Tractatuum quidem & Epistolarum dispositione, quando temere omnia erant conge­sta, parum referebat quid primum quidve ultimum occurre­ret; neque enim in S. Scripturarum libris ordinandis, spe­ciatim S. Pauli Epistolis, temporis ratio habita videtur. Sed aliter longe se res habuit, ex quo Pamelius id in se operae sus­cepit, ut ad temporis leges singula digerere prae se ferret; consilio quidem egregio, (siquidem ordo legitimus, com­mentarii, imo historiae fere vicem suppleverit) successu tamen non pariter felici: quandoquidem Lector praejudiciis imbu­tus, ad hypothesin quam animo concepit, omnia finxit pro­tenus & efformavit. Exinde igitur factum, ut quoties Pame­lius perturbatis calculis temporum rationes confudit; accidit porro, ut Lectorem una transversum raperet. His ita se ha­bentibus, mihi Cypriani editionem adornaturo, eligendi po­testas haec permissa est, utrum veterum caecam sortitionem re­petere, an vero Pamelii vestigiis utcunque deviis insistere, aut demum potiora aliunde sequi vellem. Quid in hoc nego­tio maxime sit expetendum in promtu fuerit dicere; si non laudem, saltem veniam merebitur, optima voluisse: & quidem spero me iis usum auspiciis, de quibus nec me, nec lectorem poenitere debeat.

Si cui Martyris nostri placitis addictior aequo subinde videar; cogitet me notas ad Cyprianum, non in eum scripsisse. Tu­telae quoddam genus suscipit Editor; nec propriam liberat fi­dem, nisi Auctoris sui tueatur. Minime mihi placet illorum industria, qui in naevis Patrum ostentandis operam collocant, non sine insigni Religionis damno Orthodoxi. Rectius illi pietatem colunt, qui verendae Patrum nuditati non tantum [Page] tergum obvertunt, sed etiam pallium injiciunt; & errores hu­manitus admissos, benigna humanitate dissimulant simul & a­moliuntur. Interim illa fuit eximia & pene singularis Cypria­ni felicitas, ut paucissima apud eum sint, quae aut censuram metuant, aut veniam requirant.

In adnotationibus designandis, non ita perpetuas ingessi, tanquam ipse omnia scire videri vellem, Lectorem vero om­nia nefcire existimarem. Quicquid ab aliis commode dictum reperi, eorum verbis, peculiari charactere descripsi; nomini­bus insuper additis. Et quia Nicolaus Rigaltius in Epistolis praesertim elucidandis, summa cum laude versabatur; illum fere integrum exhibui, nostris modestius additis. A nobis praeterita, opportune supplebit eruditissimis suis observationi­bus Cyprianicis, propediem edendis; vir optimus, ad pietatis juxta & rei literariae profectum natus, Henricus Dodwellus.

Quod ad dispositionem operis Typographicam spectat, id egi ut textum ipsum Cypriani, varias insuper lectiones, & de­mum adnotata, simul & semel proponerem: expertus molesta fere esse, si non & inutilia, quae ad libri calcem rejici folent. Quinimo ut lectoris non oculis modo, sed & animo subveni­retur, quae utraque diutina intentione fatigata, intervalla desi­derant; textum Cypriani in breves paragraphos distinxi; adjun­ctis, singulis eorum, indiculis marginalibus.

Lectorem ulterius non morabor, nisi tantisper dum monue­ro, quibus praesidiis fretus ad opus hoc accesserim; illa vero erant hujusmodi. Ad manum habui editiones vetustissimas, Spirensem, Anni 1471. Innominatam cui nec patria nec aetas affigitur, nec non illam Remboldi Anni 1512. Mora esset re­ferre Erasmum, Gravium, Manutium, Morellium, & qui de­inceps sequebantur. Manuscripti Codices suppetebant mihi, quatuor Bodleiani, quatuor itidem Illustrissimi D. Isaaci Vossii; duo Novi Collegii Oxoniae, unus Collegii Lincolniensis ibi­dem, unus Collegii Pembrochiani Cantabrigiae, unus Biblio­thecae Lambethanae, alius Arundelianae, alius Eboracensis, alius Westmonasteriensis, alius Sarisburiensis, alius Cotto­nianae. Porro communicatae sunt mihi collationes Codicis Collegii Corporis Christi Cantabrigiae, & alterius Londinen­sis, opera Reverendi viri Thomae Gale SS. Theol. Professoris. Idem in Sarisburiensi quodam Codice praestitit Reverendus in Christo Pater Asaphensis Episcopus. Collationibus etiam Co­dicum Thuani, nec non coenobiorum S. Michaelis in periculo [Page] maris, S. Victoris Parisiensis, S. Mauri Fossatensis, & S. Pe­tri Corbeiensis frui datum est, ex singulari humanitate Reve­rendorum Patrum Benedictinorum Lutetiae, qui à me non sine honoris praefatione solenni sunt memorandi. Demum colla­tiones aliquot Codicum Vaticanorum, Veronensis itidem at­que Beneventani, nec non Regis Galliae, studio amicissimi viri Domini Roberti Rigby, mihi opportune perferebantur. Rationem porro habui codicum quibus pridem usi erant, Ja­cobus Pamelius, Simon Goulartius, Nicolaus Faber, Lati­nus Latinius, & si qui forte alii occurrerent, qui in hac pa­laestra desudarunt: quos omnes per operis decursum designa­turus, voces in compendium abbreviatas adhibui, quas Le­ctor suo Marte facile intelliget, ut in illis explicandis immo­rari supervacuum videatur.

Minime spondeo me in hisce omnibus exhibendis, ita ser­viliter addictum, ut non aliqua ultro praeterirem, quae aut Librariorum manifesti errores, aut minora erant quam ut Le­ctori moram facerent. Nec dissimulare ausim, plurima nota­tu digna, in tam diffuso opere, oculorum animique aciem fu­gisse. Id unum sancte profiteor, me nihil partium studio, aut suppressisse, aut permutasse. Peritiam aut diligentiam meam subinde fortassis desiderabit Lector; interim spero, fi­dem & voluntatem eum nunquam requisiturum. Ubicunque à recto tramite deviare contigerit, Dei atque hominum ve­niam obnixe peto, paratus meliora monentibus, non tantum obsequium praestare, sed etiam gratias referre.

VITA S. CAECILII CYPRIANI 1 PER PONTIUM EJUS DIACONUM.

CYPRIANUS Religiosus Antistes,Mos erat in Ecclesia ab ejus pri­mordiis re­ceptus, Martyrum passiones scriptis mandare. ac te­stis Dei gloriosus, tametsi multa conscripsit, per quae memoria digni nominis supervivat; e­loquentiae ejus ac Dei gratiae larga foecunditas ita se copia & ubertate sermonis extendit, ut usque in finem mundi fortasse non taceat: ta­men, quia operibus ejus ac meritis etiam haec praerogativa debetur,a ut exemplum suum in literas digeratur, placuit summatim pauca conscribere; non quod aliquem gentilium lateat tanti viri vita, sed ut ad posteros quoque no­stros incomparabile & grande documentum in immortalem memo­riam porrigatur. Certe durum erat, ut (cum2 majores nostri, ple­beiis & catechumenis martyrium consecutis, tantum honoris pro mar­tyrii ipsiusb veneratione dederint, ut de pssionibus eorum multa, aut, prope dixerim, pene cuncta conscripserint, ut ad nostram quo­que notitiam, qui nondum nati fuimus, pervenirent) Cypriani, tanti sacerdotis, & tanti Martyris, passio praeteriretur, qui & sine martyrio habuit quae doceret; & quae dum vixit gesserit,3 non paterent: quae quidem tanta, atque tam magna & mira sunt, ut magnitudinis contemplatione deterrear, ac imparem me esse confitear ad proferendum digne pro meritorum honore sermonem, nec posse sic prosequi facta tam grandia, ut, quanta sunt, tanta videantur: nisi quodc numerositas gloriarum sibimetipsa sufficiens, alieno praeconio non eget. Accedit ad cumulum, quod & vos de eo multum, aut, si fieri potest, totum desideratis audire, concupiscentes ardore fla­granti, vel facta ejus cognoscere, etsi interim viva verba tacuerunt. In qua parte si dexero nosd opibus facundiae defici minus dico, fa­cundia enim ipsa deficit digna facultate, quae desiderium vestrum pleno spiritu satiet. Itae utrinque graviter urgemur: ille nos virtutibus suis onerat, vosf nos precibus fatigatis. Unde igitur incipiam? un­de exordium bonorum ejus aggrediar, nisi a principio fidei, & nati­vitate coelesti? siquidem hominis Dei facta non debent aliunde nume­rari, nisi ex quo Deo natus est. Fuerint licet studia, & bonae ar­tes [Page 2] devotum pectus imbuerint: tamen illa praetereo, nondum enim ad utilitatem,a nisi seculi, pertinebant; postquam & sacras li­teras didicit, & mundi nube discussa, in lucem sapientiae spiritalis emersit, si quibus ejus interfui, si qua de antiquioribus ejus operibus comperi, dicam: hanc tamen petens veniam, ut quicquid minus dixero (minus enim dicam necesse est) ignorantiae meae potius, quam illius gloriae derogetur.

Inter fidei suae primaPrima Cy­priani cura fuit, ut castitatem tueretur; proxima ut S. Scri­pturis le­gendis in­cumberet; dein ut pauperibus subveniret: sub initiis ipsis per­fectus. rudimenta nihil aliud credidit Deo dignum, quam si continentiam tueretur: tunc enim posse idoneum fieri pectus, & sensum ad plenam verib capacitatem pervenire, si concupis­centiam carnis robusto atque integroc sanctimoniae vigore calca­ret. Quis unquam tanti miraculis meminit?1 Nondum secunda na­tivitas novum hominem splendore toto divinaed lucis oculaverat, & jam veteres ac pristinas tenebras sola lucis paratura vincebat. Deinde quod majus est, cum de lectione divina quaedam jam non pro conditione novitatis, sed pro fidei festinatione didicisset: statim rapuit quod invenit promerendo Domino profuturum. Distractis rebus suis ade indigentiam pauperum sustentandam,f tota praedia pretio dispensans, duo bona simul junxit, ut & ambitionem seculi sperneret, qua perniciosius nihil est; & misericordiam, quam Deus etiam sacrificiis suis praetulit,Matth. 19. 20. quam nec ille qui legis omnia mandata servasse se dixerat, fecit; impleret: & praepropera velo­citate pietatis, penè ante coepit perfectus esse, quam disceret. Quis oro de veteribus hoc fecit? Quis de antiquissimis in fide senibus, quo­rum mentes & aures per plurimos annos divina verba pulsaverant, tale aliquid impendit, quale adhuc rudis fidei homo, & cui2 non­dum forsitan crederetur, supergressus vetustatis aetatem, gloriosis & admirandis operibus, perpetravit? Nemo metit statim ut se­vit. Nemo vindemiam de novellis scrobibus expressit. Nemo adhuc unquam de noviter plantatis arbusculis matura poma quaesivit. In illo omniag incredibilia cucurrerunt. Praevenit, si potest dici (res enim fidem non capit) praevenit, inquam,h tritura semen­tem, vindemia palmitemi poma radicem.

Ajunt Apostoli literae,Cyprianus ad Eccle­siastica munera cito pro­motus. debere neophytos praeteriri,1. Tim. 3. vers. 6. ne stupore gentilitatis nondum fundatis sensibus adhaerente, aliquid in Deum novitas inerudita peccaret. Ille fuit primus, & puto solus exem­plo, plus fide posse, quam tempore promoveri. Sed etsi in Apo­stolorum Actis Eunuchus ille describitur, quia toto corde credide­rat,Act. 8. 37. à Philippo statim tinctus; non est similis comparatio. Ille enim & Judaeus erat, & de templo Domini veniens Prophetam legebat Isaiam, & sperabat in Christo, etsi nondum eum venisse crediderat: Hic de imperitis gentibus veniens, tam matura coepit fide, quanta pauci fortasse perfecerint. Mora denique circa gratiam Dei [Page 3] nulla, nulla dilatio. Parum dixi: Presbyterium & Sacerdotiuma statim accepit. Quis enim non omnes honorum gradus crederet tali mente credenti? Multa sunt quae adhuc plebeius, multa quae jam Presbyter fecit, multa quae ad veterum exempla justorum, imitatione consimili prosecutus, promerendo Dominum totius reli­gionis obsequio praestitit. Nam & sermo illi de hoc fuerat usita­tus, ut si quem praedicatum Dei laudatione legisset, suaderet in­quiri propter quae facta Deo placuisset. Si Job, Dei testimonio glo­riosus, dictus est verus Dei cultor, & cui in terris nemo compa­raretur, faciendum docebat ille, quicquid JobJob. 1. ante fecisset: ut dum & nos paria facimus, simile in nos Dei testimonium provocemus. Contemtis ille dispendiis rei familiaris, in tantum exercitata virtute profecit, ut nec pietatis1 temporalia damna sentiret. Non illum penuria, non dolor fregit.2 Non uxoris suadela deflexit: non proprii corporis dira poena concussit. Permansit in suis sedibus fixa virtus, & altis radicibus fundata devotio, nullo diaboli tentantis impetu cessit, quominus Dominum suum, fide grata, etiam inter ad­versa benediceret. Domus ejus patuit cuicunque venienti. Nulla vidua reversa est sinu vacuo: nullus indigens lumine, non illo co­mite directus est: nullus debilis gressu, non illo bajulo vectus est: nullus nudus auxilio de potentioris manu, non illo tutore protectus est. Haec debent facere (dicebat) qui Deo placere desiderant. Et sic per bonorum omnium documenta decurrens, dum meliores semper imitatur, etiam ipse se fecit imitandum.

Erat sane illi etiam de nobis contubernium viri justi & lauda­bilis memoriae Caecilii,Caecilius Cypria­num ad fi­dem con­vertit. & aetate tunc & honore Presbyteri, qui eum ad agnitionem verae divinitatis à seculari errore correxerat. Hunc toto honore atque omni observantia diligebat, obsequenti veneratio­ne suspiciens, non jam ut amicum animae coaequalem, sed tanquam novae vitae parentemb. Denique, ille demulsus ejus obsequiis, in tantum dilectionis immensaec merito provocatus est: ut de secu­lo excedens, arcessitione jam proxima3 commendaret illi conjugem ac liberos suos, & quem fecerat de sectae communione participem, post­modum faceret pietatis haeredem. Longum est ire per singula: san­cta ejus facta onerosum est enumerare.

Ad probationem bonorum operum,Cyprianus ad Episco­patum no­lens pro­movetur, & aemulis ignoscit. solum hoc arbitror satis esse: quod judicio Dei & plebis favore ad officium Sacerdotii, & Episco­patus gradum adhuc neophytus, & ut putabatur, novellus electus est. Quamvis in primis fidei suae adhuc diebus, & rudi vitae spi­ritalis aetate, sic generosa indoles reluceret; ut etsi nondum officii, spei tamen fulgore resplendens, imminentis sacerdotii totam fiduciam polliceretur. Non praeteribo etiam illud eximium, quemadmodum cum in dilectionem ejus & honorem totus populusd adspirante Do­mino prosiliret, humiliter ille secessit antiquioribus cedens, & indig­num se titulo tanti honoris existimans, ut dignus magis fieret. Magis enim dignus efficitur, qui quod meretur excusat.e Quo tunc ardore [Page 4] plebs aestuans fluctuabat,Actor. 9. 2 Cor. 11. 33. spiritali desiderio concupiscens (ut exitus docuit) non tantum Episcopum; sed in eo quem tunc latentem di­vinitatis praesagio talitera flagitabat, non solummodo sacerdo­tem, sed & futurum etiam Martyrem requirebat. Obsederat fo­res domus copiosa fraternitas, & per omnes aditus solicita caritas circuibat. Potuisset fortasse tunc illi Apostolicum illud evenire, quod voluit, ut per fenestram deponeretur; si cum Apostolo etiam 1 ordinationis honore similaret. Erat videre ceteros omnes suspen­sos anxio spiritu expectare venturum, cum gaudio nimio excipere venientem. Invitus dico; sed dicam necesse est.2 Quidam illi re­stiterunt, etiam ut vinceret. Quibus tamen quantab lenitate, quam patienter, quam benevolenter indulsit, quam clementer igno­vit, amicissimos eos postmodum & inter necessarios computans, mi­rantibus multis? Cui enim posset non esse miraculo, tam memorio­sae mentis oblivio?

Exinde quemadmodum se gesserit,Cypriani mores, & vitae tenor. quis referre sufficiat?c Quae illi pietas? qui vigor? misericordia quanta? quantad censu­ra? Tantum sanctitatis & gratiae ex ore ejus lucebat,e ut con­funderet intuentium mentes. Gravis vultus & laetus: nec severi­tas tristis,f nec comitas nimia, sed admixta utrinque temperies; ut esset ambigere, vereri plus an diligi mereretur: nisi quod & ve­reri & diligi merebatur. Sed nec cultus fuit dispar à vultu, tem­peratus & ipse de medio. Non illum superbia secularis inflaverat: nec tamen prorsus affectata penuria sordidarat: quia & hoc vesti­tus genus à jactantia minus non est, quam ostentata taliter ambi­tiosa frugalitas.g Quid autem circa pauperes Episcopus face­ret, quos3 catechumenus diligebat; Viderint pietatis Antistites, seu quos ad officium boni operis instruxit ipsius ordinis discipli­na, seu quos sacramenti religio communis, ad obsequium exhiben­dae dilectionis artavit. Cyprianum de suo talem accepit cathedra, non fecit.

Statim denique pro talibus meritis etiam Proscriptionis gloriam consecutus est.Cyprianus fecedit & proscribi­tur, non sibi sed Eccle­siae consu­lens. Nec enim aliud oportebat, quam ut eum, qui in­tra secretam conscientiae latebram, religionis & fidei toto honore florebat, etiam publice celebrata gentilium fama titularet. Potuis­set quidem tunc pro velocitate qua semper omnia consecutus est, etiam martyrii circa eum debita corona properare; maxime cum & suffragiis saepe repetitis ad leonem postularetur: nisi per omnes ordi­nes gloriarum transeundum illi esset, & sic ad summa veniendum; & nisih imminens ruina ope tam foecundii pectoris indigeret. Finge enim tunc illum martyrii dignatioae translatum.4 Quis emo­lumentum gratiae per fidem proficientis ostenderet? Quis virgines ad congruentem pudicitiae disciplinam, & habitum sanctimonia di­gnum, [Page 5] velut fraenis quibusdam lectionis dominicae coerceret? Quis doceret poenitentiam lapsos, veritatem haereticos, schismaticos uni­tatem, filios Dei pacem &a Evangelicae precis legem? Per quem gentilesb blasphemi, repercussis in se iis quae nobis inge­runt, vincerentur? A quo Christianic mollioris affectus circa amissionem suorum, aut quodd magis est, fidei parvioris consola­rentur spe futurorum? Unde sic misericordiam, unde patientiam disceremus? Quis livorem de venenata invidiae malignitate venien­tem,e dulcedine remedii salutaris inhiberet? Quis martyras tan­tos exhortatione divini sermonis erigeret? quis denique tot Confes­sores, frontium notatarum secunda inscriptione signatos, & ad exemplum martyrii superstites reservatos, incentivo tubae coelestis animaret? Bene, bene tunc, &f vere spiritaliter contigit, quod vir tam necessarius, tam multis & tam bonis rebus, à mar­tyrii consummatione dilatus est. Vultis scire secessum illum non fuisse formidinem: ut nihil aliud excusem, ipse postmodum passus est: quam passionem utique ex more vitaret, si & ante vitasset. Fuit vero formido illa, sed justa; formido quae Dominum timeret offen­dere: formido quae praeceptis Dei mallet obsequi, quam sic coronari. Dicata enim in omnibus Deo mens, & fides divinis admonitioni­bus mancipata; credidit se,g nisi Dominoh latebram tunc ju­benti paruisset, etiam ipsa passione peccare, Puto denique etiam nunc aliqua de dilationis utilitatei disserenda, tametsi jamdudum pauca perstrinximus: per haec enim quae videntur postmodum sub­secuta, ut sequitur probemus, secessum illum non hominis pusilla­nimitate conceptum; sed, sicuti est, vere fuisse divinum. Vasta­verat Dei populum persecutionis infestae, insolens atque acerba gras­satio; & quia omnes decipere una fraude non poterat artifex ho­stis; quacunque miles incautus prodiderat latus nudum, dispari genere saeviendi, singulos diversa strage dejecerat. Debebat esse qui posset saucios homines & varia expungentis inimici arte jaculatos, adhibita medicinaek coelestis medela pro qualitate vulneris, vel secare interim, vel fovere; servatus est vir ingenii praeter cetera etiam spiritaliter temperati: qui inter resultantes collidentium schismatum fluctus, Ecclesiae iter medium, librato limite guberna­ret. Nonne haec, oro, consilia divina sunt? Hoc fieri sine Deo po­tuit? Viderint qui putant posse fortuito ista contingere. Ecclesia illis clara voce respondet, dicens: Ego sine Dei nutu necessarios reservari non admitto, non credo.

Percurramus tamen cetera, si videtur.Cypriani pietas pe­stis tempo­re. Erupit postmodum lues dira, & detestabilis morbi vastitas nimia, innumeros per diem po­pulos à sua quemque sede abrupto impetu rapiens, continuatas per ordinem domos vulgi trementis invasit. Horrere omnes, fugere, vitare contagium, exponere suos impiè: quasi cum illo peste moritu­ro, etiam mortem ipsam aliquis posset excludere. Jacebant interim tota civitate, non jam corpora, sed cadavera plurimorum: & misericordiam in se transeuntium, contemplatione sortis mutuae fla­gitabant. [Page 6] Nemo respexit aliud praeterquam lucra crudelia. Nemo fimilis eventus recordatione trepidavit. Nemo fecit [...] alteri quod sibi fieri voluit. Quid inter haec egerit1 Christi &a Dei Pontifex, qui Pontifices mundi hujus tanto plus pietate, quanto religionis ve­ritate praecesserat, scelus est praeterire. Aggregatam primo in loco uno plebem de misericordiae bonis instituit, docens divinae lectionis exemplis, quantum ad promerendum Deum prosintb officia pie­tatis. Tunc deinde subjungit non esse mirabile si nostros tantum de­bito caritatis obsequio foveremus;c eum perfectum posse fieri qui plus aliquid publicano, vel ethnico fecerit; qui malum bono vin­cens, & divinae clementiae instar exercens, inimicos quoque dilexe­rit; qui pro persequentium se salute, sicuti Dominus monet & hor­tatur, orarit. Oriri facit igitur solem suum,Mat. 5. 45. & pluvias subinde nutriendis seminibus impertit; exhibens cuncta ista non suis tantum, sed etiam alienis: & qui se Dei etiam filium esse profitetur,d cur non exemplum patrise imitatur? Respondere, inquit, nos decet natalibus nostris, & quos renatos per Deum constat, degeneres esse non congruit; sed probarif potius in sobole traducem boni patris, aemulatione bonitatis.g Multa alia & quidem magna praetereo, quae temperandi voluminis ratio non patitur prolixioreh sermone replicari. De quibus hoc tantum dixisse satis est. Quod si illa gen­tiles pro rostris audire potuissent, forsitan statim crederent. Quid Christiana plebs faceret, cui de fide nomen est? Distributa sunt ergo continuo, pro qualitate hominum atque ordinum ministeria. Multi qui angustia paupertatis beneficia sumtus ex­hibere non pote­rant, plus sumtibus exhibebant; compensantes proprio labore merce­dem divitiis omnibus cariorem. Sed quis non sub tanto doctore pro­peraret inveniri in parte aliqua talis militiae, per quam placeret & Deo Patri, & judici Christo, & tam bono interim sacerdo­ti? Fiebat itaque exuberantium operum largitate quod bonum est ad omnes,Gal. 6. 10. non ad solos domesticos fidei. Fiebat plus aliquid quam de Tobiae incomparabili pietate signatum est. Ignoscat ille, & ignoscat iterum, & frequenter ignoscat: aut ut verius dixerim, merito concedat, temetsi ante Christum plurimum licuit, plus ali­quid licuisset post Christum: cujus temporibus plenitudo debetur. Necatos ille a rege & projectos, sui tantum generis colligebat.Tobiae. 2.

His tam bonis & tam piis actibus supervenit exilium. Hanc enim vicem semper repraesentat impietas,Cypriani exilium. uti melioribus pejora resti­tuat. Et ut quid Sacerdos Dei Proconsule interrogante responderet, taceam; sunt Acta quae referant: excluditurk interim è civi­tate, ille qui fecerat boni aliquid pro civitatis salute; ille qui la­boraverat, ne viventium oculi paterentur infernae sedis horro­rem; ille inquam, qui excubiis pietatis invigilans (pro nefas!) ingrata bonitate providerat, ne omnibus tetram civitatis faciem relinquentibus, multos exules deserta respublica, ac destituta pa­tria [Page 7] sentiret. Sed.a viderit seculum, cui inter poenas exilium computatur.b Nobis patria minus cara, & commune nomen est; qui parentes ipsos, si contra Dominum suaserint, abhorremus. Illis extra civitatem suam vivere gravis poena est.Luc. 14. 26. Christiano to­tus hic mundus una domus est. Unde licet in abditum & abstru­sum locum fuerit relegatus; admixtus Dei sui rebus, exilium non potest computare. Adde quod Deo integre serviens, etiam propria in civitate peregrinus est. Dum enim se carnalibus desideriis con­tinentia sancti Spiritus abstinet, conversationem prioris hominis ex­ponens; etiam inter cives suos, aut prope dixerim, inter parentes ipsos vitae terrestris, alienus est. Accedit, quod & si haecc ta­lis poena possent videri, in hujusmodi tamen causis atque sententiis quas ob approbandae virtutis experimenta perpetimur, non est poe­na, quiad gloria est. Sed esto sane nobis poena exilium. Illis ul­timum crimen, & pessimum nefas etiam ipsorum conscientia testis adscribat, qui possunt innocentibus irrogare quod putant poenam. Nolod nunc describere loci gratiam; & deliciarum omnium pa­raturam interim transeo. Fingamus locum illum situ sordidum, squalidum visu, non salubres aquas habentem, none amoenitatem viroris, non viciniam litoris; sedf rupes vastas silvarum, in­ter g inhospitas fauces desertae admodum solitudinis avia mundi parte summotum. Posset licet talis locus, habere nomen exilii: quo Cyprianus sacerdos Dei venerat; cui si hominum ministeria defice­rent,3 Reg. 17. vers. 6. Dan. 13. vel alites, ut Heliae, vel ut Danieli, angeli ministrarent. h Absit ut credat aliquis, cuilibet minimo, dummodo in confes­sione nominis constituto,i aliquid defuturum existimet. Tantum abestk ut Dei Pontifex ille, qui misericordiae semper rebusl in­stiterat, horum omnium opibus indigeret.

Jam nunc quod secundo posueram loco, cum gratiarum actione repetamus: Provisum esse divinitus etiam pro animo tanti viri,Visio no­cturna, quae de passione sua Cypria­num ad­monuit. apricum & competentem locum, hospitium pro voluntate secretum, & quidquid apponi ei ante promissum est,Mat. 6. 33. qui regnum & justi­tiam Dei quaerunt. Atque at omittam frequentiam visitantium fratrum, ipsorum & inde civium caritatem, quae repraesentabat omnia, quibus videbatur esse fraudatus; admirabilem visitatio­nem Dei non praeteribo: qua Antistitem suum sic in exilio esse vo­luit de secutura passione securum, ut imminentis martyrii pleniore fiducia, non exulem tantummodom Curubis, sed & martyrem possideret. Eo enim die quo primum in exilii loco mansimus, (nam & me inter domesticos comites dignatio caritatis ejus delegerat exulem voluntarium, quod utinam & in passione licuisset.) appa­ruit mihi, inquit, nondum somni quiete sopito, juvenis ultra mo­dum hominis enormis: qui cum me quasi ad praetorium duceret, videbar mihi tribunali sedentis tum Proconsulis admoveri. Is ut in me respexit, adnotare statim coepit in tabula sententiam, quam non sciebam, nihil enim de me solita interrogatione quae sierat: sed [Page 8] enim juvenis, qui à tergo ejus stabat, admoduma curiosus legit b quidquid fuerat adnotatum. Et quia id verbis proferre non poterat, nutu declarante monstravit, quid in literis tabulae illius haberetur. Manu enim expansa &1 complanata ad spathae mo­dum, ictum solitae animadversionis imitatus; quodc volebat in­telligi, ad instar liquidi sermonis expressit. Intellexi sententiam passionis futuram. Rogare coepi, & petere continuo, ut dilatio mihi vel unius diei prorogaretur, donec res meas legitima ordina­tione disponerem. Et cum preces frequenter iterassem, rursus in tabula coeperat nescio quid adnotare. Sensi tamen de vultus sere­nitate, judicis mentem, quasi justa petitione commotam. Sed & ille juvenis, qui jamdudum de passionis indicio, gestu potius, quam sermone prodiderat; clandestino identidem nutu, concessam dilatio­nem, quae in crastinumd petebatur,2 contortis post invicem di­gitis, significare properavit. Ego quamvis none esset lecta sen­tentia, & si de gaudio dilationis acceptae laeto admodum corde gau­derem; metu tamen interpretationis incertae sic tremebam, ut reli­quiae formidinis, cor exultansf adhuc toto pavore pulsarent. Quid hac revelatione manifestius, quid hac dignatione felicius? Ante illi praedicta sunt omnia, quaecunque postmodum subsecuta sunt.g Nihil Dei verbis imminutum: nihil de tam sancta promissione muti­latum. h Singula denique secundum quod ostensa sunt, recognosci­te. Dilationemi petit crastini cum de passionis sententia cogitare­tur: postulans, ut res suas die illo, quem impetraverat, ordinaret. 3 Hic dies unus significabat annum, quo ille post visionem acturus in seculo fuerat. Nam ut manifestius dicam, eo die post exactum annum coronatus est, quo hoc illi ante annum fuerat ostensum. Diem autem Domini,k & si non annum in divinis literis legimus, pro­missioni tamen futurorum, debitum illud tempus accipimus. Unde nihil interest;l si sub diei significatione solus annus ostensus est; m quia illud plenius debet esset quod majus est. Quod vero nutu potius, & non sermone explanatum est, repraesentationi temporis servabatur sermonis expressio. Solet enim tunc verbis quodcunque proferri, quotiens quidquid profertur impletur. Nam & vere ne­mo cognovit quare hoc ei ostensum fuisset, nisi postquam eodem die quo id viderat, coronatus est. Medio nihilominus tempore immi­nens passio pro certo ab omnibus sciebatur: passionis tamen dies cer­tus ad iisdem omnibus quasi ignorantibus, tacebatur. Sane & in scripturis tale aliquid invenio. Nam Zacharias sacerdos, promisso sibi per angelum filio,Luc. 1. 59. quia non credider at obmutuit; ita utn fi­lii nomen, scripturus potius quamo relaturus nutu tabulas postu­laret. Merito & hic, ubi Dei nuncius passionem Antistitis immi­nentem [Page 9] nutu potius expressit: & fidem admonuit, & sacerdotem munivit. Dilationis autem petendae ratio, de ordinatione rerum & de voluntatis dispositione veniebat. Quae vero res illi, aut quae voluntas ordinanda, nisi Ecclesiastici status? Suprema iccirco ac­cepta dilatio est, ut quicquid circa pauperum fovendorum curam a supremo judicio disponendum fuerat, ordinaretur. Et puto propter nihil aliud, imo vero propter hoc tantum, etiam indulgen­tia ab ipsis,b qui ejecerant, & qui occisuri erant, admissa est; ut praesens & praesentes pauperes, novissimae dispensationis extremis, & ut plenius dixerim totis sumtibus relevaret. Ordinatis ergo tam pie rebus, & sicc pro voluntate dispositis; proximabat dies cra­stinus.

Jam de Xysto bono & pacifico sacerdote, ac propterea beatissimo Martyre, ab urbe nuncius venerat.96 Sperabatur jam jamque car­nifex veniens, qui devota sanctissimae victimae colla percuteret; & sic erant omnes dies illi quotidiana expectatione moriendi, ut corona singulis posset ascribi. Conveniebant interim plures egregii & cla­rissimi ordinis & sanguinis, sed & seculi nobilitate generosi: qui propter amicitiam ejus antiquam, secessum subinde suaderent: & ne parum esset nuda suadela, etiam loca in quae secederet offerebant. Ille vero jam mundum suspensa ad coelum mente neglexerat; nec suadelis blandientibus annuebat. Facisset fortasse tunc etiam quod à plurimis & fidelibus petebatur, si & divino imperio juberetur. Sed nec illa sablimis tanti viri gloria sine praeconio transeunda est: quia jam seculo tumescente, & de fiducia Principum infestationem nominis anhelante; ille servos Dei, prout dabatur occasio, exhor­tationibus Dominicis instruebat, & ad calcandas passiones hujus tem­poris, contemplatione superventurae claritatis animabat.Rom. 8. 18. Videlicet tanta illi fuit sacri cupido sermonis, ut optaret sic sibi passionis vota contingere, ut dum de Deo loquitur, in ipso sermonis opere necaretur.

Et hi erant quotidiani actus destinati ad placentem Deo hostiam sacerdotis; cum ecce Proconsulis jussuCyprianus Proconsu­lis jussu corripitur, & eidem produci­tur. ad hortos ejus (ad hortos in­quam, quos inter initia fidei suae venditos;d & Dei indulgen­tia restitutos, pro certo iterum in usus pauperum vendidisset, nisi invidiame de persecutione vitaret) cum militibus suis1 princeps repente subitavit; imo ut verius dixerim, subitasse se credidit. Un­de enim posset tanquam improviso impetu mens semper parata subi­tari? Processit ergo jam certus expungi quod diu fuerat retardatum; processit animo sublimi, &f erecto, hilaritatem praeferens vultu, & corde virtutem. Sed dilatus in crastinum, ad domun Princi­pis à praetorio revertebatur; cum subito per Carthaginem totam sparsus rumor increbuit, productum esse jam Thascium, quem praeter celebrem gloriosa opinione notitiam, etiam de commemoratione2 prae­clarissimi operis nemo non noverat. Concurrebant undique versus omnes [Page 10] ad spectaculum, nobis pro devotione fideia gloriosum, gentilibus & dolendum. Receptum eum tamen & in domo Principis constitu­tum una nocte continuit1 custodia delicata; ita ut convivae ejus, & cari in contubernio ex more fuerimus. Plebs interim tota sollicita, ne per noctem aliquid sine conscientia sui fieret, ante fores Princi­pis excubabat. Concessit ei divina tunc bonitas, vere digno, ut. Dei populus etiam in sacerdotis2 passione vigilaret. Forsitan ta­men quaerat aliquis, quae causa fuerit a praetorio revertendi ad Prin­cipem. Et volunt hoc scilicet quidam de suo tunc Proconsulem no­luisse. Absit ut in rebus divinitus gestis segnitiem sive fastidium Pro­consulis conquerar. Absit ut malum hoc intra conscientiam religiosae mentis admittam; ut de tam beatissimo Martyre3 ructus hominis ju­dicaret. Sed crastinus dies ille, quem ante annum dignatio divina praedixerat, vere crastinus esse debebat. Illuxit denique dies alius, ille signatus, ille promissus, ille divinus; quem si tyrannus ipse dif­ferre voluisset, nunquam prorsus valeret: dies de conscientia futuri Martyris laetus; & discussis per totum mundi ambitum nubibus, claro sole radiatus. Egressus est domum Principis, sed Christi & Dei Princeps, & agminibus multitudinis mixtae ex omni parte vallatus est. Sic autem comitatui ejus infinitus exercitus adhaerebat, quasi ad expugnandam mortem manu facta veniretur. Eundi autem interfuit transitus stadii. Bene vero, & quasi de industria factum, ut & lo­cum congruentis certaminis praeteriret, qui ad coronam justitiae con­summato agone currebat. Sed ubi ad praetorium ventum est, nondum procedente Proconsule, secretior locus datus est. Illic cum post iter longum nimio sudore madidatus sederet (sedile autem erat fortuito linteo tectum, ut & sub ictu passionis episcopatus honore frueretur) quidem ex4 tesserariis, quondam Christianus, res suas obtulit; quasi vellet ille vestimentis suis humidis sicciora mutare: qui videlicet nihil aliud in rebus oblatis ambiebat, quam ut proficiscentis ad Deum Martyris sudores jam sanguineos possideret. Cui ille respondit, & dixit: Medelas adhibemus querelis quae hodie forsitan non erunt. Mirum, si contemsit laborem corpore, qui mortem mente contemse­rat? Quid plura? Subito Proconsuli nunciatus est; producitur, admovetur, interrogatur de suo nomine, se esse respondit; & hacte­nus verba.

Legit itaque de tabula jam sententiamSententia supplicii capitalis in Cypria­num fer­tur. judex, quam nuper in visione non legerat: sententiam spiritalem non temere dicendam; sententiam Episcopo tali, & tali teste condignam; sententiam glo­riosam; in qua dictus est sectae signifer, & inimicus deorum, & qui suis futurus esset ipse documento, & quod sanguine ejus inci­peret disciplina sanciri. Nihil hac sententia plenius, nihil verius; omnia quippe quae dicta sunt, licet, à gentili dicta, divina sunt. Nec mirum utique, cum soleant de Passione Pontifices prophetare.Joh. 11. 51.

[Page 11] 1 Signifer fuerat, qui de ferendo signo Christi docebat: inimicus deorum, qui idola destruenda mandabat; documento autem suis fuit, qui multis pari genere secuturis, prior in Provincia, marty­rii primitias dedicavit. Sanciri etiam coepit ejus sanguine discipli­na: sed martyrum; qui doctorem suum imitatione gloriae consimilis aemulati, ipsi quoque disciplinam exempli sui proprio cruore sanxe­runt.

Et cum exiret Praetorii fores, ibat comes militum turba, & nequid in passionePassionis Cypriani apparatus. deesset, centuriones & tribuni latus texerant: ipse autem locusa aequalis est ubi pati contigit, ut arboribus ex omni parte densatis sublime spectaculum praebeat. Sed per enormitatem spatii longioris visu denegato per confusam nimis turbam, personae faven­tes in ramos arborum repserant; ne vel hoc illi negaretur ut ad 2 Zacchaei similitudinem de arboribus videretur.Luc. 19. 2. Sed jam ligatis per manus suas oculis, moram carnificis urgere tentabat, cujus munus est ferrum; & labente dextera gladium vix trementibus digitis circuibat, donec ad perpetrandam pretiosi viri mortem, clarifica­tionis hora matura, centurionis manum concesso desuper vigore fir­matam, permissis tandem viribus expediret. O beatum Ecclesiae populum, qui Episcopo suo tali, & oculis pariter & sensibus, & quod est amplius, publicata voce compassus est; & sicut ipso tra­ctante semper audierat, Deo judice coronatus est. Quamvis enim non potuerit evenire, quod optabant vota communia, ut consortio paris gloriae simul plebs tota pateretur; quicunque sub Christi spe­ctantis oculis, & sub auribus sacerdotis ex animo pati voluit, per idoneum voti sui testem, legationis quodam modo literas ad Deum misit. Sic consummata passione perfectum est; at Cyprianus, qui bonorum omnium fuerat exemplum, etiam3 sacerdotales coronas in Africa primus imbueret: quia & talis esse post Apostolos prior coe­perat. Ex quo enim Carthagini Episcopatus ordo numeratur, nun­quam aliquis, quamvis ex bonis & sacerdotibus, ad Passionem ve­nisse memoratur; licet semper Deo mancipata devotio, dicatis ho­minibus pro martyrio deputetur: Cyprianus tamen etiam ad perfe­ctam coronam Domino consummante profecit; ut in civitate ipsa, in qua taliter vixerat, & in qua prior fecerat multa praeclara, prior etiam sacerdotii coelestis insignia glorioso cruore decoraret. Quid hoc loco faciam? inter gaudium passionis, & remanendi dolorem, in partes divisus animus, & angustum nimis pectus affectus dupli­ces onerant. Dolebo quod non comes fuerim? sed illius victoria triumphanda est. De victoria triumphabo? sed doleo, quod comes non sim. Verum vobis tamen & simpliciter confitendum est, quod & vos scitis, in hac me fuisse sententia. Multum, ac nimis mul­tum de gloria ejus exulto; plus tamen doleo, quod remansi.

S. Cypriani Passio ex Vet. Cod. MS.

1 IMperatore Valeriano quartum, & Gallieno tertium Consu­libus a, tertio Calendarum Septembrium, Carthagine2 in secretario, Paternus Proconsul Cypriano Episcopo dixit: Sa­cratissimi Imperatores Valerianus & Gallienus, literas ad me dare dignati sunt, quibus praeceperunt, eos quib Romanam religionem non colunt, debere Romanas caeremonias recognoscere.c Exquisi­vi ergo de nomino tuo; quid mihid respondes? Cyprianus Epis­copus dixit: Christianus sum, & Episcopus.e Nullos alios Deos novi, nisi unum & verum Deum, qui fecit coelum & terram, ma­re & quae in eis sunt omnia. Huic Deo nos Christiani deservimus, hunc deprecamur diebus ac noctibus,f pro nobis, & pro omnibus hominibus, & pro incolumitate ipsorum Imperatorum. Paternus Proconsul dixit: In hac ergo voluntateg perseveras? Cypria­nus Episcopus respondit, bona voluntas, quae Deum novit,h im­mutari non potest. Paternus Proconsul dixit: Poteris ergo secun­dum praeceptum Valeriani & Gallieni, exul ad urbem Curubita­nam proficisci? Cyprianus Episcopus dixit: Proficiscor. Paternus Proconsul dixit: Non solum de Episcopis, verum etiam de Pres­byteris mihi scribere dignati sunt. Volo ergo scire ex te, qui sint Presbyteri, qui in hac civitate consistunt. Cyprianus Episcopus respondit: Legibus vestris bene atque utiliter censuistis,i 3 dela­tores non esse.k Itaque detegi & deferri à me non possunt: in civitatibus autem suis invenientur. Paternus Proconsul dixit: Ego [Page 13] hodie in hoc loco exquiro. Cyprianus dixit: Cum disciplina prohi­beat, ut quis1 se ultro offerat, &2 tuae quoque censurae hoc dis­pliceat; nec offerre seipsi possunta: sed à te exquisiti invenientur. Paternus Proconsul dixit: A me invenientur. Et adjecit: Prae­ceperunt etiam, ne in aliquibus locis conciliabula fiant, necb coemeteria ingrediantur. Siquis itaque hoc tam salubre praeceptum non observaverit, capite plectetur. Cyprianus Episcopus respondit: c Fac quod tibi praeceptum est. Tunc Paternus Proconsul jussit beatum Cyprianum Episcopum in exilium deportari. Cumque diu ibidem moraretur, successit Aspasio Paterno Proconsuli, Galerius Maximus Proconsul, qui sanctum Cyprianum Episcopum ab exilio revocatum sibi jussit praesentari. Cumque Cyprianus sanctus Mar­tyr, electus à Deo, de civitate Curubitana, in qua exilio praecepto Aspasii Paterni tunc Proconsulis datus fuerat, regressus esset; ex sacro praescripto in hortis suis manebat. Inde quotidie sperabat ve­niri ad se, sicut illi ostensum fuerat. Et cum illic demoraretur, repente Idibus Septembris Tusco & Basso Consulibus, venerunt ad eumd Principes duo: Unus3 strator officii Galerii Maximi Pro­consulis, qui Aspasio Paterno successerat, & alius4 e Equistrator àf custodiis ejusdem officii, qui & in curriculum eum levaverunt, in medioque posuerunt, & in Sexti perduxerunt. Ubi idem Ga­lerius Maximus Proconsul, bonae valetudinis recuperandae gratia secesserat. Et ita idem Galerius Maximus Proconsul, in aliam diem Cyprianum sibi reservari praecepit: Et eo tempore beatus Cyprianus ductus; ad principem & stratorem ejusdem officii Galerii Maximi Proconsulis clarissimi viri secessit. Et in hospitio ejus, cum eo in [Page 14] vico qui dicitur Saturni,1 inter Veneream &a Salutariam man­sit. Illuc universus populus fratrum convenit. Et cum hoc sanctus Cyprianus comperisset,2 custodiri puellasb praecepit, quoniam omnes in vico ante januam hospitii principis manserant. Et ita al­tera die, octava decima Calendarum Octobrium,c mane, mul­ta turba convenit ad Sexti, secundum praeceptum Galerii Maximi Proconsulis. Et ita idem Galerius Maximus Proconsul, eadem die Cyprianum sibi offerri praecepit,3 in atrio Sauciolo sedenti. Cum­que oblatus fuisset, Galerius Maximus Proconsul Cypriano Episcopo dixit: Tu es Thascius Cyprianus? Cyprianus Episcopus respondit: Ego sum. Galerius Maximus Proconsul dixit: Tu Papam te sacri­legae mentis hominibus praebuisti? Cyprianus Episcopus respondit. Ego. Galerus Maximus Proconful dixit. Jusserunt te sacratissimi Imperatores ceremoniari. Cyprianus Episcopus dixit: Non facio. Galerius Maximus ait: Consule tibi. Cyprianus Episcopus respon­dit: Fac quod tibi praeceptum est: in re tam justa nulla est consul­tatio. Galerius Maximus4 collocutus cum consilio, sententiam vix aegre dixit verbis hujusmodi: Diu sacrilega mente vixisti, & plu­rimos nefariae tibi conspirationis homines aggregasti, & inimicum te diis Romanis & sacris legibus constituisti, nec te pii & sacra­tissimi Principes Valerianus & Gallienus Augusti, &5 Valeria­nus nobilissimus Caesar, ad sectam ceremoniarum suarum revocare potuerunt. Et ideo cum sis nequissimorum criminum auctor & signi­fer deprehensus; eris ipse documento his, quos scelere tuo tecum ag­gregasti; sanguine tuo sancietur disciplina. Et his dictis, decretum ex tabella recitavit: Thascium Cyprianum gladio animadverti pla­cet. Cyprianus Episcopus dixit:d Deo gratias.e Post hanc vero sententiam turba fratrum dicebat: Et nos cum ipso decolle­mur. Propter hoc tumultus fratrum exortus est, & multa turba eum prosecuta est. Et ita idem Cyprianus6 in agrum Sexti pro­ductus est, & ibi se7 lacerna birro expoliavitf, & genu in ter­ra [Page 15] flexit, & in orationem se Domino prostravit. Et cum se dal­matica expoliasset, & Diaconibus tradidisset,a in linea stetit, & coepit spiculatorem sustinere. Cum venisset autem spiculator, jussit suis, ut eidem1 spiculatori XXV. aureos darentb. Lintea­mina vero & manualia à fratribus ante eum mittebanturc. Po­stea vero Beatus Cyprianus manu sua oculos sibi texit.d Qui cum lacinias manuales ligare sibi non potuisset, Julianus Presbyter, & Julianus Subdiaconus ei ligaverunt. Et ita beatus Cyprianus passus est. Ejusque corpus propter gentilium curiositatem in proxi­mo positum est2 cum cereis & scolacibus, in areis Macrobii Can­didi Procuratoris, quae sunt in via Mappaliensi juxta piscinas, cum voto & triumpho magno. Post paucos autem dies Galerius Maximus Proconsul decessit. Passus est autem beatissimus Cypria­nus Martyr die octava decima Kalendarum Octobrium, sub Vale­riano & Gallieno Imperatoribus:3 regnante vero Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum.

Amen.

1 Passio S. Cypriani ex MS. S. Victoris, nec non Bodleiano 1.

CUM Cyprianus, sanctus martyr, electus à Domino, de ci­vitate Curubitana, in qua exilto datus erat, ex praecepto Aspasii Paterni tunc2 Proconsulis, clariss [...] viri, regressus esset ex sacro rescripto,3 specialiter ad hoc & personaliter emisso, in hor­tis suis manebat;4 & ad diem omnibusa modis veniri sicut ei ostensum erat, sperabat. Idem cum illicb demoraretur, repente Idib. Septembrib. Tusco & Basso Consulibus, venerunt ad eum Principes duo, unus Strator officii Galerii Maximi Proconsulis, clariss. viri, qui Aspasio Paterno successit, & alius Equistrator qui esset a custodiis officii ejusdem clarissimi viri, & in curriculum eum c imposuerunt, & ambo eum tenuerunt, & in Sexti tulerunt; ubi idem Galerius Maximus Proconsul vir clariss. alia die, id est, crastina, offferri sibi praecepit, & ita idem Cyprianus cum Prin­cipe & Stratore officii Maximi Procons. clariss. viri secessit, &5 in hospitio ejus, cum eo, vico Saturni,6 inter Venerea & Salutaria mansit. Illic ante januam7 universus populus fratrum mansit. Et cum hoc Cyprianus comperisset, castigari puellas praecepit, quo­niam in vico omnes ante januam hospitii Principis jacebant. Et ita alterat die, id est XVIII. Kal. Octob. mane multo, ad Sexti, se­cundum praeceptumd Galerii Maximi Proconsulis, clariss. viri, 8 in atrio sedentis Sauciolo, oblatus est. Quo oblato, idem Gale­rius Maximus Proconsul, clariss. vir, Cypriano dixit:e Tu pa­patum [Page 17] sacrilegae mentis hominibus exhinuisti? Cyprianus dixit: Ego. Galerius Maximus Proconsul, clariss. vir, locutus cum consilio, sen­tentiam vix & aegre dixit, verbis hujusmodi: Diu sacrilega mente vixisti, & plurimos tibi nefariae conspirationis homines aggregasti, & inimicum te constituisti Diis Romanis & Religionibus sacris, nec te pii & sanctissimi principes nostri Valerianus & Gallienus Au­gusti, & Valerianus nobilissimus Caesar, secta felicissimorum tem­porum suorum,1 obdurati furoris, ad ceremonias percolendas, bo­namque mentem habendam tanto tempore potuerunt revocare: & ideo quod nequissimi criminis auctor & signifer deprehensus es, quo tu scelere docuisti, ipso documento peribis; ut quoniam tuo adnisu duravit sacrilega contumacia, tuo sanguine sanciatur disciplina. Et decretum ex tabella recitavit. Thascium Cyprianum gladio animadverti placet.

VETERUM ELOGIA.

Beati Caecilii Cypriani, per Lactant. Instit. lib. 5. c. 1. elogium.

CYprianus magnam sibi gloriam ex artis oratoriae professione quaesierat, & admodum multa conscripsit in suo genere ad­miranda. Erat enim ingenio facili, copioso, suavi; &, quae ser­monis maxima est laus, aperto: ut discernere nequeas utrumne or­natior in loquendo, an facilior in explicando, an promtior in per­suadendo fuerit.

Per Euseb. in Chron.

CYprianus primum Rhetor, deinde Presbyter, ad extremum Carthaginiensis Episcopus martyrio coronatur. [...].

Per Pacian. Epist. 2.

CYprianus in concordia omnium, in pace communi, in Con­fessorum grege passus est; & saepe confessus iteratis persecu­tionibus & multa laceratione vexatus, & novissime salutari calice propinatus est.

[Page 18]
Per D. Hieronymum. Catalogo Virorum Illustrium.

CYprianus Afer primum gloriose Rhetoricam docuit: exinde, suadente Presbytero Caecilio, à quo & cognomentum sortitus est, Christianus factus, omnem substantiam suam pauperibus ero­gavit: ac post non multum temporis, electus in presbyterum, etiam Episcopus Carthaginiensis constitutus est. Hujus ingenii superfluum est indicem texere, cum sole clariora sint ejus opera. Passus est sub Valeriano & Gallieno Principibus; persecutione octava, eodem die, quo Romae Cornelius, sed non eodem anno.

Per eundem Epist. ad Paulam.

BEatus Cyprianus instar fontis purissimi, dulcis incedit & pla­cidus: & cum totus sit in exercitatione virtutum, occupatus persecutionum angustiis, de scripturis divinis nequaquam disseruit.

Per eundem comment. in Jon. cap. 3.

PRoponamus nobis B. Cyprianum, qui prius idololatriae adser­tor fuit, & in tantam gloriam venit eloquentiae, ut oratoriam quoque doceret Garthagini: audisse tandem sermonem Jonae, & ad poenitentiam conversum, in tantam venisse virtutem, ut Christum publice praedicaret, & pro illo cervicem gladio flecteret.

Per Hilar. comment. in Matt.

CYprianus vir sanctae memoriae.

Per D. Augustin. l. 2. de Bapt.

NOn me terret Auctoritas Cypriani, quia reficit humilitas Cy­priani; magnum quidem meritum novimus Cypriani Episcopi & Martyris.

Per Gelas. Pap. Rom. in ejus decret. de script. Eccles. ordinem ducunt.

Opuscula Cypriani Martyris & Carthaginiensis Episcopi.

Per S. Gregor. M. in Sacramentario.

18. Kal, Octob. eadem die natales SS. Cornelii & Cypriani.

Antiquiss. Bucherii Fragment.

18. Kal. Octob. Cypriani Africae, Romae celebratur in Callisti.

[Page 19]
Missal. Roman.

BEatorum Martyrum pariterque Pontificum Cornelii & Cy­priani nos quaesumus Domine, festa tueantur: Et eorum com­mendet oratio veneranda, per Dominum nostrum.

Per Maximum Taurinensem.

FUIT in Cypriano, sicut compertum habemus, & contr [...] errores Diaboli, spiritalis sapientiae plenitudo; & adversum persecutiones mundi, Christiani pectoris indefatigata constantia. Quis non hujusmodi virum, quantis valet, praeconiis prosequatur; cujus eloquentia inspirata divinitus, & Ecclesias docuit, & secu­lum confutavit? Vere hic mirabilis atque omnium ubique studiis celebrandus, quem sanctitas Sacerdotem, peritia Doctorem, fides Martyrem consecravit. Pretiosa, inquit David, in conspectu Do­mini mors sanctorum ejus. Videte, carissimi, in quantum vene­rabilis Cyprianus, etiam propheticam supergressus est laudem, cu­jus in conspectu Domini non solum mors, sed & vita extitit pretio­sa. Moriendo namque proprium Christo sanguinem dedit, viven­do nihilominus cohortatione fortissima, innumeros coelo martyras ad­quisivit. Quid hoc clarius sacerdote, qui inter hominum turbas, gloria coelestis conversationis emicuit, atque inter angelicos coetus, & sua factus est & aliorum morte conspicuus.

Per Augustin. in Natal. Cypr.

PAssione Beati Cypriani tristis proculdubio Ecclesia fuit; at non damno cadentis, sed desiderio recedentis; semper cupiens vide­re praesentem tam bonum rectorem atque doctorem: sed quos ad­flixerat solicitudo certaminis, consolata est corona victoris. Et nunc non solum sine ulla tristitia, verum etiam cum ingenti laetitia, cun­cta quae tunc gesta sunt legendo recolimus, dieque isto nobis gaude­re concessum est, non trimere. Neque enim formidamus terribiliter venientem, sed expectamus hilariter redeuntem. Placet itaque uni­versam illam fidelissimi & fortissimi & gloriosissimi Martyris passio­nem, cum exultatione recordari praeteritam, quam tunc fratres su­stinuere futuram.

Per Procop. lib. 1. Belli Vandal.

[...].

Per Cassiodorum Divin. lect. c. 19.

BEatissimus Cyprianus velut oleum decurrens in omnem suavi­tatem lingua composita: Declamator insignis doctorque admi­rabilis. Quantos enim ille dubitantes non pertulit labi, lapsos vero [Page 20] firmissima praedicatione solidavit, Confessores ad martyrium ipse perduxit? Et ne minor esset praedicationibus suis; ipse quoque martyrii corona, Domino praestante, decoratus est.

Per Prudent. Hymn. 13.
DEsine flere bonum tantum, tenet ille regna coeli,
Nec minus involitat terris, nec ab hoc recedit orbe:
Disserit, eloquitur, tractat, docet, instruit, prophetat.
Nec Libyae tantum populos regit, exitusque in ortum
Solis; & usque obitum, Gallos fovet, imbuit Britannos,
Praesidet Hesperiae, Christum serit ultimis Iberis:
Denique Doctor humi est, idem quoque martyr in supernis,
Instruit hic homines illic pia dona dat Patronus.
Per Ennod. Episc. Ticinensem.
VAtis Cypriani & Martyris
Cor, lingua, sensus, dignitas
Mortem ferendo proferunt.
Vitalis ictum nex dedit,
Mucrone parta lux micat.
Dictis fuit praefulgidus,
Et ore dives unico,
Torrentis unda gurgitis
Impacta cornu spicula
Sermone vincens promulo, &c.

INDEX OPERUM OMNIUM SANCTI CYPRIANI JUXTA EDITIONEM ET CENSURAM PAMELII, Quatenus respiciunt Erasmi & Manutii Editiones, & demum hanc nostram.

Epistolae statim à Baptismo D. Cypriani conscriptae.

 Edit. Edit. 
Nost.Pam. Erasm. & Manut. 
 I.DOnatiad Cyprianum.Lib. 2.Epist. 2.
 II.Cypriani ad Donatum.  
Epistolae in secessu Cypriant toto biennio conscriptae.  
8.III.Cleri Romani ad Clerum Carthaginiensem, de secessu Cypriani.  
9.IV.Cypriani ad Clerum Romanum, de dormitione Episcopi Urbici.3.21.
5.V.Ad Clerum suum, de cura pauperum & quiete plebis.5.2.
14.VI.Ad eundem, de cura pauperum & Confessorum.3.10.
13.VII.Ad Rogatianum & ceteros Consessores, de observanda disciplina.1.5.
11.VIII.Ad Clerum, de precando Deo pro peccatis.4.4.
10IX.Ad Martyres & Confessores, de Mappalico.2.6.
16.X.Ad Clerum de Presbyterie qui temere pacem Lapsis dederant, nec dum sedata persecutione, & citra conscientiam Episcoporum.3.14.
15.XI.Ad Martyres & Confessores qui petierunt Lapsis pacem dari.3.15.
17.XII.Ad plebem, de rescripto Martyrum, ac iis qui pacem petebant.3.16.
18.XIII.Ad Clerum de lapsis Catechumenis, ne vacui communione exeant.3.17.
19.XIV.Ad eundem, de iis qui ad pacem festinabant.3.18.
20.XV.Ad Clerum Romanum, de praecedentium epistolarum exemplis è sou secessu Romam missis.3.5.
37.XVI.Ad Moysen & Maximum & ceteros Confessores Romanos, de eorum con­fessione.2.4.
23.XVII.Confessorum universorum ad Cyprianum, de pace Lapsis data.5.14.
26.XVIII.Cypriani ad Clerum, de praecedenti & duabus sequentibus epistolis.3.19.
24.XIX.Caldonii ad Cyprianum & Compresbyteros, de iis qui sacrificarent, sive de Lapsis.5.15.
25.XX.Cypriani ad Caldonium responsum.3.20.
21.XXI.Celerini ad Lucianum, de Numeria & Candida.  
22.XXII.Luciani ad Celerinum, de pace omninbus Lapsis data.  
27.XXIII.Cypriani ad Clerum Romanum, de sex epistolis praeceden [...]ibus & Luciani in­verecundia.5.4.
29.XXIV.Ad Clerum suum, de literis praecedentibus Roman missis, & Saturo Lectore ac Optato hypodiacono factis.3.22.
28.XXV.Ad Moysen & Maximum & ceteros Confessores, de confessione eorum, & Lapsis.4.3.
31.XXVI.Moysis & Maximi & ceterorum ad Cyprianum rescriptum.5.12.
33.XXVII.Cypriani ad Lapsos, qui illi de usurpata pace per Paulum martyrem data, scripserant.5.6.
34.XXVIII.Ad Clerum, de Gaio Diddensi ac aliis qui Lapsis communicabant.5.3.
35.XXIX.Ad Clerum Romanum, de iisdem Lapsis qui sibi pacem à Paulo martyre datam vindicabant.5.5.
36.XXX.Ad Cyprianum Cleri Romani responsum.5.5.
30.XXXI.Ad eundem Cleri Romani aliud eadem de re rescriptum.2.7.
32.XXXII.Cypriani ad Clerum suum de missis Romam, & acceptis inde literis.3.4.
38.XXXIII.Ad Clerum & plebem, de Aurelio Doctore ordinato.2.15.
39.XXXIV.Ad eosdem, de Celerino Lectore ordinato.4.5.
40.XXXV.Ad eosdem, de Numidico Presbytero.4.10.
7.XXXVI.Ad Clerum, de cura pauperum & peregrinorum.3.24.
12.XXXVII.Ad eundem ut Confessoribus in carcere constitutis omnis humanitas prae­beatur.3.6.
41.XXXVIII.Ad Caldonium & ceteros, de abstento Felicissimo.5.7.
42.XXXIX.Caldonii & ceterorum ad Clerum Carthaginiensem, de abstento Felicissimo cum suis.5.16.
43.XL.Cypriani ad plebem, de quinque Presbyteris factionis Felicissimi.1.8.
Epistolae scriptae sub Pontificatu Cornelii & Lucii.
44.XLI.Ad Cornelium, quod ordinaionem Novatiani non receperit.2.11.
[Page]45.XLII.Ad eundcm, de ordinatione ejus à se comprobata, & Felicissimo.Lip.2.Ep.10.
47.XLIII.Ad eundem, quod ad Confessores à Novatiano seductos literas fecerit.5.9.
46.XLIV.Ad Confessores Romanos, ut ad unitatem redeant.3.2.
48.XLV.Ad Cornelium, de Polycarpo Hadrumetino.4.8.
49.XLVI.Ad Cyprianum Cornelii, de Confessoribus ad unitatem reversis.3.11.
51.XLVII.Cypriani ad Cornelium responsum congratulatorium, de illorum reditu ex schismate.2.12.
50.XLVIII.Ad Cyprianum Cornelii, de factione Novatiani cum suis.3.12.
52.XLIX.Cypriani ad Cornelium, de Novati sceleribus responsum.2.8.
53.L.Maximi & ceterorum Confessorum ad Cyprianum, de suo reditu ex schismate.3.14.
54.LI.Cypriani ad illos, de reditu congratulatoria.3.3.
55.LII.Ad Antonianum, de Comelio & Novatiano.4.2.
56.LIII.Ad Fortunatum & alions collegas, de his qui per tormenta superantur.3.23.
57.LIV.Ad Cornelium Synodi Africanae de pace Lapsis dando.1.2.
59.LV.Ad eundem Cypriani, de Fortunato & Felicissimo.1.3.
58.LVI.Ad Thibaritanos exhortatoria ad Martyrium.4.6.
60.LVII.Ad Co [...]elium in exilio, de ejus confessione.1.1.
61.LVIII.Ad Lucium reversum ab exilio.3.1.
Epistolae miscellaneae in pace Ecclesiae variis temporibus conscriptae.
64.LIX.Ad Fidum, de infantibus baptizandis.3.8.
62.LX.Ad Episcopos Numidas, de redemtione fratrum ex captivitate Barbarorum.5.8.
2.LXI.Ad Euchratum, de Histrione.1.10.
4.LXII.Ad Pomponium, de Virginibus.1.11.
63.LXIII.Ad Caecilium, de Sacramento Dominici calicis.2.3.
65.LXIV.Ad Epictetum & plehem Assuritanorum, de Fortunatiano quondam eorum E­piscope.1.7.
3.LXV.Ad Rogatianum Episcopum, de superbo Diacon [...].3.9.
1.LXVI.Ad Clerum & plebem Furnitanorum, de Victore qui Faustinum tutorem no­minavit.1.5.
Epistolae scriptae sub Pontificatu Stephani, de baptizandis haereticis.
68.LXVII.Ad Stephanum Papam, de Martiano Arelatensi, qui Novatiano consensit. [...].23.
67.LXVIII.Ad Clerum & plebem Hispaniarum, de Basilide & Martiali.1.4.
66.LXIX.Ad Florentium Pupianum, de obtresctaribus.4.10.
70.LXX.Ad Januarium & ceteros Episcopos Numidas, Cypriani, & coepiscoporum, de baptizandis haereticis.1.12.
71.LXXI.Ad Quintum, de baptizandis haereticis.  
72.LXXII.Ad Stephanum Cypriani & Collegarum, de Concilic.2.3.
73.LXXXIII.Ad Jubaianum, de baptizandis haereticis.  
74.LXXIV.Ad Pompeium, contra Epistolam Stephani.  
75.LXXV.Ad Cyprianum Firmiliani, contra eandem Stephani Epistolam. 6.
69.LXXVI.Cypriani ad Magnum, de baptizandis Novatianis, & de iis qui in lecto gra­tiam consequuntur.1. & 4.7.
Epistolae in exilio conscriptae & sub finem vitae.
76.LXXVII.Ad Nemesianum & ceteros Martyres in metallo constitutos.3.25.
77.LXXVIII.Ad Cyprianum Nemesiani cum collegis responsum.5.10.
78.LXXIX.Ad eundem Lucii cum Collegis responsum.3.10
79.LXXX.Ad eundem Felicis & ceterorum responsum.5.11.
6.LXXXI.Cypriani ad Rogatianum Juniorem & ceteros Confessores in carcere constitutos.4.1.
80.LXXXII.Ad Successum de nunciis Roma reversis persecutionem nuntiantibus.5.9.
81.LXXXIII.Ad Clerum de suo, sub finem vitae, secessu.5.1.

LIBRI ET TRACTATUS.

Edit.   
Nost.Pamel.  
6.1.De Disciplina & habitu Virginum.pag. 67
8.2.De Lapsis.87
7.3.De Unitate Ecclesiae Catholicae: vulgo de simplicitate Praelatorum.75
9.4.De Oratione Dominica.99
12.5.Ad Demetrianum.129
2.6.De ldolorum vanitate.8
107.De Mortalitate.110
13.8.De Opere & Eleemosynis.137
4.9.De bono Patientiae.pag. 145
15.10.De Zelo & Livore.153
11.11.Ad Fortunatum de exhortatione Mar­tyrii.117
3.12.Ad Quirinum Test. contra Judaeos l. 1.13.
4.13.Ad eundem Test. contra Judaeos, l. 2.24
5.14.Ad eundem Testim. lib. 3.39
16.15.Concilium Carthaginiense de baptizandis haereticis.158

INDEX OPERUM SANCTI CYPRIANI JUXTA EDITIONEM ERASMI ET MANUTII, APPOSITIS etiam numeris editionis Pamelianae & nostrae.

Epistolae Libri primi.

  Pam.Nost.
I.COgnovimus frater. Ad Cornelium Papam de confessione ejus.Epist. 57.60.
II.Statueramus quidem. Ad eundem de pace Lapsorum.54.57.
III.Legi literas tuas. Ad eundem, de pace Lapsorum.55.59.
IV.Cum in unum convenissemus. Ad Clerum & plebem in Hispania consistentes, de Ba­silide & Martiale.68.67.
V.Et jampridem vobis. Ad Rogatianum & ceteros Confessores7.13.
VI.Pro tua religiosa diligentia. Ad Magnum de Novatiano, & de iis qui in lecto gratiam consequuntur.76.69.
VII.Graviter & dolenter motus. Ad Epictetum & plebem Assuritanorum, de Fortunatiano quondam Episcopo eorum.64.65.
VIII.Quanquam, fratres carissimi. Ad plebem, de quinque presbyteris schismaticis.40.43.
IX.Graviter commoti sumus. Ad Clerum & plebem Furnitanorum, de Victore qui Fau­stinum presbyterum tutorem nominavit.66.1.
X.Pro dilectione tua. Ad Eucratium, de Histrione.61.2.
XI.Legimus literas tuas frater. Ad Pomponium, de virginibus.62.4.
XII.Cum simul in Concilio essemus. Ad Januarium & ceteros, de haereticis baptizandis.70.70.

Epistolae libri secundi.

I.Ad quaedam disponenda. Ad Stephanum Papam de concilio.72.72.
II.Bene admones Donate. Ad Donatum. Tract. p. 1.2. 
III.Quanquam sciam frater: Ad Caecilium, de sacramento Domini calicis.63.63.
IV.Et cunctos vos pariter. Ad Moysen & Maximum Presbyteros & Confessores.16.37.
V.In ordinationibus. Ad Clerum & plebem, de Aureloi confessore, Lectore ordinato.33.38.
VI.Exulto laetus & gratulor. Ad Martyres & Confessores.9.10.
VII.Quanquam bene sibi conscius. Cleri Romani ad Cyprianum.31.30.
VIII.Et cum diligentia. De Novato & Novatian [...].49.52.
X.Quod servis Dei. Ad Cornelium de ordinatione ejus.42.45.
XI.Venerunt ad nos frater. Ad Cornelium de ordinatione Novatian.41.44.
XII.Et egisse nos & agere. Ad Cornelium de Confessoribus regressis.47.51.

Epistolae libri tertii.

I.Et nuper quidem tibi. Ad Lucium de exilio reversum.58.61.
II.Cum frequenter carissimi. Ad Confessores pravos.44.46.
III.Lectis literis vestris fratres. Ad Confessores de schismate reversos.51.54.
IV.Quales literas. Ad Clerum de Epistolis tam suis quam Romanorum edendis.32.32.
V.Quoniam comperi fratres. Ad Clerum Romanum de secessione sua.15.20.
VI.Quanquam sciam vos fratres. Ad Clerum, ut Confessoribus in carcere consistentibus omnibus humanitas praebeatur.37.12.
VII.Exultantibus nobis. Lucii Papae & ceterorum tam Martyrum, quam Confessorum.79.78.
VIII.Legimus literas tuas. Ad Fidum de infantibus baptizandis.59.64.
IX.Graviter & dolenter. Ad Rogatianum Episcopum de superbo diacono ejus.65.3.
X.Optaveram quidem fratres. Ad Clerum de cura pauperum & quiete Confessorum.6.14.
XI.Quantam solicitudinem. Ad Cyprianum de Confessoribus reversis.46.49.
XII.Ne quid minus ad poenam. Ad Cyprianum de quibusdam schismaticis.48.50
XIII.Faustinus collega noster. Ad Stephanum de Marciano Arelatensi, qui Novatiano con­sensit.67.68.
 Certi sumus frater. Ad Cyprianum Maximi, Urbani, Sidonii, Macarii, qui cum Corne­lio Episcopo pacem fecissent.50.53.
XIV.Diu patientiam meam. Ad Clerum de Presbyteris, qui temere pacem Lapsis dederunt, necdum sedata persecutione.10.16.
XV.Sollicitudo loci. Ad Martyres & Confessores, qui Lapsis petiernunt pacem dari.11.15.
XVI.Ingemiscere vos. Ad plebem de rescripto Martyrum, & Lapsis, qui pacem pe­tierunt.12.17.
XVII.Miror vos fratres. Ad Clerum de Lapsis & Catechumenis, ne vacui exeant.13.18.
[Page]XVIII.Legi literas vestras fratres. Ad Clerum de eis qui ad pacem festinant.Epist. 14.19.
XIX.Dominus loquitur & dicit. Ad Clerum non dandam Lapsis pacem ante Poenitentiam actam.18.26.
XX.Accepimus literas tuas. Ad Caldonium prima.20.25.
XXI.Cum de excessu boni viri. Ad Clerum Romanum, de dormitione Episcopi Ur­bici.4.9.
XXII.Ne quid Conscientiam. Ad Clerum de literis Romam missis, & de Saturo Lectore, & Hypodiacono Optato factis.24.29.
XXIII.Scripsistis mihi fratres. Ad Fortunatum & ceteros de iis qui per tormenta superan­tur.53.56.
XXIV.Saluto vos fratres. Ad Clerum propter curam pauperum & peregrinorum, ut de pe­cuniis ejus stipendientur.36.7.
XXV.Gloria quidem vestra. Ad Martyres & Confessores in metallo constitutos.77.76.

Epistolae libri quarti.

I.Saluto vos fratres carissimi. Ad Rogatianum & ceteros Confessores.81.6.
II.Accepi primas literas. Ad Antonianum de Cornelio & Novatiano.52.55.
III.Gloriam fidei & virtutis. Ad Moysen & Maximum Presbyteros, & ceteros Confesso­res.25.28.
IV.Quanquam sciam fratres. Ad Clerum de deprecando Deo pro peccatis nostris.8.11.
V.Agnoscenda & amplectenda sunt. Ad Clerum & plebem, de Celerino Confessore Le­ctore ordinato.34.39.
VI.Cogitaveram quidem fratres. Ad Thibaritanos de exhortatione martyrii.56.58.
VII.Quaesivisti etiam fili. Ad Magnum secunda, de iis qui in lecto gratiam consequun­tur.76.69.
VIII.Legi literas tuas frater. Ad Cornelium de Polycarpo Hadrumetino.45.48.
IX.Ego te f [...]ater credideram. Ad Florentium quem & Pupianum.69.66.
X.Nunciandum vobis fuit. Ad plebem de Numidico Confessore presbytero ordinato.35.40.

Epistolae libri quinti.

I.Cum perlatum ad nos fuisset. Ad Clerum de secessu ejus.83.81.
II.Saluto vos incolumis. Ad Clerum de cura pauperum & quiete plebis.5.5.
III.Integre & cum disciplina. Ad Clerum de Gaio Diddensi Presbytero, & Philumeno Hypodiacono, & Favorino Acolutho.28.34.
IV.Post factas ad vos literas. Ad Clerum Romanum de multis Confessoribus, & de Lu­ciani inverecundia, & Celerini Confessoris modestia.23.27.
V.Et dilectio communis. Ad Clerum Romanum de iis qui sibi pacem à Paulo Martyre datam vendicabant.29.35.
VI.Dominus noster. Ad Lapsos, qui illi de usurpata pace scripserunt.27.33.
VII.Vehementer contristatus sum. Ad Caldonium, & Herculaneum Episcopos.38.41.
VIII.Cum maximo animi nostri gemitu. Ad Episcopos Numidas, de redemtione fratrum ex captivitate barbarorum.60.62.
IX.Et religiosum nobis. Ad Cornelium, de Confessoribus.43.47.
X.Semper magnis sensibus. Nemesiani & aliorum ad Cyprianum.78.77.
XI.Resalutamus te. Felicis & ceterorum Confessorum ad Cyprianum.80.79.
XII.Inter varios. Moysis & Maximi & ceterorum Confessorum ad Cyprianum.26.31.
XIII.Quum perlegissemus. Cleri Romani, ad Cyprianum.30.36.
XIV.Scias nos. Confessorum universorum ad Cyprianum de pace Lapsis data.17.23.
XV.Necessitas. Caldonii & ceterorum ad Clerum Carthaginiensem de abstento Felicissimo cum suis.19.24.
XVI.Abstinuimus. Caldonii & ceterorum ad Clerum Carthaginiensem de abstento Felicissi­mo cum suis.39.42.

LIBRI ET TRACTATUS.

  • Oblatrantem te. Ad Demetrianum. pag. 129
  • Disciplina custos spei. De habitu Virginum. 67
  • Cum moneat Dominus. De Unitate Eccles. 75
  • Deos non esse quos colit vulgus. Quod Idola dii non [...] sint. 8
  • Multa & magna sun. De Opere & Ele [...]mosynis. 137
  • Zelare quod bonum videas. De Zelo & Livore. 153
  • De patientia locuturus. De bono Patientiae. 145
  • Et si apud plurimos vestrum. De mortalitate. 110
  • Pax ecce dilectissimi fratres. De Lapsis. 87
  • Evangelica praecepta dilectissimi fratres. De ora­tione Dominica. 99
  • Desiderasti Fortunate. Ad Fortunatum de exhor­tatione Martyrum. pag. 117
  • Obtemperandum fuit. Ad Quirinum adversus Ju­daeos. 13
  • Christum primogenitum esse. Ad eundem adver­sus Judaeos. 23
  • Pro fide ac devotione tua. Ad eundem. 39
  • Scripsisti mihi frater carissime. Ad Jubaianum de haereticis baptizandis. Epist. 73
  • Quanquam plene ea. Ad Pompeium, contra Epi­stolam Stephani. Epist. 74
  • Retulit ad me, frater. AD Quirinum. Epist. 71
  • Concilium Carthaginiense. De baptizandis haere­ticis. 158

INDEX EPISTOLARUM Juxta nomina eorum quibus dirigebantur ordine Alphabetico.

  • ANtoniano. 55.
  • Caecilio. 53.
  • Caldonii Cypriano. 24.
  • Caldonio Cypriani. 25.
  • Eidem cum aliis. 41.
  • Ejusdem clero Carthag. 42.
  • Celerini Luciano. 21.
  • Clero Carthag. 5.
  • Eidem. 14.
  • Eidem. 11.
  • Eidem. 16.
  • Eidem. 18.
  • Eidem. 19.
  • Eidem. 26.
  • Eidem. 29.
  • Eidem. 34.
  • Eidem. 32.
  • Eidem. 39.
  • Eidem. 12.
  • Clero & plebi Carthag. 38.
  • Iisdem. 39.
  • Iisdem. 4.
  • Iisdem. 81.
  • Confessorum Cypriano. 23.
  • Cornelii Papae eidem. 49.
  • Eidem. 45.
  • Eidem. 47.
  • Eidem. 46.
  • Eidem. 51.
  • Eidem. 52.
  • Eidem. 59.
  • Eidem. 60.
  • Cornelio Synodi Africanae. 57.
  • Epicteto & plebi Assuritanorum. 4.
  • Eucratio. 4.
  • Felicis cum aliis Cypriano. 79.
  • Fido. 64.
  • Firmiliani Cypriano. 75.
  • Florentio Pupiano. 66.
  • Fortunato & aliis. 56.
  • Furnitanorum Clero & plebi. 1.
  • Hispaniarum Clero & Plebi. 67.
  • Januario & aliis Numidis. 62.
  • Iisdem. 70.
  • Jubaiano. 73.
  • Lapsis. 33.
  • Luciani Celerino. 22.
  • Lucio Papae. 61.
  • Lucii Episcopi & alior Cypr. 53.
  • Magno. 69.
  • Martyribus & Confessoribus. 10.
  • Iisdem. 15.
  • Maximo & aliis. 46.
  • Maximi & alior Cypr. 53.
  • Iisdem Cypriani. 54.
  • Moysi & Maximo cum aliis. 37.
  • Iisdem. 28.
  • Eorundem Cypriano. 31.
  • Nemesiano & aliis. 76.
  • Ejusdem & aliorum Cypr. 77.
  • Plebi Carthaginiensi. 17.
  • Eidem. 43.
  • Pompeio. 64.
  • Pomponio. 4.
  • Quinto. 71.
  • Rogatiano Episcopo. 3.
  • Rogatiano cum aliis. 6.
  • Rogatiano Presbytero cum aliis. 13.
  • Romani Cleri Carthag. Clero. 8.
  • Romano Clero Cypr. 9.
  • Eidem. 20.
  • Eidem. 27.
  • Eidem. 35.
  • Ejusdem Cypriano. 36.
  • Ejusdem eidem. 30.
  • Stephano Papae. 68.
  • Eidem. 72.
  • Successo. 80.
  • Thibaritanae plebi. 58.

INDEX Exhibens tempus & ordinem Epistolarum secundum hanc editionem & Annales Cyprianicos: adjectis earum numeris juxta ordinem Pamelii.

Epistolae IV. à Cypriano Episcopo, per Fa­biani tempora, scriptae.
Ordo Noster.Ordo Pamelii.
I.66.
II.61.
III.65.
IV.62.
Epistolae XXXIX. in secessu Cypriani, sede Romae vacante, scriptae.
V.5.
VI.81.
VII.36.
VIII.3.
IX.4.
X.9.
XI.8.
XII.37.
XIII.7.
XIV.6.
XV.11.
XVI.10.
XVII.12.
XVIII.13.
XIX.14.
XX.15.
XXI.21.
XXII.22.
XXIII.17.
XXIV.19.
XXV.20.
XXVI.18.
XXVII.23.
XXVIII.25.
XXIX.24.
XXX.31.
XXXI.26.
XXXII.32.
XXXIII.27.
XXXIV.28.
XXXV.29.
XXXVI.30.
XXXVII.16.
XXXVIII.33.
XXXIX.34.
XL.35.
XLI.38.
XLII.39.
XLIII.40.
Epistolae XVII. post reditum Cypriani, per Cornelii tempora, scriptae.
XLIV.41.
XLV.42.
XLVI.44.
XLVII.43.
XLVIII.45.
XLIX.46.
L.48.
LI.47.
LII.49.
LIII.50.
LIV.51.
LV.52.
LVI.53.
LVII.54.
LVIII.56.
LIX.55.
LX.57.
Epistol. III. per Lucii tempora, scriptae.
LXI.58.
LXII.60.
LXIII.63.
Epistol. XII. per Stephani temp. scriptae.
LXIV.59.
LXV.64.
LXVI.69.
LXVII.68.
LXVIII.67.
LXIX.76.
LXX.70.
LXXI.71.
LXXII.72.
LXXIII.73.
LXXIV.74.
LXXV.75.
Epist. IV. per Xysti temp. scriptae.
LXXVI.77.
LXXVII.78.
LXXVIII.79.
LXXIX.80.
Epistolae II. sub finem vitae Cypriani scriptae.
LXXX.82.
LXXXI.83.
Duae Pamelii, prima & secunda excluduntur.

INDEX S. SCRIPTURARUM TOTO OPERE CITATARUM,
à Jac. Pamelio adornatus; relatione habita ad praesentem hanc Editionem.

Quum in Veterum operibus soleant plerique non aliud quam Scripturarum toto opere explicatarum Indicem texere, idque etiam verbis immutatis, ita ut quae plerumque citantur juxta editionem 70. Interpretum, ipsi describant juxta vulgatam D. Hieronymi editionem (quam recte viderint alii) consilio eruditis­simorum quorundam Theologorum, & verbo tenus ipsum Cyprianum secutus sum, & quidquid apud illum citatur, in hunc indicem contexui. Primus numerus indicat locum Scripturae: Alter vero paginam hujus libri in quo ci­tatur. Litera E. Epistolas, T. Tractatus, N. Annotationes designat.

EX GENESI.

SPIRITUS Domini ferebatur super aquam, c. 1. v. 2. T. 159.

Et vidit Deus lucem, quia bona est; & divisit inter lucem & tenebras. ib. v. 4. T. 164.

Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram, ib. v. 26. T. 72.

Adam primus à Deo factus, ib. v. 27. T. 18.

Crescite & generate, ib. v. 28. T. 74.

Plasmavit Deus hominem, & insufflavit in faciem ejus flatum vitae, ib. E. 316.

Complevitque Deus die septimo opus suum. c. 2. v. 2. T. 20.

Plantaverat autem Dominus Deus paradisum. ibid. v. 8. T. 121.

Tunc dixit Deus ad serpentem; Quia tu hoc fecisti, ma­ledictus te ab omni genere bestiarum terrae. Pectore tuo & ventre repes, & erit tibi terra cibus in omnibus diebus vitae tuae. Et ponam inimicitiam inter te & mulierem, & inter semen ejus: ipse tuum observabit caput, & tu observabis calcaneum ejus, c. 3. v. 14. T. 28, 90.

Multiplicans multiplicabo tristitias tuas, & gemitus tuos: & in tristitia paries filios, & erit conversio tua ad virum tuum, & ipse tui dominabitur, ib. v. 16. T. 54, 73.

Tunc dixit Dominus ad Adam: Quia exaudisti vocem uxoris tuae, & manducasti ex illa arbore, de qua sola praece­peram tibi ne manducares; maledicta terra erit in omnibus operibus tuis. In tristitia & gemitu edes ex ea omnibus die­bus vitae tuae. Spinas & tribulos ejiciet tibi, & pabulum a­gri edes. In sudore vultus tui edes panem tuum, donec re­vertaris in terram, de qua & sumtus es; quia terra es & in terram ibis, ib. v. 17. T. 59. N. 2. ib. 148.

Abel justus, c. 4. v. 2. T. 18.

Ad Cain munera non respexit Deus, ibid. v. 5. T. 81, 106.

Et interfecit fratrem suum Abel, ibid. v. 8. E. 177, 259. T. 154.

Et complacuit Enoch Deo, & non est inventus postmo­dum, quia Deus illum transtulit, c. 5. v. 24. T. 18, 59, 115.

Noë clectus, c. 6. v. 8. T. 18.

Noë obtulit Deo, & delectatus est Deus in odorem sua­vitatis, c. 8. v. 20. E. 331.

Bibensque vinum inebriatus est, cap. 9. v. 21. E. 276, 279.

Et dixit Dominus Deus ad Abraham: Exi de terra tua, & de cognatione tua, & de domo patris tui, & vade in il­lam terram quam tibi ostendero: & faciam te in gentem ma­gnam, & benedicam te, & magnificabo nomen tuum, & [...]ris benedictus; & benedicam qui te benedixerit; & male­dicam qui te maledixerit, & benedicentur in te omnes tri­bus terrae, c. 12. v. 1. T. 21.

Melchisedech rex Salem protulit panem & vinum, fuit autem sacerdos Dei summi, & benedixit Abraham, c. 14. v. 18. E. 277. T. 18.

Credidit Abraham Deo, & deputatum est ei ad justitiam, c. 15. v. 6. E. 277. T. 17, 56.

Abrahae de ancilla natus est prior filius, cap. 16. v. 15. T. 20.

Circumcidetur ex vobis octavo die, c. 17. v. 10. T. 18.

Et pluit Dominus super Sodomam & Gomorrham sulphur & ignem de coelo à Domino, c. 19. v. 24. T. 55.

Uxor Loth retro respexit, ib. v. 26. E. 187.

Et tentavit Deus Abraham, & dixit ad illum: Accipe fi­lium tuum unicum quem diligis Isaac, & vade in terram al­tam imponens illum ibi in hostiam, in unum ex montibus de quo tibi dixero, c. 22. v. 1. T. 50, 113, 147.

Et vocavit Abraham Ange [...]us Domini de coelo, & dixit illi: Abraham, Abraham, Ille autem dixit: Ecce ego: Et dixit: Noli imponere manum tuam super puerum, neque feceris illi quicquam. Nunc enim cognovi, &c. ib. v. 11. T. 26, 53.

Non accipias uxorem filio meo de semine Chanaan, cap. 24. v. 3. T. 60.

Et dixit Dominus Rebeccae: Duae gentes in utero tuo sunt, & duo populi de ventre tuo dividentur, & populus populum superabit, & major serviet minori, c. 25. v. 23. T. 20.

Esau primatus perdidit, ib. E. 313. T. 150.

Et benedixit lsaac Jacob: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, quem benedixit Dominus. Et det tibi Deus de rore & coeli, & à fertilitate terrae multitudinem frumenti, & vini, & olei; & servient tibi gentes, & adorabunt te prin­cipes, & [...]ris Dominus fratris tui, & adorabunt te filii patris tui; & qui te maledixerit, erit maledictus, & qui te bene­dixerit, benedictus, c. 27. v. 27. T. 21.

Jacob fugientem persecutus est Esau, ibid. vers. 41. E. 259.

Lapidem posuit Jacob ad caput suum, cap. 28. v. 11, T. 32.

Jacob uxores duas habuit, c. 29. v. 23. T. 20.

Rachel peperit Joseph, c. 30. v. 22. T. 20.

Et dixit mihi Angelus Domini in somnis: Ego sum Deus, quem vidisti in loco Dei, ubi unxisti mihi titulum lapideum, & vovisti mihi votum, c. 31. v. 13. T. 26.

Dixit autem Deus ad Jacob: Exsurge & ascende in lo­cum Bethel, & habita illic, & fac illic altare illi Deo, qui tibi apparuit cum sugeres à sacie Esau fratris tui, c. 35. v. 1. T. 26. N. 3. ib.

[Page]Ecce somniator venit. Nunc crgo venite, occidamus cum, c. 37. v. 19. E. 287.

Ut vendiderunt Joseph fratres ejus, ibid. v. 28. E. 259. T. 154.

Thamar cooperuit se pallio, & adornavit; & cum aspexis­set eam Judas, visum e [...]t ei meretricem esse, cap. 38. v. 14. T. 56.

Ut vidit autem Joseph, quoniam superposuit pater suus manum dexteram super caput Ephraim, grave illi visum est; & apprehendit Joseph manum patris sui, auferre eam à capite Ephraim ad caput Manasse. Dixit autem Joseph ad patrem suum: Non sic pater. Hic est primogenitus meus, superpone dexteram mam super caput ejus. Ille autem no­luit, & dixit: Scio fili, scio; & hic erit in populum, & hic exaltabitur, sed frater ejus junior major illo erit, & semen ejus erit in multitudinem gentium, c. 48. v. 17. T. 21.

Juda, te laudabunt fratres tui, manus super dorsum ini­micorum tuorum. Adorabunt filii patris tui, catulus leonis Juda, de frutice fili mi ascendisti, recubans obdormivisti si­cut leo, & velut catulus leonis. Quis excitabit illum? Non deficiet princeps de Juda, & dux de femoribus ejus, quoad­usque veniant deposita illi; & ipse est spes gentium. Deli­gans ad vitem pullum suum, & ad Helicem pullum asinae suae: lavabit in vino stolam suam, & in sanguine uvae ami­ctum suum. Formosi oculi ejus à vino, & candidi dentes ejus magis quam lac, c. 49. v. 8. E. 277. T. 21.

EX EXODO.

QUantoque eos deprimebant, tanto plures fiebant & in­valescebant magis, c. 1. v. 12. T. 123.

Et apparuit ei Angelus Domini in flamma ignis de rubo, & vidit quoniam rubus arderet igni, rubus autem non cre­mabatur. Et dixit Moyses: Transiens videbo hoc grande visum cur itaque non crematur rubus. Ut vidit autem quo­niam accedit videre, vocavit eum Dominus Deus de rubo, dicens: Moyses, Moyses. Qui dixit: Quid est? Et dixit: Ne accesseris huc nisi solveris calceamentum de pedibus tuis; locus cnim in quo stas, terra sancta est. Et dixit ei: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, & Deus Isaac, & Deus Jacob, c. 3. v. 2. T. 33, 64.

Quis dedit os homini? & quis fecit mogilalum? & quis surdum? & quis videntem & caecum? Nonne ego Dominus Deus tuus? Et nunc perge, & ego aperiam os tuum, & in­struam te quid loquaris, c. 4. v. 11. T. 123.

Accipiant sibi singuli ovem per domos tribuum, ovem si­ne vitio, perfectum, masculum, anniculum erit vobis. Ab agnis & ab hoedis accipietis, & occident illum omne vulgus synagogae filiorum Israël ad vesperam; & accipient de san­guine ejus, & ponent super duos postes, & super limen in domibus, in quibus eum edent in ipsis, & edent carnes ipsa nocte assatas igni, & azyma cum picridibus edent. Non e­detis ab cis crudam neque coctam in aqua, nisi assatam igni; caput cum pedibus & interancis nihil derelinquetis ex his in mane, & os non confringetis ex eo. Quae autem relicta fuerint de eo usque in mane, igni crementur. Sic autem comedetis eum: Lumbi vestri praecincti, & caligae vestrae in pedibus vestris, & bacula vestra in manibus vestris, & ede­tis eum festinanter, Pascha est enim Domini, cap. 12. v. 11. T. 31, 48.

Et erit sanguis in signo vobis super domos, in quibus ibi eritis; & videbo sanguinem, & protegam vos, & non erit in vobis plaga diminutionis, cum percutiam terram AEgypti, ib. v. 13. T. 31, 135.

In domo una comedetur, non ejicietis de domo carnem foras, ib. v. 46. E. 295. T. 63, 80.

Deus autem praeibat eos, die quidem per columnam nubis ostendere illis iter, noctu autem in columna ignis, cap. 13. v. 21. T. 26.

Quid hoc nobis fecisti in ejiciendo nos de AEgypto? Mc­ [...]ius est nobis servire AEgyptiis, quam mori in solitudine hac. Et dixit Moyses ad populum: Fidite, & slate, & cernite sa­lutem quae à Domino est, quam vobis faciet hodie. Domi­nus ipse pugnabit pro vobis, & vos tacebitis, c. 14. v. 11. T. 122. N. 2. ib.

Pharao submersus in mari rubro, ib. E. 298.

Promovit auterm Angelus Dei, qui praecedebat exercitum filiorum Israël, ib. v. 19. T. 26.

Colligat unusquisque gomor per singula capita, c. 16. v. 4. E. 298.

Dixitque Moyses ad Jesum: Elige tibi viros, & exi, & constitue cum Amalech in crastinum. Ecce ego stabo in cacumine collis, & virga Dei in manu mea. Et factum est cum levabat manus Moyses, praevalebat Israël: ubi autem submiserat manus Moyses, invalescebat Amalech: sed ma­nus Moysi erant graves, & accepto lapide supposuerunt sub eo, & sedebat super eum: & Aaron & Ur sustentabant manus ejus hinc & inde, & factae sunt manus Moysi stabiles usque in occasum solis, & fugavit Jesus Amalech, & om­nem populum ejus. Et dixit Dominus ad Moysen: Scribe hoc, ut sit memoria in libro, & da in aures Jesu; quoniam deletione deleam memoriam Amalech de sub coelo, c. 17. v. 9. T. 32. 34. 122. N. 5. ib.

Et dixit Dominus ad Moysen: Descende & testificare po­pulo, & sanctifica illos hodie & cras, & lavent vestem suam, & sint parati in perendinum diem, die enim tertio descendet Dominus in montem Sina, c. 19. v. 10. T. 35. N. 2. ib.

Et mons Sina fumabat totus, quoniam descendebat Do­minus in eum in igne, ib. v. 18. T. 64.

Cum praecepisset Dominus Moysi, ut sanctificaret popu­lum in diem tertium, sanctificavit ille, & adjecit: Estote parati: tribus diebus non accedetis ad mulieres, c. 19. v. 15. T. 55.

Et sacerdotes qui accedunt ad Dominum Deum sanctifi­centur, ne forte derelinquat illos Deus, ib. v. 22. E. 282, 287, 305.

Non erunt tibi dii alii absque me, cap. 20. v. 3. T. 120, 130.

Non facies tibi idolum, nec cujusquam similitudinem, ib. v. 4. T. 60, 120.

Non accipies nomen Domini Dei tui in vanum, ib. v. 7. T. 50.

Honora patrem & matrem, ib. v. 12. E. 312.

Non facietis vobis Deos argenteos neque aureos, ibid. v. 23. T. 60.

Sacrificans di [...]s eradicabitur nisi Domino soli, c. 22. v. 20. T. 89, 120; 133. E. 264, 282.

Omnem viduam & orphanum non vexabitis. Si autem vexaveritis eos, & vociferantes exclamaverint ad me; exau­diam exclamationes eorum, & irasear animo in vobis, & perimam vos gladio, & erunt conjuges vestrae viduae & filii vestri orphani, ib. v. 22. T. 65.

Principem populi tui non maledices, ib. v. 28. T. 50.

Innocentem & justum non occides, c. 23. v. 7. T. 130.

Ecce ego praemitto Angelum meum ante faciem tuam ad custodiendum te in itinere, ut te inducat in te [...]ram, quam tibi praeparavi. Observa eum & obaudi eum, & ne fueris inobediens ei, & non deerit tibi, nomen enim meum in illo est, ib. v. 20. T. 26. N. 2. ib.

Septiformis lucerna in tabernaculo martyrii, c. 25. v. 31. T. 21.

Et cum accedunt ministrare ad altare sancti, non addu­cunt in se delictum, ne moriantur, cap. 28. v. 43. E. 282. N. 6. ib.

Populus ad Aaron: exsurge & fac nobis Deos qui nos prae­cedant, quia Moyses vit hic qui nos ejecit de AEgypto, quid ei acciderit, non scimus, c. 32. v. 1. T. 16. N. 2. ib.

Et fecit ex eis caput bubulum, ib. v. 4. T. 150. N. 1. ib.

Et consedit populus manducare & [...]bere, & surrexerunt ludere, ib. v. 6. T. 60.

Precor Domine, deliquit populus hic delictum grande: fecerunt sibi deos aureos & argenteos, & nunc si dimittis eis delictum, dimitte; sin autem, dele me de libro quem scripsisti. Et dixit Dominus ad Moysen: Si quis deliquit ante me, delebo cum de libro meo, ibid. v. 31. T. 16, 93, 121.

EX LEVITICO.

OMne mundum manducabit carnem. Anima autem quae­cunque manducaverit ex carne sacrificit salurtaris, quod est Domini & immunditia ipsius super ipsum est, peribit ani­ma illa de populo suo, c. 7. v. 20. T. 63, 92.

Nadab & Abihu filii Aaron offerebant ignem alienum, c. 10. v. 1. E. 308. T. 84.

Sancti estote, quoniam ego sanctus sum, c. 19. v. 2. E. 301. T. 103.

Non dormiet merces mercenarii tui apud te usque in ma­ne, ib. v. 13. T. 62.

Diliges amicum tuum sicut teipsum, ego Dominus, ibid. v. 18. E. 190.

Non facietis cirrum ex corona capitis vestri, non cor­rumpetis effigiem barbae vestrae, ib. v. 27. T. 62, 96.

A facie senioris exurges, & honorabis personam Presby­teri, ib. v. 32. T. 62.

Homo in quo fuerit vitium & macula, non accedet of­ferre dona Deo, c. 21. v. 21. E. 282, 287, 305.

Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Produc eum [Page] qui maledixerit, foras extra castra, & imponent omnes qui audierunt manus suas super caput ejus, & lapibabit eum om­nis Synagoga filiorum Ifrael, c. 24. v. 13. T. 50.

EX NUMERIS.

ET locutus est Dominus ad Moysen; dicens: Accipe Levitas de medio filiorum Israel & purificabis eos. Et ita facies eis purificationem eorum, circumsparges eos aqua purificationis. c. 8. v. 7. E. 298.

Aqua aspersionis purificatio est, ib. v. 19. E. ib.

Et fuit Moyses homo nimis lenis, cap. 12. v. 3. E. 246. N. 2. ib.

Desinat murmuratio eorum à me, & non morientur, c. 17. v. 10. T. 50, 113.

Chore, Dathan & Abiron surrexerunt contra Moysen, c. 16. v. 1. T. 83. E. 172, 296, 308.

Separamini à tabernaculis hominum istorum durissimorum, & noli tangere ab omnibus quae sunt eis, ne simul pereatis in peccato eorum, ib. v. 26. E. 288. 296.

Memoriale filiis Israel, ut non accedat quisquam alienige­na, qui non ex semine Aaron, imponere incensum ante Do­minum, & non sit, ib. v. 40. E. 296.

Tribui autem Levi non dedit possessionem, cap. 8. v. 20. E. 170.

Et homo qui fuerit immundus usque ad vesperam hic pu­rificabitur die tertio & die septimo, & mundus erit: Si au­tem non fuerit purificatus die tertio & die septimo, non erit mundus, & exterminabitur anima illa de Israel, quoniam aqua aspersionis non est super eum, c. 19. v. 7. E. 298.

Et omnia quae tetigerit immundus, immunda erunt, ibid. v. 22. E. 300.

Apprehende Aaron fratrem tuum, & Eleazarum filium ejus, & impones eos in montem coram omni Synagoga, & exue Aaron stolam ejus, & indue Eleazarum filium e­jus, & Aaron appositus moriatur illic, cap. 20. vers. 25. E. 288.

Asina Balaam, c. 22. v. 30. T. 123.

Non quasi homo Deus suspenditur, neque quasi filius ho­minis minas patitur, c. 23. v. 19. T. 34. N. 1. ib.

Ecce populus quasi populus Leoninus exsurget, ib. v. 24. T. 21.

Procedet homo de semine ejus & dominabitur multarum gentium, & exaltabitur Gog regnum ipsius, & augebitur re­gnum ejus, & Deus eduxit eum ab AEgypto, quasi claritas unicornis ei, & edet gentes inimicorum suorum, & crassitu­dines illorum emedullabit, & ballistis suis configet immi­cum: recumbens requievit quasi leo, & quasi catulus leo­nis. Quis suscitabit eum? Qui benedicunt te benedicti sunt, qui maledicunt te maledicti sunt, cap. 24. vers. 7. T. 28. N. 5. ib.

Orietur stella ex Jacob, & exsurget homo ex Israel, ib. v. 17. T. 28.

Zelus Phinees, c. 25. E. 309.

EX DEUTERONOMIO.

DOminus Deus tuus, Deus zelans est, cap. 4. vers. 24. E. 309.

Diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo, & de tota anima tua, & de tota virtute tua, cap. 6. vers. 5. T. 52.

Dominum Deum tuum adorabis, & illi soli servies, ibid. v. 13. T. 48, 120, 130.

Dominus Deus tuus vexabit te, & famen injiciet tibi, & cognoscetur in corde tuo, si bene custodieris praecepta ejus, sive non, c. 8. v. 2. T. 113.

Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis Do­minum Deum vestrum ex toto corde vestro, & ex tota ani­ma vestra, c. 13. v. 3. T. 50, 113, 122.

Et propheta ille, aut somnium somnians; ille qui locutus est, ut errare te faceret à Domino Deo tuo, interficietur, ib, v. 5. E. 229.

Quod si rogaverit te frater tuus, aut filius tuus, aut filia tua, aut uxor tua quae est in sinu tuo, aut amicus tuus, qui aequalis est animae tuae, latenter dicens: Eamus & serviamus diis aliis, diis gentium; non consenties ei, & non exaudies eum, & non parcet oculus tuus super eum & non celabis eum; annuncians annunciabis de illo. Manus tua erit super eum inprimis, interficere eum, & manus omnis populi postremo; & lapidabunt eum & morietur: quoniam quaesivit avertere te à Domino Deo tuo, ib. v. 6. T. 121. N. 3. ib.

Aut si audieris in una ex civitatibus, quas Dominus Deus tuus dabit tibi inhabitare te illic, dicentes: Eamus & servia­mus diis aliis, quos non nosti; quaeres solicite, & si invene­ris certum esse quod dicitur: interficiens necabis omnes qui sunt in civitate caede gladii, & incendes civitatem igni, & erit sine habitaculo in aeternum. Non reaedificabitur etiam nunc, ut avertatur Dominus ab indignatione irae suae, & da­bit tibi misericordiam, & miserebitur tui, & multiplicabit te, si exaudieris vocem Domini Dei tui, & observaveris praecepta ejus, ib. v. 12. T. 121.

Et homo quicunque fecerit in superbia, ut non exaudiat sacerdotem aut judicem quicunque fuerit in diebus illis, mo­rietur homo ille, cap. 17. vers. 12. E. 172, 175, 229, 260, 284.

Et omnis populus cum audierit, timebit, & non agent impie etiam nunc, ib. E. 172.

Non ominemini, neque auguremini, cap. 1. vers. 10. T. 62.

Et dixit Dominus ad me: Prophetam excitabo eis de fra­tribus eorum sicut te; & dabo verbum meum in ore ejus, & loquetur ad eos ca quae praecepero ei. Et quisquis non au­dierit, quaecunque locutus fuerit Propheta ille in nomine meo, ego vindicabo, ib. v. 18. T. 20.

Non induetur vir veste muliebri, cap. 22. vers. 5. E. 171.

Non foenerabis fratri tuo usura pecuniae & usura ciborum, c. 23. v. 19. T. 57.

Si autem voveris votum Domino Deo tuo, non moram feceris reddere illud, quia inquirens quaeret illud Dominus Deus tuus à te, & erit in peccatum. Ea quae egredientur per labia tua, observabis, & facies donum quod locutus es ore tuo, ib. v. 21. T. 54.

Et scribes super lapidem omnem legem hanc, manifeste nimis, c. 27. v. 8. T. 31.

Eritis gentes in caput, incredulus autem populus in cau­dam. c. 28. v. 24 T. 21.

Et erit pendens vita tua ante oculos tuos, & timebis die & nocte, & non credes vitae tuae, ibid. vers. 66. T. 33. N. 3. ib.

In novissimis diebus circumcidet Deus cor tuum, & cor seminis tui ad Dominum Deum amandum, cap. 30. vers. 6. T. 18.

Ecce dedi ante faciem tuam vitam & mortem, bonum & malum: elige vitam tibi, ut vivas, ib. v. 19. T. 58.

Sacrificaverunt daemoniis, & non Deo, cap. 32. vers. 17. T. 16, 120.

Mihi vindictam & ego retribuam, ib. v. 35. T. 64, 133.

Videte, quia ego sum Deus, & non est Deus praeter me. Ego interimam & vivere faciam, percutiam & ego sanabo, & non est qui eripiat de manibus meis, ibid. vers. 39. T. 120.

Qui dicunt patri aut matri: Non novi te, & filios suos non agnoverunt, hi custodierunt praecepta tua, & testamen­tum tuum servaverunt, c. 33. v. 9. T. 101, 121, 141.

EX JESU NAVE.

NOn recedet liber legis hujus ab ore tuo, sed meditaberis in eo die ac nocte, ut observes facere omnia quae scripta sunt in eo, c. 1. v. 8. E. 315.

Patrem tuum, & matrem tuam, & fratres tuos, & totam domum patris tui colliges ad teipsam in domum tuam: & omnis qui exierit ostium domus tuae foras, reus sibi erit, c. 2. v. 18. T. 80. E. 295.

Et dixit Dominus ad Jesum: Fac tibi cultellos petrinos nimis acutos, & assidens circumcide secundo filios Israël, c. 5. v. 2. T. 18.

Et factum est cum esset Jesus in Jerico, circumspexit ocu­lis, & vidit hominem stantem ante faciem suam, & frameam habentem (vel tenentem) in manu ejus, & dixit: Noster es, an adversariorum? ille autem dixit: Ego sum dux virtu­tis Domini, nunc adveni. Et Jesus cecidit in faciem ad ter­ram, & ait illi: Domine, quid imperas famulo tuo? Et ait dux virtutis Domini: Solve calceamentum de pedibus tuis, locus enim in quo stas, terra sancta est, ib. v. 13. T. 33. N. 1. ib.

Et accepit lapidem magnum, & statuit eum illic contra Dominum. Et ait Jesus ad populum: Ecce lapis iste erit in testimonium, quia iste audivit omnia quae dicta sunt à Do­mino, quanta locutus est ad vos hodie, & erit ipse vobis in testimonium in novissimo dierum, quando recesseritis à Deo vestro, c. 24. v. 26. T. 31. N. 2. ib.

EX JUDICUM LIB.

ET fecerunt filii Israël malignum coram Domino Deo Patrum suorum, qui ejecit eos de terra AEgypti, & secu­ti sunt Deos gentium, quae circa illos sunt, & offenderunt Dominum, & reliquerunt Deum, & servierunt Baal. Et adjecerunt filii Israel iterum facere malignum coram Domi­no, & servierunt Baal & diis alienigenarum, & reliquerunt Dominum, & non servierunt illi, c. 2. v. 11. T. 16.

EX REGNORUM LIB. I.

LOquebatur in corde suo, & labia ejus movebantur, & vox ejus non audiebatur, & exaudivit eam Deus, c. 1. v. 13. T. 100.

Nolite gloriari neque loquamini elata, & non procedat magniloquentia de ore vestro, quia Deus scientiarum Do­minus, c. 2. v. 3. T. 46.

Invalidus factus est arcus potentium, & infirmi accincti sunt virtute, ib. v. 4. T. 46.

Sterilis peperit septem, &c. ib. v. 5. T. 20.

Si delinquendo peccet vir adversus virum, orabunt pro eo Dominum: si autem in Deum peccet homo, quis orabit pro eo? ib. v. 25. T. 54, 121.

Eos qui clarificant me, clarificabo: & qui spernit me, spernetur, ib. v. 30. T. 102, 156.

Et suscitabo mihi sacerdotem fidum, qui omnia quae sunt in corde meo faciet, & aedificabo ei domum fidelem, & transibit in conspectu Christorum meorum omnibus diebus, & erit qui remanserit in domo tua, veniet adorate in obo­lo pecuniae & in pane uno, ib. v. 35. T. 20.

Posuerunt arcam super lapidem magnum, cap. 6. v. 15. T. 32.

Lapidem statuit Samuel, & appellavit eum Abenezer, id est, lapis auxiliator, c. 7. v. 12. T. 32.

Non te spreverunt, sed me, c. 8. v. 7. E. 172, 260, 284.

Homo videt in facie, Deus autem in corde, c. 16. v. 7. T. 58, 95. E. 246.

Lapis, quo frontem Goliae percussit David, c. 17. v. 49. T. 32.

Et respondit sacerdos ad David, & dixit: Non sunt panes profani in manu mea, nisi panis sanctus unus: si observati sunt pueri à muliere, manducabunt, cap. 21. vers. 4. T. 55. N. 2. ib.

EX REGNORUM II.

ET fuit verbum Domini ad Nathan, dicens: Vade & die servo meo David: Haec dicit Dominus: Non tu aedifi­cabis mihi domum ad inhabitandum, sed erit cum impleti fuerint dies tui, & dormieris cum patribus tuis, suscitabo se­men tuum post te, qui erit de utero tuo, & parabo regnum ejus; hic aedificabit mihi domum in nomine meo, & erigam thronum ejus in secula, & ego ero ei in patrem, & ipse erit mihi in filium, & fidem consequetur domus ejus, & regnum ejus usque in secula in conspectu meo, cap. 7. vers. 11. T. 19. N. 1. ibid.

EX REGNORUM III.

ET averterunt uxores alienigenae cor ejus post Deos suos, c. 11. v. 4. T. 61.

Et excitavit Dominus Satanam ipsi Solomoni, ib. v. 14. T. 62, 84, 106.

Achias Propheta Jeroboam Regi obvius factus in campo, in duodecim scissuras vestimentum suum discidit, dicens: Sume tibi decem scissuras, quia haec dicit Dominus: Ecce scindo regnum de manu Solomonis, & dabo tibi decem sceptra, & duo sceptra erunt ei propter servum meum Da­vid, & propter Hierusalem civitatem, quam elegi ut ponam nomen meum illic, ib. v. 30. T. 79.

A tribu Juda & Benjamin scissae sunt decem tribus. ibid. E. 295.

Homo Dei ad Hieroboam missus, c. 13. v. 9. E. 296.

Helias pastus à corvis, c. 17. v. 6. T. 105, 140.

Haec dicit Dominus: Fidelia farris non deficiet, & cap­saces olei non diminuetur usque in diem, quo dabit Domi­nus imbrem super terram, ib. v. 14. T. 141. N. 3. ib.

AEmulando aemulatus sum Domino Deo omnipotenti, quia dereliquerunt te filii Israel, altaria tua demolierunt, & Pro­phetas tuos interfecerunt gladio, & remansi ego solitarius, & quaerunt animam meam auferre eam, cap. 19. vers. 10. T. 16. E. 290.

EX REGNORUM IV.

INfans resuscitatus ab Helisaeo, c. 4. v. 34. E. 280.

Et indignatus est Dominus in omne semen Israel, & di­movit eos, & dedit eos in direptionem donec abj [...]ceret eos à facie sua, quia dissipatus est Israel à domo David, & con­stituerunt sibi Regem Hieroboam filium Nabat. c. 17. v. 19. E. 295.

Non morientur patres pro filiis: & filii non morientur pro patribus, unusquisque in peccato suo morietur, c. 24. v. 6. E. 250.

Venit Nabuchodonosor Rex Babyloniae in Hierusalem, & expugnabat eam, & dedit eam Deus in manum ejus, ibid. v. 11. T. 106.

EX PARALIPOMENON II.

DOminus vobiscum est dum estis cum ipso, si derelique­ritis eum, derelinquet vos, cap. 15. vers. 2. T. 53, 122.

Et dixit eis Zacharias: Haec dicit Dominus Deus, dere­liquistis vias Domini, & ipse derelinquet vos, c. 24. v. 21. E. 268.

Ozias Iepra percussus, c. 26. v. 18. T. 83.

EX ESDRAE I.

SAtis non fit Deo cum vastarentur Judaei, nisi alienigenas uxores cum filiis quoque quos ex illis procreaverant, re­liquissent, c. 10. T. 60.

EX ESDRAE II.

DEsciverunt à te, & abjecerunt legem tuam post dorsum suum, & Prophetas tuos interfecerunt, qui obtestaban­tur eos, ut reverterentur ad te, c. 9. v. 26. T. 16.

EX ESDRAE III.

VEritas manet, & invalescit in aeternum, & vivit & obti­net in secula seculorum, c. 4. v. 38. E. 317.

EX TOBIA.

ET dixi Tobiae filio meo: Vade & adduc quemcunque pauperem inveneris ex fratribus nostris, qui tamen in mente habeat Deum ex toto corde suo; eum adduc, & man­ducabit pariter mecum prandium hoc. Ecce sustineo te fili, donec venias, c. 2. v. 2. T. 43. N. 4. ib.

Ubi sunt justitiae tuae, ecce quae pateris, ib. v. 15. T. 47, 112.

Omnibus diebus vitae tuae, fili, Deum in mente habe, & noli praeterire praecepta ejus. Justitiam fac omnibus diebus vitae tuae, & noli ambulare viam iniquitatis; quoniam agen­te te ex veritate, erit respectus operum tuorum. Ex substan­tia tua fac elcemosynam, & noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: its fiet ut nec à te avertatur facies Die. Quo­modo habueris fili, sic fac. Si tibi fuerit copiosa substantia, plus ex illa fac eleemosynam: si exiguum habueris, ex hoc ipso exiguo communica. Et ne timueris cum facis eleemo­synam; praemium bonum reponis tibi in diem necessitatis: quoniam eleemosyna à morte liberat, & non patitur ire in tenebras. Munus bonum est eleemosyna, omnibus qui fa­ciunt eam coram summo Deo, c. 4. v. 6. T. 43, 142.

Uxorem accipe ex semine parentum tuorum, & noli su­mere alienam mulierem, quae non est ex tribu parentum tuo­rum, ib. v. 12. T. 60.

Opera Dei revelare & confiteri honorificum est, cap. 12. v. 8. T. 108, 112.

Bona est oratio cum jejunio & eleemosyna, cap. 12. vers. 9. T. 107, 138.

Quia eleemosyna à morte liberat, & ipsa purgat peccata, ib. E. 248.

Nam quando orabas tu & Sarra nurus tua, ego obtuli me­moriam [Page] orationis vestrae in conspectu claritatis [...] Dei. Et cum sepelires tu mortuos simpliciter, & quia non es cunctatus ex­surgere & derelinquere prandium tuum, & abisti & condidisti mortuum, missus sum tentarete. Misit me Deus curare te & Sarram nurum tuam. Ego enim sum Raphael unus ex septem angelis justis, qui assistimus & conversamur ante claritatem Dei, ib. v. 15. T. 20, 112.

Ergo in terra captivitatis meae confiteor illi, & ostendo vir­tutem ejus in natione peccatrice, c. 13. v. 6. T. 178.

EX JOB.

JOb homo verus & justus habuit septem filios, & filias tres. Et emundavit illos offerentes pro eis hostias Deo secundum numerum illorum, & pro peccatis eorum unum, c. 1. v. 5. T. 142.

Animadvertisti puerum meum Job, non enim est similis illi quisquam in terris homo sine querela; verus Dei cultor, abstinens se ab omni malo, ib. v. 8. T. 50, 112.

Ecce omnia quaecunque habet, in manus tuas do, sed ipsum cave ne tangas, ib. v. 12. T. 106.

Nudus exivi de utero matris meae, nudus etiam ibo sub ter­tam: Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino pla­cuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum, ib. v. 21. T. 47. N. 2. ib. 112.

Di [...] verbum aliquod in Dominum, & morere. At ille in­tuitus eam, dixit: Tanquam una ex insipientibus mulieribus locuta es. Si bona suscepimus de manu Domini, mala cur non tolerabimus, c. 2. v. 10. T. 50, 112.

In his omnibus quae contigerunt ei, nihil peccavit Job labiis suis in conspectu Domini, ib. v. 22. T. 47, 112.

Reprehendam sapientes in astutia ipsorum, cap. 5. vers. 13. T. 62, 145.

Quis enim mundus à sordibus? Nec unus, etiam si unius diei sit vita ejus in terra, c. 14. v. 4. T. 58. N. 3. ib.

Conservavi egenum de manu potentis, & pupillo cui non erat adjutor, auxiliatus sum. Os viduae benedixit me, cum essem oculus caecorum, pes quoque claudorum ego essem, & invalidorum pater, c. 29. v. 12. T. 65.

EX PSALMIS.

CAthedra pestilentiae, Psal. 1. v. 1. T. 80.

In lege Domni voluntas ejus, & in lege ejus meditabitur die ac nocte, ib. v. 2. T. 66.

Propterea non resurgent impii in judicio, neque peccatores in consilio justorum, ib. v. 6. T. 54. N. 4. ib.

Ad quid tumultuatae sunt gentes, & populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, & principes collecti sunt in u­num adversus Dominum, & adversus Christum ejus. Disrum­pamus vincula eorum, & projiciamus à nobis jugum eorum, Ps. 2. v. 1. T. 19, 65.

Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, mon­tem sanctum ejus, adnuncians imperium ipsius, ibid. v. 6. T. 36.

Dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula à me, & dabo tibi gentes haereditatem tuam & possessionem tuam terminos terrae, ib. v. 7. T. 28.

Reges eos in virga ferrea, & tanquam vas fictile confringes eos, ib. v. 9. E. 240, 249.

Et nunc reges intelligite: emendamini qui judicatis terram, ib. v. 10. T. 65.

Servite Domino in timore, & exultate ei in tremore, ib. v. 11. T. 53.

Continete disciplinam ne forte irascatur Dominus, & pe­reatis de via recta, cum exarserit cito ira ejus super vos, ibid. v. 12. E. 174. T. 61. N. 2. ib. 67. N. 4. ib.

Ego dormivi, & somnum cepi, & resurrexi, quoniam Do­minus auxiliatus est mihi, Psal. 3. v. 5. T. 35.

Dicite in cordibus & in stratis vestris, & transpungemini, Psal. 4. v. 5. T. 100.

Sacrificate sacrificium justitiae, & sperate in Dominum, ib. v. 6. T. 19.

Rex meus & Deus meus, quoniam ad te orabo Domine, mane exaudies vocem meam: mane assistam tibi, & contem­plabor te, Psal. 5. v. 2. T. 37, 108.

Apud inferos a [...]tem quis confitebitur tibi? Psalm. 6. v. 6. E. 246, 250. T. 65.

Det tibi Dominus secundam cor tuum, Psalm. 13. v. 4. E. 201.

Qui pecuniam suam non dedit in foenore, & munera super innocentes [...]on accepit: qui ista fecerit, non commovebitur in aeternum, Psal. 14. v. 6. T. 57.

Non derelinques animam meam apud inferos, nequ [...] dabis sanctum tuum videre corruptionem. Psalm. 15. v. 10. T. 35.

Cum justo justificaberis, & cum viro innocente innocens eris, & cum perverso perversus eris, Psalm. 17. v. 28. T. 63.

Constitues me in caput gentium. Populus quem non co­gnovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi, ib. v. 47. T. 21.

In universam terram exivit sonus [...]orum, Psalm. 18. v. 4. E. 320.

Et ipse velut sponsus egrediens de thalamo suo, exultavit ut gigas viam currere, à summo coeli egressio ejus, & decursio ejus usque ad summum ejus, & non est qui lateat à calore ejus, ib. v. 5. T. 32.

Timor Domini castus perseverans in secula seculorum, ib. v. 10. T. 53.

Delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me, Do­mine, ib. v. 13. T. 58.

Isti in curribus, & isti in equis; non autem in nomine Do­mini Dei nostri magnificabimus. Ipsi copulati sunt pedes, & ceciderunt; nos autem surreximus & erecti sumus, Ps. 19. v. 8. T. 123. N. 4. ib.

Ego autem sum vermis & non homo, maledictum hominis & abjectio populi. Omnes qui me videbant, despiciebant me, & locuti sunt in labiis, & moverunt caput. Speravit in Domi­no, eripiat eum, salvum faciat eum, qnoniam vult eum, Ps. 21. v. 6. T. 30.

Aruit velut testa virtus mea, & ling [...]a mea adglutinata est faucibus meis, ib. v. 16. ib.

Effoderunt manus meas, & pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi autem contemplati sunt, & viderunt me, & diviserunt vestimenta mea sibi; & super vestem meam sor­tem miserunt. Tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum à me: in auxilium meum attende. Libera à gladio animam meam, & de manu canis unicam meam. Salva me ex ore leonis, & à cornibus unicornium humilitatem meam. Enarrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae lau­dabo te, ib. v. 18. T. 33. N. 4. ib.

Commemorabuntur & convertentur ad Dominum omnes termini terrae, & adorabunt in conspectu tuo omnes patriae gentium; quoniam Domini est regnum, & ipse dominabitur omnium gentium, ib. v. 29. T. 36.

Calix tuus inebrians, quam peroptimus, Psalm. 22. v. 7. E. 279. N. 2. Ib.

Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus & mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, & non juravit subdole proxi­mo sibi: iste accipiet benedictionem à Domino, & misericor­diam à Deo salutari suo. Ista nativitas eorum qui eum quaerunt, qui quaerunt faciem Dei Jacob, Psal. 23. v. 3. T. 32, 62.

Auferte portas principes vestras, & extol [...]imini portae aeter­nales, & introibit rex claritatis. Quis est iste rex claritatis? Dominus fortis & potens, Dominus fortis in praelio. Auferte portas principes vestras, & extollimini portae aeternales, & in­troibit rex claritatis. Quis est iste rex claritatis? Dominus vir­tutum ipse est rex claritatis, ib. v. 7. T. 37. N. 1. ib.

Vias tuas Domine ostende mihi, & semitas tuas; doce me, & deduc me ad veritatem tuam, & doce me, quoniam tu es Deus salvator meus, Psal. 24. v. 4. T. 27.

Si directa fuerint in me castra, non timebit cor meum; & si exsu [...]exit super me bellum, in illud ego sperabo. U­nam petii à Domino, hanc requiram ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae, Psal. 26. v. 5. T. 123. E. 319.

Redde eis retributionem eorum, quoniam non intellexerunt in operibus Domini, Psal. 27. v. 7. T. 17.

Domine, reduxisti ab inferno animam meam, Salvasti me à descendentibus in lacum, Psal. 29. v. 3. T. 35.

Nunquid exomologesin facit tibi pulvis? ib. v. 12. T. 65. N. 2. ib.

Sermone Dei coeli firmati sunt, & spiritu oris ejus omnis virtus eorum, Psal. 32. v. 6. T. 25.

Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo, Psal. 33. v. 1. T. 50.

Gustate & videte quoniam dulcis est Dominus; felix est vir qui sperat in eum. Timete Dominum Deum om­nes sancti ejus, quoniam non est inopia eis qui eum mc­tuunt. Divites eguerunt & esurierunt, qui autem inquirunt Dominum, non indigebunt omni bono, ibid. vers. 8. T. 22, 53.

Quis est homo qui vult vitam, & amat videre dies opti­mos, ib. v. 12. T. 50, 85.

Contine linguam tuam à malo, & labia tua ne loquantur [Page] invidiose. Declina à malo, & fac bonum, quaere pacem & sequere eam, ib. v. 13. E. 231. T. 50, 85.

Proximus est Dominus contritis corde, & humiles spiritu salvabit, ib. v. 18. T. 47.

Multae pressurae justorum, sed ex omnibus illis liberabit eos Dominus, ib. v. 19. E. 177. T. 47.

Noli zelare bene ambulantem in via sua. Psalm. 36. v. 7. T. 155.

Observabit peccator justum, & stridebit ad eum dentibus suis. Deus autem irridebit eum, quoniam providet quia ve­niet dies ejus, ib. v. 12. T. 155.

Junior fui, etenim senui, & non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem, ibid. vers. 26. T. 44, 105, 142.

Tota die miseretur, & foenerat & semen ejus in benedictio­ne est, ib. v. 27. T. 44, 142.

Vidi impium exaltatum, & extolli super cedros Libani, & transivi, & ecce non fuit, & quaesivi eum, & non est in­ventus locus ejus, ib. v. 37. E. 260.

Propter te interficimur tota die, aestimati sumus ut oves victimae, Ps. 43. v. 24. E. 213.

Eructavit cor meum sermonem bonum, dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scriptoris acute scribentis; decorus specie super filios hominum. Effusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in secula. Accingere ense tuo ad femur potentissime. Decori & speciei tuae & in­tende, & dirige, & regna propter veritatem, & mansuetudi­nem & justitiam, Psal. 44. v. 1. T. 25. N. 2. ib. 37.

Thronus tuus Deus in secula seculorum, virga aequitatis, virga regni tui. Dilexisti justitiam, & odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis super par­ticipes tuos, ib. v. 8. T. 27.

Astitit regina ad dexteram tuam in veste inaurata, amicta est varietate, ib. v. 11. T. 37.

Audi filia, & vide, & inclina aurem tuam, obliviscere populi, & domus patris tui; quoniam desideravit rex speciem tuam, quia ipse et Dominus Deus tuus, ib. v. 10. E. 324. T. 37.

Vacate & cognoscite, quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus, & exaltabor in terra, Psalm. 45. vers. 10. T. 27.

Beatus qui intelligit super egenum & paupe [...]em, in die malo liberabit eum Dominus, Psalm. 40. vers. 1. T. 44, 138.

Deus Deorum Dominus locutus est & vocavit terram. A solis ortu usque ad occasum, ex Sion species decoris ejus, Psal. 49. v. 1. T. 36.

Deus manifestus veniet, Deus noster, & non silebit. Ignis ante eum a [...]debit, & in circuitu ejus procella nimia. Advo­cavit coelum sursum, & terram deorsum; ut separet popu­lum suum. Colligite illi justos ejus, eos qui disponunt testa­mentum ejus in sacrificiis, & annunciabunt coeli justitiam ejus, quoniam Deus judex est, ibid. vers. 3. T. 36, 151. N. 2. ib.

Non edam carnes taurorum, aut sanguinem hircorum bi­bam. Sacrifica Deo sacrificium laudis, & redde altissimo vota tua. Invoca me in die pressurae, & eruam te, & clari­ficabis me, ib. v. 14. T. 19, 54.

Peccatori autem dixit Deus: Ad quid exponis justificatio­nes meas, & assumis testamentum meum per os tuum? Tu autem odisti disciplinam & abjecisti sermones meos retro: si videbas furem, concurrebas ei, & inter moechos particulam tuam ponebas, ib. v. 16. T. 61, 67. E. 278, 291.

Sacrificium laudis clarificabit me, & illic via est in qua ostendam illi salutare Dei, ib. v. 24. T. 19.

Os tuum abundavit malitia, & lingua tua complectebatur insidias. Sedens adversus fratrem tuum detrahebas, & ad­versus filium matris tuae ponebas scandalum, ibid. v. 20. E. 231. T. 64.

Ecce in iniquitatibus conceptus sum, & in delictis conce­pit me mater mea, Psal. 50. V. 6. T. 58.

Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum & humiliatum Deus non despiciet, ibid. v. 18. E. 177, 328. T. 47, 113.

Qui hominibus placent, confusi sunt; quoniam Deus nihil fecit illos, Ps. 52. v. 7. T. 58, 69.

In Domino speravi, non timebo quid faciat mihi homo, Ps. 55. v. 11. T. 48.

Non nisi soli Deo subjecta est anima mea, Psalm. 61. v. 1. T. 48. N. 2. ib.

Exsurgat Deus & dissipentur inimici ejus, & fugiant à facie ejus qui oderunt eum. Sicut deficit fumus, deficiant, sicut tabescit cera à facie ignis, [...]ic pereant peccatores à facie Dei, & justi jucundentur, & exultent in conspectu Dei, & l [...]ten­tur in jucunditate, Ps. 67. v. 1. T. 36.

Cantate Deo, psallite nomini ejus, viam facite ei, qui ascendit in occasum. Deus nomen illi, ibid. vers. 4. T. 27, 36.

Turbabuntur à facie ejus patris orphanorum, & judicis viduarum: Deus in loco sancto suo, Deus qui inhabitare facit [...]animes in domo, ibid. v. 6. E. 186, 319. T. 36. N. 4. ib. 63, 65, 80.

Producens vinctos in virtute, similiter eos qui in iram pro­vocant, qui inhabitant in monumentis. Deus dum prodires in conspectu populi tui, in trans [...]undo in eremum, ib. v. 7. T. 36.

Deus judicium tuum regi da, & justitiam tuam filio regis judicare populum tuum in justitia, Psalm. 71. v. 1. T. 37, 55. N. 3. ib.

Ecce qui longinquant se abs te, peribunt, Ps. 72. v. 26. E. 320.

Deus autem rex noster ante seculum, operatus est salutem in medio terrae, Ps. 73. v. 13. T. 37.

Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernens, Psal. 81. v. 1. T. 27.

Humilem & pauperem justificate, ib. v. 3. T. 47.

Non cognoverunt, neque intellexerunt, in umbra deam­bulabunt, ib. v. 5. T. 17, 27.

Ego dixi: Dii estis, & filii altissimi omnes; vos autem sicut homines moriemini, ib. v. 6. T. 27.

Exsurge Deus: judica terram, quoniam tu exterminabis in omnibus gentibus, ib. v. 8. T. 36. N. 5. ib.

Quam dilectissimae habitationes tuae Deus virtutum! desi­derat & properat anima mea ad atria Dei, Psal. 83. v. 1. T. 59, 115.

Exclamavi ad te, Domine, tota die, extendi ad te manus meas, Ps. 87. v. 10. T. 33.

Et ego primogenitum ponam eum, altissimum apud reges terrae. In aeternum servabo illi misericordiam meam, & te­stamentum meum fidele illi. Et po [...]am in seculum seculi semen ejus, Ps. 88. v. 27. T. 24.

Si dereliquerint legem meam, & in judiciis meis non am­bulaverint; si justificationes meas profanaverint, & praecepta mea non custodierint: visitabo in virga facinora eorum, & in flagellis delicta [...]orum. Misericordiam autem meam non dispergam ab eis, ib. v. 30. E. 185, 248. T. 58, 89.

Dominus cognovit cogitationes sapientium, quia stultae sunt, Ps. 93. v. 11. T. 145.

Omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos fe­cit, Ps. 95. v. 5. T. 60.

Dominus regnavit, exultet terra, jucundentur insulae [...]l­tae, Ps. 96. v. 1. T. 37.

Misit sermonem suum, & curavit illos, Psal. 106. v. 20. T. 25.

Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam, quoadusque ponam inimicos tuos suppedaneum pedum tuo­rum. Virgam virtutis tuae mittet Dominus à Sion, & do­minaberis in medio inimicorum tuorum, Psal. 109. v. 1. T. 35.

Ante Luciferum genui te. Juravit Dominus & non poe­nitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, ib. v. 4. E. 277. T. 20. N. 1. ib.

Initium sapientiae timor Domini, Psalm. 110. vers. 10. T. 52.

Distribuit, dedit pauperibus, justitia ejus manebit in secu­lum seculi, ib. v. 8. T. 44.

Idola gentium argentum & aurum, opera manuum homi­num. Os habent & non loquuntur; oculos habent & non vident; aures habent & non audiunt; neque enim est spiri­tus in ore ipsorum. Similes fiant illis qui faciunt ea, Psal. 113. v. 4. T. 60. N. 1. ib. 120.

Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem saluta [...]is accipiam, & nomen Domini mvocabo, Ps. 115. v. 3. E. 329.

Pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus, ib. v. 5. E. 177, 183. T. 51, 127.

Non metuam quid faciat mihi homo. Dominus mihi auxi­liator est, Ps. 117. v. 6. T. 48, 123.

Bonum est confidere in Dominum, quam fidere in ho­mine. Bonum est sperare in Dominum, quam sperare in principibus, ib. v. 8. T. 48.

Emendans emendavit me Dominus, & morti non tradi­dit me, ib. v. 18. T. 58.

Lapis quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factus est iste, & est admirabilis in oculis nostris. Iste est dies quem fecit Dominus, exul­temus & jucundemur in eo, ibid. vers. 21. T. 31, 109. N. 1. ib.

O Domine salva igitur. O Domine dirige igitur, bene­dictus est qui venit in nomine Domini, ib. v. 24. T. 26.

[Page]Beati qui immaculati sunt in via, qui ambulant in lege Do­mini. Beati qui perscrutantur martyria ejus, in toto corde exquirunt eum, Ps. 118. v. 1. T. 52, 127.

Confige clavis de metu tuo carnes meas, ibid. vers. 119. T. 33. N. 5. ib.

Qui seminant in lacrymis, in exultatione metent. Ambu­lantes ambulabant, & plorabant, mittentes semina sua. Ve­nientes autem venient in exultatione, tollentes gremia sua, Ps. 125. v. 6. T. 51, 127. N. 2. ib.

Juravit Deus ipsi David veritatem, & non reprobavit eam: de fructu ventris tui ponam super thronum tuum, Psal. 131. v. 11. T. 29.

Ecce quam bonum & quam jucundum habitare fratres in unum, Psal. 132. v. 1. E. 319. T. 63.

Idola gentium argentum & aurum, &c. sicut supra, Psal. 134. v. 15. T. 59, 120.

Quod est imperfectum meum viderunt oculi tui, & in li­bro tuo omnes scribentur, Psalm. 139. vers. 16. T. 95. N. 2. ib.

Adlevatio manuum mearum sacrificium vespertinum, Ps. 140. v. 2. T. 33.

Oleum peccatoris non ungat caput meum, ibid. vers. 6. E. 301.

EX PAROEMIIS SALOMONIS.

QUaerent me mali, & non invenient, oderunt enim sa­pientiam, verbum autem Domini non receperunt, c. 1. v. 28. T. 17.

Fili, ne neglexeris disciplinam Dei, neque defeceris ab eo correptus. Quem enim Deus diligit, corripit, cap. 3. v. 11. T. 61, 67.

Ne dixeris: Abi & revertere, cras ego dabo, cum possis continuo benefacere: non enim scis quid contingat sequenti die, ib. v. 28. T. 44.

Dominus condidit me in [...]tium viarum suarum in opera sua, ante seculum fundavit me: in principio, antequam ter­ram faceret, & antequam abyssos constitueret, prinsquam pro­cederent fontes aquarum, antequam montes collocarentur, ante omnes colles genuit me Dominus. Fecit regiones & inhabitabilia, & fines inhabitabiles sub coelo. Cum pararet coelum, aderam ilii, & cum secerneret suam sedem, cum super ventos validas faceret desuper nubes, & cum confir­matos ponebat fontes sub coelo, quando fortia faciebat fun­damenta terrae, eram penes illum disponens, ego eram cui adgaudebat: quotidie autem jucundabar ante faciem ejus in omni tempore, cum laetaretur orbe perfecto, cap. 8. v. 22. T. 24. N. 1. ib.

Sapientia aedificavit sibi domum, & subdidit columnas septem; Mactavit suas hostias, miscuit in cratera vinum suum, & paravit suam mensam, & misit servos suos convocans cum excelsa praedicatione ad craterem, dicens: Quis est insipiens? declinet à me. Et egentibus sensu dixit: Venite, edite de meis panibus; & bibite vinum quod mis [...]ni vobis. Derelin­quite stultitiam, & quaerite prudentiam, & corrigite scien­tiam in intellectu, cap. 9. vers. 1. E. 277. T. 21, 25. N. T. ibid.

Qui corripit impium, odietur ab eo. Corripe sapientem, & diliget te, ib. v. 8. T. 64.

Qui fidens est in falsis, hic pascit ventos, ibid. vers. 12. T. 159. N. 6. ib.

Ab aqua aliena abstine te, & à fonte alieno ne biberis, ib. v. 19. E. 300. N. 6. ib. 326. N. 1. ib. T. 159.

Non occidet Dominus fame animam justam, c. 10. v. 3. T. 105, 140.

Qui ambulat simpliciter, ambulat fidenter, ibid. vers. 10. T. 58.

Ex multiloquentia non effugies peccatum, parcens autem labiis sensatus eris, ib. v. 19. T. 64.

Captans annonam maledictus in plebe est: benedictio au­tem ejus in capite est, qui communicat, cap. 11. vers. 26. T. 60.

Imprudens eadem die enunciat iram suam; abscondit au­tem inhonorationem suam astutus, cap. 12. vers. 17. T. 48.

Abominatio est Domino, labia mendacia, ibid. vers. 22. T. 64.

Qui parcit baculo, odit filium, ib. v. 23. T. 64.

Noli diligere detrahere, ne extollaris, c. 13. v. 25. T. 64. N. 4. ib.

Liberat de malis animam martyr fidelis, cap. 14. v. 27. T. 51. N. 1. ib.

In omni loco speculantur oculi Dei, bonos & malos, c. 15. v. 3. T. 58.

Qui oderunt correptiones, consumentur turpiter, ib. v. 11. E. 175.

Non diligit indisciplinatus castigantem se, ibid. vers. 13. E. 175.

Eleemosynis & fide peccata purgantur, ib. v. 29. T. 44, 137.

Cor viri cogitet justa, nt à Deo dirigantur gressus ejus, c. 19. v. 1. T. 157.

Ne destiteris puerum emendando, ib. v. 18. T. 64.

Perversus in ore suo portat perditionem, & in labiis suis ignem condit, ib. v. 27. E. 268. N. 3. ib.

Melior est vir patiens forti. Qui enim iracundiam con­tinet, melior est, quam qui urbem rapit, ibid. vers. 32. T. 48.

Malus obandit lingua iniquorum, justus autem non in­tendit labiis mendacibus, c. 17. v. 4. E. 269, 285.

Frater fratrem adjuvans exaltabitur, c. 18. v. 19. E. 246. N. 8. ib.

Testis falsus non erit impunitus, c. 19. v. 5. E. 326.

Qui miseretur pauperem, Deo fenerat, c. 19. v. 17. T. 43, 141.

Qui conversatur sine vituperatione in justitia, beatos post se filios relinquit, c. 20. v. 7. T. 44, 142.

Quis gloriabitur castum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse à peccatis? ib. v. 9. T. 138.

Cor regis in manu Dei est, c. 21. v. 1. T. 62.

Ne dixeris: Ulcisear me de inimico meo, sed expecta Dominum ut tibi auxilio sit, ib. v. 22. T. 133.

Qui obturat aures suas ne audiat imbecillum, & ipse in­vocabit Deum, & non erit qui exandiat eum, c. 21. v. 13. T. 44, 138.

In aures imprudentis noli quicquam dicere: ne quando audierit, irrideat sensatos sermones, cap. 23. vers. 9. T. 57, 129.

Ne adduxeris impium in habitaculum justorum, cap. 24. v. 18. T. 63. N. 3. ib.

Si esurierit inimicus tuus, ciba eum: & si sitierit, pota eum: hoc enim faciens carbones vivos superfundes in caput ejus, c. 25. v. 21. T. 44.

Noli respondere imprudenti ad imprudentiam ejus, ne si­milis fias illi, c. 26. v. 4. T. 129.

Qui fodit foveam proximo suo, ipse incidet in eam, ib. v. 26. T. 65.

Beatus homo qui veretur omnia per metum, c. 28. v. 14. T. 52.

Qui dat pauperibus, nunquam egebit: qui autem avertit oculum suum, in multa penuria erit, ibid. vers. 27. T. 43, 139.

In locis impiorum gemunt justi: in illorum autem perdi­tione abundabunt justi. ib. v. 28. T. 47. N. 5. ib.

Homo animosus parit lites, & vir iracundus exaggerat peccata, c. 29. v. 22. E. 326.

EX ECCLESIASTE.

Vldi universa opera quae facta sunt sub sole, & ecce omnia vanitas, c. 1. v. 14. T. 48.

Prout voveris votum Deo, ne moram feceris reddere il­lud. c. 5. v. 3. T. 54.

Noli esse justus multum, & noli argumentari plus quam oportet, c. 7. v. 17. T. 58.

Scindens ligna periclitabitur in eis, si exciderit ferrum, c. 10. v. 9. T. 63. N. 1. ib.

EX CANTICIS.

VEni sponsa de Libano, advenies & pertransibis à prin­cipio fidei, c. 4. v. 8. E. 324. N. 1. ib.

Ingressus sum in hortum meum soror mea, sponsa, cap. 5. v. 1. E. 324.

EX SAPIENTIA.

IN [...]implicitate cordis quaerite illum, c. i. v. i. T. 58.

Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivo­rum, ib. v. 13. E. 248.

Circumveniamus justum, quoniam insuavis est nobis, & contrarius est operibus nostris, & exprobrat nobis peccata le­gis Promittit scientiam Dei se habere, & filium Dei se no­minat. Factus est nobis in traductione cogitationum nostra­rum, gravis est nobis etiam advidendum; quoniam dissimi­lis est aliis vita illius, & mutatae sunt viae illius. Tanquam nugaces aestimati sumus ab illo, & continet se à viis nostris, quasi ab immunditiis, & praefert novissima justorum, & glo­riarur patrem se habere Deum. Videamus ergo si sermones illius veri sunt, & tentemus quae futura (vel ventura) sunt illi. Contumelia & tormento interrogemus cum, ut sciamus reverentiam illius, & probemus patientiam illius. Morte turpissima condemnemus cum. Haec cogitaverunt & errave­runt; excaecavit enim illos malitia ipsorum, & nescierunt sacramenta Dei, c. 2. v. 12. T. 30.

Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum; imitan­tur autem illum qui sunt ex parte ejus, ib. v. 24. T. 154.

Etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes eorum im­mortalitate plena est, & in paucis vexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit illos, & invenit illos dignos se. Tanquam aurum in fornace probavit illos, & quasi holocausta hostiae accepit illos, & in tempore erit re­spectus illorum. Judicabunt nationes, & dominabuntur populis, & regnavit Dominus eorum in perpetuum, c. 3. v. 4. E. 177. T. 50, 127. N. 1. ib.

Disciplinam qui abjicit, infoelix est, ib. vers. 11. E. 174. T. 61, 67.

In locis impiorum gemunt justi, in illorum autem perdi­tionem, abundabunt injusti. ib. T. 47. N. 5. ib.

Raptus est ne malitia mutaret intellectum illius, placita enim erat Deo anima illius, propter hoc properavit educere eum de medio iniquitatis, c. 4. v. 11. T. 59, 115.

Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, & qui abstulerunt labores eorum. Viden­tes turbabuntur timore horribili, & mirabuntur in subitatio­ne insperatae salutis, dicentes inter se, poenitentiam agentes, & prae angustia spiritus gementes: Hi sunt quos aliquando ha­buimus in derisum, & in similitudinem improperii. Nos in­sensati aestimabamus vitam illorum insaniam, & finem illo­rum sine honore. Quomodo ergo computati sunt inter filios Dei, & inter sanctos sors illorum est? Ergo erravimus à via veritatis, & justitiae lumen non luxit nobis, & sol non est ortus nobis. Lassati sumus in iniquitatis via & perditionis, & ambulavimus solitudines difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia, aut quid divi­ [...]arum jactatio contulit nobis? Transierunt omnia illa tan­quam umbra. c. 5. v. 1. T. 51, 70, 127, 135.

Judicium durissimum in his, qui praesunt, fiet. Exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tor­menta patientur, c. 6. v. 6. T. 65.

Neque opera attendentes, agnoverunt quis esset artifex, sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem, aut lunam recto­res orbis terrarum deos putaverunt: quorum si propter spe­ciem hoc aestimaverunt, sciant quanto his Dominus sit spe­ciosior; aut si virtutes & opera eorum mirati sunt intelligant ab ipsis, quoniam qui haec constituit fortia, fortior est illis, c. 13. v. 1. T. 59, 120.

Omnia idola nationum existimaverunt deos, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipien­dum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti in manibus ad contrectandum; sed & pedes corum pigri ad am­bulandum. Homo enim fecit illos, & qui spiritum mutua­tus est, is finxit illos. Nemo autem sibi similem homo po­terit Deum fingere; cum sit enim mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior est autem ipse iis quos colit; quo­niam ipse quidem vixit, illi autem nunquam, c. 15. v. 15. T. 59, 120. N. 1. ib.

EX ECCLESIASTICO.

I Nitium sapientiae metuere Deum, c. 1. v. 16. T. 52.

Fili accedens ad servitutem Dei, sta in justitia & timo­re, & praepara animam tuam ad tentationem, cap. 2. vers. 1. T. 112. N. 5. ib.

In dolore sustine, & in humilitate tua habe patientiam: quomam in igne probatur aurum & argentum, homines au­tem receptibiles in camino humiliationis, ib. v. 4. T. 112, 149.

Altiora te ne quaesieris, & fortiora te ne serutatus fueris, c. 3. v. 22. T. 58.

Sicut aqua extinguit ignem, sic eleemosyna extinguit pee­catum, ib. v. 33. T. 44, 137.

Esto pupillis misericors ut pater, & pro viro matri illorum, & cris velut filius Altissimi, si obedieris, c. 4. v. 10. T. 65. N. 1. ib.

Noli citatus esse in lingua tua, & inutilis & remissus in operibus tuis, ib. v. 34. T. 64.

Ne dixeris: Peccavi, & quid accidit mihi triste? Est enim Altissimus patiens redditor, c. 5. v. 4. T. 55.

Ne tardes converti ad Deum, & ne differas de die in diem. Subito enim venit ira illius, ib. v. 8. T. 64.

Qui diligit argentum, non satiabitur argento, ib. vers. 9. T. 60.

Amicus fidelis medicamentum vitae & immortalitatis, c. 6. v. 16. T. 63.

Ex tota anima tua time Deum, & sacerdotes ejus sancti­fica, c. 7. v. 29. E. 172.

Honora Deum er tota anima tua, & honorifica sacerdo­tes ejus, ib. v. 31. E. 172.

Ne pigriteris visitare infirmum, ex his enim in dilectione firmabens, ib. v. 39. T. 65.

Longe abesto ab homine habente potestatem occidendi, & non suspicaberis timorem, c. 9. v. 18. T. 63.

Viri justi sint tibi convivae, ib. v. 22. T. 63.

Noli te extrollere in faciendo opere tuo, cap. 10. vers, 29. T. 57.

Ante mortem ne laudes hominem quenquam, cap. 11. v. 28. E. 191.

Fili si habes, bene fac tecum, & Deo dignas oblationes offer, memorate quoniam mors non tardar, cap. 14. v. 11. T. 44.

Ne impediaris orare semper, & non cesses usque ad mor­tem justificari: quoniam merces Domini manet in aeternum, c. 18. v. 23. T. 66.

Vir multum jurans replebitur iniquitate, & non discedet à domo ejus plaga; & si vane juraverit, non justificabitur; & si frustra juraverit, dupliciter punietur, cap. 23. v. 12. T. 50. N. 2. ib.

Ego ex ore altissimi prodivi ante omnem creaturam. Ego in coelis feci, ut oriatur lumen indeficiens, & nebula texi omnem terram. Ego in altis habitavi, & thronus meus in columna nubis. Gyrum coeli circuivi, & in profundum abyssi penetravi, & in fluxibus maris ambulavi, & in omni terra steti. Et in omni populo, & in omni gente primatum ha­bui, & omnium excellentium & humilium corda propria virtute calcavi. In me omnis spes vitae & virtutis. Transite ad me omnes qui concupiscitis me, cap. 24. vers. 5. T. 24. N. 2. ib.

Bearus qui invenit amicum verum, & qui enarrat justi­tiam auri audienti, c. 25. v. 12. T. 63. N. 4. ib.

Vasa figuli probat fornax, & homines justos tentatio tri­bulationis, c. 27. v. 6. T. 47, 113, 123.

Susurro & bilinguis maledictus, multos enim turbabit pa­cem habentes, c. 28. v. 15. T. 65.

Sepi aures tuas spinis, & noli audire linguam nequam, ib. v. 28. E. 269, 285. T. 83. N. 1. ib.

Conclude eleemosynam in corde paupcris, haec pro te o­rabit ab omni malo, c. 29. v. 15. T. 44, 138. N. 2. ib.

Dona iniquorum non probat Altissimus, cap. 34. v. 23. T. 65.

Qui baptizatur à mortuo, quid proficit lavatio ejus? c. 34. v. 30. E. 303. N. 1. ib. T. 162.

EX ESAIA.

AUdi coelum, & auribus percipe terra; quoniam Domi­nus locutus est: Filios generavi & exaltavi, ipsi autem me reprobaverunt. Agnovit bos possessorem fuum, & asi­nus praesepe domini sui: Israel autem me non cognovit, & populus meus me non intellexit. Vae genti peccatrici, po­pulo pleuo peccatis. Semen nequam, filii scelesti; dereli­quistis Dominum, & in indignationem misistis illum sanctum Israel, c. 1. v. 2. T. 16, 101, 156.

Terra vestra deserta, civitates vestrae igni exustae; regio­nem vestram in conspectu vestro, alieni comedent cam; & deserta & subversa populis alienis derelinquetur filia Sion, sicut casa in vinea, & sicut custodiarium in cucumerario, quasi civitas quae expugnatur. Et nisi Dominus Sabaoth re­liquisset nobis femen, quasi Sodoma fuissemus, & quasi Go­morra similaremur, ib. v. 7. T. 17.

[Page] Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum, dicit Do­minus? Plenus sum: holocaustomata arietum, & pinguamina agnorum, & sanguinem taurorum & hircorum nolo. Quis enim exquisivit ista de manibus vestris? ib. vers. 11. T. 19. N. 2. ibid.

Jam non laxabo peccata vestra. Cum extenderitis manus, avertam faciem à vobis; etsi multiplicaveritis preces, non exaudiam vos. Manus enim vestrae sanguine plenae sunt. La­vamini, mundi estote, auferte nequitias ab animis vestris à conspectu oculorum meorum, cessate à nequitiis vestris, di­scite bonum facere, exquirite judicium, conservate eum qui injuriam patitur, judicate pupillo, & justificate viduam. Et venite disputemus, dicit Dominus: & si fuerint pecca­ta vestra ut phoeniceum, ut nivem exalbabo: & si fuerint quasi coccinum, ut lanam inalbabo. Et si volueritis & au­dieritis me, bona terrae edetis. Si autem nolueritis & non audientis me, gladius vos consumet. Os enim Domini lo­cutum est ista, ib. v. 15. T. 22. N. 1. ib.

Erit in novissimis diebus (vel temporibus) manifestus mons Domini, & domus Dei super vertices montium, & exaltabitur super colles, & venient super illum omnes gentes, & ambula­bunt multi, & dicent: Venite ascendamus in montem Domi­ni, & in domum Dei Jacob, & nunciabit nobis viam ejus, & ambulabimus in illa. De Sion enim procedet lex, & ver­bum Domini de Hierusalem, & judicabit inter gentes, & re­darguet populum multum; & concident gladios suos in ara­tra, & lanccas suas in falces, & jam non discent pugnare, c. 2. v. 3. E. 319. T. 18, 32. N. 1. ib.

Venite ambulemus in lumine Domini. Dimisit enim po­pulum suum domum Israel, ib. v. 5. T. 18.

Adoraverunt eos quos fecerunt digiti eorum, & curvatus est homo, & humiliatus est vir, & non laxabo illis, ib. v. 8. E. 282. T. 89, 120, 133.

Dies enim Domini Sabaoth super omnem injuriosum & superbum, & super omnem elatum & excelsum, ib. v. 12. E. 260.

Ecce dominator Dominus Sabaoth auferet à Juda & ab Hierusalem valentem & validum, valentiam panis & valen­tiam aquae, c. 3. v. 1. T. 22.

Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, & semi­tam pedum vestrorum turbant, ib. vers. 11. E. 217. T. 65, 91.

Exaltatae sunt filiae Sion, & ambulaverunt alto collo, & nutu oculorum, & incessu pedum trahentes tunicas, & pe­dibus simul ludentes. Et humiliabit Deus principales filias Sion, & revelabit Dominus habitum earum, & auferet Do­minus gloriam vestis illarum, & ornamenta earum, & cri­nes, & cineinnos, & lunulas, & discriminalia, & armillas, & botronatum, & dextralia, & annulos, & inaures, & se­rica contexta cum auro & hyacintho. Et erit pro odore sua­vitatis pulvis, & pro cingulo reste cingeris, & pro orna­mento capitis aureo calvitium habebis, ibid. v. 16. T. 71. N. 1. ib.

Septem mulieres apprehendent hominem unum, cap. 4. T. 125.

Vinea Domini Sabaoth domus Israel est, cap. 5. vers. 7. E. 279.

Vae qui conjungunt domum ad domum, & agrum ad a­grum continuant, ut auferant proximo suo aliquid. Nun­quid habitabitis soli super terram? ibid. vers. 8. T. 60. N. 2. ib.

Vae qui arguti sunt in semetipsis, c. 5. v. 21. T. 58.

Et in his omnibus non sunt conversi; igitur extollet signum in gentes quae longe sunt, & attrahet illos à summo terrae. Et ecce cito leviter venient, non esurient, neque sitient, ibid. v. 25. T. 22.

Vade & dic populo isti: Aure audietis & non intelligetis, & videntes videbitis & non videbitis. Incrassavit enim cor po­puli hujus, & auribus graviter audierunt, & oculos suos con­cluserunt, ne forte videant oculis, & auribus audiant, & corde intelligant, & revertantur, & curem illos, c. 6. v. 9. T. 11, 17.

Si non credideritis, neque intelligetis, cap. 7. vers. 9. T. 17, 56.

Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens: Pete tibi si­gnum à Domino Deo tuo, in altitudinem sursum, & in altitudinem deorsum. Et dixit Achaz: Non petam, & non tentabo Dominum Deum meum. Et dixit: Audite ergo domus David: Non pusillum vobis certamen cum homini­bus, quoniam Deus praestat agonem, Propter hoc dabit Deus ipse vobis signum: Ecce virgo in utero accipiet, & pa­riet filium, & vocabitis nomen ejus Emmanuel. Butyrum & mel inanducabit: priuquam cognoscat ut praeferat ma­la, commutabit bonum, ibid. vers. 10. E. 184. T. 28. N. 1, 2. ib.

Tunc manifesti erunt, qui signant legem ne discant. E [...]dicet: Expecto Deum qui avertit faciem suam à domo Jacob, & fidens ero in illum, cap. 8. vers. 16. T. 18. N. 2. ib.

Terra Zabulon & terra Nephtalim via maris, & ceteri qui maritima inhabitatis, & trans Jordanem Galilaea gentium; populus ambulans in tenebris, videte lumen magnum, qui habitatis in regione umbrae mortis, lumen lucebit super vos, c. 9. v. 1. T. 21.

Ecce natus est nobis puer, & datus est nobis filius, cujus imperium super humeros ejus, & vocatum est nomen ejus magnae cogitationis nuncius, ibid. vers. 6. T. 34. N. 3. ib.

Verbum consummans & brevians in justitia: quoniam ser­monem breviarum faciet Deus in toto orbe terrae, cap. 10. v. 22. T. 25, 106.

Et exibit virga de radice Jesse, & flos de radice ejus ascen­det, & requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapien­tiae & intellectus, spiritus consilii & fortitudinis, spiritus scien­tiae & pietatis, & implebit eum spiritus timoris Domini, c. 11. v. 1. T: 29.

Et erit in die illa radix Jesse, qui surget imperare omnibus gentibus: in illum gentes sperabunt, & erit requies ejus ho­nor, ib. v. 10. T. 21.

Ululate, proximus est enim dies Domini, & obtritio à Deo erit. Ecce emin dies Domini venit, infanabilis indigna­tionis & irae, ponere orbem terrae desertum, & peccatores perdere ex eo, c. 13. v. 9. T. 134.

Tu autem dixisti in animo tuo, in coelum ascendam, su­per stellas Dei ponam fedem mean, sedebo in monte alto super montes altos in Aquilonem, ascendam super nubes, ero similis Altissimo. Tu vero ad inferos descendes in fun­damenta terrae, & qui te videbunt mirabuntur super te, c. 14. v. 13. E. 260. N. 1. ib.

Hic homo qui concitat terram, & commovet reges, qui ponit orbem terrae totum desertum, ibid, vers. 16. T. 65.

Edamus & bibamus, cras enim moriemur. Non remit­tetur vobis peccarum istud, quoadusque moriamini, cap. 22. v. 13. T. 60.

Domine Deus, altum est brachium tuum, & non scie­bant: cum cognoverint autem, confundentur, c. 26. v. 11. T. 25. N. 3. ib.

Ecce ego immitto in fundamenta Sion lapidem pretiosum, electum, summum, angularem, honoratum, & qui credi­derit in eum, non confundetur, c. 28. v. 16. T. 31.

Et. dedit illis Deus spiritum transpunctionis, c. 29. v. 10. E. 265. T. 97. N. 2. ib.

Et erunt vobis hi omnes sermones, sicut sermones libri qui signatus est: quem si dederis homini scienti literas ad le­gendum, dicet: Non possum legere, signatus est enim, cap. 29. v. 11. T. 17.

Populus iste labiis honorificat me, cor vero eorum longe separatum est à me. Sine causa autem colunt me, mandata & doctrinas hominum docentes, ibid. vers. 13. E. 277. bis. 288, 315.

Sed in illa die audient surdi sermones libri, & qui in tene­bris & qui in nebula sunt; oculi caecorum videbunt, ibid. v. 18. T. 17.

Perdam sapientiam sapientium, & prudentiam prudentium reprobabo, ib. v. 14. T. 145.

Vae vobis filli desertores: Haec dicit Dominus: Habuistis consilium & non per me, & fecistis conventionem, & non per spiritum meum adjicere peccata super peccata, cap. 30. v. 1. E. 260. N. 6. ib.

Cum conversus gemueris, tunc salvaberis, & scies ubi fue­ris, ib. v. 15. E. 217. T. 98. N. 1. ib.

Nunc exsurgam dicit Dominus, nunc clarificabor, nunc exaltabor, nunc videbitis, nunc intelligetis, nunc confunde­mini: vana erit fortitudo spiritus vestri, ignis vos consurnet, c. 33. v. 10. T. 35.

Confortamini manus resolutae, & genua debilia exhorta­mini. Qui estis pusillanimi, nolite metuere. Deus noster judicium retribuet, ipse veniet, & salvos faciet nos. Tunc aperientur oculi caecorum, & aures surdorum audient, tunc saliet claudus sicut cervus, & plana erit lingua mutorum, quia rupta est in deserto aqua, & rivus in terra sitienti, cap. 35. v. 3. T. 27.

Vox clamantis in deserto, parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri. Omnis rivus implebitur, & omnis mons & collis humiliabitur: & erunt omnia tortuosa in di­rectum, & aspera in campum, & videbitur claritas Domini, & videbit ominis caro salutare Dei, quoniam Dominus locu­tus est, c. 40. v. 3. T. 26. N. 4. ib.

Ciama: Omnis caro foenum, & omnis claritas ejus ut flos [Page] foeni. Aruit foenum, & flos decidit: sermo autem Domini manet in aeternum, ib. v. 6. T. 59, 69.

Ecce feci te sicut rotas vehiculi triturantis novas in serras formatas, & triturabis montes, & extenuabis colles, & sicut lanuginem pones, & ventilabis, & ventus occupabit illos, & procella disperget: tu autem jucundaberis in sanctis Israel, & exultabunt inopes & egeni; quaerent enim aquam, & non erit, lingua enim illorum à siti siccabit. Ego Dominus Deus, ego exaudiam Deus Israel, & non derelinquam eos; sed a­periam inter montes flumina, & in mediis campis fontes. Faciam desertam in nemora aquosa, & fitientem terram in aquaeductus; ponam in inaquosam terram cedrum, & bu­xum, & myrtum, & cupressum, & populum; ut videant & cognoscant & sciant & credant simul, quia manus Do­mini fecit ista, & sanctus Israel ostendit, cap. 41. vers. 15. T. 25. N. 4. ib.

Non clamabit, neque audiet quis in plateis vocem ejus; arundinem quassatam non confringet, & linum fumigans non extinguet; sed in veritate proferet judicium. Fulge­bit & non quassabitur quoadusque ponat in terra judicium, & in nomine ejus gentes credent, c. 42. v. 3. T. 30.

Ego Dominus Deus, vocavi te in justitia, ut teneam ma­num tuam, & confortabo te; & dedi te in testamentum ge­neris mei, in lumen gentium, aperire oculos caecorum, producere à vinculis vinctos, & de domo; carceris sedentes in tenebris. Ego Dominus Deus, hoc mihi nomen est, cla­ritatem meam alii non dabo, neque virtutes meas sculptili­bus, ib. v. 6. T. 27.

Dominus Deus virtutum prodibit, & comminuet bellum. Excitabit certamen, & clamabit super inimicos suos cum for­titudine. Tacui. Nunquid semper tacebo? ib. v. 13. T. 36, 151.

Quis dedit in direptionem Jacob, & Israel iis qui praeda­bantur illum? Nonne Deus cui peccaverunt, & nolebant in viis ejus ambulare, neque audire legem ejus? Et super­duxit super eos iram animationis suae, ibid. v. 24. T. 93, 106. N. 3. ib.

Noli timere, quia te redemi, & vocavi te nomine tuo, meus es tu. Et si transieris per aquam, tecum sum, & flu­mina te non inundabunt. Et si transieris per ignem, non combureris, & flamma te non comburet. Quoniam ego Dominus Deus tuus, sanctus Israel, qui te falvum facio, c. 43. v. 1. T. 123. N. 6. ib.

Nolite ergo priora meminisse, & antiqua nolite reputare. Ecce facio nova, quae nunc orientur, & cognoscetis: & fa­ciam in deserto viam & flumina in loco inaquoso, adaqua­re genus meum electum, plebem meam quam acquisivi, ut virtutes meas exponeret, ibid. vers. 18. E. 278. T. 18. N. 4. ib.

Sic dicit Dominus Christo meo Domino, cujus tenui dex­teram, ut exaudiant eum gentes. Et fortitudinem regum dis­rumpam; aperiam ante ipsum portas, & civitates non clau­dentur, c. 45. v. 1. T. 21. N. 2. ib.

Sic dicit Dominus Deus Sabaoth: Fatigata est AEgyptus, & negotiatio AEthiopum, & Sabaim viri alti ad te transgre­dientur, & tui erunt servi, & post te ambulabunt vincti com­pedibus; & adorabunt te, & in te precabuntur, quoniam in te Deus est, & non est Deus alius praeter te. Tu enim es Deus, & non sciebamus, Deus Israel salvator. Confunden­tur, & reverebuntur omnes, qui adversantur tibi, & cadent in confusionem, ib. v. 14. T. 26.

Si sitierint, per deserta adducet illos, aquam de petra pro­ducet iliis, scindetur petra, & fluet aqua, & bibet plebs mea, c. 48. v. 21. E. 278. T. 18.

Non sum contumax, neque contradico, c. 50. v. 5. T. 30, 151.

Dorsum meum posui ad flagella, & maxillas meas ad pal­mas, faciem autem meam non averti à foeditate sputorum, & fuit Deus auxiliator meus, ib. v. 6. T. 30.

Revelavit Dominus brachium sunm, illum sanctum, in conspectu omnium gentium, videbunt omnes gentes ipsa su­prema terrae salutem à Deo, c. 52. v. 10. T. 25.

Discedite, discedite, exite inde, & immundum nolite tan­gere. Exite de medio ejus, separamini qui fertis vasa Domi­ni, ib. v. 11. T. 55, 90. N. 4. ib.

Quibus non est nunciatum de eo, videbunt; & qui non au­dierunt, intelligent, ib. v. 15. T. 22.

Domine, quis credidit auditui nostro, & brachium Domi­ni cui revelatum est? Annunciavimus coram ipso sicut pue­ri, sicur radix in terra sitienti. Non est figura ejus neque cla­ritas: & vidimus illum, & non habuit figuram neque speciem; sed figura ejus sine honore, & deficiens praeter ceteros homines. Homo in plaga positus; & sciens ferre imbecillitatem: quia aversa est facies ejus, inhonoratus est, & non est computatus. Hic peccata nostra portat, & pro nobis dolet, & nos putavimus illum esse in dolore, & in plaga, & in vexatione: ipse autem vulneratus est propter facinora nostra, & infirmatus est propter peccata nostra. Doctrina pacis nostrae super illum, & livore ejus sanati sumus. Omnes sicut oves erravimus, homo à via sua erravit. Et Deus tradidit illum pro peccatis nostris, & ipse propterea quod vexatus est, non aperuit os suum, c. 53. v. 1. T. 25, 29.

Sicut ovis ad victimam ductus est, & sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum: in humilitate judicium ejus sublatum est nativitatem ejus quis enarrabit? Quoniam auferetur à terra vita ejus, à facinoribus populi mei adductus est ad mortem, & dabo malos pro sepultura ejus, & ipsos divites pro morte ejus: quia facinus non fecit, neque in­sidias ore suo. Propter ea ipse consequetur multos, & fortium dividet spolia: propterea quod tradita est ad mortem anima ejus, & inter facinorosos deputatus est. Et ipse peccata mul­torum pertulit, & propter facinora illorum traditus est, ibid. v. 7. E. 190. T. 11, 30, 151.

Jucundare sterilis quae non paris, erumpe & exclama quae non parturis, quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. Dixit enim Dominus: Dilata locum taberna­culi tui, & aulaeorum tuorum, & fige. Noli parcere, lon­gas fac menfuras tuas, & palos tuos confirma. Adhuc in dex­teram tuam, & in sinistram extende, & semen tuum gentes possidebit, & civitates descrtas inhabitabit. Noli timere quia revinces, neque reverearis, quia maledictaes, quoniam con­fusionem aeternam oblivisceris, c. 54. v. 1. T. 20.

Qui sititis, vadite ad aquam, & quotquot non habetis pe­cuniam, euntes emite, & bibite sine pecunia, cap. 55. v. 1. T. 64.

Eccetestem manifestavi illum nationibus, principem & im­perantem gentibus. Gentes quae non noveruntte, invocabunt te; & populi quiignorabantte, ad te confugient, ibid, vers. 4. T. 21.

Quaerite Dominum, & cum inveneritis, invocate eum. Cum autem appropinquaverit vobis, relinquat impius vias suas, & vir facinorosus cogitationes suas, & convertatur ad Dominum, & misericordiam consequetur; quia in multum remittet peccata vestra, ib. v. 6. T. 48.

Videte quomodo justus perit, & nemo intelligit: & viri justi tolluntur, & nemo recognoscit. A facie enim injustitiae sublatus est justus, & erit in pace sepultura ejus, c. 57. v. 1. T. 30.

Illis fudistis libamina, & illis imposuistis sacrificia, super haec non indignabor? dicit Dominus, ibid. v. 6. E. 265, 282. T. 120.

Exclama in fortitudine, & noli parcere: sicut tuba exalta vocem tuam, & annuncia pleb [...] meae peccata ipsorum, & domui Jacob facinora eorum, &c. cap. 58. vers. 1. T. 43, 138.

Solve omnem nodum injustitiae, resolve suffocationes im­potentium commerciorum. Dimitte quassatos in requiem, & omnem consignationem injustam dissipa. Frange esurienti panem tuum, & egenos sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, vesti, & domesticos feminis tui non despicies. Tunc erumpet temporaneum lumen tuum, & vestimenta tua cito orientur, & praeibit ante te justitia, & claritas Dei cir­cundabit te. Tunc exclamabis, & Deus exaudiet te, & dum adhuc loqueris, dicet: Ecce adsum, ib. v. 6. T. 62, 108. N. 3. ib.

Nunquid non valet manus Domini ut salvos faciat, aut gravavit aurem ut non exaudiat? Sed peccata vestra inter vos & Deum separant, & propter peccata vestra avertit faciem suam à vobis ne misereatur. Manus enim vestrae inquinatae sunt san­guine, & digiti vestri in peccatis. Labia autem vestra locuta sunt facinus, & lingua vestra injustitiam meditatur. Nemo lo­quitur vera, neque est judicium verum. Fidunt in vanis, & loquuntur inania, qui parturiunt dolorem, & pariunt facinus, c. 59. v. 1. T. 25, 57, 93, 132.

Spiritus Domini super me propter quod unxit me, bene nunciare pauperibus misit me, curare contribulatos corde, praedicare captivis remissionem, & caecis visum, vocare an­num Domini acceptabiliem & diem retributionis, c. 61. v. 1. T. 29.

Quis est iste qui venit de Edom, rubor vestimentorum ejus ex Bosor? Quare rubicunda sunt vestimenta tua, & indumen­ta tua velut à calcatione torcularis pleni & percalcati? cap. 63. v. 2. E. 277. N. 5. ib.

Torcular calcavi solus, filiae Sion, ib. v. 3. E. ib.

Non senior neque angelus, sed ipse Dominus liberabit illos, quia diliget eos & parcet eis, & ipse redimet eos, ibid, vers. 9. T. 27. N. 4. ib.

Manifestus factus sum eis, qui me non quaerunt; inventus sum ab eis, qui me non interrogabant. Dixi: Ecce sum, genti quae non invocavit nomen meum, c. 65. v. 1. T. 22.

[Page] Expandi manus meas tota die ad plebem contumacem & contradicentem mihi; qui ambulant vias non bonas, sed post peccata sua, ib. v. 2. T. 33. N. 2. ib.

Ecce qui serviunt mihi, manducabunt; vos autem esurie­tis. Ecce qui mihi serviunt, jucundabuntur; vos autem confundemini. Vos interficiet Dominus; eis autem qui ser­viunt mihi, nomen nominabitur novum, quod benedicetur in terra, ib. v. 13. T. 22.

Sic dicit Dominus Deus: Coelum mihi thronus, & terra suppedaneum pedum meorum. Quam mihi sedem aedifica­bitis, aut quis locus ad requiem mihi? Omnia enim ista fe­cit manus mea, & sunt mea omnia ista, cap. 66. vers. 1. T. 25, 47.

Et super quem aspiciam alium, nisi super humilem & quie­tum, & trementem sermones meos, ibid. v. 2. E. 189, 205. T. 47, 52.

Ecce enim Dominus sicut ignis veniet, & sicut procella currus ejus, retribuere in ira vindictam. In igne enim Do­mini judicabuntur, & in gladio ejus vulnerabuntur, ib, vers. 15. T. 151. N. 2. ib.

Venio colligere omnes gentes & linguas, & venient & videbunt claritarem meam, & dimittam super eos signum, & mittam ex eis conservatos in gentes quae longe sunt, quae non audierunt nomen meum, neque viderunt gloriam meam, & nunciabunt claritatem meam in gentes, ibid. vers. 18. T. 22.

Vermis eorum non morietur, & ignis eorum non extin­guetur; & crunt ad visionem universae carni, ibid. vers. ult. T. 135.

EX HIEREMIA.

PRiusquam te formarem in utero, novi te: & priusquam exires de vulva, sanctificavi te, & prophetam in gentibus posui te, c. 1. v. 5. T. 21, 93.

Me dereliquerunt fontem aquae vivae, & effoderunt sibi lacus detritos, qui non possunt aquam portare, c. 2. v. 13. E. 300. T. 17, 80.

Sine causa percussi filios vestros, disciplinam non accepe­r [...]nt, ib. v. 30. T. 131.

Et moechata est in lignum & lapidem, & in his omnibus non est reversa ad me, ca. 3. v. 9. E. 278. bis.

Et dabo vobis pastores secundum cor meum, & pascent oves pascentes cum disciplina, ib. vers. 15. E. 173. T. 19, 61, 67.

Haec dicit Dominus viris Juda, & qui inhabitant Jerusa­lem: Renovate inter vos novitatem, & ne seminaveritis in spinis; circumcidite vos Deo vestro, & circumcidite praepu­tium cordis vestri, ne exeat sicut ignis ira mea, & exurat, & non sit qui extinguar, c. 4. v. 4. T. 18. N. 1. ib.

Verberasti eos, nec doluerunt: flagellasti eos, nec volue­runt credere, nec accipere disciplinam, cap. 5. vers. 3. T. 131.

Ecce sermo Domini factus est eis in maledictum, & non volunt illum, c. 6. v. 10. T. 17.

Audite vocem tubae. Et dixerunt. Non audiemus. Propter hoc audient gentes, & qui pascent pecora in eis, ib. v. 17. T. 21.

Noli orare pro populo hoc, & noli postulare pro eis in prece & oratione, quia non exaudiam in tempore quo invo­cabunt me, in tempore afflictionis suae, c. 7. v. 16. T. 93, 121. N. 2. ib.

Haec dicit Dominus: Nunquid qui cadit, non surget, aut qui avertitur, non convertetur? cap. 8. vers. 4. T. 65.

Cognovit tempus suum turtur & hirundo, ruis passeres custodierunt tempora introitus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini. Quomodo dicetis, sapientes sumus, & lex Domini nobiscum est? Incassum facta est me­tatura falsa, scribae confusi sunt, sapientes trepidaverunt, & capti sunt, quia verbum Domini reprobaverunt, ibid. v. 7. T. 17. N. 1. 2. ib.

Non glorietur sapiens in sapientia sua, neque glorietur fortis in fortitudine sua, neque glorietur dives in divitiis suis; sed in hocglorietur qui gloriatur, intelligere & nosse quoniam ego sum Dominus, qui facio misericordiam & judicium & justitiam super terram; quoniam in his est voluntas mea, dicit Dominus, c. 9. v. 23. T. 48.

Haec dicit Dominus: Secundum via [...] gentilium ne am­bulaveritis, c. 10. v. 2. T. 55.

Domine significa mih [...] & cognoscam, tunc vidi meditatio­nes eorum. Ego sicut agnus sine malitia perductus sum ad victimam, in me cogitaverunt cogitatum dicentes: Venite mittamus lignum in panem ejus, & eradamus à terra vitam ejus, & nomen ejus non erit in memoria amplius, cap. 11. v. 18. T. 31. 33.

Exterrita est quae parit, & taeduit anima ejus. Subiit sol ei cum adhuc medius dies esset; confusa est & maledicta, reliquos eorum in gladio dabo in conspectu inimicorurn eo­rum, c. 15. v. 9. T. 34.

Ut quid, qui contristant me, praevalent? Plaga mea soli­da est, unde sanabor? Dum fit, facta est mihi quasi aqua mendax, non habens fidem, ibid. vers. 18. E. 308. N. 2. ibid.

Et auferam de civitatibus Juda, & de quadriviis Hierusa­lem vocem laetantium, & vocem gaudentium, vocem sponsi, & vocem sponsae, c. 16. v. 9. T. 32.

Maledictus homo qui spem habet in homine, c. 17. v. 5. T. 48, 92.

Benedictus homo qui fidit in Domino, & erit in Deo spes ejus, ib. v. 7. T. 48.

Et homo est, & quis cognoscet eum, ib. v. 9. T. 28. N. 4. ib.

Nolite audire sermones pseudoprophetarum, quoniam vi­siones cordis eorum frustrantur eos. Loquuntur, sed non ab ore Domini. Dieunt eis qui abjiciunt verbum Domini: Pax erit vobis, & omnibus ambulantibus in voluntatibus suis: Omnis qui ambulat in errorem cordis sui, non vement su­per eum mala, c. 23. v. 16. E. 228. T. 80. N. 4. ib.

In novissimo dierum cognoscetis ea, ibid. vers. 20. T. 17.

Non locutus sum ad eos, & ipsi prophetaverunt. Si ste­tissent in substantia mea, & audissent verba mea, & si do­cuissent populum meum;covertissem eos à malis cogita­tionibus eorum, ib. v. 21. T. 80. N. 4. ib.

Ego Deus approximans, & non Deus de longinquo. Si absconditus fuerit homo in absconditis, ergo ego non videbo eum? Nonne coelum & terram ego impleo, dieir Dominus, ib. v. 23. T. 58, 95, 100.

Quid est paleis ad triticum? Propter hoc ecce ego ad pro­phetas, dicit Dominus, qui furantur verb [...] mea unusquisque à proximo suo, & seducunt populum meum in mendaciis suis & in erroribus suis, ib. v. 28. E. 278. bis.

Misi ad vos servos, meos prophetas, ante lucem mitte­bam, (& non audiebatis me, neque intendebatis auribus ve­stris) dicens: Convertatur unusquisque à via sua mala, & à nequissimis affectationibus vestris; & habitabitis in terra ista, quam dedi vobis & patribus vestris à seculo & usque in secu­la, c. 25. v. 4. T. 16.

In die illa contribulabo jugum à vertice illorum, & vin­cula illorum disrumpam, & non operabuntur aliis, sed ope­rabuntur Domino Deo, & David regem suscitabo ipsis, c. 30. v. 8. T. 19.

Audite verbum Domini gentes, & nunciate insulis quae longe sunt, dicite: Qui dispergit Israel congregabit illum, & custodiet ficut pastor gregem suum; quia eruit Dominus Jacob, & eruit de manu fortioris illius, cap. 31. vers. 10. T. 19.

Ecce dies veniunt, dicit Dominus, & consummabo do­mui Israel, & domui Juda testamentum novum. Non se­cundum testamentum quod disposui patribus eorum in die qua apprehendi manus eorum, ut educerem eos de terra AE­gypti; quia non permanserunt in testamento meo, & ego ne­glexi eos, dicit Dominus. Quia hoc testamentum, quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus: Da [...]s leges meas, in sensum illorum scribam illas, & ero illis in Deum, & ipsi erunt mihi in plebem; & non doce [...] unt u­nusquisque fratrem suum, dicentes: Dignosce Dominum, quia omnes scient me à minimo usque ad maximum eorum; quia propitius ero iniquitatibus eorum, & peccatorum eorum non ero memor amplius, ibid. v. 31. T. 18. N. 3, 4. ib.

Maledictus qui facit opera Dei negligenter, c. 48. v. 10. T. 54.

EX BARUCH.

HIc Deus noster, & non deputabitur alius absque illo; qui invenit omnem viam prudentiae, & dedit eam Ja­cob puero suo, & lsrael dilecto sibi; in terris visus est, & cum hominibus conversatus est, cap. 3. vers. 35. T. 26.

In sensu debet tibi adorari, Deus, cap. 6. vers. 5. T. 100. N. 4. ib.

EX EZECHIELE.

DIcit Deus: Transi per mediam Hierusalem, & notabis signum super frontes virorum qui ingeruunt & moerent ob iniquitates quae fiunt in medio ipsorum, c. 9. v. 4. T. 34. N. 5. ib. 135.

Vadite & caedite & nolite parcere oculis vestris. Nolite misereri senioris aut juvenis & virginis; & mulieres interfi­cite ut perdeleantur. Omnem autem super quem signum scriptum est ne tetigeritis. ib. v. 5. T. 135. N. 1. ib.

Terra quaecunque peccaverit mihi ut delinquat delictum, extendam manum meam super eam, & obteram stabilimen­tum panis, & immittam in eam famem, & auferam ab ea hominem & pecora. Et si fuerint tres viri hi in medio ejus, Noë, & Daniel, & Job; non liberabunt filios neque filias, sed ipsi salvi erunt, c. 14. v. 13. T. 93, 121.

Homo autem qui erit justus, hominem non opprimet, & pignus debitoris reddet, & rapinam non faciet, & panem suum esurienti dabit, & nudum operiet, & pecuniam suam in usuram non dabit, capit. 18. vers. 7. T. 57. N. 4. ibid.

Omnes animae meae sunt, sicut anima patris & anima fi­lii. Anima quae peccaverit, ipsa morietur, ibid. vers, 20. E. 250.

Justitia justi super eum erit, & scelus scelerati super eum erit, ib. v. 20. E. 250.

Nolo mortem morientis, quantum ut revertatur & vivat, ib. v. 32. T. 98, 146.

Malo poenitentiam peccatoris quam mortem, c. 33. vers. 11. T. 65.

Justitia justi non liberabit eum, in quacunque die exerra­verit, ib. v. 12. T. 122, 148.

Ecce lac consumitis, & lanis vos tegitis: & quod crassum est interficitis, & oves meas non pascitis. Quod infirmatum est non confortastis, & quod male habuit non corroborastis, & quod contribulatum est non consolidastis, & quod errabat non revocastis, & quod periit non inquisistis, & quod forte fuit, confecistis labore. Et dispersae sunt oves meae, eo quod non sunt pastores, & factae sunt in comesturam omnibus be­stiis agri; & no [...]i fuit qui inquireret neque qui revocaret. Pro­pterea haec dicit Dominus: Ecce ego super pastores, & in­quiram oves meas de manibus eorum, & avertam eos, ut non pascant oves meas, & Jam non pascent eas, & extra­ham oves meas de ore eorum, & pascam eas cum judicio, c. 34. v. 10. E. 180, 253, 254, 293. T. 19.

Et aspergam super vos aquam mundam, & mundabimini ab omnious immunditiis vestris, & ab omnibus simulacris vestris emundabo vos, & dabo vobis cor novum & spiri­tum novum dabo in vobis, c. 36. v. 25. E. 298, 300.

Ipsi dicunt; Arida facta sunt ossa nostra, periit spes no­stra, expiravimus; propterea prophetiza, & dic: Haec dicit Dominus: Ecce ego aperio monumenta vestra, & educam vos de monumentis vestris, & inducam vos in terram I­srael. Et dabo spiritum meum in vos, & viv [...]tis. Et po­nam vos in tetram vestram, & cognoscetis quoniam ego Dominus locutus sum, & faciam, dicit Dominus, c. 37. vers. 11. T. 59.

EX DANIELE.

ET ecce imago nimis magna, & contemplatio ejus ima­ginis metuenda, & elata stabat contra te; cujus caput fuit ex auro bono, pectus & brachia ejus argentea, venter & femora aerea pedes autem ex parte quidem ferrei, ex parte autem fictiles; quoadusque abscissus est lapis de monte sine manibus concidentium, & percussit imaginem super pedes ferreos & fictiles, & comminuit eos minutatim, & fractum est simul ferrum & testa, & aeramentum & argentum & au­rum: & facta sunt minuta quasi palca aut pulvis in area ae­state, & ventilavit illa ventus, ita ut nihil remanserit ex il­lis: & lapis qui percussit imaginem, factus est mons magnus, & implevit totam terram, c. 2. v. 31. T. 32.

Responderunt autem Sidrac, Misac, & Abdenago, & dixerunt regi Nabuchodonosor: Rex non opus est nobis de hoc verbo respondere ti [...]i. Est enim Deus cui nos servimus potens cripere nos de camino ignis ardentis, & de manibus [...]uis, Rex, liberabit nos. Et si non, notum sit tibi, quia diis tuis non servimus & imaginem aurcam, quam statuisti, non adoramus, c. 3. vers. 16. E. 177. 257, 272, 290. T. 48. N. 3. ib. 124.

Stans Azarias precatus est, aperuit os suum, & exomolo­gesin faciebat Deo simul cum sodalibus suis in medio ignis, ibid. vers. 24. T. 81, 96.

Tunc illi tres quasi ex uno ore hymnum canebant, & be­nedicebant Dominum, ibid. vers. 51. T. 81, 101.

Propterea Rex consilium meum placeat tibi, & peccata tua eleemosynis redime, & injustitias tuas miserationibus pauperum, & erit Deus patiens peccatis tuis, c. 4. vers. 27. T. 138. N. 3. ib.

Videbam in visu nocte, & ecce in nubibus coeli, quasi filius hominis veniens, venit usque ad veterem dierum, & stetit in conspectu ejus, & qui assistebant ei obtulerunt eum, & data est ei potestas regia & omnes reges terrae per genus, & omnis claritas serviens ei, & potestas ejus aeterna quae non auferetur, & regnum ejus non corrumpetur, cap. 7. v. 13. T. 39. N. 3. ib.

Domine Deus magnus & fortis & metuendus, qui servas testamentum tuum & miserationes tuas iis qui te diligunt & conservant imperia tua: peccavimus, facinus admisimus, impii fuimus, transgressi sumus, ac deseruimus praecepta tua & judicia tua; non audivimus verba puerorum tuorum prophetarum, qui locuti sunt in nomine tuo super reges nostros, & omnes gentes, & omnem terram. Tibi Do­mine gloria, tibi justitia, nobis autem confusio, c. 9. v. 4. T. 97.

Muni sermones, & signa librum, usque ad tempus con­summationis quoad discant multi, & impleatur agnitio; quo­niam cum fiat dispersio, cognoscent omnia haec, c. 12. v. 4. T. 17.

Duo presbyteri Susannam pudicam corrumpere conati sunt, c. 13. v. 20. E. 228.

Daniel cum compelletetur adorare idolum Bel, dixit: Ni­hil colo nisi Dominum Deum meum, qui condidit coelum & terram, cap. 14. vers. 4. E. 257. T. 125.

Prandium Danieli allatum est ab Abacuc, ibid. vers. 30. T. 105, 140.

EX OSEA.

ERit enim quo loco dicetur, non populus meus, illo lo­co vocabuntur filii Dei vivi, c. 1. v. 10. T. 20.

Vocabo non populum meum, populum meum, & no [...] di­lectam, dilectam, c. 2. v. 24. T. ib.

Audite sermonem Domini filii Israel, quia judicium est Domini adversus incolas terrae, eo quod neque misericor­dia, neque veritas, neque agnitio Dei sit super terram. Sed execratio & mendacium, & caedes, & furtum, & adulterium diffusum est super terram. Sanguinem sanguini supermiscent. lccirco terra lugebit cum universis incolis suis, cum bestiis agri, cum serpentibus tetrae, cum voluctibus coeli, & defi­cient pisces maris, ut nemo judicet, nemo revincat, c. 4. v. 1. T. 57, 131.

Diluculo vigilabunt, ad me dicentes: Eamus & reverta­mur ad Dominum Deum nostrum, c. 6. v. 1. T. 108.

Vivificabit nos post biduum, die tertia resurgemus, ibid. v. 2. T. 35. N. 1. ib.

Misericordiam volo magis quam sacrificium, & agnitio­nem Dei plusquam holocaustomata, ibid. v. 6. T. 44. N. 3. ibid.

Sibimetipsis constituerunt regem, & non per me, cap. 8. v. 4. E. 261, 289. N. 3. ib.

Sacrificia eorum tanquam panis luctus, omnes qui man­ducant ea, contaminabuntur, cap. 9. vers. 4. E. 261, 288. 297.

Non faciam juxta iram indignationis meae, non sinam de­leri Ephraim, quoniam Deus ego sum; & non homo in te sanctus, & non introibo in civitatem, post Deum ibo, cap. 11. v. 9. T. 27.

EX JOELE.

REvertimini ad me ex toto corde vestro, in jejunio, in ploratione, & planctu: & discindite corda vestra, & non vestimenta, & revertimini ad Dominum Deum ve­strum, quoniam misericors est, & pius, & patiens, & mi­serator, multae miserationis, & qui sententiam flectat adver­sus malitias irrogatas, cap. 2. v. 12. E. 248. T. 96, 98, 146. N. 1. ibid.

Canite tuba in Sion, fanctisicate jejunium: & indicite curationem, aggregate populum, sanctificate Ecclesiam, ex­cipite majores natu, colligite parvulos lactentes; procedat [Page] sponsus de cubilisuo, & sponsa de thalamo suo, ibid. vers. 15. T. 32. N. 2, & 3. ibid.

EX AMOS.

ET pluam super unam civitatem, & super aliam non pluam. Pars una compluetur, & pars super quam non pluero, arefiet, Et congregabuntur duae & tres civitates in unam civitatem potandae aquae causa, nec satiabuntur; & non convertimini ad me, dicit Dominus, cap. 4. vers. 7. T. 130.

Quaerite Deum, & vivet anima vestra, cap. 5. vers. 6. T. 135.

Et erit in die illo dicit Dominus, occidet sol meridie, & obtenebrabitur dies lucis, & convertam dies festos vestros in luctum, & omnia cantica vestra in lamentationem, cap. 8. v. 9. T. 34. N. 7. ib.

EX MICHEA.

QUoniam de Sion lex proficiscetur, & sermo Domini de Hierusalem; & judicabit inter plurimos populos, & revincet, & deteget validas nationes, cap. 4. vers. 2. T. 18.

Et tu Bethleem domus Ephrata non exigua es, ut consti­tuaris in millibus juda; ex te mihi procedet ut sit princeps apud Israel; & processiones ejus à principio à diebus seculi, c. 5. v. 2. T. 11, 29. N. 2. ib.

EX ABACUC.

JUstus ex fide mea vivet, cap. 2. vers. 4. T. 17, 56. N. 6. ibid.

Ille vero qui praesumit & contumax est, vir sui jactans, nihil omnino perficiet, qui dilatavit tanquam infernus ani­mam suam, ib. v. 5. E. 260, 293.

Texit coelos virtus ejus, & laudis ejus plena est terra, & splendor ejus ut lux, cornua in manibus ejus erunt. Et illic constabilita est virtus gloriae ejus, & constituit dilectio­nem validam: ante faciem suam ibit verbum, & procedet in campos secundum gressus suos, cap. 3. vers. 3. T. 34. N. 2. ib.

Ficus non afferet fructum, & non erunt nascentia in vi­ncis. Mentietur opus olivae, & campi non praestabunt ci­bum. Deficient à pabulo oves, & non erunt in praesepibus boves. Ego autem in Domino exultabo, & gaudebo in Deo salutari meo, ib. v. 17. T. 134. N. 2. ib.

EX SOPHONIA.

DEfectione deficiat à facie terrae, dicit Dominus. Defi­ciat homo, & pecudes deficiant, volucres coeli & pisces maris: Et auferam iniquos à facie terrae, c. 1. v. 2. T. 57. N. 2. ib.

Metuite à facie Domini Dei, quoniam prope est dies e­jus; quia apparavit Dominus sacrificium suum, sanctificavit electos suos, c. 1. v. 7. T. 33. N. 6. ib.

AEdificabunt domos, & non inhabitabunt: & instituent vineas, & non bibent vinum earum, quia prope est dies Domini, ib. v. 13. T. 60.

Expecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in testimonium, quoniam judicium meum ad congregationes gentium, ut excipiam reges, & effundam super eos iram meam, c. 3. v. 8. T. 151.

EX AGGAEO.

HAEc dicit Dominus Deus omnipotens: Eo quod domus mea deserta est, vos autem sectamini unusquisque in domum suam; propterea abstinebit coelum à rore, & terra subtrahet procreationes suas, & inducam gladium super ter­ram, & super frumentum, & super vinum, & super oleum, & super homines, & super pecora, & super omnes labores manuum eorum, cap. 1. v. 9. T. 130.

EX ZACHARIA.

ET ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem illum ma­gnum, stautem ante faciem angeli Domini, & diabolus stabat ad dexteram ejus adversari ei. Et Jesus erat indutus vestimenta sordida, & stabar ante faciem ipsius angeli, & respondit, & ait ad eos qui stabant ante faciem ejus, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo, & dixit ad eum: Ecce abstuli iniquitates tuas, & induite eum poderem, & impo­nite cidarin mundam super caput ejus, cap. 3. v. 1. T. 30. N. 1. ib.

Ecce ego adduco puerum meum, Oriens nomen est ei, quoniam lapis quem dedi ante faciem Jesu, super lapidem ipsum onum septem oculi sunt, ib. v. 8. T. 31.

Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi justus & sal­vans, mitis, sedens super asinum indomitum, cap. 9. v. 9. T. 36.

Et transibunt per mare angustum, & percutient in mari fluctus, & arefacient omnes altitudines fluminum, & con­fundetur omnis injuria Assyriorum, & sceptrum AEgypti au­feretur: & confortabo eos in Domino Deo ipsorum, & in nomine ejus gloriabuntur, dicit Dominus, c. 10. vers. 11. T. 26. N. I. 27.

Et intuebuntur in me, in quem transfixerunt, c. 12. vers. 10. T. 33.

EX MALACHIA.

NOn est mihi voluntas circa vos, dicit Dominus, & sacri­ficium acceptum non habebo ex manibus vestris. Quo­niam a solis ortu & usque in occasum, clarificatum est no­men meum apud gentes, & in omni loco odores incensi of­feruntur nomini meo, & sacrificium mundum; quoniam magnum est nomen meum apud gentes, dicit Dominus, c. 1. v. 10. T. 19. N. 3. ib.

Rex magnus sum ego, dicit Dominus, & nomen meum illustre est apud gentes, ib. v. 14. T. 36.

Et nunc praeceptum hoc ad vos est, ô Sacerdotes: Si non audieritis, & si non posueritis in corde vestro, ut detis hono­rem nomini meo, dicit Dominus; immittam in vos male­dictionem, & maledicam benedictionem vestram, c. 2. v. 1. E. 265, 317.

Testamentum meum fuit cum Levi vitae & pacis, & dedi illi timorem ut timeret me, à facie nominis mei proficisci illum. Lex veritatis fuit in ore ejus, injustitia non est in­venta in labiis ejus. In pace linguae corrigens, ambulavit nobiscum, & multos avertit ab injustitia. Quoniam labia sacerdotis servabunt scientiam, & legem exquirent ab ore ejus, quoniam angelus omnipotentis est, cap. 2. vers. 5. T. 26.

Nonne unus Deus condidit nos? Nonne pater unus est omnium nostrum? Quid utique dereliquistis unusquisque fratrem suum? ib. v. 10. T. 45.

Derelictus est Juda, & abominatio facta est in Israel & in Hierusalem, quoniam profanavit Judas sancta Domini, in quibus dilexit, & affectavit deos alienos. Exterminabit Do­minus hominem qui facit haec, & humilis efficietur in taber­naculis Jacob, ibid. v. 11. T. 16. N. 3. ib.

Et sedebit conflans & expurgans si cut aurum & argentum, & emundabit filios Levi, c. 3. v. 3. T. 58.

Ecce dies Domini venit ardens velut clibanus, eruntque omnes alienigenae, & omnes iniqui stipula: & succendet illos adveniens dies, dicit Dominus, cap. 4. v. 1. T. 36. N. 2. ib. 134, 151.

Vobis autem, timetis nomen Domini, orietur sol ju­stitiae, & in alis ejus curatio, ib. v. 2. T. 109.

EX MACHABAEORUM.

LIB. I.

MAttathias interficit eum, qui ad aram sacrificaturus ac­cesserat, c. 1. V. 24. T. 121.

Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis, & de­putatum est ei ad justitiam. ib. v. 52. T. 51.

Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum, ib. v. 60. T. 58.

Et verba viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus in stercora erit & in vermes. Hodie extolletur, & cras non in­venietur; quoniam conversus est in terram suam, & cogitatio ejus periit, ib. v. 62. E. 260. T. 46.

EX MACHABAEORUM.

LIB. II.

NOn enim aetati nostrae dignum est fingere, ut multi ado­lescentium arbitrati Eleazarum nonaginta annorum ad alienigenarum morem, relicta & prodita Dei lege, transiffe: Nec tanti est lucrari brevia vitae momenta, ut offenso Deo incurtam aeterna supplicia, c. 6. v. 22. T. 126.

Domine, qui sanctam habes scientiam, manifestum est quia cum possem à morte liberari, durissimos dolores cor­poris tolero, flagellis vapulans, animo autem propter rui ipsius metum libenter haec patior ibid. vers. 30. T. 126.

Septem fratrum, matrisque martyria latissime prosequitur. Ad Fortunatum cap. 11. 89. & sequentibus, fit etiam men­tio, c. 7. T. 125, 126.

Justum est subditum Deo esse, & mortalem non paria Deo fentire, c. 9. v. 12. T. 46. N. 8. ibid.

EX MATTHAEO.

GAbriel Angelus ad Joseph: Joseph fili David, ne me­tueris assumere Mariam uxorem tuam. Quod enim ex illa natum fuerit, de Spiritu sancto est. Pariet autem fi­lium, & vocabis nomen ejus Jesum; hic enim salvum faciet populum suum à peccatis eorum, cap. 1. vers. 20. T. 28.

Et vocabitis nomen ejus Emmanuel, quod est interpreta­tum, nobiscum Deus, ib. v. 23. T. 27.

Et cum natus esset Jusus in Bethleem Judae, in diebus He­rodis regis, ecce Magi ab Oriente venerunt Hierosolymam, dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Vidimus e­nim stellam ejus in Oriente, & venimus cum muneribus adorare illum, c. 2. v. 1. T. 29, 37.

A bimatu & infra, ib. v. 16. E. 257.

Vox elamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas fa­cite semitas Dei nostri, c. 3. v. 3. T. 26.

Potens est Deus excitare de lapidibus filios Abrahae, ibid. v. 9. E. 277.

Omnis arbor non faciens fructum bonum, excidetur & in ignem mittetur, ib. v. 10. T. 53, 107, 139.

Ego quidem vos baptizo in aqua in poenitentiam: qui venit autem post me, fortior me est, eujus non sum idoneus cal­ceamenta portare: ipse vos baptizat in Spiritu sancto & igni, ib. v. 11. T. 18.

Quia venit Dominus ferens palam in manu sua, & munda­bit aream suam, ib. v. 12. E. 240. N. 5. ib.

Jesus baptizatus, ib. v. 15. T. 146.

Sic enim decet nos implere omnem Justitiam, ib. vers. 16. T. 146.

Et ecce vox de nube dicens: Hic est filius meus dile­ctissimus, in quo bene sensi, ipsum audite, ibid. vers. 17. T. 18.

Tunc ductus est Jesus in desertum à spiritu, cap. 4. v. 1. T. 146.

Dominum Deum adorabis, & illi soli servies, ib. v. 10. T. 89.

Populus ambulans in tenebris, videte lumen magnum, &c. ib. v. 16. T. 21.

Beati pauperes spiritu. Beati mites, quoniam ipsi haere­ditabunt terram, c. 5. v. 3. T. 47.

Beati plangentes, quoniam ipsi consolabuntur, ibid. v. 5. E. 248. T. 47.

Beati qui esuriunt & sitiunt justitiam, quoniam ipsi satu­rabuntur, ib. v. 6. E. 278. T. 44.

Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam conse­quentur, ib. v. 7. T. 44, 139.

Beati mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt, ibid. v. 8. E. 235. T. 62. N. 2. ib.

Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur, ibid. v. 9. T. 45, 85, 157.

Beati qui persecutionem passi fuerint propter justitiam; quoniam ipsorum est regnum coelorum, ibid, v. 10. E. 213. T. 51, 127.

Sic enim persequuti sunt prophetas, qui ante vos fuerunt patres eorum, ib. v. 12. E. 213.

vos estis sal terrae. Si autem sal infatuatum fuerit, in quo salietur? ib. v. 13. T. 63, 75, 103, 160.

Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant ope­ra vestra bona, & clarificent patrem vestrum qui in coelis est, ib. v. 16. E. 189. T. 53.

Qui solverit unum de mandatis istis minimis, & sic do­cuerit homines, minimus vocabitur in regno coelorum: qui fecerit & sic docuerit, maximus vocabitur in regno coelorum, ib. v. 19. E. 277, bis. 329. T. 64, 155.

Audistis quia dictum est antiquis: Non occides, qui autem occiderit, reus erit judicìo. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio, ib. v. 21. T. 48.

Qui dixerit fratri suo: fatue, & qui dixerit Racha, reus erit in gehenna ignis, ib. v. 22. E. 260. T. 50.

Si obtuleris munus tuum ad altare, & illic recordatus fue­ris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque illic munus tuum ante altare, & vade prius reconciliari fratri tuo, & tunc veni & offer munus tuum ad altare, ibid. v. 23. T. 46. N. 5. ib. 81, 106, 157.

Non exibis inde donec solvas novissimum quadrantem, ib. v. 26. E. 247. T. 59. N. 1. ib.

Dico vohis non jurate in totum. Sit autem sermo vester, est, est, non, non. ib. v. 34. E. 267. T. 50.

Non potest facere capillum unum album aut nigrum, ibid. v. 36. T. 72.

Omni poscenti te da, & ab eo qui voluerit mutuari, ne ad­versatus fueris, ibid. v. 42. T. 44.

Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, & odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, & orate pro eis qui vos persequuntur, ut sitis filii patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos & malos, & pl [...]it super justos & injustos, ib. v. 53. T. 57, 103, 146, 156.

Nesciat finistra tua quid faciat dextera tua, ut fit eleemo­syna tua in abscondito. Et pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi palam. Cum facis eleemosynam, noli buccina­re ante te, quomodo hypocritae faciunt in vicis & synago­gis, ut clarificentur ab hominibus, Amen dico vobis; com­pleverunt mercedem suam, cap. 6. vers. 2. T. 56. N. 4. ibid.

Sic orate: Pater noster qui es in coelis, Sanctificetur no­men tuum, ib. v. 9. T. 100. N. 5. ib. 101.

Adveniat regnum tuum: fiat voluntas tua sicut in coelo & in terra, ib. v. 10. T. 52, 100, 102.

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, ibid. vers 11. T. 100, 104.

Et remitte nobis debita nostra, sicut & nos remittimus debi­toribus nostris, ib. v. 12. T. 53, 100, 105.

Et ne nos patiaris induci in tentationem, sed libera nos à malo, ib. v. 13. T. 100, 106. N. 2. ib.

Nolite vobis condere thesauros super terram, ubi tinea & comestura exterminat, & ubi fures effodiunt & furantur. The­saurizate autem vobis thesauros in coelo, ubi neque tinea ne­que comestura exterminat, & ubi fures non effodiunt nec fu­rantur. Ubi enim fuerit thesaurus tuus, ibi & cor tuum erit, ib. v. 19. T. 44, 139.

Non potestis duobus dominis servire, ibid. vers, 24. T. 95, 165.

Aspicite volatilia coeli, quoniam non seminant, neque me­tunt, neque colligunt in horrea, & pater vester coelestis pascit illa. Nonne vos pluris estis illis? ibid. vers. 26. T. 48, 140.

Nolite cogitare, dicentes: Quid edemus, aut quid bibe­mus, aut quid vestiemur. Haec etiam nationes quaerunt. Scit autem pater vester, quia horum omnium indigetis. Quaerite primo regnum Dei, & justitiam ejus, & haec omnia apponen­tur vobis, ib. v. 31. T. 48, 105, 139.

Nolite cogitare in crastinum; crastinus enim dies ipse cogi­tabit sibi. Sufficit diei malitia sua, ibid. vers. 34. T. 48, 104.

In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, c. 7. v. 2. T. 105.

Ne dederitis sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos: ne forte inculcent eas pedibus suis, & con­versi elidant vos, ib. v. 6. E. 214. T. 57, 129.

Quis est ex vobis homo, quem si petierit filius ejus panem, lapidem porrigat illi; aut si piscem postulaverit, serpentem illi porrigat? Si ergo vos cum sitis nequam, scitis bona data dare filiis vestris; quanto magis pater vester coelestis dabit bo­na petentibus se? ib. v. 9. E. 248.

Quaecunque volueritis ut faciant vobis homines bona, ita & vos facite illis. Haec est enim Lex & Prophetae, ib. v. 12. T. 107. N. 1. ib.

Quam lata & spatiosa via est quae ducit ad interitum, & multi sunt qui intrant per eum! Quam arcta & angusta est via quae ducit ad vitam, & pauci sunt qui eam inveniunt, ib. v. 14. E. 175. T. 47. N. 4. ib. 73.

Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, in­troibit in regnum coelorum, &c. ibid. vers. 21. E. 311. T. 52.

[Page]Multi mihi dicent in illo die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, & in nomine tuo daemonia exclusimus, & in tuo nomine virtutes magnas fecimus? Et tunc dicam illis: Nunquam vos novi, recedite à me omnes qui operamini iniquitatem, ibid. vers. 22. T. 53, 82.

Qui audit verba mea, & facit ea, similabo eum viro sa­pienti qui aedificavit domum suam super petram. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, & impegerunt in domum illam, & non cecidit; fundata enim fuit super pe­tram. Et omnis qui audit verba mea, & non facit ea, si­milabo eum viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam. Descendit pluvia, venerunt flumina, & impege­runt in domum illam, & [...]ecidit, & facta est ruina ejus ma­gna, ib. v. 24. E. 241. T. 64, 75.

Vade, & monstra te sacerdoti, & offer donum, cap. 8. v. 4. E. 172, 260.

Multi venient ab Oriente & Occidente, & recumbent cum Abraham & lsaac & Jacob in regno coelorum; filii autem regni expellentur in tenebras exteriores, illic erit ploratio & stridor dentium, ib. v. 11. E. 171. T. 22, 102, 114.

Vulpes foveas habent, & volucres coeli diversoria; filius autem hominis non habet ubi caput suum inclinet, ib. vers. 20. T. 49.

Sine mortuos sepelire mortuos suos, ibid. vers. 22. T. 101.

Quid nobis & tibi fili David? Venisti ante tempus punire nos? ib. v. 29. T. 36.

Non est opus sanis medicus, sed male habentibus, cap. 9. v. 12. E. 246. N. 3. ib. 293.

In viam nationum ne ieritis, & in civitatem Samaritanorum ne introieritis, ib. v. 10. E. 296.

Gratis accepistis, gratis date, c. 10. v. 8. T. 64.

Estore prudentes ficut serpentes, & simplices ficut colum­bae, ib. v. 16. T. 63, 75, 153.

Ante reges & potestates stabitis, ib. v. 8. E. 213.

Cum autem tradiderint vos, nolite cogitare quid loquami­ni; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis, ib. v. 19. E. 183, 253, 257, 329. T. 51, 123.

Et tradet frater fratrem ad mortem, & pater filium, ibid. v. 21. E. 213.

Qui perseveraverit usque in finem, hic saivus erit, ibid. v. 22. E. 188, 191, 213. T. 68, 84, 122, 148.

Cum persequentur vos in civitate ista, fugite ad aliam, ib. v. 23. E. 199.

Si patrem-familias Beelzebub dixerint, quanto magis do­mesticos ejus? ib. v. 25. T. 62.

Ne timueritis eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Magis autem metuite cum, qui po­test animam & corpus occidere in gehennam, ibid. vers. 28. E. 177, 257. T. 51, 121.

Nonne duo pasieres asse veneunt, & neuter eorum cadit in terram sine patris voluntate? ib. v. 29. E. 261, 284.

Inimici hominis domestici ejus, ib. v. 30. E. 259.

Quicunque in me confessus fuerit coram hominibus, & ego illum confitebor coram patre meo qui in coelis est; qui autem negaverit me coram hominibus, & ego negabo eum coram patre meo qui in coelis est, & coram angelis ejus, ibid. v. 33. E. 188, 195, 212, 256, 264. T. 51, 121.

Qui amat patrem aut matrem super me, non est me di­gnus; & qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus; & qui non tollit crucem suam, & sequitur me, non est meus discipulus, ib. v. 37. E. 213. T. 52. N. 1. ibid. 121, 141.

Qui potaverit unum ex minimis istis calicem aquae frigi­dae, in nomine discipuli; amen dico vobis, non peribit mer­ces ejus, ib. v. 42. T. 44.

Inter prophetas non surrexit major Joanne Baptista, c. 11. v. 12. E. 213.

Omnes Prophetae & lex usque ad Joannem prophetaverunt, ib. v. 13. T. 18.

Venite ad me omnes qui laboratis & onerati estis, & ego vos requiescere faciam. Tollite jugum meum super vos, & discite à me, quia mitis sum & humilis corde, & invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum bonum est, & sarcina mea levis, ib. v. 28. T. 19, 65.

Arundinem quassatam non confringet, &c. c. 12. v. 19. T. 30.

Ejicit daemonia per Beelzebub, cap. 12. vers. 24. T. 11, 154.

Qui non est mecum, adversus me est, & qui mecum non colligit, spargit, ib. v. 30. T. 67, 78. N. 1. ib. 79, 162.

Quicunque dixerit verbum adversus filium hominis, re­mittetur illi; qui autem dixerit adversus Spiritum sanctum, non remittetur illi, neque in hoc seculo, neque in futuro, ib. v. 31. E. 195. T. 53.

Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis nequam? De abundantia enim cordis os emittit. Bo­nus homo de bono thesauro emittit bona, & nequam homo de nequam thesauro emittit nequam, ib. v. 34. E. 260.

Dico autem vobis, quia omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent pro eo rationem in die ju­dicii. De sermonibus enim tuis justificaberis, & de sermo­nibus tuis condemnaberis, ib. v. 37. E. 205. T. 50.

Progenies nequam & adultera signum quaerit, & signum non dabitur illi, nisi signum Jonae Prophetae. Quomodo e­nim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus & tribus noctibus, ita erit filius hominis in corde terrae tribus diebus & tribus noctibus, c. 16. v. 4. T. 35.

Et dabunt fructus, aliud centenarium, aliud sexagesimum, aliud tricesimum, c. 13. v. 8. E. 298. T. 73. N. 1. ib.

Multi prophetae & justi cup [...]erunt videre quae videtis, & non viderunt, & audire quae auditis, & non audierunt, ib. v. 17. T. 35.

Parabola de zizaniis, ib. v. 25. E. 240.

Simile est regnum coelorum homini negotianti, quaerenti bonas margaritas: ubi autem invenit pretiosam margaritam, abiit & vendidit omnia quae habuit, & emit illam, vers. 45. T. 44, 139.

Modicae fidei, quare dubitasti? c. 14. v. 31. T. 56.

Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur, cap. 15. v. 4. E. 312.

Omnis plantatio quam non plantavit pater meus coelestis, e­radicabitur, ib. v. 13. E. 233, 262, 311.

Caeci sunt duces caecorum; caecus autem caecum ducens, simul in foveam cadent, cap. 15. vers. 14. E. 229. T. 83, 161.

Ego tibi dico Petre, quia tu es Petrus, & super istam petram aedificabo Ecclesiam meam, & portae inferorum non vincent eam. Et tibi dabo claves regni coelorum. Et quae ligaveris su­per terram, erunt ligata & in coelis; & quaecunque sol [...] eris su­per terram, erunt soluta & in coelis, c. 16. v. 18. E. 216. N. 1. ib. 229, 252, 324. T. 76. N. 1. ib. 77.

Hic est filius meus ditectissimus, &c. ibid. v. 20. E. 93, 155.

Si autem & Ecclesiam contemserit, sit tibi tanquam ethni­cus & publicanus, c. 18. v. 17. E. 269, 294.

Dico autem vobis, quoniam si duo ex vobis convenerint in terra de omni re quamcunque petieritis; continget vobis à Pa­tre meo, qui in coelis est. Ubicunque enim fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum, v. 19. E. 186. T. 45, 81.

Donavi tibi omne debitum, quia rogasti me, ibid. vers. 32. E. 212. T. 105.

Servus qui post dimissum sibi debitum, conservo noluit di­mittere, in carcere relegatur, ib. v. 34. T. 105.

Non omnes capiunt verbum, sed illi quibus datum est. Sunt enim spadones qui ex utero matris sic nati sunt, & sunt spadones qui coacti sunt ab hominibus, & sunt spadones qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum. Qui potest capere, capiat, cap. 19. vers. 12. E. 175. T. 54, 68. N. 6. ib. 74.

Si vis ad vitam venire, serva mandata, &c. ibid. v. 17. T. 44, 75.

Si vis perfectus esse, vade & vende omnia tua, & da pau­peribus, & habebis thesaurum in coelo, & veni, sequere me, ib. v. 21. T. 90, 105, 139.

Et acceperunt singulos denarios, c. 20. v. 9. E. 298.

Deus non est mortuorum, sed vivorum, ibid. vers. 32. E. 216.

Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit, &c. cap. 21. v. 5. T. 36.

Deus ad convivium vocat, c. 22. v. 12. E. 212.

Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam, &c. ib. v. 44. T. 35.

Diliges proximum tuum tanquam te, ib. v. 39. T. 120. E. 190.

Diligunt primum recumbendi locum in coenis, & primam sessionem in synagogis, & salutationes in foro, & vocari ab hominibus Rabbi. Vos autem ne vocaveritis Rabbi; unus est enim vobis magister, cap. 23. vers. 6. T. 47. N. 1. ibid.

Nolite vocare vobis patrem in terra, ibid. vers. 9. T. 101, 125.

Vae vobis Scribae & Pharisaei, quia aedificatis monumenta Prophetarum, ib. v. 13. E. 36.

Hierusalem Hierusalem, quae occidis Prophetas, & lapi­das missos ad te; quoties volui colligere filios tuos sicut gal­lina [Page] pullos sub alas suas, & noluisti? Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta, ib. v. 37. T. 18.

Non relinquetur in templo lapis super lapidem qui non dissolvatur, c. 24. v. 2. T. 19.

Cavete ne quis vos fallat. Multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus, & multos fallent. Inci­pietis autem audire bella, & auditus bellorum: videte, no­lite tumultuari, oporter enim haec fieri, sed nondum est finis. Exsurget enim gens super gentes, & regnum super regnum: erunt fames & terrae motus, & pestilentiae per singula loca. Omnia autem ista initia parturitionum sunt. Tunc tradent vos in pressuram, & interficient vos: & eritis odibiles omni­bus gentibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabun­tur multi, & invicem tradent & odient invicem. Et multi pseudo-prophetae exsurgent, & seducent multos: & eo quod facinus abunder, refrigescet caritas multorum. Qui autem toleraverit usque in finem, hic salvús erit. Et praedicabitur Evangelium istud regni per totum orbem terrae in testimo­nium omnibus gentibus, & tunc veniet finis. Cum ergo vi­deritis abominationem vastationis, quae dicta est per Danie­lem Prophetam, stantem in loco sancto (qui legit intelligat) tunc qui in Judaea sunt fugiant in montes, & qui in tecto est, non descendat tollere quicquam de domo, & qui in agro est, non convertatur retro auferre vestimentum suum. Vae autem praegnantibus ac nutrientibus in illis diebus. Orate autem ne fiat fuga vestra hieme, neque sabbato. Erit enim tunc pres­sura magna, qualis non fuit ab initio mundi usque nunc, sed neque fiet: & nisi breviati essent dies illi, non esset salva omnis caro; propter ele [...]tos autem breviabuntur illi dies. Tunc si quis dixerit vobis: Ecce hic est Christus, aut ecce illic, nolite credere: Surgent enim pseudochristi, & pseudo­prophetae, & dabunt signa magna, & prodigia & errorem fa­ciendum, si fieri potest, etiam electis. Vos autem cavete, ecce praedixi vobis omnia. Si ergo dixerint vobis: Ecce in solitudiue est, nolite exire; ecce in cubiculis, nolite credere. Sicut enim coruscatio exit ab Oriente, & apparet usque ad Occidentem, ita erit & adventus filii hominis. Ubi fuerit cadaver, illic colligentur aquilae. Continuo autem post pres­suram dierum illorum sol tenebrescet, & luna non dabit lu­men suum, & [...]eliae cadent de coelo, & virtutes coelorum movebuntor. Et tunc apparebit signum filii hominis de coe­lo, & lamentabuntur omnes tribus terrae, & videbunt filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute magna & claritate: Et mittet angelos suos cum tuba magna. Et col­ligent electos ejus à quatuor ventis, à summis coelorum usque ad summitates eorum, ibid. vers. 4. E. 311. T. 124.

Vigilate, ibid. v. 42. T. 153.

Cum venerit filius hominis in claritate sua, & omnes an­geli cum eo, tunc sedebit in throno claritatis suae, & colli­gentur ante eum omnes gentes, & segregabit illos ab invi­cem, quemadmodum pastor segregat oves ab hoedis, & sta­tuet oves ad d [...]teram suam, hoedos autem ad sinistram. Tunc dicet Rex eis qui ad dextram ejus erunt: Venite be­nedicti patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ad origine mundi. Esurivi enim, & dedistis mihi mandu­care: sitivi, & potastis me: hospes fui, & adduxistis me: nudus, & texistis me: infirmus, & visitastis me: in car­tere fui, & venistis ad me. Tunc respondebunt ei justi, di­centes: Domine, quando te vidimus esurientem, & pavi­mus? fitientem, & potavimus? quando autem te vidimus hospitem, & adduximus? nudum, & vestivimus? quando autem te vidimus infirmum & in earcere, & venimus ad te? Et respondens Rex dicet eis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni horum ex fratribus meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet & illis qui ad sinistram ejus crunt: Discedite à me maledicti in ignem aeternum, quem paravit pater meus diabolo & angelis ejus. Esurivi enim, & non dedistis mihi manducare: sitivi, & non potastis me: hospes fui, & non adduxistis me: nudus, & non vestistis me: infirmus & in carcere, & non visitastis me. Tunc respondebunt & ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus es [...]rientem, aut si­tientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in earcere, & non ministravimus tibi? Et respondebit illis: A­men dico vobis, quamdiu non fecistis uni ex minimis his, neque mihi fecistis. Et abibunt isti in ambustionem aeter­nam, justi autem in vitam aeternam, cap. 25. v. 31. T. 37, 44, 65, 141, 143. N. 3. ib. 156.

Quid vultis mihi dare, & ego vobis eum tradam? c. 26. v. 7. T. 146.

Calicem sub die passionis accipiens, benedixit, & dedit discipulis suis, dicens: Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis novi testamenti, qui pro multis essundetur in remis­sionem peccatorum. Dico vobis, non bibam à modo ex ista creatura vitis, usque in diem illum quo vobiscum bibam novum vinum in regno Patris mei, ibid. vers. 26. E. 278. N. 4. & 5. ib.

Pater, si fieri potest, transeat à me calix iste; veruntamen non quod ego volo, sed quod tu, cap. 26. vers. 39. T. 52, 103.

Judas poenitentia ductus, sacerdotibus & senioribus dixit: Peccavi tradens sanguinem justum, c. 27. v. 3. T. 30.

Expuentes in eum, &c. ib. v. 30. T. 30.

Christus coronatus est spinis, &c. ib. v. 29. T. 147.

A sexta autem hora tenebrae factae sunt super totam terram usque ad horam nonam, ib. v. 45. T. 35, 108.

Data est mihi omnis potestas in coelo & in terra, cap. 28. v. 18. E. 207, 278, bis. T. 35, 160, 162, 163.

Ite ergo & docete omnes gentes, tinguentes eos in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti, docentes eos observare omnia quaecunque praecepi vobis, ibid. v. 19. E. 207, 208, 307, 311, 315. T. 160, 162, 163.

Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consum­mationem seculi, ib. v. 20. E. 177.

EX MARCO.

ITe in nomine meo, manum imponite, daemonia expellite, c. 3. v. 15. T. 163.

Omnia peccata remittentur filiis hominum, & blasphe­miae; qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non remittetur illi, sed teus erit aeterni peccati, ibid. vers. 28. E. 195. T. 54.

In qua mensura mensi fueritis, in ea reme [...]ietur vobis, v. 24. T. 53.

Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis, c. 7. v. 9. E. 229, 277, bis. 288, 316. T. 84, 99.

Qui me confusus fuerit, confundetur eum filius hominis, c. 8. v. 38. E. 277, bis. T. 95.

Omnia possibilia credenti, c. 9. v. 24. T. 56.

Nemo est qui relinquat domum, aut agrum, aut parentes, aut fratres, aut sorores, aut uxorem, aut filios propter re­gnum Dei, & non recipiat septies tantum in isto tempore, in seculo autem venturo vitam aetemam, cap. 10. vers. 29. T. 91.

Omnia quaecunque oratis & petitis, credite quia accipie­tis, & erunt vobis, c. 11. v. 24. T. 56.

Et cum steteritis ad orationem, remittite si quid habetis adversus aliquem; ut & pater vester qui in coelis est, remit­tat vobis peccata vestra: si autem vos non dimiseritis; ne­que pater vester qui in coelis est, dimittet vobis, ib. v. 25. T. 53, 81, 105.

Audi Israël, Dominus Deus tuus Deus est. Et diliges Do­minum Deum tuum, &c. sicut supra, ibid. v. 29. T. 82, 107, 120.

Multi venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Chri­stus, & multos fallent. Vos autem carete, ecce praedixi vo­bis omnia, ib. v. 6. E. 322. T. 82.

Vigilate & orate, ne veniatis in tentationem. Spiritus quidem promtus est, caro autem infirma, cap. 14. vers. 28. T. 106.

Post triduum aliud excitabitur sine manibus, ib. vers. 58. T. 19.

Discipuli per orbem diffusi, c. 16. v. 23. T. 11.

EX LUCA.

REplebitur Spiritu sancto adhuc in utero matris suae, c. 1. v. 15. E. 297.

Ne timeas Maria; invenisti enim gratiam ante Deum. Ecce concipies in utero, & paries filium, & vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, & filius altissimi vocabitur, & dabit illi Dominus Deus thronum David patris sui, & regnabit super domum Jacob in secula, & regni ejus non erit finis, ib. v. 30. T. 29.

Et respondens angelus dixit ad eum: Spiritus sanctus ve­niet super te, & virtus altissimi obumbrabit te. Quapropter qui nascetur ex te sanctus, vocabitur filius Dei, ib. vers. 35. T. 29.

Et factum est ut audivit salutationem Elizabet, exultavit infans in utero ejus: & impleta est Spiritu sancto, & excla­mavit voce magna, & dixit: Benedicta tu inter mulie­res, & benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi contingit ut veniat mater Domini mei ad me? ib. vers. 41. T. 28.

Et Zacharias impletus est Spiritus sancto, & prophetavit, dicens, Benedictus Dominus Deus Israël, qui prospexit re­demtionem [Page] populo suo, & excitavit nobis cornu salutis in domo David pueri sui, ib. v. 67. T. 28.

Ne timueritis. Ecce enim adnuncio vobis quoniam natus est vobis hodie salvator qui est Jesus Christus in civitate Da­vid, c. 2. v. 10. T. 28.

Nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace; quia viderunt oculi mei salutare tuum, c. 2. v. 29. T. 59, 111.

Non recedebat de templo, jejuniis & orationibus serviens nocte ac die, ib. v. 37. T. 109.

Si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant, c. 4. v. 10. T.

Ipse autem fuit secedens in solitudinem, & adorans, c. 5. v. 16. T. 107.

Quid cogitatis nequam in cordibus vestris? ibid. vers. 22. T. 100.

Exiit in montem orare, & fuit pernoctans in oratione Dei, c. 6. v. 12. E. 186. T. 107.

Beati eritis cum vos oderint homines & separaverint vos & expulerint, & maledixerint nomini vestro quasi nequam propter filium hominis. Gaudete in illa die & exultate; ec­ce enim merces vestra multa est in coelis, ib. v. 22. E. 256. T. 51. 91, 127.

Si diligitis qui vos diligunt, quae est vobis gratia? ibid. v. 32. T. 57.

Estote misericordes, sicut & pater vester misertus est vestri, ib. v. 36. E. 246.

Nolite judicare, ne judicemini: nolite condemnare, ne condemnemini, ib. v. 37. T. 53.

Cui plus dimittitur, plus diligit: & cui minus dimittitur, modicum diligit, c. 7. v. 47. T. 65.

Cui multum datur, multum quaeretur ab eo, cap. 8. v. 18. T. 84.

Qui perdiderit animam suam propter me, hic salvabit il­lam, c. 9. v. 24. T. 127.

Quid prodest homini lucrifacere totum mundum, seipsum autem perdere? ib. v. 25. T. 60.

Qui minimus fuerit in vobis, hic erit magnus, ib. v. 48. E. 190. T. 47, 155.

Filius hominis non venit animas hominum perdere, sed salvare, ib. v. 56. E. 280.

Nemo enim retro attendens, & superponens manum suam super aratrum, aptus est regno Dei, ibid. vers. 62. E. 187. T. 48, 122.

Qui vos audit, me audit; & qui me audit, audit eum qui me misit: & qui rejicit vos, me rejicit; & qui me re­jicit, rejicit eum qui me misit, cap. 10. vers. 16. E. 260, 285.

Sacerdotes & Levites praeterierunt, ib. v. 31. E. 247.

Duxit illum in stabulum, ib. v. 34. E. 293.

Quaerenti dabitur, & pulsanti aperietur, cap. 11. vers. 10. E. 185.

Qui non est mecum, adversum me est, & qui non colli­git mecum, spargit. ib. vers. 23. E. 294. N. 3. ibid. 302, 324.

Qui fecit quod intus est, fecit & quod foris est, ib. v. 40. T. 45.

Veruntamen date eleemosynam, & ecce vobis munda sunt omnia, ib. v. 41. T. 137.

Qui confessus me fuerit coram hominibus, & ego con­fitebor eum coram Patre, qui in coelis est, cap. 12. vers. 8. T. 93.

Qui me negaverit coram hominibus, negabo & ego co­ram patre meo, & coram Angelis ejus. ib. v. 9. E. 212.

Dixit autem illi Dominus: Stulte, hac nocte expostula­tur anima tua: quae ergo parasti, cujus erunt? ib. vers. 20. T. 60, 105.

Res vestras vendite, & date eleemosynam, ib. vers. 33. T. 45, 139.

Sint lumbi vestri accincti, & lucernae ardentes, & vos si­miles hominibus expectantibus Dominum suum, quando ve­niat à nuptiis: ut cum venerit & pulsaverit, aperiant ei: Beati servi illi, quos adveniens Dominus invenerit vigilan­tes, ib. v. 35. T. 33, 48, 86, 122.

Ille autem servus, qui cognoscit voluntatem Domini sui, & non paruerit voluntati ejus, vapulabit multis, ib. vers. 47. E. 185. T. 52.

Habeo alio baptismate baptizari, ib. v. 50. E. 312.

Qui sese extollit, humiliabitur; & qui se humiliaverit, exaltabitur, c. 14. v. 11. T. 47, 84.

Cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres, neque vicinos, neque divites, ne forte & illi reinvitent te, & fiat tibi retributio. Sed cum facis e­pulum, voca pauperes, debiles, caecos, & claudos & bea­tus eris; quoniam non habeut retribuere tibi, retribuetur autem tibi in resurrectione justorum, ibid. vers. 12. T. 45. N. 2. ib.

Praemium in resurrectione justis promissum, ib. vers. 14. E. 256.

Qui non renunciat omnibus quae sunt ejus, non potest meus esse discipulus, ibid. v. 33. T. 49, 104, 122.

Dico vobis: Sic erit majus gaudium in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta no­vem justis, quibus non est opus poenitentia, cap. 15. v. 7. E. 237, 319.

Parabola filii prodigi, ib. E. 319.

Filii hujus seculi prudentiores sunt filiis lucis in seculo isto, c. 16. v. 8. E. 311.

Si in injusto mammona fideles non fuistis; quod verum est quis credet vobis? Et si in alieno fideles non fuistis; quod est vestrum quis dabit vobis? ib. v. 11. T. 139.

Audiebant haec omnia Pharisaei, qui erant cupidissimi, & irridebant eum, v. 14. T. 140.

Mitte Lazarum ut refrigeret linguam meam, ib. vers. 23. E. 260. N. 2. ib.

Commemorare quoniam percepisti bona in vita tua, & La­zarus similiter mala. Nunc vero hic rogatur, tu autem doles, ib. v. 23. E. 120. T. 60. N. 3. ib.

Quis vestrum habens servum arantem, aut pastorem, & venienti de agro dicit continuo, transi, recumbe? Sed dicit illi: Para aliquid ut coenem, & accingere, & ministra mihi, donec manducem & bibam, & postea tu manducabis & bibes. Nunquid habet gratiam servo illi, quia fecit quae ei imperata sunt? Sic itaque & vos cum perfeceritis quae vobis imperata sunt, dicite: Servi supervacui sumus, quod habuimus facere, fecimus, c. 17. v. 7. E. 216. T. 57. 58. N. 1. ib.

Sicut fulgur resplendet de Oriente usque ad Occidentem, ita erit adventus filii hominis, ib. v. 14. T. 124.

Regnum Dei intra vos est, ib. v. 21. T. 58. N. 2. ib.

Et qui in agro est, non convertatur retro. Memores estote uxoris Loth, ib. v. 31. T. 122.

Quidam qui nec hominem cogitant, nec Deum timent, c. 18. v. 2. E. 196. N. 5. ib.

Putas cum venerit filius hominis, inveniet fidem in terra? ib. v. 8. T. 86. E. 290. 317.

Homines duo ascenderunt in templum adorare: unus Pha­risaeus, & unus Publicanus. Pharisaeus cum stetisset, talia a­pud se precabatur: Deus, gratias tibi ago, quia non sum fi­cut ceteri homines, injusti, raptores, adulteri, quomodo & Publicanus iste. Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecunque possideo. Publicanus autem de longinquo stabat, & neque oculos ad coelum volebat levare, sed percutiebat pe­ctus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam, magis quam ille Pharisaeus. ib. v. 10. T. 100.

Quia omnis qui se extollit, humiliabitur; & qui se humiliat, exaltabitur, ib. v. 14. T. 47.

Amen dico vobis, nemo est qui relinquat domum, aut a­grum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios pro­pter regnum, & non recipiat septies in isto tempore, in seculo autem venturo vitam aeternam, &c. ibid. vers. 19. E. 256. T. 51. 127.

Ecce dimidium ex substar [...]tia mea do egenis, & si cui quid fraudavi, quadruplum reddo. Dixit autem Jesus; quia salus hodie domui huic facta est, quoniam & ipse filius est Abrahae, c. 19. v. 8. E. 277. T. 45, 139.

Servus qui in minimo fidelis fuit, constituetur super decem civitates, ib. v. 17. E. 181.

Filii hujus seculi generant & generantur; qui autem habue­rint dignationem seculi illius, & resurrectionis à mortuis, non nubunt neque nubuntur. Neque enim incipient mori, aequa­les enim sunt Angelis Dei, cum sint filii resurrectionis. Re­surgere autem mortuos Moyses significat cum dicit in rubo: Dominus Deus Abraham, & Deus Isaac, & Deus Jacob. Non est Deus mortuorum, sed vivorum, omnes enim illi vivunt, c. 20. v. 34. T. 54. N. 5. ib. 73.

Amen dico vobis, quoniam vidua ista plus omnibus misit in dona Dei. Omnes enim isti de eo quod abundavit illis, miserunt in dona Dei; haec autem de inopia sua omnem quemcunque habuit victum misit, c. 21. v. 3. T. 141.

Ponite in cordibus vestris non praemeditari excusare: Ego enim dabo vobis os & sapientiam, cui non poterunt resistere ad­versarii vestri, ib. v. 14. E. 329. T. 123. N. 7. ib.

Et eritis odibiles omnibus hominibus propter nomen meum, ib. v. 17. T. 54.

Cum autem videritis haec omnia fieri, scitote, qnoniam in proximo est regnum Dei, ib. v. 31. T. 110.

Dixit Dominus ad [...]etrum: Ecce Satanas postulavit ut vexa­ret vos quomodo triticum; ego autem rogavi pro te, ne defi­ciat fides tua, c. 22. v. 31. E. 186. N. 7. ib. T. 107.

[Page]Erat autem hora quasi sexta, c. 23. v. 44. T.

Hodie mecum eris in paradiso, c. 23. v. 43. E. 312.

Isti sunt sermones quos locutus sum ad vos, cum adhuc es­em vobiscum, quia oportet adimpleri omnia scripta in lege Moysi, & Prophetis & Psalmis de me. Tunc adaperuit illis sensum, ut intelligerent scripturas, & dixit illis: Quia sic scriptum est; & sic oportebat Christum pati, & resurgere à mortuis tertia die, & praedicari in nomine ejus poenitentiam & remissam peccatorum usque in omnes gentes, c. 24. vers. 44. T. 17.

EX JOANNE.

IN principio erat sermo, & sermo erat apud Deum, & Deus erat sermo. Hic erat in principio apud Deum: om­nia per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil, quod factum est. In illo vita erat, & vita erat lux hominum, & lux lucet in tenebris, & tenebrae illam non comprehende­runt, c. 1. v. 1. T. 25, 27.

Fuit lumen verum, quod illuminat omnem hominem ve­nientem in hunc mundum. In hoc mundo fuit, & mundus per ipsum factus est, & mundus eum non cognovit, ibid. v. 9. T. 18.

In sua propria venit, & sui eum non receperunt. Quot­quot autem receperunt, dedit eis potestatem ut filii Dei fie­rent, qui credunt in nomine ejus, ibid. vers. 11. T. 17, 101.

Ego quidem baptizo in aqua, in medio autem vestrum stat, quem vos nescitis, ipse est enim de quo dixi: Post me veniens homo ante me factus est, cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere, ib. v. 26. T. 33.

Ecce agnus Dei, qui aufert peccata mundi, ib. vers. 29. T. 31.

Aqua vinum facta, c. 2. v. 9. E. 279.

Domum patris mei, domum fecistis negotiationis, ibid. v. 16. T. 64.

Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu, non potest in­troire in regnum Dei, cap. 3. vers. 5. E. 305, 312. T. 19, 53, 159.

Oportet vos nasci denuo, ib. v. 7. T. 2.

Quod natum est de carne caro est, & quod natum est de spiritu, spiritus, est, ib. v. 6. T. 159

Sicut Moyses exaltavit serpentem in eremo; ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis qui crediderit in filium, habeat vitam aeternam, ib. v. 14. T. 34.

Qui non crediderit, jam judicatus est, quia non credidit in nomine unici filii Dei. Hoc autem est judicium, quo­niam lux venit in seculum, & magis dilexerunt tenebras quam lucem, ib. v. 18. T. 18,54.

Vos mihi testes estis, quoniam dixi eis qui missi sunt ab Hie­rosolymis ad me, quia non sum Christus, sed quoniam mis­sus sum ante illum. Qui enim habet sponsam, sponsus est: Amicus autem sponsi est, qui stat & audit eum, & gaudio gaudet propter vocem sponsi, ib. v. 28. T. 33.

Nemo potest quicquam accipere, nisi datum fuerit illi de coelo, ib. v. 27. T. 46, 165.

Qui credit in Filium, habet vitam aeternam, Qui dicto non audiens est in Filium non habet vitam: sed ira Dei manebit super eum, ib. v. 36. T. 35.

Omnis qui biberit ex hac aqua, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua quam dedero, non sitiet in aeternum, cap. 4. v. 13. E. 278.

Oportet adorare patrem in spiritu & veritate, ib. vers. 24. T. 99.

Ego cibum habeo, quem vos non nostis. Meus cibus est [...]t faciam voluntatem ejus qui me misit, & perficiam opus ejus, ib. v. 33. T. 60.

Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne quid deterius tibi fiat, c. 5. v. 14. E. 189, 249. T. 53, 68, 102, 137.

Nihil Pater judicat, sed omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem, &c. ib. v. 22. T. 36. 55.

Si testimonium dixero de me, testimonium meum non est verum; alius est enim qui testis est de me, ib. v. 31. E. 284. N. 6. & 7. ib.

Scrutamini scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere, &c. ib. v. 39. T. 20.

Ego veni in nomine patris mei, & non recepistis me: cum alius venerit in suo nomine, ipsum recipietis, ibid. vers. 43. T. 26.

Si enim credidissetis Moysi, crederetis & mihi. De me enim ille scripsit. Si autem illius scripturis non creditis, quo­modo verbis meis credetis? ib. v. 45. T. 20.

Durus sermo, c. 6. v. 60. T. 2.

Ego sum panis vitae, qui vene [...]t ad me, non esuriet: & qui in me crediderit, non sitiet umquam, cap. 7. vers. 35. T. 22.

Non descendi de coelo, ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me, i [...]id. v. 38. T. 52, 69, 103.

Ego sum panis vitae qui de coelo descendi. Si quis ede­rit de meo pane, vivet in aeternum. Panis autem quem ego dedero, caro mea est pro seculi vita, cap. 6. vers. 51. T. 104.

Nisi ederitis carnem filii hominis, & biberitis ejus sangui­nem, non habebitis vitam in vobis, ibid. v. 53. T. 22, 53, 104.

Nemo potest venire ad me, nisi datum illi fuerit à patre, ib. v. 65. E. 311.

Dixit Jesus ad Apostolos: Numquid & vos vultis abire? Respondit Petrus: Domine ad quem ibimus? verba vitae ae­ternae habes; & nos credimus & cognovimus, quoniam tu es filius Dei vivi, ib. v. 67. E. 262, 28 [...].

Si quis sitit, veniat & bibat. Qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae, c. 7. v. 37. E. 278. T. 22.

Ego sum lumen seculi, qui me secutus fuerit, non ambula­bit in tenebris, sed habebit lumen vitae, c. 8. v. 12. E. 278. T. 27, 155.

Si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in pecca­tis vestris, c. 8. v. 24. T. 17.

Si permanseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis, & cognoscetis veritatem, & veritas liberabit vos, ib. v. 31. T. 122, 148.

Omnis qui facit peccatum, servus est peccati, ibid. v. 34. T. 101.

Vos de patre diabolo nati estis, & concupiscentias patris vestri facere vultis. Ille enim homicida fuit ab initio, & in veritate non stetit, quia veritas non est in illo, ibid. v. 44. T. 101.

Sputo caeci oculos Christus formavit, c. 9. v. 6. T. 147. N. 1. ib.

Deus peccatorem non audit, sed si qui Deum coluerit, & voluntatem ejus fecerit, illum audit, ib. v. 31. E. 282, 288, 301. T. 165.

Ego sum ostium; per me si quis introierit, salvabitur, ib. v. 10. T. 35, 53.

Ego sum pastor bonus, qui pono animam meam pro ovibus meis; mercenarius autem & cujus non sunt oves propriae, cum viderit lupum venientem, relinquens effugit, & lupus disper­git oves, c. 10. v. 11. E. 180.

Et erit unus gre [...] & unus pastor, ibid. vers. 16. E. 295. T. 79.

Nemo aufert animam meam à me, sed ego à me pono eam: Potestatem habeo ponendi eam, & potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc enim mandatum accepi à Patre meo, ib. v. 18. T. 35.

Ego & pater unum sumus, ib. v. 30. E. 295. T. 78.

Nonne scriptum est in lege quoniam ego dixi, dii estis? Si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est, & non po­test solvi scriptura: quem Pater sanctificavit & misit in secu­lum, vos dicitis: quomam blasphemas quia dixi filius Dei sum? Quod si non facio facta Patris, nolite, mihi credere; quod si facio, & mihi non vultis credere; factis credite, & cognoscite, quoniam in me est Pater, & ego in illo, ibid. v. 34. T. 27.

Ego sum resurrectio & vita, qui credit in me, licet moria­tur, vivet; & omnis qui vivit & credit in me, non morietur in aeternum, c. 11. v. 25. T. 115.

Qui amat animam suam, perdet illam, & qui odit animam suam in isto seculo, in vitam aeternam conservabit illam, cap. 12. v. 25. E. 177, 257. T. 51, 121.

Dominus dignatus est lavare pedes discipuli ejus, c. 13. v. 5. T. 146.

Nisi lavero te, non habebis partem mecum, ib. vers. 8. E.

Si ego lavi pedes vestros magister & Dominus, & vos debetis aliorum pedes lavare, &c. ibid. vers. 14. E. 191. T. 56.

Quis credidit auditui nostro, &c. ib. v. 38. T. 25. 29.

Non est servus major Domino suo, neque Apostolus major eo qui se misit. Haec scientes eritis beati, si ea feceritis, ibid. v. 16. E. 190, 240, 257. T. 47.

Quod facis, fac celerius, ib. v. 27. T. 62.

In domo Patris mei habitationes multae sunt, cap. 14. v. 4. T. 73.

Ego sum via, veritas, & vita: nemo venit ad Patrem nisi per me, ib. v. 6. E. 311, 317. T. 35, 53, 99.

Pacem vobis remitto, pacem meam do vobis, ibid, v. 27. T. 45, 85.

[Page]Si me dilexissetis, ganderetis; quoniam vado ad Patrem, quia Pater major me est, ib. v. 28. T. 59, 111.

Pater major me est, v. 28. E. 311.

Ego sum vitis vera, c. 15. V. 1. E. 276.

Hoc est mandatum meum ut diligatis invicem, quemadmo­dum dilexi vos, &c. ib. v. 12. E. 186. T. 45, 82.

Si feceritis quae mando vobis, jam non dicam vos servos, sed amicos, ib. v. 14. E. 277. bis. T. 75.

Si seculum vos odit, mementote quoniam me priorem vo­bis odit, &c. ib. v. 18. T. 54. 124. N. 1. ib.

Veniet [...]ora, ut omnis quit interficit vos, arbitretur se ob­sequium Deo facere. Sed & hoc facient, quoniam non co­gnoverunt Patrem, neque me, &c. cap. 16. v. 2. E. 255. T. 51, 124.

Amen amen dico vobis, quoniam vos plorabitis & plan­getis, seculum autem gaudebit: vos tristes eritis sed tri­stitia vestra in gaudium veniet, ibid. vers. 20. T. 111, 124.

Quodcunque petierimus à Patre in nomine ejus, dabit no­bis, ib. v. 23. T. 99, 139.

Petite & accipietis, ib. E. 186.

Haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis, in se­culo autem pressuram habebitis: sed fidite, quoniam ego vici mundum, ib. v. 33. T. 47, 124 148.

Haec autem est vita aeterna, ut cognoscant te solum & verum Deum, & quem misisti jesum Christum, c. 17. V. 3. E. 311. T. 24. 107 120, 135.

Ego te clarificavi in terra, opus perfeci quod dedisti mihi ut faciam, &c. ib. v. 4. E. 311.

Non pro his autem rogo solis sed & pro illis qui credituri sunt per verbum ipsorum in me, ut omnes unum sint, si­cut tu Pater in me, & ego in te, ut & ipsi in nobis unum sint, ib. v. 20. T. 107.

Pater, quos dedisti mihi volo ut ubi ego fuero, & ipsi sint mecum, & videant claritatem meam quam mihi dedisti ante constitutionem mundi, ib. v. 24. T. 59, 115.

Si male locutus sum, exprobra de malo: si autem bene, quid me caedis? c. 18. v. 23. E. 173, 285.

Regnum meum non est de isto seculo; si de isto feculo esset regnum meum, ministri mei tur [...]arentur ne traderer ju­daeis: nunc autem regnum meum non est hinc. Dixit Pi­latus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: tu dicis quoniam Rex sum; Ego in hoc natus sum; Ego in hoc veni in se­culum ut testimonium perhibeam veritati. Omnis qui est de veritate, audit vocem meam, ibid. vers. 36. T. 37. N. 2. ib.

Nullam haberes potestatem adversus me, nisi data esset tibi desuper, c. 19. v. 11. T. 62, 106.

De tunica autem, quia de superiore parte non consutilis, sed per totum tex [...]lis erat, dixerunt ad invicem: Non scin­damus illam, sed sortiamur de ea cujus sit, ibid. vers. 25. T. 79.

Sicut me misit pater, & ego mitto vos. Hoc cum dixisset, inspiravit, & ait illis: Accipite Spiritum sanctum. Si cui re­miseritis peccata, remittentur illi: si cujus tenueritis, tene­buntur, c. 21. v. 16. E. 297, 308, 324. T. 77.

Dixit Simoni Jesus: Diligis me? Respondit, Diligo. Ait illi: Pasce oves meas, ib. v. 17. E. 180. T. 77, 155.

Dixit Dominus ad Thomam: Injice huc digitum tuum, & vide manus meas, & noli esse incredulus, sed fidelis. Re­spondit autem Thomas & dixit illi: Dominus meus & Deus meus. Dicit illi Jesus, quia vidisti me, credidisti: felices qui non viderunt & crediderunt, ibid. vers. 27. E. 223. T. 27.

EX ACTIBUS APOSTOLORUM.

NEmo potest cognoscere tempus, aut tempora, quae Pa­ter posuit in sua potestate, c. 1. v. 7. T. 63.

Jesus in nube sublarus est, ib. v. 9. T. 11.

Et erant perseverantes omnes unanimes in oratione cum mulieribus, & Maria quae fuit Mater Jesu, & fratribus ejus, ib. v. 14. E. 288. T. 101.

Surrexit Petrus in medio discentium: fuit autem turba in uno, ib. v. 15. E. 288. N. 5. ib.

Et factus est subito de coelo sonus quasi ferretur flatus vehe­mens, & implevit totum illum locum in quo erant sedentes. Et visae sunt illis linguae divisae, quasi ignis, qui & insedit in unumquemque illorum; & impleti sunt omnes Spiritu sancto, c. 2. v. 2. T. 64.

Cum sit hora diei tertia, ib. v. 17. T. 108.

Poenitemini, & baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi in remissionem peccatorum, & accipie­tis donum Spiritus sancti. Vobis enim est promissio, & fi­liis vestris, & omnibus deinceps, quoscunque advocaverit Dominus Deus noster, ib. v. 38. E. 311.

Ad [...]oram orationis nonam, ib. T. 108. N. 4. ib.

Argentum quidem & aurum non est mihi, quod autem ha­beo hoc tibi do. In nomine Jesu Christi Nazareni, surge & ambula, & apprehensa manu ejus dextera, excitavit eum, c. 3. v. 6. T. 60, 70.

Prophetam excitabo eis de fratribus eorum, &c. ib. v. 22. &c. 7. 27. T. 20.

Principes populi & Seniores israel audite: Ecce nos hodie interrogamur à vobis super benefacto hominis infirmi, in quo iste salvatus est. Sit vobis omnibus notum, & omni populo Israel, quia in nomine Jesu Christi Nazareni, quem vos cru­cifixistis, quem Deus suscitavit à mortuis, in illo iste in con­spectu vestro sanus adstat, in alio autem nullo. Hic est la­pis qui contemtus est à vobis [...]dificantibus, qui factus est in caput anguli. Non enim est nomen aliud suo coelo datum homini [...]us, in quo oportet salvari vos, cap. 4. v. 8. T. 31. N. 3. ib.

Turba autem eorum qui crediderant, anima ac mente una agebant; nec fuit inter illos ullum discrimen, nec quicquam suum judicabant ex bonis quae eis erant, sed fuerunt illis omnia communia, i. id. vers. 32. E. 186. T. 46, 85, 144. N. 2. ib.

Cur implevit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui sancto? &c. c. 5. v. 3. T. 54.

Angelus adfuit Apostolis custodia clausis, ib. v. 19. T. 81.

Et convocarunt illi duodecim totam plebem discipulorum, & dixerunt illis, &c. cap. 6. vers. 2. E. 169, 289. N. 1. ibid.

Et elegerunt septem Diaconos, ib. v. 2. E. 173.

Exi de terra & de cognatione tua, &c. cap. 7. vers. 3. T. 21.

Coelum mihi thronus, & terra suppedaneum pedum meo­rum, &c. ib. v. 49. T. 25.

Domine, ne statuas illis hoc peccatum, ibid. vers. 60. T. 149.

Tunc imponebant manus super illos, & accipiebant Spi­ritum sanctum, c. 8. v. 14. E. 308, 322.

Pecunia tua tecum sit in perditione, quia existimasti gra­tiam Dei per pecuniam possideri, ib. v. 20. T. 64.

Ait Eunuchus: Ecce aqua, quid est quod me impedit baptizari? Tunc dixit Philippus: Si credis ex toto corde tuo, licet, ib. v. 36. T. 56.

Tabitha, exsurge in nomine Jesu Christi, cap. 9. vers. 36. T. 138.

Cornelius Centurio fuit faciens multas eleemosynas in ple­bem & semper orans Deum. Huic circa horam nonam o­ranti astitit Angelus, testimonium reddens sui operis & di­cens: Corneli, orationes tuae & eleemosynae tuae ascende­runt ad memoriam coram Deo, c. 10. v. 1. T. 108.

Petrus ascendit in superiora, ut oraret circa horam sextam, ib. v. 9. T. 108.

Dominus dixit mihi neminem communem dicendum & immundum, ib. v. 28. E. 281.

Et jussit eos baptizari, ib. v. 48. E. 305.

Filius meus es tu, ego hodie genui te. cap. 13. vers. 33. T. 28.

Vobis primum oportuerat indicari verbum Dei: sed quia repulistis illud, nec vos dignos aeternae vitae judicastis; ecce convertimus nos ad gentes. Sic enim dixit per scripturas Dominus: Ecce lumen posui te inter gentes, ita ut sis in sal­vationem usque ad fines terrae. ib. v. 46. T. 22.

Visum est sancto Spiritui & nobis, nullam vobis impone­re sarcinam, quam ista quae ex nec essitate sunt; absti [...]ere vos ab idololatris, & sanguinis effusione, & fornicatione. Et quaecunque vobis ficri non vultis, aliis ne feceritis, cap. 15. v. 8. T. 66.

Circa mediam autem noctem Paulus & Silas orantes gra­tias agebant Deo. Audiebant autem eos vincti, c. 16. v. 25. T. 50.

In quo sumus, vivimus, & movemur, cap. 17. vers. 28. T. 2.

Baptizati prius baptismo Joannis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu, c. 19. v. 5. E. 313. 322.

Beatus Paulus cum ei dictum esset, sic insilis in Sacerdo­tem Dei maledicendo: Nesciebam (inquit) fratres, quia Pontifex est. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices, cap. 23. vers. 4. E. 172. N. 4. ib. 260, 285.

EX PAULI EPISTOLA AD ROMANOS.

FIdes vestra praedicatur in universo mundo, cap. 1. v. 8. E. 209. N. 7. ib. 266.

Justus fide vivit: ib. v. 17. T. 110.

In viros viri proruunt, ib. v. 27. T. 5.

Et coluerunt & servierunt creaturae, relicto creatore; pro­pter quod & tradidit illos Deus in passiones ignominiae, ib. v. 25. T. 48.

Susurratores, detractores, abhorrentes Deo, injuriosi, su­perbi, jactantes sui, adinventores malorum. Qui cum ju­stitiam Dei agnovissent, non intellexerunt, quoniam qui ta­lia agunt, morte sunt digni; non tantum qui faciunt ea, sed & qui consentiunt eis qui haec agunt, ib. v. 30. E. 291. N. 1. ib.

Quare sine excusatione es, ô homo, omnis qui judicas; in quo enim judicas alium, teipsum condemnas: eadem enim agis, quae judicas. Speras autem tu qui judicas eos qui ma­la agunt, & eadem facis, quia ipse effugies judicium Dei, c. 2. v. 1. T. 53.

An nunquid opulentiam bonitatis ejus, & sustinentiae, & longanimitatis contemnis, ignorans quoniam patientia & bonitas Dei ad poenitentiam te adducit? &c. ibid. vers. 4. T. 55, 146.

Quotquot sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Et quotquot in lege peccaverunt, per legem & judicabuntur, ib. v. 12. T. 64.

Non auditores legis justi sunt apud Deum; sed factores legis justificabuntur, ib. v. 13. T. 64.

Nomen Dei blasphematur, ib. v. 24. E. 189.

Quid enim si exciderunt quidam illorum à fide? Nunquid infidelitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit. Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax, c. 3. v. 3. E. 262. T. 85. N. 1. ib. 164.

Faciamus mala, dum veniunt bona; quorum condemna­tio justa est, ib. v. 8. T. 64. N. 2. ib.

Omnes enim peccaverunt, & egent claritate Dei; justifi­cabuntur autem dono ipsius, & gratia per redemtionem quae est in Christo Jesu, ib. v. 23. T. 35.

Venenum aspidum sub labiis eorum, & os eorum male­dictione & amaritudine plenum est. Veloces ad essundendum sanguinem pedes eorum, contritio & calamitas in viis eorum. Qui viam pacis non cognoverunt, nec est timor Dei ante ocu­los eorum, ib. v. 13. T. 155.

Gloriamur in spe claritatis Dei; non solum autem, sed gloriamur in pres [...]uris: scientes quoniam pressura tolerantiam operatur, tolerantia autem probationem, probario autem spem. Spes autem non confundit, quia dilectio Dei infusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis, cap. 5. vers. 3. T. 47, 123.

Si cum adhuc peccatoes essemus, Christus pro nobis mor­tuus est; multo magis nunc justificati in sanguine illius, li­berabimur per illum ab ira, ib. v. 8. E. 246.

Itaque fratres non secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixentis, incipietis mori. Si autem Spiritu opera carnis mortificaveritis, vivetis. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt, c. 8. v. 12. T. 156.

Sumus filii Dei: Si autem filii; & haeredes Dei, cobaere­des autem Christi. Si quidem compatiamur, ut & comma­gnificemur, ib. 17. E. 177. T. 52, 122.

Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superven­turam claritatem, quae revelabitur in nobis, ib. vers. 18. E. 258, 329. T. 52, 127.

Spe autem salvati sumus. Spes autem quae videtur non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus; per expectationem speramus, ib. v. 24. T. 57. N. 1. ib. 148. N. 2. ib.

Quis nos separabit à caritate Christi? An pressura, an an­gustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Sicut scriptum est: Quoniam causa tui occidi­mur tota die; deputati sumus ut o [...]es victimae, sed in his omni­bus supervincimus, pro eo qui dilexit nos, ib. v. 35. E. 187, 213. N. 4. ib. T. 52. N. 2. ib. 121. N. 6. ib.

Optabam ego ipse anathema esse à Christo pro fratribus cognatisque meis secundum carnem qui sunt lsraëlitae, quo­rum adoptio, & claritas, & testamentum, & legis constitu­tio & famulatus, & promissiones; quorum parres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus bene­dictus in secula, ib. v. 3. T. 27. N. 2. ib.

Quis credidit auditui nostro, &c. cap. 10. vers. 16. T. 25, 29.

Inventus sum ab eis qui me non interrogabant, ib. v. 20. T. 22.

Et dedit illis Deus spiritum transpunctionis, cap. 11. v. 8. T. 17.

Noli altum sapere, sed time. Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit; ne forte nec tibi parcat, ibid. vers. 20. E. 190. T. 47.

O altitudo divitiarum, sapientiae, & scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus? Quam investigabiles sunt viae ejus? Quis enim cognovit sensum Domini, quis aut consiliarius ejus fuit? Vel quis prior dedit ei, & non retribuetur illi? Quoniam in ipso, & per ipsum, & in ipso sunt omnia; ipsi claritas in secula seculorum, ibid. vers. 33. T. 58.

Oro vos fratres per misericordiam Dei, ut constituatis cor­pora vestra hostiam vivam, sanctam, placentem Deo; nec configuremini seculo huic, sed transformamini in renova­tione sensus, ad probandum quae sit voluntas Dei bona, & placens, & perfecta, cap. 12. vers. 1. E. 328. T. 122. N. 4. ib.

Domino servientes, ib. 11. E. 176.

Benedicentes, & non maledicentes, ibid. v. 14. T. 50. N. 4. ib.

Cum plangentibus plango, &c. ibid. vers. 15. E. 247. T. 88.

Nemini malum pro malo reddentes, ib. v. 17. T. 53.

Noli vinci à malo, sed vince bono malum, ib. vers. 21. T. 53.

Vis non timere potestatem? bonum fac, & habebis lau­dem ex illa, c. 13. v. 3. T. 56.

Reddite omnibus quae debentur; cui tributum, tribu­tum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem. Nemini quicquam debeatis, nisi ut in­vicem diligatis, ib. v. 7. T. 47.

Nox transivit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus er­go opera tenebrarum, & induamur arma lucis, tanquam in dic decenter ambulemus: non in comessationibus & in e [...]rie­tatibus, non in concupiscentiis & impudicitiis: non in cer­taminibus & zelo, ib. v. 12. T. 155.

Tu quis es qui judicas alienum servum? Domino suo stat aut cadit, stabit autem; potens est enim Deus statuere eum, c. 14. v. 4. T. 53. E. 246.

Unusquisque nostrum pro se rationem Deo dabit, ibid. v. 12. E. 299.

Non est regnum Dei esca & potus, sed justitia, & pa [...], & gaudium in Spiritu Sancto, ib. v. 17. T. 60.

Ventri serviunt, c. 16. v. 18. E. 233.

EX EPISTOLA AD CORINTHIOS I.

OBsecro vos fratres, per nomen Domini nostri Jesu Chri­sti, ut idipsum dicatis omnes, & non sint in vobis schis­mata. Sitis autem compositi in eodem sensu & in eadem sententia, c. 1, v. 10. T. 63, 79.

Nunquid in nomine Pauli baptizati estis? Ibid. vers. 13. E.

Misit me Christus annunciare non in sermonis sapientia, ne inanis fiat crux Christi. Verbum enim crucis stultitia est iis qui pereunt; iis autem qui salvantur, virtus Dei est. Scri­ptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, & pruden­tiam prudentium reprobabo. Uti sapiens? uti scriba? ubi conquisitor hujus seculi? Nonne infatuavit Deus sapientiam hujus mundi? Quoniam quidem in sapientia Dei non cogno­vit mundus per sapientiam Deum: complacuit Deo per stul­titiam praedicationis salvare credentes. Quoniam Judaei signa desiderant, & Graeci prudentiam quaerunt; nos autem praedi­camus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gen­tibus autem stultitiam: ipsis autem vocatis Judaeis, & Graecis Christum, Dei virtutem, & Dei sapientiam, ibid. vers. 17. T. 24, 61.

Sapientia in perfectis, c. 2. v. 6. E. 322.

Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor ho­minis ascendit, ib. v. 9. E. 258.

Et ego quidem fratres, non potui vobis loqui quasi spiri­talibus, sed quasi carnalibus: quasi infantibus in Christo: lac vobis potum dedi, non escam; dum adhuc enim pusilli era­tis, non poteratis, sed neque nunc potestis: adhuc enim estis carnales. Ubi enim in vobis aemulatio & contentio, & dissen­siones? Nonne carnales estis, & secundum hominem ambu­latis, c. 3. v. 1. T. 46. N. 1. ib. 156.

[Page]Nescitis quia templum Dei estis, & spiritus Dei habitat in vobis, ibid. v. 16. E. 256, 274. T. 53, 68.

Nemo se decipiat. Si quis putat sapientem se esse in vo­bis, mundo huic stultus fiat, ut sit sapiens. Sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Reprehendes sapientes in astutia ipsorum. Et iterum: Co­gnovit Deus cogitationes sapientium quoniam stultae sunt, ib. v. 18. T. 62. N. 1. ib. 145.

Quid enim habes, quod non acceperis? Si autem acce­petis; quid gloriaris quasi non acceperis? cap. 4. vers. 7. T. 46.

Non in sermone est verbum Dei, sed in virtute, ibid. v. 20. T. 64.

Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio sicut estis azymi. Nam & Pascha nostrum immolatus est Chri­stus. Itaque festa celebremus, non in fermento veteri, ne­que in fermento malitiae & nequitiae; sed in azymis sinceri­tatis & veritatis, c. 5. v. 7. T. 49, 50. N. 1. ib. 72.

Audet quisquam vestrum adversus alterum negotium ha­bens disceptare apud injustos, & non apud sanctos? An ne­scitis quia sancti hunc mu [...]dum judicabunt? Jam quidem to­tum delictum in vobis est, quia judicia habetis cum invicem. Quare non magis injuriam patimini, aut quare non magis fraudamini? Sed vos injuriam facitis & fraudatis, & hoc fratribus? an nescitis quoniam injusti regnum Dei non con­sequentur? c. 6. v. 1. T. 56.

Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum adpetitores, neque fures, neque fraudatores, neque ebriosi, neque maledic [...], neque raptores regnum Dei consequentur. Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed justificati estis, sed sanctificati estis in nomine Domini Jesu Christi, & in Spiritu Dei nostri, ibid. v. 10. E. 190, 260. T. 61, 102.

Omnia licent, sed non omnia expediunt, &c. ib. vers. 12. T. 63. 70.

Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Au­ferens membra Christi, faciam membra fornicariae? Absit. An nescitis, quia qui conglutinatur fornicariae, unum cor­pus sunt? Erunt enim duo in carne una. Qui autem se conjunxerit Domino, unus spiritus est, ibid. vers. 15. T. 60.

Omne delictum quodcunque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat, ib. vers. 18. E. 249. T. 61.

Non estis vestri; emti enim estis pretio magno. Clarifi­cate & portate Deum in corpore vestro, ibid. v. 19. T. 49. N. 1. ib. 61, 68, 102, 122.

Bonum est homini mulierem non contingere: propter for­nicationem autem unusquisque uxorem suam habeat, & una­quaeque virum suum habeat. Uxori vir debitum reddat, si­iniliter & uxo [...] vi [...]o. Uxor corporis sui potestatem non ha­bet, sed vir: similiter & vir potestatem sui corporis non ha­bet, sed uxor. Nolite fraudare invicem nisi ex conventione ad tempus ut vacetis orationi, & iterum revertimini ad idip­sum, ne tenter vos Satanas propter incontinentiam vestram: Hoc dico secundum veniam, non secundum imperium; vo­lo autem omnes homines esse, sicut & me, sed unusquisque proprium habet donum à Deo: alius sic, alius autem sic, c. 7. v. 1. T. 54.

Quod si non se continent, nubant. Iis autem quae nupse­runt praecipio, non ego sed Dominus, uxorem à viro non se­para [...]i: si autem recesserit, manere innuptam; aut reconci­liari viro, & virum uxorem non dimittere, ib. v. 9. E. 174. T. 63.

Tempus collectum; superest ergo ut & qui habent uxo­res, quasi non habentes sint; & qui plangunt, quasi non plangentes; & qui gaudent, quasi non gaudentes; & qui c­munt, quasi non ementes; qui possident, quasi non possi­dentes; & qui hoc mundo utuntur, quasi non utantur. Prae­terit enim figura hujus mundi, ibid. vers. 29. T. 49. N. 2. ib. 70.

Coelebs cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat Deo: qui autem matrimonium contraxit, cogitat ea quae sunt mundi hujus, quomodo placeat uxori. Sic & mulier, & vir­go innupta, cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta & cor­pore & spiritu: quae autem nupsit, cogitat de iis quae sunt mundi hujus, quomodo placeat viro, ibid. vers. 32. T. 55. N. 1. ib. 69.

Mulier vincta est quamdiu vivit vir ejus; si autem dor­mierit, liberata est, ut cui vult nubat, tantum in Domi­no: felicior autem erit, si sic permanserit, ibid. vers. 39. T. 60.

Cibus nos non commendat Deo: neque si manducaveri­mus, abundabimus: neque si non manducaverimus, ege­bimus, ib. v. 8. T. 60.

Si quis se putat scire aliquid, nondum scit quemadmodum oportebat, c. 8. v. 2. T. 53.

Si cibus scandalizat fratrem, non manducabo carnes in aeternum, ne fratrem scandalizem, ib. v. 13. E. 174.

Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrarer, c. 9. v. 22. E. 245.

Nescitis quoniam qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, unus tamen accipit palmam? Sic currite ut occu­petis. Omnis enim qui agonizat, in omnibus continens est. Et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos ve­ro incorruptam, c. 9. v. 24. E. 184. T. 53, 122.

Nolo enim vos ignorare fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, & omnes pe mare transierunt, & omnes in Moyse baptizati sunt in nube & in mari. Haec autem om­nia figurae nostrae fuerunt, c. 10. v. 1. T. 17.

Et qui se putat stare, videat ne cadat, ibid. v. 12. T. 53. E. 246.

Tentatio vos non occupavit, nisi humana. Fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari supet quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam evadendi facultatem, ut possitis tolerare, ib. v. 13. T. 63.

Non potestis calicem Domini bibere & calicem daemonio­rum. Non potestis mensae Domini communicare, & men­sae daemoniorum, ib. v. 21. E. 195. T. 92.

Tu quis es qui judicas alienum servum? ibid. vers. 26. E. 246.

Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: Omnia li­cent, sed non omnia aedificant, ib. v. 23. T. 63.

Imitatores mei estote, sicut & ego Christi, c. 11. V. 1. E. 245.

Omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salventur, c. 11. V. 1. E. 245.

Viri caput Christus est, ib. v. 3. E.

Si quis autem putatur contentiosus esse, nos talem con­suetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei, ibid. v. 16. E. 314.

Oportet & haereses esse, ut probati manifesti sint, ib. v. 19. T. 63, 80.

Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem; & gratias agens, fregit ac dixit: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur; hoc facite in meam commemorationem. Simili modo & calicem, postquam coenatum est, accepit dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine. Hoc facite, quotiescunque feceritis in meam commemora­tionem. Quotiescunque enim ederitis panem istum & cali­cem biberitis, mortem Domini adnunciabitis quoadusque veniat, ib. v. 23, &c. E. 279, 278, bis.

Quicunque ederit panem aut biberit calicem Domini in­digue, reus erit corporis & sanguinis Domini, ib. vers. 27. T. 63. N. 2. ib. 82. E. 193, 195, 326.

Si patitur unum membrum, compatiuntur & caetera, &c. c. 12. v. 26. E. 246. N. 1. ib. 274.

Etsi habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, ca [...]itatem autem non habeam, nihil sum. Etsi in cibos di­stribuero omnia mea, etsi tradidero corpus meum at ardeam, caritatem autem non habeam, nihil proficio. Caritas magna­nima est, caritas benigna est: caritas non zelat, non agit perperam, non inflatur, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super injustitiam [...] conlaetatur autem in veritate. Omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, caritas nunquam excidit, cap. 13. v. 2. E. 251, 312. T. 46. N. 2. ib. 82, 106, 149, 156.

Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc scio ex parte; tunc autem cognoscam, sicut & ego cognitus sum. ib. v. 12. T. 58.

Prophetae autem duo aut tres loquantur, & ceteri exami­nent. Si autem alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat, c. 14. v. 29. E. 304, 317, 320.

Mulieres in Ecclesia taceant. Si quae autem quid discere volunt, domi viros interrogent, ib. v. 34. T. 57.

Corrumpunt ingenia bona confabulationes pessimae, ibid. v. 33. E. 268. T. 63, 83.

Stulte, tu quod seminas non vivificabitur, nisi prius mor­tuum fuerit, &c. ib. v. 36. T. 59.

Stella à stella differt in claritate, sic & resurrectio mortuo­rum. Seminatur corpus in corruptione, resurgit sine corru­ptela. Seminatur in ignominia, resurgit in gloria. Scmina­tur in infirmitate, resurgit in virtute. Seminatur corpus ani­male, resurgit spiritale, ib. v. 41. T. 59.

Oportet enim corruptivum istud induere incorruptionem, & mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem cor­ruptivum hoc induerit incorruptionem, & mortale hoc in­duerit immortalitatem, tunc fiet verbum quod scriptum est: Absorpta est mors in contentionem. Ubi est mors aculeus tuus? ubi est mors conte [...]tio tua, ibid. v. 53. T. 59. N. 3. ib. 112. N. 2. ib.

[Page] Primus homo de terrae limo, secundus homo de coelo, qualis ille de limo, tales & qui de limo: & qualis coelestis, tales & coelestes. Quomodo portavimus & imaginem ejus qui de limo est, portemus & imaginem ejus qui in coelis est, ib. vers. 47. T. 29, 49, 74, 103, 156. N. 4. ibid.

EX EPISTOLA AD CORINTHIOS II.

OBtusi sunt sensus eorum usque ad hunc diem, hoc eodem velamento in lectione Veteris Testamenti manente, quod non revelatur, quia in Christo evacuatur: & usque in hodier­num, si quando legitur Moyses, velamentum est super cor eorum. Mox autem ut conversi fuerint ad Dominum, au­feretur velamentum, c. 3. v. 13. T. 17.

Omnes nos manifestari oportere ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque sui corporis propria, secundum quae e­git sive bona sive mala, ib. v. 10. T. 36, 58.

Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae autem parti­cipatio est justitiae, & iniquitati? Aut quae est communicatio luci ad tenebras? ib. v. 14. E. 310. T. 61, 88. N. 5. ib.

Si voluntas promta est, secundum quodcunque habuerit, acceptabile est, non secundum quod non habuerit: neque sit aliis refrigerium, vobis autem pressura, cap. 8. vers. 12. T. 45.

Vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut & illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut sit aequalitas, sicut scriptum est: Qui multum habuit, non abundavit; & qui modicum, non indiguit, c. 8. v. 14. T. 45.

Qui parce seminat, parce & metet: & qui seminat in bene­dictione, de benedictione & metet. Unusquisque autem sicut corde proposuit, non quasi ex tristitia vel ex necessitate; hila­rem enim datorem diligit Deus, c. 9. v. 6. T. 45.

Sicut scriptum est; Distribuit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in aeternum, ib. v. 9. T. 45.

Qui administrat semen seminanti, & panem ad edendum praestabit. Et multiplicabit seminationem vestram, & auge­bit incrementa frugum justitiae vestrae, ut in omnibus locu­pletemini, ib. v. 10. T. 45. N. 1. ib. 139.

Administratio hujus officii non tantum supplevit ea quae sanctis desunt, sed & abundavit per multam gratiarum actio­nem in Deum, ib. v. 12. T. 45, 139.

Despondi vos uni viro virginem castam adsignare Christo, c. 11. v. 2. E. 324.

Transfigurat se velut angelus lucis, ib. v. 14. T. 76.

Datus est mihi stimulus carnis meae, Angelus Satanae, qui me colaphizet; ut non extollar: propter quod ter Dominum rogavi ut discederet à me, & dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur, cap. 12. vers. 7. T. 47. N. 3. ib. 113.

Timeo ne forte veniens ad vos lugeam multos, ex iis qui ante peccaverunt, & non egerunt poenitentiam de immun­ditiis quas fecerunt, & fornicationibus & libidinibus, c. 12. v. 20. E. 249.

EX EPISTOLA AD GALATAS.

MIror quod sic tam cito demutamini ab eo qui vos voca­vit in gratiam, ad aliud Evangelium; quod non est a­liud, nisi si sunt aliqui qui vos turbant, & volunt conver­tere Evangelium Christi. Sed licet nos aut Angelus de coelo aliud adnunciet praeterquam quod annunciavimus vobis, ana­thema sit. Sicut praediximus & nunc iterum dico: Si quis aliquid vobis adnunciaverit praeterquam quod accepistis, ana­thema sit, c. 1. v. 6. E. 207. N. 3. ib. 279. N. 1. ib.

Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem, ib. v. 10. E. 175. 263, 277. bis. T. 58, 69.

Reprehensio Petri à Paulo, ib. E. 304.

Deus non accepit personas, c. 2. v. 6. E. 281.

Abraham credidit Deo, & deputatum est ei ad justitiam. Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt filii sunt Abrahae. Providens autem scriptura, quia ex fide justificat gentes Deus, praenunciavit Abrahae quia benedicentur in illo omnes gentes. Igitur qui ex fide sunt, benedicti sunt cum fideli Abraham, c. 3. v. 6. E. 277. T. 17.

Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis, ib. v. 27. E. 274. 316, 323.

At ubi advenit impletio temporis▪ misit Deus filium suum natum de muliere, c. 4. v. 4. T. 28.

Ergo inimicus factus sum vobis, verum dicens vobis, c. 4. v. 16. E. 175.

Diliges proximum tuum tanquam te. Si autem mordetis & incusatis invicem, videte ne consumamini ab invicem, cap. 5. v. 15. E. 190. T. 46.

Caro concupiscit adversus spiritum, & spiritus adversus carnem. Haec enim invicem adversantur sibi, ut non quae vultis, ipsa faciatis. Manifesta autem sunt facta carnis, quae sunt, adulteria, fornicationes, immunditiae, spurcitiae, ido­lolatriae, veneficia, homicidia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, provocationes, simultates, dis­sensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, & his similia. Quae praedico vobis sicut & praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Fructus au­tem Spiritus est caritas, gaudium, pax, magnanimitas, bo­nitas, fides, mansuetudo, continentia, castitas, ibid. v. 17. T. 61. N. 1. ib. 103, 159.

Qui enim sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis & concupiscentiis, ib. v. 24. T. 69.

In contemplatione habentes unusquisque, ne & vos tente­mini. Alterutrum onera sustinete, & sic adimplebitis le­gem Christi, c. 6. v. 2. E. 246. T. 48. N. 1. ib.

Deus non deridetur, ib. v. 7. T. 95. E. 246, 289.

Ergo dum tempus habemus, operemur quod bonum est ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Bonum au­tem facientes non deficiamus, tempore enim suo metemus, ib. v. 10. T. 144, 148.

Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, & ego mun­do, ib. v. 14. T. 49, 69.

EX EPISTOLA AD EPHESIOS.

ET cum venisset, adnunciavit vobis pacem his qui lon­ge, & pacem iis qui prope; quia per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem, cap. 2. vers. 17. T. 35.

Obsecro vos ego vinctus in Domino, digne ambulare vo­catione qua vocati estis, cum omni humilitate sensus & le­nitate, cum patientia sustinentes invicem in dilectione, satis agentes servare unitatem spiritus in conjunctione pacis. U­num corpus & unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vo­cationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum Baptis­ma, unus Deus & Pater omnium, qui super omnes, & per omnia, & in omnibus nobis, c. 4. v. 1. E. 318, 326, 327, 331. T. 78, 79, 149, 158, 159, 161, 165.

Exponite prioris conversationis veterem hominem, qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis. Inno­vamini autem spiritu sensus vestri, & induite novum homi­nem, eum qui secundum Deum constitutus est in justitia, & sanctitate, & veritate, ibid. vers. 22. T. 49. N. 6. ib.

Irascimini, & nolite peccare. Sol non occidat super ira­cundiam vestram, ib. v. 26. T. 47.

Nolite locum dare diabolo, ib. v. 27. E. 174.

Omnis sermo malus de ore vestro non procedat, sed bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus, ib. v. 29. E. 231. T. 50. N. 3. ib.

Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemtionis, ibid. vers. 30. T. 47. N. 6. ib. 149.

Omnis amaritudo, & ira, & indignatio, & clamor, & blasphemia auferantur à vobis, c. 5. v. 3. T. 149.

Stultiloquium & scurrilitas, quae ad rem non pertinet, non nominetur quidem in vobis. Hoc enim scitote intelli­gentes, quia omnis fornicator, aut immundus, aut fraudator quod est idololatria, non habet haereditatem in regno Christi & Dei, ib. v. 4. E. 250. T. 56.

Nemo vos decipiat inanibus verbis: propterea enim ve­nit ira Dei super filios contumaciae; nolite ergo esse parti­ceps eorum, ib. v. 6. E. 229. N. 3. ib. 283. T. 85.

Christus dilexit Ecclesiam, & seipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, purgans eam lavacro aquae, ibid. vers. 25. E. 295. 316.

Propter hoc relinquet homo patrem & matrem, & erunt duo in carne una. Sacramentum istud magnum est: Ego autem dico in Christum & in Ecclesiam, ib. v. 31. E. 238. N. 1. ib.

Filii obsequentes estote parentibus vestris, hoc enim est ju­stum. Honora patrem tuum & matrem tuam, quod est man­datum primum in promissione ut bene sit tibi, ut sis longae­vus super terram, c. 6. v. 1. T. 62.

[Page] Et vos parentes nolite in iracundiam mittere filios vestros, sed nutrite eos in disciplina & correptione Domini, ib. v. 4. T. 62.

Servi obedite dominis carnalibus cum metu & tremore, & in simplicitate cordis vestri sicut Christo, non ad oculum ser­vientes, quasi hominibus placentes, sed quasi servi Dei, ib. v. 5. T. 62.

Et vos Domini eadem facite ad eos, laxantes iracundiam, scientes quia & vester & ipsorum Dominus est in coelis, & ex­ceptio personarum non est in illo, ibid. v. 9. T. 62.

Non est nobis colluctatio adversus carnem & sanguinem, sed adversus potestates & principes hujus mundi harum tene­brarum, adversus spiritalia nequitiae in coelestibus. Propter quod induite tota arma Dei, ut possitis, stetis accincti lum­bos vestros in veritate Evangelii, induentes loricam justitiae, & calceati pedes in praepatatione Evangelii pacis, in omnibus assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia ignita jucula nequissimi extinguere, & galeam salutis & gladium spiritus qui est verbum Dei, ib. v. 12. E. 258. T. 65. N. 3. ib.

EX EPISTOLA AD PHILIPPENSES.

MIhi vivere Christus est, & mori lucrum, c. 1. vers. 21. T. 111.

Veruntamen omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus adnuntietur, c. 2. v. 18. E. 310. N. 3. ib. 325.

Qui in figura Dei constitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, & habitu inventus ut homo. Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, cap. 2. v. 6. T. 30, 56. N. 3. ib. 84.

Deus exaltavit illum, & donavit illi nomen quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coe­lestium, terrestrium & insernorum, ib. v. 9. T. 151.

Omnia autem pro dilectione facientes sine murmurationi­bus, & reputationibus, ut sitis sine querela & immaculati, filii Dei, ib. v. 14. T. 50.

Lucete sicut luminaria in mundo, ib. vers. 15. T. 53. N. 2. ib. E. 189. N. 4. ib.

Omnes sua quaerunt, & non quae sunt Christi, ib. vers. 21. T. 49.

Attendamus non posteriora, c. 3. v. 14. E. 187.

Quorum finis est interitus, quorum Deus venter est: & gloria in confusionem eorum, qui terrena sapiunt. Nostra autem conversatio in coelis est, unde & salvatorem expecta­mus Dominum nostrum Jesum Christum, qui transformabit corpus humilitatis nostrae, conformatum corpori claritatis suae, ib. v. 19. E. 328. T. 49, 115.

Saturatus sum recipiens ab Epaphrodito ea quae à vobis missa sunt, odorem suavitatis, sacrificium acceptum & pla­citum Deo, c. 4. v. 18. T. 108.

EX EPISTOLA AD COLOSSENSES.

QUi est imago Dei invisibilis & primogenitus totius crea­turae, c. 1. v. 15. T. 24.

Primogenitus à Mortuis, ut fieret in omnibus ipse prima­tum tenens, ib. v. 18. T. 24.

Videte ne quis vos depraedetur per philosophiam & inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum ele­menta mundi, & non secundum Christum, quia in ipso in­habitat omnis plenitudo divinitatis, cap. 2. vers. 8. E. 246. T. 145.

Circumcisi estis circumcisione non manufacta in expo­liatione carnis, sed in circumcisione Christi, ibid. vers. 11. T. 18.

Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi; quid tanquam viventes in mundo vana sectamini? ibid. vers. 20. T. 49. N. 5. ib.

Si consurtexistis cum Christo; quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sa­pite, non quae terrena sunt. Mortui enim estis, & vita ve­stra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Chri­stus apparuerit vita vestra, tunc & vos cum eo apparebitis in gloria, c. 3. v. 1. T. 49, 156.

Mortificate itaque membra vestra quae sunt in terra, ex­ponentes fornicationem, immunditiam, libidinem, con­cupiscentiam malam, & avaritiam quae sunt idolorum ser­vitus, propter quae venit ira Dei, ibid. vers. 5. E. 250. N. 3. ib.

Instate orationi, vigilantes in ea, cap. 4. vers. 2. E. 186. T. 66, 107.

EX EPISTOLA AD THESSALONICENSES I.

NOn circumvenire in negotio fratrem suum; quia ultor est Deus de his omnibus, c. 4. v. 6. T. 63.

Nolumus vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut & ceteri qui spem non habent. Si enim credimus quia Jesus mortuus est & resurrexit, sic & Deus eos qui dormierunt in Jesu, adducet cum illo, &c. ib. vers. 13. T. 59, 115.

Dies Domini sicut fur in nocte ita veniet. Cum dixerint pax & firmitas, tunc illis repentinus adveniet interitus, c. 5. v. 2. T. 63.

EX EPISTOLA AD THESSALONICENSES II.

NE quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi discessio venerit primum, & revelatus fuerit homo peccati, fi­lius perditionis qui adversatur & extollit se super omne quod dicitur Deus, aut quod colitir ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Et tunc revelabitur inimi­cus quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, & eva­cuabit illuminatione adventus sui eum, cujus est adventus, secundum opera Satanae, in omni virtute, signis & prodigiis mendacibus. Et ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non credide­runt veritati, dilectum veritatis non habuerunt ut salvi fierent, ac propterea mittet illis Deus operationem erroris: ut cre­dant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed sibi placeant in injustitia, cap. 2. v. 10. T. 97. E. 265.

Praecipimus autem vobis in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut discedatis ab omnibus fratribus ambulantibus in­ordinate & non secundum traditionem, quam acceperunt à nobis, c. 3. v. 6. E. 269. T. 61, 85.

Neque gratis panem manducavimus ab aliquo vestrum, sed in labore & fatigatione, nocte & die operantes ne quem vestrum gravaremus, ibid. v. 8. E. 192.

EX EPISTOLA AD TIMOTHEUM. I.

QUi primo fui blasphemus, & persecutor, & injuriosus; sed misericordiam merui, quia ignorans feci, c. 1. v. 13. E. 310.

Sint mulieres vestrae cum verecundia & pudicitia compo­nentes se, non in tortis crinibus, neque auro, neque mar­garitis, aut veste pretiosa, sed ut decet mulieres promitten­tes castitatem per bonam conversationem, cap. 2. vers. 9. T. 55, 70.

Mulier in silentio discat in omni subjectione. Docere au­tem mulierem non permitto, neque praepositam esse viro, sed esse in silentio. Adam enim primus formatus est, dein­de Eva; & Adam seductus non est, mulier autem seducta est, ib. v. 11. T. 57.

Nemo juventutem tuam perspiciat, capit. 4. vers. 12. E. 173.

Viduas honora quae vere viduae sunt, &c. cap. 5. v. 3. T. 62.

Si quis autem suorum & maxime domesticorum non agit curam; fidem denegat, & est infideli deteriot, ib. vers. 8. T. 62.

Juniores autem viduas praeteri. Cum enim indelicatae fue­rint in Christo, nubere volunt, habentes judicium: quoniam primam fidem reprobaverunt, ib. v. 11. T. 62.

Adversus majorem natu accusationem ne receperis, ibid. v. 19. T. 62.

Peccantes coram omnibus corripe, ut & ceteri metum habeant, ib. v. 20. T. 62.

[Page] Si quis aliter docet, & non acquiescit sanis verbis Domini nostri Jesu Christi & doctrinae ejus, stupore elatus est. Disce­dendum ab hujusmodi, c. 6. v. 3. E. 229, 316. N. 1. ib.

Nihil intulimus in hunc mundum, verum nec quid auferre possumus. Habentes itaque exhibitionem & tegumentum, his contenti sumus. Qui autem volunt divites fieri, incidunt in tentationem, & muscipulam, & desideria multa, & no­centia, quae mergunt hominem in perditionem & interitum. Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes nausragaverunt à fide, & inseruerunt se doloribus multis, ib. v. 7. T. 60. N. 4, & 5. ib. 91, 104, 140.

EX EPISTOLA AD TIMOTHEUM II.

NEmo militans Deo, obligat se molestiis secularibus, ut possit placere ei cui se probavit. Sed si certaverit quis, non coronabitur, nisi legitime pugnaverit, cap. 2. v. 4. E. 169. T. 49. N. 4. ib. 122.

Si enim commorimur, & convivemus; si toleramus, & conregnabimus; si negamus, & ipse negabit nos, ibid. v. 11. T. 121.

Sermo eorum velut cancer serpit, ib. v. 17. E. 229, 268, 310. T. 62, 80, 97.

In domo autem magna non solum sunt vasa aurea & ar­gentea, sed & lignea & fictilia; & quaedam quidem hono­rata, quaedam autem inhonorata, ibid. vers. 20. E. 240, 249.

Stultas autem & ineruditas quaestiones devita; sciens quia lites generant, ib. v. 23. T. 58.

Servum Domini non oportet litigare, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, cum omni modestia corri­pientem eos, qui resistunt veritati: ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, & resipiscant à diaboli laqueis, à quo captivi tenentur secundum ejus volun­tatem, ib. v. 24. E. 317.

In novissimis diebus aderunt tempora molesta, & erunt homines sui placentes, superbi, tumidi, cupidi, blasphemi, parentibus inobedientes, ingrati, impii, sine affectu, sine foe­dere, delatores, incontinentes, immites, bonum non aman­tes, proditores, procaces, stupore inflati, voluntates magis quam Deum diligentes, habentes deformationem religionis, virtutem autem eis abnegantes, hos devita. Ex his sunt qui repunt in domos & praedantur mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis, semper discentes, & nunquam ad scientiam veritatis pervenientes, & quomodo Jamnes & Mambres restiterunt Moysi, sic & hi resistunt veritati, ho­mines corrupti sensu, reprobi circa fidem, sed non proficient plurimum. Imperitia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut & illorum fuit, c. 3. v. 1. E. 262, 290. T. 82. N. 4. ibid.

Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ibid. v. 6. T.

Erit tempus quando sanam doctrinam non sustinebunt, sed secundum sua desideria coacervabunt sibi magistros prurien­tes in audiendo, scalpentes aures: Et à veritate quidem au­ditum avertent, ad fabulas autem convertentur, cap. 4. v. 3. T. 61. N. 3. ib.

Ego jam delibor, & tempus instat meae assumtionis. Bo­num agonem certavi, cursum perfeci, fidem servavi, jam superest mihi corona justitiae, quam mihi reddet Dominus in illo die justus judex: non solum autem mihi sed omnibus qui dilexerint adventum ejus, ibid. vers. 6. E. 184. N. 3. ib. T. 52.

EX EPISTOLA AD TITUM.

Episcopum oportet esse sine crimine, quasi Dei dispensa­torem, c. 1. v. 7. E. 289.

Omnia munda mundis, ib. v. 15. E. 281.

De nullo male loqui, nec litigiosos esse, cap. 3. vers. 2. T. 64.

Salvavit nos per lavacrum regenerationis, ibid. vers. 5. E. 316.

Haereticum hominem post unam correptionem devita, scie [...]s quoniam perversus est hujusmodi & peccat, & est à semetipso damnatus, ibid. vers. 10. E. 268, 295, 309, 315. T. 62, 83.

EX EPISTOLA AD HEBRAEOS.

QUia per ipsum secula instituit, & per ipsum constituit universorum haeredem, c. 1. v. 2. T. 24.

Deus quem corripit, diligit, c. 12. v. 7. E. 186.

EX EPISTOLA PETRI I.

SIcut hospites & peregrini abstinete vos à carnalibus deside­riis, quae militant adversus animam; ut dum detrectant de vobis, quasi de malignis, opera vestra aspicientes magni­ficent Deum, c. 2. v. 11. T. 49. E. 189. N. 5, & 6. ib.

Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus; qui peccatum non fecit, nec do­lus inventus est in ore ejus; qui cum malediceretur, non maledixit; cum pateretur, non comminabatur, &c. ib. v. 21. T. 56. N. 2. ib. 147, 155.

Sit in muliere non exterior ornamenti, aut auri, aut ve­stis cultus; sed cultus cordis, c. 3. v. 3. T. 56, 70.

Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, ib. v. 18. T. 35.

In arca Noë pauci, id est, octo animae salvae factae sunt per aquam, quod & vos similiter salvos faciet baptisma, ib. v. 21. E. 294. N. 8. ib. 318, 324.

In hoc enim & mortuis praedicatum est ut suscitentur, c. 4. v. 6. T. 36. N. 1. ib.

Carissimi, nolite mirari ardorem accidentem vobis, qui ad tentationem vestram fit; nec excidatis tanquam novum aliquid vobis contingat, sed quotiescunque communicatis Christi passionibus, per omnia gaudete, ut & in revelatione facta claritatis ejus gaudentes exultetis. Si improperatur vo­bis in nomine Christi, beati estis, quia majestatis & virtutis Domini nomen in vobis requiescit. Quod quidem secundum illos blasphematur, secundum nos autem honoratur, c. 4. v. 12. E. 256. T. 123. N. 1. ib.

Nec quisquam vestrum tanquam fur aut homicida patiatur: aut tanquam maleficus, aut curas alienas agens, sed tan­quam Christianus, ib. v. 15. T. 56.

Sobrii estote & vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuivit; aliquem devorare quaerens, cap. 5. vers. 8. T. 153. N. 2. ib.

EX EPISTOLA PETRI II.

HAEretici vitandi, cap. 3. v. 17. E. 231.

EX EPISTOLA JOANNIS I.

SI dixerimus quia peccatum non habemus; nos ipsos decipimus, & veritas in nobis non est: si autem con­fessi fuerimus peccata nostra, fidelis & justus est Domi­nus, qui nobis peccata dimittat, cap. 1. vers. 8. T. 58, 105, 138.

Filioli mei, haec scribo vobis, ne delinquatis, & si quis deliquerit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Chri­stum justum, & ipse est deprecatio pro delictis nostris, cap. 2. v. 1. E. 186, 246.

In hoc intelligimus quia cognovimus cum, si praecepta e­jus custodiamus. Qui dicit quoniam cognovit eum & man­data ejus non servat, mendax est & veritas in illo non est, ib. v. 3. E. 208.

Qui dicit se in Christo manere, debet quomodo ille am­bulavit, & ipse ambulare, ibid. vers. 6. E. 255. T. 49, 70, 147.

Qui dicit se esse in luce, & fratrem suum odit, in tene­bris est usque adhuc, & in tenebris ambulat, & non scit quo cat, quia tenebrae excaecaverunt oculos ejus, ibid. vers. 9. T. 46. N. 6. ib. 155.

Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo. Quo­niam [Page] omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, & concupiscentia oculorum, & ambitio seculi, quae non est à Patre, sed ex concupiscentia seculi, & mundus transibit & concupiscentia ejus: qui autem fecerit voluntatem Dei, ma­net in aeternum, quomodo Deus manet in aeternum, ibid. v. 17. T. 49. N. 8. ib. 52, 69, 103, 115.

Audistis quia Antichristus venit, nunc autem Antichristi multi facti sunt, unde cognoscimus quia novissima hora est, ib. v. 18. E. 294, 302. T. 160.

Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum, ibid. v. 19. E. 262, 294. T. 62, 80.

Qui negat Filium, neque Patrem habet; qui confitetur Filium, & Filium & Patrem habet, ib. v. 23. T. 36, 121.

In hoc apparent filii Dei & filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est de Deo, & qui non diligit fratrem suum, c. 3. v. 10. T. 46.

Qui fratrem suum odit homicida est, & scitis quia omnis homicida non habet in se vitam aeternam manentem, ibid. v. 15. T. 46, 106. 155.

Qui habuerit sub [...]tantiam mundi, & viderit fratrem suum desiderantem, & clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in illo? ib. v. 17. T. 45. 141.

Si cor nostrum nos non reprehendat; fiduciam habemus apud Deum, & quodcunque petierimus, accipiemus ab eo, ib. v. 21. T. 62.

Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne ve­nisse, de Deo est; qui autem negat in carne venisse, de Deo non est, sed est de Antic [...]risti spiritu, c. 4. vers. 2. E. 310. T. 28.

Major est qui in vobis est, quam in isto mundo, ib. v. 4. E. 183. T. 48, 123.

Deus dilectio est, & qui manet in dilectione, in Deo ma­net, & Deus in eo, ib. v. 16. T. 46, 82.

Si quis dixerit quoniam diligit Deum & fratrem suum odit, mendax est; qui enim non diligit fratrem suum quem videt; Deum quem non videt, quomodo potest diligere? ibid. vers. 20. T. 46.

Et hi tres unum sunt, c. 5. v. 7. E. 310. T. 79. N. 1. ib.

EX EPISTOLA JOANNIS II.

SI quis ad vos venit, & doctrinam Christi non habet: no­lite eum admittere in domum vestram, & ave illi ne dixe­ritis. Qui enim dixerit illi ave, communicat factis ejus ma­lis, c. 11. v. 10. T. 166.

EX APOCALYPSI JOANNIS.

ET conversus respexi, ut viderem vocem quae mecum lo­quebatur; & vidi septem candelabra aurca, & in medio candelabrorum similem filio hominis vestitum podere, & erat praecinctus supra mamillas zonam auream. Caput autem ejus & capilli erant albi velur lana aut nix, & oculi ejus ut fiamma ignis, & pedes ejus similes aurichalco, sicut de fornace ignis, & vox ejus ut sonus aquarum multarum, & habebat in dextera sua septem stellas, & ex ore ejus gladius utraque parte acutus exibat, & facies ejus splendebat ut sol in virtute sua. Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tanquam mortuus, & im­posuit super me dexteram suam, dicens: Noli timere, ego sum primus & novissimus, & vivus qui fueram mortuus; & ecce sum vivens in secula seculorum, & habeo claves mortis & inferorum, c. 1. v. 12. T. 35. 72.

Septem stellae, septem Angeli, septem Candelabra, sep­tem Ecclesiae, c. 1. v. 4. T. 20.

Memor esto unde excideris, & age poenitentiam, & fac proptia opera, si quo minus, veniam tibi nisi poenitentiam egeris, c. 2. v. 5. T. 92. E. 198, 217, 248.

Qui vincet, dabo illi edere de ligno vitae quod est in para­diso Dei, ib. v. 7. T. 52.

Nihil eorum timeas quae passurus es, ibid. vers. 10. T. 123.

Esto fidelis usque ad mortem, & dabo tibi coronam vitae, ib. v. 10. T. 52. E. 188. 190.

Habeo adversus te multa, quod uxorem tuam Jezabel, quae se dicit Prophetam, sinis docere & seducere servos meos forni­cari, & manducare de sacrificiis. Et dedi illi tempus ut poe­nitentiam ageret, & poenitere non vult à sornicatione sua. Ecce mitto eam in lectum, & qui cum eo fornicati sunt in tribulationem maximam, nisi poenitentiam gesserint ab operi­bus suis, ib. v. 20. E. 248. N. 3. ib.

Et scient omnes Ecclesiae, quia ego sum scrutator re [...]s & cordis, & dabo unicuique secundum opera sua, ib. vers. 23. E. 184, 249. T. 58, 95, 100, 114.

Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam, cap. 3. v. 11. T. 84, 122, 148.

Dicis: Dives sum, & ditatus sum, & nullius rei egeo, & nescis quoniam tu es miser, & miserabilis, & pauper, & cae­cus, & nudus. Suadeo tibi emere à me aurum ignitum de igne, ut sis dives, & vestem albam vestiaris, ut non appareat in te foeditas nuditatis tuae, & collyrio inunge oculos tuos ut videas, ib. v. 17. T. 140.

Quos diligo, redarguo & castigo, ib. v. 19. T. 91.

Vincenti dabo sedere super thronum meum, sicut & ego vici & sedi super thronum Patris mei, ib. v. 21. E. 213.

Et vidi librum in dextera Dei sedentis super thronum, scri­ptum intus & retro, signatum signis septem; & vidi angelum fortem praedicantem voce magna: quis dignus est accipere li­brum, & aperire signa ejus? Nec quisquam poterat, neque de coelo, neque super terram, neque sub terra aperire librum, sed neque perspicere eum. Et ego flebam multum, quod ne­mo dignus repertus esset qui aperiret librum, aut videret illum. Et unus ex senioribus dixit mihi: Ne fleveris, ecce vicit leo de tribu juda, radix David aperire librum, & solvere septem signa ejus, c. 5. v. 1. T. 29.

Et vidi in medio throni & quatuor animalium, & in medio seniorum agnum stantem quasi occisum, habentem cornua septem, & oculos septem; qui sunt septem spiritus Dei missi per orbem terrae. Et venit, & accepit librum de dextera Dei sedentis in throno. Et cum accepisset librum, quatuor ani­malia & viginti quatuor seniores prostraverunt se ante agnum, habentes singuli citharas, & pateras aureas plenas odoramen­tis supplicationum, quae sunt orationes sanctorum, & can­taverunt canticum novum, dicentes: Dignus es Domine ac­cipere librum & aperire signacula ejus, quoniam occisus es, & redemisti nos sang [...]ine tuo, ex omni tribu, & lingua, & populo, & natione, & fecisti nos regnum Deo nostro, sa­cerdotesque fecisti, & regnabunt super terram, ibid. vers. 6. T. 31.

Et cum aperuisset quintum signum, vidi sub a [...]a Dei ani­mas occisorum propter verbum Dei & martyrium suum, & clamaverunt magna voce, dicentes: Quousque domine san­ctus & verus non judicas, & vindicas sanguinem nostrum, de his qui in terris inhabitant? Et datae sunt eis singulae sto­lae albae, & dictum est eis ut requiescerent brevi adhuc tem­pore, donec impleretur numerus conservorum & fratrum eo­rum, quique postca occidentur exemplo ipsorum, ibid. v. 9. T. 51, 92, 151. N. 1. ib.

Post haec vidi turbam magnam quam dinumerare ex his nemo poterat, ex omni gente, & ex omni tribu, & ex omni populo & lingua, stantes in conspectu throni, & in conspectu agni, & erant amicti stolas albas, & palmae fuerunt in mani­bus corum, & magno clamore dicebant: Salus Deo nostro sedenti super thronum, & agno. Et respondit unus ex senio­ribus, dicens mihi: Hi qui amicti suut stolas albas, qui sunt, & unde venerunt? Et dixi ei: Domine mi, tu scis. Et ait mihi: Hi sunt qui venerunt ex magna tribulatione, & laverunt stolas suas, & candidas eas fecerunt in sanguine agni. Ideo sunt in conspectu throni Dei, & serviunt ei die­bus ac noctibus in templo ejus. Et is qui sedet in throno, inhabitat super eos, neque esurient neque sitient unquam, sed neque sol super eos cadet, nullum unquam aestum pa­tientur, quoniam agnus qui in medio throni est, reget eos. Et deducet eos ad fontes vitae aquarum, & absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum, cap. 7. vers. 9. T. 51, 126.

Et vidi, & ecce agnum stantem in monte Sion & cum eo centum quadraginta quatuor millia [...] & habebant nomen ejus, & nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis, c. 14. v. 1. T. 34.

Hi sunt, qui cum mulieribus se non coinquinaverunt, vir­gines enim permanserunt: hi sunt qui sequuntur agnum quo­cunque ierit, ib. v. 4. T. 69.

Et vidi alium angelum volantem in medio coelo, haben­tem Evangelium aeternum, ut adnunciaret super omnem ter­ram, & super omnes nationes, & tribus, & linguas, & po­pulos, dicentem voce magna: Metuite potius Deum, & da­te illi claritatem, quoniam venit hora judicii ejus, & adora­te eum; fecit coelum, & terram, & mare, & omnia quae in eis sunt, ib. v. 6. T. 120. N. 3. ib.

Si quis adorat bestiam & imaginem ejus, & accipit notam in fronte sua & in manu; bibet & ipse de vino irae Dei, mix­to in poculo itae ejus, & punietur igne & sulphure su [...] oculis [Page] sanctorum angelorum, & sub oculis agni, & fumus de tor­mentis eorum ascendet in secula seculorum: nec habebunt requiem die ac nocte, quicunque adorant bestiam & imagi­nem ejus, ib. v. 9. E. 257, 282. T. 120.

Beati erunt qui vigilabunt, & servabunt vestimenta sua ne nudi ambulent, & videant turpitudinem suam, c. 16. v. 15. T. 52.

Et venit unus ex septem angelis habentibus phialas, & ag­gressus est me, dicens: Veni ostendam tibi damnationem meretricis magnae, sedentis super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terrae. ET duxit me in spiritu. Et vidi mulierem sedentem super bestiam, & mulier illa amicta erat pallium purpureum & coccineum, & adornata erat auro & lapidibus pretiosis, & margaritis, tenens poculum aureum in manu sua plenum execrationum, & immunditiae, & fornica­tionis totius terrae, c. 17. v. 1. T. 55, 71.

Aquae quas vidisti super quas sedet meretrix illa, populi sunt, & turbae, & gentes, & regna, ib. v. 15. E. 280.

Et audivi aliam vocem de coelo dicentem: Exi de ea popu­lus meus, ne particeps sis delictorum ejus, & ne perstringa­ris plagis ejus: quoniam delicta ejus usque ad coelum perve­nerunt, & meminit Dominus Deus iniquitatum ejus. Ideo reddidit ei dupla, & in quo poculo miscuit, duplum remix­tum est ei, & in quantum se clarificavit, & deliciarum ha­buit, in tantum datus est ei cruciatus & luctus: quo [...]am in corde suo dicit: Regina sum, & vidua esse non possum, nec luctum visura sum, propterea una hora plagae ejus advenient, mors, luctus, & fames, & igni cremabitur; quoniam fortis est Dominus Deus qui eam judicabit, & slebunt & plangent se in ea reges terrae, qui cum ea fornicati sunt, & in delictis conversati sunt, c. 18. v. 4. T. 55, 90.

Regnavit Dominus Deus omnipotens, gaudeamus & exul­temus, & demus ei gloriae claritatem; quoniam venerunt nuptiae agni, & uxor ejus se praeparavit, cap. 19. vers. 6. T. 33.

Et vidi coelum apertum, & ecce equus albus, & qui sede­bat super eum vocabatur fidelis, & verus, aequum justumque judicat, & praeliatur. Oculi autem ejus erant tanquam stam­ma iguis, & super caput ejus diademata multa; & portabat nomen scriptum, nemini alii nisi sibi notum. Et erat coo­pertus vestem aspersam sanguine, & dicitur nomen ejus ver­bum Dei: & exercitus qui sunt in coelo, sequebantur eum in equis albis, induti byssinum album mundum; & de ore ejus exibat gladius utrinque acutus, ut ex eo percuteret na­tiones, quas ipse pasciturus est in virga ferrea, & ipse calca­bit torcular vini irae Dei omnipotentis. Habet etiam in veste & in femore suo nomen scriptum: Rex Regum & Dominus dominantium, c. 19. v. 11. T. 25, 37.

Et vidi animas occisorum propter nomen Jesu, & sermo­nem Dei, & quicunque imaginem bestiae non adoraverunt, nec acceperunt inscriptionem in fronte aut in manu sua: & vicerunt & regnaverunt cum Christo, cap. 20. vers. 4. T. 127.

Ego sum [...] & [...] initium & finis. Ego sitienti dabo de fon­te aquae vitae gratis, c. 21. v. 6. T. 24. 27. 64.

Et venit unus ex septem angelis habentibus phialas, & ag­gressus est me, dicens: Veni, ostendam tibi novam nuptam uxorem agni: & duxit me in spiritu in montem magnum, & ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descenden­tem de coelo à Deo habentem claritatem Dei, ibid. v. 9. T. 32.

Vide ne feceris quia conservus tuus sum, & fratrum tuo­rum, Dominum Jesum adora, cap. 22. vers. 9. T. 151, 152. N. 1. ib.

Et dixit mihi: Ne signaveris verba prophetiae hujus, quia jam tempus in proximo est; & hi qui perseverant nocere, noceant, & qui in sordibus est, sordescat adhuc: justus au­tem adhuc justiora faciat, similiter & sanctus sanctiora. Ec­ce venio cito, & merces mea mecum est, reddere unicuique secundum facta sua, c. 22. v. 10. T. 53, 151.

Ego sum [...] & [...], primus & novissimus, initium & finis, felices eos qui faciunt praecepta ejus, ut fit potestas eorum super lig [...]um vitae, ib. v. 13. T. 34. N. 6. ib.

Foris canes, ib. v. 15.

Franciscus Turrianus in defensione Canonum Apostolo­rum & Epistolarum decretalium, ait, meminisse se non ita pridem cum esset Cyprianus Romae imprimendus, fuisse qui judi­car [...]t tunc in testimoniis veteris scripturae, quae sunt omnia apud Cyprianum ex interpretatione 70. pro interpretatione 70. inter­pretationem Hieron [...]mi substitui debere. Bene quidem habuit quod consilia ista temeraria minime obtinuerint: Interim in­telligimus quam lubrica fide agant nonnulli in tradendis an­tiquorum monumentis; qui scalpello & spongia armati, ad [...]onorum Auctorum editionem prodeunt, & siquid ad pala­ [...]um eorum non faciat, protenus aut corrumpunt aut delent. Quanti vero intersit rei literariae, ne lectiones istae antiquae S. scripturarum intercidant, satis cognoscunt eruditi; non enim tantum versio graeca 70. interpretum, in Ecclesia Chri­stiana per plurima secula ubique recepta, inde saepius con­firmatur, & non raro restituitur; sed etiam novi testamenti lectiones, quae olim invaluerunt, licet jam in desuetudinem abierint, denuo exhibentur. Qualis illa 1 Cor. 13. 7. ubi ait Cyprianus quod caritas omnia diligit, unde apparet le­gisse eum [...] non autem [...], quod nunc dierum obtinet. Sic 1 cor. 6. 20. Cyprianus habet, glorificate & portate Dominum in corporibus vestris, licet codices hodierni solummodo habeant [...]. At vero Cypriani lectionem olim receptam fuisse, suadet Ignatii Martyris [...] nomen; nec non Tertulliani suffragium, qui legit glo­rificate & tollite. Tertulliani quidem lectio quae habet tolli­te, suspicionem faceret Graecam vocem in ejus exemplari fuisse [...], eamque à scriba pro [...] repositam; sed iste er­ror alium suppo [...]t minime probabilem, substituisse eum prius [...] pro [...]. Hujus generis plurima in Annotationibus nostris observavimus: & tamen omisimus plura, quae adhuc super­sunt ab aliis, cum profectu, observanda.

In Codice vetustissimo Bibliothecae Bodleianae haec habentur quae ad Cyprianum spectant, & illius tempora.

CHristiani1 quartam persecutionem passi sunt à De­cio Imperatore auctore malorum. Hac persecutio­ne Cyprianus per Epistolas hortatus est2 Augustinum & Felicitatem, qui passi sunt apud civitatem Capuen­sem Metropolin Campaniae, Valeriano imperante. Tunc etiam Cyprianus passus est apud Carthaginem.

INDEX ALPHABETICUS

PC. Provinciam Proconsularem. N. Numidiam. B. Byzacenam. MS. Mauritaniam Sitifensem. M. reliquas Mauritanias. I. sedem Incertam designat.

A.
  • ABadira. B.
  • Abbenza. I.
  • Abbir major. vel
  • Germanicia PC.
  • Abbir minor PC.
  • Abbissa I.
  • Abidus B.
  • Abitina PC.
  • Abora PC.
  • Absasalla PC.
  • Abtuca PC. v. Bucca.
  • Abziri PC. v. Abdera.
  • Accufa PC.
  • Acemeriana I.
  • Acola B.
  • Acufida MS.
  • Adrumetum B.
  • Adsinvada M.
  • Advocata I.
  • Afufenia B.
  • Aggar B.
  • Aggar PC.
  • Agna M.
  • Ala militaris M.
  • Albula M.
  • Altaba N.
  • Altaba M.
  • Altesera PC.
  • Altibura PC.
  • Amaura M.
  • Ambia M.
  • Ambura I.
  • Ammedera PC.
  • Amphora N.
  • Amudarsa B.
  • Anguiena I.
  • Aobia I.
  • Apissana I.
  • Aptunga PC.
  • Aquae M.
  • Aquae B.
  • Aquae albenses B.
  • Aquae albae MS.
  • Aquae novae N.
  • Aquae regiae B.
  • Aquae Tacapinae B.
  • Aquae Tibillitanae N.
  • Aquiaba B.
  • Aquisira M.
  • Aquitana I.
  • Aradita PC. v. Arca­brica.
  • Arae MS.
  • Arsenaria M.
  • Arsicarita B.
  • Arsuri B.
  • Asenemsale I.
  • Assabensa I.
  • Assafa MS.
  • Assurus PC.
  • Astigi PC.
  • Asuoremita MS.
  • Augustum N.
  • Aurusuliana [...].
  • Ausagga PC. v. Vaga.
  • Ausapha PC.
  • Ausucurro N.
  • Ausugrabene I.
  • Autent [...]m B.
  • Auzegera. B.
B.
  • BAbra N.
  • Bacanaria M.
  • Badis I.
  • Bagai I.
  • Baia M. v. Vaia.
  • Baliana M.
  • Bammacora N. v.
  • Dammacore.
  • Bana B.
  • Bapara M.
  • Bartinifia I.
  • Bazaridaca I.
  • Bazite I.
  • Belesace N.
  • Bellulitene I.
  • Bencenna I.
  • Benepota M.
  • Beneventum PC.
  • Berceta N.
  • Betagbara I.
  • Bida M. v. Bita.
  • Bilta I. v. Hilta.
  • Boana B.
  • Bofete N. v. Buffeda.
  • Bolita PC.
  • Bonusta PC.
  • Bosute I.
  • Botriana I.
  • Bubelia B.
  • Bucca PC. v. Abtucca.
  • Tabucae.
  • Bucare I.
  • Buconia N.
  • Buffeda N. Bofeta.
  • Bulla PC.
  • Bulla regia PC.
  • Bulturia M.
  • Burca I.
  • Burita N.
  • Buslace I.
C.
  • CAbar sussis B.
  • Caecirita PC.
  • Caesarea N.
  • Caesaria M.
  • Calama N.
  • Caltadria M.
  • Capra M.
  • Capse B.
  • Caput cillanum M.
  • Carcabia B.
  • Carpes PC.
  • Cartenna M.
  • Carthago PC.
  • Casae calaniae N.
  • Casae medianae N.
  • Casae nigrae N.
  • Casis I.
  • Castellum N.
  • Castellum MS.
  • Castellum jaberitanum M.
  • Castellum minus M.
  • Castellum ripense M.
  • Castellum tetraportieu­se M.
  • Castra nova M.
  • Castro galbae I.
  • Castrum B.
  • Catabita M.
  • Catagnae I.
  • Cathaquenza N.
  • Cathaugura I.
  • Catra M.
  • Catula M.
  • Cavio petaura I.
  • Cebaradefa B.
  • Cedias I.
  • Cefala PC.
  • Cellae PC.
  • Cellae B.
  • Cellae MS.
  • Celerine I.
  • Cemeriniana I.
  • Cenculiana B.
  • Cene I.
  • Cenveste I.
  • Centenaria N.
  • Centuria N.
  • Centurio N.
  • Cibaliana I.
  • Cicsi PC.
  • Cidamus MS.
  • Cilibi. I.
  • Cillita B.
  • Cincari PC.
  • Circi B.
  • Cirta N.
  • Cissae M.
  • Ciumturbo PC.
  • Cliens I.
  • Clypea PC.
  • Coelia N.
  • Colum [...]ae M.
  • Constantia N.
  • Corniculana M.
  • Covium MS.
  • Crepedula B.
  • Cubda PC.
  • Cufruta B.
  • Cuiculum N.
  • Cullabi I.
  • Cullicita N.
  • Cull [...] N.
  • Cunaga M. v. Gunaga
  • Culsita PC.
  • Cululi B.
  • Cu [...]ubi PC.
D.
  • DAmatcore v.
  • Bammatcore N.
  • D [...]coriana B.
  • Diabe M. v. Zaba.
  • Diana N.
  • Dicea B.
  • Dionysiana B.
  • Drue I.
  • Druciliana PC.
  • Duaesenes palatinae PC.
  • Duassedesmai PC.
  • Dura B.
  • Duse I.
  • Dusite I.
  • Dydrite I.
E.
  • EDistiana.
  • Egnatia B.
  • Eguse PC.
  • Eleneclusa M.
  • Elephantaria M.
  • Elibia PC.
  • Eminentiana MS.
  • Ensa I.
  • Equizotum MS.
  • Eudala PC.
  • Evera I.
F.
  • FAllaba M.
  • Fatum N.
  • Febianum B.
  • Felicianata I.
  • Feradite major B.
  • Feradite minor B.
  • Ficus MS.
  • Fidoloma M.
  • Filace B.
  • Fissana I.
  • Florianum M.
  • Flumen piscis MS.
  • Flumen zerita M.
  • Foratiana I.
  • Formae N.
  • Formae N.
  • Forontiniana B.
  • Frontae M.
  • Frontoniana B.
  • Furni PC. v. Furvita.
  • Fussala N.
G.
  • GAdamita MS.
  • Garbis N.
  • Gasauphala N.
  • Gateana B.
  • Gavarita B.
  • Gaudiate N.
  • Gauriana N.
  • Gauriana B.
  • Gazabeta I.
  • Gazabiana I.
  • Gemellae N.
  • Germania N.
  • Gervita I.
  • Gigita MS.
  • Gilba N.
  • Gilba N.
  • Ginesita I.
  • Girba I.
  • Girumoni M.
  • Girus Fari [...]si N.
  • Girus Marcelli N.
  • Gisippa PC.
  • Gitta I.
  • Gor I.
  • Gratiana B.
  • Gratianopolis M.
  • Gummita B.
  • Gunagita M.
  • Gunela PC.
  • Gurgaita B.
  • Gurgites M.
  • Gurra N.
H.
  • HAba I.
  • Helia B.
  • Hermiana B.
  • Herpis M.
  • Hilta PC. v. Bilta.
  • Hippa MS.
  • Hippo regius N.
  • Hippoza [...]ta PC.
  • Hirina B.
  • Hirpiniana I.
  • Hizirzada N.
  • Horrea MS.
  • Horrea celia B.
  • Horrea vicina I.
  • Horta PC.
  • Hospitia I.
I.
  • JAcubac [...] I.
  • Icosium M.
  • Icrafita MS.
  • Ida M.
  • Ida M.
  • Idassa N.
  • Idicra N.
  • Idura I.
  • Igilgile MS.
  • Infite I.
  • Inuca PC.
  • Irpiniana B. v. Hirpia­na.
  • Ita M.
  • Jubaltiana B.
  • Jubeclidia B.
  • Jucundiana.
  • Junca b.
  • Junca M.
  • Izariana I.
L.
  • LAbdia M.
  • Lacus dulcis I.
  • Lamasoa N.
  • Lambesa N.
  • Lambia I.
  • Lambiri N.
  • Lamfua N.
  • Lamiggia N.
  • Lanstorta N.
  • Lapda PC.
  • Lapidia M.
  • Lares PC.
  • Lares N.
  • Lege N.
  • Delalata. I.
  • Demele [...]a MS.
  • Lemfacta MS.
  • Leosita M.
  • Leptis min. B.
  • Leptis major T.
  • Lesvita. MS.
  • Liberalis I.
  • Libertina PC.
  • Limata I.
  • Limmica B.
  • Luci magna I.
  • Lugura N.
  • Luperciana I.
M.
  • MAcan [...]a M.
  • Macomades N.
  • Macomades B.
  • Macomades T.
  • Macri MS.
  • Macriana B.
  • Mada N.
  • Madassumma B.
  • Madaurus N.
  • Madiana MS.
  • Magarmela I.
  • Malliana M.
  • Majuca M.
  • Maliana M.
  • Mamilla M.
  • Manaccenseri M.
  • Maraggari PC. v.
  • Naraggara.
  • maragnia B.
  • Marazana B.
  • Marcelliana I.
  • Marculi N.
  • Marsimana B.
  • Mascula N.
  • Mas [...]caba M.
  • Massimana B.
  • Matari B.
  • Matharia N.
  • Matti [...]na PC.
  • Maturbum M.
  • Maura M.
  • Maxa M.
  • Maximiana N.
  • [Page]Maxula PC.
  • Maza N.
  • Medianum B.
  • Medefessa I.
  • Megarmele I.
  • Meglopolis PC.
  • Melicbuza MS.
  • Melza PC. v. Melda.
  • Membresa PC.
  • Membro PC. v. Mem­blosita.
  • Menephessa B.
  • Merterobi I.
  • Mesarfelti I.
  • Metae N.
  • Metagonium M.
  • Mibiarcesis B.
  • Midila N.
  • Midila B.
  • Migirpa PC.
  • Milevi N.
  • Mileum N.
  • Mimiana B.
  • Minna M.
  • Miriciana B.
  • Misua PC.
  • Monte N.
  • Mopte M.
  • Moroteri B.
  • Moxori N.
  • Mozota MS.
  • Mulita PC.
  • Mulia N.
  • Munaciana I.
  • Munavili I.
  • Mulli I.
  • Municipia & Gerni­siae B.
  • Municipium cana­pium PC.
  • Municipium Tullien­se N.
  • Municipitogia PC.
  • Murconium M.
  • Murustaga M.
  • Musti PC.
  • Musti N.
  • Mussurti I.
  • Muticita M.
  • Mutuge N.
  • Muzua PC.
  • Muzuca B.
  • Muzula PC.
N.
  • NAbala M.
  • Namnuli I.
  • Nara B.
  • Naraggara PC.
  • Narabcata N.
  • Nasaita I.
  • Nasbicena M.
  • Natio I.
  • Neapolis PC.
  • Nebbi I.
  • Neptita B.
  • Neva I. v. Nova.
  • Niba N.
  • Nicibe N.
  • Nigna major I.
  • Nigna minor I.
  • Niguzibi I.
  • Noba caesaris N.
  • Nobalicia MS.
  • Noba barbara N.
  • Noba Germania N.
  • Noba parsa N.
  • Nobatina. N.
  • No [...]ica M.
  • Numidia M.
  • Nummula PC.
  • Nurconia M. v
  • Nurconium.
  • Nova M.
  • Nova petra I.
  • Nova sine I.
  • Nova summa I.
O.
  • OBba M.
  • Oborita M.
  • Octaba B.
  • Octabum N.
  • Oea T.
  • Ofita PC.
  • Oliva MS.
  • Onze I.
  • Oppenna B.
  • Oppidum novum M.
  • Oppinum M.
  • Oriene I.
  • Ospitum N.
P.
  • PAmaria M.
  • Panatoria M.
  • Papia PC.
  • Parisium PC.
  • Partenium MS.
  • Pausere I.
  • Pederodiana B.
  • Peradamium B.
  • Perdices MS.
  • Perfusa PC.
  • Pia PC.
  • Pisita T.
  • Pisita PC.
  • Piste I.
  • Praecansa B.
  • Praesidium B.
  • Privatum MS.
  • Pumentia N.
  • Pupput PC.
  • Putea N.
  • Putea B.
  • Putzia I.
Q.
  • QUaestionaria B.
  • Quidium M.
  • Quidium N.
R.
  • REfale PC. v. Ce­fale.
  • Regium M.
  • Regium N.
  • Respecta N.
  • Reperitana M.
  • Ressana N.
  • Rotaria N.
  • Rucuma PC.
  • Rufiniana B.
  • Rusadira M.
  • Rusgonia M. v. Ru­stonium.
  • Ruspe B.
  • Rustonium M.
  • Rusticiana N.
  • Rusubicari M.
  • Rusucurrum M.
S.
  • SAbrata T.
  • Saiae I.
  • Saldae MS.
  • Salica I.
  • Satafa MS.
  • Satafa M.
  • Saturnica I.
  • Scilita PC.
  • Seberiana B.
  • Segermis B.
  • selenesita I.
  • Seleucia N.
  • Semesfila I.
  • Semina PC.
  • Sene I.
  • Septiminiciana N.
  • Serb [...]siana N.
  • Sereddeli M.
  • Serre I.
  • Serta M.
  • Sertere I.
  • Sestum M.
  • Sibida I.
  • Sicca PC.
  • Siccesi I.
  • Sicilibba PC.
  • Sfasterium M.
  • Siguite I.
  • Silae M.
  • Sillitae N.
  • Simidicca I.
  • Simithu PC.
  • Simungita I.
  • Sinitu N.
  • Sennipse M.
  • Sinvara PC..
  • Sistoriana N.
  • Sitifi MS.
  • Socia MS.
  • Suaba N.
  • Sublecte B.
  • Subo [...]bb rite I.
  • Subur M.
  • Sucarad [...] M.
  • Succuba PC.
  • Suff [...]ra M.
  • Sufes B.
  • Sugita N.
  • Summa I.
  • Sumula M.
  • Surista MS.
  • Susicasia N.
T.
  • TAbadacara M.
  • Tabazagene I.
  • Tabla M.
  • Tabora PC.
  • Tabora M.
  • Tabuca PC.
  • Tubuda N.
  • Tacape T.
  • Tacc [...]ra N.
  • Tadama M.
  • Tadua PC.
  • Tagara PC.
  • Tag [...]ra B.
  • Tagarbala B.
  • Tagaste N.
  • Talaptula B.
  • Talbora PC.
  • Tale I.
  • Tam [...]luma B.
  • Tamaluma MS.
  • Tamalempsis M.
  • Tamascaria MS.
  • Tamazuca M.
  • Tambaia B.
  • Tamagafia N.
  • Tamuda M.
  • Tamugada N.
  • Taprure I.
  • Tapsus B.
  • Taraza B.
  • Tarassa N.
  • Tarunamusa M.
  • Tasacora M.
  • Tasbalte B.
  • Talia montanensis PC.
  • Tauracina PC.
  • Tabeste N.
  • Tegla N.
  • Telepte B.
  • Temuniana B.
  • Tenissa M.
  • Tennona PC.
  • Tescita B.
  • Tesania I.
  • Thagamata B.
  • Th [...]gura N.
  • Th [...]m grista MS.
  • Thelae PC.
  • Thenae B.
  • Theudalis PC.
  • Theusita B.
  • Thubunae M.
  • Thur [...]ti PC.
  • Thurris PC
  • Thurza B.
  • Thybae I.
  • Tibazabenula I.
  • Tibilita I.
  • Tibuz balte I.
  • Tices B.
  • Ticvalta B.
  • Tididita N.
  • Tifelta M.
  • Tigamibena M
  • Tig [...]va M.
  • Tigisi M.
  • Tigisi N.
  • Tigillaba N.
  • Tigimma PC.
  • Tignica PC.
  • Timici M.
  • Timida PC.
  • Tingaria M.
  • Tinissa PC.
  • Tipasa N.
  • Tisidium N.
  • Tisilis PC.
  • Tissica PC.
  • Tizia B.
  • Trisipellis PC.
  • Trofonian [...] B.
  • Travascani I.
  • Tubi M.
  • Tubunsa N.
  • Tubulbaca B.
  • Tubursus commodia­na I.
  • Tuburbo majus PC.
  • Tuburbo minus PC.
  • Tubussputus MS.
  • Tubursica N.
  • Tucca N.
  • Tucca MS.
  • Tucca PC.
  • Tuccabora PC.
  • Tulana PC.
  • Tunagate I.
  • Tuncuvada I.
  • Tunes PC.
  • Turrebl [...]ndis B.
  • Turres ammeniarum N.
  • Turtes concordiae N.
  • Turris N.
  • Turris alba I.
  • Turviva I.
  • Tuzumme I.
  • Tuzurite M. v. Tus­drite.
  • Tuzurita B.
  • Tysurus B.
  • Tzella v. Zella.
V.
  • VAda N.
  • Vada N.
  • Vadentiana B.
  • Vadesita N.
  • Vaga N. v. Ausuagga.
  • Vagadae N.
  • Vaga M.
  • Vagal M.
  • Vagarmelita N.
  • Vagrava N.
  • Valentia PC.
  • Vaia v. Baia.
  • Vallis PC. v. Ullite.
  • Vamai I
  • Valeria PC.
  • Vamalla MS.
  • Vamacore v. Bamma­core.
  • Vanaria I.
  • Vararita B.
  • Vacua PC.
  • Vardimessa M.
  • Vartane I.
  • Vassianasse B.
  • Vatarbe I.
  • V [...]udianum M.
  • Vazari N.
  • Vazua PC.
  • Ubaba M.
  • Uci m [...]jus PC.
  • Uci minus PC.
  • Ucula I.
  • Vegesela N.
  • Venta I.
  • Vescetra MS.
  • Veti PC.
  • Verrate I.
  • Veseli N.
  • Vessetra MS.
  • Vici Caesaris I.
  • Victorian B.
  • Vicus ateriae B.
  • Vicus pacis N.
  • Villa degensis N.
  • Villa magna PC.
  • Villa noba M.
  • Vina PC.
  • Vinde I.
  • Vise v. Vite.
  • Vissalsa M.
  • Ullita N.
  • Unizibira B.
  • Undesita I.
  • Unuricopolis B.
  • Vol PC.
  • Voncaria M.
  • Voncariana M.
  • Vosete I. v. Visite, Bosute.
  • Urci PC.
  • Urge I.
  • Uruge. I. N.
  • Utica PC.
  • Utimira PC.
  • Utina PC.
  • Utina PC.
  • Uthinuna I. v. Uci.
  • Uv [...]zia I.
  • Uz [...]la PC.
  • Uzippari PC.
  • Uzita PC. v. Visi.
  • Uzula B.
Z.
  • ZAbi MS.
  • Zabi N.
  • Zabuna I. v. Mediza­bunae.
  • Zallata MS.
  • Zama N.
  • Zorai MS.
  • Zaradu N.
  • Zama PC.
  • Zartora N.
  • Zella B. v. Zelta.
  • Zeuta PC.
  • Zerta N.
  • Zeni v. Zenta.
  • Zigga PC.
  • Zica I.
  • Zuchabari M.
  • Zumma N.
  • Zura I.

INDEX IN SANCTI CYPRIANI EPISTOLAS ET TRACTATUS.

A.
  • ABRAHAE filii, E. 277.
  • Abrupta praesumtio, E. 194.
  • Absolutio Ecclesiae divinae sententiae non praejudicat. E. 246.
  • Absolutio in Ecclesia qualis, T. 96.
  • Abstinere hunc poteris, E. 173.
  • Abstinere quid, E. 173, 227.
  • Abstentus & hostis Ecclesiae judicatus, E. 292.
  • Abstentus, E. 259, 292.
  • Acca meretrix, T. 9.
  • Accepta fecissent, E. 210.
  • sine Acceptione personae, E. 298.
  • in Acceptum referat, E. 285.
  • in Acceptum referre, T. 98.
  • Accersitio Domini, T. 114.
  • Accersitionis propriae dies, T. 109.
  • Accipere personam, & differentias, E. 317.
  • Accipiet in uterum virgo, E. 184.
  • Acerbationes criminosae, E. 231.
  • Acies tormentorum, E. 183, 184.
  • Acies adhuc geritur, E. 198, 199, 242.
  • Acoluthi qui, E. 178.
  • Actum suum disponit & dirigit unusquisque, E. 248.
  • omnis Actus Ecclesiae, E. 216.
  • Actus sui rationem Domino redditurus, E. 299.
  • Actus nostri & disciplinae, E. 199.
  • pro Actus nostri mediocritate, E. 217.
  • Adaquare, E. 278.
  • Adelphius, E. 287.
  • Adgaudere, T. 24.
  • Adhuc inter manus esset, E. 241.
  • Adjudicat secum ipsis, E. 321.
  • Adjumenta, forte lomenta, E. 297.
  • Adjurari daemones, T. 10.
  • Admetus, T. 8.
  • Adprehensi infirmitate, E. 181.
  • Adventus secundus Dei appropinquat, E. 278, bis
  • Adventus Christi duo, T. 11.
  • Adulatores, T. 6. E. 292.
  • Adultera aqua, E. 312.
  • Adultera Christi, E. 175.
  • Adulteram cathedram collocare, E. 292.
  • Adulterat praecepta divina, E. 278, bis.
  • Adulteria & furta spiritalia, ibid.
  • Adunata trinitas, E. 311.
  • Adunatio, E. 319.
  • Adunatio sequentis fraternitatis, ibid.
  • AEgrum perire voluit, qui censum pereuntis invadit, T. 132.
  • AEgyptia portenta, T. 9.
  • AEmilio Dominus ignovit, T. 91.
  • AEmulus princeps, E. 244.
  • AEmula ingressione nitendum est, T. 70.
  • AEneas profugus, T. 9.
  • AEsculapius, T. 11.
  • AEtas longa decem annis, E. 307.
  • AEternum peccatum, E. 195.
  • Africa à Numidia distinguitur, E. 306.
  • Agere pro integro velle, E. 282.
  • Agnitio Dei non est in terris, T. 131.
  • Agon coelestis, E. 184.
  • Agon spiritalis, E. 333.
  • Agone imminente, E. 179.
  • Agonis sub ictu, E. 332.
  • Agrippinus, E. 304.
  • Agrippino bonae memoriae viro, E. 307.
  • Ahimnius, E. 251.
  • Alexander ad Matrem, T. 9.
  • Alexander Imperator, E. 322.
  • Alexius, E. 203.
  • Alienus lucis, T. 2.
  • Alienigenae, alieni à divino genere, T. 134.
  • Alimentis Ecclesiae sustinentur, E. 171.
  • Altare collocare, E. 306.
  • Altare Domini removere, E. 268.
  • Altare unum, E. 294.
  • Altari Dei assistat Antistes, E. 272.
  • Altari posito, E. 231.
  • Alternent pet vices, E. 176.
  • Alterutrum adjutores, E. 330.
  • Alterutrum ad se venientes, E. 314.
  • Amantius acoluthus, E. 330.
  • Ambitio, T. 5.
  • Amoenare oculos, T. 1.
  • Amplus, E. 252.
  • inter Angelos stare, E. 213.
  • Angelus foederis Christus, T. 26.
  • Angentibus peccatis premebatur, E. 279.
  • Angentibus fortunis, T. 6.
  • Angentium injuriarum pondere, T. 150.
  • Animat Spiritus sanctus, T. 2.
  • Animata in unum fraternitas, E. 186.
  • Animationis suae iram superduxit, T. 106.
  • Animatus lavacro aquae salutaris, T. 2.
  • Anni fatigantis inducias, T. 1.
  • Annonarum incrementa captara, T. 131.
  • Annorum sex millia ab orbe condito, T. 117.
  • Antecessores nostri, E. 180, 192, 244.
  • Anthropiani, E. 307.
  • Antichristus quis, T. 65.
  • Antichristus, E. 268.
  • Antichristi metator, E. 202, 203.
  • Antichristi tempus appropinquasse, E. 268.
  • Antichristus, hora novissima, E. 302.
  • Antichristo appropinquante, E. 290.
  • Antichristus sub vocabulo Christi, T. 76.
  • Antichristi, E. 299.
  • de Antichristi spiritu, E. 310.
  • de Antichristis Christiani, T. 167.
  • Antichristos appellavit, E. 294.
  • Antichristi tempora, E. 255, 272, 290. T. 83.
  • Antistes Dei, E. 201.
  • Antoniano, E. 241, 300.
  • Apelles, E. 321.
  • Apelles haereticus, E. 316.
  • Apelletiani, E. 307.
  • Aphronitrum, E. 297.
  • Apibus Rex, T. 10.
  • Apollo, T. 8.
  • Apocryphorum librorum quae Auctoritas, T. 20, 21, 47.
  • Apostoli Episcopi, E. 173, 232.
  • Apostoli pari consortio praediti honoris & pote­statis, T. 77, 78.
  • hoc utique & ceteri Apostoli quod & Petrus, ibid.
  • Apostolorum contestatione, E. 290.
  • Apostatae Angeli, T. 71.
  • Apostataverunt, E. 253.
  • Appellationes transmarinae, E. 266.
  • Apportant volucres cibum, T. 105.
  • Apprehensus, E. 334.
  • Aqua mendex & perfida, E. 308.
  • Aqua sola Christi sanguinem nou poteset exprimere, E. 280.
  • [Page]Aqua ad mensuram, E. 203.
  • Aqua adultera, E. 312.
  • Aqua continua perseveranter ac jugiter fluat, E. 318.
  • Aquarii haeretici, E. 276.
  • Aquae sunt gentes in sacris scripturis, E. 280.
  • Arae diaboli, E. 245.
  • Arbitrii potestas, E. 314.
  • Arbitrio & ructu, E. 174.
  • Arbitrio propriae libertatis manente, T. 80.
  • Arbor senectute deformis, T. 130.
  • Arca Noë sacramentum Ecclesiae, E. 324.
  • Arca Noë, typus Ecclesiae, E. 295.
  • Arcae unius sacramentum, E. 318.
  • Arcessitio, quid E. 203.
  • Ardor gehennae, E. 177.
  • Argumenta fidei, T. 2.
  • Arillo, E. 203.
  • Arma ordinationis & honoris, E. 305.
  • Arma contra Ecclesiam, T. 83.
  • nihil sibi Arroganter assumere, E. 276.
  • aliquid sibi Arroganter assumere, E. 293.
  • Ars impudica histrionum, E. 171.
  • Arundines bajulae, T. 1.
  • Aspersio baptismatis, E. 298.
  • Aspirat ventus, T. 144.
  • Assidebant Presbyteri Episcopis, E. 169.
  • Asturica, E. 287.
  • Asylus, T. 9.
  • Avaritia, T. 6.
  • Auceps temporum, T. 6.
  • Auctoritas probri, T. 4.
  • Audientes catechumeni, E. 198.
  • Audientium doctor, E. 209.
  • Augendus, E. 226, 230, 236.
  • Augendus Diaconus, E. 230.
  • Aurelius Lector, E. 207, 222, 224.
  • Aurelius, E. 252, 287.
  • Aurum ignitum, T. 140.
  • Auspicatus est pacem, E. 223.
  • Autumnus. T. 1.
B.
  • BABYLONII ignes, E. 290.
  • Bajulae arundines, T. 1.
  • Baptisma ab Episcopo solo concessum, T. 118.
  • Baptisma post quod nemo jam peccat, Ibid.
  • Baptisma publicae confessionis, E. 312.
  • Baptisma spiritale & corporale, E. 323.
  • Baptismata, E. 313.
  • Baptismata duo esse non possunt, E. 302.
  • Baptismum non suscipientes, in Ecclesiam admissi quomodo tractandi, E. 313.
  • Baptismus Christi, T. 3.
  • Baptismus haereticorum, E. 306.
  • Baptismus infantum, E. 279. bis
  • Baptismus martyrii, T. 118.
  • Baptismus sanguinis, E. 253, 313.
  • Baptismi, T. 118.
  • Baptismi unda genitalis, T. 2.
  • De Baptizandis Novatianis, E. 294, 300, 302.
  • Baptizati quomodocunque, E. 311.
  • Baptizatus à mortuo, E. 303.
  • Baptismo symbolum recitatum, E. 301.
  • Basilides, E. 287, 321.
  • Basilides Romam pergens ut exambiret reponi se in episcopatam, E. 289.
  • Bassianus, E. 181, 203.
  • Bassus in pejerario, E. 203.
  • Bella crebrius surgant, lues, fames saeviant, &c. T. 129.
  • Benedictus, appellative dictus Deum sonat, T. 27.
  • Benedictus martyr, E. 203.
  • Bibulus canalis, E. 318.
  • Blasphemare Spiritum sanctum, E. 195.
  • Bona mulier, E. 204.
  • Boni una cum malis corripiuntur, Botri acuni, E. 295.
  • Botronatus, quid T. 72.
  • Breviavit salutari sermone Deus precem nostram, T. 106.
  • Breviarium praeceptorum coelestium, T. 39.
  • Breviata non est dignitas, E. 272.
  • Britius, E. 227.
  • Brutus filios interficit, T. 9.
  • Budinarius, E. 227.
  • Burdonarius. ibid.
C.
  • CAECA petitio, E. 194.
  • Caecantibus veritatem praestigiis, T. 10.
  • Caecilius episcopus, E. 252.
  • Caecilius, E. 173, 252, 276, 287, 300.
  • Caesar-augusta, E. 289.
  • Caesariani in Caesarianas possessiones descripti, E. 332.
  • Caesar in Africam, T. 10.
  • Caldonius, E. 204, 227, 230, 231.
  • Caldonius, E. 252, 300.
  • Caldonius ep. E. 252.
  • Caldonius. E. 207, 225, 233.
  • Calicem sanctificare, E. 276.
  • Calicis sacramentum, E. 279.
  • Calor fidei, E. 144.
  • Calor gloriae, E. 196.
  • Calphurnius, E. 202.
  • Calumnia forensis evertit, T. 142.
  • Canalis aquam ducens, E. 318.
  • Candida, E. 201.
  • Candida cohors, massa, martyres dicti, T. 87.
  • Capillaturam adaequare, E. 330.
  • Capilli mendacio colorati, T. 88.
  • Capillus horrescit, E. 328.
  • sponte ad Capitolium ventum est, T. 89.
  • Capitula dominica, T. 118.
  • Capitula ad fidem pertinentia, T. 39.
  • Captivorum fratrum cura, E. 274.
  • Caput & originem veritatis reliquerunt, T. 81
  • Cardea, T. 9.
  • Caritas Christiana, T. 82.
  • Carthaginem Roma praecedit, E. 238.
  • Carthaginiensis Ecclesiae fides, E. 219.
  • Cassius, E. 300.
  • Casto Dominus ignovit, T. 91.
  • Castor & Pollux, T. 8.
  • Castra domestica, E. 233.
  • Castra Domini, E. 252.
  • Castra secularia, E. 244.
  • Cataphrygae, E. 321.
  • ad pulpitum post Catastam venire, E. 222.
  • Catasta, Ibid.
  • Catechumeni ne vacui exeant, E. 197, 325.
  • Cathedra una super Petrum, T. 76. E. 229.
  • Cathedra adultera, E. 292.
  • Cathedra sacerdotalis, E. 243, 306.
  • Cathedra una, E. 229. T. 76.
  • Cathedrae auctoritas, E. 172.
  • Cathedrae honor, E. 197.
  • Catholica Ecclesia, E. 233.
  • Catholica Ecclesia Carthagini, E. 263.
  • Causa audiatur, ubi crimen est commissum, E. 266.
  • Celerinus, E. 202.
  • Celerinus, E. 201.
  • Celerina, E. 224.
  • Celerinus Lector, E. 223.
  • Celerinus, E. 207.
  • Censura sacerdotalis, E. 259.
  • Censura divina, E. 185.
  • Centenarius martyrum fructus, T. 73.
  • Cerdon, E. 315, 321.
  • non jam quasi Christianus. sed quasi nocens, E. 190.
  • Christiani quales tempore Cypriani, T. 88.
  • Christus, T. 11.
  • Christi praesentiam & sanctimoniam adesse, E. 323.
  • Christi ascensio ad Patrem, T. 11.
  • Christi miracula, ibid.
  • Christi sacramentum, T. 14
  • in Christi nomine multa apud haereticos aguntur, E. 325.
  • Cibi ferales, E. 245.
  • Cibi frugales, sed innocentes, E. 171.
  • Cirrus quid, T. 62.
  • Cilicia, E. 322.
  • in Cilicio & cinere, E. 201.
  • Cincinni, T. 71.
  • in Circo postulatus, E. 262.
  • Cittinus, E. 300.
  • Clarificatio Domini, E. 286.
  • Claritas carnis & honor, T. 69.
  • Clauditur Ecclesia, E. 267.
  • [Page]desertor claudicasti, E. 214.
  • Clauduntur lenitatis patemae solatia, E. 292.
  • Clementius hypodiaconus, E. 179, 182 [...] 199.
  • Cleri Romani Epistola ad Clerum Carthaginiensem, E. 179.
  • Cleri & plebis collatione collecta pecunia, E. 275.
  • Cleri consessus, E. 268.
  • Clerici tutores dari non debent, E. 169.
  • Clerica Epist. E. 179.
  • Clericales literae, E. 204.
  • Clericorum varii gradus, E. 179.
  • Clero proximi, E. 208.
  • Clero tecum praesidenti, E. 268.
  • Clero conveniente praesente & stantium plebe, E. 198.
  • Clerus Romanus, E. 199.
  • Clericae ordinationes, E. 222.
  • Clientium cuneis stipatus, T. 2.
  • Clinici an Peripatetici, E. 299.
  • Clinici non Christiani, E. 298.
  • de Clinicis, E. 297.
  • Clinicus de Evangelio, E. 298.
  • Cludi imbribus, coelum. T. 132.
  • Coemeterium, E. 333.
  • non Cogitans Episcopum, E. 194.
  • Cognitionis dies imminebat, E. 239.
  • Cohors candida. T. 87.
  • Collectae unde dictae,
  • Collegia profana, E. 289.
  • Collegii honor, E. 314.
  • Collegium sacerdotum, E. 261.
  • Colligere sraternitatem, E. 267.
  • Colligendis fratribus, E. 244.
  • Colliguntur extra Ecclesiam, E. 268.
  • Collyrum Christi, T. 140.
  • Colonica, E. 203.
  • Copiosum corpus est sacerdotum. E. 292.
  • Commeatus. T. 115.
  • Commeatum sibi precaretur, T. 114.
  • Comestura exterminat, T. 139.
  • Comi ad speciem formae suae, T. 69.
  • Commeatum dare bonis Confessoribus, E. 223.
  • Commemorationes eorum, & dies quibus excedunt martyres, E. 188.
  • Commune est in nostra usurpatione quodcunque Dei est, T. 144.
  • Commune consilium, E. 218.
  • si sibi vel laico Communicare liceret, E. 289.
  • Communicatio à non communicantibus offeratur, E. 265.
  • Communicare sacrificatis, E. 244.
  • Communicatio sacrilega, ibid.
  • Communicatio cum lapsis sacrilega, E. 244.
  • Communi consilio ponderare, E. 216.
  • Communi consilio dirigantur, E. 320.
  • Communio laica, E. 237, 241.
  • Communi consilio, E. 198.
  • Communionis jus, E. 253.
  • Communionem defiderent, E. 181.
  • Communicet ille cum suis, E. 194.
  • Communicent laici, E. 244, 289.
  • Communis & immundus, E. 281.
  • Compedes impositi pedibus, E. 328.
  • Compendia divina. E. 298.
  • Compendia gratiae divinae, T. 2.
  • Compresbyteris & Cypriano, E. 204.
  • Compresbyter Episcopi, E. 178.
  • Compresbyteri nostri. E. 192.
  • Computat Deum debitorem, T. 144.
  • Conamina humana, E. 268.
  • Concilium Afr. de baptismo haereticorum, E. 300.
  • Concilium Episcoporum, E. 242.
  • Consistentes qui, E. 169.
  • in Concilio placuit. E. 251.
  • Concilium plurimorum sacerdotum, E. 292.
  • Concilio frequenter acto, E. 264.
  • Concubitus illiciti, E. 192.
  • Concubitu infami, E. 190.
  • Concordia Christi, E. 186.
  • Conditio loci, E. 175.
  • Confessio, T. 96.
  • Confessio florida, E. 202.
  • Confessionis magnae corona, E. 330.
  • Confessor illustris & verus, E. 192.
  • Confessores mali, E. 253.
  • Confessorum pudor, E. 194.
  • Confessorum & martyrum gloria, E. 211.
  • Confessorum visitatio, E. 176.
  • in Confessoribus fraudes & stupra, T. 84.
  • Confitentes atque intelligentes delicta nostra, E. 186.
  • Confirmatio, E. 308.
  • Confiteri maluit quam profiteri, E. 334.
  • Conflictatio secularis, E. 177.
  • Confusa sidera ad crucem Domini, T. 147.
  • Conjacentium duorum turpis & foeda dormitio, F. 174.
  • Conscientia tolerabilis, E. 245.
  • Conscientiam pectoris erudire, T. 1.
  • Conscientiae suae vulnere, E. 289.
  • Conscientia, T. 5.
  • Conscientia fortior, T. 4.
  • sine Conscientia plebis, E. 279, bis.
  • Conscientia luminum, T. 4.
  • ad Conscientiam tuam pertulimus, E. 306.
  • quae erant in Conscientia nostra, E. 254
  • Consecutio, Baptismus, E. 189. T. 56.
  • Consenescente imperu, E. 219.
  • Considentibus sacerdotibus, E. 231.
  • Consilio plutimorum examinata, E. 191.
  • Consiliorum collatione, E. 211.
  • Consilium limare, E. 197.
  • Consilio omnium vestrum, E. 231.
  • Consilium commune Episcoporum, E. 229.
  • Consistentes, E. 169, 208.
  • non [...]onsolidastis quod contribulatum est, E. 254.
  • Conspirantes literae, E. 210.
  • Constantius & fortius docet alio loco, E. 279.
  • Constituti in exitu, E. 198.
  • Consuetudinem hominis sequi non oporter, sed Dei, E. 303.
  • Consuetudinem ratio & veritas excludit, T. 165.
  • Consuetu [...]ini Romanorum consuetudinem veritatis opponimus, E. 325.
  • Consuetudinis, praescriptio, E. 303, 310.
  • Consuetudo sine veritate, vetustas erroris est, E. 317.
  • Consulatus, T. 9.
  • Consummatio, orationis clausula, T. 106.
  • Consummatione martyrii, E. 328.
  • Consus, Consilii Deus, T. 9.
  • Conte [...]antes ei, E. 286.
  • Contestatio Christi, E. 311.
  • Contestatio Apostolica, E. 315.
  • Contestatione Apostolorum, E. 290.
  • Contestatio Apostoli, E. 312.
  • Contumax, contradicens, E. 190.
  • Convenae temerarii, T. 80.
  • Conventus Episcoporum, E. 231.
  • Convertere Evangelium. E. 207, 279.
  • Convivia gentilium turpia & lutulenta, E. 289, 290.
  • Corban non respicis, T. 141.
  • Cor mundum, T. 138.
  • Cornelia, E. 202.
  • Cornelii honor, E. 293.
  • Cornelio coepiscopo nostro, E. 241.
  • Cornelio fratri, E. 252.
  • Cornelio fratri, E. 236, 237.
  • Cornelius centurio, T. 108. E. 305.
  • Cornelius collega noster, E. 243, 290.
  • Cornelius Episc Rom. E. 241, 243.
  • Cornelius Episcopus sanctissimae catholicae Ecclesiae, F. 235.
  • Corona candida, corona purpurea, E. 184.
  • Coronati martyres, E. 183.
  • Corpori & sanguini Domini vis infertur, T. 92.
  • Corporis Ecclesiastici compago, E. 249.
  • Corporis & sanguinis Christi protectione muniamus, E. 253.
  • Corpus Domini in Eucharissia, T. 92.
  • Corpus Domini invadunt, T. 92.
  • Corporum cura, E. 188.
  • Correcti & reformati, E. 312.
  • Cothurnus tragicus, T. 4.
  • Crastinus dies ipse cogitabit sibi, T. 104.
  • Credentibus Deus dat quantum credentes accipere se credunt, E. 183.
  • Credentium populus, T. 98.
  • Credentium [...]obur elanguit, T. 86.
  • Credulitas, fides, E. 330.
  • Credula, mulieris proprium nomen, E. 203.
  • Criminum mors, T. 2.
  • Crucis inimici qui dicendi, T. 34.
  • Cruda hyeme, E. 323.
  • Cruditate indies superstite, E. 283.
  • Cultus plebeius, T. 2.
  • Cunctabundi pedes, E. 328.
  • Cunei clientium. T. 2.
  • Cuneis clientium stipatus, T. 2.
  • [Page]Curatam à fullone vestem, E. 197.
  • Curricula vivendi, T. 68.
  • Cypriano Papae, E. 209, 212. 218.
  • Cyprianus. qui & Thascius, E. 284.
  • Cyprianus Papa, E. 179.
  • Cypriani secessus, lbid.
  • de Contemtu seculi, T. 1, 2, 3, 4.
D.
  • DANIEL, E. 320.
  • Danielis martyrium, E. 290.
  • Daemonia excludere, T. 82.
  • Daemon nequissimus, E. 323.
  • Daemones, T. 10.
  • Daemonia ejicere, T. 3.
  • Dativa, E. 203.
  • Dativus, E. 327, 330.
  • Decimae in Ecclesia pensitatae, T. 85.
  • Decimae à Christianis pensitandae, E. 170.
  • Decimus, E. 204.
  • Deformationem religionis, non virtutem, T. 82.
  • Deformitas tetra, E. 328.
  • Degravari terrenis cupiditatibus, T. 90.
  • Deifica disciplina, E. 238, 291. T. 156.
  • Deificae scripturae, T. 160.
  • Deifica sanctitas,  
  • Dei praecepta prima, T. 107.
  • Prima sententia Dei, T. 74.
  • Delicata custodia, Pont. in vita Cypr. & in act. Mart.
  • Delicatae mentis ignavia, T. 110.
  • Delicta extrema, gravissima, E. 197.
  • Delicta minora, ibid.
  • Delictores gravissimi, E. 281.
  • Demetrius, E. 252, 300.
  • Demetrianus persecutor Ecclesiae, T. 129.
  • Deo omnipotenti omnia remisimus, E. 235.
  • Deponere, E. 173.
  • Depopulator matrimoniorum, E. 259.
  • Deprehenderis virgo, T. 69.
  • Deserentes fraternitatem, E. 180.
  • Desideria ponderetis, E. 193.
  • Desideria Martyrum examinanda, E. 192.
  • Desideria prolixa de seculi ambitione, T. 70.
  • Desperatorum factio, E. 259.
  • Desperatio meliorum, T. 2.
  • Det [...]uncat oleam turbo, T. 131.
  • Devotio & timor Christi, T. 106.
  • Deus Episcopum facit, E. 243.
  • Dei conspectus & osculum, E. 178.
  • Deus rogat pro nobis, T. 107.
  • Deus occultorum scrutator de his judicat, E. 253.
  • Dextralia quid, T. 71.
  • Diaconus abstinetur, E. 174.
  • Diaconus mulieri commiscetur, E. 173, 323.
  • Diaconus superbus, E. 237.
  • Diana Taurica, T. 9.
  • Dico provocatus, dico dolens, dico compulsus, E. 261.
  • Dies praestitutus Christianis negandi Christum, T. 88.
  • Dies redditionis, T. 144.
  • Differentias accipere, E. 317.
  • Dignatio Dominica, E. 177.
  • Dilati Christiani, urgente vespera, T. 89.
  • Dilectus veritatis, E. 265.
  • Dionysius, E. 236.
  • Disceptatione, si potes, vince. Vince ratione, T. 133.
  • Discernit inter justos & malos, T. 149.
  • Disciplina, fundamentum religionis, T. 67.
  • Disciplina Dominica, E. 189.
  • Disciplina, venia, E. 187.
  • de Disciplina & habitu, T. 67.
  • Disciplina gladiatoria, T. 4.
  • Disciplina Christiana corrumpiture longa pace, T. 88.
  • Discipulus docibilis, E. 213.
  • Discordia, T. 157.
  • Discordiosus stilus, E. 231.
  • Discriminalia, T. 71.
  • Discurrere improbe & insolenter, E. 192.
  • Dispendia pigra & ignava, T. 109.
  • portionem sui in Disperso habet, E. 286.
  • ad Disponenda quaedam, E. 305.
  • hoc Disponere nituntur, E. 211.
  • Dispositio divina, E. 315.
  • Dispositionis divinae jus; E. 296.
  • Dives sterilis, T. 140, 141.
  • Divina misericordia potens est, E. 196.
  • Divisio mensurna, E. 218, 224.
  • Divortium collidentium voluntatum, T. 79.
  • Docibilis esse debet Episc. E. 317.
  • Domestica castra, E. 233.
  • Dominica fides, E. 177.
  • Domine frater dilectissime, E. 202.
  • Dominico legit, E. 223.
  • Dominicum celebrare post caenam E. 278. bis.
  • Dominicum celebrare, T. 141.
  • Dominicum quid, ibid.
  • in Dominicum sine sacrificio venis, ibid.
  • Domino reservari, E. 250.
  • Donata, E. 203.
  • Donatus Episc. E. 252.
  • Donatulo, E. 251.
  • Donatus, T. 1. E. 203, 252, 300.
  • si peccata Donentur, T. 105.
  • Dormitio, E. 171.
  • Dormientes non mortui, T. 115.
  • Ducatum praebere ad confessionem, E. 331.
  • Ducenarius procurator, E. 290.
  • Duobus simul cognitis Deo & Christo, E. 311.
  • Durate fortiter, T. 74.
  • Dure & crudeliter ab Ecclesia segreg. E. 246.
  • Durior philosophia, ibid.
  • Duritia & inhumanitas, E. 245.
  • Duritia, inclementia, ibid.
  • Duritia crudelis, ibid.
  • Durum ac difficile. T. 2.
E.
  • EANT nunc Magistrarus & Consules, E. 221.
  • Ecclesia Catholica, E. 235.
  • Ecclesia in Episcopo, cum nobis & Ecclesia una sit & mens juncta, E. 269.
  • Ecclesiam claudi pulsantibus, E. 252.
  • Ecclesia Dominica, E. 333.
  • Ecclesiae unius caput & radicem tenemus, E. 306.
  • ut Ecclesia Capitolio cedat, E. 268.
  • Ecclesia, plebs sacerdoti adunata, E. 286.
  • Ecclesia crubescere incipiat, E. 194.
  • Ecclesiae libram tenentes Episcopi, E. 292.
  • Ecclesiastica dispositio, E. 232.
  • Ecclesiae gubernaculum, E. 286.
  • Ecclesia in Episcopo, E. 216, 286.
  • Ecclesia humana, E. 249.
  • Ecclesiastici corporis compago, ibid.
  • Ecclesia Romana fortis in fide, E. 181.
  • Ecclesia principalis, E. 266.
  • Ecclesia super Petrum, E. 302.
  • Ecclesia paradisi instar, E. 309.
  • Ecclesia mater, T. 78.
  • Ecclesia super Episcopos constituta, E. 216.
  • Ecclesiae gubernandae sublimis ac divina potestas, E. 259.
  • in Ecclesiae administratione unusquisque Praepositus liberum habet voluntatis suae arbitrium, E. 306.
  • Ecstasis puerorum, E. 196.
  • Edicta feralia, E. 244.
  • Effigiem barbae non corrumpetis, T. 96.
  • Elaborata mole, T. 6.
  • Elanguit robur credentium, T. 86.
  • Elanguit robur fidei, E. 290.
  • Eleemosynis solis Deum posse placari, T. 138.
  • Eloquentiae vires, T. 2.
  • Emerita, mulier, E. 202, 203, 287.
  • Emundabat filios suos offerens Deo, T. 142.
  • Epictetus Ep. Assuritanus, E. 282.
  • Episcopatus Cypriani primordium, E. 192.
  • Episcopatus unus Episcoporum multorum concordi numerositate diffusus, E. 249.
  • Episcopalis locus & gradus, E. 188.
  • Episcopatus nostri contumeliam ferre possum, E. 194.
  • Episcopatus vigor, E. 268.
  • Episcopatus unus & indivisus, T. 78.
  • Episcopus in locum def. substitutus, E. 261.
  • Episcopus unusquisque actum suum dirigit, E. 248.
  • Episcopus post lapsum, non recipiat locum Episcopi, E. 282.
  • Episcopus in Ecclesia, E. 286.
  • Episcopus denegatur, E. 267.
  • Episcopus Episcoporum, T. 158.
  • ut Episcopi, Presbyteri & Diacones animadvertan­tur, E. 333.
  • Episcopo tractante, E. 245.
  • [Page]Episcopos Dominus elegit, Episcopi diaconos. Eo­rum contemtu schismatum origo, E. 173.
  • Episcopi jure & potestate pares, T. 77.
  • Episcopi plures convocati, E. 197.
  • Episcopi, soli Deo conscientiam debent, E. 209.
  • Episcopi successerunt Apostolis ordinatione vicaria, E. 324.
  • Episcopos, id est, Apostolos, E. 173, 232.
  • Episcopo honor debitus, E. 197.
  • Episcopi ejusdem Provinciae proximi, E. 289.
  • Episcopi nomen sibi assumunt, T. 80.
  • Episcoporum jus baptizandi, E. 308.
  • Episcopi per urbes singulas, E. 249.
  • Epistolam ne teneatis occultam, E. 187.
  • Epistolae tredecim à Cypriano in secessu ad clerum suum missae, E. 199.
  • Epistolae Clericae, authenticae, E. 182, 200.
  • Epistolae synodicae. Vid. Literae, E. 232.
  • Epulares coenae, T. 2.
  • Erratici palmitum lapsus, T. 1.
  • Erratici spiritus, T. 3.
  • Erubescere Ecclesia incipiat, E. 194.
  • Erubescit Ecclesia, E. 192.
  • Erudire conscientiam pectoris, T. 1.
  • Etecusa, E. 201.
  • Evangelica auctoritas, E. 310.
  • Evangelicus vigor, E. 241.
  • Evangelii majestas, E. 219.
  • Evangelii vigor, E. 229.
  • Evangelii interpretes falsi, T. 81.
  • Evaristus, E. 232.
  • Eucharistia, E. 253.
  • Eucharistia parvulis adhibita, T. 94.
  • Eucharistia profanata, miraculum, ibid.
  • Eucharistia quotidie sumta, T. 104.
  • Eucharistia oleum in altari sanctificatum, E. 301.
  • Eucharistia datur poenitentibus, E. 193.
  • Eucharistia in manus tradita, E. 258.
  • Eucharistia oleum unde baptizati unguntur, E. 301.
  • Eucharistia gestata, T. 149.
  • Eucharistia sub utraque specie, E. 253.
  • Eucharistia munimentum, E. 253.
  • Eucharistiam jure communicationis accipiunt, T. 104.
  • Eucharistiam facit mulier, E. 323.
  • Eucharistiae portiones domum perlatae, T. 94, 149.
  • Euchratius Ep. E. 171.
  • Evirantur mares, T. 4.
  • Eutyches, E. 252.
  • Eutychianum saluto, E. 332.
  • Eutychiano, E. 300.
  • Exambire ad martyres, E. 199.
  • Exambiret reponi se, E. 289.
  • Excarnificatus martyr, E. 213.
  • Excarnificandi pto Evangelio, E. 210.
  • Excessus, E. 182.
  • Excitavit Dominus Satanam ipsi Solomoni, T. 106.
  • Excitatus de grabato, E. 298.
  • Excitari de presbyterio, E. 239.
  • fallaces in Excusatione praestigiae, E. 210.
  • Exemplum facti estis ceteris, E. 192.
  • Exhaeres fidei, E. 209.
  • Exhibitio & tegumentum, T. 60, 104. 140.
  • Exhibitio quid, T. 60.
  • Exitus urgens, E. 245.
  • in Exitu constituti, E. 198.
  • in Exitu constitutis pax daretur, E. 242.
  • in Exitu subvenire sacrificatis, E. 246.
  • Exoletis cornibus luna tenuatur, T. 130.
  • Exomologesin faciebat Deo Azarias, T. 96.
  • Exomologesi facta, E. 195. 198, 203.
  • Exomologesis, E. 193, 105.
  • Exomologesis ad diaconum facta, E. 197.
  • Exomologesin delicti facere, E. 197.
  • ante Exomologesin factam, T. 92.
  • Exorcistae, E. 323.
  • Exorcistae iidem qui Catechistae, T. 3.
  • Exorcistae spiritalia flagra, T. 133.
  • per Exorcistas flagellatur daemon, E. 299.
  • Exorcizat daemoniacus, T. 158.
  • Exosculari vestigium infantis recens nati, E. 281.
  • Exponere, E. 250, 324.
  • Exprobra de malo, E. 173, 260.
  • Expositi, E. 324.
  • Expungi, E. 226.
  • Excidisti teipsum, E. 326.
  • Extorris factus, E. 190, 198.
  • Extorres redire non debent, E. 190.
  • Extrema tempora, E. 267.
  • Exuenda sarcina, 174.
  • Exultantibus nobis, E. 331.
  • Ezechiel. E. 320.
F.
  • FABIANUS Episcopus Romanus nobilissimae memoriae, E. 182, 211.
  • Fabianus, E. 263.
  • Fabiano Cornelius successit, E. 295.
  • sine ulla Fabula, E. 174.
  • Fabulae de virgine, T. 73.
  • Fabulis studentibus, T. 1.
  • Facere precem haptizato, E. 288.
  • Faciens audacia cum vitiis, T. 5.
  • Facit mecum, T. 2.
  • quid Facit in domo fidei perfidum pectus, T. 140.
  • Facti fides in actibus Apostolorum posita, T. 138.
  • Factío perdita, E. 285.
  • Factio desperatorum, E. 259.
  • Facultates suas ad Deum ante praemissas sequitur, T. 105.
  • Familia strepens, T. 1.
  • Tria Fata, E. 202.
  • Favorinus, E. 217.
  • Faustinus Episcopus Lugdunensis, E. 252, 291.
  • Faustus, E. 287.
  • Febris dea, T. 9.
  • Felici Presbytero, E. 287.
  • Felicianus acoluthus, E. 263.
  • Felix, martyr, E. 327.
  • Felix Episcopus, E. 251, 252.
  • Felix, E. 204, 287, 300, 327, 330.
  • Felix pseudo-episcopus, E. 264.
  • Felix de Caesar-augusta, E. 289.
  • Felicissimus hostis Christi, E. 259, 263, 267.
  • Felicissimus factiosus, E. 226, 230.
  • Fenera patrimonium tuum Deo, T. 70.
  • Fenerare Deum, T. 141.
  • Feneratur Deus eleemosynis, T. 141.
  • Ferales cibi, E. 245.
  • Feralia edicta, E. 244.
  • Feriata quies, T. 7.
  • Festinatio temeraria, E. 198.
  • Fides Dominica, E. 177.
  • Fidei robur elanguit, E. 290.
  • Fidei calor, E. 305.
  • Fidus Episcopus, E. 279.
  • Figmenta terrena, idola, T. 145.
  • Figura praecurrit, E. 276.
  • Figura, sacramentum, ibid.
  • Figuram Christi imagine praecunte portabant, T. 147.
  • Fine mundi jam proximo, in occidua extrema de­vergit, T. 130.
  • Finito patrimonio i. e. consumto, T. 139.
  • Firmilianus Epsicopus, E. 319.
  • Firmitate illapsa, T. 3.
  • Firmus, E. 203.
  • Fixus oculos, T. 1.
  • Flagitavit me populus violento clamore, E. 199.
  • Flora meretrix, T. 9.
  • Florentio cui & Pupiano, E. 284.
  • Florentius Pupianus, E. 285.
  • Florida confessio, E. 200, 202.
  • Floridi martyres, E. 200, 201.
  • Florus, E. 251.
  • Focillare solatio, E. 198.
  • Forculus Deus, T. 9.
  • Forma praedicationis divinae, E. 250.
  • Forman à me vobis dari, E. 198.
  • Fortuna, mulier, E. 203.
  • Fortunato, 217.
  • Fortunatus, E. 230. & sequent.
  • Fortunatus, E. 192, 218, 233.
  • Fortunatus, E. 263, 300.
  • Fortunatus Episcopus, E. 263, 300.
  • Fortunatianus Assuritanus Episcopus, E. 282.
  • Fortunio, E. 203.
  • Forum, T. 5.
  • Frangitur in foeminam masculus, E. 171.
  • Frater acoluthus, E. 259.
  • Fraternitas, id est, fratres, E. 180.
  • [Page]Fraternitas, E. 194, 232.
  • Fraternitati connexae, E. 232.
  • Fraternitatem universam, E. 198.
  • Fraternitatis irrisio, E. 250.
  • Fraternitatis dolor, E. 267.
  • Fratrum ruina, E. 210.
  • Frondea tecta, T. 1.
  • Fructus, E. 203.
  • Frumentarios esse missos, E. 333.
  • Frustrandae fraternitatis irrisio, E. 250.
  • Fucis lenocinantibus, T. 72.
  • Fuga in persecutione, E. 180, 199.
  • minus Fundatus Dominica lectione, E. 206.
  • Funestum opus, E. 245.
  • Furnitanorum plebs, E. 169.
  • Fustibus caesi, E. 328.
  • Futurus, nomen proprium, E. 220.
  • Futurorum indicia praenoscuntur, T. 2.
G.
  • GAIUS Diddensis presbyter, E. 217.
  • Galatia, E. 322.
  • Gargilio, E. 300.
  • alteri Gargilio, ibid.
  • Gaudete nobiscum, T. 135.
  • Gazophylacium,  
  • Geminius Faustinus Presb. E, 170, 287.
  • Geminius Victor, E. 169.
  • Genuinum obduruit, T. 2.
  • Genitalis unda, T. 2.
  • Gestata eucharistia, T. 149.
  • Getulicus, E. 203.
  • Gladiatorius ludus, T. 4.
  • Gordius, E. 192.
  • de Grabato excitatus, E. 298.
  • Gradimur ad vitam, E. 175.
  • Grandescere copias messium, T. 146
  • tam Grandia, de sacram. corp. Chr. E. 277. bis.
  • Grande compendium, T. 39.
  • Grande crimen. E. 190.
  • Granditer docuistis, E. 270.
  • Granditer Deum timere, ibid.
  • Granditer operati sunt, E. 216.
  • Granditer defleamus, T 98.
  • Granditer nuper desensio secuta est, T. 133.
  • sic Granditer, Ibid.
  • Gratia divina maturans, T. 2.
  • Gratiae divinae compendia, ibid.
  • Gratiosa deprecatione corrumpere, E. 199.
  • Gravissimum atque extremum delictum idololatria, E. 193.
  • Gremium idem quod Cremium, T. 51.
  • Gravitas sacerdotalis. E. 231.
  • Gubernator in tempestate dignoscitur, T. 113.
  • Gyrum coeli circuivi, T. 24.
H.
  • HABITUDO & statura corporis, T. 118.
  • Hadrumetina colonia, E. 233.
  • Haeretici quatenus vitandi, T. 83.
  • Heliam certasse sublimiter, E. 290.
  • Helias typum Christi gerens, T. 141.
  • Herculanus, E. 225, 227, 252 300.
  • Hercules, T. 8.
  • Herena, E. 203.
  • Herenus ibid.
  • Herennianus hypodiaconus, E. 330.
  • Hermes Trismegistus, T. 10.
  • Hippocrates medicus, E. 298.
  • Hispaniae Clerus & plebs, E. 287.
  • de Histrione, T. 171.
  • Histrionici gestus, T. 4.
  • Homo templum Spiritus S. E. 274.
  • Homo exerces in homine dominatum, T. 131.
  • Homo Dei & Christi esse coepit, T. 110.
  • Honor sacerdotii episcopalis, E. 197.
  • Honorato, E. 274. 300.
  • Honoratus, E. 252, 287, 300.
  • Horae tertia, sexta, nona, T. 108.
  • Hora novissima, antichristus, E. 302.
  • Horror incestorum, T. 4.
  • Hortensianus, E. 252.
  • Hostilius, T. 9.
  • Hostanes magus, T. 10.
  • Humana traditio, divinae dispositioni anteposita, E. 317.
  • Hurnana indulgentia, divina praescriptio, E. 288.
  • Humani errores, praecepta Dominica, E. 290.
  • Hyginus Episcopus Romanus, E. 315.
  • Hypodiaconus, E. 182.
I.
  • JACTU retis operire, E. 186.
  • Jactatio inverecunda, E. 185.
  • Jactatio odiosa, T. 2.
  • Jader subscripsi, E. 332.
  • Jader martyr, ibidem.
  • Jader, E. 327.
  • Jambus, E. 252, 287.
  • Janiculum, T. 8.
  • Januario, E. 274.
  • Januarius, E. 287, 300.
  • Januarius, Num. E. 287, 300.
  • Januaria, E. 203.
  • sub Ictu agonis, E 332.
  • sub Ictu passionis, E. 172.
  • Iconium in Phrygia, E. 322, 325.
  • Idaea mater, T. 9.
  • Idola pereunt, nisi ab homine serventur, T. 119.
  • Idolorum vanitas, T. 8, 9.
  • Idolum non minus vetitum quam sculptile, T. 120.
  • Idololatria extremum delictum, E. 193.
  • Jesebel, E. 248.
  • Iens praeceps, E. 180.
  • Ignatius, E. 244.
  • Ignitum aurum de igne, T. 140.
  • Illabitur in Virginem Deus, T. 11.
  • Illapsa firmitate, T. 3.
  • Ille communicet cum suis, E. 194.
  • Illustre iter ad martyrium, E. 286.
  • Illustris passio, E. 244.
  • Illustrata membra, E, 190.
  • Imago advenientis Domini Lucius Episcopus Ro­manus, E. 273.
  • Imago sacri [...]icii Christi in pane & vino constituta, E. 277.
  • Imago, figura, veritas, T. 135.
  • Imagines defunctorum, T. 8.
  • quod semel Imbiberint, nolunt deponere, E. 306.
  • Im [...]erserint se hominibus, T. 3.
  • Impetu consenescente, E. 219.
  • Impiorum sacrificia irrita, E. 282.
  • Implicantis mundi laqueis solvi, T. 6.
  • Importuna censura, E. 254.
  • Improbus cultus faeminarum, T. 70.
  • Incursus,  
  • Indesinenter offero sacrificia Deo, E. 286.
  • Indisciplinatus, E. 175.
  • Indisciplinati, superbi, T. 11.
  • Induciae folennes, T. 1.
  • Induere Christum, T. 79.
  • Induisse Christum, E. 316.
  • Induit hominem Deus, T. 11.
  • Induit Spiritum, E. 323.
  • Indulgente vindemia, T. 1.
  • Indulgentia, E. 219.
  • Indulgentiam recipere ab eo qui potest praestare, E. 181.
  • Inexcusabilis sententia, E. 321.
  • nec bonum corporis Infamet cultus,  
  • Infamare martyrum dignitatem, T. 93.
  • Infantes ante diem octavum ad oscula clim non ad­missi, E. 281.
  • Infantes baptizati, T. 90.
  • de Infantium baptismo, E. 279. bis.
  • Infestatio, E. 252.
  • Inflammare fidem, E. 214.
  • Ingenium exile, T. 2.
  • Initians & dedicans patientiam, T. 147.
  • Initiaret sanguine suo dominicam passionem, T. 106.
  • nihil Innovetur, E. 314.
  • Inordinate ambulantibus contra disciplinam, E. 310.
  • Inquietet rapacitas. T. 2.
  • Inquieti confessores, E. 211.
  • Insilis in sacerdotem Dei, E. 260, 285.
  • Insilo quid, E. 260, 285.
  • Insolenter extollit, E. 185.
  • Inspiratio divina, E. 320.
  • [Page]Instar paradisi exprimens, E. 309.
  • Instigare fratres ad precem satisfactionis, T. 91.
  • Insultantium sputamina, T. 147.
  • Integre fecistis, E. 217.
  • Intercedunt quidam de presbyteris, i. vetant, E. 217.
  • Intercepta poenitentia, E. 210.
  • Interrogatio symboli, E. 296.
  • Interrogatio auae fit in baptismo, E. 301.
  • Interrogationes in baptismo, E. 296.
  • Intestini cruciatus, T. 154.
  • Inverecunda jactatio, E. 185.
  • Inundatio coelestis, baptismus, E. 309.
  • Jobi patientia, T. 112.
  • Jovis natales in Creta, T. 8.
  • Jovinus. E. 264.
  • Irene Rutilorum, E. 227.
  • Irreligiosus timor Dei, E. 290.
  • Irrogabit supplicia Deus, E. 297. T. 134.
  • Irrogari mala, T. 130.
  • Iter illustre ad Dominum, E. 286.
  • Jubajano, E. 306.
  • Judici Deo reservamus, E. 247.
  • Judicas alios, esto tui judex, T. 131.
  • Judicat occultorum scrutator Deus, E. 253.
  • Judicaturi veneunt, T. 132.
  • non Judicemus non invicem, E. 299.
  • Judicii in die pendere, E. 247.
  • Judicii Dominici dies, T. 134.
  • Judicis sui judex sactus, E. 213.
  • Judicium & testimonium Dei in sacerdotis ordina­tione, E. 284.
  • Julia, E. 203.
  • Juno Argiva, Samia, Poena, T. 9.
  • Junius, E. 252. 300.
  • Jupiter Creticus, T. 9.
  • Jupiter senuit, Ibidem.
  • Justum & legitimum baptisma, E. 313.
  • Justum tempus poenitentiae, E. 195.
  • Justus fide vivit, T. 110.
  • Juventus novella & vegeta. T. 130.
L.
  • LABAVIT gressus, T. 89.
  • Lacrymae pro doloribus legati, E. 212.
  • Laelius Diaconus, E. 287.
  • Laici stantes, E. 211.
  • Laicorum partes in Conciliis, Ibidem.
  • Laici viderint, E. 265.
  • ut Laicus communicet, E. 244.
  • in Laminas ductiles producuntur, E. 296.
  • Lambesitana colonia, E. 263.
  • Languentium strages in persecutione, E. 187.
  • Laniena gravior, E. 183.
  • Laomedon, T. 8.
  • Lapidantur furore populari, T. 143.
  • Lapsi unde dicti, T. 87.
  • Lapsis pax, E. 194.
  • Lapsus voluntarii Christianorum, T. 89.
  • Largiter operari, T. 139.
  • in Latronibus aliqua utcunque scelerum verecundia, T. 132.
  • Lavacri vitalis sanctificatione, T. 68.
  • Laurentinus, E. 224.
  • Lector, E. 223.
  • Lectoris ordinatio, Ibidem.
  • Leges XII. tabulis incisae, T. 5.
  • Legio, E. 287.
  • Legitimus Christianus, E. 298.
  • ad Leonem petitus, E. 262.
  • Levari adversus se aemulum principem, E. 244.
  • Leucothea, T. 8.
  • Libellatici & moechi causa diversa, E. 249.
  • Libellaticos cum sacrificatis aequare, E. 245.
  • Libellaticos interim admitti, ibid.
  • Libellatici, E. 200, 210, 245.
  • Libelli à martyribus dati, E. 194.
  • Libelli macula, E. 289.
  • Libelli labe maculatus, E. 244.
  • Libellis nefandis conscientiam polluissent, E. 199.
  • Libello à martyribus accepto, E. 198, 200.
  • Libelli à martyribus, E. 197.
  • Libellorum millia quotidie, E. 199.
  • Libellorum nefariorum professio, E. 210.
  • Libellus oblatus, E. 245.
  • Liberatori debet obsequium liberatus, T. 70.
  • Liberalis, E. 233, 252, 300.
  • Liberalis ep. E. 252.
  • Libido praecipitat, T. 2.
  • Libosus, E. 287.
  • Libram Domini tenentes Episcopi, E. 241.
  • Libram gubernandae Ecclesiae tenentes, E. 192.
  • Librata diu & ponderata, E. 241.
  • Librato diu apud nos consilio, E. 279. bis.
  • Librato de omnium collatione consilio, E. 242.
  • Ligare, E. 308.
  • omnis spes in Ligno, E. 328.
  • Limare consilium, E. 197.
  • Limanda plenius ratio, E. 217.
  • Limentinus, T. 9.
  • calumniosis Litibus inquietet, T. 6.
  • Literae communicatoriae, E. 220, 132, 232.
  • Literae synodicae, E. 232.
  • Literae plenissimae, E. 292.
  • Literae conspirantes, E. 210.
  • Literae sobriae, E. 205.
  • Litteus Episcopus, E. 327.
  • Localis persecutio, E. 323.
  • Loci & gradus episcopalis conditio, E. 188.
  • Loci praefiniti termini coercent, E. 327.
  • Loci sui ministerium, E. 296.
  • Loci conditio, E. 176.
  • Loci sacerdotalis religo, E. 317.
  • Locum suum agnoscere jussimus, E. 235.
  • Locus episcopalis, E. 195.
  • Locus refrigerii, E. 177.
  • Longa aetas, E. 307.
  • Longa supplicia vicerunt, T. 91.
  • Longinus, E. 230, 236.
  • Longinquant se abs te, E. 320.
  • Longior pugna, E. 221.
  • Lucanus, acoluthus, E. 330.
  • Lucianus, E. 200, 202. 252, 287.
  • Luciani martyris inverecundia, E. 200.
  • Lucilianus, E. 300.
  • Lucilius. ibid.
  • Lucius martyr, E. 331.
  • Lucius, E. 204, 287.
  • Lucius Papa romanus, E. 272.
  • Lucio fratri, ibidem.
  • Lucii honor, E. 293.
  • Lucro studentes, E. 185.
  • Ludibria contumeliarum, E. 147.
  • Luna cornibus exoletis tenuatur, T. 130.
  • Lunulae. T. 71.
M.
  • MACARIUS, E. 203, 239, 240.
  • Macarius episcopus, E. 202.
  • Macheus, E. 230, 236.
  • Macheus quidam, E. 230.
  • Magi, T. 10.
  • Magisteria divina, salutaria, T. 85.
  • Magisterium Dominicum, E. 189.
  • Magisterium turpitudinum, T. 4.
  • Magisterium Christi negligitur, T. 154.
  • Magisteria divina, T. 13.
  • Magisterium divinum, E. 197.
  • Magisterium Scripturarum, E. 191.
  • Magisterium impudicae artis, E. 171.
  • à Magisterio divino non recedamus, E. 279.
  • Magnalia multa cum miraculo faceret, T. 70.
  • Magnalia divinae protectionis, E. 272.
  • Magnalia divinae majestatis, E. 187.
  • Magno, filio, E. 294.
  • Majestas Evangelii, E. 219.
  • Majestas Domini protegentis, E. 244.
  • Majestas fidei, E. 210.
  • Majestas Ecclesiae, E. 263.
  • Majestas & dignitas Ecclesiae, E. 292.
  • Majestate censurae percussus, E. 296.
  • Majestate angelica subnixus, T. 153.
  • Maledicam benedictionem vestram, E. 265.
  • Mancinus, T. 10.
  • Mandata Martyrum, T. 92.
  • Manus in poenitentiam imposita, E. 198.
  • imponitur Manus baptizato, E. 316.
  • Manus imposita ab Episcopo, E. 195.
  • Manus imposito in baptismo, E. 316.
  • Mappalicus martyr, E. 184, 206.
  • Mappalicus, E. 184, 203, 206.
  • [Page]Marcellus, E. 287.
  • Marcianus Arelatensis, E. 291.
  • Marcianus, E. 292, 293.
  • Marcion, E. 307, 321.
  • Marcion de Ponto, E. 315.
  • Marcionis baptismo communicat, E. 317.
  • Marcionitae, E. 307.
  • Marcus, E. 300.
  • Mare sacramentum baptismi, E. 298.
  • Maria, E. 202, 203.
  • Marmorum crustae, T. 130.
  • Marrucius, E. 252, 300.
  • Marcilius E. 252.
  • Mars Thracius, T. 9.
  • Martialis, E. 203, 289.
  • Martyr secundo praelio, T. 91.
  • Martyria fecerunt, E. 257.
  • Martyres à confessoribus quomodo differunt, E. 183.
  • ad Martyria facienda paratus, T. 93.
  • Martyrii exhortatio, T. 117.
  • Martyrii tui dignitas, E. 284.
  • Martyrii consummatione, E. 328.
  • Martyrii obeundi voluntas, E. 184.
  • Martyrii sublimitas, E. 285.
  • Martyrio meo privor, dum praevenior morte, T. 114.
  • Martyrium tollit, E. 253.
  • Martyrologiorum origo, E. 188. 224.
  • Martyrum tormenta, E. 183.
  • Martyrum pax, E. 193, 200 [...] 204.
  • Martyrum privilegium, E. 213. 247, 285.
  • Martyrum dignitas, T. 93, 118, 128.
  • Martyrum cruciatus varii, T. 91.
  • Martyrum memoriae, E. 188.
  • Martyrum mandata, T. 92.
  • Martyrum praerogativa, E. 197.
  • Martyrum commemoratio anniversaria, E. 188, 224.
  • Martyrum sepultura, E. 181.
  • Masculus frangitur in seminam, E. 171.
  • Mater nostra Ecclesia, E. 183, 195.
  • Mater Ecclesia, E. 184.
  • Mattathias, E. 290.
  • Matrimonia cum infidelibus, T. 88.
  • Matrix Ecclesia, E. 231, 234.
  • Matrona ad spectaculum, T. 4.
  • Manritania, E. 305.
  • Maxillam manu sustinens, E. 186.
  • Maximus, E. 264.
  • Maximo, E. 300.
  • Maximus presb. E. 207, 212, 215, 230, 232, 235, 239, 240, 264.
  • Maximus acoluthus, E. 330.
  • Medela dolentium, T. 3.
  • Melchisedech typus Christi, E. 277.
  • Melicertes, T. 8.
  • Membra nostra sunt templa, quorum & antistites su­mus. T. 68.
  • Memoriale filiis Israël, E. 296.
  • Memoriae Martyrum, E. 188.
  • Mensae Domini communicare, E. 95.
  • Mensura muneris divini, E. 298.
  • Mensurna divisio, E. 218, 224.
  • Mercenarii pastores, E. 180.
  • Metalla exhausta, T. 130.
  • in Metallo constitutus, E. 327.
  • Metallum Siguense, E. 332.
  • Metator vester, E. 178.
  • Metator antichristi, E. 178, 202.
  • Metator quid, ibid.
  • Mettius hypodiaconus, E. 233.
  • in persecutione Militia coronatur, T. 128.
  • Minis ac terroribus resistere debet Episc. E. 268.
  • Minis non cedendum in Ecclesia, E. 267.
  • Ministerium loci sui transgredi, E. 296.
  • Ministri Chore, Dathan, Abiron, E. 172, 288, 308, 324.
  • Minor, E. 224.
  • Minora delicta, E. 197.
  • Misericors Deus sententiam flectit, praestabilis est ad­versus malitias irrogatas, T. 98.
  • Misericordiae divinae munera, T. 137.
  • Modiano, E. 274, 300.
  • Modio,  
  • Moechi quando ad poenitentiam admissi, E. 248.
  • Moechus in corpus suum peccat, E. 249.
  • Mole elaborata, T. 7.
  • Montanum fratrem nostrum, E. 200.
  • Montanus, E. 252, 322.
  • Montes sacri, E. 226.
  • in Monte non communicare, ibid.
  • Monulus, E. 252.
  • Morbida valetudo, T. 131.
  • Morbidae oves, E. 267.
  • Morbidus sermo, T. 92.
  • Mori posse, vinci non posse, E. 270.
  • Moriendi volocitas, T. 128. E. 185.
  • Morientibus pax datur, E. 245.
  • Morimur ad immortalitatem, T. 115.
  • Morientibus in infirmitate subvenire, E. 253.
  • prima & secunda Mors animae, T. 138.
  • Mors criminum, T. 2.
  • Mors optabilis Christiano, T. 111.
  • Mortale Mortiferum, E. 171.
  • de Mortalitate, T. 110.
  • Mortalitatis copia, ibid.
  • Mortis urgentis admonitio compellit, E. 248.
  • Mortuos fideles, ad Christum statim ire, T. 110, 116, 136.
  • Mortui sepeliant mortuos suos, T. 101.
  • Morula, E. 187.
  • Moyses presbyter, E. 207, 212, 220.
  • Moyses homo lenis nimis, E. 246.
  • Moyses & Maximus presbyteri, E. 207, 212, 215.
  • Muliebri veste induti viri, E. 171.
  • Mulier in ecstasi, E. 323.
  • Mulier nudis pedibus, cruda hieme, Ibid.
  • Mulier facit eucharistiam, Ibid.
  • Mulier baptizans, Ibid.
  • Multiplex portio plebis, E. 329.
  • Mundi duratio, T. 126.
  • Munerarii, T. 142.
  • in Muscipulam incidunt, T. 104, 140.
  • Muscipula, T. 60.
  • Mussitamus, T. 134.
  • Mutilari & debilitari in nullo possunt beneficia divina, E. 297.
N.
  • NAMPULO, E. 274, 300.
  • Nativitas secunda, E. 316.
  • Nativitas secunda, baptismus, T. 2.
  • Nativitas spiritalis, E, 322.
  • Naufragia nefanda, idololatriae, E. 201.
  • Naufragaverunt à fide, T. 91.
  • Nec bonum corporis infamet, T. 69.
  • Necessitas temporum, E. 204.
  • Necessitate urgente, E. 299.
  • Necessitates singulorum, E. 242.
  • Necessitates corporum corandae, E. 330.
  • Necessitate cogente, E. 279. bis. 298.
  • Necessitate cogente censuimus, E. 252.
  • Necessitas, si presbyter non fuerit repertus, E. 197.
  • Necessitate pervenit ad funestum opus, E. 245.
  • Negatorum à Deo punitorum exempla, T. 94.
  • Negotiationis illicitae nundinas, E. 194.
  • Nemesianus, E. 274, 300, 327, 330.
  • Nemesiano, E. 274, 300.
  • Nemini praescribentes aut praejudicantes, E. 311.
  • Neptunus, T. 8.
  • Ne ulterius inquietarentur, E. 219.
  • Ne quis Christianus ultro se gentilibus offerat, E. 334.
  • Nequam spiritus, E. 323.
  • Nequissimus daemon, lbid.
  • Nervus, E. 223.
  • Nexus pendoli, T. 1.
  • Nicephorus acoluthus, E. 236, 237.
  • Nicomedes episcopus, E. 252, 287, 300.
  • Nicostratus diaconus, E. 207, 212, 232.
  • Ninus episcopus, E. 251.
  • Noë arca, E. 318.
  • Nomen eorum offertur, E. 195.
  • praecipuum Nomen, E. 189, 246.
  • Nominis confessio, E. 213.
  • Nomina eorum qui contulerunt pecunias, E. 275.
  • Nominari in sacerdotum prece, E. 170.
  • Non alligentur secularibus negotiis Clerici, Ibid.
  • Non offertur pro eo, Ibid.
  • Non proejudicamus Domino judicaturo, E. 246.
  • Nonaginta Episcoporum sententia dam. E. 263.
  • Nova, Civitas, T. 165. E. 172.
  • Novati scelera, E. 238.
  • Novatus, E. 192.
  • Novatus & Novatianus, E. 233, 237.
  • [Page]Novatiani factio, E. 237.
  • Novatianus, E. 230, 233, 237, 241, 249, 263, 268, 270.
  • Novatiano nuper retuso, E. 292.
  • Novatianenses, E. 306.
  • Novatiano studens, E. 292.
  • Novatiani scelera, E. 270.
  • Novellandus animus in secretis cordis, E. 215.
  • Novella & humana institutio, E. 276.
  • Noverca intercedente, E. 265.
  • Novissima hora, E. 302.
  • Nox caeca, T. 2.
  • Negotiationis quaestuosae nundinis aucupari, T. 89.
  • Numeria, E. 201.
  • Numeri trigesimi, sexagesimi, centesimi fructus, E. 298.
  • Episcopi Numero septuaginta & unus, E. 306.
  • Numerositas filiorum, T. 142.
  • Numerosa sacrificia pro liberis, Ibid.
  • Numidia, E. 305.
  • Numidicus, E. 225, 227.
  • Nunc est, ut memores mei sitis, E. 221.
  • Nundinas illicit [...]e negotiationis, E. 194.
  • Nundinum Dea. E. 281.
O.
  • OBDURUIT genuinum, T. 2.
  • Oblationes, stipes & lucra desiderant, E. 282.
  • Oblationes pro mortuis, E. 170, 217.
  • Oblationes & sacrificia, E. 188.
  • Oblatrantes fluctus, E. 250.
  • Obnitente plebe, E. 267.
  • cui negligenter Obreptum est, E. 289.
  • Obstinatio dura prorupit, E. 316.
  • Obstetricum manus saepe falluntur, E. 174.
  • Obscurato lumine Ecclesiasticae veritatis, E. 326.
  • Obsecundans eram, T. 2.
  • Observatio praescripta, E. 195. contemta, E. 196.
  • Occasio libelli, E. 245.
  • Occasus seculi, T. 92.
  • Occidere innocentibus nec nocentem licet, E. 270.
  • Occupari infirmitate, E. 245.
  • currite ut Occupetis, E. 184.
  • Oculos amoenare, T. 1.
  • Oculos fixus, ibid.
  • Oetei ignes, T. 8.
  • Offensa Domini, E. 194.
  • Offerre nomen, E. 170, 195.
  • Offerre, Eucharistiam participare, E. 176, 277, bis.
  • Offerre oblationes Christianorum, E. 217.
  • Offertur nomen eorum, E. 195.
  • Offerre pro illis, E. 197.
  • Offerebant pretia in usus indigentium, T. 85.
  • Offerre prohibeantur, E. 196.
  • Offerre sacrificia, E. 224.
  • Oleum in altari sanctificatum, E. 301.
  • Olivae opus mentietur, T. 134.
  • Omnis spes in ligno, E. 328.
  • Omnimodo, sive per occasionem, sive per veritatem, E. 310.
  • granditer Operari, E. 216.
  • Operatio bona & necessaria, E. 275.
  • Operatio largiter fiat, T. 98.
  • Operatio erroris, E. 265. T. 97.
  • Ophitae, E. 307.
  • Optatus hypodiaconus, E. 208, 218, 251.
  • Optatus, E. 251.
  • Opus funestum, E. 245.
  • Orandi formiam dedit Deus, T. 99.
  • Orare frequenter, vigilanter, E. 186.
  • Orare cum haereticis, E. 325.
  • Oratio Valertani Imperatoris, E. 333.
  • Oratio communis & publica, T. 100.
  • Oratio sterilis, T. 108.
  • Oratio non cesset in morte, E. 271.
  • Oratio communis & concors, E. 187.
  • Orbona, T. 9.
  • Ordinare, E. 222.
  • Ordinatione succidanea praesidente, E. 295.
  • Ordinatione clerica promoventur, E. 170.
  • Ordinatio Lectoris, E. 222.
  • Ordinationes, ibid.
  • Ordinari indignos secundum humanam praesumtionem, non secundum Dei voluntatem, E. 289.
  • Ordinatus, preapositus, T. 154.
  • Originale peccatum, E. 281.
  • Osculum Domini, martyrum praerogativa, E. 178, 221.
  • ad Osculum infantes non admissi, E. 281.
  • ad Osculum Domini venerunt, E. 221.
  • Ostendere & revelare dignatus est, E. 286.
  • Ostendere per visum, E. 216
  • Ostendere Dominus dignatur, E. 187.
  • Ostendere & revelare dignatur Dominus, E. 185.
  • Ostenditur visione, E. 254.
  • Ostensio Dei, E. 286.
  • crebris Ostensionibus admonemur, E. 252.
  • Ostensum illud est, E. 186.
  • Oves victimae, E. 213.
  • Oves morbidae. E. 267.
P.
  • PACONIUS, E. 173.
  • Palabundae oves, E. 232.
  • Palabundi, T. 11.
  • Palabundi, errantes, E. 235.
  • Palam ferre, E. 240.
  • Pallor. Deus, T. 9.
  • Palpationibus, blanditiis, E. 217.
  • Panem sanctificat, E. 323.
  • Panis illic exiguus, E. 328.
  • Panis noster Christus, T. 104.
  • Panis modicum, E. 203.
  • Panis stabilimentum, T. 93.
  • Panis virae Christus, panis, noster, non omnium, T. 104.
  • Papa Cyprianus, E. 179.
  • Papae nomen Episcopis passim tributum, E. 179, 209, 212.
  • Papae Cypriano, E. 204.
  • Papae infallibilitas qualis, T. 76.
  • Paradisus, T. 116.
  • Paralyticus, E. 298.
  • Paralyticos restringere, T. 11.
  • Parentes parricidae, T. 90.
  • Parricidalia arma contra Ecclesiam, E. 253.
  • Paroemia Solomonis [...] T. 64.
  • Pars viscerum, fratres Christ. E. 196.
  • Participato vobis invicem consilio, E. 252.
  • Parvitas fidei, T. 110.
  • Paschae tempus synodis dicatum, E. 227.
  • Paschae laetitia, E. 201.
  • Passionis tempore, T. 106.
  • sub ictu Passionis, E. 172.
  • Pastores mercenarii, E. 180.
  • Patienter audire, T. 145.
  • Patrimonii jactura, T. 90.
  • Patripassiani, E. 307.
  • Paulus nec post tertium coelum & Paradisum quid­quam sibi insolenter adsumsit, E. 191.
  • Paulus, E. 287.
  • Paulus martyr, E. 203, 206, 218.
  • Paulus blasphemus & persecutor, E. 310.
  • Paulus pullos edaces habuit, T. 10.
  • Paula sarcinatrix, E. 227.
  • Pauperum cura, E. 179. 191.
  • Pavor Deus, T. 9.
  • Pax data Lapsis, E. 194.
  • Pax adulteris dabatur, E. 248.
  • Pax habet coronas suas, non tantum persecutio, T. 157.
  • Pax non est inter ipsas togas, T. 5.
  • Pax reddita Ecclesiae, T. 87.
  • Pax longa corruperat disciplinam, T. 88.
  • Pax irrita & falsa, T. 91.
  • Pax temere data, E. 196.
  • Pacem rupit Stephanus, cum Orientalibus & cum iis qui sunt in Meridie, E. 326, 327.
  • ad Pacem festinare, E. 198. &c.
  • Pacem prior Ecclesia sumserit, E. 195.
  • Pacem quomodocunque à sacerdote Dei semel datam non putavimus auferendam, E. 279. bis.
  • Pacem dimiitere, E. 203.
  • Peccatum aeternum, E. 196.
  • Peccatum gravissimum atque extremum, E. 193.
  • Peccatum ingens & super omnia, E. 214.
  • Quantitas Pecuniae, E. 178.
  • Pedes cunctabundi compedibus, E. 328.
  • in Pejerario, petrario, E. 203.
  • Pejerare, T. 88.
  • Pendere in judicii die, E. 247.
  • Penduli nexus, T. 1.
  • Perdeleantur, T. 135.
  • [Page]Perditionis auctores, E. 305.
  • Peregrina communio, E. 215.
  • ad Perfectum discipulos erudiret, T. 146.
  • Perfidia Christianorum negantium, T. 91.
  • Perfusi, non loti, E. 297, 298.
  • Peripatetici an Clinici, E. 299.
  • Petoptimus, E. 279.
  • Persecutiones Christianorum, T. 111.
  • Persecutio est exploratio pectoris, E. 187.
  • Persecutio adversus Christum ex terrae motu, E. 322.
  • Perseus collega noster, E. 263.
  • Personae insignes, E. 181.
  • Personas accipiunt, E. 194.
  • Personam accipere, E. 317.
  • Personarum mutatio, E. 176.
  • Pestes haereticae, E. 315.
  • Petitio caeca, E. 194.
  • super Petram robusta mole fundati, E. 222.
  • Petro super quem aedif, Eccles. E. 308.
  • Petri cathedra, E. 266, 325.
  • Petra Petrus, E. 216, 304, 324.
  • Petri potestas, T. 76.
  • Petrus super quem fund. Eccles. E. 304.
  • Petrus, E. 287.
  • Petrus super quem Dominus aedif. Eccles. E. 262.
  • Petrus super quem, E. 309.
  • Petri successionem tenere contendit, E. 324.
  • Petri locus & gradus cathedrae, E. 243.
  • Petras alias multas inducit, E. 325.
  • Philippus diaconus, E. 308.
  • Philosophia durior, E. 246.
  • Philosophia vera Christ. T. 145.
  • Philosophorum patientia, ibid.
  • Philumenus hypodiac. E. 217.
  • Phinees, E. 309.
  • Picus, T. 9.
  • Pilumnus, Ibid.
  • Placentes sibi philosophi, T. 145.
  • Placetur hominibus, E. 263.
  • Placuit nobis, sancto Spiritu suggerente, E. 254.
  • Plato. T. 10.
  • Plausibiles, E. 194.
  • Plebis consensus, E. 192, 267, 288.
  • Plebe praesente & judicante, E. 230.
  • in Plebe consistentibus, ibid.
  • Plebe praesente, E. 288.
  • Plebe obnitente, E. 267.
  • Plebeius cultus, T. 2.
  • cum Plebe universa, E. 217.
  • convocata tota Plebe gerebatur, E. 289.
  • sine Plebis conscientia, E. 279. bis.
  • Plebis potestas in eligendis Episcopis, E. 288.
  • Pluvias serena longa suspendant. T. 129.
  • Pluvia desuper rara descendit, T. 131.
  • Pluvia impetrata precibus Christianorum, T. 134.
  • Poculum salutare, E. 207.
  • Poenae penitentiales olim leviores, E. 247.
  • Poenalis loci tenebrae, E. 221.
  • Poenae subtractus, de martyre, E. 272.
  • Poenitentia olim clericis injuncta, E. 174.
  • [...] Poenitentia per triennium destitisse, E. 251.
  • Poenitentia quae satisfacit, T. 98.
  • Poenitentia plena, T. 98. E. 279. bis.
  • Poenitentia trahebatur longius, E. 253.
  • Poenitentia falsa, T. 95.
  • Poenitentia intercepta, E. 210.
  • Poenitentiae locus nullus est, nullus satisfactionis ef­fectus, quando istine excessum fuerit, T. 136.
  • Poenitentium satisfactio, T. 96.
  • Poenitentiae justum tempus, E. 195.
  • Polianus, E. 327.
  • Polianus legi, E. 332.
  • Polianus martyr, ibid.
  • Polycarpus Hadrumetinus, E. 233.
  • Polycarpus, E. 252, 287, 300.
  • Polycarpus coepiscopus, E. 234.
  • Pompeius & Stephanus collegae nostri, E. 230.
  • Pompeius & Caesar adfines. T. 10.
  • Pompeius Sabratensis episcopus, E. 252.
  • Pomponio fratri, E. 173.
  • Pomponius, E. 287, 300.
  • Populus credentium, T. 98, 139.
  • sub Populi assistentis conscientia fieri oportere, E. 288.
  • Popularium clamores in Circo, E. 262.
  • Portenta quaedam & monstra venetantur, T. 132.
  • Porticus vitea, T. 1.
  • Possidentis, occupantis, E. 313.
  • Post Alexandrum Imp. multae pressurae, E. 322.
  • Potentatus animi, T. 3.
  • Potentatu improbo, E. 226.
  • Potestas honoris tui, de Epise. E. 173.
  • Potestatis alienae jam factus est, T. 154.
  • Praecipitat libido, T. 2.
  • Praeceps cupiditas, E. 214.
  • Praefatio sacerdotis ante orationem, T. 107.
  • Preafiguratio alimentorum panis coelestis, E. 298.
  • Praejudica [...]tes nemini, E. 313.
  • non Praejudicamus quo minus unusquisque quod pu­tat, sentiat, E. 297.
  • plures Praepositi in unum convenientes, E. 198.
  • Praepositi Episcopi honor, E. 194.
  • Praepositus, ordinatus, T. 154.
  • Praepropera festinatio, T. 92.
  • Praerogativa Martyrum, E. 197.
  • Praesagtum futurorum, T. 72.
  • Praescriptio innocentiae post baptismum, T. 137.
  • Praestigia obtendebantur, E. 267.
  • Praestigias in excusatione quaerit, E. 210.
  • Praestigiis caecantibus veritatem, T. 10.
  • Praesumtio abrupta, E. 196.
  • Prae [...] aricatores in occasione martyrii, E. 210.
  • Praeventus posterior esse coepisti. E. 313.
  • Preces Sanctorum vita functorum, E. 271.
  • Preces farciendas accessione operum, T. 138.
  • Precem facere baptizato, E. 288.
  • Presbyterii honor, E. 244.
  • Presbyterium contrahi, E. 235.
  • Presbyteri quinque schismatici, E. 228.
  • Presbyterium subministrabat, E. 204.
  • Presturae vastitas turbida, E. 185.
  • Prima sententia Dei, T. 74.
  • Prima solennia [...]aschae, E. 251.
  • Primatus suos perdidit, E. 313.
  • Prima praecepta, prima sententia, T. 47, 107.
  • Primatus suos amisit, T. 150.
  • Primi seniores, Episcopi in Africa, T. 159.
  • Primus, E. 236, 287, 300.
  • Primores, magistri, T. 11.
  • Primitivus compresbyter, E. 231, 233.
  • Primitivus, E. 230.
  • Princeps aemulus, E. 244.
  • Principalis Ecclesia, E. 266.
  • Prisca, E. 322.
  • Priscus, E. 252.
  • Privatianus episcopus, E. 252.
  • Privatus Lambesitanus, E. 220.
  • Privatus vetus haereticus, E. 263.
  • Pro arbitrio & ructu suo vivere, E. 174.
  • apud acta Proconsulis, E. 330.
  • apud Proconsulem, E. 251.
  • Proculo, E. 274, 300.
  • Proculus, pejerans, T. 9.
  • Probatio virginum, E. 174.
  • Promeritus Deum, E. 309.
  • Promiscua cum faem. E. 190.
  • de Propria quantitate, E. 275.
  • Probatio militum qualis, T. 49.
  • Procurator Ducenarius, E. 290.
  • Prospecta temeritas, E. 218.
  • Protoplastum Deus loquitur, T. 69.
  • Provincia Africae, E. 248.
  • Provincia nostra habet Numidiam & mauritanias, E. 234.
  • per Provinciam nostram. E. 231.
  • dirigantur in Provinciam literae, E. 292.
  • Psalmos sonet convivium, T. 7.
  • Pseudobaptizati videntur, T. 159.
  • Pseudoepiscopo constituto, E. 265.
  • Pseudoepiscopus, E. 263.
  • Pseudoprophetae, antichristi, E. 245.
  • Publicanus orans Deum, T. 100.
  • Publicani; gentiles, T. 146.
  • Pudor Confessorum, E. 194.
  • Pugna adversus diabolum perpetua, T. 111.
  • ad Pulpitum post catastam venire, E. 222.
  • Pulpitum tribunal Ecclesiae, E. 224.
  • Pupianus, E. 284.
  • Purgari diu igne, E. 247.
  • Purgatorii locus, T. 136.
  • Purificatio confessionis, E. 221.
  • Purpura magistratuum, T. 5
  • [Page]Pusilliores, E. 202.
  • Putamina colligenda, E. 267.
  • Putraminibus amputatis, T. 91.
Q.
  • QUADRIGA vel consulatus petitur, T. 143.
  • Quaestio durissima, E. 183.
  • Quaestionati Confessores, E. 286.
  • Quantitas mercium, pro mercibus pretiosis, T. 71.
  • de Quantitate patrimonii, T. 139.
  • de Quantitate mea propria sumtus suggeratis, E. 178.
  • Quartus, E. 333.
  • Quies plebis Christianae, E. 197.
  • Quieti & modesti, E. 191.
  • Quieti Christiani, E. 187, 190 216.
  • Quietus, E. 287.
  • Quintianus, E. 203.
  • Quirinus, E. 330, 331.
  • Quintus, E. 252, 300.
  • Quintus, E. 287, 302.
  • Quintus compresbyter, E. 241.
  • Quinto collegae nostro, E. 306.
  • Quirinus, E. 330. T. 16.
  • Quod in veritate geritur, E. 311.
  • Quomodocunque ubicunque baptizati, ibid.
  • Quos disponit Deus coronari, E. 259.
  • Quotidiana sacrificia. T. 142.
R.
  • RABIEM tyranni tractatibus coercere, T. 129.
  • Radix Ecclesia, E. 231, 234.
  • Rami naturales, E. 190.
  • Rebaptizare, E. 306.
  • Rebellaverint contra nos, E. 305.
  • Recalcitrat, T. 154.
  • Recentes Dei manus, E. 281.
  • Revelare & ostendere Dom. dignatur, E. 286.
  • Redimere persecutionem pretio, E. 201.
  • Redditionis dies, T. 144.
  • Reformati, correcti, E. 312.
  • Refrigerium quid, E. 177. T. 113.
  • Refrigeria paravit, E. 212.
  • Reges, T. 8.
  • Regite vos singulos, E. 197.
  • Regna varia, T. 9.
  • Regnum Dei in proximo, T. 110.
  • Regulus, T. 10.
  • Religio non imperatur, T. 132.
  • Religionis deformationem habentes, T. 82.
  • Religiosa delicta, T. 4.
  • deformes Reliquiae Christianorum, T. 88.
  • Remissam non habebit, E. 195.
  • Remissam peccatorum accipere, E. 307.
  • Remissam peccatorum dare, E. 310.
  • Renasci in novam vitam, T. 2.
  • Replicatur actio ad imaginem veritatis, T. 4.
  • Repostus. E. 227.
  • Repostus Suturnicensis, E. 264.
  • Reservetur disciplina. i. servetur, E. 192.
  • Reservari Domino in Ecclesia, E. 250.
  • Reservando homini procuravit Deus, iterum servan­do post lapsum, T. 137.
  • Restringete paralyticos, T. 11.
  • Resurrectio Domini matutina oratione celebratur, T. 108.
  • Rete Diaboli, E. 186.
  • Revalescere, E. 246.
  • Revelationes Cypr. factae, E. 178, 185, 225, 252, 286.
  • Revelationes, T. 115.
  • Ritus Ecclesiastici subinde mutati, E. 280.
  • Rogatianus, E. 227, 252, 287, 300.
  • Rogatianus episcopus, E. 172.
  • Rogatianus presbyter, E. 176.
  • Rogatianus d [...]aconus, E. 319.
  • Rogatus, E. 252.
  • Romam navigans, E. 238.
  • Romam navigaverunt, E. 264.
  • Romana Ecclesia quomodo à D. Petro & Paulo fundata. E. 266, 309.
  • Romanorum fides, E. 266.
  • Romae non in omnibus observantur ea quae sunt ab origine tradita, E. 321.
  • Romulus parricida, T. 9.
  • Ructus quid, E. 174.
  • Rudis ad Ecclesiam venit, E. 301.
  • Ruffinus diaconus, E. 212, 215.
  • Ruina fratrum, E. 196.
  • Rumpens adversum nos pacem, E. 321.
  • Rusticitas, peritia agrorum colendorum, E. 250.
  • Rusticitatis cultor, T. 8.
  • Rusticus presbyter,  
  • Rutili. E. 227.
S.
  • SABINA, E. 203.
  • Sabinarum raptus, T. 9.
  • Sabini [...]p. ordinatio, E. 289.
  • à Sacerdotali honore prohiberi, E, 290.
  • Sacerdos plebe praesente sub omnium oculis deliga­tur, E. 288.
  • Sacerdos Dei summi Christus, E. 277.
  • Sacerdos Dei Episc. E. 195.
  • Sacerdotio suo vicit tyrannum, E. 244.
  • Sacerdotes à Deo ordinantur, E. 284.
  • Sacerdotalis auctoritas, E. 261.
  • Sacerdotalis dignitas, E. 290.
  • Sacerdotes Dei & Christi sumus, E. 278.
  • Sacerdos Dei. E. 219, 244.
  • Sacerdotium Dei, E. 228.
  • Sacerdotii vigor, E. 199.
  • Sacerdotium glutino concordiae copulatum, E. 292.
  • agere pro Dei Sacerdote, E. 282.
  • Sacerdotalis censura, E. 254.
  • Sacerdotalis potestas, E. 261.
  • Sacerdotalis gravitas, E. 231.
  • quanta Sacerdoti reverentia, E. 260.
  • Sacerdotes, qui sacrificia Dei quotidie celebramus, E. 253.
  • Sacerdotes Dei, E. 172.
  • Sacerdotem Dei agnoscentes, E. 286.
  • Sacerdotalis potestas, vigor, E. 259.
  • Sacerdos Dei Romae constitutus, E. 244.
  • Sacramentum unitatis, E. 309, 318.
  • Sacramenti vox ad plu [...]ima refertur, T. 101.
  • Sacramentum Christi, T. 4.
  • Sacramentum divinae traditionis, E. 317, 318.
  • Sacramentum Trinitatis, T. 108. E. 307.
  • Christi Sacramento & signo censeamur, T. 134.
  • Sacramentum unanimitatis, E. 259.
  • Sacramentum vitae magna brevitate complexus, T. 107.
  • Sacramentum orationis Dominicae, T. 101.
  • Sacramentum Dei disturbat, T. 84.
  • Sacramentum calicis, E. 280.
  • Sacramento utroque nascuntur, E. 305.
  • Sacramentum & veritatis jura mutilamus, E. 312.
  • Sacramenta occulta nudare, E. 330.
  • Sacramentum aequalitatis, E. 298.
  • Sacramentum fidei, E. 212.
  • Sacramentum crucis, T. 122.
  • Sacrificati, E. 264.
  • Sacrificia offerre pro def. E. 170.
  • Sacrificium spiritus contribulati, T. 113. E. 8.
  • Sacrificia, E. 220, 224.
  • sine Sacrificio venis in Dominicum, T. 141.
  • Sacrificandi sibi licentiam vendicaverunt, E. 296.
  • Sacrificavit & exacerbavit Dom. E. 201.
  • Sacrificatis in exitu subveni [...]i, E. 246.
  • Sacrificia divina cum Dei sacerdote celebramus, T. 100.
  • Sacrificia offerimus pro martyribus, E. 224.
  • Sacrificio & manu sacerdotis purgata conscientia, in Sacrificiis precem cum pluribus facimus, Sacrificia quotidiana, E. 253. T. 142.
  • Sacrificia Dominica, E. 279, 295.
  • Sacrificia divina celebrare, T. 100.
  • Sacrificia matutina, E. 277. bis.
  • Sacrificium Corporis & Sang. Christ. E. 276, 277.
  • Sacrificium vespertinum, E. 278. bis.
  • Sacrificatis communicare, E. 244.
  • Sacrificium Christianorum, T. 19.
  • Sacrificare coacti Christiani, Sacrificia foris falsa ac sacrilega offerre, E. 305.
  • in Sacrificiis Dominicis vinum potius offeramus, F. 279.
  • Sacrificium pro dormitione ejus, E. 170.
  • Sacrificia indesinenter offero, E. 286.
  • [Page]ad Sacrificia sacrilegi Sacerdotis se miscere, E. 288.
  • nu [...]erare ne Sacrificaret, E. 201.
  • in Sacrificiis atque orationibus non cessantes, E. 273.
  • Salario redimendum, E. 171.
  • Saltus saltibus continuantes, T. 6.
  • Salutator matutinus, T. 5.
  • Sanctificare calicem, E. 280.
  • Sanctificatus, remissam peccatorum consecutus, E. 309.
  • Sanctificatus, E. 301.
  • Sanctificati baptismo Ecclesiastico, E. 298.
  • omnes Sancti fratres, E. 202.
  • Sanctificat panem, E. 323.
  • deïfica Sactitas, E. 322.
  • Sanctum Domini, T. 94.
  • Sanctum Domini, caro Christi, T. 80.
  • Sanguis Christi ostenditur vino, E. 276.
  • Sanguis uvae, E. 277.
  • Sanguinem suum vinum appellat, E. 295.
  • nec potest videri Sanguis Christi, E. 276.
  • Sanguinem sanguini supermiscent, T. 131.
  • Sanguine suo baptiz [...]tos, E. 312.
  • Sanguine baptizatus, passione sanctificatus, ibid.
  • Satis agentes servare unitatem spiritus, E. 326.
  • Satisfactio poenitentium, T. 96.
  • Satisfactionis preces, T. 91.
  • Satisfacere quid,  
  • Satisfacere Deo precib. & operibus suis, E. 195.
  • Satisfactio pro pec. E. 250.
  • Sattius, E. 252, 287, 300.
  • Sp. Sanctum habet qui peccata remittit, E. 297.
  • Saturninus, E. 206, 252, 287, 300.
  • Saturni aerarium, T. 8.
  • Saturninus cum comitibus, E. 203.
  • Saturus frater, E. 259.
  • Saturus Lector, E. 208, 215, 218.
  • Saturus, E. 203.
  • Scansus Deus, T. 9.
  • Scenici ludi, T. 4.
  • Scintillae in arundineto,  
  • Schisma quam inexpiabile scelus, T. 81.
  • Schismatum in Ecclesia causa, T. 76.
  • Schismata, T. 85.
  • Schismatici fratres, E. 284.
  • Scissi, Schismatici, E. 231.
  • Scorpii in sicco praevalent, E. 299.
  • Scripturis ex utraque parte prolatis, E. 242.
  • Secessio cauta, in persecutione, T. 90.
  • Secessus Cypriani pro fuga habitus, E. 179.
  • etiam in Secessu, martyrium & confesso nominis, ibid.
  • Sectatio veritatis, T. 70.
  • Sectae nostrae i. Christ. disciplinam, T. 39.
  • Seculares molestiae, E. 170.
  • Secularia opera, E. 246.
  • Seculi non Christiani mala,  
  • Seculi finis, E. 290.
  • Seculi occasus, E. 255. T. 92.
  • Secundum peccata nostra, E. 185.
  • Secundus Dei adventus appropinquat, E. 278.
  • Secundus, E. 287.
  • Secundinus, E. 252.
  • in Secundo praelio victor, T. 91.
  • Sedatus, E. 173, 287, 300.
  • Seditio inter confessores, E. 206.
  • Semen Dominicum, E. 298.
  • Semitonsum caput, E. 328.
  • Senectus mundi, T. 130.
  • Senium aevi, T. 4.
  • Senio vetustatis, T. 2.
  • Sensibus magnis locutus es, E. 330.
  • prima Dei Sententia, T. 74.
  • [...]ilios apud pro [...]ana Sepulera depositos, E. 289.
  • Sepultura Martyrum, E. 181.
  • Sepulturae cura, Ibidem.
  • Serenianus praeses in Cappadocia, E. 322.
  • Sergio Rogatiano, E. 176.
  • Sericae vestes, T. 96.
  • Sermo gratiae magister, arbiter, T. 11.
  • Sermo divinus humanam supergreditur naturam, E. 320.
  • Serpentinis crinib. pullulantes, E. 317.
  • Serpentinus livor, T. 157.
  • Severianus, E. 202.
  • Sexagenarius virginum fructus, T. 73.
  • Sex millia annorum jam pene complentur, T. 117.
  • Sexu suo fortiores E. 177.
  • Sexus arte mutatur, E. 171.
  • Siccitas, T. 131.
  • Sidoni [...]s confessor, E. 235, 239, 240.
  • Signifer seditionis, E. 263.
  • Signum Dei, T. 87. E. 258.
  • Siguense metallum, E. 332.
  • Simiarum more, E. 306.
  • Simiatio, simulatio, T. 166.
  • Simplicitas religiosa, E. 231.
  • Similabo eum viro sapienti: T. 75.
  • Simon Petrus, E. 180.
  • Sine communicatione decedit, E. 253.
  • Soboles subcisiva, T. 156.
  • Socratis daemonium, T. 10.
  • Soliassus, E. 227.
  • Soli Deo conscientiam suam debent Episcopi, E. 209.
  • Solium, E. 297.
  • res Sollicita, E. 220.
  • à singulis in Solidum pars tenetur, T. 78.
  • Solus mihi rem communem vindicare non audeo, E. 205.
  • Solus judex, E. 217.
  • Solus rescribere nihil potni, E. 192.
  • Somniator ille venit, E. 287.
  • Somnium somnians, E. 229.
  • Somnio adverso territus, T. 138.
  • Sophia, E. 203.
  • Sophronium, E. 227.
  • Soranus medicus, E. 298.
  • Sospitandis hominibus salutare lumen, T. 76.
  • Sospitantis Domini verba,  
  • Spectacula, T. 4
  • Spectaculorum vanitas, T. 142.
  • Spesina, E. 203.
  • Spiritalia agere, E. 301.
  • Spiritalia furta & adulteria, E. 278.
  • Spiritalis sapientia in sacram. E. 279.
  • Spiritales Dei milites, E. 224.
  • Spiritus erratici, immundi, T. 3.
  • Spiritus sanctus in baptismo, E. 322.
  • Spiritus sanctus ad baptis. E. 297.
  • Spiritus nequam, E. 323.
  • Spiritus daem. T. 10.
  • Spiritus sancti mensura nulla, nullus modus est, T. 3.
  • in falsis & Spoliatis sacerdotibus, E. 285.
  • Sportulantes fratres, E. 170.
  • Sputamina insultantium, T. 147.
  • Stabilimentum panis, T. 93.
  • Stabili observatione, E. 208.
  • Stabulum à latronibus teneri, E. 293.
  • Stamus ad orationem, T. 107.
  • Stantes, T. 87.
  • Stantes in fide, E. 186.
  • Stantium multitudo, T. 88.
  • Stantium plebs, E. 198.
  • Stantium firmitas, E. 184. T. 88.
  • State ad veniam, E. 247.
  • Status quid, E. 173.
  • Statio, E. 230.
  • Statius, E. 202.
  • Statuit fontem siccitas, T. 131.
  • Sterilis dives, T. 140.
  • Sterilitas sacrilega, T. 143.
  • Stephanus, Judas, E. 319.
  • Stephanus frater noster, E. 314, 316.
  • Stephanus de Episcopatus sui loco gloriatur, E. 324.
  • Stephani audacia, insolentia, E. 320.
  • Stephani obstinatio, E. 316.
  • Stephano fratri, E. 291, 305.
  • Stephanum longe positum, E. 289.
  • Stibium diaboli, T. 140.
  • Stipatore numeroso protectum latus, T. 6.
  • Stipatus cuneis clientium, T. 2. 5.
  • Stipes, E. 282.
  • Stoici, omnia peccata paria esse dicunt, E. 246.
  • Studentes lucro, E. 185.
  • Studentibus fabulis, T. 1.
  • Stupore elatus est, E. 316.
  • Stupore inflatus, E. 238.
  • Sub ictu passionis, E. 172.
  • Sub ipsa passione, T. 146.
  • Subdiaconi qui, E. 180.
  • Subdiaconus, Clementius, E. 179.
  • Subitatos esse appareat, E. 270.
  • Subintroductae foeminae, E. 174.
  • Subcisiva soboles, T. 156.
  • Subitatio insperatae salutis, T. 135.
  • [Page]Subsidia nummaria, E. 274.
  • Sublimia verba, E. 222.
  • Sublimis status hominis, T. 133.
  • Sublimis ac divina potestas Ecclesiae gubernandae, E. 259.
  • Successio Episcoporum, E. 295.
  • Successo fratri, E. 332.
  • Successus, E. 252, 287, 300.
  • Succidaneus, E. 171.
  • Suffocationes impotentium commerciorum, T. 108.
  • Summulas significavi, E. 275.
  • Sumtus suggerendi confessoribus Christi, E. 175.
  • Super petram solida stabilitate, E. 241.
  • Superstite in dies cruditate ructabant, E. 283.
  • Superbia Pupiani, E. 284.
  • Supplicia longa vicerunt, T. 91.
  • Supplicii terminus, E. 185.
  • Sursum corda, T. 107.
  • Susanna pudica, E. 228.
  • Suspendunt pluvias longa serena, T. 129.
  • Suspensus in Deum, T. 3.
  • Sustentatio passionum, E. 331.
  • Sustinere, pro expectare, E. 211.
  • Symbolum vetus, E. 301.
  • Symbolum Apostolorum, Ibid.
  • Symboli lex, E. 296.
  • Simeon justus, T. 110.
  • Synagoga haereticorum, E. 324.
  • Synodus Africana. E. 242.
T.
  • TABITHA, T. 138, 139.
  • in Tantum granditer, T. 150.
  • Tarditas tormentorum, E. 328.
  • Tatius, T. 9.
  • Tecta frondea, T. 1.
  • Temerè data pax, E. 196.
  • Tempestas vastitatis, E. 186.
  • Tempestivum tempus, T. 1.
  • Templa, sacras aedes suas non libenter appellabant Christiani, T. 10.
  • Templa Dei, E. 190.
  • Tempore passionis, T. 106. E. 260.
  • Tempora novissima, E. 290.
  • pro Temporis conditione, E. 214, 330.
  • Temporibus servire, E. 176.
  • Temulentus ab aquis, E. 190.
  • Terminus supplicii, E. 185.
  • Tenax, E. 287.
  • Terrae motus, T. 124.
  • Tertullus, E. 173, 188, 191, 252, 300.
  • Testimoniorum libri, T. 13.
  • Testis infamat, T. 5.
  • Thascius Cyprianus, E. 284.
  • Thebanorum germanitas, T. 10.
  • Thibatis, E. 255.
  • Therapius collega noster, E. 279. bis.
  • Thlibo [...]eni qui, E. 181.
  • aliquis Thomae similis, E. 223.
  • Tiberinus, T. 9.
  • Timor innocentiae custos, T. 2.
  • Timoris observatio, E. 290.
  • Timor irreligiosus, ibid.
  • Timor Dei apud irreligiosos vacillat, ibid.
  • Timor Christianus, E. 269.
  • Timori & religioni congruit, E. 278.
  • Tinctio illicita & profana, E. 322.
  • Tinctus foris, E. 302.
  • Titulus, E. 208.
  • Tobiae patientia, T. 112.
  • inter Togas pox non est, T. 5.
  • Tolerabilis conscientia, E. 245.
  • Tormenta superare, E. 222.
  • Tormenta venerunt, E. 199.
  • quid Tormenta admoves confitenti? T. 133.
  • Tormentis tormenta superasse, E. 213.
  • Tormenta martyrum, E. 183.
  • Tormentorum tarditas, E. 328.
  • Tormentorum acies, E. 183.
  • Torus mollior alto sinu, T. 6.
  • Tractatus noster, E. 203.
  • Tractatus quid, T. 80.
  • Tractatus episc. T. 80.
  • Tractatu cum collegis plurimis habito, E. 244.
  • Tractatu habito inter nos. i. concilio, E. 241.
  • Tractante me, E. 334.
  • in Tractatibus servum contemnunt, T. 140.
  • Tractante episcopo, E. 245.
  • Tractare quid, E. 256.
  • Tractabo cum singulis plenius, E. 252.
  • Traditio de Dominica auctoritate descendens, E. 315.
  • Traditio Apostolica, E. 310, 318.
  • Traditio humana, divina dispositio, E. 315.
  • Traditionis divinae caput & origo, E. 317.
  • Traditiones humanae, E. 280, 315.
  • quod divinitus institutum est, humana Traditione mutare, E. 277.
  • Traditum est, E. 314, 318.
  • Tragicus cothurnus, T. 4.
  • Transmarinae appellationes vetitae, E. 264, 265, 266, 289.
  • Transcursu legimus. E. 320.
  • Transpunctionis spiritus, E. 265.
  • Transversariis & compedibus, E. 328.
  • Tria fata, E. 202.
  • Trina in baptismo immersio, T. 160, 168.
  • Trinitas, E. 307. T. 162.
  • Trinitas adunata, E. 311.
  • Trismegistus Hermes, T. 10.
  • Trophimus, E. 244.
  • Trophimus ad Ecclesiam admissus, ibid.
  • Tunica textilis per totum, T. 79.
  • Turba fuit in uno, E. 288.
  • Typus futurae veritatis, E. 276.
  • Typum Christi gerens Helias, T. 141.
  • Tyrannico terrore adversus collegas. T. 158.
V.
  • VACUI, inanes, Vacui exeuntes, E. 298.
  • Valentiniani, E. 307.
  • Valentinus haereticus, E. 316.
  • Valentinus, E. 321.
  • Valeriani rescriptum ad Senatum, E. 332.
  • Vapulabit multis, E. 185.
  • Variantur multa pro locorum & hominum diversi­tate, E. 231.
  • Varietas terrae, E. 298.
  • Vastitatis tempestas, E. 186.
  • Ubicunque quomodocunque baptizati, E. 311.
  • Ubi divinus sermo relinquitur? E. 214.
  • Ubi erit, Ubi erunt? E. 312.
  • Ubi erit? E. 215.
  • Velamen capitum sacrificantium, T. 87.
  • Velocitas moriendi, T. 128.
  • Venantius, E. 287.
  • Venae pauperes breviantur in dies, T. 130.
  • Venerunt tormenta, E. 199.
  • ad Veniam stare. E. 247.
  • Ventilantur opinionibus, E. 332.
  • Ventus aspirat, T. 144.
  • Venus calva, T. 9.
  • Verianus, E. 252.
  • Spiritus sancti Veritatem tenere, E. 293.
  • Veritas rudis, T. 2.
  • Veritatem sequi oportet, E. 277. bis.
  • Velamen sceleratum, T. 87.
  • Vernaculis & propriis, T. 2.
  • Vernaculi dii Rom. T. 9.
  • Vespera urgente, T. 89.
  • Vestem à fullone curatam, E. 197.
  • Vestigium infantis exosculari, E. 281.
  • Vestitus Christus in viduis quas vestiverat Tabitha, T. 138.
  • Vexate quomodo triticum, E. 186.
  • Viae insidiosae, T. 5.
  • Vicarius & successor, E. 293.
  • Vicarios pro me miseram, E. 226.
  • Vices potestatum, T. 9.
  • Vice pastoris, E. 180.
  • nullam Vicem pro injuria reddimus, T. 135.
  • Victor, E. 203, 252, 287, 300.
  • Victor Geminius frater noster, E. 169.
  • Victori, E. 300.
  • Victoria, E. 204.
  • Victori Episcopo, E. 274, 300.
  • Victorinus, E. 203.
  • [Page]Victorius Hercunianus, E. 332.
  • Victoricus, E. 252, 287.
  • Viduae & thlibomeni, E. 181.
  • Viduus Deus, T. 9.
  • Vindemiarum festum licet à gentilibus acceptum Christiani retinuerunt, T. 1.
  • Vindemia indulgente, ibid.
  • Vinum & aqua in Eucharist. E. 277, 280.
  • Vincentius, E. 287.
  • Vinum si desit calici, E. 276.
  • Vinum fuisse, quod sanguinem suum dixit, E. 279.
  • Virgines Christo dicatae, E. 174.
  • Virgines cum masculis dormire, E. 173.
  • Virgines diligenter inspiciantur ab obstetricibus, E. 174.
  • Virginum probatio, ibid.
  • Virgo in uterum accipiet, E. 184.
  • Virum fregit in foeminam, T. 4.
  • Visitandi confessores, E. 176.
  • Visio voluptaria, T. 1.
  • Visiones Cypriani, E. 186, 196.
  • Visione perpetua pensabitur, T. 135.
  • in Visione dictum est, E. 185.
  • ad Visionem erunt universae carni, T. 135.
  • Visiones cordis, T. 80.
  • Vita virtutum, T. 2.
  • Vitea porticus, T. 1.
  • ne Ulterius inquietarentur, E. 219.
  • Ultronea voluntas, E. 276.
  • Umbram sacerdotalis nominis, E. 285.
  • Unanimitas Christiana, T. 233.
  • Ungitur baptizatus, E. 301.
  • Ungulae laniantes, E. 183.
  • Unitas Ecclesiae, E. 243. T. 75.
  • Unitas Ecclesiae sacramentis coelestibus cohaerens, T. 79.
  • Unitatis Ecclesiae origo, T. 77.
  • Unitatis origo super Petrum, ibid.
  • Unius domus consortium nosse, T. 80.
  • Unum Episcopum in Eccles. catho. E. 235.
  • to [...]us populus Unum sumus, T. 101.
  • in Uno turba fuit, E. 288.
  • Voce publica contestari, E. 213.
  • Volubilis ambitio, T. 2.
  • Voluntas obeundi martyrii, E. 184.
  • Voluptaria visio, T. 1.
  • Voluptabile, E. 319.
  • Votorum religio, T. 68.
  • Uranius, E. 203.
  • Urbanus Confessor, E. 235, 236, 239.
  • Urbici confessores & clerici,  
  • Urgens exitus, E. 212.
  • Usurpatum diu, T. 2.
  • in Uterum accipiet virgo, E. 184.
  • Uterus uxoris calce percussus, E. 238.
  • Uticam perducendus Cyprianus, E. 333.
  • Uxorati in Clero. E. 238.
X.
  • XISTUS in coemeterio animadversus. E. 333.
Z.
  • ZELARE quod bonum videat, T. 153.
  • Zetus Episcopus. E. 236.

MOnendus est porro lector superesse quendam libellum, qui licet Cyprianum pro auctore non habeat, instaura­torem tamen agnoscit. T [...]ronis intelligo & Senecae Notas, quas Praesul & Martyr noster auctario satis grandi locupleta­vit, adjiciens vocabula Christianorum usibus necessaria [...] quae in Codice à Grutero edito, affatim comparent. Ars haec siglorum, quam Verborum furtum Hieronymus appellabat, fori usibus inprimis addicebatur: ideoque Ulpianus ait [...]. 14. eos qui notis scribunt Acta judicum, respublicae causa videntur abesse; Artem hanc post Ciceronem, Rhetores Romani li­bertorum opera passim exercuere; & par est credere Tertul­lum, de quo in Cypriani Epistolis saepius agitur, sub illius Rhetoris jam Christiani auspiciis hac arte instructum, ad acta martyrum excipienda accessisse.

FINIS.

ANNALES CYPRIANICI. SIVE Tredecim Annorum, QUIBUS S. CYPRIANUS Inter Christianos versatus est, BREVIS HISTORIA CHRONOLOGICE DELINEATA. PER JOANNEM CESTRIENSEM.

PRAEFATIO.

  • VITAM S. Cypriani a principio susceptae fidei & nativitate coelesti, usque ad Martyrium de­scribere, ac brevem tredecim annorum histo­riam tradere paratus, in perturbatissima me tempora incidisse, maximisque difficultatibus immersum esse sentio. Cum enim annorum numerus & rerum ab eo gestarum ordo, tam Imperatorum, sub quibus varie tractatus est, quam Pontificum Romanorum cum quibus multa transegit, temporibus ad amussim quadrare debeant; invenio Pontifices intra tam pau­cos annos R [...]mae sedisse quinque; Fabianum, Cor­nelium, Lucium, Stephanum & Xystum: neque pauciores in Imperio succedentes, Philippum, De­cium, Gallum, AEmilianum & Valerianum. Ho­rum autem tum Imperatorum tum Pontificum tem­pora mixime confusa hactenus reperta sunt, ac proin­de ad scripta S. Cypriani, resque ab eo in Ecclesia ge­stas minime accommodata. Et quidem ab Historia vel Chronico Eusebii, scriptoris in rebus Occidentis parum accurati, non multum nobis subsidii speran­dum est; ab Epiphanio multo minus, qui dubitasse videtur a qua Persecutione, Maximini, an Decii, an Valeriani, origo Schismatis Novatiani, (quod utram­que paginam apud nostrum facit) petenda sit: neque vero Theodoretus quicquam juvat, qui licet Nova­ [...]m sub Cornelio schisma instituisse, ipsumque Cor­nelium & Dionysium multas contra Novatianos Epi­stolas scripsisse recte doceat, Cypriani tamen, utpo­te Latini, nusquam meminit.
  • 2. Ad Imperatores autem illos quinque quod atti­net; eorum tempora ad intelligendum Cyprianum prorsus necessaria, perquam obscura red didit veterum Historicorum penuria. Nam & Historiae Augustae corpus hic potissimum truncatum est, cum Vitae Phi­lipporum, Deciorum, Galli & Volusiani a Trebellio Pollione scriptae penitus intercisae sint; Valeriani & Gallieni mutilatae. Nihil hic Juliani dicteria: nihil Joannis Antiocheni aut Suidae excerpta exhibent. Imo barbara illa excerpta a Scaligero edita hic plane nos destituunt: ne unius quidem horum Imperato­rum natalis vel in Calendario Herwartiano, vel in Indiculo Bucheriano memoratur. Eutropius, Zo­simus, uterque Victor, Orosius, & Zonaras de his Imperatoribus paucissima tradidere: Joannes Malela Philippos, Decios, AEmilianum, Gallum & Volu­sianum intactos praetermisit, imo Valerianum Anto­nino Caracallae successisse tradit. Cedrenus Decium post Gallum & Volusianum imperasse, & sub eo S. Cyprianum passum esse docet. Et revera Decii no­men multas hic turbas ciet. Cum enim Optatus de bestiis apud Danielem ita locutus esset, Primo fuit ut leo: haec erat persecutio sub Decio & Valertano. Secunda ut ursus, alia persecutio sub Diocletiano & Maximiano. Cumque Hieronymus in vita Pauli eremitae haec haud accurate scripsisset, Sub Decio & Valeriano persecutori­bus, quo tempore Cornelius Romae, & Cyprianus Carthagine felici cruore damnati sunt. Ac rursus de Methodio in Ca­talogo, Ad extremum novissimae persecutionis, sive, ut alii affirmant, sub Decio & Valeriano, in Chalcide Graeciae mar­tyrio coronati sunt. Consarcinatores Actorum Marty­rum mira tradiderunt, quae cum aliunde, tum vel hoc uno nomine falsi convincuntur. Ut ipsum No­vatiani Pseudomartyrium in quo continebatur [...], teste Eulogio Alexandrino apud Photium. Cod. CCLXXX. vel [...], ut in Cod. CLXXXII. Quin­etiam moderni Chronologi de horum temperum in­certitudine maxime queruntur: De Philippis, De­ciis & Gallo agens Petavius de doctrina temporum lib. XI. c. 26. Sane (inquit) tam horum, quam insequen­tium Imperatorum tempora, partim scriptorum inopia vel [...], partim Consulatuum perturbatione, obscurissi­ma remanserunt; ut ad historicos illos nodos & controversias dirimendas, probabili conjecturae pracipuus esse locus debeat.
  • 3. Nec tamen a Proposito haec me deterrent, cum in tanta discrepantia numerus annorum omnium, qui­bus Imperatores illi, de quibus hic agitur, regnarunt, satis compertus esse videatur. Nam Porphyrius, qui illis temporibus vixit, ipsi Cypriano synchronus, (quippe 25. annos natus, quando ille passus est) lu­culentum nobis testimonium praebet. Ille enim, per annos Imperatorum vitam Plotini accurate descripsit, & ostendit Philosophum illum primo Philippi (hoc est A. D. 244.) XL annos natum, decimo Gallieni (hoc est A. D. 263.) LIX egisse: Non igitur plures anni a primo Philippi ad decimum Gallieni, quam novendecim numerandi sunt; neque certe pauciores, cum ibidem doceat Amelium a tertio Philippi ad de­cimum Gallieni in Schola Plotini decimum-octavum annum egisse: & hic calculus nostro, qui a tertio Philippi incipiens in quinto Gallieni desinit, plane consentire deprehendetur, quod ad annos omnes si­mul sumtos spectat: Quamdiu autem unusquisque sigillatim imperavit, ipsa historiae nostrae series plus­quam probabiles conjecturas praebebit, & Dexippi, Porphyrii, & Dionysii Alexandrini testimoniis sub­inde munita, multo certiora tradet.
  • 4. Romanorum quidem Pontificum anni magis adhuc perturbati sunt; nam ab ordinatione Cornelii, post quam VII tantum annos cum mensibus aliquot vi­xit Cyprianus, ad martyrium Xysti, qui ante Cy­prianum passus est, annos XII cum octo mensibus numerat Eusebius, &, quod magis mirum est, XIII vetustissimi Catalogi Auctor, ut nunc editur: nam hic attribuit
     Annos.mens.dies.
    Cornelio2310
    Lucio3810
    Stephano4221
    Xysto2116.
    Omnibus simul13117.
    Cum a Consulatu utriusque Decii, sub quo Corne­lium ordinatum esse indicat, ad Consulatum Tusci & Bassi, quo passum esse Xystum ipse tradit, etiam inclusive anni tantum VIII sint: adeo manifeste cor­ruptus est vetustissimus ille Catalogus in annis unicui­que Pontifici singulatim assignatis.
  • 5. Nec tamen de solvendis his nodis desperandum est, dum remanent Fasti Consulares, quibus inniti potest Chronologia nostra, & ad quos reduci dubia Imperatorum tempora, atque etiam Pontificum haud immerito debent. Quam vis enim vetustissimi scri­ptores Christiani, annos, quoties opus erat, per Im­peratores numerare solerent; ut Theophilus, Cle­mens Alexandrinus & Tertullianus; Posteriores ta­men numerum annorum e Fastis Consularibus dedu­cebant. Scaliger quidem Eusebium nomina Consu­lum in Chronico suo apposuisse tradit; cujus rei ali­qua videntur vestigia in priori opere adhuc remanere: [Page 4] sed si unquam Consules omnes apud eum sua serie annotati sunt, certe eos ante tempora Cassiodori in­tercidisse existimo, aut etiam ante Prosperum, & fortasse ab Hieronymo omissi sunt. Primus omnium, quos novi, Auctor Catalogi circa A. D. 354. ut bene conjecisse videtur Bucherius, creationes, & obitus Pontificum Romanorum per Consules descripsit. Post quem Epiphani [...]s in Alogorum haeresi circa A. D. 376. scripta, [...]. Consulatus secundum seriem infallibiles adhibuisse se perhibet. Ita postea Sulpitius Severus lib. 2. Idgestum post Romam Conditam anno fere ducentesimo sexagesimo, Macherino & Augurino Coss. abhinc annos (si tamen investi­gatio Consulum non fefellit) 888. Om [...]e enim tempus ad stiliconem Cos. direxi. Si investigatio Consulum non fefellit cautè dixit, non propter incertitudinem Fastorum, sed propter computantis diligentiam haud semper exa­ctam, aut etiam Fastos ipsos in computatione negle­ctos; ut Velleius de Pompeio loquens observat: lib. 2. cap. 53. In atate tanti viri nimium occupatos fefellit quin­quennium, cum [...] C. Atilio & Q. Servilio tam facilis erat annorum digestio. Haud aliter S. Augustinus de Civ. Dei lib. 18. cap. 52. agens de die Pentecostes, quem statuit contigisse Idibus Maiis, duobus Geminis Coss. Numeratis (inquit) proinde Consulibus, 365. anni repe­riuntur completi per easdem Idus, Consulatu Honorii & E [...] ­tychiani: Et Idem de Baptismo lib. 5. c. 1. Plusquam 40. anni sunt inter Cypriani Passionem & divinorum Codicum exustionem, sicut Consulum ordo declarat. Posthac An­nalium scriptores Christianos, juxta morem veterum Historicorum, Coss. adhibuisse notissimum est.
  • 6. Horum exemplo, quasi fundum hujus Histo­riolae, Fastos Consulares posuimus; & quidem XIII Consulum paria res omnes Cypriani nostri jam Chri­stiani facti complectentur; quorum Laterculum hic proponendum esse censui, praefixo cuique Consula­tui Anno Domini AErae Vulgaris, annoque Periodi Julianae.

    Per. Jul.A. D.Coss.
    4959246Prasens & Albinus.
    4960247Philipus II. & Pilippus.
    4961248Philippus III. & Philippus II.
    4962249AEmilianus & Aquilinus.
    4963250Decius II. & Gratus.
    4964251Decius III. & Hetruscus.
    4965252Gallus II. & Volusianus,
    4966253Volusianus II. & Maximus.
    4967254Valerianus II. & Gallienus.
    4968255Valerianus II. & Galliensus II.
    4969256Glabrio & Maximus.
    4970257Valcrionus IV. & Gallienus III.
    4971258Tuscius & Bassus.

    Enimvero de his Consulibus in hoc Indiculo posi­tis dubitare non licet: (nam quod Petavius de Con­sulatuum perturbatione queritur, non ad Fastos ve­teres, sed modernos pertinet.) Quippe hi omnes eo­dem ordine in veteribus Consulum Fastis a Cuspinia­no usurpatis, a Bucherio evulgatis, recensentur. Quinque etiam posteriores eadem serie in initio opti­mi Indiculi de Praefectis Urbi exhibentur: In Vi­ctorini porro Canone Paschali & Cassiodori Chroni­co, omnes eodem ordine repraesentantur. Fasti etiam Siculi consentiunt, uno excepto, quod Decios Gal­lo & Volusiano subjungunt, ubi manifesta transpo­sitio est. Denique omnes Consulatus Imperatorum, qui ex his tredecim haud pauciores quam novem sunt, veteribus nummis & Inscriptionibus confirman­tur. Imo vero non tantum illi, sed & reliqui quo­que omnes Consulatus, cum Rescriptis Principum & constitutionibus in Codice Justinianeo, nullo alio intermixto, inveniuntur.

  • 7. Neque vero quenquam movere debet trita illa Turriani, Baronii & aliorum objectio, qui nullam Fastis certitudinem attribui volunt, quod saepe, ut ajunt, suffecti Consules pro ordinariis hisce tabulis inseruntur, Nam cum hoc se demonstrare posse pu­tant, saepissime falluntur. Exempli gratia, Pan­vinius ex Cassiodoro & Fastis Graecis, imo & ex opti­mo Cuspiniani libro ad A. D. CCCCVIII. Severum & Sabinianum Consules ordinarios fecerat: Hos fuisse suffectos contendit Falconerius in Inscriptionibus Athleticis, idque probare nititur ex inscriptione quam pro sua sententia, seu pro confirmatione Fastorum protulerat Onuphrius. Feretrum Fieri Placet. Jubentius Celsus pro magistro Subscripsi. 3. Non. Novemb. Antio Pol­lione & Opimiano Kos. Ordinariis Severo & Sabiniano Cos. Hinc contra Fastos omnes. Pollionem, inquit, & Opi­mianum Consules ordinarios fuisse diserte testatur hic lapi [...]. Sed non vidit vocem Ordinariis, non ad priores sed ad posteriores duos Consules pertinere. Id constat ex Codice Justinianeo, ubi extat Rescriptum (lib. 2. tit. 1.) Antonini Pii, PP. IV. Kalend. Octob. Sabino II. & Severo Coss. Nam ordinariorum Coss. non suffectorum nomina Rescriptis Principum adjungi solebant. Idem etiam Torquatum & Herodem ter­tio Antonini Pii anno Consules ordinarios fuisse; & Panvinium mire Fastos conturbasse asserit. Idque ex veteri Inscriptione infeliciter probare nititur. Nam Inscriptio facta est 12. KAL. IOVN. i.e. die decimo sex­to Maii. Eo die Torquatus & Herodes Consules fuere: suffecti nempe; nam tunc Consules ordinarios fuisse ipsa Inscriptio aperte negat; quae haec de An­tonino Pio habet. [...]. Trib. Pot. 3. Cos. III. Falconerius ipse largitur An­toninum II. & Bruttium Praesentem Consules ordi­narios ante hunc annum fuisse; & anno praecedente Antoninum imperium capessisse VI. Id. Julii, Ha­driano defuncto. Sed Hadrianus eodem anno ante obitum suum IV. Cal. Martias Antonino Trib. Po­testatem indulserat, ut testatur Capitolinus; Ter­tius igitur annus Antonini incepit Februarii 25. E­rat autem eo tempore quo haec Inscriptio facta est, & Trib. Pot. tertius, & Consulatus Antonini ter­tius. Ergo Torquatus & Herodes eo die Consules suffecti fuere, si accurata sit inscriptio; nam ordinarii erant Antoninus Pius III. & M. Aurelius Caesar. Sed suspicor Inscriptionem in anno Trib. Pot. male esse expressam, & levi mutatione pro F. legi deberes. sexti numeri notam: qua emendatione admissa Consula­tus ordinarius Torquati & Herodis secundum seriem Fastorum magis adhuc confirmatur. Non igitur hu­jus viri eruditi & in rebus hujusmodi, ut videtur, bene versati, & similium curiosa diligentia; multo minus in aliorum contra Fastos, sine ulla exceptione notabili, nuda, aut ad errores suos contegendos ne­cessaria, vitilitigatione movemur, uta Fastorum, eo­rum praecipue, qui ad haec tempora pertinent, au­ctoritate recedamus.
  • 8. AEram autem Christi vulgarem usurpavi, quod ea ab amnibus agnita & fixa sit; cum aera quaelibet ejusdem pro vera habita & proposita, varia sit & in­certa pro scriptoris cujusque sententia atque judicio. Annos autem hujus aerae recte a me Consulum pa [...]i­bus appositos esse demonstrat vel unus Philippi III. & Philippi II. Consulatus, quo Ludi seculares mil­lesimo U. C. celebrati sunt; quiannus, quatenus cum eo Consulatu componitur in annum Domini 248. in­cidit. Quod magis adhuc confirmatur, si adjicias Consulatum Ulpii & Pontiani Characteribus Censo­rini maxime notabilem, qui certissime notus est ad A. D. 238. pertinere. Nam ab illo Consulatu, ad Consulatum Praesentis & Albini, a quo noster In­diculus incipit, tum in numero, tum in ordine Con­sulum [Page 5] omnes Fasti etiam Siculi & Idaciani consen­tiunt; & a Capitolino obiter fere omnes in Codice Justinianeo confirmantur. Denique plerique nu­peri Chronologi eosdem consulatus cum iisdem annis aerae vulgaris committunt, ut Petavius Calvisius, Lydiatus, Bucherius, Labbeus & Acciolius.

    Quibus observatis, annum unumquemque hujus historiolae AEra vulgari, cum Periodo Juliana & Consulibus etiam, imprimis signandum putavi, in quibus tanta tum monumentorum veterum, tum doctorum virorum hujus aevi consensio reperitur. Imperatorum autem & Pontificum Romanorum an­nos, de quibus tanta & veterum & recentiorum dis­sensio est, non in initio suppono, sed in ipso opere probo ex Historicorum Romanorum scriptis, ex veteribus nummis & Fastis Consularibus, ac praeci­pue ex scriptis Cypriani & contemporaneorum, quae nunc pacem Ecclesiae, nunc persecutionem sub Im­peratoribus alternatim, nunc vacationem sedis, nunc ordinationem Episcopi Romani, nunc obitum exhi­bent. Quo certius criterion vix reperiri posse pu­tandum est. Neque enim Baronius tam perturbate atque confuse haec tempora tradere, neque vir do­ctissimus Carolus le Conte a mente Cypriani & Dio­nysii adeo aberrare potuisset, nisi uterque Fastos Consulares pro arbitrio immutasset, & alii potius te­stimonio nimis in [...]ido credidisset, ut & alii Viri docti solent. Cum enim Pontificum tempora per Consu­latus in veteri Catalogo, & exinde in Pontificali de­scribantur, iis aut neglectis aut perturbatis, solent hujus aevi Chronologi annos Pontificum ex ordina­tionum numero in Pontificali expresso saepe dedu­cere. Quae quidem methodus, quod ad priora Ec­clesiae secula attinet, fallacissima est. Nam ut vetu­stissimi Catalogi Auctor, Pontificum tempora per Consules descripsit, & quidem vere de iis, quo­rum anni ad notitiam ejus pervenerant; sed his non contentus primis etiam Pontificibus Consules adhi­buit, quos tamen ignorasse deprehenditur. Ita Ge­storum Pontificalium Auctor numerum ordinatio­num a posterioribus Episcopis factarum exhibuit, quas satis certo novisse putandus est; idem autem in prioribus etiam similiter fecit; de quorum annuis or­dinationibus nullam omnino notitiam habere po­tuit.

  • 9. Sed & Imperatorum initia, ex his Consulati­bus rite secundum Fastos dispositis, optime & prope certo colliguntur. Solebant enim Imperatores no­vi, mox post aeceptum aut arreptum Imperium, Consulatum proximis Cal. Jan. adire. Hoc notavit Plinius in Panegyrico, dum Trajani omnia laudat, quod hunc morem ipse omisit; quamvis id fecerit ob duos scilicet Consulatus antea gestos: Contigit ergo (inquit) privatis aperire annum fastosque reserare, & hoc quoque reddit [...] libert [...]tis indicium fuit, quod Consul alins quam Caesar esset. Et rursus. Initio Principatus Consula­tum recusasti, quem novi Imperatores destinatum aliis in se transferebant, hocque honore priv [...]tis cessisti. Cum enim ipse consulatum secundum, eo ipso anno, quo Im­perator factus est, gessisset, & quidem a fine Januarii imperium simul obtinuisset; eumque annum pene cum imperio, certe cum Tribunitia potestate, quam paulo ante susceperat, aperuisset, annum sequentem aperire noluit, sed ut Senecio & Palma proximis Ca­lendis Januariis Consulatum inirent permisit: Hoc erat in Trajano singulare, sed ob causam pariter, ut indicavimus, singularem. Veterem morem mox se­quutus est Hadrianus, & post eum Antoninus Pius, post hos Commodus & Severus, Heliogabalus, Maximinus, Gordianus & Philippus, qui ante tem­pora nostra Imperium occuparunt. Post haec etiam tempora qui secuti sunt, eundem morem observa­bant, ut Aurelianus, Tacitus, Probus, Carus, Diocletianus reliquique. Dubitari itaque non debet, quin Decius, Gallus, & Valerianus eundem morem secuti sint, & proximis post assumtam Purpuram Kal. Jan. novo consulatu annum aperuerint, & Fastos reseraverint. Haec Chronologiae fulcimen­ta, in temporibus hactenus adeo perturbatis, erant omnino adhibenda: ut scripta S. Cypriani, & res gestae recte intelligi possent. [...]. Apud quos enim temporum des­criptio minime cohaeret, apud hos ea quae ad historiam perti­nent, vera esse nullo modo possunt, ut observat Tatianus.
  • 10. His recte positis, multo facilius & certius ordo tum Epistolarum S. Cypriani, tum Tracta­tuum disponetur: Tractatus sive libellos, & Epi­stolas dico, quia utrorumque tempora ex rerum circumstantiis aeque colligi possunt. Et quidem Epistolas a libellis jure distingui debere nemo diffi­tebitur, ut Syncellus scripta Cypriani in [...], & [...], dividit; tamet [...]i antiquitus confun­debantur: ut Epiphanius eundem Tractatum suum & [...], & [...] nominavit, & Ruffinus Epistolas Dionysii Alexandrini de Baptis­mo ab Eusebio semper nominatas in sua versione li­bros appellat: Ita Literae & Tractatus Cypriani ab Episcopis in metallo constitutis confunduntur Ep. 79. Semper magnis sensibus pro temporis cinditione Literis tuis locutus es, Cypriane dilectissime, quibus assidue lectis & pravi corriguntur, & bonae fidei homines corrobor antur; dum enim non desinis Tractatibus tuis sacramenta occulta nudare, sic nos in fide facis crescere, & de seculo homines ad credulitatem accedere: nam quacunque bona in multis li­bris tuis intulisti, nescius ipsum te nobis designasti. Et ve­teres nunc Epistolas, Libellorum; nunc Libellos, Epistolarum nomine vocabant: Solet S. Cypriani mar­tyris omne Epistolarum corpus in uno codice scribi, inquit Ruffinus in Origenis Apologia; sine dubio etiam libellos nomine Epistolarum comprehendens, quo­niam ibidem docet huic corpori haereticos quosdam Tertulliani libellum de Trinitate inseruisse; quod, nisi alii libelli in eodem corpore reperti essent, nun­quam fecissent. Sic Tractatum de Lapsis, quem ipse Cyptianus Libellum vocat, Pacianus (licet optime in scriptis Cypriani versatus) Epistolam no­minat: Lege (inquiens) totam de Lapsis Epistolam: ita ille Ep. 3. ad. Sympronianum: Quod non aliter in­telligi debere ostendit. Nam quod Cyprianum beatis­simum mihi pro contrario Testem proponit, quia in Episto­la, quae de Lapsis est, Moysen & Danielem & Job, orasse pro peccatoribus dicat, nec impetrasse: de ea enim re la­tius agit in hoc libello Cyprianus. Similiter Au­gustinus Tractatum de Unitate, quem ipse Cypria­nus Libellum vocat, Epistolam nominat, lib. 2. contra Cresconium cap. 33. Cui Cyprianus ipse quale restimonium perhibeat, audi ex Epistola, quam de Unitate conscripsit. Unde Facundus lib. 1. Quod tamen Joan­nis Apostoli testimonium B. Cyprianus Carthaginiensis an­tistes & martyr in Epistola sive Libro, quem de Trinitate (lege de Unitate) conscripsit, de Patre & Filio & Spiritu S. dictum intelligit. Rursum D. Augustinus libellum de Zelo & Livore Epistolam appellat lib. 4. de Bapt. c. 8. Legamus igitur Epistolam Cypriani de Zelo & Livore, & ex eo libello nonnullis recitatis. H [...]C Verba, inquit, ex Epistola amnibus nota, quam vera, quam fortia sint recognoscimus. Male Coquaeus hunc Tractatum Epistolae nomine insignitum fuisse puta­vit, quod in secessu scriptus esset; cum in Pace Ec­clesiae sub Valeriano, sed controversia de baptismo haereticorum gliscente, scriptum eum esse constet. Idem Tractatum de Patientia, & libellum de Habi­tu Virginum, & Eleemosyna, & de Oratione Do­minica, [Page 6] Epistolam vocat, & illum de Mortalitate nunc librum, nunc Epistolam appellat: E contra Pacianus Epistolam tricesimam vocat Libellum, ad Sympronianum Ep. 3. Libellum de negatoribus vel Lapsis recipiendis Novatianus vester cum adhuc in Ecclesia degeret, & scripsit & suasit & legit. Hieronymus Epistolam ad Jubaianum scriptam, lib. adversu Luciferianos, Libellum indigitat: Ad Jubaianum quoque de Haereticis rebaptizandis scribens, in fine Libelli sic locutus est. Et S. Augustinus Epistolam ad Caecilium vocat librum; de Doctr. Christian. lib. 4. c. 2. Neque mirum est Hieronymum Epistolam Cypriani libellum appellasse, cum suas etiam Epistolas saepe libellos nominet. Ut in Epistola ad Nepotianum; Scripsi, inquit, ad avun­culum tuum sanctum Heliodorum exhortatoriam Epistolam: & non multo post addit. Sed & nostra, qualiacumque sunt, suscipe; & libellum hunc libello illius copulato. Rursus ad Rusticum, Habeant illi ordinem & gradum suum; quem si tenueris, quomodo in eo vivendum sit, editus ad Nepotianum liber docere te poterit. Ita de Epistola LXXXIII ad Oceanum data ipse in Apologia ad­versus Ruffinum loquitur, Habent libellum quem in cri­mem vocant; ille respondeat.
  • 11. Neque tamen dubitandum est, quin a Libel­lis Epistolae proprie dictae recte & utiliter separatae fuerint. Et quidem Remboldus omnium primus Pa­risiis Epistolas ipsas in Libros distinxisse fertur; de qua re sic queritur Erasmus: Porro quod in toto opere, nescio quis, dissecuit libros, distinxit tractatus ab Epistolis, tametsi sciebam inepte factum, tamen dissimulavi, quod non admodum referat. Sane quod ad Librorum dissectio­nem attinet, erat illa satis inepta, quia nullo modo utilis; sed distinctio tractatuum ab Epistolis inepta non fuit, sua enim utilitate non caret. Cum autem nec Epistolae, neque Tractatus in vetustissimis Co­dicibus ordine continuo essent dispositi, aut certum aliquem locum obtinerent: admodum referebat, ut Epistolae secundum varias rerum & temporum cir­cumstantias scriptae in certum ordinem ad sua tem­pora redigerentur. Hoc emm pacto & Epistolae ipsae multum lucis sibiipsis affunderent, & historiae eorum temporum nimis obscurae, enucleandae atque illustrandae appositissime inservirent, & Lectorem in rerum illius aevi notitiam primo quasi intuitu manu­ducere viderentur.
  • 12. Vidit hoc vir doctus & diligens Jacobus Pa­melius, ideoque quod Paulus Manutius in ordinan­dis Ciceronis ad Atticum Epistolis cum laude prae­stiterat, idem in Cyprianicis praestare conatus est. Et huic spartae, quam susceperat adornandae, ma­gnam adhibuit diligentiam; sed difficultatibus histo­ricis oppressus, & receptae pontificum Romanorum Chronologiae nimis adhaerens, etiamsi multa praecla­re observavit, in haud paucis tamen a recto tramite aberravit; quod in vita Cypriani ab ipso collecta cla­rius elucescit. Ordinem à Pamelio editum aliquo­ties corrigere conatus est Illustrissimus Cardinalis Ba­ronius; sed non multum praestitit, & Historiam plu­ribus erroribus maculavit. Post eum Rigaltius, dum aliud ageret, si quando ordinem respiceret, nihil bonae frugis attulit. Postremo non inutilem in hoc ordine disponendo operam posuit nuper vir doctus Lombertus; sed nisi admodum fallor, haec res ulteriorem diligentiam postulat, quam in nie, propter summi Antistitis, beatissimique Martyris ve­nerandam auctoritatem, & scriptorum ejus summam in Ecclesia utilitatem, nimis facile suscepi, certe non sine maxima molestia praestiti; dum & notas omnes temporis in ipsis Epistolis & Libellis vel ex­pressas vel indicates excutio; & Imperatorum ac Pon­tificum Romanorum annos, utpote in hoc negotio maxime necessarios, observo; & ut amice inter se fingula & cum iis, quae Cornelius & Pontius & Dio­nysius Alexandrinus eodem tempore divulgarunt col­lata, conspirare possint, sollicite curo.
  • 13. Quoniam autem ordinem Pamelii aliquoties immutare coacti sumus, ne id temere a nobis factum esse quispiam suspicetur, in ipsis Annalibus uniuscu­jusque fere Epistolae meminimus; & historiam rei gestae, quae occasionem cuique scribendae praebuit, narravimus; & fontem erroris, quo alii Viri docti videntur esse seducti, pariter aperuimus. Quin­etiam cum Pamelius Cypriani literas omnes in quin­que Classes distribuerit, in quarum tertiam rejecit Epistolas varias, de quibus, ut ait, quo tempore scriptae sint, certi nihil colligere licuit: Nos easdem, quae qui­dem octo sunt, ut inoffenso pede Lector progre­diatur, ad certa loca redigere veriti non sumus, con­jectura satis ubique apposita ducti. Cum enim ille in pace Ecclesiae scriptas eas omnes fuisse fateretur, & quoniam historiam illius aetatis nonnisi conturbatam secutus est, tempora ipsa pacis haud recte distingue­ret, ad quae loca referri deberent, perspicere non po­tuit: ego vero Imperatorum & Pontificum annos rec­tius disponens, pacisque & persecutionis intervalla accuratius distinguens, & ipsarum Literarum, quas pro incertis habuit, argumenta penitius introspiciens, ad sua tempora satis tuto revocasse me non dubitavi.
  • 14. Enimvero cum ex tredecim annis hujus vitae Cypriani, tres praecipui notandi sint, a morte Fa­biani ad reditum Lucii, utpote ad quos major pars Epistolarum pertineat; cumque res maximae de sede vacante, & secessu; de persecutione, & lapsis; de Pontificatu Cornelii, & primo schismate, primoque Antipapa, hoc triennio circumscribantur: ad ordi­nem dilucidius & certius percipiendum, hos tres an­nos suis mensibus disterminandos curavi; quos par­tim ex certis Historiae monumentis, partim ex con­jecturis vel inde, vel ex re nata petitis, collegi. Ne­que quisquam nos affectatae diligentiae reos peragat, quod scripta Cypriani per haec minora temporis in­tervalla disponimus, quasi pro Annalibus Menolo­gia scriberemus. Hoc enim ideo tantum fecimus, ut res ipsae, ubi rem attingimus, prope positae sibe invicem lumen praebeant; & si quando erramus, er­ror ipse manifestius appareat; & a lectore erudito tum citius detegatur, tum facilius emendetur; utque cla­re elucescat, majus temporis spatium non requiri ad res omnes, quae sub vacatione sedis & pontificatu Cor­nelii, ad reditum usque Lucii contigere, explican­das; quam triennii, quibus enarrandis alii quadrien­nium, alii fere quinquennium, necessario tribuen­dum esse putaverunt; unde maxima perturbatio in se­quentia tempora redundavit.

Annales Cyprianici.

A. D.Praesente & Albino.Period Jul.
CCXLVI.COSS.4959.
  • ERAT in Africa vir haud obscurus, qui & Cy­prianus, & Tascius vocabatur, ut seipsum no­minat Epistola ad Pupienum; & ut eum nominasse Proconsulem, tradunt Acta passionis; & populum praeterea Carthaginiensem, Pontius. Unde decre­tum quod hactenus Gelasio Papae tributum est: Opus­cula Tatii Cypriani Apocrypha. Hic autem postquam ma­gnam sibi gloriam ex rtis oratoriae professione quaesierat, ut loquitur Lactantius, ad fidem Christianam conver­sus est: unde S. Augustinus, Nonne aspicimus quanto auro, & argento, & veste suffarcinatus exierit ex AEgypto Cyprianus doctor suavissimus, & martyr beatissimus. Et quidem in ipsa urbe Carthagine fidem suscepit, ut ipse testatur Epistola ad Clerum Carthaginiensem da­ta, dum ait. Ubi enim mihi aut melius possit esse, aut lae­tius, quam illic, ubi me Deus credere voluit & crescere? Unde legimus apud Suidam, [...]. Conversus autem est opera Caecilii presbyteri Carthaginiensis, qui eumad agnitionem verae divinitatis, a seculari errore corre­xit, cum priusidololatriae assertor fuisset, ut testatur Hie­ronymus. Unde quasi in familiam devini senis assum­tus praenomen Caecilii postea sortitus est. Ut pa­tet ex forma Proscriptionis. Si quis tenet vel possidet de bonis Caecilii Cypriani Episcopi Christianorum: quod & Hie­ronymus testatur. Hunc Caecilium fuisse aliquando Diadumeni Imperatoris Magistrum, inanis Baronii conjectura est; cum Afer ille rhetor nec Caecilius nec Caecilianus apud Capitolinum, quem unicum pro sua sententia adducit; sed Caelianus scribatur etiam in omnibus vetustis membranis teste Casaubono. Idem Cardinalis jam senem ad Christum esse conver­sum Cyprianum docet; cum Pontius, quamvis per tredecim ferme annos post conversionem multa ac dura pussus sit, nunquam senectutis mentionem fa­ciat. Adhibet quidem Baronius Cypriani testimo­nium ad hanc rem minime idoneum; Ita enim ipse ad Donatum: Quipossibilis, aiebam, est tanta conversio, ut repente & perniciter excutur quod genuinum situ materiae naturalis obduruit, vel usurpatum diu senio vetustatis inole­vit. ubi summus ille Orator non de sua aetate, sed de consuetudine peccandi longo usu roborata, loqui­tur. Sane Pontius narrat fuisse illi contubernium Caecilii & aetate tunc; & honore presbyteri; quod indicat Cyprianum ipsum eo tempore ut non hono­re ita nec aetate fuisse presbyterum, hoc est, senem.
  • II. Dum Cyprianus pro Ecclesiae more adhuc Ca­techumenus erat; sive ut loquitur Pontius, inter fidei suae prima rudimenta, operam dedit ut continentiam tuere­tur: unde porro Cardinalis obiter tradit cum tunc se­culo nuncium remisisse; carissima conjuge & dul­cissimis liberis, commendatis illis Caecilio presbyte­ro, relictis; eminentioris vitae iter confestim arri­puisse. Qua observatione, & id quod falsum est, asserit; & quod verum est, dissimulat. Nihil de uxore, aut liberis Cypriani dixit Pontius; nihil ipse, aut alius quispiam; uxoratum quidem fuisse unquam, non constat. Loquitur quidem Pontius de uxore & liberis Caecilii, quos ille usque ad vitae extremum diem secum habuit, licet presbyter esset. Denique, inquit, illi (nempe Caecilius) demulsus ejus (scilicet Cypriani) obsequiis, in tantum dilectionis immensae meri­to provocatus est, ut de seculo excedens, arcessitione jam pro­xima commendaret illi (nempe Cypriano) conjugem & liberos suos; & quem fecerat de sectae communione partici­pem, postmodum faceret pietatis haeredem. Haec Pontius de conjuge & liberis, non Cypriani; sed Caecilii, qui Cyprianum Christianum fecerat. Atque hunc locum ita intelligi debere, tum res ipsa, tum verba praecedentia perspicue demonstrant. Erant quippe tunc temporis, quemadmodum antea, presbyteri in Ecclesia Africana conjugati, ut hic Caecilius, & No­vatus qui uterum uxoris calce percussit; quibus addi fortasse debent Felix cum uxore Victoria; & Nu­midicus, qui uxorem adhaerentem lateri suo concre­matam laetus aspexit ipse semiustulatus; quod hinc observari noluit Cardinalis. Quod nec alii obser­vare voluerunt, qui affirmare non dubitant, Epi­scopos, presbyteros, & diaconos ex Ecclesiae disci­plina, usu ab Apostolicis temporibus derivato, fir­mata; perpetuam continentiam servasse. Cyprianus quidem continentiam a primordio fidei suae impri­mis tueri studuit, antequam de sacris Ordinibus co­gitabat, quod ei majori laudi fuisse putandum est, si in virili & florente aetate fidem susceperit, non in senectute, ut existimavit Baronius; nec illud tan­tum tam mature praestitit, sed etiam tum distractis rebus suis, ad indigentiam pauperum sustentandam tota praedia pretio dispensavit; etiam hortos suos ven­didit, qui postea Dei indulgentia restituti sunt: un­de Pontius, Quid autem circa pauperes Episcopus faceret, quos catechumenus diligebat?
  • III. Haec ante hujus anni Pascha contigisse puto, dum inter catechumenos mansit Tascius Cyprianus; baptizatus autem videtur inter Pascha & Pentecosten. Nam ut observat Tertullianus presbyter Africanus, Diem baptismo solenniorem Pascha praestat, cum & passio Domini, in quam tinguimur, adimpleta est. Exinde Pen­tecoste ordinandis lavacris latissimum spatium est. Quo & Domini resurrectio inter discipulos frequentata est. Ubi Pentecoste non unum tantummodo diem denotat, sed quinquaginta dies a Paschate usque ad festum Pentecostes inclusive numerando clare complectitur: quo temporis spatio catechumeni, sive adulti ad Christianam fidem conversi & instituti, legitimo & solenni baptismo tingi solebant. Quae de aliis paucis diebus, quibus illud sacramentum in aligui­bus Ecclesiis solenniter celebrari solebat, afferri pos­sunt exempla, aetate Tertulliani longe posteriora sunt. Quare intra hoc temporis spatium ordinandis lavacris in Ecclesia Africana deputatum, Cyprianum solenniter baptizatum fuisse perquam credibile est; & ab illo sanctissimo lavacro novi natalis ascenden­tem primas manus aqud matrem cum fratribus aperuisse, ut idem Tertullianus loquitur.
  • IV. Nec Cyprianus post baptismum diu silere, aut artem, qua tantopere excelluit, celare potuit. Sub autumno enim hujus anni scripsisse videtur E­pistolam, sive Libellum potius, ad Donatum & in Oratoria professione & in baptismo socium; cujus exordium ita celebrat Ruffinus Prologo in Origenis Homilias in Numeros. Utar verbis tibi, Frater, beati martyris; Bene admones, Donate carissime. In quo opu­sculo Christianae religionis vim atque virtutem mire extollit, & stylo plane oratorio depingit. Tempus anni ipse indicat, dum indulgente vindemia, & ad lenes auras blandientis autumni se scripsisse memorat. Quam­vis enim certo id colligi ex his verbis non potest, si modum scribendi consideremus, cui licentia concedi solet quodvis anni tempus rhetorice describendi; haud tamen diu post baptismum suum haec ab eo scripta esse autumo, tum quod baptismum tanquam praecipuam orationis partem proponit; tum quod iilam ita pro­positam verbis quamplurimis & sententiis artem ipsam quam nuper excoluerat nimis redolentibus prosequi­tur; tum denique quod S. Augustinus primum hoc ejus opus fuisse indicat; dum reliquas, consequentes literas appellat, de doctrina Christiana, l. 4. c. 1. Quare hoc opusculum scripsit, aliaque multa fecit ad­huc plebeius; quae nos ignorare voluit Pontius.

[Page 8]

A. D. CCXLVII.Philippo Imp. II. & Philippo Coes. COSS.Period. Jul. 4960.

DIonysius, alius Rhetor apud Graecos sane prae­clarus, & Origenis aliquando discipulus, (cu­jus in his Annalibus saepe mentio facienda est) fit Episcopus post Heraclam Alexandrinus. Euse­bius Hist. lib. VI. c. 35. Anno Philippi tertio, cum He­raclas post sedecim praesidentiae annos obiisset, Episcopatum Ale­xandrinae Ecclesiae suscipit Dionysius. In Chronico quidem, anno Philippi quinto haec assignat, sed errore mani­festo; dum septem annos imperii Philippo tribuit, qui quinque tantum integros imperavit, ut postea probabitur. Et ipse Eusebius Hist. lib. VII. cap. 28. tradit Dionysium obiisse duodecimo anno Gallieni, cum septendecim annis Alexandrinae Ecclesiae prae­fuisset. Cui merito hic credendum est; quia rerum Alexandrinae Ecclesiae eo seculo maxime peritus fuis­se censendus est, propter ea quae tunc Origeni suo contigerunt. De annis septendecim consentit Indi­culus Nicephoro tributus, qui hic obiter emendan­dus est. Nam in editione Parisiensi ex codice valdo corrupto facta, legimus; [...]. pro quibus omnino legendum est, ex codice MSo. Londinensi. [...]. Demetrius annis 43. Heraclas annis 16. Male in Versione Eusebii Ruffiniana, Heraclas apud Alexandriam sexto anno Episco­patus sui diem obiit. pro decimo sexto. Male Baronius ex alia versione legebat undecim annis pro sedecim. Tunc autem sequitur, in MSo. [...]. Dionysius, qui sub Imperatore Vale­riano in exilium actus fuit, annis 17. Hic igitur Diony­sius, Cypriano synchronus, arte oratoria pariter cla­rus, iisdem persecutionibus exagitatus, paribus exi­liis multatus, iisdem fidei controversiis immistus, li­teris ad eosdem Praesules & Presbyteros Romanos da­tis, certissimum rebus Cyprianicis testimonium prae­buit; nobisque etiamnum ejus Fragmenta ab Eusebio conservata, maxime exploratam istarum persecurio­num distinctionem, & Imperatorum erga Christia­nos animum aut benevolum aut exulceratum reprae­sentant; quae sunt ad horum temporum intervalla rite disterminanda, prorsus accommodatissima.

II. Cyprianus hoc etiam anno multa adhuc ple­beius fecit; & quidem, ut puto, Libellum de Va­nitate idolorum conscripsit; tum quod illius non me­minit Pontius dum secessum Episcopi sui excusat; tum quod tales libri Apologetici pro Christianis adversus Gentes à viris eruditis ad fidem conversis scribi sole­rent. Nam omnibus catechumenis & recens bapti­zatis, ut hoc ipso tempore contra Celsum scribit Ori­genes, vanitas idolorum inculcari solebat, [...] , & ipsa Libelli textura, qui dum tria capita persequitur, nihil in illis singulare habet; non alii quam huic tempori eum assignandum esse per se often­dere videatur. Denique de hoc argumento quam pri­mum scribere voluisse videtur Cyprianus, quod ipse antea idololatriae assertor fuisset, ut tradit Hieronymus.

III. Sub finem hujus anni, mense, ut opinor, Decembri, presbyter factus est; & multa quidem presbyter fecit, ut testatur Pontius. Aliquandiu igi­tur presbyteratus ordine gavisus est, antequam ad Episcopatum evectus est. Unde Hieronymus in Ca­talogo, Post non multum temporis electus in presbyterum, etiam Episcopus Carthagintensis constitutus est. Uti Euse­bius in Chronico, Cyprianus, primum rhetor, dein pres­byter, ad extremum Carthaginiensis Episcopus, martyrio co­ronatur. Quae & ex Eusebio, sive Hieronymo, tum Prosper, tum Cassiodorus pariter exhibent. Et ta­men D. Blondellus in Apologia pro sententia Hiero­nymi contra expressam de Cypriano Hieronymi sen­tentiam, docere Pontium tradit, Cyprianum mox a sacro lavacro ad Episcopalem thronum raptum esse: cum Pontius cujus egregium volumen & vidit & laudavit Hieronymus, diserte doceat, post baptismum multa eum adhuc plebeium, antequam scilicet presbyter factus est, multa jam presbyterum fecisse, nempe antequam Episcopus constitutus est. Mirum enim est, quod hic comminiscitur Blondellus, tradidisse Pontium: Vitae Cypriani a baptismo statum bipartitum; pri­mum inter plebeios, secundum in presbyterio; quasi Episco­patum presbyterii nomine significasset, quod apud veteres prorsus inauditum est; sed & verba Pontii, quae huc trahit, plane contrarium evincunt; presbyte­rium & sacerdotium statim accepit; non tantum presbyte­rium, sed & sacerdotium. Illis enim verbis duo ordi­nes sive gradus aperte significantur atque plane distin­guuntur; quorum unum post alterum statim obtinuit. Per presbyterium enim, presbyteratus ordinem sive presbyterorum consortium; per sacerdotium, Epis­copatum hic intelligi pro certo haberi debet. Eum sensum verba proxime sequentia omnino postulant, Quis enim non omnes honorum gradus crederet tali mente cre­denti? Pontius etiam ipse mentem suam paulo inferius clarius adhuc explicat, cum de proscriptione Cypria­ni post Episcopatum loquens ait, Potuisset quidem tunc pro velocitate qua semper omnia consecutus est, etiam martyrii circa eum debita corona properare. Quis enim non videt, hanc velocitatem qua semper omnia consecutus est, ad omnes honorum gradus, quos eum statim accepisse ante dixerat, signanter respicere? Neque etiam dubito quin inter illos omnes gradus, diaconatus numerari debeat, licet eum nec Pontius, nec alius quispiam diaconum fuisse disertis verbis testetur. Nam & ve­tus consuetudo quae tunc in Ecclesia viguit hoc etiam postulat; idemque mihi innuere videntur obscura illa verba, Erat sane illi, etiam de nobis, contuberniúm viri & laudabilis memoriae Caecilii, & aetate & honore presbyteri. Cum enim illa scripserit Pontius, qui diaconus tan­tum fuit, etiam de nobis aliter interpretari non possum quam etiam cum diaconus, sive de nostro ordine fuit. Quare circa finem hujus anni ordinem presbyteratus adeptum esse Cyprianum, aut pro certo, aut pro ve­risimillimo habendum est.

[Page 9]

A. D. CCXLVIII.Philippo III. & Philippo II. COSS.Period. Jul. 4961.
  • S. Cyprianus hoc anno non pauca ex multis pres­byter fecit; & cum jam studio Scripturarum ma­xime incubuisset, multa ad veterum exempla justo­rum imitatione consimili prosecutus est. Ita cum Jobum diligenter legisset, omniaque ejus opera ser­mone usitato recitasset, Haec debent facere, dicebat, qui Deo placere desiderant. eodem tempore scripsisse vide­tur libros duos Testimoniorum adversus Judaeos ad Quirinum; paulo post etiam tertium ab Augustino bis laudatum.
  • II. Hucusque intervalla temporis ex conjectura tantum disposui, camque ex solis Pontii verbis cepi, qui tradit Cyprianum postquam Christianam fidem amplexus est, multa adhuc plebeium, multa jam presbyterum fecisse; quibus faciendis ad minimum biennii spatium tribuendum esse censui. Eundem autem cum doceat presbyterium statim accepisse, & ad Episcopatus gradum adhuc neophytum, & ut puta­batur, novellum electum esse, Catechumenum eum integro triennio ante Episcopatum non putavi sta­tuendum. Quae autem haec sequuntur multo certio­ra sunt omnia. Hoc enim anno jam adulto S. Cy­prianus presbyter, Episcopus Carthaginiensis con­stitutus est. De tempore certiores ipse nos facit, dum in Epistola quinquagesima nona ad Cornelium sub initio persecutionis Galli A. D. CCLII. mense Julio data, se plebi suae in Episcopatu quadriennio jam pro­batum scribit. Et quidem sub his Consulibus Phi­lippo III. & Philippo II. Episcopum eum ordinatum esse docent Pamelius Baroniusque; & hocanno aerae vulgaris CCXLVIII. Petavius, Bucherius, Riccio­lius, Labbeus, & Lombertus. Quibus hic plane assentior, ut Episcopatum Cyprianus toto decennio tenuerit.
  • III. Decessor ejus a nemine nominatur; ex ipso tamen recte colligitur Donatum quendam, de quo nusquam alibi legimus, in Episcopatu proxime prae­cessisse. Cum enim ad Cornelium scribat Privatum haereticum Antecessorum etiam nostrorum (quod & vestram conscientiam non latet) Fabiani & Donati literis severissime notatum fuisse, innuere videtur Donatum antecessorem suum fuisse, quemadmodum Fabianus Cornelii an­tecessor fuisse noscitur. Quem tamen locum aliter exposuisse mihi videtur Vir doctissimus Lucas Hol­stenius, dum Episcopos ante Cyprianum Carthagi­ginienses tres enumerat, Agrippinum, Fabianum & Donatum; non enim aliunde, quam ex hoc loco colligere potuit Fabianum aliquem in cathedra Car­thaginiensi ante Cyprianum sedisse. Ita igitur verba praecedentia interpretatus est, ut Cyprianus tum Fa­bianum, tum Donatum antecessores suos vocaverit, & utrumque Carthagine ante se sedisse innuerit. Quam interpretationem licct novam & inexspectatam firmare tamen videntur verba Cypriani plane similia, Epistola ad Stephanum Papam, Servandus est enim an­tecessorum nostrorum beatorum Martyrum Cornelii & Lucii honor; horum enim uterque Stephani decessor fuit, neuter Cypriani. Quocunque modo sumas, certe in Donati locum successit Cyprianus. Neque obstat S. Augustinus, qui lib. 2. de Baptismo cap. 27. A­grippinum praedecessorem vocat; sed potius alium aliquem, Donatum scilicet, decessorem ejus, Agrip­pinum autem praedecessorem fuisse innuit; Ut Siri­cius Papa in Epistola ad Himerium Tarraconensem, Damasum decessorem, Liberium praedecessorem suum vocat: Eam mentem fuisse Augustini, ipse lib. 3. cap. 12. his verbis ostendit: Cur enim Jubaianus de no­vitate turbaretur, ut eum per auctoritatem Agrippini sanari oporteret, si ab Agrippino usque ad Cyprianum hoc tenebat Ecclesia? Dum enim loquitur de tempore ab Agrippino usque ad Cyprianum clare significat, Cyprianum A­grippino proxime haud successisse. Summo sane po­puli consensu & ardore, mortuo Donato, ad Epis­copatum postulatus est S. Cyprianus: Quidam tamen illi restiterunt, ut ait Pontius; Ipse autem Episcopa­tum antiquioribus cedens recusavit, & ut evitaret, humiliter secessit. Salmasius quidem in Notis ad His­toriam Augustam pro secessit legit se gessit plane con­tra mentem Diaconi, qui statim plebem eum tunc latentem flagitasse tradit: Secessit itaque latuitque, cum ad Episcopatum postulabatur.
  • IV. Ab initio Episcopatus ejus duo praecipue ve­niunt notanda. Primum, quod cum neophytus & novellus putaretur, statueret nihil agere sine consi­lio cleri & consensu populi sui. Secundum, quod disciplinae divinitus traditae, quam Pax longa a Ma­ximini vel etiam Severi tempore corruperat, inprimis studeret & inservieret: Quorum exempla haud pauca & hic & proximus annus suppeditabit, reliqui autem cumulate referent. Pacem hanc longam optime in­terpretatur Sulpicius, Severo imperante Christianorum vexatio fuit: Interjectis deinde annis VIII & XXX pax Christianis fuit, nisi quod medio tempore Maximinus non­nullarum Ecclesiarum clericos vexavit. Certe haec Epo­cha recte huic tempori & loco convenire videtur; cum ab initio Antonini Caracallae tot fere anni ad imperium Decii effluxerint. Localis autem Maximi­ni persecutio in Africa vix obtinuisse, aut non mul­tum invaluisse putanda est; quia Afri ejus imperio maxime restiterunt. Et Gordianus tunc Africae Pro­consul fuit, adnitentibus cunctis qui Alexandri, Impe­ratoris Christianis amicissimi, imperium etiam in Afri­ca clarum, per Proconsulis dignitatem haberi atque esse vo­luerunt, ut observat Capitolinus.
  • V. Hoc etiam anno sub exordio Episcopatus sui S. Cyprianus, dum continentiae maxime studeret, & disciplinae inserviret, scripsit praeclarum illud Opusculum de Habitu Virginum, quod Hierony­mus ad Eustochium, Beati Cypriani egregium volumen vocat. Stylus enim hujus Tractatus ad priorem proxime accedit; & omnium Sermonum Episcopa­lium omnino primus fuisse videtur; in quo aucto­ritatem suam & indicare & dissimulare voluit, ut cum de virginibus ait, Ad has loquimur, has adhorta­mur, affectione potius quam potestate. Postea clarius E­piscopum prodit, dum se virginum parentem agnos­cit. Audite igitur, virgines, ut parentem; audite, quae­so, vos docentem pariter ac monentem. Sed hunc Trac­tatum hoc anno, tam mature, ante persecutionem, & ante secessum scriptum fuisse negare videtur Pon­tius, qui dum secessum Antistitis sui magna indu­stria & arte excusat; omnia fere ejus Opuscula adeo Ecclesiae necessaria enumerat, eorum argumenta breviter perstringens; quasi ea omnia, postquam secesserat, scripta fuissent. Quomodo enim utili­tas ullius libri, qui ab ipso ante ortam persecutio­nem exaratus fuerat, secessum ejus, fervente perse­cutione, excusare potuit? Veruntamen Pontius mihi videtur pro sua facultate rhetorica, etiam illa quae prius scripta sunt, quod essent valde illustria, mi­nime praeterire voluisse. Sane illud quod primo lo­co commemorat: Quis emolumentum gratiae per fidem proficientis ostenderet? ad nullum alium tractatum per­tinet, quam eum ipsum quem primo loco scripsit ad Donatum. Unde idem similiter judicandum est de eo quod secundo loco ponit: Quis virgines ad [Page 10] congruentem pudicitiae disciplinam, & habitum sanctimonia dignum velut fraenis quibusdam lectionis dominicae coerceret? illud etiam secundo loco, & ante secessum exaratum esse. Quae duo si tanquam valde illustria, & quae praetermitti nullo modo debuerant hic posita esse censeantur; reliqua quae sequuntur, tempori opti­me respondebunt, quod vel in secessu vel postea transactum est: Quis doceret poenitentiam lapsos, veri­tatem haereticos, schismaticos unitatem? Ab his enim ver­bis si incipias, clare procedunt omnia.
A. D. CCXLIX.AEmiliano & Aquilino, COSS.Period. Jul. 4962.
  • VEra & accurata hujus anni historia maximi mo­menti est ad reliquam Cypriani vitam recte in­telligendam; adeo ut ad caetera temporum intervalla debito ordine disponenda, & Imperatorum Pontifi­cumque Romanorum annos disterminandos, quasi pro fundamento haberi debeat. Hujus autem histo­riae series ex Dionysii, Alexandrini tunc temporis Episcopi, testimonio extra omnem aleam posito & certissime & facillime colligi potest. Ille enim in Epistola ad Fabianum Antiochenae Ecclesiae Antisti­tem sub imperio Decii scripta, narrat persecutionem Alexandriae ex motu populari ortam esse: quales mo­tus in ea urbe frequentes fuisse ex quancunque vel le­vissima causa aliunde notissimum est. Hanc autem persecutionem popularem integro anno ante edictum Decii contigisse ait, cum aliae Ecclesiae alta pace sub Philippo fruerentur. Ita ipse apud Eusebium lib. 6. cap. 41. [...]. Nequaquam ex Imperatoris edicto persecutio apud nos caepta est; quippe quae integro anno anteverterat. Haec disertius adhuc a Dionysio explicantur, verbis de incerto auctore hu­jus praeviae persecutionis proxime sequentibus, non­dum recte intellectis. [...]. Hinc enim Magum quen­dam populum Alexandrinum instigasse vult Baro­nius, & quidem eum ipsum qui postea Valerianum adversus Ecclesiam concitavit: sed vatem & poetam potius eum fuisse statuit Valesius, quia poetae cum va­tibus magnam habent societatem, & AEgyptii poe­tica delectabantur: unde ea verba sic transtulit. Et­enim infaustus quidam vates & poeta, quisquis ille fuit, commoverat jam antea atque incitaverat adversus nos genti­lium turbas. Sed neuter mentem magni illius Rhe­toris assecutus est. Tu simpliciter verte, Et praever­tens malorum huic urbi vates & auctor, quisquis ille fuit, commovit & incitavit adversus nos gentilium turbas. Hoc enim voluit, nescio quem, priorum civitati malo­rum auctorem fuisse sub Philippo, futurorum autem sub Decio vatem: qua occasione arrepta, luculen­tam rerum, quae hoc anno in imperio Romano con­tigerunt, obiter historiam texit: quam alibi certo temporis intervallo signatam vix reperies, quaeque hic haud immerito explicanda est.
  • II. Etenim haec persecutio Alexandriae sub impe­rio Philippi Christianis maxime benigno, ex motu populari & tumultuario orta, referente Dionysio, [...], hoc est, diu, non diutissime, (ut Valesius) duravit. Usque ad festum Paschatis edictum Decii praecedentis certe saeviit. Tamdiu durasse Dionysius rpse indicat, in Epistola Paschali, apud Eusebium lib. 7. cap. 22. Multa quidem & acerba ante hanc cala­mitatem nobis contigerunt, [...]. Primum quidem nos expulerunt; cumque soli ab omnibus fugaremur, & morti exponeremur, etiam tum festum celebravimus, Paschale scilicet de quo agit. Haec sane de hac persecutione populari, quae prima sub Dio­nysio fuit, & solos spectabat Alexandrinos, omnino intelligenda sumt, ut recte animadvertit Valesius: qua adhuc durante, Confessores Alexandrini urbe pulsi & fugati, in ipsa solitudine festum Paschale ce­lebrabant. Sed haec persecutio paulo post Pascha cessa­vit. Orta enim inter ipsos Gentiles seditio persecutio­nem eam popularem repressit. [...]. Ubi pro [...] mallem legere [...], quae vox agonibus seu certaminibus & Passionibus marty­rum frequenter attributa est, & in hac ipsa Epistola postea ita usurpatur, ut sensus sit, Excipiens antem hos agonas seditio cum civili bello, crudelitatem contra nos in ipsos mutuo convertis. Id enim [...] postulat, quod successionem significat: quae quidem hoc loco non personas, sed res spectat. Verum quocunque modo legas, seditio cum civili bello insperato exorta per­secutioni huic populari, quae integro anno ante edi­ctum Decii eruperat, post Pascha finem imposuit.
  • III. Seditio autem illa quae persecutionem Alexan­drinam tunc temporis sedavit, [...], ut loquitur Zosimus exti­tit: & civile illud bellum spectat ad Jotapianum in O­riente, & Marinum in Occidente, & quae exinde se­quebantur. Nam sub Philippis hoc anno Orientales milites Jotapianum ad imperium evexerunt, legio­nes autem Moesiae & Pannoniae Marinum: unde in nummis legitur, Imp. C. P. Carvil. Marinus Aug. Sed neuter imperio diu gavisus est; [...], ut idem Zosimus testatur. Quo tempore Christiani Alexandriae pau­lulum respirarunt, ut ait Dionysius; qui adhuc pro­greditur & rerum in Rep. statum sic describit. [...]. Subito autem imperii illius erga nos benignioris mutatio nuntiata est. Et mutatio illa non animi muta­tio fuit, ut male locum explicat Baronius, sed, ipsius imperii ex subita Imperatorum nece. Decius enim, sublato Marino, ad Pannonicas legiones castigandas à Philippo missus, in Pannonia renuntiatus est Im­perator ab exercitu. Qui purpura indutus, Philip­pum seniorem adversus eum cum ingenti exercitu contendentem commissio praelio occidit Veronae; post quem Philippus junior occisus est Romae, & proinde Decius se Imperatorem & Consulem renun­ciavit. Haec erat benignioris erga Christianos im­perii mutatio, cujus ad Alexandrinos fama perlata, gravissimae Christianis minae intentabantur. Huc­usque Dionysius, Episcopus ea tempestate Alexandri­nus, rerum suae Ecclesiae testis omni exceptione major,
  • IV. Haec autem omnia hoc anno CCXLIX. Per­secutionem Decianam praecedente, AEmiliano & A­quilino Coss. contigisse pro certo haberi debet; quia Dionysius tum persecutionem popularem, tum res­pirationem, tum civile bellum, tum imperii muta­tionem, tum minas intentatas, tum edictum Impe­ratoris intra unius integri anni spatium clare compin­git. Unde minime audiendus Lydiatus nostras, qui anno priore, duobus Philippis Coss. Jotapianum & Marinum Imperatores appellatos esse; & utroque Phi­lippo occiso, Decium hoc anno circa mensem Mar­tium imperium obtinuisse tradit. Neque vero admit­tenda hic sententia Calvisii, qui Philippos periisse statuit A. D. CCL. Decio & Grato Coss. anno Im­perii sui septimo: multo minus illa Baronii, qui tu­multum [Page 11] hunc ad annum sequentem, Decio & Gra­to Coss. rejicit, & manifesto biennii metachronis­mo, tandem sub Consulatu utriusque Decii utrum­que Philippum periisse, & Decium in Imperio suc­cessisse dicit; eo ipso anno quo non uterque Philip­pus, sed uterque Decius periit. Nobis interim de­monstrandum est, secundum historiam ex Dionysio delineatam, hoc ipso anno periisse Philippos, impe­rasse Decium. Quod ad hos Annales recte disponen­dos perquam necessarium est. Gesta enim Cypriani ab initio fere imperii, atque adeo persecutionis De­cianae procedunt. In qua Epocha quisquis fallitur, ut in historiae hujus serie semper oberret necesse est. In Codice Justinianeo extat Rescriptum lib. IV. tit. 16. cum hac inscriptione, Imp. Decius A. Thelemachae; cui subscribitur, P. P. XIV. Kal. Novemb. AEmiliano & Aquilino Coss. Unde clare constat Decium hoc ipso anno mense Octobri pro Imperatore & Augusto ha­bitum agnitumque fuisse. Et quidem ante hunc annum pariter constat cum ad imperium minime eve­ctum esse. Nam in eodem Codice Justinianco ex­tat etiam Constitutio lib. IX. tit. 32. cum hac Inscri­ptione, Philippi A. A. & C. C. Basiliae & hac subscri­ptione, P. P. x. Kal. Martii, AEmiliano & Aquilino Coss. Imo & alia Constitutio illa posterior lib. VIII. tit. 56. Imp. Phil. A. Cosmino, Dat. xv. Kal. Julii, AEmilia­no & Aquilino Coss. Mense igitur Junio istis Coss. adhuc imperabant Philippi, ante Octobrem perie­runt. Quae cum sint per se certissima, ulterius ta­men confirmanda sunt propter sententiam Illust. An­nalistae, qui omni genere Chronographiae putavit se probasse occisos esse Philippos, & subrogatum De­cium sub Consulatu utriusque Decii, hoc est, bien­nio postea; quo argumento omnia conturbavit.
  • V. Quapropter primo statuendus est annus, quo Philippus, occiso Gordiano, imperium arripuit. Quod ab eo factum sub Consulatu Arriani & Papi (A. D. CCXLIII) circa mensem Septembrem tradit Lydiatus; & inde imperium Philippi septem Con­sulatus attigisse colligit; sed aperte fallitur. Extant enim Constitutiones à Gordiano datae post mensem Septembrem in Codice Justinianeo; prima XII. Kal. Novemb. lib. 6. tit. 50. secunda VIII. Cal. Novembr. lib. 5. tit. 62. tertia XVI. Cal. Dec. lib. 4. tit. 14. omnes Arriano & Papo Coss. Mense igitur Novembri ejus anni adhuc imperabat Gordianus. Sed nec eo anno periit. Duae enim Constitutiones etiam extant, prima VIII. Id Janu. lib. 9. tit. 2. secunda Idibus Janua­rii, lib. 6. tit. 10. utraque Peregrino & AEmiliano Coss. Constat itaque Gordianum in imperio fuisse sub ini­tio eorum Consulatus, A. D. CCXLIV. Unde Onu­phrius, & post cum alii, illis Coss. mense Martio pe­riisse Gordianum, successisse Philippum statuunt haud immerito. Extat enim Constitutio Philippi Co­dice 2. tit. 4. Pridie Cal. Aprilis, aliaque Cod. 3. tit. 43. P. P. II. Idus Martii, utraque Peregrino & AEmiliano Coss. Dissimulandum interim non est, extare etiam in eodem Codice, lib. 6. tit. 20. sub nomine Gordia­ni A. Claudio Dat. VII. Kal. Maii, Peregrino & AEmi­liano Coss. Sed cum duae Constitutiones Philippi tot diebus praecesserint, & tertia mox sequatur VI. Idus Maii, lib. 9. tit. 34. omnino in illa Gordiani pro Maii legendum est Martii. Illa autem correctione admis­sa, Gordianus periit & imperavit Philippus inter diem vicesimum tertium Februarii, & decimum ter­tium Martii, Peregrino & AEmiliano Coss. A. D. CCXLIV. Probatum autem est ante, Decium occi­sis Philippis imperium occupasse, AEmiliano & Aqui­lino Coss. A. D. CCXLIX. & quidem ante mensem Octobrem. Non plures igitur annos quam quinque integros imperavit, neque plures quam sex Consu­latus attigit Philippus.
  • VI. Haec praeterca confirmanda sunt consensu Ro­manorum Historicorum maxime unanimi. Philippi duo, inquit Eutropius, annis quinque imperaverunt. Victor Schotti annos potentiae quinque egere. Victor al­ter, Philippus imperavit annos quinque; nempe praeter menses aliquot quos illi omisisse videntur, quia Jo­tapianus & Marinus & Decius sumta purpura postre­mos imperii menses, & si Zonarae credamus, cui fidem nummi faciunt, priores Marcus & Hostilianus occuparunt. Romanis Historiae scriptoribus usque­quaque conscntiunt inscriptiones numismatum; quae annos Tribunitiae potestatis cum Censulatibus Imperatoriis referunt, & cum Fast is ita concurrunt, ut clare desinant in Consulatu AEmiliani & Aquilini, & quinque integros imperii annos complectantur, sextum autem tantummodo attingant. Nam Inscri­ptiones plurimae, [...]. & T. R. P. clare spectant annum CCXLIV. Peregrino & AEmiliano Coss. quo Philippus Imperator, sed nondum Consul fuit, nisi designatus. Ad quod tempus reserri debet Inscriptio Africana apud Faltonerium, Imp. Caes. M. Julius Philippus. Invictus Pius Felix Aug. Pont. Max. Trib. Pot. Cos. Desig. T R. P. Cos. ante mensem Martium anni CCXLV. quo Consul cum Titiano fuit. T R. P. II. Cos. ante Martium anni CCXLVI, quo Praesens & Albinus Coss. fuere. T R. P. III. Cos. II. ante Martium anni CCXLVII. Ipso secundum & Philippo ju­niore Coss. T R. P. IV. Cos. III. ante Martium anni CCXLVIII. Ipso tertium, & Philippo juniore se­cundum Coss. T R. P. V. Cos. III. post Martium ejus­dem anni CCXLVIII. T R. P. VI. Cos. III. post Martium anni CCXLIX. AEmiliano & Aquilino Coss. Nec ulterius nummi progrediuntur; neque septimus Tribunitiae potestatis annus ullibi Philippo tribuitur. Idem etiam demonstratur ex nummis Phi­lippi junioris, qui tertio Imperii patris sui anno & Augustus & Consul factus est. Unde legimus, M. Julius Philippus Tr. P. Cos. anno scilicet CCXLVII. Et rursus T R. P. II. Cos. II. anno CCXLVIII. rursusque T R. P. III. Cos. II. anno CCXLIX. AEmiliano & Aqui­lino Coss. neque ulterius ejus nummi progrediuntur.
  • VII. Eusebius quidem tum in Chronico tum in Historia, septem annos imperio Philippi tribuit, quem secuti sunt Graeci, & post versionem Hierony­mi, etiam Latini Christiani. Sed error erat mani­festus, neque interpretatione Lydiati molliendus; quasi Eusebius intelligendus esset de septem Consula­tibus ordinariis quos Philippi imperium attigisset. Imperium enim [...]ejus non septem sed sex tantum Con­sulatus attigit, ut ostendimus. Illust. Annalista, qui ex sententia Eusebii & sequacium septem annos im­perio Philippi tribuit, & proinde octo Consulatus enumerat, quos ejus imperium attigisse putar, exipsis Consulibus quos adjicit, erroris clare convincitur. Non enim tantum per totum Consulatum AEmiliani & Aquilini imperasse Philippum docet, cum illis Coss. imperare coepisse Decium jam ostenderim: sed etiam per totum Consulatum Decii & Grati Philip­pos imperio potitos esse asserit; cum in Codice Justi­nianeo supersint sex Imperialia Rescripta quae à De­cio. Augusto illis Coss. data sunt, & Fabianus iisdem Coss. passus sit, (ut testatur vetustissimi Catalogi au­ctor) qui non sub Philippis, sed sub Decio passus est. Et praeterea [...] anno sequenti duobus Deciis Coss. Phi­lippos periisse tradit; cum eo Consulatu Decios am­bos periisse conster, & Cornelium ordinatum esse in­dicet idem Auctor Catalogi, qui non nisi biennio fere postquam Decius imperare coepit, Romae Epi­scopus fuit; ut ex Cypriano nostro certo colligi­tur. Quapropter omni genere Chronograph [...]e, omnique historiae fide, non duobus Deciis, sed AE­miliano & Aquilino Coss. A. D. CCXLIX. occisos [Page 12] esse Philippos, & Decium imperare coepisse habetur expressum. Quinimo inanis est conjectura Sponda­ni, invidia & odio Christiani nominis septimum Phi­lippi imperii annum obscurum valde remansisse; cum revera non tam obscurus quam nullus fuerit.
  • VIII. Ut autem ad Dionysium redeam, quantum ex ejus Epistolis conjectura capere possum, ineunte mense Maio Marinus in Pannonia sumsit imperium; exeunte Julio Decius, sublato Marino sumsit pur­puram; mense Augusto occisus est senior Philip­pus Veronae, & paulo post junior Romae. Unde mense Septembri incunte Decius se Imperatorem & Consulem statim renunciavit. Atque in hunc mo­dum post persecutionem Ecclesiae Alexandrinae ex motu populari ortam, post seditionem populi cum bello civili excitatam, Philipporum imperium, qui omnium hactenus Imperatorum maxime Christianis faverant, penitus excisum est. Quae imperii muta­tio cum Alexandrinis nuntiata est, statim terror & minae intentabantur; donec tandem ex Edicto novi Imperatoris, Christianis maxime infensi, gravissi­ma persecutio erupit. Haec omnino mens est Dio­nysii Alexandrini de anno Decianam persecutionem praecedente historice explicata, & cum reliquis ve­rae antiquitatis monumentis collata; quae pro funda­mento hisce nostris Annalibus merito substernitur. Quibus substratis res Episcopi & Martyris nostri, quae ad hunc annum videntur pertinere, pertexe­mus
  • IX. S. Cyprianus, qui ab Episcopatus exordio statuerat nihil sine consilio Cleri sui agere, die Pa­schae hujus anni communi consilio Saturum Clero proximum fecit, dum ei semel atque iterum lectio­nem dedit; & circa idem tempus inter Lectores Optatum doctorem Audientium constituit, ut ipse indicat Epistola vicesima nona anno proximo, men­se Augusto scripta. Nam neque anno priori, cum ipse Cyprianus nondum Episcopus esset; neque se­quenti, cum persecutio Carthagine, maxime sub tempore Paschatis, saeviret, haec communi consilio fieri potuerunt. Pertinet etiam ad commune consi­lium simul atque curam disciplinae Epistola prima ad Furnitanos à Cypriano & Collegis cum Presbyteris praesentibus, ut mihi videtur, hoc anno scripta. Nam in ea meminit formae cujusdam, & ab anteces­sore suo & nuper factae, quae duo huic anno, cum ipse jam nuper Episcopus ordinatus fuerat, optime conveniunt; praesertim, cum hic nulla mentio sit persecutionis aut exortae, aut praevisae, à qua op­portune potuit argumentum sumere: sed illud po­tius tempus indicatur, quod persecutionem praeces­sit, quod Cyprianus lib. de Lapsis exprimit & de­scribit; quando Episcopi plurimi, quos & hortamento esse oportet caeteris & exemplo, divina procuratione contemta, procuratores rerum seculi fierent. Observatio quidem Pamelii nostrae refragatur: sed ea nihili esse vide­tur; putavit ille Geminium Victorem in hac Epi­stola notatum eum ipsum Episcopum fuisse, qui Concilio Carthaginiensi septennio postea interfuisse noscitur; hunc autem mortuum esse hic supponi­tur, unde sequeretur sub finem vitae S. Cypriani, scriptam fuisse hanc Epistolam; sub illa scilicet gra­vissima persecutione, qua Cyprianus exilio multa­tus & martyrium passus est; quod nullo modo veri­simile est. Neque vero Geminius ille, qui testa­mentum fecit, Frater vocatur, quasi Episcopus es­set; sed eo tantum modo, quo plebs Furnitana fra­tres charissimi appellantur; imo fratrem signanter dixisse videtur, respiciens scilicet decretum Conci­lii non diu ante habiti; Ne quis frater excedens ad tu­telam vel curam Clericum nominaret: unde Cyprianus ipse hanc scripsit Epistolam, ut caeteris fratribus dare­tur exemplum. Quare Geminius Victor, cum hic nominatur & tractatur tanquam frater, à Clero di­stingui & separari videtur. Melior itaque multo conjectura est, alterum Geminium, Faustinum nempe, non Victorem, qui tum cum haec Epistola scripta est, Furnitanorum Presbyter fuit, postea ejusdem oppidi Episcopum factum esse & Concilio interfuisse. Cumque Pamelius putet in Synodo quadam post Carthaginiensem tertiam de baptismo Haereticorum has literas scriptas esse: id docet, quod à nemine proditum est; Cyprianum scilicet Syno­dum ullam post illam Carthaginiensem coegisse; ne­que persecutio, quae anni proximi initio orta est, patiebatur. Paulo consultius Illustrissimus Cardi­nalis hoc factum sub initio Pontificatus Stephani tra­dit, quamvis haud verius; & de sacra Synodo lo­quitur, quam tamen Collegae, qui praesentes aderant, apud Cyprianum semper facere non solent. Ubi obiter notandum male Pamelium observasse, de Fur­nis nullam alibi mentionem factam esse, praeter­quam apud Victorem Uticensem, ubi legitur Man­suetus Uticitanus incensus in porta Furnitana: nam & Florentinus Furnitensis vocatur in Collatione Carthaginiensi; non Furvitensis, ut recte observat Holstenius; & Simeon Episcopus plebis Furnitanae in concilio Bonifacii etiam appellatur.
  • X. Ad eandem curam disciplinae & hunc ipsum annum pertinere videtur Epistola ad Eucratium scri­pta, de historione quodam, qui ad fidem Christia­nam conversus à theatro seipsum subtraxerat, sed artem histrioniam in aliis erudiendis exercuit; nam cum ad eum comprimendum rationibus tantummo­do generalibus utatur Cyprianus, nulla mentione facta persecutionis aut ferventis aut sedatae, aut prae­visae, vel alterius circumstantiae ad Ecclesiae statum quoquo modo pertinentis, unde ansam premendi ur­gendique argumenti peropportune sumere, uti so­let, potuit, omnino persuasum habeo, hoc ipso an­no in altissima Ecclesiae pace, tum à persecutione tum à schismate & controversiis libera, eam exara­tam esse. Propter easdem rationes non dubito quin Epistola ad Rogatianum Episcopum de superbo, sive potius contumelioso Diacono, qui eum contu­meliis & injuriis suis exacerbaverat, hoc ipso tem­pore scripta sit: necnon altera ad Pomponium Epi­scopum de Virginibus, quae detectae sunt in eodem lecto pariter mansisse cum masculis; scripta ad hunc ipsum annum pertineat, quo Pamelius & Baronius nullam omnino ex omnibus Cyprianis Epistolis scri­ptam fuisse autumabant. Et quidem Pamelius, cum octo Epistolas, quas Miscellaneas vocat, in pace Ecclesiae variis temporibus conscriptas esse fateatur, de qui­bus quo tempore scriptae sint, nihil colligere licuit, nullam ad hoc tempus pacis, ante persecutionem Decii re­ferre potuit, cum per totum hunc annum eam per­secutionem saeviisse male putaret, & Cyprianum pau­cis ante hunc annum mensibus Episcopum factum esse recte statueret. Mirum autem est Baronium nullam Epistolam ad hoc tempus pacis retulisse, qui Cyprianum toto biennio & mensibus haud paucis Episcopatum gessisse putavit, antequam Decius im­perium occuparet. Nos quatuor ex illis octo Pa­melii miscellaneis ad hoc pacis tempus (quod nota­bile ipse Cyprianus fecit, dum ad Cornelium in hac quiete se serviisse discipline professus est) reduximus; reliquas etiam suis temporibus reddituri. Unde fa­ctum est ut quae fuit Pamelio Epistola sexagesima sexta, nobis prima, quae illi sexagesima prima, no­bis secunda; quae illi sexagesima quinta, nobis ter­tia; quae denique illi sexagesima secunda, nobis quarta sit. Et has quatuor Epistolas à S. Cypriano jam Episcopo, sub Fabiano Pontifice Romano in [Page 13] altissima Ecclesiae pace, paulo ante persecutionem Decianam exaratas esse censeo.
  • XI. Extat praeterea singulare exemplum discipli­nae postrema hujus anni parte exercendae quidem, sed non exercitae. Novatus enim presbyter Cartha­giniensis uterum uxoris calce percusserat, unde a­bortio statim secuta est. Quare dictus est ei dies quo apud Cyprianum causa ejus ageretur; sed persecu­tio ante venit. Plane ut de Lucilla narrat Optatus; Irascenti & dolenti, ne disciplinae succumberet, occurrit subito persecutionis enata tempestas. Qui perpetuam con­tinentiam Clericorum ea aetate observatam fuisse tra­dunt, facinus hoc Novatum ante ordinationem suam perpetrasse volunt; quod diu ignotum Ecclesiae fuis­se tradunt, tunc autem vulgatum, cum in ejus mo­res, schismatis ab eo facti occasione, diligentius in­quisitum est; quo nihil dici potuit à veritate magis alienum. Nam notissimum hoc ejus facinus fuit ante schismatis originem; schisma enim, saeviente persecutione, ortum est; facinus autem ante perse­cutionem notum est. Ita Cyprianus statim post il­lud facinus eleganter descriptum; Hanc (inquit) conscientiam criminum jampridem timebat, propter hoc se non de Presbyterio excitari tantum, sed & communicatione prohiberi pro certo tenebat; & urgentibus fratribus immine­bat cognitionis dies, quo apud nos causa ejus ageretur, nisi persecutio ante venisset. Novatus presbyter notissimi hujus criminis de utero uxoris suae calce percusso reus, judicio sistendus ante persecutionem fuit; sed ante diem, quo de presbyterio ejiciendus & excom­municandus fuit, orta est persecutio. Et quod praecipue notandum, schisma Novati non erat occa­sio detegendi criminis, sed è contrario detectio cri­minis & poenae metus ad excitandum schisma ipsum impulerunt: Ita diserte Cyprianus; Quam iste perse­cutionem voto quodam evadenda & lucrande damnationis excipiens, haec omnia commisit & miscuit, ut qui ejici de Ecclesia & excludi habebat, judicium sacerdotum volunta­ria discessione praecederet; quasi evasisse sit paenam, praeve­nisse sententiam. Hoc igitur ipso tempore Novatus presbyter uxoratus ob notissimum crimen in uxoris suae corpus perpetratum judicandus fuit; sed perse­cutio prius venit.
  • XII. Nam Decius, jam Imperator & Augustus, cum bellum civile, quod in Gallia motum fuerat, oppressisset, Romam venit; ubi ad eum Jotapiani ora inopinato feruntur: jamque in imperio confir­matus gravissimam persecutionem molitus est: Edi­cta ejus in omnibus provinciis publicabantur, ut te­statur Gregorius Nyssenus in vita Gregorii Thau­maturgi: Tempus indicat Dionysius Alexandrinus in Epistola saepe laudata: Postquam nuntiata est im­perii mutatio, gravissimus, inquit, nobis minarum ter­ [...]or intentabatur, [...], imo etiam ad­erat Edictum. Post igitur initium imperii Deciani primo minae intentabantur, deinde Edictum pro­diit; circa finem sine dubio hujus anni, aut ineun­te proximo: Quare tunc orta est SEPTIMA PERSECUTIO; sub qua quid alibi passi sunt Christiani à Dionysio Alexandrino, Eusebio & Gre­gorio Nysseno proditum est; quid autem Romae & in Africa, ea durante, actum est, ex Cypriani scri­ptis potissimum discitur.
A. D. CCL.Decio II. & Grato COSS.Period. Jul. 4963.
  • I. ACcuratiores Fasti exhibent hoc anno Decium II. & Gratum Consules, ut Indiculus & Ca­talogus à Bucherio editi, & Fasti Idatiani. Sed ite­rati honoris notam in Decio Victorius & Cassiodo­rus, ut saepe solent, omiserunt. Unde Annalium conditor primum Decio non minus quam Grato hunc Consulatum assignat, & Consulatum Decii secun­dum cum Grato putat fuisse sussectum, errore ma­nifesto. Nam in Codice Justinianeo lib. 3. tit. 22. Rescriptum Decii Imperatoris extat. Datum Decio II. & Grato Coss. Unde emendanda & huic rei ac­commodanda est subscriptio lib. 7. tit. 32. PP. V. Kal. Aprilis, Decio A. V. Grato Coss. Nam loco po­steriori pro V. legendum est, duabus virgulis solu­tis, II. Emendatio certa est: Decius enim num­quam quintum Consulatum attigit. Similis menda pariter tollenda est Cod. lib. 7. tit. 57. Gordiano A. V. & Pompeiano Coss. ubi legendum est, Gordiano A. II. Gordianus enim Augustus secundum Consul cum Pompeiano fuit, nec unquam tertium Consulatum iniit, nedum quintum. Alia etiam Constitutio pa­riter emendanda lib. 8. tit. 54. PP. Non. Martii De­cio A. I. & Grato Coss. Pro I. enim quin legendum sit II. dubitari non potest, quia nota unitatis Con­sulatui nunquam apponitur: sed Consulatus sine no­ta pro primo, tum in libris tum in nummis & in­scriptionibus, semper habetur. Ex his igitur Con­stitutionibus constat Decium II. & Gratum simul Consules, & quidem ordinarios, non suffectos, fuisse. Nam in Constitutionibus, & Rescriptis Imperatorum nulla suffectorum Consulum ratio ha­beri solet. Unde in Fastis MSS. apud If. Vossium, hoc anno Consules leguntur [...], hoc est, Decius Trajanus II. & Gratus. Et Cuspi­nianus. Ignotus, inquit, auctor ponit hoc loco, Decius II, & Gratus, quasi Decius prius fuerit Cos. suffectus. Quamobrem Decius anno superiori, occisis Philip­pis, se statim Consulem non minus quam Imperato­rem renunciavit; & hunc annum postea more veteri aperuit ac Fastos reseravit; & sumto Consulatu ordi­nario post fussectum, unde Cos. II. dictus est, & assumto, non filio suo Etrusco, sed Grato collega, quod etiam fieri solebat. Haec autem nummorum infcriptionibus luculentiffime confirmantur, quoties legimus de Decio. TR. P. Cos. II. & TR. P. II. Cos. III. & rursus TR. P. III. Cos. III. Quae ve­ra esse nullo modo possunt, nisi demus eum intra imperii sui annum primum, secundum Consulem fuisse; & intra imperii annum secundum, tertium Consulatum iniisse. Ad hujus igitur anni partem priorem pertinent hi Numismatum tituli Decio at­tributi, inter Graecos, [...]. TO B. inter Latinos TR. P. Cos. II. Et Inscri­ptio Africana apud Falconerium, Imp. Caes. C. Mes­sius Q. Trajanus Decius Invictus Pius Felix Aug. P: M. Trib. P. Cos. II.
  • II. His Consulibus, ipso anni initio, S. Cypria­nus iterum flagitatus & quaefitus, & saepius ad lco­nem petitus in Circo, in Amphitheatro, Domini­cae dignationis testimonio honoratus est. Tandem vero à Deo jussus secessit cum Victore diacono suo. Dicata enim in omnibus Deo mens, & fides divinis admo­nitionibus mancipata credidit se, nisi Domino latebram tunc jubenti paruisset, etiam ipsa passione peccare, ut loquitur Pontius. Quamobrem cum non appareret, proscri­ptus est, applicito & adjuncto Episcopatus nomine; cum publice legeretur, Si quis tenet vel possidet de bonis Caecilii Cypriant Episcopi Christianorum &c. Quod à ma­gistratebus [Page 14] factum esse puto circa medium mensis Ja­nuarii. Nam Carthagine, absente Proconsule, per­secutio primum exercebatur per Magistratus, qua aliqui in carcerem conjecti, alii mox extorres facti sunt: eandem vero severius postea exercuit Procon­sul ipse, cum Carthaginem venit, ut in aliis etiam civitatibus fieri solebat. Ita in oppido cui Superius antistes praesuit, Ninus, Clementianus, & Florus, qui violentiam Magistratus & populi frementis im­petum vicerant, postmodum cum apud Proconsu­lem poenis gravibus excruciarentur, vi tormento­rum subacti sunt, ut legimus Epist. quinquagesima sexta. Haec distinctio omnino observanda, quam saepe innuit Cyprianus, & de Aurelio aperte his ver­bis tradit. Parum fuerat sub oculis paucorum, quando ex­torris fiebat, congresium fuisse: meruit & in foro congredi clariore virtute; ut post Magistratus ctiam Proconsulem vinceret, post exilium tormenta superaret. Ceterum qui­dem hoc ipso mense; sub initio persecutionis, dum multi, confessione facta coram Magistratibus, in carcerem conjecti sunt, plures multo fidem dene­gabant; de quibus sic conqueritur Cyprianus Li­bello de Lapsis, Ad prima statim verba minantis inimici maximus fratrum numerus fidem suam prodidit. Et rur­sus, Quid illi qui a Magistratibus vespera urgente dilati sunt? Hi autem Lapsi, quibus opponebantur stan­tes, Christum negabant. Quorum alii etiam ido­lis sacrificabant, indeque dicti sunt sacrificati; alii vero ne sacrificarent praemium dabant, sed vel actis publicè habitis coram Magistratibus Christum nega­bant, vel absentes ut acta fierent mandabant, & li­bello accepto Libellatici dicebantur. Baronius hic miram historiam texit, dum secessui Cypriani haec statim subnectit. Sed & illud nefandum tunc accidit ut ex Clero Carthaginiensi quinque presbyteri desertores facti, sese ad persequendos fideles adjunxerint Magistratibus. Quod si verum esset, ut est per se prorsus incredi­bile, ab omnibus detcstandum, omnique verborum copia à Cypriano statim exagitandum fuisset; sed nihil habuit unde haec exculperet, nisi verba quae­dam anno sequenti scripta, eaque pessime intellecta, & miserrime detorta.
  • III. Dum haec Carthagine agerentur, Decius ty­rannus infestus Sacerdotibus Dei, Maximinum se­cutus qui solos Ecclesiarum antistites ut Evangelicae praedicationis auctores interfici jusserat, S. Fabia­num Romae Episcopum sustulit. Fabianus autem vicesimo die Januarii (non decimo octavo, ut Blon­dellus) martyrio coronatus est. Vetus Depositio martyrum, Decimo tertio Kalendas Februarii, Fabiani in Callisti. Vetus Pontificum Catalogus. Fuit tempori­bus Maximini, Gordiani, & Philippi, a Consulatu Ma­ximini & Africani usque Decio II. & Grato. Passus XIII. Kalend. Februarii, ut recte nuper hunc Catalogum edidit doctissimus Heinschenius. Eundem enim diem & Catalogus secundus ab eo primum editus exhibet, & Martyrologia agnoscunt. Et ex hoc Catalogi loco non tantum annus & dies obitus, sed & tempus sedis recte colligitur. Hinc enim patet Fabianum sedisse annos XIV. dies X. Additur qui­dem apud Catalogum mensis unus, sed haud recte. Nam idem docet Anterum Fabiani decessorem dor­miisse tertio Nonas Januarii Maximino & Africano Coss. At à tertio nonas, hoc est, tertio die Januarii A. D. CCXXXVI. quo illi Consules fuere, ad vicesimum Januarii A. D. CCL. Decio II. & Grato Coss. ne unus quidem mensis praeter annos XIV. & dies X. inveniri potest, nedum menses XI. ut hunc Cata­logi locum male corrigendo corruptius adhuc edidit Heinschenius. Neque sedit Fabianus annos XV. dies IV. ut tradit Annalium conditor. Res ipsa ita breviter se habere, ex antiquissimis Ecclesiae mo­numentis deprchenditur. Pontianus Papa exul de­portatus in insulam nocivam Sardiniam IV. Kal. Octobris, ibi discinctus est A. D. CCXXXV. Se­vero & Quintiano Coss. Anterus loco ejus ordina­tus est XI. Kal. Decembris iisdem Coss. & cum se­disset, mense uno, diebus duodecim (ut in secun­do Catalogo recte legitur) dormiit III. Nonas Ja­nuarii. Maximino & Africano Coss. A. D. CCXXXVI. Ejusdem mensis die undecimo Fa­bianus ei successit, & cum sedisset annis XIV. die­bus X. hoc anno CCL. die vicesimo Januarii mar­tyrio coronatus est. Post obitum S. Fabiani sedes vacat per unius anni, mensium IV. ac dierum XV. spatium, ut ex creatione successoris ejus Cornelii in­fra patebit. Mirum autem est plane quod docet Heinschenius, sedem vacasse mensibus IV. di [...]bus XV. adeoque Cornelium creatum esse circa IV. Ju­nii hujus anni CCL. Cum clare pateat ex literis Cle­ri Romani (quas ante mensem Augustum non fuisse scriptas constat) post excessum nobilissimae memoriae viri Fabiani nondum Episcopum propter rerum & temporum dif­ficultates constitutum esse. De qua Epistola, scilicet tricesima, loquens Pacianus, nondum Episcopum factum esse Cornelium cum illa scriberetur, docet. Cur igitur Novatianus tuus ne falso quiaem adhuc Episco [...] patu sacerdos, longe antequam Cornelius Romae Episcopus fieret, antequam sacerdotio ejus invideret haec suasit. Et rursum. Adhuc Cornelius, pro quo omnis haec vestra prorupit invidia, Episcopus non erat. Et revera ad Epi­stolas Cypriani recte concipiendas & explican [...]as, tanta, quantam nos ponimus, Romanae fedis vaca­tio prorsus necessaria est. Unde perspicitur quam tuto libro Pontificum fides adhiberi possit, qui tra­dit post obitum Fabiani cessasse Episcopatum dies sex.
  • IV. Mense Februario ineunte, si non excunte Ja­nuario, Moyses presbyter insignis Ecclesiae Roma­nae cum aliis in carcerem conjectus est. Vetustissi­mus Catalogus, Post passionem ejus (Fabiani) Moyses & Maximus presbyteri, & Nicostratus diaconus compre­hensi sunt & in carcerem missi. Neque enim diu post passion [...]m Fabiani hoc contigisse putandum est, quia Cyprianus eos hiberno tempore comprehensos esse, & surgentis b [...]lli impetus primos immobili robore atque inconcussa stabilitat [...] fregisse declarat. Quin­etiam Celerinus, cujus avia Celerina, & patruus & avunculus Laurentius, & Ignatius diu antca marty­rium passi fuerant, Moysi & Maximo fidei & vir­tutis comes fuit. Qui inter persecutionis initia fer­ventia cum Imperatore Decio congressus est, (quem Cyprianus ipsum infestationis principem & aucto­rem, Lucianus ipsum anguem majorem, metatorem Antichristi, tacito nomine app [...]llat,) & plurima tor­menta perpessus, per decem & novem dies custodia carceris septus in nervo ac ferro fuit. Dum autem persecutio Romae praesente Imperatore severius, Carthagine multo remissius per Magistratus exerce­batur, Cyprianus in seces [...]u suo delitescens, cum jam se incolumen sentiret, & eorum etiam quae Car­thagine agebantur certior factus esset, scripsit ad Clerum suum de disciplina & diligentia sua vice praestanda, ac praecipue de cura pauperum & quie­te plebis. Quippe hoc est d [...]tum Clero consilium cu­jus primo loco meminit in Epistola viccs [...]ma maxi­me notabili; & haec est Epistola & nobis & Pame­lio V. ex tredecim illis quas post [...]a ad Clerum Ro­manum transmisit, omnino prima. Paulo post seri­psit Epistolam VI. quae apud Pamelium est LXXXI. longe à suo loco, ut opinor, dimota. Missaautem est ad Confessores Carthaginienses, & revera est ex­hortatio ista quae confessoribus non defuit: cujus mentio sit & quidem secundo loco, in Epist. vicesima à nobis [Page 15] saepe memoranda. Tota enim haec Epistola sexta nihil aliud spirat quàm exhortationem ad martyrium alacriter subeundum; & est ejus generis prima, an­tequam tormenta venerunt, scripta; ac praeterea flo­rida est & generalis, qualem primam fuisse decuit. Sunt etiam a [...]a nec levis momenti argumenta, quae credere nos cogunt in secessu sub Decio, non in exi­lio sub Valeriano cam exaratam esse: quaeque, ne nimis leviter à communi sententia recessisse vidcar, referre non pigebit.
  • V. Primo Cyprianus, scriptor valde accuratus, hac Epistola absentiam suam, ad Confessores iisdem verbis excusat, quibus eandem ad Clerum suum jamjam excusaverat Epistola priori, & quibus ad eundem postea excusat. Ad Clerum modo dixerat. Et quoniam mihi interesse nunc non permittit loci conditio; ad cundem postea dicit, Utinam loci & gradus mei con­ditio permitteret, ut ipse nunc prasens esse possem: ad Confes­sores hic dicit, Saluto vos optans ipse quoque conspectu ve­stro frui, si me ad vos pervenire loci conditio permitteret. Eandem certe occasionem sive rationem absentiae ea­dem ubique excusandi formula satis indicat; ut eo­dem fere tempore, & sub iisdem circumstantiis tres has Epistolas haud immerito scripsisse videatur. Se­cundo fatetur Pamelius ex his verbis patere hanc Epistolam aut in secessu aut in exilio scriptam esse, quae etiam per se considerata potius secessum volun­tarium, quam exilium coactum & violentum indi­cant. Cum Curubi exul erat, sententia Proconsu­lis ut Carthagine praesens esset, non permisit; at in secessu suo nihil praeter conditionem loci, hoc est Carthaginis, quo minus illic tunc praesens esset, impedivit. Perperam enim Pamelius in istis ad Clerum literis locum interpretatur secessum, de quo queri non potuit debuitve: intelligit certe Cypria­nus locum in quo praesens esse, & iis interesse & conspectu eorum frui maxime concupivit; sed loci, hoc est Carthaginis, ubi persecutio jam fervebat, & gradus hoc est, Episcopatus, qui si ipse adesset Gentilium invidiam magis indies provocaret, conditio non per­misit. Haec mens Cypriani, hic animus in secessu fuit; aliter plane se excusat ad Confessores in me­tallo constitutos cum Curubi in exilio fuit, ubi re­legationem & loci praefinitionem & coërcionem ob­tendit Epist. septuagesima sexta. Gloria quidem vestra poscebat, beatissimi ac dilectissimi fratres, ut ad conspectum atque ad complexum vestrum venire ipse deberem, nisi me quoque ob confessionem nominis relegatum praefiniti loci ter­mini coërcerent. Tertio narratio ipsa de Rogatiano presbytero, quam sententiae nostrae adversari pu­tant, initio hujus persecutionis optime convenit. Nam primus hujusce turbationis impetus à plebe profectus est, quo tempore ipsum Cyprianum cla­more violento frequenter populus flagitavit; & eo­dem modo in hac Epistola Rogatianus cum Felicis­simo ferocientis populi impetum excepisse dicitur. His rationibus permotus Epistolam hanc ab extre­mo exilio Cypriani ad initium secessus revocandam putavi; neque argumentis Pamelii in contrarium moveor, quae hic haud dissimulanda duxi.
  • VI. Primo scripsit Cyprianus in exilio Epistolam ad Martyres in metallo constitutos. Sed eaedem, in­quit, Scripturae in hac & illa Epistola citantur. Ergo utraque in exilio scripta est. Maxime infirma est haec consequentia. Sed & illud unde infertur fal­sum est. Nam cum in illa ad Martyres Epistola de­cem loca S. Scripturae respiciat, ex illis unum tan­tummodo in hac tangit, eumque in alium finem ad­ducit. Alterum ejus argumentum à Baronio expli­catur, & dilucide proponitur his verbis, Cyprianus, dum Rogatiani presbyters tunc passi meminit, plane indicat non praeteritae persecutionis tempore, sed praesentis has à se scriptas fuisse literas. Nam Rogatianum superstitem fuisse aliis persecutionibus, ex aliis tunc datis literis satis manifeste apparet, ut & Felicisimum. Illud quidem de Felicis­simo addidit Baronius gratis, de quo nihil in aliis Cypriani literis legitur. Rogatianum presbyterum in vivi fuisse postquam persecutio Deciana Cartha­gine sedata est constat: eum autem martyrio coro­natum esse nondum liquet. Sed Rogatiani & Fe­licissimi un [...] die passorum natalis solennitas in tabulis Ec­clesiasticis consignata est VII. Kal. Novembris, inquit Ba­ronius. Illae autem Tabulae Ecclesiasticae nihil aliud sunt quam Martyrologium Romanum, & scripta Bedae, Usuardi & Adonis, aliorumque quorum omnium antiquissimus est Beda quem reliqui secuti sunt. Ceterum Beda has Cypriani literas laudat, & ex illis docet Rogatianum & Felicissimum mar­tyrio coronatos esse. Omnia itaque tandem redeunt ad solam Bedae interpretationem, quam ego incer­tam, imo falsam esse puto. Verba Cypriani haec sunt, Ut sequamini in omnibus Rogatianum presbyterum, viam vobis ad gloriam temporis nostri religiosa virtute & divina dignatione facientem: qui cum Felicisimo fratre quie­to semper & sobrio excipiens ferocientis populi imperum, pri­mum hospitium vobis in carcere praeparavit, & metator quo­dammodo vester nunc quoque vos antecedit. Ex quibus verbis nemo certe colligere potest Felicissimum tunc Martyrem fuisse, quem tantum fratrem vocat Cy­prianus, Laicum fuisse indicans, quietum quidem & sobrium, ac praeterea nihil. Quod si martyrium passus tum fuisset Felicissimus nunquam sine laude & insigni titulo eum nominasset. Imo vero neque Rogatianum ipsum tunc Martyrem aut defunctum fuisse indicat. Nihil enim aliud dicit quam presby­terum illum cum fratre primum caeteris Confessori­bus hospitium praeparasse, atque adeo metatorem quodammodo eorum fuisse; eundem etiam, eo ipso tempore quo scripsit, viam eis ad gloriam temporis fa­cere religiosa virtute & divina dignatione, atque iisdem eos adhuc antecedere. Clare igitur ostendit Rogatia­num senem adhuc vivere, optimumque se exem­plum caeteris Confessoribus praebere, adeoque eum in omnibus sequendum docet.
  • VII. Cum jam haud pa [...]ci qui nomen Christi pri­mo confessi sunt in carcerem fuissent conjecti, ad quos Cyprianus praedictas literas ded [...]rat: alii ob si­milem coram Magistratibus confessionem extorres potius facti sunt & eorum bona in fiscum redacta, circa hoc tempus, ut patet ex literis de Mappalico, mense Aprili scriptis, Gloriata est nuper quidem Eccle­sia, cum confessione perstante suscepta poena est, quae confes­sores Christi fecit extorres. Quibus verbis & quando fa­cti, & quales essent qui extorres dicebantur, osten­ditur. Baronius quidem eos à Cypriano extorres dictos esse docet, qui ne fidem proderent, relictis omnibus alio commigrabant, sive qui ne Christum negare cogerentur, dimissis omnibus se subtrahe­bant; sed aperte fallitur: ut ex loco citato constat. Certe Cypriano extorres sunt qui nomen Christi co­ram Magistratibus libere confessi, patria per eosdem magistratus expulsi sunt: quae expulsio in poenam confessionis & irrogata & accepta est, de qua gloria­ta est, inquit Ec [...]lesia, propter confessionem praece­dentem, & poenam exilii subsequentem, non prop­ter secessum aut substractionem sui, aut proscrip­tionem inde sequentem. Extorres enim non mi­nus Confessores erant, quam qui in carcerem con­jecti sunt: quod clarissime ostendit Cypriani adver­sus Lapsos pacem praepropere flagitantes, Ep. de­cima nona. Caeterum quam irreligiosum est, & ipsis quoque festinantibus perniciosum; ut cum extorres facti & parria pulsi, ac bonis omnibus spo [...]ati nondum ad Ecclesiam redie­rint, quidam de Lapsis Confessores ipsos pravenire, & ante [Page 16] ad Ecclesiam introire festment. Idem etiam clare illu­strat exemplo Aurelii, quod ante tetigimus. Gemino hic agone certavit, bis confessus, & bis confessionis suae vi­ctoria gloriosus: & quando vicit in cursu factus extorris, & cum denuo certamine fortiore pugnavit. Extorres igitur erant non qui, ne Christum negarent, se subtrahe­bant, sed qui apud magistratus Christum libere pro­fessi, in poenam confessionis per eosdem patria pulsi sunt quales erant Aurelius, Statis, & Severianus, aliique qui Carthagine pulsi Romam profecti sunt, quos Celerinus nobilis Confessor collegas suos, & confessores, & extorres vocat.
  • VIII. Mense Martio incunte, rursus ad Clerum suum Epistolam scribit Cyprianus, quae quidem Pa­melio est XXXVI. nobis autem VII. in qua rursus se incolumem esse profitetur, rursusque de cura pau­perum, etiam peregrinorum, & quiete plebis agit: & cum summa communis per clericos distributa jam deficere potuerit, quantitatem suam pauperibus of­fert, & ne illa statim deficiat supplet, & quod ni­hil novi adhuc contigerit, ut opinor, nihil his addit. Has literas respicit non minus quam priores Epist. vicesima quae consilii Clero dati mentionem facit, eas­demque manifeste respicit Ep. decima quarta. Cir­ca idem tempus acceptis Cleri Romani literis, tum ad se proprie tum ad Clerum suum datis, utrisque statim respondet; estque haec Epistola IX. cui im­mediate praeponitur illa Cleri Romani ad Clerum Carthaginiensem; quia hoc solenne est, ut literae ad quas respondetur suis responsis praefigantur. Literae autem ad ipsum Cyprianum datae desiderantur; quas Rigaltius à Clero Romano scriptas putat ante Cy­priani secessum, & ante persecutionem in Africa or­tam. Sed facile refellitur, cum illae missae sint per Clementium, à quo didicerat Clerus Romanus, qui eas exaravit, jam ante secessisse Cyprianum; idem­que Clerus simul testetur, non à se missum esse Cle­mentium ad Clerum Carthaginiensem, sed è contra­rio, Didicimus, inquit, secessisse benedictum Papam Cy­prianum a Clementio subdiacono qui a vobis ad nos venit. Et illa igitur ad Cyprianum, quae non extat Episto­la, & haec ad Clerum Carthaginiensem, quae à Mo­relio primum edita est, per eundem Clementium a Clero Romano uno & eodem tempore missae sunt, iisque una & eadem Epistola respondit Cyprianus, & utramque se ab eodem Clementio accepisse testa­tus est. Certe eodem fere tempore & Romae & Carthagine orta est persecutio Deciana; & circa idem tempus Fabianus Romae passus est, & Carthagine secessit Cyprianus, ut totius historiae feries testatur. Lombertus quidem recte utramque Epistolam simul missam esse animadvertit; sed cum tertiam à Celeri­no per eundem Clementium ad Lucianum missam esse putet, ejus sententiam nullo modo probare pos­sum, ut mox dicetur, ubi de tempore, quo scripsit Celerinus ille, plenius agetur.
  • IX. Sub initio Aprilis, ut videtur, Proconsul Africae, quisquis ille fuit, venit Carthaginem: cu­jus adventu duobus modis persecutio, hactenus per Magistratus exercita, valde exacerbata est. Nam primo hoc potissimum tempore ad tormenta ventum est; & qui coram Proconsule Christianos se professi sunt, non jam extorres fiebant, sed vel statim tor­mentis subjiciebantur, vel carceribus inclusi sunt ut mox torquerentur, vel morte crudelissima afficie­bantur. Dum corpora Martyrum nunc flagella scinde­rent, nunc contunderent fustes, nunc equuleus extende­ret, nunc ungula effoderet, nunc flamma torreret. Tunc Saturninus in poena ungularum fortiter confessus est, & mox Romam petiit. Secundo Proconsul Con­fessores in carceribus constitutos gravius multo ve­xandos esse decrevit. Hoc ad Celerinum literis suis indicat postea Lucianus, cum jussi sumus, inquiens, secundum praeceptum Imperatoris fame & siti necari. De­cimo sexto hujus mensis coram Proconsule cruciatus est Mappalicus, & decimo septimo die martyrio co­ronatus, ut Martyrologia testantur, & quidem cum sociis circa idem tempus passis. Nam qui ex illis in mensem Februarium a Martyrologis conjiciuntur, eos alieno loco positos esse, ut plerumque fit, ex ipso Cypriano facile cognoscitur. Post martyrium Mappalici statim literas ad Martyres & Confessores dedit Cyprianus (ut ex eo pater, quod ipsis tan­quam documentum praesens praelium commendavit;) optans & exhortans ut istum beatissimum martyrem comitesque in fide stabiles sectarentur. Et haec est Epistola X. Scripsit etiam ad Clericos De precando Deo Epistolam XI. quae tempus ipsum quo scripta est pluribus indicat: ut ubi inquit, tormenta venerunt, ut de re recenti: & loquitur praesentis pressurae con­flictatione, utantea de praesente praelio; eosque ad quos scribit, positos esse docet inter plangenium ruinqs, & timen­tium reliquias, ut matrem Ecclesiam ante descripse­rat plangentem ruinas & funera plurimorum. Quae omnia eidem tempori & rerum statui plane conveniunt. Quamobrem nullo modo viro docto, qui nuper hanc Epistolam in annum sequentem rejecit, assentiri possum; praesertim cum ipse Cyprianus Epist. vi­cesima sub aestate hujus anni certissime scripta, ha­rum literarum mentionem clare faciat; Nec univer­sae fraternitati ad deprecandam Dei misericondiam allocu­tio & persuasio nostra defuit. Nam quamvis ad Cleri­cos scriptae sint, ut titulus praefert, & observa­vit Augustinus: Cyprianus tamen illis in manda­tis dedit ut universae fraternitati communicaren­tur. Sic enim eos alloquitur, Nec ipsi utique apud vos hanc Epistolam teneatis occultam, sed legendam fra­tribus suggeratis; & gravem addit comminationis sententiam, Intercipere enim quibus nos Dominus ad­monere & instruere dignatur, ejus est qui admoneri & in­strui fratrem suum nolit. Hoc igitur tempore scriptam esse Epistolam XI. arbitror, cum Baronio: qui ta­men cum putat hinc demonstrari posse Decium an­num tantummodo unum ac menses tres imperasse, idque ex sede adhuc vacante, & morula praedicta, post quam pax ventura erat, fugit eum omnino ra­tio; nam decem mensibus, antequam haec Epistola scripta est, Decius purpuram sumserat, & annum integrum postquam scripta est, sedes vacavit, & Cornelius Romae sedit diu ante necem Decii. Ne­que vero pax illa, quae post morulam ventura erat, de statu illo Ecclesiae qui post mortem Decii conti­git, intelligenda est; sed de sedata persecutione, quae haud diu post secuta est; quam pacem ipse Cy­prianus alibi appellat, qui visionem suam optime in­terpretari potuit.
  • X. Mense Maio Cyprianus, qui jam binas literas de iis qui tormenta passi sunt scripserat, scribit ad Clerum suum de Confessoribus, qui sub Proconsule in carceribus gravius vexati sunt, Epist. XII. quae Pamelio est XXXVII. sed multo rectius à Baronio & Lomberto ad haec tempora refertur. Mandat e­nim ut corporibus omnium qui etsi torti non sunt in carcere tamen glorioso exitu mortis excedunt, impertiatur & vigilan­tia & cura propensior. Monet etiam ut dies eorum qui­bus excedunt annotarentur, ut eorum commemorationes in­ter memorias Martyrum celebrari possent. Quae duo sa­tis ostendunt hanc Epistolam tum scriptam esse, cum jam in carcere plures mortui essent, & quotidie mo­rerentur: quod tempus Luciani literae ad Celerinum satis indicant. Pamelius ipse fatetur in quatuor MSS. exemplaribus tredecim Epistolarum, quarum sit mentio Epis­tola vicesima descriptum reperiri, in quo haec primo loco posita est; sed hanc earum numero exemit [Page 17] quasi nullum locum habere inter tredecim potuerit, quia prima non erat. Circa hoc tempus, ut vide­tur, Proconsul sanguine Martyrum satiatus Cartha­ginem reliquit; ut in aliis potius civitatibus Chri­stianos paulo mitius persequeretur. Certe ab hoc illius discessu persecutio multo mitius indies per Ma­gistratus Carthagine exercita est. Nam post haec tempora ut de Proconsule, ita de tormentis, aut ve­xatione in carcere nulla mentio fit. Imo statim ex­torres nonnulli minus constantes praepropere reversi sunt, & cum aliis aliquibus Confessoribus carcere jam liberatis nimis sibi indulserunt, & Lapsinimiam licentiam arrogarunt; de quibus omnibus posterio­res sanctissimi Antistitis literae queruntur. Caete­rum Cyprianus mense Maio jam affecto iterum ad Confessores literas dat post eas quas jampridem scri­pserat verbis exultantibus congratulatus, hoc est, post Epistolam decimam, quae sic incipit, (Exulto laetus & gratulor, fortissimi ac beatissimi fratres) quamque pe­riisse Pamelius, Baronius & Lombertus frustra sus­picati sunt. Tres enim Epistolas à se ad Confesso­res ante illam in causa Lapsorum scriptas satis aperte indicat Epistola vicesima; primam ante tormenta, quae sexta est, secundam inter tormenta, quae deci­ma est; tertiam post gravem vexationem carceris, post paucorum extorrium reditum; quae haec XIII. est, & inter tredecim una. Unde Moyses & Maxi­mus, visis tredecim Epistolis ad Clerum Romanum missis, Cyprianum maxime laudarunt, quod literis Confessores frequenter corroborasset. Nullo igitur modo viro docto assentiri possum, qui nuper hanc Episto­lam ad annum sequentem relegavit, cum ad eam clare alludat Epistola vicesima his verbis, Nec extor­ribus quando oportuit objurgatio defuit. Nam his ipsis li­teris Confessores jubet quosdam numerum suum in­ficientes objurgare, inter quos ille numeratur, qui in eam patriam unde extorris factus est regreditur, ut depre­hensus non jam quasi Christianus, sed quasi nocens pereat. Haec certe extorrium objurgatio fuit, quando opor­tuit, hoc est, non quando extorres facti sunt & pa­tria pulsi, tunc enim laude digni erant, & à Cy­priano maxime laudati sunt; sed quando immaturo tempore regressi legum sententiae temere se obno­xios reddiderunt. Frustra igitur vir idem doctus, Epistolam quandam à Cypriano ad Extorres proprie datam esse, & cum aliis periisse tradit.
  • XI. Mense Junio ineunte, cum accepisset à qua­tuor compresbyteris suis literas, quae illi minime, ut conjicio, placebant, optimus Antistes ad Clerum suum scribit Epistolam XIV. artificiosam plane & pungentem. Nam primo dolorem suum exprimens ob tempestatem nuper infestam, quae non tantum plebem ex maxima parte prostraverat, sed & Cleri portionem sua strage per [...]trinxerat, & praesentiam suam, quae mitiori tempore expectari potuit, quam­que circa Ecclesiae gubernacula utilitas communis exposcebat, solius Tertulli consilio, qui ad ipsum saepius scripserat, excusans, curam non tantum pau­perum, sed & Confessorum, qui è carcere jam pro­dierant eis commendat. Tum vero Confessores ipsos objurgat & corripit, non tantum propter pravos & malos mores, sed etiam quod quosdam audisset im­probe & insolenter discurrere ad ineptias vel ad dis­cordias vacare. Unde Lapsorum petulantiam jam se sensisse indicat. Neque dubitandum est quin qua­tuor presbyteri, Donatus, Fortunatus, Novatus, & Gordius de recipiendis Lapsis ad eum scripserint, ad quod solum se rescribere nihil potuisse profite­tur. Haec, ut opinor, controversiae de Lapsis ori­go fuit, quae ei postea maximam molestiam creavit. Nam hoc ipso mense, cum Lapsi exambirent ad Martyres passim, Confessores quoque importuna & gratiosa deprecatione corrumperent, & presbyteri aliqui, (quatuor ut puto, illi superius nominati) Lapsis nondum poenitentia acta, nondum exomo­logesi facta, Eucharistiam darent; statim tres Epi­stolas scripsit, ut ipse Epistola vicesima testatur, primam ad Confessores, quae est XV. secundam ad Clerum, quae est XVI. tertiam ad plebem, quae est XVII. Hic enim ordo servandus fuit, quem Au­ctor ipse servavit: quamvis has tres Epistolas eodem tempore missas fuisse appareat. Quibus omnibus maxime contendit, ne paxilli Lapso daretur, ante­quam mater Ecclesia pacem a misericordia Dei prior sume­ret. Sed postea Cyprianus, cum secum reputasset aestatem jam coepisse, quod tempus infirmitatibus assiduis & gravibus eam gentem infestare solebat; paululum recessit à severitate prioris sententiae, & ad Clerum suum Epistolam scripsit XVIII. mense hoc Junio exeunte, statim post solstitium aestivum, quod ea aetate 23. Junii contigit. Hoc autem tempus ae­statis jam coeptae diligenter notandum est, utpote tum ad priores, tum ad posteriores hujus anni lite­ras recto ordine disponendas maxime utile. Nam & optime convenit cum tempore martyrii S. Fa­biani mense Januario passi, & Mappalici mense A­prili, & reliqua interstitia mire illustrat. Neque aliud fundamentum per menstrua spatia Cypriani literas digerendi, certius reperiri potuit. Hac igi­tur infestae anni tempestatis occasione arrepta, cum proculdubio & Lapsi, & Presbyteri illis faventes, consilium sibi datum à Clero Romano contra sen­tentiam Cypriani urgerent, ipse temperamentum hisce literis proposuit, consilio Cleri Romani ma­xime accommodatum, quod tribus partibus con­stat. Primo, ut Lapsi incommodo aliquo & infirmita­tis periculo occupati, non expectata Episcopi praesentia, a­pud presbyterum quemcunque vel etiam diaconum exomo­logesin facere possent, & pacem accipere: Secundo, ut alii etiam Lapsi praesentia Cleri foverentur & solatio fo­cillarentur, & ad veram poenitentiam perduceren­tur. Tertio, ut Catechumeni sive Audientes, ad­prehensi infirmitate, sive periculo praeventi, non destitue­rentur quo minus misericordiam Domini consequi pos­sent. Quae omnia literis Cleri Romani maxime conformia sunt, & ad praesentis temporis cir­cumstantias à Cypriano prudentissime accommo­data.
  • XII. Mense Julio ineunte, Presbyteri & Diaco­ni Carthaginienses, cum ad literas Antistitis sui ni­hil adhuc rescripsissent, negligentiae tantae Epistola priori merito accusati, literis se suis ad Cyprianum datis excusant quae non extant, quibus ille statim respondit Epistola XIX. Et cum illi significassent, quosdam adhuc communicationem accipiendam festinanter urgere, & in hac re formam dari desiderassent, standum sententiae suae putavit, neque ab iis, quae proximis li­teris ad hanc rem satis plene scripserat, ullatenus re­cedendum. Quam constantiam & observandam, & literis ad Antonianum dignam repetitione duxit. Cumque Cyprianus tredecim jam Epistolas ad Car­thaginienses è secessu suo dedisset in quibus rerum omnium ad Ecclesiae suae tempora sane difficillima pertinentium curam ostendisset, tempus jam adve­nisse ratus est, quo se suaque Clero Romano faci­le probare posset. Quamobrem nunc tandem, non tantum secessum suum excusat, quem notasse Clerus Romanus literis ad Clerum Carthaginien­sem scriptis videbatur; sed sinistris etiam rumori­bus, quos adversarii sui & Lapsorum socii procul­dubio Romae spargendos curaverant, per Episto­lam XX. occurrit, ut ex hoc ejus initio pa­tet; Quoniam comperi, fratres carissimi, minus simpli­citer & minus fideliter vobis renunciari, quae hic a nobis [Page 18] gesta sunt & geruntur, necessarium duxi has ad vos literas facere, quibus vobis actus nostri, ac disciplinae & diligentiae ratio redderetur. Quae enim à Cypriano jam gesta fuerant, & adhuc gerebantur, non potuerunt male Romanis renunciari, antequam illi primam Episto­lam scripserunt. Tunc enim tantum illis inno­tuit Cyprianum secessisse, & quid Carthagine a­geret Clerus, absente Episcopo, aut Episcopus ipse in secessu suo, nondum noverant; ideoque eos illis literis officii sui tantummodo admonent, & quid ab ipsis Romae, sede vacante, factum fuerat, osten­dunt, suum illis exemplum proponentes. Quare ut sinistram de se famam Romae sparsam dilueret Cyprianus, tredecim Epistolas ad Clerum Roma­num transmisit, quas è secessu ad Clerum & Con­fessores & Plebem suam intra paucos menses dede­rat, & breviter earum argumenta hac una Epistola tetigit; unde illae à nobis facile dignosci & à reliquis distingui potuerunt. Harum tredecim Epistolarum decem congessit Pamelius & huic praefixit: illis u­nam addidit Baronius: ex illis octo tantum agnoscit Lombertus. Ego vero non dubito quin tredecim illae omnes à nobis sint repertae, & secundum sua tempora dispositae, & huic recte praefixae. Quin­etiam puto eas omnes ideo conservatas fuisse, cum haud paucae perierint, quod in unum fasciculum collectae & ad Clerum Romanum transmissae, tum Romae, tum Carthagine ab omnibus legerentur. Antequam autem hae literae Romam pervenerunt, Clerus Romanus ad Clerum Carthaginiensem, Moy­ses & reliqui Confessores Romani ad Confessores Carthagine constitutos literas dederant, quae non extant, earum tamen argumenta satis nota sunt. Nam ut Cyprianus ipse testatur, in illis Euangelii ple­nus vigor & disciplina robusta legis dominicae continebantur. Ut Clerus Romanus proximis literis significat, in illis sententiam dilucida expositione ipsi protulerant de li­bellaticis & sacrificatis; ne properata nimis remedia uti­que non profutura praestarentur. Et Confessorum literas suis conspirasse indicat, qui severitatem Euangelicae disciplinae protulerunt, & illicitas petitiones ab Ecclesiae pudore revocarunt. Haec ad Clerum Carthaginiensem à Clero & Confessoribus Romanis tam opportune scripta Cyprianum laborantem & contra invidiae impetum totis fidei viribus resistentem multum ad­juvabant.
  • XIII. Jam enim literae Luciani Confessoris pro­dierant, quae Lapsis universis pacem dederant, & non tantum Cypriano, sed & in reliqua provincia per aliquot civitates Episcopis, magnam molestiam creaverant. Quod ne lateret Clerum Romanum, quem ex literis proximè datis in eadem secum fuisse sententia perceperat, adeum scripsit Epistolam vice­simam septimam mense Augusto ineunte, eique sub­junxit ipsas Luciani literas, cum quinque aliis Epi­stolis ad eandem rem pertinentibus, quas omnes ad sua tempora deduximus, & vicesimae septimae prae­figendas curavimus. Nam inter has sex Epistolas illa Celerini ad Lucianum primo loco scripta est, circa finem Aprilis, ut opinor. Vir doctus eam mis­sam fuisse putat simul cum literis Cleri Romani ad Cyprianum de excessu Fabiani per Clementium; sed ei assentiri non possum. Illae enim sine dubio missae sunt haud diu post martyrium Fabiani, qui vicesi­mo die Januarii passus est: & Cyprianus in responso suo fatetur rumorem tantum in Africa de ejus excessu incertum fuisse, antequam eas literas accepit. Mis­fas igitur fuisse literas illas per Clementium mense Februario fateamur necesse est. Apparet autem Ce­lerinum non nifi post Pascha literas suas ad Lucia­num dedisse. In illis enim ipse significat se, in laeti­tia Paschae flevisse die & nocte, in cilicio & cinere lacry­mabundum dies exegisse, qui certe dies diem Paschatis sequebantur. Quinetiam sexaginta Confessores Car­thagine extorres Romam jam venerant, quibus omnibus Numeria & Candida, (quae circa Pascha lapsae fuerant) ut poenitentiam suam per opera ex­primerent, aliquamdiu jam ministraverant. Imo non tantum Montanus de carcere, sed & Saturni­nus (qui in poena ungularum fortiter Carthagine confessus fuerat) jam Romam pervenerat. Et Nu­meriae & Candidae utpote lapsarum, & jam poeni­tentium, causa in presbyterio Romano audita fue­rat, antequam Celerinus scripsit. Quippe haec oc­casio scribendi fuit, ut illis sub poenitentia Romae constitutis atque detentis à Confessoribus Carthagine peccata remitterentur.
  • XIV. Observandum enim est haec omnia Romae facta esse, & Celerinum inde has literas misisse; quamvis Rosweydus vir sane doctus dixerit rationes non deesse, quibus ostendatur Celerinum Romae non scripsisse. Quaenam rationes illi fuerint nescio: ego certe nullam video. Exploratum enim est Lu­cianum, ad quem Celerinus scripsit, Cartha­gine tunc fuisse: Celerinum autem Romae primo cum ipso Decio fortiter congressum esse. Qui se tantum audivisse dicit Lucianum penes Magistratus, hoc est, Carthagine, esse confessum; eumque de operibus Numeriae & Candidae, quae secum erant, auditurum spondet. Qui earum causam jam auditam fuisse docet: & Praepositos praecipisse tantisper eas sic esse, donec Episcopus constituatur: quod de sede Romae vacante necessario intelligitur. Qui Nume­riam & Candidam tradit Confessores in Urbem leva­visse, qua voce Romam ipsam indicari norunt eruditi. Qui denique scribit Etecusam ascendisse usque ad Trianfacta, sive Tria Fata, quod nomen loci erat in foro Romano, Procopius Gothicorum libro pri­mo de Jano, [...]. Anastasius de Honorio Papa, Fecit Ecclesiam beato Adriano (vel Aeriano) Martyri in tribus fatis. Idem ejusdem loci bis in Adriano me­minit. Neque mirum est in Cypriano Trianfacta legi, cùm etiam apud Anastasium pro Tribus fatis, MSS. aliqui Tribus factis repraesentent. Quamobrem constat Epistolam Celerini Roma ad Lucianum scri­ptam esse; &, ut arbitror, sub finem Aprilis vel initio Maii: cui respondit Lucianus mense Maio jam affecto; post excessum omnium Martyrum, quorum ipse meminit; & quidem tredecim diebus post mor­tem eorum, qui in carcere defuncti sunt. Nam Vir doctus, qui eum respondisse autumat [...] pridie marty­rii Mappalici, quia meminit Mappalici in quaestio­ne quasi mandantis ut pax daretur Numeriae & Can­didae, supponit Celerinum id dixisse quod nequa­quam dixit. Mappalicum scilicet mandasse nomi­natim ut Numeriae & Candidae pax daretur. Cum Mappalicus tantum domestica pietate commotus, matri suae & sorori, quae lapsae fuerant, mandaverit pacem dari ut Cyprianus ipse testatur. Et quidem Pauli nomine praecipue utebatur Lucianus; neque Paulum puto Numeriam aut Candidam nominasse: nam his lite­ris nihil aliud petit ipse Lucianus, quam ut pacem habeant secundum praeceptum Pauli non tantum hae, sed & quaecunque ad animum suum pertinere nosce­bantur.
  • XV. Lucianus etiam paulo post, mense Julio, cum Cyprianus tum ad Confessores, tum ad Clerum, tum ad plebem scripsisset nemini lapso pacem dan­dam esse, antequam à Deo pax daretur Ecclesiae, & postquam eas literas ad Clerum Romanum transmi­serat, scripsit ad ipsum Cyprianum literas, univer­sorum Confessorum, qui adhuc supererant nomine, se [Page 19] universis pacem dedisse, de quibus apud eum ratio constite­rit, quid post commissum egerint, & ab eo postulavit, ut haec forma per eum aliis Episcopis innotesceret; quae res ei majorem conflavit invidiam, & in provincia per ali­quot civitates in Praepositos impetus multitudinum inde factus est. Haud diu post Caldonius, qui non temere pacem dandam putavit, literis suis Cypria­num consuluit quid in eorum causa facere oporte­ret, qui primo sacrificaverant, & iterum tentati ac pro confessione nominis extorres facti pacem petebant. Cui re­scripsit, lapsis illis impertiendam esse pacem Epi­stola XXV. eique adjunxit quinque Epistolas de hoc negotio ad suos datas, quas ante ad Clerum Romanum, & ad aliquot Episcopos suae provinciae transmiserat. Tum vero Clerum suum harum re­rum certiorem facit, legisse se literas Luciani sub universorum Confessorum nomine scriptas, instan­dum tamen esse Epistolis ad eos proxime factis: ac­cepisse se etiam literas à Caldonio collega suo, ei­que rescripsisse, & utriusque Epistolae exemplum huic XXVI. adjunxisse; Denique scripfit Episto­lam XXVII. mense Augusto ineunte, ad Clerum Romanum, ut ante diximus. Scripsit etiam eodem tempore ad Moysen & Maximum reliquosque Con­fessores Romae in carcere constitutos Epistolam XXVIII. Et haec est prima à Cypriano ad eos Confessores scripta, ut ex ipso initio patet, Gloriam fidei & virtutis vestrae, fortissimi ac beatissimi fratres, jam­pridem de opinione cognoveram, quod notandum fuit contra ordinem Pamelii, qui huic aliam, diu post exaratam, manifesto errore praeposuit. De his lite­ris ipse ad Antonianum sic loquitur, Quod etiam Ro­mam ad Clerum tunc adhuc sine Episcopo agentem, & ad Confessores Maximum presbyterum, & caeteros in custo­dia constitutos, nunc in Ecclesia cum Cornelio junctos ple­nissime scripsi. Ut autem hae literae solenniter, juxta morem Ecclesiae, mitterentur; Cyprianus fecit Le­ctorem Saturum & Hypodiaconum Optatum Con­fessorem, easque per eosdem misit; cujus rei statim Clerum suum certiorem facit Epistola XXIX. Et haec vera est secundae Epistolarum Sylloges ra­tio.
  • XVI. Mense Augusto exeunte, Clerus Roma­nus scribit ad Cyprianum literas, non quidem illas quas voluit Pamelius, sed quas primo Baronius, & post eum Lombertus suo loco recte restituit. Haec autem est Epistola XXX. post literas de Fabiani martyrio prima à Clero Romano ad Cyprianum proprie data, ut ex ipsa patet, & ex mentione lite­rarum Cypriani ad se cum excusatione facta, & ea­rum etiam quae ad Confessores Romanos eodem tem­pore scriptae sunt & missae per Saturum & Optatum. Illae enim, quas male praetulit Pamelius, respon­dent ad literas missas postea per Fortunatum. Et miror equidem doctissimum Valesium affirmare po­tuisse scriptam esse hanc Epistolam, cum jam Moy­ses annum in carcere exegisset: idque ex Cypriani Epistolis ad Moysen prius datis aperte colligi. Nam una tantum Epistola ante hanc à Cypriano ad Moy­sen data est; & illa, quae annui spatii mentionem facit, diu post hanc scripta est. Sunt autem hae Cleri Romani literae praeclare scriptae, & literis ipsius Cypriani pene aequandae; ex quibus de inge­nio & eloquentia Novatiani judicium ferri potest. Ille enim hanc Epistolam exaravit, ut patet ex ipso Cypriano ad Antonianum; dum recitatis harum li­terarum ipsissimis verbis subjungit, Additum est etiam Novatiano tunc scribente, & quod scripserat sua voce reci­tante, & presbytero Moyse, tunc adhuc Confessore, nunc etiam Martyre subscribente, ut Lapsis infirmis & in exitu constitutis pax duretur. Ita haec verba exposuit opti­mus hujus Antistitis interpres S. Pacianus Ep. 3. ut in Praefatione diximus. Huic autem Epistolae subjectae erant literae, quas Clerus Romanus in Si­ciliam quoque miserat, quae desiderantur. Adje­cerunt etiam Confessores Romani literas suas, eas­que per Saturum & Optatum eodem tempore mise­runt. Et est haec Epistola XXXI. primo loco à Confessoribus ad Cyprianum scripta, ut ex ipsa sa­tis aperte pater. Ne quis autem miretur, cur tam sero Clerus & Confessores Romani ad Cyprianum rescripserint; notandum est, Clerum Romanum, cum jam quid in Africa circa causam Lapsorum actum fuerat, à Cypriano didicissent, eidem ne­gotio curam maximam adhibuisse. Nam ipsi diu & quidem multi, cum quibusdam Episcopis vicinis, & quos ex aliis provinciis longe positis persecutionis istius ardor eje­cerat, consilium inierant, temperamentum quaerentes, & anxie curantes, ut nec pronam suam improbi homines lau­darent facilitatem; nec vere poenitentes accusarent quasi du­ram crudelitatem.
  • XVII. Cyprianus his literis mense Septembri ac­ceptis statim ad Clerum suum scribit, iisque tum suarum tum illorum literarum exempla transmittit, & mandat ut omnibus facultatem transcriptionis con­cederent; unde factum est ut literae à Novatiano scriptae per totum mundum missae, & in notitiam omnibus Ecclesiis & universis fratribus perlatae es­sent. Non, quod tantam in sede Petri inesse auctor [...]a­tem omnes intelligerent, ut universus longe lateque diffusus Catholicus Orbis sibi servandum esse indubitatum haberet, quod sciret a Petri cathedra dimanare, ut pro more suo loquitur Illust. Cardinalis, nec unquam minus fe­liciter, quam cum de nostro Antistite agitur. Hoc enim ideo tantum literis à Novatiano scriptis conti­git, quia earum, ut & trium reliquarum, exempla transcripta & ad alias plures Ecclesias missa erant. Nec in alium finem illa missa sunt, quam ut in Ec­clesiarum statu quoquo modo interim componendo servaretur una fidei consensio, ut Cyprianus ipse testatur. Vidit haec, opinor, acutissimus Cardinalis, idcoque hanc Epistolam XXXII. ab illis de quibus diximus lite­ris, & à Clero & à Moyse datis disjunxit, ac poste­rioribus à solo Clero scriptis & per Fortunatum red­ditis male subjunxit; & plane contra mentem Cy­priani, qui hoc ipso loco quatuor Epistolarum di­serte meminit, duarum à se, duarum etiam à Clero & Confessoribus Romanis datarum, & omnes per Saturum missas fuisse indicat: unde Lombertus hanc Epistolam recte huic loco restituendam esse censuit. Interim Cyprianus duas à diversis lapsis, his quidem quietis & verecundis, illis autem temerariis & ar­rogantibus Epistolas acceperat, quae desiderantur, sed earum argumenta noscuntur: nam arroganti­bus statim respondit Epistola XXXIII. ut singulo­rum nomina ad se transmitterentur, postulans. Ce­terum eodem fere tempore contigit, ut Gaius Did­densis, Presbyter & Diaconus ejus frequenter cum Lapsis communicarent & eorum oblationes offer­rent, & ab Episcopis moniti non desisterent; unde Clerus Carthaginiensis consilio Episcoporum, qui praesentes erant, eis non communicandum esse cen­suit. De qua re Cyprianus certior factus, scribit Epistolam XXXIV. ad Clerum suum, eorum sen­tentiam confirmans, & ut idem in posterum fieret mandans.
  • XVIII. Mense Octobri ineunte, ne quid lateret Clerum Romanum, quod à se in causa Lapsorum, qua tantopere omnes Ecclesiae premebantur, ge­stum fuerat, Cyprianus scribit Epistolam XXXV. eamque per Fortunatum hypodiaconum Romam mittit, simulque exemplum literarum Lapsorum petulantium, cum responso suo, & literarum suarum de Gaio Diddensi transmittit: ut esset ipsis [Page 20] circa utilitatem Ecclesiasticae administrationis com­mune consilium. Et per eundem Fortunatum de Privato Lambesitano, Episcopo quidem, sed hae­retico, eos monuit. Mense Octobri exeunte, Cle­rus Romanus literis Cypriani per Fortunatum red­ditis respondet Epistola XXXVI. Lapsorum petu­lantiam condemnantes, & illius vigorem laudantes, significantesque de Privato haeretico nihil metuen­dum esse, cum ipsi antehac vexillarium ejus (non Felicissimum, ut male conjicit Pamelius, sed nescio quem Diaconum ejus) subrepere conatum rejecis­sent.
  • XIX. Mense Novembri nobilis Confessor Cele­rinus Roma venit Carthaginem, & Cyprianum in secessu adit. Cui Moysis reliquorumque Confesso­rum affectus repraesentat, deque iis dulciter ac saepe loquitur. Cyprianus autem hisce sermonibus inti­me permotus scribit ad eos Epistolam XXXVII. circa finem hujus mensis, ut apparet. Constat enim Moysen aliosque vel exeunte Januario, vel Februa­rio ineunte, post passionem Fabiani, hieme adhuc saeviente, in carcerem fuisse conjectos; ibique jam revertentis anni volubilem circulum transgressos esse, ut ipse loquitur. Annui circuli spatium per quatuor tem­pestates describens atque definiens; scripsit igitur jam affecto mense Novembri. Circa idem tempus irt Africa sedata est persecutio, ut patet ex ipso Cy­priano, qui testatur Aurelium auspicatum esse pa­cem, dum dedicat Lectionem. Neque Baronius debuit primum pacis radium in annum sequentem ante Paschae tempus referre, aut bellum sub Decio contra barbaros in Africa comminisci. Satis enim est ad hanc sedationem persecutionis in hac provin­cia hoc tempore statuendam, finem jam annui Pro­consulatus appropinquasse, novum Proconsulem mox in provinciam adventurum esse, satis sanguinis ab eo, qui decessurus erat, haustum jam fuisse. Quae ratio sedandae persecutionis valere Romae non potuit, ubi non tantum Imperator ipse praesens fuit, sed & persecutioni praefecti in urbe insistebant. Hoc radio pacis jam apparente, veniunt ad Cyprianum in secessu suo Episcopi nonnulli, tempore ad ordi­nationem Clericorum accommodatissimo, unde & eorum, ut Collegarum, opera usus est.
  • XX. Quocirca mense Decembri ineunte, Cy­prianus cum Collegis suis, inconsulto Clero suo, Aurelium Confessorem ordinavit Lectorem, & qui­dem, ut opinor, ipsis Calendis Decembribus; nam, ut ipse refert, quoniam semper gaudium properat, nec po­test moras ferre laetitia. Dominico legit Aurelius. Hoc autem A. D. CCL. Cyclo Solis 7. Dominicali lite­ra F. primus Decembris dies Dominicus fuit. Ipse proinde Clerum suum hujus ordinationis certiorem facit Epistola XXXVIII. Eodem die etiam Lector fuerat ordinandus ex sententia Cypriani & Collega­rum, Celerinus Confessor illustris qui nuper Roma venerat: Sed ille consentire dubitavit Ecclesiae, do­nec Dei ipsius admonitu & hortatu in visione per noctem compulsus est ne negaret. Tunc igitur & ille ordinatus, & Aurelio in Lectione junctus est: qua occasione scripta est Epistola XXXIX. Eo­dem etiam tempore se divinitus admonitum fuisse significat ut Numidicum presbyterum, qui nempe alicubi Presbyter fuerat, & hortatu suo copiosum Martyrum numerum lapidibus & flammis necatum ante se miserat, Presbyterorum Carthaginiensium numero adscriberet. Id autem ut fieret, monet Clerum suum Epistola XL. & ut majorem ei aucto­ritatem conciliaret, docet eum promovendum esse ad ampliorem locum religionis suae, hoc est, ad Epis­copatum, cum Deus permiserit. Interea temporis dum Cyprianus Ordinationi Clericorum in secessu suo incumberet, quod & alii Episcopi, pro more, sine dubio faciebant, quorum nonnulli etiam tunc temporis Carthagine fuerunt, ut ex Epistolis prio­ribus patet; Novatus Presbyter Carthaginiensis Fe­licissimum Cypriano semper infensum, ipso nec per­mittente nec sciente, Diaconum suum fieri curavit. Habebant enim Presbyteri Diaconos suos, ut de Gaio Diddensi Presbytero & Diacono ejus legi­mus.
  • XXI. Hoc autem diversimode interpretantur Viri docti. Nam inde Novatum hunc Episcopum fuisse colligit Baronius & post eum Petavius, Labbeus, aliique; sed sine ullo fundamento, & contra omnium Veterum mentem. Presbyter enim tantummodo fuit ad finem A. D. CCXLIX, persecutione jam erumpente, ut ostendimus. Anno hoc CCL. per­secutione saeviente, neminem Episcopum factum esse legimus, Novatum ipsum inter Presbyteros nu­meratum invenimus Epist. decima quarta, sub finem hujus anni Romam proficiscitur adhuc Presbyter, ut Eusebius, aut Hieronymus, in Chronico testa­tur, Novatus Presbyter Cypriani Romam veniens, Nova­tianum & ceteros Confessores sibi sociat. Pacianus Ep. 2. Tuus forte Presbyter Novatus ex Africa Romam venit. Dum in Africa fuit, & cum Romam venit Nova­tus, certe Presbyter fuit, neque eum unquam Epis­copum factum esse indicat Cyprianus, Sed fuisse No­vatum in Africa Episcopum ex eo certum deducitur argu­mentum, quod de eo S. Cyprianus tradit fuisse ab ipso ordi­natum Diaconum Felicissimum, inquit Baronius. Et quidem si hoc S. Cyprianus tradidisset, inde Epis­copatus Novati secundum praxin Ecclesiae indubi­tatam recte elici videretur. Sed Felicissimum à No­vato Diaconum ordinatum esse non tradit Cypria­nus. Ejus verba de Novato ad Cornelium haec sunt Epistola quinquagesima prima. Ipse est qui Felicissimum satellitem suum Diaconum, nec permittente m [...] nec sciente, sua factione & ambitione constituit. Non dicit Nova­tum ordinasse Felicissimum, neque sua manu, sed sua factione eum constituisse Diaconum; hoc est, potentia factionis suae, ut Diaconus ordinaretur sine venia aut notitia Episcopi sui, effecisse. Haec mens Cypriani fuit, ut ex fequentibus clarissime patet. Nam Similia & paria eum Romae molitum esse docet. Qui, inquit, istic, hoc est Carthagine, adversus Ecclesiam Diaconum fecerat, illic, hoc est Romae, Epis­copum fecit. Simili plane & pari modo, factione sua & ambitione utrumque fecit, sed neutrum ordina­vit. Certe Novatianum Episcopum fecit, id est, sua factione, ut fieret, procuravit: eum autem minime ordinavit: quem à tribus Episcopis ex Italia accitis ordinatum esse postea probabimus. Qua observa­tione necessario admittenda tollitur nobile. Presbyteria­lis potestatis exemplum in ordinationibus, quod hinc ex­cogitavit Blondellus.
  • XXII. Hunc Felicissimum Novati Diaconum eo, quo diximus, modo constitutum diversum esse pu­tat Baronius ab illo Felicissimo, qui sedi Cypriani adversatus, schismatisque auctor factus est; quam sententiam merito rejicit Lombertus, nullum inve­niens hujus distinctionis de duobus Felicissimis ve­stigium. Et revera argumenta duo, quibus indu­ctus est Baronius, vim nullam habent. Primum est, quod Felicissimus ille, qui adversatus est Cy­priano, ipsius Presbyter jam fuisse dicitur, Epist. scilicet quadragesima tertia. Sed in ea Epistola Feli­cissimus Cypriani Presbyter non dicitur; tantum­modo quinque Presbyteros Felicissimo copulatos ejusque sa­tellites fuisse, illic refertur. Presbyteri autem non­presbytero copulari potuerunt. Imo quoties memi­nit Felicissimi & Presbyterii ejus, toties eum à Pres­byteris distinguit, neque unquam Felicissimi alicu­jus [Page 21] tanquam Presbyteri mentionem fecit. Secun­dum Baronii argumentum pariter imbecille est, quod cum duae essent inter se contrariae sectae schismati­corum, Felicissimus ille sententiae Novati adversa­rius erat, quod diceret Lapsos omnes absque poeni­tentiae mora recipiendos. Nam haec omnino nihil probant. Quippe Novatus, quamdiu in Africa fuit, semper se ejusdem cum Felicissimo sententiae de Lapsis recipiendis professus est. Cum autem Ro­mam venisset, & se Novatiano adjunxisset, ut Ro­manum schisma promoveret; illius sententiam am­plexus esse videbatur, sive serio sive fictè; ut & ipse Novatianus sententiam suam jam mutaverat, ut Cor­nelio fortius contradiceret. Hic autem Felicissimus, qui ab initio Cypriani electioni restiterat, Diaco­nus jam factus, portionem plebis cum Episcopo suo divisit, & persecutione jam sedata, in monte quo­dam suos colligebat, quo Lapsi petulantiores praeci­pue convolarent.
  • XXIII. Interea temporis Cyprianus Caldonium & Herculanum Episcopos & Collegas suos cum Nu­midico Presbytero, quem nuper Clero Carthagi­niensi adjunxerat, Carthaginem mittit, eosque cum Rogatiano vicem suam acturos vicarios constituit: ut necessitates fratrum sumtibus expungerent, simul etiam & aetates eorum & conditiones & merita dis­cernerent; unde ipse cognoscere posset quos ad Ec­clesiasticae administrationis officia promoveret. Dum autem illi his rebus incumberent, Felicissimus in­tercessit, ne quis posset expungi, neve singulorum merita possent diligenti examinatione discerni; prae­terea interminatus, quod secum in monte non com­municarent, qui Cypriano obtemperare voluissent. Quamobrem Caldonius reliquique scribunt ad Cy­prianum literas, quae non extant, quibus eum mo­nent docentque quid à Felicissimo sibi factum esset; quid etiam ab Augendo, altero, ut videtur, Dia­cono, qui se cum Felicissimi conspiratione sociave­rat. Quibus Cyprianus graviter commotus scribit ad vicarios suos Epistolam XLI. qua illis in manda­tis dat, ut Felicissimum excommunicarent, & Au­gendum etiam si perseveraret, aliosque qui conspi­rationi & factioni Felicissimi se adjungerent. Qua auctoritate muniti Caldonius & Herculanus Episco­pi, cum Presbyteris Rogatiano & Numidico, Fe­licissimum & Augendum, aliosque nonnullos obs­curiores communicatione abstinuerunt, ut ipsi in­dicant Epistola XLII.
A. D. CCLI.Decio III. & Decio, COSS.Period. Jul. 4964.
  • I. DEcius secundo imperii fui anno tertium Con­sulatum iniit. secundum vero ordinarium cum filio suo Decio Etrusco; ut ante cum Philip­pus primum cum Titiano, secundum cum Philippo filio suo sumsit. Unde hic annus duobus Deciis Coss. insignitur, tum in Fastis, tum apud Trebel­lium Pollionem, & veterem Pontisicum Catalogum. Sub initio Januarii Novatus, relicto in Africa Fe­licissimo, Romam venit, & separavit ab Ecclesia No­vatianum ut loquitur vetustissimi Catalogi auctor. Unde Novatianum antea sibi maxime familiarem Moyses Presbyter & Confessor illustris, [...] , adhuc superstes, sed paulo ante mortem, [...], id est, se ab ejus communione sepa­ravit, ut testatur Cornelius Epist. ad Fabianum a­pud Eusebium l. 6. c. 43. Moyses autem paulo post moritur in carcere, hoc ipso mense exeunte, post­quam ibi fuisset menses undecim, & dies undecim, ut re­fert ejusdem Catalogi auctor. Tempus enim hujus Confessoris obitus ad hujus historiae veritatem inda­gandam prorsus necessarium accurate notandum fuit, & à virorum doctorum parachronismis vindican­dum. Inter hos Blondellus, Moysen in carcere de­functum esse tradit Novembris XXV. & Novatia­num statim à Novato factum esse Episcopum A. D. CCL. prochronismo non magno, haud tamen prae­termittendo. Sed Illust. Annalista multo majori metachronismo peccat, dum docet Moysen marty­rium consummasse. A. D. CCLV. Galli & Volusiani anno secundo, secundum aeram vulgarem anno CCLIII. Mirum hoc cuipiam videatur, cum Mar­tyrologium Romanum, quod ipse Cardinalis notis illustravit, testetur Moysen sub Decio passum esse, cujus testimonium solito effugio eludere, sed fru­stra, conatur. Ipse fatetur Cornelium Romae Epis­copum factum esse ante mortem Decii; cum con­stet Moysen defunctum esse ante electionem Corne­lii; non igitur Galli, sed Decii anno secundo mor­tuus est. Ipse fatetur Cornelium de morte Moysis tanquam praeterita ad Fabianum Antiochiae Episco­pum scripsisse; cum notissimum sit ex literis Dio­nysii Alexandrini ad Cornelium datis, Fabianum il­lum sub initio imperii Galli & Volusiani obiisse. Denique Cornelium & Moysen eodem anno passos esse tradit, & quidem Cornelium decima quarta Septembris, quod verum est; jam vero si Moyses eodem anno Novembris decima quinta (ut ipsius Martyrologium testatur) passus sit, Moysen post Cornelii mortem vixisse dicendum esset, quod omnem hujus historiae seriem penitus evertit. In hunc errorem perquam manifestum virum doctissi­mum conjecit Tractatus quidam Cypriano adscri­ptus, vel potius titulus ejus, De Laude Martyrii ad Moysen & Maximum & ceteros Confessores. Cum e­nim in illo Tractatu lues memoretur, quae sub Gal­lo & Volusiano coepisse noscitur; ipsumque tracta­tum à Cypriano scriptum, & ab eodem ad Moysen missum putaret, inde asserere non est veritus Moy­sen post illius pestilentiae ortum, ac post strages popu­latarum urbium, vixisse, & demum secundo Galli anno defunctum esse. Verumenimvero Tractatus ille à S. Cypriano scriptus non est, multo minus ad Moysen missus, sed à declamatore aliquo composi­tus, ut vel haec ostendunt: Etsi incongruens est, fra­tres carissimi, in hoc favore dicendi aliquid trepidationis af­ferre; &, Quae vox, quae latera, quae vires instar tanti muneris capiant sustinere? ut alia quamplurima omit­tam, quae Cyprianus ad Moysen ad Confessores nunquam scripsisset. Quamobrem cum Veteribus statuendum est Moysen in carcere defunctum esse, & quidem hoc mense Januario jam exeunte, aut in­eunte Februario. Nam Fabianus vicesimo Januarii anni prioris martyrium passus est; post ejus obitum Moyses in carcerem conjectus est, hyeme adhuc saeviente; in eo carcere defunctus est, postquam menses undecim, & dies undecim ibi permansisset, neque Pontificale docet eum passum esse Novembris XXV. ut tradit Blondellus: sed Martyrologia eum diem memoriae ejus assignant, quod ubi dies passio­nis ignoratur, fieri solet.
  • II. Mense Februario jam affecto postquam Feli­cissimus & Augendus, aliique fuerant abstenti, & jam Romae Novatus schisma excitare totis viribus nitebatur; quinque Presbyteri Carthagine se ab Ec­clesia [Page 22] Africana separabant, & Felicissimo adjunge­bant. Id autem eorum malignitas & perfidia effe­cit, illi enim ipsi erant qui ordinationi Cypriani cum Felicissimo se opposuerant, qui in persecutione fomenta Confessoribus, ne concordarent cum Epis­copo, tribuebant, quique Lapsos ad flagitandum communicationem sine Exomologesi animabant, & cum contumelia & contemtu Praepositi totum sibi vendicabant, ut de iis questus fuerat antea Cypria­nus, Epist. decima septima. Ita tandem apparebat Felicissimi factio unde venisset, & quibus radicibus staret. Quinque hi Presbyteri, si Pamelio credamus, erant illi in Epist. quinquagesima nona nominati, Fe­lix, Jovinus, Maximus, Fortunatus, & Repostus. Et quidem quin Fortunatus unus ex illis esset, du­bitari non potest, quia Cyprianus ita ad Cornelium de eo loquitur. Maxime quando & Fortunati nomen jam satis nosses; qui est unus ex quinque presbyteris jampridem de Ecclesia profugis. Repostus autem inter eos minime numerandus fuit; erat enim Tuburbicensis ex Numi­dia, qui in persecutione ceciderat; quod de his pres­byteris dici non potuit. Felix etiam ex eorum nu­mero expungendus est, quem Privatus extra Eccle­siam in haeresi pseudoepiscopum olim constituerat. Jovinus & Maximus admitti possunt, in Concilio hoc anno abstenti; quod quinque presbyteris hisce satis recte competit. Reliqui demum duo, loco Reposti & Felicis ponendi, si divinare liceat, erant Donatus & Gordius, qui cum Fortunato & Novato ad Cy­prianum primi scripserunt, ut ego arbitror, de re­cipiendis Lapsis. Quinque igitur illi presbyteri pri­mum de Ecclesia profugi, ac postea in Concilio ab­stenti, erant, quantum conjectura capere possum, Fortunatus, Jovinus, Maximus, Donatus & Gor­dius. Horum defectione comperta maxime angeba­tur animi S. Cyprianus, quia statuerat eo ipso tem­pore Carthaginem redire; Quas nunc poenas patior, inquit, fratres carissim [...], quod ipse ad vos inpraesentiarum venire non possum. Altera enim persecutione jam se­data; hanc defectionem quasi novam persecutionem aliamque tentationem interpretatus est. Quamob­rem ad plebem suam postea scripsit Epistolam XLIII. eos vehementer urgens ut Ecclesiae adhaerere per­gerent, nec aetate vel auctoritate illorum presbyte­rorum se divelli paterentur. Quinetiam promittit se ad eos post Paschae diem cum Collegis suis ven­turum.
  • III. Toto igitur mense Martio in secessu suo se continuit Cyprianus, propter minas & insidias fa­ctionis Felicissimi & Presbyterii ejus prodire tutum sibi & Ecclesiae minime ratus. Et quamvis festum Paschatis jam appropinquaret, quod secundum Ca­nonem Hippolyti hoc A. D. CCLI. Cyclo solis VIII. litera Dominicali E in vicesimum tertium Martii incidit, quodque cum suis Carthagine cele­brare maxime in votis habuit, distulit tamen adven­tum suum ad ea tempora quae solennia Paschatis pro­xime sequuta sunt. Itaque Epist. quadragesima ter­tia ad plebem suam scripta hoc ipso mense, signifi­cat quinque presbyterorum malignitatem & perfi­diam perfecisse, ne ad eos ante diem Paschae venire li­cuisset, se autem praevidere novissimam hanc & ex­tremam tentationem cito Domino protegente transi­turam, ut repraesenter, inquit, vobis post Paschae diem cum Collegis meis. Quippe ut se facilius & certius tueretur contra machinationes Felicissimi & Presbyterorum qui ab ejus communione ultro desciverant, pruden­ter reliquorum Episcoporum adventum praestolaba­tur, qui ex provincia post Pascha quotannis Cartha­ginem adire solebant. Hujus moris cum alii memi­nerint, tum ipse Cyprianus certos nos reddit, dum Fortunatum cum aliis Episcopis sic affatur Epist. quinquagesima sexta; Quoniam tamen scripsistis ut cum pluribus Collegis de hoc ipso plenissime tractem, & nunc omnes fere inter Paschae prima solennia apud se cum fratribus demorantur, quando solennitati celebrandae apud suos satis­fecerint, & ad me venire coeperint, tractabo cum singulis ple­nius. Quamdiu solennitas illa aetate Cypriani du­rare soleret haud scio; post ejus tempora per quin­decim dies continuata esse videtur, ex Papiani Res­ponsorum libro tit. 12. Messivis feriis & vindemiali­bus, Paschalibus etiam XV. Diebus & Natalis Domini VIII. Dominicis etiam diebus ceterisque Epiphaniae & Quin­quagesimae nulla prorsus sunt litigia contingenda. Hoc igi­tur mense Martio scripta est haec Epistola, qua Cy­prianus satis exprimit quamdiu ipse tune cum scri­psit in secessu delituerat, his verbis: Non suffecerat exilium jam biennii, & a vultibus atque ab oculis vestris lugubris separatio. Hoc enim de biennio tantum in­choato, non autem expleto, necessario intelligen­dum est. Et Pamelius, qui biennium jam exactum esse putavit, primum annum secessus ante persecu­tionem posuit, & quid de secundo scriberet non ha­bebat.
  • IV. Mense Aprili, ut opinor, Lucio Prisco, qui Macedonas praesidatu regebat, delatae dominatio, Gothorum concursu. Qua causa Decius quam potuit maturrime Roma digressus est. Inde etiam Romae deferbuit persecutio, ut fieri solebat, orta seditione aut bello civili, ut ante diximus. Interea Episcopi Africani post Pas­chatis solennia domi celebrata suas sedes pro more relinquunt, & Carthaginem petunt. Quinetiam Cyprianus jam de factione Felicissimi securus è se­cessu prodit & sedem suam occupat. Pompeius autem & Stephanus, Episcopi Africani, Carthagi­ne Romam profecti sunt, ut Ordinationi Episcopi Romani, quam propediem, absente Decio, futu­ram expectabant, interesse possent. Jamque Cy­prianus, qui toties causam Lapsorum ad commune consilium reservaverat, seque cum collegis suis de factione Felicissimi & presbyterii ejus judicaturum promiserat, Episcopos ex provincia sua convolan­tes ad Concilium rite ac pro more celebrandum prae­paravit. Unde nobis observanda veniunt tempora, quibus Concilia in Africa sub Episcopatu Cypriani celebrata sunt, quae hactenus à viris doctis non sunt accurate consignata. Duo quidem Concilia à Cy­priano memorantur ante ipsius Episcopatum coacta, sed eorum tempora ignorantur. Pr [...]mum erat sub Agrippino Carthaginiensi Episcopo, cum Episcopis Africae atque Numidiae, de baptizandis haereticis ad Ecclesiam Catholicam venientibus, cujus meminit Epistola ad Quintum. Quod quidem & Agrippinus, bonae memoriae vir, cum ceteris coepiscopis suis, qui illo tem­pore in provincia Africa & Numidia Ecclesiam Domini gu­bernabant, statuit, & librato consilii communis examine firmavit. Secundum illud quod Lambesitanum vo­cant, de quo Cyprianus ad Cornelium scribit A. D. CCLII. significans Privatum veterem haereticum in Lam­besitana colonia ante multos fere annos ob multa & gravia delicta nonaginta Episcoporum sententia condemnatum. Do­cet etiam eundem Privatum Fabiani & Donati lite­ris severissime notatum fuisse. Unde sub Fabiano Pontifice Romano, & Donato Episcopo Carthagi­niensi Concilium illud celebratum esse colligi, non immerito potest. Reliqua quae à Cypriano sunt coacta ad annossuos, & plerumque menses nullo ne­gotio reducuntur.
  • V. Certe mense Maio hujus anni CCLI [...] Primum Carthaginiense Concilium sub Cypriano celebratum est, de quo ipse literis ad Antonianum ante secun­dum Concilium datîs, Secundum quod tamen an­te fuerat destinatum, persecutione sopita, cum data es­set facultas in un [...] conveniendi, copiosus Episcopo­rum [Page 23] numerus, quos integros & incolumes fides sua & Do­mini tutela protexit, in unum convenimus. Tempus con­veniendi his verbis accurate descriptum est; desti­natum enim fuit, quamprimum Episcopis in unum con­venire, indulgentia divina permitteret, quod post hujus anni Pascha contigisse multa convincunt. Factum est persecutione sopita, nondum penitus finita, hoc est ante mortem Decii, qui hoc anno affecto periit; imo & ante Electionem Cornelii, qui Decio adhuc imperante ordinatus est. Díu quidem continuatum est hoc Concilium, Scripturis ex utraque parte prolatis; diu multumque tractatu inter eos habito, imo, & frequen­ter actum est, & saepius prorogatum, ut inferius pa­tebit. Interca Romae, ut opiner, absente Decio, & in Macedonia bello civili occupato, Julius Valens cupientissimo vulgo imperium cepit, & mox in Illyricum profectus est. Tunc autem Romani ad eligendum Episcopum festinabant, qui omnes controversias ha­ctenus distulerant, donec Episcopus constitueretur, qui omnia moderari, & eorum qui Lapsi sunt pos­set cum auctoritate & consilio habere rationem. Duo tunc erant quorum alteri Episcopatus ab omni­bus decernebatur, Cornelius & Novatianus. Et quidem Cornelius Presbyter, jam erat per omnia Ecclesiastica officia promotus, & in divinis admini­strationibus Dominum saepe promeritus, Clero Ro­mano atque plebi etiam gratissimus. Novatianus autem etiam Presbyter Romanus, sed non aequo jure fuit. Nam primo philosophus fuerat, & qui­dem Stoicus: dein cum inter Catechumenos erat, tanquam daemoniacus exorcizatus est, & non nisi in lecto baptizatus; postea ex solo Episcopi favore Presbyter ordinatus est, quae omnia ejus ambitioni maxime obstabant. Et tamen cum esset magni in­genii, nec minoris doctrinae atque eloquentiae re­liquos in Clero Romano insuper habuit, seque omnium Pontificatu dignissimum putavit: & No­vati jam atque quinque Presbyterorum, quos secum respuerat Moyses, factioné stipatus, & Confesso­rum, quos ad suas partes post mortem Moysis tra­xerat, accessione nobilitatus, & severa contra Lap­fos disciplina turgidus, ac pro Euangelii vindice à suis habitus, Episcopatum publice renuens, tacite quasi postulavit. Sed Cornelius electus & factus est Episcopus de Dei & Christi ejus judicio, de Cleri­corum pene omnium testimonio, de plebis que tunc affuit suffragio, & de Sacerdotum antiquorum & bonorum viro­rum collegio, ut loquitur Cyprianus. Ex quibus sane qualiter fieri soleret Romani Pontificis electio expressum satis habetur, ut observat Illust. Cardi­nalis, sed male interpretatur, Cum enim Cypria­nus Clero testimonium, plebi suffragium tribuerit, ille è contrario plebi testimonium, Clero suffragium largitur: ut plebi suffragium adimat, quod ubique asserit Cyprianus, ut de se ipso loquitur, Quando Episcopus in locum defuncti substituitur, quando populi uni­versi suffragio in pace deligitur; & rursus, Nemo post di­vinum judicium, post populi suffragium, post coepiscoporum consensum judicem se jam non Episcopi, sed Dei faceret. Eidem ordinatio jústa & legitima dicitur, quae omnium suffragio & judicio fuerit examinata, qui locus Cardina­lis interpretationem minime juvat, imo ne fert qui­dem. Hoc Sacerdotum collegium nihil aliud erat quam sedecim Episcopi qui ejus ordinationi interfuerunt; inter quos duo erant Africani, Pompeius & Stepha­nus.
  • VI. Tempus hujus ordinationis imprimis inda­gandum est, quod quidem imperante adhuc Decio contigisse constat. Sedisse enim Cornelium intrepidum Romae in Sacerdotali cathedra cum tyrannus infestus Sacerdo­tibus Dei fanda atque infanda comminaretur, testatur ipse Cyprianus, qui etiam mihi videtur indicare eum, absente Decio, & arrepto per Valentem imperio or­dinatum esse, cum multo patientius & tolerabilius audi­ret levari adversus se aemulum Principem, quam constitui Romae aemulum Sacerdotem, vel potius ut in MSS. le­gitur, Dei Sacerdotem. Minime enim ferenda eorum obfervatio est, qui ex farcasmo Tertulliani male in­tellecto putant Episcopum Romanum tunc tempo­ris passim intitulatum esse Pontificem Maximum, & Decium edixisse post Fabiani mortem, ne quis Chri­stianus augustum illum titulum deinceps usurparet; & Urbicam Christianitatem hoc mandatum sprevis­se; & denique Decium patientius tulisse à Gallo & Volusiano imperium, quam à Cornelio invadi titu­lum summi Pontificatus, ut Christianus. Lupus lo­quitur. Nam ut priora gratis, & sine ullo funda­mento asseruntur, ita illud quod postremo loco po­nitur, historiae monumentis manifeste contradicit. Decius levari adversus se Gallum & Volusianum au­dire non potuit, quia Gallus sub ipso tunc milita­vit, nec nisi post mortem Decii imperium arripuit, & aliquanto post Volusianum sibi Augustum adjun­xit. Male igitur Acciolius Cornelii creationem re­fert ad vernum tempus anni sequentis sub imperio Galli. Neque recte Annalista tradit Cornelium mense Aprili ordinatum, Decium eodem mense pau­lo post defunctum esse. Ordinatio enim ejus diu ante necem istius Persecutoris facta est, ut constat ex his Cypriani verbis de Cornelio, Qui tantum tem­poris sedit expectans corporis sui carnifices, & tyranni fero­cientis ultores. Decius autem aute mensem Novem­brem hujus anni non periit. Non igitur opus est ut Aprili Cornelium sedisse statuamus, quod ante necem Decii factus sit Episcopus, & tyrannum armis & bella postmodum victum prior Sacerdotio suo vicerit; aut quod Concilium Carthaginiense Maio mense ce­lebratum sit: illud enim ante electionem Cornelii coactum est. Quamobrem dicimus Cornelium men­se Junio ineunte, Romae Episcopum ordinatum esse, & quidem die ejus mensis quarto, qui sedit annum u­num, menses tres, & dies decem. Annos quidem duos exhibet Catalogus, ut nunc legitur; sed veterem lectionem conservant Gesta Pontificalia, in quibus annum unum recte legimus. Emendationem hanc necessario postulant ipsa Catalogi verba quae sequun­tur, A Coss. Decio III. & Decio, usque Gallo & Volu­siano. Qui enim creatus est utroque Decio Coss. A. D. CCLI. & obiit Gallo & Volusiano Coss. A. D. CCLII. duobus annis & mensibus aliquot fede­re nullo modo potuit. Jam vero ab ejus decessu, retro numerando recte colligitur initium Pontifica­tus ejusdem. Cum enim omnes consentiant Corne­lium die Septembris decimoquarto obiisse; si annum unum, menses tres & dies decem sederit, eundem quarto Junii die Sacerdotalem cathedram occupasse pariter fatendum est; praecipue cum haec omnia scri­ptis Cornelii, Cypriani, & Dionysii Alexandrini optime consentiant. Cornelius autem literas statim de ipsius ordinatione ad Cyprianum dedit, quae non extant.
  • VII. Interim Novatianus contra ordinationem Cornelii aperte disputavit, eamque ut illegitimam publice traduxit & abrogare conatus est. Quod ut perficeret múlta Cornelio ipsi & nefanda objecit, librumque acerbationibus criminosis plenum evul­gavit, praecipue illi minime à quopiam communi­candum esse docens, quod cum Lapsis communio­nem haberet. Ita discordia gliscente & in pejus re­crudescente, Novatianus factione sua jam corrobo­ratus magna parte plebis etiam separata, duos de­ploratae conditionis homines sibi socios adjunxit, ut eos in exiguam & vilissimam Italiae partem mitteret, atque illine accitos tres Episcopos pelliceret, simu­late [Page 24] quasi Romae ortam discordiam sedaturos. Re­vera autem cum Romam tres illi Episcopi ex Italia venissent, Novatianus qui novit eum numerum se­cundum Canones Ecclesiae primitivae ad ordinan­dum Episcopum sufficere, ab illis se ordinari procu­ravit, praecipue per Epistolam à Confessoribus mis­sam. Unde Cornelius ipse per tres Episcopos ordi­natum esse Novatianum Epistola ad Fabianum fate­tur; Pacianus autem eum sine consecratione legiti­ma Episcopum factum, ideoque nec factum tradit, per Epistolam eorum qui se Confessores esse simula­rent. Non quod Confessores antea non fuissent, sed quod tunc schismatici essent, & confessionis glo­riam perdidissent. Ipsi enim postea confessi sunt, circumductos commisisse se quoque schismata & haresis au­ctores fuisse, ut paeterentur ei manus quasi in Episcopum im­poni. Constat igitur Novatianum à tribus Episcopis ordinatum esse, & quidem Italicis, quorum manus ei imponebantur, non autem Novati. Licet enim apud Catalogi vetustissimi auctorem in Cornelio le­gamus: Sub Episcopatu ejus Novatus extra Ecclesiam or­dinavit Novatianum in Urbe Roma & Nicostratum in A­frica; id tamen non Novati manu factum, sed fac­tione ejus effectum esse omnino dicendum est, ut ante monuimus. Caeterum Novatianus per [...], adumbratam quandam & cas­sam ordinationem, loco Petri & gradu cathedrae Sa­cerdotalis per Cornelium antea legitime occupato, quasi ex machina alter Episcopus, & primus Anti­papa apparuit. Qui etiam è vestigio, pro more, Le­gatos cum literis de sua electione, quasi ea fuisset maxime legitima, misit ad Cyprianum cum Concilio Carthagine coacto. Legati autem illi erant Maxi­mus Presbyter, & Augendus Diaconus, & Machaeus quidam & Longinus: qui etiam librum ferebant cri­mina Cornelio objecta continentem.
  • VIII. Mense Junio jam affecto Cyprianus in Con­cilio acceptis Cornelii & Collegarum literis, quibus tum Cornelii electio, tum grave schisma repraesen­tabatur, nondum audita Novatiani ordinatione, Caldonium & Fortunatum Episcopos Africanos è Concilio Legaros cum literis ad Cornelium & Co­episcopos misit, ut non tantum persuasione litera­rum, sed praesentia sua eniterentur ut ad Catholicae Ecclesiae u [...]catem scissi corporis membra compone­rent. Per eosdem etiam Episcopos duarum Episto­larum exempla, quadragesimae primae de Felicissi­mo, & quadragesimae tertiae de Presbyterio ejus ad Cornelium transmisit ut toti fraternitati legerentur. Missis autem his Legatis, à Concilio statutum est; Ut omnia interim integra suspenderentur, donec Legati redirent. Atque ita Concilium quasi proro­gatum est, ut etiam postea patebit. Neque enim aliter Cyprianusipse, & Liberalis in Hadrumetinam coloniam, sedente Concilio, proficisci voluissent. Et quidem hoc Concilium non tantum diu habitum, sed etiam frequenter actum esse legimus: quod ego de frequenti Episcoporum conventione per intervalla intelligendum esse sentio, ut non tantum diu conti­nuatum, sed & aliquoties prorogatum fuisse videa­tur. Frequenter enim hic accipio non pro magno nu­mero, sed pro multis vicibus, ut Sulpicius Severus de Ariminensi Synodo [...] Igitur frequentibus conciliis ni­hil actum; nostris in fide permanentibus, illis de perfidia non cedentibus. Qui aliter illa verba, ut omnia interim integra suspenderentur interpretantur, ac si decretum esset neque Cornelio neque Novatiano communi­candum, sed literas ad Clerum Romanum dirigen­das esse, sibi ipsis contradicunt; nondum enim No­vatianum Episcopum factum esse noverant; imo Ba­ronius ipse tradit, Caldonium & Fortunatum Le­gatos Romae agentes cum incassum omnia pertentas­sent, vidisse ex improviso velut ex portis inferorum Nova­tianum creatum Romanum Episcopum.
  • IX. Mense Julio ineunte Legati à Novatiano missi Carthaginem veniunt, ex quorum sermone & asseveratione, ut & ex literis, quas secum ferebant, Cyprianus & Collegae Novatianum Episcopum fa­ctum esse didicerunt; qui illicitae ordinationis pra­vitate commoti, Legatos à communione sua statim cohibendos esse censuerunt. Tum vero supervene­runt Pompeius & Stephanus Episcopi Africani, qui Cornelii ordinationi interfuerant, suaque testimonia protulerunt, unde Cyprianus & collegae Legatos Novatiani haud ultra audiendos esse statuerunt. Quamobrem Legati à Novatiano missi, & à Conci­lio Carthaginiensi rejecti, ostiatim per multorum do­mos, & oppidatim per aliquas civitates discurrentes quaerebant sibi comites. Quorum omnium Corne­lium fratrem suum certiorem reddidit Cyprianus E­pistola XLIV. hoc mense jam affecto, per Primiti­vum Presbyterum missa. Tum vero Cyprianus, & Collegae de legitima Cornelii ordinatione satis persuasi, ad negotia Ecclesiae Africanae pertractanda diligentius accesserunt: ac primo in Concilio, Fe­licissimum & quinque Presbyteros nuper ab Eccle­sia profugos audierunt, eosque auditos abstinuerunt. Et quoniam ex reditu & relatione Caldonii & For­tunati ordinationis Cornelii & ratio justa & gloriosa innocentia apparuit, omnes Episcopi Carthagine coacti in totam Africae provinciam, in Numidiam etiam & Mauritanias literas scripserunt, ut universi Collegae Cornelium & communicationem ejus pro­barent firmiter ac tenerent. Quinetiam Synodicae literae ad Cornelium scriptae sunt, ut quid de Feli­cissimo & Presbyterio ejus actum esset, scire posset: quas. Episcopi omnes manu sua subscriptas miserunt: sed hae literae desiderantur.
  • X. Mense igitur Augusto ineunte Cyprianus scri­psit Epistolam XLV. eamque cum literis Synodicis ad Cornelium misit per Mettium hypodiaconum & Nicephorum acoluthum, literarum suarum de Feli­cissimo & Presbyterio ejus exemplaria rursus sub­jungens. Et quoniam Confessorum nomine per omnes Ecclesias literae calumniis & maledictis ple­nae frequentes missae funt; ipse ad eos dat Epistolam XLVI. qua eos, ut ad matrem Ecclesiam revertan­tur, breviter hortatur; quam arbitrio Cornelii per­mittit proxima ad eum per Mettium data. Circa idem tempus scripsit etiam ad eosdem Confessores Dionysius Alexandrinus, dum adhuc Novatiani sen­tentiae favebant, ut observat Eusebius. Quo etiam, opinor, tempore literas ad Novatianum dedit, bre­ves certe sed praeclaras, quae apud Eusebium lib. 6. cap. 45. habentur, sed insigni mendo maculatae. [...]. Doctissimus Valesius non vidit hunc locum fuisse corruptum, ideo putavit esse mutilum, & hac interpretatione eum supplere conatus est. Sa­tius quidem fuerat quidvis pati ne Ecclesia Dei discindere­tur. Nec minus gloriosum fuisset, idcirco subire martyrium ne Ecclesiam scinderes, quam ut ne idolis sacrificares. Imo illud meo quidem judicio illustrius fuisset. Sed magnus Dionysius in tam brevi Epistola & acuta tautologice nunquam locutus est. Itaque pro [...] legendum est [...]. Studiosus enim aliquis ad marginem po­suerat [...], tanquam interpretationem vocis [...]: imperitus autem librarius eam vocem in tex­tu posuit loco [...], quae vox loco suo restituta sententiam Dionysii satis elegantem & acutam red­dit. Emendationem hanc Ruffini versio confirmat. [Page 25] Et erat non inferior gloria, sustinere martyrium ne scinda­tur Ecclesia; quam est illa, ne idolis immoletur.
  • XI. Post Felicissimi & quinque Presbyterorum abstentionem, de causa Lapsorum Synodice con­clusum est: & Synodi placita libello sunt inscripta, ut scribit Cyprianus ad Antonianum. Magno au­tem temperamento Placita haec concepta sunt, quae omnia ad duo generalia capita à Cypriano redacta sunt. Primo, ne in totum spes communicationis & pacis Lapsis denegaretur, contra Novatiani sen­tentiam. Secundo, ne censura Euangelica solvere­tur, ut ad communicationem temere prosilirent, con­tra Felicissimi factionem. Hic autem libellus Ca­nonum, in quo singula Placitorum capita conscripta sunt, à Synodo ad Cornelium Collegam suum mis­sus est, & ad alios etiam in Africa Episcopos. Et satis infelix est conjectura Baronii, qui unum hunc Libellum in duos divisit, eosque à Cypriano ad Confessores diu postea missos esse putavit. Interea Primitivus cum literis ad Cornelium priori mense missus Carthaginem redierat cum literis Cornelii ad Cyprianum quae desiderantur. Sed earum argumen­tum satis cognoscitur ex responso Cypriani. Signi­ficaverat enim se motum fuisse, quod cum Polycarpus Episcopus ad ipsum post electionem suam scripsisset, tanquam legitimum Romae Episcopum; postea quam Cyprianus & Liberalis in Hadrumetinam coloniam venissen [...], coepissent illuc ad Presbyteros & Diaco­nos literae dirigi, quasi scilicet nondum Romae legi­timus Episcopus constitutus esset. Quocirca Cypria­nus Epistola XLVIII. ei respondet, ut mihi vide­tur, nimis dilute. Cumque jam omnia Concilii au­ctoritate composita atque confirmata essent, Maxi­mus & Longinus & Machaeus, Legati à Novatiano missi Africa expulsi sunt.
  • XII. Mense Septembri Cornelius, accepto à Sy­nodo Carthaginiensi Canonum Libello, ipse Con­cilium convocare statuit, & quidem numero quam potuit maxime copioso. Quod ipse Cyprianus ad Antonianum his verbis indicat, Ac si minus sufficiens Episcoporum in Africa numerus videbatur, etiam Romam super hac re scripsimus ad Cornelium Collegam nostrum, qui & ipse cum plurimis coepiscopis habito Concilio in eandem nobiscum sententiam pari gravitate & salubri moderatione consensit. Curavit igitur ut sexaginta Episcopi Ro­mae convenirent quamprimum fieri potuit, ut ex Eu­sebio constat. Neque enim audiendus est Baronius, qui duo Concilia à Cornelio Romae coacta esse tra­dit; Primum hoc tempore, cujus meminit Cypria­nus; Secundum anno sequente, cujus mentionem fecit Eusebius. In quem errorem incidit, quod pu­taret Epistolam ad Antonianum ipso Cornelii sedis exor­dio scriptam esse, in qua mentio Romani Concilii facta est, cum literae illae anno sequente scriptae sint, ut postea patebit. Labbeus etiam, qui Baronium & Binium sequutus esse videtur in distinguendis duobus Romanis Conciliis, ut primum sit, in quo decretum Carthaginiensis Concilii confirmatum; se­cundum, in quo Novatianus ejusque fautores ex­communicatione perculfi; statim addit, cum utrum­que in uno forte potuerit perfici; quod verum est.
  • XIII. Mense igitur Octobri celebratum est Con­cilium Romanum sub Cornelio, quo Synodi Car­thaginiensis decreta de Lapsis recipiendis corroborata sunt, & Novatianus cum suis anathemate percussus. Erant autem in ea Synodo sexaginta Episcopi, & multo plures Presbyteri ac Diaconi. Concilio fini­to, Cornelius decreta ejus Ecclesiis longe dissitis communicavit, & ad Fabianum Antiochiae Episco­pum de iis scripsit. Et quia non pauci in Italia Epi­scopi Concilio minime interfuerant, eorum quoque sententias scorsim postulavit, unde Concilium Itali­cum ex Hieronymo conflatum est, an recte dubito. Interim Novatianus cum videret Maximum Presby­terum cum suis Africa expulsum, & in Concilio Carthaginiensi Cornelii electionem confirmatam, suam sententiam de Lapsis condemnatam, & con­demnationem eam à Synodo Romana roboratam, jamque omnes per Italiam Episcopos in suam excom­municationem consensuros praevideret; prostratus virtutibus Dei denuo resurrexit, & misit in Afri­cam Euaristum suae partis Episcopum, Novatum Carthaginiensis Ecclesiae Presbyterum, Nicostratum Diaconum unum ex Confessoribus cum Primo etiam & Dionysio. Quare Cornelius literis per Augendum Confessorem missis de eorum discessu Cyprianum admonuit; sed literae illae desiderantur. Interea Con­fessores Romani, quos è carcere prodeuntes schis­maticus & haereticus error exceperat, & jamdiu pa­labundos populus viderat, literis Cypriani & Dio­nysii primo molliti, & lecto, ut videtur, libello de Unitate quem hoc tempore scripsit, & Romam misit Cyprianus, bene instructi, de reditu ad Ecclesiam cogitaverant, idque fratribus nonnullis significave­rant, Novato jam cum reliquis tanquam procella & turbine recedente, Presbyteros Romanos adierunt, circumventos se esse affirmabant, & ad Ecclesiam se redire cupere protestati sunt.
  • XIV. Mense Novembri, cum jam Confessorum animus satis esset perspectus, Cornelio placuit con­trahi Presbyterium, cui adfuerunt etiam Episcopi quinque; coram quibus & Confessores, Maximus, Urbanus, Sidonius & Macarius (Nicostratus enim corum in Confessione focius in schismate persevera­vit) & plerique fratres qui se iis adjunxerant, sum­mis precibus desiderabant, ut ea quae ante fuerant gesta in oblivionem cederent. De qua re Episcopi cum Presbyteris sententias suas dixere. Et actu omni populo mox insinuato, & magno fraternitatis con­cursu facto, professionem fecerunt, & ad commu­nicationem & pacem Ecclesiae admissi sunt. Quin­etiam eadem hora, eodemque momento Cornelius horum omnium Cyprianum certiorem facit Episto­la XLIX. per Nicephorum acoluthum missa. Cui etiam subjiciendas curavit sententias Episcoporum & Presbyterorum in eo negotio prolatas, quae de­siderantur. Scripsit etiam festinanter breves lite­ras, quibus docere Africanos voluit, quales viri es­sent qui à Novatiano jam missi sunt, ac praecipuè Nicostratus & Euaristus. Nec assentior Pamelio qui putavit hanc fragmentum esse Epistolam: quo­niam Cyprianus dicit se ea de novis Novati & Nova­tiani machinis plenissime instructum fuisse; cum non de Epistola, sed de Nicephoro acolutho loquatur Cyprianus, qui eum plenissime instruxerat, & satis fuisse ostendit, quod de Euaristo & Nicostrato scri­pserit Cornelius. Nam de Novato, inquit, nihil inde ad nos fuerat nunciandum, cum magis per nos debeat vobis Novatus ostendi.
  • XV. Mense hoc Novembri Decius uterque Augu­stus & Consul simul periit. Victor Schotti, Decii Barbaros trans Danubium persectantes Bruti fraude cecidere, exacto regni biennio. Pro Bruti lege Abruti, & locum intellige ubi periere; fraudem vero non Bruti, sed Galli interpretare. Ita Dexippus eorum temporum scriptor apud Georgium Syncellum, [...] Post exactum igitur biennium à nece Philipporum periit uterque Decius. Et quidem Decium tertium imperii annum attigisse apparet ex Inscriptione apud Grute­rum pag. 273. Imp. Caes. C. Messio Quinto Trajano Decio Pio Foelici Aug. Pontifici Max. Trib. Pot. III. Cos. II. PP. PR. Cos. Ordo Feltr. Imo posteriorem hujus anni partem [Page 26] quo Decius pater tertium Consul fuit eam artigisse constat ex nummis, in quibus leguntur. TR. P. Cos. II. TR. P. II. Cos. II. TR. P. II. Cos. III. TR. P. III. Cos. III. Unde apparet primum Tri­bunitiae potestatis sive imperii annum, priorem ejus anni partem, quo secundum Consul fuit, comple­xum esse: secundum rursus Tribunitiae potestatis annum posteriorem ejus anni & priorem sequentis partem occupasse: Tertius itaque Tribunitiae pote­statis annus, ad posteriorem Consulatus tertii par­tem pertingit. Hoc igitur anno jam affecto Decius superstes fuit. Quod & Trebellius Pollio his ver­bis testatur. Duobus Deciis Coss. VI. Cal. Novemb. dic ob Imperatorias literas in ade Castorum Senatus habebatur. Valerianus autem in procinctu suo cum Decio agebat. Non igitur ante Novembrem periit; sed sub initio hu­jus mensis sine dubio defunctus est, tricesimo im­perii sui mense, à quo primum purpuram sumsit, ut Victor in Epitome. Decius e Pannonia inferiore Bu­baliae natus imperavit menses triginta. Scilicet A. D. CCXLIX. mense Junio, sublato Marino purpuram sumsit A. D. CCLI. mense Novembri palude ab­sorptus est. Atque inde plena pax Ecclesiae, non tantum sedata aut sopita, sed & prorsus finita per­secutione à Deo indulta est. Hoc igitur mense exeunte, Cyprianus edidit Libellum de Lapsis, eumque Romam misit, cujus initium hoc ipsum in­dicat, Pax ecce dilectissimi fratres, Ecclesiae reddita est; & quod difficile nuper incredulis ac perfidis impossible vide­batur, ope atque ultione divina securitas nostra reparata est. Ultio enim illa divina ad interitum Deciorum mani­feste refertur.
  • XVI. Mense Decembri incunte, Cyprianus ac­ceptis literis à Cornelio per Nicephorum acoluthum missis, respondet duabus Epistolis LI. de reditu Confessorum congratulatoria, & LII. de Novati sceleribus.
A. D. CCLII.Gallo II. & Volusiano. COSS.Period. Jul. 4965.
  • HAnc seriem Consulum interturbat Baronius, & contra omnes Fastos Decium III. & Gra­tum II. ex Actis Pionii interponit. Imo ubicunque in Actis martyrii passus aliquis Decio & Grato Coss. dicitur, de hoc Consulatu interpretatur; quia, in­quit, prior Consulatus Decii cum Grato primum ante Philippi obitum contigit, quo nondum persecutio aliqua in Occidente Christianos vexabat. Ita erroribus errores cumulat, & dum Decium, se & Grato Coss. imperasse negat, Gratum iterum una cum Decio Consulem creat, & innumeros sub Decio passos esse Martyres tradit, postquam Decius ipse periisset: imo ex Actis mar­tyrum expeditionem Decii in Persas refert, & par­tam de Persis ingentem victoriam ope Mercurii ho­minis Christiani narrat, & persecutionem acrius il­lic à Decio exercitam tradit, ipso Mercurio & Per­sis Christianis, qui in ejus manus devenerant, oc­cisis. Quae quidem fabula omnibus historiae monu­mentis repugnat, & Baronio maxime indigna fuit, qui Decii imperio annum tantummodo unum cum tribus mensibus tribuit. Quando enim motus in Gal­lia pacavit, quando persecutioni Romae saevienti ipse interfuit, quando ibidem moenia instituit atque de­dicavit, quando Hetruscum in Illyrios praemisit, quando Priscum in Macedonia, Valentem in Illy­rico oppressit, quando ad Tanaidos ripas accessit, si primo imperii sui anno comparato exercitu bellum susce­perit adversus Persas, & ingenti in Perside victoria po­titus severissime Christianos Persas persecutus sit, & uno tantum anno cum tribus mensibus imperave­rit? Neque haec aliunde quam ex Actis Martyrum minime probatis haurire potuit Annalium conditor: quae eorum Auctores ex verbis Hieronymi male in­tellectis primum commenti esse videntur. Ille enim in vita Pauli eremitae haec habet. Sub Decio & Va­leriano persecutoribus, quo tempore Cornelius Romae & Cyprianus Carthagine felici cruore damnati sunt, multas apud AEgyptum & Thebaida Ecclesias tempestas saeva popu­lata est. Quae ab eo minus accurate & distincte scri­pta, ut in Praefatione monuimus, male à posteris ac­cepta sunt, quasi Decius & Valerianus eodem tempore Ecclesiam persecuti essent. Inde liber Pontificum sub Decio Cornelium tradit Centumcellas missum, ab eo­dem Romam revocatum, & ibi decollatum esse: & Acta martyrii mutuos inter Cornelium & Decium ser­mones recitant. Inde Sixtum Pontificem sub Decio Im­peratore & Valeriano praefecto passum esse volunt, & Laurentium Diaconum cum eodem Imperatore con­gressum omni tormentorum genere coram ipso mi­seris modis laniatum fuisse. Inde Martyrum Persarum ipso Decio praesente passiones enarrant, qui Persidem fortasse nunquam, certe postquam Imperator factus est, non vidit. Et pessime hunc locum accepit Baro­nius, qui Hieronymum ea de causa Decio Valeria­num apposuisse ait, quod Decio in Persas proficiscente Va­lerianus Romae Principis vicem ageret, & Christianos edictis exagitaret, cum nec profectionis Decii in Persas, nec edictorum Valeriani sub Decio ulla in Historia ve­stigia supersint, imo edictorum ejus adversus Chri­stianos nulla mentio facta sit antequam ipse exerci­tum pararet adversus Persas, Decio jamjam ante se­xennium defuncto neque ille primo Decii anno Ro­mae ex censoria potestate Principis vicem agere po­tuerit, qui non est Censor factus ante tertium im­perii Deciani annum, cum ipse absens in con­tubernio Decii esset, & quidem paulo ante caedem ejus.
  • II. Interim novimus ex Codice Justinianeo AEmi­liano & Aquilino Coss. Decium imperio potitum esse; novimus ex sex Constitutionibus Decio & Gra­to Coss. propositis, eum tunc imperium admini­strasse; novimus ex Fastis, Inscriptionibus & Hi­storia eum cum Decio Hetrusco consulatum gessis­se: Grati autem secundum Consulatum cum Decio nusquam legimus nisi in Annalibus Illust. Cardina­lis. Facessant igitur hi novi Consules, ex musta­ceo eruti, & Fastis importune inserti; dum sub Gallo II. & Volusiano quid hoc an. gestum est in­quirimus. Quanquam Baronius nec hunc titulum probat, quem Fasti agnoscunt; sed adscribi vult Gallo & Volusiano secundum Coss. assertique ambos si­mul secundum Consulatum gessisse. Sed Georgius Syncellus, aut apud eum Eusebius, [...], ut ejus verba exhibet Scali­ger: sed aliter Goar mirus Scaligeri censor, [...] legit, & interpretatur. Gal­lum quendam Exconsulem, & cum eo Volusianum Decii fi­lium milites salutant Imperatorem. Tu lege [...], Volusianus enim non Decii, sed Galli [Page 27] filius fuit. Et ita quidem legi debuit, si veritas quaerenda esset. Sed opinor, Eusebii verba ea non sunt, sed Syncelli, qui rursus Volusianum Decii filium vocat, quod & sequiores Graeci rerum Ro­manarum ignari facere solebant. Ut Scholiastes ad Dionysii Alexandrini Canones, [...]. Gallus igitur qui diu ante Consul fuerat, hoc anno Consulatum iniit secun­dum, & cum eo Volusianus primum. Verum ex anti­quis numismatum Inscriptionibus, inquit Annalista, am­bos simul secundum Consulatum gessisse colligitur, quibus se­cundus Consulatus, cum Tribunitia potestate secundo repetita ponitur. Imo vero inde colligi non debuit utrum­que simul secundum Consulatum gessisse, sed hoc tantum, utrumque intra primum imperii biennium secundum Consulem fuisse. Quod certe verum est: & ex utriusque nummis clare patet Gallum primo imperii sui anno secundum Consulatum gessisse. Ita nummus Graecus apud Goltzium, cui respondet hic Latinus, Imp. Caes. C. Vib. Trebonianus Gallus Aug. P. M. TR. P. Coss. II. P. P. Volusianum autem primo imperii sui anno primo consulatum iniisse pariter ex his nummis constat, Graeco [...] Latino Imp. C. C. VIB. Volusianus Aug. Pontif. TR. P. Cos. Primo igitur imperii sui anno Gallus secun­dum iniit Consulatum, post quem nullum gessit. Primo ejusdem imperii anno primum Consulatum gessit Volusianus, secundo secundum: primum nem­pe cum Gallo, secundum cum Maximo. In hunc modum Fasti cum nummis optime congruunt; Ba­ronius ab utrisque simul aperte dissidet. Nihil est quod illius sententiae patrocinetur; Fasti & nummi hac Inscriptione, quae apud Onuphrium & Grute­rum extat, solide confirmantur. ACTUM PR. KAL. AUG. IMPP. DD. NN. GALLO AUG.II. ET VOLUSIA­NO AUG. COSS. Quare Gallus II. & Volusianus hunc annum aperiebant & Fastos reserabant, eoque veterem morem observantes, ordinarii Consules facti sunt.
  • III. Ipso statim hujus anni initio S. Cyprianus ad Confessores Romanos dat Epistolam LIV. de eo­rum ad Ecclesiam reditu congratulatoriam; post­quam non tantum à Cornelio, sed ab ipsis etiam postea literas de regressione sua & fraterna redinte­gratione accepisset. His autem literis duos libellos à se scriptos illis commendat, de Unitate unum, quem ad Romanos dudum, antequam Confessores ad Ecclesiam reversi sunt; de Lapsis alterum, quem nuper post interitum Decii apud suos legerat, & Romam transmiserat; cujus brevem Synopsin his verbis proponit, Ubi Lapsis nec censura deest, quae in­crepet; nec medicina, quae sanet. Ad haec enim dùo capita omnia in illo libello praeclare dicta facile re­duci possunt; ut appareat libellum de Lapsis decre­tis in Concilio nuper factis plane conformem fuisse. Duo igitur libelli, quorum hac Epistola mentio fit, erant Tractatus duo ab ipso Cypriano exarati, & Carthagine lecti, & Romam pro communi dilectio­ne transmissi, de Unitate & de Lapsis; non autem Libelli canonum à Concilio Carthaginiensi editi & promulgati, ut putat Baronius. Singula enim pla­citorum ejus Concilii capita uno Libello conscripta sunt, ut Cyprianus ipse ad Antonianum testatur. Circa idem tempus S. Cornelius scripsit ad Fabia­num Episcopum Antiochenum Epistolam de facino­ribus Novatiani, cujus insigne fragmentum extat apud Eusebium lib. 6. cap. 43. quod cum Cypriani­cis collatum lumen dat accipitque vicissim. In hac Epistola reditum Confessorum describit, & Nova­tianum jam fere ab omnibus desertum esse narrat, quod ante hoc tempus dici non potuit, cum jam Confessores in Ecclesiam recepti, cumque Nicostra­tus, Euaristus, Primus & Dionysius, magna No­vatiani partis praefidia, Roma in Africam profecti, & ab Ecclesia Africana rejecti essent. In hac Epi­stola Cornelius obiter omnes Cleri Romani gradus enumerat, quos Blondellus in Praefatione in hunc modum ex eo recitat. A. D. 251. (contra quam libri Pontificalis scriptor putavit) Presbyteris 46 Di [...]conis 7. a­coluthis 42. exorcistis, lectoribus & ostiariis 52. constitit to­tius Romani Cleri [...]. Unde, inquit, constare po­test, 1. nullos tum in urbe subdiaconos fuisse, 2. de eorum creatione vel nullum a Fabiano decretum conditum, vel, si conditum est ullum, executioni necdum mandatum esse. Quae omnia & aperte falsa sunt, & expressis Corne­lii verbis prorsus contraria. Verba ejus cum in Edi­tione nupera H. Valesii, tum in prima illa Roberti Stephani haec sunt. [...]. Vetustissima Ruffini Versio, Is ergo qui Euangelium vendicabat, nesciebat in Ecclesia Catholica unum Episcopum esse debere: ubi videbat esse Presbyteros quadra­ginta & sex (male Valesius, quatuor) diaconos septem, subdiaconos septem, acoluthos quadraginta & duos, exorci­stas & lectores cum ostiariis quinquaginta & duos. In ea­dem Epistola Gregorius Syncellus [...]. A­nastasius ejus interpres subdiaconos septem refert. Lo­cus igitur tam insignis mutilari non debuit; nec sen­tentia tam falsa ex eo elicienda fuit. Quod ideo mo­nendum duxi, ne nostri scriptores tanti Viri errorem nimis secure postea sequantur. Scripsit etiam Cor­nelius ejusdem argumenti Epistolam ad Dionysium Episcopum Alexandrinum, adversus Novatianum, cujus obiter meminit Eusebius lib. 6. cap. 46.
  • IV. Mense Februario scribit Cyprianus ad Anto­nianum Numidiae Episcopum epistolam LV. pro­lixam sane atque infignem, & ad hujus temporis hi­storiam illustrandam apprine comparatam: quam Baronius ipso Cornelii sedis exordio scriptam esse perpe­ram existimavit. Nam post ordinationem Novatia­ni primas ad Cyprianum literas dederat Antonianus, quibus significavit se non cum Novatiano sed cum Cornelio communicare. Postmodum Novatianus literas ad Antonianum dedit, quae scriptae sunt, postquam Trophimus & thurificati à Cornelio ad­missi fuerant in Ecclesiam. His literis permotus a­lias dedit ad Cyprianum Antonianus, quibus se nu­tare coepisse significavit, iisque hac Epistola respon­det Cyprianus, quae ipso Cornelii sedis exordio exa­rari non potuit. Quinimo ex ipsa Epistola constat, post Concilium prioris anni Carthagine diu habitum, imo post Concilium Romanum quo Carthaginiense confirmatum est, post Confessorum reditum ad uni­tatem Ecclesiae, & post interitum Decii, eam scri­ptam fuisse. Et est sane Epistola praeclara, in qua Cyprianus de causa Lapsorum plene disserit, scip­sum sedulo purgat, Cornelium copiose defendit, Novatianum acriter perstringit; placita prioris Con­cilii ita explicat & tuetur, ut ante secundum Con­cilium, hoc anno Idibus Maiis celebratum, se scri­psisse aperte significet.
  • V. Mense Martio Fabianus Antiochiae Episco­pus, qui Novatiani partibus nimis savebat, acceptis Cornelii literis de facinoribus Novatiani, ut vide­tur, Concilium indicendum curavit, quod Antio­chiae de Schismate deliberaturum conveniret. Tum vero Helenus cum suis ex Cilicia, & Firmilianus ex Cappadocia, & Theoctistus è Palaestina sedi Antio­chenae subditi, Dionysium Alexandriae Episcopum ad idem Concilium invitabant, quod sentirent Antio­chiae nonnullos ad Novatiani Schisma confirmandum [Page 28] paratos fuisse. Sed antequam Concilium Antiochiae conveniret, mortuus est Fabianus, & ejus loco ele­ctus Demetrianus, ut ad Cornelium scribit Diony­sius. Unde Eusebius in Chronico, ad primum Gal­li Imperatoris annum, Antiochiae decimus quartus con­stituitur Episcopus Demetrianus. Et Graecum Synodi­cum, [...]. Synodus divina & sacra localis, Antiochiae collecta à Demetriano ejus ur­bis sanctiffimo Episcopo, quae Novatum, seu Novatianum, deposuit, tanquam qui peccatoribus patrocinaretur, sive po­tius, peccatis faveret, dum homines in eis relinque­ret neque ullum poenitentiae fructum in hac vita ex­pectandum esse doceret, ac proinde iter doloris & poenitendi viam praecluderet atque abscinderet, ut loquitur Cyprianus.
  • VI. Hoc anno Pascha celebratum est secundum Canonem Hippolyti III. Idus Aprilis. Cyprianus autem inter Paschae prima solennia, scribit Episto­lam LVI. ad Fortunatum aliosque Episcopos qui in Capsensi civitate propter ordinationem Episcopi con­venerant, Respondens ad quaestionem sibi proposi­tam, an Lapsos per triennium poenitentes ad com­municationem jam fas esset admittere. Caeterum tum ex notatione temporis, tum ex ipsa natura quaestionis palam est literas hasce post Concilium prioris anni datas esse, in quo decretum eft, ut Lapsi agerent poenitentiam plenam priusquam com­municationem acciperent. Easdem etiam patet ante Concilium hujus anni exaratas esse; tum quod post illud Concilium quo major Lapsis indulgentia con­cessa est, nullus tali quaestioni locus relictus est; tum quod Episcopi peterent, ut Cyprianus cum pluri­bus Collegis de hoc ipso plenissime tractaret, & Cyprianus id se statim facturum sponderet, cum jam Epifcopi plures convenirent, ut de eo quod consu­luerunt, figatur & rescribatur firma illa sententia, multorum Sacerdotum consilio ponderata. Quod quidem in Concilio Idibus Maiis celebrato mox con­stitutum, neque post illius decretum de hac re post­ea dubitari potuit. Triennium igitur in his literis non pro exacto sed pro inchoato sumendum est: & ii, de quibus agitur, sub initio persecutionis lapsi sunt.
  • VII. Mense Maio, cum jam Episcopi post Paschae solennia, quibus apud se cum fratribus demorati sunt, Carthaginem se contulissent, habitum esse Concilium Carthaginiense II. & quidem Idibus Maiis, ut clare patet ex Epist. Cypriani quinquagesima no­na, in qua & hujus meminit, & alterius etiam quod anno priore celebratum est. In hac autem Synodo relaxatio quaedam facta est decreti quod in superiori constitutum est; quod Lapsi scilicet agerent diu poe­nitentiam plenam, & si periculum infirmitatis ur­geret, pacem sub ictu mortis acciperent. Loco igi­tur illius decreti aliud in hunc modum condide­runt. Eis qui de Ecclesia Domini non recesserunt, sed poe­nitentiam agere & lamentari, ac Dominum deprecari a pri­mo lapsus sui die non destiterunt, pacem dandam esse. Quod Synodus tunc [...]cenfuit, non tantum ut [...] Lap­sis vere poenitentibus praestarent, sed necessitate cogente; quia crebris atque assiduis ostensionibus ad­monebantur, diem alterius persecutionis jam appro­pinquare coepisse: unde Lapsos vere poenitentes ad praelium, quod tum imminebat, armari & instrui oportere putabant. Facto hoc decreto, Synodica Epistola missa est ad S. Cornelium Romae Episcopum, quae est LVII. in qua & Decretum ipsum ponitur, & rationibus multis asseritur atque defenditur. Scri­psit etiam Cyprianus de omnium Collegarum con­silio, misitque Cornelio nomina Episcoporum qui integri & sani in Ecclesia Catholica tunc fratribus praefuerunt, ut ipse & Collegae scirent quibus scribere, & literas mutuo à quibus eos accipere oporteret.
  • VIII. Concilio hoc sedente, Carthaginem venit Privatus, olim Lambesae in Numidia Episcopus, qui ante aliquot annos ob multa & gravia delicta no­naginta Episcoporum sententia condemnatus fuerat, & Presbyterio Romano, Sede vacante, frustra ob­repere conatus erat. Venit autem non solus, sed cum Felice Pseudo-episcopo à se constituto, Jovino & Maximo comitantibus, & Reposto Tubursicensi adjuncto: quibus stipatus in Concilio apud Episco­pos causam suam agere se velle dixit, sed admissus non est. Quamobrem à Concilio rejectus, auda­cissimo facinore impiissimoque se obstrinxit. Nam Fortunatum unum ex quinque Presbyteris Cartha­giniensibus, anno priori de Ecclesia profugis & ab­stentis, loco S. Cypriani Carthaginis Pseudo-episco­pum fecit. Atque etiam Maximum Presbyterum, à Novatiano Legatum missum, & à communicatio­ne Ecclesiae Africanae anno priore rejectum, pars Novatiani in Africa Pseudo-episcopum fecit. Cae­terum Fortunatus ab Haereticis & Schismaticis Pseu­do-episcopus Carthagine factus, exemplo Novatia­ni jam pene in Italia ab omnibus deserti minime mo­tus, quasi legitime cathedram Carthaginiensem adep­tus esset, legatos pro more ad Cornelium Romae Episcopum mittit, ut amplissimae Sedis communio­ne frueretur. Inter hos princeps fuit Felicissimus Cy­priani ab initio juratus hostis, & totius schismatis antesignanus: qui stipatus factione desperatorum, & literas ferens, Romam navigavit. Cujus lega­tionem cum Cyprianus intelligeret, nactus occasio­nem familiarissimi hominis, Feliciani Acoluthi, li­teras ei dedit ad Cornelium quam primum praeferen­das, quibus eum de ordinatione Fortunati, & de Legatione Felicissimi certiorem faceret. Sed dum Felicianus moras trahebat, Felicissimo ad Corne­lium properante praeventus est.
  • IX. Mense Junio, Cornelius Felicissimum lega­tione sua, & comitum caterva turgidum vigore ple­no de Ecclesia pepulit, & literas ejus accipere recu­savit; atque confestim ad Cyprianum literas ipse scripsit, dilectionis fraternae & Ecclesiasticae disci­plinae & Sacerdotalis censurae satis plenas, quae de­siderantur. Tum vero Felicissimus ejusque comi­tes, hanc repulsam indigne ferentes, pro solita sua obstinatione atque audacia, Cornelium minis atque terroribus aggrediuntur, multa turpia & probrosa in Cyprianum & suos proferunt, viginti quinque Episcopos ordinationi Fortunati affuisse jactitant, ac denique summa desperatione comminantur, quod si Cornelius literas quas attulerant non accepisset, ipsi eas publice recitarent. Hisce comminationibus Cornelius ipse nimis commotus, Feliciano Acolu­tho nondum adventante, Literas alias prioribus sub­junxit, quibus culpam in Cyprianum transfert, quod ille de Fortunato hoc Pseudo-episcopo nihil adhuc scripsisset. Sed & hae literae perierunt. Dum haec Romae aguntur, appropinquante jam, imo im­minente Galli persecutione, Cyprianus scripsit ad Thibaritanos qui frequenter desideraverant, ut ipse Thibarin veniret, & exhortatione sua praesens fra­ternitatem corroborare dignaretur. Sed cum nec rerum ratio nec temporis conditio permitteret, Epi­stola hac LVIII. docet eos propter crebras admoni­tiones pro certo credere & tenere debere, pressurae diem super caput esse coepisse, & rationibus multis ex Scriptura deductis ad praelium armat, & ad mar­tyrium accendit.
  • X. Sub finem hujus mensis Persecutio, tot osten­tis & admonitionibus praevisa atque praedicta, à [Page 29] Gallo tandem excitata eft; de qua Dionysius Ale­xandrinus apud Eusebium lib. 7. cap. 1. ita loqui­tur. Sed neque Gallus culpam Decii intellexit: neque pros­pexit quid tandem illum pessundedisset. Quin potius ad eundem lapidem ante oculos suos positum impegit. Qui cum imperium ipsius prospero in statu esset, cunctaque ex animi sententia succederent, viros sanctos qui pro pace & incolu­mitate ipsius preces ad Deum allegabant, insectatus est. Cum illis ergo orationes pro ipso fieri solitas simul fugavit. Unde Georgio Syncello dicuntur, [...], interprete Anastasio, nequaquam Decii mores sectati, perperam omnino. Sed pro ne­quaquam, legendum est nequam, quod non observa­vit Fabrotus. Hoc ipso tempore hanc Persecutio­nem ortam esse, ex literis Synodicis quae de ea tan­quam futura loquuntur, & ex literis Cypriani, de quibus mox agendum est, quae eam referunt, tunc incoeptam esse, liquido apparet. Conteus quidem post Deciorum mortem persecutionem quievisse fer­me per biennium tradit; & pro hac sententia sua unicum hoc affert argumentum, quod proximo post mortem Decii anno primum Carthaginiense Conci­lium, ac demum altero secundum celebraverat Cy­prianus. Sed nimis aperte fallitur. Primum enim Carthaginiense Concilium ante mortem Decii sedi­tionibus & bello occupati, sedata persecutione, ut Cyprianus ipse loquitur; secundum intra septem menses ab ejus nece coactum est, cum pace jam ple­na frueretur Ecclesia, sed persecutionem mox futu­ram praesentiret. Et revera falluntur omnes qui Concilium hoc secundum non ante annum aerae vul­garis CCLIII. celebratum esse statuunt, ut Lab­beus, Ricciolius. Hujus autem Persecutionis haec occasio fuisse videtur. Gravis jam pestilentia aliquas imperii partes invaserat, & Hostilianum cum Gallo Imperatorem à Senatu constitutum absumserat: cum­que magis adhuc ingravesceret, Gallus & Volusia­nus ad aras Deorum suorum confugiebant, num­mos cudi curabant cum hac inscriptione, APOL­LINI SALUTARI. Imo ipsi anxie studioseque tenuis­simi cujusque exequias curabant, ut refert Victor; unde etiam edicta in provincias undique emittebant qui­bus sacrificia praescribebantur. Inde persecutio in Christianos orta est, qui sacrificia, quae Ethnici adeo saluti Reipub. necessaria putabant, celebrare vel attingere prorsus recusabant. Hoc mihi his ver­bis ipse Cyprianus innuere videtur ad Cornelium scriptis in ipso persecutionis exordio. His ipsis etiam diebus, quibus has ad te literas feci, ob sacrificia quae Edi­cto proposito celebrare populus jubebatur; clamore popularium ad leonem denuo postulatus in circo. Neque enim Edi­ctum aliquod à Gallo propositum legimus, quo Pro­consules vel Magistratus Christianos persequi jube­rentur.
  • XI. Hac igitur Persecutione Carthagine in hunc modum jam coepta, Cyprianus binis à Cornelio li­teris de Felicissimi legatione acceptis, respondet E­pistola LIX. & quidem priores, quibus de publica Felicissimi comitumque rejectione Cornelius disse­ruerat, grato animo se accepisse significat, & tam opportunum Ecclesiasticae censurae exemplum per­honorifice preadicat. Ad posteriores autem, quibus Cornelius minis se Felicissimi comitumque commo­tum fuisse significavit, & probra in Cyprianum jacta cum terroribus commemorasset, ipsumque quod eum de ordinatione Fortunati certiorem non fecisset ac­cusavit, fortiter & animose respondet, de Fortuna­to quod non statim scripserit multis se excusans vel potius defendens; scripserat enim per Felicianum, sed ille tardius Romam petiit. Tum vero rem to­tam exponit. Privatum & Collegas suos tanquam homines sceleratissimos describit, Felicissimi & so­ciorum nefanda crimina patefacit & mendacia refel­lit: circumcursationis eosque maxime accusat, quod, cum Episcopo suo aliisque Episcopis Africanis cau­sam suam subjicere tenerentur, Romam navigarent, & in alienam provinciam tenderent, quasi illic cau­sam acturi. De qua re verba Cypriani summa at­tentione digna sunt. Quae autem causa veniendi, & pseudo-episcopum contra Episcopos factum nunciandi? Aut enim placet illis quod fecerunt, & in suo scelere perseve­rant: aut si displicet, & recedunt, sciunt quo revertantur. Nam cum statutum sit omnibus nobis, & aquum sit pariter & justum, ut uniuscujusque causa illic audiatur, ubi est crimen admissum, & singulis pastoribus portio gregis sit ascripta quam regat unusquisque & gubernet, rationem sui actus Domino redditurus; oportet utique eos quibus praesu­mus non circumcursare, nec Episcoporum concordiam cohae­rentem sua subdola & fallaci temeritate collidere: sed agere illic causam suam, ubi & accusatores habere & testes sui criminis possunt. Hoc ipso tempore post literas ad Thibaritanos datas, Persecutione non jam appro­pinquante, aut imminente, sed incumbente, ad Fortunatum scripsit Libellum de Exhortatione mar­tyrii, testimoniis ex S. Scriptura prolatis; ut Dei plebem non tantum classico vocis suae erigeret, sed & credentium fidem divina lectione firmaret. Hic autem à nobis objectio removenda est quae suadere videatur hunc Libellum nec hoc anno CCLII, nec à Cypriano scribi potuisse. Auctor enim Libelli, quisquis fuit, Cypriano multo junior ex his ipsius verbis fuisse videri potest. Adversarius vetus est, & hostis antiquus, cum quo paelium gerimus. Sex-Millia annorum jam pene complentur, ex quo hominem Diabolus impugnat: hoc est, ab initio mundi. Peritiores au­tem Chronologi hac aetate annum Mundi MMMM CXXXV. An. Dom. CCLII. respondere putant. Debilem nimis & dilutam responsionem hic adhibet Pamelius. Quare observadum est Veteres longe aliam Mundi aeram quam Recentiores secutos esse. Illi enim docuerunt Christum ipsum natum esse A. M. MMMMM D. Horum autem calculum, ac praecipue Africani, cujus auctoritas tunc in Ec­clesia haud immerito magna fuit, secutum esse Cy­prianum ut credamus necesse est. Mirum igitur esse non debet, si post annos plures quam 5750. sex millia annorum jam pene completa esse diceret. Nam & Sulpicius Severus Anno Domini CCCC. Mun­dus a Deo constitutus est abhinc annos jam pene sex millia, dixit: cum tamen ipse à mundo condito annos tan­tummodo 5604. tunc effluxisse doceret. Eodem tempore missam vult à Cornelio ad Lupicinum E­piscopum Viennensem Epistolam Baronius; sed ea proculdubio spuria est, ut & illa Pii Pontificis ad Justum Viennensem, quam adulterinam esse alibi demonstramus, ubi pariter Missarum mentio facta est. Certe haec & Cornelio indigna est, & veri ni­hil continer. Primo conqueritur Edictis Imperatorum Christianos ubique tormentis variis affici: quasi jam per provincias severissima Persecutio grassata fuisset: quod tum fieri non potuit, neque fortasse postea fa­ctum est. Dein, In urbe Romana, inquit, Impera­tor ad hoc constitutus est. Quod intelligi non potest. Baronius primo interpretatur de Volusiano, quasi tunc primo à Patre Augusti nomine insignito, qui ad finem anni prioris ante Consulatum Augustus no­minatus est, ut ex nummis patet. Mox ad Hosti­lianum confugit, quasi Senatus, quod videret Gal­lum & Volusianum pacem reddidisse Ecclesiae, ad exturbandos Christianos hunc ipsum in Imperium provexerit. At Hostilianus ipso exordio imperii Galli & ante Volusianum à Senatu factus est Augu­stus. Victor Schotti statim post descriptionem in­teritus Decii, Haec ubi Patres comperere, Gallo, Hosti­lianoque [Page 30] augusta imperia, Volusianum Gallo editum Caesu­rem decernunt. Neque Eutropius errat, aut cum Gallo Hostilianum confundit, cum ait: Mox Im­peratores creati sunt, Gallus Hostilianus, & Galli filius Vo­lusianus. Pergit porro personatus Cornelius, Jam plures martyrio coronati sunt. Haec Cornelius ipso per­secutionis exordio, antequam teneretur, inquit An­nalista, coronatis interea nonnullis, ut ait, marty­rio, & inter alios Moyse Romano Presbytero, sub Decio olim jam prope biennium detento in vinculis. Quod de Moyse tradit sub persecutione Galli mar­tyrium passo, adeo perspicue falsum est ut refuta­tione non indigeat. Sed nec alios ullos passos esse antequam teneretur Cornelius, satis locuples testis est Cyprianus in Epistola mox commemoranda. Ex­primi satis non potest quanta istic exultatio fuerit, & quan­ta laetitia, cum de vobis prospera & fortia comperissemus; ducem te illic confessiones fratribus extitisse, sed & confessio­nem Ducis de fratrum confessione crevisse; ut dum pracedis ad gloriam multos feceris gloriae comites, & Confessorem po­pulum suaseris fieri, dumprimus paratus es pro omnibus con­fiteri. Et paulo post de Adversario loquens, Unum primo aggressus, ut lupus ovem secernere a grege, ut acci­piter columbam ab agmine volantium separare tentaverat, quod de Cornelio intelligendum est. Illa igitur Cor­nelii Epistola ad Lupicinum inter spurias & sup­posititias numeranda est.
  • XII. Cum mense Julio Romae non minus quam Carthagine arae ubique fumarent, & Christiani pro salute Reipub. Diis sacrificare recusarent, Cor­nelius Romae Episcopus ab Imperatore Gallo in exi­lium pulsus est. Locus exilii Centumcellae fuit, ut ex Catalogo antiquissimo didicimus. Jam vero Cy­prianus mense Augusto scripsit ad Cornelium in exi­lio, ut dicitur, de ejus confessione Epistolam LX. in qua se ostendit incredibili laetitia exultare propter gloriosam confessionem Cornelii, & fratrum, ac praecipue Lapsorum, qui in hoc agone restituti ste­terunt fortes, & ipso dolore poenitentiae facti ad praelium fortiores; unde maxime opportunam de Novatiano triumphandi occasionem nactus, argu­mentum copiose & acute persequitur. De hac Epi­stola Vitae & Actorum Cornelii Auctores mira nar­rant. Primo, Auctor libri Pontificum, Post hoc Cor­nelius Episcopus Centumcellas pulsus est, & ibi scriptam E­pistolam de sua confirmatione, missam a Cypriano (quam Cy­prianus in carcere conscripsit & dedit Celerino lectori) sus­cepit. Illud de carcere aperte falsum est. De Cele­rino aliter Ado in Martyrologio, de eodem exilio scribens. Quo tempore beatus Cyprianus scripsit ei de Cele­rino Lectore, quanta pro fide & confessione Christi sustinue­rit. Quam opportune. Sed haec sunt sequiorum temporum frivola & inania commenta.
  • XIII. Mense Septembri Cornelius Pontifex Cen­tumcellis obiit die decimo quarto. Locum quo mor­tuus est nobis indicat vetustissimi Catalogi auctor in Cornelio. Post hoc Centumcellis expulsus ibi cum gloria dor­mitionem accepit. De die nos certiores facit S. Hiero­nymus in Catalogo, de Cypriano loquens. Passus est sub Valeriano & Gallieno principibus, persecutione octava eodem die, quo Romae Cornelius, sed non eodem anno. Constat autem Cyprianum XVIII. Cal. Octob. pas­sum esse, quo die in Martyrologiis utriusque passio celebratur. Quamvis in Breviario Romano ad XVI. Septembris diem devolvitur, cum mira illa Oratio­ne, Beatorum martyrum, pariterque Pontificum, Cornelii & Cypriani nos, quaesumus Domine, Festa tutantur. Sed de loco, & anno major multo est dissensio. Cum enim obiter dixisset Hieronymus verbis jam allatis Cornelium Romae passum esse, & ex ejusdem verbis superius laudatis, eum cruenta morte sub Decio affectum esse posteriores colligerent, nescio quae Acta martyrii ejus excogitarunt, & insulfas historias Martyrologiis in­seruerunt. Liber Pontificalis de Cornelio, Hic sub Caesare Decio martyrio coronatur. Inde Acta apud Ado­nem. Decius Caesar audito quod multi ei scriberent, & de beato Cypriano jussit eum sibi exhiberi. Tum vero ab ipso Decio mandatum esse tradunt, ut plumbatis caedere­tur, & decollaretur postea. Haec certe aperte falsa sunt, & à Baronio frustra tentata, qui in textum Decii nomen irrepsisse vult, & ejus loco substituit Volusianum. Nam omnes alii Decii nomen semper praeferunt, quod etiam in Breviarii Romani Lectio­nibus recitatur. Acta igitur martyrii tum apud Ado­nem, tum apud Baronium adulterina sunt. Nam Cornelius non sub Decio, sed Gallo decessit, & qui­dem sub repentina ejus persecutione, ut loquitur Cyprianus ad Lucium, quod etiam Eusebius, & Hieronymus, & res ipsa testatur. Gallus quidem Cornelium ad Centumcellas relegavit, locum perju­cundum ut testatur Plinius, de crudelitate aut Galli aut Volusiani nihil legimus. Assentior igitur aucto­ri vetustissimi Catalogi, qui narrat eum Centumcel­lis dormitionem accepisse, & quidem hoc anno. Scri­bit enim eum sedisse à Consulatu utriusque Decii us­que Gallo & Volusiano, qui hoc anno Consulatum ges­sere. Neque in annum sequentem obitus ejus ullo modo dejici potest, cum Stephanus ipse, qui post mortem Lucii Episcopatum obtinuit, à Consulatu Vo­lusiani & Maximi sedisse dicatur, qui anno proximo Consules fuisse noscuntur. Falluntur igitur Chro­nologi qui Cornelium annis duobus & mensibus ali­quot sedisse dicunt: ac demum anno sequente obiis­se. Et dubitari ulterius non potest, quin hic opti­mus Pontifex & gloriosus Martyr hoc anno aerae vul­garis CCLII. XVIII. Cal. Octobris die Martis, in Domino obdormiverit. Et quidem eodem die de­cessit, quo Cyprianus passus: non tantum eodem die mensis, sed etiam septimanae.
  • XIV. Circa hoc tempus, cum jam lues & fames saevirent, scripsit S. Cyprianus Libellum insignem ad Demetrianum, quem viri docti putant fuisse eo anno Africae Proconsulem. Objecerat enim Cypria­no Demetrianus vulgare illud argumentum, omnia mala, quae Remp [...] premebant, propter Christianos, qui sacra Deorum negligebant contigisse; cui acute respondens, ista non accidere inquit, quod Dii vestri a nobis non colantur, sed quod a vobis non colatur Deus. Hunc autem Libellum scriptum fuisse arbitror sub initio persecutionis Galli, ex illis Cypriani verbis, Documentum recentis rei satis est, quod sic celeriter, quod­que in tanta celeritate sic granditer nuper secuta defensio est, ruinis regum, jacturis opum, dispendio militum, diminutio­ne castrorum. Non enim haec intelligo de interfectio­ne Gordianorum & Philipporum, cum Pamelio, quod perabsurdum est; sed de sola nece Deciorum, qui tam celeriter, tamque granditer ob persecutio­nem puniti sunt; & quorum ruinas statim jacturae opum secutae sunt, cum Gallus, Scythis [...], ut loquitur Zosi­mus. Quibus consentit & illa Demetriani querela. Hostem quereris exurgere, [...], ut idem Zosimus. Hunc autem Demetrianum Pro­consulem fuisse non puto: sed judicem aliquem, Cypriano familiariter notum. Quod cum multa alia persuadent, tum vero illa verba quae de Proconsule intelligi nullo modo possunt. Nam cum ad me studio magis contradicendi, quam voto discendi venires, & cla­mosis vocibus personans malles tua impudenter ingerere, quam nostra patienter audire. Et rursus, Respondeo igitur & tibi, Demetriane pariter & ceteris, quos tu forsitan conci­tasti, & adversum nos odia tuis maledicis vocibus seminan­do comites tibi plures, radicis atque originis tuae pullulatio­ne fecisti. Et hic est Tractatus quem Pontius innuit [Page 31] his verbis, Per quem Gentiles repercussis in se iis quae no­bis ingerunt, vincerentur? quemque Idem indicat post Libellum de Oratione Dominica, & ante tractatum de Mortalitate locandum esse.
  • XV. Post obitum Cornelii cessasse Episcopatum dies XXXV. indicat Liber Pontificum. Sed unde ista hausta sunt nescio. Nemo certe ei fidem adhibe­bit de vacatione Sedis post obitum Cornelii, qui in Vacatione post passionem decessoris ejus Fabiani tam turpiter tamque manifeste erravit, ut tum Episco­patum cessasse dies sex tantummodo dixerit. Cete­rum ego cessasse Episcopatum hac vice dies XXXV. non puto, & minus intervallum verbis Cypriani magis congrucre sentio. Vetustissimus quidem Ca­talogus in Lucio maxime corruptus est; neque quic­quam aliud inde colligi potest, quam Lucium Gal­lo & Volusiano Coss. ordinatum esse, ut Pseudo-Isidorus in Epistolae à se confictae subscriptione signi­ficat. Qui non in anno, sed in mense se prodidit, dum scripsit, Data Kal. Aprilis Gallo & Volusiano viris clariss. Coss. Post enim Cal. Aprilis hujus anni ultra quinque menses vixit Cornelius. Quamobrem pro comperto haberi debet Lucium hoc anno Pontifica­tum iniisse, & quidem post diem decimum quartum Septembris: sed tempus ipsum Ordinationis, ab obitu ejus cujus dies certus & definitus habetur, & à paucis illis ad Pontificatum ipsius pertinentibus quae apud Cyprianum extant, tantummodo colligi potest. Ut autem hoc quam fieri potest certissime faciam, decem dies qui soli in Catalogo veri esse possunt, sumo; & tot menses adjicio, quot ab obitu Cornelii ad exitum Lucii numerari possunt; qui quinque tantum integri sunt. Eutychius quidem menses octo, Eusebius totidem, sed non integros, Nicephorus Lucio haud septem integros tribuit, qui veritatem proxime attingere videtur. Qui enim de triennio locuti sunt, longissime aberrasse ab omni­bus agnoscuntur. Mihi tutissime statui posse vide­tur Lucium Romae Episcopum die Septembris vice­simo quinto ordinatum esse, menses quinque inte­gros & dies decem sedisse, & quarto die mensis Mar­tii A. D. CCLIII. obiisse.
  • XVI. Mense Octobri ineunte, Lucius à perse­cutoribus in vitae discrimen adductus est. Cumque jam Cyprianus tum ordinationis tum Confessionis ejus certior factus esset, ipse cum Collegis suis lite­ras communicatorias ad Lucium statim dedit. Quae quidem non supersunt, sed earum satis diserte me­minit ipse Cyprianus in exordio Epistolae ad eun­dem post reditum missae. Et nuper quidem tibi, Frater Carissime, gratulati sumus, cum te honore gemineto in Ec­clesiae suae administratione Confessorem pariter & Sacerdotem constituit divina dignatio. Launoius hoc negavit le­vissimo argumento ductus. Cyprianus, inquit, sequi­dem gratulatum fuisse aii sed gratulatum se per literas non ait. Et revera Cyprianus secum & cum aliis Episcopis de gemino Lucii honore gratulari potuit, quamvis per alias ab citata literas non fecerit. Haecille nimis subtiliter, imo nimis dilute. Nam Cyprianus & Collegae signifi­cant se non minus post reditum gratulatos esse Lu­cio, quam post ordinationem & confessionem eidem gratulati fuerant. Non dicunt se sibi, sed illi gra­tulatos esse tempore utroque; & male Launoius vo­cem tibi utrobique omisit, nec vim ejus perspexit. Neque animadvertit hanc esse solennem in Epistolis Cypriani formam. Ut in illa ad Confessores de Mappalico. Exulto laetus & gratulor, fortissimi & bea­tissimi fratres, cognita fide & virtute vestra. Et in altera ad Rogatianum & Confessores, quae illam respicit. Et jam pridem vobis, fr [...]tres carissimi & fortissimi, literas miseram, quibus fidei & virtuti vestrae verbis exultantibus congratu­larer. Cum autem Gallus Lucium non minus forti­ter, quam Cornelium confessionem nominis facere, & plebem ad moriendum pro fide Christiana non minus incitare & impellere videret, illum etiam pari exilio multavit. De quo Catalogus Pontificum, Hic exul fuit. De hac re praecipuè intelligenda sunt illa Dionysii verba de Gallo, [...] enim est agitavit, suis sedibus expu­lit, in exilium misit. Ut Coriolanus Dionysio Ha­licarnassensi dicitur [...], exilio perpetuo multatus. Cornelium scilicet & Lucium cum aliqui­bus ex Clero Romano, qui proprie [...] dicuntur, Gallus exilio multavit.
  • XVII. Cum jam lues & fames simul incumbe­rent, scripsit Cyprianus Libellum de Mortalitate ad fratres suos; ne ex imbecillitate animi vel fidei par­vitate, vel dulcedine secularis vitae minus fortiter starent. Nam etiamsi Lues haec diu duravit, hoc tamen potissimum tempore Tractatum hunc editum esse apparet, quia argumentum ab instante persecu­tione, & Antichristo veniente ductum late persequi­tur. Est autem hic Libellus & Cypriano apprime dignus, & reliquis ejus Tractatibus tum stylo, tum vigore, tum denique argumentandi ratione similli­mus. Attamen Christophorus Sandius, novus hu­jus seculi Arianus, hunc inter supposititios reponit, levissimo argumento motus. Sermo, inquit, de Mor­talitate ne verbo quidem meminit, vel AEgypti, vel Ale­xandriae, vel pestilentis morbi, quae tamen in eo contineri testatur Eusebius Chronico, & Jornandes. Nam quod ait Cyprianum hoc sermone ne verbo quidem pesti­lentis morbi meminisse, aperte falsum est. Nam ipsum morbum contagiosum graphice depingit, & statim haec subjungit. Mortalitas ista ut Judais & Gen­tilibus & Christi hostibus pestis est, ita Dei servis salutaris excessus est. Et rursus: Quid deinde illud, fratres dilectissi­mi, quale est, quam pertinens, quam necessarium, quod pestis illa & lues quae horribilis & feralis videtur, explorat justitiam singulorum. Non meminit Alexandriae aut AEgypti, quorsum enim, cum Carthagine ipsa pestilentia sae­viret? Legimus quidem in Chronico Eusebii, Pe­stilens morbus totius orbis provincias occupavit, maximeque Alexandriam & AEgyptum, ut scribit Dionysius, & Cy­priani de mortalitate testis est liber. Sed expedita respon­sio est. Hieronymus in eo Chronico plurima nunc à se addita, nunc mixta fatetur. Meminit Eusebius pestilentiae ex Dionysio, quae Alexandriam & AEgy­ptum occupavit, quam ipse ex eo describit in Hi­storia. Addidit testem ejusdem pestilentiae, quam­vis non eodem loco, Hieronymus Cyprianum: cu­jus scripta ignoravit Eusebius. Interim Hierony­mus testis est Cyprianum scripsisse librum de Mor­talitate; hunc autem quem in manibus habemus, eum esse quem scripsit Cyprianus, testis est Augu­stinus, qui in libro de Praedestinatione sanctorum, & contra Julianum & contra duas Epistolas Pelagii plurimas sententias atque periodos recitat quae omncs etiamnum in hoc libello inveniuntur. Laudavit etiam dictum de Episcopo quodam aegrotante, quod Possidius ex hoc libello ipsissimis verbis refert. Hic igitur quem habemus de Mortalitate libellus, aetate Augustini, multis ac pene omnibus qui Ecclesiasticas lite­ras amabant laudabiliter notus, hoc demum seculo rejici non debet, imo non potest.
  • XVIII. Quinetiam Lucius Roma relegatus cum comitibus suis haud diu in exilio mansit. Causa re­laxationis à nemine exprimitur; sed ad providen­tiam Dei refertur. Catalogus Pontificum. Postea nutu Dei incolumis ad Ecclesiam reversus est. Et ad ipsum Cyprianus. Reduces vos denuo ad suos fecit benigna Do­mini & larga protectio. Tempus autem reditus ad Novembrem spectare puto, & circa finem hujus [Page 32] mensis eum Romam cum comitibus reversum esse statuo, ipso hoc anno aerae vulgaris Christi CCLII. Nemo quidem tam mature eum rediisse hactenus pu­tavit. Pamelius per totum quod reliquum crat, Galli imperium in exilio permansisse, ac demum sub Valeriano, pacc Ecclesiis redditae reversum esse do­cet, Gallo & Volusiano fraude AEmiliani interfectis & ipso deinde AEmiliano post tres menses extincto. Sed illius sententia nullo negotio refellitur. Cyprianus enim iisdem literis, quibus reditum ejus celebrat, sub ea­dem persecutione adhuc durante eum rediisse clare ostendit. Regredientibus vobis breviata non est in Episcopo confessionis suae dignitas, sed magis crevit Sacerdotalis aucto­ritas, ut altari Dei assistat Antistes, qui ad confessionis ar­ma si [...]menda & facienda martyria non verbis plebem sed fa­ctis cohortetur, & imminente Antichristo paret ad praelium milites non solum sermonis & vocis incitamento, sed fidei & virtutis exemplo. Et rursus, Et orare pariter ac petere, ut qui perfectus est atque perficiens, custodiat & perficiat in vobis confessionis vestrae gloriosam coronam. Qui & ad hoc vos fortasse revocavit, ut gloria esset occulta, si foris essent confessionis vestrae consummata martyria. In media igitur persecutione Galli, cum nondum pax expectaretur, Lucius cum comitibus Romam ab exilio reversus est. Neque hoc A. D. CCLIV. aut CCLIII. factum est, sed hoc ipso anno post ad modum breve exi­lium, quod ex literis Cypriani firmiter & ccrto col­ligitur, quae post Lucii reditum sibi & Collegis suis cognitum exaratae sunt. Nam primo; nuper se Lu­cio gratulatum esse de Ordinatione & Confessione significat: diu igitur in exilio esse non potuit. Se­cundo, non tantum Lucium nuper relegatum, sed & Cornelium etiam nuper exilio multatum, & Per­secutionem ipsam Romae nuper exortam fuisse iis­dem literis tradit. Intelligimus, Frater carissime, & tota cordis nostri luce perspicimus divinae majestatis salutaria & sancta consilia, unde illinc repentina persecutio nuper exorta est, unde contra Ecclesiam Christi & Episcopum Cornelium, beatum martyrem, vosque omnes, secularis potestas subito proruperit. Quisquis haec animadvertit, nunquam majus quam semestre spatium inter persecutionis hu­jus exordium & Epistolae Cyprianicae scriptionem, nunquam quinquemestre plenum inter exilium Cor­nelii, & reditum Lucii intercessisse putabit.
  • XIX. Mense Decembri Cyprianus de reditu Lu­cii & sociorum certior factus, cum Collegis suis qui forte tunc aderant, non in Concilio sexaginta sex Episcoporum, ut hariolatur Pamelius, dedit ad eum Epist. LXI. in qua ei de eodem reditu magnopere gratulatur, & iterum de Novatiano merito trium­phat, quod ipse ab omni persecutionis molestia im­munis esset, dum duo Episcopi, quibus tantopere adversatus est, ad martyrii palmam cum suis gloriosi contenderent. Unde vim majorem post has, quam post illas ad Cornelium exulem literas accipiunt ver­ba Paciani ad Sympronianum. Nam quod ante passum Novatianum putas, & Cyprianum dixisse subjungis, Prae­cessit me adversus meus, vide quam manifeste respon­deam. Novatianus martyrium nunquam tulit; nec ex ver­bis beatissimi Cypriani auditum istud aut lectum est. Ha­bes ejus Epistolas quibus Cornelium Urbis Episcopum, cui tunc Novatianus inviderat, inimicis Principibus resistentem, saepe confessum, saepe vexatum refert, plurimis Confessoribus, plurimis quoque martyribus ducem factum, & cum pluri­mis gloriosissime coronatum, vivente adhuc Novatiano etiam­que securo. Nam ideo ab Ecclesia recesserat, ne illum la­bor confessionis urgeret.
A. D. CCLIII.Volusiano II. & Maximo COSS.Period. Jul. 4966.
  • MAximum quidem Consulem Baronius hic agno­scit, Collegam Volusianum rejicit & expun­git. Hoc autem facit eadem ratione permotus qua secundum ei Consulatum anno priore tribuebat. Quo argumento jam à nobis refutato, necesse est, Volusianus locum suum cum nota iterati Consulatus teneat, quem fuisse secundum Consulem ne ipse quidem Annalista negare potuit. Neque vero ejus vice inferciendus erat Valerianus, tanquam hujus anni Consul ordinarius, qui parte ejus postrema tan­tum Consul, & sussectus seu honorarius fuit; unde anno sequente Cos. II. in Fastis & in Nummis dicitur; & Consulatus ille secundus in Nummis cum primo Tribunitiae potestatis anno conjungitur, ut [...]. TO. B. & TR. P. Cos. II. quia primus im­perii ejus annus magnam partem secundi Consulatus occupavit. Aliter de Gallieno, qui cum eo simul imperavit, & cum eo secundum Consule primum Consul fuit, [...]. & TR. P. Cos quia pri­mus imperii ejus annus eandem partem primi Con­sulatus pariter occupavit. Ratio autem differentiae haec fuit, quia Valerianus Imperator hoc anno fa­ctus, se Consulem statim declaravit scilicet suffe­ctum, Gallienum non item. Nec Valerianus ante sumtam purpuram Consul fuit, sed Censor.
  • II. Circa initium hujus anni S. Cyprianus scripsit Epistolam ad Episcopos Numidas, de redemtione fratrum ex captivitate Barbarorum. De tempore scriptionis viri docti non consentiunt; alii sub ini­tio imperii Galli, dum pax esset in Ecclesia, alii sub ejus persecutione, alii sub AEmiliano, alii deni­que sub Valeriano & Gallieno scriptam esse Episto­lam arbitrantur. Haec incertitudo inde oritur, quod Cyprianus refert fratres à Barbaris in captivitatem abductos fuisse. A Gothis, inquit Pamelius, sive Scythis hoc factum est contra quos Decius profectus est, aut ab illis qui paulo post per Bosphorum in Pontum Euxinum perruperunt. Alii his Persas addunt, qui circa ca tempora Antiochiam usque omnia vastarunt. Sed mihi mirum videtur, cuiquam in mentem venire potuisse aut Scythas aut Persas in Africam pervenisse & plurimos Christianos ex Numidia captivos ab­duxisse, & captivos ab illis abductos redimi potuis­se. Barbari certe, de quibus conqueruntur Numi­dae non tam longe arcessendi fuere; de propinquis potius & quidem Afris cogitandum erat: quod mi­ror neminem adhuc vidisse. Quippe S. Augustinus in Epistola LXXX. huic loco lucem assundit. Sunt enim, inquit, apud nos, hoc est in Africa barbarae innu­merabiles gentes, in quibus nondum esse praedicatum Euan­gelium, ex iis qui ducuntur inde captivi & Romanorum ser­vitiis jam miscentur, quotidie nobis addiscere in promtu est. Erant autem ante aetatem Augustini hae omnes bar­barae gentes & Romanis infestae, & à religione Christiana prorsus alienae. Pauci autem anni sunt ex quo quidem eorum rarissimi atque paucissimi, qui pacati Romanis finibus adhaerent, ita ut non habeant Reges suos, sed super eos. Praefecti a Romano constituantur imperio, & illi & ipsi eorum praefecti Christiani esse coeperunt. Interio­res autem qui sub n [...]lla sunt potestate Romana prorsus nec [Page 33] religione Christiana in suorum aliquibus detinentur. Bar­bari igitur in Africa innumeri Romanis finibus ad­jacentes sub regibus suis sed sub nulla Romana pote­state fuere. Unde nunc ex illis Romani, nunc illi ex Christianis imperio Romano subjectis, captivos ducebant. Ut Augustinus Epistola CXXII. Nam Sitifensis ante paucos annos Severi Episcopi neptis Sanctimo­nialis a barbaris ducta est. Sic sub imperio Joviani, Austuriani contermini Tripoleos partibus Barbari exiluere sedibus suis, & non nisi aucti rapinis & trahentes captivum Silvam, ordinis sui primatem re­versi sunt. Sic Africam jam inde ab exordio Valentinia­ni imperii exurebat Barbarica r [...]bies per procursus auden­tiores & crebris caedibus & rapinis intenta, ut loquitur Am­mianus Marcellinus. Haec certe sufficiunt ut de bar­baris finitimis, non de Scythis aut Persis cogitemus. Sed est & aliud quod Numidas propius spectat, & Cypriani literas magis adhuc illustrat. Nam Hero­dianus lib. 7. de rebus Maximini agens qui prima Cypriani aetate imperabat, haec narrat, [...], Erat enim quidam nomine Capellianus ex Senatorio ordine. Praesidebat autem Mauris Romano imperio subjectis qui Numidae vocantur. Haec autem gens castris munita est pro­pter mulitudinem Maurorum barbarorum circumjacentium, ut eorum incursus & populationes coercerent. Qui & exer­citum Capelliani ad pugnandum paratum esse dicit [...] ex consuetudine praelio­rum adversus barbaros. Inde factum est ut inter reliquas provincias Africae haec sola Legionem Romanam con­stanter aleret. In descriptione Ptolemaica Numidiae legitur [...], Legio tertia Augusta. Dio Historicus de Legionibus, quae sua aetate supererant lib. 55. [...]. Et tres tertiae, una in Phoenicia, Gallica: alia in A­rabia, Cyrenaica; altera in Numidia, Augusta dicta. De hac ipsa Legione tertia Augusta tutandis imperii fini­bus in Africa collocata intelligendus est Tacitus, Historiae lib. 4. Legio in Africa auxiliaque, tutan­dis imperii finibus sub Divo Augusto Tiberioque prin­cipibus Proconsuli parebant. Cajus autem eam Pro­consuli ablatam Legato tradidit: quam sub imperio Vitellii regebat Valerius Festus in Africa. Hi igitur Mauri barbari Numidiae finitimi, imperio Romano minime subjecti, hoc tempore famis & pestilentiae, cum Gallus negligenter & supine imperium admini­strabat, in Numidiam militum copiis haud bene mu­nitam irrumpunt, eamque late populantur, cumque aliis Christianos complures captivos abducunt, qui tamen ob hostium viciniam haud difficulter redimi potuerunt. Sed cum earum partium facultates ad omnium eorum redemtionem procurandam minime sufficerent: Episcopi aliquot Numidiae ad Cypria­num scribunt, ut pro redimendis captivis subsidia nummaria colligere dignaretur. Qui statim tum Cleri ac plebis suae, tum Collegarum etiam qui prae­sentes erant collatione collecta, eam ad Numidiae Episcopos cum Epistola LXII. transmisit.
  • III. Circa hoc tempus Cyprianus Literas ad Caeci­lium dedit de Sacramento Dominici calicis, cum ob­servasset aliquos, etiam, ut opinor, Episcopos in ca­lice Dominico sanctificando & plebi ministrando a­quam meram sine vino adhibuisse. Non quod illud semper fecerint, ut Haeretici qui Aquarii diceban­tur, sed in matutinis sacrificiis tantum; neque in illis semper, sed praecipue tempore persecutionis. Cyprianus autem nullo tempore in sacramento Ca­licis omittendum esse vinum tum ex institutione Christi, tum aliis quamplurimis rationibus probat. Duabus etiam objectionibus occurrit, uni à consue­tudine, alteri à persecutione ductae. Consuetudo illa ab aliquo Carthaginiensi Episcopo, qui aliquan­do aquam solam vel ignoranter vel simpliciter usur­paverat, quem alii postea simpliciter secuti erant, profluxisse videtur. Argumentum à persecutione retorquet, quod hac vini inoblationibus subtractio­ne à passione Christi in persecutionibus fraternitas retardaretur. Hoc autem tempore hanc Epistolam scriptam esse arbitror, primo quia diu jam in Epis­copatu fuisse Cyprianum illa verba mihi indicare vi­dentur. Cum mediocritatem nostram semper humili & ve­recunda moderatione teneamus. Secundo quia non in pace Ecclesiae, sed sub persecutione potius exarata est, ut non solum objectio, de qua diximus, in­nuit, sed & illa verba ostendunt. Et quia jam secun­dus ejus adventus appropinquat, magis ac magis benigna ejus & larga dignatio corda nostra luce veritatis illuminas.
  • IV. Mensis Martii die quinto qui erat dies Sabba­ti, Lucius Pontifex Romanus moritur. Vetus de­positio Episcoporum, Tertio nonas Martii Lucii in Cael­listi. Auctor primi Catalogi, Hic exul fuit, & postea nutu Dei decessit tertio nonas Martias. Consentit Au­ctor secundi Catalogi; solus liber Pontisicum IV. nonas assigant, unde error unius diei in Martyrolo­gia irrepsisse viderur, de anno major multo inter se & à nobis dissensio est. Pamelius & Baronius eum passum esse tradunt Volusiano II. & Gallieno Coss. hoc est, anno aerae vulgaris CCLIV. Petavius & Labbeus, Coss. Valeriano III. & Gallieno II. A. CCLV. cum sedisset annum unum menses V. aut circiter. Heinschenius eodem anno, cum sedisset annis duobus & mensibus aliquot. Qui longissime ab eo quod verum est absunt, habent tamen quem se­quuntur, nempe librum Pontificum, imo etiam ve­tustissimum Catalogum, ut nunc editur, in quo ita scribitur de Lucio, Fuit temporibus Gallis & Volusiani usque Valeriano III. & Gallieno II. Hi autem Coss. fuere. A. D. CCLV. Eo igitur anno, ut volunt, decessit Lucius. Sed facile perspicere potuerunt Catalogum hoc loco corruptum esse; primo, quod Gallus & Volusianus non potiti sunt imperio usque ad tertium Valeriani Consulatum. Secundo, quod Catalogus idem Cornelium, cui Lucius successit, passum esse Gallo & Volusiano Coss. A. CCLII. in­dicet: sed Lucium pene triennium sedisse quis cre­det? Tertio quod idem tradit Stephanum Volusiano & Maximo Coss. inauguratum esse, biennio ante tertium Valeriani consulatum. Denique, quod do­ceat Lucium & Stephanum iisdem Coss. defunctos esse. Quae omnia Catalogum hunc in Lucio foede corruptum esse demonstrant. Attamen ex iis quae in Cornelio & Stephano sana sunt, tempus quo se­dit Lucius inter utrumque Pontifex, satis certo col­ligitur. Nam Cornelius decessit, secundum Cata­logum priorem Gallo II. & Volusiano Coss. hoc est, A. D. CCLII. Stephanus ordinatus est, secundum eundem Catalogum, Volusiano II. & Maximo Coss. hoc est, A. D. CCLIII. Nam inter primum Volu­siani cum Collega Gallo, & secundum cum Maxi­mo Consulatum nulli alii Consules in Fastis repe­riuntur. Ergo Lucius post Cornelii discessum or­dinatus A. D. CCLII. & ante Pontisicatum Ste­phani ipse decessit A. D. CCLIII. Heinschenius quidem recte hunc exitum Cornelii & initium Ste­phani observavit & agnovit. Sed annis Lucii, quos ex corrupto Catalogo sumserat, mire conciliavit. Docet enim Stephanum per biennium fere Lucii vi­carium, & mensibus tantummodo quinque verum Pontificem fuisse. Hoc autem est veterem historiam nova Chronologiae ratione non confirmare, sed ever­tere. [Page 34] Quid enim, si Stephanus ea tempestate qua Afros & Orientales Episcopos excommunicandos esse statuebat, vicarius tantum Lucii fuisset, & tandem post ejus reditum ab exilio nullus, post obitum tan­tummodo verus Pontifex; an hoc Cyprianus tacuis­set, qui de fastu Stephani tam graviter conquestus est? an hoc Firmilianus silentio praeteriisset? annon & Afri & Orientales Lucium ubicunque exulem, judicem potius expetissent? Sed hoc fieri nullo modo potuit, cum ex ipso Cypriano constet Lucium ante dis­cordiam inter Stephanum & Afros ortam defunctum esse, & cum Cornelio inter beatos Martyres & Stephani antecessores numeratum. Sic enim ille in lite­ris de Marciano Arelatensi Stephanum alloquitur non­dum irritatus. Servandus est enim antecessorum nostrorum beatorum Martyrum Cornelii & Lucii honor gloriosus, quorum memoriam cum nos honoremus, multo magis tu, Frater ca­rissime, honorificare & servare gravitate & auctoritate tua debes, qui vicarius & successor corum factus es. Stepha­nus Cornelii non minus quam Lucii vicarius, hoc est, interprete Cypriano successor. Sic Latini eam vocem usurpabant, ut observat Suidas, [...]. Sic Cyprianus ipse ad Florentium Pupianum. Qui dicit ad Apostolos, ac per hoc ad omnes praepositos, qui Apostolis vicaria ordinatione succedunt: qui eam alibi ordinationem succidaneam vocat. Non magis igitur vicarius Lucii crat Stephanus quam Cornelii & Lucio defuncto diu ante successerat in Pontifica­tu, quam controversia de Baptisino orta est. Qui Lucium menses septendecim sedisse statuunt, sola ni­tuntur auctoritate libri Pontificalis, qui eum tradit duas ordinationes per mensem Decembrem fecisse; cui in ea re minime fidendum esse in Praefatione de industria ostensum est. Quapropter statuendum est hoc anno CCLIII. mensis Martii die quinto Lucium Pontificem obiisse.
  • V. Non diu post martyrium Lucii, mense, ut opinor, Aprili, AEmilianus sumsit purpuram; & ex hac seditione, persecutione, ut fieri solebat, defer­vescente, Stephanus Romae Episcopus electus & or­dinatus est decimo tertio die Maii: qui sedit annos quatuor, menses duos, dies viginti unum. Verba sunt ve­tustissimi Catalogi. Et hoc quidem anno eum Pon­tificatum iniisse testatur ejusdem Catalogi auctor. Fuit enim temporibus Valeriani & Gallieni a Consulatu Vo­lusiani & Maximi. Unde supplenda est sententia se­cundi Catalogi, quae nunc ex mutilatione satis ab­surda est. Fuit temporibus Valeriani & Gallieni & Maxi­mi. Tu supple & lege, à Consulatu Volusiani & Maximi. Sedisse quidem eum dicit idem Catalogus ut nunc editur, usque Valeriano III. & Gallieno II. Sed locus in numeris manifeste corruptus est, & ex libro Ponti­ficum hic emendandus, cujus auctor recte legebat, nsque Valeriano IV. & Gallieno III. Dubitari enim non potest quin Stephanus diu post Consulatum Valeriani III. & Gallieni II. vixerit. Nam ineunte hyeme anni post cum Consulatum, cum ad Cyprianum scripsit Firmilianus, ut probabimus, certe Stephanus in vi­vis fuit; & cum passus sit secundo die mensis Augusti, ut omnes fatentur, non nisi anno post eum proximo pati potuit, hoc est A. D. CCLVII. Valeriano IV. & Gallieno III. Coss. quo tempore Valeriani perse­cutio orta est, ut postea demonstrabitur. Haec erant omnino observanda ut res gestae in Ecclesia sub Ste­phani Pontificatu, bene distinguantur, & recte suo ordine disponantur. Nam cum sub eo exorta sit ce­leberrima de baptismo haereticorum controversia, qua totus orbis Christianus agitatus est, biennium necessario tribuendum, ejus Pontificatui in pace Ec­clesiae ante ortam dissensionem, & alterum biennium quo illa Controversia, & ortum suum & progressum, Stephano adhuc vivente & sedente, habuit. Nam quod Baronius totum de Basilide cum Hispanis & de Martiale cum Gallis negotium, & tria etiam Conci­lia de controversia in causa baptismi in unum annum, vel potius novem unius anni menses conjicit, tum ex re ipsa, tum ex Cypriano, clarissme refellitur.
  • VI. Non diu post ordinationem Stephani plena pax reddita est Ecclesiae. Nam AEmilianus post as­sumtam purpuram, & milites Scythis oppositos suo exercitui adjunctos, statim Italiam versus movere coepit. Gallus Valerianum censorem & Senatus prin­cipem, sed non Consulem, misit ut Celticas & Ger­manicas legiones adduceret. Ipse autem per Italiam copias collegit, & adverfus AEmilianum ad Urbem magna sestinatione contendentem profectus est. Cumque jam amborum exercitus appropinquarent, militesque Galli se numero longe inferiores viderent, Gallum ipsum cum Volusiano trucidarunt, seque exercitui AEmiliani adjunxerunt. In hunc modum Imperatores ambo & Ecclesiae Christi persecutores, Gallus & Volusianus decimo nono imperii sui men­se perierunt. Haec ex Historia satis perspicua sunt. Nam Dexippus tradidit eos octodecim mensibus im­perasse, ut de ipsis Georgius Syncellus loquitur. [...]. Anastasius ejus interpres, Qui & imperant mensibus de­cem & octo nihil dignum laude gerentes, secundum alios au­tem annis tribus; porro secundum quosdam annis duobus. Et sane illis omnibus merito praeferendus est Dexip­pus, alter Thucydides judice Photio, vel potius Xe­nophon alter, nam & Philosophiae peritus, & in historia clarus, & belli dux eximius fuit, & ad hanc controversiam dirimendam aptissimus, utpote qui sub Galli imperio ipse vixerit. Huic suffragatur Eutropius qui cosdem Interamnae occisos esse tradit non completo biennio. Idem docet Victor Schotti, de Gallo Hostilianoque & Volusianoac AEmiliano simul agens. His sane omnibus biennio profecit. Idem tradit Eu­sebius Historiae lib. 7. cap. 9. [...]. Ruffinus interpres, Gallus vero non integris duobus an­nis imperio detento, rebus humanis exemtus est. Orosius lib. 7. Gallus regnum adeptus vix duobus annis cum Volu­siano filio obtinuit. Idem tradit etiam Eutychius. Ex his magnus ille Panvinius Onuphrius, Post caedem De­cii Gallus & Volusianus in insula Danubii Menynge impe­rium adepti, infelicissime illud per annum & sex menses ob­tinuerunt. Unde perspicere licet quam vere haec di­xerit Baronius, Gallum & Volusianum omnes biennio vel paulo amplius vixisse tradunt. Victor in Epitome an­nos duos assignat, integros non dicit. Epiphanius & Cassiodorus menses quatuor AEmiliani attexentes, secuti sunt Eusebii Chronicon; quod ipse, ut solet, in Historia correxit.
  • VII. Parum hoc est: nam Illustrissimus Annali­sta his Imperatoribus alterum biennium addit, Gal­lumque & Volusianum ad quatuor annos imperium prorogasse asserit. Quinetiam per illud alterum bien­nium simul cum eis Valerianum & Gallienum im­perasse statuit. Quae cum invita omni historia tra­dantur, tum distincta pacis & persecutionis tempora plane confundunt, quae sunt ad res Ecclesiasticas, ac praecipue Cyprianicas, recte percipiendas accu­rate distinguenda, & disterminanda. Qualis enim Christianorum sub quatuor Imperatoribus, quorum duo eos atrociter persecuti sunt, duo autem maxi­me fovebant, conditio fuit, quis divinare potest? Haec igitur necessario ad examen revocanda & enu­cleate pensitanda sunt. Praesertim cum sententia Baronii, quam desertam putavi, adhuc obtinere vi­deatur, quod alius Annalista prioris aemulus, vir doctissimus, Carolus le Cointe, eam amplectatur, [Page 35] & his verbis clare enunciet, Volusiano Augusto secun­dum & Maximo Coss. A. D. CCLV. Valerianus acclama­tus est Imperator, superstitibus adhuc Gallo & Volusiano, qui post biennium occisi sunt, Maximo iterum & Glabrione Coss. A. D. CCLVII. Miram hanc & novam historiam probare nititur Baronius partim ex nummis Galli & Volusiani, partim ex nummis Gallieni. Nummi au­tem illi Gallieni tam certo sunt adulterini, tamque manifeste se produnt, ut defendi nullo modo pos­sint, quod anno sequente demonstrabimus. Unde vehemens suspicio est illos etiam Galli & Volusiani non esse genuinos. Qui si se non prodant, ex hi­storia tamen falsitatis convincuntur, neque à sussra­gatoribus suis defendi possunt. Illi enim fatentur ex historia Valerianum hoc anno Volusiano II. & Ma­ximo Coss. purpuram sumsisse; & simul ex nummis statuunt Gallum & Volusianum per biennium super­stites fuisse. Haec autem duo simul consistere, & vera esse non possunt. Eo ipso enim anno quo Va­lerianus sumsit purpuram, Gallus & Volusianus oc­cisi sunt. Valerianus enim non aliter sumsit purpu­ram quam ex arbitrio militum transalpinorum. At ille transalpinis militibus non praefuit antequam AE­milianus purpuram sumserat. Tunc enim eum Gal­lus misit, ut Celticas & Germanicas legiones addu­ceret, ut Zosimus auctor satis diligens diserte testa­tur. Ab illis legionibus tunc acclamatus est Augu­stus, quibus antea nunquam praefuit; & statim, AE­miliani exercitu appropinquante, Gallus & Volusia­nus occisi sunt, Nummosigitur, qui tertiam & quar­tam Tribunitiam potestatem cum Consulatu secun­do, Gallo & Volusiano tribuunt, minime probandos esse sentio, quos sine stomacho legere non potuit Lydiatus nostras. Neque mirum videri debet quod nobilissimus Annalista Gallo & Volusiano ex nummis contra omnem historiae fidem annos imperii duos ad­didcrit, Fastosque conturbaverit: nam & pari modo postea Aureliani imperio biennium addidit, ex unius nummuli auctoritate. Inscriptionem in nummo hanc assert. Restitut. Orbis C. P. I. P. M. TR. P. VII. Cos. III. P. F. & Adolphum testem citat. Sed primo partes Inscriptionis male conjungit; cum priora pertineant ad unum nummum & quidem aereum, posteriora ad alium, nempe aureum. De quo quid sentiendum sit vel inde colligitur, quod Adolphus hanc solam inter Latinas habeat Inscriptionem ad annos Trib. potestatis spectantem. Goltzius vero nullam: qui nec inter Graecas ullam habet quae quintum imperii annum superat. Unde Petavius de ista re, Tot Hi­storicorum concordia pluris est apud me, quam Inscriptionis illius fides, quae sive cusoris hallucinatione sive exceptoris ipsius, mendosa videri potest.
  • VIII. Sed ille Dionysius Petavius, magnus artis Chronologicae instaurator, qui hoc imperii quadrien­nium ferre non potuit, quartam tamen Tribunitiam potestatem Galli & Volusiani ex nummis libenter ad­misit, & alio plane modo historiam cum numisma­tibus conciliare conatus est. Caeterum supponit ex Eusebii Chronico & Cassiodoro, imperasse Gallum cum Volusiano annos duos menses quatuor: quam­vis illi menses quatuor aperte pertineant ad impe­rium AEmiliani (de quo illi silent) & duo illi anni minime fuerint integri, secundum sententiam ipsius Eusebii in Historia. Hoc autem supposito, statuit Gallum imperare coepisse circa finem anni CCLI. & non longe ab initio CCLIV. extinctum esse, cum imperasset annos solidos duos & menses quatuor, qui postremam anni CCLI. partem & tres circiter pri­mos anni CCLIV. menses occupant. Quo tempore Tribunitiam potestatem quater instaurari potuisse ait, quia cum novo anno Juliano nova tribunitia potestas inchoata est. Qua ratione explicata, in haec verba e­rumpit. Vides quam belle cum Inscriptione veteri C [...]ronolo­gia nostra consentiat. Hoc est singulare P [...]tavii commen­tum, Tribunitiam potestatem Cal. Januarii renova­tam esse: quo, ubi ad incitas redigitur, saepius utitur, nunquam autem infelicius quam in hoc ipso Galli im­perio. Gallus imperium obtinuit circa finem anni CCLI. anno CCLII. consul secundum morem factus est ordinarius, & à Calendis Januariis dictus est Cos. II. ab eo autem die non est ejus Tribunitia potestas innovata, sed continuata, ut ex nummis tum Grae­cis, tum Latinis certo intelligitur. [...]. IMP. Caes. C. Vib. Trebouianus Gallus P. M. TR. P. Cos. II. P. P. Similiter de Volusiano, qui cum eo imperium adeptus est, & mox Consulatum primum simul cum Patre iniit, legimus [...]. Imp. c. c. Vib. Volusianus Aug. Pontif. TR. P. Cos. Quamobrem eadem Tribuni­tia potestas quae anno CCLI. his Imperatoribus con­tigit, post Cal. Januarias anni CCLII. sub Consu­latu Galli secundo & Volusiani primo continuata est. Idem etiam observare licet in nummis omnium. Im­peratorum qui ex more vetusto anno post imperium arreptum aut concessum Consulatum inicrunt, qui­bus TR. P. simpliciter posita cum eo Consulatu tri­buitur. Cum si vera esset Petavii observatio TR. P. II. ei Consulatui ab ipso initio semper praefigere­tur. Frustra igitur ad sinceritatem paucorum & adul­terinorum nummorum tuendam hoc adminiculum adhibetur, quod omnes nummi respuunt & aversan­tur. Unum pro nova hac sententia exemplum assert in Epiphanianis Animadversionibus Petavius, quo conjecturam suam de Tribunitia potestate Kal. Jan. repetita affirmari air. Illud autem petitex Inscriptio­nibus quibusdam de Imperatore Caro quae apud Gru­terum extant. Quarum una Trib. Pot. Caro jam Augusto tribuit, alteraeidem Trib. Pot. II. Et tamen vix est, inquit, ut annum excesserit. Imo si qua fides An­nalibus, paucissimos menses imperavit. Sed hic eximius Chronologus non uno nomine fallitur & nos fallit. Tertiam enim Inscriptionem apud Gruterum eodem loci extrantem dissimulavit, quae ejus conjecturam funditus evertit. Imp. Caes. M. Aur. Caro Invicto Aug. P. M. TR. P. Cos. II. Quae Inscriptio reliquis addita haec nobis clare ostendit. Tribunitiam potestatem Caro jam Augusto, puta anno CCLXXXII. attribu­tam esse, antequm Consulatum ordinarium iniisset. Eandem post Cal. Januarias anni CCLXXXIII. quo Consulatum pro more suscepit, & Fastos reseravit, continuatam esse: ac demum, finito primo Imperii sui anno, Trib. Pot. II. sub postrema parte cjusdem Consulatus attributam esse. Nam quod Baronius pau­cissimos eum menses imperasse tradit, aperte falsum est; & secundum imperii annum Carum attigisse sa­tis certum est. Ut enim omittam eum ante secundum diem Novembris anni CCLXXXII. Imperio poti­tum esse, quod probare nimis longum esset; post eum diem anni sequentis eundem in imperio mansisse con­stat. Quippe Carus cum Carino & Numeriano Con­stitutionem edidit, pridie idus Novembris quae extat Cod. 6. tit. 42. aliam etiam II. Cal. Decembris Cod. 9. tit. 46. aliam rursus 8. Cal. Decemb. Cod. 4. tit. 20. aliamque 5. Cal. ejusdem mensis Cod. 7. tit. 45. Quae omnes ad mensem Novembrem pertinent, anni CCLXXXIII. Quinetiam postremam edidit 6. Id. Decembris Cod. 5. tit. 71. omnes Caro & Carino Coss. Quare sub finem Decembris anni CCLXXXIII, vel sub initio Januarii anni CCLXXXIV. extinctus est. Nam Carino & Numeriano Coss. Carinus & Nume­rianus A. A. sine Caro Constitutionem ediderunt, 2. Id. Jan. Cod. 8. tit. 96. Quare constat Carum Impera­torem [Page 36] obiisse inter diem octavum Decembris, & octa­yum Januarii; adeoque secundum Imperii annum, & secundam pariter Trib. potestatem attigisse, ac per duos menses administrasse. Denique hinc apparet Tribunitiam potestatem Calendis Januarii innovari non solerc, nec ca ratione nummos qui Gallo Trib. Pot. IV. tribuunt defendi posse. Praeterea etiam notandum est sententiam Petavii ferri non posse, qui imperium Galli & Volusiani tres circiter primos anni CCLIV. menses occupasse, & tum Valerianum cum Gallieno ei successisse statuit. Cum enim & ipse aliique recte Gallienum anno CCLXVIII. circa IX. Cal. Aprilis interiisse doceant, indesequeretur Gal­lienum annos tantummodo XIV. imperasse, cui omnes XV. tribuunt; cujus etiam imperii annum decimum quintum memorat Porphyrius, qui sub eo vixit, eumque pene integrum trassisse Gallienum satis clare indicat. Unde etiam clarius apparet Va­lerianum & Gallienum hoc ipso An. CCLIII. & qui­dem medio imperium iniisse.
  • VIII. His omnibus perpensis statuere non imme­rito possumus, Valerianum, Gallo & Volusiano oc­cisis, in Norico purpuram sumsisse, mense Junio hujus anni, & tandem, caeso AEmiliano, omnium consensu pro Augusto habitum esse. Mox etiam Gallienus Valeriani filius a Senatu Romae Caesar di­ctus est; & statim Tiberis adulta aestate diluvii facie in­undavit, ut testatur Victor. Quod est ad historiam Ecclesiasticam recte intelligendam pernecessarium. Postquam enim Valerianus, vir gravissimus, impe­rium adeptus est, statim plenam pacem Ecclesiae in­dulsit. Quippe, ut observat Dionysius Alexandri­nus, Epistola ad Hermammonem apud Eusebium lib. 7. cap. 10. ab ipso initio imperii Christianos ma­xime fovebat. Neque enim, inquit, ullus superiorum Principum, (ne illi quidem qui palam Christiani dicuntur) tam benevole & humaniter erga eos animatus erat, quam ille familiariter & amanter in initio principatus sui eos acce­pisse compertus. Totaque ejus familia piis hominibus repleta fuit, & erat Ecclesia Dei. Haec autem p [...]x, non, ut vult Cointeus, per biennium tantum, sed usque ad initium anni CCLVII. hoc est per triennium & am­plius duravit. Neque vero intra biennii spatium ea omnia compingi possunt, quae in hac Ecclesiae pace gesta esse ex ipso Cypriano compertum est.
  • IX. Postquam autem pax tam insperata post tot revelationes Cypriano aliisque factas, tamque secu­ra & firma per Valerianum reddita est, frequentissi­ma Synodus sexaginta sex Episcoporum Carthagine coacta est, & quidem, ut opinor, mense Septem­bri. Tot certe Episcopi congregati sunt ut de re­bus Ecclesiasticis post persecutionem commune con­silium caperent. Nulla enim peculiaris ratio, quae eos convenire cogeret, reperitur. Dum illi in Con­ciho erant, allatae sunt à Fido Episcopo, ut vide­tur, scriptae literae, duplici querela refertae, prima de Therapio Episcopo quod Victori presbytero prae­propera festinatione pacem dedisset, secunda de Ba­ptismo infantium recens natorum, quod eos intra se­cundum aut tertium diem ipse non baptizari opor­tere putaret. Et prima quidem Concilium valde commovit quod recessum esse à decreti sui auctori­tate viderent. Nihil tamen immutare voluerunt, Therapium tantummodo tunc in Concilio existen­tem objurgabant, pacem à Sacerdote Dei semel da­tam non putabant aufcrendam. Unde Lombertus, propter materiae connexionem haud diu post pri­mum Carthaginiense Concilium haec gesta & scripta esse tradit. Sed ei non accedo, primo, quia tam frequens Concilium statim post primum, quod tam diu habitum est, coactum fuisse minime verisimile est; secundo, quia in eo, quod secundum, Cartha­giniense dictum est, unius tantum Concilii prius acti mentio fit; tertio, quia Cyprianus in hoc Con­cilio satis manifeste indicat post utramque Synodum prius habitam hoc celebratum esse. Quae res, inquit, satis nos movit, recessum esse a Decreti nostri auctoritate, ut ante legitimum & plenum tempus satisfactionis, & sine petitu & conscientia plebis, nulla infirmitate urgente (quod spectat ad Synodum primam) ac necessitate cogente (quod respicit Synodum secundam in qua relaxatio aliqua facta est, necessitate cogente) pax ei concederaetur. Praeterea mihi haec serius multo contigisse videntur; primo, quia pro Victore quodam presbytero cum Ma­nutio & Morellio legendum puto quondam presbytero, non enim post lapsum eum ulterius presbyterum fuisse agnovit Cyprianus. Neque lectio vulgata à Pamelio recte defenditur, eo quod satis constat ex se­quentibus adhuc vixisse Victorem presbyterum. Vixit enim, sed presbyterio privatus; ut constat Fortunatianum tunc vixisse, cum eum Cyprianus Assuritanorum quondam Episcopum vocavit. Secundo, quia posterior pars Epistolae hujus peculiarem controversiam de Baptismo tunc primum ortam tangit, quae propius ad illud tempus pertinere videtur, quo de Baptismo Haereticorum disputatum est. In qua causa unani­mem Concilii sententiam in haec verba, Nulli homi­num nato misericordiam Dei & gratiam denegandam, pro­tulit Cyprianus, & copiose defendit.
  • X. Hoc autem pacis tempore, post mortem Cor­nelii & Lucii, sub novo Pontifice Stephano cum in aliis provinciis, tum etiam in Africa Episcopi & Presbyteri lapsi, & censura Ecclesiae sacerdotio pri­vati, gradum suum aut retinere aut recuperare co­nati sunt. Erat in provincia Proconsulari Assuri, sive oppidum, sive urbs; (nam Plinio oppidum As­suritanum, Augustino civitas Assuritana dicitur) se­des certe Episcopalis; cujus Episcopus Fortunatia­nus sub persecutione Decii sacrificaverat, & cum ex sententia Cornelii, & Cypriani, omniumque Epi­scoporum in toto mundo constitutorum decretum fuisset, ut sacrificati ab ordinatione cleri & sacerdo­tali honore prohiberentur, & post poenitentiam ple­nam ad laïcam tantum communionem admitteren­tur, ab Episcopatu dejectus fuerat; nunc autem pro integro agere voluit, & Episcopatum sibi vindicare coepit. Quod ubi Cyprianus cognoverat, graviter & dolenter motus scripsit Epistolam LXV. ad Epi­ctetum fratrem & plebem Assuris consistentem, in qua Fortunatianum quondam Episcopum vocat, indi­cans eum jamdiu Episcopum non fuisse; ideoque As­suritanos monet, ut se ab ejus fallacia separent, & contagione secernant.
  • XI. Neque haec in Africa tantum, hac tempestate, sed & his simillima tum in Hispania tum in Gallia contigerunt. In Hispania Basilides, persecutione sae­viente, nefando idololatriae libello se commaculave­rat, & Deum blasphemaverat, & Episcopatum spon­te deposuerat. Unde Sabino de universae fraterni­tatis suffragio, & Episcoporum judicio, Episcopa­tus jam deferebatur, & manus ei in locum Basilidis imponebatur. Martialis etiam, actis publice habitis, obtemperasse se idololatriae & Christum abnegasse confessus fuerat; unde etiam in ejus locum Felix, ut videtur, ordinatus est. In Gallia Martianus Arela­tensis Novatiano se jamdiu conjunxerat, & à Catho­licae Ecclesiae unitate discesserat: unde Episcopi vi­cini eum tolerandum non putabant, & de ea re tum ad Stephanum Romam, tum ad Cyprianum Cartha­ginem, literas dederunt, ut eorum auctoriate mu­niti facilius & tutius Novatianum illum Episcopatu privare possent. Haecaliaque ad disciplinam Ecclesiae pertinentia, plena jam pace per Valerianum reddita, sub Stephano Pontifice, ubique agitata sunt.

[Page 37]

A. D. CCLIV.Valeriano II. & Gallieno COSS.Period. Jul. 4967.
  • VAlerianus anno priore imperium adeptus, & consul suffectus, hunc annum ex more ape­ruit, & Fastos reseravit factus Consul ordinarius cum Collega filio suo Gallieno. Nota iterati à Va­leriano Consulatus apud Cassiodorum desideratur; sed in aliis Fastis longe accuratioribus exprimitur. Baronius autem hic observat manifestum esse, anno hoc, quo Gallienus primum Consul fuit, numerari coeptum tertium imperii; probatque nummis duo­bus apud Adolphum: quorum primus est, Imp. Gal­lienus P. F. Aug. G. M. P. M. TR. P. III. Cos. & quidem male expressus, aut adulterinus, quod potius reor. Ipse enim Adolphus eum noluit ad primum Gallie­ni Consulatum adducere, cum quo stare nullo mo­do potuit; ad secundum autem produxit, sub quo cum iterati Consulatus nota admitti posset. Poste­riori enim secundi Consulatus parte Gallienus an­num imperii tertium inchoavit. Sine qua nota si recipiatur, reliqui ejus omnes nummi protenus reji­ciendi sunt. Inscriptio Graeca extat apud Goltzium, [...], & Latina, Imp. C. P. Lic. Gallienus Aug. P. TR. P. Cos. Utraque autem clare significat primum Tribunitiae potestatis annum aliquam primi Consu­latus Gallieni partem occupasse. Rursus Graece, [...]& Latine, Imp. C. P. Lic. Gallienus P. Aug. TR. P. II. Cos. II. Unde constat secundum Trib. pot. annum aliquam secundi Consulatus par­tem attigisse. Jam vero cum primus Tribunitiae po­testatis annus primi Consulatus, & secundus secun­di partem necessario occupasse dicendus sit; tertius Tribunitiae potestatis annus à primo Consulatu Gal­lieni prorsus excluditur. Idem demonstratur ex In­scriptionibus Valeriani; [...]& TR. P. Cos. II. Haec enim vera esse non possunt admis­so illo Baronii nummo; nisi statuamus Gallienum filium vel biennio, vel uno saltem anno, ante patrem Valerianum imperium tenuisse. Iisdem argumentis ex summo numifmatum consensu ductis, secundus ille nummus pro quarto Trib. pot. anno cum secun­do Gallieni Consulatu à Baronio laudatus refutatur. Hic igitur annus non est Valeriani aut Gallieni im­perii tertius, sed partim primus, partim secun­dus.
  • II. Ipso hujus anni initio Florentius Pupianus, Episcopus, ut videtur, Africanus, qui sub perse­cutione Decii praeclaram confessionem fecerat, & postea parti Novatiani adhaeserat, multaque nefan­da atque turpia Cypriano, Novatianis ac Felicissimi factioni nimis credulus, objecerat; ad Cyprianum literas dat, quibus significat se veterem suam de eo tanquam Episcopatu indigno opinionem adhuc reti­nere. Arrogantiam atque superbiam, ei exprobrat, dum Sacerdotes humiles esse debere monet. Scru­pulum sibi tollendum de animo dixit, quo credidit omnes cum eo communicantes polluto ejus ore pol­lutos esse; denique asserit Ecclesiam propter Cy­prianum portionem sui in disperso habere, ac si ille unica schismatis causa fuisset. His literis respondet Cyprianus Epistola sexagesima sexta, ac pro con­scientiae suae puritate auctoritateque sacerdotali Pu­pianum acriter & vehementer corripit; innocentiam fuam ordinationemque copiose defendit; illum au­tem se Episcopum Episcopi, & judicem judicis ad tempus à Deo dati constituisse ostendit. Ante hunc annum Refponsum hoc ad Pupiani literas non scri­ptum esse satis certo colligitur, tum quod longum tempus intercessisse significat ex quo Pupianus tam turpia de Cypriano concepisset; tum quod se quo­tidie advenientes singulos cum voto & gaudio susce­pisse dicat; tum denique quod sexto Episcopatus sui anno haec se scripsisse profiteatur.
  • III. Interim Basilides in Hispania jure ac merito depositus, cum videret in sedem suam Sabinum sub­rogatum, Romam contendit, & Stephanum Epi­scopum adit, ut cum eo communicans Episcopa­tui suo restitui posset. Unde pro more suo Il­lust. Cardinalis. Videas, inquit, hoc exemplo anti­quissimum usum Ecclesiae ex remotissimis Orbis partibus E­piscopos, qui aliquid injusti à Collegis passos esse praetexe­rent, provocare solere ad Romanum Pontificem, tanquam primarium Ecclesiae universalis Antistitem. Quasi vero Hispania inter partes Orbis ab urbe Roma remotissi­mas numerari debeat; aut antiquitas usus Ecclesiae hinc demonstrari posset, quem ne quidem post an­nos septuaginta obtinuisse ex quinto Canone Nicaeni Concilii intelligitur, quemque in causa Fortunati paulo ante Cyprianus tam acriter exagitaverat atque reprobaverat. Basilides quidem per fallaciam, ob­reptionem, & circumventionem à Stephano nimis incauto atque negligente obtinuerat, ut pro Epi­scopo adhuc haberetur. Unde aliqui Episcopi His­pani deificam disciplinam negligendam putantes, cum Basilide & Martiale communicabant. Quam­obrem Felix presbyter cum plebibus consistentibus ad Legíonem & Asturicae, & Laelius Diaconus cum plebe Emeritae consistente ad Cyprianum & Syno­dum post Pascha pro more congregatam Carthagi­ne, literas dant, mittuntque per Felicem & Sabi­num, Episcopos loco Basilidis & Martialis nuper constitutos: quibus etiam suas literas adjunxit Felix de Caesaraugusta Episcopus. Horum literis in Sy­nodo lectis, Cyprianus & Episcopi Africani sta­tuunt Sabini ordinationem legitimam fuisse, & ra­tam esse debere, Basilidem in Episcopatum injuste impositum esse, neminem se cum Basilide & Mar­tiale profanis & maculatis Sacerdotibus communica­tione sacrilega miscere debere.
  • IV. Circa hoc tempus Cyprianus scripsisse vide­tur Tractatum de Opere & Eleemosynis, quem Pontius post illum de Mortalitate, ante alterum de Patientia recenset. In quo quamvis generalibus tan­tum argumentis utatur, quae cuivis tempori apte conveniunt; attamen circa finem ea attexit quae post duas persecutiones, & in pace secundo reddita Ec­clesiae scriptum esse indicare videntur. Nam mise­ricordiam, quam tantopere praedicat, vocat coronam pacis, sine periculo persecutionis, cum pacem priorem re­pentina persecutio secuta sit, & hanc etiam alia se­qui posset. Quo sensu optime explicati videtur ele­gans illa totius operis conclusio. Si expeditos, si cele­res, si in hoc operis agone currentes dies nos vel reditionis vel persecutionis invenerit; nusquam Dominus meritis nostris ad praemium deerit: in pace vincentibus coronam candidam pro operibus dabit, in persecutione purpuream pro passione ge­minabit.
  • V. Cum Episcopi Gallicani, ac praecipue Fau­stinus Lugdunensis Episcopus, literis suis ad Ste­phanum datis in causa Martiani nihil obtinuissent; Faustinus iterum ad Cyprianum scribit, utipse Ca­tholicis Episcopis suppetias faceret, & Stephanum etiam officii sui moneret. Quare Cyprianus statim ad Stephanum literas dat cura pastorali & majestate [Page 38] ac dignitate Ecclesiae plenas. Hoc autem eum fe­cisse ait Illust. Cardinalis, quod nosset deponere Me­tropolitanum Episcopum juris esse principis omnium Episcopo­rum Romani Pontificis. Sed Cyprianus de Metropoli­tano Episcopo aut de depositione in hisce literis ni­hil habet; de principe omnium Episcoporum neque hic, nequcalibi quicquam dixit; sed contrariam & hic & ubique sententiam explicat & tuetur. Nihil aliud à Stephano in causa Marciani petit vel potius requirit, quam ut decretum à Cornelio & Cypriano factum, à Lucio confirmatum, & ab omnibus ubique sus­ceptum confirmaret atque defenderet; & cum Mar­cianus in auctore schismatis Novatiano, semper re­tuso & refutato, ac per totum orbem à sacerdotibus Dei abstento, satis condemnatus esset, ideoque no­va condemnatione non egeret, ipse ad Episcopes Gallicanos scriberet Marcianum à se abstentum esse. Quod ideo necessarium esse videbatur, quia Marcia­nus ipse contra Episcopos Gallicanos asserebat, se à Stephano & Cypriano non abstentum esse, dum ipse se jactaret ab eorum communione segregasse. Ni­hil denique à Stephano postulabant Episcopi Galli­cani, quod non à Cypriano pariter petebant; nihil à Stephano postulabat Cyprianus, quod ipse praesta­re paratus non erat. Nostrum est, inquit, consulere & subvenire, qui gubernandae Ecclesiae libram tenemus: utrum­que sibi non minus quam Stephano tribuit. Qua­propter facere te oportet ad Coepiscopos plenissimas literas; quod ipse sine dubio fecit, quia caufam hujus rei communem allegat, quod necdum a nobis videatur absten­tus, & finem etiam ad eos scribendi eundem prae­fert, ne Collegio nostro insultare patiantur. Imo cum haec verba addit, Dirigantur in provinciam & ad plebem Arelate consistentem a te literae, quibus abstento Marciano aluis in locum ejus substituatur, & Grex Christi qui in ho­diernum ab illo dissipatus & vulneratus contemnitur, colli­gatur, (quibus liquido cerni putat Illust. Cardinalis auctoritatem illam Romani Pontificis tanquam om­nium Episcoporum principis cognitam esse) clare ostendit Cyprianus nihil aliud se à Stephano postu­lare, quam ut illis subveniatur, qui solatium nostrae ut ait, opitulationis exposcunt: hac ratione diserte sub­juncta, quae sententiae Illust. Cardinalis jugulum petit. Idcirco enim, frater carissime, (non Princeps, aut Pontifex maxime) copiosum corpus est Sacerdotum concordiae mutuae glutino atque unitatis vinculo copulatum, ut si quis ex collegio nostro haeresim facere, & gregem Christi lacerare & vastare tentaverit, subveniant caeteri, & quasi pastores utiles & misericordes oves dominicas in gregem col­ligant. Haec doctrinae, quam ubique inculcat Cy­prianus, adeo consona sunt, & ex omni parte con­sentientia, & sententiis atque verbis styloque & me­thodo, zeloque & vigore ipsum referentia, ut de auctore hujus Epistolae dubitare nos non sinant. Quamobrem etiam si vir doctissimus Launoius pluri­ma argumenta congesserit, quibus ipse permo­tus, eam sublestae fidei, & diu post aetatem Cy­priani scriptam esse censuit: mihi tamen nullo mo­do persuadet; ideoque ea quae à violatione tem­porum deducit argumenta ad examen revocare non erit ab Annalium nostrorum instituto alie­num.
  • VI. Primo, si Cypriani ea sit Epistola, opor­tet eam scriptam esse antequam inter cum & Ste­phanum orta est dissensio. Nam postquam eorum animi exarserant, nec Faustinus ad Cyprianum tan­quam favorabilem in Urbe patronum literas dedis­set, neque Cyprianus eo modo in causa Marcia­ni Stephanum compellasset. Hanc argumenti par­tem omnes admittunt, neque eam rejicere ullâ cum rationis probabilitate quisquam potest. Quamobrem ulterius objicitur, ante eam dissensionem hanc Epi­stolam scribi non potuisse, quia istud jurgium se­cundo statim Stephani anno ortum est; ea autem, quae in his literis continentur, clare ostendunt pri­mo ejus Pontificatus anno perfici ista non potuisse, quae Cyprianum ad scribendum perpulerunt. Nam Episcopi in Provincia constituti ad Stephanum de Marciano Novatiano scripserant; ad eundem etiam scripserat Faustinus Episcopus Lugdunensis, nec ab eo quicquam obtinere potuerant: de eadem igitur re ad Cyprianum scribit Faustinus, semel atque ite­rum. Intra primum Stephani annum nemo putabit haec omnia contigisse: praesertim si simul cogitetur, sub initio Pontificatus Stephani pacem Ecclesiae nondum redditam fuisse. Quis enim existimabit Episcopos Gallicanos sub ipsa persecutione contra Marcianum communi consilio aliquid molitos esse; aut Stephanum, post recens Lucii martyrium, in eadem conditione positum solicitare voluisse; aut de his rebus componendis tum cogitasse, cum Vale­rianus in colligendis Celticis legionibus versaretur, ut cum AEmiliano confligeret? Sine dubio pax ple­na à Valeriano Ecclesiae reddita & confirmata est, antequam Episcopi Gallicani de rejiciendo Mar­ciano superbo & contumace haeretico consilium commune inierunt. Praeterea alia sunt de Marciano ipso dicta, quae ostendunt Epistolam hanc sub ini­tio Pontificatus Stephani scribi non potuisse. Ut cum de eo Cyprianus dicit, Jampridem jactat & prae­dicat quod Novatiano studens a communicatione senostra se­gregaverit. Hoc enim tempus aliquod haud exiguum postulat; quod quam longum fuerat aliis verbis sa­tis diserte indicatur. Sufficiat multos illic ex fratribus nostris, annis istis superioribus, excessisse sine pace. Anni igi­tur aliquot intercesserant, ex quo Martianus Nova­tiano studens pacem fratribus denegaverat. At sub initio Pontificatus Stephani nondum biennium ela­psum erat, ex quo Marcianus Novatiano adhaerere potuit, si ab ipso istius Schismatis exordio in illius partes transiisset. Nam ante mensem Junium anni CCLI. nondum exortum est Novatiani Schisma; mense Maio anni CCLIII. Pontificatum iniit Ste­phanus. Superiores igitur anni, quibus tot fratres sine pace sub Marciano mortui sunt, longius pro­fecto temporis intervallum postulant. Et revera qui secundo statim Stephani anno Marcianum abstentum esse concedunt, huic argumento satisfacere non po­tuerunt. Ego largior hanc Epistolam non esse scri­ptam ante secundum Pontificatus Stephani annum jam adultum: sed simul assero jurgium inter Stepha­num & Cyprianum minime ortum esse ante tertium Stephani annum, & quidem jam affectum. Nulla igitur hujus argumenti vis est, quod in errore com­muni sed manifesto fundatur.
  • VII. Secundum argumentum quod à violatione temporum ducitur, multo majoris est momenti, ac propter celebrem hac aetate controversiam solutione indiget solida & accurata. Volunt enim Trophi­mum presbyterum, à Romano Episcopo Episco­pum factum, & Decio & Grato Coss. Arelate mis­sum, primum ejus Sedis Antistitem fuisse; & Tro­phimum hunc Arelate consistentem, ac in summa sanctitate viventem, non quidem sub Decio passum esse, sed eum quatuor aliis Episcopis qui cum eo simul in Galliam missi sunt, post acquisitos Eccle­siae populos, ac fidem Christi per omnia dilatatam, felici confessione migrasse. Quamobrem quis ferre potest Epistolam S. Cypriano attribui, quae tradit Marcianum quendam, cujus nomen in historia ali­bi inauditum est, Decio imperante, Arelate Anti­stitem fedisse, Novatiano Antipapae adhaerentem; multos ab eo Christianos ad Novatiani Schisma ad­ductos esse: multos etiam Catholicos ei minime con­sensisse: [Page 39] haud paucos etiam Episcopos in eadem provincia de abstentione ejus cum Episcopo Roma­no atque Carthaginiensi sollicite egisse? Certe si ea vera sint quae de Trophimo traduntur, de sinceri­tate hujus Epistolae actum est. Sed alia extat de Trophimo traditio, quae cum Apostolorum aetate missum esse, & quidem Roma Arelatum testatur. Quae licet vera minime videatur; inde tamen non inepte colligitur, traditionem alteram de adventu ejus Decio & Grato Coss. haud esse satis firmam: praefertim cum unica Gregorii Turonensis auctori­tate nitatur, quae nullo modo sufficit ad probandum, aut Trophimum tunc primum in Galliam venisse, aut nullum alium ante Decii & Grati consulatum Arelatensi Ecclesiae praefuisse.
  • VIII. Duo quidem afferuntur pro tuenda Grego­rii auctoritate testimonia, primum Sulpitii Severi, secundum Auctoris Passionis Saturnini: sed neutrum id' quod volunt praestat. Sulpitii testimonium his verbis continetur; Sub Aurelio Antonini fitio persecutio quinta agitata; ac tum primum intra Gallias martyria visa, serius trans Alpes Dei religione suscepta. Et haec ego vera esse puto, cum scripta sint à viro docto & rerum Gallicarum perito, & qui professus est se habuisse Martyrum passiones, quae extabant. Credo nul­las Martyrum in Gallia passiones literis consig­natas & evulgatas fuisse ante illam Lugdunen­sium, & Viennensium stragem. Puto etiam sero re­ligionem in Gallia Christianam susceptam esse; tempore Pothini praeter ipsum nullum, imo tempo­re Victoris, durante controversia de Paschate, prae­ter Irenaeum, nullum ibi Episcopum fuisse. Sed haec Marciano nostro sub Decio & Gallo & Vale­riano Episcopo Arelate consistenti non officiunt; ne­que testimonio Gregorii Turonensis ullo modo fa­vent. Nam post illam Lugdunensium cladem adeo nobilem; sub extremo Marci Antonini imperio, sub toto Commodi erga Christianos clementis, sub ini­tio Severi, plurimi in Gallia Christiani facti sunt; adeo ut plures nationes eam religionem amplexas esse tempore Severi Tertullianus testetur. Sub Ca­racalla, Alexandro, Gordiano, & Philippis quibus imperantibus alta pace fruebatur Ecclesia, quis plu­rimos Episcopos per plures Galliae nationes consti­tutos esse negabit? Nullum igitur Arelate, tam no­bili civitate, Lugdunensibus & Viennensibus tam propinqua, Episcopum constitutum esse per haec tempora incredibile est. Trophimum nescio quem sub Decio primum sedem Episcopalem ibi fixisse nullo modo verisimile est: cujus vel ipsum nomen ea aetate de primo cujusvis civitatis Episcopo usurpa­tum fabulam olet. Testimonium igitur Sulpitii Se­veri, quamvis verissimum esse videatur, sententiae Gregorii Turonensis de primo Episcopo sub impe­rio Decii Arelate constituto, sive ille Trophimus, sive quis alius fuerit, minime suffragatur.
  • IX. Secundo Auctor Passionis Saturnini, quis­quis fuit, non satis firmiter probat Trophimum pri­mum Arelatensem Episcopum fuisse, aut Decio & Grato Coss. illuc primo pervenisse. Nam Grego­rius ipse, qui tam secure docet Sixtum Episcopum Romanae Ecclesiae, & Laurentium Archidiaconum & Hippolytum sub Decio passos esse, & Valentinia­num & Novatianum sub eodem haere [...]corum prin­cipes extitisse; satis etiam confuse reliqua pertexit. Hujus tempore septem presbyteri Episcopi ordina [...]i in Gallies missi sunt, sicut historia passionis sancti martyris Saturnini denarrat. Ait enim, sub Decio & Grato Consulibus, sicut fideli recordatione retinetur, primum ac summum Tho­losana civitas S. Saturninum habere coeperat sacerdotem. Hi ergo missi sunt, Turonicis Gratianus Episcopus, Arelatensi­bus Trophimus Episcopus, Narbonae Paulus Episcopus, Tho­losae Saturninus Episcopus, Parisianis Dionysius Episcopus, Arvernis Astremonius Episcopus, Lemovicinis Martialis est destinatus Episcopus. Septem quidem Episcopos sub Decio in Galliam missos tradit hic Gregorius, & ci­tat historiam passionis S. Saturnini. Sed verba quae citat ad Saturninum solum pertinent, quae adhuc etiam in ejus Passione reperiuntur. Reliqua vero, Hi ergo missi sunt, & quae sequuntur, non sunt verba Passionis, sed ipsius Gregorii; qui hanc Epocham Saturnini inde nactus, reliquorum sex Episcoporum tempora, quorum certa initia ignoravit, ad eam re­ferenda esse duxit. Neque si Auctor Passionis reli­qua etiam addidisset, satis firma esset ejus auctoritas de primis tot Sedium Episcopalium initiis, qui quae habet de suo Saturnino ita tantum narrat, Sicut sideli recordatione retinebatur. Quamobrem sive Gregorius Turonensis ad Epocham Saturnini reliquorum sex Episcoporum tempora retulerit, quod maxime pro­babile est; sive Auctor Passionis, & notae & tem­poris incerti vir, ipse ad sui Martyris historiam obi­ter adjunxerit, neuter sufficit ad probandum tot Se­dium Gallicarum primos Antistites uno anno missos & receptos esse; quod cum per se sit minus credibi­le, tum vero ex anno quo ordinati esse dicuntur, & loco à quo missi esse putantur, omnem fidem amit­tere videtur. Cum enim Decius ipse persecutioni exer­cendae severissime Romae incumberet, cum Romanae urbis Pontifex Fabianus statim passus sit, cum pres­byteri sedem Romanam per anni spatium & amplius supplere per novi Episcopi electionem ausi non si [...], ut eo ipso tempore septem Presbyteri ordinationem Episcopalem Romae acciperent, & in Gallias ser­vente persecutione mitterentur, & nulla tam praecla­rae actionis vel à presbyteris Romanis, vel ab aliis mentio fieret, quis credet?

[Page 40]

A. D. CCLV.Valeriano III. & Gallieno II. COSS.Period. Jul. 4968.
  • PRO his Consulibus, immutato omnium Fasto­rum ordine, ponit Cointeus Maximum II. & Glabrionem. Quae ratio virum doctum moverit ut id saceret nescio; nisi forte Cuspinianum fecutus sit, qui nec Libellum de Praefectis Urbi, nec Cassiodo­rum recte intellexit. Cassiodorus in primo ordina­rio Valeriani Consulatu notam iterati officii omisit, unde Valeriani & Gallieni Consulatus pari semper numero apud eum, & Victorium decurrunt, con­tra omnes accuratiores Fastos & nummorum inscri­ptiones. Quod cum non animadverteret Cuspinia­nus, Libellum de Praefectis Urbi à secundo Gallie­ni Consulatu incepisse putavit, cum Libellus ille manifesto à primo ejus Consulatu exordium sumat, qui cum secundo Valeriani idem erat. Deinde ob­servandum esse ait eum Libellum Consules variasse, quod Valerianum III. & Gallienum II. ante Maxi­mum & Glabrionem collocaverit: quod etiam fal­sum est. Nam etiam Cassiodorus Maximum & Gla­brionem Coss. post secundum Gallieni Consulatum posuit. Nulla igitur hic Consulum variatio. Rur­sus cum idem Libellus Maximo & Glabrioni sub­jungit Valerianum IV. & Gallienum III. Cuspinia­nus notat eum Consulatum hic non poni; quod pa­riter falsum est. Nam tertius Gallieni Consulatus hic, tum in Libello tum apud Cassiodorum, poni­tur. Optimus igitur Libellus de Praefectis Urbi, prima quatuor Coss. paria recto ordine sic collocavit.

    • Valeriano II. & Gallieno, Lollianus Praefectus Urbi.
    • Valeriano III. & Gallieno II. Valerius Maximus P. U.
    • Maximo & Glabrione. Nummius Albinus P. U.
    • Valeriano IV. & Gallieno III. Junius Donatus P. U.

    Quae omnia non tantum optimo Coss. Fragmen­to, & Fastis Idatianis, sed & numismatum inscri­ptionibus confirmantur. Certe Maximus & Gla­brio ante Valerianum III & Gallienum II. Consu­les esse non potuerunt. Nam Valeriano in nummis constanter Tribunitia potestas cum Consulatu se­cundo, & Tribunitia potestas II. cum Consulatu tertio conjungitur. Tertius igitur ejus Consulatus immediate secundum secutus est. Similiter de Gallie­no dicitur, TR. P. Cos. & TR. P. II. Coss. II. Er­go ejus Consulatus secundus primum immediate, nullo ordinario Consule interveniente, secutus est. Praeterea Valerius Maximus anno post Consulatum Valeriani II. & Gallieni non Consul, sed Praefectus Urbi fuit, ut ex ipso Libello de Praefectis constat. Si Cointeus Prosperi Chronicon sequutus est, se­cundum Consulatum, quem Valerianus & Gallie­nus simul inierunt, in eo nunc omissum esse non ob­servavit.

  • II. Hoc anno novae indies de Baptismo inter A­fros ortae sunt controversiae, & in iis judicium S. Cypriani à multis petebatur. Ut ante Fidus de in­fantibus recens natis quaesiverat, an omnino bapti­zari possent; ita Magnus quidam de Clinicis quae­rit, an qui in infirmitate & languore gratiam Dei conse­quuntur, habendi sint legitimi Christiani, eo quod aqua salutari non loti sint sed perfusi. Quod argumentum sic expressit S. Augustinus de Baptismo lib. 6. cap. 7. Sic in Epistola quam scripsit ad Magnum, cum de baptismo tinctorum & persusorum quaereretur, utrum aliquid interes­set. Rursum ut Antonianus ante quaesiverat, quam haeresin Novatianus introduxit, ita nunc Magnus quaerit, an inter ceteros haereticos eos quoque, qui a Novatiano venerunt, baptizari oporteret. Et haec videtur de hoc negotio primo scripta à Cypriano Epistola, ut à Baronio observatum est: non tantum quod nulla in ea mentio habeatur de scriptis ante li­teris ad diversos Episcopos, aut de Conciliis in A­frica ea causa collectis, quorum necessaria citatio videri poterat: sed etiam quia Cyprianus ipse ex sua tantum sententia tum de Clinicis, tum de No­vatianorum baptismo se rescripsisse significat, quan­tum fidei, inquit, nostrae capacitas, & scripturarum divi­narum sanctitas ac veritas suggerit: & rursus, Rescripsi quantum parva nostra mediocritas valuit, & ostendi quid nos quantum in nobis est sentiamus. Est quidem locus unicus, sed non recte intellectus, ex quo viri docti collegerunt hanc Epistolam, post ceteras ejusdem argumenti, scriptam esse: ait enim. Illud mirandum est, imo indignandum potius & dolendum, Christianos An­tichristis assistere, & praevaricatores fidei atque Ecclesiae in­tra ipsa septa Ecclesiae contra Ecclesiam stare. Illa enim verba, intra ipsa septa Ecclesiae tanquam de Stephano dicta interpretatur Pamelius, cum de iis Christianis loquatur, qui in Africa baptismo Novatianorum mi­nime resistebant: de quibus etiam conquestus est in Epistola ad Quintum, quae, antequam Stephanus huic controversiae se immiscuerat, data est. Nesci [...] etenim qua praesumtione ducuntur quidam ut putent eos qui apud haereticos tincti sunt, quando ad nos venerint baptizari non oportere. Pejus adhuc illa verba, Christianos Anti­christis assistere interpretatur Rigaltius, dum reddere putat Cyprianum Stephano voces suas; Oblique, in­quit, Antichristum vocat, a quo pseudo-christus fuer [...] nuncupatus & pseudo-apostolus, ut videre est sub finem Epi­stolae Firmiliani. Nam Cyprianus hoc loco de Stepha­no non cogitavit: Novatianos Antichristos vocavit, quo nomine omnes haereticos & schismaticos semper de industria appellat. Ut igitur in hac Epistola postea loquitur. Nisi si justum quibusdam videtur, ut illi qui ex­tra Ecclesiam apud adversarios & Antichristos profana a­qua polluuntur, baptizari judicentur; ita in Epistola pro­xima ad Januarium & Episcopos Numidas, cum nondum Stephanus suam sententiam protulisset, probat ex S. Joanne schismaticos omnes adversarios Domini & Antichristos esse, & considerandum esse docet, an qui adversarii sunt Domini, & appellati sunt Antichristi, possint dare gratiam Christi; atque ita sem­per postea loquitur. Quod ideo observandum duxi, ne quis putet Cyprianum adeo frequenter Stepha­num perstringere, etiam ubi nulla eum objurgandi occasio se obtulit.
  • III. Praeterea illud etiam sine animadversione prae­teriri non debet, quod docet Baronius: nimirum Cy­prianum, quia Novatianus Catholicos ad se venien­tes ut immundos denuo baptizavit, provocatum ad aemulationem idem de Novatianis statuisse. Non enim licet de tam candido pectore tam male suspicari, aut existimare tam sanctum Antistitem tali stimulo ad sententiam suam ferendam incitatum fuisse. Illud potius observandum fuit, nihil illum post hanc or­tam controversiam de Novatianis aut hic, aut alibi scripsisse, nisi quod semper verum esse putavit, quodque ab ipsa hujus schismatis origine diserte scri­pserat. Sic enim mentem suam ante triennium in li­bello de Unitate clare expresserat. Quando aliud ba­ptisma praeter unum esse non possit, baptizare se posse opinan­tur. Vitae sonte deserto, vitalis & salutaris aquae gratiam [Page 41] pollicentur. Non abluuntur illis homines, sed potius sordi­dantur: nec purgantur delicta, sed imo cumulantur. Non Deo nativitas illa, sed diabolo filios generat. Hac ille primum doctrina imbutus fuit, hanc à praedecesso­re Agrippino, hanc à Magistro suo Tertulliano, qui & Catholicus & Montanista eandem docuit, hauserat. Insignis ejus locus in libro de Pudicitia, Cui enim dubium est haereticum institutione deceptum, co­gnito postmodum casu & poenitentia expiaeto, & veniam con­sequi & in Ecclesiam redigi? Unde & apud nos, ut ethnico par, imo & supra ethnicum, haereticus etiam per baptisma veritatis utroque homine purgatus admittitur. Quare Cy­prianus Agrippini successor, Tertulliani admirator, Scripturarum de unitate & privilegiis Sanctae Eccle­siae, & de odio omnium haereseon assiduus scruta­tor, illis praesidiis satis munitum se putans in hanc arenam descendit. Novatianum simiarum more, quae cum homines non sint, homines tamen imi­tantur, Ecclesiae Catholicae auctoritatem sibi & veri­tatem vindicare dixit. Et cum Novatiani gesta à Jubaiano ipsi objicerentur, sic illi libere postea res­pondit. Nec nos movet, Frater carissime, quod in literis tuis complexus es, Novatianenses rebaptizare eos, quos a nobis sollicitant; quando ad nos omnino non pertineat, quid hostes Ecclesiae faci [...]nt, dummodo tentamus ipsi potest atis no­strae honorem, & rationis ac veritatis firmitatem. Quare Cyprianus non provocatus ad amulationem, sed suae sen­tentiae firmiter adhaerens, scripsit ad Magnum eos qui à Novatiano ad Ecclesiam venerunt, legitimo & Ecclesiastico baptismo tingendos esse, Epist. LXIX. Hunc errorem Baronii non tantum sequu­tus est sed etiam auxit nuper Schelstratius, qui con­troversiam de baptismo haereticorum hoc tempore exagitatam esse putavit, eo quod Catholici videbant Novatianos rebaptizare omnes ad sese venientes, id­que ex Firmiliani Epistola & Synodo Iconiensi de­ducere conatur, quae res diu ante Novatiani schis­ma gestas respiciunt, ut postea ostendemus.
  • IV. Cum jam Cyprianus sententiam suam de Schismaticis tam aperte explicuisset, quae adeo No­vatianos feriebat, ut plerique eos ad Ecclesiam ve­nientes sine baptismo admittere nollent; res tota in dubium vocatur, disputatumque est, An Haeretico­rum non minus quam Schismaticorum Baptisma ra­tum haberi deberet. Et quidem haec controversia primum in Numidia publice ventilata est; ubi octo­decim Episcopi simul convenientes & quid statue­rent aut facerent incerti, Cyprianum & Episcopos Africanae provinciae per literas suas consulunt, quae non extant. Quare suam sententiam Cyprianus & Collegae in Concilio conscribunt, & ad Collegas quosdam, ut loquitur Augustinus, mittunt. Erat autem Concilium plurimorum Episcoporum, cum compresbyteris qui aderant, ut ipse loquitur Cypria­nus Epistola ad Quintum. In hoc Concilio Patres censuerunt, Neminem foris baptizari extra Ecclesiam posse; ideoque de errore & pravitate venientibus per omnia divinae gratiae sacramenta unitatem & fidei veritutem dari debere; quia neque apud haereticos, neque apud schismaticos aut baptismum, aut chrisma, aut Eu­charistiam fieri potuisse putabant, ut ex ipsa Syno­dali Epistola constat, quae est ordine LXX.
  • V. Tempus hujus Concilii Carthaginiensis de Baptismo primi cum merito indagandum sit, hoe ipso anno CCLV. illud celebratum fuisse omnino statuo contra virorum doctorum sententiam. Nam cum Pamelius idem dubitanter asseruisset, Baronius aliique ad annum sequentem dejecerunt. Et Coin­teus, qui se certam hujus Concilii Epocham inve­nisse putat, celebratum esse statuit anno sequenti in autumno: & rationem hanc reddit, quod Acta ejus Cyprianus ad Firmilianum statim scripsit; & Fir­milianus nulla mora responsionem fecit hieme jam imminente. Sed, licet verum sit anno sequenti, hieme imminente; respondisse Firmilianum, non tamen inde sequitur, primum hoc Concilium ejus­dem anni autumno celebratum fuisse: Apparet enim ex responsione Firmiliani, scripsisse ad eum Cypria­num post Concilium secundum, post Stephani lite­ras acceptas, post suas ad Jubaianum & Pompeium datas, quas omnes per Rogatianum misit, quasque Firmilianus in sua Epistola semper respexit. Ego sane multo meliori jure, quia Firmilianus sequenti anno, imminente hiome, ad Cyprianum scripsit, ideo concludo primum hoc Concilium sub hujus anni autumno celebratum esse. Pessime enim viri docti hactenus conjecerunt quinque Synodos de Bap­tismo haereticorum in unum annum, & intra octo menses ejusdem anni concluserunt, Carthaginienses tres, Orientales duas. Quarum duae posteriores diu ante habitae sunt; tres autem reliquae intra tam bre­ve tempus compingi non debuerunt, ut literae utrin­que datae inter primam & ultimam aperte osten­dunt.
  • VI. Quamvis haec de Baptismo haereticorum ab Episcopis provinciae Africae in Concilio Carthagi­niensi, ut diximus, decreta fuerant; à nonnullis ta­men Africae Episcopis consensum minime obtinue­runt. Qui duobus argumentis, de uno baptismo, & de veteri consuetudine, ducti, potius statuebant, eos qui apud haereticos tincti sunt, quando ad Ec­clesiam venerint, baptizari non oportere. Unde Lu­cianus presbyter retulit ad Cyprianum, Quintum in Mauritania Episcopum desiderasse, ut illi significa­ret quid de ca re sentiret. Quare Cyprianus circa hujus anni finem scribit ad Quintum Epistolam LXXI. qua duobus illis argumentis secundum suam sententiam respondet, simulque literarum, quae à Concilio ad Episcopos Numidas datae fuerant, exem­plar transmisit, ut illae non tantum Quinto, sed & reliquis Mauritaniae Episcopis innotescerent.

[Page 42]

A. D. CCLVI.Maxima & Glabrione COSS.Period. Jul. 4969.
  • SCyprianus, cum videret nonnullos etiam Epi­scopos, nec nuperi Concilii, nec vetustioris sub Agrippino praedecessore Synodi decreto motos, sed veteri quadam consuetudine, quae ante Agrippinum obtinuerat, potius ductos docere, homines ab hae­reticis venientes non baptismo Ecclesiastico, sed so­la manuum impositione recipiendos esse; ad mala fu­tura, quae ex ea sententiae & praxeos diversitate oriri potuerunt avertenda, scribit Libellum de Bono Pa­tientiae, (generalibus fere argumentis usus, & prae­sentem controversiam parcissime perstringens, ne ni­mis acerbus aut molestus Collegis suis videretur) eamque ad Jubaianum postea pro mutua dilectione transmisit. Quinetiam propter eandem rationem ne­cesse tunc habuit cogere, & celebrare Concilium de hoc negotio secundum, cui praesentes starim erant LXXI. Episcopi, non tantum ex provincia Africae, sed & ex Numidia, ubi controversia maxime ferve­bat, quae nuperi Concilii ex solis Africae Proconsu­laris Episcopis conflati auctoritate sopiri non potuit. Hoc autem ante hujus anni Pascha factum esse arbi­tror, quoniam non tam ex consuetudine, quam ex necessitate Synodus coacta esse dicitur. In hoc Con­cilio Carthaginiensi de baptismate secundo, praeter alia multa prolata atque transacta, duo praecipue con­stituta sunt: primo confirmata est sententia prioris Concilii de vero & Ecclesiastico hominum ab haeresi venientium baptismate; secundo additum est aliud etiam Decretum, quod Clerici, five in Ecclesia Ca­tholica prius ordinati, sive apud haereticos à Pseudo­episcopis profana ordinatione promoti, ab haeresi re­vertentes, ad laicam tantum communionem admitti deberent. Ceterum Cyprianus & Collegae in Con­cilio de his Stephanum Romae Episcopum per literas suas Synodicas, pro honore communi & pro simplici dilectione, certiorem faciunt; transmissis etiam Cy­priani literis ad Quintum, ipsisque Synodicis in prio­ri Concilio ad Episcopos Numidiae scriptis: idque fe­cerunt credentes etiam Stephano pro religionis suae & fidei veritate placitura, quae ipsis & religiosa pa­riter & vera videbantur. Atque haec est Epistola LXXII.
  • II. Jubaianus autem frater scribit ad Cyprianum de hac controversia literas, quae non extant: & cum iis simul mittit exemplum Epistolae contra senten­tiam Cypriani scriptae, quae pariter periit. Quam quidem Epistolam incerti Auctoris, putavit Pame­lius ex argumenti similitudine eam omnino fuisse quam scripsit Stephanus ad ipsum Cyprianum: ean­demque prius ad Jubaiani, quam ad Cypriani ma­nus pervenisse autumat. Quae sane inanis est conje­ctura. Nondum enim accepisse à Stephano Episto­lam aut Cyprianum, aut alium in Africa quenquam liquido apparet. Quippe vel ipso Synodi tempore vel statim post, ad Cyprianum scripsit Jubaianus, ut ex verbis Cypriani colligi potest. (Et nunc quoque, cum in unum convenissemus tam provinciae Africae quam Numidiae Episcopi) & ante literas à Jubaiano datas, ut exarata sit illa Epistola necesse est, cujus exemplum ab illo mittebatur. Stephanus autem sua non scri­psit antequam literas hujus Concilii secundi Synodi­cas Romam allatas accepisset. Sed neque Firmilia­nus, ea omnia ad quae respondet in Epistola Stepha­ni contenta fuisse innuit, sed potius contrarium, cum ait, Et quoniam Stephanus & qui illi consentiunt, conten­dunt, ac rursus: Nunquid & hoc Stephanus & qui illi consentiunt, comprobant? &c. Quippe Firmilianus res­pondit ad literas Stephani, & aliorum etiam, qui Ste­phano consentiebant, illius praecipue incerti aucto­ris, cujus Epistolae exemplum miserat Jubaianus: ac proinde diversa ea fuit ab Epistola Stephani, sed ejusdem argumenti. Praeterea Jubaiani & Stephani argumenta prorsus dissona, & inter se contraria sunt; ille enim urgebat haereticos & schismaticos sine ba­ptismo in Ecclesiam recipiendos, quia Novatienses re­baptizabant eos quos a Catholicis sollicitabant; hic autem aliter disputabat, Catholici non debentab haeresi re­versos baptizare, quia haeretici Catholicos ad se venien­tes non baptizabant, sed communicabant tantum. Utcun­que sit, Cyprianus Jubaiano plene respondet, & ad argumenta Epistolae incerti auctoris solutiones suas adhibet, Epistola LXXIII. Et Jubaianus statim aliis literis, quae nunc non extant, sed in proximo Con­cilio recitabantur, sibi satisfactum esse docuit, Cy­prianoque gratias egit.
  • III. Mox etiam Stephanus scribit ad Cyprianum, Epistolam, quae non extat, sed statim periit, ejus­que paucissima fragmenta, in literis Cypriani ad Pompeium fratrem, nec alibi supersunt. In ea au­tem sententiam Concilii Carthaginiensis rejicit & condemnat; ipsumque Cyprianum & reliquos Afri­canos Episcopos qui in eo Concilio consenserant ab­stinedos docet, & suam sententiam profert, qua a quacunque haeresi venientes baptizari in Ecclesia ve­tat, Ita tandem erant duarum ementissimarum Ecclesia­rum, Romanae scilicet & Carthaginiensis, Episcopi duo, Stephanus & Cyprianus, ambo in unitate Catholica constitu­ti [...] quorum Stephanus baptismum Christi, in nullo iteran­dum esse censebat, & hoc facientibus graviter succensebat: Cyprianus autem in haresi vel schismate baptizatos, tanquam non habentes baptismum Christi, baptizandos in Ecclesia Ca­tholica existimabat, ut loquitur S. Augustinus cap. 14. contra Petilianum. Quibus verbis status controver­siae, ut tunc se habuit, accurate depingitur. Vera enim utriusque sententia universali propositione con­stabat; si Stephanum spectes, Omnes ab haereticis quibuscunque baptizati, reversi ab haeresi, in Eccle­sia recipi debent sine legitimo baptismo: si Cypria­num spectes, Nullus in aliqua haeresi aut schismate primo baptizatus, ab haeresi aut schismate reversus, sine baptismo legitimo recipi debet. Quae quidem propositiones non sunt proprie contradictoriae, ut unam vel alteram veram esse necesse sit: sed sunt ita comparatae, ut utraque falsa esse posset, & ea tan­tummodo vera, quae neutri consentiret, sed potius doceret, Neque omnes à qualibet haeresi venientes, neque nullum sine baptismo Ecclesiastico recipien­dum esse, ut posteriores Ecclesiae Patres, omni ca­lore deposito, & utriusque sententia ad examen se­date revocat [...] atque perpensa statuerunt. Stephanus tamen non tantum sententiam suam adversus Cypria­num & Synodum Africanam etiam iteratam protulit, sed & ipsum & Episcopos contraria sentientes abstinen­dos esse putavit, ut tum Cyprianus, tum Augustinus disertis verbis testantur. Qui sane erat tyrannicus ille terror, de quo Cyprianus in Concilio tertio sic con­questus est: Neque enim quisquam nostrum Episcopum se esse Episcoporum constituit aut tyrannico terrore ad obsequen­di necessitatem Collegas suos adigit.
  • IV. Cum jam responsum Stephani ad manus Cy­priani [Page 43] pervenisse notum est, Pompeius, Sabraten­sis, ut videtur, ex Tripoli Episcopus, qui sequen­ti Concilio per Natalem Oeensem absens consensit, à Cypriano petit ut ea quae Stephanus rescripserat ad notitiam suam perferantur. Quapropter Cypria­nus, qui aliarum Epistolarum ad eum exempla trans­miserat, hujus etiam Rescripti exemplum Pompeio misit: ac ne eo moveretur, literis suis ad Stephani argumenta respondit; multa quidem praeteriens vel ut superba, vel ad rem non pertinentia, vel sibi ipsi contraria, illis tantum insistens, quae aut à traditio­ne, aut à praxi haereticorum, aut à valore eorum baptismi & majestate nominis Jesu Christi ducta sunt. Oportuisset sane, inquit Baronius, Cyprianum integram illam Stephani Epistolam recitasse, in his ad Pompeium scilicet literis; quasi haud recte fecerit quicquam omittendo, cum ipsius Epistolae exemplum eodem tempore, & non multo post ad Firmilianum trans­miserit. Utinam quidem ipsam integram recitasset, eo enim pacto adhuc superfuisset, & nobis illum Romae Episcopum suis coloribus repraesentasset. Sed non est Cypriano imputandum quod Stephani Epi­stola integra non extet; aliunde ratio potius quaeren­da, cur ea posteritati commendata non est, & often­denda fuit aliqua Cardinale digna. Mihi certe hae maxime verisimiles videntur, quod Cypriani nomen nomine Stephani, ea tempestate & postea, multo illustrius fuit, quod ipsis etiam Romanis statim dis­plicebat nimia Stephani severitas, ut de aliquibus in­nuit Dionysius Alexandrinus in literis suis ad Xystum Stephani successorem datis; quod gravis persecutio subsecuta Cyprianum multo adhuc clariorem, non tantum in Africa sed & Romae reddidit: quod de­nique unio Ecclesiarum & Episcoporum sub ea pres­sura valde necessaria fuit, quam Stephanus sua seve­ritate conturbaverat. Unde ipsi Romani, non mi­nus quam alii, sui Episcopi Epistolas intercidere & perire passi sunt.
  • V. Caeterum Stephanus scribit etiam ad Orienta­les, quos candem cum Agrippino & Cypriano sen­tentiam amplexos fuisse novit, eosque excommuni­candos fore pariter minatur. Hanc Epistolam per­stringit Dionysius Alexandrinus literis postea ad Xy­stum datis, in quibus de Stephano agens haec habet, Ante quidem literas scripserat de Heleno & Firmiliano [...], neque cum illis communionem ha­biturus: quibus verbis significat Stephanum Afris idem prius minatum esse. Veruntamen Baronius haec omnia invertit, & jurgium Stephani primo loco proponit cum Orientalibus, ejusque iram contra cos ac praecipue Firmilianum summopere exaggerat, ut cum multo mitiorem erga Cyprianum ostendere pos­sit. Quapropter primo tempestatis hujus fluctus motos esse in Oriente docet, & quod tunc temporis celebratum fuit Iconiense Concilium, Stephanum Papam omnes Patres illius Concilii communione privasse tradit. Quinetiam Orientales Episcopos, Apostolicae Sedis communione privatos, legatos Episcopos ad Stepha­num Romam misisse vult, reddituros rationem de iis, quae in Synodo à Collegis Episcopis gesta es­sent. Hos etiam Legatos ab Orientalibus Episcopis missos à Stephano nec auditos, nec receptos esse, & Firmilianum quod communione Apostolica interce­ptus esset, stomachatum vehementer postea ad Cy­prianum scripsisse. Post hac autem, inquit, reipsa in controversiam ubique deducta, Ecclesia Africana nutavit. Sed haec omnia de primo cum Orientalibus jurgio ipsi historiae à Cypriano, Firmiliano & Dionysio Alexan­drino proditae aperte repugnant: earum autem rerum proprie est historia, quibus rebus gerendis interfuerit is qui narret, ut optime olim notavit Verrius Flaccus.
  • VI. Eusebius qui Dionysii scripta diligenter lege­rat, in hunc modum narrationem orditur lib. 7. c. 3. ut eum doctissimus Valesius ex MSS. recte restituit. [...]. Primus omnium ea tempestate Cyprianus Carthaginiensis Episcopus, haereticos non nisi per baptismum ab errore prius purgatos admittendos esse censuit. In Africa igitur primum haec sub Pontificatu Ste­phani orta est controversia: & à Cypriano pro bap­tismo haereticorum sententia primum ca tempestate lata est, quae Stephanum commovit. Haec ex nostra versione plana sunt, quod viri docti hactenus non viderunt. Nam Gerardus Joannes Vossius, ex his verbis colligebat Eusebium deceptum esse, cum di­ceret Cyprianum primum rebaptizandos putasse, qui ab haereticis venirent, scilicet quia ante eum Agrip­pinus idem putavit. Sed Eusebius minime culpan­dus fuit; loquitur enim de Pontificatu Stephani, & controversia sub eo mota, & eorum, qui tunc tem­poris extitere, primum Cyprianum id docuisse tra­dit, quod verissimum est. Hunc secutus est in An­notationibus ad hunc locum Henricus Valesius, & pluribus frustra probat Cyprianum hujus sententiae primum auctorem non fuisse. Ipse enim illa verba, [...], male vertit, Primus omnium Cyprianus, qui tunc temporis Carthaginiensem regebat Ecclesiam, dum non per­ciperet quo illud [...] referri debuit. Certe [...] aliud Graece non sonat, quam primus eorum qui tunc temporis extitere vel floruere, & hoc [...] res­pondet [...] in priori sententia. Neque vero Iconiense Concilium ad tempora Stephani pertinebat, aut controversiae sub ejus Pontificatu ortae, de qua nunc agimus, intercedebat: non certe magis quam Concilium Carthaginiense sub Agrippino. Ad illud enim provocat pro sua sententia Firmilianus eodem modo, quo ad hoc recurrit Cyprianus, Quod totum nos jampridem in Iconio, qui Phygiae locus est, collecti in unum, convenientibus ex Galatiae & Cilicia & ceteris pro­ximis regionibus confirmavimus tenendum contra haereticos firmiter & vindicandum, cum a quibusdam de ista re dubi­taretur. Nempe jampridem, hoc est diu ante Pontifi­catum Stephani & Novatiani schisma, simile Decre­tum in Concilio Iconiensi factum fuerat, ex occa­sione simili, cum a quibusdam de ista re dubitaretur, pro­pter Montanistas, qui uti Novatiani, primum schis­matici tantum videbantur. Ita Firmilianus postea, Plane quoniam quidam de eorum baptismate dubitabant, qui etsi novas prophetias recipiunt, eosdem tamen Patrem & Fi­lium nosse nobiscum videntur: plurimi simul convenientos in Iconio diligentissime tractavimus, & confirmavimus repu­diandum esse omne omnino baptisma, quod sit extra Ecclesiam constitutum. Nunquam dubitabant Asiatici, quin hae­reticorum, qui verum Patrem & verum Filium in Symbolo descriptos non agnoscebant, baptisma nul­lum esset: de Montanistis tantummodo dubitatum est memoria Firmiliani qui Patrem & Filium agnoscere videbantur, sed quod novas prophetias admitterent, ab Ecclesia exclusi sunt. Haec observatio de tempo­re Iconiensis Concilii à Dionysio Alexandrino egre­gie confirmatur, Epistola ad Philemonem Romanae Ecclesiae presbyterum post mortem Stephani, data, apud Eusebium lib. 7. cap. 3. [...]. Illud praeterea didici non ab Afris solis nuper hoc invectum esse, sed & multo an­tea superiorum Episcoporum temporibus in Ecclesiis populosis­simis & in Conciliis fratrum apud Iconium & Synnada & apud multos idem sancitum fuisse, vel in Synnadensi Synodo, vel aliqua ante Iconiensem, in earum certe aliqua [Page 44] quas maximas Episcoporum Synodos appellat Diony­sius. Cum haec de antiquitate tum I coniensis tum Syn­nadensis Concilii tam clara sint, verisimile mihi vide­tur, institutos esse in Asia duos Canones (qui inter Apo­stolicos numerantur XLV. XLVI.) Occidentalibus tunc temporis prorsus ignotos. Canon Apostolicus XLV. [...]. Dio­nysio Exiguo Interprete, Episcopum aut presbyterum hae­reticorum suscipientem baptisma damnari praecipimus. Quae enim conventio Christi ad Belial? aui quae pars fidelis cum infideli? Canon XLVI. [...]. Episcopus vel presbyter eum qui vere habet baptismum, si de integro baptizaverit, vel si eum, qui ab impiis pollutus est, non baptizaverit, depona­tur. Haec proculdubio in Ecclesiis Asiaticis de bap­tismo haereticorum ante Concilium Iconiense decre­ta sunt; in hoc autem Concilio propter Montani­stas, qui schismatici fuere, & ab Ecclesia propter novas prophetias ejecti, repudiatum est omne omni­no baptisma, quod sit extra Ecclesiam constitutum. Minime igitur audiendus est Illust. Cardinalis, qui ut majorem Sedi Romanae auctoritatem conciliaret, contra omnem historiae fidem, Stephanum omnes Iconiensis Concilii Patres, communione privasse tradit.
  • VII. Quod etiam de Legatis Episcopis ab Orien­talibus Romam missis tradit Baronius pariter erro­neum est. Firmilianus enim, quem pro se adducit, clare docet non ab Orientalibus, sed ab Afris eos Legatos missos esse. Quid enim, inquit, humilius aut lenius, quam cum tot Episcopis per totum mundum dissen­sisse, pacem cum singulis vario discordiae genere rumpentem, modo cum Orientalibus, quod nec vos latere confidimus, modo vobiscum qui in meridie estis? à quibus Legatos Epi­scopos patienter satis & leniter suscepit ut eos nec ad sermonem saltem colloquii communis admitteret. Quid enim ex il­lorum verborum serie exploratius esse potest, quam Legatos eos Episcopali honore conspicuos, non ab Orientalibus, sed ab iis qui in meridie erant, hoc est, Afris missos fuisse? Neque aliter illa Firmiliani ver­ba intelligenda esse sentio, Nisi quod nos gratiam re­ferre Stephano in isto possumus, quod per illius inhumanita­tem nunc effectum sit, ut fidei & sapientiae vestrae experi­mentum caperemus. Illa enim inhumanitas nihil aliud erat quam Legatorum rejectio, per quam nec confa­bulatio jam posset esse aut sermo communis. Sed Cardina­lis haec commentus est, ut oftenderet quanta in Pe­tri successore esset auctoritas, cum ad eum tot Epi­scopi Apostolicae Sedis communione privati, Lega­tos confestim Episcopos ad eum miserint, rationem actus sui reddituros. Verumenimvero nec Orienta­les nec Afri post minas Stephani acceptas ullam illi actus sui rationem reddere voluisse noscuntur. Et illi Legati ante minas Pontificis Romani missi sunt à Synodo Carthaginiensi secunda: & postquam re­versi sunt, & literae Stephani acceptae: neque lega­tionem instituit, neque ad Stephanum scripsit, aut se suosque excusavit Cyprianus: sed è contrario li­teris ad Pompeium datis Stephanum graviter incre­puit, & mox Synodum multo celebriorem convo­cavit, in qua professus est habere omnem Episcopum pro licentia libertatis & potestatis suae arbitrium proprium, tam­que judicare. ab alio non posse, quam nec ipse potest alium judicare. Haec non sunt verba Episcopi irato Ponti­fici Romano actus sui rationem reddituri.
  • VIII. Quid quod Baronius mira licentia menti­tum esse Firmilianum affirmat? quod alia nulla ra­tione tucri potuit, quam ea, qua credi vult Stephanum primo Orientalibus, dein postea Afris iratum fuisse. Firmilianum ait tradidisse Cyprianum à Stephano no­minatum esse pseudo-christum & pseudo-prophetam operariumque dolosum. Hoc autem patentis mendacii arguere conatur: primo quia Cyprianus de his ne le­viter quidem conquestus est. Certe; sed Cyprianus de his tantum queri potuit, quae ipse tunc aut viderat aut audiverat, cum de Stephano scriberet. Haec au­tem quae Firmilianus prodidit, scripta sunt ad Orien­tales Episcopos; nec ea novit Cyprianus antequam à Firmiliano accepit, post cujus literas acceptas ipse de Stephano nihil scripsit. Unde etiam argumen­tum, quod ab Augustino petit, qui cuncta, quae eodem tempore contigerunt ab eodem scripta exacte pervidit, pariter concidit. Non erat certe Firmi­lianus in hunc modum tractandus, qui pluribus quam viginti ante hanc controversiam sub Stephano ortam Caesareae in Cappadocia Episcopus [...], teste Eu­sebio; quem inter [...] nume­ravit Dionysius Alexandrinus; qui Nicephoro dici­tur [...], qui, ipso Baronio teste, & doctrina & san­ctitudine morum nulli propemodum illorum temporum vide­batur esse secundus.
  • IX. Posthac Cyprianus etiam, ut minas Stepha­ni evitaret, majus & frequentius Concilium convo­candum duxit, ex omnibus provinciis cum Africae, tum Numidiae, atque Mauritaniae, in quo Episcopi comparebant minimum octoginta septem. In quo tres literae primum lectae sunt, Jubaiani ad Cypria­num, Cypriani ad Jubaianum, & Jubaiani rursus ad Cyprianum. Lecta est etiam Epistola Cypriani ad Stephanum quod quidem ipse omisit, sed Cres­cens à Cirta Episcopus notavit. Quibus lectis, Epi­scopi omnes sigillatim, praesentibus presbyteris & diaconis, maximaque parte plebis, de baptismo hae­reticorum suam sententiam dixerunt, omnesque, verbis licet diversis, sententiam Cypriani unanimi­ter confirmarunt. Quae sententia in tanta Synodo dicta licet vera non sit, & à S. Augustino postea propter Donatistas refutata: insigne tamen hoc est venerandae antiquitatis monumentum. De tempore hujus Concilii dubitandum non est: celebratum e­nim est Calendis Septembribus ut ex ipso patet, & quidem hoc anno. Cointeus non ante annum se­quentem celebratum esse tertium hoc Concilium sta­tuit; cum tamen hoc anno recte observet Firmilia­num ad Cyprianum literas dedisse. Putat enim sta­tim post primum Concilium missum fuisse Rogatia­num cum literis ad Firmilianum. Quae sententia omnibus hisce Cypriani Epistolis repugnat. Nam statim post primum Concilium, nondum scripserat Cyprianus ad Stephanum de baptismo haereticorum, nedum Stephanus ad Cyprianum, multo minus Ju­baianus, quorum tamen omnium literae ad Firmilia­num missae sunt, ut ex ejus responso pater. Quin­etiam ante proximum Septembrem mortuus est Ste­phanus, & Romae Episcopus creatus est Xystus, qui anno post eum proximo passus est, ut haec ad eum annum pertinere non possint.
  • X. Cum S. Cyprianus pro certo haberet Stepha­num, etiam ad Orientales Episcopos de eadem con­troversia scripsisse, dedit ad Firmilianum Caesareae in Cappadocia Antistitem, inter Orientales Episco­pos maxime illustrem literas, easque cum suis ad Stephanum & Jubaianum per Rogatianum Diaco­num misit, quae desiderantur. Firmilianus autem in eadem controversia diu ante versatus, & eandem cum Africana Ecclesia sententiam amplexus, respon­det Cypriano, ipsi in omnibus consentiens, Episto­la LXXV. per Rogatianum hoc eodem anno in­gruente hieme transmissa. Ipse & annum & anni tempus indicat: primum his verbis, Ante viginti & [Page 45] duos fere annos, temporibus post Alexandrum Imper atorem multae istic conflictationes & pressurae acciderunt; secundum autem istis, Quoniam vero legatus ille a vobis missus re­gredi ad vos festinabat, & hibernum tempus urgebat; quan­tum potuimus ad scripta vestra rescripsimus. Quamobrem Lomberto assentiri non possum, qui cum de anno recte sentiat, responsum Firmiliani ad manus Cy­priani sub finem aestatis pervenisse statuit; & Cy­prianum hac Epistola munitum convocasse hoc Con­cilium, quod Calendis Septembribus convenisse le­gitur. Nam & hoc ipsi Firmiliano plane contradi­cit, qui hibernum tempus urgere tunc cum ipse scri­beret dixit; & Cyprianus opus non habuit auctori­tatis Firmiliani ad conciliandos sibi Africanorum ani­mos; sed satis esse putavit, si literae suae coram Con­cilio recitarentur, & liberum exinde judicium uni­cuique Episcopo permitteretur.
  • XI. Caeterum his positis, etiamsi hic annus ex Epistola Firmiliani recte deductus à viris doctis, & jampridem probatus esse videatur; idem tamen à nobis paulo accuratius praestandum esse duximus. Firmilianus clare docet à morte Alexandri Impe­ratoris, ad illud tempus quo ipse scripsit, effluxis­sc annos fere viginti duos. Quamobrem si pro cer­to habere possimus, quando Alexander periit, pro certo pariter habebimus quo tempore Firmilianus ad Cyprianum scripsit. Et quidem A. D. CCXXXV. Severo & Quintiano Coss. Alexandrum periisse com­munis & vera sententia est. Nam imperium obti­nuit A. D. CCXXII. Heliogabalo IV. & ipso Coss. ac tredecim annis cum imperasse docet uterque Vi­ctor: dies novem addunt Lampridius & Eutropius. Decimum quartum Trib. Pot. annum ei tribuunt Nummi. Annos quatuordecim eum imperasse tra­dit non semel Herodianus, quo majorem anni deci­mi quarti partem ab eo confectam esse significat, si recte observet Petavius. Sed sine dubio fallitur Herodia­ [...], inquit ille; quod ego non puto. Petavium po­tius falli dixerim quam Herodianum, qui sub ipso Alexandri imperio vixit. Nam primo constat ex Actis Urbis Alexandrum imperium obtinuisse sexto die Martii, Ad pridie nonas Martias; ut Lampridius ex ipsis Actis refert. Factum autem illud est He­liogabalo IV. & Alexandro ipso Coss. ut ex plurimis locis Justinianei Codicis apparet; in quo solus Ale­xander Cos. memoratur. Isque erat A. D. CCXXII. ut ostendit Hippolytus in suo Canone, [...], Anno primo imperii Alexandri Im­peratoris contigit XIV. Paschae, idibus Aprilis Sabbato. Hoc enim circa ea tempora contingere idibus Apri­lis sabbato non potuit, nisi anno CCXXII. quo li­tera Dominicalis fuit F. Jam vero, cum Alexan­drum obtinuisse imperium sexto die Martii A. D. CCXXII. tam clare demonstratum sit, si per no­vem tantum dies ultra annos tredecim in imperio vixisset, ut viri docti volunt, ante decimum sextum Martii, A. D. CCXXXV. Severo & Quintiano Coss. eum interiisse dicendum esset: quod tamen fal­sum esse cognoscitur. Extat enim Rescriptum Co­dicis lib. 1. tit. 26. Imp. Alexander A. Restituto, cui subscribitur Dat. Idibus Augusti, Severo & Quintiano Coss. Unde habemus menses quinque & dies ali­quot, quibus praeter annos tredecim, in imperio permansit. Quod si dies novem à Lampridio & Eu­tropio recte positi sunt, additis mensibus, omnino dicendum est Alexandrum decimo-quinto Augusti periisse, quo tempore eum in tabernaculo meditan­tem oppressit Maximinus. Viri docti qui hactenus menses illos omiserunt, res gestas Maximini confuse omnes tradidere; ad quas recte disponendas haec ob­servatio necessaria fuit. Certe Maximinus arrepto imperio, statim Persecutionem in Christianos exer­cuit, & Pontianum Romae Episcopum in insulam nocivam Sardiniam deportari mandavit: quod fa­ctum est Severo & Quintiano Coss. ut in antiquissi­mo Catalogo legitur. Pontianus autem in eadem in­sula discinctus est IV. Kal. Octobris Coss. S. S. Un­de apparet error secundi Catalogi, qui refert Pon­tianum martyrio coronatum esse temporibus Alexan­dri. Inde etiam idem error primo in Pontificale, ac mox in Martyrologium Romanum dimanavit. Hoc igitur ipsum tempus à Firmiliano, dum scri­beret, satis accurate indicatum (annus scilicet ab exordio imperii Maximini vicesimus secundus:) quod nulli anno priori competere potest, multo minus posteriori, cum anno sequenti diu ante initium hic­mis, & Persecutio orta sit, & Stephanus decesserit, & Cyprianus exilio mulctatus sit.
  • XII. Dum haec inter Stephanum, & Africanos Orientalesque Episcopos agitantur, magnus Diony­sius Alexandrinae urbis Episcopus, in Cypriani & A­fricanae Synodi dogma consensit, ut loquitur Hierony­mus. Quare ad Stephanum eam Epistolam scripsit, quae inter ejus de Baptismo Epistolas prima nume­rata est, in qua copiose de hoc argumento differuit; ac praeterea pro Heleno, Firmiliano, reliquisque per Ciliciam, Cappadociam, Galatiam, & Orientem E­piscopis enixe obtestatus, ne quid contra eos durius statuere pergeret, & ne pacem post dissidia ex No­vatiani schismate orta nuperrime confirmatam tur­baret.
  • XIII. Observandum denique est per totum an­num quo Maximus & Glabrio ordinarii Consules fuere, nobilissimum Annalistam nihil habuisse, quod de Cypriano aut Ecclesia Africana, de Dionysio aut Ecclesia Alexandrina, aliisve Asiaticis aut Orienta­libus scriberet. Enim vero post illud de fictitia re­conciliatione Stephano facta, totum pariter replet narratione longa de persecutione Romae exorta, spa­tio plusquam annuo ante Edictum, primum & mi­tius a Valeriano Imperatore editum. Lento, inquit, gradu haec persecutio coepta est, cum absque Edicto pro arbi­trio in Christianos Imperator ageret, Initium hujus perse­cutionis arbitrariae arcessit ex Actis Eusebii & so­ciorum, in quibus Maximum Commentariensem, qui Christianam fidem amplexus est, Valerianus ipse iratus jussit praecipitari per pontem. Postea autem cor­pus inventum Eusebius sepelivit in Coemeterio via Appia XIII. Cal. Febr. Quod si Eusebius qui iisdem Coss. men­se Octobri passus esse dicitur, corpus illud, & qui­dem postea inventum, XXII. Januarii sepeliverit; aut ipso initio horum Consulatus, aut etiam antea, orta est haec persecutio, irato & jam tum saeviente Valeriano. Imo ante hunc annum, Valeriano III. & Gallieno II. Coss. ut inceperit persecutio haec ne­cesse est, si Acta sint legitima. Ante enim Vale­rianus Imperator jusserat illos, qui Christianam re­ligionem amplexi fuerant inquiri; & Maximus eos invenire satagens, a daemone correptus est, & mox curatus, & demum baptizatus cum Stephano habi­tavit aliquot diebus; & post multos dies requisitus, & captus, demum de ponte praecipiatus est. Un­de verisimillimum est istum Actorum Eusebii con­sarcinatorem in initio ad annum ante Consulatum Glabrionis & Maximi respexisse; & si talia scripta emendationem mereantur, pro Valeriano & Lucilio Coss. legendum esse non Valerio & Acilio, sed Vale­riano & Licinio, nempe Gallieno. Mira haec qui­dem sunt; Baronius tamen non tantum ex illis, sed & ex Actis Stephani hanc narrationem persequitur. Haec ille Acta legitima, germana, fidelissimaque esse pro­nunciat, quae nobis paralyticum in baptismo sana­tum, caecae a nativitate aqua salutari visum datum, [Page 46] Partem templi Martis precum ope collapsam reprae­sentant, (quod tamen Xysto Pontifici pari fide tri­buit Ado Viennensis) & simulacrum aeneum Martis liquefactum defluxisse docent; qualia miracula eo­rum temporum scriptores narrare non solent. Quin­etiam Consulem Maximum ad Nemesii preces suf­focatum a daemone expirasse tradunt; quod nulla historia agnoscit; & viri docti non immerito putant, eundem Maximum biennio post proconsulatum in Africa gessisse. Quid quod Gallienum mire ferocien­tem adversus Christianos, (unde volunt eum non minus crudeliter, quam Valerianum persecutioni in­stitisse, quod nulla historia probata refert) idque Romae repraesentant, cum is eo tempore in Gallia fuisse potius credendus sit. Sed & Christianos con­spectum gentilium Romae fugientes, & Stephanum ipsum per cryptas latitantem describunt eo ipso tem­pore, quo fraternitari universae praecepit, ne quis legatos Episcopos ex Africa missos in domum suam reciperet. Quare omnia illa quae à Baronio sub hoc Consulatu gesta sunt, prorsus eliminanda esse cen­seo, & sequentis anni res gestas, interstitio annuo minime admisso, continuandas.
A. D. CCLVII.Valeriano IV. & Gallieno III. COSS.Period. Jul. 4970.
  • EST, inquit Annalista, nummi vetus Inscriptio, qua cum Gallieni tertio Consulatu Tribunitia potestas sextum ponitur iterata. (recte quidem, nec nummus iste im­probandus est) plane significans tertium Consulatum Gal­lieni in annum sextum ejus imperii contigisse. Sed haec In­scriptio nec plane, nec ullo modo hoc significat. Tertius enim Consulatus cum annis Tribunitiae po­testatis conjungendus fuit donec quartum Consul es­set, ut ex omnibus nummis, & inscriptionibus cer­tissimum est. Tres autem anni post-consulatum Gal­lieni tertium, & ante ejusdem quartum interfue­runt, ut Fasti referunt. Sed & nummi reliqui pla­ne sententiae Baronii contradicunt. In quibusdam enim legimus TR. P. IV. Cos. III. in aliis rursus. TR. P. V. Cos. III. in illo Baroniano, TR. P. VI. Cos. III. Ex quibus apparet Gallienum aliqua par­te anni imperii sui, sive Tribunitiae potestatis quar­ti, Consulatum tertium gessisse. Et fieri etiam po­test, ut TR. P. V. eidem anno, quo consulatum tertium gessit, jam assecto assignetur. Sed sextus Trib. Pot. annus, ab eo anno quo Cos. tertium fuit, prorsus excluditur. Quarto igitur imperii sui anno, hoc est, A. D. CCLVII. Valerianus quartum, & Gallienus tertium inierunt Consulatum.
  • II. His autem Coss. pendente adhuc controversia de baptismo haereticorum, orta est ersecutio quae octava dicitur. Baronius quidem tradit anno priori Episcopos, qui sententiam de rebaptizandis his qui fuissent ab haereticis baptizati hactenus pertinaciter defendissent, tandem Stephano consentientes eidem Christianae concordiae foedere reconciliatos esse: quod aperte falsum est. Neque enim illo anno, neque alio quopiam nominando, Episcopi qui tunc remporis Cypriani sententiae favebant, decretum Ste­phani amplexi sunt. De Africanis Episcopis nihil omnino Baronius habuit quod afferret: cum illi omnes qui in Synodo sub Stephano ultima subscri­psere figillatim, in sua sententia, quantum novi­mus, perstiterint. Imo eos in eadem perstitisse sa­tis mihi demonstrare videntur illa Cypriani ad Epi­scopos in metallo constitutos, Ut qui hic caritatis & pacis vinculo copulati contra haereticorum injurias, & pressu­ras Gentilium simul stetimus, pariter in regnis coelestibus gaudeamus. Omnes enim illi Episcopi tertio Conci­lio Carthaginiensi de baptismo haereticorum inter­fuisse noscuntur. De palinodia ipsius Cypriani ali­quas affert conjecturas ex Augustino, sed frustra: cum ipse Augustinus de Cypriano dicat, Correxisse au­tem istam sententiam non invenitur. De Orientalibus Episcopis locum profert ex Epistola Dionysii ad Ste­phanum data, sed ad hanc rem minime pertinen­tem: quamvis eum antidoti loco ad pestilentem sci­l [...]cet illam Firmiliani Epistolam adduxerat Pamelius. Dionysius, inquit Eusebius, [...], significat omnes ubique Ecclesias Novast schisma detestantes inter se pacem iniisse. Hoc idem Dio­nysius significavit in ea Epistola; quam ad Stepha­num scripsit de controversia circa baptismum haere­ticorum. Scias autem nunc, frater, cunctas per Orientem & ulterius positas Ecclesias, quae prius erant discissae, unitas esse, & omnes ubique Antistites consentire; ob redditam insperato pacem incredibili gaudio exultantes; sed iis verbis eam controversiam haud omnino respexit. Loqui­tur enim de pace Ecclesiarum Orientalium, quae jam per aliquot annos discissae fuerant, tandem inter se recuperata, non de reconciliatione irato Stepha­no facta: & pacem hanc vocat [...] concordiam fraternamque caritatem, qua seipsas istae Ec­clesiae tunc amplexae sunt, quarum pleraeque nova hac controversia turbatae non fuerant. Praeterea Dionysium eam controversiam his verbis minime re­spexisse, patet ex epistola secunda de baptismo, quam post mortem Stephani ad Xystum Papam de­dit. Antea enim, inquit, Stephanus literas scripserat de Heleno & de Firmiliano, ac de omnibus Episcopis per Cili­ciam, Cappadociam, Galatiam, cunctasque finitimas natio­nes constitutis, se neque cum iis communionem habiturum, ob hanc eandem causam, quod haereticos, ut ait, rebapti­zent. Dein Xystum monet de hujus gravitate ne­gotii, ostenditque se audivisse in maximis Episcoporum Conciliis decretum esse ut ab haereticis venientes primum Ca­techumeni fierent, ac deinde abluti veteris & impuri fer­menti sordibus purgarentur, Euseb. lib. 7. c. 5. Pos­tremo indicat se ad Stephanum Epistclam misisse de his omnibus, obtestantem scilicet ut a tanta severi­tate in ea sententia condemnanda abstineret. Quic­quid igitur ad Stephanum scripserat Dionysius, de pace in Ecclesiis Orientalibus; ad controversiam de baptismo haereticorum non pertinebat. Quis enim unquam credet Dionysium ad Stephanum scripsisse de consensu omnium Ecclesiarum in illius senten­tiam, cum ipse sententiae Stephani non acquiesce­ret, ne quidem sub pontificatu Xysti? Ille potius hac pace ac concordia inter se tanquam argumento usus est adversus Stephani severitatem, ut ei vel inde persuaderet, ne tot Ecclesias conturbaret, quae jam tandem omnes contra Novatiani schisma consense­rant, & in pace Ecclesiae permanebant.
  • III. Sed appellat Eusebius, inquit Baronius, sen­tentiam de rebaptizatione pravitatem Novati, seu po­tius Novatiani haeresin, ea nimirum ex causa quod Novatianus id temporis, rebaptizare aggressus esset. Nimis hoc argute & plane falso vir doctissimus com­mentus est. Non erat haec [...]. Diu ante eum Tertullianus adhuc Catholicus idem docuerat, & Agrippinus cum Concilio statue­rat. Ecclesiae Asiaticae hoc sibi semper traditum [Page 47] fuisse & decretis maximorum Conciliorum confir­matum affirmabant. Ipsa vox [...] hanc inter­pretationem respuit, nostram admittit. Est enim [...] in Republica seditio, quae in Ecclesia schisina est. Unde Suidae [...], & in veteri Glossario [...], factiosus. Cyrilli Lexi­con MS. [...], (lego [...]) [...]. Schisma Novatiani reli­gioni Christianae, & Sedi Romanae praecipue peri­culosum, Ecclesia Antiochena sub Fabiano appro­basse videbatur; & difficulter ad sanam mentem per finitimarum provinciarum Antistites reducte fuit. Non erat hoc à Stephano contemnendum, quia si reliquas Ecclesias, quarum ope schisma apud Antio­chenos sedatum est, ipse à sua communione separa­ret, Antiocheni aliique ad schisma Novatiani defen­dendum facile permoveri potuissent. Neque vero mirum est nuperos scriptores, in Dionysii mente ex­plicanda hallucinatos esse, cum ipse Eusebius pa­cem illam haud recte intellexisse videatur. Ille e­nim, cum de pace Ecclesiarum Dionysius mentio­nem faceret, ita eum interpretatus est, ac si locutus esset de pace in Ecclesia post sedatam persecutionem facta. Ita enim ait, [...], mollito jam persecutio [...]is furore, sive jam Persecutione levius in­cumbente, pacem factam esse; cum jam per triennium & amplius plena pax esset in Ecclesia, imperante Valeriano [...] nec Dionysius respicere potuit eam per­secutionem, cum loquitur de pace eo ipso tempore, quo scripsit praeter exspectationem facta. Tradidit quidem S. Hieronymus, adhuc juvenis, in Dialo­go contra Luciferianos, illos ipsos Episcopos qui rebapti­zandos haereticos cum Cypriano statuerant, ad antiquam con­suetudinem revolutos, novum emisisse decretum. Sed ne­que usquam constat eos ipsos Episcopos à sententia sua recessisse; neque ulla vola aut vestigium novi alicujus decreti ab ipsis emissi apparet: Neque sen­tentia Catholicorum de hac re postea disserentium, neque disputatio inter Donatistas & S. Augustinum tale Decretum aut agnoscit, aut admittit.
  • IV. Pendente igitur, uti diximus, hac de baptis­mo haereticorum controversia, & auctoritate Ste­phani prorsus neglecta, & pace inter illius adversa­ [...]os probe conservata, circa hujus anni initium orta est persecutio quae octava dicitur. Exordium autem illius persecutionis, a Valeriano Imperatore praeter exspectationem excitatae, non aliunde petendum est quam ex verbis Dionysii & literis Cypriani optime consentientibus. Dionysius quidem haec verba Apo­calypseos, Et data est illi potestas, & menses XLII. de Valeriano interpretatur, & satis clare indicat hanc persecutionem per tres annos & dimidium sub eodem Imperatore continuatam esse, antequam a Persis ca­ptus poenas hujus sceleris dedit. Captus autem a Persis Valerianus A. D. CCLX, Seculari & Dona­to Coss. ut postea probabimus: hoc igitur anno CCLVII. ineunte, primo mota est haec Persecutio, & paulo post Cyprianus in exilium missus est. Quo autem auctore permotus fuit Valerianus, qui hacte­nus Christianis maxime favebat, ut adversus eos per­secutionem excitaret, hai [...]d inutiliter quaeritur. Eum Baronius asserit magum fuisse AEgyptium, & eum ipsum qui persecutionem illam quae Decianam prae­ver [...]it, Alexandriae excitavit; quique postea Romam veniens Plotinum magiae praestigiis dementavit. Omnia infelicissime. De priori jamdudum diximus, de hoc pariter dicendum est. Illust. Cardinalis, caeteroquin doctissimus, sed haud magna linguae Graecae peritia instructus, stilum Dionysii plane rhe­toricum neque illic, neque hic recte intellexit; un­de nobis magum quendam utroque loco repraesenta­vit, qui [...]men locis inspectis utrobique confestim disparuit. Sic enim Antistes Alexandrinus de Va­leriano, in Epistola ad Hermammonem, loquitur, [...]. Magister autem, & magorum, qui ex AEgypto erant, archisynagogus Valeria­no persuasit ut Christianos desereret atque rejiceret. Magi­ster ille neque magus neque AEgyptius fuisse dici­tur, sed magorum ex AEgypto Archisynagogus, hoc est maximus patronus, utpote qui illis frequenter & familiariter usus est, & auctoritate sua, qua polle­bat apud Imperatorem maxima, protexit. Erat au­tem iste non alius, quam notissimus ille Macrianus, eo nomine, ut recte observabat Valesius, ab ipso Dionysio statim indigitatus; qui à magis admonitus fore se aliquando Imperatorem, & novarum rerum exinde cupidus, hanc illis gratiam rependit, ut Christianis, qui illorum malis artibus maxime ad­versati sunt, Valerianum infensum reddiderit. Hoc volunt illa verba Dionysii, [...]. Et paulo post, [...], Etenim Valerianus ad hujusmodi facinora ab hoc homine, Macriano nimirum antedicto, impulsus, contumeliis & opprobriis expositus fuit, secundum Prophetam; nempe cum à Persis ca­peretur. Neque vero hominem diserte nominavit tantum, sed & in illo nomine lusit Dionysius. Nam cum eum [...] aliquando fuisse, nempe summae rei Rationalem, & tamen nihil rationale aut catho­licum sensisse ludens dixisset; in eodem genere scri­bendi pergit porro, [...]. Al [...]enum an­tem & extorrem se a misericordia Dei fecit, & quam lon­g [...]ssime a sua se salute fugavit, in hoc exprimens veritaetem nominis sui, quod scilicet [...] deductum esse voluit, quod ante per [...] quam longissime expresserat. Suidas, [...]. Hic certe Macrianus, quod nemo eo tempore sapientior du­cum habebatur, nemo ad res gerendas aptior, vir fortis, constans, integer, probatus in repub. atque ditissimus, cujus jam pueri virtus in Italia, adole­scentis in Gallia, juvenis in Thracia, in Africa jam provecti, senescentis denique in Illyrico & Dalma­tia comprobata est; hic vir tantus in rep. Romana, non magus AEgyptius, cum Valerianus periculosis­simo tempore optimos duces quaereret, ei facile per­suasit ut Christianos desereret, & ad surgentium bellorum impetus se quamprimum praepararet.
  • V. Caeterum hoc anno, Valeriano IV. & Gallie­no III. Coss. Valerianus Imperator, qui Christianis hactenus maxime faverat, à Macriano permotus, persecutionem excitavit; cujus initio Christianis ve­titum est conventus agere, & coemeteria adire, ut Acta Proconsu [...]is in Africa, & Praefecti Augustalis in AEgypto referunt; unde orta est illa Germani de Dionysio Alexandrino querela, sed injusta, quod tempore hujus persecutionis nullos conventus ege­rit. Post hoc edictum Stephanus Papa moritur; unde & pro martyre habetur, multa de martyrio ejus leguntur, & decollatus in sua sede creditur. Pontii tamen verba praetereunda non sunt. Jam de Xysto, bono & pacifico Sacerdote, ac propterea beatissimo martyre, ab urbe nuncius venerat, quibus Stephanum videtur perstringere, eumque negare, aut omnino martyrium subiisse, aut si fubierit, verum & bea­tum martyrem fuisse. Quinetiam in vetustissimo martyrum catalogo, Stephani nomen non apparet; & in depositione Episcoporum memoratur. Fateor au­tem Lucium Papam in depositione Episcoporum, non in martyrum catalogo inveniri; quem tamen [Page 48] gloriosum martyrem, ipse Cyprianus indigitat. Ut­cunque sit, hoc anno Stephanus Papa moritur: qui sedisse dicitur usque Valeriano IV. & Gallieno I [...]l. ut recte in libro Pontificali scribitur. Et male Ric­ciolius in Chronico magno statuit eum obiisse anno sequenti, paulo ante martyrium Cypriani, quod tum ex Pontio, tum ex Cypriano clare refutatur. Male Cointeus non nisi biennio post, eum passum esse tra­dit, ex nova opinione sua de consulatu Fusci & Bas­si, de qua postea disputandum erit. Ante huncan­num certe mortuus non est, ut apparet ex epistola Firmiliani, hieme priori ingruente, Stephano ad­huc vivente, scripta: & ex tertio Carthaginiensi Concilio, quod Cal. Septembribus celebratum est. Obiit enim secundo die menfis Augusti, adeoque ante autumnum. Ita vetus depositio Episcoporum, Quarto nonas Augusti Stephani in Callisti. Tunc autem cessavit Episcopatus dies viginti duos, & ejusdem Augusti die vicesimo quarto circiter creatus est Xystus.
  • VI. Tricesimo Augusti die, S. Cypriani confessio secuta est, ut referunt Acta quae post Morellium & Lazium edidit Pamelius, Imperatore Valeriano quartum, & Gallieno tertium Coss. tertio Kalenderum Septembrium, Carthagine in secretario Paternus Proconsul Cypriano Epi­scopo dixit, &c. De quibus Pontius, Et ut quid Sacer­dos Dei, Proconsule interrogante, responderit taceam, sunt Acta quae referant. Quorum etiam meminere Episcopi ad metalla post damnati, Epistola septuagesima no­na. Et haec Proconsulis Acta forte eadem sunt quae in Passione Cypriani, ut dixi, recitantur; quamvis per­multa ejus generis in Bibliothecis lateant a viris do­ctissimis Antuerpiae suo loco edenda. Neque cau­sam esse video de iis dubitandi, cum sint iis similli­ma, quae eodem tempore sub AEmiliano Praefecto Augustali in AEgypto scripta, & in Epistola Dio­nysii apud Eusebium conservata sunt. Hanc S. Au­gustinus Cypriani confessionem vocat lib. 1. cap. 31. contra Gaudentium; & ex ipsis Actis, ut videtur, verba citat, cum ait, His sacris literis eruditus B. Cy­prianus in confessione sua dixit, Disciplinam prohibere ne quis se offerat. Hanc autem Cypriani confessio­nem primam omnino fuisse in Africa sub hac Vale­riani persecutione factam, testantur literae a Con­fessoribus reliquis ad ipsum postea scriptae, qui te­stantur eum, primos impetus non timuisse, & in acie pri­ma pugnantem spiritali gladio diabolum interfecisse: unde colligitur hanc Valeriani persecutionem in A­frica ante mensem Augustum non coepisse. Finita confessione, Paternus Proconsul jussit B. Cyprianum Epi­scopum in exilium deportari. De quo Pontius, His tam bonis & tam piis actibus supervenit exilium. Excluditur interim e civitate ille qui fecerat bonis aliquid pro civitatis salute. Locus exilio destinatus erat Curubis, ut te­stantur Pontius, Acta Passionis, & S. Augusti­nus: erat autem Curubis in Zeugitana provincia, sub jurisdictione Proconsulis posita: oppidum libe­rum dicitur Plinio, in Actis Civitas Curubitana, & si non tunc temporis, certe postea Episcopalis sedes fuit: Unde Peregrinus Curubitanus in Concilio Carthaginiensi Bonifacii. Contractius Curbi dicta videtur, unde Felix Curbitanus in Notitia Africae, & Benenatus Curbitanus in Epistola synodica pro­vinciae Proconsularis. Erat autem Civitas in deser­to posita, ut ceteri Confessores innuunt. Nec secu­li primos impetus timuit, nec ire in exilium recusavit; nec relinquere civitatem dubitavit, nec in deserto loco com­morari horruit: quamvis eum ut apricum & com­petentem locum agnoscat Pontius exilii comes. Decimoquarto Septembris ad hunc locum exilio de­stinatum Curubin, comitante Pontio diacono dedu­ctus est, eodem mensis die, quo post anni spatium passus est. Quamobrem nihil inter Xystum, & Cy­prianum commercii legitur, quod sententiam hanc de undecim mensibus Pontificatus Xysti maxime confirmat. Nam de communione omni inter Ec­clesiam Romanam & Africanam per Stephanum sub­lata, & excommunicatione adhuc durante, intelli­gendum esse non puto, quia Pontius Xystum tan­quam bonum & pacisicum sacerdotem celebrat.
  • VII. Quod autem in interrogatione Cypriani Pa­ternus Proconsul, se quaesiturum dixerat & alios Ecclesiae ministros, haud segniter adimplevit: quip­pe qui complures episcopos atque presbyteros, dia­conos & alios Ecclesiae ministros, ab Ecclesiis ipso­rum avulsos, fustibus caesos aliisque poenis affectos ad metalla demnavit, ut ait Baronius. Et quidem quin Paternus id quod dixerat de Presbyteris Car­thagine statim adimpleverit, dubitari non debet: sed quod idem episcopos, presbyteros & diaconos ad metalla damnaverit, asseri non potest. Ipsi in me­tallo constituti hoc non dicunt; sed potius eum, a quo damnati sunt, alium & a Proconsule diversum fuisse indicant, dum ad Cyprianum haec scribunt, Nam quasi bonus & verus doctor, quid nos discipuli secuti apud Praesidem dicere deberemus, prior apud Acta Procon­sulis pronunciasti. Hic enim Praeses a Proconsule ma­nifeste distinguitur, ut in illis Senatus literis apud Capitolinum in Maximino, proconsulibus, praesidibus, legatis, ducibus, tribunis, magistratibus. Omnes enim illi, ad metalla damnati, erant Numidiae Episcopi; & Praesidi suo, non Proconsuli subjecti. Procon­ful Africae Cyprianum ad exilium, Praeses Numi­diae episcopos Numidas ad metalla damnavit; uter­que curavit ut eos in [...]ra suae jurisdictionis limites re­tineret. Locum igitur in quem deportati sunt episco­pi Numidae, non puto fuisse apud Sigam civitatem Mauritaniae Tingitanae, ut voluit Vir doctus, de qua re postea.
  • VIII. Cyprianus autem cum suis exul Curubi con­stitutus, revelationibus divinis ante assuetus, visio­nem accepit de martyrio suo tempore secuturo, ob­scuram quidem illam, sed satis recte ab ipso intelle­ctam, quam Pontio diacono suo, tanquam idoneo testi indicavit. Ac primo Juvenis illi apparens quasi ante tribunal Proconsulis consistenti, & manu ictum solitae animadversionis imitatus, sententiam passio­nis quasi jamjam futuram ostendit. Sed cum Cy­prianus frequenter peteret ut dilatio vel unius diei prorogaretur; Juvenis mox concessam dilationem, quae in crastinum petebatur significavit. Haec sum­ma visionis; sed ille dies unus dilationis concessus; revera significavit annum, quem ille post visionem acturus fuerat. Nam eo die post exactum annum coronatus est, quo hoc illi ante annum fuerat osten­sum, Pontio tum interprete, tum oculato teste.
  • IX. Interea Praeses Numidiae sinitimae provin­ciae Proconsule Africae longè ferocior novem epi­scopos, cum presbyteris, diaconis & fratribus, Christi nomen confessos, primum fustibus caedit, dein ad metalla damnat. Haec autem metalla extra provinciam Numidiae in Mautitania Tingitana col­locat Baronius; quod metallum diceretur Sigense, proximi autem Sigae essent montes Chalcorychii di­cti, apud quos erant aeris fodinae quarum meminit Strabo. Erat quidem Siga antiquitus in Maurita­nia Tingitana Syphacis regia, sed alterius jam Mauri­taniae, ut ait Plinius, nempe Caesariensis, ut postea apud Ptolemaeum, in ea provincia [...] Sed aeris fodinas Sigae proximas non memorat Stra­bo, tantum de Mauritania loquens, & mira non­nulla commemorans, haec habet, [...], Quin & alicubi illic est & bituminis fons & aeris fodina. Nullam igitur hinc [Page 49] memoriam habemus Sigensis metalli. Neque vero hoc metallum, de quo agitur; Sigense dicitur, sed Siguense: unde Holstenii viri doctissimi conjectura multo verisimilior est, qui Siguiense vel Siguitense fuisse, & ad Siguitam pertinuisse putat, quae in Nu­midia sedes Episcopalis fuit, unde Cresconius in Carthag. Coll. Siguitensis, & Victor Siguitanus in Notitia Africae. Praeterea hi Episcopi in tribus di­versis & distinctis metallis videntur fuisse constitu­ti, quorum unum tantummodo Siguense dicebatur. Nam cum Cyprianus ad omnes Episcopos simul uni­ca Epistola scripserit, & subsidium per eosdem nun­cios omnibus miserit: illi tribus tamen respondent, acceptas literas & subsidium separatim agnoscentes; quinque Episcopi primo; dein Lucius, &, ut in­quit, qui mecum sunt omnes; ac tertio, tres Episcopi cum Presbyteris & omnibus nobiscum commorantibus apud metallum Siguense. Videntur igitur in tria metalla di­stributi Confessores, quorum unum tantummodo nominatur Siguense. Plurima enim per Africam erant metalla. Ut Constantinus A. ad Maximum Rationalem Africae, Secandorum marmorum ex quibus­cunque metallis volentibus tribuimus faculitatem. In Nu­midia magna marmorum copia fuit, de quo Plinius, Nec praeter marmoris Numidici ferarumque proventum aliud insigne.
  • X. Interim Dionysius Alexandrinus Episcopus, Alexandria per AEmilianum praefectum Augustalem pulsus, & in Cephro constitutus (ubi plures ad Chri­stianam fidem convertit, & frequentes conventus habuit) ad Xystum secundam suam de Baptismo scri­bit Epistolam: primam enim ad Stephanum miserat. Scribit etiam ad Philemonem Romae Presbyterum tertiam, & ad Dionysium itidem adhuc ibidem Pres­byterum quartam; eodem tempore utram que, quo scripsit ad Xystum secundam, ut patet ex literis ad Xystum datis apud Eusebium lib. 7. cap. 7. Scripse­rat quidem ante ad Philemonem & Dionysium Ro­manum, sed breviter, dum illi Stephano adhaere­bant, unde illae Epistolae non extabant: nunc autem copiosius sub Xysto pacifico Sacerdote scripsit, cùm cos ipsos Stephani severitatem minime tueri cogno­sceret. IIlust. Cardinalis Epistolam ad Philemonem eujus pars insignis extat, cum altera ad Dionysium Presbyterum tradit exaratam & missam esse sub Pon­tificatu Stephani; plane contra mentem ipsius Dio­nysii Alexandrini, qui breviter tantum ad Philemo­nem se scripsisse sub Stephano indicat; cum fuerit haec Epistola, ut ex ipsis fragmentis patet, sane prolixa. Sic enim, cum haud pauca recitasset, loquitur Eu­sebius, [...]. Rursus autem, cum quaestionem abunde ventilasset, haec addit, vel subdit, non concludit in hunc modum, ut Va­lesius interpretatur. Idem enim est hoc loco [...], quod paulo ante [...], idque vox [...] aper­te ostendit; non enim rursus concludit, sed rursus subdit. Idem etiam contra mentem Eusebii factum est, qui hanc Dionysii Epistolam [...], [...]arum quas de baptismo scripsit tertiam vocat; eam autem quam ad Xystum jam Pontificem dedit, secundam appellat. Quomodo vero tertia sub Ste­phano, secunda sub Xysto scribi potuit?
  • XI. Quinetiam sub finem hujus anni, ut videtur, idem Dionysius quintam ordine ad Xystum scribit Epistolam de Baptismo; ad Xystum quod pertinet, secundam: quam inverso ordine Baronius, creato Xysto Romano Pontifice quasi statim scriptam ad­ducit, & inde Dionysium erroris poenitentem, quod à Stephano reprehensus esset, exhibet & exponit. Sed non minus sensum quam ordinem illius Episto­lae pervertit, ut inde poenitentiam Dionysio impo­neret. Alius in illa plane scrupuius; an qui diutur­num Eucharistiae in Ecclesia usum habuerat, per bap­tismum renovari deberet; quod se apud haereticos nefarie tinctum diceret. Eum se non ausum esse baptizare fatetur Dionysius, quod diuturnam com­munionem sufficere putaret. Sed cum scrupulus ille animo hominis altius haereret, nec ut ad mensam sa­cram accederet, adduci potuit; sententiam Xysti in hac re expetit Dionysius. Haec poenitentiae ejus summa.
A. D. CCLVIII.Tusco & Basso COSS.Period. Jul. 4971.
  • HIC Consulatus est omnium notatu dignissimus, & ad historiam Ecclesiasticam recte intelligen­dam maxime utilis, imo necessarius. Huic enim affigitur tum Xysti Pontificis Romani, tum S. Cy­priani martyrium ex indubitatis antiquae historiae monumentis: neque alius ante hunc Consulatus rei alicujus historicae in Ecclesia illustris certa illigatio­ne nobilitatus est. Quare cum ad hunc annum per­venitur, Chronologorum industria maxime sudat ut calculos suos cum his Coss. recte componant; quod cum, si quibus forte erroribus teneantur, facere non possunt, Consules ipsos loco suo movent, & Fastos pro arbitrio violant ut eos quisque ad sententiam suam trahat. Interim moneo, Tuscum & Bassum Coss. post Valerianum IV. cum Gallieno III. & ante AE­milianum cum Basso immediate ponendos esse. Eo enim ordine collocantur in antiquissimis Fastis apud Cuspinianum, in optimo libello de Praefectis Urbi, in Fastis Idacianis, in Chronico Prosperi & Cassio­dori, in Canone Victorii, & Fastis Siculis & Grae­cis MSS. D. Vossin. Cointeus tamen pro his Coss. post Valerianum IV. & Gallienum III. collocat AE­milianum & Bassum, & post eos Secularem & Do­natum, ac denique Tuscum & Bassum contra omnes Fastos metachronismo biennii: de qua re, aliorum­que nimia in eradendis, commutandis transponen­disve, hoc praesertim loco, licentia agam in Appen­dice, quam his Annalibus addere cogor, ne rerum Cypriani seriem prolixis dissertationibus pertur­bem.
  • II. Quid Cyprianus exul fecerit hoc anno nesci­mus, & de Xysto ferè nihil habemus. Hic tamen mihi aurem vellit Philippus Labbeus, & admonuit ut aliquid de Xysto scriberem. Ille enim de Xysto agens hoc anno, primus & solus, ut opinor, anno­tavit, XXIX. die Junii levata fuisse è Catacumbis SS. Pe­tri & Pauli corpora, nullamque suae sententiae ratio­nem addidit, nullam observationis novae utilitatem proposuit: quamvis & ratio haud mala, & utilitas haud parva subesse videatur. Ratio, si recte capio, in antiquissima depositione martyrum continetur; ubi haec leguntur, Tertio Kalendas Julii, Petri in Catae­cumbas, & Paulis Ostiense, Tusco & Basso Coss. Et ad marginem Bucherius, Nescio quid hic sibi velint hi Con­sules, forte aliunde luxati. Scilicet ex communi sen­tentia, Petrum & Paulum hoc die passos esse puta­vit, quorum passionem cum sub Nerone contigisse omnes noverint, quid hi Consules hic facerent vi­dere non potuit. Verum enim vero non de passionis, sed translationis, tempore hic agitur. Apostolos pas­sos [Page 50] Nerone & Vetere Coss. Tusco & Basso Coss. trans­latos esse docuit sub Xysto Auctor depositionis Mar­tyrum. Idem voluit gestorum Pontificalium Auctor, sed Episcopos permutavit, ut saepe solet, & pro Xysto Cornelium, utpote notiorem posuit. Sic enim ille, Hic temporibus suis rogatus à quadam matrona corpora Apo­stolorum Petri & Pauli levavit noctu. Inde Pseudo-Isi­dorus eandem historiam fictitiae Cornelii Epistolae inseruit. Neque erat huic narrationi fides abrogan­da propter auctoritatem Gregorii magni; cum histo­ria, quam ille narrat, nulla omnino fide digna sit. Caius quidem, qui circa A. D. CC. scripsit, osten­dit Apostolorum trophaea tunc temporis in Vaticano & Ostiensi asservata fuisse. Haec igitur trophaea, qua­liacunque fuere, in Catacumbas transtulisse videtur Xystus, magis indies saeviente persecutionis ardore, ut ibi stationes tutius haberi possent. Hujus obser­vationis utilitas diem respicit, quo facta esse dicitur translatio, nempe tertium Kalendas Julii; quo die vulgo putanteos Apostolos passos esse, contra Vete­rum sententiam, qui ultimo Neronis anno eorum martyrium ascribunt. Ultimo enim Neronis anno, vicesimo nono Junii pati non potuere, quia ipse Ne­ro sexto die Junii periit. Sed si alio die depositio facta est, alio traslatio, quam secuta est postea so­lennitas; salva erit Veterum sententia. Et sane an­te Pseudo-Isidori aetatem, ante gesta Pontifica­lia, natalibus SS. Apostolorum Petri & Pauli, a­lius dies assignabatur. Nam Polemius Sylvius in laterculo suo sacra profanaque Festa continen­te, A. D. CCCCXLIX. evulgato, haec ha­bet, VIII. Cal. (Martii) depositio SS. Petri & Pauli. De qua varietate alibi latius à nobis disputatum est.
  • III. Sub initio hujusanni, priusquam ingravesce­ret Valeriani persecutio, Dionysius, à Cephrone in Mareoticen jussu AEmiliani deductus, & Ecclesia Alexandrina scribunt ad Xystum Pontificem & Ec­clesiam Romanam, sextam de Baptismo Epistolam, quae quinta in versione Valesii minus recte dicitur, cum post quintam [...] ab Eusebio dicatur: in qua & suo & Ecclesiae suae nomine de baptismo haereti­corum, contra sententiam Stephani, sine dubio, la­tius & liberius disseruit.
  • IV. Caeterum Valerianus, senex Imperator, cum in deligendis reip. ducibus egregiam operam posuis­set, & exercitum ad expeditionem contra Persas comparasset, primo vere apud Byzantium milites du­cesque congregavit, hoc certe anno, Memmio Fus­co Consule ordinario. Hoc certissime colligitur ex libris Acholii, qui Magister admissionum Valeriani principis fuit, apud Vopiscum in vita Aureliani. Cum consedisset Valerianus Augustus in thermis apud Byzan­tium praesente exercitu, praesente etiam officio Palatino, assi­dentibus Memmio Fusco Consule ordinario, Bebio Macro Praefecto praetorii, Q. Ancario Praeside Orientis. Cum enim hoc factum esse tradat Acholius, Consule ordinario Memmio Fusco assidente, ambigendum non est quin hoc anno Valerianus Imperator Byzantii fuerit cum exercitu, jam quidem collecto, nondum adversus Saporem ducto, sed mox in Persas per Asiam & O­rientem ducendo. Quod quidem ad res tum in Ec­clesia, tum in Rep. ea tempestate gestas recto ordine explicandas notatu dignum fuit. Cum enim Antio­chiam tenderet Valerianus, Macriano totam remp­credidit, ut ipse oratione ad Senatum è Persidis fini­bus missa testatur, apud Pollionem. Ego P. C. bellum Persicum gerens, Macriano totam remp. credidi, quod, (vel quidem) a parte militari. Ille vobis fidelis, ille mihi devotus, illum & amat & timet miles. Unde ratio op­tima redditur cur hoc potissimum tempore persecu­tio maxime sub Valeriano saeviret. Nam unius Ma­criani suasu primo incepit, ut dictum est: nunc autem ab eodem incitatus Imperator, cum ei to­tam remp. certe militarem, credendam esse duxit, multo in Christianos acerbior & crudelior evasit. Atque ita tandem. Rescripsit Valerianus ad Senatum, ut Episcopi, Presbyteri & Diacones animadvertantur, Se­natores vero & viri egregii, & equites Romani, dignitate amissa etiam bonis spolientur, & si, ademtis facultatibus, Christiani esse perseveraverint, capite quoque mulctentur: ma­tronae ademtis bonis in exilium relegentur: Caesariani quicun­que vel prius confessi fuerant, vel nunc confessi fuerint, con­fiscentur, & vincti in Caesarianas possessiones descripti mit­tantur.
  • V. Rescripto Valeriani apud Senatum proposi­to, in continenti Xystus Romae Episcopus animad­vertitur, & cum eo Quartus, qui vel Presbyter vel Diaconus fuisse videtur. Nam de iis Ecclesiae or­dinibus rescriptum sine ulla restrictione id manda­verat. Actum autem hoc est Augusti VI. die Do­minico, dum Xystus ob difficultatem temporis in coemeterio divina perageret. Depositio martyrum apud Bucherium, Octavo Idus (Augusti) Xysti in Callisti. Idem etiam in vetustissino Catalogo nota­tur. Imo Cyprianus ipse in epistola ad Successum idem statim docuit. Xystum autem in coemeterio animad­versum sciatis octavo Iduum Augustarum die, & cum eo Quartum. Haec Cyprianus, cum jam de Xysto bono & pacifico pastore, ac propterea beatissimo martyre ab Urbe nuncius venerat, ut loquitur Pontius. Et de die con­sentiunt Martyrologia: quanquam de Xysto histo­ria Episcoporum Antissiodorensium haec habet, Istic beatissimus Pontifex, nimia jam persecutione saeviente, ab Urbe quidem est egressus, sed martyrium suum capitis ab­scissione complevit, sub die decimo sexto Kal. Julias, Impe­ratoribus Gallieno & Valeriano, AEmiliano & Basso Coss. Haec autem tum de die tum de anno aperte falsa sunt. De die tamen post ea quae diximus, dubitari non potest; de anno cum alii tum viri doctissimi Scaliger & Petavius varie errarunt. Ego, inquit Scaliger ad Eusebium, censeo Xystum Valeriano IV. & Gallieno Coss. sequenti autem anno, Tusco & Basso Coss. Cyprianum passum. Putavit, opinor, rescriptum Va­leriani, quod caput illius persecutionis vocat, sub ipso initio persecutionis prodiisse; quae cum Valeriano IV. & Gallieno III. Coss. inceperit, eodem anno Xystum passum esse dixit. Utcunque sit, eodem quo Cyprianus obiit anno passum esse Xystum, tum ex Cypriano, tum ex Pontio, qui interfuit, con­stat, & quidem ante Cyprianum. E contra Peta­vius uno anno post passionem Cypriani decessisse Xy­stum statuit libro de Doctrina temporum decimo tertio: & pejus adhuc biennio Ricciolius in Chro­nico mag [...]o. His enim Coss. beatus Pontifex cer­tissime martyrii coronam accepit, ut Vetustissimus catalogus de Xysto: Sedit usque Tusco & Basso, & pas­sus est VIII. Idus Augusti. Petavium postea errorem suum correxisse video in Rationario temporum lib. 5. cap. 18. ubi docet Sixtum post annum unum menses fere duos obiisse, A. D. CCLVIII. Quanquam de duratione Pontificatus ne sic quidem ei assentior. Nam Augusto mense anni prioris ineunte defunctus est Stephanus, eodemque mense exeunte ordina­tus est Xystus, & ejusdem hujus anni mensis die sexto, martyrio coronatus, ut duodecim plenis men­sibus haud sederet. Vetustissimus Catalogus recte ei tribuit menses undecim, dies sex; sed in eo corrupti adduntur anni duo, ex Consulatu prius corrupto, Valeriani III. & Gallieni II. pro IV. & III. ut diximus. Eusebius in Chronico ut nunc edi­tur, annos ei VIII. tribuit, Syncellus IX. Historia [Page 51] autem Eusebiana Pontificatui ejus annos XI. assig­nat, (neque ei Dionysius ante annum undecimum in ipso Chronico successisse dicitur) cum menses to­tidem potius tribuendi essent. Enimvero novum non est Graecos, in rebus Romanis hospites, annos pro mensibus ponere; ut Georgius Syncellus [...] imperio AEmiliani assignat, quem Latini per tres menses, aut quatuor, tantum imperasse tradidcrunt. Certe ad historiae veritatem confirmandam Xystum ante Cyprianum passum asserendum erat. Nusquam enim Xysti meminit Cyprianus nisi ubi de ejus mar­tyrio loquitur. Cujus rei optima ratio reddi potest, quod eodem fere tempore, quo Xystus Romae or­dinatus, Cyprianus in exilium relegatus est.
  • VI. S. Cyprianus de martyrio Xysti certior fa­ctus, eodem die cum Xysto passum esse Quartum docet, in Epistola ad Successum statim scripta, quod ex hoc loco Auctor Martyrologii quod Bedae tribuitur, recte collegit, neque aliunde hausit, ut ex ipsius verbis apparet, Passus est cum eis & beatus Quartus, ut scribit S. Cyprianus. Sed dum Felicissimum & Agapitum, Xysti Diaconos fuisse, & eodem die passos esse tradit, omnino fallitur. Aliud verba Cy­priani quae sequuntur suadent. Sed & huic persecutioni quotidie insistunt praefecti in Urbe, ut si qui oblati fuerint animadvertantur, & bona eorum fisco vindicentur. Insti­tisse persecutioni quotidie praefectos docet, sed prae­ter Xystum & Quartum neminem tunc, cum literae Roma scriptae sunt, passum esse innuit. Quam­obrem cum eodem die & Martyrologia & Missale Felicissimum & Agapitum quasi Diaconos Xysti si­mul passos esse tradunt, eorum auctores secundus Catalogus decepit. Illum hujus erroris fontem fuisse ex Beda constat. Decollati sunt cum eis & alii quatuor, ut in Gestis Pontificalibus, legitur, Januarius, Magnus, Vin­centius, Stephanus, subdiaconi, eademque gesta Ponti­ficalia citat Ado Viennensis. Error secundi Catalo­gi, quod Felicissimum & Agapitum spectat, ex mala vetustissimae depositionis martyrum interpre­tatione ortus est, cujus haec verba sunt, Octavo Idus (Augusti) Xysti in Callisti, & Praetextati, Agapiti & Felicissimi. Sed nullum ex his Diaconum fuisse dicit, nullum cum Xysto passum esse tradit; eodem tan­tum die horum omnium stationes habitas esse osten­dit; quod recte fieri potuit, licet nec eodem loco, nec eodem anno passi sint. Quid quod secundi ca­talogi Auctor Felicissimum & Agapitum Xysti Dia­conos indigitat, quod nemo ante dixit; imo & qua­tuor prorsus inauditos addit; quos simul sex Diaco­nos facit, & cum Xysto truncatos asserit VIII. Idus Augusti: alii quatuor posteriores, subdiaconos fa­ciunt. Haec ut defenderet Baronius (quippe omnia quae in tabulis Ecclesiasticis scripta sunt, ut loqui amant, defendi debent) duo effugia adversus Cy­priani verba excogitavit, qui solius Quarti cum Xysto passi meminit. Primo mentionem Diacono­rum & subdiaconorum, à Cypriano idcirco praeter­missam putat, quod non eodem loco passi esse vi­deantur, quod Xystus in Coemeterio Callisti, reli­qui in Coemeterio Praetextati sepulti sint. Verum si diversis coemeteriis sepulti fuerint, potuerunt ta­men eodem loco truncari. Neque aliter senserunt qui haec nobis narrarunt. Sanctos vero Sixtum, Felicissi­mum & Agapitum duxerunt in clivum Martis ante templum, & ibi decollati sunt VIII. Idus Augusti, utait Ado Vien­nensis. Et idem etiam tradunt Acta Laurentii, sed falso. Non enim in clivo Martis, sed in coemeterio animadversus est Xystus, ut Cyprianus ipse docet. Sed & illud de coemeterio Praetextati prorsus incer­tum est. Primus qui hos Diaconos in eo coemete­rio sepultos esse docuit, est secundi Catalogi Auctor, qui errorem eum ex verbis depositionis Martyrum nuper citatis derivasse videtur. Ubi legimus & prae­textati, (quod indicat Praetextatum eodem die pas­sum esse) ille legisse videtur & in Praetextati, quod significaret in ejus coemeterio celebratos esse natales Agapiti & Felicissimi. Sed demus veriorem ibi le­ctionem esse, & in Praetextati, non tamen loci di­stantia aut diversitas tanta fuit, ut qui certo cogno­sceret Xystum passum esse in Coemeterio Callisti; nescire posset diaconos ejus in coemeterio Praetextati truncatos esse. Nam utrumque coemeterium in via Appia fuit; imo hoc Praetextati illi Callisti adhaere­bat, & quasi pars fuit, ut testatur Aringhus. Quod etiam secundo comminiscitur, nuncios Cypriani ad­eo festinanter rediisse ut omnes praeter Xystum & Quartum eadem die in Urbe passos haud facile com­pertos habuerint, verisimilitudine omni caret. An enim duo Diaconi, & quatuor subdiaconi; vel, ut alii volunt, sex Diaconi eodem die truncari potuere; & nuntios illos, qui nihil aliud in mandatis habue­runt, quam ut omnia diligenter observarent, late­re? An Laurentius septem Diaconorum primus, Xysti jamjam morituri lateri adhaerere potuit, cum reliqui omnes capite mulctati sunt. Atque haec de martyrio Xysti boni & pacifici sacerdotis dicta suf­ficiant.
  • VII. Cum autem S. Cyprianus exul Curubi per undecim fere menses constitutus fuisset, bonis suis minime privatus ex indulgentia ipsorum, quiejece­rant & occisuri erant; utriusque nempe Proconsu­lis: crescente jam persecutionis ardore, Maximus Proconsul eum Curubi accersivit, ab exilio revoca­vit, & in hortis suis remanere permisit; plane ut AEmilianus Praefectus Augustalis AEgypti, Diony­sium ab exilio apud Cephronem revocavit, & in Colluthionis regione, non longe ab Alexandria, col­locavit, quo citius eum comprehendere posset. Pro­consul autem ipse Uticam Carthagine, alteram quasi Proconsulis sedem, profectus est; & Cyprianus cum multa varia & incerta ventilarentur, nuncios Roman misit ut exploratam sibi veritatem referrent. Qui reversi, non tantum Rescripti à Valeriano ad Sena­tum missi exemplar retulerunt, sed & exemplum li­terarum, quas ad Praesides provinciarum de Chri­stianis fecerat, eidem subjectum esse indicarunt. Quare Proconsul literis Uticae acceptis, quae qua­draginta milliaribus à Carthagine non distabat, Fru­mentarios misit, qui Cyprianum Uticam perducerent; ut de se loquitur Dionysius Alexandrinus. [...]. Hos cum ad se comprehen­dendum missos esse intelligeret Cyprianus, ex hortis secessit; non ut mortem evitaret, sed ut Carthagine potius quam Uticae, quae alterius Episcopietiam tum sedes fuisse videtur, (nam Concilio Arelatensi pri­mo interfuisse dicitur Victor Episcopus de civitate Utica) pateretur: hanc justam intervenisse causam ra­tus, eo quod convenit Episcopum in ca civitate, in qua Ecclesiae Dominicae praeest, illic Dominum con­testari, & plebem universam Praepositi praesentis, confessione clarificari. Quare in secessu abdito consti­tutus adventum Proconsulis Carthaginem redeuntis expectavit, auditurus ab eo quid Imperatores super Christianorum Laicorum & Episcoporum nomine mandaverunt. Nam licet literae ad praesides provin­ciarum de persecutione Christianorum, à solo Vale­riano in Oriente factae essent, utriusque tamen Impe­ratoris nomine ex more consignatae sunt.
  • VIII. S. Cyprianus in hoc abdito secessu consti­tutus, ultimam Epistolam scribit ad Presbyteros, Diaconos, & plebem universam Carthaginiensem, in qua haec verba habet, Quid autem de cetero n [...] observare conveniat, antequam in me super confessio­ne [Page 52] nominis Dei Proconsul sententiam ferat, instruente Do­mino in commune disponemus: ex quibus colligere vo­luit Blondellus, pro Presbyterorum potestate in A­pologia disputans, S. Cyprianum partita cum commi­nistris cura ac potestate plebem Carthaginiensem gubernavisse. Quae ex hoc loco nulla arte exculpi possunt. Si e­nim Cyprianus eo tempore potestatem suam Episco­palem partitus est; non Presbyteris tantum, sed etiam Diaconis: nec illis solum, sed etiam plebi, quam gubernabat, potestatem suam communicavit. His enim verbis & Presbyteros, & Diaconos & ple­bem universam allocutus est. Certe in commune disponere quid observare conveniat, non est sua po­testate se exuere, aut ejus parte aliqua alios donare, neque ad Episcopalem gubernationem ullo modo spectat. De dispositione rerum tum suarum tum Ecclesiasticarum loquitur. Quis illi tunc animus fuit saris aperte nobis ostendit Pontius ipsius Diaco­nus, qui in hunc modum rem omnem exprimit, Quae vero res illi, aut quae voluntas ordinandi nisi Ecclesia­stici status? Suprema iccirco accepta dilatio est; ut quicquid circ [...] pauperum fovendorum curam supremo judicio disponen­dum fuerat, ordinaretur.
  • IX. Interim Proconsul Utica revertitur apud Car­thaginem, provinciae suae caput, & Ecclesiae Afri­canae metropolin, ex novis literis Imperialibus in­staurandam persecutionem auspicaturus. Quocirca S. Cyprianus de adventu ejus certior factus, quam­primum ex abdito secessu prodiit, & ad hortos suos reversus est. Ac sperabatur jam jam que carnifex ve­niens qui devota sanctissimae victimae colla percuteret: sed viri ex civitate praecipui, etiam Gentiles, rei atro­citate permoti, & veteris consuetudinis memores, Ta­scium suum imminente mortis periculo liberare co­nati sunt. Quippe conveniebant plures egregii & clarissimi ordinis & sanguinis, sed & seculi nobili­tate generosi, qui propter amicitiam ejus antiquam secessum subinde suaderent: & ne parum esset nuda suadela, etiam loca, in quae secederet, offerebant. At sanctissimus Antistes nec eorum consilio, nec fi­delium precibus annuebat; sed è contra servos Dei exhortationibus Dominicis instituebat, & ad calcan­das passiones hujus temporis contemplatione super­venientis claritatis animabat. Cum ecce Proconsulis jussu ad hortos ejus, veritus ne iterum se subduceret, repente subitavit cum militibus suis Princeps, Prin­ceps, inquam, officii, cum militibus suis. Nam erant in officio Proconsulis loco Statorum, ut in Digestis legimus lib. 1. tit. 16. Nemo Proconsulum statores suos habere potest, sed eorum milites ministerio in provinciis fun­guntur. Erant autem milites illi cohortalini, non a [...]matae, sed cohortalis militiae. Ad Principis ad­ventum processit Cyprianus, jam certus expungi, quod diu fuerat retardatum. Processit animo subli­mi & erecto, hilaritatem praeferens vultu & corde virtutem, ac ad praetorium deductus est. Sed jussu Proconsulis dilatus in crastinum ad domum Princi­pis à praetorio revetebatur; ubi eum una nocte con­tinuit custodia delicata, ita ut convivae ejus & cari in contubernio ex more fuerint. Solebant enim Romani Praesides martyribus veniam concedere, ut ante passionem etiam in carcere cum suis liberis coe­narent. Sic in Passione Perpetuae, Horruit & eru­buit Tribunus, & ita jussit illos humanitus haberi, ut fra­tribus ejus & ceteris facultas fieret introeundi & refrigeran­di cum eis: hanc autem coenam liberam vocabant. Quin­etiam plebs concurrebat undique ad spectaculum, tota solicita ne per noctem aliquid, sine conscientia sui fieret, ante fores Principis excubabat. Cum con­cessit S. martyri divina tunc bonitas vere digno, ut Dei populus etiam sacerdotis passione vigilaret, ut acute observat Pontius, quia in solius Domini pas­sione vigilare solebant. Aliae tunc statae & solennes vigiliae erant inter Catholicos nullae. Basilidiani quidem haeretici diem baptismi Christi festum cum vigilia celebrabant, non Catholici. [...], inquit Clemens Alexan­drinus Strom. I. 1.
  • X. Die crastino S. Cyprianus egressus est domum Principis, & agminibus multitudinis mixtae ex omni parte circumvallatus, iterum ad praetorium venit; ubi illi, nondum procedente Proconsule, sedile obla­tum est, fortuito linteo tectum, ut sub ictu passio­nis Episcopatus honore frueretur. Etenim tunc temporis Episcopi linteatis sedilibus utebantur. Ita Pacianus in Epistola secunda ad Sempronianum, An Novatianus, quem absentem, consecrante nullo, lintea­ta sedes accepit. Linteata Paciano sedes est, quae a­pud Pontium linteo tecta: quam Graeci [...], Augustinus cathedram velatam vocat. Subito autem Proconsuli nunciatus est, producitur, admovetur, interrogatur de suo nomine; & hacte­nus verba. Ita breviter Pontius, iterum lectorem remittens ad Acta Proconsulis tunc omnibus nota, quae aut haec aut hujusmodi fuere, ut tum Passio ejus, tum Homilia S. Augustini perhibent. Pro­consul Cypriano Episcopo dixit, Tu es Tascius Cy­prianus? Cyprianus Episcopus respondit, Ego sum. Proconsul dixit, Tu Papam te sacrilegae mentis homini­bus praebuisti? Cyprianus Episcopus respondit, Ego. Proconsul dixit, Jusserunt te sacratissimi Imperatores ce­remoniari. Cyprianus Episcopus dixit, Non facio. Ga­lerius Maximus ei, Consule tibi. Cyprianus Episco­pus respondit. Fac quod tibi praeceptum est. In re tam justa nulla est consultatio. Hactenus verba. Haec erat Confessio nominis. Tunc Proconsul, collocutus cum consilio, sententiam vix aegre dixit verbis hu­jusmodi. Diu sacrilega mente vixisti, & plurimos nefariae tibi conspirationis homines aggregasti, & inimicum te Dii [...] Romanis & sacris legibus constit [...]isti. Nec te pii & sacra­tissimi Principes Valerianus & Gallienus Augusti & Vale­rianus nobilissimus Caesar, ad sectam ceremoniarum suarum revocare potuerunt. Et ideo cum sis nequissimorum crimi­num auctor & signifer deprehensus, eris ipse documento his, quos scelere tuo tecum aggregasti; sanguine tuo sancietur di­sciplina. Haec referuntur in Passione; & sane aut his aut ejusmodi verbis constabat sententia Proconsulis. Nam in ea sententia S. Cyprianus dictus sectae suae signifer, & inimicus deorum, & qui suis futurus esset do­cumento, & quod sanguine suo inciperet disciplina sanciri, ut testatur Pontius. His autem dictis, Proconsul decretum ex tabella recitavit, Thascium Cyprianum gladio animadverti placet. Cyprianus Episcopus dixit, Deo grati [...]s. Et cum exiret praetorii fores, ibat comes militum turba, & centuriones ac tribuni, cohorta­lini nempe, (omnia enim fere armatae militiae no­mina cohortalis militia usurpavit) latus tegebant, donec ad agrum Sexti perventum est, ubi beatissi­mus Martyr, in conspectu populi sui decollatus est.
  • X. Illustre hoc martyrium consummatum est Fu­sco & Basso Coss. anno aerae vulgaris CCLVIII. XVIII. Calendas Octobris, die Martis. Vetustissi­ma Depositio martyrum, Decimo octavo Kalendas Octo­bris Cypriani, Romae celebratur in Callisti, in illo nempe coemeterio in quo plurium Pontificum Romanorum natales celebrari solebant. Fasti Siculi.
    [...].
    [...].
    Auctor ignotus apud Cuspinia­num, Consulibus Tusco & Basso passus est Cyprianus Carthagini decimo octavo Calend. Octobris. S. Hierony­mus in Catalogo, Passus est sub Valerieano & Gallieno Principibus persecutione octava, eodem die quo Romae Corne­lius, [Page 53] sed non eodem anno, ubi eundem diem indi­cat. Natalis enim S. Cypriani dies omnibus e­rat notissimus, & Festum in honorem ejus perdiu duravit. Horum optimus testis Procopius, Vanda­licorum libro primo. [...]. Cyprianum virum sanctum omnium ma­xime Carthaginienses colunt; & templum ei quoddam sane praeclarum ante urbem aedificantes, ad littus maris, cum alia sacra faciunt, tum annuum Festum celebrant, quod Cypria­na vocant. [...] Duae autem Ecclesiae ante ea tempora me­moriae S. Cypriani dedicatae fuerant, ut refert Vi­ctor, circa Carthaginem. Geisericus enim, etiam foris muros quascunque voluit [Ecclesias] occupavit, & praecipue duas egregias & amplas S. Martyris Cypriani: unam ubi sanguinem fudit, aliam ubi ejus sepultum est cor­pus, qui locus Mappalia vocitatur. Tempus etiam quo Natalis hujus Martyris celebratur, ex ipso Proco­pio haud difficulter colligi potest. Notat enim tempestarem eo anni tempore oriri solere, quam ideo nautae [...] vocabant. Eo autem tem­pore Belisarium tradit cum ex [...]rcitu Africam in­trasse; diem quidem aut mensem non nominat, sed satis aperte indicat libro secundo. [...]. Hoc est, tribus mensibus confectum est bel­lum contra Vandalos postquam exercitus Romanus Carthaginem venit, medio mense Decembri; Ergo Belisarius medio mense Septembri Cartha­ginem cepit, quo tempore Natalis S. Cypriani ce­lebratus est. Reliqua quae de hoc beatissimo Marty­re dici possent, ad Annales minus pertinent.

APPENDIX.

A. D. CCLIX.AEmiliano & Basso COSS.Period. Jul. 4972.
  • HOs Coss. hic collocandos esse ex omnium Fa­storum auctoriate statuo. Baronius, Peta­vius & Cointeus eorum loco ponunt Gallie­num IV. & Valerianum (Caesarem nempe) AEmi­liano & Basso aut penitus rejectis, aut alieno loco positis. Ut horum sententiis quaquaversum occur­ram, & vulgarem ordinis seriem sartam tectam con­servem; primo statuendum est AEmilianum & Bas­sum ex Fastis Consularibus minime eliminandos, sed pro ordinariis Consulibus sub imperio Valeriani & Gallieni agnoscendos esse, contra sententiam Ill. Annalistae. Nam constitutiones & rescripta Impera­torum non aliis quam ordinariis Consulibus signari solebant. Sed Valeriani & Gallieni rescripta AEmi­liani & Bassi nominibus in Codice Justinianeo sae­pissime consignata reperiuntur, Cod. 2. tit. 3. Impp. Valer. & Gallien. A. A. & Valerianus nobiliss. Caes. Pactu­meio. Cui subscribitur, PP. X. Kalend. Martii AEmi­liano & Basso Coss. & ejusdem Codicis tit. 4. similiter. Codice etiam tertio, & quarto, & quinto, & septimo, & octavo, & decimo sub iisdem Imperatoribus, iidem Coss. nominantur; nono etiam ter repetuntur. Quin­etiam in Codicis Gregoriani excerptis quae extant, AEmilianus & Bassus Coss. ter nominantur. Quo­rum Rescriptorum unum etiam in veteri Consulta­tione cujusdam Jurisperiti reperitur. Qui autem to­ties rescriptis eorundem Imperatorum affixi sunt, ex Fastis Consularibus, in quibus sedem immotam ha­ctenus & merito obtinuere eliminari pro arbitrio aut ex conjectura non debent. Sed Baronius putat AE­milianum & Bassum perperam poni tanquam distin­ctos Coss. à Tusco, sen Fusco, & Basso; adcoque Cassiodorum aliosque deceptos esse, cum Consula­tus distinguerent. Sed levissima haec conjectura est, & facillime refellitur. Nam in eodem Codice Ju­stinianeo ad eorundem Imperatorum rescripta Tuscus & Bassus octies nominantur, in illis subscriptioni­bus quae sunt ipsis Imperatoribus, & rescriptis coae­vae. Et quod maxime observandum est, eodem lo­co, Cod. 9. tit. 22. primo Tuscus & Bassus, dein AEmilianus & Bassus Coss. memorantur. Qui qui­dem locus, utpote insignis, praeteriri aut leviter tan­gi non debet. Impp. Valer. & Gallien. A. A. & Valerian. C. Heliodoro PP. III. Kal. Jul. Tusco & Basso Coss. Post quae haec sequuntur. Iidem AA & CC. Marino. PP. III. Kal. Jul. AEmiliano & Basso Coss. Hic enim idem dies, sed diversi anni indicantur. Unde Consula­tus Tusci & Bassi Consulatum AEmiliani & Bassi praecessisse intelligitur. Nam 3. Cal. Julii, Tusco & Basso Coss. unicus erat Caesar, Valerianus junior; at 3. Cal. Julii, AEmiliano & Basso Coss. ut videtur duo Caesares fuere. Et quidem pridie Nonas Maias Tusco & Basso Coss. Valerianus Caesar Augustis ad­ditus in rescriptis invenitur Cod. 9. tit. 9. Unde Pollio recte explicari posse videtur, apud quem de Valeriano juniori, legimus, a patre absente Caesar ap­pellatus est, cum scilicet Valerianus pater Byzantii fuit, certe antequam Antiochiam attigit: [...]o ipso tempore quo Valerianus junior Romae Consul suf­fectus fuit, Anno proximo, AEmiliano & Basso Coss. alius Caesar appellatus est, & quidem Salonius Gal­lienus, ut videtur. Quae conjectura si cuipiam pla­ceat; adderem libenter Gallienum juniorem à Gal­lieno patre Caesarem appellatum esse mense Junio AEmiliano & Basso Coss. Nam pridie Id. Junii Va­lerianus Caesar tanquam unicus Augustis additur in Codice Gregoriano. Quis igitur non videt AEmilia­num & Bassum ex Fastorum albo obliterandos non esse?
  • II. Secundo, Gallienus IV. Consul immediate post Tuscum & Bassum esse non potuit, ut volunt Ba­ronius & Petavius: quia ipsi agnoscunt eundem Gal­lienum III. Consulem fuisse immediate ante Tus­cum & Bassum. Sic enim unus tantum annus, in­ter tertium & quartum Gallieni consulatum agnosci deberet, quod aperte falsum est. Nam in ejus num­mis hae omnes Inscriptiones inveniuntur. TR. P. IV. Cos. III. TR. P. V. Cos. III. TR. P. VI. Cos. III. TR. P. VII. Cos. III. TR. P. VIII. Cos. IV. Plu­res igitur consulatus inter tertium & quartum Gal­lieni agnoscendi sunt. Et revera Tuscus & Bassus quinto ejus imperii anno consulatum iniere; ipse non ante imperii sui octavum, consulatum quartum gessit.
  • III. Tertio, Gallienus & Valerianus junior simul nunquam fuere Consules ordinarii. Gallienus sep­ties Consul fuit, & post ejus septimum Consulatum Valerianus Caesar Consul ordinarius. Siquidem capto jam Valeriano, scriptum invenimus in Fastis, Valeriano Impe­ratore Cos. ut scribit Pollio; quinto nempe post capti­vitatem Valeriani anno, Valeriani junioris quisquis ille fuit, nomen, & non ante, Fastis insertum est. Hos tamen tanquam Consules ordinarios in Fastos retulerunt Baronius, Petavius, Cointeus, quod id Flavium Vapiscum tradidisse putarent. Quippe pri­mo Baronius, cum apud eum in vita Aureliani le­gerat, Valerianum Imperatorem consulatum Crini­to & Aureliano in locum Gallieni & Valeriani pro­miisse, idque in annum sequentem; & cum in ea­dem pagina observaverat, Memmium Fuscum con­sulem ordinarium Byzantii cum Valeriano sedisse; statim pronunciavit, Gallienum IV. & Valerianum consules ordinarios post Fuscum & Bassum fuisse. Qua observatione adeo triumphavit, ut in haec ver­ba statim prorumpere non dubitaverit, Explosis ita­que tum a praesenti, tum a sequenti anno consulibus ascititiis, recipiant Fasti Consulares suos legitimos Consules ordinarios, Gallienum quarto atque Valerianum juniorem; & sic suae Chronologiae rationem exacte redditam esse dixerit. Sed nihil horum Vopiscus, nihil de hoc anno, ni­hil de Consulibus ordinariis, de Gallieno Impera­tore nihil: & annum sequentem de hoc anno post Con­sulatum Fusci & Bassi pessime interpretatur Anna­lista. Sententiam suam hausit ex Epistola & Actis Valeriani inter se comparatis, sed dum eorum tem­pora distinguenda esse non vidit, quae erant sedulo disterminanda, in imman [...]s errores incidit. Recte quidem notavit Acta ad annum eum quo Fuscus & [Page 55] Bassus Consules fuerunt pertinere: id enim Acholii verba clare indicant, quae Memmium Fuscum Con­sulem ordinarium Valeriano Imperatori assidentem tunc apud Byzantium describunt. Et hoc nos non tantum verum esse fatemur; sed tanquam certissi­mum historiae monumentum, & ad haec tempora recte intelligenda pernecessarium amplectimur. Fu­scus ejus anni Consul ordinarius, aliis suffectis cum Valeriano in expeditione Parthica Byzantii fuit, plane uti Piso Consul ordinarius anno CXV. cum Trajano in Expeditione Parthica Antiochiae fuit, teste Dione, ibique in gravissimo terrae motu periit. Undc cladis illius annus malè ab Evagrio, rectius à Joanne Malela descriptus esse cognoscitur. Et Va­lerianus imperator anno priore, Fusco & Basso Coss. anno imperii sui quinto jam affecto, apud Byzan­tium cum exercitu proculdubio fuit. Sed Epistola Valeriani ad Aurelianum scripta nullo modo indi­cat, Gallienum & Valerianum anno, illa apud By­zantium Acta sequenti, Consules ordinarios, aut omnino Consules fuisse. Illa enim Epistola scripta est anno ante Consulatum Fusci & Bassi, quando Vale­rianus viccm Ulpii Criniti Aureliano dedit, ipsum­que militiae magistrum fecit. Eo anno, Valeriano IV. & Gallieno III. Coss. Aurelianus exercitum du­xit, limitem restituit, praedam militibus dedit, Thracias bobus, equis, mancipiis captivis locuple­tavit, & manubias in palatio collocavit. Tunc au­tem post haec omnia Ulpius Crinitus publice apud By­zantium sedenti Valeriano in thermis egit gratias, d [...]cens, magnum de se judicium habitum quod eidem vicarium Au­relianum dedisset. Tunc etiam Valerianus Augustus dixit, Gratias tibi agit, Aureliane, resp. quod cam Go­thorum potestate liberasti, Abundamus per te praeda, a­bundamus gloria. Sed Epistola Valeriani ad Aurelia­num ante haec omnia scripta est, antequam exerci­tum contra Gothos duceret, in qua haec verba ex­tant, Consulatum cum eodem Ulpio Crinito in annum se­quentem à die undecimo Kalend. Juniarum in locum Gal­lieni & Valeriani sperare te convenit sumtu publico. Hic aperte annus sequent eum annum significabat, qui eum quo scripta est Epistola, sequebatur; is autem an­nus sequens erat ille ipse quo Fuscus & Bassus Con­sules ordinarii fuere. Unde sequitur Gallienum & Valerianum, in quorum locum Crinitus & Aure­lianus sufficiendi erant, non fuisse Consules ordina­rios, sed suffectos. Quod ex reliquis planius ad­huc constat. Nam Valerianus in thermis apud By­zantium adhuc sedens, assidente Fusco Consule or­dinario, jubet Aurelianum inter alia victoriae prae­mia Sellam eboratam capere: Nam te Consulem, in­quit, hodie designo, scripturus ad Senatum, ut tibi depu­tet scipionem, deputet etiam fasces. Ita quod anno prio­ri promiserat hoc anno sequenti, dum Byzantii es­set, perimplendum curavit. Unde statim Aurelia­nus Imperatori sic respondit, Ago ergo tibi gratias, & accipio Consulatum quem das. Et mox Ulpius Cri­nitus, Jube igitur ut lege agatur, sitque Aurelianus halres sacrorum, nominis, & bonorum, totiusque juris Ulpio Cri­nito jam consulari viro, ipse actutum, te judice consula­ris. Fuit igitur Aurelianus Consul suffectus, post Gallienum & Valerianum Consules honorarios, seu suffectos: sed eo ipso anno quo Fuscus & Bassus Consulatum ordinarium gerebant. Et quidem Gal­lienum & Valerianum non ordinarios sed honora­rios fuisse, vel dies ipse quo Aurelianus exspectare Consulatum jubebatur, indicat, sc. à die XI. Cal. Juniarum, ut verisimile sit aliquos etiam ante eos suffectos Coss. fuisse. Ante enim eum diem duo suffectorum Coss. nundina vel nundinia praeterie­rant. Neque etiam verisimile est Valerianum cau­tum Principem, Fuscum Cos. Ordinarium inexer­citu secum habere voluisse: nisi ejus & Collegae lo­co alios ante suffecisset; imo nec bellum Persicum incepisse priusquam omnia Consulum nundina clau­sisset. Quare Gallienum & Valerianum in Fastis nemo ante Baronium repperit, nemo posthac recipiat AEmilianus & Bassus locum suum in Fastis & Re­scriptis quem hactenus obtinuere, retincant; & Con­sulatus Gallieni quartus, eum ordinem servet, quem & Fasti & nummi requirunt.
  • IV. Post martyrium S. Xysti vacavit Romae Se­des anno fere uno: quo tempore penes Presbyteros cura Ecclesiae Romanae mansit, Vetustissimus Ca­talogus, ex secundo, & Pontificali supplendus. [Et Presbyteri praefuerunt] à Consulatu Tussi & Bassi usque in diem XII. (vel XI.) Kal. Augusti, AEmiliano & Rasso Coss. Horum verborum loco alia plane confusa, & nullum sensum fundentia supposuit secundi Ca­talogi Auctor, Et praefuerunt a Consulatu Maximi & Gravionis usque ad Consulatum Tusci & Gravionis XIII. Kal. Augusti. Pontificale haec habet paulo correctius, sed nihilo verius. Post hanc vacationem, Diony­sius Romanae Ecclesiae Presbyter Romae Episcopus creatus est. De quo Vetustissimus Catalogus, Fuit temporibus Gallieni ex die undecimo Kal. Augusti AEmilia­no & Basso Coss. Unde obiter observandum est quam male hi Consules à Baronio exploduntur, & à Coin­teo transmutantur. Nam si vel corum exclusio, vel transpositio admittatur; unde initium Pontifica­tus Dionysii innotescet, cum Eusebius immani er­rore statuat hunc Dionysium anno Gallieni duode­cimo constitutum esse? Recte igitur Onuphrius eum XI. Cal. Augusti creatum esse scripsit; & male Ba­ronius qui veterem Catalogum non vidit, neque hunc Consulatum approbavit, anno praeterito Dio­nysium sedisse asserit.
  • V. Hoc etiam anno Baronius & Cointeus sta­tuunt Valerianum à Rege Persarum captum esse, & pacem Ecclesiae à Gallieno redditam, atque edi­ctis confirmatam. Quorum primum non ante an­num proximum, secundum non ante annum ab hoc secundum contigit. Quod ut dilucidius appareat, res tunc in Oriente gestae paulo accuratius tractan­dae sunt. Anno praeterito Valerianus qui cum exercitu apud Byzantium fuerat, cum eodem, prima aestate Antiochiam pervenit. Quam urbem cum inveniret misere devastatam, accersivit Suc­cessianum, qui tum dux exercitus circa Hellespon­tum fuit, & Scythas in ea loca irrumpentes nuper­rime vicerat abegeratque. Hunc Praefectum prae­torio fecit, & cum eo res Antiochenae civitatis, & instaurationem ejus ordinavit. Absente Successiano, Scythae priores qui abacti fuerunt, in Hellespontum redeunt, Pityuntem & Trapezuntem capiunt. Scy­thae autem alii prioribus sinitimi, expectato hiemis tempore, pedestri exercitu, ad fretum Byzantinum contenderunt. Hic erat anni praeteriti finis. Hoc autem anno ineunte, Scythae freto trajecto, Chal­cedonem occupabant, & post eam Nicomediam, aliisque urbibus captis Bithyniam devastabant. De quo tempere intelligendus est Trebellius, Accessera [...] praeterea his malis, quod Scythae Bithyniam invaserant, ci­vitatesque deleverant. Denique Astacum, quae postea N [...] ­comedia dicta est, incensam graviter vastaverunt. Neque quicquam adhuc inter Persas & Romanos actum est, Valeriano in instauratione Antiochiae occupato. Cum autem ille tantam in Bithynia devastationem fa­ctam esse comperisset, Felice misso qui Byzan­tium tueretur: ipse cum exercitu ab Antiochia in Cappadociam contendit; cumque longiori mora ur­bes illius regionis attrivisset, Antiochiam reversus est. Hic erat hujus anni finis, in quo nihil inter Saporem & Valerianum actum esse cognoscitur; [Page 56] cum haec omnia diligenter à Zosimo descripta sint. Quamobrem male hoc anno captivitatem Valeriani consignant; & rectius Petavius in annum sequen­tem rejicit. Pejus adhuc Baronius hoc anno Macria­num, sublato Valeriano imperium usurpasse scribit. De quibus omnibus suo loco agemus.
A. D. CCLX.Seculare & Donato COSS.Period. Jul. 4973.
  • HOS Consules Baronius explosit, Petavius omi­sit, Cointeus permutavit, perperam omnes, certe priores. Nam hos Consules omnes Fasti etiam hoc loco agnoscunt, in Rescriptis & Constitutioni­bus Valeriani & Gallieni saepissime adhibentur, in Codice Justinianeo tredecies citantur, & in excerptis Codicis Gregoriani semel. Neque mirum eos hoc anno simul Consulatum gessisse qui alternatim Prae­fecti Urbi fuerant. Nam in optimo libello, Vale­riano IV. & Gallieno III. Junius Donatus, P. V. Tusco & Basso Cornelius Secularis P. U. AEmiliano & Basso. Cor­nelius Secularis P. U. Sed aut ejus loco, aut potius post eum ponendus fuit Junius Donatus iterum. Nam illis Consulibus Donatus sub initio mensis Junii P. U. fuit, ut patet ex Constitutione eo mense facta, quae in excerptis Cod. Gregoriani extat. Ac si facere hoc tentaverit, opponet auctoritatem suam Julius (seu Ju­nius) Donatus V. C. PF. U. amicus noster; ut tam impro­ba petitio repellatur, Dat. prid. Id. Jun. AEmiliano & Basso Coss. Sic etiam paulo post. A. D. 273. idem Libel­lus, Aureliano III. & Marcellino, Postumius Syagrius P. V. priori nempe anni parte; posteriori enim par­te, certe die septimo Cal. Octob. non Postumius Syagrius, sed AElius Caestianus Praefectus urbi fuit, ut ex Vopisci Tacito constat. Imo ipso anni initio, imperante adhuc Aureliano Furius Orsitus, adhuc Praef. U. fuit. Inscriptio, p. 276. 4. Furius Orsitus V. C. Praef. Urb. devotus numini majestatique ejus Dedic. Kal. Febr. Aureliano Aug. III. & Marcellino Coss. Sic enim imperio mutato, mutari etiam solebant Praefecti Ur­bi. Quare anno praeterito verisimile est Secularem & Donatum unum post alterum praefecturam Urbis administrasse, hoc anno simul Consulatum ordina­rium eosdem iniisse exploratum est.
  • II. Hoc autem anno, cum pestis magnam exerci­tus Romani partem absumsisset, & Sapores instaret, & Orientis fere omnia in suam potestatem redegisset; Valerianus qui ducibus exercitus sui ante diffiderat, & spem in armis nullam videret, Legatos ad Sapo­rem inisit, ut data pecunia finem bello imponerent. Sapores autem renuit cum Legatis de pace agere, sed cum Valeriano ipso se tractaturum fore promisit. Inde Valerianus quavis conditione pacis cupidus, in­consulto vel potius ex consilio Macriani, a quo pro­ditum eum esse affirmat Dionysius Alexandrinus, cum paucis ad Saporem profectus captivus ducitur: & qui jam persecutionem in Christianos per menses fere quadraginta duos acerbe exercuerat, in manus crudelissimi hostis, justo Dei judicio traditur anno imperii sui septimo. De quo Dei judicio praeclara extat sententia Constantini Magni in Oratione ad Sanctorum coetum; eiusdemque opportune memi­nit, Valeriano non nominato, in Epistola ad alte­rum Saporem Persarum Regem, quae & apud Eu­sebium & Theodoretum legitur. [...]. Hoc est, interprete Epiphanio: Horum igitur esse reor Valertanum, quem veluti quaedam virga iracundiae Divinae de nostris terris expellens, vestris partibus tradidit punien­dum, Qui scilicet verecundiae suae nobilissimum apud nos trophaeum demonstrasse cognoscitur. Ubi recte mentem Constantini de Valeriaeno cepit, verba autem male interpretatus est. Nam [...] non virgam, sed ful­men significat, & [...], non est verecun­dia sua, sed dedecus ignominia, opprobrium ipsi ab hostibus illata ( [...]& [...] vocavit. Dionysius Alexandrinus exponens Prophetae [...]) seu ad Romanam remp. redundantia, ut Zosimus [...]. Ita Impe­rator diu optimus justo Dei judicio tandem infelicis­simus, unius in Christianos persecutionis poenas de­dit. Eventum agnoscunt & mirantur Ethnici, quia crimen & justitiam divinam in vindicta non vide­runt. De quo Vopiscus, Valerianus enim cum optimus fuerit, ab omnibus infelix apparuit.
  • III. Septimo imperii Valeriani anno his Coss. haec contigisse dicimus; sexto Valerianum captum esse contendunt Baronius & Cointeus. Sententiam no­stram confirmat primo Historia eorum temporum, quam tradidimus & quam mox trademus. Secun­do Inscriptiones nummorum Valeriano septimum imperii annum tribuunt. [...]. L. Z. Imp. C. P. Lic. Valerianus P. F. Aug. P. M. TR. P. VII. Ces. IIII. P. P. Tertio, Se­cularis & Donatus qui ante septimum ejus imperii annum Consules non fuere, toties Rescriptis Vale­riani & Gallieni subscribuntur, ut hujus anni aliqua parte eum adhuc libertate gavisum esse necesse sit. Quarto quadraginta & duobus mensibus, quod ex Dionysii scriptis recte colligitur, Christianos perse­qui non potuit nisi ejus auctoritas aliqua hujus anni parte durasset. Denique Sextus Aurelius Victor cal­culum nostrum confirmat, dum de Gallieno ait, Regnavit annis quindecim, cum patre septem, solus octo.
  • IV. Sed nobilissimus Annalista, anno praeterito, imperii sui sexto Valerianum captum esse testifica­tionibus apertissimis demonstrasse se putavit. Testes producit Dionysium Alexandrinum, cujus verba ab eo adducta hoc non probant; Eusebium in Chroni­co, qui de captivitate non loquitur, sed ad annum ejus sextum tantum ait, Valeriano in Persas ducto, Gal­lienus nostris pacem reddidit. Imo anno quarto perse­cutionem commotam esse ait; unde capi non potuit ante annum septimum, siquidem persecutio ultra triennium duravit. Anno tertio Cyprianum passum esse docet; ex illo igitur Chronico certi nihil colli­gi potest. Solus illi testis, qualis qualis est, Tre­bellius Pollio relinquitur. Et ille quidem Valeria­num anno imperii sexto captum esse asserit, vel po­tius supponit: dum de annis Gallieni, quibus solus regnavit adeo imperite disputat, ut an de solitario an de toto imperio loquatur nescias. Pergit igitur Baronius, Sed & cum agit de Gallieno affirmat Gallieno & Volusiano Coss. capto Valeriano, Macrianum & Balistam de subrogando in locum ejus Imperatore tractare coepisse. Re­cte quidem: & hoc pro sententia nostra validissi­mum argumentum est. Non erant Gallienus & Vo­lusianus Coss. ante octavum Valeriani annum, sub eorum autem Consulatu Macrianus & Balista pri­mum de successore tractabant. Ergo non sexto, sed septimo imperii anno captus est Valerianus. Imo eo­dem anno utrumque factum putat Baronius, quod [Page 57] multo verisimilius est, quam ut biennio fere post ejus captivitatem demum, de ca re tractare incipe­rent. Seculare & Donato Coss. captus est Valeria­nus, Regis Saporis amici egerunt per literas, ut Va­lerianus suis redderetur; sed frustra. Odenatus co­pias collegit, ut Imperatorem recuperaret. Sed Sa­pores cum captivo è Mesopotamia rediit. Cum igi­tur nulla spes esset recuperandi Valeriani, Macria­nus & Balista, Gallieno & Volusiano Coss. sequen­tis anni initio, de novo Imperatore adversus Gallie­num subrogando consilium inierunt. Vis hujus ar­gumenti declinari aliter non potuit quam permuta­tione Consulum, quam satis aperte refutavimus. Victor quidem Schotti idem refert quod Pollio; sed contra tot rationes duo illi audiendi non sunt, prae­sertim cum Pollio illud ipsum tradat quod eam sen­tentiam clare refellit.
  • V. Ceterum cum Gallienus captivitatem Patris sui audivisset, nullamque postea ejus recuperandi spem superesse cognosceret, quasi jam vere mortuus esset, in Rescriptis & Constitutionibus nomen Va­leriani Imperatoris omisit: neque enim aliud post VIII. Cal. Octobris opinor, reperitur. Circa igi­tur illud tempus coepit se solum Imperatorem pu­tare Gallienus, & statim Christianis, quibus ipse nunquam valde infensus fuisse apud Veteres legitur, plenam pacem restituit. Primo quidem Constitu­tionem ad Episcopos dedit, qua iis ut Coemeterio­rum suorum loca recuperarent permisit, aliisque man­davit ut à locis religiosis Christianorum recederent. Ab initio enim Persecutionum Valeriani conventus agere & coemeteria adire Christianis omnibus veti­ [...]um est. Et sic tandem Persecutioni finis impositus est quam excitavit. Valerianus, quaeque jam per 42. menses duraverat, ab Aprili A. D. CCLVII. ad Octobrem A. D. CCLX.
A. D. CCLXI.Gallieno IV & Volusiano. COSS.Period. Jul. 4974.
  • HOS Coss. Fasti omnes agnoscunt, & Tre­bellius diserte. Baronius tamen & Cointeus pro Volusiano Valerianum posuerunt, & alie­no loco collocarunt; perperam, ut ostendimus. Pe­tavius autem, qui cum eis Gallienum IV. & Vale­rianum admisit, propter auctoritatem Trebellii Vo­lusianum agnovit; & Coss. simul posuit Gallienum V. & Volusianum; in quo gravius & manifestius erravit. Nam cum Gallienum V. cum Volusiano conjungit, contra Fastos id facit, qui Volusianum Gallieno IV. adjungunt & contra subscriptiones Prin­cipum, quae Gallienum V. non cum Volusiano sed Faustino conjungunt. Cod. 3. tit. 8. Imp. Valerianus & Gallienus A. A. ad Calphurnium. P. P. nonas. Gall. A. V. & Faustino Coss. & in Codice Gregoria­no, P. P. VI. Idus Junii Gallieno V. (ita legendum, non II.) & Faustino Coss. Et hunc errorem in poste­riores Gallieni Consulatus Petavius transfudit. In Fastis habentur Gallienus V. & Faustinus, hic Pe­tavio est Gallienus VI. In illis apparent Gallienus VI. & Saturnius, hic Petavio Gallienus VII. est. Denique in Fastis memorantur Gallienus VII. & Sabirullus, sine dubio recte. Nam in Codice Justi­nianeo haec habentur Cod. 4. tit. 19. Imp. Gallienus A. Sabino. P. P. III. Non. Martias Gallieno A. VII. & Sabino Coss. Hic tamen Petavio est Gallienus VIII. Et sic tandem error manifestus est, nam Gallienus VIII. Consul nunquam fuit: septem tantum Con­sulatus gessit, ut ex nummis constat, in quibus hae inscriptiones reperiuntur, TR. P. XIII. Cos. VII. TR. P. XIV. Cos. VII. TR. P. XV. Cos. VII. Post eum annum neque Consul, neque Imperator fuit. Baronius qui Gallienum biennio ante Consu­lem IV. fecit; hoc anno Albinum & Maximum Coss. agnoscit.
  • II. His Coss. Macrianus & Balista de novo Im­peratore creando consilium inierunt, ipso hujus an­ni initio Trebellius in Gallienis, Gallieno igitur & Volusiano Coss. Macrianus & Balista in unum exercitus reliquias convocant, & cum Romanum in Oriente nutaret imperium, quem facerent Imperatorem requirunt, Gallieno tam negligenter se agente, ut ejus ne mentio quidem apud exercitum fieret. Consilii hujus finis erat, ut Macria­no patri cum filiis, Macriano & Quieto deferretur imperium. Qui statim cum filio Macriano contra Gallienum venire coepit, Balista & Quieto in O­riente relictis. Et cum Valentem Proconsulem Achaiae vehementer reformidaret, Pisonem ad eum interficiendum misit, qui cum Valentem sumsisse imperium comperisset, Thessaliam concessit, sumta etiam purpura interemtus est. Et Senatus-consul­tum ad noscendam ejus majestatem factum est die septimo Cal. Julias, ut refert Trebellius. Et Ma­crianus congressus cum Aureolo, octavo Gallieni anno jam affecto, interemtus est. Quod cum in­telligeret Odenatus, Quietum cum Balista, ineun­te nono Gallieni anno, interemit. Sicque Macria­nus hostis Christianorum infestissimus cum utroque filio extinctus est; ut Dionysius Epist. ad Her­mammonem, [...] [...](vel [...]) [...]. Ille igitur, Macrianus, cum priorum Imperatorum alterum, Valerianum, prodidisset, alteri, Gallieno, bellum intulisset; confestim cum universa fami­lia stirpitus interiit. Has historiae particulas colligen­das connectendasque esse putavi, ut res gestas cum vero anno captivitatis Valeriani, & cum Fastis Con­sularibus minime violatis optime convenire ostende­rem.
  • III. Quinetiam extant fragmenta Epistolae à Dio­nysio Alexandrino anno Gallieni nono, utroque Macriani filio jam interemto, & universa familia stirpitus eradicata scriptae; quae, si eam recte intel­ligo, felicem nostrae Dissertationi coronidem impo­net. Apud Eusebium libro septimo, capite vice­simo tertio, pars posterior Epistolae Dionysii ad Hermammonem superest. In hac Epistola maximus ille Rhetor ostendit, quomodo Valerianus Impera­tor Christianis maxime favens, à Macriano ad acer­bam persecutionem adversus eosdem excitandam im­pulsus est: quomodo ab eodem proditus justo Dei judicio Sapori traditus est. Macrianus autem eo capto, imperium, cui inhiaverat, cum filiis obti­nuit, & Gallienum regno spoliare conatus est; in AEgypto sane ab omnibus receptus est. Hunc Ma­crianum nubi assimulat quae radios solis aliquandiu intercipit, ipsumque solem obscurat: postea vero sol, ea evanescente, quasi novus & clarus apparet. [...]. Valesius pro [...] legendum monet [...] cum duplici [...], quasi adstans; sed ei non accedo. Ipse enim in eadem [Page 58] Epistola Dionysius ita loquitur de Macriano, [...], & hoc loco similitudinem nubis spectans, quae quasi ante solem stare videtur: ita loquitur quod ille ante Gallienum stare, ejusque splendorem ab corum oculis avertere conabatur. [...], ita ille ex MSS. legit; sed si ne­que [...], neque [...] legas, nihil erit quod voci [...]; congruat. Illud autem quasi per an­tithesin, addidit, & in co quasi lusit, quod cum nomen [...] potius cum longe abesse significa­ret, appropinquare tamen, & propius accedere non vereretur. Vos etiam [...] ad [...] respi­cit. Agnoscit Gallieni [...] prius [...] AEgyp­to, quasi supra stantem; tum vero Macrianum Impe­ratorem appellatum, & in AEgypto praecipue recep­tum (utpote Magorum maximum patronum, quo­rum praedictionibus imperium arripuerat) quasi ante stantem atque adpropinquantem describit, ut jam Gallieni regnum plane dispareret. Haec nuda ver­sione Latina exprimi non possunt; sed à me expli­canda erant, ut ea quae sequuntur rectius intelligan­tur. Nam de Gallieno haec scribit, [...]. Religiosissimus vero Deique amantissimus Imperator septen­nalem circulum emensus, nunc nonum annum transigit vel percurrit. Quis autem ita unquam locutus est, ut quis post septennium diceretur nonum annum jam agere? Necesse est ut illud septennale aliquid pecu­liare designet; & diversum ab eo tempore quod po­stea secutum est. Est autem illud septennium Im­perii quod cum patre administraverat. Ut Victor, Regnavit annos quindecim, cum patre septem, solus octo. Septennium, [...], Octavo imperii anno, Ma­crianus imperialem honorem adeptus est praesertim in AEgypto; post purpuram ab eo sumtam auctori­tas nulla fuit Gallieni in AEgypto. Anno Galiieni nono, hoc ipso scilicet, Macriano patre, & utroque filio Augustis jam interemtis, majestas Gallienietiam apud AEgyptios agnita est, [...]. Gallienus vero re­nunciatus, & communi consensu omnium iterum approbatus est, vetus simul Imperator ac novus, prior illis ac post illos praesens, post illos nempe Macrianum & filios. Et Gallienus ipse, quod Macrianus cum suis liberis esset oc­cisus, quasi securus rerum, ac patre jam recepto, libidini & voluptati se dedit. Ex quibus patet Gallienum us­que ad septimum imperii annum cum Patre regnasse: octavo Macrianum imperio potitum esse; quo cum filiis interemto, anno nono imperialis majestas Gal­lieno apud AEgyptios, restituta est. Et tunc Gallie­nus Rescriptum dedit ad Dionysium, Pinnam & Demetrium AEgypti Episcopos, quo locos sacros re­cuperarent, quod [...] anno scilicet superiori concesserat. Nonus autem Gallieni annus ab adul­ta hujus anni aestate incepit; & tempus quo scrip­ta est Epistola Dionysii, ut observat Euse­bius, hinc intelligitur, nempe ante Pascha A. D. CCLXII. Haec Chronologiae nostrae, quae nulla Coss. perturbatione nititur, plane consona sunt. Baronius autem minime memor eorum quae dixerat ad annum 251. Qui Consulatus subducunt a Fastis, or­dine temporum semel confuso, diversis se aliosque implicant labyrinthis; Fastis ipsis nunc novos Consules inseruit, nunc veteres subduxit, nunc vulgares permutavit; omnia pro arbitrio fecit, adeoque mire se historiam­que torsit, & sequaces devios abduxit. Hoc autem ideo etiam fecisse deprehenditur, quod aliter ad aeram Diocletiani recte statuendam pervenire non posset: neque illud quidem efficere potuit, nisi aliud par Consulum ex Fastis subduxisset, Probum II. & Lupum.

D. CAECILII1 CYPRIANI a AD2 DONATUM LIBER, 3 De Gratia Dei.

BENE4 admones,Scriptus circa au­tumnum, An. 246. forte die festo vinde­miae, Sept. 5. Donate carissime.Ad Pamelli numeros Epist. II. Ad Erasmi numeros lib. 2. Ep. 2. Nam &5 promisisse me memini, & reddendi tempestivum prorsus hoc tempus est; quumb 6 indulgente vin­demia, solutus animus in quietem, solennes ac statasc anni fatigantis indu­cias sortiturd: locus etiam cum die convenit, & mulcendis sensibus ac fo­vendis ad lenes auras blandientis autumni, hortorum facies amoena consentit. Hic jucundum sermonibus diem ducere, &7 studentibuse fabulis in divina praecepta conscientiam pectoris erudire: ac ne colloquiumf nostrum arbiter profanus impediat,Operis intro­ductio ad r [...]i gesta speci [...] composita. aut clamor intemperans familiae strepentis obtundat,8 petamus hanc sedem; dant secessum vicina secreta, ubi dum erratici palmitum lapsus nexibus pendulis per arundines bajulas repunt, viteam porticum frondea tecta fecerunt. Bene hic studia in aures damus: & dum in arbores & vitesg oblectante prospectu oculos amoenamus, animum simul & auditus instruit, & pascith obtutus: quamquam tibi sola nunc gratia, sola curai sermonis est. Contemtis voluptariae visionis illecebris; in me oculosk tuos fixus es; quaml ore, quam [Page 2] mente totus auditor es; & hoc amore, quo diligis. Caeterum quale vel quantum est, quod in1 pectus tuum veniat ex nobis? Exilis ingenii angusta mediocritas tenues admo­dum fruges parit, nullis ad copiam foecundi cespitis culmisa ingravescit: aggrediar tamen facultateb, qua valeo; nam & materia dicendi facit mecumc. In judiciisd, in concione pro rostris, opulenta facundia volubilie ambitione jactetur: cum vero de dominof Deo vox est; vocis purag sinceritas, non eloquentiae viribus nititur ad fidei argumenta, sed rebus.Simplex ser­mo rebus sa­cris conva­nit. Denique accipe non diserta, sed fortia; nec ad andientiae popularis illecebramh culto sermone fucatai, sed ad divinam2 indulgentiam praedicandam rudi veritate simpli­cia. Accipe quod sentitur antequam discitur; nec per moras temporum longa agnitione colligitur, sed compendio gratiae maturantis hauritur.

3 Egok cum in tenebris atque in nocte caeca jacerem; eum que in salo jactantisl seculi nutabundus ac dubius,Baptismi [...]irabil [...]s effectus. vestigiis oberrantibus fluctuarem; vitaem meae nescius, veritatis ac lucis alienus; difficile prorsus ac durum, pro illis tunc moribus, opinabar, quod in sa­lutem mihi divina indulgentia pollicebatur, ut quis renasci denuo posset; utque in novam vitam lavacro aquae salutaris animatusn, quod prius fuerat4 exponereto; & corporis licet manente compagep, hominemq animo ac mente mutaret. Qui possibilisr,Joh. 6. 60. aiebam, est tanta conversio; ut repente ac perniciter exuatur, quod vel5 genuinums situ materiae na­turalis obduruit; vel usurpatum diu senio vetustatis inolevit? Alta haec,Joh. 3. 7. 8. & profunda poe­nitus radice sederunt. Quando parcimoniam discit, qui epularibus coenis & largis dapi­bus assuevit? & qui pretiosa veste conspicuus in auro atque in purpura fulsit, ad plebeium se ac simplicem cultum quando deponit? Fascibus ille oblectatus & honoribus, privatus & inglorius esse non potest. Hic stipatus clientium cuneis, frequentiore comitatu offi­ciosi agminis honestatus, poenam putat esse cum solus est. Tenacibus semper illecebris 6 necesse est, ut solebat, vinolentia invitet, inflet superbia, iracundia inflammet, rapa­citas inquietet, crudelitas stimulet, ambitio delectet, libido praecipitet.s

Haec egomett saepe mecum: nam utu ipse quamplurimis vitae prioris erroribus impli­citus v tenebar, quibus exui me posse non crederem; sicw vitiis adhaerentibus obsecun­dans eram, & desperationex meliorum, malis meis veluti jam propriis ac vernaculis fa­vebam. Sed postquam undae genitalis auxilio superioris aevi labe detersa, in expiatum pectus ac purum, desuper sey lumen infudit; postquam coelitus spiritu hausto, in no­vum me hominem nativitas secunda reparavit; mirum in modum protinus confirmare se dubia, patere clausa, lucere tenebrosaz; facultatem dare quod prius difficile vide­batur; geriaa posse quod impossibile putabatur ut esset; agnoscere terrenum fuisse, quod prius carnaliter natum delictis obnoxium viveret; Dei esse coepisse, quod jam Spiritus sanctus animaret. Scis ipse profecto, & mecum pariter recognoscis quid detraxerit no­bis, quidve contulerit7 mors ista criminum, vita virtutum. Scis ipse, nec praedicobb, in proprias laudes odiosacc jactatio est: quamvis non jactatum possit esse, sed gratum quic­quid non virtuti hominis adscribitur, fed de Dei munere praedicatur; ut jam non pec­care esse8 coeperit fidei, quod ante peccatum estdd fuerit erroris humani. Dei est inquam, Deiee omne quod possumus: inde vivimus, inde pollemus,Act. 17. 28. inde sumto & concepto vi­gore ff, hic adhuc positi futurorum indicia praenoscimus. Sit tantum timor innocentiae [Page 3] custos, ut qui in mentesa nostras indulgentiae coelestis allapsu clementer Dominus1 infulsit, in animi oblectantis hospitio justab operatione teneatur: nec accepta se­curitas indiligentiam pariat, & vetus denuo hostis obrepat.

Ceterum si tu innocentiae,Fructus Spi­ritus Sancti. si justitiaed viam tenease, si2 illapsa firmitate vesti­gii tui incedas, si in Deum viribus totis, ac toto corde suspensus; hoc sis tantum quod esse coepisti: tantum tibi ad3 licentiam datur, quantum gratiae spiritalis auge­tur. Non enim, quif beneficiorum terrestrium mos est, in capessendo munereg coelesti4 mensurah ulla vel modus est: profluens largiter spiritus nullis finibus pre­mitur, nec coercentibus claustris intra certa metarum spatia fraenaturi; manat jugi­ter, exuberat affluenter.Mat. 9. 29. Nostrum tantum sitiat pectus & pateat; quantum illuck fidei capacis afferimus, tantum gratiae inundantis haurimus. Inde jam facultas datur, castitate sobria, mente integra, voce pural, virtute sincera;5 in medelamm dolen­tium, posse venenorum virus extingueren; animorum desipientium labes reddita sa­nitate purgare, infestis jubere pacem, violentis quietem, ferocientibus lenitatem: 6 immundos & erraticos spiritus qui se expugnandiso hominibus immerserintp, ad confessionem minis increpantibus cogere; ut recedant duris verberibus urgere; con­flictantes, ejulantes, gementes, incremento poenae propagantis extendere; flagris cae­dere, igne torrere. Res illic geritur, nec videtur;7 occulta plaga, &q poena ma­nifesta. Ita quod esse jam coepimus, acceptus spiritus licentia sua potitur; quod8 nec dum corpus ac membra mutavimus, adhuc carnalis aspectus seculi nube caecatur. Quantus hic animi potentatus,Phil. 4. 14. quanta vis est? non tantum ipsum esse subtractum per­niciosis contractibus mundi, utr qui expiatus & purus, nulla incursantis inimici labe capiatur:1 Joh. 3. 6. sed adhuc majorem, & fortiorem viribus fieri; ut in omnem adversarii gras­santis exercitum imperioso jure dominetu [...]?

Atque ut illustrius veritate patefacta divini muneris indicia clarescant,Miseri & flagitiosi se­culi hypoty­posis. lucem tibi ad cognitionem dabo; malorum caligine abstersas, operatass seculi tenebras revelabo. Paulisper te crede subduci in montis ardui verticem celsiorem, speculare inde rerum infra te jacentium facies; & oculis in diversa porrectis, ipse à terrenis contactibus liber, fluctuantis mundi turbines intuere. Jam seculi & ipse misereberis; tuique admonitus, & plus in Deum gratus, majore laetitia quod evaseris gratulaberis. Cer­net tu itinera latro­nibus clausa, maria obsessa praedonibus, cruento horrore castrorum9 bella ubique divisau: [Page 4] madet orbis mutuo sanguine; & homicidium cum admittunt singuli crimen est, virtus vocatur cum publice geritur; impunitatem sceleribus acquirit, non innocentiae ratio, sed saevitiaea magnitudo.

Jam si ad Urbes ipsasb oculos tuos atque ora convertas,Spectaculo­ru [...] sa [...]ia voluptas. celebritatem offendes omni solitudine tristiorem. Paratur gladiatorius ludus, ut libidinem crudelium lumi­num sanguis oblectet.1 Impletur inc succum cibis fortioribus corpus, & arvinae d toris membrorum moles robusta pinguescit, ut saginatus in poenam carius pereat. Homo occiditur in hominis voluptatem, & ut quis possit occidere peritia est, usus est, ars est: scelus non tantum geritur, sed & docetur. Quid potest inhumanius, quid acerbius dici? disciplina est, ut perimere quis possit: & gloria est, quod perimite. Quid illud, oro te, quale est, ubi se feris objiciunt, quos nemo damnavitf? aetate integra, honestag satis forma,2 veste pretiosa; viventes in ultroneum funus ornan­tur, malis suis miseri gloriantur: pugnant3 ad bestiash non crimine, sed furore. Spectant filios suos patres; Frater in cavea est, & soror praesto est; & spectaculi licet pretium largior muneris apparatus amplificet, ut moeroribus suis mater intersit, hoc, i proh dolor!4 mater & redimit. Et in tam impiis spectaculis, tamquek diris & funcstis, esse se non putant oculisl parricidas.

Converte hinc vultus ad diversam spectaculi non minus poenitenda contagia:Zudorum scenicorum flagitia. in theatris quoque conspicies, quod tibi & dolori sit, & pudori. Cothurnus est tragicus 5 priscan carminum facinora recensere: de parricidis &6 incestis erroro antiquus, expressa ad imaginem veritatis actione replicatur, ne scelus transeuntibus exolescat quod aliquando commissum est. Admonetur aetas omnis audiru, fieri posse, quod factum est; nunquam aevi senio delicta moriuntur, nunquam temporibus crimen ob­ruitur, nunquam scelus oblivione sepelitur: exempla fiunt, quae esse jam facinora de­stiterunt. Tum delectat in mimis turpitudinum magisteriop vel quid domi gesserit recognoscere, vel quid gerere possit audire. Adulterium discitur, dum videtur; & lenocinante ad vitia publicae autoritatis malo, quae pudica fortasse, ad spectaculum matrona processerat, de spectaculo revertitur impudica. Adhuc deinde morum quan­ta labes? quae probrorum fomenta? quae alimentaq vitiorum, histrionicis gestibus inquinari? videre contra foedus jusquer nascendi7 patientiam incestae turpitudinis elaboratam? Evirantur mares, honor omnis & vigor sexus enervati corporis dedecore mollitur, plusque illic placet quisquis virum in foeminam magis fregerit; in laudem crescit exs crimine, & peritiort quo turpior judicatur. Spectatur hic, proh ne­fas! & libenterv; quid non possit suadere qui talis est? Movet sensus, mulcet af­fectus, expugnat boni pectoris conscientiam fortiorem: nec deest probri blandientis autoritas, ut auditu molliore pernicies hominibus obrepat. Exprimunt impudicam Venerem, adulterum Martem; & Jovem illum suum, non magis regno quam vitiis principem, in terrenos amores cum ipsis suis fulminibus ardentem, nunc in plumis oloris albescerex, nunc aureo imbre defluere, nunc in puerorum pubescentium rap­tus ministris avibus prosilire. Quaere jam nunc an possit esse qui spectat integer, vel pudicus. Deosy suos quos venerantur imitantur: fiunt miseris &z religiosa delicta.

O si possis in illa sublimi specula constitutus oculos tuos inserere secretis,Domuum privatarum flagitia. recludere cubiculorum obductas fores, & ad conscientiam luminum penetralia occulta reserare! aspicias ab impudicis geri, quod nec possit aspicere fronsw pudica. Videas quod cri­men [Page 5] sit & videre: videas quod vitiorum furore dementesa gessisse se negant, & ge­rere festinant.Rom. 1. Libidinibus infanis in viros viri proruunt. Fiunt quae nec illisb pos­sunt placere, qui faciunt. Mentior nisi alios qui talis est increpat; turpes turpis infa­mat, & evasisse se1 conscium credit, quasi conscientiac satis non sit. Iidem in pu­blico accusatores, in occulto rei; in semetipsos censores pariter, & nocentes. Dam­nant foris, quod intus operantur: admittunt libenter, quod cum admiserintd crimi­nantur. Audacia prorsus2 cum vitiis faciense, & impudentia congruens impudicis. No­lo mireris quae loquuntur hujusmodi ore illof: quicquid jam voce delinquitur, minus est.

Sed tibi post insidiosas vias,Fori flagitia post dispersas orbe toto multiplices pugnas, post specta­cula vel cruenta, vel turpia; post libidinum probra vel lupanaribus prostituta, vel do­mesticis parietibus obsepta, quorum quo secretior culpa, major audacia est; forum fortasse videatur immune, quod ab injuriis lacessentibus liberum, nullis malorum con­tactibus polluatur. Illuc aciem tuam flecte, plura illic quae detesteris invenies, ma­gis oculos tuos inde divertes. Incisae sint licet leges3 duodecim tabulis, & publiceg aereh praefixo jurai praescripta sint; inter leges ipsas delinquitur, inter jura pecca­tur. 4 Innocentia nec illic ubi defenditur reservatur. Saevit invicem discordantium ra­bies, & inter togas pace rupta, forum litibus mugit insanum. Hasta illic & gladius, & carnifex praesto est; ungula effodiens, equuleus extendens, ignis exurens; ad ho­minis corpus unum, supplicia plura quam membrak sunt. Quis inter haec vero sub­veniat? Patronus? sedl praevaricatur & decipit. Judex? sedm sententiam vendit. Qui sedet crimina vindicaturus, admittit; & ut reus innocens pereat, fit nocens ju­dex. Flagrant ubique delicta; & passim multiformi genere peccandi, per improbas mentes nocens virus operatur. Hic testamentum subjicitn: ille falsum5 capitali frau­de conscribit: hic arcentur haereditatibus liberi: illic bonis donantur alieni. Inimicus o insimulat, calumniator impugnat, testis infamat; utrobique grassatur in6 menda­cium p criminum, prostitutae vocis venalis audacia; cumq interim7 nocentes, nec cum innocentibus pereunt. Nullus de legibus metus est: de quaesitore, de judice pa­vor nullus: quod potest redimi, non timetur: esse jam inter nocentes innoxium, cri­minis r est: maloss quisquis non imitatur, offendit. Consensere jura peccatis, & coepit licitum esse quod publicum est. Quis illic rerum pudor, quae esse possit inte­gritas; ubi qui damnant improbos desunt, soli tibis qui damnentur occurrunt?

Sedt ne videamur eligere fortasse pejora,Ambitionis mala. & studio destruendi per ea oculos tuos ducere, quorum tristis atque aversandus aspectus ora & vultus conscientiae melioris of­fendat: jam tibi illa quae ignorantia secularis bona opinatur ostendam, illic etiam fu­gienda conspicies. Quosu honores putas esse, quos fasces, quam affluentiam in di­vitiis, quam potentiam in castris, in magistratuv purpurae speciem, in principatu licentiae potestatem; malorum blandientium virus occultum est:w arridentis ne­quitiae facies quidem laeta, sed calamitatisx abstrusae illecebrosa fallacia. Instar quoddamy veneni, ubi, in lethales succos dulcedine aspersa calliditate fallendi sa­pore medicato, poculum videtur esse quod sumitur; ubi epotaverisz, pernicies hau­sta grassatur. Quippe illum vides qui amictu clariore conspicuus, fulgere sibi vide­tur in purpura: quibus hocaa sordibus emit, ut fulgeat? quos arrogantium fastus bb prius pertulit? quas superbas fores matutinus salutator obsedit? quotcc tumen­tium contumeliosadd vestigiaee stipatus in clientium cuneisff ante praecessit, ut ipsum etiam salutatumgg comes postmodum pompa praecederet, obnoxia non homini, sed po­testati? [Page 6] Neque enim coli moribus meruit ille, sed fascibus. Horum denique videas exitus turpes, cum aucepsa temporum palpator abscessit, cum privati latus nudum 1 desertor assecla foedavit: tunc laceratae domus plagae conscientiam feriunt, tunc rei familiaris exhaustaeb damna noscuntur; quibus redemtus favor vulgi, & caducis at­que inanibus votis popularis aura quaesita est. Stulta prorsus & vana jactura,c 2 fru­strantis spectaculi voluptate id parare voluisse, quod nec populus acciperet, & per­deret magistratus.

Sed & quosd divites opinaris,Divitiarum mala. continuantes saltibus saltus; & de confinio pauperi­bus exclusis, infinita ac sine terminis rura latius porrigentes; quibus argenti & auri ma­ximum pondus, & pecuniarum ingentium vel extructi aggeres, vel defossae strues; hos etiam inter divitias suas trepidos, cogitationis incertae sollicitudo discruciat, ne praedo vastet, ne percussor infestet, ne inimica cujusque locupletioris invidia calumniosis liti­bus inquietet. Non cibus securoe, somnusve contingit. Suspirat ille in convivio, bibat licet gemma; & cum epulis marcidum corpus torus mollior alto sinu condiderit f, vigilatg tamen in pluma: nec intelligit miser speciosa sibi esse supplicia, auro se alligatum teneri, & possideri magis quam possidere divitiash atque opes. O de­testabilis i caecitas mentium, & cupiditatis insanae profunda caligo! Cum exonerare se possit & levare ponderibus, pergit magis fortunis angentibus incubare, p [...]it poe­nalibus cumulis pertinaciter adhaerere. Nulla in clientes inde largitio est, cum indi­gentibus nulla partitiok: & pecuniam suam dicunt, quam [...] alienam de [...] clau­sam sollicito labore custodiunt, ex qua non amicis, no [...] liberis quicquam [...] sibi denique impertiunt. Possident ad hoc tan [...] ­num quanta diversitas! bona appellan [...]

An tu vel illos putas tutos,Potentiae se­cularis ma­la. [...] firmitate securos; quos [...] circumstat? Major [...]e­tur. [...] septusl [...] m 3 Quam securos non [...] Ante ipsos terret potestas [...] blanditur, utn fallat: illi­ [...] quodam nocendi, quam fuerit am­ [...], tam major exigitur usura poenarum.

[...] tranquillitas;Sola pietas felices prae­stat. una solida, & firma & perpetua securitas: si [...] o [...] p turbinibus extractus, salutaris portus statione fundetur [...] terris; & ad4 Domini munus admissus, ac Deo suo mente jam [...] apud caeteros in rebus humanis sublime ac magnum videtur, intra suam [...]tiam glorietur. Nihil appetere jam, nihil desiderare de seculo potest, qui [...] major est. Quam stabilis, quam inconcussa tutela est, quam perennibusq bonis coeleste praesidium, implicantis mundi laqueis solvi, in lucem immortalitatis aeternae de terrena s [...]ece purgari;5 videritr quae in nos prius infestantis inimici pernicies insidiosa gras­sata sit. Plus amare compellimur, quod futuri sumus; dum & scire conceditur, & dam­nare quod eramus. Nec ad hoc pretiis, a [...]t ambitu, aut manu opus est, ut hominis sum­ma vel dignitas vel potestas elaborata moles pariatur: seds gratuitum de Deo munust, & facileu est. Ut sponte sol radiatv, fons rigat, imber irrorat; ita se spiritus coelestis in­fundit. Postquam auctorem suum coelum intuens anima cognovit, solow altior, & hac omni terrena potestate sublimior, id esse incipit, quod se esse credit. Tu tantùm quem jam spiritalibus castris coelestis militia signavit, tene incorruptam, tene sobriam religiosis virtutibus disciplinam. Sit tibi vel oratio6 assidua, vel lectio: nunc tux cum Deo lo­quere, nunc Deus tecum. Ille te praeceptis suis instruat, ille disponat: quem ille divi­tem y fecerit, nemo pauperem faciet. Penuria esse nulla jam poterit; cuiz semel pectus coelestis sagina saturavit. Jam tibi auro distincta laquearia, & pretiosi marmoris crustis vestita domicilia sordebunt; cum scieris teaa excolendum magis, te potius ornandum; do­mum tibi hanc esse potiorem, quam Dominus insedit templi vice, in qua Spiritus Sanctus [Page 7] coepit habitare. Pingamus hanc domum pigmentis innocentiae,1 luminemusa luce justi­tiae. Non haec unquam procumbet in lapsum senio vetustatis; nec pigmento parietisb, aut auro exolescente foedabitur. Caduca sunt quaecunque fucata, nec fiduciam praebent possidentibus stabilem, quae possessionisc non habent firmitatemd. Haece manet cultu jugiter vivido, honore integro, splendore diuturno; aboleri non potest, nec extin­gui; potest tantum in melius corpore redeunte formari.2 Haec interim brevibus, Do­nate carissime; nam etsi facilemf de3 bonitate patientiam, mentemg solidam, fidem tutam, salutaris auditus oblectat; nihil que tam tuis auribus gratum est, quamh quod Deo gratum est; moderari tameni dicenda debemus, simul4 juncti, & saepius collocu­turi k. Et quoniam feriata nunc quies, ac tempus est otiosum; quicquid inclinatol jam sole in vesperam diei superest, ducamus hanc diem laeti; nec sit vel hora convivii gra­tiae coelestis immunis: sonet psalmosm convivium sobrium: & ut tibi tenax memoria est, vox canora;5 aggredere hoc munus ex more.n Magis carissimos pasces,o si sit nobis spiritalis auditio, prolectet aures religiosa mulcedo.

D. CAECILII CYPRIANI 1 a De Idolorum Vanitate Liber.

DEOS non esse,Scriptus Ann. 247. quos colit vulgus,Ad Pamelii numeros Tractatus V l. hinc notum est.2 Reges olim fuerunt, qui ob regalem memoriam coli apud suos postmodum etiam in morte coeperunt. Inde illis instituta templa: inde ad defunctorum vultus per imaginem detinendos expres­sa simulacra;Ad Erasini, tractatus IV. quibusb & immolabant hostias, & dies festos dando honoresc celebra­bant: inde posteris facta sunt sacra, quae primis fuerant assumta solatia. Et videamus an stet haec apud singulos veritas. Melicertes & Leucothea praecipitantur in maria, & fiunt postmodum maris numina.3 Castor & Polluxd alternis moriuntur, ut vivant. AEscu­lapius ut in Deum surgat,Dii gentium Reges vita defuncti. fulminatur.4 Hercules ut hominem exuat, Oeteise ignibus concrematur. Apollo Admeti pecus pavit. Laomedonti muros Neptunus instituit, nec mercedem operis infelix structor accepit.5 Antrum Jovis in Creta visiturf, & sepul­crum ejus ostenditur: & ab eo Saturnum fugatum esseg manifestum est; inde Latium de latebrah ejus nomen accepit. Hic literas imprimere, hic6 signare nummos in Italia pri­mus instituit, undei aerarium Saturni vocatur:k &7 rusticitatis hic cultor fuit, inde falcem ferens senex pingiturl. Hunc fugatum hospitio Janus exceperatm, de cujus nomine Janiculum dictum est; & mensis Januarius institutus est. Ipse Bifrons exprimi­tur, quod in medio constitutus annum incipientem pariter & recedentem spectare vi­deatur. 8 Mauri vero manifeste Reges colunt, nec ullo velamento hoc nomen obte­xunt.

Inde per gentes & provincias singulas varia deorum religio mutatur,Cultus iste per gentes varius & dum non u­nus ab omnibus Deus colitur, sed propria cuique majorum suorum9 cultura servatur.

[Page 9] 1 Hoc ita esse Alexander magnus insigni volumine ad matrem suam scribit:a metu suae potestatis proditum sibi de diis hominibus à sacerdote secretum;subi [...]de mu­tat [...]s: porro absurdus & cultoribus inutilis. quod majorum & regum memoria servata sit; inde colendi, & sacrificandi ritusb inoleverit. Si autem aliquando dii nati sunt,2 cur non hodi [...]que nascuntur? nisi si forte Jupiter senuit, aut partus in Ju­none defecit. Cur vero deos putas pro Romanis posse, quos videas nihil pro suis adver­sus eorum arma valuisse? Romanorum enim vernaculos deos novimus. Est Romulus pejerante Proculo Deus factus, & Picus, & Tiberinus, & Pilumnus: & Consus, quem Deum fraudis, velut consiliorum Deum, coli Romulus voluit; postquam in raptum Sa­binarum 3 perfidia provenitc.4 Deam quoque Cloacinam Tatius & invenitd & co­luit: 5 Pavorem Hostilius atque Pallorem: mox, à nescio quo, Febris dedicata, & Ac­ca, &e Flora meretrices. In tantum vero deorum vocabula apud Romanos fingun­tur, ut sit apud illos & Viduus Deus qui anima corpus viduet, qui quasi feralis & fu­nebris intra muros non habetur, sed foris collocatur; & nihilominus, quia extorris factus, damnatur potius Romana religione quam colitur. Est & Scansus ab ascensi­bus dictus, & Forculus à foribus, & à liminibus Limentinus, & Cardea à cardini­bus, &6 ab orbitatibus Orbonaf Hi dii Romani.7 Caeterum Mars Thracius, & Jupiter Creticus, & Juno, vel Argiva, vel Samia, vel Poena, & Diana Taurica, & Deûm Mater Idaea, & AEgyptia portenta, non numina: quae utique si quid po­testatis habuissent, sua ac suorum regna servassent. Plane sunt apud Romanos & victi penatesg, quos AEneas profugus advexit.8 Est & Venus Calva, multo hic turpius calva, quam apud Homerum vulnerata.

Regna autem non merito accidunt,R [...]gna mini­me numi­num istorur [...] beneficio concessa, aut retenta. sed sorte variantur. Caeterum imperium ante tenuerunt & Assyrii,h & Medi, & Persae: & Graecos & AEgyptios regnasse cogno­vimus. Ita vicibus potestatum, Romanis quoque, ut & caeteris, imperandi tempus obvenit. Caeterum si ad originem redeas, erubescas. Populus de sceleratis & no­centibus congregatur, & Asylo constituto facit numerum impunitas criminum. Ut Rex ipse principatum habeat ad crimina, fit Romulus parricida: atque ut Ma­trimonium faciat, remi concordiae per discordias auspicatur. Rapiunt, fero­ciunt, fallunt. Ad copiam civitatis augendam, nuptiae sunt illis rupta hospitii foe­dera, & cum soceris bella crudelia. Est & gradus summus in Romanis honoribus consulatus: sic consulatum coepisse videmus ut Regnum; filios interficit Brutus, ut crescat de suffragio sceleris commendatio dignitatis. Non ergo de religionibus sanctis, nec de auspiciis, aut auguriis Romana regna creverunt, sed acceptum tempus certo [Page 10] fine custodiunt. Caeterum &1 Regulus auspicia servavit, & captus est: &2 Man­cinus religionem tenuit, & sub jugum missus est: &3 pullos edaces Paulus habuit, & apud Cannas tamen caesus est.4 C. Caesar, ne ante brumam in Africam navigia transmitteret auguriis & auspiciis retinentibus, sprevit; & eo facilius navigavit & vi­cit. Horum autem omnium ratio est illa, quae fallit & decipit, & praestigiis caecan­tibus veritatem stultum & prodigum vulgus inducit.a Spiritusb insinceri & vagi, qui postea quam terrenis vitiis immersi sunt, & à vigore coelesti, terreno contagio recesserunt, non desinunt perditi perdere, & depravati errorem pravitatis infun­dere.

5 Hos & poetae daemonas norunt:A plerisque prodaemon [...]is agnita. & Socrates instrui se & regi ad arbitrium daemo­nis praedicabat: & Magis inde est ad perniciosa vel ludicra potentatus; quorum ta­men6 praecipuus, Hostanes, & formam veri Dei negat conspici posse, & Angelos verosc sedi ejus dicit assistere. In quod &7 Plato pari ratione consentit; & u­num Deum servans, caeteros Angelos, vel daemonas dicit. Hermes quoque Trisme­gistus unum Deum loquitur, eumque incomprehensibilem atque inaestimabilem confi­tetur. Hi ergo spiritus sub statuis atque imaginibus consecratise delitescunt. Hi afflatu suo vatum pectora inspirant, extorum fibras animant, avium volatus guber­nant, sortes regunt, oracula efficiunt, falsa veris semper involvunt. Nam & fallun­tur, & fallunt: vitam turbant,8 somnos inquietant. Irrepentes etiam in corporibus occulte mentes terrent, membra distorquent, valetudinemf frangunt, morbos laces­sunt: ut ad cultum sui cogant; ut nidore altarium, & rogis pecorum saginati, remis­sis quae constrinxerant, curasse videantur. Haec est de illis medela, cum illorum ces­sat injuria. Nec aliud illis studium est, quam à Deo homines avocare, & ad supersti­tionem sui ab intellectu verae religionis avertereg; cum sunt ipsi poenales, quaerere h sibi ad poenam comites, quos ad crimen suum fecerint errore participes. Hi ta­men adjurati per Deum verum à nobis, statim cedunt, & fatentur, & de obsessis cor­poribus exire coguntur. Videas illos, nostra voce & operationei majestatis occultae, flagris caedi, igne torreri; incremento poenae propagantis extendi, ejulare, gemere, deprecari; unde veniant, & quando discedant, ipsis etiam qui se colunt audientibus confiteri: & vel exiliunt statim, vel evanescunt gradatim, prout fides patientis adju­vat, aut gratia curantis aspirat. Hinc vulgus in odium nostri nominis cogunt; ut nos odisse incipiant homines antequam nosse; ne cognitos aut imitari possint, aut damnare non possint.

Unus igitur omnium Dominus est Deus.Deus unus est. Neque enim illa sublimitas potest habere consortem, cum sola omnem teneat potestatem. Ad divinum imperium etiam de ter­ris mutuemur exemplum. Quando unquam Regni societas aut cum fide coepit, aut sine cruore desiit? Sic Thebanorumk germanitas rupta, & permanens rogis dissiden­tibus etiam in morte discordia: & Romanos geminos unum non capit regnum, quos unum uteri cepit hospitium. Pompeius & Caesar affines fuerunt, nec tamen necessi­tudinis foedus in aemula potestate tenuerunt. Nec hoc tantum del homine mireris, cum in hoc omnis natura consentiat. Rex unus est apibus, & dux unus in gregibus, & in armentis rector unus: multo magis mundi unus est rector, qui universa, quae­cumque sunt, verbo jubet, ratione dispensat, virtute consummat. Hic nec videri potest, visu clarior est: nec comprehendi, tactu purior est: nec aestimari, sensu ma­jor est; & ideo sic eum digne aestimamus, dum inaestimabilem dicimusm 9 Quod n vero templum habere possit Deus, cujus templum totus est mundus? & cum homo [Page 11] latius maneat, intra unam aediculam vim tantae majestatis includam? In nostra dedi­candus est mente, in nostro consecrandus est pectore.1 Nec nomen Deia quaeras. Deus nomen est illi. Illic vocabulis opus est, ubi propriis appellationum insignibus multitudo dirimenda est: Deo, qui solus est, Deusb vocabulum totum est. Ergo unus est, & ubique totusc diffusus est. Namqued &2 vulgus in multis Deum naturaliter confitetur, cum mens & anima sui auctoris & principis admonetur. Dici frequenter audimus, ô Deus; & Deuse videt; & Deo commendo; & Deus mihi reddet; & quod vult Deus; & si Deus dederit. Atquef haec est summa delicti, nolle agnoscere quem ignorare non possis.

Quod vero Christus sit,Verae Religi­oni [...] [...]rigo & derivati [...]. & quo modo per ipsum nobis salus venerit, sic est ordo, sic ratio. Judaeisg primum erat apud Deum gratia. Sic olim justi erant, sic majo­res eorum religionibus obediebant. Inde illis & Regni sublimitas floruit, & generis magnitudo provenith Sed illi negligentes, indisciplinatii & superbi postmodum facti, & fiducia patrum inflati; dum divina praecepta contemnunt, datam sibi gratiam perdiderunt. Quam vero fuerit illis profana vita, quae contracta sit violatae religionis offensa, ipsi quoque testantur; qui etsi voce tacent, exitu confitentur: dispersi & pa­labundi vagantur, soli & coeli sui profugi, per hospitia aliena jactantur. Nec non k Deus ante praedixerat fore, ut vergente seculo, & mundi fine jam proximo, ex omni gentel, & populo & loco,Amos. 9. 11. cultores sibi allegeret Deus multo fidelioresm, & melioris obsequii;Hos. 2. 22. qui indulgentiam de divinis muneribus haurirentn, quam ac­ceptam Judaei contemtis religionibus perdidissent.Es. 42. 1. Hujus igitur indulgentiae, gratiae disciplinaeque arbiter & magister, sermo & filius Dei mittitur,1. Cor. 1. 24. qui per prophetas om­nes retro,Jo 1. 1. 14. illuminator & doctoro humani generis praedicabaturp Hic est virtus Dei,Luc. 2. 32. hic ratio, hic sapientia ejus, & gloria. Hic in virginem illabiturq; carnem, Spiritur sancto cooperante, induitur. Deus cum homine miscetur. Hic Deus no­ster, hic Christus est,Heb. 2. 17. qui mediator duorum, hominem induit, quem perducat ad Patrem. Quod homo est, esse Christus voluit, ut & homo possit esse quod Christus est.Mat. 2. 1. Sciebant & Judaei Christum esse venturum. Nam hics illis semper prophetis admonentibust adnunciabatur.Mic. 5. 2. Sed significato duplici ejus adventu; uno qui exer­citio & exemplo hominis fungeretur, altero qui Deum fateretur: non intelligendo primum adventum, qui passione praecessit occultus; unum tantum credunt, qui erit in potestate manifestus. Quod autem hoc Judaeorum populus intelligere non potuit, delictorum meritum fuit.Es. 6. 9. Sic erant sapientiae & intelligentiae caecitate multati, ut qui vita indigni essent, haberent vitam ante oculos, nec viderent.

Itaque cum Christus Jesus,Christi mi­racula, pas­sio, resur­rectio, as­censio, evan­gelium. secundum à prophetis ante praedicta, verbo & vocis imperio daemonia de hominibus excuteret, paralyticos restringeret, leprosos purgaret, illuminaret caecos, claudis gressum daret, mortuos rursus animaret, cogeret sibi ele­menta famulari, servire ventos, maria obedire, inferos cedere: Judaei qui illum cre­diderant hominem tantum, de humilitate carnis & corporis; existimabant magum, de licentia potestatis.Mat. 12. 24. Hunc magistri eorum atque primores, hoc est, quos & doctri­na ille, & sapientia revincebat, accensiv ira & indignatione provocati, postremo detentum,Mat. 27. 20. Pontio Pilato, qui tunc ex parte Romana Syriam procurabat, tradide­runt; crucem ejus & mortem,Act. 3. 18. suffragiisw violentis ac pertinacibus flagitantes. Hoc eos facturos & ipse praedixerat,Luc. 23. 25. & prophetarum omnium testimonium sic ante praeces­serat; oportere illum pati,Luc. 11. 22. non ut sentiret tantum mortemx, sed ut vinceret; & cum passus esset,Es. 53. 8. ad superos denuo regredi,Dan. 9. 26. ut vim divinae majestatis ostenderet. Fi­dem itaque rerum cursus implevit.Zach. 3. 7. Nam & crucifixus, praevento carnificis officio spiritum sponte dimisit,Mat. 27. 50. 28. 17. & die tertio rursus à mortuis sponte surrexit. Apparuit disci­pulis suis talis ut fuerat, agnoscendum se videntibus praebuit; simul junctus, & sub­stantiae corporalis firmitate conspicuus, ad dies quadraginta remoratus est, ut de eo ad praecepta vitalia instrui possent,Act. 1. 9. & discerent quae docerent. Tunc in coelum cir­cumfusa nube sublatus est: ut hominem quem dilexit, quem induit, quem à morte protexit, ad patrem victor imponeret, jam venturus è coelo ad poenam diaboli, & ad censuram generis humani, ultoris vigore, & judicis potestate; per orbem vero disci­puli magistroy & Deo monente diffusi,Marc. 16. 15. praecepta Dei in salutem darent, ab errore tenebrarum ad viam lucis adducerentz, caecos & ignaros3 ad agnitionem veritatis [Page 12] ocularenta. Ac ne esset probatio minus solida, & de Christo delicata confessio; per tormenta, per cruces, per multa poenarum genera tentantur. Dolor qui veritatis testis est, admovetur; ut Christus Dei filius, qui hominibus ad vitam datus creditur, non tantum praeconio vocis, sed & passionis testimonio praedicareturb Hunc igi­tur comitamur, hunc sequimur, hunc habemus itineris ducem, lucis principem, sa­lutis auctorem, coelum pariter & patrem, quaerentibus & credentibus pollicentem. 1 Quod est Christus, erimus Christiani, si Christum fuerimusc imitati.

D. CAECILII CYPRIANI Testimonioruma ad Quirinum Adversus Judaeos, LIBRI TRES. Praefatio in duos Libros priores. CYPRIANUS QUIRINOb FILIO S.

1 OBtemperandum fuit,Script. circa An. 248. filic carissime,Ad Pamelii & Erasmi numeros tra­ctatus XII. desiderio tuo spiritali, impensissima pe­titione divina magisteria poscenti; quibus nos Dominus per scripturas sanctas erudire & instituered dignatus est, ut à tenebrise erroris abducti, & luce f ejus pura & candida luminati, viam vitae per salutaria sacramenta teneamus. Et quidem sicut petisti, ita à nobis sermo compositus, & libellus compendio breviante g digestus est: ut quae scribebanturh non copia latiorei dissunderem; sed, quan­tum mediocris memoria suggerebat,k excerptis capitulis & annexis, necessaria quae­que collig [...]rem, quibus non tam tractasse, quam tractantibus materiam praebuisse vi­deamur. Sed & legentibus brevitas ejusmodi plurimum prodest, dum non intel­lectum legentis & sensum liber longior spargitl sed subtiliorem compendio id quod [Page 14] legitur tenax memoria custodit. Complexus sum vero libellos duos paria aequalita­te moderatos. Unum, quo ostendere enisi sumus;b 1 Judaeos secundum quae fue­rant ante praedicta, à Deo recessisse, & indulgentiam Domini quae sibi jampridem da­ta, & in posterum promissa fuerat, perdidisfe; successisse vero in eorum locum Chri­stianos, fidec Dominum promerentes; & de omnibus gentibus, ac de toto orbe ve­nientes. Item libellus alius continet Christi sacramentum, quod idemd venerit, qui secundum scripturas annunciatus est; & gesserit ac perfecerit universa quibus in­telligi &e cognosci potest, quod ipse sit qui praedictus est. Quae legenti tibif in­terim prosint ad prima fidei lineamenta formanda. Plus roboris tibi dabitur, & magis ac magis intellectus cordis operabitur, scrutanti scripturas veteres ac novas plenius, & universa librorum spiritaliumg volumina perlegenti. Nam nos nunc de divinis h fontibus implevimus modicum, quod tibi interim mitteremus. Bibere uberius i & saturari copiosius poteris, si tu quoque ad eosdem divinae plenitudinis fontes no­biscum pariter potaturus accesseris. Opto te fili carissime, semper bene valere.

CAPITULA LIBRI PRIMI.

  • 1. Judaeos in offensama Dei graviter deliquisse, quod dominum dereliquerint, & idola secuti sint.
  • 2. Item quod prophetis non crediderint, & eos interfecerint.
  • 3. Ante praedictum, quod dominum neque cognituri, neque intellecturi, neque recepturi essent.
  • 4. Quod scripturas sanctas intellecturi Judaei non essent, intelligi autem haberent in novissimis temporibus, posteaquam Christus venisset.
  • 5. Nihil posse Judaeos intelligere de scripturis, nisi prius crediderint in Chri­stum.
  • 6. Quod Hierusalem perdituri essent, & terram quam acceperant relicturi.
  • 7. Item quod essent amissuri lumen Domini.
  • 8. Quod circumcisio prima carnalis evacuata sit, & secunda spiritalis repromissa sit.
  • 9. Quod lex prior quae per Moysen data est, cessatura esset.
  • 10. Quod lex nova dari haberet.
  • 11. Quod dispositio alia, & Testamentum novum dari haberetb.
  • 12. Quod baptismac vetus cessaret, & nouumd inciperet.
  • 13. Quod jugum vetus evacuaretur, & jugum novum daretur.
  • 14. Quod pastores veteres cessaturi essent, & novi inciperent.
  • 15. Quod domus & templum Dei Christuse futurus esset, & oessasset templum vetus, & novum coepisset.
  • 16. Quod sacrificium vetus evacuaretur, & novum celebraretur.
  • 17. Quod sacerdotium vetus oessaret, & novus sacerdos veniret, qui in aeternum futurus esset.
  • 18. Quod propheta alius sicut Moyses promissus sit; scilicet, qui testamentum no­vum daret, & qui magis audiri deberet.
  • 19. Quod duo populi praedicti sint, major & minor; id est, vetus Judaeorum, & novus qui esset ex nobisf futurus.
  • 20. Quod Ecclesia, quae prius sterilis suerat, plures filios habitura esset ex genti­bus, quam quot synagoga ante habuisset.
  • 21. Quod gentes magis in Christum crediturae essent.
  • 22. Quod panem & calicem Christi, & omnem gratiam ejus, amissuri essent Judaei, nos vero accepturi: & quod Christianorum novum nomen benediceretur in terris.
  • 23. Quod ad regnum coelorum magis gentes quam Judaei pervemant.
  • 24. Quod solo hoc Judaei accipere veniam postint delictorum suorum, si sanguinem Christi occisi baptismo ejus abluerint, & in Ecclesiam transeuntes praeceptis ejus ob­temperaverint.

D. CAECILII CYPRIANI Testimoniorum ad Quirinum ADVERSUS JUDAEOS LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM.

  • IN Exodo populus ad Aaron:
    1 Judaeos in offensam Dei gravi­ter deliquis­se, quod Dominuma dereli­querint, & idola secuti sint.
    Exsurgeb, & fac nobis deos qui nos praecedant;
    Exod. 32. 1.
    quia Moyses virc hic qui nos2 ejecit de AEgypto, quid ei acciderit, non scimus. Item illic Moyses ad Dominum: Precor, ait, Domined,
    Exod. 32. 31.
    deliquit populus hic delictum grandee: fecerunt sibi deos aureos & argenteos, & nunc si dimittis ei de­lictum, dimitte: sin autem, dele me de libro quem scripsisti. Et dixit Dominus ad Moysen: Si quis deliquit ante me, deleam illum de libro meo. Item in Deuterono­mio: Sacrificaverunt daemoniis & non deo.
    Deut. 32. 17.
    Item libro Judicum: & fecerunt filii Israel malignumf coram Domino Deo patrum suorum,
    Jud. 2. 11.
    qui ejecit eos de terra AE­gypti, & secuti sunt Deos gentiumg, quae circa illos sunth; & offenderunt Do­minum i, & reliquerunt Deum & servierunt Baal. Item illic:
    Ibid.
    Et adjecerunt filii Israel iterum facerek malignum coram Domino, & servierunt Baal & Diis alienige­narum, & reliquerunt Dominum, & non servierunt illi. Item apud Malachi [...]ml 3 Derelictus est Juda,
    Malach. 2. 11.
    & abominatio facta est in Israel & in Hierusalem; quoniam profanavit Judas sancta Domini in quibus dilexit, & affectavit Deos alienos. Exter­minabit Dominus hominem qui facit haec, & humilis efficetur in tabernaculis Ja­cob.
  • II. Apud Hieremiam Dominus dicit.
    Item quod prophet [...]s non cre­diderint, & eos interfe­cerint.
    Misi ad vos servos meos prophetas,
    Jer. 7. 25.
    ante lu­cem mittebam (& non audiebatism me,
    Jer. 25. 4.
    neque intendebatis auribus vestris) dicens: Convertatur unusquisque à via sua mala, & à nequissimis affectationibusn vestris; & habitabitis in terra ista, quam dedi vobis & patribus vestris à seculo & usque in secu­la. Item illic: Nolite ambulare post Deos alienos ut serviatis eis, & ne adoraveritis eoso, & ne incitetis me in operibus manuum vestrarum adp disperdendos vos; & non audistis me. Item4 in Basileionq libro tertio, Helias ad Dominum:r AE­mulando aemulatus sum Domino Deo omnipotenti; quia dereliquerunt te filii Israel, altaria tua demolierunt & prophetas tuos interfecerunt gladio,
    3 Reg. 19. 10.
    & remansis ego soli­tarius, & quaeruntt animam meam auferre eamu Item in Hesdra: Desciverunt w à te,
    Nehem. sive
    & abjecerunt legem tuam post dorsumx suum; & prophetas tuos interfece­runt,
    2. Esd. 9. 26.
    qui obtestabantur eos ut reverterentur ad te.
  • III. Apud Esaiam:
    Ante praedi­ctum quod Dominum neque cogni­turi, neque intellecturi, neque recep­turi essent.
    Audi coelum, & percipe auribusy terra, quoniam Dominus locutus est: Filios generavi & exaltavi, ipsi autem me reprobaveruntz. Agnovit bos possessorem suum, & asinus praesepeaa Domini sui;
    Isai. 1. 2.
    Israel autem me non cogno­vit, & populus mebb non intellexit. Vae genti peccatricicc, populodd pleno [Page 17] peccatis. Semen nequama, filii scelesti, reliquistis Dominum, & in indignatio­nem misistisb illum sanctum Israël. Item apud eundem Dominus dicit: Vade & dic populo istic: Aure audietis, & non intelligetis: & videntes videbitis, & non vide­bitis d.
    Isai. 6. 9
    Incrassavite enim cor populi hujus; & auribus graviter audierunt, & ocu­los suos concluserunt,
    Rom. 11. 8.
    ne forte videant oculis, & auribus audiant, & corde intelli­gant,
    Jer. 2. 13.
    & revertanturf, & curem illos. Item apud Hieremiam Dominus dicit: Me dereliquerunt fontem aquae vivae,
    Jre. 6. 10.
    & effoderunt sibi lacus detritos, qui non poterunt g aquam portare. Item apud eundem: Ecce sermo Domini factus est eis in male­dictum h,
    Jer. 8. 7.
    & non volunt illum. Item apud eundem Dominus dicit.i Cognovit tempus suum turtur & hirundok,1 ruris passeres custodierunt tempora introitus sui: Populus autem meus non cognovit judicium Domini. Quo modo dicetis, sa­pientes sumus, & lex Domini nobiscum est? Incassum facta est2 metatura falsal, scribae confusi sunt, sapientes trepidaverunt, & capti sunt, quia verbum Domini re­probaverunt.
    Prov. 1. 28.
    Item apud Salomonem: Quaeruntm me mali, & non invenient: odie enim habuerunt sapientiam; sermonem autem Domini non receperunt. Item in Psalmo 27.
    Ps. 27. 6.
    Redde eis retributionem eorum, quoniam non intellexerunt in operibus Domini.
    Ps. 81. 5.
    Item in Psalmo 81. Non cognoverunt neque intellexerunt, in umbra de­ambulabunt.
    Johan. 1. 11.
    Item in Evangelio cata Joannem: In sua propria venit: & sui eum non receperunt. Quotquot eum receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei fierent, qui credunt in nomine ejus.
  • IV.
    Isai. 29. 11. & 18
    Apud Esaiam.
    Quod scrip­turas san­ctas intelle­cturi Judaei non essent: intelligi au­tem haberent in novissimis temporibus, posteaquam Christus ve­nisset.
    Et erunt vobis hi omnes sermones sicut sermones libri qui sig­natus est: quem si dederis homini scienti literas ad legendum, dicet: Non possum le­gere, signatus est enim. Sed in illa die audient surdi sermones libri,n & qui in te­nebris & qui in nebula sunt:
    Jer. 23. 20.
    oculi caecorum videbunt. Item apud Hieremiam: In novissimoo dierum cognoscetis ea.
    Dan. 12. 4.
    Item apud Danielem: Muni sermones,p & signa librum, usque ad tempus consummationis, quoad discant multi, & impleatur agnitioq; quoniam cum fiet dispersio,
    1 Cor. 10. 1.
    cognoscent omnia haec. In Epistola Pauli ad Corinthios prima: Nolo enim vos ignorare fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt.
    2 Cor. 3. 13.
    Item in Epistola ad Corinthios secunda: Obtusi sunt sensus eorum us­que in hunc diem, hoc eodem velamento in lectione veteris testamenti manente, quod non revelatur, quia in Christo evacuatur: & usque in hodiernumr, si quando legi­tur Moyses, velamentum est super cor eorum. Mox autem ut conversi fuerints ad Dominum auferetur velamentum.
    Luc. 24. 44.
    In Evangelio Dominus post resurrectionem di­cit: Isti sunt sermones, quos locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum: quia oportet adimpleri omnia scriptat in lege Moysi, & Prophetis, & Psalmis de me. Tunc adaperuit illis sensum, ut intelligerent scripturas, & dixit illis: Quia sic scrip­tum estu, & sic oportebat Christum pati, & resurgere à mortuis tertia die, & prae­dicari in nomine ejus poenitentiam & remissam peccatorum usque in omnes gentes.
  • V. Apud Esaiam: Et,
    Isai. 7. 9.
    si non credideritis, neque intelligetis.
    Nihil posse Judaeos in­telligere de scripturis, nisi prius crediderint in Christum.
    Unde Dominus in Evangelio.
    Joh. 8. 24.
    Si enim non credideritis, quia ego fum, moriemini in peccatis vestris. Fide autem stare justitiam, & illic esse vitam, praedictum est apud Abacuc:
    Abacuc. 2. 4.
    Justus autem ex3 fidew mea vivet. Inde Abraham pater gentium credidit. In Genesi: cre­didit Abraham Deo,
    Gen. 15. 6.
    & deputatum est ei ad Justitiam. Item Paulus ad Galatas: Abra­ham credidit Deo,
    Galat. 3. 6.
    &x deputatum est ei ad justitiam. Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae. Provindens autem scriptura quia ex fide justificat gen­tes Deus, praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in illo omnes gentes. Igitur qui ex fide sunt, benedicti sunt cum fideli Abraham.
  • VI. Apud Esaiam:
    Isai. 1. 7.
    Terra vestra deserta,
    Quody Jerusalem perdituri es­sent, & ter­ram quam acceperant relicturi.
    civitates vestrae igni exustae: regionem vestram in conspectu vestro, alieniz comedent eam; & deserta & subversa à popu­lis alienis derelinquetur filia Sion, sicut casa in vinea, & sicut custodiarium in cucu­merario, quasi civitas quae expugnatur. Et nisi dominus Sabaoth reliquisset nobis se­men, quasi Sodoma fuissemus, & quasi Gomorra similaremuraa Item in Evangelio [Page 18] Dominus dicit: Hierusalem Hierusalem,
    Mat. 23. 37.
    quae occidisa prophetas, & lapidas missos ad te: quoties volui colligereb filios tuos sicut gallinac pullos sub alas suas, & no­luisti? Ecce relinqueturd vobise domus vestra deserta.
  • VII. Apud Esaiam:
    Quodf es­sent amissuri lumen Do­mini.
    Venite ambulemus in lumine Domini:
    Isai. 2. 5.
    dimisit enim populum suum domurn Israel.
    Joh. 1. 9.
    Item in Evangelio cata Joannem:f Fuit lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundumg. In hoc mundo fuit, & mundus per ipsum factus est, & mundus eum non cognovit. Item illic: Qui non crediderit, jam judicatus est: quia non credidit in nomine unici filii Dei.
    Joh. 3. 1 [...].
    Hoc au­tem est judicium, quoniam lux venit in seculum, & magis dilexerunth tenebras quam lucem.
  • VIII. Apud Hieremiam;
    Quod cir­cumcisio pri­ma carnalis evacuata sit, & secunda spiritalis re­promissa sit.
    Haec dicit dominus viris Judai,
    Jer. 4. 3.
    & qui inhabitant Hie­rusalem: 1 Renovate inter vos novitatem, & ne seminaveritis in spinis: circumcidite vos Deo vestro, & circumcidite praeputium cordis vestri; ne exeat sicut ignis ira mea, & exurat, & non sit qui extinguat.
    Deut. 30. 6.
    Item Moyses dicit: In novissimis diebus circum­cidet Deus cor tuum & cor seminis tui, ad Dominum Deum amandum. Item apud Jesum Nave: Et dixit Dominus ad Jesum:
    Jos. 5. 2.
    Fac tibi cultellos petrinos nimis acutos, & assidens circumcidek secundo filios Israel.
    Coloss. 2. 11.
    Item Paulus ad Colossenses: Circumcisi estis circumcisione,
    Gen. 1. 27.
    non manufacta in expoliatione carnis, sed in circumcisione Christi. Item quod Adam primus à Deo factus incircumcisus,
    Gen. 4. 2.
    & Abel justus, & Enoch qui Deo placuit & translatus est.
    Gen. 5. 22.
    Et Noë, qui terris hominibusque ob delictal pereun­tibus,
    Gen. 6. 8.
    solus in quo humanum genus servaretur electus est: & Melchisedech sacerdos, secundum cujus ordinem Christus repromissus est.
    Gen. 14. 18.
    Tum quod illud signaculum femi­nis non proficit,
    Gen. 17. 10.
    signo autem Domini omnes signantur.
  • IX. Apud Esaiam:
    Quod lex prior quae per Moysen da­ta est, cessa­tura esset.
    tunc manifesti erunt qui signant legem,
    Apoc. 7. 9.
    2 ne discant.m Et dicetn:
    Gal. 3. 28.
    Expecto Deum qui avertit faciem suam à domo Jacob & fidens ero in il­lum.
    Isai. 8. 16, 17.
    Item in Evangelio: Omnes prophetae & lex,
    Mat. 11. 13.
    usque ad Joannem prophetave­runt.
  • X. Apud Micheam:
    Quod lex no­v [...] dari ha­b [...]ret.
    Quoniam lex de Sion proficiscetur, & sermo Domini de Hie­rusalem.
    Mich. 4. 2.
    o Et judicabit inter plurimos populos, & revincet & deteget validas na­tiones.
    Isai. 2. 3.
    Item apud Esaiam: De Sion enim procedet lex, & verbum Domini de Hie­rusalem, & judicabit inter gentes.
    Mat. 3. 17.
    Item in Evangelio cata Matthaeum: Et ecce vox de nube dicens: Hic est filius meus dilectissimus, in quo bene sensi, ipsum au­dite.
  • XI. Apud Hieremiam:
    Quod dispo­sitio alia & testamentum novum dari [...]aberet.
    Ecce Dies veniunt,
    Jer. 31. 31.
    dicit dominus, & consummabo do­mui p Israel, & domui Juda testamentum novum. Non secundum testamentum quod disposui patribus eorum in die qua apprehendi manus eorum, ut educerem eos de terra AEgyptiq;3 quia non permanserunt in testamento meo,
    Heb. 8. 8.
    & ego neglexi eos, dicit dominus. Quia hoc testamentum quod disponam domui Israel post dies il­los, dicit Dominus: Dans leges meas, in sensum illorum scribam illas, & ero illis in Deum, & ipsi erunt mihi4 in plebem; & non docebunt unusquisque fratrem suum, dicentes: Dinosce Dominum, quia omnes scient me à minimo usque ad maximum eo­rum, quia propitius ero iniquitatibus eorum, & peccatorum eorum non ero memor amplius.
  • XII. Apud Esaiam:
    Quod Bap­tisma vetus [...]essaret, & novum inci­per [...]t.
    Nolite ergo priorar meminisse,
    Isai. 43. 18.
    & antiqua nolite reputare. Ecce facio nova quae nunc orientur, & cognoscetis; & faciam in deserto viam, & flu­mina in loco inaquoso, adaquare genus meums electum, plebem meam, quam ac­quisivi t ut virtutes meas exponeret.
    Isai. 48. 21.
    Item apud eundem: Si sitierint, per deserta adducet illosu, aquam de petra producet illis: findetur petra, & fluet aqua, & bi­bet w plebs mea.
    Mat. 3. 11 [...]
    Item in Evangelio cata Matthaeum Joannes dicit: Ego quidem [Page 19] vos Baptizo in aqua in poenitentiam; qui venit autem post me, fortiora me est, cu­jus non sum idoneusb calceamenta portare. Ipse vos Baptizatc in Spiritu Sancto & igni.
    Joh. 3. 5.
    Item cata Joannem: Nisi quis natus fuerit ex aqua & spiritu, non potest in­troire in Regnum Dei. Quod enim natum est, de carne, caro est; & quod natum est de spiritu, spiritus est.
  • XIII. In Psalmo secundo:
    Quod jugum vetus eva­cuaretur, & jugum no­vum dare­tur.
    Ad quid tumultuataed sunt gentes, & populi medi­tati sunt inania?
    Ps. 2. 1.
    Astiterunte reges terrae & principes collectif sunt in unum, ad­versus Dominum, & adversus Christum ejus. Disrumpamus vincula eorum, & ab­jiciamus g à nobis jugum eorum. Item in Evangelio cata Matthaeum Dominus di­cit: Venite ad me omnes qui laboratis, & onerati estis, & ego vos requiescereh fa­ciam.
    Math. 11. 28.
    Tollite jugum meum super vos, & discitei à me, quia mitis sum & humilis corde, & invenietis requiem animabus vestris: Jugum enim meum bonumk est, & sarcina levis.
    Jer. 30. 8.
    Apud Hieremiaml. In illa die contribulabo jugum à cervice illorum, & vincula illorum disrumpam; & non operabuntur aliis, sed operabuntur Domino Deo, & David Regem suscitabo ipsis.
  • XIV. Apud Ezcchiclem:
    Ezech. 34. 10.
    Propterea haec dicit dominus:
    Quod pasto­res veteres cessaturi es­sent, & novi inciperent.
    Ecce ego super pastores, & inquiram oves meas de manibus eorum, & avertam eos ut non pascant oves meas, & jam non pascent eas, & extraham oves meas de ore eorum, & pascam eas cum ju­dicio.
    Jer. 3. 15.
    Apud Hieremiamm Dominus dicit: Et dabo vobis pastores secundum cor meum, & pascent vos pascentes cum disciplina.
    Jer. 31. 10.
    Item apud Hieremiam. Audite ver­bum Domini gentes, & nunciate Insulis quae longe sunt, dicite: qui dispergit Israel congregabit illum,
    Paralip. 17. 3. ibid. v. 11.
    & custodiet sicut pastor gregem suum, quia eruit Dominus Jacob, & eruit de manu fortioris illius.
  • XV. Basileion secundo.
    Quod domus & t [...]plum Dei Christus futurus esse [...], & cessasset templum ve­tus & no­vum coepis­set.
    Et fuit verbum Domini ad Natham dicens; Vade & die servo meo David:
    2 Reg. 7. 11.
    Haec dicit Dominus: non tu aedisicabis mihi domum ad inhabitan­dum: sed erit, cum impleti fucrint dies tui, & dormieris cum patribus tuis, suscita­bo semen tuum post te, qui erit de utero tuo; & parabo regnum ejus; hic aedificabit mihi1 domumn in nomine meo, & erigam thronum ejus in secula, & ego ero ei in patrem,
    ver. 16.
    & ipse erit mihi in filium; & fidem consequetur domus ejus, & regnum ejus usque in secula in conspectu meo.
    Mat. 24. 2.
    Item in Evangelio Dominus dicit: Non relinque­tur in templo lapis super lapidem qui non dissolvaturo.
    Jo. 2. 19.
    Et, post triduum aliud ex­citabitur sine manibus.
    Mar. 14. 58.
  • XVI. Apud Esaiam:
    Quod sacri­ficium vetus evacuare­tur, & no­vum celebra­retur.
    p Quo mihiq multitudinem sacrificiorum vestrorum dicit Dominus?
    Isai. 1. 11.
    Plenus sum;2 holocaustomata arietum, & pinguamina agnorum, & san­guinem taurorum & hircorum nolo. Quis enim exquisivit ista de manibus vestris? Item in Psalmo quadragesimo nono:
    Ps. 49. 14.
    Non edam carnes taurorum, aut sanguinem hir­corum bibam. Sacrifica Deo sacrificium laudis, & redde altissimo vota tua: Invoca me in dier pressurae,
    ver. 24.
    & cruams te, & clarificabist me. Item in Psalmo eodem: Sacrificium laudis clarificabit me, illic via est in qua ostendam illi salutare Deiu. Item Psalmo quartow:
    Ps. 4. 6.
    Sacrificate sacrificium justitiae, & sperate in Dominum. Item apud Malachiam:
    Mal. 1. 10.
    3 Non est mihi voluntasx circa vos, dicit Dominus, & sa­crificium [Page 20] acceptuma non habebo ex manibus vestris. Quoniam à solis ortu & usque in occasum clarificatum est nomen meum apud gentes, & in omni loco odores incensi offerunturb nomini meo, & sacrificium mundum; quoniam magnum est nomen meum apud gentes, dicit Dominus.
  • XVII. In Psalmo 109.
    Quod sacer­dotium vetus cessaret, & novus sacer­dos veniret, qui in aeter­num futurus esset.
    1 Ante luciferumc genui te.
    Ps. 109. 4.
    Juravit Dominus & non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Item in Basileion primo Deus ad Heli sacerdotem:
    1. Reg. 2. 35.
    Et suscitabo mihi sacerdotem fidumd, qui omnia quae sunt in corde meo faciet; & aedificabo eie domum fidelem, & tran­sibit in conspectu Christorum meorum omnibus diebus; & erit, qui remanserit in do­mo tua, veniet adorare in obolo pecuniae & in pane uno.
  • XVIII. In Deuteron.
    Deu. 18. 18.
    Deus ad Moysen: & dixit Dominus ad me: Prophetam excitabo eis de fratribus eorum sicut te;
    Quod pro­pheta alius, sicut M [...]yses, promissus [...]it; scilicet qui testamentum novum da­ret, & qui magis audiri deberet.
    Et dabo verbum meum in ore ejus,
    Act. 3. 22. & 7. 37.
    & loque­tur ad eos ea quae praeoepero ei. Et quisquis non audierit quaecunque loquutusf fue­rit propheta ille in nomine meo, ego vindicabo.
    Joh. 5. 39.
    De quo & Christus in Evangelio cata Joannemg Scrutamini scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere; haech sunt quae testimonium perhibent de me, & non vultis venire ad me, ut vitam habeatis.
    ver. 45.
    Nolite putare quia ego vos accuso apud patrem; est qui vos accuset Moy­ses, in quemi vos speratis. Si enim credidissetis Moysi, crederetis & mihi; de me enim ille scripsit: Si autem illius scripturis non creditis, quo modo verbis meis cre­detis?
  • XIX. In Genesi:
    Gen. 25. 23.
    Et dixit dominusk Rebeccae: Duae gentes in utero tuo sunt, & duo populi de ventrel tuo dividentur;
    Quod duo populi prae­dicti sint major & minor, id est, vetus Ju­daeorum, & novus qui es­set ex nobis futurus.
    & populus populum superabit, & major serviet minori.
    Os. 2. 24.
    Item apud Osee: Vocabo non populum meum, populum meum; & non dilectam, dilectam.
    Os. 1. 10.
    Erit enim quo loco dicetur non populus meus, illo loco vo­cabuntur filii Dei vivi.
  • XX. Apud Esaiam: Jucundare sterilis quae non paris: erumpe, & exclama quae non parturis; quia multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum. Dixit enim Dominus: Dilata locum tabernaculi tui, & auleorum tuorum, & figen.
    Isai. 54. 1.
    Noli par­cere, longas fac mensuras tuas, & paloso tuos confirma.
    Quod Eccle­sia quae prius sterilis fue­rat, plures filios habitu­ra esset ex gentibus, quam quot synagoga an­tem ha­buisset.
    Adhuc in dexteram tuam & in sinistram extende, & semen tuum gentes possidebitp, & civitates desertas inha­bitabit. Noli timere quia revinces; neque reverearis, quia maledicta es; quoniam confusionem aeternam oblivisceris.
    Gal. 10. 15.
    Sic & Abrahae cum de ancilla natus esset prior fi­lius, Sarra sterilis diu mansit, & sero in senecta de pollicitatione peperit filium Isaac, qui fuit typus Christi.
    Gal. 4. 3.
    Sic & Jacob accepit uxores duas: majorem Liam, oculis in­firmioribus,
    Gen. 29. 23.
    inq typum synagogae; minorem speciosam Rachel in typum Ecclesiae, quae & sterilis diu mansit,
    Gen. 30. 22.
    & postea peperit filiumr Joseph, qui & ipse fuit typus Christi.
    1 Reg. 1. 2.
    Et in Basileion primo legitur, Helcanas habuisse uxores duas; Phenen­nam cum filiis, & Annam sterilem, ex qua nascitur Samuel, non secundum ordinem generandi, sed secundum Dei miserationem & promissionem, cum illa orasset in tem­plo, & natus Samuel typus fuit Christi.
    1 Reg. 2. 5.
    Item in Basileion primo: Sterilis septem pe­perit, & quae plurimos habebat filios infirmata est. Filii autemt sunt eoclesiae sep­tem.
    Apoc. 1. 4.
    Unde & Paulus septem ecclesiis scripsit; & Apocalypsis ecclesias septem ponit, ut servetur septenarius numerus: ut dies septem,
    Gen. 2. 2.
    quibus Deus mundum fecit:2 ut Angeli septem qui assistunt & conversantur ante faciem Dei, sicut Raphael angelus in [Page 21] Tobia dicit:
    Tob. 12. 15.
    & lucernaea septiformes in Tabernaculob martyrii: & oculi domini septem,
    Ex. 25. 31.
    qui mundum speculantur: & lapis cum oculis septem, ut Zacharias dicit: & spiritus septem,
    Zic. 3. 9.
    & candelabra in Apocalypsi septem: & columnae septem super quas aedificavit domum sapientia apud Salomonem.
    Apoc. 1. 21.
  • XXI. In Genesi:
    Prov. 9. 1.
    Et dixit dominus deus ad Abraham:
    Quod gentes magis in Christum crediturae es­sent.
    Exi de terra tua, & de cognatione tua,
    Gen. 12 1.
    & de domo patris tui, & vade in illam terram quam tibi ostendero; & faciam te in gentem magnam,
    Act. 7. 3.
    & benedicam te, & magnificabo nomen tuum & eris benedictus; & benedicam qui te benedixerit, & maledicam qui te maledixeritc; & benedicentur in te omnes tribusd terrae.
    Gen. 27. 27.
    De hoc ipso in Genesi; & benedixit Isaac Jacob.e Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, quem benedixit dominus: Et det tibi deus def rore coeli, & à fertilitate terrae multitudinem frumenti, & vini & olei; & servient tibi gentes, & adorabunt te principes, & eris Dominus fratrisg tui, & adorabunt te filii patris tui; & qui te maledixerit erit maledictus, & qui te benedi­xerit h benedictus.
    Gen. 48. 17.
    De hoc ipso in Genesi:i ut videt autem Joseph, quoniam su­perposuit k pater suus mamum dexteram super caput Ephraim, grave illi visum est; & apprehendit Joseph manum patris suil, auferre eam à capite Ephraim ad caput Manasse. Dixit autem Joseph ad patrem suum, Non sic pater, hic est primitivus m meus, superpone dexteram tuam super caput ejus: Ille autem noluit, & dixit, Scio fili, scio; & hic erit in populum, & hic exaltabitur, sed frater ejus junior ma­jor illon erit; & semen ejus erit in multitudinem gentium.
    Gen. 49. 8.
    Item in Genesi: Juda, te laudabunto fratres tui, manus superp dorsum inimicorum tuorum. Adorabunt filii patris tui, catulus leonis Juda, de frutice fili mi ascendisti, recubans obdormisti velut leo, & velut catulus leonis. Quis excitabit illum? Non deficiet princeps de Juda, & dux de femoribus ejus, quoad usque veniantq deposita illi; & ipse est r spes gentium. Deliganss ad vitem pullum suum, & ad helicemt pullum asinae suae: Lavabit in vino stolamu suam, & in sanguine uvae amictum suum.1 Formosi w oculi ejus à vino, & candidi dentes ejusx magis quam lac.
    Num. 23. 24.
    Inde in Numeris de populo nostro scriptum est: Ecce populus quasi populus leoninus exsurget. In Deuteronomio:
    Deut. 28. 24.
    eritis gentes in caput, incredulus autem populus in caudam. Item apud Hieremiam:
    Jer. 6. 17.
    Audite vocem tubae; & dixerunt, Non audiemus: propter hoc au­dient gentes, & qui pascent pecoray in eis.
    Ps. 17. 47.
    In Psalmo 17: Constitues me in caput gentium. Populus quem non cognovi, servivitz mihi, in auditu auris obedivit mi­hi.
    Jer. 1. 5.
    Deaa hoc ipso apud Hieremiam Dominus dicit: Priusquam te formarem in ute­ro, novi te; & priusquam exires de vulva, sanctificavi te, & prophetam in gentibus bb posui te.
    Isai. 55. 4.
    Item apud Esaiam: Eccecc testem illum nationibus manifestavi, prin­cipem & imperantem gentibus.
    Isai. 55. 5.
    Item apud eundem: Gentes quae non noverunt te; invocabunt te: & populi qui ignorabant te, ad te confugient. Item apud eun­dem: Gentes quae non noverunt te; invocabunt te: & populi qui ignorabant te, ad te confugient.
    Isai. 11. 10.
    Itemdd apud eundem: Et erit in illa die radix Jesse, qui surget im­perare ee omnibus gentibus; in illum gentes sperabunt, & erit requies ejus honor. Itemff apud eundem:
    Isai. 9. 1.
    Terra Zabulon & terra Neptalim via maris, &gg caeteri qui maritima inhabitatis,
    Mat. 4. 16.
    & trans Jordanem Galilaeahh gentium; populus ambulans in te­nebris, videteii lumen magnum:
    Isai. 45. 1.
    qui habitatis in regione umbrae mortis, lumen lucebit super vos. Itemkk apud eundem: Sic dicit dominus deus2 Christo meo Domino cujus tenui dexteram, ut exaudiant eum gentes; & fortitudinem regum [Page 22] disrumpama; aperiam ante ipsum portas, & civitates non claudentur.
    Isai. 45. 1.
    Item apud eundem: Venio colligere omnes gentes & linguas, & venient & videbunt claritatem meam;
    Isai. 66. 18.
    & dimittam super eos signum, & mittam ex eis conservatos in gentes quae lon­ge sunt, quae non audierunt nomen meum, neque viderunt gloriam meam; & nun­ciabunt claritatem meam in gentes. Item apud eundem: Et in omnibus his non sunt conversi;
    Isai. 5. 25.
    igitur extollet signum in gentes quae sunt longe,
    Isai. 52. 15.
    & attrahet illosb à sum­mo terrae. Item apud eundem: Quibus non est nunciatum de co,
    Isai. 65. 1.
    videbunt; & qui non audierunt, intelligent.
    Rom. 9. 14. & 10. 20.
    Item apud eundem: Manifestusc factus sum eis, qui me non quaeruntd; inventus sum ab eis, qui me non interrogabant. Dixi, ecce e sum, genti, quae non invocavitf nomen meum.
    Eph. 12. 13.
    De hoc ipso in Actibus Aposto­lorum Paulus:
    Act [...] 13. 46.
    Vobis primum oportuerat indicari verbum Dei: Sed quia expulistis il­lud, nec vos dignos vitae aeternae judicastis; ecce convertimus nos ad gentes. Sic enim dixit per scripturas Dominus: Ecce lucem posui te inter gentes, ita ut sis in salvatio­nemg usque ad fines terrae.
  • XXII. Apud Esaiam sic dicit Dominus:
    Quod pan [...]m & cal [...]c [...]m Christi, & omnem gra­tiam ejus, a­missuri essent Judaei, nos vero accep­turi; & quod Christiano­rum novum nomen bene­diceretur in terris.
    Ecce qui serviunt mihi,
    Isai. 65. 13.
    manducabunt; vos autem esurietis: ecceh qui mihi serviunt, jucundabuntur; vos autem confunde­mini. Vos interficiet Dominus: Eis autem qui serviunt mihi, nomen nominabitur i novum, quod benedicetur in terra.
    Isai. 5. 26.
    Item illic: Igitur extollet signumk in gen­tes quae sunt longe, & attrahet illosl à summo terrae. Et ecce cito leviterm ve­nient; non esurient, neque sitient. Item illic: Ecce itaque dominator Dominus Sa­baoth auferet à Juda,
    Isai. 3. 1.
    & ab Hierusalem, valentem & validum, valentiamn panis, & valentiam aquae. Item in Psalmo tricesimo tertio: Gustate & videte quoniam dul­cis o est Dominus: felix est vir qui sperat in eum.
    Ps. 33. 8.
    Timete Dominum Deum omnes fancti ejus; quoniam non est inopia eis qui eum metuunt. Divites eguerunt & esurie­runt: qui autem inquirunt Dominum, non indigebunt omni bono. Item in Evange­lio cata Joannem dominus dicit: Ego sum panis vitae: qui venit ad me, non esuriet; & qui in me crediderit, non sitiet unquam.
    Joh. 7. 35.
    Item illic ipse: Si quis sitit, veniat & bibat. Qui credit in me,
    Joh. 7. 37.
    sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vi­vae. Item illic ipse:
    Joh. 6. 54.
    Nisi ederitis carnem filii hominis, & biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
  • XXIII. In Evangelio Dominus dicit:
    Quod ad regnum coe­lorum magis gentes quam Judaei per­veniant.
    Multi venient ab oriente & occidente,
    Mat. 8. 11.
    & recumbent cum Abraham & Isaac & Jacob in regno coelorum. Filii autem regni exi­bunt in tenebras exteriores: illic erit ploratio & stridor dentium.
  • XXIV. Apud Esaiam Dominus dicit: Jam non laxabop peccata vestra.
    Isai. 1. 15.
    Cum extenderitis manusq, avertam faciem meamr à vobis: & si multiplicaveritis pre­ces,
    Quod solo hoc Judaei accipere ve­niam possint delictorum suorum, si sanguinem Christi occisi baptismo ejus ablu [...]rint; & in Eccle­siam ejus transeuntes, praeceptis e­jus obtempe­raeverint.
    non exaudiam vos: manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Lavamini, mundi estote, auferte nequitias ab animis vestris, à conspectu oculorum meorum; cessate à nequitiis vestris, discite bonum facere, exquirite judicium, conservate eum qui inju­riam patitur, judicate pupillo, & justificate viduam. Et venite disputemus, dicit Dominus; & si fuerint peccata vestra1 ut phoeniceums, ut nivem exalbabo; & si suerint quasi coccinumt, ut lanam inalbabo. Et si volueritis, & audieritisu me, bona terrae edetis. Si autem nolueritis, & non audieritis me, gladius vos consumetw. Os enim domini locu [...]um est istax.

LIBRI SECUNDI CAPITULA.

  • 1. Christum primogenitum esse; & ipsum esse sapientiam Dei, per quem omnia facta sint.
  • 2. Quod sapientia Dei Christusa: & de sacramento incarnationisb ejus, & pas­sionis, & calicis & altaris, & Apostolorum qui missi praedicaverunt.
  • 3. Quod Christus idem sit &c sermo Dei.
  • 4. Quod Christus idem sitd manus, & brachium Dei.
  • 5. Quod idem angelus, & Deus.e
  • 6. Quod Deus Christus.
  • 7. Quod Christus Deus venturus esset illuminator & salvator generis humani.
  • 8. Quodf cum à principio filius Dei fuisset, generari denuo haberet secundum Carnem.
  • 9. Quod hoc futurum esset signum nativitatis ejus, ut de virgine nasceretur homo & Deus, hominis & Dei filius.
  • 10. Quodg homo & Deus Christus, ex utroque genere concretus, ut mediator esseh inter nos & patrem posset.
  • 11. Quod de semine David secundum carnem nasci haberet.
  • 12. Quod in Bethleem nasceretur.
  • 13. Quod humilis in primo adventu suo veniret.
  • 14. Quod ipse sit justusi, quem Judaei occisuri essent.
  • 15. Quod ipsek sit ovis & agnus, qui occidi haberet: & de sacramento passio­nis.
  • 16. Quod idem & lapis dictus sit.
  • 17. Quod deinde idem lapis mons fieret, & impleret totam terram.
  • 18. Quod in novissimis temporibus idem mons manifestaretur, super quem gentes venirent, & in quem justi quique ascenderent.
  • 19. Quod ipse sit Sponsus, Ecclesiam habens sponsam, de qua filii spiritaliter nas­cerentur.
  • 20. Quod cruci illum fixuri essent Judaei.
  • 21. Quod in passione crucis & signo, virtus omnis sit & potestas.
  • 22. Quod in hoc signo crucis, salus sit omnibus qui in frontibus notentur.
  • 23. Quod medio die in passione ejus tenebrae futurae essent.
  • 24. Quod à morte non vinceretur, nec apud inferos remansurus esset.
  • 25. Quod ab inferis tertio die resurgeret.
  • 26. Quod cum resurrexisset, acciperet à patre omnem potestatem, & potestas ejus aeterna sit.
  • 27. Quod perveniri non possit ad Deum patrem, nisi per filium ejus Jesum Chri­stum.
  • 28. Quod ipse judex venturus sit.
  • 29. Quod ipse sit Rex in aeternum regnaturus.
  • 30. Quod ipse sit & judex & rex.

D. CAECILII CYPRIANI Testimoniorum Liber Secundusa ADVERSUS JUDAEOS AD QUIRINUM. CAPUT PRIMUM.

  • APud Solomonem in Paroemiis:
    Christum primogeni­tum esse, & ipsum esse sapientiam Dei, per quem omnia facta sint.
    1 Dominus condidit me initium viarum suarum in opera sua,
    Prov. 8. 22.
    ante seculum fundavit me. In principio, antequam terram face­ret, & antequam abyssos constitueret,b priusquam procederent fontes aqua­rum, antequam montes collocarentur, ante omnes colles genuit me Dominus. Fecit regionesc & inhabitabilia, & fines inhabitabiles sub coelo. Cum pararet coelum, aderam illi, & cum secerneret suam sedem. Cum super ventos validas faceret desuper nubes, & cum confirmatos ponebatd fontes sub coelo;
    Heb. 1. 2.
    quando fortia faciebat funda­menta terrae; eram penes illum disponens; ego eram, cui adgaudebat: quotidie autem jucundabar ante faciem ejus in omni tempore, cum laetaretur orbe perfecto.
    Eccle. 24 5.
    Item a­pud eundem in Ecclesiastico.2 Ego ex ore altissimi prodivi ante omnem creaturam. Ego in coelis feci ut oriretur lumen indeficiens, & nubilae texi omnem terram. Ego in altisf habitavi, & thronus meus in columna nubis. Gyrum coeli circuivig, & in profundum abyssi penetravi, & in fluctibus maris ambulavi, & in omni terra steti: & in omni populo, & in omni gente primatumh habui, & omnium excel­lentium & humilium cordai propria virtute calcavi. In me omnis spes vitae k & virtutis. Transite ad me omnes qui concupiscitis me. Item in Psalmo 88.
    Ps. 88. 27.
    Et ego primogenitum ponaml eum, altissimum apud reges terrae. In aeternum ser­vabo illi misericordiam meam, & testamentum meum fidele illi. Et ponam in secu­lum seculi semen ejusm. Si dereliquerint filii ejus legem meam, & in judiciis meis non ambulaverint; si justificationes meas profanaverint, & praecepta mea non observa­verint; visitabo in virga facinora eorum, & in flagellis delicta eorum. Misericor­diam autem meam non dispergam ab eis.
    Jo. 17. 3.
    Item in Evangelio cata Joannem Dominus dicit: Haec autem est vita aeterna, ut cognoscant te solum & verum Deum, & quem misisti Jesum Christum. Ego te clarificavin in terra: opuso perfeci quod dedisti mihi ut faciam. Et nunc tu clarifica mep apud te ipsum claritate, quam habui apud te prius quam mundus fieret.
    Coloss. [...] 15.
    Item Paulus ad Colossenses: Qui est imago Dei invisi­bilis, & primogenitus totius creaturae. Item illie: Primogenitus à mortuis, ut fieret in omnibus ipse primatum tenens. Item in Apocalypsi: ego sum [...] & [...],
    vers. 18.
    initium & finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vitaeq gratis.
    Apoc. 21. 6.
    Quod idem sit & sapientia & virtus Dei, Paulus ad Corinthios prima:
    1 Cor. 1. 22.
    Quoniam Judaei signa desiderantr, & Graeci sapientiams quaerunt: nos autem praedicamus Christum crucifixum; Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam: ipsis autem vocatis Judaeis & Graecis, Christum Dei virtutem & Dei sapientiam.
  • [Page 25]II. Apud Salomonem in Paroemiis:
    Prov. 9. 1.
    1 Sapientia aedificavit sibi domum, & subdidit b columnas septem. Mactavit suasc hostias, miscuit in craterad vinum suum,
    Quod sapi­entia Dei Christus, & de sacramen­toa incar­nationis e­jus, & pas­sionis, & ca­licis, & al­taris, & A­postolorum qui missi praedicave­runt.
    & paravit suam mensam, & misit servos suos convocans cum excelsa praedicatione ad cra­terem, dicens; Quis est insipiens? declinet ad me. Et egentibus sensu dixit: Veni­te, edite de meis panibus, & bibite vinum quod miscui vobis. Derelinquite stulti­tiam, & quaerite prudentiam, & corrigitee scientiam in intellectu.
  • III. In Psalmo 44.
    Ps. 44. 1.
    2 eructavit cor meum sermonem bonum, dico ego opera mca regi.
    Ps. 32. 6.
    Item in Psalmo 32. Sermonef Dei coeli firmati sunt, & spiritu oris ejus om­nis virtus eorum.
    Isai. 10. 23.
    Item apud Esaiam; Verbum consummans & brevians in justitia: quoniam sermonem breviatum faciet Deus in toto orbe terrae.
    Ps. 106. 20.
    Item in Psalmo 106. Misit sermonem suumg & curavit illos.
    Joh 1. 1.
    Item in Evangelio cata Joannem: In prin­cipio erat sermoh, & sermo erat apud Deum, & Deus erat sermo. Hici erat in principio apud Deum: omnia per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil, quod factum est.
    Quod Chri­stus idem sit sermo Dei.
    In illo vita eratk, & vita erat lux hominum; & lux lucet in tenebris, &l tenebrae illam non comprehenderunt.
    Apoc. 19. 11.
    Item in Apocalypsi: & vidi coelum a­pertum, & ecce equus albus: & qui sedebat super eum, vocabatur fidelis & verus, aequumm justumque judicans, & praeliabaturn; eratque coopertus vesteo consper­sa sanguine, & dicitur nomen ejus Sermo Dei.
  • IV. Apud Esaiam:
    Isai. 59. 1.
    Numquid non valet manus Dei ut salvos faciat? aut gravavit aurem ut non exaudiat?
    Quod Chri­stus idem manus & brachiun [...] Dei sit.
    Sed peccata vestrap inter vos & Deum separant, & propter peccataq vestra avertit faciem suam à vobis ne misereatur; manusr enim vestrae in­quinatae sunt sanguine, & digiti vestri in peccatis. Labia autem vestra locuta sunt fa­cinus, & lingua vestra injustitiam meditaturs. Nemo loquitur vera, neque est ju­dicium verum.
    Isai. 53. 1.
    Fiduntt in vanis, & loquuntur inania, qui parturiuntu dolorem, & pariunt facinus.
    Jo 12. 38.
    Item illic: Domine quis credidit auditui nostro? & brachium Dei cui revelatum est?
    Rom. 10. 18.
    Item apud eundem sic dicit dominus: Coelum mihi Thronus, & terra suppedaneumw pedum meorum.
    Isai 66. 1.
    Quam mihi sedemx aedificabitis? aut quis locus ad requiem mihi?
    Act. 7. 49.
    omnia enim ista fecit manus mea. Item apud cundem: Do­mine Deus,
    Is. 26. 11.
    3 altum est brachium tuum, & non sciebanty: cum cognoverint au­tem, confundentur.
    Isai. 52. 10.
    Item apud eundem: Revelavit Dominus brachium suum, il­lum sanctum, in conspectu omnium gentium; videbunt omnes gentes, ipsa suprema terrae, salutemz à Deo.
    Isai. 41. 15.
    Item illic: Ecce feci te sicut rotas vehiculi triturantis no­vas 4 in serrasaa formatas; & triturabis montes, & extenuabis colles, & sicut lanu­ginem [Page 26] pones & ventilabis, & ventus occupabit illos & procella disperget: tu autem jocundaberis in sanctis Israël, & exultabunt inopes & egeni; quaerent enim aquam & non erit, lingua enim eorum à siti siccabit: ego Dominus Deus, ego exaudiam Deus Israël, & non derelinquam eos; sed aperiam inter montes flumina & in mediis campis fontes, faciam desertam in nemora aquosa, & sitientem terram in aquaeductus; ponam in inaquosam terram, cedrum & buxum & myrtuma & cupressum & populum; ut videant & cognoscant & sciant & credant simul, quia manus Domini fecit ista, & san­ctus Israël ostendit.
  • V.
    Quod idem Angelus & Deus Chri­stas.
    In Genesi ad Abraham: Et1 vocavit eum Angelus Domini de coelo,
    Gen. 22. 11.
    & dixit illi: Abraham, Abraham. Ille autem dixit: Ecce ego. Et dixit: Noli imponere manum tuam super puerum, neque feceris illi quidquam. Nunc enim cognovi quo­niam times Deum tuumb, & non pepercisti filio tuo dilectissimoc, propter me. Item illic ad Jacob:
    Gen. 31. 13.
    Et dixit mihi Angelus Domini in somnis: Ego sum Deus quem vidisti in loco Dei, ubid unxisti mihi titulum lapideum, & vovisti mihi votum. Item in Exodo: Deus autem praeibat eos,
    Exo. 13. 21.
    die quidem per columnam nubis, ostende­re e illis iter;
    Exo. 14. 19.
    noctu autem in columna ignis. Et postea illic: Promovit autem An­gelus Dei,
    Exo. 23. 20.
    qui praecedebat exercitum filiorum Israël. Item illic. Ecce ego praemitto Angelum meum ante faciem tuam ad custodiendum te in itinere,
    1 Cor. 10. 9.
    ut te inducat in ter­ram f quam tibi praeparavi.
    Joh. 5. 43.
    Observa eumg & obaudi cum, & ne fueris inobau­diens ei, &2 non deerit tibi, nomen enim meum in illo est. Unde ipse in Evange­lio dicit. Ego veni in nomine patris mei, & non recepistis me: cum alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Item in Psalmo 117.
    Ps. 117. 24.
    Benedictus est qui venit in no­mine Domini. Item in Malachiah: Testamentum meum fuit cum Levi vitae & pa­cis,
    Mal. 2. 5.
    & dedii illi timorem ut timeret me, à facie nominis mei proficisci illum. Lex veritatis fuit in ore ejusk, injustitia non est inventa in labiis ejus. In pacel linguae corrigens, ambulavit nobiscum; & multos avertit ab injustitia. Quoniam labia facer­dotis servabunt scientiam, & legem exquirent ab ore ejus, quoniam Angelusm om­nipotentis est.
  • VI.
    Quod Deus Christus.
    In Genesi: Dixit autem Deus ad Jacob:
    Gen. 35. 1.
    exsurge & ascenden in locum Be­thel, & habita illic, & fac illic altare3 illi Deo qui tibi apparuit cum fugeres à facie Esau fratris tui. Item apud Esaiam: Sic dicit dominus Deus Sabaoth:
    Isai. 45. 14.
    Fatigata est AEgyptus, & negotiatio AEthiopum, & Sabaim viri alti ad te transgredientur, & tui crunt servi, & posto te ambulabunt vincti compedibus; & adorabunt te & in te precabuntur; quoniam in te Deus est, & non estp Deus alius praeter te. Tu enim es Deus, & non sciebamus, Deus Israël salvator. Confundentur & reverebuntur om­nes qui adversantur tibi,
    Isai. 40. 3.
    & cadent in confusionemq. Item apud eundem: Vox cla­mantis in desertor: parate viam Dominis,
    Mat. 3. 3.
    rectas facite semitas Dei nostri.t 4 Om­nis rivus implebitur, & omnis mons & collis humiliabitur; & erunt omnia tortuosa u in directum, & aspera in campumw, & videbitur claritasx Domini, & vide­bit omnis caro salutare Dei,
    Baru. 3. 35.
    quoniam Dominus locutus est. Item apud Hieremiam, hic Deusy noster & non deputabiturz alius absque illo; qui invenit omnem viam prudentiae, & dedit eam Jacobaa puero suo, & Israël dilecto sibi: post haec in ter­ris visus est,
    Zach. 10. 12.
    & cum hominibus conversatus est. Item apud Zachariam Deus dicit: Et transibunt per mare angustum, & percutient in mari fluctus, & arefacientbb om­nes altitudines fluminum: & confundeturcc omnis injuria Assyriorum, & sceptrum [Page 27] AEgypti auferetura, & confortabo eos in Domino Deo ipsorum, & in1 nomine ejus gloriabuntur,
    Hos. 11. 9.
    dicit Dominus. Item apud Osee dicit dominus: Non faciam juxta iram indignationis meae, non sinam deleri Ephraim: quoniam Deus ego sum, & non homo in teb sanctus, & non introiboc in civitatem, post Deum ibo. Item in Psalmo 44.
    Ps. 44. 8.
    Thronus tuus Deus in secula seculorum; virga aequitatis, virga regni tui. Dilexisti justitiam & odistid iniquitateme;
    Heb. 1. 8.
    propterea unxit te Deus Deus tuus, oleo exultationisf super participes tuos.
    Ps. 45. [...]0.
    Item in Psalmo 45. Vacate & cognoscite, quoniam ego sum Deus. Exaltabor in gentibus, & exaltabor in terra. Item in Psal­mo.
    Ps. 81. 5.
    81. Non cognoveruntg neque intellexerunt, in umbra deambulabunth Item in Psalmo
    Ps. 67. 4.
    67. Cantate Deo, psallite nomini ejus, viam facite ei qui ascendit in occa­sum,
    Joh. 1. 1.
    Deus nomen illii Item in Evangelio cata Joannem: In principio eratk sermo, & sermo erat apud Deum,
    Joh. 20. 27.
    & Deus erat sermo. Item in eodem dominus ad Tho­mam: Injice huc digitum tuum, & vide manus meas, & noli esse incredulus, sed fi­delis: Respondit Thomas & dixit illi: dominus meus & Deus meus. Dicit illi Je­sus, quia vidistil me, credidisti: Felices qui non viderunt & crediderunt. Item Paulus ad Romanos:
    Rom. 9. 3.
    Optabam ego ipse anathema esse à Christo pro fratribus cognatis­que m meis secundum carnem; qui sunt Israelitae, quorum adoptio & claritas, & testamentum, & legis constitutio, & famulatus, & promissiones; quorum patresn, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia2 Deus benedictus in secu­la. Item in Apocalypsi:
    Apoc. 21. 6.
    Ego sumo, [...], & [...], initium & finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vitaep gratis: qui viceritq 3 possidebit ea, & eorum haereditatem: & ero ejus Deus, & ille erit mihi filius. Item in Psalmo
    Ps. 81. 1.
    81. Deus stetit in synagoga deorum,
    ver. 6.
    in medio autem deos discernens. Et iterum illic: Ego dixi dii estis, & fi­lii altissimi omnes: vos autem sicut homines moriemini. Quod si justi qui fuerint & praeceptis divinis obtemperaverint, dii dici possunt: quanto magis Christus Deus r dei filius?
    Joh. 10. 34.
    Sic ipses in Evangelio dicit cata Joannem: Nonne scriptum est in le­ge, quoniam ego dixi dii estis? Si illos dixit deost ad quos sermo Dei factus est, & non potest solvi scriptura; quem pater sanctificavit & misit in seculum, vos dicitis, quoniam blasphemasu, quia dixi filius Dei sum? Quodw si non facio facta patris, nolite mihi crederex; quod si facio, & mihi non vultis credere, factis credite; & cognoscite,
    Math. 1. 23.
    quoniam in me est pater, & ego in illo. Item in Evangelio cata Mat­thaeum. Et vocabitis nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, nobiscum Deus.
  • VII.
    Isai. 35. 3.
    Apud Esaiam: Confortamini manus resolutae,
    Quod Chri­stus Deus venturus es­set illumina­tor & sal­vator gene­ris humani.
    & genua debilia exhortami­ni y: Qui estis pusillanimiz, nolite metuere. Deus noster judicium retribuet, ip­se veniet & salvos faciet nos. Tunc aperientur oculi caecorum, & aures surdorum au­dient. Tunc saliet claudus sicut cervus, & plana erit lingua mutorum: quia rupta est in deserto aqua,
    Isai. 63. 9.
    & rivus in terra sitienti. Item illic:4 Non senior nequeaa ange­lus, sed ipse dominus liberabit illos; quia diligetbb eos & parcet eis, & ipse redi­met eos.
    Isai. 42. 6.
    Item illic: ego dominus Deus vocavi te in justitia, ut teneam manum tuam, & confortabo te; & dedi te in testamentum generis mei, in lumen gentium, aperire oculos caecorum, producere àcc vinculis vinctos, & de domo carceris sedentes in tenebris. Ego Dominus Deusdd hoc mihi nomen est: claritatem meam alii non dabo, neque virtutes meas sculptilibus.
    Ps. 24. 4.
    Item in Psalmo 24. Vias tuas Domine osten­de ee mihi, & semitas tuas edoce me, & deduc me ad veritatem tuam, & doce me: quoniam tu es Deus salvator meus.
    Joh. 8. 12.
    Unde in Evangelio cata Joannem Dominus dicit: [Page 28] Ego suma lumen mundi: qui me secutus fuerit, non ambulabit in tenebris, sed ha­bebit lumen vitae. Item cata Matthaeum: Gabriel angelus ad Joseph: Joseph fili Da­vid,
    Mat. 1. 20.
    ne metuerisb assumere Mariamc uxorem tuam. Quod enim ex illa natum fuerit, de spiritu sancto est. Pariet autem filium, & vocabis nomen ejus Jesum. Hic enim salvum faciet populum suum à peccatis eorum.
    Luc. 1. 67.
    Item cata Lucam: Et Zacharias impletus est Spiritu sancto, & prophetavit dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, qui prospexitd redemtionem populo suo, & excitavite nobis cornu salutis in domo David pueri sui. Item illic: Angelus ad pastores: ne timueritis:
    Luc. 2. 10.
    ecce enim adnuncio vobis, quoniam natus est vobis hodie salvator, qui est Jesus Christus in civitate Da­vid.
  • VIII.
    Quod cum à principio fi­lius Dei fu­isset, genera­ri denuo ha­beret secun­dum car­nem.
    In Psalmo 2. Dominus dixit ad me, filius meus es tu, ego hodie genuif te.
    Ps. 2. 7.
    Postulag à me, & dabo tibi gentes haereditatem tuam,
    Act. 13. 33.
    & possessionem tuam termi­nos terrae. Item in Evangelio cata Lucam; & factum est,
    Luc. 1. 41.
    h ut audivit salutationem Mariae Elisabet, exultavit infans in utero ejus; & impleta est Spiritu sancto, & excla­mavit voce magna, & dixit: Benedicta tu inter mulieres, & benedictus fructus ven­tris tui. Et unde hoc mihi contingit ut veniat materi Domini mei ad me? Item Paulus ad Galatas: At ubi advenit impletiok temporis,
    Gal. 4. 4.
    misit Deus filium suum na­tum de mulierel Item in epistola Joannis: Omnis spiritus,
    1 Joh. 4. 2.
    qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, de Deo est: qui autem negat in carne venisse, de Deo non estm, sed est de antichristi spiritu.
  • IX.
    Quod hoc futurum es­set signum nativitatis ejus [...] ut de virgine nas­ceretur ho­mo & Deus, homi­nis & Dei fi [...]us.
    Apud Esaiam: Et adjecit Dominus loqui ad Achaz,
    Isa. 7. 10.
    n dicens: Pete tibi sig­num à Domino Deo tuo in altitudinemo sursum, & in altitudinem deorsum. Et di­xit Achaz: Non petam, & non tentabo dominum Deum meum. Et dixit: Audite itaque Domus Davidp; Non pusillumq vobis certamen cum hominibus quoniam Deus1 praestat agonem. Propter hoc dabit Deus ipse vobis signum: ecce virgo in u­tero accipiet, & pariet filium, & vocabitisr nomen ejus Emmanuel. Butyrum & mel manducabits; priusquam2 cognoscat ut praeferat mala, commutabitt bonum. Hoc semen praedixerat Deus de muliere procedere,
    Gen. 3. 14.
    quod calcaret caput diaboli; in Genesi. Tunc dixit Deus ad serpentem: Quia tu hoc fecisti, maledictus tu ab omni u genere bestiarum terrae. Pectore tuo & ventre repes, & erit tibi terra cibus in om­nibus diebus vitae tuae. Et ponam inimicitiam inter te & mulierem, & inter semen w ejus:3 ipsex tuum observabit caput, & tu observabis calcaneum ejus.
  • X.
    Quod & ho­mo & Deus Christus, ex utroque ge­nere co [...]cre­ [...]us, ut me­diator esse inter nos & Pat [...]em pos­set.
    Apud Hieremiamy,4 & homo est, & quis cognoscet eum?
    Hierem. 17. 9.
    Item in Nume­ris: Orietur stella ex Jacob, & exsurget homo ex Israel. Item illic:5 Procedet ho­mo de semine ejus, & dominabitur multarum gentium,
    Num. 24. 7.
    & exaltabiturz Gog reg­num ipsius, & augebitur regnum ejus, & Deus eduxit eum ex AEgyptoaa quasi claritas unicornisbb ei, & edet gentescc inimicorum suorum, & crassitudines illo­rum [Page 29] emedullabit, & ballistis suis configeta inimicum: Recumbensb requi [...] vit qua­si leo, & quasi catulus lconis: quis suscitabit cum? qui benedicuntc te, benedicti sunt; & qui maledicunt te, maledicti sunt. Item apud Esaiam: Spiritus Domini su­per me, propter quod unxitd me, bene nunciare pauperibus misit me; curare e contribulatos corde,
    Isa 61. 1.
    praedicare captivis remissionem, & caecis visumf, vocare an­num Domini acceptabilem, & diem retributionis. Unde in Evangelio Gabrielg ad Mariam: Et respondens angelus dixit adh illam: Spiritus Sanctus superveniet in te, & virtus altissimi obumbrabit tei: quapropterk qui nascetur ex te sanctus,
    Luc. 1. 35.
    voca­bitur filius Dei.
    1 Cor. 15. 47.
    Item in epistola Pauli ad Corinthios priore: Primus homo de terrae limo, secundus homo del coelo. Qualis ille de limo, tales & qui de limo: & qua­lis coelestis, tales & coelestes: quomodo portavimus imaginem ejus qui de limo est, portemus & imaginem ejus qui de coelo est.
  • XI. In Basileion 2. Et fuit verbum Domini ad Nathan dicens;
    Quod de se­mine David secundum carnem nas­ci hab [...]rel.
    Vade & dic servo meo David;
    1. Paralip. 17. 4. & 11.
    Haec dicit Dominus; Non tu aedificabis mihi domum ad inhabitandum: sed erit, cum impleti fuerint dies tui, & dormieris cum patribus tuis, suscitabo se­men tuum post te, qui erit de utero tuo, & parabo regnum ejus. Hic aedificabit mi­hi domumm in nomine meo, & erigam thronum ejus usque in seculum. Et ego ero ei in patrem, & ipse erit mihi in filium;1 & fidem consequetur domus ejus, & regnum ejus usque in seculum in conspectu meo. Item apud Esaiam: Et exibitn vir­ga de radice Jesse,
    Isa. 11. 1.
    & flos de radice ejus ascendeto: & requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae & intellectus, spiritus consilii & fortitudinis, spiritus scien­tiae & pietatis, & implebit eum spiritus timoris Dominip. Item in Psalmo 131. Ju­ravit Deus ipsi David veritatem,
    Ps. 131. 11.
    & non reprobavitq eam, de fructu ventris tui po­nam super thronum tuumr: Item in Evangelio cata Lucam: Et dixit Angelus ad illam: Ne timeas Maria,
    Luc. 1. 30.
    invenisti enim gratiam ante Deum: Ecce concipies in ute­ros, & paries filium, & vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, & filius al­tissimi vocabitur: Et dabit illi Dominus Deus thronum David patris sui, & regnabit t super domum Jacob in seculau & regni ejus non erit sinis.
    Apoc. 5. 1.
    Item in Apocalypsi: Et vidi librum in dextera Dei sedentis super thronum, scriptum intus & retrow, signatum signisx septem; & vidi angelum fortem praedicantem voce magna: Quis dignus est accipere librum, & aperire signa ejus? Nec quisquam poterat neque in coe­lo, neque super terramy, neque sub terraz aperire librum, sed neque perspicere eum. Et ego flebam multum, quod nemo dignusaa repertus esset qui aperiret li­brum, aut videret illum. Et unus ex senioribus dixit mihi: Ne fleveris, ecce vi­cit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, &bb solvere septem signa ejus.
  • XII.
    Mich. 5. 2.
    Apud Micheam: Et tu Bethleem domuscc Ephrata2 non exigua es,
    Quod in Bethleem nasceretur.
    ut constituaris in millibus Juda: ex te mihi procedet, utdd sit princeps apud Israel, & processionesee ejus à principio à diebus seculi.
    Mat. 2. 1.
    Item in Evangelio: & cum Jesus na­tus esset in Bethleem Judae, inff diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente vene­runt gg Hierosolymam dicentes: ubi est qui natus est rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in oriente, &hh venimus adorare illum.
  • XIII.
    Isa. 53. 1.
    Apud Esaiam: Domine quis credidit auditui nostro,
    Quod humi­lis in prima adventu su [...] venires.
    & brachium Domini ii cui revelatum est? Annunciavimus coram ipso sicut pueri,
    JO. 12. 38.
    sicut radix in terra si­tienti.
    Ro. 10. 16.
    Non est figura ejus neque claritas: & vidimus illum, & non habuit figuram neque speciem; sed figura ejus sine honore, & deficiens praeter caeteros homines. Ho­mo in plaga positus, & sciens ferre imbecillitatemkk: quia aversall est facies e­jus, inhonoratus est, & non est computatusmm. Hic peccata nostra portatnn, & pro nobis dolet,oo & nos putavimuspp illum esse in dolore, & in plaga, & in ve­xatione: ipse autem vulneratus est propter facinora nostra, & infirmatus est propter [Page 30] peccata nostra. Doctrina pacis nostrae super illum, & livorea ejus sanati sumus. Omnes, sicut oves, erravimus, homo à via sua erravit. Et Deus tradidit illum pro peccatis nostris,
    Isa 50. 6.
    & ipse propterea quod vexatus est, non aperuit os suum. Item apud eundem.
    Mat. 27. 30.
    Non sum contumax, neque contradico; dorsum meum posui ad flagella, & maxillas meas ad palmas, faciem autem meamb non averti à foeditate sputorum, & fuit Deusc auxiliator meus.
    Ps. 50. 5.
    Item apud cundem: Non clamabit, neque audiet quisd in plateis vocem ejus:
    Isa. 42. 3.
    arundinem quassatam non confringet, & linum fumi­gans non extinguet,
    Mat. 12. 19.
    sed in veritatee proferet judicium. Fulgebit & non quassabi­tur quoadusque ponatf in terra judicium: & in nomine ejus gentes credent. Item in Psalmo 21.
    Ps. 21. 6.
    Ego autem sum vermis & non homo, maledictumg hominis & abje­ctio h populi. Omnes qui me videbant, despiciebanti me: & locuti sunt in labiis k & moverunt caput.
    Ps. 21. 16.
    Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quo­niam vult eum:
    Jo. 19. 28.
    Item illic: Aruit velutl testa virtus mea, & lingua meam adglu­tinata est faucibus meis.
    Zach. 3. 1.
    Item apud Zachariam. Et ostendit mihi Dominus1 Jesum sa­cerdotem illum magnum. stantem ante faciem angeli Domini, & diabolus stabat ad dexteram ejus adversari ei.n Et Jesus erat indutus vestimentao sordida, & stabat p ante faciem ipsius angeli, & respondit, & ait ad eos qui stabant ante faciem ejus, dicens: Auferteq vestimenta sordida ab eo, & dixit ad eum: Ecce abstuli iniquita­tes tuas. Et induite eum poderemr, & imponite cidarim mundam super caput ejus. Item Paulus ad Philippenses. Qui in figura Dei constitutus,
    Phil. 2. 6.
    non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivits formam, servi accipiens, in similitudinem hominumt factus, & habitu inventus ut homou humiliavit se, fa­ctus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod & Deus exal­tavit illum, & donavit illi nomen quod estw super omne nomen, ut in nomine Jesu omnex genu flectatur caelestium, terrestrium, & infernorum; & omnis lingua con­fiteatur; quia Dominus Jesus Christus in gloriay est Dei patris.
  • XIV. In sapientia Solomonis:
    Sap. 2. 12.
    Circumveniamus justum, quoniam insuavisz est nobis;
    Quod ipse sit justus, quem Ju­daeioccisuri [...]ssent.
    & contrarius est operibus nostris, & exprobrataa nobis peccata legis. Pro­mittit scientiam Dei se habere, & filium Dei se nominat. Factus est nobis in tradu­ctione bb cogitationum nostrarum, gravis est nobis etiam ad videndum: quoniam dis­similis est aliis vita illius, & mutatae sunt viae illius. Tanquam nugacescc aestimati sumus ab illo, & continet se à viis nostris quasi ab immunditiis, & praefert novissima justorum, & gloriatur patremdd se habere Deum. Videamus ergo si sermones illius veri sunt, & tentemus quae ventura sunt illi. Contumelia & tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiamee illius, & probemus patientiam illius. Morte turpis­sima condemnemus eum. Haec cogitaverunt, & erraverunt: excaecavit enim illos ma­litia ipsorum,
    Isa. 57. 1.
    & nescierunt sacramenta Dei. Item apud Esaiam; Videte quo modo 2 justus perit, & nemo intelligit; & viri justi tolluntur, & nemo recognoscit. A fa­cie enim injustitiae sublatus est justus, & erit in paceff sepultura ejus. De hoc ipso in Exodo ante praedictum. Innocentem & justum non occides.
    Exod. 23. 7.
    Item in Evangelio: Judas poenitentiagg ductus,
    Mat. 27. 3.
    sacerdotibus & senioribus dixit: Peccavi tradens sangui­nem justum.
  • XV.
    Quod ipse dictus sit ovis & ag­nus qui oc­cidi habe­ret, & de sucramento passionis.
    Apud Esaiam:
    Isai. 53. 7.
    Sicut ovis ad victimam ductus est, & sicut agnus coram ton­dente hh se sine voce, sic non aperuit os suum: in humilitate judicium ejus sublatum est; nativitatemii ejus quis enarrabit? Quoniam auferetur à terra vita ejus, à facino­ribus populi mei adductus est ad mortem, & dabo malos pro sepultura ejus, &kk ip­sos divites pro morte ejus: quia facinus non fecit, nequell insidias ore suo. Propte­rea ipse consequeturmm multos, & fortium dividet spolia: propterea quod tradita est ad mortem anima ejus, & inter facinorosos deputatus est. Et ipse peccata multo­rum [Page 31] pertulit,
    Jer. 11. 18.
    & propter facinora illorum traditus est. Item apud Hieremiam: Do­mine significaa mihi & cognoscam, tunc vidi meditationesb corum. Ego sicut agnus sine malitia perductus sum ad victimam; in me cogitaverunt cogitatum dicen­tes: 1 Venite mittamus lignum in panemc ejus, & eradamusd à terra vitam ejus, & nomen ejus non erit in memoriae amplius.
    Exo. 12. 3.
    Item in Exodof Deus ad Moysen: Accipiant sibi singuli ovem per domos tribuumg, ovem sine vitio, perfectum, mas­culum, anniculumh erit vobis. Ab agnis & ab hoedis accipietis, & occident illum omne vulgusi synagogae filiorum Israel ad vesperam; & accipientk de sanguine ejus, & ponent super duos postes, & super limen in domibus, in quibus euml e­dent in ipsis: & edent carnes ipsa nocte assatas igni, & azyma cum picridibusm e­dent. Non edetis de eis crudam, neque coctam in aqua, nisi assatam igni, caput cum pedibusn & interaneis; nihil derelinquetiso ex eis in mane, & osp non confrin­getis ex eo. Quae autem relicta fuerint de eo usque in mane, igni crementur. Sic autem comedetis eum:q Lumbi vestri praecincti, & caligaer vestrae in pedibus ve­stris, & baculas vestra in manibus vestris, & edetis eum festinanter, pascha est t enim Domini.
    Apoc. 5. 6.
    Item in Apocalypsi: Et vidi in medio throniu & quatuor anima­lium, & in medio seniorum agnum stantem quasi occisum, habentem cornua septem [...] & oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi per orbem terrae. Et venit, & accepit librum de dexteraw Dei sedentis in throno: Et eum accepisset librum, qua­tuor animalia, & viginti quatuor seniores prostraverunt se ante agnum, habentes sin­guli citharas,x & pateras aureas plenas odoramentis supplicationum quae sunt oratio­nes sanctorum, & cantaverunt canticum novum dicentes: Dignus es Domine accipere librum & aperire signay ejus, quoniam occisus es, & redemistiz nos sanguine tuo, ex omni tribu, & lingua, & populo, & natione: & fecisti nos regnum Deo nostro, sacerdotesque fecisti. Et regnabunt super terram. Item in Evangelio; Altera die vi­det aa Joannes Jesum venientem ad se,
    Joh. 1. 29.
    & ait: Ecce agnus Deibb: & ecce qui au­fert peccata mundi.
  • XVI.
    Isa. 28. 16.
    Apud Esaiam sic dicit Dominus: Ecce ego immittocc in fundamenta Sion lapidem pretiosum,
    Quod idem & lapis di­ctus sit.
    electumdd, summum, angularem, honoratum; & qui credi­derit in eum, non confundetur.
    Ps. 117. 21.
    Item in Psalmo 117. Lapis quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factusee est iste, & est ad­mirabilis in oculis nostris. Iste est diesff quem fecit Dominus, exultemus & ju­cundemur gg in eo. O Domine salvahh igitur; O Domine dirige igitur: bene­dictus est qui venit in nomine Domini.
    Zach. 3. 8.
    Item apud Zachariam: Ecce ego adduco pue­rum meum, Oriensii nomen est ei: quoniam lapis quem dedi ante faciem Jesu, su­per lapidem ipsum unum septem oculi sunt.
    Deut. 27. 8.
    Item in Deuteronomio. Et scribes kk super lapidem omnem legem hanc, manifeste nimis. Item apud Jesum Nave: 2 & accepit lapidem magnum,
    Jos. 24. 26.
    & statuit eum illic contra Dominum, & ait Jesus ad populum: ecce lapis iste erit in testimonium, quiall iste audivit omnia quae dicta sunt à Domino, quanta locutus estmm ad vos hodie, & erit ipse vobis in testimo­nium in novissimo dierum, quando recesseritis à Deo vestro. Item in Actibus Aposto­lorum Petrus:
    Act. 4. 8.
    Principes populi & senioresnn Israël audite;3 ecce nos hodie inter­rogamur à vobis super benefactooo hominis infirmi in quo iste salvatus est. Sit vo­bis [Page 32] omnibus notum, & omni populo Israël; quia in nomine Jesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavita à mortuis, in illo iste in conspectu vestro sanus adstatb, in alio autem nullo. Hic est lapis, qui contemtus est à vobis aedificantibusc qui factus est in caput anguli. Non est enim nomen aliud sub coelo datum hominibus,
    Gen. 28. 11,
    in quo oportet salvari nos. Hic est lapis in Genesi, quem ponit Jacob ad caput suum, quia caput viri Christus; & dormiens videt scalam ad coelum pertingentem, in qua constitutus erat Dominus, & angeli ascendebant; quem lapi­dem consecravit & unxit,
    Exo. 17. 12 [...]
    sacramentod unctionis Christum significans. Hic est la­pis in Exodo, super quem sedit Moyses in cacumine collise, quando Jesus Nave contra Amalechf dimicavit, & sacramento lapidis, & stabilitate sessionis Amalech su­peratus est ab Jesu,
    1 Reg. 6. 15.
    id est, diabolus à Christo victus est. Hic est lapis magnus in Ba­sileion primo, super quem posita est arca testamenti, quandog eam ab Allophylis re­missam & redditam in plaustro boves reportaverunt.
    1 Reg. 17. 49.
    Item hic est lapis in Basileion primo, quo David frontem Goliae percussit & occidit; significans diabolum & servos ejus inde prosterni, victos scilicet, eah capitis parte, quam signatam non habenti
    1 Reg. 7. 12.
    . & vivimus. Hic est lapis, quem cum alienige­nas Israël vicisset; statuit Samuel, & appellavit nomen ejus Abenezer, id est, lapis auxiliatork.
  • XVII.
    Quod de in­deidem lapis m [...]ns fieret, & impleret totam ter­ram.
    Apud Danielem:
    Dan. 2. 31.
    & ecce imago nimis magna, & contemplatio ejus imagi­nis metuenda & elata stabat contra te; cujus caput fuit ex auro bono, pectus & brachia ejus argentea, venter & femora aerea, pedes autem ex parte quidem ferrei, ex parte autem fictiles; quoadusque abscissus est lapis de monte sine manibus concidentium, & percussit imaginem super pedes ferreos & fictiles, & comminuit eos minutatim, & fra­ctum l est simul ferrum & testa, & aeramentum & argentum & aurum: & facta sunt minuta quasi palca, aut pulvis in area aestate, & ventilavit illa ventus, ita ut nihil m remanserit ex illis: & lapis qui percussit imaginem, factus est mons magnus, & implevit totam terram.
  • XVIII.
    Quod in no­vissimis temporibus idem mons manifestare­tur, super quem gen­tes venirentn & in qu [...]m justi quique as­ [...]enderent.
    Apud Esaiamo: erit in novissimis temporibus manifestus mons Domini,
    Isa. 2. 2:
    & domus Dei super vertices montium, & exaltabitur super colles, & venient super illum omnes gentes, & ambulabunt multi, & dicent: Venite1 ascendamus in mon­tem Domini: & in domum Dei Jacob, & nunciabit nobis viam ejus, & ambulabimus p in illa. De Sion enim procedetq lex, & verbum Domini ab Hierusalem; & ju­dicabit inter gentes, & redarguet populum multum, & concident gladios suos in ara­tra, & lanceas suas in falces,r & jam non discent pugnare.
    Ps. 23. [...]
    Item in Psalmo 23. Quis ascendet in montem Domini; aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens mani­bus & mundos corde, qui non accepit in vano animam suam, & nont juravit sub­dole proximo sibi: iste accipiet benedictionem à Domino, & misericordiam à Deo salutari suo. Ista nativitasu eorum qui eum quaerunt, qui quaerunt faciem Dei Jacob.
  • XIX.
    Quod ipse sit sponsus Ec­clesiam ha­be [...]s spon­sam, de qua filii spirita. liter nasce­rentur.
    Apud Johel:
    Joel. 2. 15.
    Camite tuba in Sion, sanctificate jejunium, &2 indicite cu­rationem, aggregatew populum, sanctificate Ecclesiam, excipite majores natu, col­ligite parvulos lactentes;3 procedat sponsus de cubilix suo, & sponsa de thalamo suo. Item apud Hieremiam; Et auferam de civitatibus Juda, & de quadriviisy Hie­rusalem,
    Jer. 16. 9.
    vocem laetantium & vocem gaudentium, vocem sponsi, & vocem sponsae. Item in Psalmo 18.
    Ps. 18. 5.
    Et ipse velut sponsus egrediens de thalamo suo. Exultavit ut z gigas viam currere; à summo coeli egressioaa ejus, & decursio ejus usque ad sum­mum ejus, & non est qui lateatbb à calore ejus.
    Apoc. 21. 94
    Item in Apocalypsi. Veni often­dam tibi novam nuptam uxorem agni; & duxit me in spiritu in montem magnum, & ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de coelo à Deo, habentem claritatem Deicc
    Joh. 3. 2 [...]
    Item in Evangelio cata Joannem: Vos mihi testes estis, quoniam dixi eis, qui missi sunt ab Hierosolymis ad me, quia non sum Christus, sed quoniam [Page 33] missus sum ante illum. Qui enim habet sponsam, sponsus est. Amicus autem sponsi est, qui stat & audit eum, & gaudio gaudet propter vocem. sponsi. Hujus rei myste­rium ostensum est apud Jesum Nave,
    Jos. 5. 13.
    quando jussus est excalcearea se, quod scili­cet sponsus non ipse esset. Erat enim in lege, ut quisquisb nuptias recusaretc, calceamentum deponeretd, calcearetur vero ille qui sponsus futurus esset. Et factum est cume esset Jesus in Jerico, circumspexit oculis, & vidit hominem stantem ante faciem suam, & frameam tenentemf in manu ejus, & dixit: Noster es, an adver­sariorum? Ille autem dixit: Ego sum dux1 virtutis Domini, nunc adveni. Et Jesus cecidit ing faciem ad terram, & ait illi: Domine quid imperas famuloh tuo? & ait dux virtutis Domini: Solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim in quo stas terra sancta est.
    Exod. 3. 2.
    Item in Exodo Moyses jubetur calceamentum deponerei, quod nec ipse sponsus esset. Et apparuit ei Angelus Domini in flamma ignis de rubo, & vidit quoniam rubus arderet igni, rubus autem non cremabaturk. Et dixit Moy­ses: Transiens videbol hoc grande visum, cur utique non crematurm rubus. Ut vidit autem quoniam accedit videre; vocavit eum Dominus Deus de rubo dicens: Moy­ses Moyses.n Oui dixit, Quid est? & dixit, Ne accesseris huc nisi solveris calcea­mentum de pedibus tuis; locus enim in quo stas terra sancta est. Et dixit ei, Ego sum Deus patriso tui, Deus Abraham, & Deus Isaac, Deus Jacob. Hoc autem manifestatum est in Evangelio cata Joannem. Et respondit illis Joannes, Ego quidem p Baptizo in aqua,
    Joh. 1. 26.
    in medio autem vestrum stat, quem vos nescitisq, ipse est enim de quo dixi, Post me veniens homor ante me factus est, cujus non sum dignus corrigiam calceamentis solvere.
    Luc. 12. 35.
    Item cata Lucam: Sint lumbi vestri praecincti t & lucernae ardentesu, & vos similes hominibus expectantibus Dominum suum, quando veniatw à nuptiis; ut cum venerit & pulsaverit, aperiant ei. Beatix ser­vi illi,
    Apoc. 19. 6.
    quos adveniens Dominus invenerit vigilantes. Item in Apocalypsi: Regnavit Dominus Deus omnipotens, gaudeamus & exultemus, & demus ei gloriaey clarita­tem, quoniam venerunt nuptiae agni; & uxor ejus se praeparavit.
  • XX.
    Isa. 65. 2.
    Apud Esaiam:2 Expandi manus meas tota die ad plebem contumacem, &
    Quod cru [...]i illum fixuri essent Ju­daei.
    contradicentem mihi; qui ambulant vias non bonasz, sed post peccata sua. Item apud Hieremiam:
    Jer. 11 [...] 19.
    Venite mittamus lignum in panemaa ejus, & eradamusbb à terra vitam ejus.
    Deut. 28. 66.
    Item in Deuteronomio: Et3 erit pendens vita tua ante oculos tuos, & timebis die & noct [...], & non credes vitae tuae. Item in Psalmo 21.4 Effoderunt ma­nus mcas,
    Ps. 21. 18.
    & pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi autem contemplati sunt, & viderunt me, & diviserunt vestimenta mea sibi, & super vestem meam sor­tem miserunt. Tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum à me: in auxilium meum attende. Libera à gladio animam meam, & de manu canis unicam meam. Sal­va me ex ore leonis, & à cornibus unicornium unicam meam. Enarrabo nomen tuum fratribus meis,
    Ps. 118. 119.
    in medio Ecclesiae laudabo te. Item in Psalmo 118.5 Confige clavis decc metu tuo carnes meas.
    Ps. 140. 2.
    Item in Psalmo 140. Allevatio manuum mearum sacri­ficium vespertinum.
    Sopho. 1. 7.
    De quo sacrificio Sophonias dixit: Metuite à facie Domini Dei, quoniam prope est6 dies ejus:
    Zach. 12. 10.
    quia apparavitdd Dominus sacrificium suum, sancti­ficavit electosee suos. Item apud Zachariam: Et intuebuntur in me, in quem trans­fixerunt.
    Ps. 87. 10.
    Item in Psalmo 87. Exclamavi ad te Domine tota die, extendi ad te ma­nus [Page 34] meas. Item in Numeris: Non quasi homoa 1 Deus suspenditur,
    Num. 23. 19.
    neque quasi fi­lius hominis minas patitur. Undeb in Evangelio Dominus dicit: Sicut Moyses exal­tavit serpentem in eremo:
    Joh. 3. 14.
    ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis qui crediderit in filiumc habeat vitam aeternam.
  • XXI.
    Quod in pas­sione crucis & [...]igno, virtusd omnis sit & potestas.
    Apud Abacuc:2 Texite coelos virtus ejus,
    Abac. 3. 3
    & laudis ejus plena est terra: & splendor ejus ut luxf, cornua in manibus ejusg erunt. Et illic constabilita est virtus gloriae ejus, & constituit dilectionem validam: ante faciem-suam ibit verbum, & procedeth in campos secundum gressusi suos.
    Isa. 9. 6.
    Item apud Esaiam: Ecce natus est nobis puer, & datus est nobis filius, cujus3 Imperium super humeros ejus; & vo­catum est nomen ejus, magnae cogitationisk nuncius: Hoc signo crucis & Amalech victus est ab Jesu per Moysen.
    Exod. 17. [...].
    In Exodo dixit Moyses ad Jesuml: Elige tibi vi­ros, & exi, & constitue cum Amalech in crastinumm. Ecce ego stabo in cacumine collis, & virga Dei in manu mea. Et factum est4 cum levabat manus Moyses, prae­valebat Israël. Ubi autem submiseratn manus Moyses, invalescebat Amalech: sed manus Moysi erant graves, & accepto lapide supposuerunt sub eo, & fedebat super eum; & Aaron & Ur sustentabant manus ejus hinc & inde, & factae sunt manus Moysi stabiles usque in occasum solis, & fugavit Jesus Amalech, & omnem popu­lum ejus. Et dixit Dominus ad Moysen: Scribe hoc, ut sit memoria in libro, & da in aures Jesuo; quoniam deletione deleam memoriam Amalech de sub coelo.
  • XXII.
    Quod in hoc signo Crucis salus sit om­nibus qui in frontibus no­tenturp.
    Apud Ezechielem dicit Deus.5 Transi mediam Hierusalem,
    Ez. 9. 4.
    & notabis signum super frontes virorum qui ingemunt & moerent ob iniquitates quae fiunt in me­dio ipsorum. Item illic: Vaditeq & caedite, & nolite parcere oculis vestris. No­lite misereri senioris, & juvenis,r & virginis; & parvulos, & mulieres interficite, ut perdeleantur. Omnem autem super quem signum scriptum est, ne tetigeritis, & ab ipsiss sanctis meis incipite.
    Exod. 12. 13.
    Item in Exodo Deus ad Moysen: Et eritt sanguis in signo vobis super domos, in quibus ibi eritis; & videbo sanguinem, & protegam vos, & non erit in vobis plaga diminutionis, cum percutiam terram AEgypti. Item in Apocalypsi.
    Apoc. 14. 1.
    Et vidi, & ecce agnum stantem in monteu Sion, & cum eo centum quadraginta quatuor millia, & habebant nomen ejus, & nomen patris ejus scriptum in frontibus suis.
    Apoc. 22. 13.
    Item illic: Ego sum [...]& [...], primus & novissimus, initium & finis. Felices eos qui faciunt praecepta ejus, ut sit potestas eorum6 super lignumw vitae.
  • XXIII.
    Quod medio die in passio­ne ejus tene brae futurae essent.
    Apud Amos:
    Amos. 8. 9.
    & Et erit in illo die, dicit Dominus,7 occidet sol meridie, obtenebrabitur dies lucis; & convertam dies festos vestros in luctum, & omnia cantica vestra in lamentationem. Item apud Hieremiam: Exterrita est quae parit,
    Jer. 15. 9.
    & taeduitx anima ejus. Subiit sol ei, cum adhuc medius dies esset, confusa est & ma­ledicta; reliquos eorum in gladioy dabo, in conspectu inimicorum eorum. Item [Page 35] in Evangelio:
    Mat. 27. 45.
    A sexta autem hora tenebrae factae sunt supera totam terram, usque ad horam nonam.
  • XXIV. In Psalmo 29.
    Ps. 29. 3.
    Domine reduxistib ab inferno animam meam.
    Quod à mor [...] te non [...]mca­retur, nec apud in [...]ero [...] remansurus esset.
    Item in Psalmo 15.
    Ps. 15. 10.
    Non derelinques animam meam apud inferos, neque dabis sanctum tuum videre corruptionemc Item in Psalmo 3.
    Ps. 3. 5.
    Ego dormivi, & somnumd coepi, & resurrexi,
    Act. 2. 3.
    quoniam Dominus auxiliatuse est mihi. Item cata Joannem: Nemo au­fert animam meam à me,
    Joh. 10. 18.
    sed ego à me pono eam; potestatem habeo ponendi eam, & potestatem habeo iterum sumendi eam: hoc enim mandatum accepi à patre meo.
  • XXV.
    Os. 6. 2.
    Apud Osee1 Vivificabitf nos post biduum, die tertiog resurgemus.
    Quod ab in­feris [...]ertio di [...] re [...]urg [...] ­ret.
    Item in Exodo:
    Exo. 19. 10.
    Et dixit Dominus ad Moysen, descende & testificare populo, & sanctifica illos hodie & cras, &2 lavent vestemh suam, & sint parati in perendinum diem:
    Mat. 16. 4.
    die enim tertio descendet Dominus in montemi Sina. Item in Evangelio, Progenies nequam & adultera signum quaerit, & signum non dabitur illi nisik sig­num Jonae prophetae. Quomodo enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus & tribus noctibus, ita erit filius hominis in corde terrael tribus diebus & tribus noctibus.
  • XXVI. Apud Danielem;
    Dan. 7. 13.
    Videbam in visu noctem,
    Quod cum resurrexis­set acciperet à patre om­nem potesta­tem, & po­testas ejus aet [...]rna [...]it.
    & ecce in nubibus coeli quasi filius hominis veniens, venit usque ad veterem dierum, & stetit in conspectu ejus, &3 qui assistebantn ei obtulerunt eum: & data est ei potestas regia, & omnes reges terraeo per genus: & omnis claritas serviensp ei: & potestas ejus aeterna, quae non auferetur,
    Isa. 33. 10.
    & regnum ejus non corrumpetur. Item apud Esaiam: Nunc ex­surgam, dicit Dominus, nunc clarificabor, nunc exaltabor, nunc videbitis, nunc intelligetis, nunc confundemini: vana erit fortitudo spiritus vestri, igniq vos con­sumet. Item in Psalmo 109.
    Ps. 109. 1.
    Dixitr Dominus Domino meo, sede ad dexteram meam,
    Mat. 22. 44.
    quoad usques ponam inimicos tuos suppedaneumt pedum tuorum: Virgam virtutis tuae mittetu Deus à Sion;
    Act. 2. 34.
    & dominaberis in medio inimicorum tuorum. Item in Apocalypsi:
    Apoc. 1. 12.
    Et conversus respexi, ut viderem vocem quae mecum loqueba­tur; & vidi septem candelabra aurea, & in medio candelabrorum similem filic homi­nis vestitum podere, & erat praecinctus supra mamillasw zonam auream. Caput au­tem ejus & capilli erant albi velut lana aut nix; & oculi ejus ut flamma ignis; & pe­des ejus similes aurichalco, sicut de fornace ignisx; & vox ejus ut sonus aquarum multarum: & habebat in dextera sua septem stellas, & ex [...]re ejus gladius utraque y parte acutus exibat, & facies ejus splendebatz ut sol in virtute sua. Et cum vi­dissem eum, cecidi ad pedes ejus tanquam mortuus, & imposuitaa super me dexte­ram suam dicens: Noli timere, ego sum primus & novissimus, & vivus qui fueram mortuus: & ecce sum vivens in secula seculorum, & habeo claves mortis & infero­rum. Item in Evangelio Dominus post resurrectionembb discipulis dicit:
    Mat. 28. 18.
    Data est mihi omnis potestas in coelo & in terra: itecc ergo, & docete omnes gentes, tin­gentes dd eos in nomine Patris, & Filii, & spiritus sancti, docentes eos observar [...] omnia quaecunque praecepiee vobis.
  • XXVII. In Evangelio:
    Joh 14 6.
    Ego sum via & veritas & vita:
    Quod per [...]e­niri non pos­sit ad Deum patrem, nisi per filiumff ejus Jesum Christ [...].
    nemo venit ad patrem nisi per me.
    Joh. 10. 9.
    Item illic: Ego sum ostiumgg; per me si quishh introierit, salvabitur. Item illic:
    Mat. 13. 17.
    Multi prophetae & justi cupierunt videre quae videtis, & non viderunt, & audire quae auditis & non audierunt.
    Joh. 3. 36.
    Item illic: Qui credit in filium, habet vitam aeternam: Qui dictoii non audiens est in filium, non habet vitam: sed ira Dei ma­nebit super eum: Item Paulus ad Ephesios:
    Eph. 2. 17.
    Et cum venisset, annunciavit vobis pa­cem his qui longe, & pacem iis qui prope: quia per ipsum habemus accessumkk am­bo in uno spiritu ad patrem. Item ad Romanos:
    Rom. 3. 23.
    Omnes enim peccaverunt, & egent claritate Dei; justificantur autem do [...]o ipsius & gratia, per redemtionem quae est in Christo Jesu. Item in Epistola Petri Apostoli: Christus semel pro peccatisll nostris [Page 36] mortuus est, justus pro injustisa, ut nos offerret Deo.
    1 Pet. 3. 18.
    Item illic: In hoc enim & mortuis praedicatum est,1 ut suscitentur. Item in Epistola Joannis:
    1 Pet. 4. 6.
    Qui negat fi­lium,
    1 Joh. 2. 23.
    neque patrem habet: qui confitetur filiumb, & filium & patrem habet.
  • XXVIII.
    Quod ipse [...]udex ven­turus sit.
    Apud Malachiam:2 Ecce dies Domini venit ardens velut clibanus,
    Mal. 4. 1.
    eruntque omnes alienigenae, & omnes iniqui stipula, & succendet illos adveniens dies, dicit Dominus. Item in Psalmo 49.
    Ps. 49. 1.
    Deus deorum Dominus locutus est, & vo­cavit terram. A solis ortu usque ad occasum, exc Sion species decoris ejus. Deus manifested veniet, Deus noster, & non silebit. Ignis ante eum ardebit: & in cir­cuitu ejus procellae nimia. Vocavit coelum sursumf, & terram3 g ut separet populum suum. Colligiteh illi justos ejus, eos qui disponunti testamentum ejus in sacrificiis;
    Is. 42. 13.
    & annunciabunt coeli justitiam ejus, quoniam Deus judex est. Item apud Esaiam: Dominusk Deus virtutum prodibit, & comminuet bellum. Excitabit cer­tamen, & clamabitl super inimicos suosm cum fortitudine. Tacuin, nunquid semper tacebo?
    Ps. 67. 1.
    Item in Psalmo 67. Exsurgat Deus, & dissipenturo inimici ejus, & fugiant à facie ejus qui oderunt eum. Sicutp deficit fumus, deficiant: Sicut tabes­cit cera à facie ignis, sic pereant peccatores à facie Dei, & justi jucundenturq & exultent in conspectu Dei: & laetentur in jucunditate. Cantate Deo, psaliter no­mini ejus, iters facite ei, qui ascendit in occasum, Deus nomen illi.4 Turbabun­tur à facie ejus patrist orphanorum, & judicis viduarum. Deus in loco sancto suo, Deus qui inhabitare facit unanimesu in domo, producensw vinctos in virtute, si­militer eos qui in iram provocantx, qui inhabitant in monumentis. Deus dum pro­dires y in conspectu populi tui in transeundoz in eremum.
    Ps. 81. 8.
    Item in Psalmo 81. Exsurge Deus,
    Marc. 1. 24.
    judica terram, quoniam tu5 exterminabisaa in omnibus gentibus. Item in Evangelio cata Marcum: Quid nobis & tibi fili David? Quid huc venisti ante tempus punire nosbb? Item cata Joannem:
    Joh. 5. 22.
    Nihil pater judicat, sed judicium omne filio dedit, ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem: qui non honorificat filium,
    2 Cor. 5. 10.
    non honorificat patrem qui eum misit. Item in Epistola Pauli ad Corinthios secunda: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut re­portetcc unusquisque sui corporis propria, secundum quae egit, sive bona sive mala.
  • Quod ipse sit Rex in aeter­num regna­turus.
    XXIX. Apud Zachariam:
    Zach. 9 9.
    Dicite filiae Sion: Ecce Rex tuus venit tibi justus & salvans,
    Mat. 21. 5.
    mitis sedens super asinumdd indomitum. Item apud Esaiam:6 Quis nuncia­bit vobisee locum illum aeternum?
    Isa. 33. 14.
    Ambulans in justitia, & manus abstinens à mu­neribus, gravans aures ut non audiat judicium sanguinis, & comprimens oculos suos ne videat injustitiam; hic inhabitabitff in alta spelunca petrae fortis. Pa­nis illi dabitur,
    Mal. 1. 14.
    & aqua ejus fidelis: regem cum claritate videbitis. Item apud Malachiam: Rex magnus sum ego, dicit Dominus, & nomen meum illustre est apud gentes. Item in Psalmo 2.
    Ps. 2. 6.
    Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem Sanctum ejus, adnunciansgg imperium ipsius.
    Ps. 21. 29.
    Item in Psalmo 20. Commemorabunturhh & convertentur ad Dominum omnes termini terrae: & adorabunt in conspectu tuo omnes patriae gentium; quoniam Domini est regnum, & ipse dominabiturii omnium gentium. Item in Psalmo 23. [Page 37] 1 Aufertea portas principes vestras,
    Ps. 23. 7.
    & extollimini portae aeternales, & introibit Rex claritatis. Quis est iste Rexb claritatis? Dominus fortis & potens: Dominus fortis in praelio. Auferte portas principes vestras, & extollimini portae aeternales, & introi­bit Rex claritatis. Quis est iste Rex claritatis? Dominus virtutum ipse est Rex clari­tatis.
    Ps. 44. 1.
    Item in Psalmo 44. Eructavit cor meum sermonemc bonum, dicod ego opera mea regi. Lingua mea calamus scriptorise acute scribentis; decorusf specie super filios hominum. Effusag est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in seculah. Accingere ensei tuo ad femur potentissime. Decori & speciei tuae & intende, & dirigek, & regna propter veritateml & mansuetudinem & justitiam. Item in Psalmo 5.
    Ps. 5 2.
    Rex meus & Deus meus, quoniam ad te orabo Domine, mane exaudies vocem meam; mane assistamm tibi, & contemplabor te. Item in Psalmo 96.
    Ps. 96. 1.
    Dominus regnavit, exultet terra, jucundenturn insulae multae. Item in Psalmo 44.
    Ps 44. 11.
    Astitit regina ad dexteram tuam in vesteo inaurata, amicta est varietate. Audi filia & vide, & inclina aurem tuam, & obliviscere populi tui, & domusp patris tui. Quoniam desideravit rex speciem tuam; quia ipse est Dominusq Deus tuus: Item in Psalmo 73.
    Ps. 73. 13.
    Deus autem Rex noster ante seculumr, operatus est salutem in medio terrae.
    Mat. 2. 1.
    Item in Evangelio cata Matthaeum: Et cum Jesus natus esset in Bethleem Ju­dae in diebus Herodis regis: ecce Magi ab Oriente, venerunts Hierosolymam di­centes: ubi est qui natus est Rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, & venimus adorare eum.
    Job. 18 36.
    Item cata Joannem dixit Jesus: Regnum meum non est de isto seculot: si de isto seculo esset Regnum meum,2 ministri mei turbarenturu ne traderer Judaeis: nunc autem regnum meum non est hinc. Dixitw Pilatus: Ergo Rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis, quoniam Rex sum: Ego in hoc natus sum: Egox in hoc veni in seculum, ut testimonum perhibeamy veritati. Omnis qui est de veritate, audit vocem meam.
  • XXX. In Psalmo 71.
    Ps. 71. 1.
    Quod ipsez sit & [...]dex & R [...]x.
    Deus judicium tuum regi da, & justitiam tuam filio regis. Judicare populum tuum in justitia.
    Apo. 19. 11.
    Item in Apocalypsi: Et vidi coe­lumaa apertum, & ecce equus albus, & qui sedebat super eum vocabatur fidelis & verusbb, aequum justumque judicat, & praeliatur. Oculi autem ejus erant tanquam flamma ignis: & super caput ejus diademata multa: & portabat nomen scriptum nemini alii nisi sibi cc notum. Et erat coopertus vestemdd aspersam sanguine, & dicitur nomen ejus verbumee Dei; & exercitus qui sunt in coelo sequebantur eum in equis albis, induti byssinumff album mundum; & de ore ejus exibat gladius utrinquegg acutus, ut ex eo percuteret nationes, quas ipse pasciturushh est in virga ferr [...]a, & ipse calcabit torcular vini irae Dei omnipotentis. Habet etiam in veste & in femore suo nomen scriptum:
    Mat. 25. 31.
    Rex regum & Dominus dominantiumii. Item in Evangelio. Cum ve­nerit filius hominis in claritate sua, & omnes Angeli cum eo, tunc sedebit in throno claritatis suae, & colligentur ante eum omnes gentes, & segregabit illoskk ab invi­cem, quemadmodum pastor segregat oves ab hoedis, & statuet oves ad dexteram suam, hoedos autem ad sinistramll. Tunc dicet Rex eis qui ad dexteram ejus erunt: Venite benedicti patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mun­di: Esurivi enim, & dedistis mihi manducare; sitivi, & potastismm me; hospes fui, & adduxistisnn me; nudus, & texistisoo me; infirmuspp, & visitastis me; in carcere fui, & venistis ad me. Tunc respondebunt ei justi dicentes: Domine, [Page 38] quando te vidimus esurientem, & pavimus? sitientem, & potavimus? quando autem te vidimus hospitem, & adduximusa? nudum, & vestivimus; quando autem te vi­dimus infirmumb, & in carcere, & venimus ad te? Et respondensc Rex dicet eis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni horum ex fratribus meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet illis, qui ad sinistram ejus eruntd: Discedite à me maledicti in ignem aeternum, quem1 paravit pater meus diabolo & angelis ejus: Esurivi enim, & non dedistis mihi manducare; sitivi, & non potastise me; hospes fui, & non addu­xistis me; nudus & non vestistis me; infirmus, & in carcere, & non visitastisf me. Tunc respondebunt & ipsi dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, & non ministravimus tibi? Et respondebit illisg: Amen dico vobis, quamdiu non fe­cistis uni ex minimis his, neque mihi fecistis: & abibunt isti in ambustionemh aeter­nam, justi autem in vitam aeternam.

D. CAECILII CYPRIANI Testimonioruma ad Quirinum1 LIBER TERTIUS. PRAEFATIO. Cyprianus Quirino Filio Salutem.

PRo fide ac devotioneb tua quam Domino Deo exhibes, fili carissime, petisti ut ad instruendum te excerperem de scripturis sanctis quaedam capitula ad religio­sam sectae nostrae disciplinam pertinentia: lectionis divinae succinctam diligentiam quaerens, ut animus Deo deditus, non longis aut multis librorum voluminibus fatige­tur, sed eruditus breviario praeceptorum coelestium, habeat ad fovendam memoriam suam salubre & grande compendium. Et quia tibi plenum dilectionis obsequium de­beo, feci quod petisti; ut laborarem semel, ne tu semper laborares. Quantum potuit itaque mediocritas nostra complecti, collecta sunt à me quaedam praecepta Dominica & magisteria divina; quae essec facilia & utilia legentibus possint, dum in brevia­rium pauca digesta, & velociter perleguntur, & frequenter iterantur. Opto te fili carissime semper bene valere.

CAPITULA LIBRI TERTII.

  • 1. De bono operisa & misericordiae.
  • 2. In opere & eleemosynis, etiamsi per mediocritatem minus fiat ipsamb volunta­tem satis esse.
  • 3. Agapen & dilectionem fraternam religiose & firmiter exercendam.
  • 4. In nullo gloriandum quando nostrum nihil sit.
  • 5. Humilitatem & quietem in omnibus tenendam.
  • 6. Bonos quosquec & justos plusd laborare, sed tolerare debere quia proban­tur.
  • 7. Non contristandume Spiritum sanctum, quem accepimus.
  • 8. Iracundiam vincendam esse, ne cogat delinquere.
  • 9. Invicem se fratres sustinere debere.
  • 10. In Deumf solum fidendum, & in ipso gloriandum.
  • 11. Eum qui fidem consecutus est, expositog priore homine, coelestia tantum & spiritalia cogitare debere, nec attendere ad seculum cui jam renunciavith.
  • 12. Non jurandum.
  • 13. Non maledicendum.
  • 14. Nunquam mussitandum, sed circa omnia quae accidunti benedicendum Deum.
  • 15. Ad hoc tentari homines à Deo, ut probenturk.
  • 16. De bono Martyrii.
  • 17. Minora esse quae in seculo patimur, quam sit praemium quod promissum est.
  • 18. Dilectioni Dei ac Christi nihil praeponendum.
  • 19. Voluntati non nostrae, sed Dei obtemperandum.
  • 20. Fundamentum, & firmamentum spei, & fidei essel timorem.
  • 21. Non temere de altero judicandum.
  • 22. Accepta injuriam remittendum & ignoscendum.
  • 23. Vicem malis non reddendam.
  • 24. Non posse ad patremn perveniri, nisi per Filium ejus Jesum Christum.
  • 25. Ad regnum Dei nisi baptizatus & renatus quis fu [...]rit, pervenire non posse.
  • 26. Parum esse baptizari & Eucharistiam accipere, nisi quis factis & opere profi­ciat.
  • 27. Baptizatum quoque gratiam perdere, quam consecutuso sit, nisi innocentiam servet.
  • 28. Non posse in Ecclesia remitti ei, qui in Deum deliquerit.
  • 29. De odio nominis ante praedictum.
  • 30. Quod quis Deo voverit, cito reddendum.
  • 31. Eum qui non crediderit, jam judicatum esse.
  • 32. De bono virginitatis & continentiae.
  • 33. Nihil patrem judicare, sed filium; & patrem ab eo non honorificari, à quo non honorificeturp filius.
  • 34. Fidelem gentiliter vivere non oportereq.
  • 35. Deum ad hoc patientem esse, ut nos poeniteatr peccati nostri & reformemur.
  • 36. Mulierem ornari seculariter nons debere.
  • 37. Fidelem non oportere ob alia delicta, nisi ob nomen solum puniri.
  • 38. Servum Dei innocentem esse debere, ne incidat in poenam secularem.
  • 39. Datum nobis esse exemplum vivendi in Christo.
  • 40. Non jactanter nec tumultuose operandum.
  • 41. Inepte & scurrilitert non loquendum.
  • 42. Fidem in totumu prodesse, & tantum nos posse, quantum credimus.
  • 43. Posse eum statim consequi qui vere crediderit.
  • 44. Fideles inter se disceptantes, non debere gentilem judicem experiri.
  • 45. Spem futurorum esse, & ideo fidelemw circa ea quae promissa sunt, patien [...] ­tem esse debere.
  • 46. Mulierem in Ecclesia tacere debere.
  • 47. Delicto & merito nostro fieri ut laboremus, nec Dei opem in omnibus sentia­mus.
  • 48. Non soenerandum.
  • 49. Inimicos quoque diligendos.
  • [Page 41]50. Sacramentum fidei non esse profanandum.
  • 51. Quod nemo in opere suo extolli debeat.
  • 52. Credendi vel non credendi libertatem in arbitrio positam.
  • 53. Dei arcana perspici non posse, & idcirco fidem nostram simplicem esse de­bere.
  • 54. Neminem sine sorde & sine peccato esse.
  • 55. Non hominibus, sed Deo placendum.
  • 56. Deum nihil latere ex his quae geruntur.
  • 57. Fidelem emendari & reservari.
  • 58. Neminem contristari morte debere, cum sit in vivendo labor & periculum, a in moriendo pax &b resurgendi securitas.
  • 59. De idolis quae gentiles deos putant.
  • 60. Ciborum nimiam concupiscentiam non appetendam.
  • 61. Possidendi concupiscentiam & pecuniam nonc appetendam.
  • 62. Matrimonium cum gentilibus non jungendum.
  • 63. Graved delictum esse fornicationis.
  • 64. Quae sint carnalia, quae mortem pariant; & quae spiritalia, quae ad vitam du­cante.
  • 65. Omnia delicta in baptismo deponi.
  • 66. Disciplinam Dei in Ecclesiasticis praeceptis observandam.
  • 67. Praedictum, quod disciplinam sanam aspernaturi essent.
  • 68. Recedendum ab eo qui inordinatef, & contra disciplinam vivat.
  • 69. Non in sapientia mundi, nec in eloquentia esse regnum Dei, sed in fide cru­cis, & virtute conversationis.
  • 70. Parentibus obsequendum.
  • 71. Patres quoque asperos circa filios esse non oportetg.
  • 72. Servos cum crediderint, plus dominis carnalibus servire debere.
  • 73. Item dominos mitiores esse debere.
  • 74. Viduas probatas quasque honorandas.
  • 75. Suorum, & maxime fidelium, curam plus unumquemque habere debere.
  • 76. Majorem natu non temere accusandum.
  • 77. Peccantem publice objurgandum.
  • 78. Cum haereticis non loquendum.
  • 79. Innocentiamh fidenter petere, & impetrare.
  • 80. Nihil licere Diabolo in hominem, nisi Deus permiserit.
  • 81. Mercedemi mercenario cito reddendam.
  • 82. Non augurandum.
  • 83. Cirrumk in capite non habendum.
  • 84. Barbaml non vellendam.
  • 85. Surgendum, cum Episcopus aut Presbyter veniat.
  • 86. Schisma non faciendum, etiamsi in una fide, & in eadem traditione permaneat qui recedit.
  • 87. Fideles, simplices cum prudentia esse debere.
  • 88. Fratrem non circumveniendum.
  • 89. Subito venire finem mundi.
  • 90. Uxorem à viro non recedere, aut si recesserit innuptam manerem,
  • 91. Tantum unumquemque tentari, quantum potest sus [...]inere.
  • 92. Non quidquid licet esse faciendum.
  • 93. Praedictum quod haereses futurae essent.
  • 94. Cum timore & honore Eucharistiam accipiendam.
  • 95. Bonis conveniendumn, malos autem vitandos.
  • 96. Factis non verbis operand [...]mo.
  • 97. Et ad fidem & ad consecutionem properandump.
  • 98. Catechumenum peccare jamq non debere.
  • 99. Judicium secundum tempora futurum, vel aequitatis ante legem, vel legis post Moysen.
  • 100. Gratiam Dei gratuitam esse debere.
  • 101. Spiritum sanctum in igne frequenterr apparuisse.
  • 102. Correptionem bonos quosques libenter audire debere.
  • 103. A multiloquentia temperandum.
  • 104. Non mentiendum.
  • 105. Frequenter emendandos qui delinquunt in domestico ministerio.
  • [Page 42]106. Injuria accepta patientiama tenendam, & ultionem Deo relinquendam.
  • 107. Non detrahendum.
  • 108. Non esse proximo insidiandum.
  • 109. Infirmos visitandos.
  • 110. Susurronesb maledictos esse.
  • 111. Sacrificia malorum acceptabilia non esse.
  • 112. Gravius judicari de his qui in seculo plus habuerunt potestatis.
  • 113. Viduamc & pupillos protegi oportere.
  • 114. Dum in carne est quis, exomologesin facere debere.
  • 115. Adulationem perniciosam esse.
  • 116. Plus ab eo diligi Deum, cui in baptismo plura peccata dimittuntur.
  • 117. Fortem congressionem esse adversus diabolum, & ideo fortiter nos stare debe­re, ut possimus vincere.
  • 118. De antichristo quod in homined veniat.
  • 119. Grave fuisse jugum legis, quod à nobise abjectum est: & leve esse jugum Domini, quod à nobis susceptum est.
  • 120. Orationibus insistendum.

D. CAECILII CYPRIANI Testimoniorum Liber Tertius AD QUIRINUM. CAPUT PRIMUM.

  • Isa. 58. 1.
    APud Esaiam: Exclama,a b inquit, in fortitudine & noli parcere; sicut tuba1 exalta vocem tuam, adnuncia plebic meae peccata ipsorum, & domui Jacob facinora eorum. Me de die in diem quaerunt, & cognoscere vias meas concu­piscunt, quasi plebs quae justitiam fecerit, & judiciumd Dei none deseruerit. Po­stulant f me nunc judicium justum, & appropinquare Deo concupiscunt dicentes: Quidg quia jejunavimus, & non vidisti; humiliavimus animas nostras, &h non cognovisti? In diebus enimi jejunii inveniunturk voluntates vestrae:2 aut enim subjectos vobis subpungitis, aut ad judicia & lites jejunatis, aut proximos caeditis pugnis; ut quid mihi jejunatis, ut hodie audiatur vox vestra in clamore? Non hoc jejuniuml ego elegi,m nisi humiliet homo animam suam. Et si contorseris quasi circulum collum tuum, & saccum & cinerem substraveris,n nec sic vocabitur jeju­nium acceptum. Non tale jejunium elegi, dicit Dominus: sed solve omnem nodum injustitiae, resolve suffocationes impotentium commerciorum. Dimitte quassatos in requiem, & omnem consignationemo injustam dissipa. Frange esurienti panem tuum, & egenos sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, vestip: & domesticos seminis tui non despicies. Tunc erumpet temporaneum lumen tuum,3 & vestimenta tua cito orientur. Et praeibit ante te justitia, & claritas Dei circumdabit te. Tunc exclamabis, & Deus exaudiet te. Dum adhuc loqueris dicet: ecce ad­sum q.
    Job. 29. 12.
    De hoc ipso apud Job. Conservavi egenum de manu potentis, & pupillo cui non erat adjutor, auxiliatus sum. Os viduae benedixit me, cum essem oculus cae­corum,
    Tob. 2. 2.
    pes quoque claudorum ego essem, & invalidorum pater. De hoc ipso apud Tobiam: Etr dixi Tobiae filio meo: Vade & adduc quemcunque pauperem inve­neris ex fratribus nostris, qui tamens in mente habeat Deum ex toto corde suo; t hunc adduc,
    Tob. 4. 6
    & manducabit pariteru meum prandium hoc: Ecce4 sustineo te fili donec venias. Item illic: Omnibus diebus vitae tuae, fili Deum in mente habe, & noli praeterire praecepta ejus. Justitiam fac omnibus diebus vitae tuae, & noli ambu­lare viamw iniquitatis: quoniam agente te ex veritate, erit respectus operum tuo­rum. Ex substantia tua fac eleemosynam, & noli avertere faciem tuam ab ullo pau­pere: ita fiet ut nec à te avertatur facies Dei. Quomodox habueris fili, sic fac. Si tibi fuerit copiosa substantia, plus ex illa fac eleemosynam: si exiguum habueris, ex hoc ipso exiguo communica. Et ne timueris, cum facis eleemosynam, praemium bo­num reponis tibi in diem necessitatis: quoniam eleemosyna à morte liberat, & non pa­titur ire in tenebras. Munus bonum est eleemosynay, omnibus qui faciunt eam co­ram summo Deo.
    Pro. 19 17.
    De hoc ipso apud Solomonem in Paroemiis. Quiz pauperum miseretur,
    Pro. 28. 27.
    Deo soenerat. Item illic: Qui dat pauperibus nunquam indigebit. Qui [Page 44] autem avertit oculuma suum,
    Pro. 16. 7.
    inb multa penuria erit. Item illic:c 1 Eleemo­synis & fided peccata purgantur. Item illic: Si esurierit inimicus tuuse ciba eum,
    Pro. 25. 21.
    & si fitieritf pota eum: hoc enim faciens, carbonesg vivos fuperfundesh in ca­put ejus. Item illic: Sicut aqua extinguit ignem,
    Eccl. 3. 33.
    sic eleemosyna extinguit peccatum. Apud eundem in Paroemiis: ne dixeris,i abi & revertere,
    Pro. 3. 2 [...].
    cras ego dabo, cum pos­sis continuo bene facere: non enim scis quid contingat sequenti die.
    Pro. 21. 13.
    Item illic: Qui obturat auresk suas ne audiatl imbecillum;
    Pro. 20. 7.
    & ipse invocabit Deum; & non erit qui exaudiat eum. Item illic: Qui conversatur sine vituperationem in justitia, bea­tos filiosn relinquit.
    Eccl. 14. 11.
    Apud eundem in Ecclesiastico: Fili si habes, bene fac tecum, & Deo dignas oblationeso offer, memorare quoniam mors non tardat. Item illic:
    Eccl. 29. 15.
    Conclude eleemosynam2 in corde pauper [...]s, & haec pro tep orabit ab omni malo. De hoc ipso in psalmo 36. misericordiamq & posteris prodesse:r Junior fui, ete­nim senui,
    Ps. 36. 26.
    & non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem. Tota die misereturs & foenerat, & semen ejus in benedictionet est. De hoc ipso in Psalmo 40.u Beatus qui intelligit super egenum & pauperem,
    Ps. 40. 1.
    in die malo liberabit illum Deus.
    Ps. 111. 8.
    Item in Psalmo 111.w Distribuit, dedit pauperibus, justitia ejus ma­nebit in seculum seculi.
    Os. 6. 6.
    De hoc ipso apud Osee: Misericordiamx volo3 magis quam sacrificium, & agnitionem Deiy plusquam holocaustomata. De hoc ipso in Evan­gelio cata Matthaeum: Beatiz qui esuriunt & sitiunt justitiam,
    Mat. 5. 6.
    quia ipsi saturabuntur. Item illic:aa Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Item illic: Thesaurizate vobis thesauros in coelo,
    Mat. 6. 20.
    ubi neque tinea, neque comesturabb ex­terminat, & ubi fures non effodiunt,cc & furantur. Ubi enim fuerit thesaurus tuus,
    Mat. 13. 45.
    illic erit & cor tuum. Item illic: Simile est regnum coelorum homini nego­tianti, quaerenti bonas margaritas: ubi autem invenitdd pretiosam margaritam, abiit & vendidit omnia quae habuit,ee & emit illam. Etiam modicum opus prodesse. Item illic: Et quiff potaverit unum ex minimis istis calicem aquae frigidae in nomine discipuli;
    Mat. 10. 42.
    amen dico vobis, nongg peribit merces ejus. Nemini negandam elee­mosynam. Item illic: Omnihh poscenti te da:
    Mat. 5. 42.
    & ab eo qui voluerit mutuari,
    Mat. 19. 17.
    ii ne aversatus fueris. Item illic: si viskk ad vitam venire serva mandata. Dicit ille, quae? Dicit illi Jesus. Non occides, non moechaberis,ll non falsum testimo­nium dices. Honora patrem & matrem, & diliges proximummm tibi tanquam te. Dicit illi juvenis:4 Omnia ista observavi; quid adhuc mihi deest? dicit illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade & vendenn omnia tu [...], & daoo pauperibus, & habebis thesaurum in coelo,
    Mat. 25. 31.
    veni sequere me. Item illic: Cum venerit filius hominis in majestate sua, & omnes angeli cum eo, tunc sedebitpp in throno claritatis suae, & qq colligentur ante eum omnesrr gentes. Etss segregabit illos ab invicem, quem­admodum pastor segregat oves ab hoedis. Et statuet ovestt ad dexteram suam, hoe­dos autemuu ad sinistram. Tunc dicet rex eis qui ad dexteram suam sunt: Venite benedicti patris mei,ww percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mun­di. Esurivi enim, & dedistis mihi manducare, sitivi, &xx potastis me; hospes fui, &yy adduxistis me; nudus, &zz texistis me;aaa infirmatus sum, & visi­tastis; [Page 45] in carcere fui, &a venistis ad me. Tunc respondebunt ei justi dicentes: Do­mine quando te vidimus esurientem, & pavimus; sitientem, & potavimus? Quando te vidimus hospitem, &b adduximus; nudum, & vestivimus? Quando autem te vi­dimus c infirmum, & in carcere; & venimus ad te? Et respondens rex dicet eis: Amen dico vobis quam diu fecistis uni horum ex fratribus meis minimis, & mihi fe­cistis. Tunc dicet illis, quid à sinistris ejus sunt: Discedite à me maledicti ine ig­nem aeternum,f quem praeparavit pater meus diabolo & angelis ejus. Esurivi enim, & non dedistis mihi manducare; sitivi, & non potastis me; hospes fui, & non ad­duxistis me; nudus fui, & non vestistis me; infirmus, & in carcere, & nong visi­tastis me. Tunc respondebunt & ipsi dicentes: Domine quando te vidimus esurien­tem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, & non h ministravimus tibi?i Et respondebit illis: Amen dico vobis, quamdiu non fe­cistis k uni ex minimis his, neque mihi fecistis. Et abibunt isti in ambustionem aeternam,
    Luc. 12. 33.
    justi autem in vitam aeternam. De hoc ipso in Evangelio cata Lucam:
    Luc. 11. 40.
    l Res vestras vendite, & date eleemosynam. Item illic: qui fecit quod est intus, fecit & quod foris est.m Veruntamen date eleemosynam, & ecce vobis omnia sun [...] munda.
    Luc. 19. 8.
    Item illic: Ecce dimidium ex substantia mea do egenis; & si cui quid n fraudavi, quadruplumo reddo. Dixit autem Jesus, quia salus hodie dom [...]i huic facta est, quoniam & ipse filius est Abrahae. De hoc ipso Paulusp ad Corinthios secunda:
    2 Cor. 8. 14.
    Vestra abundantia illorum inopiam suppleat; ut & illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut sit aequalitas, sicut scriptum est: Qui multum habuit, non abundavit: & qui modicum, nonq indiguit. Item illic: Qui parce seminat,
    2 Cor. 9. 6.
    parce & metet; & qui seminat inr benedictione, de benedictione & metet,s. U­nusquisque autem sicut corde proposuit; non quasi ex tristitia, vel ex necessitate: hi­larem enim datorem diligit Deus.
    2 Cor. 9. 9.
    Item illic: Sicut scriptum est: distribuit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in aeternum. Item illic: Quit autem administrat se­men seminanti, & panem ad edendum praestabit: Et multiplicabitu semen vestrum, & augebit incrementa frugum justitiae vestrae,1 ut in omnibus locupletemini. Item illic:
    2 Cor. 9. 12.
    Administratio hujus officii non tantum supplevit ea quae sanctis desunt; sed w abundavit perx multam gratiarum actionem in Deum. De hoc ipso in epistola Joannis:
    1 Joh. 3. 17.
    Qui habuerit substantiamy mundi, & viderit fratrem suum desiderantemz, & clauserit viscera suaaa ab eo; quomodobb caritas Deicc manet in illo? De hoc ipso in Evangelio cata Lucam: Cum facis prandium aut coenam,
    Luc. 14. 12.
    noli vocaredd ami­cos tuos, neque fratres, neque vicinos,2 neque divites, ne forte & illi reinvitent te, & fiat tibi retributio. Sed cum facis epulum, vocaee pauperes, debiles, caecos & claudos, &ff beatus eris: quoniam non habent retribuere tibi,gg retribuetur autem tibi in resurrectione justorum.
  • II. In epistola Pauli ad Corinthios secunda:
    [...] Cor. 8. 12.
    Si voluntas promta est,
    In opere & eleemosynis, etiam [...]i per mediocrita­tem minus fiat. ips [...]m voluntatem satis essemm Aga­pen & di­lect. [...]onem fraternam religiose & f [...]rmiter exercendam.
    hh secundum quodcunque habuerit,ii acceptabile est, non secundum quodkk non habuerit: ll neque sit aliis refrigerium, vobis autem pressura.
  • III. Apud Malachiam:
    Mal. 2. 10.
    Nonne Deus unus condidit nos? Nonne pater unus est om­nium nn nostrum? Quidoo utique dereliquistis unusquisque fratrem suum? De hoc ipso cata Joannem:
    Joh. 14. 27.
    Pacempp vobis remitto, pacem meam do vobis. Item il­lic:
    Joh. 15. 12.
    Hoc est mandatum meum ut diligatis invicem, quemadmodum dilexi vos. Ma­jorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis.
    Mat. 5. 9.
    Item in Evangelio Matthaei:qq Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. Item illic:
    Mat. 18. 19.
    Amen dico vobis, quoniam sirr duobus ex vobis conveneritss in terra, [Page 46] de omni re quamcunque petieritis, continget vobis à patre meo qui in coelis est. Ubi­cunque enim fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum. De hoc ipso Paulus ad Corinthios prima:
    1 Cor. 3. 1.
    Et ego quidem fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus; quasia infantibus in Christob lac vobis potum dedi, nonc escam;d 1 dum enim adhuc pusilli eratis, non poteratis, sed neque nunc potestis: adhuc enim estis carnales. Ubi enim in vobise aemulatio & conten­tio & dissensiones, nonne carnales estis, & secundum hominem ambulatis? Item il­lic: & si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non ha­beam,
    1 Cor. 13. 2.
    nihilf sum. Et si in cibosg distribuero omnia mea, & si tradidero corpus meumh ut ardeam,i caritatem autem non habeam,k nihil proficio.2 Caritas magnanima est,l caritas benigna est, caritas non aemulatur, caritas non agit perpe­ram, 3 non inflatur, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super injusti­tiam, conlaetatur autem in veritate. Omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, om­nia sustinetm. Caritas nunquam excidet.
    Galat. 5. 15.
    De hoc ipso ad Galatas: diliges proxi­mum n tibi tanquam te. Si autem mordetiso, & incusatis invicem, videte ne con­sumamini ab invicem.
    1 Joh. 3. 10.
    De hoc ipso in epistola Joannis: In hocp apparent filii Dei,
    ibid. v. 15.
    & filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est de Deo: & qui non diligit fratrem suum.q Qui enim fratrem suum odit, homicida est: & scitis quia omnis homicida non habet in se vitam aeternam in se manentem.
    1 Joh. 4. 20.
    Item illic: Si quis dixerit quoniam diligit Deum, & fratrem suum odit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem r suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere? De hoc ipso in Actibus Apostolorum: Turba autem eorum qui crediderant,
    Act. 4. 32.
    anima ac mente una agebant: nec fuit inter illos4 discrimen ullum,
    Mat. 5. 23.
    necs quidquam suum judicabant ex bonis quae eis erant, sed fuerunt illis omnia communia. De hoc ipsot in evangelio cata Matthaeum: Si obtuleris munus tuum ad altare, & illic recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque illic munus tuum ante altare, & vade prius reconciliari fratri tuo, & tuncu ve [...] &5 offer munus tuum ad altare. Item in Epistola Joannis: Deus caritas est,
    1 Joh. 4. 16.
    & qui manet inw caritate, in Deo manet, & Deusx in eo. Item illic: Qui dicit se in luce esse,
    1 Joh. 2. 9.
    & fratrem suum odity, men­dax est, &6 in tenebris ambulat usque adhuc.
  • IV.
    7 In nullo gloriandum quando no strum nihil sit.
    Joh. 3. 27.
    In evangelio cata Joannem: Nemo potest quidquam accipere, nisi datum fue­rit illi de coelo.
    1 Cor. 4. 7.
    Item in epistola Pauli ad Corinthics prima: Quid enim habes quod nonz acceperis? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Item in Ba­sileion primo: Nolite gloriari,
    1 Reg. 2. 3.
    nequeaa loquaminibb elata, & non procedat cc magniloquentia ex ore vestro: quia Deusdd scientiarum Dominus. Item illic: Invalidus factus est arcus potentium,
    Ibid v. 4.
    & infirmi accincti suntee virtute. De hoc ip­so 8 in Maccabaeis: Justum est subditum Deo esse,
    Macc. 9. 12.
    & mortalem non paria Deo senti­re.
    Macc. 2. 6 [...]
    Item illic: Et verba viri peccatoris ne timueritisff quia gloria ejus ingg ster­cora [Page 47] erit & in vermes. Hodiea extolletur, & [...]ras non invenietur: quoniam con­versus est in terram suam, & cogitatio ejusb periit.
  • V.
    Isa. 66. 1.
    Humilita­tem & quit­tem in omni­bus [...]enen­dua.
    Apud Esaiam; sic dicit Dominus Deus: Coelum mihic thronus, & terra sup­pedaneum pedum meorum. Quam mihid sedem aedificabitis, aut quis locus ad re­quiem mihi? Omnia enim ista fecit manus mea, & sunt mea omnia ista. Et super e quem aspiciam alium, nisi super humilem & quietum, &f trementem sermones meos?
    Mat. 5. 4.
    De hoc ipso in evangelio cata Matthaeum:g Beati mites, quoniam ipsi haere­ditabunt terram. De hoc ipso cata Lucam:
    Luc. 9. 48.
    Qui minimush erit in omnibus vobis, hic erit magnus. Item illic:
    Luc. 14. 11.
    Qui se extollit, humiliabitur; & qui se humiliaverit, exaltabitur. De hoc ipso ad Romanos:
    Rom. 11. 20.
    Noli altumi sapere, sed time: Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. De hoc ipso in Psalmo 33.
    Ps. 33. 18.
    Et humiles spiritu salvabit. Item ad Romanos: Reddite omnibusk quae de­bentur: cui tributum,
    Rom. 13. 7.
    tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Item in Evangelio cata Matthaeum:
    Mat. 23. 6.
    Diligunt primum recumbendi locum inl coenis, & pri­mam sessionem in synagogis, & salutationes in foro, & vocari ab hominibus, rabbi. 1 Vos autemm ne vocaveritis rabbi: unus est enim vobis magister.
    Joh. 13. 16.
    Item in Evan­gelio cata Joannem. Non est servus major Domino suo, neque apostolus major eo qui se misit.
    Ps. 81. 3.
    Haec scientesn beati eritis, si ea feceritis. Item in Psalmo 81. Hu­milem & pauperem justificate.
  • VI.
    Eccl. 27. 6.
    Apud Solomonem:
    Bonoso quosque & justos plus laborare, sed tolerare debere quia probantur.
    Vasa figuli probat fornax, & homines justos tentatio tri­bulationis. Item in Psalmo 50.
    Ps. 50. 18.
    Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contri­tum, & humiliatum Deus nonp despiciet. Item in Psalmo 33.
    Ps. 33. 18.
    Proximus est Do­minusq contritis corde; & humiles spiritu salvabit. Item illic:r Multae pressurae justorum,s sed ex omnibus illis liberabit eos Dominus. De hoc ipso apud Job: Nudus exivi de utero matris meae,
    Job. 1. 21.
    2 nudus etiam ibot sub terram: Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Dominou placuit, ita factum est: sit nomen Domini bene­dictum w. In his omnibus quae contigeruntx ei, nihil peccavit Job labiis suis in conspectu Domini.
    Mat. 5. 5.
    De hoc ipso in Evangelio cata Matthaeum:y Beati plangentes, quoniam ipsi consolabuntur.
    Joh. 16. 33.
    Item cata Joannem: Haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis, in seculo autem pressuramz habebitis:aa sed fidite, quoniam ego vicibb mundum.
    2 Cor. 12. 7.
    De hoc ipso ad Corinthios secunda: Datus est mihi3 stimulus car­nis meae, angelus satanae, qui me colaphizet, ut non extollar. Propter quod ter Do­minum rogavi, ut discederet à me, & dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur.
    Rom. 5. 2.
    De hoc ipso ad Romanos: Gloriamur in spe claritatis Dei: non solum autem: sed & gloriamur in pressuris, scientes quoniam pressura toleran­tiam operatur, tolerantia autem probationem, probatio autem spem. Spes autem non confundit, quia dilectio Deicc infusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis.
    Mat. 7. 13.
    De hoc ipso cata Matthaeum:4 Quam lata & spatiosa via est, quae ducit ad interitum, & multi sunt quidd intrant per eam! Quam arta & angusta via est, quae ducit ad vitam, & pauci sunt qui eam inveniunt! De hoc ipso in To­bia: Ubi sunt justitiae tuae?
    Toh. 12. 16.
    ecce quae pateris. Item in sapientia solomonis:ee 5 In locis impiorum gemunt justi:
    Pro. 28. 28.
    in illorum autemff perditione abundabunt justi.
  • VII.
    Eph. 4. 30.
    Nongg contristan­dum Spiri­tum san­ctum, quem accep [...]mus.
    hh Paulus ad Ephesios: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis6 inii die redemtionis. Omnis amaritudo, & ira, & indignatio, & cla­mor, & blasphemiakk auferantur à vobis.
  • [Page 48]VIII. Apud Solomonem in Paroemiis: Melior est vir patiens forti.
    Pro. 16. 32.
    Qui enim ira­cundiam a continet,
    Iracund [...]am vincend [...] esse, ne cogat [...]elinquert.
    melior est, quam qui urbem capit. Itemb illic:
    Pro 12. 16.
    Imprudens cadem die enunciat iram suam: abscondit autem inhonorationem suam astutus. De hoc ipsoc Paulus ad Ephesios:
    Eph. 4. 26.
    Irascimini & nolited peccare. Sol non occidat su­per iracundiam vestram.
    Mat. 5. 21.
    Item in Evangelio cata Matthaeum: Audistis quia dictum e est antiquis, non occides: qui autem occiderit, reus erit judicio. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio.
  • IX.f Paulus ad Galatas:
    Invicem se fratres susti­nere debere.
    g In contemplatione habentes unusquisque,
    Gal. 6. 1.
    ne & vos tentemini.i Alterutrum onera sustinete, &1 sic adimplebitis legem Christi.
  • X.
    Inh Deum s [...] ­lum fiden­dum, & in ipso glorian­dum esse.
    Jer. 9. 23.
    Apud Hieremiam: Non glorietur sapiens in sapientia sua: neque glorietur for­tis in fortitudine sua: neque glorietur dives in divitiis suis: sed in hoc glorietur, k qui gloriatur; intelligerel & nosse quoniam ego sum Dominus, qui facio miseri­cordiam & judicium & justitiam super terram: quoniam in his est voluntas mea, dicit Dominus. De hoc ipso in Psalmo 54.
    Ps. 55. 11.
    In Domino speravi, non timebo quid faciat mihi homo.
    Ps. 61. 1.
    Item illic:2 Non nisi soli Deom subjecta est anima mea. Item in Psalmo 117.
    Ps. 117 6.
    Non metuam quid faciat mihi homo, Dominus mihin auxiliator est. Item illic:
    ibid. v. 8.
    Bonum est confidereo in Dominum, quam fiderep in homine. Bonum est sperare in Dominum, quam sperareq in principibus. De hoc ipso apud Danie­lem:
    Dan. 3. 16.
    3 Responderunt autem Sidrac, Misac, & Abdenago, & dixerunt regi Nabu­chodonosor: Rex non opus est nobis de hocr verbo respondere tibi. Est enim Deus, cui nos servimus, potens eripere nos de camino ignis ardentis, & de manibus tuis rex liberabit nos.s Et si non, notum sit tibi quia diis tuis nont servimus,u & ima­ginem auream quam statuisti non adoramus.
    Jer. 17. 5. 7.
    Item apud Hieremiam: Maledictus ho­mo, qui spem habet in homine: & benedictus homo qui fidet in Domino, & erit in Deo spes ejus.
    Deut. 6. 13.
    De hoc ipso in Deuteronomio: Dominum Deum tuum adorabis, & illi soli servies.
    Rom. 1. 25.
    De hoc ipso ad Romanos. Et coluerunt & servierunt creaturae, relicto creatorew. Propter quod & tradidit illos Deus in passiones ignominiae.
    1 Joh. 4. 4.
    De hoc ipso apud Joannem: Major est qui in vobis est, quam qui in hoc mundo.
  • XI.
    Eum qui fi­dem consecu­tus est,x 4 exposito priore homi­ne, cae­lestia tan­tum & spi­ritalia cogi­tare debere, nec atten­dere ad si­culum cui jam renun­ciavis.
    Apud Esaiam:
    Isa. 55. 6.
    Quaerite Dominum, & cum inveneritis, invocate eum. Cum autem appropinquaverit vobis, relinquat impius vias suas, & viry facinorosus cogi­tationes suas: & convertatur ad Dominum, & misericordiam consequetur;z quia in multum remittet peccata vestra.
    Eccl. 1. 14.
    De hoc ipso apud Solomonem. Vidi universa opera quae facta sunt sub sole; & ecce omnia vanitas. De hoc ipso in Exodo:
    Exod. 12. 11.
    Sic autem comedetis eum,5 Lumbi vestri praecincti, &aa calceamenta vestra in pedibus ves­tris, & baculi vestri in manibus vestris, & edetis eum festinanter:bb pascha est enim Domini.
    Mat. 6. 25.
    De hoc ipso in evangelio cata Matthaeum: Nolite cogitare dicentes, quid cc edemus, aut quid bibemus, aut quid vestiemur? haec enimdd nationes inqui­runt: scitee autem pater vester, quia horum omnium indigetis. Quaerite primum regnum Dei, & justitiam ejus; & omnia ista apponentur vobis. Item illic: Nolite cogitare in crastinum:
    Luc. 9. 62.
    crastinusff enim dies ipsegg cogitabit sibi. Sufficit diei ma­litia sua. Item illic: Nemo retro attendens & superponens manum suam super ara­trum, aptus est regno Dei.
    Mat. 6. 26.
    Item illic: Aspicite volatilia coeli, quoniam non semi­nant, neque metunt, neque colligunt in horrea, & pater vesterhh coelestis pascit il­la. Nonne vos pluris estis illis?
    Luc. 12. 35.
    De hoc ipso cata Lucam: Sintii lumbi vestri ac­cincti, & lucernae ardenteskk. Et vos similes hominibus expectantibus dominum [Page 49] suum quandoa veniat à nuptiis, ut cum venerit & pulsaverit, aperiant illi: Beati servi illi,
    Mat. 8. 20.
    quos adveniens Dominus invenerit vigilantes. De hoc ipso apud Matthaeum: b Vulpes foveas habent, & volucresc coeli diversoria; filius autem hominis non ha­bet ubid caput suum inclinet.
    Luc. 14. 33.
    Item illic, Qui non renunciat omnibus quae sunt ejus,
    1 Cor. 6. 19.
    non potest meus discipulus esse. De hoc ipso ad Corinthios prima: Non estis vestri,1 emtie enim estis pretio magno, clarificate & portate Deum in corpore vestro.
    1 Cor. 7. 29.
    Item illic: Tempusf collectum: superest ergo ut & qui habent uxores, quasi non habentes sint; & quig plangunt, quasi non plangentes; & qui gaudent, quasi non gaudentes; & qui emunt, quasi non ementes; & qui possident, quasi non possidentes; & quih hoc mundo utuntur,i 2 quasi non utantur. Praeterit enim fi­gura hujus mundi. Item illic:
    1 Cor. 15. 47.
    Primus homok de terrae limo, secundus homo d [...] l coelo. Qualis ille è limo, tales & qui de limo, & qualis coelestis, tales & coelestes. Quomodo portavimus imaginem ejus qui de limo est,3 portemus & imaginem ejus qui de coelo est.
    Phil. 2. 21.
    De hoc ipso ad Philippenses:m Omnes sua quaerunt, & non quae sunt Christin; Quorum finis est interitus,
    ibid. 3. 19.
    quorum Deus venter est: & gloria in o confusionem eorum, qui terrena sapiunt. Nostra autem conversatio in coelis est: unde & Salvatorem expectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui transforma­bit corpus humilitatis nostraep conformatum corpori claritatis suae.
    Gal. 6. 14.
    De hoc ipso ad Glatas: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, & ego mundo.
    2 Tim. 2. 4.
    De hoc ipso ad Timotheum: Ne­mo militans Deoq obligat se molestiis secularibus, ut possit4 placere ei cui se proba­vit. Sed & sir certaverit quis, non coronabitur, nisi legitime pugnaverit. De hoc ipso ad Colossenses:
    Colos. 2. 20.
    Si mortui estis cum Christo ab elementiss mundi,t quid tamquam viventes in mundou 5 vana sectamini?
    Colos. 3. 1.
    Item de hoc ipso: Siw consur­rexistis cum Christo; quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextra Dei se­dens: quae sursum sunt sapite, nonx quae terrena sunt. Mortui enim estis, & vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc &
    Eph. 4. 22.
    vos cum eo apparebitis in gloria. De hoc ipso ad Ephesios:y Exponite prio­ris conversationis veterem hominem, qui corrumpitur secundumz concupiscentias deceptionis. Innovamini autem6 spiritu sensus vestri, & induite novum hominemaa, eum qui secundum Deumbb constitutus est7 in justitia, & sanctitate, & verirate. De hoc ipso in epistola Petri:
    1 Pet. 2. 11.
    Quasi hospites, & peregrini abstinete vos à carnalibus desideriis, quae militant adversus animam: conversationemcc autem habentes inter gentes bonam, ut dumdd detrectant de vobis, quasi deee malignis, bona opera vestra aspicientes magnificent Deum.
    1 Joh. 2. 6.
    De hoc ipso in epistola Joannis. Qui dicit se in Christo manere,
    ibid. v. 15.
    debet quo modo ille ambulavit & ipse ambulare. Item illic: No­lite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, non est caritas patris in illo. Quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, & concupiscentia oculorum, & ambitio seculi quae non est à patre, sed ex con­cupiscentia ff seculi: & mundus transibit, & concupiscentia ejus. Qui autem gg fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum,8 quomodo Deus manet in aeternum. Item in epistola Pauli ad Corinthios prima:
    1 Cor. 5. 7.
    Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova [Page 50] conspersio, sicut estis azymi. Nam &1 Pascha nostrum immolatus est Christus: Ita­que a festa celebremus non in fermento veteri, neque in fermento malitiae & nequi­tiae, sed in azymis sinceritatis & veritatis.
  • XII.
    Non juran­dum.
    Apud Solomonemb; Vir multum juransc replebitur iniquitate, &
    Eccl. 23. 12.
    non discedet à domo ejus plaga:2 & si vane juraverit, non justificabitur,d & si frustra juraverite, dupliciter punietur. De hoc ipso cata Matthaeum:
    Mat. 5. 34.
    Dico vobis nonf ju­rare in totum.
    Exod. 20. 7.
    Sit autem sermo vester, est, est; non, non. De hoc ipso in Exodo: Non accipies nomen Domini Deig tui in vanum.
  • XIII. In Exodo:
    Non maledi­ [...]endium.
    Non maledices, neque Principi populi tui detraxeris.
    Exod. 22. 28.
    Item in Psalmo 33.
    Ps. 33. 12.
    Quis est homo qui vult vitam, &h amar viderei dies bonos?k con­tine linguam tuam à malo,
    Levi, 24. 13.
    & labia tual ne loquantur dolum. De hoc ipso in Le­vitico. Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Produc eum, qui maledixerit, foras extra castra, & imponent omnes qui audierunt manus suas super caput ejus, & m lapidabit eum omnis synagoga filiorum Israël.
    Eph. 4. 29.
    De hoc ipso in epistola Pauli ad Ephesios. Omnis sermo malus de ore vestron non procedat, sed bonus3 ad aedifi­cationem fidei,
    Rom. 12. 14.
    , ut det gratiam audientibus. De hoc ipso ad Romanos:o 4 Benedi­centes, & non maledicentes. De hoc ipso in Evangelio cata Matthaeum: Qui dixerit fratri suo fatue,p reus erit in gehennam ignis.
    Mat. 5. 2 [...].
    De hoc ipso cata eundem Matthaeum: Dico autem vobis,
    Mat. 12. 36.
    quia omneq verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, red­dent pro eo rationem in die judicii, de sermonibus enim tuis justificaberis, & de ser­monibus tuisr condemnaberis.
  • XIV. Apud Job:
    Nunquam mussitan. dum. sed cir­cae omnia quaes ac­cidunt, be­nedicendum Deum.
    Dic verbum aliquodt in Dominum,
    Job. 2. 9.
    & morere. At ille in­tuitus eam dixit: Tanquam una ex ineptis mulieribus locuta es; si bonau excepimus de manu Domini, malaw cur non tolerabimus? Inx his omnibus quae acciderunt ei,
    Job. 1. 8.
    nihil peccavit Job labiis suis in conspectu Domini. Item illic: Animadvertisti y ad puerum meum Job? non enim est similis illi quisquam in terris, homo sine que­rela, verus Dei cultor,
    Ps. 33. 1.
    abstinens se ab omniz malo. De hoc ipso in Psalmo 33. Benedicam Dominum in omni tempore,
    Num. 17. 10.
    semper laus ejus in ore meo. De hoc ipso in Numeris: Desinat murmuratio eorum à me, & non morientur. De hoc ipso in Acti­bus Apostolorum:
    Act. 16. 25.
    Circa mediam autem noctem Paulus & Silas orantes gratias agebant Deo;
    Phil. 2. 14.
    audiebant autem eosaa vincti. Item in epistola Pauli ad Philippenses: Omnia autem probb dilectione facientes sinecc murmurationibus & reputationibus, ut sitis sine querela & immaculati,dd filii Dei.
  • XV. In Genesi:
    Ad hoc ten­tari homines à Deo, utee pro­bentur.
    Gen. 22. 1.
    Et tentavit Deus Abraham, & dixit ad illum: Accipe filium ff tuum unicum quemgg diligis Issac, & vade in terramhh,ii imponens illum ibi5 inkk hostiam, inll unum ex montibusmm de quo tibi dixero. De hoc ipso in Deuteronomio:nn Tentat Dominus Deus vester vos,
    Deut. 13. 3.
    ut sciat, si diligitis Domi­num Deum vestrum ex toto corde vestro, & ex tota anima vestra. De hoc ipso in sapientia Solomonis:
    Sap. 3. 4.
    Etsi coram hominibus tormenta passi sunt spes eorum immortali­tate plena est; & in paucis vexati, in multis bene disponentur, quoniam Deusoo ten­tavit illos, & invenit illos dignos se. Tamquam aurum in fornace probavit illos, & quasipp holocausta hostiae accepit illos, & in temporeqq erit respectus illorumrr [Page 51] Judicabunt nationes, & dominabuntur populis, & regnabit Dominus eorum in perpe­tuum. De hoc ipso ina Maccabaeis:
    Mac. 2. 52.
    Abraham nonne in tentatione inventus est fide­lis, & deputatum est ei ad justitiam?
  • XVI. In sapientia Solomonis:
    Pro. 14. 25.
    De b [...]n [...] Martyr [...]i.
    1 Liberat de malis animamb martyrc fidelis. Item illic:
    Sap. 5. 1.
    Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos, qui sed angustiave­runt, & qui abstulerunt labores eorum: Videntes turbabuntur timore horribili, & mirabuntur in subitatione insperatae salutis,e dicentes inter se poenitentiamf haben­tes, & per angustiam spiritus gementes. Hi sunt quos aliquando habuimus ing de­risum & in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insa­niam. & finem illorum sine honore.h Quo modo computati sunt inter filios Dei, & inter sanctos sors illorum est? Ergo erravimus à via veritatis, & justitiae lumen non luxit nobis, & sol non est ortus nobis.i Lassari sumus in iniquitatis via & per­ditionis, & ambulavimus solitudines difficiles, viam autem Domini ignoravimus. k Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum jactatio contulit nobis? transie­runt omnia illa tamquam umbra.
    Ps. 115. 5.
    De hoc ipso in Psalmo 115.l Pretiosa in conspectu Domini morsm sanctorum ejus.
    Ps. 125. 6.
    Item in Psalmo 125. Qui seminant in lacrymis in n exultatione metent. Ambulanteso ambulabant, & plorabant mittentes semina sua: venientes autem venient in exultatione2 tollentesp gremia sua. De hoc ipso in Evangelio cata Joannem:
    Joh. 12. 25.
    Qui amat animam suam, perdet illam: & qui odit ani­mam suam in isto seculo, in vitam aeternamq inveniet illam.
    Mat. 10. 19.
    Item illic: Cum au­tem tradiderint vos, nolite cogitare quid loquamini, non enim vos estis qui loquimi­ni, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis.
    Joh. 16. 2.
    Item illic; Veniet hora, ut omnis quir interficit vos,s arbitretur obsequium se Deo facere. Sed & hoc facient, quo­niam non cognoverunt patrem,
    Mat. 5. 10.
    neque me. De hoc ipso apud Matthaeum: Beati qui persecutionem passi fuerintt propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelo­rum. Item illic:
    Mat. 10. 28.
    Ne timueritis eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Magis autem metuite eum, qui potest animam & corpus occidereu in ge­hennam. Item illic:
    Mat. 10. 32.
    Quicumque me confessus fuerit coram hominibus, & ego con­fitebor illum coram patre meow, qui in coelis est. Qui autem me negaverit coram hominibus;
    ibid. v. 22.
    & ego negabo eum coram patre meo, qui in coelis est.x Qui autem sustinuerit usque in finem,
    Luc. 6. 22.
    hic salvus erit. De hoc ipso cata Lucam: Beati eritis cum vos oderint homines, & separaverint vos, & expulerint, & maledixerint nomini vestro quasi nequam propter filium hominis. Gaudete in illa die & exultate, ecce enim merces vestra multay est in coelis.
    Luc. [...]8. 29.
    Item illic: Amen dico vobis, nemo est z quiaa relinquat domum,bb aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios cc propter regnum Dei, & non recipiat septies tantum in isto tempore, in seculo au­tem futuro vitam aeternamdd. De hoc ipso in Apocalypsi:
    Apoc. 6. 9.
    Et cum aperuisset quin­tum ee signum, vidi sub ara Dei animas occisorum propter verbum Dei & martyrium suum, & clamaverunt magna voce dicentes: Quousque Domine sanctus & verus non judicas & vindicas sanguinem nostrum de his qui in terris inhabitant?ff Et datae sunt eis singulis stolae albae, & dictum est eis ut requiescerentgg brevi adhuc tempore, donechh impleatur numerus conservorum, & fratrum eorum, quique postea occi­dentur exemplo ipsorum. Item illic:
    Apoc. 7. 9.
    Post haec vidi turbam multam, quam dinume­rareii ex his nemo poterat, lex omni gente, & ex omni tribu, & ex omni populo & lingua, stantes in conspecti throni, & in conspectu agni, & erant amicti stolas al­bas, & plamae fuerunt in manibus eorum, &kk magno clamore dicebant:ll Salus Deo nostro sedenti super thronum, & agno. Etmm respondit unus ex senioribus, dicens mihi: Qui amicti sunt stolis albis, qui suntnn, & unde venerunt? Et dixi ei: Domineoo mi tu scis. Et ait mihi: Hi sunt qui venerunt ex magna tribulatio­ne, [Page 52] & laverunt stolas suas, & candidas eas fecerunt in sanguine agni:a Ideo sunt in conspectu throni Dei, & serviunt ei diebus & noctibus in templo ejus. Et is qui se­det in throno, inhabitabit super eos,b neque esurient, neque sitient unquam, sed neque sol super eos cadet, neque ullumc aestum patientut. Quoniam agnus qui in medio throni estd, teget eose, & deducet eos adf fontes vitae aquarum, & ab­sterget Deus omnem lacrymamg ex oculis eorum.
    Apoc. 2. 7.
    Item illic: Qui vincit dabo illi edereh de ligno vitae,
    ibid v. 10.
    quod est in paradiso Dei mei. Item illic: Esto fidelis usque ad mortem,
    Apoc. 16. 15.
    & dabo tibi coronam vitae. Item illic:i Beati erunt quik vigilabunt & servabunt vestimenta sua ne nudi ambulent, & videant turpitudinem suam.l De hoc ipso ad Timotheum secunda:m Ego jam delibor,
    2 Tim. 4. 6.
    & tempus instatn meae as­sumtionis. o Bonum agonem certavi, cursum perfeci, fidem servavi:p jam supe­rest mihi corona justitiae, quam mihi reddet Dominus in illo dieq justus judex: non solum autem mihi, sed & omnibus qui dilexerint adventum ejus.
    Rom. 8. 16.
    De hoc ipso ad Romanos: Sumus filii Dei, si autem filii, & haeredes Dei, cohaeredes autem Christi: si quidemr compatiamur, ut & commagnificemur. De hoc ipso in Psalmo 118.
    Ps. 118. 1.
    s Beati qui immaculati sunt in via, & qui ambulantt in lege Domini. Beati qui perscrutantur martyria ejusu.
  • XVII. In epistola Pauli ad Romanos:
    Minora esse quae in secu­lo patimur quam sit praemium quod pro­missum est.
    Rom. 8. 18.
    Non sunt condignae passiones hujus tempo­ris, adw superventuram claritatem quae revelabitur in nobis.
    2 Macc. 7.
    x De hoc ipso in Maccabaeis. Domine qui sanctam habes scientiam, manifestum est, quia cum possim morte liberari, durissimos dolores corporis tolero, flagellis vapulans; animo autem propter ipsius metum libenter haec patior. Item illic: Tu quidem impotens ex hac praesenti vita nos perdes: sed mundi Rex defunctos nos pro suis legibus, in aeternam vitae resurrectionem suscitabit. Item illic: Potius est ab hominibus morti datos ex­pectare spem à Deo iterum ab ipso suscitari. Tibi enim resurrectio in vitam non erit. Item illic: Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis; noli autem putare genus nostrum à Deo esse derelictum. Sustine & vide magna po­testas ejus qualiter te & semen tuum torquebit. Item illic: Noli frustra errare. Nos enim propter nosmetipsos haec patimur, peccantes in Deum nostrum: tu autem ne te existimes impunitum futurum, aggressus pugnare cum Deo.
  • XVIII. In Deuteronomio:
    Dilectioni Dei & Christi nihil praeponen­dum.
    Diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo,
    Deut. 6. 5.
    & de tota anima tua, & de tota virtute tua. Item in Evangelio cata Matthaeum: Qui amat patrem aut matremy super me,
    Mat. 10. 37.
    non est me dignus;z & qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus, & qui non accipit crucem suam & sequitur me, 1 non est meus discipulus. Item in Epistola Pauli ad Romanosaa:
    Rom. 8. 35.
    Quis nos separa­bit bb à caritate Christi,cc pressura, an angustia, an persecutio, an fames, an nu­ditas, an periculum, an gladius? sicut scriptum est:dd Quoniam causa tuiee occi­dimur tota die, deputati sumus utff oves victimae: sed in his omnibus supervinci­mus, 2 pro eo qui dilexit nos.
  • XIX. In Evangelio cata Joannem:
    Voluntati non nostrae, sed Dei ob­temper an­dum.
    Joh. 6. 38.
    Non descendi de coelo ut faciam voluntatem mean,
    Mat. 26. 39.
    sed voluntatemgg ejus qui me misit. De hoc ipso cata Matthaeum: Pater, si fieri potest, transeat à me calix iste: verumtamen non quod ego volo, sed quod tuhh Item in prece quotidiana:
    Mat. 6. 10.
    Fiat voluntas tua sicut in coelo & in terra. Item cata Matthaeum:
    Mat. 7. 21.
    Non omnis qui mihi dicit, Domine Domine, introibit in regnum coelorum; sed is qui facit voluntatem patris mei qui in coelis est, ipse introibit in reg­num coelorum. Item cata Lucam:
    Luc. 12. 47.
    Ille autem servus qui cognoscit voluntatem do­mini sui,
    1 Joh. 2. 17.
    & non paruerit voluntati ejus, vapulabitii multis. In epistola Joannis: Qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, quo modo &kk ipse manet in aeternum.
  • XX. In Psalmo 110.
    Fundamen­tum, & fir­mamentum spei, & fidei esse simorem.
    Ps. 110. 10.
    Initium sapientiae timor Domini. De hoc ipso in Sapientia Solomonis:
    Eccl. 1. 16.
    Initium sapientiae, metuere Deum. Item in Paroemiis ejusdem: Beatus homo est qui veretur omniall per metum.
    Pro. 28. 14.
    De hoc ipso apud Esaiam: Et super quem alium respiciam,
    Isa. 66. 2.
    nisi super humilem, & quietum, & trementem sermones [Page 53] meos?
    Gen. 22. 11.
    De hoc ipso in Genesi: & vocavit eum Angelus Domini de coelo, & dixit illi: Abraham Abraham. Ille autem dixit: Ecce ego. Et dixit: Nolia imponere ma­num tuam super puerum, neque feceris illi quidquam. Nunc enim cognovi, quo­niam times Deum tuum, & non pepercisti filio tuo dilectissimo propter me. Item in Psalmo 2.
    Ps. 2. 11.
    2. Servite Domino in timore, & exultate ei in tremore. Item in Psalmo 33. Timete Dominum omnes sancti ejus;
    Ps. 33. 9.
    quoniam non est inopia eis qui eum metuunt. Item in Psalmo 18.b Timor Domini castus perseverans in secula seculorum.
    Ps. 18. 10.
  • XXI. In Evangelio cata Lucam:
    Luc. 6. 37.
    Non tem [...]re de altero ju­dicandum.
    Nolite judicare, ne judicemini: nolite condem­nare, ne condemnemini.
    Rom. 14. 4.
    De hoc ipso ad Romanos: Tu quis es qui judicas alienum servum? Domino suo stat aut cadit; stabit autem, potens est enim Deus statuere cum. Et iterum quarec sine excusatione es ô homo omnis qui judicas;
    Rom. 2. 1.
    in quo enim judicas alium, te ipsum condemnas,1 eadem enim agis, quae judicas. Speras autem tu qui judicas eos qui mala agunt, & eadem facis, quia ipse effugies judicium Dei? Item in Epistola Pauli ad Corinthios prima:
    1 Cor. 10. 12.
    Et qui se putat stare, videat ne cadat. Et ite­rum: Si quis sed putat scire aliquid,e nondum scit quemadmodum oporteat eum
    1 Cor. 8. 2.
    scire.
  • XXII. In Evangelio,f in prece quotidiana:g Remitte nobis debita nostra,
    Mat. 6. 12.
    Accepta in­juria rem [...]t­tendum & ignoscen­dum.
    si­cut & nos remittimus debitoribus nostris.
    Mat. 12. 15.
    Item cata Marcum: Et cum steteritis ad orationem, remittite si quid habetis adversus aliquem, ut & pater vester qui in coelis est, remittat vestra peccata vobis:h Si autem vos non dimiseritis; neque pater vester qui in coelis est dimittet vobis peccata vestra.
    Marc. 4. 24.
    Item illic: In qua mensurai mensi fueritis, in ea remetietur vobis.
  • XXIII. In Epistola Pauli ad Romanos:
    Rom. 12. 17.
    Vicem malis non redden­dam.
    Nemini malum pro malo reddentes. Item illic: Noli vinci à malo, sed vince ink bono malum. De hoc ipso in Apocalypsi: Et dixit mihi,
    ibid v. 21.
    ne signaveris verba prophetiae libri hujus, quia jam tempus in proximo est;
    Apoc. 22. 10.
    & hi qui perseverant nocere, noceant; & qui in sordibus est, sordescat adhuc: Justusl autem adhuc justiora faciat, similiter & sanctus sanctiora. Ecce venio cito, & merces mea mecum est reddere unicuique secundumm facta sua.
  • XXIV. In Evangelio cata Joannem:
    Joh. 14. 6.
    Non posse ad patremn perveniri, nisi pero filium ejus Jesum Christam.
    Ego sum via, veritas & vita: nemo venit ad patrem nisi per me.
    Joh. 10. 9.
    Item illic: Ego sump ostium: per me si quis introierit, salva­bitur.
  • XXV. In Evangelio cata Joannem:
    Joh. 3. 5.
    nisi quisr renatus fuerit ex aqua & spiritus, non potest introire in regnum Dei. Quod enim natum est de carne, caro est: & quod natum est de spiritu,
    Joh. 6. 54.
    spiritus est. Item illic: Nisi ederitis carnem filii hominis, & biberitis sanguinem ejus,
    Ad regnum Dei nisiq baptizatus & renatus quis suerit, pervenire non posse.
    non habebitis vitam in vobis.
  • XXVI. In Epistola Pauli ad Corinthios prima:
    1 Cor. 9. 24.
    Nescitis quai qui in stadio cur­runt, omnes quidem currunt, unus tamen accipitt palmam? Sic curriteu utw oc­cupetis; & illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nosx vero incorruptam. In Evangelio cata Matthaeum:
    Mat. 3. 10.
    Omnis arbor non faciens fructum bonum, excidetur & in ignem mittetur.
    Mat. 7. 22.
    Item illic: Multi mihi dicent in illa die: Domine Domine, non­ne in nomine tuo prophetavimus,
    Parum esse baptizari & Eucha­risitiam ac­cipere, nisi quis sactis & opere proficiat.
    & in nomine tuo daemoniay exclusimus, & in tuo nomine virtutesz magnas fecimus? Et tunc dicam illis: Nunquam vosaa novi, re­cedite à me qui operamini iniquitatem.
    Mat. 5. 16.
    Item illic:bb Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra, &cc clarificent patrem vestrum qui in coe­lis est.
    Phil. 2. 15.
    Item Paulusdd ad Philippenses:2 Lucete sicut luminaria in mundo.
  • XXVII. In Evangelio cata Joannem:
    Joh. 5. 14.
    Baptizatum quoque gra­tiam perde­re, quam consecutus sit, nisi in­nocentiam servet.
    Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne quid tibi (ee) deterius fiat.
    1 Cor. 3. 16.
    Item in Epistola Pauli ad Corinthios prima: Nescitis quia templum Dei estis, & spiritus Dei habitat in vobis? si quisff templum Deigg vio­laverit, disperdet illum Deus.
    2 Parali. 15. 2.
    De hoc ipso in Paralipomenon: Deus vobiscum est, dum estis vos cum ipso, si derelinqueretis eum, derelinquet vos.
  • XXVIII. In Evangelio cata Matthaeum:
    Mat. 12. 32.
    3 3 Non posse in Ecclesia remitti ei, qui in Deum deliquerit.
    Qui dexerit verbum adversus filium ho­minis, remittetur illi: qui autem dixerit adversus Spiritum Sanctum, non remittetur [Page 54] illi,
    Marc. 3. 29.
    neque in isto seculo, neque in futuro. Item cata Marcum: Omnia peccata re­mittentur filiis hominum & blasphemiae:a qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum,
    1 Reg. 2. 25.
    non remittetur illi, sed reus erit acterni peccati. De hoc ipso in Basileion primo: Sib delinquendo peccet vir adversus virum,c orabunt pro eod Domi­num: si autem in Deum peccet homo, quis orabit pro eo.
  • XXIX. In Evangelio cata Lucam:
    Luc. 21. 17.
    Et eritis odibiles omnibus hominibus propter
    De odio no­m [...]is ante praedictum.
    nomen meum. Item cata Joannem:
    Joh. 15. 18.
    Si seculum vos odit, scitote quoniame me pri­mo odit: si1 de seculo essetis, seculum quod suum esset amaret: sed quia de seculo non estis, & ego elegi vos de seculo, propterea odit vos seculum. Mementotef ser­monis quem dixi vobis: Non est major servusg Domino suo, si me persecuti sunt, & vos persequentur.
  • XXX. Apud Solomonem:
    Eccl. 5. 3
    Prout voveris votum Deo, ne moram feceris reddere
    2 2 Quod quis Deo vove­rit, cito red­d [...]ndum.
    illud.h De hoc ipso in Deuteronomio:
    Deut. 23. 21.
    Si autem voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere illud: quia inquirens quaeret illud Dominus Deus tuus à te, & erit ini peccatum. Ea quae egredientur per labia tua, observabis: &k facies do­num quod locutus esl ore tuo.
    Ps. 49. 15.
    De hoc ipso in Psalmo 49. Sacrificam Deo sacri­ficium laudis, & redde altissimo vota tua. Invoca me in dien pressurae, &o exi­mam te,
    Act. 5. 3.
    &p clarificabis me. De hoc ipso in actibus Apostolorum:q Cur imple­vit Satanas cor tuumr mentiri te Spiritu [...] sancto? cums esset fundus venditus, in tua erat potestate:
    Jer. 48. 10.
    non hominibus mentitus es, sed Deo. Item apud Hieremiam:3 Ma­ledictus t qui facit opera Dei negligenter.
  • XXXI. In Evangelio cata Joannem:
    Joh. 3. 18.
    Qui non crediderit, jam judicatus est; quia non credidit in nomineu unici filii Dei.
    Eum qui non crediderit, jam judica­tum esse.
    Hoc autem est judicium, quoniam lux ve­nit in seculum, & magis dilexeruntw homines tenebras, quam lucem. De hoc ipso in Psalmo 1.
    Ps. 1. 6.
    Propterea4 nonx resurgent impii in judicio, neque peccatores in con­cilio justorum.
  • XXXII. In Genesi:y Multiplicans multiplicabo tristitias tuas,
    Gen. 3. 16.
    & gemitus tuos:
    De bono vir­ginitatis & continentiae.
    & in tristitia paries filios, &z erit conversio tua ad virum tuum, & ipse tui domina­bitur. De hoc ipso in Evangelio cata Matthaeum:
    Mat. 19. 11.
    Non omnes capiunt verbum, sed illi quibus datum est: sunt enim spadones, qui ex utero matris nati sunt:aa & sunt spadones, qui coacti sunt ab hominibus: & sunt spadones, qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum.
    Luc. 20. 34.
    Qui potest capere, capiat. Item cata Lucam: Filii secu­li hujus5 generant & generantur: qui autem habuerunt dignationem seculi illius, & resurrectionis à mortuis, non nubunt,bb neque nubuntur. Neque enim incipient mori: aequales enim sunt angelis Dei, cum sint filii resurrectionis.cc Resurgere au­tem mortuos Moyses significat, cum dicitdd in rubo: Dominus Deus Abraham, & Deus Isaac, & Deus Jacob; non est Deus mortuorum, sed vivorum: omnes enim illi vivunt.
    1 Cor. 7. 1.
    Item in epistola Pauli ad Corinthios prima: Bonum est homini mulierem nonee contingere: propterff fornicationem autem unusquisque uxorem suam ha­beat, & unaquaeque virum suum habeat. Uxori vir debitum reddat: similiter & uxor viro. Uxor corporis sui potestatem non habet, sed vir. Similiter & vir corporis sui potestatem non habet,gg sed uxor. Nolite fraudare invicem, nisi ex conventio­ne hh, ad tempus, ut vacetis orationi; & iterumii revertimini ad idipsum, ne ten­tet [Page 55] vos Satanas propter incontinentiam vestram. Hoc dico secunduma veniam, non secundumb imperium: volo autem omnes homines esse sicut & me: sed unusquisque propriumc habet donum à Deo,
    1 Cor. 7. 32.
    alius sic, alius autem sic. Item illic: Coelebs co­gitat ea quae sunt Domini, quo modod placeat Deo. Qui autem matrimonium con­traxit, cogitat ea quae sunt mundi hujus, quo modo placeat uxori:1 sic & mulier, & virgo innupta cogitat ea quae sunt Domini,e ut sit sancta & corpore & spiritu: quae autem nupsit, cogitat de iis quae sunt mundi hujus, quo modo placeat viro. Item in Exodo: cum praecepisset Dominus Moysi, ut sanctificaret populum in diem ter­tium, sanctificavit ille,f & adjecit:
    Exo. 19. 15.
    Estote parati:g tribus diebus non accedetis h ad mulieres.
    1 Reg. 21. 4.
    Item in Basileion primo: Et respondit sacerdos ad David, & dixit: i Non sunt panes profani in manu mea,2 nisi panis sanctus unus:k si observati sunt pueri à muliere,
    Apoc. 14. 4.
    manducabunt. Item in Apocalypsi: Hi sunt qui cum mulieri­bus se non coinquinaverunt, virgines enim permanserunt: hi sunt qui sequuntur ag­num quocunquel ierit.
  • XXXIII. In evangelio cata Joannem:
    Nihil pa­trem judica­re, sed fi­lium: & patrem ab eo non honori­ficari, à quo non honorifi­catur filius.
    Nihil pater judicat, sed judicium omne fi­lio dedit,
    Joh. 5. 22.
    ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patremm Qui non n honorificat filium,
    Ps. 71. 1.
    non honorificat patrem qui eum misit. Item in Psalmo 71. 3 Deus judicium tuum Regi da, & justitiam tuam filio Regis, judicareo populum tuum in justitia.
    Gen. 19. 24.
    Item in Genesi: Et pluit Dominus super Sodomam & Gomorram sulphur & ignem de coelo à Domino.
  • XXXIV. Apud Hieremiam:
    Jer. 10. 2.
    Haec dicit Dominus: Secundumq viam gentilium ne ambulaveritis. De hoc ipso quod segregare se quis debeat à gentilibus, ne sit so­cius culpae,r & fiat particeps plagae eorum,
    Apoc. 18. 4.
    in Apocalypsi:
    Fidelem gen­tiliter vive­re nonp oportere.
    Et audivi aliam vocem de coelo dicentem: Exi de ea populus meus, ne particeps sis delictorum ejus, & ne perstringaris plagis ejus; quoniam delicta ejus usque ad coelum pervenerunt, & me­minit Dominus Deuss iniquitatum ejus. Ideot reddidit ei dupla, & in quo pocu­lo miscuit,u duplum remixtum est ei; & in quantum se clarificavit, & deliciarum habuit; inw tantum datus est ei & cruciatus & luctus; quoniam in corde suo dicit; Regina sum, & vidua esse non possum, nec luctum visura sum, propterea una hora plagae ejusx advenient, mors, luctus & fames, & igni cremabitur; quoniam fortis est Dominus Deus qui eam judicabit. Et flebunt & plangent se in ea Reges terrae, qui cum ea fornicati sunt,
    Isa. 52. 11.
    & iny deliciis conversati sunt. Item apud Esaiam; Exite de medio eorum, quiz fertis vasa Domini.
  • XXXV. Apud Solomonem in Ecclesiastico:
    Deum ad hoc patien­tem esse, ut nos poeniteat peccati nostri & reforme­mur.
    Ne dixeris, peccavi,aa & quid ac­cidit
    Eccl. 5. 4.
    mihi triste? est enim altissimusbb patiens redditor. Item Paulus ad Romanos: cc An nunquid opulentiam bonitatis ejus,
    Rom. 2. 4.
    & sustinentiam & patientiam contemnis, ignorans quia bonitas Dei in poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam tuam & cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae, & revelationis justi judicii Dei; qui reddet unicuique secundum opera sua.
  • XXXVI. In Apocalypsi:
    Mulierem ornari secu­lariter non debere.
    Et venit unus ex septem angelis habentibus phialas, & aggressus est me dicens:
    Apoc. 17. 1.
    Veni ostendam tibi damnationem meretricis magnae, sedentis super aquas multas, cum qua fornicati sunt Reges terrae. Et vidi mulierem sedentem super bestiam: & mulier illa amicta eratdd pallium purpureum, & coccineum, & adornata erat auro, & lapidibus pretiosis, & margaritis, tenens poculum aureum in manu sua;
    1 Tim 2. 9.
    plenum execrationum, & immunditiae, & fornicationis totius terrae. Item ee ad Timotheum: Sintff mulieres vestrae cum verecundia & pudicitia componen­tes se: non in tortis crinibus, neque aurogg, neque margaritishh, aut veste pre­tiosa, sed ut decet mulieres promittentes castitatem per bonam conversationem. De [Page 56] hoc ipso in epistola Petri1 ad Ponticos:
    1 Pet. 3. 3.
    Sit in muliere non exterior ornamenti,
    Gen. 38. 14.
    aut auri, aut vestis cultus; sed cultus cordis. Item in Genesi: Thamar cooperuit se pal­lio, & adornavit: & cum aspexisset eam Judas, visum est ei meretricem esse.
  • XXXVII. In epistola Petri ad Ponticos:a
    Fidelem non oportere ob alia de­licta, nisi ob nomen so­lum puniri. Servum Dei innocentem esse debere, ne incidat in po [...]nam secu­larem. Datum no­bis esse exem­plum viven­di in Chri­sto.
    Nec quisquam vestrum tanquam fur aut homicidab patiatur;
    1 Pet. 4. 15.
    aut tanquam maleficus, aut curas al [...]enas agensc, sed tanquam Christianus.
  • XXXVIII. In epistola Pauli ad Romanos:
    Rom. 13. 3.
    Vis non timere potestatem? bonum fac, & habebis laudemd ex illa.
  • XXXIX. In epistola Petri ad Ponticos:e Christus enim passus est pro nobis,
    1 Pet. 2. 21.
    relinquensf vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus, qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus. Qui cum malediceretur, nong remaledixit; cum pateretur, nonh minabatur:2 tradebat autem se judicantii injuste. Item Paulus ad Philippenses.
    Phil. 2. 6.
    k Qui3 in figura Dei constitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sedl sem exinanivit, formam servi accipiens, inn similitudinem hominis factus, &o habitu inventus ut homo. Humiliavit se, factus obediens us­que ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod & Deus exaltavit illum, & do­navit illip nomen, ut sit super omne nomen: ut in nomine Jesuq omne genu cur­vetur, coelestium, terrestrium, & infernorum: & omnis lingua confiteaturr, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei patris.
    Joh. 13. 14.
    De hoc ipso in Evangelio cata Joan­nem: Si ego lavi pedes vestros magister, & dominus, & vos debetiss aliorum pe­des lavare. Exemplum enim dedi vobis, ut, sicutt ego feci,u & vos aliis fa­ciatis.
  • XL. In Evangelio cata Matthaeum:
    Non jactan­ter, nec tu­m [...]ltuos [...] operandum.
    Nesciat sinistraw tua quid faciat dextera tua,
    Mat. 6. 3.
    ut sit eleemosyna tua inx abscondito: & pater tuus qui videt4 in abscondito, reddet tibi palam.
    ibid. v. 2.
    Item illic: Cum facis eleemosynam,y noli buccinare ante te quomodo hypocritae faciunt, in vicis & synagogis, utz clarificentur ab hominibus. Amen dico vobis,aa compleverunt mercedem suam.
  • XLI. In epistola Pauli ad Ephesios:bb Stultiloquium & scurrilitas,
    Inepte & scurriliter non loquen­dum.
    quae ad rem non pertinent,
    Eph. 5. 4.
    nec nominentur quidem in vobis.
  • XLII. In Genesi:
    Gen. 15. 6.
    Et credidit Abraham Deo, &dd deputatum est eiee ad justi­tiam. Item apud Esaiam:5
    Fidemcc in to­tum prodes­se, & tan­tum nos pos­se, quantum credimus.
    Et si non credideritis, neque intelligetis.
    Isa. 7. 9.
    Item in Evan­gelio cata Matthaeum:
    Mat. 14. 31.
    Modicae fideiff quare dubitasti? Item illic: Si habueritis fi­dem gg quasi granum sinapis,
    Mat. 17. 19.
    dicetis monti huic, transi hinc illo, & transibit: & ni­hil impossibile erit vobis.
    Marc. 11. 24.
    Item cata Marcum: Omnia quaecunque oratis & petitis, credite, quia accipietis, & erunt vobis. Item illic: Omniahh possibilia credenti. Apud Abacuc:6 Justus autem exii fide mea vivet.
    Marc. 9. 22.
    Item in Daniele:
    Abac. 2. 4.
    Ananias, A­zarias, Misahelkk credentes Deo liberati sunt de flamma ignis.
    Dan. 3. 27.
  • XLIII. In Actibus Apostolorum:
    Posse [...]um
    7 sta [...]imll
    conse­qui qui vere crediderit. Fidel [...]s inter se disceptan­tes, non de­bere genti­lem judi­cem expe­riri.
    Ecce aqua, quid est quod memm impedit bapti­zari?
    Act. 8. 36.
    Tunc dixitnn Philippus: si credisoo ex toto corde tuo, licet
  • XLIV. In epistola Pauli ad Corinthios.
    1 Cor. 6. 1.
    1.pp Audet quisquam vestrum ad­versus alterum negotium habens disceptare apud injustos, & non apudqq sanctos? An nescitis quiarr sancti hunc mundum judicabunt?
    ibid. v. 7.
    Et iterum: Jam qui­dem [Page 57] a in totum delictum in vobis est quia judicia habetis cumb invicem. Quare non magisc injuriam patimini, aut quare non magis fraudamini? sed vos injuriam fa­citis, & fraudatis,d & hoc fratribus:e an nescitis, quoniam injusti regnum Dei f non consequentur?
  • XLV. In epistola Pauli ad Romanos:
    Spem futu­rorum esse, &g ideo fidem no­stram circa ea quae pro­missa sunt, patie [...]tem esse d [...]bere. Mulierem in Ecclesia ta­cere debere. D [...]licto & merito nostro f [...]eri ut labo­rem [...]s, nec Dei opem in omnibus sen­tiamus.
    Spe salvati sumus.
    Rom [...] [...]. 24.
    Spes autem quae videtur, non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus spera­mus, 1 h per patientiam expectamus.
  • XLVI. In epistola Pauli ad Corinthios prima:i Mulieres in Ecclesia taceant.
    1 Cor. 14. 34.
    k Si quae autem quid discere volunt, domi viros suos interrogent. Item ad Timo­theum: Mulier cum silentio discat in omnil subjectione.
    1 Tim. 2. 11.
    Docere autem mulierem non permitto, nequem praepositam esse viro, sed esse in silentio. Adam enim pri­mus formatus est, deinde Eva: & Adam seductus non est, mulier autem seducta est.
  • XLVII. Apud Osec:
    Os. 4. 1.
    Audite sermonem Domini filii Israel, quian judicium est Do­mino adversus incolaso terrae, quod neque misericordia, neque veritas, neque agni­tio Dei sit super terram. Sed execratio, & mendacium, & caedes, & furtum, & adul­terium dissusum est super terram, sanguinem sanguini supermiscent. Iccirco terra lu­gebit cum universis incolis suis, cum bestiis agri, cum serpentibus terrae, cum volu­cribus coeli: & deficient pisces maris,p ut nemo judicet, nemoq revincat. De hoc ipso apud Esaiam:
    Is. 59. 1.
    Numquid non valet manus Dominir ut salvos faciat: aut s gravavit aurem ut non exaudiat? sed peccata vestra inter vos & Deum separant: & t propter delicta vestra avertit faciem à vobis ne misereatur. Manus enim vestrae u inquinatae sunt sanguine, & digiti vestri in peccatis: labia autem vestra locuta sunt facinus, & lingua vestra injustitiam meditatur: nemo loquitur vera, neque est judi­cium verum: fidunt in vanis, & loquuntur inania: quiw parturiunt dolorem, & x pariunt facinus. Item apud Sophoniam:2. Defectione deficiat à facie terrae,
    Sopho. 1. 2.
    dicit Dominus: Deficiat homo & pecudes, deficiant volucres coeli, & pisces m [...]is: & au­feram iniquos à facie terrae.
  • XLVIII. In Psalmo 14.
    Ps. 14. 6.
    3
    Non fene­ [...]andum.
    Qui pecuniam suam nony dedit in fenore, & munera super innocentes non accepit: quiz ista fecerit, nonaa commovebitur in aeternum. Item apud Ezechielem.4 Homo autem qui erit justus,
    Ezec. 18. 7.
    hominem non opprimetbb, & pignus debitoris reddet, &cc rapinam non faciet, & panem suum esurienti dabit, & nudum operiet,
    Deut. 23. 19.
    & pecuniam suam in usuram non dabit. Item in Deuteronomio. Non fenerabis fratri tuodd usura pecuniae, & usura ciborum.
  • XLIX. In Euangelio cata Lucam:
    Luc. 6. 32.
    Si diligitis qui vos diligunt,
    Inimicos quoque dili­gendos.
    quae est vobis gra­tia? &ee peccatores enim diligunt eos qui se diligunt.
    Mat. 5. 44.
    Item cata Matthaeum: Dili­gite inimicos vestros, & orate pro his qui vos persequuntur: ut sitis filii patris vestri qui in coelis est; quiff solem oriri facit super bonos & malos, & pluit super justos & injustos.
  • L. Apud Solomonem in Paroemiis:
    5 Sacramen­tun fidei non esse pro­fanandum.
    In aures imprudentis noli quidquam dicere: ne quando audierit,
    Prov. 23. 9.
    irrideat sensatos sermones tuos. Item in Euangelio cata Matthaeum:
    Matt. 7. 6.
    Ne dederitis sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos, ne forte gg inculcent'eas pedibus suis, & conversihh elidant vos.
  • LI. Apud Solomonem in Ecclesiastico:
    Eccl. [...]0. 39.
    Quod nemo in op [...]re suo extolli de­beat.
    Noli te extollere in faciendo opere tuo. Item in Euangelio cata Lucam: Quis vestrum habens servum arantem,
    Luc. 17. 7.
    aut [Page 58] a pastorem, & venienti de agro dicit continuo,b transi, recumbe? Sed dicit illi, para aliquidc quod coenem, & accingere, & ministra mihi, donec manducem & bi­bam: & postea tu manducabis & bibes. Numquid habet gratiamd servo illi, quia fe­cit quae ei imperata sunt? sic itaque & vose cum perfeceritis quae vobis imperata sunt, dicite:f Servi supervacui sumus:1 g quod habuimus facere, fecimus.
  • LII. In Deuteronomio:
    Credendi vel non credendi libertatem, in arbitrio positam.
    Ecce dedi ante faciem tuam vitam & mortem,
    Deut. 30. 19.
    bonum & malum:h elige vitam tibi, ut vivas. Item apud Esaiam: Et si volueritis & audieritis me,
    Isa. 1. 19.
    bonai terrae edetis. Si autem nolueritis, & non audieritis me, gladius vos con­sumet: os enim Domini locutum est ista.
    Luc. 17. 21.
    Item in Euangelio cata Lucam:2 k Re­gnum Dei intra vos est.
  • LIII.l In Epistola Pauli ad Corinthios prima:
    1 Cor. 13. 12.
    Dei ar [...]ana perspic [...] non posso, & ideo fidem no­stram sim­plicem esse debere.
    Videmus nuncm per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc sc [...]o ex parte,n tunc autem co­gnoscam o sicut & ego cognitus sum.
    Sap. 1. [...].
    Item apud Solomonem in Sapientia: Et in simplicitate cordisp quaerite illum.
    Prov. 10. 9.
    Item apud eundem; Qui ambulat simpliciter, ambulat fidenter.
    Eccl. 3. 22.
    Item apud eundem; Altiora te ne quaesieris, & fortiora te ne scru­tatus fueris.
    Eccl. 7. 17.
    Item in Solomone; Noli esseq multum justus, & noli argumentari plus r quam oportet. Item apud Esaiam;
    Isa. 29. 15.
    Vae qui arguti sunt in semetipsis. Item in Mac­cabaeis;
    1 Mac. 2. 60.
    Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum.s Item in Epistola Pauli ad Romanos; O altitudo divitiarum sapientiae & scientiae Dei,t quam incom­prehensibilia sunt judicia ejus,
    Rom. 11. 33.
    & quam investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? vel quis prior dedit ei, & retribuetur illi? Quoniam ex ipso, & per ipsum, & in ipso sunt omnia: ipsi claritas in secula se­culorum. Item ad Timotheum:
    1 Tim. 1. 2 [...].
    Stultas autem & ineruditas quaestiones devita, sciens quia lites generant. Servum autem Dei non oportet litigare, sed mitem esse ad omnes.
  • LIV. Apud Job:
    N [...]r [...]inemu sine sor­de & sine peccato esse.
    Job. 14. 4.
    Quis enim mundus à sordibus?3 nec unusw etiam si unius diei sit vita ejus in terrax. Item in Psalmo 50.
    Ps. 50. 6.
    y Ecce in iniquitatibus conceptus sum, & inz delictis concepit me mater mea.
    [...] Joh. 1. 8.
    Item in Epistola Joannis: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, & veritas in nobis non est.
  • LV. In Psalmo 52.
    Ps. 52. 7.
    Non homi­nibus, sed Deo placen dum.
    Qui hominibus placent, confusi sunt: quia Deus nihil fecit il­los. Item in Epistola Pauli ad Galatasaa: Si hominibusbb placere vellem,
    Gal. 1. 10.
    Christi servus non essem.
  • LVI. In Sapientia Solomonis:
    Deum n [...]hil later [...] ex his quae gerun [...]ur.
    Prov. 15. 3.
    In omni loco speculantur oculi Dei bonos & malos. Item apud Hieremiam:
    Jer. 23. 23.
    Ego Deus approximans, & non Deuscc de longinquodd. Si absconditus fuerit homo in absconditis,ee ergo ego non videbo eum? Nonne coe­lum & terram ego impleo,
    1 Reg. 16. 7.
    dicit Dominus? Item in Basileion primo: Homoff videt in facie, Deus autem in corde. Item in Apocalypsi:
    Apo. 2. 23.
    gg Et scient omnes Ecclesiae quia ego sumhh scrutator renis & cordis: & dabo unicuique vestrum secundumii o­pera sua. Item in Psalmo 18.
    Ps. 18. 13.
    Delicta quis intelligit?kk Ab occultis meis munda me Domine.
    2 Cor. 5. 10.
    Item in epistola Pauli ad Corinthios secunda, Omnes nos manifestari opor­tet ante tribunal Christill, ut reportet unusquisquemm sui corporis propria, secun­dum quae egit, sive bona, sive mala.
  • LVII. In Psalmo 117.
    Ps. 117. 18.
    oo Emendans emendavit me Dominus,
    Fidele [...] [...]mendari &nn re­vari.
    & morti non tra­didit me.
    Ps. 88. 32.
    Item in Psalmo 88. Visitabopp in virga facinora eorum, & in flagellis de­licta eorum. Misericordiam autem meam nonqq dispergam ab eis. Item apud Ma­lachiam:
    Mal. 3. 3.
    Etrr sedebit conflans & expurgans sicut aurum & argentum: & emundabit [Page 59] filios Levi.
    Mat. 5. 26.
    Item in Euangelio:1 Non exibis inde, donec exsolvas novissimum qua­drantem.
  • LVIII. In Genesi:
    Neminem contristari morte debe­re, cum sit in vivendo labor & pe­riculum, in moriendo paxa & resurgendi securitas.
    Gen. 3. 17.
    Tunc dixit Dominus ad Adam: Quia exaudisti vocemb uxo­ris tuae, & manducasti ex illa arbore2 de qua sola praeceperam tibic ne manduca­res, maledicta terra erit in omnibus operibus tuis. In tristitia & gemitu edes ex ea omnibus diebus vitae tuae. Spinas & tribulos ejiciet tibi, &d pabulum agri edes. In sudore vultus tui edes panem tuum, donec revertaris in terram, de qua & sumtus es; quia terra es,
    Gen. 5. 24.
    & in terram ibis. Item illic: & complacuit Enoch Deo, &e non est inventus postmodum:
    Isa. 40. 6.
    quia Deus illum transtulit. Et apud Esaiam; Omnis caro foe­num, & omnis claritas ejus, ut flos foeni. Aruit foenum, & flos decidit:f Sermo autem Dominig manet in aeternum.
    Ezec. 37. 11.
    Apudh Ezechielem: Ipsi dicunt; Arida facta sunt ossa nostra, periit spes nostra, expiravimus: proptereai Prophetiza, & dic: Haec dicit Dominus; Ecce ego aperio monumenta vestra, & educam vos de monu­mentis vestris, & inducam vos in terram Israël. Et dabo spiritum meum in vos, & vivetis. Et ponam vos in terram vestram, & cognoscetis quoniam ego Dominus lo­cutus sum,
    Sap. 4. 11.
    & faciamk, dicit Dominus. Item in Sapientia Solomonis:l Raptus est ne malitia mutaret intellectum illius: placita enim erat Deo anima illius. Item in Psalmo 83.m Quam dilectissimae habitationes tuae Deus virtutum:
    Ps. 83. 1.
    n desiderat & properat anima meao ad atria Dei.
    1 Thess. 4. 13.
    Et in epistola Pauli ad Thessalonicenses: Nolu­mus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ne contristemini sicut & caeteri qui spem non habent. Si enim credimus quia Jesus mortuus est & resurrexit: sic & Deus eos qui dormierunt in Jesu,
    1 Cor. 15. 36.
    adducet cum eo. Item ad Corinthios prima;p Stulte, tu quod seminas,
    Ibid. v. 41.
    non vivificaturq nisi prius mortuum fuerit. Et iterum; Stella à stella differt in claritate, sic &r resurrectio mortuorum. Seminatur corpus in cor­ruptione, resurgits sine corruptela. Seminaturt in ignominia, resurgit in gloria. Seminatur in infirmitate, resurgit in virtute. Seminatur corpus animale,u resurgit spiritale.
    Ibid. v. 53.
    Et iterum: Oportet enim3 corruptivum istud induere incorruptionem, & mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem corruptivum hoc induerit in­corruptionem, & mortale hoc induerit immortalitatem; tunc fiet verbum quod scriptum est;w Absorpta est4 morsx in contentionem. Ubi est mors acu­leus tuus?
    Joh. 17. 24.
    ubi est mors contentio tua? Item in Euangelio cata Joannem; Pater, quos dedisti mihi, volo, ut ubi ego fuero, & ipsi sint mecum, & videant claritatem meam, quam mihi dedistiy ante constitutionem mundi.
    Luc. 2. 29.
    Item cata Lucam; Nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace; Quia viderunt oculi mei salu­tare tuum.
    Joh. 14. 28.
    Item cata Joannem; Si me dilexissetis,z gauderetis; quoniam vado ad patrem, quia pater major me est.
  • LIX. In Sapientia Solomonis;
    De idolis quae genti­les Deos pu­tant.
    Sap. 15. 15.
    Omnia idola nationum aestimaverunt Deos, quibus neque oculorum usus est ad videndum, nequeaa nares ad percipiendum spiritum, ne­que aures ad audiendum, nequebb digiti in manibus ad contrectandum; sed & pedes eorum pigri ad ambulandum. Homo enim fecit illos, & quicc spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo autem sibi similem homo poterit Deum fingere: cum sit enimdd mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior est autem ipse iis quos colit:
    Sap. 13. 1.
    quoniam ipse quidem vixit, illi nunquam. De hoc ipso: Neque opera atten­dentes cognoverunt quis esset artifex, sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aërem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem, aut lunam, rectores orbis terrae Deos putaverunt: quorum si propter speciem hoc aestimaverunt, sciant quanto his Do­minus sit speciosior: aut si virtutes & opera eorum mirati sunt, intelligant ab ipsis, quoniam qui haec constituit fortia, fortior est illis. Item in Psalmo 134.
    Ps. 134. 15.
    Idola gen­tium argentum & aurum, opus manuum hominum. Os habent, & non loquuntur; [Page 60] oculos habent, & non vident; aures habent, &a non audiunt; neque enim est spi­ritus in ore eorum.b 1 Similes fiant illis quic faciunt ea, &
    Ps. 134. 17.
    omnes qui confidunt in illis. Item in Psalmo 95.
    Ps. 95. 5.
    Omnes Dii gentium daemonia, Dominus autem coelos fe­cit. Item in Exodo:
    Exo. 20. 23.
    Non facietis vobis Deos argenteos, neque aureos. Et iterum: Non facies tibi idolum,
    Exo. 20. 4.
    nec cujusquam similitudinem.
  • LX. Apud Esaiam:d Edamus & bibamus,
    Ciborum ni­miam concu­piscentiam non appeten­dam.
    cras enim moriemur.
    Isa. 22. 13.
    Non remitte­tur vobis peccatum istud,
    Exod. 32. 6.
    quoadusque moriamini. Item ine Exodo: Et consedit po­pulus manducare & bibere,
    1 Cor. 8. 8.
    &f surrexerunt ludere. Paulus ad Corinthios 1. Cibus nos non commendat Deo: neque sig manducaverimus, abundabimus: neque si non manducaverimus,h egebimus.
    1 Cor. 11. 33.
    Et iterum:i Cum convenitis ad manducandum, invicem expectate. Si quisk esurit, domi manducet, ut nonl ad judicium conve­niatis. Item ad Romanos:
    Rom. 14. 17.
    Non est regnum Dei esca & potus, sed justitia & pax & gaudium in spiritu sancto.m In Evangelio cata Joannem:n Ego cibum habeo,
    Joh. 4. 33.
    quem vos non nostis. Meus cibus est,o ut faciam voluntatem ejus qui me misit, & perficiam opus ejus.
  • LXI. In Ecclesiastico apud Solomonem:
    Possidendi c [...]ncupiscen­tiam, & pe­cuniam non appeten [...]dam.
    Qui diligit argentum,
    Eccl. 5. 9.
    non satiabitur ar­gento. Item in Paroemiis:
    Prov. 11. 26.
    Captans annonam maledictus in plebe est; benedictio au­tem in ejus capite est,p qui communicat.
    Isa. 5. 8.
    Item apud Esaiam:q Vae quir con­jungunt domums ad domum, &t agrum ad agrum continuant,2 ut auferantu pro­ximo suo aliquid.
    Sophon. 1. 13.
    Numquid habitabitis soli super terram? Item apud Sophoniam: AEdi­ficabunt domos &w non inhabitabunt; & instituent vineas, & non bibent vinum ea­rum, quia prope est dies Domini.
    Luc. 9. 25.
    Item in Evangelio cata Lucam: Quid enim prodest homini lucrifacere totum mundum,x se ipsum autem perdere?
    Luc. 12. 20.
    Et iterum: Dixit au­tem illi Dominus: Stulte, hac noctey expostulaturz anima tua: quae ergoaa pa­rasti, cujus erunt? Et iterum: commemorare quoniambb percepisti bona in vita tua, &cc Lazarus similiter mala. Nunc verodd 3 hic rogatur, tu autem doles; & in Actibus Apostolorum;
    Act. 3. 6.
    Dixit autem Petrus ad eum; Argentum quidem & aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do; In nomine Jesu Christiee Nazareni, sur­ge & ambula.
    1 Tim. 6. 7.
    Etff apprehensa manu ejus dextera,gg excitavit eum.hh Item ad Timotheum prima; nihil intulimus in hunc mundum, verum necii auferre quid pos­sumus. 4 Habentes itaque exhibitionem & tegumentum, his contenti simus. Qui au­tem volunt divites fieri,kk incidunt in tentationem,5 & muscipulam, & desideria multa & nocentia, quae mergunt hominem in perditionem & in interitum. Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes naufragaverunt à fide, & in­seruerunt se doloribus multis.
  • LXII. Apud Tobiam:
    Matrimo­nium cum gentilibus non jungen­dum.
    Tob. 4. 12.
    Uxorem accipe ex semine parentum tuorum & noli sume­re ll alienam mulierem,
    Gen. 24. 3 [...].
    quae non est ex tribu parentum tuorum. Item in Genesi: Mittit puerum suum Abraham,
    1 Esd. 10.
    ut de semine suomm accipiat Rebeccam filio ejus Isaac. Item in Esdra: Satis non fit Deo cum vastarentur Judaei, nisi alienigenas uxores cum filiis quoque quos ex illis procreaverant,
    1 Cor. 7. 39.
    reliquissent. Item in epistola Pauli ad Co­rinthios 1. nn Mulier vincta est quamdiu vivit vir ejus: si autem dormierit,oo li­berata est, utpp cui vult nubat, tantum in Domino:qq felicior autem erit si sic rr permanserit.
    1 Cor. 6. 15.
    Et iterum: Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi [Page 61] sunt?a Auferens membra Christi, faciamb membra fornicariae? absit. Aut nesci­tis quiac qui conglutinatur fornicariae, unum corpus sunt? Erunt enim duo in una carne.
    2 Cor. 6. 14.
    Qui autemd se conjunxerit Domino,e unus spiritus est. Item ad Corin­thios secunda: Nolite conjungi cum infidelibus. Quae autem participatio est justitiae & iniquitati? Aut quae est communicatiof luci ad tenebras? Item de Solomone in Basileion 3.
    3 Reg. 11.
    Et averterunt uxores alienigenae cor ejus pot Deos suos.
  • LXIII. Paulus ad Corinthios:
    1 Cor. 6. 18.
    Omne delictum quodcunque fecerit homo,
    Grave deli­ctum esse fornicatio­nis.
    extra corpus est: Qui autem f [...]rnicatur, in corpus suum peccat. Non estis vestri: emti enim estis pretio magno. Clarificate & portate Dominum in corpore vestro.
  • LXIV. Paulus ad Galatas:
    Gal. 5. 17.
    Caro concupiscit adversus spiritum,
    Quae sunt car [...]a [...]a, quae mortem pariant & quae spirita­lia, quae ad vitam du­cant?
    & spiritus adver­sus carnem. Haec enim invicemg adversantur sibi, ut non quae vultis, ipsa faciatis. Manifesta sunt autem facta carnis, quae sunth adulteria, fornicationes, immunditiae, spurcitiae, idololatriae, veneficia, homicidia, inimicitiae, contentiones,i aemulatio­nes, animositates, provocationes, simultates, dissentiones, haereses, invidiae, ebrie­tates, comessationes, & hisk similia. Quael praedico, quia qui talia agunt, reg­num Dei non possidebunt. Fructus autem spiritus est caritas; gaudiumm Pax, magnanimitas, bonitasn, fides, mansuetudo,1 continetia, castitas. Qui enim sunt Christi, carnem suam crucifixerunto cum vitiis & concupiscentiis.
  • LXV. In epistola Pauli ad Corinthios 1.
    1 Cor. 6. 10.
    Neque fornicarii, neque idolis servien­tes,
    Omnia deli­cta [...]n baptismo depo­ni.
    neque adulteri, neque molles, nequep masculorum appetitores, neque fures, neque fraudatores, neque ebriosi, neque maledici,q neque raptores regnum Dei consequentur. Et haec quidem fuistis, sed abluti estis,r sed sanctificati estis in no­mine Domini nostri Jesu Christi, & in spiritu Dei nostri.
  • LXVI. Apud Hieremiam:
    Jer. 3. 15.
    Et dabo vobis pastores secundum cor meum,
    Disciplinam D [...] in eccle­sias [...] prae­ceptis obser­vandam.
    &s pas­cent oves pascentes cum disciplina.
    Prov. 3. 11.
    Item apud Solomonem in Paroemiis: Fili ne ne­glexeris disciplinam Dei, neque defeceris ab eo correptus. Quem enim Deus diligit, corripit.
    Ps. 2. 12.
    Item in Psalmo 2.t 2 Continete disciplinam ne forte irascatur Dominus, &u pereatis à via recta. Cum exarserit cito ira ejus super vos:w beati omnes qui confidunt in eo: Item Psalmo 49.
    Ps. 49. 17.
    Peccatori autemx dicit Deus: Ad quid exponis justificationes meas, & assumis testamentum meum per os tuum; tu autem odisti disci­plinam,
    Sap. 3. 11. 4.
    &y abjecisti sermones meos retro? Item in sapientia Solomonis: Discipli­nam qui abjicit, infelix est.
  • LXVII. Paulus ad Timotheum 2.
    2. Tim. 4. 3.
    Erit tempus quando sanam doctrinam non susti­nebunt,
    Praedictum, quod [...]sci­pl [...]a [...] Ja­nam asper­na [...]ri es­sent
    sed secundum suaz desideria coacervabunt sibi magistros3 prurientes in au­diendo; scalpentes aures: Et à veritate quidemaa auditum avertent, ad fabulas au­tem convertentur.
  • LXVIII.
    2 Thes. 3. 6.
    Paulus ad Thessalonicenses:
    [...]ceden­dum ab eo quibb in­ [...]rdinate, & contracc discipl [...]nam vivit.
    Praecipimus autemdd vobis inee nomi­ne Domini nostri Jesu Christi, ut discedatis ab omnibus fratribus ambulantibus inor­dinate,
    Ps. 49. 19.
    & non secundum traditionem quam acceperunt à nobis. Item in Psalmo 49. Si videbas furem simulff currebas cum eo, &gg cum adulteris portionem tuam ponebas.
  • LXIX. In epistola Pauli ad Corinthios 1.
    1 Cor. 1. 17.
    Misit me Christus annunciare non in ser­monis sapientia, ne inanis fiat crux Christi: Verbum enim crucis stultitia est iis qui pereunt; iis autem qui salvantur, virtus Dei est.
    Non in sa­pientia mun­di nec in elo­quentia esse regnum Dei, sed in fide crucis. & in virtute con­versationis.
    Scriptum est enim: Perdam sapien­tiam sapientium, & prudentiam prudentium reprobabo. Ubi sapiens? ubi scriba? ubihh conquisitor hujus seculi? nonneii infatuavit Deus sapientiam hujus mundi? kk Quoniam quidem in sapientia Dei non cognovit mundus per sapientiam Deum, complacuit Deo per stultitiam praedicationis salvare credentes. Quoniam Judaei ll signa desiderant, &mm Graeci prudentiam quaerunt: nos autem praedicamus [Page 62] Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam: ipsis au­tem vocatis Judaeis & Graecis Christum Dei virtutem,
    1 Cor. 3. [...]8.
    & Dei sapientiam. Et iterum: Nemo se decipiat.1 Si quis putat sapientem se esse in vobis,a mundo huic stultus fiat, ut sit sapiens. Sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum. Scriptum est e­nim:b Reprehendes sapientes in astutia ipsorum. Et iterum: Dominus cognovit cogitationesc sapientium,d quia sunt stultae.
  • LXX. In epistola Pauli ad Ephesios:
    Parentibus obsequen­dum.
    Filii obsequentes estote parentibus vestris,
    Eph. 6. 1.
    hoc enim est justum. Honora patrem tuum,e & matrem tuam, quod est manda­tum f primum in promissione, ut bene sit tibi, & sis longaevus super terram.
  • LXXI.
    Patr [...] quoque asperos ess [...] circa filios non oportere. Servos cum crediderint, plus dominis carnalibus servire debe­re.
    g Eth vos parentes nolite ini iracundiam mittere filios vestros,
    Eph. 6. 4.
    sed nutrite eosk in disciplina, & correptione Domini.
  • LXXII. In Epistola Pauli ad Ephesios:
    Eph. 6. 5.
    Servi obedite Dominis carnalibus cum me­tu & tremore, & in simplicitate cordis vestri sicut Christo, non ad oculum servien­tes, quasi hominibus placentes, sed quasil servi Dei.
  • LXXIII.m Item illic:
    Eph. 6. 9.
    Et vos Domini eadem facite ad eos,n laxantes iracun­diam, scientes quia &o vester & ipsorum Dominus est in coelis, & exceptio perso­narum p non est in illo.
  • LXXIV. In Epistola Pauli ad Timotheum prima;
    Dominos mitiores esse debere.
    1 Tim. 5. 3.
    Viduas honora, quae vere sunt viduae,
    1 Tim. 5. 11. 4.
    Quae autem delicata est vidua,q vivens mortua est. Et iterum:r Junio­res autem viduas praeteri. Cum enims indelicatae fuerint in Christo, nubere vo­lunt, habentes judicium: quoniam primam fidem reprobaverunt.
  • LXXV.
    Viduas pro­ [...]atas quasque hono­randos.
    Ad Timotheum prima:
    1 Tim. 5. 8.
    Si quis autem suorum, & maxime domesticorum non agit curam,
    Isa. 58. 7.
    fidem denegat, & est deterior infideli. De hoc ipso apud Esaiam: si videris nudum, vesti, & domesticos seminis tui nont despicias. De quibus dome­sticis in Evangelio dictum est:
    Mat. 10. 25.
    Si patrem-familias Beelzebub dixerint,
    Suorum, & maxime fidelium curam, plus urumquem. que hab [...]re debere.
    quanto magis domesticos ejus?
  • LXXVI. Ad Timotheum prima:
    1 Tim. 5. 19.
    Adversus majorem natu accusationem recepe­ris.
  • LXXVII. In Epistola Pauli ad Timotheum prima:
    1 Tim. 5. 20.
    Peccantes coram omnibus cor­ripe, ut & caeteri metum habeant.
  • LXXVIII.
    Majorem natu non­ternere ac­cusandum. Peccantem ob­jurgandum. C [...]m haere­ [...]iei [...] non to­quendum.
    Ad Titum:
    Tit. 3. 10.
    Haereticum hominem post unam aut secundam correptio­nem devita, sciens quoniam perversus est hujusmodi, & peccat, & est à semetipso damnatus.
    1 Joh. 2. 19.
    De hoc ipso in epistola Joannis: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. item ad Timotheum secunda:
    2 Tim. 2. 17.
    Sermo eorum ut cancer serpit.
  • LXXIX. In epistola Joannis:
    1 Joh. 3. 21.
    Si cor nostrum nos non reprehendat, fiduciam ha­bemus ad Deum, & quodcunque petierimus accipiemus ab eo. Item in Euangelio cata Matthaeum:u Beati mundo corde,2 quoniam ipsi Deum videbunt.
    Mat. 5. [...].
    Item in Psal­mo 23.
    lnnocentiam fidenter pe­tere, & im­petrare.
    Quis ascendet in montem Domini,
    Ps. 23. 3.
    aut quis stabit in loco sancto ejus? Inno­cens manibus &w mundo corde.
  • LXXX. In Euangelio cata Joannem:
    Joh. 19. 11.
    Dixit Jesus;3 nullam haberes potestatem adversus me,
    Nihil licere dia [...]lo in [...]ominem, nisi Deus permiserit. M [...]rcedem [...]ercenario [...]ito redden­dam.
    nisi data tibi esset desuper.
    3 Reg. 11. 23.
    Item in Basileion tertio: Et excitavit Domi­nus satanan ipsi Solomoni.
    Job. 2. 6.
    Item in Jobx prius Deus permisit, & tunc Diabolo li­cuit. Et in Euangelio Dominusy ante permisit dicendo Judae;
    Joh. 13. 27.
    Quod facisz fac celerius.
    Prov. 21. 1.
    Item apud Solomonem in Paroemiis: Cor regis in Manu Dei.
  • LXXXI. In levitico:
    Lev. [...]9. 13.
    Non dormiet merces mercenarii tui apud teaa usque in mane.
  • LXXXII. In Deuteronomio:bb Non ominemini neque auguremini.
    Deut. 18. 10.
  • LXXXIII.
    Lev. 19. 27.
    Non augu­randum.cc Cirrum non haben­dum.
    4 Non facietis cirrum ex coma capitis vestri.
  • [Page 63]LXXXIV.
    Lev. 19. 27.
    Non corrumpetis effigiem barbae vestrae.
    Barbam non vellendam. Surgendum, [...]um Episco pus aut pres­byter venias.
  • LXXXV.
    Lev. 19. 32.
    A facie senioris exsurges,
    Schisma non faciendum, etiam si in u­na fide, & in eadem traditione permane [...]t qui recedit.
    &a honorabis personamb presbyteri.
  • LXXXVI. In Ecclesiastico apud Solomonem:
    Eccl. 10. 9.
    Fideles sim­plices cum prudentia [...]sse debere.
    Scindens ligna1 periclitabitur in eis si exciderit ferrum.
    Exo. 12. 46.
    Item in Exodo: in domo una comedetur, non ejicictis de do­mo carnem foras.
    Ps. 132. 1.
    Item in Psalmo 132. Eccec quam bonum & quam jucundumd habitare fratres in unum.
    Mat. 12. 30.
    Item in Euangelio cata Matthaeum: Qui non est mecum, adversus me est. Et qui mecume non colligit, spargit. Item in epistola Pauli ad Corinthios prima:
    1 Cor. 1. 10.
    Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, & non sint in vobis schismata.f Sitis autem compositi in eodem sensu,
    Ps. 67. 6.
    & in eadem sententia. Item in Psalmo 67. Deus qui inhabitare facit g unanimes in domo.
  • LXXXVII. In Euangelio cata Matthaeum:
    Fratrem non cir cum­veniendum.
    Mat. [...]0. 16.
    Estote prudentes sicut serpentes, & simplices sicut columbae:
    Mat. 5. [...]3.
    & iterum; Vos estis sal terrae: Si autemh sal infatuatum fuerit, in quo salietur?i ad nihil valet,k nisi ut projiciatur foras, & conculcerur ab hominibus.
  • LXXXVIII. In Epistola Paul [...] ad Thessalonicenses prima:l
    1 Thes. 4. 6.
    Non circumvenire in negotio fratrem suum; quiam ultor est Deus de his omnibus.
  • LXXXIX. Inquit Apostolus:
    Subito ve [...]i­ren finem mundi.
    1 Thes. 5. 2.
    Dies Domini sicut fur in nocte, ita venieto Cump dixerint paxq & firmitas, tunc illis repentinusr adveniet interitus. Item in Actibus Apostolorum:
    Act. 1. 7.
    Nemo potest cognosceres tempus, aut tempora, quae pa­ter posuit in sua potestate.
  • XC. Paulus ad Corinthios:
    Ux [...]r [...]m à vero non re­cedere out si recesseritt innup­tam manere. Tantum unumquem­qu [...] tentori, quantum potest susti nere.
    1 Cor. 7. 10.
    lis autem quae nupserunt praecipio, non ego sed Do­minus, uxorem à virou non separari: si autemw recesserit, manere innuptam, aut reconciliari virox & virum uxorem non demittere.
  • XCI. Paulus ad Corinthios in epistola prima:
    1 Cor. 1 [...]. 23.
    Tentatio vos nony occupavit, nisi humana. Fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentariz super quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam evadendi facultatem, ut possitis tolerare.
  • XCII. Paulus in epistola ad Corinthios prima:
    1 Cor. 6. 11.
    Omnia licent, sed non omnia ex­pediunt. Omnia mihi licent, sed non omnia aedificant.
  • XCIII. In epistola Pauli ad Corinthios prima:
    1 Cor. 11. 19.
    Oportet & haereses ese, ut probati manifesti sint in vobis.
  • XCIV. In Levitico:
    Non quid quid licet esse sacien­dum.
    Lev. 7. 20.
    Anima autem quaecunque manducaverit ex carne sacrificii sa­lutaris, quod est Domini, & immunditia ipsius super ipsum est, peribit anima illa de populo suo. Item ad Corinthios prima:2 Quicunque ederit panem, aut biberit cali­cem Domini indigne, reus erit corporis & sanguinis Domini.
  • XCV.
    Praedictum quod haere­sos futurae essent.
    Apud Solomonem in Paroemiis:3
    Pro. 24. 15.
    Ne adduxeris impium in habitaculum ju­storum. Item apud eundem in Ecclesiastico:
    Eccl. 9. 22.
    Viri justi sint tibi convivae. Et iterum: Amicus fidelis medicamenutum vitae,
    ibid. 6. 16.
    & immortalitatis.
    aa Bonisbb convi­v [...]ndum, malos au­ [...] vitan­d [...]s.
    Item illic: Longe abesto ab homine potestatem habentecc occidendi,
    Cum [...]imor [...] & honore Euchari­s [...]iam acci­piendam.
    ibid. 9. 18.
    & non suspicaberis timorem. Item illic: ibid. 25. 12.dd 4 Beatus qui invenit amicum verum, & qui enarrat justitiam auri audienti, Item
    ibid. 48. 28,
    illic: Sepi aures tuas spinis, & noli audire linguam nequam. Item in Psal. 17. Cum
    Ps. 17. 28.
    justo justificaberisee; & cum viro innocente innocens eris; & cum perversoff per­versus eris. Item in Epistola Pauli ad Corinthios prima: Corrumpunt ingenia bona confabulationes pessimae.
  • [Page 64]XCVI. Apud Solomonem in Ecclesiastico:
    Eccle. 4. 34
    Noli citatus esse in lingua tua, & inu­tilis & remissus in operibus tuis.
    Factis, [...]on verbis ope­tandum.
    Et Paulus ad Corinthios prima:
    1 Cor. 4. 20.
    Non in sermone est regnum Dei, sed in virtute. Item ad Romanos:
    Rom. [...]. 13.
    Non auditores legis justi sunt apud Deum;
    Mat. 5. 19.
    sed factores legis justificabuntur. Item in Euangelio cata Matthaeum: Qui fecerit,
    Mat. 7. 24.
    & sic docuerit, maximus vocabitur in regno coelorum. Item illic: Omnis qui audit verba mea & facit ea, similabo eum viro sapienti qui aedificavit domum suam su­per petram;a Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, & impegerunt in domum illam, & non cecidit, & fundata enim fuit super petram. Et omnis qui au­dit verba mea &b non faciat ea, similabo eum viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, & impege­runt in domum illam, & cecidit; & facta est ruina ejus magna.
  • XCVII. Apud Solomonem in Ecclesiastico:
    Et ad fi­dem &1 ad consecutio­nem prope­randum.
    Eccles. 5. 8.
    Ne tardes converti ad Deum, & ne c differas de die in diem. Subito enim venitd ira illius.
  • XCVIII. In epistola Pauli ad Romanos.
    Rom. 3. 8.
    Faciamuse mala,2 dum veniunt bo­na, quorum condemnatio justa est.
  • XCIX. Paulus ad Romanos:f Quotquot sine lege peccaverunt,
    Catechume­num peccare jam non debere.
    Rom. 2. 12.
    sine lege peri­bunt. Et quotquot in lege peccaverunt, per legem & judicabuntur.
  • C. In Actibus Apostolorum:
    Judicium secundum tempora futurum, vel aquita­tis anse le­gem, vel legis post Moysen. Gratiam Dei gratui. tam esse de. bare.
    Act. 8. 20.
    Pecunia tuag tecum sit in perditione;h quia exi­stimasti gratiam Dei per pecuniami possideri.
    Mat. 10. 8.
    Item in E [...]angelio:k Gratis accepi­stis, gratis date.
    Joh. 2. 16.
    Item illic: Domum Patris mei, domum fecistis negotiationis. Item apud Esaiam:
    Isa. 55. 1.
    Qui sititis, vadite ad aquam, & quotquot non habetis pecuniam, euntes l emite & bibite sine pecunia.
    Apoc. 21. 6.
    Item in Apocalypsi: Ego [...]& [...] initium & finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vitae gratis.3 Qui vicerit,m possidebit ea, & eorum hae­reditatem; & ero ejus Deus, & ille erit mihi filiusn.
  • CI. In Exodo:
    Exo. 19. 18.
    Et mons Synao fumabat totus; quoniam descenderat Deus in eum in igne.
    Act. 2. 2.
    Item in Actibus Apostolorum. Et factus est subito de coelo sonus quasi fer­retur flatus vehemens, & implevit totum illum locum, in quo erantp sedentes. Et visae sunt illis linguae divisae quasi ignis, qui & insedit in unumquemque illorum: & impleti sunt omnes Spiritu sancto.
    1 Reg. 18. 38.
    Item in sacrificiis quaecunque accepta habeat Deus, descendebat ignis de coelo,
    Exod. 3. 2.
    quae sacrificata consumeret. In Exodo: in flamma ignis apparuit angelus Domini de rubo.
  • CII. Apud Solomonem in Paroemiis:
    Spiritum Sanctum in igne fre­quenter ap­paruisse. Correptio­nemq bo­nos quosque [...]benter au­dire debere.
    Pro. 9. 8.
    Qui corripit impium, odietur ab eo. Corri­pe sapientem,r & diliget te.
  • CIII. Apud Solomonem:
    Pro. 10. 19.
    Ex multiloquentia non essugies peccatum, parcens au­tem labiis sensatus eris.
  • CIV.t Apud Solomone: Abominatio est Dominou labia mendacia.
    s A mul­tiloquentia temperan­dum.
    Pro. 12. 22.
  • CV. In Solomone:
    Pro. 13. 24.
    Quiw parcit baculo, odit filium. Et iterum: Nex desti­teris parvulum emendando.
    Pro. 19. 18.
  • CVI. Ne dixeris ulciscar me de inimico meo,
    Non men­tiendum. Frequenter emendandos qui delin­quunt in domestico ministerio. Injuria ac­cepta patien­tiam tenen­dam, &y ultio­nem Deo re­linquend [...]m. Non detra­bendum.
    Deut. 32. 35.
    sed sustine Dominum ut tibi auxi­lio sit.
    Sopho. 3. 8.
    Item alibi: Mihi vindictam, ego retribuam: dicit Dominus. Item apud So­phoniam: Expecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in testimonium: quoniam judicium meum ad congregationes gentium, ut excipiam reges, & effundam super eos iram meam.
  • CVII. Apud Solomonem in Paroemiis:4 Noli diligerez detrahere,
    Prov. 17. 9.
    ne extollaris. Item in Psalmo 49.
    Ps. 49. 21.
    Sedens adversus fratrem tuum detrahebas; & adversus filium ma­tris tuae ponebas scandalum.
    Tit. 3. 2.
    Item in epistola Pauli ad Titum. De nullo male loqui, nec litigiosos esse.
  • [Page 65]CVIII. Apud Solomonem in Paroemiis:
    Pro. 26. 27.
    Qui fodit foveam proximo suo, ipse incc­det in eam.
  • CIX. Apud Solomonem in Ecclesiastico:
    Non esse pro­ximo insi­diandum. Infirmos vi­sitandos. susurrones maledictos esse.
    Eccel. 7. 39.
    Ne pigriteris visitare infirmum, ex his enim in dilectione firmaberis.
    Matt. 25. 36.
    Item in Euangelio: Infirmus fui, &a visitastis me; in carcere fui, & venistis ad me.
  • CX. In Ecclesiastico apud Solomonem:
    Eccl. 28. 15.
    susurro, & bilinguisb maledictus: c multos enim turbabit pacem habentes.
  • CXI. Apud eundem;
    Sacrificia malorremd accepta [...] bilia non esse.
    Eccl. 34. 23.
    Dona iniquorume non probat Altissimus.
  • CXII. Apud Solomonem:
    Sap. 6. 6.
    Judicium durissimumf in his qui praesunt, fiet. Exi­guo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormenta patientur. Item In Psalmo 2.
    Ps. 2. 10.
    Et nunc Reges intelligite,g emendamini qui judicatis terram.
  • CXIII. Apud Solomonem in Ecclesiastico:
    Gravius ju­dicari d [...] his qui in seculo plus habue­runt potesta­tis. Vida [...]m & pupillos pro­ [...]gi oporte­re.
    Eccl. 4. 10.
    Esto pupillis misericors ut pater, & pro viro matri illorum:h & eris velut1 filius altissimi si obedieris.
    Exo. 22. 22.
    Item in Exodo: Omnem viduam & orphanum non vexabitis. Si autemi vexaveritis eos, & vocife­rantes exclamaverint ad me, exaudiam exclamationes eorum, & irascar animo in vo­bis, & perimam vos gladio; & erunt conjuges vestrae viduae, & filii vestri orphani. Item apud Esaiam:k Judicate pupillo,
    Isa. 1. 17.
    & justificate viduam, & venite disputemus, dicit Dominus.
    Job. 29. 12.
    Item apud Job: conservavi egenum de manu potentis; & pupillo cui non erat adjutor, auxiliatus sum: os viduae benedixit me. Item in Psalmo 67. Patris orphanorum,
    Ps. 67. 5.
    & judicis viduarum.
  • CXIV. In Psalmo 5.
    Dum in car­ne est quis, exo [...]ologesin facere di [...]e­r [...]
    Ps. 5. 6.
    Apud inferos autem quis confitebitur tibi? Item in Psalmo 29.
    Ps. 29. 12.
    l Numquid2 exomologesin faciet tibi pulvis? Item alibi, exomologesin faciendam: m Malo poenitentiam peccatoris quam mortem.
    Eze. 33. 11.
    Item apud Hieremiam: Haec dicit Dominus:n Numquid qui cadit,
    Jer. 8. 4.
    non surget? aut qui avertitur, non converte­tur.
  • CXV. Apud Esaiam:
    [...]dulatio­emm perni­ci [...]sam esse. Plus ab eo diligi Deum, cui in baptis­mo pl [...]ra peccata [...] ­mittiunter. Forem con­gressionem esse adver­sus di [...]bo­lum & ideo sortiter nos stare debere, ut possimus vincere.
    Isa. 3. 12.
    Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, & semitas pedumo vestrorum turbant.
  • CXVI. In Euangelio cata Lucam:
    Luc. 7. 47.
    cui plus dimittitur, plus diligit: & cuip mi­nus dimittitur, modicum diligit.
  • CXVII. In epistola Pauli ad Ephesios:
    Eph. 6. 12.
    Non est nobis colluctatio adversus carnem & sanguinem, sed adversus potestates & principes hujusq mundi, &3 harum tene­brarum, adversus spiritalia nequi [...]iae in coelestibus. Propter hocr induite arma Dei, uts possitis resistere in die nequissimo, ut cum omnia4 perfeceritis, stetis, accincti lumbos vestros int veritare Euangelii, induentes loricam justitiae, & calceati pedes in praeparationeu Euangelii pacis; in omnibus assumentes scutum fidei, in quo possi­tis omniaw ignea jacula nequissimi extinguere, &x galeam salutis assumere, & gla­dium spiritus, qui esty verbum Dei.
  • CXVIII. Apud Esaiam:
    Item de An­ticbristo quod5 inz homineaa veniat. Grave fuisse jugum Le­gis, quod à nobis abje­ctum est: & leve esse ju­gum Domi­ni, quod à nobis suscep­tumest.
    Isa. 14. 16.
    Hic homo qui concitatbb terram, commovet reges, qui ponit orbem terrae totum desertum.
  • CXIX. In Psalmo 2.cc Ad quid tumultuatae sunt gentes,
    Ps. 2. [...].
    & populi meditati sunt mania? Astiterunt Reges terrae, &dd principes congregati sunt in unum adversus Do­minum & adversus Christum ejus. Dirumpamus vincula eorum, &ee projiciamus à nobis jugum eorum.
    Mat. 11 8.
    Item in Euangelio cata Matthaeum: Venite ad me omnes qui la­boratis & onerati estis, & ego vosff requiescere faciam. Tollite jugum meum su­per [Page 66] per vos, & discite à me quia mitis sum & humilis corde, & invenietis requiem anima­bus vestris. Jugum enim meuma bonum est, &b onus meum leve est. Item in Actibus Apostolorum:
    Act. 15. 8.
    Visum est Sancto Spiritui & nobis nullam vobis imponere sar­cinam, quam ista, quae ex necessitate sunt; abstinere vos ab idololatriis, &1 c sangui­nis, effusione, & fornicatione. Et quaecunque vobis fieri non vultis, aliisd ne fece­ritis.
  • CXX. In epistola Pauli ad Colossenses:
    Orationibus insistendum.
    Colos. 4. 2 [...].
    Instate orationi, vigilantes in ea. Item in Psalmo 1.e Sed in lege Domini voluntas ejus & in lege ejus meditabitur die ac nocte.
    Ps. 1. 2.
    f Item apud Solomonem. Ne impediaris orare semper, & non cesses usque ad mor­tem justificari:
    Eccles. 18. 23.
    quoniam merces Domini manet in aeternum.

D. CAECILII CYPRIANI DE 1 a HABITU VIRGINUM.

2 DIsciplinab custos spei,An. 248. 3 retinaculum fidei, dux itineris salutaris, fomes ac nutrimentum bonae indolis,Disciplinae Christiane laud [...]s. magistra virtutis, facit in Christoc manere sem­per, acd jugiter Deo vivere, & ad promissa coelestia & divina praemia per­venire. Hanc & sectari salubre est,Ps. 2. 11. &e aversari ac negligere lethale. In Psalmis loquitur Spiritusf sanctus:4 continete disciplinam, ne forte irascatur Dominus; &g pereatis 5 à via recta, cumh exarserit cito ira ejus super vos. Et iterum: Peccatori autemi dixit Deus.k Ad quid exponis justificationes meas,Ps. 49. 17. & assumis testamentum meum per os tuum? Tu autem odisti disciplinam, &l abjecisti sermones meosm retro. Et de­nuo legimus:n Disciplinam qui abjicit, infelix est. Et de Solomone mandata sapien­tiae monentis accipimus:Sap. 3. 1 [...] Prov. 3. 11. Fili ne neglexeris disciplinam Domini,o nec defeceris ab eo correptus. Quem enim diligit Deus,p corripit. Si autem Deus quem diligit corripit; & ad hoc corripit, ut emendet; fratres quoque, & maxime sacerdotes, non oderunt,Jer. 3. 15. sed diligunt eos quos corripiunt ut emendent; quando & Deus per Hieremiam ante praedixerit, & tempora nostra significaverit, dicens: Et dabo vobis pastores se­cundum cor meum, & pascent vos pascentes cum disciplina.

[Page 68]Quod si in Scripturis sanctisa frequenter & ubique disciplina praecipitur,Insignis usus istius dis [...] ­plinae quae in [...]un [...] cas [...]itate ver [...]atur. & funda­mentum omne religionis ac fidei de observatione ac timore proficiscitur; quid cupidius appetere, quid magis velle ac tenere nos convenit, quam ut radicibus fortius fixis, & domiciliis nostris super petram robusta mole solidatis, inconcussi ad procellas & turbi­nes seculi stemus,b ut ad Christi munera per divina praecepta veniamus, consideran­tes pariter ac scientes, quod templa Dei sint membra nostra, ab omni faece contagionis antiquae,c lavacri vitalis sanctificatione purgata; nec violari ea aut pollui fas sit, quan­do qui violat,1 Cor. 3. 17. & ipse violetur? Eorum nos templorum cultores & antistites sumus: serviamus illi, cujus esse jam coepimus. Paulus in Epistolis suisd dicit, quibus nos ad curricula vivendi per divina magisteria formavit: Non estis vestri.e emti enim estis pretio magno.f Glorificate & portate Deum in corpore vestro.1 Cor. 6. 19. Glorificemus & portemus Deum puro &g mundo corpore, & observatione meliore; & qui per san­guinem h Christi Domini nostri redemti sumus, per omnia servitutis obsequia redem­toris imperio pareamus: demusque operam, ne quid immundum & profanum templo Dei inferatur, ne offensus sedem quam inhabitat, derelinquat.i Sospitantis Domini verba sunt &k docentis, [...]oh. 5. 14. curantis pariter & monentis: Ecce, inquit, sanus factus es, jam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat. Dat1 l vivendim timorem, dat inno­centiae legem, postquam contulit sanitatem; nec habenis liberis & solutis vagari post­modum patitur, sed ipsis potius, quibus sanatus fuerat, mancipato, gravius commina­tur; quod sit scilicet minor culpa deliquisse ante, cum necdumn nôsses disciplinam Dei, 2 o nulla sit venia ultra delinquere,p postquam Deum nôsse coepisti: & quidem hoc tam viri quam mulieres, tam pueri quam puellae, sexus omnis atque omnis aetas observet,q & curet pro religione & fide, quam Deo debet, ne quod sanctum & purum de Domini dignatione percipitur,Mat. 10. 22. minus solicito timore teneatur,r quia scriptum est: Qui per­severaverit usque in finem, hic salvus erit.

3 Nunc nobis ad virgines sermo est,Cura haec, virgines pe­cuha [...]ira­tione tangit. quarum quo sublimiors gloria est, major & cura est.t Hae sunt Ecclesiastici germinis flores, decus atque ornamentum gratiae spiritalis, laeta indoles, laudis & honoris opus integrum atque incorruptum, Dei ima­go respondens ad sanctimoniam Domini, illustrior portio gregis Christi. Gaudet u per illas, atque in illis largiter floret Ecclesiae matris gloriosa fecunditas: quanto­que plus copiosa virginitas numero suow addit, tanto plus gaudium matris auge­scit. Ad has loquimur,4 has adhortamur affectione potius quamx pote­s [...]ate: non quod extremi & minimi & humilitatis nostrae admodumy conscii, aliquid ad censuram licentiae vindicemus;z sedaa quod ad sollicitudinem magis cauti, plus de diaboli infestatione timeamusbb. Neque enim inanis haec cautio est, & vana formido, quae ad salutis viam consulit, quae Dominica & vitalia praecepta cu­stodit, 5 ut quae se Christo dicaverint, & à carnali concupiscentia recedentes tam carne quam mente se Deo voverint, consumment opus suum magno praemio desti­natum; nec ornari jam aut placere cuiquam nisi Domino suo studeant, a quo & mer­cedem virginitatis expectant, dicente ipso: Non omnes capiuntcc verbum, sed illi quibus datum est.Mat. 19. 1 [...] Sunt enim spadones qui ex uterodd matris sic nati sunt, & sunt spadones, qui coacti sunt ab hominibus, & sunt6 spadones qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum. Denuo quoque per hanc angeli vocem continentiae mu­nus ostenditur, & virginitas praedicatur: Hiee sunt qui cum mulieribus se non coin­quinaverunt, [Page 69] quinaverunt, virgines enim permanserunt:Apo 14. [...]. hi sunt qui sequuntur agnum quocunque ierit. Neque enim tantum masculisa continentiae gratiam Dominus repromittit, & foemi­nas praeterit; sed quoniam foemina viri portio est, & ex eo sumta atque formata est, in scripturis fere omnibus protoplastum Deus loquitur: quia sunt duo in carne una, & in masculo simul significatur & foemina.

Quod si Christum continentia sequitur,Continentia cum corporis cultu [...]on consistit. & regno Dei virginitas destinatur, quid est illis cum terreno cultu & cum ornamentis; quibus dum hominibus placere gestiunt, Deum offendunt, non cogitantes esse praedictum: qui hominibus placent confusi sunt, quoniam Deus nihil fecit illos?b Et Paulum quoque gloriose & sublimiter praedicasse. Sic hominibus placere vellem,Ps. 52. 7. Christi servus non essem. Continentia vero & pudi­citia non in sola carnis integritate consistit,Gal. 1. 10. sed etiam in cultus & ornatus honore pari­ter ac pudore, ut secundum Apostolum, quae innupta est, sancta sit & corpore, & spi­ritu. d Instruit Pauluse & dicit: Coelebs cogitat ea quae sunt Domini,1 Cor. 7. 32. quo modo placeat Deo. Qui autem matrimonium contraxit, cogitat ea quae sunt mundi hujus, quo modo placeat uxori.1 Sic & virgo & mulier innupta cogitat ea, quae Domini, ut sit sancta & corpore & spiritu. Virgo non esse tantum, sed & intelligi debet, & credi, ut nemo cumf virginem videt, dubitet, an virgo sit. Parem se integritas in omnibus praestet, nec bonum corporis cultus infamet. Quid ornata, quid comta procedit, quasi maritum aut habeat, aut quaerat? Timeat potius placere, si virgo est, nec periculum sui appetat, quae ad meliora & divina se servat. Quae virum non ha­bent, cui placere se simulent;g integrae & purae non tantum corpore, sed etiam spi­ritu perseverent.2 Neque enim fas est virginem ad speciem formae suae comi, aut de carne, & de ejus pulcritudine gloriari, cum nulla sit illis magis quam adversus car­nem colluctatio,Gal. 6. 14. & vincendih corporis ac domandi obstinata certatio. Paulus forti ac sublimi voce proclamat: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, & ego mundo: & virgo in Ecclesia de specie carnis ac de corporis pulcritudine gloriatur?Gal. 5. [...]4. Addit Paulus & dicit: Qui enim sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis, & concupiscentiis: Et quae se con­cupiscentiis i carnis & vitiis renuntiasse profitetur, in iisdem quibus renunciaverat; invenitur? Deprehenderis virgo, detegeris. Aliud esse te jactas, & affectas. Macu­lis te concupiscentiae carnalis aspergis, cumk integritatis candidata sis, & pudoris. Clama,Es. 40. 6. inquit Esaiae Dominus: Omnis caro foenum, & omnis claritas ejus ut flos foeni. Aruit foenum, & flos decidit:l sermo autem Domini manet in aeternum. Neminem Christianum decet, & maxime virginem non decet,m claritatem ullam computare carnis & honorem, sed solum appeteren sermonem Dei, bona in aeternum mansura complecti. Aut si in carne sit gloriandum, tunc plane3 quando ino nomi­nis confessione cruciatur, quando fortior femina viris torquentibus invenitur; quando ignes, aut cruces, aut ferrum, vel bestias patitur, ut coronetur. Illa sunt carnis pre­tiosa monilia, illa corporis ornamenta meliora.

Sed sunt aliquae divites,A divitiis frustra ex­cusatio peti­tur. & facultatum ubertate locupletes, quae opes suas praeferant, & se bonis suis uti debere contendant. Sciant primo illam divitem esse,p quae in Deo dives est: illam esse locupletem, quae locuples in Christo est: bona illa esse, quae sunt spiritalia, divina, coelestia, quae nos ad Deum ducant, quae nobiscum apud Deum perpetua possessione permaneant. Caeterum quaecunque terrena suntq in seculor ac­cepta, 4 & hic cum seculo remansura, tam contemni debent, quam mundus ipse con­temnitur, 5 cujus pompis & deliciis jam tunc renunciavimus, cum meliore transgressu ad Deum venimus.1 Joh. 2. 15. s Joannes nos excitat & hortatur spiritali & coelestit voce con­testans: Nolite, ait, diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis u dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo: quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, & concupiscentia oculorum, & ambitio seculi, quae non estw à Patre, sed ex concupiscentia seculi. Et [...] mundus transibit & concupi­scentia ejus. Qui autem fecerit voluntatemx Dei, manet in aeternum,6 quo modo & Deus manet in aeternum.Jo. 6. 38. AEterna igitur & divina sectanda sunt, & omnia de Dei voluntate facienda sunt, ut Domini nostriy vestigia, & magisteria sectemur, qui monuit & dixit: Non descendi de coelo ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem [Page 70] ejus qui me misit. Quod si nor. est major Domino suo servus, & liberatori debet a obsequium liberatus; qui esse cupimus Christiani, debemus quod Christusb fe­cit, imitari.1 Joh. 2. 6. Scriptum est, & legitur, & auditur, & in exemplum nostri Ecclesiae ore celebratur: Qui dicit se in Christo manere, debet quo modo ille ambulavit & ipse ambulare: Ambulandum est igitur vestigiis paribus, aemula ingressione nitendum est. Tuncc respondet ad fidem nominis, sectatio veritatis, & credenti praemiumd da­tur, sie quod creditur, & geratur. Locupletem te dicis & divitem, sed divitiis tuis Paulus occurrit, & ad cultum atque ornatum tuum justo fine moderandum, sua voce praescribit.1. Tim. 2. 10. Sint, inquit, mulieres cum verecundia & pudicitia componentes se, non in tortis crinibus, neque auro, neque margaritis, aut veste pretiosa, sed ut decet mulieres promittentes castitatem per bonam conversationem.1 Pet. 3. 3. Item Petrus ad haec eadem praecepta, consentit, & dicit: Sir in muliere non exterior ornamenti, aur auri, aut vestis cultus, sed cultus cordis. Quod si illi mulieres quoque admonentf coer­cendas, & ad Ecclesiasticam disciplinam religiosa observatione moderandas, quae excu­sare cultus suos soleant perg maritum: quanto id magis observare virginem fas est, cui nulla ornatus sui competat venia; nec derivari in alterum possith mendacium culpae, sed sola ipsa remaneat in crimine? Locupletem te dicis & divitem: sed non omne quod potest, debet & fieri; nec desideria prolixa, & de seculi ambitione nas­centia, ultra honorem ac pudorem virginitatis extendi, cum scriptum sit:1 Cor. 6. 12. Omnia i licent, sed non omnia expediunt. Omnia licent, sed non omnia aedificant.

Caeterum si tu te sumtuosius comas,Clades quae­cunque acci­d [...]nt, illis quae [...]isdem occasionem dedere, impu­tand [...]. & per publicum notabiliter incedas, oculos in te juventutis illicias, suspiria adolescentium post te trahas, concupiscendi libidinem nu­trias, k suspirandi fomenta succendas, ut etsi ipsa non pereas, alios tamen perdas, & velut gladium te & venenum videntibus praebeas; excusari non potes quasi mente casta sis & pudica. Redarguit te cultus improbus & impudicus ornatus, nec computari jam potes inter puellas & virgines Christi, quae1 sic vivis ut possis adamari. Locupletem te dicis & divitem; sed jactare divitias suas virginem non decet.Sap. 5. 8. Cum dicat scriptura divina: Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiaruml jactatio contulit nobis? transierunt omnia illa tanquam umbra.1 Cor. 7. 30. Et Apostolus rursum moneat & dicat: Et qui emunt sic sint quasi non possidentes, & qui hoc mundo utuntur quasi2 nonm utantur: praeterit enim figura hujus mundi.3 Petrus etiam cui oves suas Dominus pascen­das, tuendasque commendat, super quem posuit & fundavitn Ecclesiam, aurum quidem sibi esse & argentum negat, sed esse se dicit Christi gratia divitem,Act. 3. 6. esse fide ejus & virtute locupletem; quibus multa magnalia cum miraculo faceret quibus ad gra­tiam gloriaeo bonis spiritalibus abundaret. Has opes, has divitias possidere non po­test, quae se divitem seculo mavult esse quam Christo. Locupletem te dicis & divi­tem; & utendum putas iisp, quae possidere te Deus voluit. Utere, sed ad resq sa­lutares utere, sed ad bonas artes, utere, sed ad illa quae Deus praecepit, quae Dominus ostendit. Divitem te sentiant pauperes, locupletem sentiant indigentes.r Patrimo­nio tuo Deum foenera, Christum ciba; ut virginitatis perferre gloriam liceat, ut ad Domini praemia venire contingat, multorum precibus exora: Commenda illic the­sauros tuos, ubi fur nullus effodiat, quo nullus insidians grassator irrumpat. Posses­siones tibi, sed coelestes magis compara, ubi fructus tuos juges ac perennes, & ab omni contactu injuriae seculariss immunes, nec rubigo atterat, nec grando caedat, nec sol urat, nec pluvia corrumpat. Nam delinquis & hoc ipso in Deum, si ad hoc tibi ab illo divitiast datas credis, ut illis non salubriter perfruaris. Nam & vocem u Deus homini dedit, & tamenw non sunt iccirco amatoria cantanda, nec turpia: & ferrum esse ad culturam terrae Deus voluit, nec homicidia sunt iccirco facienda: aut quia thura & merum, & ignem Deus instituit, sacrificandum est inde idolis; vel quia abundant pecudum greges in agris tuis, victimas & hostias immolare debebis. Alio­qui tentatio est patrimonium grande, nisi ad usus bonos census operetur;x ut patri­monio suo unusquisque locupletior, magis redimere debeat quam augere delicta.

Ornamentorum ac vestium insignia & lenocinia formarum non nisi prostitutis & im­pudicis foeminis congruunt,Ornamento­rum insig­nia, & leno­ci [...]a forma­rum, solum impudicis congruunt. & nullarum fere pretiosior cultus est, quam quarum pu­dor vilis est. Sic in scripturis sanctis, quibus nos instrui Dominus voluit & moneri, 4 describitur civitas meretrix comta pulcrius & ornata, & cum ornamentis suis, ac­propter [Page 71] ipsa potius ornamenta, peritura: Et venit,Apo. 17. 1. inquit, unus ex septem angelis habentibus phialas septem, & aggressus est me, dicens: Veni ostendam tibi damna­tionem meretricis magnae sedentis super aquas multas, cum qua fornicati sunt Reges terrae. Et duxit me in spiritu: & vidi mulierem sedentem super bestiam, & mulier illa amicta erata pallio purpureo, & coccineo, & adornata erat auro & lapidibus pre­tiosis, & margaritis, tenens poculum aureum in manu sua plenum execrationum & b immunditiae, & fornicationis totius terrae.c Fugiant castae virgines & pudicae incestarum cultus, habitus impudicarum, lupanarium insignia, ornamenta meretri­cum. Clamat etiam spiritu fancto plenus Esaias, & filias Sion auro & argento,Is. 3. 16. ac veste corruptas increpat, & objurgat perniciosis opibus affluentes,d & à Deo per e seculi delicias recedentes: Exaltatae sunt, ait, filiae Sion, &f ambulaverunt alto collo, & nutu oculorum, &1 incessu pedum trahentes tunicas & pedibus simul lu­dentes. Et humiliabit Deus2 principales filias Sion, & revelabit Dominus habitum earum, & auferet Dominus gloriam vestis illarum, & ornamenta earum, & crines, & cincinnos, &3 lunulas &g 4 discriminalia, & armillas, &5 botronatum, & 6 dextralia, & annulos, & inaures, & serica contexta cum auro & hyacintho. Et erit pro odore suavitatis pulvis, & pro cinguloh reste cingeris, & pro ornamento capitis aureoi calvitium habebis. Hoc Deus culpat, hoc denotat: hinc corruptas esse virgines, hinc à cultu vero atque divino descivisse pronunciat.j Exaltatae ceci­derunt: comtae turpitudinem foeditatemque meruerunt:k sericum & purpuram in­dutae, Christum induere non possunt: auro, & margaritis, & monilibus adornatae ornamenta cordis ac pectoris perdiderunt. Quis non id execretur & fugiat, quod l alii fuerit exitio? Quis id appetat & assumat, quod ad necem alterius pro gladio fuerit, & telo? Si hausto poculo moreretur ille qui biberat, venenum scires esse lethale quod acceptum potuit occidere, nec ederes inde, nec biberes, unde interiisse alios ante conspiceres.

Nunc quantam ignorantia veri est,Cultus iste Dei opus pervertit. animi quanta dementia, id velle, quod & nocuerit semper & noceat: & putare quod inde ipsa non pereas, une alios periisse cog­noscas? 7 Neque enim Deus coccineas aut purpureas oves fecit, aut herbarum succis, & conchiliis tingere & colorare lanas docuit. Nec distinctis auro lapillis & margaritis, contexta serie & numerosa compage digestis, monilia instituit; quibus cer­vicem, quam fecit,n absconderes; ut operiatur illud quod Deus in homine forma­vit, & conspiciatur id desuper, quodo diabolus adinvenit An vulnera inferri auri­bus Deus voluit, quibus innocens adhuc infantia, & mali secularis ignara crucietur; ut postea de aurium cicatricibus & cavernis, pretiosa grana dependeant, gravia etsi non suo p pondere, mercium quantitate? Quae omniaq 8 peccatores & apostatae angeli suis artibus prodiderunt, quando ad terrena contagia devoluti, à coelesti vigorer recesse­runt. Illi & oculoss circumducto nigrore fucare, & genas mendacio ruboris in­ficere, & mutares adulterinis coloribus crinem, & expugnare omnem oris & capitis veritatem,t corruptelae suae impugnatione docuerunt.

Et quidem isto in loco, pro timore,Ad [...]am Deum pro­vocat. quem nobis fides suggerit; pro dilectione, quam fraternitas exigit, non virgines tantum, aut viduas, sed & nuptas puto, & [Page 72] omnes omnino feminas admonendas; quod opus Dei &a factura ejus & plastica adul­terari nullo modo debeat, adhibito flavo colore,b vel nigro pulvere, vel rubore, aut quolibet denique lineamenta nativa corrumpente medicamine.Gen. 1. 26. c Dicit Deus: Fa­ciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram; & audet quisquam mutare & convertere quod Deus fecit? Manus Deo inferunt, quando id quod ille formavit, re­formare & transfigurare contendunt; nescientes quia opus Dei est omne quod nasci­tur; diaboli,d quodcumque mutatur.1 Si quis pingendi artifex vultum alicujus & speciem, & corporis qualitatem2 aemulo colore signasset, & signato jam consumma­toque simulacro, manus alius inferret, ut jam formata, jam picta quasi peritior refor­maret; gravis prioris artificis injuria & justa indignatio videretur. Tu te existimas im­pune laturum tam improbae temeritatis audacim, Dei artificis offensam? Ut enim im­pudica e circa homines, & incesta fucis lenocinantibus non sis; corruptis violatisque quae Dei sunt, pejor adulteraf detineris. Quod ornari putas, quod putas comi, impugnatio est ista divini operis,g praevaricatio est veritatis. Monentis Apostoli vox est: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio,1 Cor. 5. 74 sicut estish azymi; nam & pascha nostrum immolatus est Christus:i itaque festa celebremus, non in fermento vetere, neque in fermento malitiae & nequitiae, sed in azymis sinceritatis & veritatis.k Num sinceritas perseverat & veritas, quando quae sincera sunt polluun­tur l colorum adulteriis, &m medicaminum fucis in mendacium vera mutantur? Dominus tuus dicit:n Non potes facere capillum unum album aut nigrum:Mat. 5. 36. &3 tu ad vincendam Domini tui vocem vis te esse potiorem? Audaci conatu & sacrilego contemtu crines tuos inficis, malo praesagio futurorum,4 capillos jam tibi flammeos au­spicaris; & peccas,o pro nefas,5 capite, id est, corporis partep meliore! Et cum scriptum sit de Domino: Caput autem ejus & capilli erant albi velut lana, aut nix; tu execraris canitiem, detestaris alborem, qui sit ad Domini caput similis!Apoc. 1. 14. Non metuis oro quae talis es, ne6 cum resurrectionis dies venerit artifex tuus te non recog­noscat, & ad sua praemia & promissa venientem removeat & excludat?q increpans vigore censoris & judicis dicat: Opus hoc meum non est, nec imago haec nostra est; cutem falso medicamine polluisti, crinem adultero colore mutasti, expugnata est men­dacio facies, figura corrupta est, vultus alienus est, Deum videre non poteris, quan­do oculi tibi non sunt quos Deus fecit, sed quos diabolus infecit. Illum tu sectata es, rutilos atque depictos oculos serpentis imitata es; de inimico tuo comta, cum illo pa­riter & arsura. Haec oro cogitanda non sunt Dei servis? non die semper acr nocte metuenda? Viderint quid sibi nuptae per placendi studium de conjugum solatio blan­diantur; quos dum in excusationem suam proferunt, ad societatem criminosae consen­sionis adsciscunt. Virgines certe, quibus hic sermo nunc consulit, quae se ejusmodi artibus comserint, inter virgines non putem debere numerari, sed, tanquam contac­tas oves &s morbidas pecudes, à sancto & puro grege virginitatis arceri, ne con­tagio suo caeteras polluant, dum simul degunt; ne perdant alias quaecunque perie­runt.

7 Et quoniams continentiae bonum quaerimus,In [...]nis excu­satio, quae pe­titur à seculi moribus: nuptiis & ba [...]neis absti­nere debent virgines Christianae. perniciosa quaeque &t infesta vi­tamus: nec illa praetereo, quae, dum negligentia in usum veniunt, contra pudicos & sobrios mores licentiam sibi de usurpatione fecerunt. Quasdam non pudet nubentibus interesse,u & in illa lascivientium libertate sermonum colloquia incesta miscere,w audire quod non decet, quod non licet dicere, observare; & esse praesentes inter8 ver­ba turpia, & temulenta convivia, quibus libidinum fomes accenditur, sponsa ad patientiam stupri, ad audaciam sponsus animatur.x Quis illi in nuptiis locus est cui animus ad nuptias non est? auty voluptaria illic, & laeta esse quae possunt, ubi & [Page 73] studia & vota diversa sunt? quid illic dicitur, quid videtur?a quantum à proposito suo virgo deficit, quando pudica quae venerat, impudica discedit? corpore licet virgo ac mente permaneat; oculis, auribus, lingua minuit illab quae habebat. Quid vero quae promiscuas balneas adeunt, quae oculis ad libidinem curiosis, pudori ac pudicitiae corpora dicata prostituunt, quae cum viros, atque à viris nudae, vident turpiter, ac videntur, nonne ipsae illecebram vitiis praestant? nonne ad corruptelam & injuriam suam desideria praesentium solicitant & invitant? Viderit, inquis, qua illuc mente quis veniat: mihi tantum reficiendi corpusculi cura est, & lavandi. Non te purgatc ista defensio; nec lasciviae & petulantiae crimen excusat. Sordidat lavatio ista, non abluit; nec emundat membra, sed maculat. Impudice tu neminem conspicis, sed ipsa con­spiceris impudice; oculos tuos turpi oblectatione non polluis, sed dum oblectas alios, ipsa pollueris. Spectaculum de lavacro facis:d theatro sunt foediora quo convenis; verecundia illic omnis exuitur, simul cum amictu vestis honor corporis ac pudor poni­tur, denotanda & contrectanda virginitas revelatur. Jam nunc considera an cume ve­stita es, verecunda sis inter viros, talis,f cui ad inverecundiam proficit audacia nu­ditatis. Sic ergo frequenter Ecclesia virgines suas plangit, sic ad infames earum ac de­testabiles fabulas ingemiscit, sic flos virginum extinguitur, honor continentiae ac pu­dor g caeditur, gloria omnis ac dignitas profanatur. Sic se expugnator inimicus per artes suas inserit: sic insidiis per occulta fallentibus Diabolus obrepit: sic dum or­nari cultius, dum liberius evagarih virgines volunt; esse virgines desinunt, furti­vo dedecore corruptae, viduae antequam nuptae,i non mariti sed Christi adulterae; quam fuerant praemiis ingentibusk virgines destinatae, tam magna supplicia pro amis­sa l virginitate sensurae. Audite itaquem virgines ut parentem, audite, quaeso vos, n docentem pariter ac monentem, audite utilitatibus & commodis vestris fideliter con­sulentem. Estote tales quales vos Deus artifex fecit: estote tales quales vos manus pa­tris instituit: maneat in vobis facies incorrupta, cervix pura, forma sincera. Non inferantur auribus vulnera, nec brachia includat aut colla de armillis & monilibus ca­tena pretiosa; sint à compedibus aureis pedes liberi, crines nullo colore fucati, oculi conspiciendo Deo digni. Celebrentur lavacra cum feminis,o quarum pudica lavatio est. Nuptiarum festa improba, &p convivia lasciva vitentur, quorum periculosa contagio est.

Vince vestem,Virgininitas ad Marty­rium gradus proximus. quae virgo es, quae Deo servis:q vince aurum, quae carnem vin­cis & seculum. Non estr ejusdem non posse à majoribus vinci,Mat. 7. 14. & imparems mi­noribus inveniri. Arcta & angusta est via, quae ducit ad vitam:t durus & arduus est limes qui tendit ad gloriam. Per hunc viae limitem martyres pergunt, eunt virgi­nes, u justi quique gradiuntur. Lata & spatiosa itinera vitate: lethales illic illece­brae & mortiferae voluptates: illic diabolus blanditur ut fallat; arridet, ut noceat; il­licit, ut occidat.1 w Primus enim centenarius martyrum fructus est,Mat. 13. 8. secundus sexa­genarius vester est. Ut apudx Martyrem non est carnis & seculiy cogitatio, nec parva & levis & delicata congressio: sic & in vobis, quarumz ad gloriam merces se­cunda est, sit & virtus ad tolerantiam proxima. Non est ad magna facilis ascensus: quem sudorem perpetimur, quem laborem, cum conamur ascendere colles & vertices montium? quid ut ascendamus ad coelum? Si praemium pollicitationis attendas, minus est quod laboras; immortalitasaa perseveranti datur, perpetua vita promittitur, re­gnum dominus pollicetur.bb Servate virgines, servate quod esse coepistis, servate quod eritis. Magna vos merces manet, praemium grande virtutis, munus maximum castitatis.

Vultis scire quo malo careat,Virgines E­vae maledi­ctum evi­tant. & quid boni teneat continentiae virtus? Multiplicabo, inquit mulieri Deus,Gen. 3. 16. tristitias tuas, & gemitus tuos; &cc in tristitia paries filios, & conversio tua ad virum tuum, & ipse tui dominabitur. Vos ab hac sententia liberae estis, vos mulierum tristitias & gemitus non timetis: nullus vobis de partu circa filios metus est, nec maritus est dominus, seddd dominus vester & caput Christus est.

Ad instar & vicem masculi,Maribus, imo Angelis [...]quantur. sors vobis & conditio communis est. Domini vox est illa dicentis! Filii seculi hujus generant & generantur:Luc. 20. 34. qui autem habuerint dignatio­nem seculi illius & resurrectionis à mortuis,2 non nubunt, neque matrimonium fa­ciunt: [Page 74] neque enim incipient mori, aequales enim sunt angelis Dei, cum sint filii re­surrectionis. Quod futuri sumus, jam vos esse coepistis: vos resurrectionis gloriam in isto seculo jam tenetis: per seculum sine seculi contagione transitis. Cum castae per­severatis & virgines, angelis Dei estis aequales; tantum maneat & duret solida & illaesa virginitas, &, ut coepita fortiter, jugiter perseveret. Nec monilium aut vestium quaerat ornamenta, sed morum. Deum spectet & coelum; neque oculos ad sublime porrectos, ad carnis & mundi concupiscentiam deprimat,b aut ad terrena deponat. Prima sententia crescere &c generare praecepit: secunda continentiam suasit.Gen. 1. 2 [...]. Cum adhuc rudis mundus & inanisd esset, copiam foecunditatis generantes propagamur, & crescimus ad humani generis augmentum.e Cum jam refertus est orbis & mun­dus impletus, qui capere continentiam possunt, spadonum more viventes, castrantur ad regnum.

Nec hoc jubet Dominus, sed hortatur: nec jugum necessitatis imponit,Mat. 19. 12. quando ma­neat voluntatis arbitrium liberum.Instituto huic non ne­cessitas im­ponitur: sed manet vo luntatis li­berum arbi­trium. Sed cum habitationes multas apud patremf suum dicat, melioris habitaculi hospitia demonstrat: habitacula ista meliora vos petitis, car­nis desideria castrantes,1 majoris gratiae praemium in coelestibus obtinetis. Omnes qui­dem qui ad divinum munus &g patrium baptismi sanctificatione perveniunt, homi­nem illic veterem gratia lavacri salutaris exponunt, & innovati Spiritu sancto à sordibus contagionis antiquae iterata nativitate purgantur. Sed nativitatis iteratae vobis major sanctitas & veritas competit, quibus desideria jam carnis & corporis nulla sunt. Sola in vobis, quae sunth virtutis & spiritus, ad gloriam remanserunt. Apostoli vox est, quem Dominus vas electionis suae dixit, quem adi promenda mandata coelestia Deus misit: Primus homo, inquit, de terrae limo:k secundus homo de coelo.1 Cor. 15. 47. Qualis ille de limo, tales & qui de limo: & qualis coelestis, tales & coelestes. Quo modo portavi­mus imaginem ejus qui de limo est,2 portemus & imaginem ejus qui de coelo est. Hanc imaginem virginitas portat, portat integritas, sanctitas portat & veritas. Por­tant disciplinae Dei memores, justitiam cum religione retinentes, stabiles in fide, hu­miles in timore, ad omnem tolerantiam fortes, ad sustinendam injuriam mites, ad fa­ciendam misericordiam faciles, fraterna pace unanimes atque concordes. Quae vos sin­gula ô bonae virgines observare, diligere, implere debetis; quae Deo & Christo va­cantes ad Dominum, cui vos dicastis, & majore & meliore parte praeceditis. Prove­ctae annis, junioribus facite magisterium: minores natu praebete majoribus ministe­rium, comparibus incitamentum: hortamentis vos mutuis excitate, aemulis de virtute documentis ad gloriam provocate. Durate fortiter, spiritaliter pergite, pervenite feli­citer: tantum mementote tunc nostri, cum incipiet in vobis3 virginitas honorari.

D. CAECILII CYPRIANI 1 DE UNITATE ECCLESIAE.

CUm moneat Dominus & dicat:An. 251. Vos estis sal terrae,Mat. 5. 13. cumque esse nos jubeat ad innocentiam simplices,Simplicitati Christianae, ad [...]ungi de­bent, pru­dentia & obsequium. & tamen cum simplicitate prudentes:Ib. 10. 16. quid aliud fra­tres dilectissimi, quam providere nos convenit, & sollicito corde vigilantes subdoli hostis insidias intelligere pariter & cavere; ne qui Christum sapientiam Dei pa­tris a b induimur, minusc sapere in tuenda salute videamur? Neque enim persecutio solad metuenda est ea, quae subruendis ac dejiciendis Dei servis aperta impugnatione grassatur. Facilior cautio est, ubie manifestior formido est; & ad certamen animus ante praestruitur, quando se adversariusf profitetur. Plus metuendusg est & ca­vendus immicus, cum latenter obrepit, cum per pacis imaginem fallens, occultis accessibus serpit, unde & nomen serpentis accepit. Ea est ejus semper astutia: ea est h circumveniendi hominisi caeca & latebrosa fallacia: sic ab initio statim mundi k fefellit & verbis mendacibusl blandiens, rudes animas incauta credulitate dece­pit: sic Dominum ipsum tentare conatus, quasi obreperet rursus & falleret, latenter accessit; intellectus tamen est &m retusus, & ideo prostratus, quia agnitus atque de­tectus. Unde nobis exemplum datum est veteris hominis viam fugere, vestigiis Chri­sti vincentis insistere; ne denuo incauti in mortis laqueum revolvamur, sed ad pericu­lum n providi, accepta immortalitate potiamur. Immortalitate autem potiri quomo­do possumus, nisi ea quibus mors expugnatur & vincitur, Christi mandata servemus? ipso monente & dicente: Si vis ad vitam venire,Mat. 19. 17. serva mandata. Et iterum: Sio fe­ceritis quae mando vobis, jam nonp dicam vos servos,Jo. 14. 15. sed amicos. Hos denique for­tes dicit & stabiles; hos super petramq robusta mole fundatos; hos contra omnes r tempestates & turbines seculi immobili & inconcussa firmitate solidatos.Mat. 7. 24. Qui audit, inquit, verba mea, & facit ea, similabo eum viro sapienti, qui aedificavit domum suam super petram. Descendit pluvia,s venerunt flumina, flaverunt venti, & impege­runt in domum illam, & non cecidit:t fundata enim fuit super petram. Verbis igi­tur ejus insistere; quaecunque &u docuit & fecit, discere & facere debemus. Caete­tum credere sew in Christum quomodo dicit, qui non facit quod Christusx facere praecepit? aut unde perveniet ad praemium fidei, qui fidem non vult servare mandati? Nutet necesse est, & vagetur; & spiritu erroris arreptus, velut pulvis quem ventus ex­cutit, ventiletur; nec ambulando proficiet ad salutem, qui salutaris vitae non tenet ve­ritatem.

[Page 76]Cavendaa sunt autem, fratres dilectissimi, non solum quae suntb aperta atque ma­nifesta, sed & astutae fraudis subtilitate fallentia.Imprimis cavendae Haereses. Quid vero astutius, quidve subti­lius, quam ut Christi adventu detectus ac prostratus Inimicus (postquam lux gentibus venit, & sospitandis hominibus salutare lumen effulsit, ut surdi auditum gratiae spirita­lis admitterent, aperirent ad Deum oculos suos caeci, infirmic aeterna sanitate revale­scerent, claudi ad Ecclesiam currerent, muti claris vocibus & precibus orarent) vi­dens ille idola derelicta, & per nimium credentium populum sedes suas ac templa de­serta, excogitaverit novam fraudem, ut sub ipso Christiani nominis titulo fallat incau­tos? Haereses invenit & schismata, quibus subverteret fidem, veritatem corrumperet, scinderet unitatem. Quos detinere non potest in viae veteris caecitate, circumscribit & decipit novi itineris errore. Rapit de ipsa Ecclesia homines, & dum sibi appropiquâsse jam lumini, atque evasisse seculi noctem videntur, alias nescientibus tenebras rursus in­fundit; ut cum Evangelio Christi, & cum observatione ejus, & lege non stantes, Christianos se vocent; & ambulantes in tenebris, habere se lumen existiment; blan­diente adversario atque fallente, qui secundum Apostoli voecem,2 Cor. 1 [...] 14, 15. transfigurat se velut angelum lucis, & ministros subornat suos velut ministros justitiae; asserentes noctem pro die, interitum pro salute, desperationem sub obtentu spei, perfidiam sub praetextu fidei, Antichristum sub vocabulo Christi; ut dum verisimilia mentiuntur, veritatem subtilitate frustrentur.

Hoc eo sit,Haereseôn origo Scrip­turarum ignorantia, & unitatis Ecclesiae con [...]emtus. fratres dilectissimi, dum ad veritatis originem non reditur,1 nec caput quaeritur, necd magistri coelestis doctrina servatur.e Quae si quis consideret & exa­minet, tractatu longo atque argumentis opus non est. Probatio est ad fidem facilis compendio veritatis.Mat. 16. 18. 2 Loquitur Dominus ad Petrum: Ego tibi dico,f inquit, [Page 77] 1 quia tu es Petrus, & supera istam petram aedificabo Ecclesiam meam, & portae in­ferorum non vincentb eam. Et tibi dabo claves regni coelorum,c & quae ligave­ris super terram, erunt ligata & in coelis: & quaecunque solveris super terram, erunt soluta & in coelis. Etd iterum eidem post Resurrectionem suam dicit: Pasce oves meas.e Super unum aedificat Ecclesiam suam. Et quamvis Apostolisf omnibus,Joh. 21. 16. 17. parem potestatemg tribuat & dicat; Sicut misit me Pater, & Ego mitto vos, accipi­te Spiritum sanctum.Joh. 20. 23, 24, 25. h Si cui remiseritis peccata, remittentur illi; si cui tenueritis, i tenebuntur: tamenk ut unitateml manifestaret,m unitatis ejusdemn originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit.2 Hoc erant utique & ceteri Apostoli, [Page 78] quod fuit Petrus, pari consortio praediti & honoris & potestatis, sed exordium ab uni­tate a proficiscitur, ut Ecclesia unab monstretur; quam unam Ecclesiam etiam in Cantico Canticorum Spiritus sanctus ex persona Domini designat & dicit:Cant. 6. 9. Una est co­lumba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa genitrici suae.

c Hanc Ecclesiae unitatem qui non tenet,Fidei nau­f [...]agium fa­cit qui ab unitate dis­cedit. Hujus unitatis ne [...]us. epis­copatus. tenere se fidem credit? qui Ecclesiae re­nititur &d resistit, in Ecclesia se esse confidit? quando & beatus Apostolus Paulus hoc idem doceat, & sacramentum unitatis ostendat, dicens:Eph. 4. 4. 5, 6. Unum corpus & unus spi­ritus, una spes vocationis vestrae, unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus. Quam unitatem firmiter tenere & vindicare debemus, maxime Episcopi, qui in Ecclesia praesidemus, ut Episcopatum quoque ipsum, unum atque indivisum probe­mus. Nemo fraternitatem mendacio fallat; nemo fidei veritateme perfida praevarica­tione corrumpat. Episcopatus unus est, cujus à singulis1 in solidum pars tenetur. f Ecclesia quoque una est, quae in multitudinem latius incremento foecunditatis ex­tenditur: quo modo solis multi radii, sed lumen unum: & rami arboris multi,g sed robur unum tenaci radice fundatum: & cum de fonte uno vivi plurimi defluunt, numerositas licet diffusa videatur exundantis copiae largitate, unitas tamen servatur in origine. Avelle radium solis à corpore,h divisionem lucis unitas non capit: ab ar­bore frange ramum, fractus germinare non poterit: à fonte praecide rivum, praecisus i arescet. Sic Ecclesia domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit, u­num tamen lumen est, quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur: ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit,k profluentes largiter rivosl la­tius expandit: unum tamen caput est, & origo una, & una mater, foecunditatis suc­cessibus copiosa.

Illius foetu nascimur,Extra Ec­clesi [...] non est sulus. illius lacte nutrimur, spiritu ejus animamur. Adulterari non potest sponsa Christi, incorrupta est & pudica: unam domum novit, unius cubiculi sanctitatem casto pudore custodit. Haec nos Deo servat, haec filios regno quos gene­ravit assignat. Quisquis ab Ecclesia segregatus adulterae jungitur, à promissis Eccle­siae separatur. Nec pervenit ad Christi praemia, qui relinquit Ecclesiam Christi, Alie­nus est, profanus est, hostis est.m Habere jam non potest Deum patrem, qui Ec­clesiam non habet matrem.n Si potuit evadere quisquam qui extra arcam Noë fuit; & qui extrao Ecclesiam foris fuerit, evadet. Monet Dominus & dicit: Qui non est mecum, adversus me est: & qui non mecum colligit, spargit. Qui pacem Christi & con­cordiam rumpit, adversus Christum facit. Qui alibi praeter Ecclesiam colligit, Christi Ecclesiam spargit. Dicit Dominus: Ego & Pater unum sumus.Mat. 12. 39. Et iterum de Patre & [Page 79] Filio & Spiritu Sancto scriptum est:a Et1 hi tres unum sunt;Jo. 10. 30. 1 Jo. 5. 7. & quisquam credit hanc unitatem de divina firmitate venientem, sacramentis coelestibus cohaerentem, scindi in Ecclesia posse, & voluntatum collidentium divortio separari? Hanc unitatem qui non tenet; Dei legem non tenet, non tenet Patris & Filii fidem, &b veritatem non tenet ad salutem.

Hoc unitatis sacramentum,Tunica Chri­sti non erat dividenda. hoc vinculum concordiae inseparabiliter cohaerentis osten­ditur; quando in Evangelio tunica Domini Jesu Christi non dividitur omnino, nec scinditur, sed sortientibus de veste Christi,c quis ipsam potius indueret, integra vestis accipitur; & incorrupta atqued individua tunica possidetur. Loquitur ac dicit scrip­tura divina: Dee tunica autem, quia de superiore parte non consutilis, sed per to­tum textilis fuerat, dixerunt ad invicem: Non scindamus illam, sed sortiamur de ea cujus sit. Unitatem illaf portobat2 de superiore parte venientem, id est,Jo. 19. 24. de coelo & à patre venientem; quae ab accipiente ac possidente scindi omnino non poterat, sed totamg semel & solidam firmitatem inseparabiliter obtinebat. Possidere non potest indumentum Christi, qui scindit & dividit Ecclesiam Christi. Contra denique cum Solomone moriente, regnum ejus & populus scinderetur,3 Reg. [...]1. 30. Achias propheta Jeroboam Regi obvius factus in campo, in duodecim scissuras vestimentum suum discidit, di­cens; Sume tibi decem scissuras, quia haec dicit Dominus; Ecce scindo regnum de manu Solomonis, & dabo tibi decem sceptra, & duo sceptra erunt ei propter servum meum David, & propter Hierusalem civitatem quam elegi, ut ponam nomen meum illic. Cum duodecim tribus Israel scinderentur, vestimentum suum prophetah Achias discidit. At vero quia Christi populus non potest scindi, tunica ejus per to­tum textilis & cohaerens, divisa à possidentibus non est:i Individua, copulata, con­nexa, ostendit populi nostri, qui Christumk induimus, concordiam cohaerentem; sacramento vestisl & signo declaravit Ecclesiae unitatem.

Quis ergo sic est sceleratus & perfidus,Multo minus corpus ipsum. quis sic discordiae furore vesanus; ut aut credat scindi posse, aut audeat scindere unitatem Dei? vestem Domini? Ecclesiam Christi? Monet ipse in Evangelio suo, & docet dicens: Et erit unus grex, & unus pastor. Et esse posse uno in loco aliquis existimat aut multos pastores, aut plures gre­ges? Apostolus item Paulus hanc eandem nobis insinuans unitatem, obsecrat & hortatur dicens: Obsecro, inquit, vos fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christ,1 Cor. 1. 10. ut id ip­sum dicatis omnes, & non sint in vobis schismata. Sitis autem compositi in eodem sensu & in eadem sententia. Et iterum dicit: Sustinentes invicem in dilectione,Ephes. 4. 3. satis agentes servare unitatem spiritus inm conjunctione pacis. Stare tu & vivere putas posse de [Page 80] Ecclesia recedentem? sedes sibi alias &a diversa domicilia condentem? cum dictum sit ad Raab, in qua praeformabatur Ecclesia: patrem tuum & matrem tuam,Jos. 2. 18 [...] & fra­tres tuos, & totamb domum patris tuic colliges ad te ipsam in domum tuam, & erit, omnis qui exierit ostium domus tuae foras, reus sibi erit:d Item sacramentum Paschae nihil aliud in Exodi legee contineat, quam ut agnus,Exo. 12. 3 [...] qui in figura Christi occiditur, in domo una edatur. Loquitur Deus dicens: In domo una comedetur, non ejicietis de domo carnem foras.Vers. 46. Caro Christi & sanctum Domini ejici foras non potest, necf alia ulla credentibus praeter unam Ecclesiam domus est. Hanc domum, hocg unanimitatis hospitium designat, & denunciat Spiritus sanctus in Psalmis, di­cens: Deus qui inhabitare facit unanimes in domo.Ps. 67. 7 [...] In domo Dei,h in Ecclesia Christi unanimes habitant, concordes & simplices perseverant.

Iccirco &i in columba venit Spiritus sanctus.Indolis Christianae Columbae & Oves emble­mata. Simplex animal &k laetum est, non felle amarum, non morsibus saevum, nonl unguium laceratione violentum; m hospitia humana diligere, unius domus consortium nosse,1 cum generant simul filios edere, cum commeant volatibus invicem cohaerere, communi conversatione vi­tam suam degere, oris osculo concordiam pacis agnoscere, legem circa omnia unani­mitatis implere. Haec est in Ecclesia noscenda simplicitas, haec caritas obtinenda; ut columbas dilectio fraternitatis imitetur, ut mansuetudo & lenitas agnis &n ovibus coaequetur. Quid facit in pectore Christiano luporum feritas? & canum rabies? & ve­nenum lethale serpentum? & cruenta saevitia bestiarum? Gratulandum est, cum tales de Ecclesia separantur; ne columbas, ne oves Christi saeva sua & venenata contagione praedentur. Cohaerere & conjungi non potest am [...]ritudo cum dulcedine, caligo cum lumine, pluvia cum serenitate, pugna cum pace, cum foecunditate sterilitas, cum fon­tibus ficcitas, cum tranquillitate tempestas.

Nemo existimet bonos Ecclesia posse discedere.H [...]resis ma­litiae prius latentis de­tectio: & Fidelium probatio. Triticum non rapit ventus, nec arborem solida radice fundatam procella subvertit. Inanes paleae tempestate jactantur, invalidae arbores turbinis incursione evertuntur.1 Jo. 2. 19 [...] Hos execratur & percutit Joannes Apostolus dicens: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis,o mansissent utique nobiscum. Hinc haereses & factae sunt frequenter, & fiunt, dump perversa mens non habet pacem, dum perfidia discordans non tenet uni­tatem: q Fieri vero haec Dominus permittit & patitur, manente propriae libertatis arbitrio, ut dum corda & mentes nostras veritatis discrimen examinat, probatorum fi­des integra, manifesta luce clarescat.1 Cor. 11 [...] 19 [...] Per Apostolum praemonet Spiritus sanctus, & dicit: Oportet & haereses esse, ut probati manifesti sint in vobis. Sic probantur fide­les, sic perfidi deteguntur: sic & ante judicii diem hic quoque jam justorum atque in­justorum animae dividuntur, & àr frumento palcae separantur.

s Hi sunt qui se ultro apud temerariost convenas sine divina dispositione,Haeretico­rum descrip­tio. praefi­ciunt, qui se praepositos sine ulla ordinationis lege constituunt, qui nemine Episcopa­tum dante,Psal. 1. 1 [...] 2 Episcopi sibi nomen assumunt: quos designat in Psalmis Spiritus sanctus, sedentes in pestilentiae cathedra pestes & lues fidei, serpentis ore fallentes, & corrum­pendae veritatis artifices,2 Tim. 2 [...] 17. venena Jethalia linguis pestiferis evomentes: quorum sermo ut cancer serpit: quorum3 u tractatus pectoribus & cordibus singulorum mortale vi­rus infundit. Contra ejusmodi clamat Dominus, ab his refraenat & revocat errantem plebem suam,Jer. 23. 16. dicens: Nolite audire sermones pseudo-prophetarum: quoniam visiones cordis eorum frustrantur eos. Loquuntur, sed non ab ore Domini. Dicunt eis qui abjiciunt verbum Dei: Pax erit vobis; & omnibus ambulantibus in voluntatibus suis: w omnis qui ambulat in errore cordis sui,Vers. 2 [...]. [...]2. non venient super eum mala. Non locu­tus sum ad eos, & ipsi prophetaverunt. Si stetissent4 in substantia mea, & audissent verba mea, & si docuissent populum meum: convertissem eos à malis cogitationibus eorum. Hos eosdem denuo Dominus designat & denotat,Jer. 2. 13 [...] dicens: Me dereliquerunt fontemx aquae vivae, & effoderunt sibi lacus detritos, qui non possunt aquam por­tare. 5 Quando aliud baptisma praeter unum esse non possit, baptizare se posse opi­nantur. [Page 81] Vitae fonte deserto, vitalis & salutaris aquae gratiam pollicentur. Nona ab­luuntur illis homines, sed potius sordidantur: nec purgantur delicta, sed imo cumu­lantur. Non Deo nativitas illa, sed diabolo filios generat. Per mendacium na­ti, veritatis promissa non capiunt. De perfidia procreati, fidei gratiam perdunt. Ad pacis praemium venire non possunt, qui pacem Domini discordiae furore rupe­runt.

Nec se quidam vana interpretatione decipiant,Promissio Domini quod paucis­simis inter­esse dignabi­ [...]r, collectis, non separa­tis facta. quod dixerit Dominus: Ubicunquc fuerint duo aut tres collecti in nomine meo,Mat. 18, 20. Ego cum eis sum.1 Corruptores Euan­gelii atque interpretes falsi extrema ponunt, & superiora praetereunt;b partis memo­res, & partem subdole comprimentes. Ut ipsi ab Ecclesia scissi sunt, ita capituli unius sententiam scindunt. Dominus enim cumc discipulis suis unanimitatem suaderet & pacem: Dico, inquit, vobis: quoniam si duobus ex vobis convenerit in terra, de omni re,Mat. 1 [...] 19. quamcunque petieritis, continget vobis à Patre meo qui in coelis est.d Ubicun­que enim fuerint duo, aur tres collecti in nomine meo, Ego cum eis sum: osten­dens non multitudini, sed unanimitati deprecantium plurimum tribui. Si duo­bus, inquit, ex vobis convenerit in terra: unanimitateme prius posuit; concor­diam pacis ante praemisit; ut conveniat nobis, fideliter & firmiter docuit. Quo modo autem potest ei cum aliquo convenire; cui cum corpore ipsius Ecclesiae & cum univer­sa fraternitate non convenit? Quomodo possunt duo aut tres in nomine Christi colligi, quos constat à Christo & ab ejus Evangelio separari? non enim nos ab illis, sed illi à nobis recesserunt. Et cum haereses & schismata postmodum nata sunt dum conventi­cula sibi diversa constituunt, veritatis caput atque originem reliquerunt. Dominus autemf de Ecclesia sua loquitur, & ad hos qui sunt in Ecclesia loquitur: ut si ipsi concordes fuerint, si secundum quod mandavit & monuit, duo aur tres licer, collecti unanimiter oraverint; duo aur tres licet sint, impetrare possint de Dei majestate quod postulant.Ubicunque collecti nomine, Thu. Foss. Ubicunque fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, Ego, inquit, cum eis sum; cum simplicibus, scilicet, atqueh pacatis, cum Deum timentibus, & Dei praecepta servantibus. Cum his, duobus vel tribus licet, esse se dixit. Quo mo­do & cum tribus pueris in camino ignis fuit; & quia in Deum simplices, atque interDan. 3. 25. se unanimes permanebant, flammis ambientibus medios2 spiritu roris animavit. Quo­modo Apostolis duobus in custodia clausis, quia simplices, quia unanimes erant, ipse ipse adfuit;Act. 5. 19. resolutis carceris claustris, ut verbum quod fideliter praedicabant, multitudini traderent, ad forum rursus imposuit. Quando ergo in praeceptis suis ponit & dicit:i Ubi fuerint duo aut tres collecti in nomine meo,Mat. 18. 20. k ego cum eis sum; non homines ab Ecclesia dividit, qui instituit & fecit Ecclesiam; sed exprobrans discordiaml perfi­dis, & fidelibus pacem sua voce commendans, ostendit magis esse se cum duobus aut tribus unanimiter orantibus, quam cum dissidentibus plurimis: plusque impetrari posse paucorumm concordi prece, quam discordiosa oratione multorum. Ideo & cum orandi legem daret,Mat. 1 [...]. 25. addidit dicens: Et cum steteris ad orationem, remittite si quid habetis adversus aliquem, ut & pater vester qui in coelis est, remittat vobis peccata. Et ad sacrificium cum dissensione venientem revocat ab altari, & jubet prius concor­dare cum fratre,Mat. 5. 23. tunc cum pace redeuntem Deo munus ofserre, quia nec ad Cain mu­nera respexit Deus:Gen. 4. 5. neque enim pacatum habere Deum poterat, qui cum fratre pacem per zeli discordiam non habebat.

Quam sibi igitur pacem promittunt inimici fratrum?Nec Marty­rio schisma potest expia­ri. quae sacrificia celebrare se cre­dunt aemulin sacerdotum? an secum esse Christum, cum collecti fuerinto opinan­tur, qui extra Christi Ecclesiam colliguntur?3 Tales etiamsi occisi in confessione no­minis fuerint, macula ista nec sanguine abluitur. Inexpiabilis & gravis culpa discor­diae, nec passione purgatur. Esse Martyr non potest, qui in Ecclesia non est: ad re­gnum pervenire non poterit, qui eam, quae regnatura est, derelinquit. Pacem nobis Christus dedit: concordes atque unanimes esse praecepit: dilectionis & caritatis foe­dera incorrupta atque inviolata servari mandavit: exhibere se non potest martyrem, [Page 82] qui fraternam nona tenuit caritatem. Docet hoc & contestatur Paulus Apostolus di­cens:1 Cor. 13. 2. Et si habuero fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. Et si in cibos pauperum distribuero omnia me, & si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil proficio.1 Caritas magnanima est, caritas benigna est, caritas non aemulaturb, non agit perperam, non inflatur, non irritatur, non cogitat malum. Omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet: caritas nunquamc excidit. Nunquam, inquit, excidit caritas: haec enim semper in regno erit; haec in aeternum fraternitatis sibi cohaerentis unitate durabit. Ad regnum coelorum non potest pervenire discordia;d nec praemium Christi, qui dixit:Jo. 15. 12. Hoc est mandatum meum ut diligatis,e invicem, quemadmodum dilexi vos.f Per­tinere non poterit ad Christum, qui dilectionem Christi persida dissensione violavit.1 Jo. 4. I6. Qui caritatem non habet, Deum non habet. Joannis beati Apostoli vox est: Deus, inquit, dilectio est, & qui manet in dilectione,g in Deo manet, & Deus in illo manet. Cum Deo manere non possunt,h qui esse in Ecclesia Dei unanimes nolue­runt; ardeant licet flammis & ignibus traditi, vel objecti bestiis animas suas ponant; non erit illa fidei corona, sed poena perfidiae; nec religiosae virtutis exitus gloriosus, sed desperationis interitus. Occidi talis potest, coronari non potest.

Sic se Christianum esse profitetur,Nomine te­nus est Chri­stianus qui d [...]lectionem fraternam non colis. i quomodo & Christum diabolus saepe menti­tur, ipso Domino praemonente & dicente:k Multi venient in nomine meol dicen­tes:Marc. 13. 6 [...] Ego sum Christus, & multos fallent. Sicut ille Christus non est, quamvis fallat m in nomine illius: ita nec Christianus videri potest, qui non permanet in Euangelii ejus & fidei veritate. Nam & prophetare, &n daemonia excludere, & virtutes ma­gnas in terris facere, sublimis utique & admirabilis res est; non tamen regnum coe­leste consequitur, quisquis in his omnibus invenitur, nisi recti & justi itineris observa­tione gradiatur. Denunciat Dominus & dicit: Multi mihi dicent in illo die: Domi­ne,Matt. 7. 22. Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus? & in tuo nomine daemonia exclu­simus? & in nomine tuo virtutes magnas fecimus? Et tunc dicam illis: Nunquam vos cognovi:o recedite à me qui operamini iniquitatem. Justitia opus est, ut promereri quis possit Deum judicem. Praeceptis ejus & monitis obtemperandum est, ut accipiant 2 p merita nostra mercedem. Dominus in Euangelio cum spei & fidei nostrae viam 3 compendio breviante dirigeret:q Dominus Deus tuus, inquit, unus est: & Dili­ges Dominum Deum tuum de toto corde tuo,Marc. 12. 30. & de tota anima tua, & de tota vir­tute tua. Hoc est primum mandatum: & secundum simile huic: Diliges proximum tuum tanquamr te. In his duobus praeceptis tota lex pendet & prophetae. Unita­tem simul & dilectionem magisterio suo docuit: prophetas omnes & legems praecep­tis duobus inclusit. Quam vero unitatem servat, quam dilectionem custodit aut cogi­tat; qui discordiae furore vesanus Ecclesiam scindit, fidem destruit, pacem turbat, ca­ritatem dissipat, sacramentum profanat?

Malum hoc,t dilectissimi fratres, jam pridem coeperat, sed nunc crevit ejusdem mali infesta clades,Schismata olim oritura ab Apostolis praedictum. & exurgere ac pullulare plus coepitu haereticae perversitatis & schismatum venenata pernicies: quia & sic in occasuw mundi fieri oportebat, prae­nunciante per Apostolum nobis & praemonente Spiritu sancto: In novissimis, inquit, die­bus aderunt tempora molesta,2 Tim. 3. 1. & erunt homines sibi placentes, superbi, tumidi, cupidi, blasphemi,x parentibus inobedientes, ingrati, impii, sine affectu,y sine foedere, de­latores, incontinentes, immites, bonum non amantes, proditores, procaces,z stupore in­flati, voluptates magis quam Deum diligentes,4 habentes deformationem religionis, vir­tutem autem ejus abnegantes.aa Ex iis sunt qui repunt in domos, & praedantur muliercu­las oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis, semper discentes, & nunquam ad scien­tiam [Page 83] veritatis pervenientes. Et quomodo Iamnes & Mambres restiterunt Moysi: sic & hi resistunta veritati, homines corrupti sensu, reprobi circa fidem, sed non proficient plurimum, Imperitia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut & illorum fuit, Adim­plentur quaecunque praedicta sunt; & appropinquante jam seculi fine, hominum pari­ter ac temporumb probatione venerunt. Magis ac magis adversario saeviente error fallit, extollit stupor, livor incendit, cupiditas excaecat, depravat impietas, superbia inflat,Mar. 13. 23. discordia exasperat, ira praecipitat. Non tamen nos moveatc aut turbet mul­torum nimia & abrupta perfidia, sed potiusd fidem nostram praenunciante rei veri­tate corroboret.e Ut quidamf tales esse coeperunt, quia haec ante praedicta sunt: ita ceteri fratres ab ejusmodig caveant, quia & haec ante praedicta sunt; instruente Domino & dicente: Vos autem cavete, ecce praedixi vobis omnia. Vitate quaeso, h vos ejusmodi homines,Eccl. 28. 28. & à latere atque auribus vestris perniciosa colloquia velut contagium mortis arcete, sicut scriptum est: Sepi aures tuas spinis, & noli audire lin­guam nequam. Et iterum:1 Cor. 15. 13. Corrumpunt ingenia bona confabulationes pessimae. Do­cet Dominus & admonet à talibus1 recedendum. Caeci sunt, inquit, duces caecorum. Caecus autem caecum ducens, simul in foveam cadent.Mat. 15. 14. Aversandus est talis atque fu­giendus quisquis fuerit ab Ecclesia separatus.Tit. 3 [...] 11. Perversus est hujusmodi & peccat, & est 2 à semetipso damnatus. An esse sibi cum Christo videtur, qui adversus sacerdotes Christi facit? qui se à cleri ejus & plebis societate secernit? Arma ille contra Eccle­siam portat, contra Dei dispositionem repugnat: hostis altaris, adversus sacrificium Christi rebellis, pro fide perfidus, pro religione sacrilegus, inobsequens servus, filius impius, frater inimicus, contemtis episcopis & Dei sacerdotibus derelictis constituere audet aliud altare, precem alteram illicitis vocibus facere, Dominicae hostiae veritatem per falsa sacrificia profanare;i nec dignatur scire, quoniam qui contrak ordina­tionem Dei nititur, ob temeritatis audaciam divina animadversione punitur.

Sic Chore & Dathan & Abiron,Sacerdotii invasores Deum ha­bent vindi­cem. qui sibi contra Moysen & Aaronl sacerdotem sa­crificandi licentiam vindicare conati sunt,Num. 16. 1 [...] m poenas statim pro suis conatibus pepen­derunt. Terra compagibus ruptis in profundum sinum patuit, stantes atque viventes n recedentis soli hiatus absorbuit. Nec tantum eos quio auctores fuerant, Dei in­dignantis ira percussit: sed & ceteros ducentos quinquaginta participes ejusdem furoris & comites, qui coagulati cum iisdem simul ad audaciam fuerant,2 Paral. 26. 18. exiens à Domino ignis, properata ultione consumsit; admonens scilicet & ostendens contra Deum fieri, quidquid improbi fuerint ad destruendam ordinationem Dei humana voluntate conati. Sic & Ozias Rex,4 Reg 15 [...] 5. cum thuribulum ferens, & contra legem Dei sacrificium sibi vio­lenter assumens, resistente sibi Azaria sacerdote, obtemperare nollet &p cedere; di­vina [Page 84] indignatione confusus, & leprae varietate in fronte maculatus est;Lev. 10. [...] ea parte cor­poris notatus offenso Domino;a 1 ubi s [...]rgnantur qui Dominum promerentur. Et filii Aaron qui imposuerunt altari ignem alienum, quem non praeceperat Dominus; in conspectu statim Domini vindicancis extincti sunt. Quos imitantur scilicet atque sec­tantur, qui Dei traditione contemta alienas doctrinas appetunt, & magisteria humanae institutionis inducunt; quos increpat Dominus & objurgat in Evangelio suo dicens:Marc. 7. 9 [...] Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis.

Pejus hoc crimen est,Schismaticus l [...]pso gra­vius peccat; nec martyrio purgandus. quam quodb admisisse lapsi videntur; qui tamen in poeni­tentia criminis constituti, Deum2 plenis satisfactionibus deprecantur. Hic Ecclesia quaeritur & rogatur: illic Ecclesiae repugnatur. Hic potest necessitas fuisse: illic vo­luntas tenetur in scelere. Hic qui lapsus est, sibi tantum nocuit: illic qui haeresin vel schisma facere conatus est, multos secum trahendo decepit. Hic animae unius est damnum: illic periculum plurimorum. Certe peccasse se hic & intelligit, & lamen­tatur & plangit: ille tumens in peccato suo, & in ipsis sibi delictis placens, à matre filios segregat, oves à pastore sollicitat, Dei sacramenta disturbat. Et cum lapsus se­mel peccaverit, ille quotidie peccat: Postremo lapsus, martyrium postmodum conse­cutus potestc regni promissa percipere; ille si extra Ecclesiam fuerit occisus, ad Ec­clesiae non potest praemia pervenire.

Nec quisquam miretur,Minime mi­randum si in hac noxa ipsi sint Confesso­res. dilectissimi fratres, etiam3 de Confessoribus quosdamd ad ista procedere, inde quoque aliquos tam nefandae tam gravia peccare. Neque enim confessio immunem facit ab insidiis diaboli, aut contra tentationes, & pericula, & in­cursus atque impetus seculares adhuc in seculo positum perpetua securitate defendit: ceterum nunquam in Confessoribus fraudes, & stupra, & adulteria postmodum vide­remus, quae nunc in quibusdam videntes ingemiscimus & dolemus. Quisquis ille Confessor est, Solomone major, aut melior, aut Deof carior non est. Qui tamen quamdiu in viis Domini ambulavit: tamdiu gratiam, quam de Domino fuerat conse­cutus obtinuit:g postquam dereliquit Domini viam, perdidit & gratiamh Domini,3 Reg. 11. 14. sicut scriptum est: Et excitavit Dominus Satanam ipsi Solomoni. Et ideo scriptum est: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Quod utique Dominus non minaretur,Apoc. 3. 11. auferri posse coronam justitiae; nisi quia recedente justitia, recedat necesse est & corona. Confessio exordium gloriae est,i non meritum jam coronae; nec perficit laudem, sed initiat dignitatem. Cumque scriptum sit;Mat. 10. 22. qui perseveraverit k usque ad finem, hic salvus erit: quidquid ante finem fuerit gradus est, quo ad fastigium salutis ascenditur, non terminus quo jam culminis summa teneatur. Con­fessor est, sed post confessionem [...]periculum majus est: quia plus adversarius provocatus est. Confessor est; hoc magis stare debet cum Domini Evangelio, per Evangelium gloriam consecutus à Domino. Ait enim Dominus: Cui multum datur, multum quaeretur ab eo, & cui plus dignitatis adscribitur, plus de illo exigiturl servitutis.Luc. 8. 18 [...] Nemo per Confessoris exemplum pereat: nemo injustitiam, nemo insolentiam, nemo perfidiam de Confessoris moribus discat. Confessor est, sit humilis & quietus, sit in actu suo cum disciplina modestus; ut qui Christi Confessor dicitur, Christum quem confitetur imitetur. Nam cum dicat ille:Mat. 23. 12. Qui se extollit, humiliabitur, & qui hu­miliat se, exaltabitur; & ipse à patre exaltatus sit, quia se in terris sermo, & virtus, & sapientia Dei patris humiliavit:Phil. 2. 8. quo modo potest extollentiam diligere, qui & nobis humilitatem suà lege mandavit, & ipse à patre amplissimum nomen praemio humilita­tis accepit? Confessor est Christi; sed si non postea blasphemetur per ipsum majestas & dignitas Christi. Lingua Christum confessa non sit maledica, non turbulenta, non conviciis & litibus perstrepens audiatur: non contra fratres & Dei sacerdotes, post m verba laudis serpentis venena jaculetur. Caeterum si culpabilis & detestabilis post­modum fuerit, si confessionem suam malan conversatione prodegerit, si vitam suam turpi foeditate maculaverit; si Ecclesiam denique, ubi Confessor factus est, derelin­quens, & unitatis concordiam scindens fidem primam perfidia posteriore mutaverit, blandiri sibi per confessionem non potest,o quasi sit electus ad gloriae praemium; quando ex hoc ipso magis creverint merita poenarum: Nam & Judam inter Apostolos Dominus elegit, & tamen Dominum Judas postmodum prodidit.

[Page 85]Non tamen iccirco Apostolorum fides & firmitas cecidit, quia proditor Judas ab eorum societate defecit:Quorundam lapsus, Con­fessorum glo­riam non mi­ [...]t sic & hic non statim Confessorum sanctitas &a dignitas comminuta est, quia quorundam fides fracta est. Beatus Apostolus in Epistola sua lo­quitur dicens: Quid enim si1 exciderunt à fide quidam illorum,Rom. 3. 2. numquid infidelitas illorum fidem Dei evacuavit? absit. Est enim Deus verax, omnis autem homo men­dax. Stat Confessorum pars major & melior in fidei suae robore, & in legis ac disci­plinae Dominicae veritate. Nec ab Ecclesiae pace discedunt, qui se in Ecclesia gratiam consecutos de Dei dignatione meminerunt:b atqui hoc ipso ampliorem consequun­tur fidei suae laudem, quod ab eorum perfidia segregati, quic juncti Confessionis consortio fuerunt, à contagio criminis recesserunt;d vero illuminati Evangelii lu­mine, pura & candida Domini luce radiati, tam sunt in conservanda Christi pace lau­dabiles, quam fuerunt in diaboli congressione victores.

Opto equidem,Schismatico­rum com­mercia vi­tanda. dilectissimi fratres, & consulo pariter & suadeo; ut, si fieri potest, nemo de fratribus pereat, & consentientis populi corpus unum, gremio suo gaudens e mater includat. Si tamen quosdam schismatum duces, & dissensionis auctores, in caeca & obstinata dementia permanentes, non potuerit ad salutis viam consilium salu­bre revocare: caeteri tamen vel simplicitate capti, vel errore inducti, vel aliqua fal­lentis astutiae calliditate decepti, à fallaciae vosf laqueis solvite, vagantes gressus ab erroribus liberate, iter rectumg viae coelestis agnoscite. Contestantis Apostoli vox est:2 Thes. 3. 6. Praecipimus vobis, inquit, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut recedatis ab omnibus fratribus ambulantibus inordinate, & non secundum traditionem quam acce­perunt à nobis. Et iterum dicit:Eph. 5. 6. Nemo vos decipiat inanibus verqis. Propterea enim venit ira Deih super filios contumaciae. Nolite ergo esse participes eorum. Recedendum est à delinquentibus, vel imo fugiendum, ne dum quis male ambulanti­bus jungitur, & per itinera erroris & criminis graditur, à via veri itineris exerrans, pari crimine & ipse teneatur. Deus unus est, & Christus unus, & una Ecclesia ejus, & fides una,i & plebs in solidam corporis unitatem2 concordiae glutino copulata. Scindi unitas non potest, nec corpus unum discidio compaginis separarik divulsis laceratione visceribus in frusta discerpi. Quidquid à matrice discesserit, seorsim vi­vere & spirare non poterit;l substantiam salutis amittit.Ps. 33. 10 [...] Monet nos Spiritusm Sanctus, & dicit: Quis est homo, qui vult vitam, & amat videren dies optimos? Contine linguam tuam à malo, & labia tua neo loquantur insidiose. Declina à ma­lo & fac bonum, quaere pacem & sequere eam. Pacem quaerere debet & sequi filius pacis, à dissentionis malo continere linguam suam debet, qui novit & diligit vinculum caritatis.p Inter sua divina mandata & magisteria salutaria, passioni jam proximus Dominus addidit, dicens:Jo. 14. 27 [...] Pacem dimitto vobis, pacem meam do vobis. Hanc nobis q haereditatem Christus dedit: dona omnia suae pollicitationis & praemia in pacis con­servatione promisit. Si haeredes Christi sumus,r in Christi pace maneamus. Si filii Dei sumus,Mat. 5. 9. pacifici esse debemus: Beati, inquit, pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. Pacificos esse oportet Dei filios, corde mites, sermone simplices, affec­tione s concordes, fideliter sibi unanimitatis nexibus cohaerentes. Haec unanimitas sub Apostolis olim fuit; sic novus credentium populus Domini mandata custodiens, caritatem suam tenuit. Probat scriptura divina quae dicit:Act. 4. 32. Turba autem eorum qui crediderunt,t anima & mente una agebant. Et iterum: Et erantu perseverantes omnes unanimes in oratione cum mulieribus, & Maria quae fuit Mater Jesu, & fratri­bus ejus. Et ideo efficacibus precibus orabant,Act 1. 14. ideo impetrare cum fiducia poterant quodcunque de Domini misericordia postulabant.

In nobis vero sic unanimitas diminuta est,Status Ec­clesi [...] in pe­jus proficien­tis. w ut & largitas operationis infracta est. Domos tunc & fundos venundabant, & thesauros sibi in coelo reponentes, distribuen­da in usus indigentium pretia Apostolis offerebant. At nunc de patrimonio3 nec deci­mas damus, & cum vendere jubeat Dominus, emimus potius & augemus. Sic in [Page 86] nobis emarcuit vigor fidei, sic credentium robur elanguit? & iccirco Dominus tem­pora nostra respiciens, in Euangelio suo dicit: Filius hominis cum venerit, putas in­veniet fidem in terra?Luc. 18. [...] Videmus fieri quod ille praedixit. In Dei timore, in lege justi­tiae, in dilectione, in opere fides nulla est.a Nemo futurorum metu, cogitat diem Domini, & iram Dei: & incredulis ventura supplicia, & statuta persidis aeterna tor­menta nemo considerat.b Quod metueret conscientia nostra si crederet; quia non credit omnino, nec metuit: si autem crederet, & caveret:c si caveret, evaderet. Ex­citemus nos quantum possumus, dilectissimi fratres, & somno inertiae veteris abrupto, ad observanda & gerenda Domini praecepta vigilemus. Simus tales, quales esse nos ipse praecepit dicens: Sint lumbi vestri accincti, & lucernaed ardentes: & vos simi­les hominibus expectantibus dominum suum quandoe veniat à nuptiis, ut cum vene­rit & pulsaverit,Luc. 12. 35, aperiant ei. Beati servi illi, quos adveniens Dominus invenerit vigi­lantes: Accinctos nos esse oportet, ne cumf expeditionis dies venerit, impeditos nos & implicitos apprehendat. Luceat in bonisg operibus nostrum lumen, & fulgeat, ut ipsum nos ad lucem claritatis aeternae de hac seculi nocte perducat. Expectemus so­liciti semper & cauti adventum Domini repentinum, ut quando ille pulsaverit, evigi­let fides nostra, vigilantiae praemium de Domino receptura. Si haec mandata serventur, si haec monita & praecepta teneantur, opprimi dormientes diabolo fallente nonh pos­sumus, servi vigiles Christo dominantei regnabimus.

D. CAECILII CYPRIANI DE 1 LAPSIS.

PAx ecce dilectissimi fratres, ecclesiae reddita est: & quod difficile nuper incredu­lis,Piagratu­latio ob pa­cem Ecclesiae redditam. ac perfidis impossible videbatur, ope atque ultione divina securitas nostra re­parata est. In laetitiam mentes redeunt, & tempestate pressurae aca nube & ca­ligine discussa, tranquillitas ac serenitas refulserunt. Dandae laudes Deo, & beneficia ejus ac munera cum gratiarum actione celebranda, quamvis agere gratiasb nostra vox nec in persecutione cessaverit. Neque enim tantum inimico licere potest, utc non qui Dominum toto corde, & anima, & virtute diligimus, benedictiones ejus & lau­des semper & ubique cum gloria praedicemus. Exoptatusd votis omnium dies venit, & post longae noctis horribilem tetramque caliginem, Domini luce radiatus mundus e eluxit.

Confessores praeconiof boni nominis claros,Vari [...] Con­fessorum de­ [...]ora, & no­bilis trium­phus. & virtutis ac fidei laudibus gloriosos, laetis conspectibus intuemur, sanctis osculis adhaerentes, desideratos diu inexplebili cu­piditate complectimur. Adest militum Christi2 cohors candida qui persecutionis ur­gentis ferociam turbulentam stabili congressione fregerunt, parati ad patientiam carce­ris; armati ad tolerantiam mortis:g repugnastis fortiter seculo, spectaculum glorio­sum praebuistish Deo, secuturis fratribus fuistis exemplo. Religiosa voxi Chri­stum locuta est, in quem se semel credidisse confessa est. Illustres manus quae non nisi divinis operibus assueverant,k sacrificis sacrilegiis restiterunt. Sanctificata ora coele­stibus cibis, post corpus & sanguinem Domini, profana contagia & idolorum reliquias respuerunt.3 Ab impio sceleratoque velamine, quo illic velabantur sacrificantium capita captiva, caput vestrum liberum mansit.4 Frons cum signo Dei pura diaboli coronam ferre non potuit, coronae se Domini reservavit. Quam vosl laeto sinum ex­cipit mater ecclesia de praelio revertentes? quam beata, quam gaudens portas suas n aperit, ut adunatis agminibus intretis, de hoste prostrato trophaea referentes? Cum triumphantibus viris & feminae veniunt, quaeo cum seculo dimicantes, sexum quo­que [Page 88] vicerunt. Veniunt & geminata militiae suae gloria virgines, & pueria annos suos continentiae virtutibus transeuntes. Nec non & ceterab Stantium multitudo vestram gloriam sequitur, proximis & pene conjunctis laudis insignibus vestigia vestrac co­mitatur. Eadem & in illis sinceritas cordis, eadem fidei tenacis integritas. Inconcussis praeceptorum coelestiumd redicibus nixos, & Euangelicis traditionibus roboratos; non praescripta exilia, non destinata tormenta, non rei familiaris damna, non corporis supplicia terruerunt. Explorandae fidei praefinicbantur dies, sed qui seculo renunciasse se meminit, nullum seculi diem novit. Nec tempora terrena jam computat; qui aeter­nitatem de Deo sperat.e Nemo, fratres dilectissimi, nemo hanc gloriam mutilet, nemo incorruptam stantium firmitatem,1 maligria obtrectatione debilitet: cum2 diesf negantibus praestitutus excessit; quisquis professus intra diem non est, Christianum g se esse confessus est. Primus est victoriae titulus, gentilium manibus apprehensum Dominum confiteri. Secundus ad gloriamh gradus est, cauta secessione subtractum Dominoi reservari. Illa publica, haec privata confessio est. Ille judicem seculi vin­cit, hic contentus Deo suo judice, conscientiam puram cordis integritate custodit. Il­lic fortitudo promtior, hic follicitudo securior. Ille appropinquante hora sua jam ma­turus inventus est, hic fortasse dilatus est: qui patrimonio derelicto iccirco secessit, quia non erat negaturus; confiteretur utique si fuisset & ipse detentus.

Has Martyrum coelestes coronas,Lapsorum clades plane miseranda. has Confessorum glorias spiritales, has stantium fratrum maximas eximiasque virtutes moestitia una contristat, quod avulsam nostrorum viscerum partem violentus inimicus populationis suae strage dejecit. Quid hoc loco fa­ciam, dilectissimi fratres, fluctuans vario mentis aestu, quid, aut quo modo dicam? Lacrymis magis quam verbis opus est adk exprimendum dolorem, quo corporis no­stri plaga deflenda est, quo populi aliquando numerosi multiplex lamentanda jactura est. Quis enim sicl durus ac ferreus, quism sic fraternae caritatis oblitus; qui inter suo­rum multiformes ruinas, & lugubres, ac multo squalore deformes reliquias constitu­tus, siccos oculos tenere praevaleat, nec erumpente statim fletu, prius gemitus suos la­crymis quam voce depromat? Doleo, fratres, doleo vobiscum, nec mihi ad lenien­dos dolores meos integritas propria, & sanitas privata blanditur; quando plus pastor in gregis sui vulnere vulneretur. Cum singulis pectus meun copulo,Rom. 12. 15. moeroris & fune­ris pondera luctuosa participo. Cum plangentibus plango: cum deflentibus defleo: cum jacentibus jacere me credo. Jaculis illisn grassantis inimici, mea simul membra percussa sunt [...] saevientes gladii per mea viscera transierunt. Immunis & liber à perse­cutionis incursu fuisse non potest animus. In prostratis fratribus & me prostravit affectus.

Habenda tarnen est, fratres dilectissimi,Corrupti Christiano­rum mores. harum ca­lamitatum origo. ratio veritatis, nec sic mentem debet & sen­sum persecutioniso infestae tenebrosa caligo caecasse, ut nihil remanserit lucis & lu­minis, unde divina praecepta perspici possint. Si cladis causa cognoscitur, & medela vulneris invenitur. Dominus probari familiam suam voluit, & quia traditam nobis divinitus3 disciplinam pax longa corruperat, jacentem fidemp & pene dixerim dor­mientem, censura coelestis erexit: cumque nos peccatis nostrisq amplius pati me­reremur, clementissimus Dominus sic cuncta moderatus est, ut hoc omne quod gestum est, exploratio potius quam persecutio videretur. Studebant augendo patrimonio singuli; & obliti quid Credentes, aut sub Apostolis ante fecissent, aut semper facere deberent, insatiabili cupiditatis ardore ampliandis sacultatibus in­cubabant. Non inr sacerdotibus, religio devota, non ins ministris fides integra, non in operibus misericordia, non in moribus disciplina.4 Corrupta barba in viris, in feminis forma fucata. Adulterati post Dei manus oculi, capilli mendacio colorati. Ad decipienda corda simplicium callidae fraudes,2 Cor. 6. 14. circumveniendis fratribus subdolae vo­luntates: 5 Jungere cum infidelibus vinculum matrimonii,t prostituere gentilibus mem­bra Christi: non jurare tantum temere, sed adhuc etiam pejerare: Praepositos superbo [Page 89] tumore contemnere, venenato sibi ore maledicere, odiis pertinacibus invicem dissidere: 1 Episcopi plurimi, quos &a hortamento esse oportet caeteris & exemplo, divina procuratione contemta, procuratores rerum secularium fieri, derelicta cathedra, plebe deserta, per alienas provincias oberrantes, negotiationisb quaestuosae nundinas aucu­pari. 2 Esurientibus in Ecclesiac fratribus non subvenire, habere argentum [...]argiter velle, fundos insidiosisd fraudibus rapere, usuris multiplicantibus foenus augere. Quid non perpeti tales pro peccatis ejusmodi mereremur?Ps. 89. 30 cum jam pridem praemo­nuerit ace dixerit censura divina: Sif dereliquerint legem meam, & in judiciis meis non ambulaverint: sig justificationes meas profana verint & praecepta mea non observaverint, visitabo in virgah facinora eorum, & in flagellis delicta eorum. Prae­nunciata sunt ista nobis, & ante praedicta: sed nos datae legis & observationis imme­mores, id egimus per nostra pcecata, ut dum Domini mandata contemsimus, adi correctionem delicti & probationem fidei remedi is severioribus veniremus. Nec sal­tem sero conversi ad Domini timorem sumus, ut hanc correptionem nostram probatio­nemque divinamk patieter & fortiter subiremus.3 Ad prima statim verba minantis inimici maximus fratrum numerus fidem suam prodidit, nec prostratus est persecutio­nis impetu, sed voluntario lapsul se ipse prostravit.

Quid ore inauditum,Lapsorum crimen pror­sus inexcu­subile. quid novum venerat, ut velutm incognitis atque inopina­tis rebus exortis, Christi sacramentum temeritate praecipiti solveretur? Nonne haec & Prophetae ante, & Apostoli postmodum nunciaverunt? Nonne justorum pressuras & gentilium semper injurias pleni Sancto Spiritu praedicaverunt? Nonne fidem nostram semper armans,Mat. 4. 10. & Dei servos coelesti voce corroborans dicit scriptura divina: Domi­num Deum tuum adorabis, & illi soli servies?Deut. 6. 13. Nonne iram divinae indignationis osten­dens, & poenae metum praemonens,Is. 2. 8. denuo dicit:n Adoraverunt eos quos fecerunt digiti eorum,Ex. 22. 20. & curvatus est homo, & humiliatus est vir, & non laxabo illis. Et iterum Deus loquitur, dicens: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli. In Evangelio quoque postmodum Dominus in verbis doctor,o consummator in factis; docens quid fieret, & faciens quodcunque docuisset; quicquid nunc geritur & geretur, nonne ante praemonuit? Nonne & negantibusp aeterna supplicia, & salutaria confiten­tibus praemia ante constituit? Exciderunt quibusdam, pro nefas, omnia, & de memoria recesserunt. Non expectaveruntq ut4 ascenderent apprehensi, aut interrogati ne­garent. Ante aciem multi victi, sine congressione prostrati; nec hoc sibi reliquerunt, ut sacrificare idolis viderentur inviti. Ultro ad forum currere, ad mortem sponte properare; quasi hoc olim cuperent, quasi amplecterentur occasionem datam,r quam semper optassent.s Quid illi qui à magistratibus vespera urgente dilati sunt; quod ne eorum differretur interitus, etiam rogaverunt? Quam vim potest talis obtendere t qua crimen suum purget; cum vim magis ipse fecerit ut periret? Nonne quando5 ad Capitolium sponte ventum est, quando ultro ad obsequium diri facinoris accessum est, u labavit gressus, caligavit aspectus, tremuerunt viscera, brachia conciderunt? Non­ne sensus obstupuit, lingua haesit, sermo defecit?w Stare illic potuit Dei servus, & loqui, & renunciare Christo;6 qui jam Diabolo renunciarat & seculo? Nonne ara ilia, quo moriturus accessit, rogus illi fuit? Nonne diaboli altare, quod foetore tetro fumare ac redolere confpexerat, velut funus & bustum vitae suae horrere acx fugere debebat? Quid hostiam tecum miser, quid victimamy supplicaturus imponis? Ipse ad [Page 90] aras hostia, victima ipse venisti. Immolasti illic salutem tuam; spem tuam, fidem tuam funestis illis ignibus concremasti.

Ae multis proprius interitus satis non fuit,Gravissi­mum [...]orum flagitium qui, aliis auctores fucre ut pa­ [...]iter delm­querent. hortamentis mutuisa in exitium suum populus impulsus est: mors invicem1 lethali poculo propinata est. Ae nequid deesset ad criminis cumulum,2 infantes quoque parentumb manibus vel impositi, vel attra­cti; 3 amiserunt parvuli, quod inc primo statim nativitatis exordio fuerant consecuti. Nonne illi cum judicii dies venerit, dicent: Nos nihil facimus, nec derelicto cibo & poculo Domini ad profana contagiad sponte properavimus: perdidit nos aliena perfidia, parentes sensimus parricidas. Illi nobis, Ecclesiam matrem, illi patrem Deum negaverunt; ut dum parvi & improvidi, & tanti facinoris ignari, per alios ad consor­tium criminum jungimur,e aliena fraude caperemur?

Nec est,Expendun­tur causae quae crimen suaderent. Patriae de­sid [...]rium. pro dolor, justa aliqua & gravis causa, quae tantum facinus excuset: re­linquenda erat patria, & patrimonii facienda jactura. Cui enim nascenti atque mo­rienti non relinquenda quandoque patria, & patrimonii sui faciendaf jactura est? Ut Christus non relinquatur, saluis ac sedis aeternae jactura timeatur. Clamat ecce per prophetam Spiritus Sanctus:4 Discedite,Is. 52. 1 [...]. discedite, exite inde, & immundum noli­te tangere. Exite de medio ejus,g separamini qui fertis vasa Domini: & qui vasa sunt Domini ac templum Dei, ne immundum tangere, & feralibus cibis pollui, vio­larique cogantur, non exeunt de medio, nec recedunt? Alibi quoque vox auditur è coelo praemonens,Apoc. 18. 4 [...] quidh Dei servos facerei conveniat, & dicens: Exi de ea po­pulus meus, ne particeps sis delictorum ejus, & ne perstringaris plagis ejus. Qui k exit & cedit, delicti particeps non fit. Plagis vero & ipse perstringitur, qui so­cius criminis invenitur. Et ideo Dominus in persecutione secedere & fugere manda­vit, atque ut id fieret & docuit, & fecit. Nam cum corona de Dei dignatione des­cendat, nec possit accipi nisi fuerit hora sumendi; quisquis in Christo manens interim cedit, non fidem denegat,l sed tempus expectat. Qui autem cum non secederet, cecidit; negaturus remansit.

Dissimulanda fratres veritas non est,Patrimonii amo [...] nec vulneris nostri materia & causa reticenda. m Decepit multos patrimonii sui amor caecus; nec ad recedendum parati aut expediti esse potuerunt, quos facultates suae velut compedes ligaverunt.n Illa fuerunt rema­nentibus vincula, illae catenae; quibus & virtus retardata est, &o fides pressa, & mens vincta,Gen. 3. 14. & anima praeclusa; ut serpenti terram secundum Dei sententiam devo­ranti, praeda & cibus fierent, quip terrestribus cupiditatibus inhaererent. Et iccirco Dominus bonorum magister,Mat. 19. 21. q & praemonens & consulens in futurum: Si vis, in­quit, perfectus esse, vade, vender omnia tua, & da pauperibus, & habebis thesau­rum in coelis, & veni, sequere me. Si hoc divites facerent, per divitiass suas non perirent; thesaurum in coelo reponentes,t hostem nunc expugnatorem domesticum non haberent: esset in coelo cor & animus & sensus, si thesaurus esset in coelo. Nec vinci à seculo posset, quiunde vinceretur in seculo non haberet: sequeretur Dominum u solutus & liber, ut Apostoliw & sub Apostolis multi; & nonnulli saepe secerunt, qui & rebus suis & parentibus derelictis; individuis Christo nexibus adhaeserunt. Sequi autem Christum quomodo possunt, qui patrimonii vinculo detinentur? Aut quo modo coelum petunt, & ad sublimia & alta conscendunt, qui terrenis cupiditatibus degra­vantur? [Page 91] Possidere se credunt, qui potius possidentur; census sui servi, nec ada pecuniam suam Domini,1 Tim. 6. 9. b sed magis pecuniae mancipati. Hoc tempus, hos homines Apostolus denotat dicens: Qui autem volunt divites fieri, incidunt in tentationem &1 c musci­pulam & desideriad multa & nocentai, quae mergunt hominem in perditionem & in in­teritum. Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentese nau­fragaverunt à fide, & inseruerunt se doloribus multis. Dominus autem quibus nos praemiis ad contemtum rei familiaris invitat? parva haec & exigua hujus temporis dam­na,Mar. 10. 29 quibus mercedibus pensat? Nemo est, inquit, qui relinquat domum aut agrum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios, propter regnum Dei; & non reci­piat centies tantum in isto tempore, in seculo autem venturo vitam aeternam. Quibus cognitis,Luc. 6. [...]. & de Domini pollicentis veritate compertis, non tantum timenda non est ejus­modi, sed & optanda, jactura; ipso denuof Domino praedicante & monente:g Beati ertiis cumh persecuti vos fuerint, & separaverint vos, & expulerint, & maledixe­rint nomini vestro ut nequam, propter filium hominis. Gaudete in illa die & exultate; ecce enim merces vestra multa est in coelis.

Sed tormentai postmodum ventura erant,Tormento­rum metus. & cruciatus graves reluctantibus immi­nebant. Queri de tormentis potest qui per tormenta superatus est: excusationem do­loris obtendere, qui victus estk in dolore.l Potest rogare talis & dicere:m Cer­tare quidem fortiter volui, & sacramenti mei memor, devotionis ac fidei arma susce­pi: sed me in congressione pugnantem cruciamenta varia & supplicia longa vicerunt. Stetit mens stabilis, & fides fortis, & cum torquentibus poenis immobilis diu anima luctata est: sed cum durissimi judicis recrudescente saevitian jam fatigatum, jam las­sum corpus,2 nunco flagella scinderent, nunc contunderent fustes, nunc equuleus extenderet, nunc ungula effoderet, nunc flamma torreret, caro me in colluctatione de­seruit, infirmitas viscerum cessit, nec animus sed corpus dolore defecit.p Potest cito proficere ad veniam causa talis: potest ejusmodi excusatio esse miserabilis.q Sic hic Casto &3 AEmilio aliquando Dominus ignovit: sic in prima congressione devictos, vi­ctores in secundo praelio reddidit ut fortiores ignibus fierent, qui ignibus ante cessis­sent; & unde superati essent, inde superarent. Deprecabantur illi non lacrimarum miseratione, sed vulnerum; nec sola lamentabili voce, sed laceratione corporis & do­lore. Manabat pro fletibus sanguis,r & pro lacrimis cruor semiustulatis visceribus defluebat. Nunc vero quae vulnera ostendere victi possunt? quas plagas hiantium vi­scerum, quae tormenta membrorum; ubi non fides congressa cecidit, sed congressio­nem perfidia praevenit? Nec excusat oppressum necessitas criminis, ubi crimen est vo­luntaris.

Nec hoc ideo dico ut fratrum causas onerem,Lapsis ad­bl [...]ndir [...], [...]umma cra­delitas. sed ut magis fratres ads precem satisfactionis instigem. Nam cum scriptum sit:I [...]. 3. 12. Qui vos felices dicunt, in erro­rem vos mittunt, & semitas pedum vestrorum turbant: Qui peccantemt blandimen­tis adulantibus palpat, peccandi fomitem subministrat: nec comprimit delicta ille, sed nutrit. At qui consiliis fortioribus redarguit simul atque instruit fratrem, promovet ad salutem. Quos diligo,Apo. 3. 19. inquit Dominus, redarguo & castigo. Sic oportet & Dei sacerdotem non obsequiis decipientibus fallere, sed remediis salutaribus providere. Im­peritus est medicus, qui tumentes vulnerum sinus manu parcente contrectat, & in al­tis recessibus viscerum virus inclusum dum servat exaggerat. Aperiendum vulnus est & secandum, & putraminibus amputatis medela fortiore curandum. Vociferetur & clamet licet, & conqueratur aeger impatiens per dolorem; gratias aget postmodum u cum senserit sanitatem, Emersit enim, fratres dilectissimi,w novum genus cla­dis; & quasi parum persecutionis procella saevierit, accessit ad cumulum sub misericor­diae titulo malum fallens, & blanda pernicies. Contra Evangelii vigorem, contra x Domini ac Dei legem temeritate quorundam laxatur incautis communicatiov): ir­rita. & falsaz pax, periculosa dantibus, & nihil accipientibus profutura. Non quae­runt aa) sanitatis patientiam, nec veram de satisfactione medicinam.bb) Poenitentia de pectoribus excussa est, gravissimi extremique delicti memoria sublata est. Operiun­tur morientium vulnera: & plaga lethalis altis & profundis visceribus infixa, dissimu­lato [Page 92] dolore contegitur. Aa diaboli aris revertentes, ad1 sanctum Domini sordidis & infectis nidore manibus accedunt. Mortiferos idolorum cibos adhuc pene ructan­tes, exhalantibus etiam nunc scelus suum faucibus, & contagia funesta redolentibus, 2 Domini corpus invadunt; quando occurrat scriptura divina & clamet & dicat: Omnis mundus manducabit carnem, & anima quaecunque manducaverit ex carne sacri­ficii salutaris,Levit. 7. 20. 22. 3. quod est Domini, & immunditia ejus super ipsum est; peribit animailla de populo suo. Apostolus itemb testatur & dicit: Non potestis calicem Domini bi­bere,1 Cor. 10. 21. & calicem daemoniorum: non potestis mensae Domini communicare, & mensae daemoniorum. Idem contumacibus & pervicacibus comminatur & denunciat dicens: Qui­cunque ederit panem,1 Cor. 11. 27. aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis & sanguinis Domini. Spretis his omnibus atque contemtis, vis infertur corpori ejus & sanguini: & plus modo in Dominum manibus atque ore delinquunt, quam cum Dominum negaverunt. Ante expiata delicta, ante exomologesin factam criminis, ante purgatam conscientiam sa­crisicio & manu sacerdotis, ante offensam placatam indignantis Domini & minantis; pa­cem putant esse, quam quidam verbis fallacibus venditant. Non est pax illa, sed bel­lum: nec Ecclesiae jungitur, qui ab Euangelio separatur. Quid injuriam beneficium vocant? Quid impietatem vocabulo pietatis appellant? quid eis qui stere jugiter & ro­gare Dominum suum debent, intercepta poenitentiae lamentatione communicare se si­mulant? Hoc suntc ejusmodi lapsis; quod grando frugibus; quod turbidum sidus arboribus; quod armentis pestilens vastitas; quod navigiis saeva tempestas. Solatium aeternae speid adimunt, arborem à radice subvertunt; sermone morbido ad lethale contagium serpunt; navem scopulis, ne in portum perveniat, illidunt. Non conce­dit pacem facilitas ista, sed tollit; nec communicationem tribuit, sed impedit ad salu­tem. Persecutio est haec alia, & alia tentatio, per quam subtilis inimicuse impu­gnandis adhuc lapsis occulta populatione grassatur; ut lamentatio conquiescat, ut do­lor sileat, ut delicti memoria evanescat, ut comprimatur pectorumf gemitus, sta­tuatur fletus oculorum; nec Dominum graviter offensum longa & plena poeni­tentia deprecetur;Apoc. 2. 5. cum scriptum sit: Memento unde cecideris, & age poeniten­tiam.

Nemo se fallat,Solus Deus condonare potest pecca­ta. nemo se decipiat. Solus Dominus misereri potest. Veniamg pec­catis, quae in ipsum commissa sunt, solus potest ille largiri, qui peccata nostra porta­vit, qui pro nobis doluit, quem Deus tradidit pro peccatis nostris. Homo Deo esse non potest major: nec remittere aut donare indulgentia sua servus potest, quod in Do­minum delicto graviore commissum est; me adhuc lapso & hoc accedat ad crimen, si nesciat esse praedictum:Jer. 17. [...]. Maledictus homo quih spem habet in homine. Dominusi orandus est, Dominus nostra satisfactione placandus est; qui negantem negare se dixit, qui omne judiciumk de patre solus accepit. Credimus quidem posse apud ju­dicem plurimum martyrum merita, & opera justorum;3 sed cum judicii dies ve­nerit, cum post occasum seculi hujus & mundi, ante tribunal Christi populusl ejus adstiterit. Caeterum si quis praepropera festinatione temerarius remissionem peccato­rum dare sem cuiquam putat posse, aut andet Domini praecepta rescindere; non tantum nihil prodest, sed & obest lapsis. Provocasse est iram, non servasse sententiam: nec misericordiam prius Dei deprecandam putare, sed contemto Domino de sua facilitate n praesumere.

Sub ara Dei animae occisorum martyrum clamant magna voce,Apoc. 6. 10. Qualis mar­tyrum prae­rogativa, & quibus limi­tibus conti­neatur. dicentes: Quousque Domine sanctus & verus non judicas & vindicas sanguinem nostrum de his, quio in terris inhabitant? & requiescere ac patientiam tenere adhuc jubentur: & quemquam posse aliquis existimat remittendis passim donandisque peccatis dignum fieri contra ju­dicem velle, aut4 prius quamp vindicetur, ipse alios posse defendere? Mandant ali­quid Martyresq fieri? si justa, si licita, si non contra ipsum Dominum,r à Dei sa­cerdote facienda sunt; obtemperantis facilis & prona consensio, si petentis fuerit reli­giosa moderatio. Mandant aliquid Martyres fieri? Sed si scripta non sint in Domimi [Page 93] lege quae mandant; ante est ut sciamus illos de Deo impetrasse quod postulant; tunc facere quod mandant: neque enim statim videri potest de divina majestate concessum, quod fuerit humana pollicitatione promissum.1 Nam & Moyses pro peccatis populi petiit, nec tamen peccantibus veniam, cum petisset, accepit: Precor, ait, Domine deliquita populus hic delictumb grande,Exo. 32. 3 [...]. & fecerunt sibi Deos aureos, & nunc si dimittis eis, delictum dimitte: sin autem, dele me de libroc quem scripsisti. Et di­xit Dominus ad Moysen: Si quis deliquitd ante me, & deleam eum de libro meo. Ille amicus Dei, ille facie ad faciem locutus saepe cum Domino, quod petiit impetrare non potuit, nec Dei indignantis offensam sua deprecatione placavit. Hieremiam Deus laudat & praedicat,Jer. 1. 5. dicens: Prius quam te formarem in utero, novi te: &e prius quam exires de vulva, sanctificavi te, & prophetam in gentibus posui te: & eidem pro peccatis populi deprecanti frequentius & oranti:Ibid. 7. 16. Noli,f ait Dominus orare pro populo hoc, & noli postulare pro eis in prece & oratione, quia non exaudiam in tempore in quo invocabunt me, in tempore afflictionis suae. Quid vero ju­stius Noë, qui cum repleta esset terra peccatis, solus inventus est justus in terris? Quid gloriosius Daniele? Quid illog ad facienda martyria in fidei firmitate robustius? in Deih dignatione felicius? qui totiens & cum conffigeret vicit, & cum vinceret supervixit? Quid Job in operibus promtius, in tentationibus fortius, in dolore patien­tius, in timore submissius, in fide verius? Nec his tamen, si rogarent, concessurum se Deus dixit. Cum Propheta Ezechiel pro delicto populi deprecaretur: Terra, in­quit,Eze. 14. 13. quaecunque peccaverit mihi ut delinquat delictum, extendam manum meam su­per eam, & obteram stabilimentum panis, & immittam in eam famem, & auferam ab ea hominem & pecora. Et si fuerint tres viri hi in medio ejus, Noë, & Daniel, & Job; non liberabunt filios neque filias, sed ipsi soli salvi erunt.i Adeo non omne quod petitur ink praejudicio petentis, sed in dantis arbitrio est. Nec quidquam sibi usurpat & vindicat humana sententia, nisi annuat & censura divina. In Evangelio Do­minus loquitur dicens: Qui confessus me fuerit coram hominibus, & ego confiteborLuc. 12 [...]. eum coram patre meo, qui in coelis est. Qui auteml me negaverit, & ego negabo eum. Si negantem non negat, necm confitentem confitetur. Non potest Evange­lium in parte consistere, & in parte nutare. Aut utrumquen oportet valeat, aut utrumque vim veritatis amittat. Si negantes rei criminis non erunt, nec confitentes praemium virtutis accipient. Porro si fides quae vicerit, coronatur, necesse est ut victa perfidia puniatur. Ita martyres aut nihil possunt, si Evangelium solvi potest: aut, o si Evangelium non potest solvi, contra Evangelium facere non possunt, qui de Evangelio martyres fiunt. Nemo, fratres dilectissimi,2 nemop infamet Martyrum dignitatem, nemo eorum glorias destruat & coronas. Manet incorruptae fidei robur incolume; nec dicere aliquid aut facere contra Christum potest, cujus & spes, & fides, & virtus, & gloria omnis in Christo est. Ut ab Episcopis contra mandatum Dei fiat, anctores esse non possunt, qui ipsi Dei mandata fecerunt. An quisquam major Deo, aut divina bonitate clementior, qui aut infectum velit quod passus est Deus fieri: aut quasi illi minus potestaris ad protegendam Ecclesiam suam fuerit, auxilio nos suo pu­zet posse servari? nisi haec ignaro Deo gestaq sunt, aut non permittente illo omnia ista evenerunt; cum doceat indociles, & admonea immemores scriptura divina, quae loquitur dicens: Quis dedit in direptionem Jacob, & Israël iis qui praedabantur il­lum?Isa. 42. 24. nonne Deus cui peccaveruot; & nolebant in viis ejus ambulare, neque audire legem ejus? Et superduxit super eos3 iram animationis suae. Et alibi testatur ac di­cit:Ibid. 59. 1. Numquid non valet manus Dei ut salvos faciat? aut gravavit aurem ut non ex­audiat? sed peccata vestra inter vos & Deum separant, & propter delicta ve­stra avertitr faciem à vobis ne misereatur. Delicta potius nostra reputemus, actus s nostros & animi secreta revolventes, conscientiae merita ponderemus. Redeat in cor nostrum non ambulasse nos in viis Domini, & abjecisse legem Dei; praecepta ejus, & monita salutaria nunquam servare voluisse.t Quid de eo bono sentias? Quem ti­morem fuisse apud eum, quam fidem credas; quem corrigere nec metus potuit, quem persecutio ipsa non reformavit? Alta & erecta cervix, nec quia cecidit, inflexa est. Tumens animus & superbus, nec quia victus est, fractus est. Jacens stantibus, & integris vulneratus minatur: & quod non statim Domini corpus inquinatis manibus [Page 94] accipiat, aut ore polluto Domini sanguinem bibat, sacerdotibus sacrilegus irascitur. Atquea ô tuam nimiam furiose dementiam. Irasceris ei, qui abs te avertere iram Deib nititur, ei minaris qui pro te Domini misericordiam deprecatur, qui vulnus tuum sentit, quod ipse non sentis, qui pro te lacrimas fundit, quas forsitan ipse non fundis. Oneras adhuc crimen & cumulas: & cum sis ipse implacabilisc irasceris ad antistites & sacerdotes Dei, putasd circa te Dominum posse placari? Accipe potius & admitte quae loquimur: Quid surdae aures salutaria praecepta non audiunt, quae mo­nemus? Quid caeci oculi poenitentiae iter non vident, quod ostendimus?

e Quid perculsa & alienata mens remedia vitalia non percipit,Exempla afferuntur divinae a­nimadver­sionis in lap­sos. quae de scripturis coelestibus & discimus, & docemus? Aut si incredulis quibusdam minor fides est futu­rorum; vel praesentibus terreantur. Ecce eorum qui negaverunt quae supplicia conspi­cimus? quos eorum tristes exitus flemusf? Nec his esse sine poena possunt, quamvis necdum dies venerit poenae. Plectunturg interim quidam, quo ceterih corrigan­tur. Exempla sunt omnium, tormenta paucorum. Unus ex his qui sponte capito­lium negaturus ascendit, postquam Christum negavit, obmutuit. Poena inde coepit, unde coepit & crimen; ut nec rogare jam posset qui verba1 adi precandam miseri­cordiam non haberet. Alia in balneis constituta (hoc enim crimini ejus & malisk de­erat, ut & ad balneas statim pergeret, quae lavacri vitalis gratiam perdidissetl, illic ab immundo spiritu immunda correpta cecidit, laniavit dentibus linguam, qua fuerat vel pasta impie, vel locuta. Postquam sceleratus cibus sumtus est, in perniciem suam rabies oris armata est. Ipsa fui carnifex extitit, nec diu superesse postmodum potuit; doloribus ventris & viscerum cruciata defecit. Praesente ac teste me ipso, accipite quid evenerit. Parentes forte fugientes dum trepidi minusm suis consulunt, sub nu­tricis alimento parvulam filiam reliquerunt, relictam nutrix detulit ad magistratus. Illi ei apud idolum quo populus confluebat, quod carnem necdum posset edere per aeta­tem, panem mero mixtum, quod tamen & ipsum de immolatione pereuntium super­erat, tradiderunt. Recepit filiam postmodum mater. Sed facinus puella commissum tam loqui & indicare non potuit, quam nec intelligere prius potuit, necn arcere. Ignoratione igitur obreptum est, ut2 sacrificantibus nobiso eam secum mater infer­ret. Sed enim puella mixta cum sanctis, precis nostrae & orationis impatiens, nunc ploratu concuti, nunc mentis aestu coepit fluctuabunda jactari, & velut tortore cogen­te, quibus poterat indiciis conscientiam facti in simplicibus adhuc annis rudis anima fa­tebatur. Ubi vero solennibus adimpletis calicem Diaconus offerre praesentibus coepit, & accipientibus ceteris locus ejus advenit; faciem suam parvula instinctu divinae maje­statis avertere, os labiis obturantibus premere, calicem recusare. Perstitit tamen Dia­conus, & reluctanti licet, de sacramento calicis infudit. Tunc sequitur singultus & vomitus. In corpore atque ore violato Eucharistia permanere non potuit. Sanctifi­catus in Domini sanguine potus, de pollutis visceribus erupit; tanta est potestas Do­mini, tanta majestas. Secreta tenebrarum sub ejus luce detecta sunt, sacerdotem Dei nec occulta crimina fefellerunt. Hoc circa infantem, quae ad eloquendum alienum circa se crimen necdum habuit aetatem. At vero ea, quae aetate provecta, & in annis adultioribus constituta sacrificantibus nobis latenter obrepsit, non cibum, sed gladium sibi sumens, & velut quaedam venenap lethalia inter fauces & pectus admittens, angi & anima exaestuante concludi postmodum coepit. Et pressuram non jam perse­cutionis, sed delicti sui passa, palpitans & tremens concidit. Impunitum diu non fuit nec occultum dissimulatae conscientiae crimen, quae fefellerat hominem, Deum sensit ultorem. Et cum quaedam arcam suam, in qua Domini sanctum fuit, manibus q indignis tentasset aperire, igne inde surgente deterrita est, ne auderet attingere. Etr alius qui & ipse maculatus; sacrificio à sacerdote celebrato, partem cum ceteris s ausus est latenter accipere: sanctum Domini edere, & contrectare non potuit; 3 cinerem ferre se apertis manibus invenit. Documento unius ostensum est, Domi­num recedere, cum negatur; nec immerentibus ad salutem prodesse quod sumitur, quando gratia salutaris in cinerem, sanctitate fugiente mutetur. Quam multi quotidie [Page 95] a poenitentiam non agentes, nec delicti sui conscientiam confitentes, immundis spi­ritibus adimplentur, quam multi usque ad insaniam mentis excordes, dementiae furore quatiuntur? Nec necesse est ire per exitus singulorum, cum per orbis multiformes rui­nas tam delictorum poena sit varia: quam delinquentium multitudo numerosa. Unus­quisque consideret, non quid alius passus sit, sed quid pati & ipse mereatur. Nec eva­sisse se credat, si eum interim poena distulerit, cum timere plus debeat,b quem sibi Dei judicis censura servavit.

Nec sibi quo minus agant poenitentiam,Libellatico­rum causa expenditur. blandiantur, qui etsi nefandis sacrificiis ma­nus non contaminaverunt, libellis tamen conscientiam polluerunt. Et illa professio de­negantis; contestatio est Christiani, quodc fuerat abnuentis;1 fecisse se dixit, quic­quid alius faciendo commisit. Cumque scriptum sit: Non potestis duobus DominisMat. 6. 24. servire; servivit seculari Domino, quid obtemperavit ejus edicto: magis obaudivit humano imperio, quam Deo. Viderit an minore vel dedecore, vel crimine apud ho­mines publicaverit quod admisit. Deum tamen judiceme subterfugere & vitare non poterit, cum dicat Spiritus sanctus in Psalmis: Quod est imperfectum meum,Ps. 139 [...] 16. vide­runt oculi tui; & in libro tuo2 omnes scribentur. Et iterum: Homof videt in facie,1 Reg. 16 [...] 7. Deus autem in corde. Ipse quoque Dominus praemoneat & praestruat dicens: Et scient omnes Ecclesiae quia ego sum scrutator renis & cordis: Perspicit ille abdi­ta;Apo. 2. 23. & secreta atque occulta considerat. Nec Dei oculos potest aliquis evadere di­centis: Ego Deus approximans, & non Deus de longinquo.Jer. 23. 23. Si absconditus fuerit homo in absconditis, ergo ego nong videbo eum? Nonne coelum & terram ego impleo? Videt ille corda & pectora singulorum, & judicaturus est non tantum de fa­ctis, sed & de verbis & de cogitationibus nostris, omnium mentes voluntatesque con­ceptas in ipsis adhuc clausi pectoris latebris intuetur. Denique quanto & fideh ma­jores & timore meliores sunt, qui quamvis nullo sacrificii, aut libelli facinore constri­cti? quoniam tamen3 de hoc vel cogitaverunt, hoc ipsum apud sacerdotes Dei do­lenter & simpliciter confitentes, exomologesin conscientiae faciunt, animi sui pondus exponunt, salutarem medelam parvis licet & modicis vulneribus exquirunt: scientes scriptum esse: Deus non deridetur, Derideri & circumveniri Deus non potest,Gal. 6. 7. nec astutia aliqua fallente deludi. Plus imo delinquit, qui secundum hominem Deum cogitans, evadere se poenam criminis credit, si non palam crimen admisit. Christus in praeceptis suis dicit: Quii confufus me fuerit, confundetur eum filius homi­nis.Marc. 8. 38. Et Christianum se putat, qui Christianus essek confunditur, aut veretur? Quo modo potest esse cam Christo, qui ad Christum pertinere aut erubescit, aut me­tuit? Minus plane peccaverit non videndo idola, nec sub oculis circumstantis atque insultantis populi, sanctitatem fidei profanando, non polluendo manus suas funestis sacrificiis, nec sceleratis cibis ora maculando. Hoc eo proficit ut sit minor culpa, non [Page 96] ut innocens conscientia. Facilius potest ad veniam criminis pervenire, non est tamen immunis à crimine. Nec cesset in agenda poenitentia atque in Domini misericordia de­precanda, ne quod minusa esse in qualitate delicti videtur, in neglecta satisfactione cumuletur. Confiteantur singuli, quaeso vos fratres dilectissimi, delictum suum, dum adhuc qui deliquit in seculo est, dum admitti confessio ejus potest, dum satis­factio & remissio facta per sacerdotes apud Dominum grata est. Convertamur ad Do­minum mente tota, & poenitentiam criminis veris doloribus exprimentes, Dei mise­ricordiam deprecemur.b Illi se anima prosternat,c illi moestitia satisfaciat: illi spes omnis incumbat.

Rogare qualiter debeamus dicit ipse:Qualis poeni­tentis habi­tus, & vi­tae ratio. revertimini,Joel. 2. 12. inquit, ad me ex toto corde vestro, simulque & jejunio, & fletu, & planctu; & scindite corda vestra, & non vestimenta vestra. Ad Dominum toto corde redeamus. Iram & offensam ejus, je­juniis, fletibus, planctibus, sicut admonet ipse, placemus. Lamentari eum putamus ex toto corde, jejuniis, fletibus, planctibus Dominum deprecari; qui ex primo cri­minis dic,d 1 lavacra quotidie celebrat, qui epulis affluentibus pastus, & sagina lar­giore distentus, cruditates suas postridie ructat, nec cibos & potus suos cum paupe­rum necessitate communicat? Qui hilaris ac laetus incedit,Levit. 19. 27. quomodo mortem suam de­flet? Cumque scriptum sit: Non corrumpetis effigiem barbae vestrae; barbam vellit, & faciem suam comit? Et placere nunc cuiquam studet, qui Deo displicet? An illa ingemiscit & plangit, cui vacat cultum pretiosae vestis induere, nec indumentum Christi, quod perdidit, cogitare? accipere pretiosa ornamenta, & monilia laborata, nec divini & coelestis ornatus damna deflere? Tu licet indumenta peregrina & vestes sericas induas, nuda es. Auro te licet & margaritis gemmisque condecores, sine Christi decore de­formis es. Et quae capillos tuos inficis, vel nunc in doloribus desine. Et quaee nigri pulveris ductu oculorum lineamenta depingis, vel nunc lacrymis oculos tuos ablue.f Si quem de tuis caris mortalitatis exitu perdidisses, ingemisceres dolenter & fleres; facie inculta, veste mutata, neglecto capillo, vultu nubilo, ore dejecto, indicia moeroris ostenderes.g Animam tuam misera perdidisti, spiritaliter mortua supervivere hic tibi, & ipsa ambulans funus tuum portare coepisti; & non acriter plan­gis, non jugiter ingemiscis? Non te vel pudore criminis, vel continuatione lamen­tationis abscondis? Ecce pejora adhuc peccandi vulnera, ecce majora delicta; pec­casse, nec satisfacere, deliquisse, nec delicta deflere. Ananias, Azarias, Misahel il­lustres ac nobiles pueri; quo minus2 exomologesin Deo facerent nec inter flammas & camini exaestuantis incendia quieverunt. Bene sibi licet conscii, & Dominum fidei ac timoris obsequio saepe promeriti, humilitatem tamen tenere, &3 Domino satisfa­cere, nec inter ipsa gloriosa virtutum suarum martyria destiterunt. Loquitur scrip­tura divina: Stans,Dan. 3. 24. inquit, Azarias precatus est, & aperuit os suum, & exomologesin faciebat Deo simul cum sodalibus suis in medio ignis. Daniel quoque post fidei atque innocentiae suae multiplicem gratiam, post dignationem Domini circa virtutes ac laudes suas saepe repetitam, jejuniis adhuc promereri Deum nititur, in sacco & in cinere vo­lutatur, [Page 97] exomologesin faciens dolenter,D [...]n. 9. 4. & dicens: Domine Deus magnusa & for­tis, & metuendus, qui servas testamentum tuum & miserationes eis qui te diligunt, & conservant imperia tua, peccavimus, facinus admisimus, impii fuimus, transgressi sumus, ac deseruimus praecepta tua & judicia tua, non audivimus verba puerorum tuo­rum Prophetarum, quae locuti sunt in nomine tuo, super reges nostros, & omnes gen­tes, & super omnem terram. Tibi Domine gloria, tibi justitia, nobis autem confusio. Haec mites, haec simplices, haec innocentes in promerenda Dei majestate fecerunt; & nunc satisfacere, & Dominum rogare detrectant, qui Dominum negaverunt? Quaeso vos fratres acquiescite salubribus remediis, consiliis obedite melioribus; cum lacrymis nostris vestras lacrymas jungite, cum nostro gemitu vestros gemitus copulate. Roga­mus vos, ut1 pro vobis Deum rogare possimus; preces ipsas ad vos prius vertimus, quibus Deum pro vobis ut misereatur, oramus. Agite poenitentiam plenam: dolen­tis ac lamentantis animi probate moestitiam. Nec vos quorundam moveat aut error im­providus, aut stupor vanus, qui cum teneanturb in tam grandi crimine; percussi sunt animi caecitate, ut nec intelligant delicta, nec plangant. Indignantis Dei major haec plaga est, sicut scriptum est: Et dedit illis Deus2 spiritum transpunctionis.Isa. 29. 10. Et iterum:3 Dilectum veritatis non receperunt,2 Thes. 2. 10. ut salvi fierent; ac propterea mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non credide­runt veritati, sed sibi placent in injustitia. Injuste sibi placentes, & transpunctae men­tis alienatione dementes; Domini praecepta contemnunt,c medelam vulneris negli­gunt, agere poenitentiam nolunt. Ante admissum facinus improvidi, post facinus ob­stinati; nec prius stabiles, nec postmodum supplices: quando debuerant stare jacue­runt: quando jacerc & prosternere se Deo debent, stare se opinantur. Pacem sibi ul­tro nemine dante sumserunt; falsa pollicitatione seducti, & apostatis ac perfidis juncti, errorem pro veritate suscipiunt. Communicationem non communicantium ratam du­cunt; hominibus contra Deum credunt, qui contra homines Deo non crediderunt. Ejusmodi homines quantum potestisd fugite, perniciosis contactibus adhaerentes sa­lubri cautione vitate. Sermo eorum sicut cancer serpit, colloquium velut contagium transilit, noxia & venenata persuasio persecutione ipsa pejus interficit.2 Tim. 2. 17. e Illic sola [Page 98] superest poenitentia, quae satisfaciat. Qui autem poenitentiam criminis tollunt, satis­factionis viam claudunt: ita fit ut dum temeritate quorundam vel promittitur salus fal­sa, vel creditur, spes verae salutis adimatur. Vos vero, fratres dilectissimi, quorum timor in Deum pronus est, & in ruina licet animus constitutus, mali sui memor est; poenitentes ac dolentes peccata vestra perspicite, gravissimum conscientiae crimen agno­scite, ad intelligentiam delicti vestri oculos cordis aperite, nec desperantes misericor­diam Domini, nec tamen jam veniam vindicantes. Deus quantum patrisa pietate in­dulgens b semper & bonus est, tantum judicis majestate metuendus est.

Quam magna deliquimus,Criminis magnitudi­nem poeni­tentia aemu­letur. tam granditer defleamus. Alto vulneri diligens & longa medicina non desit; poenitentia crimine minor non sit. Putas-ne tuc Dominum cito posse placari, quem verbis perfidis abnuisti, cui patrimonium praeponere maluisti, cu­jus templum sacrilega contagione violasti? Putas facile eumd misereri tui, quem tuum non esse dixisti? Orare oportet impensius & rogare, diem luctu transigere, vigiliis noctes ac flctibus ducere, tempus omne lacrimosis lamentationibus occupare:e stratos solo ad­haerere f cineri, in cilicio & sordibus volutari: post indumentum Christi perditum; nul­lum hicg jam velle vestitum: post diaboli cibum malle jejunium: justis operibus incum­bere, quibus peccata purgantur: elcemosynis frequenter insistere, quibus à morte animae liberentur. Quod adversarius auferebat, Christus accipiat, nec teneri jam nec amari patri­monium debet, quo quis & deceptus & victus est. Pro hoste vitandah res, pro latrone fugienda; pro gladio metuenda possidentibus &i veneno. Ad hoc tantum profuerit quod remansit, ut inde crimen & culpa redimatur. Incunctanter & largiter fiat ope­ratio: census omnis in medelam vulneris erogetur:k opibus & facultatibus nostris qui de nobis judicaturus est Dominus feneretur. Sic sub Apostolis fides viguit, sic pri­mus credentium populus Christi mandata servavit, promti erant,l largi erant, di­stribuendum per Apostolos totum dabant, & non talia delicta redimebant. Si precem toto corde quis faciat, si veris poenitentiaem lamentationibus & lacrimis ingemiscat, si ad veniam delicti sui Dominum justis & continuis operibus inflectat; misereri talium potest,Is. 30. 15. qui & misericordiam suam protulit dicens:1 n Cum conversus ingemueris, tunc salvaberis,Ez. 33. 11. 18. 32. & scies ubi fueris. Et iterum: Noloo mortem morientis, dicit Do­minus quantum ut revertatur & vivat. Et JohelJoel. 2. 13. Propheta pietatem Domini, Domino ipso monentep declarat: Revertimini, inquit, ad Dominum Deum vestrum; quo­niam misericors & pius est, & patiens, & multae miserationis, & qui sententiam fle­ctat adversus2 malitias irrogatas. Potest ille indulgentiam dare, sententiam suam po­test illeq deflectere. Poenitenti, operanti, roganti potest clementer ignoscere, po­test in acceptum referre, quidquid pro talibus & petierint martyres, & fecerint sacer­dotes: r vel si quis plus eum suis satisfactionibus moverit, si ejus iram, si indignantis [...]ffensam justa deprecatione placaverit; dat ille & arma rursum, quibuss victus ar­metur, reparat & corroborat vires, quibus fides instaurata vegetetur. Repetet certa­men suum miles, iterabit aciem, provocabit hostem, & quidemt factus ad praelium fortior per dolorem. Qui sic Deo satisfecerit, quiu poenitentia facti sui, qui pudore delicti, plus & virtutis & fidei de ipso lapsus sui dolore conceperit; exauditus & adju­tus à Domino, quam contristaverat nuper, laetam faciet Ecclesiam: nec jam solam Dei veniam merebitur, sed coronam.

D. CAECILII CYPRIANI DE ORATIONE DOMINICA.

EVangelica praecepta,An. 252. fratres dilectissimi, nihil sunt aliud quam magisteria divina, fundamentaa aedificandae spei,Praecepto­rum Evan­gelicorum elogium. firmamenta corroborandae fidei, nutrimenta fo­vendi cordis, gubernacula dirigendi itineris, praesidia obtinendae salutis: quae dum dociles credentium mentes in terris instruunt, ad coelestia regna perducunt. Multa & per Prophetas servos suos dici Deus voluit & audiri: sed quantob majora sunt quae filius loquitur, quae Deic sermo qui in Prophetis fuit propria voce testatur: non jam mandans ut paretur venienti via, sed ipse veniens, & viam nobis aperiens & osten­dens; ut, qui in tenebris mortis errantes improvidi & caeci prius fuimus, luce gratiae d luminati, iter vitae duce & rectore Domino teneremus. Qui inter cetera salutaria sua monita & praecepta divina, quibus populo suo consuluit ad salutem, etiam orandi ipse formam dedit; ipse quid precaremur, monuit & instruxit.

Qui fecit vivere,Vix alibi in­dulgentior nobis Domi­nus quam cum orare [...]cuis. docuit & orare; benignitatee ea,Jo. 4. 24. scilicet, qua & cetera dare & con­ferre dignatus est: ut dum precef & oratione, quam filius docuit, apud patrem loqui­mur, facilius audiamur. Jam praedixerat horam venire1 quando veri adoratores ado­rarent patrem in spiritu & veritate, &g implevit quod ante promisit; ut qui spiri­tum & veritatem de ejush satisfactione percepimus, de traditione quoque ejus vere & spiritaliter adoremus. Quae enim potest esse2640 i magis spiritalis oratio, quamk Jo. 14. 6. quae à Christo nobis data est, à quo nobis & Spiritus Sanctus missus est? Quae veral ma­gis apud patrem precatio, quam quae à filio qui est veritas, de ejus ore prolata est? ut aliter orare quam docuit, non ignorantia sola sit, sed & culpa; quando ipse posue­rit & dixerit:Marc. 7. 8 Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis. Oremus itaque, fratres dilectissimi, sicut magisterm Deus docuit. Amica & familiaris oratio est Deum de suon rogare; ad aures ejus ascendere Christi oratione.Jo. 2. 2. Agnoscat pater filii sui verba. Cum precem facimus, qui habitat intus in pectore, ipse sit & in voce. Et cum ipsum habeamus apud Patrem advocatum pro peccatis nostris; quando pecca­tores pro delictis nostris petimus, advocati nostri verba promamus.Jo. 16. 23. Nam cum dicat; quia quodcunque petierimus à Patre in nomine ejus, dabit nobis: quanto efficacius impetramuro quod petimus in Christi nomine, si petamus ipsius oratione?

Sit autem orantibus sermo & precatio cum disciplina,Sit or antibus sermo & oratio cum disciplina. quietem continens & pudo­rem. Cogitemus nos sub conspectu Dei stare: placendum est divinis oculis & habitu corporis, & modop vocis: Nam ut impudentis est clamoribus strepere, ita contra congruit verecundo modestis precibus orare.Mat. 6. 6. Denique magisterio suo Dominus se­creto orare nos praecepit, inabditis &q semotis locis, in cubiculis ipsis, quodr magis

[Page 100]convenit fidei; ut sciamus Deum ubique esse praesentem, audire omnes & videre, & majestatis suae plenitudine in abdita quoque & occulta penetrare, sicut scriptum est: Ego Deus approximans, & non Deus de longinquo.Jerem. 25. 23. Si absconditus fuerit homo in absconditis, ego ergo non videbo eum? Nonne coelum & terram egoa impleo? Et iterum: In omni loco oculi Dei speculantur bonos & malos.Prov. 19. 3 [...] Et quando in unum cum fratribus convenimus, & sacrificia divina1 cum Dei sacerdote celebramus, verecun­diae & disciplinae memores esse debemus: Non passim ventilare preces nostras2 incon­ditis vocibus; nec petitionem commendandam modeste Deo, tumultuosa loquacitate jactare. Quia Deus non vocis, sed cordis auditor est. Nec admonendus est clamoribus, qui cogitationesb hominum videt,Luc. 5. 22. probante Domino & dicente; Quid cogitatis nequam in cordibus vestris?Apoc. 2. 23. & alio loco: & scient omnes Ecclesiae, quia ego sum scrutator renis & cordis. Quod Anna in primo Regnorum libro, Ecclesiae typum portans, custodit & servat; quae Dominum nonc clamosa petitione, sed tacite & modeste in­tra ipsas pectoris latebras precabatur. Loquebatur prece occulta; sed manifesta fide: loquebatur non voce, sed corde: quia sic Deum sciebat audire; & impetravitd ef­ficaciter quod petiit, quia fideliter postulavit.1 Reg. 13. Declarate hoc scriptura divina quae dicit: Loquebatur in corde suo, & labia ejus movebantur & vox ejus non audiebatur, & exaudivit eam Deus.Ps. 4. 5. Item legimus in Psalmis: Dicite inf cordibus; & in stratis vestris, & transpungimini.3 Per Hieremiam quoque haec eadem Spiritus sanctus suggerit & docet dicens:4 In sensu autem tibig debet adorari Deus. Adorans au­tem, fratres dilectissimi,Bar. 6. 5. nec illud ignoret, quemadmodum in templo cum Pha­risaeo Publicanus oraverit,Luc. 18. 10. non allevatis in coelum impudenter oculis, nec mani­bus insolenter erectis, sed pectus suum pulsans, & peccata intus inclusa contestans, divinae misericordiae implorabat auxilium. Et cum sibi Pharisaeus placeret,h san­ctificari hic magis meruit quii sic rogavit; qui spem salutis non in fiducia innocentiae suae posuit, cum innocens nemo sit, sed peccata confessus humiliter oravit, & exau­divit orantemk qui semper humilibus ignoscit.Luc. 18. 10. Quae Dominus in Evangelio suo ponit & dicit: Homines duo ascenderunt in templuml orare, unus Pharisaeus, m & unus Publicanus. Pharisaeusn cum stetisset talia apud se precabaturo: Deus gratias tibi ago, quia non sum sicut ceteri homines, injusti, raptores, adulteri, quo­modo & publicanus iste: jejuno bis in sabbato, decimasp do omnium quaecunque possideo. Publicanus autem de longinquo stabat, & neque oculosq volebat ad coe­lum levare, sed percutiebat pectus suum dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. r Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam magis quam ille Pharisaeus. Quia omnis quis se extollit humiliabitur: & qui se humiliat exaltabitur. Quae nos, fratres dilectissimi, de divina lectione discentes, postquam cognovimus qualiter ad orationem accedere debeamus; cognoscamus docente Domino & quid oremus.Mat. 6. [...] Sic, inquit, orate:5 Pater noster qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua t sicut in coelo & in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et u remitte nobis debita nostra, sicut & nos remittimus debitoribus nostris: Et ne w nos patiaris in­duci in tentationem: sed libera nos à malo, Amen.

Ante omnia pacis doctor atque unitatis magister,6 Publica est nobis & communis oratio. singillatim noluit & privatim precem fieri, ut quis cum precatur, pro se tantum precetur. Non enim dicimus pa­ter meus qui es in coelis; nec, panem meumx da mihi hodie; nec dimitti sibi tan­tum unusquisque debitum postulat; aut ut in tentationem non inducatur,y atque à malo liberetur, pro se solo rogat. Publica est nobis & communis oratio: & quando [Page 101] oramus, non pro uno, sed pro toto populo oramus; quia totus populus unum sumus. Deus pacis & concordiae magister qui docuit unitatem, sic orare unum pro omnibus voluit, quo modo in uno omnes ipse portavit. Hanc orationis legem servaverunt tres pueri in camino ignis inclusi; consonantes in prece, & spiritus consensione concor­des. Quod declarat scripturae divinae fides, & dum docet quo modo oraverinta ta­les, dat exemplum quod imitari in precibus debeamus, ut tales esse possimus.Dan. 3. 51. Tunc illi tres, inquit, quasi ex uno ore hymnum canebant, & benedicebant Dominum. Loquebantur quasi ex uno ore, & nondum illos Christus in carne visus docuerat ora­re, & iccirco orantibus fuit impetrabilis & efficax sermo, quia promerebatur Domi­num pacifica, & simplex, & spiritalis oratio. Sic & Apostolos cumb discipulis post ascensum Domini invenimus orasse.Act. 1. 14. Erant, inquit, perseverantes omnes unanimes in oratione cum mulieribus & Maria, quae fuit mater Jesu, & fratribus ejus. Perseve­rabant in oratione unanimes; orationis suae & instantiam simul & concordiam decla­rantes.Ps. 67. 6. Quia Deus, qui inhabitare facit unanimes inc domo, non admittit in divi­nam & aeternam domum, nisi eos apud quos est unanimis oratio. Qualia autem sunt, fratres dilectissimi,1 orationis Dominicae sacramenta, quamd multa, quam magna, 2 breviter in sermone collecta; sed in virtute spiritaliter copiosa, ut nihil omnino prae­termissum sit quod non in precibus atque orationibus nostris, coelestis doctrinae com­prehendatur?

Sic, ait, orate: Pater noster qui es in coelis. Auspicia precum à Deo patre petuntur. Homo novus,Mat. 6. 9. renatus, & Deo suo per ejus gra­tiam restitutus: Pater, primo in loco dicit; quia filius esse jam coepit. In sua, inquit, pro­pria venit, & sui eum non receperunt. Quotquot autem eum receperunt, dedit illis potesta­tem ut filii Dei fierent, his qui credunt in nomine ejus.Jo. 1. 11. Qui ergo credidit in nomine ejus, & factus est Dei filius; hinc debet incipere, ut & gratias agat, & profiteaturse Dei filium; dum nominat patrem sibi esse in coelis Deum. Contestetur quoque inter prima statim nati­vitatis suae verba renunciasse se terreno & carnali patri, & patrem solum nosse se & habere coepisse qui sit in coelis, sicut scriptum est: Qui dicunt patri & matri, non novi te, & filios suos non agnoverunt,Deut. 33. 9. hi custodierunt praecepta tua, & testamentum tuum ser­vaverunt. Item Dominus in Evangelio suo praeoepit, ne vocemus nobis patreme in terra, quod sit scilicet nobis unus pater qui est in coelis.Mat. 23. 9. Et discipulo quimentionem defuncti patris fecerat, respondit: Sine, mortui mortuos suos sepeliant; dixerat enim patrem suum mortuum; cum sit credentium paterf vivus. Nec hoc solum, fratres dilectissimi,Mat. 8. 22. animadvertere & intelligere debemus, quod appellemus patrem qui sit in coelis: sed conjungimus & dicimus, Pater noster, id est, eorum qui creduntg; eo­rum qui per eum sanctificati, & gratiae spiritalis nativitate reparati, filii Dei esse coe­perunt. 3 Quae vox Judaeos etiam perstringit & percutit, qui Christum sibi per pro­phetas annunciatum, & ad se prius missum, non tantum infideliter spreverunt, sed & crudeliter necaverunt. Qui jam non possunt patrem Deum vocare, cum Domi­nus eos confundat & redarguat dicens. Vos de diabolo patre nati estis, & concu­piscentias patris vestri facere vultis.Jo. 8. 44. Ille enim homicida fuit ab initio, & in veritate non stetit, quia veritas non est in illo. Et per Esaiam prophetam Deus clamat indig­nans: h Filios generavi & exaltavi, ipsi autem mei spreverunt. Agnovit bos pos­sessorem suum, & asinusk praesepe domini sui:Is. 1. 3. Israel autem me non cognovit & po­pulus meus me non intellexit.l Vae gens peccatrix, populus plenus peccatis,m semen nequam,n filii scelesti. Dereliquistis Dominum, & in indignationemo 4 misistis illum sanctum Israël. In quorump exprobrationem, Christiani quando ora­mus, Pater noster, dicimus; quia noster esse coepit, & Judaeorum qui eum relique­runt, esse desiit: nec peccator populus potest esse filius; sed quibusq 5 remissa pec­catorum datur, eis filiorum nomen adscribitur; eis & aeternitas repromittitur, Domi­no ipso dicente: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Servus autem non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum.Io. 8. 34. Quanta autem Domi­ni indulgentia, quanta circa nos dignationis ejus & bonitatis ubertas; qui sic nos vo­luerit orationem celebrare in conspectu Dei, ut Deum patrem vocemus, & ut est [Page 102] Christus Dei filius, sic & nos Dei filiia nuncupemur? Quod nomen nemo nostrum in oratione auderet attingere, nisi ipse nobis sic permisisset orare. Meminisse itaque, fratres dilectissimi, & scire debemus, quia quando patrem Deum dicimus; quasi filii Dei agere debemus; ut quo modo nos nobis placemus de Deo patre, sic sibi placeat & ille de nobis. Conversemur quasi Dei templa, ut Deum in nobis constet habitare. Nec sit degener actus noster à spiritu, ut qui coelestes & spiritales esse coepimus, non nisi spiritalia & coelestia cogitemus & agamus,1 Reg. 2. 30. quia & ipse Dominusb Deus dixit: Eos qui clarificant me, clarificabo: & qui me spernit, spernetur. Beatus quoque c Apostolus Paulus in Epistola sua posuit: Non estis vestri,1 Cor. 6. 20. d emti enim estis pre­tio magno:e 1 clarificate & portate Deum in corpore vestro.

Post hoc dicimus: Sanctificetur nomen tuum, Petimus ut Dei nomen sanctificetur. 2 non quod optemus Deo, ut sanctifice­tur orationibus nostris; sed quod petamus ab eo, ut nomen ejus sanctificetur in nobis. 3 Ceterum à quo Deus sanctificetur, qui ipse sanctificat?Levit. 20. 7. Sed quia ipse dixit Sancti estote, quoniam & ego sanctus sum, id petimus & rogamus, ut qui in baptismo san­ctificati sumus, in eo quod esse coepimus perseveremus, & hoc quotidie deprecamur. Opus est enim nobis quotidiana sanctificatione, ut qui quotidie delinquimus,f de­licta nostra sanctificatione assidua repurgemus. Quae autem sit sanctificatio quae no­bis de Dei dignatione confertur,1 Cor. 6. 9. Apostolus praedicat dicens: Nequeg fornicarii, ne­que idolis servientes; neque adulteri, neque molles, neque masculorumh appetito­res, neque fures, nequei fraudatores, neque ebriosi, neque maledici, neque rap­tores regnum Deik consequentur.l Et4 haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed justificati estis,m sed sanctificati estis in nomine Domini Jesu Christi & in spiritu Dei nostri. Sanctificatos nos dicit in nomine Domini Jesu Christi & in spiritu Dei nostri. Haec sanctificatio ut in nobis permaneat oramus: & quia Dominus & judex nostern sanato à se & justificato comminatur jam non delinquere,Jo. 5. 14. ne quid ei deterius fiat, hanc continuis orationibus precem facimus hoc diebus ac noctibus postulamus, ut sanctificatio & vivicatio quae de Dei gratia sumitur, ipsius protectione servetur.

Sequitur in oratione: Adveniat regnum tuum. Porro ut reg­num ejus adveniat. Regnum etiam Dei5 repraesentari no­bis petimus; sicuti & nomen ejus, ut in nobis sanctificetur postulamus. Nam Deus quando non regnat? aut apud eum quando incipit, quod & semper fuit, & esse non desinit? Nostrum regnum petimus advenire à Deo nobis repromissum, Christi san­guine & passione quaesitum; ut qui in saeculo ante servivimus, postmodumo Christo dominante regnemus,Mat. 25. 34. sicut ipse pollicetur & dicit: venite benedicti patris mei, per­cipite p regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Potest vero, fratres di­lectissimi, & ipse Christus esse regnum Dei, quem venire quotidie cupimus, cujus adventus ut cito nobis repraesentetur, optamus. Nam cumq resurrectio ipse nostra sit, quia in ipso resurgimus: sic & regnum Dei potest ipse intelligi, quia in illo reg­naturi sumus. Bene autem regnum Dei petimus, id est, regnum coeleste, quia est & terrestre regnum. Sed qui renunciavit jam seculo; major est & honoribus ejus, & regno, & ideo qui se Deo &r Christo dedicat, non terrena, sed coelestia regna de­siderat. Continua autem oratione & prece opus est, ne excidamus à regno coelesti, sicut Judaei, quibus hoc prius promissum fuerat, exciderunt, Domino manifestante & probante: Multi,Mat. 8. 11. inquit, venient ab oriente & occidente, &s recumbent cum Abraham, Isaac & Jacob in regno coelorum.t Filii autem regni expellentur in tene­bras exteriores: illicu erit ploratio & stridor dentium. Ostendit quia ante filii regni Judaei erant, quando & filii Dei esse perseverabant: Postquam cessavit circa illos nomen paternum, cessavit & regnum. Et ideo Christiani qui in oratione appellare w patrem Deum coepimus, nos & ut regnum Dei nobis veniat, oramus.

Addimus quoque & dicimus:Insuper ut fiat volun­tas Dei sicut in coelo, & in terra. Fiat Voluntas x tua, sicut in coelo & in terra: non ut Deus faciat quod vult, sed ut nos facere possimus,Mat. 26. 39. quod Deus vult.6 Nam Deo quis y obsistit, quo minusz quod velit faciat? Sed quia nobis à diabolo obsistitur, quo [Page 103] minus per omnia noster animus atque actus Deo obsequatur; oramus & petimus ut fiat in nobis voluntas Dei, quae ut fiat in nobis, opus est Dei voluntate, id est, ope ejus & protectione; quia1 nemo suis viribus fortis est, sed Dei indulgentia & misericordia tutus est. Deniquea & Dominus infirmitatem hominis, quem portabat ostendens ait: Pater si fieri potest,Matt. 26. 39. transeat à meb calix iste. Et exemplum discipulis suis tri­buens, ut non voluntatem suam, sed Dei faciant, addidit, dicens: Veruntamen non quod ego volo, sedc quod tu.Jo. 6. 38. Et alio loco dicit: Non descendi de coelo ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Quod si2 filius obaudivit ut faceret patris voluntatem:1 Jo. 2. 15. Quanto magis servus obaudire debet ut faciat Demini voluntatem. Sicut in Epistola suad Joannes quoque ad faciendam Dei voluntatem hortatur & instruit dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mun­dum, e non est caritas patris in illo. Quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, & concupiscentia oculorum, & ambitio seculi, quae non est à patre, sed ex f concupiscentia mundi; & mundus transibit & concupiscentia ejus. Qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum,3 quo modo & Deus manet in aeternum. Qui in aeternum manere volumus, Dei qui aeternus est, voluntatem facere debemus.

Voluntas autem Dei est,Voluntas Dei in qui­bas consiflit. quam Christus & fecit & docuit: Humilitas in conversa­tione, stabilitas in fide, verecundia in verbis, in factis justitia, in operibus miseri­cordia, in moribus disciplina; injuriam facere non nosse, &g factam posse tolerare, cum fratribus pacem tenere, Deum toto corde diligere, amare in illo quod pater est, timere quod Deus est; Christo nihil omnino praeponere, quia nec nobis quidquam ille praeposuit; caritati ejus inseparabiliter adhaerere, cruci ejush fortiter ac fidenter ad­sistere; quando de ejus nomine & honore certamen est, exhibere in sermone constan­tiam qua confitemur; in quaestione fiduciam, qua congredimur; in morte patientiam, qua coronamur: hoc est cohaeredem Christi esse velle, hoc est praeceptum Dei facere, hoc est voluntatem patris adimplere.

Fieri autem petimus voluntatemi Dei ut in coelo & in terra;Non animo tantum sed & corpore praestanda. quod utrumque ad consummationemk nostrae incolumitatis pertinet & salutis. Nam cum corpus è terra, & spiritum possideamus è coelo, ipsi terra & coelum sumus; & in utroque, id est, & corpore & spiritu, ut Dei voluntas fiat oramus. Est enim inter carnem & spiritum colluctatio, &l discordantibus adversus se invicem quotidiana congressio; ut non quae volumus ipsa faciamus;m dum spiritus coelestia & divinan quaerit, caro ter­rena & secularia concupiscit: & ideo petimus impense inter duo ista,o ope & auxilio Dei concordiam fieri: ut dum & in spiritu & in carne voluntas Dei geritur, quae per eum renata est anima servetur. Quodp aperte atque manifeste Apostolus Paulus sua voce declarat: Caro,Gal. 5. 17. inquit, concupiscit adversus spiritum, & spiritus adversus car­nem: haec enim invicem adversantur sibi, ut non quae vultis ipsa faciatis. Manifesta autem suntq opera carnis, quae sunt adulteria, fornicationes, immunditiae, spur­citiae, idololatriae,4 veneficia, homicidia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, provocationes, simultates, dissentiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, & his similia, quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt.r Fructusautem spiritus est caritas, gaudium, pax, magnanimitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, castitas. Et iccirco quotidianis imo continuis orationibus hoc precamur, & in coelo & in terra voluntatem circa nos Dei fieri: quia haec est voluntas Dei, ut terrena coelestibus cedant, spiritalia & divina praevaleant.

Potest & sic intelligi,Hoc Deus peculiari modo vult, ut peccatores convertan­tur. fratres dilectissimi,Mat. 5. 4 [...]. ut quoniam mandat & monet Dominus etiam inimicos diligere, & pro iis quoque qui nos persequuntur orare;s petamus & pro illis qui adhuct terra sunt, & necdum coelestes esseu coeperunt, ut & circa illos voluntas Dei fiat,w quam Christus hominem conservando & redintegrando per­fecit.Mat. 5. 13. Nam cum discipuli ab eo non jam terra appellentur, sed sal terrae: & Aposto­lus primum hominem vocet de terrae limo, secundum vero de coelo: merito & nos qui esse debemusx patri Deo similes (qui solem suum oriri facit super bonos & malos,1 Cor. 15. 47. & pluit super justos & injustos) sic Christo monente oramus & petimus,Mat. 5. 45. ut precem pro [Page 104] omnium salute faciamus; ut quomodo in coelo, id est, in nobis per fidem nostram voluntas Dei facta est, ut essemus è coelo; ita & in terra, hoc est,a in illis non cre­dentibus fiat voluntas Dei,b ut qui adhuc sunt prima nativitate terreni, incipiant esse coelestes, ex aqua &c spiritu nati.

Procedente oratione postulamus & dicimus.Panis mysti­cus Euchari­slicus hic in­telligitur. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Quod potest & spiritaliter, & simpliciter intelligi: quia & uterque intellectus utilitate divina proficit ad salutem. Nam panis vitae Christus est, & panis hic omnium non est, sed noster est: &1 quomodo dicimus pater noster, quia intelligentium & creden­tium pater est; sic & panem nostrum vocamus; quia Christus,d noster (qui2 cor­pus ejus contingimus) panis est. Hunc autem panem dari nobis quotidie postulamus, ne qui in Christo sumus, &3 eucharistiam quotidie ad cibum salutis accipimus, in­tercedente aliquo graviore delicto, dume abstenti & non communicantes à coelesti pane prohibemur,Jo. 6. 51. à Christi corpore separemur; ipsof praedicante & monente: Ego sum panis vitae qui de coelo descendi. Si quis ederit de meo pane, vivet in aeternum. Panis autem, quem ego dedero, caro mea est prog seculi vita. Quando ergo dicit in aeternum vivere, si quis ederit de ejus pane; uth manifestum est eos vivere, qui corpus ejus attingunt, & eucharistiami jure communicationis accipiunt: ita contra timendum est & orandum, ne dum quis abstentus separatur à Christi corpore,k pro­cul remaneat à salute;Jo. 6. 53. comminante ipso & dicente: Nisi ederitis carnem filii hominis, & biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis. Et ideo panem nostrum, id est, Christum dari nobis quotidie petimus, ut qui in Christo manemus & vivimus, à sanctificatione ejus & corpore non recedamus.

Potest vero & sic intelligi,Panis etiam t [...]rrenus. ut qui seculo renunciavimus, & divitias ejus & pompas l fide gratiae spiritalis abjecimus; cibum nobis tantum petamus & victum; quando instruat Dominus & dicat:Luc. 14. 33. Qui non renunciat omnibus quae sunt ejus, non potest meus discipulus esse. Qui autem Christi coepit esse discipulus, secundum magistri sui vocem renuncians omnibus, diurnum debet cibum petere, nec in longum deside­ria m petitionis extendere, ipso iterumn Domino praescribente & dicente:Mat. 6. 34 [...] Nolite in crastinumo cogitare, crastinus enimp dies ipse cogitabit sibi.q Sufficit diei ma­litia sua. Merito ergo Christi discipulus victum sibi in diem postulat, qui de crastino cogitare prohibetur:r quia & contrarium sibi sit & repugnans, ut quaeramus in se­culo diu vivere, qui petimus regnum Dei velociter advenire. Sic beatus Apostolus monet,s formans & corroborans spei nostrae ac fidei firmitatem:1 Tim. 6. 7 [...] Nihil, inquit, intulimus in hunc mundum, verum nec auferre possumus,t Habentes itaque4 ex­hibitionem & tegumentum his contenti simus. Qui autem volunt divites fieri incidunt in tentationem & muscipulam & desideria multa & nocentia, quae mergunt hominem in perditionem & in interitum: Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam qui­dam appetentes naufragaverunt à fide, & inseruerunt se doloribus multis.u Docet non tantum contemnendas; sed &w periculosas esse divitias, illic essex radicem ma­lorum [Page 105] lorum blandientium, caecitatem mentis humanae occulta deceptione fallentium. Unde & divitem stultuma seculares copias cogitantem, & se exuberantium fructuum lar­gitate jactantem redarguit Deus dicens:Luc. 12 20. Stulte hac nocte expostulatur anima tua: quae ergo parasti cujus erunt? Laetabatur stultus in fructibus ipsa nocte moriturus, & cui vita jam deerat,b victus abundantiam cogitabat.Mat. 19. 21. Contra autem Dominus perfectum & consummatum docet fieri, qui omnibus suis venditis, atque in usum pauperum di­stributis, thesaurum sibi condat in coelo. Eum dicit1 posse se sequi, & gloriam Do­minieae passionis imitari; qui expeditus & succinctus nullis laqueis rei familiaris invol­vitur, sed solutus ac liber facultates suas ad Deum ante praemissas, ipse quoque comi­tatur. Ad quod ut possit unusquisque nostrum parare se; sic discat orare, & de orationis lege qualis esse debeat noscere. Neque enim deesse quotidianus cibus potest justo,c cum scriptum sit:Prov. 10. 3. Non occidit Dominus famed animam justam. Et iterum:e Junior fui & senui, & non vidi justum derelictum, neque semen ejus quaerens panem.Ps. 37. 25. Item Domi­nus promittat & dicat:Mat. 6. 31. Nolite cogitare dicentes; quid edemus, aut quid bibemus, aut quid vestiemur? haec enim nationes quaerunt. Scit autem pater vester, quia horum omnium indigetis.f Quaerite primog regnum Dei, & justitiam ejus, & haec om [...]a h apponentur vobis. Quaerentibus regnum & justitiam Dei, omnia promittit apponi. Nam cum Dei sint omnia, habenti Deum nihil deerit:i si Deo ipse non desit. Sic Danieli in leonum lacu jussu Regis incluso,Dan. 14. 30. prandium divinitus procuratur, & inter se­ras k esurientes & parcentes, homo Dei pascitur.2 Reg. 17. 6. Sic alitur Helias in fuga: & in so­litudine corvis ministrantibus, & volucribus cibum sibi apportantibus in persecutione nutritur. Atque ô humanae malitiae detestanda crudelitas: ferae parcunt, aves pascunt, & homines insidiantur & saeviunt.

Post haec & pro peccatis nostris deprecamur dicentes:Porro ut Deus remit­tat nobis de­bita nostra. 2 l Et remitte nobis debita no­stra, sicut & nos remittimus debitoribus nostris. Post subsidium cibi petitur & venia delicti; ut qui à Deo pascitur, in Deo vivat: nec tantum praesenti & temporali vitae, sed & aeternae consulatur, ad quam veniri potest, si peccata donentur: quae debita Domi­nus appellat, sicut in Evangelio suo dicit: Dimisi tibi omne debitum,Mat. 18. 32. quia me ro­gasti. Quam necessarie autem, quam providenter, &m salutaritern admonemur, quod peccatores sumus, qui pro peccatis rogare compellimur, ut dum indulgentia de Deo petitur, conscientiae suae animus recordetur. Ne quis sibi quasi innocenso pla­ceat, cum innocens nemo sit, & se extollendo plus pereat; instruitur & docetur pec­care se quotidie, dum quotidie pro peccatis jubetur orare.1 Jo. 1. [...]. Sic denique & Joannes in epistola suap monet dicens: Si dixerimus quia peccatum non habemus;q nos ipsos decipimus, & veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fi­delis & justus est Dominus, qui nobis peccata dimittat. In epistola sua utrumque com­plexus est, quod &r rogare pro peccatis debeamus, &s impetremus indulgentiam cum rogamus. Ideo & fidelem dixit Dominum ad dimittenda peccata,3 fidem polli­citationis suae reservantem. Quia qui orare nos pro debitis & peccatis docuit, pater­nam misericordiam promisit & veniam secuturam.

Adjunxit plane & addidit legem,Conditio ve­niae à Deo obtinendae, ut eam fra­tribus no­stris conce­ [...]amus. certa nos conditione & sponsione constringens, ut sic nobis dimitti debita postulemus, secundum quod & ipsi debitoribus nostris dimitti­mus: scientes impetrari non posse, quod pro peccatis petimus; nisi & ipsit circa de­bitores nostros paria fecerimus.Mat. 7. 2. Iccirco & alio in loco dicit: In qua mensura mensi fueritis,Mat. 18. 34. in ea remetietur vobis. Et servus qui post dimissum sibi à Domino omne de­bitum, conservo suo noluit ipsa dimittere, in carcerem relegatur. Quia indulgere conservo suo noluit, quod sibi à Domino indultum fuerat, amisit. Quae adhuc fortius Christus in praeceptis suis majore censurae suae vigore proponit:Marc. 11. 25. Cum steteritis, inquit, ad orationem, remittite si quid habetis adversus aliquem, ut & pater vester qui in coe­lis est, remittat peccata vestra vobis; si autem vos non remiseritis, neque pater vester qui in coelis est4 remittet vobis peccata vestra. Excusatio tibi nulla in die judicii su­per [Page 106] perest, eum secundum tuam sententiam judiceris, & quod,a feceris, hoc ipse patia­ris. Pacificos enim & concordes atque unanimes esse in domo sua Deus praecipit: & quales nos fecit secunda nativitate, tales vult renatos perseverare; ut qui filii Dei esse coepimus,b in Dei pace maneamus; & quibus spiritus unus est, unus sit & animus & sensus.Mat. 5. 24. Sicc nec sacrificiumd Deus recipit dissidentis, & ab altari revertentem prius fratri reconciliari jubet, ut pacificis precibus & Deus possit essee pacatus.Gen. 4. 5. 1 Sa­crificium Deo majus est pax nostra, & fraterna concordia, & de unitate Patris & Filii & Spiritus Sancti plebs adunata. Neque enim in sacrificiis quae Abel & Cain primi obtulerunt, munera eorum Deus, sed corda intuebatur; ut ille placeret in munere, qui placebat in corde. Abel pacificus & justus dum Deo sacrificat innocenter, docuit & ceteros quando ad altare munus offerunt, sic venire cum Dei timore, cum simplici corde, cum lege justitiae, cum concordiae pace. Merito ille dum in sacrificio Dei f talis est ipse, postmodum sacrificium Deo factus est; ut martyrium primus osten­dens, initiaret sanguinis sui gloria Dominicam passionem: qui & justitiam Domini ha­buerat & pacem. Tales denique à Domino coronantur; tales in die judicii cum Do­mino vindicabuntur. Ceterum discordans & dissidens, & pacem cum fratribus non habens, secundum quod beatus Apostolus & scriptura sancta testatur,1 Cor. 13. 3. nec si pro nomi­ne Christi occisus fuerit,1 Jo. 3. 15, crimen dissensionis fraternae poterit evadere; quia sicut scri­ptum est: Qui fratrem suum odit, homicida est; nec ad regnum coelorum pervenit, aut cumg Deo vivit homicida. Non potest esse cum Christo; qui imitator Judae ma­luit esse, quam Christi. Quale delictum est, quod nec baptismo sanguinis potest ab­lui? quale crimen est, quod martyrio non potest expiari?

Illud quoque necessarie admonet Dominus,Quin & pe­ [...]mus ut non inducemur in tentatio­nem. ut in oratione dicamus:2 Et ne nos h pa­tiaris induci in tentationem. Qua in parte ostenditur nihil contra nos adversarium posse, nisi Deus ante permiserit; ut omnis timor noster & devotio atquei observatio ad Deum convertatur, quando in tentationibus nostris nihil malo liceat, nisik potestas inde tribuatur.4 Reg. 24. 11. l Probat haec scriptura divina quae dicit: Venit Nabuchodonosor Rex Ba­byloniae in Hierusalem; & expugnabat eam, & dedit eam Deus in manum ejus. Da­tur autem potestas adversus nos malo secundum nostra peccata, sicut scriptum est: Quis dedit in direptionem Jacob, & Israël eis qui praedabantur illum?Is. 42. 24. nonne Deus cui peccaverunt, & nolebant in viis ejus ambulare, neque audire legem ejus, & superdu­xit super eos3 m iramn animationis suae? Et iterum, Solomone peccante, & à prae­ceptis atque à viis Domini recedente, positum est?3 Reg. 11. 14. Et4 excitavit Dominus Satanam ipsi Solomoni. Potestas vero dupliciter adversus nos datur, vel ad poenam cum de­linquimus, vel ad gloriam cum probamur: sicuti de Job factum videmus, manifestan­te Deo & dicente: Ecce omnia quaecunque habet,Job. 1. 12. in manus tuas do: sedo ipsum ca­ve ne tangas.Jo. 19. 11, Et Dominus in Evangelio loquitur tempore passionis ad Pilatum:p Nul­lam haberes adversum me potestatem, nisi data esset tibi desuper. Quando autem ro­gamus ne inq tentationem veniamus, admonemur infirmitatis & imbecillitatis nostrae, dum sic rogamus, ne quis se insolenter extollat, ne quis sibi superbe atque arrogan­ter aliquid assumat, ne quis aut confessionis, aut passionisr gloriam suam ducat, cum Dominus ipse humilitatem docens dixerit:Marc. 14. 38 [...] Vigilate & orate ne veniatis in tentationem. Spiritus quidem promtus est, caro autem infirma: ut dum praecedit humilis & summissa confessio, & datur totum Deo:s Quicquid suppliciter cum timore &t honore Dei petitur, ipsius pietate praestetur.

Post ista omnia inu consummatione orationis venit clausula,Demum o­ramus ut Deus nos li­beret à ma­lo. universas petitiones & preces nostrasw collecta brevitate concludens. In novissimox enim ponimus: Sed libera nos à malo, comprehendentes adversa cuncta, quae contra nos in hoc mundo mo­litur inimicus; à quibus non potest esse fida & firma tutela, nisi nos Deus liberet, nisi deprecantibus atque implorantibus opem suam praestet. Quando autem dicimus: sed libera nos à malo, nihil remanet quod ultra adhuc debeat postulari: quando semel pro­tectionem Dei adversus malum petamus, qua impetrata contra omnia quae diabolus & mundus operantur, securi stamus & tuti. Quis enim ei de seculo metus est, cui in se­culo Deus tutor est? Quid mirum, fratres dilectissimi, si oratio talis est quam Deus do­cuit, qui magisterio suoy omnem precem nostram salutari sermone breviavit: Hoc jam per Esaiam Prophetam fuerat ante praedictum, cum plenus Spiritu sancto de Dei majestate ac pietate loqueretur:5 Verbum consummans,Is. 10. 22. inquit, & brevians in justitia: quoniam [Page 107] fermonem breviatum faciet Deus in toto orbe terrae. Nam cum Dei sermo Dominus noster Jesus Christus omnibus venerit, & colligens doctos pariter & indoctos, omni sexui atque aetati praecepta salutis ediderit: praeceptorum suorum fecit grande compen­dium, ut in disciplina coelesti discentium memoria non laboraret, sed quod esset sim­plici fidei necessarium,a velociter disceret. Sic cum doceret quid sit vita aeterna, sacramentum vitae magna & divina brevitate complexus est dicens:Jo. 17. 3. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant teb solum & verum Deum, & quem misisti Jesum Chri­stum.Mar. 12. 29. Item cum de lege & Prophetis praecepta prima & majora decerperet: Audi, inquit, Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est. Et diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo, & de tora anima tua, & de tota virtute tua: hoc est primum mandatum,Matt. 22. 40. 7. 12. & secundum simile est huic: Diligesc proximum tuum tanquam te ip­sum. In his duobus praeceptis tota lex pendet & Prophetae. Et iterum: Quaecunque volueritis ut1 faciant vobis homines bona, ita & vos facite illis. Haec est enim lex & Prophetae.

Nec verbis tantum,No [...] verbis tantum sed & factis Dominus orare nos docuit. sed & factis Dominus orare nos docuit, ipse orans frequenter & deprecans; & quid facere nos oporteret, exempli sui contestatione demonstrans, sicut scriptum est:Luc. 5. 16. 6. 12. Ipse autem fuit secedens in solitudinem, &d adorans. Et iterum: Exivit in montem orare, & fuit pernoctans in oratione Dei. Quod si ille orabat qui sine peccato erat; quanto magise peccatores oportet orare? Et si ille per totam noctem jugi­ter vigilans continuis precibus orabat; quanto nos magis in frequentanda oratione debemus nocte vigilare? Orabat autem Dominus, & rogabat non prose: quid enim pro se inno­cens precaretur?Luc. 22. [...]1. sed pro delictis nostris, sicut & ipse declarat cum dicit ad Petrum: Ecce f Satanas expetivit ut vosg vexaret quomodo triticum: ego autem rogavi pro te, ne deficiat fides tua.Jo. 17. 20. Et postmodum pro omnibus patrem deprecatur dicens: Non pro his autem rogo solis, sed pro illis qui credituri sunt per verbum ipsorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu pater in me, & ego in te,h ut & ipsi in nobis unum sint.i Magna Do­mini propter salutem nostram benignitas pariter & pietas; ut non contentus quod nos sanguine suo redimeret, adhuc pro nobis amplius & rogaret. Rogantis autem deside­rium videte quod fuerit, ut quomodo unum sunt pater & filius: sic & nos in ipsa uni­tate maneamus: ut hinc quoque possit intelligi quantum delinquat, qui unitatem scin­dit & pacem; cum pro hoc & rogaverit Dominus, volens scilicet sic plebem suam sal­vam fieri & ink pace vivere, cum sciret ad regnum Dei discordiam non venire.

Quando autem stamus ad orationem, fratres dilectissimi,Inter pre­candum at­tentione ani­ [...]i opus est. vigilare & incumbere ad preces toto corde debemus. Cogitatio omnis carnalis & secularis abscedat, nec quid­quam tunc animus, quam id solum cogitet quod precatur: Ideo & sacerdos ante ora­tionem praesatione praemissa, parat fratrum mentes dicendo:2 Sursum corda; ut dum responder plebs: Habemus ad Dominum, admoneatur nihil aliud se quam Dominum cogitare debere. Claudatur contra adversarium pectus, & soli Deo pateat, nec ad se hostem Dei, tempore orationisl adire patiatur: obrepit enim frequenter & penetrat, & subtiliter fallens preces nostras à Deo avocat, ut aliud habeamus in corde, & aliud in voce, quando intentione sincera Dominum debeat non vocis sonus, sed animus & sensus orare. Quae autem segnitia estm alienari & rapi ineptis cogitationibus & pro­fanis, cum Dominum deprecaris; quasi sit aliud quod magisn debeas cogitare quam quod cum Deo loqueris? Quo modo te audiri à Deo postulas, cum te ipse non audias? Vis esse Deum memorem tui cum rogas; quando tu ipseo memor rui non sis? Hoc est,p ab hoste in totum non cavere; hoc est,q quando oras Deum, majestatem Dei negligentia orationis offendere; hoc est, vigilare oculis & corde dormire; cum debeat Christianus & cum dormit oculis, corde vigilare: sicut scriptum est ex persona Ecclesiae loquentis in Cantico Canticorum:r Ego dormio, & cor meum vigilat.Cant. 5. 2. Qua­propter solicite & caute Apostolus admonet dicens:Coloss. 4. 2. Instate orationi vigilantes in ea; do­cens, scilicet, & ostendens, eos impetrare quod postulant de Deo posse, quos Deus videat in oratione vigilare.

Orantes autem non infructuosis,Precibus E­ [...]emosynae jungandae. nec nudis precibus ad Deums veniant: inefficax petitio est,Matt. 7. 19. cum precatur Deum sterilis oratio. Nam cum omnis arbor non faciens t fructum excidatur, & in ignem mittatur: utique & sermo non hapens fructum, promereri Deum non potest, qui nulla est operatione foecundus: Et ideo scriptura divina instruit dicens: Bona est oratio cum jejunio & clcemosyna.Tob. 12. 9. Nam qui in die judicii [Page 108] praemium pro operibus & eleemosynis redditurus est; hodie quoque ada orationem cum operatione venienti benignus auditor est.Act. 10. [...] Sic denique Cornelius Centurio cum oraret meruit audiri:b Fuit faciens multas eleemosynas in plebem & semper orans Deum, huic circa horam nonam oranti astitit Angelus testimoniumc reddens sui operis, & dicens: Corneli orationes tuae & eleemosynae tuae ascenderunt ad memoriam coram Deo. Cito orationes ad Deum ascendunt, quas ad Deum merita nostri operis imponunt. Sic & Raphaël Angelus Tobiae oranti semper,Tob. 12. [...]. & semper operanti, testis fuit dicens: Opera Dei revelare & confiteri honorificum est. Nam quando orabas tu & Sarra, ego obtuli memoriam orationis vestrae in conspectum claritatis Dei. Et cum sepelires tu 1 mortuos simpliciter: Et quia non esd cunctatus exsurgere & derelinquere pran­dium tuum, sed abisti & condidisti mortuum,2 missus sum tentare te; & iterum me misit Deus curare te, & Sarram nurum tuam. Ego enim sum Raphaël, unus ex sep­tem Angelise sanctis, qui assistimus & conversamur ante claritatem Dei. Per Esaiam quoque Dominus admonet & docet similia contestans: Solve, inquit, omnem nodum injustitiae, resolve suffocationes impotentium commerciorum.Is. 58. 6. Dimitte quassatos in re­quiem, & omnem consignationem injustam dissipa. Frange esurienti panem tuum, & egenos sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum vesti, & domesticos semi­nis tui non despicies. Tunc3 erumpet temporaneum lumen tuum, & vestimenta tua cito orientur, & praeibit ante te justitia, & claritas Dei circumdabit te. Tunc excla­mabis, & Deus exaudiet te, & dum adhucf loqueris, dicet: ecce adsum. Adesse g se promittit; & audire ac protegere se eos dicit, qui injustitiae nodos do corde sol­ventes, & eleemosynas circa domesticos Dei, secundum ejus praecepta facientes, dum audiunt quod Deus praecipit fieri, ipsi quoque à Deo merentur audiri. Beatus Apo­stolus Paulus in necessitate pressurae adjutus à fratribus,h opera bona quae fiunt, sa­crificia Dei dixit esse:Phil. 4. 18. Saturatus sum, inquit, recipiens ab Epaphrodito ea quae à vo­bis missa sunt, odorem suavitatis,i sacrificium acceptum, & placitum Deo. Nam quando quis miseretur pauperis; Deum foenerat: & qui dat minimis, Deo donat, spi­ritaliter Deo suavitatis odorem sacrificat.

In orationibus vero celebrandis invenimus observasse cum Daniele tres pueros in fide fortes,Horae pre­cum solen­nes. & in captivitate victores,4 horam tertiam', sextam, nonam,k sacramento scilicet trinitatis; quae in novissimis temporibus manifestari habebat. Nam & prima hora in tertiam veniens, consummatum numerum trinitatis ostendit. Itemque ad sex­tam quarta procedens, declarat alteram trinitatem. Et quando à septima nona com­pletur per ternas horas trinitas perfecta numeratur: quae horarum spatia jampridem spi­ritaliter determinantes adoratores Dei, statutis & legitimis ad precem temporibusl ser­viebant; & manifestata postmodum res est sacramenta olim fuisse; quod ante sic justi pre­cabantur. Nam super discipulos hora tertia descendit Spiritus sanctus, qui gratiam m Dominicae repromissionis implevit.Act. 10. [...] Item Petrus hora sexta in tectum superius ascen­dens, signo pariter & voce Dei monentis instructus est, ut omnes ad gratiam salutis admitteret, cum de emundandis gentilibus ante dubitaret.Mat. 27. [...]5. Et Dominus hora sexta cru­cifixus, ad nonam peccata nostra sanguine suo abluit, & ut redimere & vivificare nos posset; tunc victoriam suam passione perfecit. Sed nobis, fratres dilectissimi, praeter horas antiquitus observatas, orandi nunc & spatia & sacramenta creverunt. Nam & mane orandum est, ut resurectio Domini matutina oratione celebretur.Ps. 5. 2 Quod olim Spiritus Sanctus designabat in Psalmis dicens: Rex meus & Deus meus, quoniam n ad te orabo Domine; mane exaudies vocem meam: maneo assistam tibi, & contemplabor te.Os. 6. 1. Et iterum per Prophetam loquitur Dominus: Diluculo vi­gilabunt ad me dicentes: Eamus & revertamur ad Dominum Deum nostrum. Rece­dente item sole ac die cessante, necessario rursus orandum est. Nam quia Chri­stus sol verus, & dies est verus, sole ac die seculi recedente, quando oramus & peti­mus ut super nos lux denuo veniat, Christi precamur adventum, lucis aeternae gratiam praebiturum. Christum autem diem dictum declarat in Psalmis Spiritus sanctus: La­pis, [Page 109] pis, inquit,Ps. 118. 22 quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli: à Domi­no a sactus est iste, & estb admirabilis in oculis nostris.1 Iste est dies quem fecit Dominus, ambulemus &c jucundemur in eo. Item quod sol appellatus sit,d Ma­lachias Propheta testatur dicens: Vobis autem qui timetis nomen Domini,Mal. 4. 2. orietur sol justitiae, & in alis ejus curatio est. Quod si in scripturis sanctis sol verus, & dies ve­rus est Christus: hora nulla à Christianis excipitur,e quo minus frequenter ac sem­per Deus debeat adorari; ut qui in Christo, hoc est in sole & in die vero sumus, in­sistamus per totum diemf precibus & oremus: & quandog mundi lege decurrens, vicibus alternish nox revoluta succedit, nullum de nocturnis tenebris esse orantibus damnum potest,i quia filiis lucis & in noctibus dies est. Quando enim sine lumine est, cui lumen in corde est?k Aut quando sol ei & dies non est, cuil sol & dies Christus est? Qui autem in Christo, hoc est, in lumine semper sumus, nec noctibus ab oratione cesse­mus. Sic Anna vidua sine intermissione rogans semper &m vigilans, perseverabat n in promerendo Deo,Luc. 2. 37. sicut in Evangelio scriptum est: Non recedebat, inquit, de templo, jejuniis & orationibus serviens nocte ac die.o Viderint vel gentiles, qui nec­dum illuminati sunt: vel Judaei, quip deserti lumine in tenebris remanserunt.q Nos, fratres dilectissimi, qui in Domini luce semper sumus, qui meminimus & tenemus, quid esse accepta gratia coeperimus; computemus noctem pro die. Ambulare nos cre­damus semper in lumine, non impediamur à tenebris quas evasimus:2 nulla sint horis nocturnis precum damna; nulla orationum pigra & ignava dispendia. Per Dei indul­gentiam recreati spiritaliter & renati, imitemur quod futuri sumus:r habituri in regno sine interventu noctiss solum diem; sic nocte, quasit in lumine vigilemus: oraturi semper & acturi gratias Deo; hic quoque orare, &u gratias agere non desinamus.

D. CAECILII CYPRIANI 1 DE MORTALITATE.

a ET si apud plurimos vestrum, fratres dilectissimi, mens solida est, & fides fir­ma,Inter cala­mitates id imprimis consider an­dum quod praedicta sunt. & anima devota, quae ad praesentis mortalitatis copiam non movetur, b sed tanquam petra fortis & stabilis turbidos impetus mundi, & violentos seculi fluctus frangit potius ipsa, nec frangitur, & tentationibus non vincitur, sed pro­batur: tamen quia animadverto in plebe quosdam vel imbecillitate animi, vel fidei par­vitate, vel dulcedine secularis vitae, vel sexus mollitie, vel, quod majus est, veritatis errore; minus stare fortiter, nec pectoris sui divinum atque invictum roburc exere­re; dissimulanda res non fuit nec tacenda, quo minus quantum nostrad mediocritas potest, vigore pleno & sermone de Dominica lectione concepto, delicatae mentis igna­via comprimatur, & qui homo Dei & Christi esse jam coepit, Deo & Christo dignus habeatur. Agnoscere enim se debet, fratres dilectissmi, qui Deo militat, qui positus in coelestibus castris divina jame spirat, ut ad procellas & turbines mundi trepidatio f nulla sit in nobis, nulla cunctatio; quandog haec ventura praedixerit Dominus, providae vocish hortatu instruens & docens, & praeparans atque corroborans Eccle­siae suae populum ad omnem tolerantiam futurorum, bella, & fames, & terrae motus, & pestilentias per loca singula exsurgerei praenunciavit & docuit. Et ne inopinatus nos & novus rerum infestantium metus quateret, magis ac magis in novissimis tempo­ribus adversa crebescere ante praemonuit. Fiunt ecce quae dicta sunt; & quando fiunt quae ante praedicta sunt, sequentur & quaecunque promissa sunt, Domino ipso polli­cente & dicente:Luc. 21. 31 [...] Cum autem videritis haec omnia fieri, scitotek quoniam in proxi­mo est regnum Dei.

Regnum Dei,Porro quod regnum Dei appropin­quara osten dunt. fratres dilectissimi,l esse coepit in proximo:m praemium vitae & gaudium salutis aeternae, & perpetua laetitia, & possessio paradisi nuper amissa, mundo transeunte jam veniunt; jam terrenis coelestia, & magna parvis, & caducis aeterna sue­cedunt. Quis hic anxietatis & sollicitudinis locus est? quis inter haec trepidus & moe­stus est, nisi cui spes & fides deest?2 Ejus est enim mortem timere, qui ad Christum nolit ire: ejus est ad Christum nolle ire, qui se non credat cum Christo incipere reg­nare.Rom. 1. 17 [...] Scriptum est enim justum fide vivere. Si justus es, & fide vivis, si vere in Deum credis; cur non cum Christo futurus; & de Domini pollicitatione securus, quod ad Christum voceris, amplecteris; & quod diabolo careas, gratularis? Symeon denique ille justus, que verè justus fuit, qui fide plena Dei praecepta servavit, cum ei divinitus respon sum fuisset, quod non ante moreretur quam Christum vidisset, & Christus infans in tem­plum [Page 111] cum matre venisset; agnovit in spiritu natum esse jam Christum de quo sibi fue­rat ante praedictum, quo viso scivit se cito esse moriturum. Laetus itaque de morte jam proxima, & de vicina accersitione securus, accepit in manus puerum, & benedi­cens Deum exclamavit & dixit:Luc. 2. 29. Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum ver­bum tuum in pace: quoniam viderunt oculi mei salutare tuum. Probans, scilicet, at­que contestans tunc esse servis Dei pacem, tunc liberam, tunc tranquillam quietem, quando dea istis mundi turbinibus extracti, sedis & securitatis aeternae portum peti­mus, quandob expuncta hac morte ad immortalitatem venimus.

Illa est enim nostra pax,A morte ex­pect anda fida tran­quillitas & perpetua securitas. illa fida tranquillitas, illa stabilis & firma & perpetua secu­ritas. Ceterum quid aliud in mundo, quam pugnac adversus diabolum quotidie geritur? quam adversus jacula ejus & tela conflictationibus assiduis dimicatur?d Cum avaritia nobis, cum impudicitia, cum ira, cum ambitione congressio est: cum carna­libus vitiis, cum illecebris secularibuse assidua & molesta luctatio est.f Obsessa mens hominis & undique diaboli infestationeg vallata vixh occurrit singulis, vix resistit. Si avaritia prostrata est, exsurgit libido: si libido compressa est, succedit am­bitio: si ambitio contemta est, ira exasperat, inflat superbia, vinolentia [...]invitat, in­vidia concordiam rumpit,i amicitiam zelus abscindit.1 Cogeris maledicere, quod divina lex prohibet:2 compelleris jurare, quod non licet.k Tot persecutiones ani­mus quotidie patitur, tot periculis pectus urgetur, & delicta hic interl diaboli gla­dios diu stare; cum magis concupiscendum sit & optandum ad Christum, subveniente m velocius morte,Jo. 16. 20 [...] properare, ipso instruenten nos & dicente: Amen amen dico vobis, quoniam vos plorabitis & plangetis,3 seculum autem gaudebit: vos tristes eri­tis, sed tristitia vestra in laetitiam veniet. Quis non tristitia carere optet? quis non ad laetitiam venire festinet? Quando autem in laetitiam veniat nostra tristitia, Dominus denuo ipse declarat dicens:Io. 16. 22. o Iterum videbo vos, & gaudebit cor vestrum, & gau­dium vestrum nemo auferet à vobis. Cum ergo Christum videre, gaudere sit,p nec possit esse gaudium nostrum nisiq cum viderimus Christum; quae caecitas animi, quaeve dementia est, amarer pressuras & poenas, & lacrymas mundi, & non festi­narc potius ad gaudium quod nunquam possit auferri?

Hoc autem fit,Ex infideli­tate fit quod mortem adeo [...]versemur. fratres dilectissimi, quia fides deest; quia nemo credit vera esse quae promittit Deus qui verax est, cujus sermo credentibus aeternus & firmus est. Si tibi vir gravis & laudabilis aliquid polliceretur,s haberes utique pollicenti fidem, nec te falli aut decipi ab eo crederes; quem stare in sermonibus atque in actibus suist scires: nunc Deus tecum loquitur; & tu mente incredula perfidusu fluctuas? Deus de hoc mundo recedenti tibi immortalitatem atque aeternitatem pollicetur,w & tu dubitas? Hoc est Deum omnino non nosse: hoc est,x Christum credentium Dominum & magistrum peccato incredulitatis offendere; hoc est, in Ecclesia constitutumy fidem in domo fidei non habere. Quantum prosit exire de seculo, Christus ipse salutis at­que utilitatis nostrae magister ostendit; qui cum discipuli ejus contristarentur, quod se jam diceret recessurum,Io. 14. 28. locutus est ad eos dicens: Si me dilexissetis,z gauderetis, quoniam vado ad Patrem:aa docens scilicet & ostendens, cum cari quos diligi­mus de seculo exeunt, gaudendum potius quam dolendum. Cujus rei memor beatusbb Apostolus Paulus in Epistola sua ponit & dicit:Phil. 1. 2 [...]. Mihi vivere Christus est, & mori lucrum. Lucrum maximum computans,cc jam seculi laqueis non teneri, jam nullis peccatis & vitiis carnis obnoxium fieri; exemtumdd pressuris angentibus, &ee venenatis diaboli faucibus liberatum, ad laetitiam salutis aeternae Christo vocante proficisci.

[Page 112] At enim quosdam movet, quod aequaliter cuma gentilibus, Nostros1 morbi istius valetudo corripiat;Inepta est querela Christiano­rum, quod cum gentili­bus plectan­tur. quasi ad hoc crediderit Christianus, ut immunisb à con­tactu malorum, mundo & seculo feliciter perfruatur, & non omnia hic adversa per­pessus ad futuram laetitiam reservetur. Movet quosdam quod sit nobis cum ceteris mortalitas ista communis. Quid enim nobis in hoc mundo non commune cum cete­ris, quamdiu adhuc secundum legem primae nativitatis manet caro ista communis? Quoadusque istic in mundo sumus; cum genere humano carnis aequalitate conjungi­mur,1 Cor. 15. 53. spiritu separamur. Itaque donec2 corruptivum istud induat incorruptionem, & mortale hoc accipiat immortalitatem, & spiritus nos perducat ad Deum patrem; quae­cunque sunt carnis incommoda, sunt nobis cum humano genere communia. Sic cum foetu sterili terra jejuna est, neminem fames separat: sic cum irruptione hostili civitas aliqua possessa est, omnes simul captivitas vastat. Et quando imbrem3 nubila serena suspendunt, omnibus siccitas una est. Et cum4 navem scopulosac saxa constrin­gunt, navigantibus naufragium sine exceptione commune est. Et oculorum dolor, & impetus febrium, &d omnium valetudo membrorum cum ceteris communis est no­bis, quamdiu portatur in seculo caro ista communis: Quinimo si qua conditione, qua lege crediderit Christianus, noscat & teneat; sciete plus sibi, quam ceteris in se­culo laborandum,Eccl. 2. 1. cui magis sit cum diaboli impugnatione luctandum. Docet & prae­monet scriptura divina dicens: Fili accedens ad servitutem Dei,5 sta in justitia & ti­more, & praepara animam tuam ad tentationem. [...]. Et iterum: In dolore sustine, & in humilitate tua patientiam habe; quoniam in igne probatur aurum &f argentum, Ho­mines vero receptibiles in camino humiliationis.

Sic Job post rerum damna,Job non ma­gis pietate quam cala­mita [...]ibus notabilis. post pignorum funera,6 vulneribus quoque & vermi­bus graviter afflictus, non victus est sed probatus; qui in ipsis conflictationibus & do­loribus suis patientiam religiosae mentis ostendens ait;Job. 1. 21. g Nudus exivi de uteroh ma­tris, nudus etiam ibo sub terram: Dominusi dedit, Dominus abstulit: sicutk Do­mino visum est, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Et cum eum uxor l quoque sua compelleret, ut vi doloris impatiens aliquid adversus Deum querula & m invidiosa voce loqueretur,2. 10. respondit & dixit: Tamquam una exn insipientibus mulieribus locuta es. Sio bona suscepimus de manu Domini,p mala cur non tole­rabimus?1. 22. In his omnibus quae contigerunt ei, nihil peccavit Job labiis suis in con­spectu Domini. Itaque illi Dominus Deus perhibet testimonium dicens:q Animad­vertisti puerum meum Job?r non enim est similis illi quisquam in terris,1. 8. homo sine querela, verus Dei cultor.

7 Et Tobias post opera magnifica,Pariter To­bias [...]rumnis [...]xercitatus. posts misericordiae suae multa & gloriosa prae­conia,Tob. 2. 14. caecitatem luminum passus, timens & benedicens in adversis Deum, per ipsam corporis sui cladem crevit ad laudem; quem & ipsum uxor sua depravare tentavit di­cens: Ubi suntt justitiae tuae? ecce quae pateris. At ille circa timorem Dei stabilis & firmus, & ad omnem tolerantiam passionis fide religionis armatus, tentationi uxoris invalidae in dolore non cessit, sed magis Deum patientia majore promeruit; quem post­modum Raphaël angelus collaudat & dicit: Opera Deiu revelare, & confiteri ho­norificum est. Nam quando orabas tu &w Sarra nurus tua,8 ego obtuli memoriam orationis vestrae in conspectu claritatis Dei. Et cum sepelires tu mortuos simpliciter: & quia non es cunctatus exsurgere & derelinquere prandium tuum, & abisti, & con­didisti mortuum, missus sum tentare te.9 Et iterum me misit Deus curare te, & Sarram nurum tuam: ego enim sum Raphaël unus ex septem angelis sanctis; qui assistimus & conversamur ante claritatem Dei.

Hanc tolerantiam justi semper habuerunt,Tolerantiam justi semper habuerunt; ipse Abra­ham pater fidelium ten­tatus. hanc Apostoli disciplinam de Domini lege tenuerunt; non mussitare in adversis, sed quaecunque in seculo accidunt fortiter & x patienter accipere; cum Judaeorum populus hinc semper ossenderit, quod adversus [Page 113] Deum frequentius murmuraret. Sicut testatur in Numeris Dominus Deus,Num. 17. 10. dicens: Desinat murmuratio [...]orum à me, & non morientur.a Murmurandum non est in adversis, fratres dilectissimi, sed patienter & fortiterb quidquid acciderit sustinen­dum,Ps. 51. 17. cum scriptum sit. Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum & humiliatum Deus non despicit.Deut. 8. 2. 13. 3. In Deuteronomio quoque moneat per Moysen Spiritus sanctus & dicat: Dominus Deus tuus vexabit te, & famem injiciet tibi, & cogno­scetur in corde tuo si bene custodieris praecepta ejus, sive non. Et iterum: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis Dominum Deum vestrum ex toto corde vestro,Gen. 22. 1 & ex tota anima vestra. Sic Abraham Deoc placuit, quia ut placeret Deo, nec amittere filium timuit, nec gerere parricidium recusavit. Qui filium non potes lege & sorte mortalitatis amittere; quid faceres si filium jubereris occidere?

Ad omnia te paratum facere timor Dei & fides debet.Calamitates omnis gene­ris, illu [...]rand [...] vir tu [...] inser­vinu [...]. Sit licet rei familiaris amissio, sit de infestantibus morbis assidua membrorum & cruenta vexatio, sit de uxore, de li­beris, de excedentibus caris funebris & tristis avulsio, non sint tibi scandala ista,d sed praelia: nec debilitent aut frangant Christiani fidem, sed potius ostendante in collucta­tione virtutem; cum contemnenda sit omnis injuria malorum praesentium: fiducia fu­turorum bonorum. Nisi praecesserit pugna, non potest esse victoria: cum fuerit in pugnae congressione victoriae, tunc datur vincentibus & corona. Gubernator in tem­pestate dignoscitur, in acie miles probatur.1 Delicata jactatio est, cum periculum non est;f conflictatio in adversis probatio est veritatis. Arbor quae alta radice fun­data est, ventis incumbentibus non movetur: & navis quae fortig compage solida est, pulsatur fluctibus, nec foratur: & quando area fruges terit, ventosh grana fortia & robusta contemnunt, inanes paleae flatu portante rapiuntur. Sic & Apostolus Paulus post naufragia, post flagella, post carnis & corporis multa & gravia tormenta, non ve­xari, sedi emendari se dicit adversis, ut dum gravius affligitur,k verius probare­tur:2 Cor. 12. 7. Datus est mihi, inquit, stimulus carnis meae, angelus satanae qui me colaphizet, ut non extollar: propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet à me, & dixit mi­hi: Sufficit tibi gratia mea, nam2 virtus in infirmitate perficitur: quando ergo infir­mitas & imbecillitas, & vastitas aliqua grassatur, tunc virtus nostra perficitur: tunc fi­des,Eccl. 27. 5. si tentata perstiterit, coronatur, sicut scriptum est: Vasa figuli probat fornax, & homines justos tentatio tribulationis. Hoc denique inter nos & ceteros interest qui Deum nesciunt, quod illi in adversis queruntur & murmurant: nos adversa non avo­cant à virtutis & fidei veritate, sedl corroborant in dolore. Hoc quod nunc corpo­ris vires solutus in fluxum venter eviscerat: quod in faucium vulnera conceptus medul­litus ignis exaestuat, quod assiduo vomitu intestina quatiuntur; quod oculi vim san­guinis inardescunt, quod quorundam vel pedes vel aliquae membrorum partes contagio morbidae putredinis amputantur; quod per jacturas & damna corporum prorumpente languore vel debilitatur incessus, vel auditus obstruitur, vel caecatur aspectus, ad do­cumentum n proficit fidei. Contra toto impetus vastationis & mortis, inconcussis animi virtutibus congredi, quanta pectoris magnitudo est, & quanta sublimitas, inter ruinas generis humanip stare erectum; nec cum eis quibus spes in Deum nulla est, jacere prostratum?q Gratulari magis oportet, & temporis munus amplecti, quod dum nostram fidemr firmiter promimus, &s labore tolerato ad Christum perangu­stam Christi viam pergimus,t praemium vitae ejus & fidei ipso judicante capiamus.

Mori plane timeat,Mors fort as­sis ethnicis timenda, minime Christianis. sed qui ex aqua & spiritu non renatus, gehennae ignibus man­cipatur: mori timeat, qui non Christi cruce & passione censetur: mori timeat, qui ad secundam mortem de hac morte transibit: mori timeat, quem de seculo recedentem perennibus poenis aeterna flamma torquebit: mori timeat, cui hoc mora longiore con­fertur, ut cruciatus ejus & gemitus interim differantur. Multi ex nostris in hac mor­talitate moriuntur, hoc est, multi ex nostris de seculo liberantur. Mortalitas ista ut Judaeis & gentilibus & Christi hostibus pestis est, itau Dei servis salutaris excessus est.w Hoc quod sine ullo discrimine generis humani cum injustis moriuntur & justi; non est quod putetis bonis & malis interitum esse communem:3 ad refrigerium justi [Page 114] vocantur, ad supplicium rapiuntur injusti: datura velocius tutela fidentibus, perfi­dis poena. Improvidi & ingrati sumus, fratres dilectissimi, ad divina beneficia, nec quid nobis conferatur agnoscimus. Excedunt ecce in pace tutae cum gloria sua virgi­nes, venientis Antichristi minas & corruptelas & lupanaria non timentes: pucri pericu­lum lubricae aetatis evadunt, ad continentiae atque innocentiae praemium feliciter perve­niunt: tormenta jam non timet delicata matrona, metum persecutionis & manus cru­ciatusque carnificis, moriendi celeritate lucrata. Pavore mortalitatis & temporisb ac­cenduntur tepidi, constringuntur remissi, excitantur ignavi: desertores compelluntur, ut redeant: gentiles coguntur, ut credant:1 vetus fidelium populus ad quietem voca­tur: ad aciem recens & copiosus exercitus robore fortiore colligitur, pugnaturus sine metu mortis cum praelium venerit, qui ad militiam tempore mortalitatis accedit.

Quid deinde illud,Mu [...]cis de causis utilis est pestis. fratres dilectissimi, quale est, quam pertinens, quam necessa­rium, quod pestis ista & lues, quae horribilis & feralis videtur, explorat justitiam sin­gulorum; & mentes humani generis examinat? an infirmis ferviant sani, an propinqui cognatos pie diligant, an misereantur servorum languentium Domini, an deprecantes aegros non deserant Medici, an feroces violentiam suam comprimant, an rapaces avari­tiae furentis insatiabilem semper ardorem vel metu mortis extinguant, an cervicem fle­ctant superbi, anc audaciam leniant improbi, an pereuntibus caris, vel sic aliquidd divites largiantur & donent, sine haerede morituri. Ut nihil aliud mortalitas ista con­tulerit, hoc Christianis & Dei servis plurimum praestitit, quod martyrium coepimus li­benter appetere, dum mortem discimus non timere. Exercitia sunt nobis ista, non fu­nera; dant animo fortitudinis gloriam,e contemtu mortis praeparant ad coronam.

Sed fortasse aliquis opponat & dicat:Nec hoc no­mine pestis aversanda, quod à Mar­tyrio exclu­da [...]. Hoc me ergo in praesenti mortalitate contri­stat, quod qui paratus ad confessionem fueram, & ad tolerantiam passionis toto me cor­de & plena virtute devoveram, martyrio meo privor, dum morte praevenior; Primo in loco non est in tua potestate, sed in Dei dignatione martyrium: nec potes te dicere perdidisse, quod nescis an merearis accipere: tunc deinde Deusf scrutator renis & cordis, & occultorum contemplator & cognitor, videt te, & laudat, & comprobat; & qui perspicit apud te paratam fuisse virtutem, reddet pro virtute mercedem. Num­quid Cain cum Deo munus offerret, jam peremerat fratrem? & tamen parricidium mente conceptum Deus providus ante damnavit. Ut illic cogitatio mala, & pernicio­sa conceptio Deog providente prospecta est: ita & in Dei servis, apud quos confessio cogitatur, & martyrium mente concipitur animus ad bonum deditus Deo judice co­ronatur. h Aliud est enim martyrio animum deesse, aliud animo defuisse martyrium. Qualem te invenit Dominus cumi vocat,Apo. 2. 23 [...] talem pariter & judicat; quando ipse te­stetur & dicat: Et scient omnes Ecclesiae quia ego sum scrutator renis & cordis. Nec enim Deusk sanguinem nostrum sed fidem quaerit. Nam nec Abraham, nec Isaac, nec Jacob occisi sunt, & tamen fidei ac justitiae meritis honorati inter Patriarchas primi esse meruerunt;Matt. 8. 11. ad quorum convivium congregatur quisquis fidelis & justus & lauda­bilis invenitur.

Meminisse debemus voluntatem nos,Id unum no­bis incumbit, ut ad Dei voluntatem nos compo­namus. non nostram, sed Dei facere debere; secun­dum quod nos Dominus quotidie jussit orare. Quam praeposterum est quamque per­versum, ut cum Dei voluntatem fieri postulemus, quando evocat nos & accersit de hoc mundo Deus, non statim voluntatis ejus imperio pareamus. Obnitimur & relu­ctamur, & pervicacium more servorum ad conspectum Domini cum tristitia & moero­re perducimur, exeuntes istinc necessitatis vinculo, non obsequio voluntatis: & volu­mus ab eo praemiis coelestibus honorari, ad quem venimus inviti? Quid ergo oramus & petimus ut adveniat regnum coelorum, si captivitas terrena delectat? Quid precibus fre­quenter iteratis rogamus & posuimus, utl acceleret dies regni, si majora desideria, & vota potiora sunt servire istic diabolo, quam regnare cum Christo?

Denique ut manifestius divinae providentiae indicia clarescerent, quod Dominus prae­scius futurorum suis consulat ad veram salutem:Notabilis historia mor­ [...]is cujusdam Episcopi. cum quidam de collegis & consacer­dotibus m nostris jam infirmitate defessus, & de appropinquante morte solicitus com­meatum sibi precarctur, astitit deprecanti, & jam pene morienti juvenis honore & ma­jestate venerabilis,n statu excelsus, & clarus aspectu, & quem assistentem sibi vix posset humanus aspectus oculis carnalibus intueri, nisi quod talem videre jam poterat deo seculo recessurus.p Atque ille non sine quadam animi & vocis indignatione in­fremuit & dixit: Pati timetis, exire non vultis, quid faciam vobis? In crepantis vox & monentis est: qui2 de persecutione solicitis, de accersitione securis, non consentit ad praesens desiderium; sed consulit in futurum. Audivit frater noster & collega moriturus, quod ceteris diceret. Nam qui moriturus audivit,q ad hoc audivit ut diceret: audivit [Page 115] non sibi ille, sed nobis. Nam quid disceret jam recessurus? didicita imo nobis re­manentibus, ut dumb sacerdotem Dei qui1 commeatum petebat, increpitum esse comperimus, quid cunctis expediatc agnosceremus.

Nobis quoque ipsis minimis & extremis quoties revelatum est, quam frequenter atque manifeste de Dei dignatione praeceptum est:Cypriano di­vinitus re­velatum, ut contra mor­tii metum fratres ar­maret. ut contestarer assidue & publice prae­dicarem, fratres nostros non esse lugendos accersitione Dominica de seculo liberatos, cum sciamus non eosd amitti, sed praemitti, recedentes praecedere, ut proficiscen­tes, ut navigantes solent; desiderari eos debere, non plangi: nec accipiendas esse hic atras vestes, quando illi ibi2 indumenta alba jam sumserint: occasionem dandam non esse gentilibus, ut nos merito ac jure reprehendant, quod quos vivere apud Deum di­cimus, ut extinctos & perditos lugcamus; & fidem quam sermone & voce depromi­mus, cordis & pectoris testimonio non probemus?

SpeiSpei & fidei praevaricatio est mortem re [...]uger [...]. nostrae ac fidei praevaricatores sumus;e simulata, ficta, fucata videntur esse quae dicimus. Nihil prodest verbis praeferre virtutem, factis destruere veritatem. f Improbat denique Apostoles Paulus, & objurgat, & culpat, si qui contristentur in excessu suorum.g Nolumus, inquit,1 Thes. 4. 13. ignorare vos fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut & ceteri, qui spem non habent. Si enim credimus quia Jesus mor­tuus est, & resurrexit: Sic & Deus eos qui dormierunt in Jesu, adducet cum illo. Eos contristari dicit in excessu suorum, qui spem non habent. Qui autem spe vivimus; & in Deum credimus, & Christum passum esse pro nobis, & resurrexisse confidimus, in Christo manentes, & per ipsum atque in ipso resurgentes; quid aut ipsi recedere istinc de seculo nolumus, aut nostros recedentes quasi perditos plangimus ac dolemus? ipso Christoh Domino & Deo nostro monente ac dicente: Ego sum resurrectio & vita;Jo. 11. 25. qui credit in me, licet moriatur vivet: & omnis qui vivit, & credit in me, non morie­tur in aeternum. Sii in Christum credimus, fidem verbis & promissis ejus habea­mus; & non morituri in aeternum, ad Christum, cum quo & victuri & regnaturi sem­per sumus, laeta securitate veniamus. Quod interim morimur, ad immortalitatem k morte transgredimur: nec potest vita aeterna succedere, nisi hincl contigerit exi­re: non est exitus iste, sed transitus; & temporali itinere decurso, ad aeterna transgres­siis. Quis non ad meliora festinet? Quis non mutari & reformari ad Christi speciem, & ad coelestis gratiae dignitatem venire citius exoptet? Paulo Apostolom praedicante: Nostra autemn conversatio, inquit, in coelis est, unde & Dominum expectamus Jesum Christum,Phil. 3. 20. quio transformabit corpus humilitatis nostrae,p configuratum corpori clari­tatis suae. Tales nos futuros & Christus Dominus pollicetur, quando ut cum illo simus, & cum illo in aeternis sedibus vivamus, atque in regnisq coelestibus gaudeamus,r Pa­trem pro nobis precatur dicens: Pater quos mihi dedisti,Jo. 17. 24. volo ut ubi ego fuero, & ipsi sint mecum; & videant claritatem quam mihi dedisti prius quam mundus fieret.

Venturus ad Christi sedem,Justissima gaud [...] cau­sa, quod mortis inter ventu Chri­sto jungatur fidelis. ad regnorum coelestem claritatem, lugere nons debet & plangere; sed potius3 t secundum pollicitationem Domini, secundum fidem veritatis in profectione hac sua & translatione gaudere. Sic denique invenimus & Enoch tran­statum esse,Gen. 5. 24. qui Deo placuit: sicut in Genesi testatur & loquitur scriptura divina:u Et placuit Enoch Deo,Heb. 11. 5. & non est inventus postmodum, quia Deus illum transtulit. Hoc fuit placuisse in conspectu Dei, de hoc contagio seculi meruisse transferri. Sed & per Solomonem docet Spiritus sanctus, eos qui Deo placeant, maturius; istinc eximi, & ci­tius liberari; ne dum in isto mundo diutius immorantur, mundi contactibus polluan­tur.Sap. 4. 11. Raptus est, inquit, ne malitia mutaret intellectum illius: placita enim erat Deo anima ejus:Ps. 84. 1. propter hoc properavit educere eumw de medio iniquitatis. Sic & in Psalmis ad Dominum properat spiritali fide Deo suo animax devota, dicens: Quam dilectissimae habitationes tuae Deus virtutum, desiderat & properat anima mea ady atria Dei. Ejus est in mundo diu velle ramanere, quem mundus oblectat, quem seculum blandiens atquez decipiens, illecebris terrenae voluptatis invitat.

Porro cum mundus oderit Christianum;Quod etiam a mundi ho­stili incursu liberetur. quid amas eum qui te odit, & non magis sequeris Christum qui te & redemit & diligit? Joannes in epistola sua clamat & loqui­tur: & ne carnalia desideria sectantes mundum diligamus,1 Jo. 2. 15. hortatur: Nolite, inquit, diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, non est [Page 116] caritas Patris in illo: quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est & con­cupiscentia oculorum, & ambitio seculi, quae non est à Patre, sed ex concupiscentia mundi; & mundus transibit & concupiscentia ejus: qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum,1 quo modo & Deus manet in aeternum. Potius, fratres dilectis­simi, mente integra, fide firma, virtute robusta,a parati ad omnem voluntatem Dei simus: pavore mortis excluso, immortalitatem quaeb sequitur, cogitemus. Hoc nos ostendamus esse quod credimus, ut neque carorum lugeamus excessum: & cum accer­sitionis propriae dies venerit, incunctanter & libenter ad Dominum ipso vocante venia­mus.

Quod cum semper faciendum fuerit Dei servis,Praesertim cum jam in fine seculi mala gra­vissima im­pendeant. nunc fieri multo magis debet, cor­ruente jam mundo, & malorum infestantium turbinibus obsesso; ut qui cernimus coe­pisse jam gravia, & scimus imminere graviora, lucrum maximum computemus, si istinc velocius recedamus. Si in habitaculo tuo parietes vetustate nutarent, tecta desuper tre­merent, domus jam fatigata, jam lassa, aedificiis senectute labentibus ruinam proximam minaretur, nonne omni celeritatec migrares? Si navigante te turbida & procellosa tempestas fluctibus violentius excitatis, praenunciaret futura naufragia; nonne portum velociter peteres?2 Mundus ecce nutat & labitur; & ruinam sui nond jam senectu­te rerum, sed fine testatur: & tu non Deo gratias agis, non tibi gratularis; quod exi­tu maturiore subtractus, ruinis, & naufragiis, & plagise imminentibus exuaris?

Considerandum est,Baptismale votum ani­mis nostris perpetuo de bet obversa­ri; una cum statu ad quem anhe­lamus. fratres dilectissimi, & identidem cogitandum, renunciasse nos mundo, & tanquam hospites & peregrinosf isthic interim degere.3 Amplectamur diem, qui assignat singulos domicilio suo; qui nos istinc ereptos, & laqueis seculari­bus exsolutos paradiso restituit,g & regno coelesti. Quis non peregre constitutus properaret in patriam regredi? Quis non ad suos navigare festinans, ventum prosperum h cupidius optaret, ut velociter caros liceret amplecti?i Patriam nostram paradisum computemus, parentes Patriarchas habere jam coepimus; quid non properamus & cur­rimus; ut patriamk nostram videre, ut parentes salutare possimus? Magnus illic4 nos carorum numerus expectat, parentum, fratrum, filiorum frequens nos & copiosa tur­ba desiderat, jam de sual immortalitate secura,m & adhuc de nostra salute solicita. Ad horum conspectum & complexum venire, quanta & illis & nobis in commune lae­titia est? Qualis illic coelestium regnorum voluptas sine timore moriendi, & cum aeter­nitate vivendi? quam summa & perpetua felicitas? Illic Apostolorum gloriosus chorus: illic Prophetarum exultantium numerus: illic martyrum innumerabilis populus ob cer­taminis & passionis victoriam coronatus: triumphantes illic virgines, quae concupiscen­tiam carnis & corporis, continentiae robore subegerunt: remunerati misericordes, qui alimentis & largitionibus pauperum justitiae opera fecerunt: qui Dominica praecepta servantes, ad coelestes thesauros terrena patrimonia transtulerunt. Ad hos, fratres di­lectissimi, avida cupiditate properemus; ut cumn his cito esse, ut cito ad Christum venire contingat, optemus. Hanc cogitationem nostram Deus videat, hoc propositum mentis & fidei Dominus Christus aspiciat; daturus eiso gloriae suae ampliora praemia, quorum circa se fuerint desideria majora.

D. CAECILII CYPRIANI AD FORTUNATUM1 DEa EXHORTATIONE MARTYRII. PRAEFATIO.

DEsiderasti, Fortunate carissime, ut quoniam persecutionum & pressurarum pondus incumbit, &b in fine atque in consummatione mundi, Antichristi tempus infestum appropinquare nunc coepit,c ad praeparandas & corroboran­das fratrum mentes de divinis scripturis hortamenta componerem, quibus milites Chri­sti ad coeleste & spiritale certamen animarem. Obtemperandum fuit desiderio tuo tam necessario, ut quantum sufficit2 mediocritas nostra auxilio divinae inspirationis in­structa, quasi arma ac munimenta quaedam pugnaturis fratribus, de praeceptis Domi­nicis promerentur. Parum est enim quod Dei plebem classico nostrae vocis erigimus; nisi credentium fidem, & dicatam Deo devotamque virtutem, divina lectione firme­mus. Quid autem potius aut majus curae nostrae ac solicitudini congruit;d quam ut commissum nobis divinitus populum, & exercitum in castris coelestibus constitutum, adversus diaboli tela & jacula, exhortationibus assiduis praeparemus? Neque enim ido­neus potest esse miles ad bellum, qui non exercitatus prius in campo fuerit.e Aut qui agonisticam coronam quaerit adipisci, in stadio coronabitur, nisi usum, & peri­tiam virium ante meditetur. Adversarius vetus est, & hostis antiquus, cum quof prae­lium gerimus.3 Sex millia annorum jam pene complentur, ex quo hominem dia­bolus impugnat. Omnia genera tentandi, & artes atque4 insidias dejiciendi ufu ipso verustatis edidicit. Si imparatum invenerit militem Christi, si rudem,g si non so­licitum ac toto corde vigilantem, circumvenit nescium fallit incautum,h decipit imperitum. Si vero quis Dominica praecepta custodiens & fortiteri Christi vesti­giis adhaerens, contra eum steterit, vincatur necesse est: quia Christus quem confite­mur, invictus est. Ac ne in longum sermonem meum extenderem, frater carissime, [Page 118] & audientem vel legentem stili latioris copia fatigarem, compendium feci; ut1 pro­positis titulis,a quos quis & nosse debeat & tenere, capitula dominica subnecterem, & id quod proposueram divinae lectionis auctoritate solidarem; ut non tam tractatum meum videar tibi misisse, quam materiam tractantibus praebuisse. Quae res in usum singulis proficit utilitate majore. Nam si confectam & paratam jamb vestem darem, vestis esset mea, qua alius uteretur; & forsitan non proc habitudine staturae & cor­poris res alteri facta, minus congruens haberetur. Nunc vero de agno, per quem re­dcmti ac vivificati sumus,2 lanam ipsam & purpuram misi, quam cum acceperis, tunicam tibi pro voluntate conficies,d & plus ut in domestica tua atque in propria veste laetaberis: & ceteris quoque ut conficere & ipsi pro arbitrio suo possint, quod misimus exhibebis; ut vetere illa nuditate contecta, perferant omnes indumenta Christi, coelestis gratiae sanctificatione vestiti. Nec non & illud consilium, frater carissime, utile & salubre prospexi; in exhortatione tam necessaria quae martyres faciat, ampu­tandas esse verborum nostrorum moras & tarditates, atque ambages sermonis humani subtrahendas; ponenda sola illa quae Deus loquitur, quibus servos suos ad martyrium Christus hortatur. Praecepta ipsa divina velut arma pugnantibus suggerenda sunt. Illa sint militaris tubae hortamenta, illa pugnantibus classica. Inde aures erigantur, inde instruantur mentes, inde & animi & corporis vires ad omnem passionis tolerantiam roborentur. Nos tantum qui3 Domino permittente primum baptisma credentibus de­dimus, ad aliud quoque singulose praeparemus, insinuantes & docentes hoc esse baptisma in gratia majus, in potestate sublimius, in honore pretiosius: baptisma in quo4 Angeli baptizant,f baptisma in quo Deus & Christus ejus exultant, baptisma post quod nemo jam peccat, baptisma quod5 fidei nostrae incrementa consummat, baptisma quod nos de mundo recedentes6 statim Deo copulat. In aquae baptismo ac­cipitur 7 peccatorum remissa; in sanguinis corona virtutum. Amplectenda res est & optanda, & omnibus postulationum nostrarum precibus expetenda, ut quig servi Dei sumus,8 simus & amici.

CAPITULA LIBRI SEQUENTIS.

  • I. In exhortandis itaque aca praeparandis fratribus nostris, virtutis ac fidei firmita­te ad praeconium Dominicae confessionis, atque ad praeliumb persecutionis & passionis armandis, primo in loco dicendum est, idola Deos non esse, quae homo sibi faciat. Ne­que enim quae fiunt, factore suo & fabricatore majora sunt; aut protegere & servare quemquam possunt, quae ipsa de templis suis pereunt, nisi ab homine serventur. Sed nec clementa colenda esse vice Deorum, quae homini secundum dispositionem & prae­ceptum Deic serviunt.
  • II. Destructis idolis & elementorum rationed monstrata, ostendendum Dominum solum colendum esse.
  • III. Tunc addendum quae comminatio Dei sit adversus eos, qui idolise sacrifi­cant.
  • IV. Praeterea docendum non facile ignoscere Deum idololatris.
  • V. Et quod sic idololatriae indignetur Deus, ut praeceperit etiam eos interfici, qui sacrificare & servire idolis suaserint.
  • VI. Subjungendum post haec, quod redemti ac vivificati Christi sanguine, nihil Christo praeponere debeamus: quia nec ille quidquam nobis praeposuerit:f & ille propter nos mala bonis praetulerit; paupertatem diviriis, servitutem dominationi, mor­tem immortalitati. Nos contra in passionibus nostris paupertati seculari paradisi divi­tias & deliciasg praeferamus; dominatum & regnum aeternum temporariae servituti, immortalitatem morti, Deum & Christum diabolo & antichristo.
  • VII. Insinuandum quoque, ne erepti de faucibus diaboli, & de laqueis seculih li­berati, si in angustiis & pressuris esse coeperint, regredi denuo ad seculum velint, &1 perdant quod evaserint.
  • VIII. Insistendum potius esse & perseverandum ini fide & virtute, & coelestis ac spiritalis gratiae consummatione, ut ad palmam & coronam possit perveniri.
  • IX. Ad hoc enim pressuras & persecutiones fieri ut probemur.
  • X. Nec timendas esse injurias, & poenas persecutionum; quia major est Dominus ad protegendum, quam diabolus ad impugnandum.
  • XI. Ac ne expavescat quis & conturbetur ad pressuras & persecutiones, quas pati­mur in isto mundo,k probandum ante praedictum esse, quod nos mundus odio habi­turus esset, & quod persecutiones adversum nos excitaret, utl ex hoc ipso quod haec fiant, manifesta sit fides divinae pollicitationis, in mercedibus & praemiis postmodum secuturis. Nec novum quid accidat Christianis, quando ab initio mundi boni labora­verint, & oppressi atque occisi sint justi ab injustis.
  • XII. In novissima parte ponendum est, quae spes & quae merces maneat justos & martyres post conflictationes hujus temporis & passiones. Et quod plus accepturi simus in passionis remuneratione, quam quod hic sustinemus in ipsa passione.

D. CAECILII CYPRIANI DE EXHORTATIONE MARTYRII. CAPUT PRIMUM.

  • Ostenditur in Psalmo 113. Idola gentium argentum & aurum,
    Ps. 113. 4.
    a opera manuum hominum. Os habent & non loquuntur, oculos habent & non vident. Au­res habent & nonb audiunt, neque enim est spiritus in ore ipsorum.
    134. 15.
    Similes c illis fiant quid faciunt ea.
    Quod idola Di [...] non sint. n [...]c elementa vice Deorum colenda si [...]t.
    Item in Sapientia Solomonis:
    Sap. 15. 15.
    Omnia idola nationum aestimaverunt Deos, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad e percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti in manibus ad tractandum, sed & pedes eorum eorum pigri ad ambulandum. Homo enim fecit il­los, & qui spiritum mutuatus est,f fiuxit illos. Nemo autem sibi similem homo po­terit Deum fingere; cum sit enim mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior est autem ipse1 iis quos colit, quoniam ipse quidem vixit, illi autem nunquam. Item in Exodo: Non facies2 tibi idolum, nec cujusquam similitudinem. Item apud Solo­monem de elementis:
    Exod. 20. 4.
    Neque opera attendentes, agnoverunt quis esset artifex,
    Sap. 13. 1.
    sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem, aut lunam rectores orbis terrarum Deos putaverunt. Quorum si propter speciem hoc aestimaverunt, sciant quanto iis Dominus sit speciosior: aut si virtutes & opera eorum mirati sunt, intelligant ab ipsis, quoniam quig haec con­stituit fortia, fortior est illis.
  • II.h Scriptum est in Deuteronomio: Dominum Deum tuum adorabis, & illi soli servies.
    Deut. 6. 131
    Item in Exodo: Non erunt tibi Dii alii absque me.
    Quod Deus solus colen­dus sit.
    i Item in Deuterono­mio:
    Exod. 20. 3.
    Videte quiak ego sum, & non est Deus praeter me.l Ego interimam & vi­vere faciam,
    Deut. 32. 39.
    percutiam & ego sanabo, & non estm qui eripiat de manibus meis. Item in Apocalypsi: Et vidi alium angelum volantem in medio coelo, habentem Evan­gelium aeternum,
    Apoc. 14. 6.
    ut annunciaret super terram &n super omnes nationes, & tribus, & linguas, & populos, dicentem voce magna:o Metuite potius Deum, & date illi claritatem, quoniam venit hora judicii ejus; & adorate eum qui fecit coelum & terram & mare,3 & omnia quae in eis sunt. Sic & Dominus in Evangelio commemoratio­nem facit primi & secundi praecepti dicens: Audi Israël, Dominus Deus tuus,
    Marc. 12. 29.
    Deus unus est: Et diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo, & de tota anima tua, & de tota virtute tua; hoc primum, & secundum simile huic.
    Matt. 21. 39.
    Diliges proximum p tuum tanquam te. In his duobus praeceptis tota lex pender & Prophetae. Et ite­rum: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum & verum Deum,
    Jo. 17. 3.
    & quem misisti Jesum Christum. Exo. 22. 20.
  • III.q In Exodo: Sacrificans Diis eradicabitur, nisi Domino soli.
    Quae commi­natio Dei sit adversus eos qui idolis sacrificant.
    Item in Deu­teronomio:
    Deut. 32. 17.
    Sacrificaverunt daemoniis, & non Deo. Item apud Esaiam: Adoraverunt Deos,
    Is. 2. 8. 57. 6.
    quos fecerunt digiti eorum, & curvatus est homo, & humiliatus est vir, & nonr laxabo illis. Et iterum: Illis fudistis libamina, & illis imposuistis sacrificia.
    Jerem. 7. 6.
    Super haec ergo non indignabor, dicit Dominus? Item apud Hieremiam: Nolite am­bulare post Deos alienos ut serviatis eis, & ne adoraveritis eos, & ne incitetis me in operibus manuum vestrarum ads disperdendos vos. Item in Apocalypsi: Si quis t adorat bestiam & imaginem ejus, &u accipit notam in fronte sua, & in manu,
    Apoc. 14. 9.
    [Page 121] bibet & ipse de vino irae Dei mixto in poculo irae ejus, & punietur igne & sulphure sub oculis sanctorum Angelorum, & sub oculis agni; & sumus de tormentis eorum in secula seculorum ascendet. Nec habebunt requiem die ac nocte quicunque adorant bestiam & imaginem ejus.
  • IV. Moyses in Exodo pro populo1 rogat nec impetrat: Precor, ait,
    Exo. 32. 31.
    Domine de­liquit populus hic delictum grande:
    No [...] facile ig [...]scere Deum idolo­latris.
    fecerunt sibi deosa aureos: & nunc si dimittis illis delictum, dimitte: sin autem, dele me de libro quem scripsisti. Et dixit Domi­nus ad Moysen: Si quis deliquit ante me, deleam eum de libro meo. Item cum Hie­remias pro populo deprecaretur, Dominus ad cum loquitur dicens: Et tu noli orare pro populo hoc,
    Jerem. 7. 16.
    & noli postulare pro ipsis in prece & oratione; quia non exaudiam2 in tempore quo invocabunt me, in tempore affictionis suae. Ezechiel
    Ezech. 14. 12.
    quoque hanc ean­dem denunciat indignationem Dei cis, quib in Deum delinquunt: Et fuit, inquit, verbum Domini ad me dicens: Fili hominis terra quaecunque peccaverit mihi, ut de­linquat delictum, extendam manurn meam super eam, & obteram stabilimentumc pa­nis, & immittam in eam famem, & auferam de ea hominem & pecora. Et si fuerint tres viri hi in medio ejus, Noë, Daniel, & Job, non liberabunt filios neque filias, ipsi soli salvi erunt. Item in Regnorum primo. Si delinquendo peccet vir adversus virum,
    1 Reg. 2. 25.
    orabunt pro eo Dominum: Si autem in Deum peccet homo, quis orabit pro eo?
  • V. In Deuteronomio:3 Quod
    Quod sic ido­l [...]latriae in­dignetur Deus, ut pr [...]ceperit etiam eos interfici, qui sacrificare & servire idolis suase­ri [...]s.
    si rogaverit te frater tuus,
    Deut. 13. 6.
    aut filius tuus, aut filia tua, aut uxor tua quae est in sinu tuo, aut amicus tuus, qui4 aequalis est animae tuae, latenter dicens: Eamus & serviamus Diisd aliis, Diis gentium, non consenties ei, & non exaudies eum, & non parcet oculus tuus super eum, & non eclabis eum, annun­cians annunciabis de illo. Manus tua erit super eum, in primis interficere eum, & manus omnis populi postremo; & lapidabunt eum & morietur; quoniam quaesivit aver­tere te à Domino Deo tuo. Et iterum loquitur Dominus & dicit, nec civitati par­cendum, etiam si universa consenserit ad idololatriam: Aut si audieris in una ex civi­tatibus,
    Deut. 13. 12.
    quas Dominus Deus tuus dabit tibi inhabitare te illic, dicentes: Eamus & serviamus Diis aliis, quos non nosti; quaeres solicite, & si inveneris certum esse quod dicitur: Interficiens necabis omnes qui sunt in civitate caede gladii, & incendes civita­tem igni, & erit sine habitaculo in aeternum. Non reaedificabitur etiam nunc, ut aver­tatur Dominus ab indignatione irae suae. Et dabit tibi misericordiam & miserebitur tui, & multiplicabit te, si exaudieris vocem Domini Dei tui, & observaveris praecepta cjus. Cujus praecepti & vigoris memor Mattathias interfecit eum qui ad aram sacri­ficaturus
    1 Maccab. 2. [...]4.
    e accesserat.5 Quod si ante adventum Christi circa Deum colendum & f idola spernenda, haec praecepta servata sunt: quanto magis post adventum Christi servanda sunt; quando ille veniens non verbis tantum nos hortatus sit, sed & factis, post omnes injurias & contumelias passus quoque & crucifixus; ut nos pati & mori exemplo suo doceret; ut nulla sit homini excusatio pro se non patienti, cum passus sit ille pro nobis; & cum ille passus sit pro alienis peccatis, multo magis pro peccatis suis pati unumquemque debere? Et ideo in Evangelio comminatur & dicit:
    Matt. 10. 33.
    Quicunque confessus fuerit me coram hominibus, & egog confitebor eum coram patre meo qui in coelis est: Qui autem negaverit me coram hominibus, & ego negabo eum coram patre meo qui in coelis est: Item Apostolus Paulus: Si enim commorimur, inquit,
    2 Tim. 2. 11.
    & convivemus: si toleramus, & conregnabimus: si negabimus, & ipse negabit nos. Item Joannes: Qui negat filium, neque patrem habet: qui confitetur filium,
    1 Jo. 2. 23.
    & filium & patrem habet. Unde nos ad contemtum mortis hortatur Dominus & corroborat di­cens:
    Matt. 10. 28.
    Nolite timere eos qui occidunt corpus,h animam autem non possunt occidere. Magis autem metuite eum qui potest animam &i corpus occidere in gehennam.
    Jo. 12. 25.
    Et iterum: Qui amat animam suam, perdet eam: & qui odit animam suam in isto se­culo, in vitam aeternam conservabit illam.
  • VI. In Evangelio Dominus loquitur & dicit:
    Quod redem­ti & vivifi­cati Christi sanguine ni­hil Christo pr [...]ponere de­beamus.
    Qui diligit patrem autk matrem super me,
    Mat. 10. 37.
    non est me dignus.l Et qui diligit filium aut filiam super me, non est me dignus. Et qui nonm accipit crucem suam & sequitur me,n non est me dignus. Sic & ino Deuteronomio scriptum est: Qui dicunt patri & matri,
    Deut. 33. 9.
    non novi te, & filios suos non agnoverunt, hi custodierunt praecepta tua,p & testamen­tum tuum servaverunt. Item Apostolus Paulus: Quis nos, inquit,
    Rom. 8. 35.
    separabit à cari­tate Christi, pressura an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an pericu­lum, an gladius? Sicut scriptum est: Quia propter te occidimur tota die, aestimati su­mus 6 [Page 122] uta oves victimae, sedb in his omnibus superamus 6 propter eum qui dilexit nos. Et iterum: Non estis vestri:c emti enim estis pretio magno,1 d glorificate,
    1 Cor. 6 20.
    & portate Deum in corpore vestro. Et iterum: Pro omnibus mortuus est, ut & qui
    2 Cor. 5. 15 [...]
    vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est, & resurrexit.
  • VII. In Exodo: Judaicus populusad umbram nostri & imaginem praefiguratus,
    Ereptos de [...]aucibus diaboli, & de laqueis seculi libe­ratos, non debere d [...]nuo ad seculum reverts, ne perdant quod [...]vaserint.
    cum Deo tutore & vindice evasisset Pharaonis atque AEgypti, id est, diaboli, & seculi du­rissimam servitutem; circa Deum perfidus & ingratus; adversus Moysen mussitat, re­spiciens solitudinis ac laboris incommoda, & non intelligens libertatis ac salutis benefi­cia divina, reverti quaerit ade AEgypti, hoc est, ad seculi servitutemf unde fuerat exutus: cum magisg fidere deberet in Deum & credere: quoniam qui à diabolo & se­culo liberat populum suum, protegit liberatum: Quid hoc nobis, inquiunt, fecisti in
    Exo. 14. 11 [...]
    ejiciendo nos de AEgypto?h melius est nobis servire AEgyptiisi quam mori in soli­tudine hac. Et dixit Moyses ad populum:2 k Fidite, & state, & cernite salutem quae à Domino est, quam vobis faciet hodie: Dominus ipse pugnabit pro vobis, & vos taccbitis. Quod nos admonens in Evangelio suo Dominus, & docens ne ad diabolum rursus & ad seculum, quibus renunciavimus, & unde evasimus, revertamur, dicit: Nemo retro attendens, & superponens manum suam super aratrum, aptus est regno Dei. Et iterum: Et qui in agro est,
    Luc 9. 62. 17. 31. 14. 33.
    non convertatur retro;l Memores estote uxo­ris Loth. Ac ne quis aliqua vel cupiditate rerum, vel suorum dulcedine retardetur quo minus Christum sequatur, addit & dicit: Qui non renunciatm omnibus quae sunt ejus, non potest meus esse discipulus.
  • VIII. In Paralipomenon:
    Insistendum esse & per­sever andum in fide & virtute, & coel [...]tis ac spiritalis gratiae con­summatione, ut ad pal­mam & co­ronam possit perveniri.
    Dominus vobiscum est,n quamdiu & vos estis cum ipso.
    2 Par. 15. 2.
    Si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos. Item apud Ezechielem: Justitia justi
    Ezec. 33. 12.
    non liberabit eum, in quacunque die exerraverito. Item in Evangelio Dominus lo­quitur & dicit: Qui perseveraveritp usque in finem, hicq salvus erit. Et iterum:
    Mat. 10. 22.
    Si permanseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis, & cognoscetis veritatem, &
    Jo. 8. 31.
    veritas liberabit vos: Praemonens quoque nos paratos semper esse debere, & expeditos in procinctu firmiter stare; addit & dicit: Sintr lumbi vestri praecincti, & lucernae
    Luc. 12. 35.
    ardentes; & vos similes hominibus expectantibus Dominum suum,s quando reverta­tur à nuptiis; ut cum venerit & pulsaverit aperiant ei.t Beati servi illi, quos adve­niens, dominus invenerit vigilantes. Item beatus Apostolus Paulus, ut fides nostra pro­ficiat & crescat & ad summa perveniat, hortatur dicens: Nescitisu quoniam qui in
    1 Cor. 9. 24.
    stadio currunt, omnes quidem currunt,w unus tamen accipit palmam? Sic curritc x ut occup [...]tis; omnis enim qui agonizat, in omnibus continens est. Et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, vos autem incorruptam. Et iterum: Nemo militans
    2 Tim. 2. 4.
    Deo, obligat se molestiis secularibus, ut possit placere ei3 cui se probavit. Sed & si certaverit quis, non coronabitur, nisi legitime pugnaverit. Et iterum: Oro autem vos,
    Rom. 12. 1.
    fratres, per misericordiam Dei, ut constituatis corpora vestray hostiam viventem, sanctam, placentem Deo; nec configuremini seculo huic, sed transformamini4 z in renovatione spiritus, ad probandum quae sit voluntas Dei bona, & placens & perfecta. Et iterum; Sumus filiiaa Dei: si autem filii, & haeredes, haeredes quidem Dei,
    Rom. 8. 17.
    co­haeredes autem Christi. Si quidem compatiamur, ut &bb commagnificemur. Et in Apocalypsi eadem loquitur divinae praedicationis hortatio, dicens:cc Tene quod ha­bes,
    Apo. 3. 11.
    ne alius accipiat coronam tuam. Quod exemplum perseverandi & permanendi de­signatur in Exodo, ubi Moyses ad superandum Amalech,5 qui figuram portabat dia­boli, in signo & sacramento crucis adlevabat supinas manus. Nec vincere adversarium
    Exo. 17. 11.
    potuit, nisi post quam stabilisdd in signo adlevatis jugiter manibus perseveravit. Et factum est, inquit, cum levabat Moyses manus, praevalebat Israël; ubi autem submi­serat manus,ee invalescebat Amalech. Et accepto lapide supposuerunt sub eo, & se­debat super eum. Et Aaron &ff Ur sustentabant manus ejus hinc & inde; & factae sunt manus Moysi stabiles usque in occasum solis. Et fugavit Jesus Amalech, & omnem gg populum ejus. Et dixit Dominus ad Moysen: Scribe hoc ut sithh memoria in libro, & da in aures Jesu: quoniam deletioneii delcam mamoriam Amalechkk de sub caelo.
  • IX. In Deuteronomio:
    Ad hoc pressuras & persecutiones fieri, ut pro­be [...]r.
    Deut. 13. 3.
    Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis Do­minum Deum vestrum ex toto corde vestro, & ex tota anima vestra, & ex tota virtute [Page 123] vestra. Et iterum apud Solomonem: Vasa figuli probat fornax,
    Eccl. 27. 5.
    & homines justos ten­tatio tribulationis. Paulus quoque paria testatur ac loquitur dicens: Gloriamur in spe
    Rom. 5. 3.
    claritatis Dei, non solum autem sed & gloriamur in pressuris, scientes quoniam pressura tolerantiam operatur, tolerantia autem probationem, probatio autem spem: spes autem non cofundit: quia dilectio Deia infusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Et Petrus in Epistola sua ponit & dicit: Carissimi,
    1 Pet. 4. 11.
    nolite mirari ardo­rem accidentem vobis, qui ad tentationem vestram fit;1 nec excidatis tanquam novum aliquid vobis contingat. Sed2 quotiescunque communicatis Christi passionibus, per omnia gaudete; ut & in revelatione facta claritatis ejusb gaudentes exultetis. Si im­properatur vobis inc nomine Christi, beati estis; quia majestatis & virtutis3 Domini nomen in vobis requiescit: quod quidemd secundum illos blasphematur, secundum nos autem honoratur.
  • X. Joannes in epistola suae probat dicens:
    Timend [...]s [...] esse in­ [...]urias & p [...]as per­secutionum, quia major est Dominus a [...] protegen­d [...]n quam diabolus ad [...]npugnan­ [...]m.
    Major est qui in vobis est, quam qui in
    1 Jo. 4. 4.
    isto mundo. Item in Psalmo 117. Non metuam quid mihi faciat homo,
    Ps. 117 6.
    Dominus mihi auxiliator est. Etiterum: isti in curribus & isti in equis, nosautem in nomine Domini Dei nostrif magnificabimus.g Illis4 copulati sunt pedes & ceciderunt: nos autem
    Ps. 19. 8.
    surreximus & erecti sumus. Et adhuc fortius docens & ostendens Spiritus sanctus ca­stra Diaboli non timenda, & si bellum nobis hostis indixerit, in ipso magis bello spem nostram consistere, & congressione illa justos ad divinac sedis & salutis aeternae praemium pervenire, in Psalmo 26. ponit & dicit: Si directa fuerint in me castra,
    Ps. 26. 3.
    non timebit cor meum: & si exsurrexerit super me bellum,h in illud ego sperabo:5 i Unam pe­tii à Domino,k hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Item in Exodo declarat scriptura divina pressuris multiplicari nos potius & auge­ri:
    Exod. 1. 12.
    dicens: Quantoque eos deprimebant, tanto plures fiebant, & invalescebant magis. Et in Apocalypsi protectio divina promittitur passionibus nostris: Nihil, inquit,
    Apoc. 2. 10.
    co­r [...]m timeas quae passurus es. Nec alius securitatem nobis & protectionem pollicctur, quam qui & per Esaiam Prophetam loquitur dicens: Noli timere, quia te redemi, &
    Is. 4 [...]. 1.
    vocavi te nomine tuo, mcus es tu. Et si transieris peraquam tecum sum, & flumina te non inundabunt, & si transieris perl ignem,6 non combureris & flamma te non combu­ret: quoniam ego Dominus Deus tuus sanctus Israël, qui te salvum facio.m Qui & in Evangelio promittit auxilium divinum Dei servis in persecutionibus non defuturum,
    Matt. 10. [...]9.
    dicens: Cum autem vos tradiderint, nolite cogitare quo modo aut quid loquamini:
    Luc. 12. 11.
    da­bitur enim vobis in illa hora quid lquamini, non enim vos estis qui loquimini, sed spi­ritus patris vestri qui loquitur in vobis. Et iterum: Ponite in cordibus vestris non 7 praemeditari excusare: ego enim dabo vobisn os & sapientiam, cui non poterunt re­sistere adversarii vestri. Sicut in Exodo ad Moysen cunctantem & ad populum ire tre­pidantem, Deus loquitur dicens: Quis dedit os homini? & quis fecit8 o mogilalum,
    Exo. 4. 11.
    & quis surdum? & quis videntem & caecum? nonne ego Dominus Deus? Et nunc per­ge, & ego aperiam os tuum, & instruam te quid loquaris. Nec difficile est Deo ape­rire os hominis devoti sibi, & confessori suo inspirare constantiam & fiduciam loquen­di, qui in Numeris adversus Balaam Prophetam etiam asinam fecerit loqui. Quare in
    Num 22. 30.
    persecutionibus nemo cogitet, quod periculum diabolus importet, sed imo consideret quod auxilium Deus praestet: nec mentem labefactet humana infestatio, sed corroboret fidem divina protectio: quando unusquisque secundump Dominica promissa, & fidei suae merita9 tantum accipiat de Dei ope, quantum se credat accipere; nec sit quod omni­potens praestare non possit, nisi si accipientisq fides caduca defecerit.
  • [Page 124]XI. Dominus ina Evangelio praemonet & praenunciat, dicens: Si mundus vos o­dit, scitote quoniam me primo od [...]t.
    Ante praedi­ctum esse, quod nos mundus odio habiturus esset, & quod perse­cutiones ad­versum nos excitaret & quod nihil novum Chri­stianis acci­dat, quando ab i [...]itio mundi boni laborave­rint, & op­pressi atque occisi sint juste ab in­justis.
    1 Si de mundo essetis, mundo quod suum esset
    Jo. 15. 18.
    amaret: sed quia de mundo non estis, & ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. Mementote sermonis quem dixi vobis: Non est servus major Domino suo: si me persecuti sunt, & vos persequentur. Et iterum. Veniet hora ut omnis qui vos occiderit, putet se officium Deo facere: sed hoc facient, quoniam non cognoverunt Patrem, neque me. Haec autem locutus sum vobis ut cum venerit hora, eorum me­mores sitis, quia ego dixi vobis. Et iterum: Amen amen dico vobis, quoniam vos
    Jo. 16. 4. 20.
    plorabitis & plangetis, seculum autem gaudebit: vos tristes eritis, sed tristitia vestra in laetitiam veniet. Et iterum: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis,
    [...] 33.
    in seculo autem pressuram habebitis: sed fidite quoniam ego vici seculum. Et cum à di­scipulis suis interrogaretur de signo adventus sui &b consummationis mundi, respon­dit & dixit: Cavete ne quis vos fallat, multi enim venient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus; & multos fallent. Incipietis autem audire bella &c auditus bel­lorum:
    Mat. 24. 4.
    videte, nolite tumultuari: oportetenim haec fieri, sed nondum est finis. Exurget enim gens super gentem, &d regnum super regnum; & erunt fames & terrae motus & pestilentiae per singula loca; omnia autem ista initia parturitionum sunt. Tunc tra­dent vos in pressuram, & interficient vos; & eritis odibiles omnibus gentibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabuntur multi, & invicem tradent & odient invi­cem. Et multi pseudoprophetae exurgent & seducent multos: & eo quod facinus abundet, refrigescet caritas multorum. Qui auteme toleraverit usque in finem, hic salvus erit. Et praedicabitur Evangelium istud regnif per totum orbem terrae in g testimonium omnibus gentibus, & tunc veniet finis. Cum ergo videritis abomi­nationem h vastationis, quae dicta est per Danielem Prophetam, stantem in loco san­cto (qui legit intelligat) tunc qui in Judaea sunt, fugiant in montes; & qui in tecto est, non descendat tollere quidquam de domo; & qui in agro est, non convertatur retro auferre vestimentum suum. Vae autem praegnantibus &i nutrientibus in illis diebus. Orate autem ne fiat fuga vestra hyeme, neque sabbato. Erit enim tunc pressura magna,k qualis non fuit ab initio mundi usque nunc, sed neque fiet: & nisi breviati essent dies illi,l non esset salva omnis caro; propter electos autem bre­viabuntur illi dies. Tunc si quis dixerit vobis: ecce hic est Christus, aut ecce illic, nolite credere. Surgent enim pseudochristi, & pseudoprophetae: & dabuntm signa magna, & prodigia adn errorem faciendum, si fieri potest, etiam electis. Vos au­tem cavete, ecce praedixi vobis omnia. Si ergo dixerint vobis:o Ecce in solitudine est, nolite exire; eccep in cubiculis, nolite credere. Sicut enim coruscatioq exit ab oriente, & apparet usque ad occidentem, ita erit & adventus filii hominis. Ubi fueritr cadaver, illucs colligentur aquilae. Continuo autem post pressuram die­rum illorum solt tenebricabit, & luna non dabit lumen suum, & stellae cadent de coelo, & virtutes coelorum movebuntur. Et tunc apparebit signum filii hominis in coelo, & lamentabuntur omnes tribus terrae, & videbunt filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute magna & claritate. Et mittet Angelos suos cum tuba magna. Et colligent electos ejus à quatuoru ventis, à summis coelorum usque ad summitates eorum. Nec nova aut repentina haec sunt quae nunc accidunt Christianis, cum boni semper & justi, & Deo innocentiae lege ac verae religionis timore devoti,w per pres­suras & injurias, & graves ac multiformesx infestationum poenas angusti itineris difficultate gradiantur. Sic in origine statim mundi Abel justus à fratre primus occi­ditur, & Jacob fugatur, & Joseph venundatur, &2 David misericordem Saul Rex persequitur, & Heliam majestatem Dei constanter ac fortiter asserentem Rex Achab opprimere conatur. Zacharias sacerdos interficitur in medio templi & altaris, ut illic hostia ipse fiat, ubi Deo hostias immolabat. Tot denique martyria justorum saepe ce­lebrata, tot edita in posterum fidei & virtutis exempla. Tres pueri, Ananias, Aza­rias, Misahel, aetate compares,y dilectione concordes, fide stabiles, virtute constan­tes, flammis ac poenis urgentibus fortiores, soli se Deo servire, solum nosse, solum colerez proclamant dicentes: Nabuchodonosor Rex,
    Dan. 3. 16
    non opus est nobis de hoc ver­bo respondere tibi. Est enim Deus, cui nos servimus, potens nos eripere de camino ignis ardentis, & de manibus tuis Rex liberabit nos. Et si non, notum sit tibi, quia [Page 125] Diis tuis non servimus, &a imaginem auream quam statuisti, non adoramus. Et Daniel Deo devotus,
    Dan. 14. 4.
    & sancto Spiritu plenus exclamat & dicit: Nihil colo ego nisi Dominum Deum meum, qui condidit coelum & terram:
    Tob. 13. 6.
    Tobias quoque sub regali licet ac tyrannica servitute, sensu tamen ac spiritu liber, confessionem suam Deo ser­vat, & virtutem majestatemque divinam sublimiter praedicat, dicens: Ego in terra captivitatis meae confiteor illi, & ostendo virtutem ejus in natione peccatrice. Quid vero in Maccabeis, septem fratres & naralium pariter & virtutum sorte consimiles, septenarium numerum sacramento perfectae consummationis implentes? sic septem fra­tres in martyrio cohaerentes, ut primi in dispositione divina1 septem diesb anno­rum septem millia continentes, ut septemc spiritus & angeli septem qui assistunt & conversantur ante faciem Dei, & lucernae septiformes in tabernaculo martyrii, & in Apocalypsi septem candelabra aurea, & apud Solomonem columnae septem, super quasd aedificavit domum sapientia: ita & istic septem fratrum numerus, Ecclesias Septem numeri sui quantitate complexus, secundum quod in primo regnorum libro le­gimus, sterilem septem peperisse. Et apud Esaiam: septem mulieres unum homin [...]m apprehendunt, cujus invocari super se nomen exposcunt. Et Apostolus Paulus qui hujus legitimi numeri & certi meminit,2 ad septem Ecclesias scribit. Et in Apo­calypsi Dominus mandata sua divina, & praecepta coelestia ad septem Ecclesias, & earundem angelos dirigit, qui nunc istic in fratribus numerus invenitur, ut consum­matio e legitima compleatur. Cum septem liberis plane copulatur & mater origo & radix; quae Ecclesias septem postmodum peperit, ipsa prima &3 una superf petram Domini voce fundata.4 Nec vacat quod ing passionibus sola cum liberis mater est. Martyres enim qui se Dei filios in passione testantur, jam non nisi Deo patre censen­tur;
    Matt. 23 [...] 9.
    sicut in Evangelioh Dominus docet, dicens:i Ne vocaveritis vobis patrem super terram, unus est enim pater vester qui in coelis est. Quae vero ediderunt con­fessionum praeconia, quam praeclara,
    [...] Maccab. 7.
    quam magna documenta fidei praebuerunt? Rex Antiochus infestus, immo in Antiocho antichristus expressus, ora martyrum gloriosa & spiritu confessionis invicta,k contagio suillae carnis maculare quaerebat, & cum flagellis graviter verberasset, ac nihil promovere potuisset, sartagines jussit igniri: qui­bus ignitis & accensis, eum qui primus locutus fuerat, &l magis regem virtutis & fidei constantia provocaverat, admoveri praecepit & frigi, producta & exsecta prius lingua, quae confessa Deum fuerat: quod martyri gloriosius contigit; lingua enim confessa nomen Dei, prior ad Deum debuit ipsa proficisci. Postm in secundo exco­gitatis acrioribus poenis, antequam caetera membra torqueret, cutem capitis cum ca­pillis detraxit, odio scilicet certo. Nam cum caput viri Christus sit, & caput Christi Deus; qui caput laniabat in martyre, Deum & Christum persequebatur in capite. At illen in martyrio suo fidens,
    2 Maccab. 7. 9.
    & resurrectionis sibi praemium de Dei remuneratione promittens, exclamavit & dixit; Tu quidemo impotens ex hac praesenti vita nos perdis; sed mundi rex defunctos nos pro suis legibus in aeternam vitae resurrectionem suscitabit. Tertius linguam postulatus cito protulit: nam poenam linguae exsecandae jam didicerat à fratre contemnere; manus quoque amputandas constanter extendit, multum beatus genere isto supplicii, cui contigit extensis ad poenam manibus passionis Dominicae instar imitari. Nec non & quartus pari virtute tormenta contemnens, & ad retundendum regem coelesti voce respondens exclamavit & dixit:
    14.
    Potius est ab ho­minibus morti datos expectare spem à Deo iterum5 ab eop suscitandos: tibi enim re­surrectio ad vitam non erit. Quintus, praeter quod carnificinam Regis, & duros va­riosque cruciatusq fidei vigore calcabat, ad praescientiam quoque & notitiam futu­rorum spiritu divinitatis animatus, prophetavit Regi indignationem Dei & ultionem velociter secuturam: Potestatem, inquit, inter homines habens, cum sis corruptibi­lis, facis quod vis.
    16.
    Noli autem putare genus nostrum à Deo derelictum esse. Sustine & vider magnam potestatem ejus, qualiter te & semen tuum torquebit. Quale il­lud [Page 126] levamentum fuita martyri, quam grande solatium, in cruciatibus suis non tor­menta propria cogitare, sed tortoris sui supplicia praedicare? In sexto vero non virtus sola, sed & humilitas praedicanda est; nihil sibi martyrem vindicasse, nec confessionis suae honorem superbis vocibus ventilasse, peccatis potius suis adscripsisse, quod per­secutionem à Rege pateretur; Deo vero dedisse quod postmodum, vindicaretur. Do­cuit esse martyres verecundos,
    18.
    de ultione fidere, & nihil in passione jactare: Noli, inquit, frustra errare: nos enim propter nosmetipsos haec patimur, peccantes in Deum nostrum. Tu autem ne te existimesb impune futurum, aggressus pugnare cum Deo. Admirabilis quoque mater, quae nec sexus infirmitate fracta; nec multiplici orbitate commota, morientes liberos spectavit libenter, nec poenas illas pignorum, sed glorias computavit, tam grande martyrium Deo praebens virtute oculorum suorum, quam praebuerunt filii ejus tormentis & passione membrorum:c Cum sex punitis & occisis superesset unus ex fratribus, cui Rex divitias, & potentatus, & multa pollicebatur, ut crudelitas ejus ac feritas vel unius subacti solatio foveretur, & peteret ut ad filium de­jiciendum secum deprecaretur & mater; deprecata est illa, sed ut decebat martyrum matrem, ut decebat legis & Dei memorem, ut decebat filios suos non delicate, sed fortiter diligentem. Deprecata est e [...]m, sed ut Deum confiteretur: deprecata est ne à fratribus suis frater in consortio laudis & gloriae separaretur: tunc se septem filiorum computans matrem, si sibi contingeret filios septemd Deo potius peperisse, non se­culo.
    2 Maccab. 7. 28.
    Armans itaque eum & corroborans, & feliciore tunc partu filium generans: Fili, inquit, miserere mei, quae te in uteroe mensibus novem portavi, & lac trien­nio dedi & alui, & in aetatem istam perduxi. Oro fili, aspicias in coelum & terram; & omnibus quae in eis sunt aspectis, intelligas, quia ex nihilo fecit illa Deus, & hominum genus:f Ita fiet ne timeas carnificem istum, sed dignus fratribus effectus excipias mor­tem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam. Magna laus matris in ex­hortatione virtutis; sed major in Dei timore & ing fidei veritate, quod nihil sibi aut filio de sex martyrum honore promisit,1 nec fratrum precem profuturam credidit ad negantis salutem: persuasit potius participem passionis fieri, ut in judicii die posset cum fratribus inveniri. Post haech liberis suis commoritur & mater, neque enim aliud i jam decebat, quam ut quae martyres pepererat, & fecerat, in consortio illis gloriae jungeretur; & quos ad Deum praemiserat, ipsa quoque sequeretur.2 Ac ne quis vel libelli, vel alicujus rei oblata sibi occasione qua fallat, amplectatur, decipientium ma­lum munus; nec Eleazarus tacendus est, qui cum sibi à ministris Regis offerretur fa­cultas, ut accepta carne quak liceret sibi vesci, ad circumveniendum Regem simula­ret se illa edere, quae de sacrificiis atque illicitis cibis ingerebantur; consentire ad hanc fallaciam noluit, dicens: nec aetati suae, nec nobilitati convenire id fingere, quo ce­teri scandalizarentur,
    2 Maccab. 6. 22.
    & in errorem inducerentur, existimantes Eleazarum nonaginta annos natum, ad alienigenarum morem, relicta & prodita Dei lege transisse: nec tanti esse lucrari brevia vitae momenta, ut offenso Deo incurreret aeterna supplicia. At ille excruciatus diu, & in extremo jam constitutus, cum inter verbera & tormenta morere­tur,
    30.
    ingemiscens ait: Domine qui sanctam habes scientiam, manifestum est, quia cum possem a morte liberari, durissimos dolores corporis tolero flagellis vapulans; animo autem propter tui ipsius metum libenter haec patior. Sincera prorsus fides & virtus in­tegra ac satis pura, non regem Antiochum cogitasse, sedl Deum judicem; & scisse proficere sibi ad salutem non posse, si hominem derideret ac falleret; quando Deus qui conscientiae nostrae judex est, & solus timendus est, nec derideri possit omnino nec falli. Si igitur & nos dicati ac devoti Deo vivimas, sim supra justorum antiqua & sancta vestigia iter facimus: per eadem documenta poenarum, per eadem passionum martyria pergamus; hoc ampliorem gloriam computantes temporis nostri,n quod cum vetera exempla numerentur, exuberante postmodum copia virtutis ac fidei, numerari non possunt martyres Christiani;
    Apoc. 7. 9.
    testante Apocalypsi & dicente: Post haec vidio tur­bam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omni gente, & ex omni tribu & populo & lingua, stantes in conspectu throni, & agni: & erant amictip Stolas al­bas, & palmae fuerunt in manibus eorum, & magno clamore dicebant:q Salus Deo nostro sedenti super thronum, & agno: & respondit unus ex senioribus dicens mihi: Hi qui amicti sunt stolas albas, qui sunt, & unde venerunt? Et dixi ei: Domine mi [Page 127] tu scis: & ait mihi: Hi sunt qui venerunt ex magna tribulatione, & laverunt stolas suas, & candidas eas fecerunt in sanguine agni: propter hoc sunt in conspectu throni Dei, &a serviunt ei die ac nocte in templo ejus. Quod si tantus ostenditur & pro­batur Christianorum martyrum populus; nemo difficile vel arduum putet esse marty­rem fieri, quando videat martyrum populum non posse numerari.
  • XII. Per Solomonem Spiritus sanctus ostendit &b praecavit dicens:Quaespes, & merces ma­meati justos & martyres post comsti­ct atrones hujus tem­poris & pas­siones. Et si coram hominibus tormenta passi sunt,Sap. 3. 4. spes eorum immortalitate plena est. Et in paucis vexa­ti, in multis bene disponentur: quoniam Deus tentavit illos, & invenit illos, dignos se. Tamquam aurum in fornace probavit illos, & quasi1 c holocausta hostiae accepit illos, & in tempore erit respectus illorum. Judicabunt nationes, & dominabuntur po­pulis, & regnabit Dominus eorum in perpetuum.Sap. 3. 1. Item apud eundem vindicta nostra describitur, & persequentium nos atque infestantium poenitentia praedicatur. Tunc sta­bunt, inquit, justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, & qui ab­stulerunt labores eorum: videntes turbabuntur timore horribili, & mirabuntur in subita­tatione insperatae salutis, dicentes inter se,d poenitentiam agentes, &e per angustiam spiritus gementes: Hi sunt quos aliquando habuimusf in derisum & in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, & finem illorum sine honore.g Quomodo ergo computati sunt inter filios Dei, & inter sanctos sors illorum est. Ergo erravimus à via veritatis, & justitiae lumen nonh luxit nobis, & sol non est ortus nobis, Lassati sumus in iniquitatis via & perditionis, & ambulavimus solitudines difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarumi jactatio contulit nobis? transierunt omnia illa tanquam umbra. Item in Psalmo 115.Ps. 115. [...]. pretium & merces passionis ostenditur: Pretiosa est, inquit, in conspe­ctu Dominik mors sanctorum ejus. Item in Psalmo 125. tristitia conflictationis,Ps. 125. 8. & Iaetitia retributionis exprimitur. Qui seminant, inquit, in lacrymis, in gaudio me­tent. Ambulantes ambulabant & flebant, mittentes semina sua: venientes autem ve­nient in exultatione2 l portantesm gremia sua. Et iterum in Psalmo 118.Ps. 118. 1. Beati qui immaculati sunt in via, qui ambulant in lege Domini. Beati quin perscrutan­tur martyria ejus, in toto corde exquirunt eum. Item Dominus in Evangelio, ultor ipse persecutionis nostrae &o renumerator passionis:Matt. 5. 10. Beati, inquit, qui persecutio­nem passi fuerint propter justitiam,Luc 6. 22. quia ipsorum est regnum coelorum. Et iterum: Beati eritis cum odio vos habuerint homines, & separaverint vos, &p expulerint, & maledixerint nomini vestro quasi nequam propter filium hominis. Gaudete in illa die, & exultate:Luc. 9. 24. ecce enim merces vestra multa est in coelis. Et iterum: Qui perdi­derit animam suam propter me, hic salvabit illam. Nec solos animadversos & inter­fectos divinae pollicitationis manent: praemia, sed etiam si ipsa passio fidelibus desit, fi­des tamen integra atque invicta perstiterit, & contemtis ac relictis suis omnibus Chri­stum se sequi Christianus ostenderit, ipse quoque à Christo inter martyres honoratur, pollicente ipso & dicente:Luc. 18. 29. Nemo est qui relinquat domum, aut agrum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aur filios propter regnum Dei, & non recipiat septies tan­tum in isto tempore,Apo. 20. [...]. in seculo autem venturo vitam aeternam. Item in Apocalypsi hoc idem loquitur: Et vidi, inquit, animas occisorumq propter nomen Jesu & ser­monem Dei: & cum primo in loco posuisset occisos, addidit, dicens: Et quicunque imaginem bestiae non adoraverunt, nec acceperunt inscriptionem in fronte aut in manu sua; quos universos à se in eodem loco simul visos conjungit & dicit: & vixerunt & regnaverunt cum Christo. Vivere omnes dicit & regnare cum Christo, non tan­tum qui occisi fuerint, sed & quicumque in fidei suae firmitate, & Dei timore per­stantes, imaginem bestiae non adoraverint, neque ad funesta ejus, & sacrilega edicta consenserint.

  • Probat beatus Apostolus Paulus,
    Plusnos ac­cipere in pas­sionis mer­cede, quam quod hic su­stinemus in ipsapassione.
    qui dignatione divina usque in tertium coelum at­que in paradisum raptus, audisse se innenarrabilia verba testatur; quir oculata fide Je­sum Dominum vidisse se gloriatur, qui id quod & didicit & vidit,
    Rom. 8. 1 [...].
    s majori con­scientiae veritate profitetur. Non sunt, inquit, condignae passiones hujus temporis ad superventuram claritatem, quae revelabitur in nobis. Quis ergo non omnibus viribus elaboret ad tantam claritatem pervenire, ut amicus Dei fiat, ut cum Christo statim gaudeat? ut post tormenta & supplicia terrena, praemia divina percipiat? Si militibus secularibus gloriosum est, ut hoste devicto redeant in patriam triumphantes: quanto potior & major est gloria, victo diabolo ad paradisumt triumphantem redire, & un­de Adam peccator ejectus est, illuc prostrato eo qui anteu dejecerat, trophaea victri­cia [Page 128] reportare? offerre Deo acceptissimum munus, incorruptam fidem, & virtutem mentis incolumen, laudem devotionis illustrem? comitari eum, cum venire coeperit, vindictam de inimicis recepturus? lateri ejus assistere, cum sederit judicaturus? cohae­redem Christi fieri? Angelis adaequari? cum Patriarchis, cum Apostolis, cum Pro­phetis coelestis regni possessione laetari? Has cogitationes quaea persecutio potest vin­cere, quae possunt tormenta superare? Durat fortis & stabilisb religiosis meditatio­nibus fundata mens: & adversus omnes diaboli terrores & minas mundi, animus im­mobilis perstat; quem futurorumc fides certa & solida corroborat.1 d Clauduntur in persecutionibus terrae, sed patet coelum: minatur Antichristus, sed Christus tuetur; mors infertur, sed immortalitas sequitur: occiso mundus eripitur, sed restituto para­disus exhibetur: vita temporalis extinguitur, sed aeterna reparatur. Quanta est di­gnitas & quanta securitas exire hinc laetum, exire inter pressuras & angustias glorio­sum: claudere in momento oculos, quibus homines videbantur & mundus, & aperire cosdem statim ut Deus videatur & Christus? Tam feliciter migrandi,e quanta veloci­tas? terris repente subtraheris, ut in regnis coelestibus reponaris. Haec oportet men­te & cogitatione complecti, haec die ac nocte meditari. Si talemf persecutio inve­nerit Dei militem, vinci non poterit virtus adg praelium promta. Vel si accersitio ante praevenerit, sine praemio non erit fides, quae erat ad martyrium praeparata.2 Si­ne damno temporis merces, judice Deo, redditur: in persecutione, militia; in pace, 3 conscientia coronatur.

D. CAECILII CYPRIANI 1 AD DEMETRIANUM.

OBlatrantem te,An. 253. & adversus Deum,Prioris silen tii, & prae­sentis scripti ratio reddi­tur. qui unus & verus est, ore sacrilego & ver­bis impiis obstrepentem, frequenter Demetriane contemseram; verecundius ac melius existimans errantis imperitiam silentio spernere, quam loquendo demen­tis insaniam provocare. Nec hoc sine magisteriia divini & nominis auctoritate facie­bam, cum scriptum sit:Prov. 23. 9. In aures imprudentis noli quidquam dicere; ne, quando au­dierit, irrideat sensatos sermones tuos.Prov. 26. 4. Et iterum: noli respondere imprudenti ad im­prudentiam ejus, ne similis fias illi: & sanctum quoque jubeamur intra conscientiam nostram tenere,Matt. 7. 6. nec inculcandum porcis & canibus exponere,b loquente Domino & dicente: Ne dederitis sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante por­cos; nec inculcentd ea pedibus, & conversi elidant vos.2 Nam cum ad me saepe studio magis contradicendi, quam voto discendi venires, & clamosis vocibus perso­nans, malles tua impudenter ingerere, quam nostra patienter audire:e ineptum vi­debatur congredi tecum, quando facilius esset & levius, turbulenti maris concitos fluctus clamoribus retundere quam tuam rabiem tractatibus coercere. Certe & labor irritus & nullus effectus, offerre lumen caeco, sermonem surdo, sapientiam bruto: cum nec sentire brutus possit, nec caecus lumen admittere, nec surdus audire. Haec considerans saepe conticui, &f impatientem patientia vici; cum nec docere indoci­lem possem, nec impium religione comprimere, nec furentem lenitate cohibere. Sed enim cum dicas,g plurimos conqueri quod bella crebrius surgant, quod lues, quod fames saeviant, quodque imbres, & pluvias serena longa suspendant, nobis imputari; 3 tacere ultra non oportet; ne jam non verecundiae, sed diffidentiae esse incipiat, quod tacemus; & dum criminationes falsas contemnimus refutare, videamur crimen agnos­cere. Respondeo igitur & tibi Demetriane pariter, & ceteris, quos tu forsitan con­citasti, & adversum nos odia tuis maledicis vocibus sem inando, comites tibi plures, radicis, atque originis tuae pullulatione fecisti, quos tamen sermonis nostri admittere credo rationem. Nam qui ad malum motus est fallente mendacio, multo magis ad bonum movebitur, veritate cogente.

[Page 130]Dixistia per nos fieri, & quod nobis debeant imputari omnia ista, quibus nunc mundus quatitur & urgetur,Diluitur ca­lumnia Chri­stianis im­pacta, quod illis imputari dibcant mala omnia, qui­bus mundus jam in sene­ctam vergens quatitur & u [...]getur. quod Dii vestri à nobis non colantur. Qua in parte b quia ignarus divinae cognitionis, & veritatis alienus es, illud primo in loco scire de­bes, 1 senuisse jamc mundum, non illis viribus stare, quibus prius steterat, nec vigore & robor [...] eo valere quo antea praevalebat. Hoc etiam nobis tacentibus, & nulla de scripturis sanctis praedicationibusque divinis documenta promentibus, d mundus ipse jam loquitur, & occasum sui rerum labentium probatione testatur: Non hyeme nutriendis seminibus tanta imbrium copia est: non frugibus aestate tor­rendis e solis tanta flagrantia est, nec sic2 verna de temperief sua laeta sunt, nec adeo arboreis foetibus autumna foecunda sunt. Minus de effossis & fatigatis montibus eruuntur marmorum crustae minus argenti & auri opes suggerunt exhausta jam metal­la: & pauperes venae breviantur in dies singulos,g & decrescunt: deficit inh agris agricola, in mari nauta, miles in castris, innocentia in foro, justitia in judicio, in amicitiis concordia, in artibus peritia, in moribus disciplina. Putasne tu tantum posse substantiam rei senescentis existere, quantum prius potuit novella adhuc &i vegeta juventute pollere? Minuatur necesse est quicquid fine jam proximo in occiduak extre­ma devergit. Sic sol in occasu suo radios minus claro & ignco splendore jaculatur, sic declinante jam cursu, exoletis cornibus luna tenuatur; & arbor quae fuerat ante viridis & fertilis, arescentibus ramis fit postmodum sterili senectute deformis. Et fons qui exundantibus prius venis largiter profluebat, senectute deficiens, vix modico sudore distillat. Haec sententia mundo data est: haec Dei lex est, ut omnia orta occidant, & aucta senescant; & infirmentur fortia, & magna minuantur; & cum infirmata & l diminuta fuerunt, finiantur. Christianis imputas, quod minuantur singula mundo senescente: quid si & senes imputent Christianis, quod minus valeant in senectute? quod non perinde ut prius vigeant auditu aurium, cursu pedum, oculorum acie, virium robore, succo viscerum, mole membrorum? & cum olim ultra octingentos, & non­gentos annos vita hominumm longaeva procederet, vix nunc possit ad centenarium numerum pervenire? Canos videmus in pueris, capilli deficiunt antequam crescant, nec aetasn in senectute desinit, sed incipit à senectute: sic in ortu adhuc suo ad finem nativitas properat: sic quodcunque nunc nascitur, mundi ipsius senectute degenerat; ut nemo mirari debeat singula in mundo coepisse deficere, quando totus ipse jam mun­dus in defectione sit & fine.

Quod autem crebrius bella continuant,Ex justa Dei vin­dicta ob Christianae pietatis con­temtum, tot mala [...]v [...] ­niunt. quod sterilitas & fames3 o solicitudinem cumulant, quod saevientibus morbis valetudo frangitur, quod humanum genus luis populatione vastatur; & hoc scias esse praedictum, in novissimis temporibus mul­tiplicari mala & adversa variari, & appropinquante jam judicii die magis ac magis in plagas generis humani censuram Dei indignantis accendi. Non enim sicut tua falsa querimonia & imperitia veritatis ignara jactat & clamitat, ista accidunt, quod Dii vestri à nobis non colantur; sed quod à vobis non colatur Deus. Nam cum ipse sitp mundi Dominus & rector, & cuncta arbitrio ejus & nutu gerantur, nec quidquam fieri possit, nisi quod aut fecerit, aut fieri ipse permiserit: utique quando ea fiunt, quae iram Dei indignantisq ostendunt, non propter non fiunt, à quibus Deus colitur; sed delictis & meritis vestris irrogantur à quibus Deus omninor nec quaeritur, nec timetur; nec relictis vanis superstitionibus religio vera cognoscitur; ut qui Deus unus est, unus cola­tur ab omnibus & rogetur.Deut. 6. 13. Ipsum denique audi loquentem ipsum voce divina instruentem s nos pariter ac monentem:Luc 4. 8. Dominum Deum tuum adorabis, inquit, & illi soli servi [...]s. Et iterum: Non erunt tibi Dii alii absque me. Et iterum:Ex. 20. 3. Nolite ambulare post Deos alienos,Hier. 25. 6. ut serviatis eis, & ne adoraveritis eos; & net incitetis me in operibus manuum vestrarum ad disperdendos vos. Propheta item Spiritu sancto plenus con­testatur & denunciat iram Dei, dicens: Haec dicit Dominus Deus omnipotens: Eo quod Domus mea deserta est,Agg. 1. 9. vos autem sectamini unusquisque in domum suam, prop­terea abstinebit coelum à rore, &u terra subtrahet procreationes suas, & inducam gladium super terram; & super frumentum & super vinum, & super oleum, & super homines, & super pecora, & super omnes labores manuum eorum. Item Pro­pheta alius repetit & dicit: Et pluam super unam civitatem, & superw aliam non pluam.Amos. 4. 7. Pars una compluetur, & pars, super quam non pluero, arefiet. Et [Page 131] congregabuntur duae & tres civitates in unam civitatem potandae aquae causa, nec satia­buntur; & non convertimini ad me, dicit Dominus. Indignatur ecce Dominus & irascitur, & quod ad cum non convertamini comminatur: & tu miraris aut quereris in hac obstinatione & contemtu vestro, si rara desuper pluvia descendat, si terra situ pul­veris squalcat, si vix jejunas &1 pallidas herbas sterilis gleba producat, si vineam de­bilitet grando caedens, si oleam detruncet turbo subvertens, si fontema siccitas statuat, aerem pestilens aura corrumpat, hominem morbida valetudo consumat; cum omnia ista peccatis provocantibus ve [...]nt, & plusb exacerbetur Deus quando nihil talia & tanta prosiciant? Fieri enim ista vel ad disciplinam contumacium, vel ad poenam ma­lorum,Hier. 2. 30. declarat in scripturis sanctis idem Deus dicens:5. [...]. Sine causa percussi filios vestros, disciplinam non exceperunt. Et Propheta devotus ac dicatus Deo, ad haec eadem respondet & dicit; Verberasti eos, nec doluerunt: flagellasti eos,c nec voluerunt accipere disciplinam. Ecce irrogantur divinitus plagae & nullus Dei metus est. Ecce verbera desuper & flagella non desunt, &d trepidatio nulla, nulla formido est. Quid si non intercederet rebus humanis vel ista censura; quanto adhuc major in hominibus esset audacia facinorum impunitate secura?

Quereris quod minus nunc tibi uberes fontes,Impudenter expectant homines ut omnia ip­sis famulentur, qui millum Deo, qui uni­versi domi­nes, obse quium prae­stant. & aurae salubres, & frequens pluvia, & fertilis terra obsequium praebeant, quod non ita utilitatibus tuis, &e volupta­tibus elementa deserviant. Tu enimf Deo servis, per quem tibi cuncta deserviunt? Tug famularis illi, cujus nutu tibi & universa famulantur? Ipse de servo tuo exigis ser­vitutem, & homo hominem parere tibi & obedire compellis; & cum sit vobis eadem sors nascendi, conditio una moriendi, corporum materia consimilis, animarum ratio communis, aequali jure, & pari lege vel veniatur in istum mundum vel de mundo postmodum rece­datur: tamen nisi tibi pro arbitrio tuo serviatur, nisi ad voluntatis obsequium parea­tur, imperiosus & nimius servitutis exactor, flagellas, verberas, fame, siti, nuditate, ferro frequenter, & carcere affligis & crucias; & nonh agnoscis miser Dominum Deum tuum, cum sic exerceas ipse in homine dominatum? Merito ergo incursantibus plagis non desunt Dei flagella nec verbera: quae cum nihil istic promoveant, nec ad Deum singulos tanto cladium terrore convertant, manet postmodum carcer aeternus, & jugis flamma, & poena perpetua, nec audietur illic rogantium gemitus, quia nec hic Dei indignantis terror auditus est,Os. 4. 1. qui per Prophetam clamat, & dicit: Audite sermonem Domini filii Israël, quiai judicium est Domini adversus incolas terrae, eo quod neque misericordia, neque veritas, nequek agnitio Dei sit super terram, sed exe­cratio, & mendacium, & caedes, & furtum, & adulterium diffusum est super terram, sanguinem sanguini supermiscent. Iccirco terra lugebit cum universis incolis suis, cum bestiis agri, cum serpentibus terrae, cum volucribus coeli, & deficient pisces maris, ut nemo judicet, nemo revincat. Indignari sel Deus dicit, quod agnitio Dei non sit in terris, & Deus non agnoscitur nec timetur. Delicta mendaciorum, libidinum, fraudum, crudelitatis, impietatis, furoris, Deus increpat & incusat, & ad innocen­tiam nemo convertitur. Fiunt ecce quae verbis Dei ante praedicta funt, nec quisquam fide praesentium, ut in futurum consulat, admonetur. Inter ipsa adversa, quibus vix coartata & conclusa anima respirat, & vacat malos esse, & in periculis tantis non de se magis, sed do altero judicare. Indignamini indignari Deum, quasi aliquid boni male vivendo mercamini, quasi non omnia ista quae accidunt, minora adhuc sint & leviora peccatis vestris.

Qui alios judicas,Al Deme­triani con­scientiam provocatur. aliquando esto &m tui judex, conscientiae tuae latebras intuere, imo (quia nullus jam,n delinquendi metus vel pudor est, & sic peccatur, quasi magis per ipsa peccata placeatur)2 qui perspicuus & nudus à cunctis videris, & ipse te respice. Aut enim superbia inflatus es, aut avaritia rapax, aut iracundia saevus, aut alea prodigus, aut vinolentia temulentus, aut livore invidus, aut libidine incestus, aut crudelitate violentus; & mirariso in poenas generis humani iram Dei crescere, cum crescat quo­tidie quod puniatur? Hostem quereris exsurgere, quasi, & si hostis desit, esse pax inter ipsasp togas possit. Hostem quererisq exsurgere, quasi non, etsi extrema de barbaris arma & pericula comprimantur, ferocius intus & gravius, de calumniis & in­juriis potentium civium, domesticae impugnationis tela grassentur. De sterilitate r ac fame quereris; quasi famem majorem siccitas quam rapacitas faciat, quasi non de captatis annonarum incrementis & pretiorum cumulis flagrantior inopiae ardor [Page 132] excrescat. Quereris cludi imbribus coelum; cum sic1 horrea cludantur in terris. Que­reris minus nasci; quasi quae nata sunt, indigentibus praebeantur. Pestem & luem criminaris; cum peste ipsa & lue vel detecta sint, vel aucta crimina singulorum, dum nec infirmis exhibetur misericordia, & defunctis avaritia inhiat ac rapina: lidem ad pie­tatis obsequium timidi, ad impia lucra temerarii; fugientes morientium funera, & ap­petentes spolia mortuorum: ut appareat in aegritudine sua miseros ad hoca forsitan de­relictos esse, ne possint, dum curantur, evadere. Nam perire aegrum voluit, qui censum pereuntis invadit.

Tantus cladium terror dare nonb potest innocentiae disciplinam;Immerito de cladium graevitate insti­tuuntur querelae, cum [...]arundem t [...]rror dare non possit in­nocentiae discipl [...]am. & inter populum frequenti strage morlentem, nemo considerat & se esse mortalem. Passim discurritur, rapitur, occupatur. Praedandic dissimulatio nulla, nulla cunctatio, nulla formido est. Quasi liceat, quasi oporteat, quasi ille, qui non rapit, damnum & dispendium proprium sentiat; sic unusquisque rapere festinat. In latronibus est utcunque aliqua scelerum verecundia, avias fauces & desertas solitudines deligunt, & sic illic delin­quitur, ut tamen delinquentium facinus tenebris & nocte veletur. Avaritia palam sae­vit, & ipsa audacia sua tuta, in fori luce abruptae cupiditatis arma prostituit: Inde falsarii, inde venesici, inde in media civitate sicarii; tam ad peccandum praecipites, quam impune peccantes.2 A nocente crimen admittitur, nec innocens qui vindicet, invenitur. De accusatored vel judice metus nullus. Impunitatem consequuntur mali, dum modesti tacent,3 timent conscii, veneunt judicaturi. Et iccirco per Pro­phetam divino spiritu & instinctu, reie veritas promitur, certa & manifesta ratio monstratur; Deum posse adversa prohibere, sed ne ille subveniat, merita peccantium facere.Isai. 59. 1. Nunquid, ait, non valet manus Dei, ut salvos vos faciat, aut gravavit au­rem, ut non exaudiat? Sed peccata vestra inter vos & Deum separant. Et propter delicta vestra avertit faciem suam à vobis, ne misereatur. Peccata itaque & delicta reputentur, conscientiae vulnera cogitentur, & desinet unusquisquef de Deo vel de nobis conqueri, si quod paritur, intelligat se mereri.

Ecce id ipsum quale est,Extremae est impretatis, non modo Dei cultum neg [...]gere sed ut ab aliis colatur pr [...] ­hibere. unde nobisg vobiscum maxime sermo est, quod nos in­festatis innoxios, quod in contumeliam Dei impugnatis, atque opprimitis Dei servos. Parum est quod furentium varietate vitiorum, quod iniquitate feralium criminum, quod cruentarum compendio rapinarum vita vestra maculatur, quod superstitionibus falsis religio vera subvertitur, quod Deus omnino nec quaeritur, nec timetur: adhuc insu­per Dei servos, & majestati ac nomini ejus dicatos, injustish persecutionibus agitatis. Satis non est, quodi ipse tu Deum non colis; adhuc insuper eos qui colunt sacrilega infestatione persequeris. Deum nec colis, nec coli omnino permittis; & cum ceteri, qui non tantum ista inepta idola, & manibus hominis facta simulacra, sed & portenta quaedam & monstra venerantur, tibi placeant; solus displicet Dei cultor. Fumant ubique in templis vestris hostiarum busta, & rogi pecorum; & Dei altaria vel nulla sunt, vel occulta.4 Crocodili & cynocephali,k & lapides & serpentes à vobis co­luntur, & Deus solus in terris aut non colitur, aut non estl impune quod colitur. Innoxios, justos, Deo caros domo privas, patrimonio spolias, catenis premis, carcere includis, bestiis, gladio, ignibus punis. Nec saltem contentus es dolorum nostrorum compendio, & simplici ac veloci brevitate poenarum: admoves Ianiandis corporibus longa tormenta, multiplicas lacerandis visceribus numerosa supplicia, nec feritas atque immanitas tua usitatis potest contenta esse tormentis; excogitat novas poenas ingeniosa crudelitas.

Quae haec est in [...]atiabilis carnificinae rabies?Contra fas omne, in con­fitentes quae­stio exerce­tur. quae inexplebilis libido saevitiae? Quin potius elige tibi alterum de duobus: Christianum esse, aut est crimen, aut non est. Si crimen est, quid non interficis confitentem? si crimen non est, quid persequeris innocentem?5 Torqueri enim debui si negarem. Si poenam tuam metuens id quod prius fueram, & quod Deos tuos non colueram, mendacio fallente celarem, tunc tor­quendus fuissem, tunc ad confessionem criminis vi doloris adigendus; sicut in ceteris quaestionibus torquentur rei qui se negant crimine quo accusantur teneri, ut facinoris veritas, quae indice voce non promitur, dolore corporis exprimatur. Nunc vero cum sponte confitear & clamen, & crebris ac repetitis identidem vocibus, Christianum me [Page 133] esse contester; quid tormenta admoves confitenti? & Deos tuos non in abditis &a se­cretis locis, sed palam, sed publice, sed in foro ipso, magistratibus & praesidibus au­dientibus, destruenti? ut etsi parum fuerat, quod in me prius criminabaris, creverit quod & odisse & punire plus debeas? quod dum me Christianum celebri loco & po­pulo circumstante pronuncio, & vos &b Deos vestros clara & publica praedicatione confundo: quid te ad infirmitatem corporis vertis? quid cum terrenae carnis imbecil­litate contendis? Cum animi vigore congredere, virtutem mentis infringe, fidem destrue,c disceptatione si p [...]tes vince, vince ratione.

Vel si quid Diis tuis numinis & potestatis est,Dii gentium si nomen & potestatem habeant seip­sos vindi­cent; qui tamen à Christianis exorcistis se­dibus suis quotidi [...] pel­luntur. ipsi in ultionem suam surgant, ipsi se sua majestate defendant: aut quid praestare colentibus possunt, qui se de non colen­tibus vindicare non possunt? Nam si eo qui vindicatur pluris est ille quid vindicat, tu Diis tuis major es. Si autem iis quos colis major es, non tu illos colere, sed ab e ipsis potius coli debes & timeri ut Dominus. Sic illos laesos ultio vestra defendit, quo modo & clausos, ne pereant, tutela vestra custodit. Pudeat te eos colere, quos ipse defendis; pudeat tutelam de iis sperare, quos tu ipse tueris. O1 si audire eos vel­les, & videre, quando à nobis adjurantur & torquentur spiritalibus flagris, & verbo­rum tormentis de obsessis corporibus ejiciuntur, quandof ejulantes & gementes voce humana, & potestate divina flagella & verbera sentientes, venturum judicium con­fitentur. Veni &g cognosce vera esse, quae dicimus. Et quia sic Deos colere te dicis, vel ipsis quos colis, crede, aut si volueris & tibi credere, de teh ipso loque­tur, audiente te, qui nunc tuum pectusi obsedit, qui nunc mentem tuam ignoran­tiae nocte caecavit; videbis nos rogari ab eis, quos tu rogas; timeri ab iis quos tu times, quos tu adoras. Videbis sub manu nostra stare vinctos, &k tremere captivos, quos tu suspicis, & veneraris ut Dominos. Certe vel sic confundi in istis erroribus tuis poteris; quando conspexeris & audieris Deos tuos; quid sint, interrogatione nostra statim prodere, & praesentibus licet vobis, praestigias illas, & fallacias suas non posse celare.

Quae ergo mentis ignavia est,Extremae est dementiae idola colere, & Deum vivum pro­vocare. imo quae desipientium caeca & stulta dementia, ad lucem de tenebris nolle venire? & mortis aeternae laqueis vinctos, spem nolle immor­talitatis excipere? non metuere Deum comminantem & dicentem:Exod. 22. 20. Sacrificans Diis eradicabitur nisi Domino soli? Et iterum: Adoraverunt eos quos fecerunt digiti eorum, & incurvatus est homo,Isa. 2. 8. & humiliatus est vir, & nonl laxabo illis. Quid te ad falsos Deos humilias & inclinas? Quid ante inepta simulacra & figmenta terrena captivum m corpus incurvas? Rectum te Deus fecit; & cum cetera animalia prona, & ad ter­ram situ vergente depressa sint, tibi sublimis status, & ad coelum atque adn Deum sursum vultus erectus est. Illuc intuere, illuc oculos tuos erige, in supernis Deum quaere. Ut carere inferis possis, ad alta & coelestia suspensum pectus attolle. Quid te in lapsum mortis cum serpente quem colis, sternis? Quid in ruinam Diaboli per ipsum & cum ipso cadis? Sublimitatem serva, qua natus es. Persevera talis, qualis à Deo factus es. Cum statu oris & corporis, animum tuum statue. Ut cognoscere Deum possis, te ante cognosce. Relinque idola, quae humanus error invenit. Ad Deum convertere, quem si imploraveris,o subvenit. Christo crede, quem vivi­ficandis ac reparandis nobisp pater filium misit. Laedere servos Dei & Christi, per­secutionibus tuis define; quos laesos ultio divina defendit. Inde est enimq quod nemo nostrum quando apprehenditur, reluctatur: nec se adversus injustam violentiam vestram, quamvis nimius & copiosus noster sit populus, ulciscitur.

Patientes facit de secutura ultione securitas.Patienter fe­runt Chri­stiani perse­cutorum in­j [...]as, quia de Dei vin­dicta securi. Innocentes nocentibus cedunt. Inson­tes poenis & cruciatibus acquiescunt; certi & fidentes quod inultum non remaneat quodcunque perpetimur; quantoque major fuerit persecutionis injuria, tanto & justior fiat & gravior pror persecutione vindicta. Nec unquam impiorum scelere in nostrum nomen exsurgitur, ut non statim divinitus vindicta comitetur. Ut memoriass tacea­mus antiquas, & ultiones pro cultoribus Dei saepe repetitas, nullo vocis praeconio re­volvamus; documentum recentis rei satis est, quod sic celeriter, quodque in tanta celeritate sic granditer nuper secuta defensio est,t 2 ruinis regum, jacturis opum, dispendio militum, diminutione castrorum. Nec hoc casu accidisse aliquis existimet, aut fuisse fortuitum putet; cum jam pridem scriptura divina posuerit & dixerit: Mihi u vindictam, ego retribuam, dicit Dominus.Deut. 32. 35. Et iterum Spiritus sanctus praemoneat & dicat: Ne dixeris, ulciscar me de inimico meo, sed expecta Dominum, ut tibi auxilio sit.Prov. 20. 22. Unde clarum est atque manifestum; quia non per nos, sedw pro nobis accidunt cuncta ista, quae de Dei indignatione descendunt.

[Page 134] Nec ideo quis putet Christianosa iis quae accidunt non vindicari, b quod & ipsi videantur accidentiumc incursatione perstringi. Poenam de adversis mundi ille sen­tit, cui & laetitia & gloria omnis in mundo est.Mala quae pariter fide les & infi­deles preme­re videntur; infideles multo gravius affli­gunt. Ille moeret & deflet si sibi male sit in seculo, cui bene non potest esse post seculum; cujus vivendi fructus omnis hic capitur, cujus hic solatium omne finitur; cujus caduca & brevis vita, hic aliquam dulcedinem computat & voluptatem: quando istinc excesserit, poena jam sola superest ad dolorem. Ceterumd nullus iis dolor est de incursatione malorum praesentium, quibus fiducia est futurorum bonorum. Denique nec consternamur adversis, nec frangimur, nec do­lemus, neque in ulla aut rerum clade, aut corporum1 valetudine mussitamus; spiritu magis quam carne viventes, firmitate animi infirmitatem corporis vincimus. Per ipsa, quaee vos cruciant & fatigant, probari & corroborari nos scimus & fidimus. Putatis nos adversa vobiscum aequaliterf perpeti, cum eadem adversa videatis à nobis & vo­bis non aequaliter sustineri? Apud vos impatientia clamosa semper & querula est: apud nos fortis & religiosa patientia, quieta semper, & semper in Deum grata est: nec quid­quam istic laetum aut prosperum sibi vendicat, sed mitis & lenis, & contra omnes flu­ctuantis mundi turbinesg stabilis, divinae pollicitationis tempus expectat. Quamdiu enim corpush hoc permanet, commune cum ceteris sit necesse est, & corporalis con­ditio communis; neci separari generi humano ab invicem datur, nisi istinc de seculo recedatur. Intra unam domum boni & mali interim continemur, quidquid intra do­mum evenerit, pari sorte perpetimur; donec aevi temporalis fine completo, ad aeter­nae vel mortis vel immortalitatis hospitia dividamur.k Non ergo iccirco compares vobis & aequales sumus, quia in isto adhuc mundo & carne hac constituti, mundi & carnis incommoda vobiscum pariter incurrimus: nam cum in sensu doloris sit omne quod punit; manifestum est eum non esse participem poenae tuae, quem tecum videas non dolere. Viget apud nos spei robur, & firmitas fidei, & inter ipsas seculi labentis ruinas erecta mens est, & immobilis virtus, & nunquam non laeta patientia, & de Deo Suo semper anima secura; sicut per Prophetam Spiritus sanctus loquitur & hortatur, spei ac fidei nostrae firmitatem coelesti voce corroborans:A bac. 3. 17 [...] Ficus, inquit, non afferet fructum, & non erunt nascentia in vineis. Mentieturl opus olivae, & campi non m praestabunt cibum. Deficient2 n à pabulo oves, & non erunt in praesepibus bo­ves. Ego autem in Domino exultabo, & gaudebo in Deo salutari meo. Dei homi­nem, & cultorem Dei, subnixum spei veritate, & fidei stabilitate fundatum, negat mundi hujus & seculi infestationibus commoveri. Vinea licet fallat, & olca decipiat, & herbis siccitate morientibus aestuans campus arescat: quid hoc ad Christianos? quid ad Dei servos, quos paradisus invitat, quos gratia omnis & copia regni coelestis expe­ctat? Exultant semper in Domino, & laetantur, & gaudent in Deo suo; & mala atque adversa mundio fortiter tolerant,p dum bona & prospera futura prospectant.3 Nam qui exposita nativitate terrena, spiritu recreati & renati sumus, nec jam mundo, sed Deo vivimus; non nisi cum ad Deum venerimus, Dei munera & promissa capiemus: & tamen4 pro arcendis hostibus, & imbribus impetrandis, & vel auferendis vel tem­perandis adversis, rogamus semper & preces fundimus: & pro pace ac salute vestra pro­pitiantes ac placantes Deum, diebus ac noctibus jugiter atque instanter oramus.

Nemo itaque sibi blandiatur,Retro est ju­dicu dies, quae paenis etiamnum gravioribus subjiciet. quod nobis Dei cultoribus, & profanis Deo adversan­tibus, sit interim per aequalitatem carnis & corporis, laborum secularium conditio com­munis; ut ex hoc opinetur non omnia ista quae accidunt,q vobis irrogari; cum Dei ipsiusr praedicatione & prophetica contestatione ante praedictum sit, venturam super injustos iram Dei, persecutiones quae nos humanitus laederent non defuturas, sed & ul­tiones quae laesos divinitus defenderent secuturas. Et quanta sunt quae istic pro nobis interim fiunt? In exemplum aliquid datur ut Dei vindicis ira noscatur: ceterum retro est judicii dies, quem scriptura sancta denunciat, dicens: Ululate,Is. 13. 6. 9. proximus est enim dies Domini,s & obtritio à Deo aderit. Ecce enim dies Domini venit insanabilis, indignationis & ine, poncre orbem terrae desertum, & peccatores perdere ex eo. Et iterum: Ecce dies Domini veni [...] ardens velutt clibanus, eruntque omnes alienige­nae,Malac. 4. 1. & omnes iniquiu stipula: & succendet illosw adveniens dies; dicit Dominus. Succendi & cremari alienigenas praecinit Dominus, id est, alienos à divino genere & profanos, spiritaliter non renatos, nec Dei filios factos. Evadere enim eos solos posse, qui renati & signo Christi signati fuerint, alio in loco Deus loquitur; quand ad vasta­tionem [Page 135] mundi & interitum generis humani Angelos suos mittens, gravius in ultimo comminatur, dicens: Vadite & caedite, & nolite parcere oculis vestris.Ezee. 9. 5. Nolite mise­reri a senioris aut juvenis, & virginis: & parvulos, & mulieres interficite, ut perde­leantur. Omnem autem super quem signum scriptum est,1 ne tetigeritis. Quod autem sit hoc signum, & qua in parte corporis positum, manifestat alio in loco Deus, dicens: b Transi per mediam Hierusalem, & notabis signum super frontes virorum, qui inge­munt4 & moerent ob iniquitates, quae fiunt in medio ipsorum. Et quod ad passionem & sanguinem Christi pertineat hoc signum, & ille salvus atque incolumis reservetur, quisquis in hoc signo invenitur; item Dei testimonio comprobatur dicentis:Exo. 12. 13. Etc erit sanguisd in signo vobis super domos,e in quibus vos critis: & videbo sanguinem & protegam vos, & non erit in vobis plaga diminutionis, cum percutiam terram AE­gypti. Quod ante occiso agno praecedit in imagine, impletur in Christo,f secuta postmodum veritate. Ut illic percussa AEgypto, Judaicus populus evadere non nisi signo & sanguine agni potuit:g ita & cum vastari coeperit mundus & percuti, quis­quis in sanguine & signo Christi inventus fuerit, solus evadet.

Resipiscite itaque dum tempus est ad veram & aeternam salutem:Unicum su­perest à pae­ [...]itentia re­med [...]. & quia jam mundi finis in proximo est, ad Deum mentes vestrash Dei timore convertite. Nec vos de­lectet in seculoi inter justos & mites, impotens ista & vana dominatio; quando & in agro inter cultas & fertiles segetes lolium & avena dominetur. Nec dicatis mala acci­dere, quai dii vestri à nobis non colantur,k sciatis hancl iram Dei esse censuram: m ut qui beneficiis nonn intelligitur, vel plagis intelligatur. Deum vel sero quae­rite, quia jam pridem per Prophetam Deus praemonens hortatur & dicit [...] Amos. 5. 6. Quaerite Deum & vivet anima vestra. Deum vel sero cognoscite, quiao Christus adveniens hoc admonet & docet dicens: Haec est autem vita aeterna,Jo. 17. 3. ut cognoscant te solum ve­rum Deum, & quem misisti Jesum Christum. Credite illi qui omnino non fallit. Cre­dite illi, qui haec omnia futura praedixit. Credite illi, qui credentibus praemium vitae aeternae dabit. Credite illi, qui incredulis aeterna supplicia gehennae ardoribus irroga­bit. Quae tunc erit fidei gloria, quae poena perfidiae, cum judicii dies venerit? quae laetitia credentium, quae moestitia perfidorum; noluisse istic prius credere, & ut cre­dant, jam redire non posse? Cremabit addictos ardens semper gehenna, & vivacibus flammis voraxp poena, nec erit unde habere tormenta vel requiem possint aliquando vel finem. Servabuntur cum corporibus suis animae infinitis cruciatibus ad dolorem. Spectabitur illic à nobis semper, qui hicq nos spectavit ad tempus: & in persecutio­nibus factis2 oculorum crudelium brevis fructus, perpetua visione pensabitur:Isa. 66. 24. secun­dum scripturae sanctae fidem dicentis: Vermis eorum non morietur, & ignis eorum non extinguetur: & erunt ad visionemr universae carni: Et iterum:Sap. 5. 1. Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt, & qui abstulerunt labores eo­rum. Videntes turbabuntur timore horribili, & mirabuntur in subitatione insperatae salutis; dicentes inter se,s poenitentiam agentes, & prae angustia spiritus gementes: Hi sunt quos habuimus aliquandot in derisum & in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, & finem illorum sine honore. Quo modo computati sunt inter filios Dei, & inter sanctos sors eorum est? Ergo erravimus à via veritatis & justitiae lumen non luxit nobis, & sol non ortus est nobis. Lassati su­mus in iniquitatis via, & perditionis;u ambulavimus solitudines difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum jactatio contu­lit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra. Erit tuncw sine fructu poeniten­tia, dolor poenae, inanis ploratio, & inefficax deprecatio. In aeternam poenam sero credent, qui in vitam aeternam credere noluerunt. Securitati igitur & vitae,x dum licet, providete.

Offerimus vobis animi & consilii nostri salutare munus.Nullum cer­tius dilectio­nis qua inimicos com­plecti [...]t [...]r indictum, quam quod monemus ut resipiscant. Et quia obisse non licet no­bis, & sic Deo plus placemus, dum nullam pro injuria vicem reddimus, hortamur dum facultas adest, dum adhuc aliquid de seculo superest, Deo satisfacere, & ad verae re­ligionis candidam lucemy de profunda & tenebrosa nocte superstitionis emergere. Non invidemus commodis vestris, nec beneficia divina celamus. Odiis vestris bene­volentiam reddimus, & pro tormentis ac suppliciis, quae nobis inferuntur,z salutis itinera monstramus. Credite & vivite; & qui nos ad tempus prosequimini, in aeter­num gaudete nobiscum.

[Page 136]Quando istinca excessum fuerit,An. 252. nullus jam poenitentiae locus est, nullus satisfa­ctionis b effectus: 1 hic vita aut amittitur,Quando Istinc excessum fuerit, nullus jam poenitentiae locus. aut tenetur; hic saluti aeternae cultu Dei, & fructu fidei providetur. Nec quisquam aut peccatis retardetur, aut annis, quo minus veniat ad consequendam salutem. In isto adhuc mundo manenti, poenitentia nulla sera est. Patet ad indulgentiam Dei aditus, & quaerentibus atque intelligentibus c veritatem facilis accessus est. Tud sub ipso licet exitu & vitae temporalis occasu, pro delictis roges: & Deum qui unus & verus est, confessione & fide agnitionis ejus implores. Venia confitenti datur; & credenti indulgentia salutaris de divina pietate conceditur; &2 ad immortalitatem sub ipsa morte transitur. Hanc gratiam Christus impertit, hoc munus misericordiae suae tribuit, subigendo mortem trophaeo crucis, re­dimendo credentem pretio sanguinis sui, reconciliando hominem Deo patri,e vivifi­cando mortalem regeneratione coelesti. Hunc (si fieri potest) sequamur omnes; hu­jus sacramento & signo censeamur: hic nobis viam vitae aperit, hic ad paradisum redu­ces facit, hic ad coelorum regna perducet. Cum ipso semper vivemus, facti per ipsum filii Dei: cum ipso exultabimus semper, ipsius cruore reparati. Erimus Christiani cum Christo simul gloriosi, de Deo patre beati,f de perpetua voluptate laetantes semper in conspectu Dei, & agentes Deo gratias semper. Neque enim poterit nisi &g lae­tus esse semper & gratus, qui cum morti fuisset obnoxius, factus est de immortalitate securus.

D. CAECILII CYPRIANI 1 DE OPERE ET ELEEMOSYNIS.

MUlta & magna sunt,An. 254. fratresa carissimi, beneficia divina, quibus in salutem nostram Dei patris & Christi larga & copiosa clementia & operata sit,Inter praeci­pua Dei om­nipotentis beneficia re­utandum est, quod no­bis liceat aliis benefacere. & sem­per operetur, quod conservandis ac vivificandis nobis pater filium suum misit, ut reparare nos posset, quodque filius missus esset, & hominisb filius dicic voluit, ut nos Dei filios faceret; humiliavit se, ut populum qui prius jacebat, erigeret; vul­neratus est, ut vulnera nostra sanaret; servivit, ut ad libertatem servientes extrahe­ret; mori sustinuit, ut immortalitatem mortalibus exhiberet. Multa haec sunt, & magna divinaed misericordiae munera. Sed adhuc qualis providentia illa, & quanta clementia est, quod nobis salutari ratione prospicitur, ut homini qui redemtus est, re­servando, plenius consulatur. Nam cum Dominus adveniens sanasset illa quae2 Adam portaverat vulnera,Jo. 5. 14. & venenae serpentis antiqui curasset; legem deditf sano, & prae­cepit ne ultra jam peccaret, ne quid peccanti gravius eveniret. Coartati eramus, & in angustum innocentiae praescriptione conclusi. Necg haberet, quid fragilitatis humanae infirmitas atque imbecillitas faceret: nisi iterum pietas divina subveniens, justitiae, & misericordiae operibus ostensis, viam quandam tuendae salutis aperiret; ut sordes post­modum quascunqueh contrahimus, eleemosynis abluamus. Loquitur in scripturis divinis Spiritus sanctus & dicit: Eleemosynis & fide delicta purgantur.3 Non utique illa delicta,Prov. 15. 29. quae fucrant ante contracta, nam illa Christi sanguine & sanctificatione purgantur. Item denuo dicit. Sicut aqua extinguit ignem, sic eleemosyna extinguit peccatum.Eccl. 3. 33. Hic quoque ostenditur & probatur, quia sicut lavacro aquae salutaris ge­hennae ignis extinguitur, ita eleemosynis atquei operibus justisk delictorum flamma sopitur.l Et quia semel in baptismom remissa peccatorum datur, assidua & 4 jugis operatio,n baptismi instar imitata, Dei rursuso indulgentiam largitur. Hoc & in Evangelio Dominus docet: nam cum denotarentur discipuli ejus quod ede­rent, nec prius manusp abluissent, respondit & dixit: Qui fecit quod intus est, fecit & quod foris est. Verum date eleemosynam, & ecce vobis munda omnia:Luc. 11. 41. docens scilicet, & ostendens, non manus lavandas esse, sed pectus; & sordes intrinsecus po­tius quam extrinsecus detrahendas: verum qui purgaverit quod est intus, eum quoque id quod foris est, repurgasse; & emundata mente, cute quoque & corpore mundum esse coepisse. Porro autem monens & ostendens unde mundi & purgati esse possimus, addidit eleemosynas esse faciendas. Misericors docet ac monet, misericordiam fieri; & quia servare quaerit, quosq magno pretio redemit, post baptismi gratiam sordi­datos docet denuo posse purgari. Agnoscamus, itaque, fratres carissimi, divinae in­dulgentiae munusr salubre, & emundaudis purgandisque peccatis nostris, qui sine aliquo conscientiae vulnere esse non possumus, medelis spiritalibus vulnera nostra cure­mus.

[Page 138] Neca quisquam sic sibi de puro atqueb immaculato corde blandiatur, ut inno­centia sua fretus medicinam non putet adhibendam esse vulneribus:Frustraein­nocentiam j [...]ctat ali­quis, quasi misericordia divina ill [...] non esset opus. cum scriptum sit; Quis gloriabitur castum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse à pecca­tis?Prov. 20. 9 [...] Et iterum in epistola sua Joannes ponat & dicat: Si dixerimus quia peccatum non1 Jo. 1. 8. habemus, nosc ipsos decipimus, & veritas ind nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis & justus est Dominus, qui nobis peccata dimittat. Si autem nemo esse sine peccato potest, & quisquis se inculpatum dixerit, aut superbus, aut stultus est; quam necessaria, quam benigna est divina clementia? quaee cum sciat non deesse sanatis quaedam postmodum vulnera, dedit curandis denuo sanandisque vul­neribus remedia salutaria.

Nunquam denique,In officiis misericordiae exigendis, minime ces­sant divina cloquia. fratres dilectissimi, admonitio divinaf cessavit, nunquam & tacuit, quo minus in scripturisg sanctis tam veteribus quam novis, semper & ubi­que ad misericordiae opera Deih populus provocaretur; & canente atque exhortante Spiritu sancto, quisqis ad spem regni coelestis instruitur, facere eleemosynas jubetur. Mandat & praecipit Esaiae Deus: Exclama, inquit, in fortitudine, & noli parcere:Is. 58. 1. [...]icut tuba exalta vocem tuam, & annuncia plebi meae peccata ipsorum, & domui o Jacob facinora eorum. Et cum peccata eis sua exprobrari praecepisset, cumque eorum facinora pleno indignationis impetu protulisset, dixissetque, eos, nec si oratio­nibus & precibus & jejuniis uterentur, satisfacere pro delictis posse; nec si in cilicio & cinere volverentur, iram Dei posse lenire; in novissima tamen parte demonstrans solis eleemosynis Deum posse placari, addidit dicens: Frange esurienti panem tuum, & egenos sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, vesti eum, & domesticos seminis tui non despicies. Tunc erumpet1 temporaneum lumen tuum, & vestimenta tua cito orientur, & praeibit ante te justitia & claritas Dei circundabit te. Tunc excla­mabis, & Deus exaudiet te: dum adhuc loqueris, dicet: ecce adsum.k Remedia propitiando Deo, ipsius Dei verbis data sunt: quid deberent facere peccantes, magi­steria divina docuerunt; operationibus justis Deo satisfieri, misericordiae meri­tis peccata purgari: Et apud Solomonem legimus: Conclude eleemosynam2 l in corde pauperis, & haec pro te exorabit ab omni malo. Et iterum:Eccl. 29. 15. Qui obturat aures ne audiat imbetillum, & ipse invocabit Deum, & non erit qui exaudiat eum.Prov. 21. 13. Neque enim promereri misericordiam Domini poterit, qui misericors ipse non fuerit, aut impetrabit de divina pietate aliquid in precibus, qui ad precem pauperis non fuerit humanus. Quod item in Psalmis Spiritus sanctus declarat & probat, dicens: BeatusPs. 40. 1 [...] qui intelligit superm egenum & pauperem: in die mala liberabit eum Dominus. Quorum praeceptorum memor Daniel, cum Rex Nabuchodonosor adverso somnio ter­ritus aestuaret, pro avertendis malis, ad divinam opem impetrandam remedium dedit dicens: Propterea Rex consilium meum placeat tibi, & peccata tua eleemosynis redi­me,Dan. 4. 27 [...] & injustitias tuas miserationibus pauperum, & eritn Deus3 patiens peccatis tuis. Cui Rex non obtemperans, adversa quae viderat & infesta perpessus est: quae evadere & vitare potuisset, si peccata sua eleemosynis redemisset, Raphael quoque angelus o paria testatur, & ut eleemosyna libenter ac largiter fiat, hortatur dicens:p Bona est oratio cum jejunio & eleemosyna: quia eleemosyna à morte liberat, & ipsa purgat peccata. Ostendit orationes nostras ac jejunia minus posse, nisiq eleemosynis adjuventur. Deprecationes solas parum ad impetrandum valere, nisi factorum & operum accessione r farciantur. Revelat angelus & manifestat, & firmat eleemosynis petitiones nostras efficaces fieri, eleemosynis vitam de periculis redimi, eleemosynis à morte animas liberari.

4 Nec sic, fratres carissimi,Eleemosynae non tantum à secunda, sed etiam à prima morte Liberant. ista proferimus, ut non quod Raphaël Angelus dixitTob. 12. 8 [...] veritatis testimonio comprobemus.s In Actibus Apostolorum facti fides posita est, & quod eleemosynis non tantum à secunda, sed à prima morte animae liberentur, gestae & impletae rei probationet compertum est.u Tabitha operationibus justis & eleemo­synis praestandis plurimum dedita,Act. 9. 36. cum infirmata esset & mortua, ad cadaver exanime Petrus accitus est: qui cum impigre pro Apostolica humanitate venisset, circumstete­runt eum viduae flentes, & rogantes, pallia & tunicas & omnia illa quae prius sumserant in­dumenta monstrantes, nec pro defuncta suis vocibus, sed ipsius operibus deprecantes. Sensit Petrus impetrari posse, quod sic petebatur; nec defuturum Christi auxilium viduis deprecantibus, quando esset in viduis ipse vestitus. Cum itaque genibusw nixus orasset, viduarum ac pauperum idoneus advocatus, legatas sibi preces ad Dominum pertulisset, [Page 139] conversus ad corpus, quod2 in tabula jam lotum jacebat: Tabitha, inquit,40. exsurge in a nomine Jesu Christi: nec desuit Petro, quo minus statim ferret auxilium, qui in b Evangelio dari dixerat quicquid fuisset ejus nomine post ulatum. Mors itaque suspendi­tur,Jo. 14. 13. & spiritus redditur: & mirantibus ac stupentibus cunctis, ad hanc mundi denuo lucem redivivum corpus animatur: tantum potuerunt misericordiae merita; tantumc opera justa valuerunt. Quae laborantibus viduis largita fuerat subsidia vivendi, meruit ad vitam viduarum petitione revocari.

Itaque in Evangelio Dominus,Nullum mandatum à Domino cre­brius praci­pitur, a [...] a [...]rius urge­tur, quam ut insista­mus Eleemo­sy [...]is. doctor vitae nostrae, & magister salutis aeternae, vi­vificans credentium populum, & vivificatis consulens in aeternum; inter sua mandataLuc. 12. 33. divina & praecepta coelestia nihil crebrius mandat & praecipit, quam ut insistamus elee­mosynis dandis: nec terrenis possessionibus incubemus, sed coelestes thesauros potius recondamus. Vendite, inquit, res vestras, & date eleemosynam. Et ite­rum:Mat. 6. 19. Nolite vobis condere thesauros super terram, ubi tinea & comestura extermi­nant, & ubi fures effodiunt & furantur: Thesaurizate autem vobis thesauros in coelo, ubi neque tinea, neque comestura exterminat, & ubi fures non effodiunt, nec furan­tur. Ubi enim fuerit thesaurus tuus, ibi eirt & cor tuum. Et cum observata lege perfectum & consummatum vellet ostendere: Si vis, inquit, perfectus esse, vade &Mat. 19. 21. vended omnia tua, & da egenis, & habebis thesaurum in coelo; & veni, sequere me. Item alio loco negotiatorem coelestis gratiae, & comparatorem salutis aeternae, distractis omnibus rebus suis, pretiosam margaritam, hoc est, vitam aeternam Christi cruore pretiosam, de quantitate patrimonii sui dicit debere mercari. Simile est, in­quit,Mat. 13. 45. regnum coelorum hominie negotiatori quaerenti bonas margaritas. Ubi autem invenit pretiosam margaritam, biit & vendidit omnia quae habuit, & emit illam. Eos denique & Abrahae filios dicit, quos in juvandis alendisque pauperibus operarios cernit: Nam cum Zachaeus dixisset: Ecce dimidium ex substantia mea do egenis,Luc. 19. 8. & si cui f quid fraudavi, quadruplum reddo: respondit Jesus & dixit:g Quia salus hodie huic domui facta est, quoniam & hic filius est Abrahae. Nam si Abraham crediditRom. 4. 3. Deo, & deputatum est ei ad justitiam: utique qui secundum praeceptum Dei eleemo­synas facit, Deo credit; & qui habet fidei veritatem, servat Dei timorem; qui autem Dei timorem servat, in miserationibus pauperumh Deum cogitat.i Operatur enim ideo quia credit, quia scit vera esse quae praedicta sunt verbis Dei, nec scripturam sanctam posse mentiri: arbores infructuosas, id est, steriles homines excidi, & in ignem mitti, misericordes autem ad regnum vocari. Qui & alio in loco operarios &Matt. 3. 10. 5. 7. fructuosos, fideles appellat: infructuosis vero & sterilibus fidem derogat dicens: Si in injusto mammona fideles non fuistis,k quod est verum quis credit vobis?Luc. 16. 11. Et si in alieno fideles non fuistis, quod est vestrum, quis dabit vobis?

l Sed vereris & metuis, [...]s metuis quo quis [...]e­retur, ne lar­ga operatio­ne adpenuri­ [...] rediga­tur. ne si operari plurimum coeperis, patrimonio tuo larga operatione finito ad penuriam forte redigaris: esto in hac parte intrepidus, esto secu­rus; finiri non potest, unde in usus Christi impenditur, unde opus coeleste celebra­tur. Nec hoc tibi de meo spondeo, sed de sanctarum scripturarum fide, & divinae pollicitationis auctoritate promitto. Loquitur per Solomonem Spiritus sanctus & di­cit: Qui dat pauperibus nunquam egebit; qui autem avertit oculum suum,Prov. 28. 27. in magna penuria erit: ostendens misericordes atque operantes egere non posse, magis parcos & steriles ad inopiam postmodum devenire. Item beatus Apostolus Paulus Dominicae inspirationis gratia plenus: Qui administrat, inquit, semen seminanti,2 Cor. 9. 10. 12. & panem ad edendum praestabit, & multiplicabit seminationem vestram, & augebit incrementa frugum justitiae vestrae, ut in omnibus locupletimini. Et iterum: Administratio hujus officii non tantum supplebit ea quae sanctis desunt,m sed & abundabitn per multam gratiarum actionem in Deum. Quoniam dum gratiarum actio ad Deumo pro elee­mosynis atque operationibus nostris pauperum oratione dirigitur, censusp operantis Dei retributione cumulatur. Et Dominus in Evangelio jam tunc ejusmodi hominum corda considerans, & perfidis atque incredulis praescia voca denuncians, contestatur & dicit: Nolite cogitare dicentes: quid edemus aut quid bibemus, aut quid vestiemur?Matt. 6. 31. haec enim nationes quaerunt. Scitq autem pater vester quia omnium horum indige­tis. Quaerite primum regnum Dei,r & justitiam ejus, & omnia ista apponentur vobis. Eis omnia apponi dicit & tradi, qui regnum & justitiam Dei quaerunt. Eos enim Dominus, cum judicii dies venerit, ad percipiendum regnum dicit admitti, qui fuerint in Ecclesia ejus operati.

Metuis ne patrimonium tuum forte deficiat,Non vanus tantum sed & impius praetextus à futurae ino­piae metu ducitur. si operari ex eo largiter coeperis: & nescis miser, quia dum times ne res familiaris deficiat, vita ipsa & salus deficit: & dum ne quid rebus tuis minuatur attendis, non respicis quod ipse minuaris, amator [Page 140] magis mammonae quam animae tuae: ut dum timesa ne pro te patrimonium tuum per­das,1 Tim. 6. 7. ipse pro patrimonio tuo pereas. Et ideo bene Apostolus clamat & dicit: Nihil intulimus in hunc mundum, verum nec auferre quid possumus: habentes itaque1 exhi­bitionem & tegumentum, his contenti simus. Qui autem volunt divites fieri, inci­dunt in tentationem, & in muscipulam, & desideria multa & nocentia, quae mergunt hominem in perditionem & in interitum. Radix enim omnium malorum est cupidi­tas, quam quidam appetentes naufragaverunt à fide, & inseruerunt se doloribus mul­tis. Metuis ne patrimonium tuum forte deficiat, si operari ex eo largiter coeperis? quando enim factum est ut justo possentb deesse subsidia vitae?Prov. 10. 3. cum scriptum sit: Non occidet fame Dominus animam justam.3 Reg 17. 6 Helias in solitudine corvis ministrantibus pascitur:Dan. 14. 30. & Danieli in lacu ad leonum praedam jussu Regis incluso, prandium divini­tus apparatur: & tu metuis ne operanti tibi & Dominum promerenti desit alimentum? quando ipse in Evangelio ad exprobrationem eorum,c quibus mens dubia est & fides parva,Mat. 6. 26. contestetur & dicat: Aspicite volatilia coeli, quoniam non seminant, neque metunt, neque colligunt in horrea, & pater vester coelestisd alit illa: nonne vos pluris illis estis? Volucres Deus pascit, & passeribus alimenta diurna praestantur, & quibus nullus divinae rei sensus est, eis nec potus, nec cibus deest. Tu Christiano, tu Dei servo, tu operibus bonis dedito, tu Domino suo caro aliquid existimas defu­turum? e Nisi si putas quia qui Christum pascit, à Christo ipse non pascitur; aut eis terrena deerunt, quibus coelestia & divina tribuuntur.

Unde haec incredula cogitatio?Cogitatio haec Phari­saeo congruit, non Chri­st [...]no. unde impia & sacrilega ista meditatio? quid facit in domo fidei perfidum pectus? quid qui Christo omnino non credit, appellatur & dici­tur Christianus? Pharisaei tibi magis congruit nomen. Nam cum Dominus in Evan­gelio de eleemosynis disputaret, & ut nobis amicos de terrestribus lucris provida opera­tione faceremus, qui nos postmodum in tabernacula aeterna susciperent, fideliter ac salubriter praemoneret; addidit post haecf scriptura dicens: Audiebant autem haec omnia Pharisaei qui erant cupidissimi,Luc. 16. 1 [...]. & irridebant eum.g Quales nunc in Ecclesia quosdam videmus, quorum praeclusae aures; & corda caecata nullum de spiritalibus ac salutaribus monitis lumen admittunt; de quibus mirari non oportet quod contem­nant in tractatibus servum, quando à talibus ipsum Dominum videamus esse contem­tum.

Quid tibi in istis ineptis & stultis cogitationibus plaudis,Sterilitatem solae avariti [...] [...]fficit. quasi metu & sollicitudine futurorum ab operibus retarderis? quid umbras & praestigias quasdam vanae excusatio­nis obtendis? Confitere imo quae vera sunt, & quia scientem non potes fallere, secreta & abdita mentis exprome. Obsederunt animum tuum sterilitatis tenebrae, & rece­dente inde lumine veritatis, carnale pectus2 alta & profunda avaritiae caligo caecavit: pecuniae tuae captivus & servus es: catenis cupiditatis & vinculis alligatus es; & quem jam solverat Christus, denuo vinctus es. Servas pecuniam,h quae te servata non servat: patrimonium cumulas, quod te ponderei suo gravius onerat: nec meministi quid Deus responderit diviti exuberantium fructuumk copiam stulta exultatione jactanti:Luc. 12. 2 [...]. Stulte, inquit, hac nocte expostulaturl anima tua à te; quae ergo parasti, cujus erunt? Quid divitiis tuis solus incubas? quid in poenam tuam patrimonii tui pondus exaggeras; ut quo locupletior seculo fueris, pauperior Deo fias? Reditus tuos divide cum Domino Deo tuo: fructus tuos partire cum Christo: fac tibi possessionum terrestrium Christum participem, ut & ille te sibi faciat regnorum coelestium cohaere­dem.

Erras & falleris quisquis te in seculo divitem credis.Solus ille di­ves qui in opere largus. A [...]iiomnes, pauperes [...] cae­ci & miseri. Audi in Apocalypsi Domini tui vocem,Apoc. 3. 17. ejusmodi homines justis objurgationibus increpantem: Dicis, in­quit, dives sum,m & ditatus sum, & nullius rei egeo; & nescis quoniam tu es n miser, & miserabilis, & pauper, & caecus, & nudus. Suadeo tibi emere à me o aurum ignitum de igne, ut sis dives; & vestemp albam ut vestiaris, & non appa­reat in te foeditas nuditatis tuae, & collyrioq inunge oculos tuos ut videas. Qui ergo locuples & dives es, eme tibi à Christo aurum ignitum, ut sordibus tuis tanquam igne decoctis, esse aurum mundum possis, si eleemosynis & justa operatione purgeris. Eme tibi albam vestem, ut qui secundum Adam nudus fueras, & horrebas ante deformis, indumento Christi candido vestiaris. Et quaer matrona in Ecclesia Christi locuples & dives es, inunge oculos tuos,3 non stibios diaboli, sed collyrio Christi; ut per­venire [Page 141] ad videndum Deum possis, dum Deum, &a operibus bonis & moribus pro­mereris. Ceterum quae talis es, nec operari in Ecclesia potes: Egentem enim & pauperem non vident oculi tui superfusi nigroris tenebris; &b nocte contecti.

Locuples & dives es,Res nullo modo ex [...]u­sanda ut quis ad Eu charistiam fine oblatione accedat. &1 Dominicum celebrare te credis, quae corbonam omnino non respicis; quae in Dominicum sine sacrificio venis; quae partem de sacrificio, quod pauper obtulit, sumis? Intuere in Evangelio viduamc praeceptorum coelestium me­morem, inter ipsas pressuras & angustias egestatis operantem, in gazophylacium duo, d quae sola sibi fuerant, minuta, mittentem. Quam cum animadverteret Dominus & videret; non de patrimonio, sed de animo opus ejus examinans, & considerans, non quantum sed ex quanto dedisset;Luc. 21. 3. respondit & dixit: Amen dico vobis, quoniam vidua ista plus omnibus misit in dona Dei. Omnes enim isti de eo quod abundavit illis, miserunt in dona Dei: haec autem de inopia sua omnem quemcunque habuit victum misit. Multum beata mulier & gloriosa, quae etiam ante diem judicii meruit judicis voce laudari. Pudeat divitese sterilitatis atque infidelitatis suae: vidua, & inops vidua, f in opere larga invenitur. Cumque universa quae dantur, pupillis & viduis confe­rantur, dat illa quam oportebat accipere, ut sciamus quae poena sterilem divitem ma­neat, quando hoc documento operari etiam pauperes debeant. Atque ut intelligamus g haec opera Deo dari, & eum quisquis haec faciat, Dominum promereri; Christus illud Dei dona appellat, & in dona Dei viduam duos quadrantes misisse significat, ut magis ac magis possit esse manifestum,Prov. 19. 17. quia qui miseretur pauperis,h Deum fenerat.

Sed nec illa res,Familiae cu­ra, minime excusat. fratres carissimi, à bonis operibus & justis refraenet & revocet Christianum, quod excusari se posse aliquis existimet beneficio filiorum: quando in impensis spiritalibusi Christum cogitare,Mat. 25. 40. qui accipere se professus est, debeamus; nec conservos liberis nostris, sed Dominum praeferamus, ipso instruente & monente. Qui diligit,Mat. 10. 37. inquit, patrem aut matrem super me, non est me dignus: & qui diligit filium aut filiam super me non est me dignus. Item in Deuteronomio, ad corrobora­tionem fidei & dilectionem Dei,Deut. 33. 9 [...] paria conscripta sunt: Qui dicunt, inquit, patri aut matri, non novi te, & filios suos non agnoverunt, hi custodierunt praecepta tua, & testamentum tuum servaverunt. Nam si Deum toto corde diligimus; nec parentes, nec filios Deo praeferre debemus. Quod & Joannes in epistola suak ponit, carita­tem Dei apud eos non esse,1 Jo. [...]. 17. quos videamus operari in pauperem nolle: Qui habuerit, inquit, substantiam mundi, & videritl fratrem suum desiderantem, & clauserit m viscera sua ab eo,n quomodo caritas Dei manet in illo?Pro. 19. 17. Si enim Deus eleemosy­nis pauperum feneratur, & cum datur minimis, Christo datur: non est quod quis ter­rena coelestibus praeferat, nec divinis humana praeponat.

Sic vidua illa in tertio Regnorum libro,Quantum sit ex hoc dis­pendio com­pend [...]m, ex­emplis mon­stratur. cum in siccitate & fame consumtis omnibus, de modico farre & oleo quod superfuerat, fecisseto 2 subcinericium panem, quo as­sumto moritura cum liberis esset; supervenit Helias, & petiitp sibi prius ad eden­dum dari; tunc quod superfuisset, inde illam cum filiis suis vesci; nec obtemperare illa dubitavit, aut Heliae filios mater in fame, & egestate praeposuit. Fit imo in con­spectu Dei, quod Deo placeat; promte ac libenter quod petebatur, ossertur: nec de abundantia portio, sed de modico totum datur, & esurientibus liberis alter prius pasci­tur, neque in penuria & fame cibus, antequam misericordia, cogitatur; ut dumq in opere salutari carnaliter vita contemnitur, spiritaliter anima servetur. Helias itaque typum Christi gerens, & quod ille pro misericordia vicem singulis reddat, ostendens: respondit & dixit:3 Reg. 17. 14. Haec dicit Dominus:r 3 fidelia farris non deficiet, & capsaces olei [Page 142] non minuetur usque in diem, quo dabit Dominus imbrem super terram. Secundum divinae pollicitationis fidem multiplicata sunt viduae & cumulata quae a praestitit; & operibus justis, ac misericordiae meritis, augmenta & incrementa sumentibus, farris & olei vasa completa sunt. Nec filiis abstulit mater quod Heliae dedit, sed magisb con­tulit filiis, quod benigne & pie fecit. Et illa nondum Christum sciebat, nondum prae­cepta ejus audierat: non cruce & passione ejus redemta, cibum & potum pro sanguine rependebat; ut ex hoc appareat quantum in Ecclesia peccet, qui se & filios Christo anteponens, divitias suas servat, nec patrimonium copiosum cum indigentium pauper­tate communicat.

Sed enim multi sunt in domo liberi,Multitudo liberorum beneficenti­am uberio­rem suadere debet. & retardat te numerositas filiorum, quo minus largiter bonis operibus insistas: atquin hoc ipso operari amplius debes quo multorum pignorum pater es. Plures sunt pro quibus Dominum depreceris: multorum delicta redimenda sunt, multorum purgandae conscientiae, multorum animae liberandae. Ut in hac vita secularic alendis sustinendisque pignoribus quo major est numerus, hoc major & sumtus est: ita & in vita spiritali atque coelesti, quo amplior fuerit pignorum copia,Job. 1. 5. esse & operum debet major impensa. Sic & Job sacrificia numerosa pro liberis osserebat: quantusque erat in domo pignorum numerus, tantus dabatur Deo & nume­rus hostiarum. Et quoniam quotidie deesse non potest quod peccetur in conspectu Dei, sacrificia quotidiana non deerant, quibus possent peccata tergi.d Probat scrip­tura divina, dicens: Job homo1 verus & justus, habuit filios septem, & filias tres, & emundabat illos offerens pro eis hostias Deo secundum numerum illorum, & pro peccatis eorum vitulum unum. Si ergo vere filios tuos diligis, si eis exhibes plenam & paternam dulcedinem caritatis; operari magis debes, ut filios tuos Deo justa opera­tione commendes.e Nec eum liberis tuis cogites patrem, qui & temporarius & f infirmus est; sed illum patrem pares, qui aeternus & firmus filiorum spiritalium pater est. Illi assigna facultates tuas, quas haeredibus servas: ille sit liberis tuis tutor, ille curator, ille contra omnes injurias seculares divina majestate protector. Patrimo­nium g Deo creditum, nec respublica eripit, nec fiscus invadit, nec calumnia aliqua forensis evertit. In tuto haereditas ponitur, quae Deo custode servatur. Hoc est caris pignoribus in posterum providere: hoc est futuris haeredibus paterna pietate consulere, secundum fidem scripturae sanctae dicentis:h Junior fui, & senui, & non vidi justum derelictum, neque semen ejusi egens pane.Ps. 36. 23. Tota die miseretur & commodat: & semen ejus ink benedictione est. Et iterum: Qui conversatur sinel vituperatione in justitia,Prov. 20. 7. beatos post se filios relinquet.

Praevaricator itaque & proditor pater es,Prodient fili­os, & male illis consu­lunt, qui non thesau­ros cum fe­nore redden­dos, apud pauperes re­condunt. nisi filiis tuis fideliter consulas, nisi con­servandis eis religiosa & vera pietate prospicias. Qui studes terreno magis quam coe­lesti patrimonio, filios tuosm diabolo magis commendare quam Christo, bis delin­quis, & geminum ac duplex crimen admittis: & quod non praeparas filiis tuis Dei patris auxilium, & quodn doces filios patrimonium plus amare quam Christum. Esto potius liberis tuis pater talis,Tob. 14. 10. 4. 6. qualis Tobias extitit. Da utilia & salutaria praecepta pignoribus, qualia ille filio dedit: manda filiis tuis, quod & ille filio mandavit, di­cens: Et nunc fili mando tibi, servi Deo in veritate, & fac coram illo, quod illi pla­cet, & filiis tuis manda ut faciant justitiam & eleemosynas, & sint memores Dei, & benedicant nomen ejus omni tempore. Et iterum: Omnibus diebus vitae tuae, fili dilectissime, Deum in mente habe, & noli praeterire praecepta ejus. Justitiam fac om­nibus diebus vitae tuae, & noli ambulare viam iniquitatis, quoniam agente te ex veri­tate, erit respectus operum tuorum. Ex substantia tua fac eleemosynam, & noli aver­tere faciem tuam ab ullo paupere: Ita fiet ut nec à te avertatur facies Dei. Prout ha­bueris fili, sic fac: si tibi fuerit copiosa substantia, plus ex illa fac eleemosynam: si exiguum habueris, ex hoc ipso exiguo communica. Et ne timueris cum facies eleemo­synam: 2 praemium enim bonum reponis tibi in diem necessitatis.Tob. 4. 6. Quia eleemosyna à morte liberat, & non patitur ire ino tenebras. Munus bonum est eleemosyna, om­nibus qui faciunt eam coram summo Deo.

3 Quale munus est,Eleemosyna Dei specta­culum, cum gentilium & Diaboli muneribus comparatur. fratres carissimi,p cujus editio Deo spectante celebratur? Si in gentilium munere grande & gloriosum videtur, Proconsules vel Imperatores habere praesentes; & apparatus ac sumtus apud munerarios major est, ut possint placere majo­ribus: quanto illustrior muneris & major est gloria, Deum & Christum spectatores [Page 143] habere? Quanto istic & apparatus uberior, & sumtus largior exhibendus est; ubi ad spectaculum conveniunt coelorum virtutes, conveniunt Angeli omnes; ubi muneratio non1 quadriga vel consulatus petitur, sed vita aeterna praestatur: nec captatur inanis & temporarius favor vulgi, sed perpetuum praemiuma regni coelestis accipitur? Atque ut pigros & steriles, & cupiditate nummaria nihil circa fructum salutis operantes magis pudeat, ut plus conscientiam sordidam dedecoris ac turpitudinis suaeb rubor caedat; ponat unusquisque ante oculos suos,c diabolum cum servis suis, id est, cum populo perditionis ac mortis in medium prosilire: plebemd Christi, praesente & judicante ipso, comparationis examine provocare dicentem: Ego pro istis quos mecum vides, nec alapas accepi, nec flagella sustinui, nec crucem pertuli, nec sanguinem fudi, nec familiam meam pretio passionis & cruoris redemi; sed nec regnum illis coeleste pro­mitto, nec ad paradisum restituta immortalitate denuo revoco; & munera mihi quam grandia, quam pretiosa, quam nimio & longo labore quaesita, sumtuosissimis appara­tibus comparant, rebus suis vel obligatis in muneris comparatione, vel venditis;2 ac nisi editio honestae successerit, conviciis ac sibilis ejiciuntur, & furore populari non­nunquam pene lapidantur? Tuos tales munerarios Christef demonstra praeceptis tuis monitos, & pro terrenis coelestia recepturos, illos divites, illos copiosis opibus affluen­tes; an in Ecclesia praesidente, & spectante te ejusmodi munus edant, oppignoratis vel distractis rebus suis, imo ad coelestes thesauros mutata in melius possessione translatis? In istis muneribus meis caducis atque terrenis nemo pascitur, nemo vestitur, nemo cibi alicujus aut potus solatio sustinetur: cuncta inter furorem edentis & spectantis erro­rem, prodiga & stulta voluptatum frustrantium vanitate depereunt. Illic in pauperi­bus tuis vestiris & pasceris, tu aeternam vitam operantibus polliceris; & vix tui g meis pereuntibus adaequantur, qui à te divinis mercedibus & praemiis coelestibus honorantur. Quid ad haec respondemus, fratres carissimi;h sacrilega sterilitate, & quadam tenebrarum nocte coopertas divitum mentes, qua ratione defendimus? qua ex­cusatione purgamus? qui diaboli servis minores sumus, ut Christo pro pretio passionis & sanguinis, vicem nec in modicis rependamus?

Praecepta ille nobis dedit: quid facere servos suos oporteret instruxit: operantibus praemium pollicitus,In dis judicii pro benefi­centiae ratio­ne sententia [...]rtur. & supplicium sterilibus comminatus, sententiam suam protulit; quid judicaturus sit, ante praedixit.i Quae potest excusatio esse cessanti? quae defen­sio sterili? nisi quod non facientek servo quod praecipitur, Dominus faciet quod mi­natur; qui & dicit: Cum venerit filius hominisl in claritate sua,Mat. 25. 31. & omnes Angeli cum eo, tunc sedebit in throno claritatis suae, & colligentur ante eum omnes gentes, & segregabit eos ab invicem, quemadmodum pastor segregat oves ad hoedis: & statuet oves ad dexteram suam, hoedos autem ad sinistram. Tunc dicet Rex iis, qui adm dex­teram suam erunt: Venite benedicti patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi: Esurivi enim & dedistis mihi manducare; sitivi, & potastis me; hospes fui, & adduxistis me;n nudus, & texistis me; infirmus & visitastis me; in carcere fui, & venistis ad me. Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine quan­do te vidimus esurientem, & pavimus? sitientem, & potavimus? quando te vidimus hospitem, & adduximus? nudum, & vestivimus? quando autem te vidimuso infir­mum, & in carcere, & venimus ad te? Tunc respondens Rex dicet eis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni horum ex fratribus meis minimis, mihi fecistis. Tunc di­cet & illis, qui adp sinistram ejus erunt: Discedite à me maledicti in ignem aeternum 3 quem paravit pater meus diabolo, & angelis ejus. Esurivi enim, & non dedistis mihi manducare; sitivi, & non potastis me; hospes sui, & non adduxistis me; nudus, & non vestistis me; infirmus & in carcere, & nonq visitastis me. Tunc respondebunt & ipsi dicentes: Domine quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, & non ministravimus tibi? Et respon­debit illis: Amen dico vobis, quamdiu non fecistis uni ex minimis his, neque mihi fecistis. Et abibunt isti inr ambustionem4 aeternam, justi autem in vitam aeter­nam.

Quid potuit nobis majus Christus edicere?Summa ope­rum miseri­cordiae com­mendatio; quod Christo praestari di­cunutur. quo modo magis potuit justitiae [Page 144] ac misericordiae nostrae opera provocare, quam quod praestari dixit sibi, quicquid egenti praestetur & pauperi: & se dixit offendi, nisi egenti praestetur & pauperi; ut qui re­spectu fratris in Ecclesia non movetur, vel Christi contemplatione moveatur: & qui non cogitat in labore atque in egestate conservum, vel Dominum cogitet in ipso illo quem despicit constitutum. Et iccirco, fratres carissimi, quibus metus in Deum pro­nus est, & spreto calcatoque jam mundo ad superna & divina animus erectus est; fide plena, mente devota, operatione contina,a promerendo Domino obsequium praebea­mus: demus Christo vestimenta terrena, indumenta coelestia recepturi. Demus cibum & potum secularem, cum Abraham, Isaac & Jacob ad convivium coeleste venturi: ne parumb metamus, plurimum seminemus.Gal. 6. 10. 9. Securitati ac saluti aeternae, dum tempus est, consulamus, Paulo Apostolo admonente & dicente: Ergo dum tempus habemus, operemur quod bonum est ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Bonum au­tem facientes non deficiamus, tempore enim suo metemus.

Cogitemus,Exemplum apostolico­rum tempo­rum propo­nitur. fratres dilectissimi,1 quid sub Apostolis fecerit credentium populus, quando inter ipsa primordia majoribus virtutibus mens vigebat; quando credentium fi­des novo adhuc fidei calore fervebat: domicilia tunc & praedia venundabant, & dispen­sandam c pauperibus quantitatem libenter ac largiter Apostolis offerebant, terreno pa­trimonio vendito atque distracto, fundos illuc transferentes, ubi fructus caperent pos­sessionis d aeternae: Illic comparantes domos, ubi inciperent semper habitare. Talis tunc fuit in operationibus cumulus, qualis in dilectione consensus: sicut legimus in Actis Apostolorum:Act. 4. 32. Turba autem eorum qui crediderant, anima ac mente una agebant: nec fuit inter illos2 discrimen ullum, nec quidquam suum judicabant ex bonis quae eis erant, sed fuerunt illis omnia communia. Hoc est nativitatee spiritali vere Deif fi­lios fieri, hoc est, lege coelesti aequitatem Dei patris imitari. Quodcunque enim Dei est, in nostra usurpatione commune est, nec quisquam à beneficiis ejus & muneribus arcetur, quo minus omne humanum genus bonitate ac largitate divina aequaliter per­fruatur. Sic aequaliter dies luminat, sol radiat, imber rigat, ventus aspirat, & dor­mientibus somnus unus est, & stellarum splendor ac lunae communis est.g Quo ae­qualitatis exemplo, qui possessor in terris reditus ac fructus suos cum fraternitate parti­tur; dum largitionibus gratuitis communis ac justus est, Dei patris imitator est.

Quae illa erit, fratres carissimi,Merces de­mum futura proponitur. operantium gloria, quam grandis & summa laetitia: cum populum suum Dominus coeperit recensere: & meritis atque operibus nostris prae­mia promissa contribuens, pro terrenis coelestia, pro temporalibus fempiterna, pro mo­dicis magna praestare; offerre nos patri,h cui nos sua sanctificatione restituit; aeterni­tatem nobis immortalitatemque largiri, ad quam nos sanguinis sui vivificatione repara­vit; reduces ad paradisum denuo facere, regna coelorum fide & veritate suae pollicita­tionis aperire? Haec haereant firmiter sensibus nostris: haec intelligantur plena fide: haec corde toto diligantur: haec indesinentium operumi magnanimitate redimantur. Praeclara & divina res, fratres carissimi, salutaris operatio; solatium grande credentium, securitatis nostrae salubre praesidium, munimentum spei, tutela fidei,k medela pec­cati: res posita in potestate facientis, res & grandis & facilis; sine periculo persecutio­nis, corona pacis: verum Dei munus & maximum, infirmis necessarium, fortibus glo­riosum, quo Christianusl adjutus perfert gratiam spiritalem, promeretur Christum judicem, Deum computat debitorem. Ad hanc operum salutarium palmam libenter ac promte certemus: omnes in agone justitiae Deo & Christo spectante curramus; & qui seculo & mundo majores esse jam coepimus, cursum nostrum nulla seculi & mundi cu­piditate tardemus. Si expeditos, si celeres, si in hoc operis agone currentes,3 dies nos velm redditionis, veln persecutionis invenerit: nusquam Dominus meritis no­stris ad praemium deerit; in pace vincentibus coronam candidam pro operibus dabit, in persecutione purpuream pro passione geminabit.

D. CAECILII CYPRIANI 1 DE a BONO PATIENTIAE.

DE patientia locuturus,An. 255. fratres dilectissimi, & utilitates ejus & commoda praedi­caturus,Verasapien tia sine pa­tientia esse [...]ou potest. unde potius incipiam, quam quod nunc quoque ad audientiam, ve­stram patientiam video esse necessariam; ut nec hoc ipsum quod auditis & disci­tis, sine patientia facere possitis? Tunc enim demumb sermo & ratio salutaris effica­citer discitur, si patienter quod dicitur audiatur. Nec invenio, fratres dilectissimi, inter ceteras coelestis disciplinae vias, quibus ad consequenda divinitus praemia, spei ac fidei nostrae secta dirigitur,c quid magis sit vel utilius ad vitam, vel majus ad glo­riam; quam ut qui praeceptis Dominicis obsequio timoris ac devotionis innitimur, pa­tientiam maxime tota observationed tueamur.2 Hanc se sectari Philosophie quoque profitentur, sed tam illic patientia falsa est, quam & falsa sapientia est. Unde enim vel sapiens esse vel patiens possit,Is. 29. 14 [...]. qui nec sapientiam, nec patientiam Deif novit? quando ipse de iis qui sibi sapere in mundo videntur, moneat & dicat: Perdam sapien­tiam sapientium, & prudentiam prudentium reprobabo. Item beatus Apostolus Pau­lus plenus Spiritu sancto, & vacandisg formandisque gentibus missus, contestetur & instruat, dicens:Coloss. 2. 8. Videte ne quis vos depraedetur per Philosophiam & inanem falla­ciam, secundum traditionem hominum; secundum elementa mundi, & non secun­dum Christum, quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis. Et alio loco: Nemo se, inquit, decipiat:1 Cor. 3. 18. Si quis putat sapientem se esse in vobis, mundo huic stultus fiat ut fiat sapiens. Sapientia enim mundi hujus, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim:h Reprehendam sapientes in astutia ipsorum.Job. 5. 13. Et iterum: Cog­novit i Dominus cogitationes sepientium, quia sunt stultae.Ps. 93. 11. Quare si sapientia illic vera non est, esse non potest & vera patientia. Nam sik patiens ille est, qui est humilis & mitis; philosophos autem nec humiles videmus esse nec mites, sed sibi mul­tum placentes, & hoc ipso quod sibi placeant Deo displicentes: apparetl illic veram non esse patientiam, ubi sit insolens affectatae libertatis audacia, & exerti ac seminudi pectoris inverecunda jactantia.

Nos autem,Patientiae virtus eum Deo nobis communis. fratres dilectissimi, qui philosophi non verbis sed factis sumus; nec vestitl sapientiam, sed veritate praeferimus; qui virtutum conscientiam magis quam jactantiam novimus: qui non loquimur magna, sed vivimus;m quasi servi & culto­res Dei, patientiam quam magisteriis coelestibus discimus, obsequiis spiritalibus praebea­mus. Est enim nobis3 cum Deo virtus ista communis. Inde patientia incipit, inde claritas ejus & dignitas caput sumit. Origo & magnitudo patientiae Deo auctore pro­cedit. Diligenda res homini, quae Deo (n) cara est. Bonum quod amat majestas Divi­na, commendat. Si Dominus nobis & pater Deus est, sectemur patientiam Domini pariter & patris: quia & servos oportet esse obsequentes, & filios non decet esse dege­neres. Qualis vero in Deo & quanta patientia, quod in contumeliam suae majestatis & honoris instituta ab hominibus profana templa, & terrena figmenta, & sacra sacri­lega patientissime sustinens, super bonos & malos aequaliter facit diem nasci, & lumen solis oriri; & cum imbribus terras rigat, nemo à beneficiis ejus excluditur, quo minus justis similiter & injustis indiscretas pluvias largiatur? Videmus inseparabil [...] [Page 146] aequalitate patientiae, nocentibus & innoxiis, religiosis & impiis; gratias agentibus & ingratis, Dei nutu tempora obsequi, elementa famulari, spirare ventos, fontes fluere, a grandescere copias messium, fructus mitescere vinearum, exuberare pomis arbusta, nemora frondoscere, prata florere. Et cum crebris imo continuis exacerbetur offensis Deus; indignationem suam temperat, & praestitutum semel retributionis diem patien­ter expectat. Cumque habeat in potestate vindictam, mavult diu tenere patientiam; sustinens scilicet clementer & differens, ut; si fieri possit, multum malitia protracta aliquando mutetur; & homo in errorum & scelerum contagione volutatus, vel sero ad Dominum convertatur, ipso monente & dicente:Ezech. 18. 32. Nolo mortem morientis, quan­tum ut revertatur & vivat: & iterum Propheta: Revertimini ad Dominum Deum vestrum, quoniam misericors & pius est, & patiens, & multae miserationis,Joël. 2. 23. & qui sententiam flectat adversus1 b malitias irrogatas. Quod item beatus Apostolus Pau­lus commemorans,Rom. 2. 4. & peccatorem ad poenitentiam revocans, proponit & dicit: An numquid opulentiam bonitatis ejus,c & sustinentiae & longanimitatis contemnis, ignorans quoniam patientia & bonitas Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem secun­dum duritiam tuam & cor impoenitens, thesaurizas tibi iramd in die irae, & revela­tionis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. Justum judicium Dei dixit esse, quia serum est, quia diu multumque differtur; ut homini ad vitam, longa Dei patientia consulatur. Tunc repraesentatur poena impio & peccatori, quan­do jam non potest poenitentia prodessee peccanti.

Atque ut plenius intelligere possimus,Praecepta Evangelica imprimis patientiam jubeut. fratres dilectissimi, quia patientia, Dei res est; & quisquis lenis, & patiens, & mitis est, Dei patris imitator est; cum in Evan­gelio suo Dominus praecepta in salutem daret, & divina monita depromensf ad per­fectum g discipulos erudiret,Mat. 5. 43. posuit & dixit: Audistis quia dictum est: Diligesh pro­ximum tuum, & odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite ini­micos vestros, & orate pro eis qui vos persequuntur, ut sitis filii patris vestri qui in coelis est: qui solem suum oriri facit super bonos & malos, & pluit super justos & in­justos. Si enim dilexeritis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis,i nonne sic & publicani faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quidk amplius faci­tis? nonne & ethnici id ipsum faciunt?l Estote itaque vos perfecti,m sicut pater vester coelestis perfectus est. Sic perfectos dixit fieri Dei filios, sic consummari often­dit & docuit coelesti nativitate reparatos; si patientia Dei patris maneat in nobis, si similitudo divina,n quam peccato Adam perdiderat, manifestetur & luceat in acti­bus nostris. Quae gloria est similem Deo fieri, qualis & quanta felicitas, habere in virtutibus, quod divinis laudibus possit aequari?

Nec hoc,Patientiam quam verbis docuit Dominus noster, implevit & factis. fratres dilectissimi, Jesus Christus Deus & Dominus noster tantum ver­bis docuit, sed implevit & factis. Et quia ad hoc descendisse se dixerat, uto volun­tatem patris faceret; inter ceterap admirabilia virtutum suarum, quibus indicia divi­nae majestatis expressit, paternam quoque patientiam tolerantiae tenore servavit.q Om­nes denique actus ejus ab ipso statim adventu, patientia comiter signantur:s quod primum de illa sublimitate coelesti ad terrena descendens, non aspernatur Dei filius carnem hominis induere; &, cum peccator ipse non esset, aliena peccata portare. 2 Immortalitate interim posita, fieri se mortalem patitur, ut innocens pro nocentium t salute perimatur.Mat. 3. 15. Dominus baptizatur à servo, & remissam peccatorum daturus, ipse non dedignatur lavacro regenerationis corpus abluere. Diebus quadraginta jeju­nat; per quem ceteri saginantur; esurit & famem sentit, ut qui in fame sermonis & gratiae fuerant,Mat. 4. 2. coelesti pane saturentur. Cum diabolo tentante congreditur, & inimi­cum tantum vicisse contentus, nihil ultra verba conatur. Discipulis non ut servis Dominica potestate praefuit,Jo. 13. 5. sed benignus & mitis fraterna eos caritate dilexit. Digna­tus est etiam pedes Apostolorum lavare; ut dum circa servos talis est Dominus, exem­plo suo doceret, qualis circa compares & aequales debeat esse conservus. Necu mi­randum, quod circaw obedientes talis extiterit, qui Judam potuit usque ad extre­mum longa patientia sustinere, cibum cumx inimico sumere, hostem domesticum scire nec palam ostendere, traditoris osculum non recusare.Mat. 26. 25. In Judaeis vero tolerandis aequanimitas quanta, & quanta patientia? incredulos ad fidem suadendo flectere, obse­quio ingratos fovere, contradicentibus respondere leniter, superbos sustinere clemen­ter, humiliter persequentibus cedere; prophetarum interfectores & adversum Deum semper rebelles, usque ad crucis & passionis horam, velle colligere. Sub ipsa autem [Page 147] passione & cruce, priusquam ad crudelitatem necis & effusionem sanguinis veniretur, quae conviciorum probra patienter audita, quae contumesiarum tolerata ludibria? ut insultantiuma sputamina patienter exciperet,Jo. 19. 6. qui sputo suo caeci1 oculos paulo ante formasset: & in cujus nomine à servis nunc ejus diabolus cum angelis suis flagellatur, flag [...]lla ipse paterctur:Mat. 27. 29. coronaretur spinis, qui martyres floribus coronat aeternis: pal­mis in faciem verberaretur, qui palmas veras vincentibus tribuit: spoliaretur veste terrena, qui indumento immortalitatis ceteros vestit: cibaretur felle, qui cibum coele­stem dedit: aceto potaretur, quib salutare poculum propinavit. Ille innocens, ille justus, imo innocentiac ipsa, & ipsa justitia, inter facinorosos deputatur; & testi­moniis falsis veritas premitur, judicatur judicaturus, & Dei sermo ad victimam tacens ducitur. Et cum ad crucem Domini confundantur sidera, elementa turben­tur, contremiscat terra, nox diem claudat; sol, ne Judaeorum facinus aspicere cogatur, & radios, & oculos suos subtrahat: ille non loquitur, nec movetur, nec majestatem suam sub ipsa saltem passione profitetur: usque ad finem perseve­ranter ac jugiter tolerantur omnia,2 ut consummetur in Christo plena & per­fecta patientia. Etd post ista omnia, adhuc interfectores suos, si conversi ad cum venerint, suscipit; & patientia salutari, ad conservandume benignus, Eccle­siam suam nemini cludit: illos adversarios, illos blasphemos, illos nominis sui semper inimicos, si poenitentiam delicti agant, si admissum facinus agnoscant, non solum ad indulgentiam criminis, sed & ad praemium regni coelestis admittit. Quid potest patien­tius, quid benignius dici? vivificatur Christi sanguine, etiam qui fudit sanguinem Christi. Talis est Christi ac tanta patientia; quae nisi talis ac tanta existeret, Paulum quoque Apostolum Ecclesia non haberet. Quod si & nos, fratres dilectissimi, in Christo sumus, si ipsum induimus, si ipse est salutis nostrae via; qui Christum vesti­giis salutaribus sequimur, per Christi exempla gradiamur; sicut Joannes Apostolus instruit dicens:1 Jo. 2. 6. Qui dicit se in Christo manere, debet quo modo ille ambulavit, & ipse ambulare. Item Petrus,3 super quem Ecclesia Domini dignatione fundata est, in epistola sua ponit & dicit:1 pet. 2. 11. Christus passus est4 pro nobis, relinquensf vobis exem­plum ut sequamini vestigia ejus: qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus; qui cum malediceretur, nong maledicebat:h cum pateretur, non commina­batur. Tradebat autem se5 i judicanti se injuste.

Invenimus denique & Patriarchas,Patriarchae & Prophetae eandem pa­tientiae semi­tam insiste­bant. & Prophetas, & justos omnes, qui figuram Christi imagine praecunte portabant, nihil magis custodisse in laude virtutum suarum; quam quod patientiam forti & stabili aequanimitate tenuerunt. Sick Abel, originem martyrii & passioneml justi hominis initians primus & dedicans, adversus6 m fra­trem parricidam non resistit, nec reluctatur; sed humilis & mitis patienter occiditur. Sic Abraham Deo credens,Gen. 4. 2. & radicem ac fundamentum fidei primus instituens, tenta­tus in filio, non dubitat neque cunctatur, sed praeceptis Dei tota patientia devotionis obsequitur.Gen. 22 1. Et Isaac ad hostiae Dominicae similitudinem praefiguratus; quando à patre immolandus offertur, patiens invenitur.Gen. 28. 32. Et Jacob fugatus à fratre, de terra sua patien­ter excedit; & majore patientia postmodum supplex, adhuc magis impium & perse­cutorem muneribus pacificis ad concordiam redigit.Gen. 37. [...]7. 45. 4. Joseph venundatus à fratribus & n relegatus, non tantum patienter ignoscit; sed &o gratuita frumenta venientibus p largiter & clementer impertit.Exod. 32. 11. Moyses ab ingrato & perfido populo contemnitur frequenter, & pene lapidatur, & tamen lenis & patiens pro eisdem Dominum depre­catur. In David vero ex quo secundum carnem Christi nativitas oritur, quam magna & mira & Christiana patientia,2 Reg. 20. q habuisse in manu saepe ut Saul Regem persequen­tem se, & interficere concupiscentem posset occidere; & tamen subditum sibi, & tra­ditum maluisse servare, nec rependisse inimico vicem, sed occisum adhuc insuper & vindicasse? Tot denique Prophetae interfecti; tot martyres gloriosis mortibus hono­rati, qui omnes ad coelestes coronas patientiae laude venerunt. Neque enim potest accipi dolorum & passionum corona, nisi praecedat in dolore & passione patientia.

[Page 148]Quam sit autem patientia utilis & necessaria, fratres dilectissimi, ut manifestius pos­sit & plenius nosci; Dei sententia cogitetur,Utilitas pa­tientia de­monstratur, quod ad la­bores & aerumnas nascamur. quam in origine statim mundi & generis humani Adam praecepti immemor, & datae legis transgressora accepit: tunc sciemus quam patientes esse in isto seculo debeamus, qui sic nascimur, ut pressuris istic & con­flictationibus laboremus. Quia audisti, inquit,Gen. 3. 17. vocem mulieris tuae, & manducasti ex illa arbore, de qua sola praeceperam tibi neb manducares, maledicta terra erit in omni­bus operibus tuis. In tristitia & gemitu edes ex ea, omnibus diebus vitae tuae. Spi­nas & tribulosc ejiciet tibi, & edes pabulum agri. In sudore vultus tui edes panem tuum, donec revertaris in terram, de qua sumtus es, quia terra es, & in terram ibis. Hujus sententiae vinculo colligati omnes & constricti sumus, donecd expuncta mor­te de isto seculo recedamus. In tristitia & gemitu simus necesse est omnibus die­bus vitae nostrae. Edamus panem necesse est cum sudore & labore. Unde unus­quisque nostrume cum nascitur, & hospitio mundi hujus excipitur,1 initium sumit à lacrymis: & quamvis adhuc omnium nescius & ignarus, nihil aliud novit in illa ipsa prima nativitate, quam flere: providentia naturali lamentatur vitaef mortalis anxieta­tes; & labores, & procellas mundi quas ingreditur, in exordio statim suo, ploratu & gemitu rudis anima testatur. Sudatur enim quamdiu istic vivitur, & laboratur.

Nec sudantibus & laborantibus possunt alia magis quam patientiae subvenire solatia:Christianis quibus ad­versus Dia­bolum inter­necinum geritur bellum; peculiari ratione pa­tientia opus est. quae cum apta sint & necessaria in isto mundo universis; tum magis nobis qui diabolo impugnante plus quatimur, qui in acie quotidie stantes, inveterati & exercitati hostis colluctationibus fatigamur; quibus praeter varias & assiduas tentationum pugnas, in persecutionum quoque certamine patrimonia relinquenda sunt,g subeundus carcer, portandae catenae, animae impendendae, gladius, bestiae, ignes, cruces, omnia deni­que tormentorum ac poenarum genera, fide & virtute patientiae perferenda, Domino ipso instruente & dicente: Haec locutus sum vobis,Jo. 16. 33. ut in me pacem habeatis: in mun­do autem pressuram habebitis,h sed fidite, quoniam ego vici mundum. Si autem qui diabolo & mundo renunciavimus, pressuras & infestationes diaboli & mundi crebrius ac violentius patimur; quanto magis patientiam tenere debemus, qua adjutrice & comi­te omnia infesta toleremus?Mat. 10. 22. Domini &i magistri salutare praeceptum est:k Qui to­leraverit, inquit,Jo. 8. 31. usque ad finem, hic salvus crit: & iterum: Si permanseritis, inquit, in verbo meo, verel discipuli mei eritis, & cognoscetis veritatem, & veritas libera­bit vos.

Tolerandum & perseverandum est,Christiana pietas fidei & spei res est, & pa­tientia opus habet. fratres dilectissimi, ut ad spem veritatis & liber­tatis admissi, ad veritatem & libertatem ipsam pervenire possimus: quia hoc ipsum quod Christiani sumus, fidei & spei res est; ut autem spes & fides ad fructum sui possint per­venire, patientia opus est. Non enim praesentem gloriam sequimur, sed futuram; m quod Paulus Apostolus monet dicens: Spen salvati sumus,Rom. 8. 24. spes autem quae vide­tur non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus spe­ramus, 2 pero patientiam expectamus: propterea expectatio & patientia necessaria est, ut id quod esse coepimus, impleamus: & quod credimus, & speramus,p Deo prae­stante capiamus. Denique alio in loco idem Apostolus, justos & operantes, & divini fenoris incremento coelestes thesauros sibi recondentes, ut patientes quoque sint, instruit & docet dicens: Ergo dum tempus habemus,Gas. 6. 10. operemur quod bonum est ad omnes, maxime vero ad domesticos fidei. Bonum autem facientes non deficiamus: tempore enim suoq metemus. Admonet ne quis impatiens in operatione deficiat; ne quis ten­tationibus aut avocatus, aut victus, in medio laudis & gloriae itinere desistat; & per­eant praeterita, dum quae coeperant, desinunt esse perfecta.Ez. 33. 1 [...]. Sicut scriptum est: Justi­tia justi non liberabit eum in quacumque die exerraverit.Apo. 3. 11. Et iterum: Tene quod ha­bes, ne alius accipiat coronam tuam. Quae vox adhortatur patienter & fortiter perse­verare; utr qui ad coronam laude jam proxima nititur, durante patientia corone­tur.

Patientia autem, fratres dilectissimi, non tantum bona custodit; sed & repellit ad­versa.Non tantum bona custodit patientia, sed repellit adversa. Spiritui sancto favens, & coelestibus ac divinis cohaerens; contra facta carnis & corporis, quibus anima expugnatur &s capitur, virtutum suarum propugnaculo re­luctatur. Inspiciamus denique pauca de multis, ut de paucis intelligantur & caetera. Adulterium, fraus, homicidium3 mortale crimen est.t Sit fortis & stabilis in corde [Page 149] patientia: & nec adulterio sanctificatum corpus & Dei templum polluitur;1 nec justi­tiae dicata innocentia, contagione fraudis inficitur;2 nec posta gestatam Eucharistiam, manus gladio & cruore maculatur. Caritas fraternitatis vinculum est, fundamentum pacis, tenacitas ac firmitas unitatis, quae & spe & fide major est; quae & opera & mar­tyria praecedit; quae nobiscum semperb aeterna apud Deum in regnis coelestibus per­manebit. Tolle illi patientiam, & desolata non durat. Tolle sustinendi tolerandique substantiam, & nullis radicibus ac viribus perseverat. Apostolus denique cum de cari­tate loqueretur, tolerantiam illi & patientiam junxit.3 Caritas,1 Cor. 13. 4. inquit, magnanima est, caritas benigna est, caritas non aemulatur, non inflatur, non irritatur, nonc co­gitat malum, omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Ostendit inde illam perseverare tenaciter posse, quod norit omnia sustinere. Et alio in loco. Sustinentes, inquit, invicem in dilectione, satis agentes,Eph. 4. 2. servare unitatem Spiritus in conjunctione pacis: probavit nec unitatem servari posse nec pacem, nisi se invicem fratres mutua tolerantia foveant, & concordiae vinculum patientia intercedente custo­diant.

Quid deinde,Patientia virtutes om­nes confi­fstunt. ut non jures, neque maledicas; ut tua ablata non repetas: ut accepta alapa & alteram maxillam verberanti praebeas; ut fratri in te peccanti non tantumd sep­tuagies septies, sed & omnia omnino peccata dimittas; ut diligas inimicos tuos, ut pro adversariis & persecutoribus precem facias:e Poterisne istaf perficere, nisi patien­tiae & tolerantiae firmitate? quod factum videmusg in Stephano, qui cum à Judaeis vi & lapidibus necaretur, non sibi vindictam, sed interfectoribus veniam postulabat di­cens: Domine ne statuas illis hoc peccatum.Act. 7. 60. Sic esse oportuit primum martyrem Chri­sti, qui martyras secuturos gloriosa morte praecurrens, non tantum Dominicae passionis h praedicator esset, sed & patientissimae lenitatis imitator. Quid dicam de ira, de discor­dia, de simultate, quae in Christiano esse non debent? sit patientia in pectore & haec illic locum habere non possunt: aut si adire tentaverint, cito exclusa discedunt, ut domici­lium pacificum perseveret in corde, ubi Deum pacis delectet habitare. Admonet de­nique Apostolus &i docet dicens: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei,Eph. 4. 30. in quo signati estis ink diem redemtionis. Omnis amaritudo, & ira, & indignatio, & cla­mor, & blasphemia auferatur à vobis. Si enim Christianus à furore & contentione car­nali, tanquam de maris turbinibus excessit, & tranquillus ac lenis in portu Christi esse jam coepit; nec iram, nec discordiam debet intra pectus admittere, cui nec malum pro malo reddere liceat, nec odisse. Nec non ad varia quoque carnis incommoda, & crebros cor­poris durosque cruciatus, quibus humanum genus quotidie fatigatur & quatitur, patien­tia necessaria est. Nam cum in illa prima transgressione praecepti, firmitas corporis cum immortalitate discesserit; & cum morte infirmitas venerit, nec possit firmitas recipi, nisi cum recepta & immortalitas fuerit: oportet in hac fragilitate atque infirmitatel cor­porea luctari semper & congredi, quae luctatio & congressio non nisi patientiae viribus potest sustineri. Examinandis autem nobis atquem explorandis diversi importantur dolores, & multiplex tentationum qualitas irrogatur, de jacturis facultatum, de ardo­ribus febrium, de cruciatibus vulnerum, de amissione carorum. Nec aliudn magis inter injustos discernit &o justos; quam quod in adversis per impatientiam queritur & blasphemat injustus, patientiap justus probatur, sicut scriptum est: In dolore su­stine, & in humilitate tua patientiam habe:Eccles. 2. 4. quoniam in igne probatur aurum & ar­gentumq.

Sic Job examinatus est & probatus, & ad summum fastigium laudis patientiae virtute provectus.Pii omnis [...]c examine probati. Quanta adversus eum diaboli jacula emissa? quanta admota tormenta? ja­ctura rei familiaris infligitur; numerosae sobolis orbitas irrogatur: dives in censu Domi­nus, & in liberis pater ditior; nec Dominus (r) repente, nec Pater est: accedit vulne­rum vastitas, & tabescentes ac fluentes artus edax quoque,4 vermium poena consumit. Ac ne quid omnino remaneret, quod non Job in suis tentationibus experiretur, armat diabolus & uxorem; illo antiquo nequitiae suae usus ingenio, quasi omnes per mulierem [Page 150] decipere posset & fallere,An. 255. quod fecit in mundi origine: nec tamen Job gravibus ac densis conflictationibus frangitur; quo minus inter illas angustias & pressuras suas, Dei a benedictio victrice patientia praedicetur. Tobias quoque post justitiae & misericordiae suae opera magnifica, luminum amissione tentatus; In quantum patienter caecitatem per­tulit, in tantum granditer Deum patientiae laude promeruit.

Atque ut magis, fratres dilectissimi,Patientiae bona ex im­patientiae incommodis magis elu­ces [...]unt. patientiae bonum luceat;b quid mali é con­trario impatientia importet, consideremus. Nam ut patientia bonum Christi est, sic contra impatientia diabolic malum: & sicut in quo habitat, & manet Christus, pa­tiens invenitur; ita impatiens semper existit, cujus mentem diaboli nequitia possi­det.

ExordiaExordia im­patientiae spectanda sunt; hac Diabolus ce­cidit; A­dam, Cain, Esau, Ju­a [...]i periere. denique ipsa videamus. Diabolusd hominem ad imaginem Dei factum impatienter tulit; inde & periit primus, & perdidit. Adam contra coeleste praeceptum sibi lethalis impatiens, in mortem cecidit; nec acceptam divinitus gratiam patientia cu­stode servavit: & ut fratrem Cain perimeret, sacrificii ejus & muneris impatiens fuit: Et quod Esau de majoribus ad minora descendit, primatus suos per impatientiame len­tis amisit. Quid? Judaicus populus circa beneficia divina perfidus & ingratus, non­ne quod à Deo primum recessit, impatientiae crimen fuit? dum Moysi cumf Deo conloquentis moras non potest ferre, profanos deosg ausus postulare;1 ut itineris sui h duces nuncuparet, caput bubulum, & terrestre figmentum: nec unquam ab eadem impatientia destitit, quo minus semper docilitatis & divinae admonitionis impatiens, prophetas suos & justos quosque perimendo, ad crucem quoque & sanguinem Domini prosiliret.

ImpatientiaImpatientia in Ecclesia haeretus fiunt. i etiam & in Ecclesia haereticos facit, & ad Judaeorum similitudinem contra Christi pacem & caritatem rebelles, ad hostilia & furiosa odia compel­lit. Et ne longum sit singula recensere, omnia omnino, quae patientia operibus suis aedificat ad gloriam, impatientia destruit ad ruinam. Quare, fratres dilectissimi, & 2 bonis patientiae, & impatientiae malis diligenter expensis, patientiam per quam in Christo manemus,k ut venire cum Christo ad Deum possimus, plena observatione tencamus; quae copiosa & multiplex non angusto fine concluditur, nec brevibus termi­nis coërcetur.

Late patet patientiae virtus,Latissime patet pa­tientiae vir­tus. & ubertas ejus & largitas de unius quidem nominis fon­te proficiscitur, sed exundantibus venis per multa gloriarum itinera diffunditur; nec proficere aliquid in actibus nostris potest ad consummandam laudem, nisi inde consum­mationis accipiatl firmitatem. Patientia est, quae nos Deo & commendat & servat: ipsa est, quae iram temperat, quae linguam fraenat, quae mentem gubernat, pacem cu­stodit, disciplinam regit, libidinis impetum frangit, tumoris violentiam comprimit, incendium simultatis extinguit, coërcet potentiam divitum, inopiam pauperum refovet: tuetur in virginibus beatam integritatem,3 in viduis laboriosam castitatem, in conjun­ctis & maritatis individuam caritatem: facit humiles in prosperis,m in adversus for­tes, contra injurias & contumelias mites: docet delinquentibus cito ignoscere; si ipse delinquas, diu & multum rogare: tentationes expugnat, persecutiones tolerat, passio­nes & martyria consummat. Ipsa est quae fidei nostrae fundamenta firmiter munit: ipsa est quae incrementa spein sublimiter provehit:o ipsa actum dirigit, ut tenere pos­simus viam Christi, dum per ejus tolerantiam gradimur: ipsa efficit ut perseveremus filii Dei, dum patientiam Patris imitamur.

Sed quoniam plurimos scio,Futurum judicium ad patientiam suadet. fratres dilectissimi, vel pondere injuriam angentium, vel dolore, de iis qui adversum se grassantur & saeviunt, vindicari velociter cupere,

[Page 151] a nec in illum extremi judicii diem malorum retributionem differre; nobiscum, hor­tamur, interim amplectimini patientiae bonum, ut in istis fluctuantis mundi turbinibus, Judaeorum sive gentilium & haereticorum quoque persecutionibus constituti, patienter expectemus ultionis diem, nec ad vindictam doloris nostri querula & invidiosa festinatio­ne properemus: cum scriptum sit: Expecta me,Sophon. 3. 8. dicit Dominus, in dieb resurrectio­nis meae in testimonium, quoniam judicium meum ad congregationes gentium, ut ex­cipiam reges, & essundam super eos iram meam. Expectare nos jubet Dominus, c fratres dilectissimi, & futurae ultionis diem forti patientia sustinere: qui & in Apo­calypsi loquitur dicens: Ne signaveris verba prophetiae libri hujus,Apo. 22. 10. quia jam tempus in proximo est, ut & ii qui perseverant nocere, noceant, & qui in sordibus est, sor­descat adhuc: justus autem adhuc justiora faciat, similiter & quid sanctus est, san­ctiora. Ecce venio cito, & merces mea mecum est, reddere unicuique secundum facta sua. Unde etiam clamantes martyres, & ad vindictam suam dolore erumpente properantes, expectare adhuc jubentur, & temporibus consummandis, implendisque martyribus praebere patientiam.6. 9. Et cum aperuisset, inquit,e quintum sigillum, vidi sub ara Dei animas occisorum propter verbum Dei, & martyrium suum, & cla­maverunt voce magna dicentes: Quousque Domine sanctus & verus non judicas & vindicas sanguinem nostrum, de iis qui in terris inhabitant? Et datae sunt eis1 singu­lae f stolae albae, & dictum est eis ut requiescerent brevi adhuc tempore, donec im­pleatur numerus conservorum & fratrum eorum,g qui postea occidentur exemplo ipsorum. Quando autem veniat sanguinis justi divina vindicta, declarath per Mala­chiam prophetam Spiritus sanctus dicens: Ecce dies Domini,Mal. 4. 3. venit ardens velut cliba­nus, eruntque omnes alienigenae & omnes iniquii stipula; &k succendet illos ad­veniens dies, dicit Dominus. Quod item legimus in Psalmis, ubi Dei judicis praedi­catur adventus consurae suae majestate venerandus: Deus manifestus veniet,Ps. 49. 3. Deus no­ster, & non silebit. Ignis ante eum ardebit, & in circuitul ejus procella nimia, m advocabit coelum sursum, & terram deorsum; ut separet populum suum. Colli­gite illi justos ejus, eos qui disponunt testamentum ejus in sacrificiis: &n annuncia­bunt coeli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.o Et Esaias eadem praenunciat dicens:Is. 66. 15. Ecce enim Dominus sicut ignis veniet, & sicut procella currus ejus, retribue­re in ira vindictam: in2 igne enim Domini judicabuntur, & in gladio ejus vulnera­buntur: Et iterum:42. 13. Dominus Dues virtutum prodibit & comminuet bellum,p ex­citabit certamen, & clamabit super inimicos suos cum fortitudine, Tacui, numquid semper tacebo?53. 7. Quis autem est hic qui tacuisse se prius dicit: & non semper tacebit? utique ille qui sicut ovis ad victimam ductus est, & sicut agnusq coram tondente se, sine voce,r non aperuit os suum: utique ille qui non clamavit;42. 2. neque in plateis vox ejus audita est: utique ille qui non fuit contumax,50. [...]. neque contradixit, cum dorsum suum poneret ad flagella, & maxillas ad palmas; faciem autem suam non avertit à foe­ditate sputorum; utique ille, qui cum accusaretur à sacerdotibus & senioribus, nihil respondit; & admirante Pilatos patientissimum silentium tenuit.t Hic est qui cum u in passione tacuerit; in ultione postmodum non tacebit. Hic est Deus noster, id est, non omnium, sed fidelium & credentium Deus, qui cum in secundo adventu w manifestus venerit non silebit nam cum in humilitate prius fuerit occultus, veniet in potestate manifestus.

Hunc expectemus,Qui ad vin­dictam pro­perat consi­deret Deum ipsum inul­tum perma­ [...]re. fratres dilectissimi, judicem & vindicem nostrum; Ecclesiae suae populum, & ab initio mundix justorum omnium numerum secum pariter vindicatu­rum. Qui ady vindictam suam nimium festinat & properat, consideret, quia necdum vindicatus est ipse, qui vindicat. Pater deus praecepit filium suum adorari: & Apo­stolus Paulus, divini praecepti memor,Phil. 2. 9. ponit & dicit: Deus exaltavit illum, & dona­vit illi nomenz quod est super omne nomen; ut in nomine Jesuaa omne genu flecta­tur, coelestium, terrestrium, & infernorum: & in Apocalypsi angelus Joanni volenti ado­rare sebb resistit & dicit: Vide ne feceris,Apo. 22. 9. quia conservus tuus sum & fratrum tuorum, [Page 152] Jesum1 Dominuma adora. Qualis Dominus Jesus, & quanta patientia ejus; ut qui in caelis adoratur, necdum vindicetur in terris? Hujus patientiam, fratres dilectissimi, in persecutionibus & passionibus nostris cogitemus. Hujus adventui plenum expecta­tionis obsequium praebeamus. Nec defendi ante Dominum servi irreligiosa &b in­verecunda festinatione properemus.c Insistamus potius &d elaboremus, & toto cordee vigilantes, atque ad omnem tolerantiam stabiles, Dominica praecepta serve­mus; ut cum ille irae & vindictae dies venerit, non cum impiis & peccatoribus punia­mur, sed cum justis & Deum timentibusf honoremur.

D. CAECILII CYPRIANI 1 DE ZELO ET LIVORE.

ZElare quoda bonum videas,An. 256. & invidere melioribus, leve apud quosdam & modicum crimen videtur, fratres dilectissimi: dumque existimatur leve esse & modicum,Invidia hoc ipso gravius malum est, quod leve videtur. non timetur; dum non timetur, contemnitur; dum contemnitur, non facile vitatur, & fit coeca & occulta pernicies; quae dum minus perspicitur ut ca­veri àb providentibus possit, improvidas mentes latenter affligit.Mat. 10. 16. Porro autem Do­minus prudentes esse nos jussit,Mat. 24. 42. & cauta sollicitudine vigilare praecepit; ne adversa­rius vigilansc semper, & semper insidians ubi in pectusd obrepserit, de scintillis conflet incendia, de parvis maxima exaggeret; & dum remissis & incautis leniore aura & flatu molliore blanditur, procellis ac turbinibus excitatis, ruinas fidei & salutis, ac vitae naufragia moliatur. Excubandum est itaque, fratres dilectissimi, atque omnibus viribus elaborandum, ut inimico saevienti, & jacula sua in omnes corporise partes, quibus percuti & vulnerari possumus dirigenti; sollicita, & plena vigilantia repugne­mus, secundum quod Petrus Apostolus in epistola sua praemonet & docet;1 Pet. 5. 8. dicens: So­brii estote & vigilate, qui adversarius vester diabolus tanquam [...]eo rugiens2 circuit, f aliquem devorare quaerens. Circuit ille nos singulos, & tanquam hostis, clausos obsidens, muros explorat, & tentat an sit pars aliqua membrorum minus stabilis, & minus fida, cujus aditu ad interiora penetretur. Offert oculisg formas illices, & fa­ciles h voluptates, ut visu destruat castitatem. Auresi per canoram musicam ten tat, ut soni dulcioris auditu solvat, & molliat Christianum vigorem. Linguam convi­cio provocat, manum injuriis lacessentibus ad petulantiam caedis instigat: ut fraudato­rem faciat, lucra opponit injusta: ut animam pecuniak capiat, ingerit perniciosa com­pendia: honores terrenos promittit, ut coelestes adimat: ostentat falsa, ut vera subri­piat: & cum latenter non potest fallere, exertel atque aperte minatur, terrorem tur­bidae persecutionis intentans, ad debellandos Dei servos inquietus semper, & semper infestus: in pace subdolus, in persecutioen violentus.

Quamobrem,Z [...]lus & [...] li­vr, tan­quam ipse Diabolus fugiendi. fratres dilectissimi, contra omnes diaboli vel fallaces insidias, vel a­pertas minas stare debet instructus animus & armatus;m tam paratus semper ad repu­gnandum, quam est ad impugnandum semper paratus inimicus. Et quoniam frequen­tiora sunt tela ejus, quae latenter obrepunt, magisque occulta & clandestina jaculatio; quo minus perspicitur, hoc & gravius & crebrius in vulnera nostra grassatur: ad haec quoque intelligenda & depellenda vigilemus; ex quibus est zeli & livoris malum. Quod si quis penitus inspiciat, inveniet nihil magis Christiano cavendum, nihil cautius provi­dendum, quam ne quis invidia & livore capiatur;n ne quis fallentis inimici caecis la­queis implicatus, dum zelo frater in fratris odia convertitur, gladio suo nescius ipse perimatur; quod ut colligere plenius & manifestius perspicere possimus, ad caput ejus atque originem recurramus.

Videamus unde zelus,Ad originem [...]re [...]rri­tur. & quando, & quo modo coeperit; facilius enim à nobis ma­lum tam perniciosum vitabitur, si ejusdem mali & origo & magnitudo noscatur. Hinc Diabolus inter initia statim mundi & perit primus, & perdidit.o Ille dudum ange­lica majestate subnixus, ille Deo acceptus & carus, postquam hominem ad imaginem Dei factum conspexit, in zelum malevolo livore prorupit, non prius alterum dejiciens instinctu zeli, quam3 ipse zelo ante dejectus; captivus antequam capiens; perditus, [Page 154] antequam perdens;a dum stimulante livore homini gratiam datae immortalitatisb eri­pit, ipse quoque id, quod prius fuerat, amisit. Quale malum est, fratres dilectissi­mi, quo Angelus cecidit; quo circumveniri & subverti alta illa & praeclara sublimitas potuit; quo deceptus est ipse qui decepit? Exinde invidia grassatur in terris, dum li­vore periturus, magistro perditionis obsequitur: dum diabolum, qui zelat imitatur. Sicut scriptum est: Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum.Sap. 2. 24. Imitan­tur ergo illum qui sunt ex parte ejus.c Hinc denique novae fraternitatis prima odia, hinc parricidia nefanda coeperunt,Gen. 4. 8. dum Abel justum Cain zelat injustus, dum bonum malus invidia & livore persequitur. Tantum valuit ad consummationem facinoris ae­mulationis furor; ut nec caritas fratris, nec sceleris immanitas, nec timor Dei, nec poena delicti cogitaretur. Injuste opressus est, qui justitiam primus ostenderat: odia perpessus est, qui odisse non noverat: occisus est impie, qui moriens non repugnabat. Et quod Esau fratri suo Jacob inimicus extitit, zelus fuit.Gen. 27. 41. Nam quia ille benedictionem patris acceperat, hic in odium persecutionis facibus livoris exarsit.Gen. 37. 18. Et quod Joseph fratres sui vendiderunt, causa vendendi de aemulatione descendit; postquam id quod sibi in visionibus prosperum fuerat ostensum, simpliciter ut fratribus frater exposuit, in invidiam malevolus animus erupit.1 Reg. 18. [...] Saul quoque Rex ut David odisset, ut persecu­tionibus saepe repetitis innocentem, misericordem, miti lenitate patientem necare cu­peret, quid aliud quam zeli stimulus provocavit? quia Goliad interfecto, & ope ac dignatione divina tantod hoste deleto, populus admirans in laudes Davide praedi­cationis suffragio prosiliit:f Saul simultatis atque insectationis furias de livore con­cepit. Et ne longum faciam singulosg accensendo, pereuntish semel populi at­tendamus interitum. Judaei nonne inde perierunt,Mat. 1 [...]. 24. dum Christo malunt invidere quam credere? Obtrectantes magnalibus quae ille faciebat, zelo excaecante decepti sunt, nec ad divina noscenda cordis oculos aperire potuerunt.

i Quae nunc considerantes, Eorum ex­emplis qui per zelum perierunt, [...]portet ut nos munia­mus. Neque enim unum sed multi­plex malum est. fratres dilectissimi, contra tantam mali perniciem vigi­lanter & fortiter dicata Deo pectora muniamus. Aliorum mors proficiat ad nostram salutem; imprudentium poena providentibus conferat sanitatem. Non est autem quod aliquis existimet malum istud una specie contineri, aut brevibus terminis, & angusto fine concludi. Late patet zeli multiplex & foecunda pernicies.k Radix est malorum omnium, fons cladium, seminarium delictorum, materia culparum. Inde odium sur­git, animositas inde procedit. Avaritiam zelus inflammat; dum quis suo non potest esse contentus, videns alterum ditiorem. Ambitionem zelus excitat, dum cernit quis alium in honoribusl auctiorem: zelo excaecante sensus nostros, atque in ditionem suam mentis arcana redigente, Dei timor spernitur, magisterium Christi negligitur, judicii dies non providetur. Inflat superbia, exacerbat saevitia, perfidia praevarica­tur, impatientia concutit, furit discordia, ira fervescit; nec se jam potest cohibere, vel regere, qui factus est potestatis alienae. Hinc Dominicae pacis vinculum rumpi­tur, hinc caritas fraterna violatur, hinc adulteratur veritas, unitas scinditur, ad hae­reses atque ad schismata prosilitur; dum obtrectatur sacerdotibus, dum Episcopis invi­detur, cum quis aut queritur non sem potius ordinatum, aut dedignatur alterum ferre praepositum. Hinc recalcitrat, hinc rebellat de zelo superbus, de aemulatione perversus; animositate & livore, non hominis, sed honoris inimicus.

n Qualis vero animae tinea,Nihil inui­do injustius, nihil justius invidia; quae certissi­mas poenas malevolo reposcit. quae cogitationum tabes, pectoris quanta rubigo? ze­lare in altero vel virtutem ejus, vel felicitatem, id est, odisse in eo vel merita propria, vel beneficia divina; in malum proprium bona aliena convertere, illustrium prosperi­tate torqueri, aliorum gloriam facere suam [...] poenam; velut quosdam pectori suo admo­vere carnifices, cogitationibus & sensibus suis adhibere tortores, qui se intestinis cru­ciatibus lacerent, qui cordis secreta malevolentiae ungulis pulsent: non cibus talibus laetus, non potus esse jucundus; suspiratur semper, & ingemiscitur, & dole­tur: dumque ab invidis nunquam1 livor exponitur, diebus ac noctibus pectus obses­sum sine intermissione laniatur. Mala cetera habento terminum; & quodcunque de­linquitur, delicti consummatione finitur. In adultero cessat facinus perpetrato stu­pro; in latrone conquiescit scelus homicidio admisso; &p praedoni2 rapacitatem sta­tuit praeda possessa; & falsario modum ponit impleta fallacia; zelus terminum non ha­bet, permanens jugiter malum & sine fine peccatum, quantoque ille cui invidetur successu meliore profecerit, tanto invidus in majus incendium livoris ignibus inarde­scit. Hinc vultus minax, torvus aspectus, pallor in facie, in labiis tremor, stridor in dentibus, verba rabida, effrenata convicia, manus ad caedis violentiam promta; etiam si à gladio interim vacua, odio tamenq furiatae mentis armata: & iccirco Spiritus [Page 155] sanctus dicit in Psalmis:a Noli zelare bene ambulantem in via sua.Ps. 36. 7. 12. Et iterum: Ob­servabit peccator justum, &b stridebit ad eumc dentibus suis. Deus autem irridebit cum; quoniam providet quiad veniet dies ejus. Hos beatus Apostolus Paulus desig­nat & denotat dicens: Venenum aspidum sub labiis eorum,Rom. 3. 13. & os eorume maledi­ctione & amaritudine plenum est.f Veloces ad effundendum sanguinem pedes eo­rum:g contritio & calamitas in viis eorum,h qui viam pacis non agnoverunt, nec est timor Dei ante oculos eorum. Multo malum levius, & periculum minus est, cum membra gladio vulnerantur. Facilis cura est, ubi plaga perspicua est; & cito ad sani­tatem medela subvenientei perducitur vulnus, quod videtur: zeli vulnera abstrusa sunt & occulta, nec remedium curae medentis admittunt, quae se intra conscientiae la­tebras caeco dolore clauserunt. Quicunque es invidus & malignus;1 videris quam sis eis quos odisti insidiosus, perniciosus, infestus: nullius magis quam tuae salutis inimi­cus es. Quisquis ille est quem zelo persequeris, subterfugere & vitare te poterit: tu te nonk potes fugere: ubicunque fueris, adversarius tuus tecum est, hostis semper l in pectore tuo est, pernicies intus inclusa est, incluctabili catenarum nexu ligatus & vinctus es, zelo dominante captivus es, nec solatia tibi ulla subveniunt. Perseve­rans malum est, hominem persequi ad Dei gratiam pertinentem: calamitas sine reme­dio est, odisse felicem,

Et iccirco,Ut [...]mula­tionem om­nem ampu­taret Domi­nus, illum maximum fore spondet qui minimus est. fratres dilectissimi, huic periculo consulens Dominus, ne quis zelo fra­tris in laqueum mortis incurreret; cum eum discipuli interrogarentm quis inter illos major esset: Qui fuerit, inquit, minimus in omnibus vobis, hic erit magnus.Luc. 22. 24. Am­putavit omnem aemu [...]ationem responso suo, omnem causam & materiam mordacis invidiae eruit & abscidit.n Discipulo Christi zelareo non licet, non licet invidere. Exaltationis apud nos non potest esse contentio, de humilitate ad summap crescimus, didicimus unde placeamus. Denique & Apostolus Paulus instruens & monens, ut qui illuminati Christi lumine, tenebras nocturnae conversationis evasimus; in factis atque in operibus luminis ambulemus; scribit & dicit: Nox transivit,Rom. 13. 12. dies autem appropinquavit; abji­ciamus ergo opera tenebrarum, &q induamus arma lucis, tanquam in dier decen­ter ambulemus: non in comessationibus & ebrietatibus; non in concupiscentiis & im­pudicitiis, non in certaminibus & zelo. Si recesserunt de pectore tuo tenebrae; si nox inde discussa est; si caligo detersa est; si illuminavit sensus tuos splendor diei; si homo lucis esse coepisti: quae sunt Christi gere; quias lux & dies Christus est.s Quid in zeli tenebras ruis? quid te nubilo livoris involvis? quid invidiae caecitate, omne pacis & caritatis lumen extinguis? quid ad Diabolum, cui renunciaveras, redis? quid Cain similis existis? Homicidii namque facinore constringi eum quisquis zelaverit, & odio habuerit fratrem suum, declarat Joannes Apostolus,1 Jo. 3. 15. in Epistola sua dicens: Qui fra­trem suum odit, homicida est: & scitis quia omnis homicida non habet in se vitam ma­nentem: Et iterum: Qui dicit se in luce esse, & fratrem suum odit,1 Jo. 2. 9. 11. in tenebris est us­que adhuc, & in tenebris ambulat, & non scit quo eat: quoniam tenebrae excaecave­runt oculos ejus. Qui odit, inquit, fratrem suum, in tenebris ambulat, &t non scit quo eat: it enim nescius in gehennam, ignarus & caecus praecipitatur in poenam; recedens scilicet à Christi lumine monentis & dicentis:Jo. 8. 12. Ego sum lumen mundi: qui me secutus fuerit, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae. Sequitur au­tem Christum, qui praeceptis ejus insistit, qui per magisterii ejus viam graditur, qui vestigia ejus atque itinera sectatur; qui id quod Christus & fecit & docuit, imitatur: secundum quodu Petrus quoque hortatur & monet dicens:1 Pet 2. 21. 2 Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum ut sequamini vestigia ejus.

Meminisse debemus quo vocabulo plebem suam Christus appellet,Non temere discipulos suas Oves appellabat Dominus. Jo. 21. 17. quo titulo gre­gem suum nuncupet: oves nominat, ut innocentia Christiana ovibus aequetur: agnos vocat, ut agnorum naturam simplicem simplicitas mentis imitetur. Quid sub vestitu ovium lupus latitat? quid gregem Christi, qui se Christianum mentitur, infamat? Christi nomen induere, & non per Chriti viam pergere; quid aliud quam praevarica­tio est divini nominis, quam desertio itineris salutaris? quando ipse doceat & dicat cum ad vitam venire,Mat. 5. 19. quiw mandata servaverit; & cum esse sapientem, qui verba ejus audierit & fecerit:3 doctorem quoque eum maximum in regno coelorum vocari, qui fecerit & sic docuerit: tunc praedicanti profuturum quod bene atque utiliter praedica­tum fuerit, si id quod ore promitur, factis sequentibus impleatur. Quid vero insi­nuavit crebrius discipulis suis Dominus, quid inter salutaria monita & praecepta coe­lestia custodiendum magis servandumque mandavit; quam, ut eadem dilectione [Page 156] qua discipulos ipse dilexit,a nos quoque invicem diligamus? Quo modo autem vel pacem Domini, vel caritatem tenet, qui intercedente zelo nec pacificus potest esse, 1 nec carus? Ideo & Apostolus Paulus cum pacis & caritatis merita depromeret, cum­que asseveraret firmiter & doceret nec fidem sibi, nec eleemosynas, nec passionem quoque ipsamb confessionis & martyrii profuturam, nisi caritatis foedera integra atque inviolata servasset; adjecit & dixit: Caritas magnanima est,1 Cor. 13. 4. caritas benigna est, cari­tas non zelat. Docens scilicet & ostendens eum posse caritatem tenere quisquis2 mag­nanimus fuerit & benignus, & zeli ac livoris alienus. Item alio loco cum moneret, ut homo jam Sancto spiritu plenus, & nativitate coelesti Dei filius factus, non nisi spi­ritalia & divina sectetur, ponit & dicit: Et ego quidem,1 Cor. 3. 1. fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, quasi infantibus in Christo,c Lac vobis po­tum dedi, non cibum: nondum enim poteratis, sed neque nuncd potestis, adhuc enim estis carnales: ubie enim in vobis zelus & contentio & diffensiones sunt, nonne carnales estis, & secundum hominem ambulatis?

Obterenda sunt,Zelus & li­vor, ceu cer­tissima opera carnis, obte­rendi & conculcandi. fratres dilectissimi, vitia & peccata carnalia, & terreni corporis infesta labes spiritali vigore calcanda: ne dum iterum ad veteris hominis conversatio­nem revolvimur, letalibus laqueis implicemur, Apostolo hoc idemf providenter & salubriter praemonente: Itaque,Rom. 8. 12. inquit, fratres, non secundum carnem vivamus, si enim secundum carnemg vixeritis,3 incipietis mori; si autem spiritu opera carnis h mortificaveritis, vivetis: quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. Si filii Dei sumus, si templa ejus esse jam coepimus, si accepto Spiritu sancto, sancte & spiritaliter vivimus, si de terris oculos ad coelum sustulimus, si ad superna & divina plenum Deo & Christo pectus ereximus: non nisi quae sunt Deo & Christo digna fa­ciamus: sicut & Apostolus excitat & hortatur: Sii consurrexistis, inquit, cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite,k non quae super terram. Mortui enim estis, & vita vestra abscondita est cum Christo in Deo: cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc & vos appare­bitis cum ipso in gloria. Qui ergo in baptismo secundum hominis antiqui peccata car­nalia, l & mortui & sepulti sumus, qui regeneratione coelesti Christo consurreximus; quae sunt Christi & cogitemus pariter & geramus: sicut idem Apostolus docet rursus & monet, dicens: Primus homo de terrae limo,1 Cor. 15. 47. secundus homo de coelo: qualis ille de limo, tales & qui de limo: & qualis coelestis, tales & coelestes. Quomodo porta­vimus imaginem ejus qui de limo est,4 portemus & imaginem ejus qui de coelo est. Imaginem autem coelestem portare non possumus, nisi in eo quod esse nuncm coepi­mus, Christi similitudinem praebeamus: hoc est enim mutasse quod fueras, & coepisse esse quod non eras, ut in te divina nativitas luceat, ut ad patrem Deum deifica disci­plina respondeat, ut honore & laude vivendi Deus in homine clarescat; ipso exhor­tante & monente,1 Reg. 2. 30. & eis qui se clarificant, vicem mutuam pollicente: Eos, inquit, qui clarificant me, clarificabo; & qui spernit me, spernetur. Ad quamn clarifica­tionem formans nos ac praeparans Dominus; & filiis Dei similitudinem Dei patris in­sinuans, in Evangelio suo dicit: Audistis quia dictum est: Diligeso proximum tibi,Mat. 5. 43. p & odio habebis inimicum tibi. Ego autem dico vobis, diligite inimicos vestros, & orate pro his qui vos persequuntur, ut sitisq filii patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos & malos, & pluit super justos & injustos. Si homi­nibus laetum est & gloriosum, filios habere consimiles; & tunc magis generasse dele­lectat, si ad patrem lineamentis paribus5 sobolesr subsiciva respondeat: quanto ma­jor in Deo patre laetitia est, cum quis sic spiritaliter nascitur, ut in actibus ejus & lan­dibus divinas generositas praedicetur? Quae justitiae palma est, quae corona,t esse te talem, de quo Deus non dicat: Filiosu genui & exaltavi,Is. 1. 2. ipsi autem spreverunt w me; sed collaudet te potius Christus, & invitet ad praemium dicens: Venite bene­dictiMat. 25. 34. patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi?

[Page 157]His meditationibus corroborandus est animus,Officii sui er­ga Patrem caelestem, & praemii repo­siti memar Christiam [...]s, pacem & caritatem sectecur. fratres dilectissimi, ejusmodi exerci­tationibus contra omnia diaboli jacula firmandus. Sit ante oculos divina lectio, in manibus bona operatio, in sensibus Dominica cogitatio. Oratio jugis omnino non cesset. Salutaris operatio perseveret. Spiritalibus semper actibus occupemur, ut quo­tiescunque inimicus accesserit, quoties adire tentaverit, & clausum adversum se pectus inveniat & armatum. Non enim Christiani hominis corona una est, quae tempore persecutionis accipitur. Habet & pax coronas suas, quibus de varia & multiplici con­gressione victores, prostrato & subacto adversario coronamur. Libidinem subegisse, continentiae palma est. Contra iram, contra injuriam repugnasse, corona patientiae est. De avaritia triumphus est, pecuniam spernere. Laus est fidei, fiduciaa futurorum mundi adversa tolerare. Et qui superbus in prosperis non est, gloriam de humilitate consequitur. Et qui ad pauperum fovendorum misericordiam pronus est, retri­butionem thesauri coelestis adipiscitur. Et qui zelare non novit, quique unani­mis & mitis fratres suos diligit, dilectionis & pacis praemio honoratur. In hoc virtu­tum stadio quotidie currimus, ad has justitiae palmas & coronas sine intermissione tem­poris pervenimus. Ad quas ut pervenire tu etiam possis, qui fueras zelo & livore pos­sessus, omnem illam malitiam, qua priusb tenebaris abjice, ad viam vitae aeternae vestigiis salutaribus reformare. Evelle de pectore tuo spinas & tribulos, ut te Domi­nicum c semen fertili fruge locupletet, ut divina & spiritalis seges in copiam foecun­dae messis exuberet. Venena fellis evome, discordiarum virus exclude: purgetur mens, quam serpentinus livor infecerat; amaritudo omnis quae intus insederat, Christi dulcedine leniatur. Si de sacramento crucis & cibum sumis & potum; lignum, quod d apud Mara profecit in imagine ad saporis dulcedinem, tibi in veritate proficiat ad mulcendi pectoris lenitatem: nec ad medelam prosperandae valetudinis laborabis; unde vulneratus fueras, inde curare. Ama eos quos ante oderas, dilige illos quibus injustis obtrectationibus invidebas. Bonos imitare, si sectari potes:e si autem eos sectari non potes, collaetare certe &f gratulare melioribus: fac te illis adunata dilectione parti­cipem, fac te consortio caritatis & fraternitatis vinculo cohaeredem.Mat. 5. 24. Dimittentur tibi debita, quando ipse dimiseris: accipientur sacrificia tua, cum pacificus ad Deum vene­ris. Sensus atque actus tui divinitus dirigentur, quando ea quae divina & ju [...]a sunt cogitaveris, sicut scriptum est:1 Cor viri cogitet [...]justa,Prov. 16. 1. ut à Deo dirigantur gressus ejus. Habes autem multa quae cogites. Paradisum cogita; quo Cain non redit, qui zelo fratrem peremit. Cogita coeleste regnum, ad quod nong nisi concordes atque unanimes Dominus admittit.Mat. 5. 9. Cogita quod filii Dei hi soli possint vocari, qui sint pa­cifici; quih nativitate coelesti & lege divina, ad similitudinem Dei patris & Christi respondeant adunati. Cogita sub oculis nos Dei stare, spectante ac judicante ipso con­versationis ac vitae nostrae curricula decurrere: pervenire nos tunc demum posse, ut eum videre contingat; si ipsum nunc videntem delectemus actibus nostris; si nos dig­nos gratia ejus & indulgentia praebeamus; si placituri semper in regno, in hoc mundo ante placeamus.

D. CAECILII CYPRIANI 1 CONCILIUM CARTHAGINIENSE, DE a Baptizandis Haereticis. SENTENTIAE EPISCOPORUMb LXXXVII.

CUm in unum Carthagini convenissent Kalend.Pvoloquiam Sancti Cy­priaui cum synodum aperiret. Septembris Episcopi plurimi ex 2 provincia Africa, Numidia, Mauritania, cum Presbyteris & Diaconibus, c praesente etiam plebis maxima parte, & lectae essent literae Jubaiani ad Cy­prianum factae, item Cypriani ad Jubaianum rescriptae, de haereticis baptizandis; quid­que postmodum Cypriano Jubaianus idem rescripserit;3 Cyprianus dixit: Audistis collegae dilectissimi, quid mihi Jubaianus coepiscopus noster scripserit, consulens me­diocritatem nostram de illicito & profano haereticorumd baptismo; & quid ego ei rescripserim; censens scilicet, quod semel atque iterum & saepe censuimus, haereticos ad Ecclesiam venientes, Ecclesiae baptismo baptizari & sanctificari oportere. Item lectae sunt vobis & aliae Jubaiani literae, quibus pro sua sincera & religiosa devo­tione, ad epistolam nostram rescribens, non tantum consensit, sed etiam instructum se esse gratias egit. Superest ut de hac ipsa re singuli quid sentiamus, proferamus; neminem judicantes, aut à jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoven­tes. Neque enim quisquam nostrume 4 Episcopum se Episcoporum constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatemf collegas suos adigit; quando habeat omnis Episcopus pro licentia libertatis & potestatis suae, arbitrium proprium; tamque judicari ab alio non possit, quam nec ipseg potest judicare. Sed expectemus universi judicium Domini nostri Jesu Christi, qui unus & solus habet potestatem & praeponen­di nos inh Ecclesiae suae gubernatione, & de actu nostro judicandi.

I.

Ego unum baptisma in Ecclesia sola scio,5 Caecilius ài Bilta dixit. & extra Ecclesiam nullum. Hic erit unum ubi spes vera est,Eph. 4. 5. & fides certa; sic enim scriptum est. Una fides, una spes, unum baptisma; non apud haereticos, ubi spes nulla est, & fides falsa, ubi omnia per men­dacium aguntur, ubi exorcizat daemoniacus; sacramentum interrogat cujus os & verba cancer emittunt; fidem dat infidelis; veniam delictorum tribuit scelaratus; in nomine Christi tingit antichristus; benedicit à Deo maledictus; vitam policetur mortuus; [Page 159] pacem data impacificus; Deum invocat blasphemus; sacerdotium administrat profa­nus; ponit altare sacrilegus. Ad haec omnia accedit & illud malum, ut antistites dia­boli audeant Eucharistiam facere; aut1 qui illis assistunt, dicant haec omnia falsa esse de haereticis. Ecce ad qualia cogitur Ecclesiab consentire, & sine baptismo ac venia de­lictorum communicare compellitur. Quam rem, fratres, fugere ac vitare debemus, & à tanto scelere nos separare, & unum baptisma tenere; quod soli Ecclesiae à Deo concessum est.

II.

Censeo omnem hominem ab haeresi venientem baptizandum.c Primus à2 Misgirpa dixit. Frustrà enim illic pu­tat se esse baptizatum, cum non sit baptisma, nisi in Ecclesia, unum, & verum: quia & Deus unus, & fides una, & Ecclesia una est, in qua stat unum baptisma, & sancti­tas, &d caetera. Nam quae foris exercentur, nullum habent salutis effectum.

III.

Qui haereticorum baptisma probant,e nostrum evacuant.3 Polycar­pus ab A­drumeto di­xit. Novatus à4 Thamu­gade dixit.

IV.

Licet sciamusf omnes scripturas sibi testimonium reddere de salutari baptismo, de­bemus tamen fidem nostram exprimere. Haereticos & schismaticos ad Ecclesiam ve­nientes qui pseudobaptizati videntur, debere eos in fonte perenni baptizari. Et ideo, secundum testimonium scripturarum, & secundum decretum collegarum nostrorum sanctissimae memoriae virorum, omnes schismaticos & haereticos qui ad Ecclesiam con­versi sunt, baptizari; sed & eosg qui ordinatih videbantur, inter laicos recipi.

V.

Baptisma,Nemesianus à5 Thubu­nis dixit. quod dant haeretici & schismatici, non esse verum; ubique in scripturis sanctis declaratum est. Quoniam ipsi praepositi eorum falsi Christi sunti, & falsi prophetae, dicente Domino per Solomonem:6 Qui fidens est in falsis, hic pascit ven­tos; idem autem ipse sequitur aves volantes.k Deserit enim vias vineae suae, àl se­mitis vero agelli sui erravit. Ingreditur autem per avia loca atque arida, &m terram destinatam in sitim:n contrahit autem manibus infructuosa. Et iterum:o ab aqua aliena abstine te, & de fonte alieno ne biberis, ut longum vivas tempus, adjiciantur etiam tibi anni vitae. Et in Evangelio divina sua voce Dominus noster Jesus Christus locutus est, dicens: Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu,Jo. 3. 5. non potest introire in regnum Dei. Hic est spiritus qui ab initio ferebatur super aquam.Gen. 1. 2. Neque enim spi­ritus aqua operari potest, neque aqua sine spiritu. Male ergo sibi quidam interpretan­tur, ut dicant, quod per manus impositionem Spiritum sanctum accipiant. & sic re­cipiantur; cum manifestum sit utroque sacramento debere eos renasci in Ecclesia Ca­tholica. Tunc quippe poterunt filii Dei esse,Eph. 4. 3. dicente Apostolo: Curantes serva­re unitatem spiritus in conjunctione pacis: unum corpus, & unus spiritus, sicut vo­cati estis in una spe vocationis vestrae: unus Dominus, una fides, unum baptisma, u­nus Deus. Haec omnia Ecclesia Catholica loquitur. Et iterum inp Evangelio Domi­nus dicit: Quod natum est de carne, caro est: & quod natum est de spiritu, spiritus est; quia Deus spiritus est,Jo. 3. 6. 4. 24. 7 & de Deo natus est. Ergo omnes haeretici & schisma­tici, omnia quaecunque faciunt carnalia sunt, dicente Apostolo:Gal. 5. 19. Manifesta enim sunt opera carnis, quae sunt, fornicationes, immunditiae, incestum, idololatriae, veneficia, inimicitiae, [Page 160] certamina, zelus, ira, divisiones, haereses, & his similia; de quibus praedixi vobis; sicut praedico, quoniam quicunque haec faciunt, regnuma Dei non haereditabunt. b Condemnat aeque Apostolus cum omnibus malisc & eos qui divisionem faciunt, hoc est, schismaticos & haereticos. Nisi ergo acceperint baptisma salutare in Ecclesia Catholica quae una est, salvi esse non possunt; sed cum carnalibus ind judicio Do­mini Christi damnabunter.

VI.

Secundum scripturarum sanctarum auctoritatem decerno,Januarius à1 Lambaese dixit. haereticos omnes bapti­zandos, & sic in Ecclesiam sanctam admittendos.

VII.

Cum Dominus in Evangelio suo dixerit:Lucius à2 Castro galbae dixit: Vos estis sal terrae;Mat, 5, 13. Si autem sal infatuatum fuerit,e 3 in quo salietur? ex eo ad nihilum valebit, nisi ut projiciatur foras, & conculcetur ab hominibus: Et iterum post resurrectionem suam mittens Apostolos suos mandaverit dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo & in terra; Ite ergo & docete omnes gentes,Mat. 28. 18. baptizantes eos in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Cum ergo manifestum sit haereticos, id est, hostes Christi, non integram sacramenti con­fessionem habere: Item schismaticos non posse condire sapientia spiritali, cum ipsi, ab Ecclesia quae una est recedendo infatuati, contrarii facti sint; fiat sicut scriptum est: f 4 Domus contrariorum legis debet emundationem: &g consequens est eos qui à contrariis baptizati inquinati sunt,Prov. 14. 9. primo purgari, & tum demum baptizari.

VIII.

In tanto coetu sanctissimorumh Crescens à5 Cirta dixit. sacerdotum lectis literis Cypriani dilectissimi nostri ad Jubaianum, itemque ad Stephanum, quae tantum in sei sanctorum testimonio­rum descendentium ex scripturis deificis continent, ut merito omnes per Dei gratiam adunati consentire debeamus:k Censeo, omnes haereticos & schismaticos, qui ad Catholicam Ecclesiam voluerint venire, non ante ingredi, nisil exorcizati6 & bapti­zati prius fuerint; exceptis his sane qui in Ecclesia Catholica fuerint ante baptizati, ita tamen ut per manus impositionemm in poenitentiam Ecclesiae reconcilientur.

IX.

Mea sententia haec est,Nicomedes à7 Segermis dixit. ut haeretici ad Ecclesiam venientes baptizentur, eo quod nul­lam foris apud peccatores remissionem peccatorum consequantur.

X.

Ecclesiae Catholicae matris nostrae veritas semper apud nos,Mat. 28. 18. fratres, & mansit & manet,n Monnu­lus à8 Gir­ba dixit. & vel maxime in baptismatis9 trinitate; Domino nostro dicente: Ite & bapti­zate gentes, in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Cum ergo manifeste scia­mus haereticos non habere nec Patrem, nec Filium, nec Spiritum sanctum; debent venientes ad Ecclesiam matrem nostram vere renasci, & baptizari, ut cancer quod habebant, & damnationis ira, & erroriso effectura, per sanctum & coeleste lava­crum sanctificetur.

XI.

Cum Dominus nosterp Christus dicat: Qui non est mecum,Mat. 12. 30. 1 Jo. 2. 1 [...], Jo. 15. 15. adversus me est: & Joannes Apostolus eos qui ab Ecclesia exeunt antichristos dicat: indubitanter hostes Christi,Secundimus à10 Cedias dixit. quique antichristi nominati sunt, gratiam baptismi salutaris ministrare non possunt. Et ideo censeo eos qui de insidiis haereticorum confugiunt ad Ecclesiam, baptizandos esse à nobis, qui amici appellati sumusq Dei, de ejus dignatione.

XII.

Sicut caecus caecum ducens simul in foveam cadunt,Mat. 15. 14. ita haereticus haereticum bapti­zans simul in mortem cadunt.F [...]lix à1 Bagai dixit. Et ideo haereticus baptizandus est, &a innovandus, ne nos vivi mortuis communicemus.

XIII.

Justum est haereticum baptizari inb Ecclesia sancta.Polianus à2 M [...]leo di­xit.

XIV.

Secundum sacramentum Dei gratiae coelestis quod accepimus,Theogenes ab3 Hippone regio dixit. unum baptisma quod est in Ecclesia sancta credimus.Eph. 4. 5.

XV.

Nos quantum in nobis est,c haereticis non communicamus, nisi baptizati in Ec­clesia fuerint,Dativus à4 B [...]dis dixit. & remissionem peccatorum acceperint.

XVI.

Haereticis aut nihil licet,Successus ab5 Abbir Ger­maniciana dixit. aut totum licet. Si possunt baptizare, possunt dare & Spi­ritum sanctum. Si autem Spiritum sanctum dare non possunt, quia non habent Spiri­tum sanctum; nec baptizare spiritaliter possunt: propterea censemus haereticos bapti­zandos esse.6

XVII.

Jesus Christus Dominus & Deus noster,Fortunatus à7 Thucha­bori dixit. Dei patris & creatoris filius,7 superd pe­tram aedificavit Ecclesiam suam, none super haeresin; & potestatem baptizandi Epi­scopis dedit, non haereticis.f Quare qui extra Ecclesiam sunt; &, contra Chri­stum stantes, oves ejus & gregem spargunt; baptizare foris non possunt.

XVIII.

In quantum aqua sacerdotis prece in Ecclesia sanctificata abluit delicta;Sedatus à8 Tuburbo dixit. in tantum hae­reticum sermone,g 9 velut cancere, infecta, cumulat peccata. Quare omnibus h pacificis quidem viribus nitendum est, ne quis haeretico errore infectus & tinctus, singulare & verum Ecclesiae baptismumi detrectet accipere, quo quisquis non fuerit baptizatus, regno coelorum fiet alienus.

XIX.

Qui haereticos potestatem baptizandi habere dicit,Pri [...]atia­nus à10 Susetula dixit. dicat prius, quis haeresi con­diderit. Si enim haeresis à Deo est, habere & indulgentiam divinam potest. Si vero à Deo non est, quomodo gratiam Dei aut habere aut conferrek alicui potest?

XX.

Qui haereticorum baptismum probat,Privatus à11 Sufibus dixit. quid aliud quam haereticis communicat?

XXI.

Quot sint baptismi,Hortensia­nus à12) Laribus dixit. viderint aut praesumtores, aut fautores haereticorum: nos unum baptisma, quod non nisi in Ecclesia novimus, Ecclesiae vindicamus. Aut quo modo possunt in nomine Christi aliquem baptizare, quos ipse Christus dicit adversarios suos esse?

XXII.

Cuml baptismata duo esse non possint;Cassius à13 Maco­madibus dixit. baptismata duo esse non possint; qui haereticis baptisma concedit, sibi tol­lit. [Page 162] Censeo itaque1 flebiles & tabidos haereticos baptizandos esse cum ad Ecclesiam ve­nire coep [...]rint; & sacra & divina lavatione lotos, & lumine vitae illuminatos, non ho­stes, sed pacificos; non alienos, sed fidei Domini domesticos; non adulterinos, sed Dei filios; non erroris, sed salutis effectos, in Ecclesiam recipi: absque his, qui de Ecclesia fideles supplantati, ad haeresis tenebras transierant: sed eos per manus imposi­tionem restituendos.

XXIII.

Si non obtemperat error veritati,Alius Ja­nuarius à2 Vico Cae­saris dixit. multo magis veritas non consentit errori. Et ideo nos Ecclesiae assistimus in qua praesidemus, ut baptismum ejus ipsi soli vindicantes, eos, quos Ecclesia non baptizavit, baptizemus.

XXIV.

Haeretici Christiani sunt,Alius Secun­denus à3 Carpis dixit. an non? Si Christiani sunt: cur in Ecclesia Dei non sunt? Si Christiani non sunt,a quomodo Christianos faciunt: Aut quo pertinebit sermo Do­mini dicentis; Qui non est mecum adversus me est,Mat. 12. 30. & qui non mecum colligit, spar­git? Unde constat, super filios alienos & soboles antichristi, Spiritum sanctum per manus impositionem tantummodo non posse descendere, cum manifestum sit haereticos baptisma non habere.

XXV.

Si licet haereticis baptizare,Victoricus à4 Thabraca dixit. & remissam peccatorum dare; quid illos infamamus, b ut haereticos appellemus?

XXVI.

Nemini dubium est,Alius Felix [...] 5 Uthina dixit. sanctissimi consacerdotes, non in tantum posse humanam praesumtionem, quantum Domini nostri Jesu Christi adorandam & venerabilem maje­statem. Memores ergo periculi, hoc quoque non tantum observare debemus, verum etiam ab omnibus nobis confirmare, ut omnes haeretici qui ad sinum matris Ecclesiae accurrunt, baptizentur;c ut mens haeretica, quae diuturna tabe polluta est, sanctifi­catione lavacri purgata, in melius reformetur.

XXVII.

Qui fide vivimus,Quietus à6 Buruch dixit. obsequi iis quae instruendis nobis ante praedicta funt, sedula ob­servatione debemus.Eccl. 34. 30. Nam scriptum est apud Solomonem: Qui baptizaturd à mor­tuo & iterum tangit mortuum, quid proficit lavatio ejus? Quod utique de his qui ab haereticis tinguntur, & de tingentibus loquitur. Si enim qui apud illos baptizantur, per remissionem peccatorum vitam aeternam consequuntur, cur ad Ecclesiam veniunt? Si vero à mortuo salutis nihil accipitur, ac propterea agnito errore pristino, ad verita­tem cum poenitentia revertuntur; uno vitali baptismate, quod in Ecclesia Catholica est, sanctificari debebunt.

XXVIII.

Qui contemta veritate praesumit consuetudinem sequi; aut circa fratres invidus est & malignus,Castus à7 Sicca di­xit. quibus veritas revelatur; aut circa Deum ingratus est, cujus inspiratione Ecclesia ejus instruitur.

XXIX.

Fidem nostram,Euchratius à8 Thenis dixit. & baptismatis gratiam, & legis Ecclesiasticae regulam Deus & Do­minus noster Jesus Christus suo ore Apostolos docens,e perimplevit dicens:Mat. 28. 19. Ite & docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, & Filii, & spiritus sancti. Falsum ergo haereticorum baptisma & iniquum, à nobis pellendum est, &f omni de­testatione refutandum, de quorum ore virus, non vita; nec gratia coelestis, sed9 bla­sphemia trinitatis exprimitur. Et ideo venicates ad Ecclesiam haereticos, integro & Catholico baptismate baptizari debere manifestum est, ut àg blasphemiae suae prae­sumtione purificati, possint Spiritus sancti gratia reformari.

XXX.

In Evangelio Dominus;Libosus à10 Vaga di­xit Ego sum,Jo. 14. 6. inquit, veritas: non dixit, ego sum consuctu­do. Itaque veritate manifestata cedat consuetudo veritati, ut & si in praeteritum quis in Ecclesia haereticos non baptizabat, nunc baptizare incipiat.

XXXI.

Haereticos blasphemos atque iniquos, verbis variis decerpentes sancta & adorabilia scripturarum verba,Lucius à1 Thebeste dixit. execrandos censeo; & ideo exorcizandos & baptizandos esse.

XXXII.

Et ego hoc idem censeo; haereticos baptizandos esse.E [...]g [...]nius ab2 Aminadi­ra dixit.

XXXIII.

Et ipse secutus divinarum scripturarum auctoritatem, baptizandos haereticos esse cen­seo,Item alius Felix ab3 Amaccu­ra dixit. sed & cos qui apud schismaticos baptizatos se esse contendunt. Si enim secundum cautum Christi, privatus fons noster est, intelligant cuncti Ecclesiae nostrae adversarii, quia alieni sunt, nobiscum esse non potest.Cant. 3. 12. Nec duobus populis salutarem aquam tri­buere potest ille, qui unius gregis pastor est. Et ideo manifestum est, nec haereticos nec schismaticos aliquid coeleste posse suscipere, qui àa peccatoribus hominibus, & ab Ecclesia extraneis audeant accipere. Quando danti locus non est, utique nec accipien­ti prodest.

XXXIV,

Miror quod cum omnes confiteantur unum esse baptisma, non omnes intelligant ejus­dem baptismatis unitatem: Ecclesia enim & haeresis,Item alius Januarius4 Muzelen­sis dixit. duae & diversae res sunt. Si hae­retici habent baptisma, nos non habemus: si autem nos habemus, haeretici habere non possunt. Dubium autem non est, Ecclesiam solam baptismum Christi possidere, quae sola possideat & gratiam Christi & veritatem.

XXXV.

Sinc causa quidam falso & invidioso verbo impugnant veritatem,Adelphius à5 Thas­balte dixit. ut rebaptizare nos dicant; quando Ecclesiab haereticos non rebaptizet, sed baptizet.

XXXVI.

Unum baptisma nos custodimus, quia Ecclesiae Catholicae soli rem suam vindica­mus.Demetrius à6 Lepti­minus dixit. Qui autem dicunt quia haeretici vere & legitimec baptizare possunt; ipsi sunt qui nond unum, sed multa baptisimata faciunt. Nam cum haereses multae sint, pro earum numero & baptismata computabuntur.

XXXVII.

Haereticos scimus esse pejores quam ethnicos: si ergo conversi ad Dominum venire voluerint,e habemus utique regulam veritatis,V [...]centius à7 Thibari dixit. quam Dominus praecepto divino man­davit Apostolis dicens: Ite, in nomine meo manum imponite, daemonia expellite.Mat. 3. 15. Et alio loco: Ite & docete gentes,Mat. 28. 18. baptizantes eos in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Ergo primo per manus impositionem in exorcismo, secundo per baptismi re­generationem, tunc possunt ad Christi pollicitationem venire: alias autem fieri censeo non debere.

XXXVIII.

Mirandum non est, si haeretici hostes atque impugnatores veritatis, rem sibi vindi­cent potestatis & dignationisf alienae: sed illud mirandum est,Marcus à8 Mactari dixit. quod quidam nostri, praevaricatores veritatis, haereticis suffragantur, & Christianis adversantur. Propterea decernimus haereticos baptizandos esse.

XXXIX.

Si haereticis ing baptismo sua peccata donantur,Satius à9 Sicilibba dixit. sine causa ad Ecclesiam veniunt. Nam cum in die judicii peccata sint quae puniuntur; nihil est quod timere possint hae­retici de judicio Christi, si sunt remissionem peccatorum consecuti.

XL.

Cum peccata non nisi in Ecclesiae baptismo remittantur,Victor à10 Gor di­xit. qui haereticum ad commu­nicationem sine baptismo admittit, utrumque contra rationem facit, nec haereticos pur­gat, & Christianos inquinat.

XLI.

Cum dicat Apostolus,Aurelius ab11 Utica dixit. non communicandum peccatis alienis, quid aliud quam pec­catis alienis communicat,1 Tim. 5. 22. qui haereticis sine Ecclesiae baptismo communicat? Et ideo censeo baptizandos esse haereticos ut accipiant remissam peccatorum, & sic illis commu­nicetur.

XLII.

Qui haereticorum baptisma probant,a Confessor lae [...]is à1 Germani­ciana dixit. nostrum improbant; ut extra Ecclesiam non dicam lotos, sed sordidatos, negent in Ecclesia baptizari oportere.

XLIII.

Scriptum est: Et vidit Deus lucem quia bona est, & divisit inter lucem & tenebras.Gen. 1. 4. Si potest luci & tenebris convenire,Lucianus à2 Rucuma dixit. potest nobis & haereticis aliquid esse commune. Propterea censeo haereticos baptizandos esse.

XLIV.

Scriptum est:b Aut enim Dominus tuus Deus est,Pelagianus à3 Luper­ciana dixit. aut Baal Deus est: ita & nunc,3 Reg. 18. 21. aut Ecclesia Ecclesia est, aut haeresis Ecclesia est. Porro si haeresis Ecclesia non est, quo modo esse apud haereticos baptisma Ecclesiae potest?

XLV.

Scimus non esse nisi unum baptisma in Ecclesia Catholica; & ideo non debemus ad­mittere haereticum,Confessor & martyr l [...]der à4 Midila dixit. nisi baptizatus apud nos fuerit, ne se putet extra Ecclesiam Catho­licam baptizatum esse.

XLVI.

Una fides,Item alius Felix à5 Marrazana dixit. unum baptisma; sed Ecclesiae Catholicae, cui soli licet baptizare.

XLVII.

Me non movet si aliquis Ecclesiae fidem, & veritatem non vindicat, quando Apo­stolus dicat; Quid enim si exciderunt à fide quidam illorum?Rom. 3. 3. Numquid infidelitas eorum fidem Dei evacuavit? Absit.Confessor Paulusc à6 Bobba dixit. Est enim Deus verax, omnis autem homo men­dax. Si autem Deus verax est, quomodo esse apud haereticos baptismi veritas potest, apud quos Deus non est.

XLVIII.

Manifestum est,Confessor Pompontus à7 Dionysiana dixit haereticos non posse baptizare, & remissionem peccatorum dare; qui potestatem non habent, ut aut solvere aut ligare aliquid in terris possint.

XLIX.

Si maritus peregre proficiscens amico suo commendasset uxorem suam custodiendam,Confessor Ve­nantius à8 Tu [...]isa dixit. commendatam sibi ille quanta possit diligentia conservaret, ne ab aliquo castitas ejus & sanctitas adulteraretur: Christus Dominus & Deus noster ad Patrem proficiscens, spon­sam suam nobis commendavit; utrumne eam incorruptam & inviolatam custodiemus, an integritatem ejus & castitatem moechis & corruptoribus prodemus? Qui enim bap­tisma Ecclesiae commune cum haereticis facit, sponsam Christi adulteris prodit.

L.

Nos unum baptisma accepimus,Aymnius ab9 Ausuaga dixit. & ipsum tenemus & exercemus. Qui autem dicit quia & haereticis licet baptizare, ipse duo baptismata facit.

LI.

Si licet haereticis baptizare,Saturninus à10 Victoria­na dixit. excusati sunt & defensi illicita facientes. Nec video quare eos aut Christus adversarios suos, aut Apostolus antichristos appellaverit.

LII.

Gentiles quamvis idola colant,Al [...]s confes­sor Saturni nus a11 Thu [...]ca dixit. tamen12 summum Deum Patrem creatorem cognos­cunt & confitentur. In hunc Marcion blasphemat, & quidam non erubescunt Mar­cionis baptismum probare: quo modo tales sacerdotes, sacerdotium Dei aut servant aut vindicant, qui hostes Dei non baptizant,d & sic illis communicant?

LIII.

Cum peccata non nisi in Ecclesiae baptismo remittantur,Marcellus à13 Zama dixit. qui haereticum non bap­tizat, peccatori communicat.

LIV.

Si ideo Ecclesia haereticum non baptizat,Confessor Ire­ [...] ab14) Ul [...] dixit. quod dicatur jam baptizatus esse: haeresis major est.

LV.

Ego unam Ecclesiam & unum baptisma ejus novi.Donatus à15 Cy [...]lia­ [...] dixit. Si est qui dicat esse apud haere­ticos baptismi gratiam: ante est ut ostendat & probet esse illic Ecclesiam.

LVI.

Revelatione facta veritatis,Zofi [...]nus à1 Tharassa dixit. cedat error veritati; quia & Petrus qui prius circum­cidebat, cessit Paulo veritatem praedicanti.

LVII.

Scriptum est:Julianus à2 Telcpte dixit. Nemo potest aliquid accipere, nisi datum fuerit illi de coelo.Jo. 3. [...]7. Si haeresis de coelo est, potest & baptisma dare.

LVIII.

Non sibi blandiantur,Confessor Faustus à3 Timida regia dixit. qui haereticis patrocinantur. Qui pro haereticis Ecclesiastico baptismati intercedit; illos Christianos, & nos haereticos facit.

LIX.

Quidam de collegis haereticos praeponere sibi possunt,a G [...]minius à4 Furnis dixit. nobis non possunt; & ideo quod semel decrevimus tenemus, ut ab haereticis venientes baptizemus.

LX.

Ecclesiam Christus instituit,Rogatianus à5 Nova dixit. haeresin diabolus: quo modo potest habere baptisinum Christi synagoga Satanae?

LXI.

Qui haereticis Ecclesiae baptisma concedit & prodit,Confessor Therapius à6 Bulla dixit. quid aliud sponsae Christi quam Judas existit?

LXII.

Scriptum est:Confessor item abus Lucius à7 Membresa dixit. Deus peccatorem non audit: haereticus qui peccator est,Jo. 9. 31. quo modo audiri in baptismo potest?

LXIII.

In haereticis sine Ecclesiae baptismo admittendis,Item alius Felix à8 Bus [...]ceni dixit. nemo consuetudinem rationi & veritati praeponat: quia consuetudinem ratio & veritas semper excludit.

LXIV.

Si potest Antichristus dare alicui gratiam Christi; possunt & haeretici baptizare, qui appellati sunt Antichristi.Alius Satur­ [...]inus ab9 A [...]itinis dixit.

LXV.

Ille potest dare aliquid, qui aliquid habuerit: haeretici autem quid possunt dare, quos constat nihil habere?Quintns ab10 Aggra dixit.

LXVI.

Si potest homo duobus dominis servire;Mat. 6. 24. Deo & mammonae, potest & baptisma duo­bus servire,Alius Julia­nus à11 Marcellianz dixit. Christiano & haeretico.

LXVII.

Baptisma unum est,Te [...] ab12 Horrieis­ [...]aeliae dixit. sed Ecclesiae. Ubi Ecclesia non est, baptisma illic esse non potest.

LXVIII.

Scriptum est,Confessor alius Victor ab13) Assu­ris dixit. quia Deus unus est,Eph. 4. 5. & Christus unus est, & Ecclesia una, & bap­tisma unum. Quo modo ergo illic baptizari aliquis potest, ubi Deus & Christus, & Ecclesia una non est?

LXIX.

Et ego semper hoc sensi,Donatulus à14 Capse dixit. ut haeretici qui nihil foris consequi possunt, quando ad Ecclesiam convertuntur,Martyr de15) schtsina­ti [...]is. baptizentur.

LXX.

Homo haereticus dare non potest quod non habet; multo magis schismaticus, qui quod habuit,I'erulus à16 Rusic [...]a­de dixit. amisit.

LXXI.

Novitasa Episcopatus effecit,Fudentianus à1 Cu culi dixit. fratres dilectissimi,2 ut sustinerem quid majores judi­carent. Nam haereses nihil habere, nec posse manifestum est; atque ita si qui ex eis venerint, baptizare aequissime statutum est.

LXXII.

Cum baptisma unum sit in Catholica Ecclesia; manifestum est,Martyr Pe­trus ab3 Hippone diarrhito dixit. non posse extra Ec­clesiam baptizari. Et ideo in haeresi tinctos sive in schismate, venientes ad Ecclesiam censeo baptizari oportere.

LXXIII.

Secundum motum animi mei,Item abus Lucius ab4 Ausafa dixit. & Spiritus sancti, cum sit unus Deus pater Domini nostri Jesu Christi, & unus Christus, & una spes, & unus spiritus, & una Ecclesia; unum debet esse & baptisma. Et ideo dico, si quid ab haereticis motum aut factum fucrit, rescindi debere, & eos qui inde veniunt in Ecclesia baptizandos esse.

LXXIV.

Ego censeo ut secundum sanctarum scripturarum praecepta,Item alius Felix à5 Gurgiti­bus dixit. b baptizatus ab haereti­cis illicite extra Ecclesiam, cum ad Ecclesiam confugere voluerit, gratiam baptismi ubi c licite datur, consequatur.

LXXV.

Ego credo baptisma salutare non esse,Pusillus à6 Lamasba dixit. nisi in Ecclesia Catholica. Quidquid absque Catholica fuerit, simulatio est.

LXXVI.

Haereticos nihil habere constat; & ideo ad nos veniunt,Martyr Sal­vianus a7 Gazau­fala. ut possint accipere quod non habent.

LXXVII.

Cum Christus veritas sit,H [...]noratus à8 Thucca dixit. magis veritatem quam consuetudinem sequi debemus; ut haereticos qui ideo ad nos veniunt, quia foris nihil accipere potuerunt, Ecclesiae bap­tismo sanctificemus.

LXXVIII.

Quod & ipsi scitis,Victor ab9 Octavo dixit. non olim sum episcopus constitutus, & ideo expectabam prae­cessorum consilium. Hoc itaque existimo, ut quicunque ex haeresi venerint, sine du­bio baptizentur.

LXXIX.

Manifesta est sententia Domini nostri Jesu Christi,Confessor Clarus à10 Mascula dixit. Apostolos suos mittentis, & ipsis solis potestatem à patre sibi datam permittentis, quibus nos successimus, eadem pote­state Ecclesiam Domini gubernantes, & credentium fidem baptizantes. Et ideo hae­retici qui nec potestatem foris, nec Ecclesiam Christi habent, neminem baptizare bap­tismo ejus possunt.

LXXX.

Non debemus haereticos nostra praesumtione decipere,Martyr Se­cend [...]us à11 Tham­beis dixit. ut in Ecclesia Domini nostri Jesu Christi non baptizati, ac per hoc remissionem peccatorum non consecuti, cum ju­dicii dies venerit nobis imputent, quod per nos non sint baptizati, & indulgentiam di­vinae gratiae consecuti. Propter quod, cum sit una Ecclesia, & unum baptisma, quando ad nos convertuntur, simul cum Ecclesia, & Ecclesiae baptisinum conse­quantur.

LXXXI.

Joannes Apostolus in Epistola sua posuit dicens:Item alius A [...]re [...]us à12 Chullabi dixit. Si quis ad vos venit,2 Jo. 1. 10. & doctrinam Christi non habet, nolite cum admittere in domum vestram, & ave, illi ne dixeritis. Qui enim dixerit illi, ave, communicat factis ejus malis. Quomodo admitti tales te­mere in domum Dei possunt, qui in domum nostram privatam admitti prohibentur? aut quomodo cum eis sine Ecclesiae baptisino communicare possumus, quibus, si ave, tantum dixerimus, factis eorum malis communicamus?

LXXXII.

Caecus si caecum ducat,Confessor Lutaeus à13 Gemellis dixit. ambo in foveam cadunt. Cum ergo haereticos constet non posse illuminare quenquam, ut pote caecos, baptisma eorum non valet.

LXXXIII. IV. V.

Tam ego praesens,Natalis ab1 Oea dixit. quam Pompeius2 Sabratensis, quam etiam Dioga; Leptimagnen­sis, qui mihi mandaverunt corpore quidem absentes, spiritu praesentes, censemus quod & collegae nostri; quod haeretici communicationem habere nobiscum non possunt, nisi Ecclesiastico baptismo baptizati fuerint.3

LXXXVI.

Ab eo quod semel censuimus non recedo,Juni [...] à4 Neapoli dixit. ut haereticos venientes ad Ecclesiam bapti­zemus.

LXXXVII.

5 Meam sententiam plenissime exprimit6 epistola quae ad Jubaianum collegam no­strum scripta est; haereticos secundum Evangelicam & Apostolicam contestationem ad­versarios Christi & Antichristos appellatos,a quando ad Ecclestam venerint,Confessor & Martyr Cy­prianus à Carthagine dixit. unico Ecclesiae baptismo baptizandos esse, ut possint fieri de adversariis amici, & de Antichri­tis Christiani.

SANCTI CAECILII CYPRIANI EPISTOLAE.

EPISTOLA I.

Cyprianus
Presbyteris & Diaconibus & plebia Furnis2 consisten­tibus, Salutem.

GRAVITER commoti sumus ego &3 collegae mei qui praesentes aderant,Ad Pamelii numeros E­pist LXVI. Ad [...] asini num lib. 1. Ep. 9. &4 compresbyteri nostri qui nobisb assidebant,Haec & tres suced [...]ntes Epistolae scriptae in pace ante se­cessum, fratres carissimi, cum cognovisse­mus quod Geminius Victor frater noster de seculo excedens,5 Geminium Fau­stinum Presbyterum tutorem testamento suo nominaverit: cum jam pridem in concilio Episcoporum statutum sit,1 Ad Clerum & Plebem furnitano­rum a de Victore, qui Faustinum Presbyterum tutorem no­minavit ne quis de Clericis, & Dei ministris tutorem velc cura­torem testamento suo constituat,An. 249. Fabiano Ro­mae sedente. quando singuli divino sacerdotio honorati, & in d Clerico ministerio constituti, non nisi altari & sacrificiis deservire, & precibus at­que orationibus vacare debeant.Act 6. 2. 3. Scriptum est enim:2 Tim. 2. 4. Nemo militans Deoe obligat [Page 170] sea molestiis secularibus,1 ut possit placere ei cui se probavit. Quod cum de omni­bus dictum sit, quanto magis Clerici molestiis & laqueis secularibus obligari non de­bent, quib divinis rebus & spiritalibus occupati, ab Ecclesia recedere, & ad terre­nos & seculares actus vacare non possunt?

Cujus ordinationis & religionis formam Levitae prius in lege tenuerunt,Num. 18. 20 [...] c ut cum terram dividerent,Levitae mi­nisterus di vinis vacan [...]. argu­mento sunt christianos partter sae­cerdotes, molestiis se­cularibus eximendos. & possessiones partirentur undecim tribus, Levitica tribus, quae templo & altari, & ministeriis divinis vacabat, nihil de illa divisionis portione perci­peret; sed aliis terram colentibus, illa tantum Deum coleret, & ad victum atque ali­mentum ab undecim tribubus de fructibus qui nascebantur, decimasd reciperet. Quod totum fiebat de auctoritate & dispositione divina, ut qui operationibus divinis in­sistebant, in nulla re avocarentur; nec cogitare, aut agere secularia cogerentur. Quae nunc ratio & forma in Clero tenetur, ut qui in Ecclesia Domini,e ordinatione Cle­rica promoventur,f in nullo ab administratione divina avocentur; nec molestiis & negotiis secularibus alligentur, sed2 in honoreg sportulantium fratrum,3 tanquam de­cimas ex sructibus accipientes, ab altari & sacrificiis non recedant, sed die ac nocte coe­lestibus rebus & spiritalibus serviant.

Quod Episcopi antecessores nostri religiose considerantes;Canone cau­tum ut qui oneraista imposuerit, post mortem jure oblatio num exci­dat. & salubriter providentes, censuerunt ne quis frater excedens, ad tutelam vel curam Clericum nominaret: ac si quis hoc fecisset, non offeretur pro eo, nech sacrificum pro dormitione ejus cele­braretur. Neque enim apud altare Dei meretur nominari in sacerdotum prece, qui ab altari sacerdotes & ministros voluit avocare. Et ideo Victor cum contra formam nu­per in Concilio à sacerdotibus datam, Geminium Faustinum Presbyterum ausus sit tu­torem constituere,4 non est quod pro dormitione ejus apud vos fiati oblatio, aut de­precatio aliqua nomine ejus in Ecclesia frequentetur. Ut Sacerdotum decretum reli­giose & necessarie factum servetur à nobis, simul & ceteris fratribus detur exemplum, ne quis sacerdotes & ministros Dei altari ejus & Ecclesiae vacantes, ad seculares mole­stias devocet. Observari enim de cetero poterit, ne ultra hoc fiat circa personam Cle­ricorum, si quod nunc factum est, fuerit vindicatum.k Opto vos, fratres carissimi semper bene valere.

EPISTOLA II.

Cyprianus
Eucratrio Fratri, Salutem.

PRo dilectione tua,Al Pamelii numeros LXI. Ad Erasmi l. 1. Ep to Respondetur Eucratio, consuenti de Instrione, an communica­re deberet. & verecundia mutua consulendum me existimasti,Scripta in pace ante [...] ­cessum. frater caris­sime, 1 quid mihi videatur dea histrione quodam, qui apud vos constitutus, 2 in ejusdem adhuc artis suae dedecore perseverat, & magister & doctor non crudien­dorum, sed perdendorum puerorum, id quod male didicit, ceteris quoque insinuat: an talis debeat communicare nobiscum.b Puto nec majestati divinae, nec Evangelicae disciplinae congrucre, ut pudor & honor Ecclesiae tam turpi & infami contagione foe­dctur. Nam cum3 inc leged prohibeantur viri induere muliebrem vestem,Deut. 22. 5. & ma­ledicti ejusmodi judicentur; quanto majoris est criminis, non tantum muliebria indu­menta accipere; sed & gestus quoque turpes, & molles, & muliebres, magisterio im­pudicae artis exprimere?

Nec excuset se quisquam si à theatro ipse cessaverit,F [...]tilis hi­strimis ex­cusatio quod à [...]heatro cessaverat cum alios [...]eat cum tamen hoc ceteros doceat. Non potest enim vid [...]ri cessasse, qui vicarios substituit, & qui pro se uno, plures4 suc­cidaneos suggerit; contra institutionem Dei erudiens & docens, quemadmodume ma­sculus frangatur in foeminam, & sexus arte mutetur; & diabolo divinum plasma ma­culanti, per corrupti atque enervati corporis delicta, placeatur. Quod si penuriam ta­lis & necessitatem paupertatis obtendit: potest inter ceteros, qui alimentis Ecclesiae su­stinentur, hujus quoque necessitas adjuvari; si tamen contentus sitf frugalioribus, sed innocentibus cibis: necg putet5 salario se esse redimendum ut à peccatis cesset, quando hoc non nobis, sed sibi praestet.Mat. 8. 11. Ceterumh quantum velit inde quaerat, qualis quaestus est qui de convivio Abraham, Isaac, & Jacob homines rapit, & male ac perniciose in seculo saginatos, ad aeternae famis ac sitis supplicia deducit. Et ideo quan­tum potes, eum ab hac pravitate & dedecore, ad viam innocentiae, atque ad spem vitae suae revoca; ut sit contentus Ecclesiae sumtibus, parcioribus quidem, sed salutaribus. Quod si illic Ecclesia non sufficit ut laborantibus praestet alimenta,6 poterit se ad nos transferre,i & hic quod sibi ad victum atque ad vestitum necessarium fuerit accipe­re; nec alios extra Ecclesiam7 mortalia docere, sed ipse salutaria in Ecclesia discere. Opto te, fili carissime, semper bene valere.

EPISTOLA III.

Cyprianus
Rogatiano Fratri, Salutem.

GRAVITER & dolenter commoti sumus ego &b collegae qui praesentes ade­rant,Ad Pamelii numeros LXV ad E­ras. I 3 Ep. 9.a Re­spondetur1 Rogatiano Episcopo, de superbo Dia­cono qui cum contumeliis exacerbavit. frater carissime,Scripta in pace ante secessum. lectis literis tuis, quibus de Diacono tuo conquestus es, quod immemor sacerdotalis loci tui, & officii ac ministerii sui oblitus, contumeliis & injuriis suis te exacerbaverit. Et tu quidem honorifice circa nos, &c pro solita tua humilitate fecisti, ut malles de eo nobis conqueri, cum pro Episcopatus vigore & cathe­drae auctoritate haberes potestatem, qua posses de illo statim vindicari; certus quod col­legae tui omnesd gratum haberemus quodeunque circa Diaconum tuum contumelio­sum sacerdotali potestate fecisses, habens circa hujusmodi homines praecepta divina, cum Dominus Deus in Deuteronomio dicat:Deut. 17. 12. Et homo quicunque fecerit in superbia, ut non exaudiat sacerdotem aut judicem, quicunque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, & omnis populus cum audierit, timebit: & non agent impie etiam nunc. Et ut sciamus hanc Dei vocem cum vera & summae majestate processisse ad honoran­dos ac vindicandos sacerdotes suos;Num. 16. 1. cum adversus Aaron sacerdotem2 tres de mini­stris, Chore, & Dathan, & Abiron ausi suntf superbisse, & cervicem suam extol­lere, & sacerdoti praeposito se adaequare, hiatu terrae absorpti ac devorati, poenas statim sacrilegae audaciae persolverunt. Nec soli illi, sed & caeteri ducenti quinquaginta, qui eis comites ad audaciam fuerunt, prorumpente à Domino igne consumti sunt; ut pro­baretur, sacerdotes Dei ab eo qui sacerdotes facit vindicari. In libro quoque Regum, cum Samuel sacerdos à Judaeorum populo ob senectutem, sicut tu modo, contemne­retur; exclamavit iratus Dominus, & dixit: Non te spreverunt, sed me spreverunt. Et3 ut hoc ulcisceretur excitavit eis Saul Regem,1 Reg. 8. 7. qui eos injuriis gravibus affligeret, & per omnes contumelias & poenas superbum populum calcaret & premeret, ut con­temtus sacerdos de superbo populo ultione divina vindicaretur.Eccl. 7. 29. 31. Sed & Solomon in Spiritu sancto constitutus testatur & docet, quae sit sacerdotalis auctoritas & potestas dicens: Ex tota anima tua time Deum, & sacerdotes ejus sanctifica.Eccles. 7. 29. g Et iterum; Honora Deum ex tota anima tua,h & honorifica sacerdotes ejus. Quorum praecep­torum memor beatus Apostolus Paulus, secundum quod in Actibus Apostolorum le­gimus, cum ei diceretur: Sic4 insilis in sacerdotem Dei maledicendo?Act. 23 4. 5. i Respondit & dixit: Nesciebam, fratres, quia Pontifex est: scriptum est enim: Principemk po­puli tui non maledices. Dominus etiam noster ipse Jesus Christus, Rex & judex & Deus noster, usque ad passionis diem servavit honorem Pontificibus & sacerdotibus, quamvis illi nec timorem Dei,l nec agnitionem Christi servassent.Luc. 17. 14. Nam cum le­prosum emundasset, dixit illi: Vade & monstra te sacerdoti, & of [...]er donum.Matt. 8. 4. Humi­litate ea qua nos quoque esse humiles docuit, sacerdotem adhuc appellabat quem scie­bat esse sacrilegum. Itemm sub ictu passionis cum alapam accepisset, & ei dicere­tur, sic respondes Pontifici? nihil ille contumeliose locutus est in personam Ponti­ficis, sed magis innocentiam suam tuitus est, dicens?n Si male locutus sum, [Page 173] 1 exprobra de malo;Jo. 18. 23. Si autem bene, quid me caedis? Quae omnia, ab eo ideo facta sunt [...]diter atque patienter, ut nos humilitatis ac patientiae haberemus exemplum. Do­cuit [...]nim sacerdotes veros lagitime & plene honorari, dum circa falsos sacerdotes ipse talis ex [...]itit.

a 2 Meminisse autem Diaconi debent,Episcopi A­postolicum successor [...]s. quoniam Apostolos,Mare. 3. 14. id est,3 Episcopos & praepositos Dominus elegit:Act. 6. 2. Diaconos autem post ascensum Domini in coelos Apostoli libi constituerant Episcopatus sui & Ecclesiae ministros. Quid si nos aliquid audere contra Deum possumus, qui Episcopos facit; possunt & contra nos audere Diaconi, à quibus fiunt. Et ideob oportet Diaconum, de quo scribis, agere audaciae suae poe­nitentiam, & honorem sacerdotis agnoscere, & Episcopo praeposito suo plena humili­tate satisfacere.

Haec sunt enim initia haereticorum,Initium hae­ [...]on & Schismatum, Episco­porum [...] & ortus atque conatus sehismaticorum male co­gitantium, ut sibi placeant, & praepositum superbo tumore contemnant. Sic de Eccle­sia receditur sic altare profanum foris collocatur, sic contra pacem Christi & ordina­tionem atque unitatem Dei rebellatur. Quod si ultra te contumeliis suis exacerbave­rit & provocaverit,c fungeris circa eum potestate honoris tui, ut eum vel4 depo­nas vel abstineas. Nam si Apostolus Paulus ad T [...]otheum scribens dixit:1 Tim. 4. 12. Juventu­tem tuam nemo despiciat, quanto magis tibi à collegis tuis dicendum est: Senectutem tuamd nemo despiciat? Et quoniam scripsisti quemdam cum eodem Diacono tuo se miscuisse, & superbiae ejus atque audaciae participem esse, hunc quoque & si qui alii tales exsciterint, & contra sacerdotem Dei fecerint, vel5 coercere poteris, vel absti­nere. Nisi quod hortamur & monemus, ut peccasse se potius intelligant, & satis­faciant, & nos propositum nostrum tenere patiantur. Magis enim optamus & cupi­mus contumclias & injurias singulorum, clementi patientia vincere; quam sacerdotali licentia vindicare. Opto te, frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA IV.

Cyprianus, Caecilius, Victor, Sedatus, Tertullus, cum Presbyteris qui praesentes aderant,
Pomponio fratri, Salutem.

LEGIMUS literas tuas,Ad Pamelii numeros LXII. A [...] Erasmi l. 1. Ep 11. A [...] Pompo ni [...] de Vir­g [...]bus quae c [...] ines [...]lis in codem lecto manse. rant. frater carissime,Scriptain pace ance secessum. quas per Paconium fratrem nostrum inisisti; postulans & desiderans, ut tibi rescriberemus; quid nobis de iis virgini­bus videatur, quae cuma 1 in statu suo esse, & continentiam firmiter tenere decreve­rint, detectae sint postea in eodem lecto pariter mansisse cum masculis: Ex quibus 2 unum Diaconum esse dicis; plane casdem quae se cum viris dormisse confessae sint, asseverare se integras esse. Circa quam rem, quoniam consilium nostrum desiderasti, scias nos ab Evangelicis & Apostolicis traditionibus non recedere, quo minus fratri­bus & sororibus nostris constanter &b fortiter consulatur, &c per omnes utilitatis & salutis vias, Ecclesiastica disciplina servetur; cum Dominus loquatur & dicat; Et dabo vobis pastores secundum cor meum,d & pascent vos pascentes cum disciplina:Jerem. 3. 15. [Page 174] & iterum scriptum sit: Disciplinam qui abjicit,Sap. 3. 11. infeliix est: &a in Psalmis quoque spiritus sanctus admoneat & instruat,Psal. 2. 1 [...]. dicens: Continete disciplinam, ne forte irasca­tur Dominus, & pereatis à via recta, cum exarserit cito ira ejus super vos. Primo igitur in loco, frater carissime, & praepositis, & plebi nihil aliud elaborandum est, quam ut qui Deum timemus, cum omni observatione disciplinae divina praecepta te­neamus; nec patiamur errare fratres nostros, &1 prob arbitrio & ructu suo vivere, sed ad vitam singulis fideliter consulere: nec pati virgines cum masculis habitare, non dico simul dormire, sed nec simul vivere: quando & sexus infirmus, & aetas adhuc lubrica per omnia fraenari à nobis & regi debeat, ne diabolo insidianti & saevire cu­pienti, ad nocendum detur occasio, quando & Apostolus dicat;Eph. 4. 27. Nolite locum dare diabolo.c Liberanda est vigilanter de periculosis locis navis, ne inter scopulos & saxa frangatur.2 Exuenda est velociter de incendio sarcina, priusquam flammis supervenientibus concremetur.d Nemo diu tutus est, periculo proximus. Nec evaderee diabolum servus Dei poterit, qui se diaboli laqueis implicavit. Interce­dendum est citof talibus, dum adhuc separari innocentes possunt, quiag 3 dividi postmodum nostra intercessione non poterunt. Denique quam graves multorum ruinas hinc fieri videmus, & per hujusmodi illicitas & periculosas conjuctiones corrumpi plurimas virgines cum summo animi nostri dolore conspicimus.h Quod si ex fide 4 se Christo dicaverunt:i pudice & caste sine ulla fabula perseverent, ita fortes & stabiles praemium virginitatis expectent. Si autem perseverare nolunt, vel non pos­sunt;1 Cor. 7. 9. melius est nubant, quam ink ignem delictis suis cadant. Certe nullum fratri­bus aut sororibus scandalum faciant, cum scriptum sit: Si cibus scandalizat fratrem;1 Cor. 8. 13. non manducabol carnem in seculum ne fratrem scandalizem.

Nec aliquam putet se hac excusatione defendi, quod,5 inspici,Turpi [...] de­fensio earum, quae ad ex­ploranti [...]m eculos & manus pro­vocant. & probari possit; an virgo sit: cum & manus obstetricum &n oculus saepe fallatur. Et si incorrupta inventa fuerit virgo ea parte sui qua mulier potest esse; potuerit tamen ex alia corpo­ris parte peccasse,o quae violari potest, & tamen inspici non potest. Certe ipse concubitus, ipse complexus, ipsa confabulatio & osculatio, & conjaccntium duorum turpis & foeda dormitio, quantum dedecoris & criminis confitetur? Si superveniens maritus sponsam suam jacentem cum altero videat, nonne indignatur & fremit? & per p 6 zeli livorem fortassis & gladium in manum sumit? Quid? Christus Dominus, & judex noster, cum virginem suam sibi dicatam, & sanctitati suae destinatam jacere cum altero cernit, quam indignatur & irascitur? & quas poenas incestis ejusmodi conjun­ctionibus comminatur? Cujusq ut gladium spiritalem, & venturum judicii diem r unusquisque fratrum possit evadere, omni consilio providere & elaborare debe­mus.

Et cum omnes omnino disciplinam tenere oporteat,Licet ad om­nes Christia­nos spectes ut bom cum exemplo vi vent hoc im­primis prae­positiis & Diaconis in cumbit. multo magis Praepositos & Dia­conos curare hoc fas est, qui exemplum & documentum ceteris de conversatione & moribus suis praebeant. Quomodo enim possunt integritati & continentiae praeesse, si ex ipsis incipiant corruptelae, & vitiorum magisteria procedere? Et iccirco consulte & cum vigore fecisti, frater carissime,7 abstinendo Diaconum, qui cum virgine saepe mansit, sed & caeteros qui cum virginibus dormire consueverunt. Quod si poeniten­tiam hujus illiciti concubitus sui egerint, & à se invicem recesserint,8 inspiciantur interim virgines ab obstetricibus diligenter, & si virgines inventae fuerint, accepta communicatione ad Ecclesiam admittantur; hac tamen interminatione, ut si ad eosdem masculos postmodum reversae fuerint, aut si9 cum eisdems in una domo & sub eodem tecto simul habitaverint, graviore censura ejiciantur, nec in Ecclesiam postmo­dum t facile recipiantur. Si autem de eis aliqua corrupta fuerit deprehensa, agat [Page 175] 1 poenitentiam plenam, quia quae hoc crimen admisit,2 non mariti sed Christi adul­tere est, & ideo aestimato justo tempore; postea exomologesi facta, ad Ecclesiam re­deat. Quod si obstinate perseverunt, nec se ab invicem separant; sciant se cum hac sua impudica obstinatione nunquam à nobis admitti in Ecclesiam posse, ne exemplum caeteris ad ruinam delictis suis facere incipiant.

Nec putent sibi vitae aut salutis constare rationem,P [...]na capi­talis schis­ [...]aticis, sed gladio spiri­tali, irro­gauda. si Episcopis & sacerdotibus ob­temperare noluerint; cum in Deuteronomio Dominus Deus dicat:Deut. 17. 12. Et homo quicun­que a fecerit in superbia, ut non exaudiat sacerdotem, aut judicem, quicunque fue­rit, in diebus illis, morietur homo ille, & omnis populus cum audierit, timebit, & non agent impie etiam nunc. Interfici Deus jussit sacerdotibus suis non obtemperan­tes, b judicibus à se ad tempus constitutis non obedientes; sed tunc quidem gladio occidebantur, quando adhuc & circumcisio carnalis manebat: nunc autem quia cir­cumcisio spiritalis essec apud fideles servos Dei coepit, spiritali gladio superbi & contumaces necantur, dum de Ecclesia ejiciuntur. Neque enim vivere foris possunt, cum domus Dei una sit, & nemini salus esse, nisi in Ecclesia possit. Indisciplinatos autem perire, dum non audiunt nec obtemperant salubribus praeceptis, testatur scrip­tura divina quae dicit: Non diligit indisciplinatus castigantem se.Prov. 15. 12. 10. Qui autem oderunt correptiones, consumentur turpiter. Ergo ne indisciplinati consumantur & pereant, da operam, frater carissime, ut quantum potes,d consiliis salutaribus fraternitatem regas, & singulis ad salutem suam consulas.Matt. 7. 14. Arcta & angusta este via per quam gradimur ad vitam, sed summus & magnus estf fructus cum pervenimus ad gloriam. Qui se semel castraverunt propter regnum coelorum, Deo per omnia placeant;Mat. 19. 12. 2. Cor. 2. nec sacerdotes Dei aut Ecclesiam Domini,g scandalo suae pravitatis offendant. Et si ad praesens à nobish 3 contristari videantur, nos tamen in salubri persuasione manea­mus, scientes & Apostolum dixisse: Ergo ego inimicus factus vobis sum,Gal. 4. 16. verum di­cens vobis? Quod si obtemperaverint nobis,i lucrati sumus fratres, & eos ad salu­tem pariter & dignitatem nostro sermone formavimus. Si autem quidam de perversis obtemperarek noluerint, sequamur eundem Apostolum dicentem:Gal. 1. 10. Si hominibus placerem, Christi servus non essem: si quibusdam suadere non possumus ut eos Christo placere faciamus, nos certe, quod nostrum est,l Christo Domino & Deo nostro, praecepta ejus servando, placeamus. Opto te, frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA V.

Cyprianus,
Presbyteris & Diaconibus fratribus carissimis, S.

1 SALUTO vos incolumis per Dei gratiam,Ad Pamelii num. Ep. V. In Erasmi Edit. diside­rata. Cyprianus in secessu con­stitutus, hor­tatur clerum ut vice sua rite fungan­tur fratres carissimi,Vid tur scripta sta­tim post secessum. An. 250. laetus quod circa incolumitatem quoque vestram omnia integra esse cognoverim. Et quoniam mihi interesse nunc2 non permittit loci conditio; peto vos pro fide & religione vestra, fungamini illic & vestris partibus & meis; ut nihil vel ad disciplinam, vel ad diligentiam desit.a Quantum autem ad sumtus suggerendos sive illis, qui gloriosa voce Deum confessi, in carcere sunt constituti; sive iis, qui pauperes, & indigentes laborant, & tamen in Domino perseverant; peto nihil desit: cum [Page 176] a 1 summa omnis quae redacta est, illic sit apud clericos distributa propter ejusmodi casus: ut haberent plures, unde ad necessitates, & pressuras sungulorum operari possint. b Peto quoque ad procurandam quietem solertia & solicitudo vestra nonc desinat:Monet etiam ut [...] ut quid confes [...]s aut pauperibus [...]sit, & ut non glomera­tia visitent martyres. 2 nam [...]tsi fratres pro dilectione sua cupidi sunt ad conveniendum &3 visitandum con­fessores bonos, quos illustravit jam gloriosis initiis divina dignatio, tamen caute hoc, & non glomeratim, nec per multitudinem simul junctam puto esse faciendum: ne ex hoc ipso invidia concitetur, & introcundi aditus denegetur, & dum insatiabiles mul­tum volumus, totum perdamus. Consulite ergo & providete, ut cum temperamen­to d hoc agi tutius possit: ita ut presbyteri quoque,4 qui illic apud confessores offe­runt, singuli cum singulis diaconis per vices alternent: quia & mutatio personarum, & vicissitudo convenientium minuit invidiam. Circa omnia enim mites & humiles,Rom. 12. 11. ut servis Dei congruit,5 temporibus servire, & quieti prospicere, & plebi providere debemus. Opto vos, fratres carissimi ace desideratissimi, semper bene valere, & nostri meminisse. Fraternitatem universam salutate. Salutant vos Victor Diaconus, & qui mecum sunt. Valete.

EPISTOLA VI.

Cyprianus
Sergio, Rogatiano, & caeteris confessori­bus in Domino perpetuam S.

SALUTO vos,Ad Pamelii Numeros 81. Ad Eras. l. 4. Ep 1.1 Epistolaa Cypriani h [...]tatoria ad Martyres Domini Jesu Christi. fratres carissimi, optans ipse quoque conspectu vestro frui,Scripta in s [...]cessu. si me ad vos pervenire loci conditio permitteret. Quid enim mihi optatius & laetius b posset accidere, quam nunc vobis inhaerere,c ut complecterer manus illas, quae purae & innocentes, & dominicam fidem servantes sacrilega obsequia respuerunt?

[Page 177]Quid jucundius & sublimius quam osculari nunc ora vestra, quae gloriosa voce Dominum confessa sunt; conspici etiam praesentem ab oculis vestris, qui despecto seculo, conspi­ciendo Deo digni extiterunt? Sed quoniam huic laetitiaea interesse facultas non datur, has pro me ad aures & ad oculos vestros vicarias literas mitto, quibus gratulor pariter & exhortor, ut in confessione coelestis glorae fortes & stabiles perseveretis; & ingressi viam Dominicae dignationis,b ad accipiendam coronam spiritali virtute pergatis, habentes Dominum protectorem & ducem, qui dixit:Mat. 28. 20. Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque adc consummationem mundi. O beatum carceerem, quem illustravit vestra praesentia! O beatum carcerem, qui homines Dei mittit ad coelum! O tenebras luci­diores sole ipso, & luce hac mundi clariores; ubi modo constituta sunt Dei templa, & sanctificata divinis confessionibus membra vestra! Nec quidquam nunc versetur in cordi­bus & mentibus vestris, quam divina praecepta & mandata coelestia,d quibus vos ad tolerantiam passionis Spiritus sanctus semper animavit. Nemo mortem cogiter, sed im­mortalitatem; nec temporariam poenam, sed gloriam sempiternam, cum scriptum sit: Pretiosa est in conspectu Dominie mors justorum ejus. Et iterum:f SacrificiumPs. 115. 5. 50. 18. Deo spiritius contribulatus, cor contritum & humiliatum Deus non despicit. Et iterum, ubi loquitur scriptura divina de tormentis quae martyras Dei consecrant, & in ipsa pas­sionis probatione sanctificant:1 Etsig coram hominibus tormenta passi sunt,Sap. 3. 4. spes eo­rum immortalitate plena est. Et in paucis vexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit illos, & invenit illos dignos se. Tanquam aurum in fornace probavit il­los, & qasi holocausti hostiam accepit illos, & in tempore erith respectus illorum. Fulgebunt justi, & tanquam scintillae in arundineto discurrent. Judicabunt nationes & dominabuntur populis, & regnabit eorum Dominus in perpetuum.

Quando ergo judicaturos vos & regnaturos cum Christo Domino cogitatis,Futurorum gaudio prae­sentia suppli­cia calcanda. exultetis necesse est, & futurorum gaudio praesentia supplicia calcetis; scientes ab initio mundi sic institutum, ut laboret istic in seculari conflictatione justitia, quandoi in origine sta­tim prima, Abel justus occiditur;Gen. 4. 8. & exinde justi quique & prophetae & Apostoli missi. Quibus omnibus Dominus quoque in se ipso constituit exemplum, docens ad suum re­gnum non nisik eos qui se per viam suam secuti sint, pervenire, dicens: Qui amat animam suam in isto seculo,Jo. 12. 25. perdet illiam. Et qui odit animam suam in isto seculo, in vitam aeternam conservabit illam. Et iterum:Mat. 10. 28. Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam vero non possunt occidere. Magis autem metuite eum qui potest. & animam & corpus occidere in gehennam. Paulus etiam nos adhortatur, ut quil ad Domini pro­missa venire cupimus, imitari Dominum in omnibus debeamus. Sumus,Rom. 8. 16. inquit, filii Dei, si autem filli, & haeredes; haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi, si­quidem compatiamur,m ut commagnificemur. Addit etiam comparationem praesen­tis temporis, & futurae claritatis, dicens:18. Non sunt condignae passiones hujus tempo­ris ad superventuram claritatem, quae revelabitur in nobis. Cujus claritatis gloriam co­gitantes, pressuras omnes & persecutiones tolerare nos convenit; quia etsi sunt multae pressurae justorum, ex omnibus tamen liberantur,Ps. 33. 19. qui in Deum fidunt.

Beatas etiam foeminas,Foeminae at­que pueri ad Martyrii de­cus admissi. quae vobiscum sunt in eadem confessionis gloria constitutae; quae Dominicam fidem tenentes, & sexu suo fortiores, non solum ipsae ad coronam proximae sunt, sed & caeteris quoque foeminis exemplum de sua constantia praebuerunt. Ac ne quid deesset ad gloriamn numeri vestri, ut omnis vobiscum & sexus, & aetas esses in honore, pueros etiam vobis gloriosa confessione sociavit divina dignatio; reprae­sentans nobis tale aliquid, quale Ananias, Azarias, & Misahel illustres pueri aliquando fecerunt; quibus inclusis ino caminum cesserant ignes, &p 2 refrigerii locum flammae dederunt, praesente cum illis Domino, & probante, quod in confessores & martyres ejus nihil posset gehennae ardor operari, sed quod qui in Deumq crederent, incolumes semper & tuti in omnibus perseverarent. Et consideretis diligentius peto pro vestra religione, quae apud illos pueros fides fuerit, quae promereri Dominum plenius potuit. Ad omnia enim parati, sicut omnes esse debemus,Dan. 3. 1 [...]. aiunt regi: Nabuchodono­sor Rex non opus est nobis de hoc verbo respondere tibi, est enim Deus, cui nos servi­mus, potens eripere nos de camino ignis ardentis, & de manibusr tuis Rex liberabit nos: & si non; notum tibi sit quoniam diis tuis non servimus, & imaginem auream quam stauisti, non adoramus. Cum se crederent, & pro fide sua scirent posse etiam [Page 178] de praesenti supplicio liberari; jactare hoc tamen, & vindicare sibi noluerunt, dicentes: Et si non; ne minor esset confessionis virtus sine testimonio passionis. Addiderunt posse omnia Deum facere, sed tamen non in hoc fidere, ut liberari in praesentia vellent, sed illam liberatis, & securitatis aeternae gloriam cogitarent. Quam fidem nos quoque reti­nentes, & die ac nocte meditantes, toto corde ad Deum promti, contemtu praesentium futura tantummodo cogitemus, fiructum regni aeterni, complexum &1 osculum Domi­ni, conspectum Dei. Ut sequamini in omnibus Rogatianum Presbyterum gloriosum se­nem, a viam nobis ad gloriam temporis nostri, religiosa virtute & divina dignatione facientem, qui cum Felicissimo fratre nostro quieto semper & sobrio, excipiens ferocien­tis populi impetum, primum hospitium vobis in carcere praeparavit, &2 metator quo­dammodo vester, nunc quoque vos antecedit, quod ut consummetur in vobis, assiduis orationibus Dominum deprecamur, utb initiis ad summa pergentibus, quos confiteri fecit, faciat & coronari. Opto vos, fratres carissimi ac beatissimi in Domino semper bene valere, & ad coronam coelestis gloriae pervenire.

EPISTOLA VII.

Cyprianus
Presbyteris, & Diaconibus, Fratribus carissimis, Salutem.

SALUTO vos,Ad pamelii numeros 36 In Erasmi Edit. l. 3. Ep. 24. de cura pauperam & peregrino­rum. fratres carissimi,Scrip [...] in se­cessu. per Dei gratiam incolumis, optans cito ad vos venire, ut desiderio tam meo quam vestrob & omnium fratrum satisfiat. O­porter nos tamen paci communi consulere, & interdum, quamvis cum taedio ani­mi nostri, deesse vobis, ne praesentia nostri invidiam & violentiam gentilium pro­vocet; & simus auctores rumpendae pacis,Ad Clerum,a pauperam & peregrino­tum. qui magis quieti omnium consulere debemus. Quando ergo vos scripseritis rebus compositis me venire debere, aut si ante1 dignatus fuerit Dominus ostendere, tunc ad vos veniam; ubi enim mihi aut melius possit esse, aut laetius,c quam illic, ubi me Deus &2 credere voluit & crescere? Viduarum & infirmorum & omnium pauperum curam peto diligenter habeatis; sed & peregrinis, si qui indigentes fuerint, sumtus suggeratis de3 quantitate mea propria, quam apud Ro­gatianum compresbyterum nostrum dimisi: quae quantitas ne forte jam universa ero­gata sit, misi eidem per Naricum4 Acoluthum aliam portionem, ut largius & promtius circa laborantes fiat operatio. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere.

EPISTOLA. VIII.

3 DIDICIMUS secessisse4 benedictuma Papam Cyprianum,Scripta in se­cessu. Ad Pamelii numeros III. In Erasmi Edit. deside­ratur.1 Cleri Ro­mani2 ad cle­rum Cartha­giniensem de secessu D. Cyp. Scripta in Se­cessu. 5 à Clemen­rio6 subdiacono, qui à vobis ad nos venit,7 certa ex causa; quod utique recte fecerit; cum sit pesona insignis, & imminente agone quem permisit Deus in seculob colluctandi causa cum adversario; simul cum servis suis, volens etiam angelis & hominibus certamen hoc manifestare, ut qui vicerit coronetur; [Page 180] victus veroa poratverit in se sententiam, quae nobis manifesta est: Et cum incumbat 1 nobis qui videmur praepositi esse, &b vice pastoris custodire gregem; si negligen­tes inveniamur, dicetur nobis quod &2 antecessoribus nostris dictum est, qui tam negli­gentes praepositi erant: quoniam perditum non requisivimus,Ezec. 34. 4. & errantem non correxi­mus, &3 claudum4 nonc colligavimus; & lac eorum edebamus, & lanis eorum ope­riebamur. Denique & ipse Dominus implens quae erant scripta in lege &d Prophetis, docet dicens: Ego sum Pastor bonus qui pono animam meam pro ovibus meis:Joh. 10. 11. mercena­rius autem & cujus non sunt propriae oves, cum viderit lupum venientem,e relinquens effugit, & lupus dispergit oves:5 sed &f Simoni sic dicit: Diligis me?Joh. 10. 14. respondit,Joh. 21. 15. Diligo: Ait ei, Pasce oves meas.6 Hoc verbum factum7 ex actu ipso quo cessit cogno­scimus; & ceteri discipuli similiter fecerunt.

Nolumus ergo,Caveant pa­stores ne mer­cenarii inve­niantur. fratres dilectissimi, vos mercenariosg inveniri, sed bonos pastores, cum sciaris non minimum periculum incumbere, si non hortatih fueritis fratres vestros stare in fide immobiles, nei praeceps iens ad idolatriam funditus eradicetur fratemi­tas. Nec enimk hoc solum verbis vos hortamur, sed discere poteritis à pluribus è no­bis ad vos venientibusm, quoniam ea omnia nos Deo adjuvante & fecimus & facimus cum [Page 181] omni solicitudine & periculo seculari,a ante oculos plus habentes timorem Dei & poe­nas perpetuas, quam timorem hominum & brevem injuriam: non deserentes fraternitatem, & hortantes eos stare in fide, &b paratos esse debere ire cum Domino: Sed &c 1 ascendentes ad hoc quod compellebantur, revocavimus ad2 Ecclesiam istam fortiter in fide; licet quidam terrore ipsod compulsi, sive quod essent insignes personae, sive ap­prehensi timore hominum,e ruerunt: quos quidem separatos à nobis non derelinqui­mus, sed ipsos cohortati sumus & hortamur agere poenitentiam.3 si quo modof indul­gentiam poterunt recipere ab eo qui potest praestare: ne si relicti fuerint à nobis, pejo­res efficiantur. Videtis ergo, fratres, quoniam & vos hoc facere debetis, ut etiam illi qui ceciderunt, hortatu vestro corrigentes animos eorum, si adprehensi fuerint, iterato confiteantur, ut possint priorem errotem corrigere.

Et aliag quae incumbunt vobis etiam ipsa subdidimus; Monita quo­modo lapsis, viduis, aff [...]i­ctis, &c. subven [...]re debeat. ut, si qui in hanc tentatio­nem inciderunt, coeperint adprehendi infirmitate, & agant poenitentiam facti sui, & de­siderent communionem, utique subventri eis debet.4 Sive viduae, siveh thlibomeni, qui se exhibere non possunt, sive hi qui in carceribus sunt, sivei exclusi à sedibus suis, utique habere debent qui eis ministrent. Sed &5 catechumeni adprehensik infirmitate, decepti esse non debebunt, ut eis subveniatur.6 Et quod maximum est, corpora Mar­tyrum aut ceterorum si non sepeliantur grande periculum imminet eis quibus incumbit hoc opus.l Cujuseunque ergo vestrum, quacunque occasionem effectum fuerit hoc o­pus, certi sumus eum bonum servum aestimari, ut qui in minimo fidelis fuit,Luc. 19. 17. constitua­tur super decem civitates. Faciat autem Deus, qui omnia praestat sperantibus in se, ut omnes nos in his operibus inveniamur. Salutant vos fratres qui sunt in vinculis, & Pres­byteri & tota Ecclesia, quae & ipsa cum sollicitudine excubat pro omnibus qui invocant nomen Domini. Sed &n vos petimus mutùa vice,o memores sitis nostri. Sciatis autem Bassianum pervenisse ad nos; & petimus vos, qui habetis zelum Dei, harum lite­rarum exemplum ad quoscunque poteritis, transmittere, per7 idoneas occasiones, vel ve­stras faciatis, sive nuncium mittatis, ut stent fortes & immobiles in fide. Optamus vos, fratres carissimi, bene valere.

EPISTOLA IX.

Cyprianus1
Presbyteris &2 Diaconibus Romae consistentibus fratribus S.

3 CUM de excessu boni viri collegae mei rumor apud nos incertus esset,Ad Pamelii numeros IV. Ad Erasm. l. 3. Ep. 21. Literae ad Clerum Ro­manum; qui Cyprianum de Fabiani exitu certio­rem seceran [...]. fratres carissimi,Scripta in secessu. & opinio dubia nutaret:4 accepi à vobis literas ad me missas per a Clementium hypodiaconum, quibus plenissime de glorioso ejus exitu in­struerer: & exultavi satis, quod pro integritate administrationis ejus,5 con­summatio quoque honesta processerit. In quo vobis quoque plurimum gratulor, quod ejus memoriam tam celebri & illustri testimomo prosequamini: ut per vos innotesceret nobis, quod & vobis esset circa6 Praepositi memoriam gloriosum & nobis quoque fidei ac virtutis praeberet exemplum. Namb quantum perniciosa res est ad sequentium lapsum ruina praepositi, in tantum contra utile est & salutare, cum se Episcopus per firmamentum fidei fratribus praebet imitandum.7 Legic etiam literas,8 in quibus d nec qui scripserint, nec ad quos scriptum sit, significanter expressum est. Et quo­niam me in iisdem literis & scriptura, & sensus, & chartae ipsae quoque moverunt, ne quid ex vero vel subtractum sit vel immutatum;9 eandem ad vos epistolam authenticam remisi, ut recognoscatis an ipsa sit quam Clementio hypodiacono perferendam dedistis: perquam etenim grave est, si Epistolae clericae veritas mendacio aliquo & fraude cor­rupta est.e Hoc igitur ut scire possimus, &f scriptura & subscriptio an vestra sit recognoscite; & nobis quid sit in vero rescribite. Opto vos, fratres carissimi, sem­per bene valere.

EPISTOLA. X.

Cyprianus,a 1
Martyribus & Confessoribus Jesu Christi Domini nostri in Deo patre perpetuam Salutem.

EXULTO laetus & gratulor,Ad Pamelii numeros IX. Ad Erasm. l. 2. Ep. 6. Epistola est gratulatoria ad Martyres & Confesso­res. fortissimi ac beatissimi fratres,Scripta in secessu. cognita fide ac vir­tute vestra, in quibus materb Ecclesia gloriatur. Gloriata est & nuper qui­dem, cum confessione perstante suscepta poena est, quae Confessores Christi fecit extorres;2 confessio tamen praesens, quanto in passione fortior, tanto clarior & major in honore est. Crevit pugna, crevit & pugnantium gloria. Nec retardati estis ab acie tormentorum metu, sed ipsis tormentis magis estis ad aciem provocati; fortes & stabiles ad maximic certaminis praeliumd promta devotione redistis. Ex quibus 3 quosdam jam comperi coronatos, quosdam vero ad coroname victoriae proximos, universos autem, quos agmine glorioso carcer inclusit, pari ac simili calore virtutis ad gerendum certamen animatos; sicut esse oportet in divinis castris milites Christi: ut in­corruptam fidei firmitatem non blanditiae decipiant, non minae terreant, non cruciatus ac tormenta devincant; quia major est qui in nobis est, quam qui est in hoc mundo.1 Jo. 4. 4. Nec plus ad dejiciendum potest terrena poena, quam ad erigendum tutela divina. Pro­bata res est certamine fratrum glorioso, qui ad tormenta vincenda ceteris duces sacti, exemplum virtutis ac fidei praebuerunt, congressi in acie, donec acies succumberet victa. Quibus ego vos laudibus praedicem, fortissimi fratres? robur pectoris vestri, & perseve­rantiam fidei quo praeconio vocis exornem?f Tolerastisg usque ad consummatio­nem gloriae durissimam quaestionem, nec cessistis suppliciis, sed vobis potius supplicia cesserunt.h Finem dolorum, quem tormenta non dabant; coronae dederunt.i Laniena gravior ad hoc diu perseveravit, non ut stantem fidem dejiceret, sed ut homines Dei ad Dominum velocius mitteret. Vidit admirans praesentium multitudo coeleste cer­tamen, certamem Dei,k spiritale certamen, praelium Christi; stetisse servos ejus 4 voce libera, mente incorrupta, virtute divina, telis quidem secularibus nudos, sed armisl fidei credentes armatos. Steterunt torti torquentibus fortiores; & pulsan­tes ac laniantes ungulas, pulsata ac laniata membra vicerunt. Inexpugnabilem fidem superare non potuit saeviens diu plaga repetita, quamvis rupta compage viscerum, torquerentur in servis Dei jam non membra, sed vulnera. Fluebat sanguis, qui in­cendium persecutionis extingueret, qui flammas & ignes gehennae glorioso cruore so­piret. O quale illud fuit spectaculum Domino, quam sublime, quam magnum, quam Dei oculis, sacramento acm devotione militis ejus, acceptum! sicut scriptum est in Psalmis,Ps. 115. 5. Spiritu sancto loquente ad nos pariter & monente: Pretiosa est in conspectu Domini mors justorum ejus: pretiosa mors haec est, quae emit immortalita­tem n pretio sui sanguinis; quae accipit coronam de consummatione virtutis. Quamo laetus illic Christus fuit, quam libens in talibus servis suis & pugnavit & vicit protector fidei? &5 dans credentibus tantum, quantum se credit accipere qui sumit; certamini suo adfuit, praeliatores atque assertores sui nominis erexit, corroboravit, animavit.Mat. 10. 19. Et qui pro nobis mortem semel vicit, semper vincit in nobis. Cum vos, inquit, tradiderint, nolite cogitare quid loquamini: dabitur enim vobis in illa ho­ra quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Documentum rei praesens praelium praebuit. Vox plena spiritu [Page 184] sancto de Martyris ore prorupit, cum Mappalicus beatissimus inter cruciatus suos Procon­suli diceret: Videbis cras agonem. Et quod ille cum virtutis ac fidei testimonio dixit, Dominus implevit.a Agon coelestis exhibitus, & Dei servus in agonis promissi certa­mine coronatus est. Hic est agon quem Prophetab Esaias praedixit; dicens: Non pu­sillum vobis certamen cum hominibus, quoniam1 Deus praestat agonem.Esai. 7. 13. Et ut oftende­ret quis hic agon futurus esset, addidit, dicens: Ecce virgo inc uterum accipiet & pa­riet filium, & vocabitis nomen ejus Emmanuel. Hic est agon fidei nostrae qua congre­dimur, qua vincimus, qua coronamur. Hic est agon quem nobis ostendit beatus Aposto­lus Paulus,1 Cor. 9. 24. in quo oportet nos currere, & ad coronam gloriae pervenire. Nescitis, in­quit, quia qui in stadio currunt, omnes quidem currunt,d unus tamen accipit palmam? Sic currite ut occupetis. Omnis enim qui agonizat2 in omnibus continens est, & illi qui­dem ut corruptibilem coronam accipiant, nos auteme incorruptam. Item suum certa­men ostendens, &f hostiam se Domini cito futurum esse promittens,2 Tim. 4. 6. ait: Ego jam g libor, & tempus instat3 assumtionis meae. Bonum agonem certavi, cursum perfeci, fi­dem servavi. Jam superest mihi corona justitiae, quam mihi reddet Dominus in illa die, ille justus judex: non solum autem mihi, sed & omnibus qui dilexerint adventum ejus.

Hunc igitur agonem per Prophetas ante praedictum,Mappalici & sociorum ejus constan­tia. per Dominum commissum, per Apostolos gestum, Mappalicus suo & collegarum suorum nomine Proconsuli repromisit. Nec fefellit in promisso suo vox fidelis: pugnam quam spospondit, exhibuit; & palmam, quam meruit, accepit. Istum nunc beatissimum Martyrem & alios participes ejusdem congressionis, & comites in fide stabiles, in dolore patientes, in quaestione victores, ut ceteri quoque sectemini, & opto pariter, & exhortor; ut quos vinculum confessionis & hospitium carceris simul junxit, jungat etiam consummatio virtutis, & corona coelestis; ut lacrymas matris Ecclesiae quae4 plangit ruinas & funera plurimorum, vos vestra laetitia tergeatis; & ceterorum quoque stantium firmitatem vestri exempli provocatione solidetis. Si vosh acies provocaverit, si certaminis vestri dies venerit, militate fortiter, dimica­te constanter, scientes vos sub oculis praesentis Domini dimicare, confessione nominis ejus ad ipsius gloriam pervenire; qui non sic est, ut servos suos tantum spectet; sed & ipse luctatur in nobis, ipse congreditur, ipse in certamine agonis nostri & coronat pariter, & coronatur.

Quod si ante diem certaminis vestri de indulgentia Domini5 pax supervenerit,Propositum Martyrii corona non destituetur. i vobis tamen maneat voluntas integra, & conscientia gloriosa: Nec contristetur aliquis ex vobis, quasi illis minor qui ante vos tormenta perpessi, victo & calcato seculo, ad Dominum glorioso itinere venerunt: Dominus scrutator est renis,Apoc. 2. 23. & cordis: arcana perspicit & in­tuetur occulta. Adk coronam Dei promerendam sufficit ipsius testimonium solum, qui judicaturus est. Ergo utraque res, fratres carissimi, sublimis est pariter & illustris. Illa securior, ad Dominum victoriae consummatione properate: haec laetior,6 accepto post gloriam commeatu, in Ecclesiae laude florere. O beatam Ecclesiam nostram, quam sic honor divinae dignationis illuminat; quam temporibus nostris gloriosus Martyrum san­guis illustrat? Erat ante in operibus fratrum candida, nunc facta est in Martyrum cruore purpurea. Floribus ejus nec lilia nec rosae desunt. Certent nunc singuli ad utriusque ho­noris amplissimam dignitatem. Ut accipiant coronas vel de opere candidas, vel de passio­ne purpureas. In coelestibus castris & pax & acies habent flores suos, quibus miles Chri­sti 7 ob gloriam coronetur. Opto vos, fortissimi ac beatissimi fratres, semper in Domino bene valere, & nostri meminisse. Valete.

EPISTOLA XI.

Cyprianus
Presbyteris, & Diaconibusa fratribus Salutem.

1 QUANQUAM sciam,Ad Pamelii numeros VIII. ad E­rasm. l. 4. Ep. 4. Epistola ex­hortatoria ad preces assi­duas. fratres, carissimi,Scripta in secessu. pro timore, quem singuli debemus Deo, vos quoque illic assiduis orationibus & enixis precibus instanter incum­bere; admoneob tamen & ipsec religiosam solicitudinem vestram, ut d ad placandum atque exorandum Dominum non voce sola, sed & jejuniis, & lacrymis, & omni genere deprecationis ingemiscamus. Intelligendum est enim & confitendum, pressurae istius tam turbidam vastitatem, quae gregem nostrum maxima ex parte populata est, & adhuc usque populatur secundum peccata nostra venisse, dum viam Domini non tenemus,Jo. 5. 30. nec data nobis ad salutem coelestia mandata servamus. Fecit Dominus noster voluntatem patris, & nos none facimus Domini voluntatem; pa­trimonio & lucro studentes, superbiam sectantes, aemulationi & dissentioni vacantes, simplicitatis & fidei negligentes,2 seculo verbis solis & non factis renunciantes, unus­quisque sibi placentes, & omnibus displicentes. Vapulamus itaque ut meremur, cum scriptum sit:Luc. 12. 47. Servus autem ille qui cognoscit voluntatem Domini sui, & nonf pa­ruerit voluntati ejus, vapulabit multis. Quas autem plagas, quae verbera non mere­mur: quando nec confessores, qui exemplo ceteris ad bonos mores esse debuerant, te­neant disciplinam? Itaque dum quosdam insolenter extollit confessionis suaeg tumida & inverecunda jactatio,h tormenta venerunt, &3 tormenta sine fine tortoris, sine exitu damnationis, sine solatio mortis; tormenta quae ad coronam non facile dimittant, sed tamdiu torqueant,4 quamdiu dejiciant; nisi si aliquis divina dignatione subtractus 5 inter ipsa cruciamentai defecerit, adeptus gloriam non termino supplicii, sed velo­citate moriendi.

Haec patimur delicto & merito nostro,Iusto Dei ju­dicio persecu­tio immissa. sicut praemonuit divina censura,Ps. 88. 30. dicens: Si dereliquerint legem meam, & ink judiciis meis non ambulaverint; si justificationes meas profanaverint, & praecepta mea non observaverint: visitabo in virga facinora eorum, & in flagellis delicta eorum. Virgas igitur & flagella sentimus, qui Deo necl bonis factis placemus, nec6 pro peccatis satisfacimus. Rogemus de intimo corde & de tota mente misericordiam Dei, quia & ipse addidit dicens: Misericordiam autem meam non dispergam ab eis.Luc. 11. 10. Petamus & accipiemus; & si accipiendi mora & tar­ditas fuerit, quoniam graviter offendimus, pulsemus; quia & pulsanti aperietur, si mo­do pulsent ostium preces, gemitus, & lacrymae nostrae, quibus insistere &7 immorari oportet, etsi sit unanimis oratio.

Nam quod magis suasit & compulit,Monitum Cypriano di­vinitus da­tum in visio­ne. ut has ad vos literas scriberem, scire debetis (sicut Dominus ostendere & revelarem dignatur)8 dictum esse in visione: Petite & [Page 186] impetratis. Tunc deinde praeceptum plebi assistenti,1 ut pro quibusdam personis de­signatis sibi peterent. In petendo autem fuissea dissonas voces, & dispares volunta­tes: & vehementer hoc displicuisse illi qui dixerat: Petite & impetratis, quod plebis inaequalitas discreparet, nec esset fratrum consensio una & simplex, & juncta concor­dia; cum scriptum sit: Deus quib inhabitare facit unanimes in domo.Jo 16. Et in Actis Apostolorum legamus:c Turba autem eorum qui crediderant,Ps. 67. 6. anima, ac mente una agebant:Act. 4. 32. & Dominus sua voce mandaverit, dicens: Hoc est mandatum meum, ut dili­gatis invicem.Jo. 15. 17. Et iterum:Mat. 18. 19. Dico autem vobis, quoniam sid duo ex vobis convene­rint in terra, de omni re quamcunque petieritis, continget vobis à patre meo qui in coe­lis est. Quod si duo unanimes tantum possunt, quid si unanimitas apud omnes esset? quid si2 secundum pacem, quam nobis Dominus dedit, universis fratribus conveniret? Jampridem de divina misericordia impetrassemus quod petimus, nec tamdiu in hoc salutis & fidei nostrae periculo fluctuaremus.

Imo vero nec venissent fratribus haec mala,Visio altera de retiario & secutore. si3 in unum fraternitas fuisset animata. Nam & illud ostensum est, quod sederet paterfamilias sedente sibi ad dextram juvene, qui juvenis anxius & cum quadam indignatione subtristis, maxillam manu sustinens, moesto vultu sedebat. Alius vero in sinistra parte consistens4 rete portabat, quod se mittere,5 ut circumstantem populum caperet, minabatur: & cum miraretur, quid hoc esset, ille qui vidit, dictum est ei: Juvenem qui ad dexteram sic sederet, contristari & dolere quod praecepta sua none observarentur: illum vero in sinistra exultare, quod sibi daretur occasio ut à patrefamilias potestatem sumeret saeviendi. Hoc prius longe osten­sum est, quam tempestasf vastitatis hujus oriretur. Et vidimus impletum quod fuerat ostensum, ut dum Domini praecepta contemnimus, dum datae legis mandata salutaria non tenemus, facultatem nocendi inimicus; acciperet; & minus armatos, & ad repugnan­dum minus cautos6 jactu retis operiret.

Oremus instanter,Precibus ob­nixe insisten­dum. & assiduis precibus ingemiscamus. Nam & hoc nobisg non olim per visionem, fratres carissimi, exprobratum sciatis quod dormitemus in pre­cibus, nec vigilanter oremus; & Deus utique,Heb. 12. 7. qui quem corripit diligit; quan­do corripit, ad hoc corripit ut emendet, ad hoc emendat, ut servet. Excutia­mus itaque & abrumpamus somni vincula, & instanter ac vigilanter oremus: sicut Paulus Apostolus praecipit dicens: Instate orationi vigilantes in ea.Col. 4. 2. Nam & Apo­stoli orare diebus ac noctibus non destiterunt, & Dominus quoque ipse disciplinae magister,Luc. 6. 12. & exempli nostri via, frequenter & vigilanter oravit, sicut in Evange­lio legimus: Exit in montem orare, & fuit pernoctans in oratione Dei: & utique quod orabat, orbat ille pro nobis, cum peccator ipse non esset, sedh aliena peccata portaret.Luc. 22. 31. Adeo autem pro nobis ille deprecabatur, ut legamus alio loco: Dixit autem Dominus ad Petrum: Ecce Satanas postulavit7 ut vos vexaret quo modo triticum, ego autemi rogavi pro te, ne deficiat fides tua. Quod si pro nobis ac pro delictis nostris ille & laborabat & vigilabat & precabatur, quanto nos magis insistere precibus & orare, & primo ipsum Dominum rogare, tum dein­de per ipsum Deo patri satisfacere debemus?1 Jo. 2. 1. Habemus advocatum & deprecatorem pro peccatis nostris Jesum Christum Dominum & Deum nostrum, si modo nos in praeteri­tum peccasse poeniteat, & confitentes atque intelligentes delicta nostra, quibus nunc Do­minum offendimus, vel de cetero nos ambulare in viis ejus, & praecepta ejus metuere spondeamus.

k 8 Pater nos & corrigit & tuetur,Fideles Deus simul corrigit & tuetur. stantes tamen in fide & pressuris atque angustiis, & [Page 187] Christo ejus firmiter adhaerentes,Rom. 8. 35. sicut scriptum est: Quis nos separabit à dilectione Chri­sti? Pressura, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gla­dius? Nihil horum potest separare credentes, nihil potest avellere corpori ejus & sanguini cohaerentes. Persecutio ista examinatio est atquea exploratio pectoris: excuti nos Deus voluit & probari sicut suos semper probavit: nec tamen in probationibus ejus ali­quando auxilium credentibus defuit.

Denique ad minimum famulum suum, &1 in delictis licet plurimis constitutum,Per visionem Deus pacem cito venturam ostendit. & dignatione ejus indignum: tamen ille pro sua circa nos bonitate mandare dignatus est: 2 Dic illi, inquit, securus sit, quia pax ventura est: sed quod interim morula est, su­persunt adhuc ali [...]ui probentur. Sed & de victu parco, & sobrio potu, divinis di­gnationibus admonemur; scilicetb ne vigore coelesti sublime jam pectus illecebra se­cularis enervet, vel ne largioribus epulis mens gravata minus ad preces orationis evigilet. Dissimulare haec singula & apud conscientiam meam solus occultare non debui, quibus unusquisque nostrum & instrui & regi possit. Necc ipsi utique apud vos hanc Epi­stolam teneatis occultam, sed legendam fratribus suggeratis. Intercipere enim quibus nos Dominus admonere & instruere dignatur, ejus est qui admoneri & instrui fratrem suum nolit. Probari nos à Domino nostro sciant, nec unquam à fide qua in eum semel credidimus, praesentis pressurae conflictatione deficiant.

Delicta sua singuli recognoscentes,Poenitentia serio & ma­ture agenda. vel modo conversationem veteris hominis expo­nant: 3 Nemo enim retro attendens,Luc. 9. 62. & superponens manum suam super aratrum, aptus est regno Dei.Gen. 19. 26. Denique & uxor Lot, quae liberata contra praeceptum retro re­spexit, 4 quod evaserat perdidit.Philip. 3. 14. Attendamus non posteriora, quo diabolus revocat, sed priora, quo Christus vocat. Oculos erigamus ad coelum, ne oblectamentis & ille­cebris nos suis terra decipiat. Unusquisque oret Deum non pro se tantum, sed pro omnibus fratribus, sicut Dominus orare nos docuit, ubi non singulis privatam pre­cem mandat, sed oratione communi & concordi prece pro omnibus jussit orare. Si nos Dominus humiles & quietos, sid nobis invicem copulatos, si circa iram suam timidos, si praesenti tribulatione correctos emendatosque conspexerit, tutos ab inimici infestationibus exhibebit. Praecessit disciplina, sequitur & venia. Nos tantum sine cessatione poscendi, & cum fide accipiendi, simplices & unanimes Dominum de­precemur, cum gemitu pariter & fletu deprecantes, sicut deprecari oportes eos, qui sint positi inter plangentium ruinas, & timentium reliquias, inter numerosam e 5 languentium stragem, & exiguam stantium firmitatem. Rogemusf pacem maturius reddi, cito latebris nostris & periculis subveniri;g impleri quae famulis suis Dominus dignatur ostendere, redintegrationem Ecclesiae, securitatem salutis no­strae, post pluvias serenitatem, post tenebras lucem, post procellas & turbines placi­dam lenitatem. Pia paternae dilectionis auxilia, divinae majestatis solita magnalia, qui­bus & persequentium blasphemia retundatur, &6 lapsorum poenitentia reformetur, & fortis & stabilis perseverantium fiducia glorietur. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere.

EPISTOLA XII.

Cyprianus
Presbyteris & Diaconibus fratribus, Salutem.

QUANQUAM sciam vos,Ad Pamelii numeros XXXVII. Ad Erasm. l. 3. Ep. 6. Confessoribus & in carcere constitutis humanitas praebeatur. fratres carissimi,Scripta in secessu. literis, meis [...]quenter admonitos esse, ut gloriosa voce Dominum confessis, & in carcere constitutis omnis dili­gentia praebeatur: tamen identidem vobis incumbo, ne quid1 ad curam desit iis, quibus ad gloriam nihil deest. Atque utinam loci & gradus mei conditio permitteret, ut ipse nunc praesens esse possem: promtus & libens solenni ministerio cun­cta circa fortissimos fratres nostros dilectionis obsequia complerem: sed officium meum vestra diligentia repraesentet, & faciat omnia quae fieri oportet circa eos, quos in talibus meritis fidei aca virtutis illustravit divina dignatio. Corporibus etiam omnium, qui etsi torti non sunt in carcere, tamen glorioso exitu mortis excedunt, impertiatur & vigilantia, & cura propensior. Neque enim virtus eorum aut honor minor est, quo minus ipsi quoque inter beatos Martyres aggregentur. Quod in illis est, toleraverunt quidquid tolerare parati & promti fuerunt. Qui se tormentis & morti sub oculis Dei obtulit, passus est quicquidb pati voluit. Non enim ipse tormentis, sed tormenta ipsi defuerunt.c Sicut scriptum est,Mat. 10. 33. 22. qui in me confessus fuerit coram hominibus, & ego confitebor in eum coramd Patre meo, qui in coelis est; Confessi sunt. Qui toleraverite usque ad finem hicf salvus erit, dicit Dominus: Toleraverunt; & ad finem usque incorrupta & immaculata virtutum suarum merita pertulerunt. Et iterum scriptum est: Esto fidelis usque ad mortem,Apoc. 2. 10. & dabo tibi coronam vitae: usque ad mor­tem Fideles, & stabiles, & inexpugnabiles perseveraverunt.g Cum voluntati & confessioni nostrae in carcere & vinculis accedit & moriendi terminus, consummata Mar­tyrii gloria est.

Denique &2 dies eorum quibus excedunt annotate,Natales mar­tyrum subno­notandi. ut commemorationes eorum in­ter memorias Martyrum celebrare possimus: quanquam Tertullus fidelissimus & devotissi­mus frater nosterh pro cetera sollicitudine, & cura sua, quam fratribus in omni obsequio operationis impertit, (qui nec illic circa curam corporum deest) scripserit & scribat, ac significet mihi dies quibus in carcere beati fratres nostri ad immorta­litatem gloriosae mortis exitu transeunt; & celebrentur hic à nobis3 oblationes & sacrificia ob commemorationes eorum,4 quae cito vobiscum Domino protegente ce­lebrabimus. Pauperibus quoque, ut saepe jam scripsi, cura ac diligentia vestra non de­sit, iis tamen, qui in fide stantes, & nobiscum fortiter militantes, Christi castra non reliquerunt: quibus quidem nunc major à nobis & dilectio & cura praestanda est: quod [Page 189] nec paupertatea victi, nec persecutionis tempestate prostrati, cum Domino fideliter ser­viunt; ceteris quoque pauperibus exemplum fidei praebuerunt. Opto vos, fra [...]res carissi­mi ac desideratissimi, semper bene valere & nostri meminisse. Fraternitatem meo nomi­ne salutate. Valete.

EPISTOLA XIII.

Cyprianus
Rogatiano Presbytero & ceteris confessoribus fratribus, Salutem.

ET jampridem vobis,Ad Pamelii numeros VII. ad Eras. l. 1. Ep. 5. Confessores prae aliis om­nibus, de moribus suis cavere de­bent. Scripta in secessu. fratres carissimi ac fortissimi, literas miseram, quibus fidei & virtuti vestrae verbis exultantibus gratularer; & nunc non aliud in primis vox nostra complectitur, quam ut laeto animo, frequenter ac semper gloriam vestri nominis praedicemus. Quid enim vel majus in votis meis potest esse, vel melius, quam cum video confessionis vestrae honore inluminatum gregem Christi? nam cum gaudere in hoc omnes fratres oportet, tum in gaudio communi major est Episcopi portio. Ecclesiae enim gloria,a Praepositi gloria est. Quantum dolemus ex illis, quos tempestas inimica prostravit, tantum laetamur ex vobis, quos diabolus superare non potuit. Hortamur tamen per communem fidem, per pectoris nostri veram cir­ca vos & simplicem caritatem, ut qui adversarium prima hac congressione vicistis, gloriam vestramb forti & perseveranti virtute teneatis. Adhuc in seculo sumus, adhuc in acie constituti,1 de vita nostra quotidie dimicamus; danda opera est, ut post haec initia ad incrementa quoque veniatur, & consummetur in vobis, quod jam rudimentis felicibus esse coepistis. Parum est adipisci aliquid potuisse, plus est, quod adeptus es posse servare. Sicut &2 fides ipsa & nativitas salutaris non accepta, sed custo­dita vivificat, Nec statim3 consecutio, sed consummatio hominem Deo servat.Job. 5. 14. Dominus hoc magisterio suo docuit dicens: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, nec quid tibi deterius fiat. Puta hoc illum & confessori suo dicere: Ecce confessor factus es, jam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat. Solomon denique, & Saul, & ceteri multid quam­diu in viis Domini ambulaverunt, datam sibi gratiam tenere potuerunt: recedente ab iis disciplina dominica, recessit & gratia. Perseverandum nobis est in arcto & in angusto iti­nere laudis & gloriae: & cum quies & humilitas, & bonorum morum tranquillitas Chri­stianis omnibus congruat, secundum Domini vocem,Is. 66. 2. qui neminem aliume respicit, nisi humilem & quietum, & trementem sermones suos; tum magis hoc observare & im­plere vosf cofessores oportet, qui exemplum facti estis ceteris fratribus, ad quorum mores omnium vita & actus debeat provocari.Rom. 2. 24. Nam sicut Judaei à Deog alienati sunt propter quos nomen Dei blasphematur in gentibus: ita contra Deo cari sunt, per quorum disciplinam nomen Domini laudabili testimonio praedicatur;Matt. 5. 16. sicut seriptum est Domino praemonente & dicente: Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut vi­deant opera vestra bona, & clarificent Patrem vestrum qui in coelis est.Phil. 2. 15. Et Paulus Apo­stolus dicit.4 Lucete sicut luminariah in mundo.1 Pet. 2. 11. Et Petrus similiter hortatur: Sicut hospites, inquit, & peregrini abstinete vos à carnalibus desideriis, quae militant adversus animan,i conversationem habentesk inter gentiles bonam,5 ut dum retractant de vobis;6 quasi de malignis, bona opera vestra aspicientes magnificent Dominum. Quod quidem maxima pars vestrum cum meo gaudio curat,l & confessionis ipsius honore me­lior facta, tranquillis & bonis moribus gloriam suam custodit & servat; sed quosdam au­dio inficere numerum vestrum, & laudem7 praecipui nominis prava sua conversatione de­struere: [Page 190] struere: quos etiam vos ipsi utpote amatores, &a conservatores laudis vestrae, objurgare & comprimere & emendare debetis.

Cum quanto enim nominis vestri pudore delinquitur,Principis im­perio extorris factus, sire­grediatur, deprehensus non tanquam Christianus, sed nocens perit. 1 quando aliusb aliquis temu­lentus & lasciviens demoratur: alius in eam patriam,2 unde extorris factus est regreditur, utc deprehensus non jam quasi Christianus, sed quasi nocens pereat? Inflari aliquos, & tumere audio;Rom. 11. 20. cum scriptum sit: Noli altum sapere, sed time; si enim Deus naturali­bus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. Dominus noster sicut ovis ad victimam ductus est,4393 & sicut agnus coramd tondente sine voce, sic non aperuit os suum. Non sum, inquit, contumax, nequee contradico. Dorsum meum posui ad flagella, & maxillas meas ad palmas. Faciem autem meam non averti à foeditate sputorum. Et quis­quam per ipsum nunc, atque in ipso vivens, extollere se audet & superbire, immemor & factorum quaef ille gessit, & mandatorum quae nobis vel per se, vel per Apostolos suos tradidit?Joh. 13. 16. Quod fi non est major Domino suo servus; qui Dominum sequuntur; hu­miles & quieti, & taciturni vestigia ejus imitentur.g quanto quisquis inferior fuerit, su­blimior fiet,Luc. 9. 48. dicente Domino: Qui minimus fuerit in vobis, hic erit magnus.

Quid deinde illud?Execranda res adulter Confessor. quam vobis execrandum debet videri, quod cum summo animi no­stri gemitu & dolore cognovimus! Non deesse, qui Dei templa, & post confessionem sanctificata; &3 illustrata prius membra turpi & infami concubituh suo maculent, cu­bilia sua cumi foeminis promiscua jungentes, quando & si stuprum conscientiae eorum desit, hoc ipso grande crimen est, quodk illorum scandalo in aliorum ruinasl exem­pla nascuntur.

A contentio­ne & aemula­tione absti­nendum. Christi mili­tibus. Contentiones quoque & aemulationes inter vos nullas esse oportet,Lev. 19. 18. cum pacem suam nobis dimiserit Dominus,Mat. 22. 39. & scriptum sit: Diliges proximum tuum tanquam te.Gal. 5. 15. Si au­tem mordetis & incusatis invicem: videte ne consumamini ab invicem. Am convitiis etiam & maledictis,1 Cor. 6. 10. quaeso vos abstinete: quian maledici regnum Dei nono conse­quuntur, & lingua, quae Christum confessa est, incolumis & pura cum suo honore ser­vanda est. Nam qui pacifica, & bona, & justa secundum praeceptum Christi loquitur, Christum quotidie confitetur.4 Seculop renunciaveramus cum baptizati sumus: sed nunc vere renunciavimus seculo, quando tentati, & probati à Deo; nostra omnia re­linquentes, Dominum secuti sumus, & fide ac timore ejus stamus & vivimus. Corro­boremus nosq exhortationibus mutuis, & magis ac magis proficiamus in Domino: ut cum pro sua misericordia pacem fecerit, quam se facturum repromittit, novi & pene mutati ad Ecclesiam revertamur, & excipiant nos sive fratres nostri, sive gentiles, circa omniar correctos, atque in melius reformatos; & qui admirati fuerant prius in virtuti­bus gloriam, nunc admirentur in5 moribus disciplinam. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere.

EPISTOLA XIV.

Cyprianus
Presbyteris & Diaconis Fratribus, Salutem.

OPTAVERAM quidem,Ad Pamelii numeros VI. Ad Erasm. l. 3. Ep. 10. Lapsi, nec non Confesso­res, officii sui à clero admonendi. fratres carissimi,Scripta in secessu. ut universum Clerum nostrum in­egrum & incolumem meis literis salutarem: sed quoniam1 infesta tempestas, quae plebem nostram ex maxima parte prostravit,a hunc quoque addidit no­stris doloribus cumulum, ut etiam Cleri portionem sua strage perstringeret: o­ramus Dominum, ut vos saltem, quos & in fide, & in virtute stare cognovimus, tutos quoque in posterum per divinam misericordiam salutemus. Et quanquam causa compelle­ret, ut ipse ad vos properare & venire deberem: primo cupiditate & desiderio vestri, quae res in votis meis summa est; tum deinde ut2 ea quae circa Ecclesiaeb gubernaculum u­tilitas communis exposcit, tractare simul & plurimorum consilio examinata3 limare posse­mus: tamen potius visum est adhuc interim latebram & quietem tenere, respectu utilita­tum aliarum, quae ad pacem omnium nostrum pertinent & salutem, quarum vobis à 4 Tertullo fratre nostro carissimo ratio reddetur: qui5 proc cetera sua cura, quamd impendens divinis operibus impertit, etiam hujus consilii auctor fuit, ut cautus & mode­ratus existerem,e nec me in conspectum publicum6 & maxime ejus loci, ubi totiens flagitatus & quaesitus fuissem, temere committerem. Fretus ergo & dilectione & religio­ne vestra, quam satis novi, his literis & hortor & mando: ut vos quorum minime illic in­vidiosa & non adeo periculosa praesentia est, vice mea fungamini circa gerenda ea, quae ad­ministratio religiosa deposcit.

Habeatur interim quantum potest,Cura haben­da paupe­rum. & quo modo potest pauperum cura: sed qui tamen inconcussa fide stantes gregem Christi non reliquerunt: ut his ad tolerandam penuriam sumtus per vestram diligentiam suggeratur, ne quodf circa fidem tempestas non fecit, circa laborantes necessitas faciat. Confessoribus etiam gloriosis impertiatur cura propensior. Et quanquam sciam plurimos ex his7 fratrum voto & dilectione susceptos: tamen si qui sunt, qui vel vestitu, vel sumtu indigeant, sicut etiam pridem vobis scripseram,g cum adhuc essent in carcere constituti, subministrentur eis quaecunque sunt necessaria, modo ut sciant ex vobis & instruantur &8 discant, quid secundum scripturarum magisterium Ecclesiastica disciplina deposcat; humiles & modestos & quietos esse debere, ut honorem sui nominis servent,h & qui gloriosi voce fuerint, sint & moribus gloriosi: faciant se dignos, ut in omnibus Dominum promerentes, ad coelestem coronam laudis suae consum­matione perveniant: plus enim superest, quam quod transactum videtur, cum scriptum sit: Ante mortem ne laudes hominem quenquem. Et iterum: Esto fidelis usque ad mor­tem,Eccl. 11. 28. & dabo tibi coronam vitae. Et Dominus quoque dicat: qui toleraverit usque ad fi­nem,Apoc. 2. 10. hic salvabitur.

Imitentur Dominum,Dominus no­ster passionis tempore hu­milior. qui sub ipso tempore passionis non superbior,Mat. 10. 22. sed humilior fuit. Tunc enim Apostolorum suorum pedes lavit dicens:Joh. 13. 14. Si ego lavi pedes vestros magister & Dominus, & vos debetis aliorum pedes lavare. Exemplum enim dedi vobis, ut sicut ego [Page 192] feci, & vosa faciatis. Item Pauli Apostoli documentab sectentur; qui post carce­rem saepe repetitum, post flagella, post bestias, circa omnia mitis & humilis persevera­vit,2 Thes 3. 8. nec post tertium coelum & paradisum quidquam sibi insolenter assumsit, dicens: Ne­que gratis panem manducavimusc ab aliquo vestrum, sed in labore & fatigatione nocte & die operantes, ne quem vestrum gravaremus. Haec singula oro vos insinuate fratribus nostris.Mat. 23. 12. Et quiad is exaltabitur, qui se humiliaverit; nunc est ut magis insidiantem adversarium metuant, qui fortiorem quemque magis aggreditur, & acrior factuse hoc ipso quo victus est, superantem superare conatur. Dominus faciat, ut & ego iterum il­los f mature videre, &g salutari exhortatione componere mentes eorum ad servan­dam gloriam suam possim. Doleo enim quando audio quosdam improbe & insolenter dis­currere, &1 ad ineptias vel ad discordias vacare; Christi membra & jam Christum con­fessa, per concubitus illicitosh inquinare; nec à diaconis aut presbyteris regi posse, sed id agere, ut per paucorum pravos, & malos mores, multorum & bonorum Confessorum gloria honesta maculetur: quos vereri debent, ne ipsorum testimonio & judicio condem­nati, ab eorum societate priventur. Is enim demum Confessor illustris & verus est, de quo postmodum non erubescit Ecclesia, sed gloriatur.

2 Ad id vero quod scripserunt mihi compresbyteri nostrii Donatus & Fortunatus, Novatus & Gordius, solus rescribere nihil potui; quando à primordio Episcopatus mei statuerim,3 nihil sine consilio vestro, & sine consensu plebis, mea privatim sententia ge­rere; sed cum ad vos per Dei gratiam venero, tunc de iis quae vel gesta sunt vel geren­da, sicut honor mutuus poscit, in commune tractabimus.Schismatico­rum presby­terorum ra­tio non est habenda. Opto vos, fratres carissimi ac desideratissimi, semper bene valere, & mei meminisse: fraternitatem, quae vobiscum est, multum à me salutate: & ut nostri meminerit admonete. Valete.

EPISTOLA XV.

Cyprianus
Martyribus & Confessoribus, carissimis fratribus, Salutem.

SOLLICITUDO loci nostri,Ad Pamelii numeros XI. Ad Erasmi l. 3. Ep. 15. Ad Confes­sores imprimis spectat ut optimo sint aliis exemplo, & desideria sua pro lapsis mo­derentur. &a timor Domini compellit, fortissimi ac beatissimi Martyres,Scripta in secessu. admonere vos literis nostris, ut à quibus tam devote & forti­er servaturb fides Domino, ab iisdem lex quoque & disciplina Domini reserve­tur. Nam cumc omnes milites Christi custodire oporteat praecepta Imperatoris sui, tum vos magis praeceptis ejus obtemperare plus convenit, qui exemplum ceteris facti estis & virtutis & timoris Dei. Et credideram quidem Presbyteros & Diaconos, qui illic praesentes sunt, monere vos & instruere plenissime circa Evangelii legem, sicut in prae­teritum semper sub antecessoribus nostris factum est; ut Diaconi ad carceremd com­meantes, Martyrum desideria consiliis suis & scripturarum praeceptis gubernarent: sed nunc cum maximo animie dolore cognosco, non tantum illic vobis non suggeri di­vina praecepta, sed adhuc potiusf impediri, utg ea quae à vobis ipsis & circa Deum caute, & circa sacerdotem Dei honorifice fiunt, à quibusdam Presbyteris resolvantur, qui nec timorem Dei, nec Episcopi honorem cogitantes; cum vos ad me literas direxeri­tis, quibus examinari desideria vestra, & quibusdam Lapsis pacem dari postulastis, cum [Page 193] persecutione finita convenire in unum cum Clero & recolligi coeperimus; illi con­tra Evangelii, legem, contra vestram quoque1 honorificam petitionem, ante a­ctam poenitentiam, ante exomologesin2 gravissimi atque extremi delicti factam, ante manum ab Episcopo & Clero in poenitentiam impositam,3 offerrea pro illis & Eucharistiam dare, id est, sanctum Domini corpus profanare audeant; cum scriptum sit: Qui ederit panem, aut biberit calicem Domini indigne,1 Cor. 11. 27. reus erit corporis & sanguinis Domini. Et4 lapsis quidem potest in hoc venia conce­di. Quis enim non mortuusb vivificari properet? Quis non ad salutem suam venire festinet? Sed Praepositorum est praeceptum tenere, & vel properantes, vel ignorantes instruere, ne qui ovium pastores esse debent, lanii fiant. Ea enim concedere, quae in perniciem vertant, decipere est. Nec erigitur sic lapsus, sed per Dei offensam magis impellitur ad ruinam. Vel ex vobis itaque discant, quod docere debuerant. Petitiones & desideria vestra Episcopoc servent, & ad pa­cem vobis petentibus dandam maturum & pacatum tempus expectent.d A Do­mino pacem5 mater prior sumat, tunc secundum vestra desideria de filiorum pa­ce e tractetur. Et quoniam audio, fortissimi & carissimi fratres,f impuden­tia vos quorundam premi, & verecundiam vestram vim pati: oro vos quibus pos­sum precibus; ut Evangelii memores, & considerantes quae & qualia in praeteritum antecessores vestri Martyresg concesserint, quamh solliciti in omnibus fuerint; vos quoquei sollicite & caute petentium desideria ponderetis; ut pote amici Domi­ni, & cum illo postmodum judicaturi, inspiciatis & actum, & opera, & merita singulo­rum; ipsorum quoque delictorum genera & qualitates cogitetis, ne si quid6 abrupte & [Page 194] indigne vel à vobis promissum, vel à nobis factum fuerit,1 apud gentiles quoque ipso [...] Ecclesia nostra erubescere incipiat. Visitamur enim & castigamur frequenter, & ut Do­mini mandata incorrupta & inviolata permaneant, admonemur; quod quidem nec illic apud vos cessare cognosco, quo minus plurimos quoque ex vobis instruat ad Ecclesiae disciplinam divina censura.

Hoc autem totum potest fieri,Ad Ecclesiae disciplinam restituendam imprimis fa­cit, ut Lapsi, qui Marty­rum suffragiis juvari vo­lunt, desig­nentur nomi­natim libello. si ea quae à vobis petuntur religiosa contemplatione moderemini; intelligentes & comprimentes eos, qui2 personas accipientes, in benefi­ciis vestrisa aut gratificantur, aut illicitae negotiationis nundinas3 aucupantur. De hoc &4 ad Clerum & ad plebem literas feci, quas utrasque vobis legi mandavi. Sed & illud ad diligentiam vestram redigere & emendare debetis, ut nominatim designetis eos quibus pacem dari desideratis: audio enim quibusdam sic libellos fieri ut dicatur: Com­municet ille cum suis. Quod nunquam omnino à Martyribus factum est, ut incerta & caeca petitio invidiam nobis postmodum cumulet: late enim patet quando dicitur: Ille cum suis; & possunt nobis viceni, & triceni, & amplius offerri, qui propinqui & affi­nes, & liberti ac domestici esse asseverentur ejus, quib accipit libellum; & ideo peto ut eos qos ipsi videtis, quos nostis, quorumc poenitentiam satisfactioni proxima [...] conspicitis, designetis nominatim libello, & sic ad nos fidei ac disciplinae congruentes li­teras dirigatis. Opto vos, fratres fortissimi acd dilectissimi, in Domino semper bene valere & nostri meminisse Valete.

EPISTOLA XVI.

Cyprianus
Presbyteris & Diaconibus fratribus, Salutem.

1 DIU patientiam meam tenui,Ad Pamelii numeros X. Ad Erasm. l. 3. Ep. 14. Presbyteri dum plausi­biles esse cu­piunt, magis Lapsis ob­sunt. fratres carissimi,Scripta in secessu. quasi verecundum silentium nostrum proficeret ad quietem. Sed cum quorundam immoderata & abrupta praesumtio temeritate sua, & honorem Martyrum, & Confessorum pudorem, & plebis universae tranquilliatem turbare conetur; tacere ultra non oportet, ne ad periculum & plebis pariter & nostrum tacitumitas nimia procedat. Quod enim non periculum metuere debemus de offensa Domini; quando2 aliqui de Presbyteris, nec Evangelii,3 nec loci sui memores, sed neque futurum Domini judicium, neque nunc sibi praepositum Episcopum cogitantes, quod nunquam omnino sub antecesso­ribus factum est, cum contumelia &4 contemtu Praepositi totum sibi vendicent? at­que utinam nona contra fratrum nostrorum salutem sibi omnia vendicarent.b Con­tumeliam Episcopatus nostri dissimulare & ferre possum, sicut dissimulavi semper & pertuli: sed dissimulandi nunc locus non est; quando decipiatur fraternitas nostra à quibusdam vesrtum, qui dum5 sine ratione restituendae salutis plausibiles esse cupiunt, [Page 195] magis Lapsis obsunt. Summum enim delictum esse quod persecutio committi coegit, sciunt ipsi etiam qui commiserunt;Mat. 10. 32. cum dixerit Dominus & judex noster: Qui me con­fessus fuerit coram hominibus, & egoa illum confitebor coram Patre meo qui in coelis.Mat. 12. 31. Qui autem me negaverit, & ego illum negabo. Et iterum dixerit:1 Omnia peccata remittentur filusb hominum & blasphemiae.Marc. 3. 28. Qui autem blasphemaveritc Spiritum sanctum,d non habebit remissam, sed reus est2 aeterni peccati. Item bea­tus Apostolus dixerit: Non potestis calicem Domini bibere, & calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini communicare, & mensae daemoniorum.1 Cor. 10. 21. Haec qui subtra­hit fratribus nostris, decipit miseros; ut quie possunt agentes poenitentiam veram, Deo qua patri & misericordi precibus & operibus suis satifacere: seducantur ut magis pereant; & qui erigere se possent,3 plus cadant. Nam cum4 in minoribus peccatis agant peccatores poenitentiam justo tempore, & secundum disciplinae ordinem ad exo­mologesin veniant, & per manus impositionem Episcopi & Cleri, jus communicationis accipiant: nunc crudo tempore, persecutione adhuc perseverante, nondum restituta Ecclesiae ipsius pace, ad communicationem admittuntur, &5 offertur nomen eorum, & nondum poenitentia acta, nondum6 exomologesi facta, nondum manu eis ab Episco­po & Clero imposita,1 Cor. 11. 27. Eucharistia illis datur, cum scriptum s [...]: Qui ederit panem aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis & sanguinis Domini.

Sed nunc illi rei non sunt,Plebs ad pa­cem festi­nans. longe [...]lis excusatior Presbyteris, qui desideria ista accen­dunt. qui minus scripturaef legem tenent; erunt autem rei, qui praesunt, & haec frat [...]ibus non suggerunt, ut instructi à Praepositis faciant om­nia cum Dei timore, & cum data ab eo & praescripta observatione.g Exponunt deinde invidiae beatos Martyres; & gloriosos7 servos Dei cum Dei sacerdote committunt, ut cum illih 8 memores loci nostri ad me literas direxerint, & petierint tunc desideria sua examinari, & pacem dari, quando ipsa ante mater nostra Ecclesia pacem de misericordia Domini prior sumserit, & nos divina protectio reduces ad Ecclesiam suam fecerit; hi su­blato [Page 196] honore, quem nobis beati Martyres cum Confessoribus servant, contemta Domini lege & observatione, quam iidem Martyres & Confessores tenendam mandant, ante ex­tinctum persecutionis metum, ante reditum nostrum, ante ipsum pene Martyrum exces­sum, communicent cum Lapsis1 & offerant,2 & Eucharistiam tradant: quando etiam si Martyres per calorem gloriae3 scripturam minusa contemplantes, contra legem Dei plus aliquid cuperent, à Presbyteris & Diaconis suggerentibus admoneri deberent, sicut semper in praeteritum factum est. Castigare nos itaque divina censura nec noctibus desi­nit, nec diebus: praeter nocturnas enim visiones,4 per dies quoque impletur apud nos Spiritu sancto puerorum innocens aetas, quae in extasi videt oculis, & audit, & loquitur ea quibus nos Dominus monere & instruere dignatur. Et audietis omnia quando ad vos reducem me Dominus fecerit, qui ut secederem jussit.b Interim temerarii & incauti & tumidi quidam inter vos,5 qui hominem non cogitent,Luc. 18. 2. vel Deum timeant; scientes quoniam si ultra in iisdemc perseveraverint, utar ea admonitione, qua me uti Domi­nus jubet;6 ut interim prohibea [...]tur offerre, acturi & apud nos, & apud Confessores ipsos, & apud plebem universam causam suam; cumd Domino permittente, in sinum matris Ecclesiae colligi coeperimus. De hoce ad Martyres & Confessores & ad plebem literas feci, quas utrasque vobis legi mandavi. Opto vos, fratres carissimi ac desideratis­simi in Domino semper bene valere, & nostri meminisse. Valete.

EPISTOLA XVII.

Cyprianus
Fratribus1 in Plebe consistentibus, S.

INgemiscere vos & dolerea ruinam fratrum nostrorum ex me scio,Ad Pamelii numer. XII ad Eras. l. 3. Ep. 6. Monita Con­fessoribus & Clero prius transmissa, hic ad plebem diriguntur. fratres carissimi,Scripta in secessu. qui & ipse vobiscum pro singulis ingemisco pariter & doleo; & patior, ac sentio, quod beatus Apostolus dixit: Quis infirmatur,2 Cor. 11. 29. inquit, & ego non infirmor? quis scandalizatur, & ego non uror? Et iterum posuit in Epistola sua dicens:1 Cor. 12. 26. Si patitur membrum unum, compatiuntur & cetera membra; & si laetatur membrum unum, collaetantur & cetera membra. Compatior ego &b condoleo de fratribus nostris, qui lapsi & persecutionis infestatione prostrati, partem nostrorum viscerum secum tra­hentes, parem dolorem nobis suis vulneribus intulerunt.2 Quibus potens est divina misericordia medelam dare;c properandum tamen non puto, nec incaute aliquid & festinanter gerendum; ne,d dum temere pax usurpatur, divinae indignationis of­fensa gravius provocetur. Fecerunt ad nos de quibusdam beati Martyres literas, peten­tes [Page 197] examinari desideria sua; cum pace nobis omnibus à Domino prius data, ad Ecclesiam regredi coeperimus,a examinabuntur singula1 praesentibus & judicantibus vobis. Au­dio tamen quosdam de Presbyteris nec Evangelii memores, nec quid ad nos Martyres scripserint cogitantes, nec Episcopo honorem sacerdot [...] sui & cathedrae relervantes, jam cum Lapsis communicare coepisse, & offerre pro illis, & Eucharistiam dare, quando o­porteat ad haec per ordinem perveniri. Nam cum in minoribus delictis, quae non in Dominum committuntur, poenitentia agatur justo tempore, & exomologesis fiat, in­specta vita ejus qui agit poenitentiam, nec ad communicationem venire quis possit, nisi prius illi ab Episcopo & Clero manus fuerit imposita,b quanto magis in his gravissimis & extremis delictis caute omnia & moderate secundum disciplinam Domini observari opor­tet? c Vos quidem nostri Presbyteri & Diaconi monere debuerant, ut commendatas si­bi oves foverent, & divino magisterio ad viam deprecandae salutis instruerent. Ego plebis nostrae & quietem novi pariter &d timorem, qui in satisfactione Dei & deprecatione vigilarent, nisi illos quidam de Presbyteris gratificantes decepissent. Vel vos itaque sin­gulos regite, & consilio ac moderatione vestra & secundum divina praecepta Lapsorum animos temperate: nemo adhuc importuno tempore acerba poma decerpat; nemo navem suam quassatam & perforatam fluctibus, priusquame diligenter refecerit, in altum de­nuo committat; nemo tunicam scissam accipere &f induere properet, nisi eam & ab artifice perito sartam viderit, & à fullone curatam receperit. Audiant quaeso patienter g consilium nostrum, expectent regressionem nostram, ut cum ad vos per Dei miseri­cordiam venerimus, convocati coepiscopi plures, secundum Domini disciplinam & Con­fessorum praesentiamh, beatorum Martyrum literas, & desideria examinare possimus. De hoc & ad Clerum, & ad Martyres, & Confessores literas feci, quas utrasque legi vo­bis mandavi. Opto vos, fratres carissimi, ac desideratissimi, in Domino semper bene va­lere, & nostri meminisse. Valete.

EPISTOLA XVIII.

Cyprianus
Presbyteris & Diaconibus fratribus, Salutem.

MIROR vos,Ad Pamelii num. Ep. XIII. Ad Eras. l. 3. Ep. 19. Lapsis in poenitentiae decursu è morbo de­cumbentibus, porro & aliis; pace maturius da­ta, aut sal­tem solatiis, subvenitur. fratres carissimi, ad multas Epistolas meas,Scripta in secessu. a quas ad vos frequenter misi,b nunquam mihi rescripsisse; cum fraternitatis nostrae vel u­tilitas vel necessitas sic utique gubernetur, si à vobis instructi rerum geren­darum consilium limare possimus. Quoniam tamen video facultatem veniendi ad vos nondum esse, & jam1 aestatem coepisse, quod tempus infirmitatibus assiduis &c gravibus infestatur, occurrendum puto fratribus nostris; ut qui libellos à Martyribus acceperunt, & praerogativa eorum apud Deum adjuvari possunt, si incommodo aliquo & infirmitatis periculo occupati fuerint, non expectata praesentia nostra, apud Presbyte­rum d quemcunque praesentem, vel si Presbyter repertus non fuerit, & urgere exitus coeperit,2 apud Diaconum quoque, exomologesin facere delicti sui possint; ut manu eis [Page 198] in poenitentia imposita veniant ad Dominum cum pace, quam dari Martyres literis ad nos factisa desideraverunt. Ceteiam quoque1 partem plebis quae lapsa est, praesentia vestra fovete: & ut à fide & misericordia Domini non deficiant, vestro solatio socillate; neque enim deserentur ab ope & aux [...]o Domini, qui mites & humiles, & poenitentiam vere agentes in bonisb operibus perseveraverint, quo minus illis quoque divino remedio con­sulatur.2 Audientibus etiam si qui fuerint periculo praeventi, & in exitu constituti, vi­g [...]lantia vestra non desit, implorantibus divinam gratiam misericordia Domini non dene­getur. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere, & nostri meminisse. Fraterni­tatem universam meo nomine salutate, & ut nostric meminerit admonete, & rogate. Valete.

EPISTOLA XIX.

Cyprianus
Presbyteris & Diaconibus Fratribus, Salutem.

1 LEGI literas vestras,Ad Pamelii numer. XIV. Ad Erasm. l. 3. Ep. 18. Ad pacem per poeniten­tiam venien­dum Illa autem agitur servando manda [...]a. Infirmitate pressi, si Martyrum suffragiis subleventur, ad Pacem admitti pos­sunt; ceteri usque ad Pa­cem Ecclesiae factam [...]ete­ [...]endi. fratres carissimi,Scripta in secessu. quibus scripsistis salubre consilium ve­strum non deesse fratribus nostris, ut teme [...]aria festinatione deposita religiosam natientiam Deo praebeant:a ut cum in unum per ejus misericordiam veneri­mus, de omnibus speciebus secundum Ecclesiasticam disciplinam tractare possi­mus: maxime cum scriptum sit: Memento unde cecideris, & age poenitentiam.Apoc. 2. 5. Poe­nitentiam autem ille agit, quib divinis praeceptis mitis & patiens, & sacerdotibus Dei obtemperans, obsequiis suis & operibus justis Dominum promeretur. Quoniam tamen significastis quosdam immoderatos esse, & communicationem accipiendam festinanter ur­gere; & desiderastis in hac re formam à me vobis dari: satis plene scripsisse me ad hanc rem proximis literis ad vos factis credo, ut qui libellum à Martyribus acceperunt, & au­xilio eorum adjuvari apud Dominum in delictis suis possunt, si premi infirmitate aliqua & periculo coeperint, exomologesi facta, &2 manu eis à vobis in poenitentia imposita, cum pace à Martyribus sibi promissa ad Dominum remittantur. Ceteri vero qui nullo li­bello à Martyribus accepto3 invidiam faciunt; quoniamc non paucorum, nec Ecclesiae unius, aut unius provinciae, sed totius orbis haec causa est: expectent de Domini pro­tectione Ecclesiae ipsius publicam pacem. Hoc enim & verecundiae & disciplinae & vitae [...]psi omnium nostrum convenit: ut Praepositi cum Clero convenientes, praesente &d 4 stantium plebe, quibus & [...]ipsis pro side & timore suo honor habendus est, disponere omnia consilii communis religione possimus. Ceterum quam irreligiosum est, & ipsis quoque festinantibus pernicio [...]um, ut cum extorres facti, & patria pulsi, ac bonis suis omnibus spoliari nondum ad Ecclesiam redierint, quidam de Lapsis Confessores ipsos prae­venire; &e ante ad Ecclesiam introire festinent. Qui si nimium properant, habent in sua potestate quod postulant; tempore ipso sibi5 plus quam postulant largiente. Acies [Page 199] adhuc geritur, & agon quotidie celebratur; si commissi vere & firmiter poenitet, & fi­dei. a calor praevaler:1 qui differri non potest, potest coronari. Opto vos, fratres c [...] ­rissimi, semper bene valere, & nostri meminisse. Fraternitatem universam meo nomine salutate, & ut nostri memores sint admonete. Valete.

EPISTOLA XX.

Cyprianus
Presbyteris & Diaconibus Romae consistentibus fratribus, Salutem.

QUONIAM comperi,Ad Pamelii numeros XV. Ad Erasm. l. 3. Ep. 5. Secessus Cy­priani, qui malignis plu­rimorum, prae [...]er [...]im Romanae Ec­clesiae, cen­suns preme­batur, de­fensio. fratres carissimi, minus simpliciter & minus fideliter vobis renunciari, quae hic à nobis & gesta sunt & geruntur,Scripta in secessu. necessarium duxi has ad vos literas facere, quibus vobis1 actus nostri, & disciplinae, & dili­gentiae ratio redderetur. Nam2 sicut Domini mandata instruunt,Mat. 10. 23. orto sta­tim turbationis impetu primo, cum me clamore violento frequenter populus flagitasset, non tam meam salutem, quam quietem fratrum publicam cogitans, interim secessi, ne a per inverecundam praesentiam nostram; seditio, quae coeperat, plus provocaretur. Absens tamen corpore,b nec spiritu, nec actu, nec monitis meis defui; quo minus secundum Domini praecepta, fratribus nostris, in quibusc possem, mea mediocritate consulerem. Et quid egerim, loquuntur vobis3 Epistolae, pro temporibus emissae nu­mero tredecim, quas ad vos transmisi. In quibus nec Clero consilium, nec Confessori­bus exhortatio, nec extorribus quando oportuit objurgatio, nec universae fraternitati ad deprecandam Dei misericordiam allocutio, & persuasio nostra defuit: quantum secun­dum legem fidei & timorem Dei, Domino suggerente, nostra mediocritas poruit eniti. Posteaquam vero & tormenta venerunt, sive jam tortis fratribus nostris, sive adhuc ut torquerentur inclusis, ad corroborandos, &d confirmandos eos noster sermo penetra­vit. Item cum comperissem eos, qui4 sacrilegis contactibus manus suas atque ora macu­lassent. 5 vel nefandis libellis nihilominus conscientiam polluissent; exambire ad Marty­res passim, Confessores quoque importuna & gratiosa deprecatione corrumpere, ut sine ullo discrimine atque examine singulorum,6 darentur quotidie libellorum millia contra Evangelii legem; literas feci quibus Martyres & Confessores consilio meo quantum pos­sem ad Dominica praecepta revocarem. Item7 Presbyteris & Diaconibus non defuit sa­cerdotii vigor, ut quidam minus disciplinae memores, & temeraria festinatione praecipi­tes, qui cum lapsis communicare jam coeperant, comprimerentur, intercedentibus no­bis. Plebi quoque ipsi quantum potuimus animos composuimus, & ute Ecclesiastica disciplina servaretur, instruximus.

[Page 200]Postmodum vero cum quidam de Lapsis,Tempera­mentum in Lapsorum causa adbi­ [...]itum. sive fua sponte, sive aliquo incitatore, au­daci flagitationea prorumperent, ut pacem sibi à Martyribus & Confessoribus promis­sam extorquere violento impetu niterentur, de hoc etiam bis ad clerum literas feci, & legi eis mandavi, ut ad illorum violentiam interim quoquo genere mitigandam, si qui libello à Martyribus accepto de seculo excederent, exomologesi facta, & manu eis in poenitentiam imposita, cum pace sibi à Martyribus promissa ad Dominum remitterentur. Nec in hoc legem dedi, aut me auctorem temere constitui; sed cum videretur & ho­nor Martyribus habendus, & eorum qui omnia turbare cupiebant impetus comprimen­dus, & praeterea vestra scripta legissem, quae huc ad clerum nostrum perb Clemen­tium hypodiaconum nuper feceratis, ut iis, qui post lapsum infirmitate apprehensi es­sent, & poenitentes communicationem desiderarent,c subveniretur: standum putavi & cum vestra sententia, ne actus noster qui adunatus esse & consentire circa omnia de­bet, in aliquo discreparet. Plane ceterorum causas, quamvis libello à Martyribus ac­cepto, differri mandavi; & in nostram praesentiam refervari: ut cum pace à Domino nobis data, plures Praepositi convenire in unum coeperimus, communicato etiam vo­biscum consilio disponere singula & resormare possimus. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere.

EPISTOLA XXI.

1 Celerinus Luciano Salutem.

HAEC cum tibi scriberem,Ad Pamelii numeros XXI. In Eras. edit. deest. Celerinus pro sororibus suis Romae lapsis, pa­cem à Con­fessoribus Carthagi­niensibus pe­tit. Domine frater, gaudens & tristis eram:Scripta in secessu. gaudens eo quod audierim, te pro nomine Domini nostri Jesu Christi Salvatoris nostri ten­tum, & illius nomen penes magistratusa 2 hujus mundi confessum: tristis au­tem in eo quod ab eo ex quo te deduxi, nunquam literas tuas accipere potui. Et nunc modo duplex mihi tristitia incubuit: quod cum Montanum fratrem nostrum communem, abs te de carcere ad me esse venturumb scribas; de salute tua, vel quid penes te agatur, mihi non significaveris.c Et hoc solet contingere servis Dei, maxi­me eis qui in confessione Christi sunt constituti. Scio enim quoniam unusquisque jam quae sunt seculi non attendit, quoniam coronam coelestem sperat. Ego enim dixi, fortasse oblitum te esse mihi scribere. Nam utd tum quoque, de infimo tuo vele fratre di­cam, si fuero dignus, Celerinus audiretur. Tamen cum essem & ego3 in tam florida confessione, fratres meos vetustissimos memorabam; & eos literis meis memoravi, cari­tatem pristinam eorum penes me meosque nunc esse.4 Peto tamen, carissime, à Do­mino, ut sif ante cruore illo sancto laveris pro nomine Domini nostri Jesu Christi, quam literae meae te in hoc mundo apprehendant: vel nunc si apprehenderint, mihi ad haec rescribas.g Sic coronet te, cujus nomen confessus es. Credo enim quoniam etsi in hoc mundo nos non viderimus, in futuro tamenh nos coronari à Christo complecte­mur. i Pete ut sim dignus & ego coronari cum numero vestro. Ink magna tamen tribulatione constitutum me scias, & ac si sis mecum praesens, sic caritatis pristinae remi­niscor die ac nocte, Deus solus scit.5 Et ideo peto ut annuas desiderio meo, & me­cum [Page 201] doleas in morte sororis meae, quae1 cecidit in haca vastatione à Christo. Sacri­ficavit enim & exacerbavit Dominum nostrum. Quod nobis manifestum videtur. Pro cujus factis ego2 in laetitia Paschae flens die ac nocte, in cilicio & cinereb la­crymabundus dies exegi, & exigo usque in hodiernum,3 donec auxilium Domini no­stri Jesu Christi, & pietas per te vel per eos Dominos meos qui coronati fuerint, àc quibus postulaturus es ut veniam habeant nefanda naufragia; memor sum enim caritatis tuae pristinae, quod cum omnibusd doleas pro soron [...]us nostris, quas & tu bene nosti, idest, Numeriam & Candidam; pro quarum peccatise quia nos fratres ha­bent, debemus excubare. Credo enim Christum secundum illarum poenitentiam & ope­ra, quae penes collegas nostros fecerunt extorres, qui à vobis venerunt, à quibus ipsis de operibus eorum audies; jam pro eis, vobis Martyribus suis, petentibus indultu­rum credo. Audivi enim tef 4 floridorum ministerium percepisse.g O te felicem! suscipere vota tua quae semper desiderasti; vel in terra dormiens optasti pro nomine illius in carcerem mitti, quod nunc tibi contingit, sicut scriptum est:Psal. 13. 4. Det tibi Dominus secundum cor tuum. Et nunc super ipsos5 factus Antistes Dei;6 recognovith idem minister. Rogo itaque, Domine, & peto per Dominum nostrum Jesum Christum, ut ceteris collegis tuis,i fratribus tuis & meis, meis Dominis referas, & ab eis petas, ut quicunque prior vestrum coronatus fuerit, istis sororibus nostris Numeriae & Candi­dae, tale peccatum remittat.k Nam7 & ipsam Etecusam semper appellavi, testis est nobis Deus,8 quia pro se dona numeravit, ne sacrificaret; sed tantum ascendisse vide­tur [Page 202] 1 usquea ad Tria Fata, & inde descendisse.b Hanc ergo non sacrificasse ego scio. Quarum jam causa audita, praeceperunt eas Praepositi tantisper sic esse, donec E­piscopus constituatur. Sed quatenus per vestrasc sanctas orationes & petitiones, in d quas nos fidimus quoniam estis amici, sed & testese Christi, quod omnia indul­geatis. Peto ergo, Domine carissime Luciane, memor sis mei, & petitioni meae an­nu [...]s: sic Chri [...]tus coronam illam sanctam, quam tibi non tantum in confessione, sed in sanctimonia tradidit, in qua semper cucurristi, exemplum sanctorum, semper & te­stis fuisti: ut omnibus dominis meis fratribus tuis Confessoribus referas de hoc facto, ut à vobis auxilium recipiant. Nam hoc, domine frater, scire debes, me non solum hoc pro eis petere, sed Statium & Severianum & omnes Confessores, qui inde huc à vobis venerunt, ad quos ipsae in portum descenderunt, & in urbem levaverunt; quod2 sexa­ginta quinque ministraverunt, & usque in hodiernum in omnibus foverunt. Sunt enim penes illas omnes.f Plus autem gravare cor illud sanctum tuum non debui, cum sciam te prona voluntate operari. Salutant te Macarius cum sororibus suis Cornelia & Emerita, qui laetantur confessione tua florida, sed & omnes fratres: & Saturninus, qui & ipse luctatus est cum diabolo, qui & Christi nomen estg confessus, qui & ibi in poena ungularum fortiter est confessus, qui &h 3 haec nimis rogat & petit. Salutant te fratres tui Calphurnius, & Maria, & omnes sancti fratres. Nam hoc scire debes; me & dominis meis fratribus tuis scripsisse, quas peto proi illis sic legere digneris.

EPISTOLA XXII.

Lucianus Celerino Domino1 si dignus fuero vocari Collega in Christo, S.

2 ACCEPI literas tuas,Ad Pamelii num. XX. In Erasmi Edit. deest. Lucianus Celerini peti­tioni annuit Domine frater dilectissime,Scripta in secessu. in quibus me3 tantum gravasti, uta propter tuam gravationem4 tanto gaudio pene exciderim: utb literas tuas quas & ego optabam, post tantum temporis legere, in quibus meic dignatus es memorari, beneficio tantae tuae humilitatis legere exultavi: qui scribens mihi d diceres; si dignus fuero frater nominari tuus; hominis qui apud pusilliores nomen Dei cum timore confessus sum. Nam tu Deo volente ipsume anguem majorem,5 metatorem [Page 203] Antichristi, non [...]antum1 confessus deterruisti, vocibus illis & verbis deificis: quibus (scio quasi amatores fidei: &, zelotypi disciplinae Christi;a in qua tenoris vivacitare versari gaudeo)b vicisti: verum, Carissime, jam inter Martyresc deputande, vo­luisti nos literis tuis [...]gravare, in quibus significasti de sororibus nostris; pro quibus utinam fieri posset, ut sine tanto scelere commisto memoriam faceremus; ad quam non profecto tantis lacrymis incumberemus, ut nunc. Scire debuisti quid circa nos actum sit; cum benedictus Martyr Paulus adhuc in corpore esset, vocavit me, & dixit mihi: Luciane, coram Christo tibi dico, ut si quis2 post arcessitionem meam3 abs te pacem petierit, desd in nomine meo: sed & omnes quos Dominus in tanta tribulatione arcessere di­gnatus est, universie literis4 ex compacto universis pacem dimisimus. Videas ergo frater,f quoniam partem ejus mihi Paulus praecepit;g pro universis, quoque censui­mus, jam cum ante hanc tribulationem, cum jussi sumus, secundum praeceptum Impe­ratoris fame & siti necari, & reclusi sumus in duabus cellis, ita ut nos afficerent fame & siti,h sed & ignis vapore; & pressura nostra intolerabilis erat, quam nemo portare posset; sed nunc5 ipsam claritatem sumus consecuti. Et ideo, frater carissime,6 saluta Numeriam & Candidam,7 quae secundum Pauli praeceptum & ceterorum Martyrum, quorum nomina subjicio,8 Bassii in petrario, Mappalici in quaestione, Fortunionis in carcere,9 Pauli à quaestione, Fortunae, Victorini, Victoris, Hereni, Credulae, Here­nae, Donati, Firmi, Venusti, Fructi, Juliae, Martialis, & Aristonis, qui Deo volente in carcere fame necati sunt; (quorum & nos socios futuros intra dies audietis.k Jam enim, ut iterato reclusi sumus, sunt dies octo in die quo tibi literas scripsi. Nam & ante dies octo, per dies quinque medios modicum panis accepimus & aquam ad mensu­ram) & ideo frater peto, ut sicut hic cum Dominus coeperit ipsi Ecclesiae pacem dare, secundum praeceptum Pauli & nostrum tractatum,10 exposita causa apud Episcopum, & facta exomologesi, habeant pacem; non tantum hae, sed & quas scias adl animum nostrum pertinere. Salutant vos Collegae mei universi; vos salutate Confessores Domini qui ibi vobiscum sunt, quorum nomina significasti; inter quos & Saturninusm cum omnibus suis, sed &n collega ejus, & Macharius, Cornelia, & Emerita, Calphur­nius & Maria, Sabina, Spesina, & sorores, Januaria, Dativa, Donata. Salutamus cum suis Saturum, Bassianum & universum Clerum, Uranium, Alexium, Quintianum, Colonicam, & universos; quorum nomina non scripsi, quia jam lassus eram, ideo igno­scere debent. Opto vos bene valer; Alexium, & Getulicum, & argentarios, & so­rores. Salutant vos sorores meae, Januaria & Sophia, quas vobis commendo.

EPISTOLA XXIII.

Universi Confessores Cyprianoa Papae, Salutem.

SCIAS nos universis,Ad Pamelii num. XVII. Deest in E­rasm. Edit. In Manut. l. 5. Ep. 14. Libellus Martyrum nomine à Luciano scriptus. de quibusb apud te ratio constiterit,Scripta in secessu. 1 quid post commissum egerint dedisse pacem: & hanc formam per te & aliis Episcopis in­notescere voluimus.2 Optamus te cum sanctis Martyribus pacem habere. c 3 Praesente de Clero, & Exorcista, & Lectore; Lucianus scripsit.

EPISTOLA XXIV.

Cypriano, & compresbyteris1 Carthagini consisten­tibus, Caldonius, Salutem.

2 NECESSITASa temporis facit,Ad Pamelii 2 num. XIX. In Erasm. Edit. deest. In Manut. l. 5. Ep. 15-Consulitur Cyprianus an Lapsis, qui postea Chri­stum sunt con­fessi, pax sit concedenda. Scripta in secessu. ut non temere pacem demus. Sed oportebat vobis scribere, quoniam ii qui posteaquam sacrificaverunt, iterato tentati, extorres sunt facti. Videntur ergo mihi abluisse prius delictum, dum possessiones & domos dimittunt, & poenitentiam agentes Christum se­quuntur. Ergo3 Felix, qui Presbyterium subministrabat sub Decimo, proximus mihi b vicinus (plenius cognovi eundem Felicem) & Victoria conjux ejus, & Lucius fide­les, extorres facti reliquerunt possessiones, quas nunc fiscus tenet.c Sed & mulier nomine Bona; quae tracta est à marito ad sacrificandum,d quae (conscientia, non commissi, sede quia tenentes manus ejus ipsi sacrificabant) coepit dicere contra: Non feci, vos fecistis; sic & ipsa extorris facta est.f Cum ergo universi pacem peterent, dicentes; recuperavimus fidem, quam amiseramus, poenitentiam agentes, & Christum publice sumus confessi: quamvis mihi videantur debere pacem accipere; tamen ad con­sultum vestrum eos dimisi,g ne videar aliquid temere praesumere. Si quid ergo ex communi consilio placuerit; scribite mihi.4 Salutate nostros, vos nostri. Opto vos felicissimos bene valere.

EPISTOLA XXV.

Cyprianus
Caldonio fratri, S.

ACCEPIMUS literas tuas,Ad Pamelii numeros Ep. XX. Ad Erasmi l. 3. Ep. 20. Pax fratri­bus imper­tienda qui post Lapsum fuerunt Con­fessores. frater carissime,Scripta in secessu. satis sobrias & integritatis ac fi­dei plenas. Nec miramur si exercitatus & in scripturis Dominicis peritus, caute omnia & consulte geras. Recte autem sensisti circa impertiendam fiatribus no­stris pacem, quam sibi ipsi vera poenitentia & Dominicae confessionis gloria red­diderunt, 1 sermonibus suis justificati, quibus se ante damnaverant.Mat. 12. 37. Cum ergo abluerint omne delictum, &a maculam primam, assistente sibi Domino,b posteriore virtute deleverint, jacere ultra sub diabolo2 quasi prostrati non debent; qui extorres facti, & bonis suis omnibus spoliati erexerunt se, & cum Christo stare coeperunt. Atque utinam sic & ceteri post lapsum poenitentes in statum pristinum reformentur. Quos nunc urgen­tes, & pacem temere atque importune extorquentes, quomodo disposuerimus, ut scires: 3 librum tibi cum Epistolis numero quinque misi; quas ad Clerum, & ad plebem, & ad Martyres quoque & Confessores feci. Quaec Epistolae jam plurimis Collegis nostris missae placuerunt, & rescripserunt se quoque nobiscum in eodem consilio secundum Ca­tholicam fidem stare. Quod ipsum etiam tu ad Collegas nostros, quos potueris,d transmitte;4 ut apud omnes unus actus, & una consensio secundum Domini praecepta, teneatur. Opto te, frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA XXVI.

Cyprianus
Presbyteris & Diaconibus fratribus, Salutem.

DOMINUS loquitur & dicit: Super quem respiciam,Ad Pamelii num XVIII. Ad Erasm. l. 3. Ep. 19. Nulla ratio habenda li­bellorum Martyrum, ante pacem Ecclesiae redditam. nisi super humilem,Scripta in secessu. & quietum, & trementem sermones meos? Hoc cum debeamus omnesa esse, b tum modo hujusmodi illi esse debent quibus laborandum est,Is. 66. 2. ut post gravem lapsum vera poenitentia & humilitate tota1 promereri Dominum possint. Legi autem & universorum Confessorum literas, quas voluerunt per me Collegis omnibus in­notescere, & ad eos pacem à se datam pervenire, de quibus apud nos ratio constiterit, 2 quidc post commissum egerint. Quae resd cum omnium nostrum consilium & senten­tiam e expectet, praejudicare ego, &f solus mihi rem communem vendicare non au­deo: [Page 206] deo: & ideo1 instetur interim Epistolis, quas ad vos proxime feceram: quarum exem­plum Collegis quoque multis jam misi; quia rescripserunt placere sibi quod statuimus, b nec ab eo recedendum esse; donec, pace nobis à Domino reddita, in unum conve­nire, & singulorum causas examinare possimus. Sed & quid mihi Caldonius Collega meus scripserit, quidque ego ei rescripserim, ut sciretis; utriusque Epistolae exemplum literis meis junxi: quod totum peto fratribus nostris legatis, ut magis acc magis ad patien­tiam componantur, nec delictod priori adjiciant adhuc aliud delictum, dum nec nobis nec Evangelio volunt servire, nec secundum universorum Confessorum literas causas suas e examinari permittunt. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere, & nostri me­minisse. Fraternitatem universam salutate. Valete.

EPISTOLA XXVII.

Cyprianus
Presbyteris &a Diaconibus Romae consi­stentibus fratribus, Salutem.

POSTb factas ad vos literas,Ad Pamelii numeros XXIII. In Erasm. edit deest. In Manut. l. 5. Ep. 4. His literis Cyprianus Clerum Ro­manum cer­tiorem reddit, de seditiosa Lapsorum postulatione, ut ad pacem restitueren­tur; & de inverecundia Luciani. fratres carissimi,Scripta in secessu. quibus actus noster expositus, & disciplinae ac diligentiae quantulacunque ratio declarata est, aliud accessit, quod nec ipsum latere vos debuit. Nam frater noster Lucianus & ipse unus de Confes­soribus, 1 fide quidem calidus & virtutec robustus, sed minus Dominica lectio­ne fundatus, quaedam conatus est,d imperiti jampridem se vulgi auctorem constituens, ut manu ejus scripti libelli gregatim multis nomine Pauli darentur;2 cum Mappalicus Martyr cautus & verecundus, legis ac disciplinae memor, nullas contra Evangelium li­teras fecerit, sed tantum domestica pietate commotus matri suae & sorori, quae lapsae fuerant, mandaverit pacem dari: Saturninus quoque post tormenta adhuc in carcere con­stitutus, nullas ejusmodi literas emilerit. Lucianus vero non tantum Paulo3 adhuc in car­cere posito nomine illius libellos manu sua scriptos passim dedit, sed & post ejus excessum eadem facere sub ejus nomine perseveravit, dicens hoc sibi abe illo mandatum; nesciens Domino magis quam conservo obtemperandum. Aurelii quoque adolescentis tormenta perpessi nomine libellif multi dati sunt, ejusdem Luciani manu scripti, quod literas il­le non nosset. Cui rei ut aliquatenus posset obsisti, literas ad eos seci, quas ad vos sub Epistola priore transmisi; quibus petere & suadere non destiti, ut Dominicae legis, & Evangelii ratio teneretur. Postquam vero ad eos literas misi, ut quasi moderatius aliquid & temperantius fieret, universorum Confessorum nomine idem Lucianus Epistolam scri­psit, qua pene omne vinculum fidei, & timor Dei, & mandatum Domini, & Evan­gelii sanctitas & firmitas solveretur. Scripsit enim omniumg nomine, universis eos pa­cem dedisse; & hanc formam per me aliis Episcopis innotescere velle, cujus Epistolae exemplum ad vos transmisi. Additum est plane: de quibus ratio constiterit, quid post commissum egerint. Quae res majorem nobis conflat invidiam, ut nos cum singulorum causas audire, & excutere coeperimus, videamur multis negare, quod se nunc omnes ja­ctant à Martyribus, & Confessoribus accepisse. Denique hujus seditionis origo jam coe­pit: h nam in provincia nostra per aliquot civitates in Praepositos impetusi per multi­tudinem factus est, & pacemk quam semel cuncti à Martyribus & Confessoribus datam clamitabant, confestim sibi repraesentari coegerunt; territis & subactis Praepositis suis, qui ad resistendum minus virtute animi, & robore fidei praevalebant. Apud nos etiam quidam turbulenti, qui vix à nobis in praeteritum regebantur, & in nostraml praesen­tiam differebantur, per hanc Epistolam, velut quibusdam facibus accensi, plus exardes­cere, & pacem sibi datam extorquere coeperunt.

De quibus quales ad Clerum nostrum literas fecerim,Ut res gest [...] melius intel­ligatur, lite­rastum suas. exemplum vobis misi: sed & [Page 207] quid mihi Caldonius Collega pro integritate & fide sua scripserit, quidve ego ei rescripse­rim, utrumque ad vos legendum transmisi.tum etiam Celer [...]ni & Luciani transmitten­das curaet Cyprianus. Exempla quoque Epistolae Celerini, boni & robusti Confessoris, quam ad Lucianum, eundem Confessorem, scripserit, item quid Lucianus ei rescripserit, misi vobis; ut sciretis &a laborem circa omnia & diligentiam nostram, &b veritatem ipsam disceretis: Celerinus Confessor, quam sit moderatus & ca [...]tus, & humilitate ac timore1 sectae nostrae verecundus: Lucianus vero circa intelli­gentiam Dominicae lectionis,c ut dixi, minus peritus, & circa invidiam verecundiae nostrae relinquendam facilitate sua molestus. Nam cum Dominus dixerit,Mat. 28. 19. in nomine Pa­tris, & Filii, & Spiritus Sancti gentes tingui, & in baptismo praeterita peccata dimitti: hic praecepti & legis ignarus, mandat pacem dari & peccata dimitti in2 Pauli nomine & hoc sibi dicit ab illo esse mandatum, sicut in literis ejusdem Luciani ad Celerinum factis animadvertetis.d Quibus minime consideravit, quod non Martyres Evangelium fa­ciant: sed per Evangelium Martyres fiant: quando & Paulus Apostolus,Galat. 1. 6. quem Domi­nus vas electionis suae dixit, posuerit in Epistola sua, dicens: Miror quod sic tam cito demutamini ab eo qui vos vocavit3 in gratiam, ad aliud Evangelium, quod non est aliud: nisi si sunt aliqui, qui vos turbant, & volunt4 convertere Evangelium Christi; sed li­cet nos, aut Angelus de coeloe aliud adnunciet, praeterquam adnunciavimus vobis, anathema sit: sicut praediximus, & nunc iterum dico, si quis vobis adnunciaverit prae­terquam quod accepistis, anathema sit. Opportune vero supervenerunt literae vestrae, quas accepi ad Clerum factas, item quas beati Confessores Moyses & Maximus, Nico­stratus & ceteri; Saturnino, & Aurelio, & ceteris miserunt, in quibus Evangelii ple­nus vigor, & disciplina robusta legis Dominicae continentur. Laborantes hic nos, & contra invidiae impetum totis fidei viribus resistentes, multum [...]ermo vester adjuvit, ut di­vinitus compendium fieret; & priusquam venirent ad vos literae, quas vobis proxime misi, declararetis nobis, quod secundum Evangelii legem stet nobiscum fortiter atque unanimi­ter etiamf vestra sententia. Opto vos, fratres, semper bene valere.

EPISTOLA XXVIII.

Cyprianus
Moysi & Maximo Presbyteris, & ceteris Con­fessoribus dilectissimis fratribus, Salutem.

GLORIAM fidei & virtutis vestrae,Ad Pamelii num. XXV. In Erasmi edit. l. 4. Ep. 3. Epistola haec est gratulato­ria ad Con­fessores Ro­manos. a fortissimi ac beatissimi fratres,Scripta in secessu. jam pridem de opinione cognoveram, laetatus satis & plurimum gratulatus; quod vos confessione sui nominisb paraverit ad coronam Domini nostri praecipua di­gnatio. Vos enim Primores & duces ad nostri temporis praelium facti coelestis militiae signa movistis. Vos1 spiritale certamen, quod nunc geri Deus voluit, vestris virtutibus imbuistis. Vos surgentis belli impetus primos immobili robore atquec incon­cussa stabilitate fregistis. Inde initia felicia pugnandi orta sunt. Inde vincendi auspicia coeperunt.d Contingit hic per tormentae consummari martyria, sed qui inf con­gressione praecedens, exemplum virtutis fratribus factus est, cum Martyribus in honore communis est.g 2 Coronas vestra manuh sertas inde huc tradidistis, & de poculo sa­lutari fratribus propinastis. Accessit ad confessionis exordiai gloriosa, & militiae victri­cis auspicia disciplinae tenor, quem de Epistolae vestrae vigore perspeximus, quam modo ad Collegas vestros ink confessione vobiscum Domino copulatos, sollicital admoni­tione [Page 208] misistis;An. 250. ut Evangelii sancta praecepta, & tradita nobis semel mandata vitalia, forti & stabili observatione teneantur. Ecce alius gloriae vestrae sublimis gradus, ecce iterum cum confessione geminatus promerendi Dei1 titulus:a Stare firmo gradu; & in hac acie,b qui Evangelium conantur irrumpere, & praeceptis Domini subruendis manus impias inferentes, fidei robore submovere; praebuisse ante initia virtutum, nunc & mo­rum magisteria praebere. Dominus post resurrectionem mittens Apostolos mandat, & di­cit; Data est mihi omnis potestas in coelo & in terra.Mat. 28. 18. Ite ergo & docete gentes omnes, c tingentes eos in nomine Patris, & Filii, & Spiritus Sancti, docentes eosd obser­vare omnia quaecunque praecepi vobis.1 Joh. 2. 3. Et Joannes Apostolus mandati memor in Epistola sua postmodume ponit: In hoc, inquit, intelligimus quia cognovimus eum, si prae­cepta ejus custodiamus: Qui dicit quoniam cognovit eum, & mandata ejus non servat; mendax est; & veritas in illo non est. Haecf praecepta cum custodienda suggeritis, divina & coelestia mandata servatis. Hoc est esse Confessorem Domini, hoc est esse Mar­tyrem Christi, servare2 vocis suae inviolatam circa omnia & solidam firmitatem; necg propter Dominum Martyrem fieri, & praecepta Domini destruere conari: uti adversus illum dignatione, quam tibi dederit; armis ab illo acceptis rebellem quodammodo fieri: hoc est, Christumh confiteri velle, & Evangelium Christi negare. Laetor igitur ex vobis,i fortissimi ac fidelissimi fratres; & quantum gratulork Martyribus istic hono­ratis ob virium gloriam, tantum gratulor pariter & vobis ob Dominicae etiam disciplinae coronam. Dignationem suam Dominus multiplici genere largitatis infudit, bonorum militum laudes & glorias spiritales copiosa varietate distribuit; honoris vestri partici­pes & nos sumus, gloriam vestram nostram gloriam computamus, quorum tempora illustravit tanta felicitas, ut aetate nostra videre contingeret probatos servos Dei, & Chri­sti milites coronatos. Opto vos,l fortissimi ac bea [...]ssimi fratres, semper bene valere, & nostri meminisse.

EPISTOLA XXIX.

Cyprianus
Presbyteris & Diaconibus fratribus, Salutem.

NE quid conscientiam vestram lateret,Ad Pamelii numeros XXIV. Ad Eras. l. 3. Ep. 22. Clerus hac Epistola cer­tior sit ordi­nationis Sa­turi & Op­tali; & de iis quae Ro­mam scripsit Cyprianus. fratres carissimi,Scripta in secessu. quid mihi scriptuma sit, quidque ego rescripserim, utriusque Epistolae exemplum vobis misi: & credo vobis id quod rescripsi, non displicere. Sed & illud ad vos perferre literis meis debui, urgente causa,1 Clero in urbe consistenti literas me misisse. Et 2 quoniam oportuit me per Clericos scribere:b scio autem nostros plurimos absentes es­se, paucos vero, qui illic sunt, vix ad ministerium quotidiani operis sufficere: necesse fuit novos aliquos constituere,c qui mitterentur: Fecisse me autem sciatis Lectorem Saturum, & Hypodiaconum Optatum Confessorem: quos jam pridem communi consi­lio 3 Clero proximos feceramus; quando aut Saturo die Paschae semel atque iterum lectio­nem dedimus;4 aut modo cum Presbyteris doctoribus lectores diligenter probaremus, [Page 209] Optatum1 inter lectores doctorem Audientium constituimus; examinantes an congrue­rent illis testimonia, quae esse debent in his, qui ad Clerum parabantur. Nihil ergo à me absentibus vobis factum est: sed quod jam pridem communi consilio omnium nostrum coeperat, necessitate urgente promotum est. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere, & nostri meminisse; fraternitatem salutate, Valete.

EPISTOLA XXX.

Cypriano Papae, Presbyteri &a 1 Diaconi Romae consistentes, Salutem.

QUANQUAM bene sibi conscius animus,Ad Pamelii numeros XXXI. Ad Erasm. l. 2. Ep. 7. Deo se pri­mum com­mendat vir pius; sed deinde & fratribus. & Evangelicae disciplinaeb vi­gore subnixus, & verus sibi inc 2 decretis coelestibus testis effectus,Scripta in secessu. soleat solo Deo judice esse contentus, nec alterius aut laudes petere, aut accusationes pertimescere: tamen geminata sunt laude condigni, qui cum3 conscientiam sciantd Deo soli debere se judici, actus tamen suos desiderant etiam ab ipsis suis fratri­bus comprobari. Quod te, frater Cypriane, facere non mirum est, qui pro tuae ve­recundia & ingenita industria,4 consiliorum tuorum nos non tam judices voluisti, quam participes inveniri: ut in tuis rebus gestis, laudem tecum, dum illas probamus, inveni­remus, &f tuorum consiliorum bonorum5 cohaeredes,g quia & affirmatores esse possimus. Idem enim omnes credimurh operati, in quo deprehendimur eadem omnes censurae & disciplinae consensione sociati. Quid enim magis aut in pace tam aptum, aut in bellis persecutionis tam necessarium,i quam debitam severitatem divini vigoris tenere? quam qui remiserit, instabili rerum cursuk erret semper necesse est, & huc atque illuc variis & incertis negotiorum tempestatibus dissipetur, & quasi extorto de manibus consi­liorum gubemaculo, naveml Ecclesiasticae salutis illidat in scopulos; ut appareat non aliter saluti Ecclesiasticae consuli posse, nisi si qui & contra ipsam faciunt; quasi quidam adversi fluctus repellantur, & disciplinae ipsius semper custodita ratio, quasi salutare ali­quod gubernaculum in tempestate servetur.

Nec hocm nobis nunc nuper consilium cogitatum est,Romancrum fides olim ab Apostolo lau­data. nec haec apud nos ad­versus improbos modo supervenerunt repentina subsidia, sed antiqua haec apud nos severitas, antiqua fides, disciplina legitur antiqua. Quoniam nec6 tantas de nobis lau­des Apostolusn protulisset dicendo: Quia7 fides vestra praedicatur in toto mundo, nisi jam exinde vigor iste radices fidei de temporibus illis mutuatus fuisset; quarum lau­dum & gloriaeo degenerem fuisse, maximum crimen est. Minus est enim dedecoris nunquam ad praeconium laudis accessisse, quam de fastigio laudis ruisse.p Minus est criminis honoratum bono testimonio non fuisse, quam honorem bonorum testimoniorum perdidisse. Minus est, sine praedicatione virtutum ignobilemq sine laude jacuisse; quam8 exhaeredem fidei factum laudes proprias perdidisse: ea enim quae in alicujus glo­riam proferuntur, nisi anxio & sollicito labore serventur, in invidiam maximi criminis intumescunt.

[Page 210]Hoc nos non falso dicere superiores nostrae literae probaverunt,Libellatico­rum scelus negantium sceleri sup­par. in quibus vobis senten­tiam no [...]tram dilucida expositione protulimus, adversus eos, qui seipsos infideles illicita 1 nefariorum Libellorum professione prodiderant,a quasi evasuri irretientes illos diabo­li laqueos vide [...]entur,b quo non minusquam si ad nesarias aras accessissent, hoc ipso 2 quod ipsum contestati fuerant, tenerentur;3 sed etiam adversus illos quic accepta fecissent, licet praesentes cum fierent non affuissent, cum praesentiam suam utique ut sic scriberentur mandando fecissent. Non est enim immunis à scelere, qui ut fieretd im­peravit; nec est alienus à crimine, cujus consensu, licet non à se admissum crimen, tamen publice legitur; & cum4 totum fidei sacramentum in confessione Christi nomi­nis intell [...] gatur esse digestum: qui5 fallaces ine excusatione praestigias quaerit, negavit: & qui vult videri propositis adversus Evangelium vel edictis vel legibus satisfecisse, hoc ipso jam paruit, quod videri paruisse se voluit. Nec non etiam contra illos quoque, qui illicitis sacrificiis manus suas atque ora polluerant, pollutis ante mentibus propriis, unde etiam sunt ipsae manus atque ora polluta; fidem nostram consensumque monstravimus.

Absit enim ab Ecclesia Romana vigorem suum tam profana facilitate dimittere,Lenitate ni­mia Lapsos excipere sum­ma crudel [...] ­tas. & nervos severitatis eversa fidei majestate dissolvere; ut cum adhuc non tantum jaceant, sed & cadant eversorum fratrum ruinae, properata nimis remedia communicationum uti­que non profutura praestentur, & nova per misericordiamf falsam vulnera veteribus transgressionis vulneribus imprimantur, ut miseris ad eversionem majorem eripiatur & poeni entia. Ubi enim poterit indulgentiaeg medicina procedere, si etiam ipse medi­cus 6 interoepta poenitentia indulget periculis? si tantummodo operit vulnus, nec sinit necessaria temporis remedia obducere cicatricem? Hoc non est curare, sed, si dicere verum volumus, occidere.

Quanquam7 Confessorum quoque,Confessorum literae ad dis­ciplinam Ec­clesiasticam conservan­dam pluri­rimum con­ducebant. quos hic adhuc in carcerem8 dignitas suae confes­sionis inclusit, & ad certamen Evangelicum sua fides in confessione jam gloriosa semel co­ [...]onavit, literas habeas conspirantes cum literis nostris, quibus severitatem Evangelicae disciplinae protulerunt, & illicitas petitiones ab Ecclesiae pudore revocarunt. Nisi hoc fecissent, disciplinae Evangelicae ruina non facileh sarciretur, praesertim cum nulli ma­gis tam congruens esset tenorem Evangelici vigorisi illibatum, dignitatemque servare; quam qui se excruciandos & excarnificandos pro Evangelio furentibusk tradidissent, ne martyriil honorem merito perderent, si inm occasione martyrii praevaricatores Evangelii esse voluissent: nam qui quod habet non9 custodit in eo ex quo illud possidet, dum id ex quo possidet, violat,n violat illud quod possidebat.

In quo loco maximas tibi atque uberes gratias referre debemus & reddimus; quod illo­rum carceris tenebraso literis tuis illuminasti; quod ad illos venisti,Cypriani etiam literae Confessoribus similiter uti­les. quo modo introire potuisti; quod illorum animos, sua fide & confessione robustos, tuis allocutionibus literisque recreasti; quod felicitates eorum condignisp laudibus persecutus, accendisti ad multo ardentiorem coelestis gloriae cupiditatem; quod pronos impulisti, quod, ut [Page 211] credimus & optamus, victores futuros viribus tuia sermonis animasti: ut quanquam b hoc totum de fidec confitentium, & de divina indulgentia venire videatur: tamen in martyrio suo tibi ex aliquo debitores facti esse videantur. Sed ut ad id, unde digressus fermo videbatur esse, rursus revertatur, quales literas in Siciliam quoque miserimus, subjectas habebis.

Quanquam nobis differendae hujus rei necessitas major incumbat,Expectand [...] Ecclesiae pax & constitu­tus Episcopus antequam Lapsis pax detur. quibus, post exces­sum nobilissimae memoriae viri Fabiani,d nondum est Episcopus propter rerum & tem­porum difficultates constitutus, qui omnia istae moderetur, & eorum qui lapsi sunt, possit cum auctoritate & consilio habere rationem. Quanquam nobis in tam in­genti negotio placeat,1 quod & tu ipse tractastif prius:2 Ecclesiae pacem su­stinendam, deinde, sic3 collatione consiliorum cum Episcopis, Presbyteris, Dia­conis Confessoribus, pariter acg 4 stantibus laicis facta, lapsorum tractare ra­tionem. Perquam enim nobis & invidiosum & onerosum videtur, non per multos examinare, quod per multos commissum videatur fuisse,h & unum sententiam di­cere, cum tam grande crimen per multos diffusum notetur exisse; quoniam nec fir­mum decretum potest esse, quod non plurimorum videbitur habuisse consensum. Aspi­ce totum orbem pene vastatum, & ubique jacere dejectorum reliquias & ruinas, & id­ciro tam grandei expeti consilium, quam late propagatum videtur esse delictum. Non sit minor medicina, quam vulnus est: non sint minora remedia, quam funera: ut quo modo qui ruerunt, ob hoc ruerunt, quod caeca temeritate nimis incauti fuerunt; ita qui hoc disponerek nituntr, omni consiliorum moderamine utantur, ne quid non ut oportet factum, tanquam irritum ab omnibus judicetur. Uno igitur eodemque consi­lio, iisdem precibus & fletibus tam nos, qui usque adhuc videmur temporis istius ruinas subterfugisse, quam illi qui in hasl temporis videntur clades incidisse, divinam maje­statem deprecantes, pacemm 5 Ecclesiastico nomini postulemus: mutuis votis nos in­vicem foveamus, custodiamus, armemus: oremus pro Lapsis, ut erigantur; oremus pro stantibus, ut non ad ruinas usque tententur: oremus, ut qui cecidisse referuntur, delicti sui magnitudinem agnoscentes, intelligant non momentaneam neque praeproperam desi­derare medicinam:6 oremus utn effectus indulgentiaeo Lapsorum subsequatur & poenitentiam; ut intellect, suo crimine velint nobis interim praestarep patientiam, nec adhuc fluctuantemq turbent Ecclesiae statum; ne interiorem nobis persecutionem ipsi incendisse videantur, & accedat ad criminum cumulum, quod etiamr inquieti fuerunt. Maxime enim illis congruit verccundia, quorum in delictis damnatur mens inverecunda.

Pulsent sane fores,Pulsent Ec­clesia [...] fo [...]es Lapsi, sed non confringant. sed non utique confringant. Adeant ad limen Ecclesiae, sed nons utique transiliant. Castrorum coelestium excubent portis, sed armati mo­destia, qua intelligant se desertores fuisse. Resumant precum suarum tubam, sed qua non bellicum clangant. Arment se quidem modestiae telis, & quem negando mortis metu fidei dimise [...]ant clypeum, resumant; sed ut contra hostem diabolum vel nunc armati, non contra Ecclesiam, quae illorum dolet casus, armatos esse se credant. Mul­tum illis proficiet petitio modesta, postulatio verecunda, humilitas necessaria,t patientia [Page 212] non otiosa. Mittant legatos pro suis doloribus lacrymas;1 Advocatione fungantur ex intimo pectore prolati gemitus, dolorem probantes commissi criminis & pudorem. Imo si dedecoris admissi magnitudinem perhorrescunt, si pectoris & conscientiae suae lethalem plagam & sinuosi vulneris altos recessus vere medica manu tractant, erubescant & pete­re, 2 nisi quia majoris est rursum & periculi & pudoris,3 auxilium pacis non petiisse. 4 Sed hoc totum in sacramento, sed in ipsius postulationis lege temporis facto tempera­mento, sed postulatione demissa, sed prece subdita; quoniam & qui petitur flecti de­bet, nona incitari; & sicut respici debet divina clementia, fic respici debet & divina censura; & sicut scriptum est: Donavi tibi omne debitum,Mat. 18. 32. quia me rogasti; sic scri­ptum est, Qui me negaverit coram hominibus,Mat. 10. 33. negabo & ego eum coram Patre meo,Luc. 12. 9. & coram angelis ejus. Deus enim ut est indulgens, ita est praeceptorum suorum exactor, & quidem diligens; & sicut ad convivium vocat,Mat. 22. 12. sic habitum nuptiarumb non haben­tem, ligatis manibus & pedibus extra sanctorum coetum foras jactat. Paravit coelum, sed paravit & tartarum. Paravit refrigeria, sed paravit etiam aeterna supplicia. Paravit inaccessibilem lucem, sed paravit etiam perpetuae noctisc vastam aetemamque caliginem. Cujus temperamenti moderamen nos hic tenere quaerentes, diu & quidem multi, & qui­dem cum quibusdam Episcopis vicinis nobis & appropinquantibus, & quos ex aliis pro­vinciis d longe positis persecutionis istius ardor ejecerat, ante constitutionem Episcopi nihil innovandum putavimus, sed lapsorum curam mediocriter temperandam essee cre­didimus; ut interim dum Episcopus dari à Deo nobis sustinetur, in suspenso eorum qui moras possunt dilationis sustinere, causa teneatur: eorum autem quorum vitae suae finem urgens exitus dilationem non potest ferre,5 acta poenitentia & professa frequenter suorum detestatione factorum, si lacymis, si gemitibus, si fletibus dolentis ac vere poenitentis animi signa prodiderint, cum spes vivendi secundum hominem nulla substiterit, ita de­mum caute & sollicite subveniri, Deo ipso sciente quid de talibus faciat, & qualiter ju­dicii sui examinet pondera; nobis tamen anxie curantibus,f ut nec pronam nostram improbi homines laudent facilitatem, nec vere poenitentes accusent nostram quasi duram crudelitatem. Optamus te,6 beatissime ac gloriosissime Papa, in Domino semper bene valere, & nostri meminisse.

EPISTOLA XXXI.

Cypriano Papae, Moyses & Maximus Presbyteri, & Nico­stratus & Rufinus Diaconi,1 & ceteri Confessores, qui cum eis sunt, Salutem.

INTER varios & multiplices,Ad Pamelii numeros XXVI In Erasm. Edit. deest. In Manut. 1. 5. Ep. 12 Solatia quae ex Cypriani literis perce­perunt Ro­mani Confes­sores, grati agnoscunt. frater, dolores nobis constitutis propter praesentes multoruma per totum pene orbem ruinas,Scripta in secessu. hoc praecipuum nobis solatium superve­nit, quod acceptis literis tuisb erecti sumus, &c dolentis animi moeroribus fo­menta suscepimus. Unde intelligere jam possumus gratiam divinae providentiae, for­sitan [Page 213] sitan non ob aliam causam nos tamdiu clausos vinculis carceris reservare voluisle; nisi ut a instructi & robustius animati literis tuis, voto proniore ad coronam destinatam posse­mus pervenire. Illuxerunt enim nobis literae tuae, ut in tempestate quadam serenitas, b & in turbido maric exoptata tranquillitas,d & in laboribus requies; ut in peri­culis & doloribus sanitas; ut in densissimis tenebris candidae lux & refulgens. Ita illas animo sitiente perbibimus, & voto esuriente suscepimus;f ut1 ad certamen inimici, ex illis nos satis pastos, & saginatosg gaudeamus. Reddet tibi Dominus pro ista tua caritate mercedem, & hujus tam boni operis repraesentabit debitam frugem. Non minus enim coronae mercede condignus est, qui hortatus est, quam qui & passus est: non mi­nus laude condignus qui docuit, quam qui & fecit: non minus honorandus est, qui mo­nuit, h quam qui dimicavit: nisi quoniam nonnunquam magis gloriae cumulus redun­dat ad eum qui instituit, quam ad eum qui se docibilem discipulum subministravit. Hic enim fortassis hoc quod exercuit non habuisset, nisi ille docuisset. Percepimus igituri (iterum dicimus) frater Cypriane, magna gaudia, magna solatia, magna fomenta, maxi­me quod & gloriosas Martyrum non dicam mortes, sed immortalitates, gloriosis & con­dignis laudibus prosequutus es: tales enim excessus talibusk vocibus personandi fuerunt, ut quae referebantur, sic dicerenturl qualiter facta sunt. Ex tuis ergo literis vidimus gloriosos illos martyrum triumphos, & oculis nostris quodammodo, coelum illos peten­tes, prosecuti sumus; & inter angelos ac potestates dominationesque coelestes constitutos m contemplati sumus: sed & Dominum apud Patrem testimonium suum illis promissum n perhibentem auribus nostriso quodammodo sensimus. Hoc est ergo quod & nobis animum in dies singulos erigit,Luc. 12. 8, & ad consequendos gradus tantaep dignationis incendit.

Quid enim gloriosius,Martyrium non poena sed felicitas. quidve felicius ulli hominum poterit ex divina dignatione con­tingere, quam inter ipsos carnificesq interritum confiteri Dominum Deum? quam in­ter r saevientia secularis potestatis varia & exquisita tormenta,s etiam extorto, &t excruciato, & excarnificato corpore, Christum Dei Filium, etsi recedente, sed tamen libero spiritu confiteri? quam relicto mundo coelum petisse? quam desertis hominibus in­ter Angelos stare? quam impedimentis omnibus fecularibus ruptis inu conspectu Dei jam se liberum sistere? quam2 coeleste regnum sine ulla cunctatione retinere? quam Collegam passionis cum Christo in Christi nomine factum fuisse? quam judicis sui divina dignatione judicem factum fuisse? quam immaculatam conscientiam de confessione nomi­nis reportasse? quam humanis & sacrilegis legibus contra fidem non obedisse? quam veri­tatem voce publica contestatum fuisse? quam ipsam, quae ab omnibus metuatur, mo­riendo mortem subegisse? quam per ipsam mortem immortalitatem consecutum fuisse? quam omnibus saevitiae instrumentisx excamificatum & extortum, ipsis tormentis tor­menta superasse? quam omnibus dilaniati corporis doloribus robore animi reluctatum fuis­se? quam sanguinem suum profluentem non horruisse? quam supplicia sua post fidem amare coepisse? quamy detrimentum vitae suae putare non exisse? Ad hoc enim prae­lium quasi quadam tuba Evangelii sui nos excitat Dominus: dicendo:z Qui plus dili­git patrem aut matrem,Mat. 10. 37. 38. quam me, non est me dignus. Et qui non tollit crucem suam, & sequitur me, non est me dignus.Mat. 5. 10. 11. 12. Et iterum; Beati qui persecutio­nem aa passi fuerint propter justitiam; ipsorum enim est regnum coelorum.bb Bea­ti eritis cum vos persecuti fuerint &cc oderint: gaudete, & exultate; sic enim & Pro­phetas persecuti sunt, qui ante vos fuerunt,3 patres eorum.Mat. 10. 18. 21. 22. Et iterum: Quoniam an­te reges &dd potestates stabitis; & tradet frater fratrem ad mortem, & pater filium; & qui perseveraverit usque ad finem, hic salvus erit.Apoc. 3. 21. Et: Vincenti dabo sedere super thronum meum,Rom. 8. 35. sicut & ego vici & sedi super thronum patris mei;ee Sed & Aposto­lus: Quis nos separabit à caritate Christi? pressura, an angustia, an persecutio, an fa­mes, an nuditas, an periculum; an gladius; sicut scriptum est, quia propter te inter­ficimur tota die, aestimati sumus velutff oves victimae, sed in iis omnibusgg super­vincimus 4 pro eo, qui nos dilexit.

[Page 214]Haec, & hujusmodi cum in Evangelio collataa perlegimus, & quasi faces quasdam ad inflammandam fidem,Voces Evan­gelicae, faces ad inflam­mandam fidem. dominicis vocibus, suppositas nobis sentiamus: hostes veritatis jum non tantum non perhorrescimus, sed provocamus; & inimicos Dei jam hoc ipso, quod nonb cessimus, vicimus: & nefarias contrac veritatem leges subegimus. Et si nondum nostrum sanguinem fudimus, sedd fudisse parati sumus, nemo hanc dilationis nostrae moram clementiam judicet, quae nobis officit, quae impedimentum gloriae facit, quae coelum differt, quae gloriosum Dei conspectum inhibet. In hujusmodi enim certa­mine, & in hujusmodi,e ubi decertat fides,f praelio, mora martyres non distulis­se vera clementia est. Pete ergo, Cypriane carissime, ut nos gratia sua Dominus magis ac magis1 in dies singulos quosqueg uberius atque propensius, & armet & illustret, & viribus potentiaeh firmet ac roboret: utquei quasi optimus Imperator milites suos, quos usque adhuc in castris carceris exercuit & probavit, producat jam ad propositi cer­taminis campum: porrigat nobis arma divina, illa tela quae nesciunt vinci, loricam justi­tiae quae nunquam solet rumpi, clypeum fidei qui non potestk perforari, & gladium Spiritus qui non consuevit vulnerari. Cui enim magis haec, ut pro nobis petat, man­dare debemus, quam tam glorioso Episcopo; utl hostiae destinati petant auxilium de sacerdote?

Ecce aliud gaudium nostrum,In Lapsorum causa senten­tiae Cypriani acceditur. quod in officio Episcopatus tui,m licet interim à fra­tribus pro temporis conditione distractus es, tamen non defuisti: quod literis Confesso­res frequenter corroborasti, quod etiam sumtus necessarios de tuis laboribus justis praebui­sti, quod omnibus te praesentem quodammodon exhibuisti: quod in nulla officii tui parte quasi aliquis desertor claudicasti. Sed quod nos ad majorem laetitiamo robustius provocavit, tacere non possumus; quin omni vocis nostrae testimonio prosequamur. Animadvertimus enim te congruente censura, & eos digne objurgasse, qui immemores delictorum suorum, pacem à Presbyteris per absentiam tuam festinata & praecipiti cupi­ditate p extorsissent; & illos qui sine respectu Evangelii sanctum Domini canibus,Mat. 7. 6. & margaritas porcisq profana facilitate donassent:r cum grande delictum, & per to­tum pene orbem incredibili vastatione grassatum, non oporteat nisi, ut ipse scribis, cau­te moderateque tractari, consultis omnibus Episcopis,2 Presbyteris, Diaconibus, Con­fessoribus, & ipsis stantibus Laicis, ut in tuis literis & ipse testaris; ne dum volumus im­portune ruinis subvenire, alias majores ruinass videamur parare.t Ubi enimu 3 di­vinus sermo relinquitur;x si tam facile peccantibus venia praestetur? fovendi sunt sane y ipsorum animi, & ad maturitatis suaez tempus nutriendi; & de scripturis sanctis, quam ingens, & supra omnia peccatum commiserint, instruendi. Nec hoc animentur, quia multi sunt; sed hoc ipso magis reprimantur, quia non pauci sunt.aa Nihil ad extenuationem delicti numerusbb impudens valere consuevit; sed pudor, sed modestia, sed patientia, sed disciplina, sed humilitas, atquecc subjectio: sed alienum de se ex­pectasse judicium;dd sed alienam de suo sustinuisse sententiam. Hoc est, quod poeni­tentiam ee probat; hoc est, quod impresso vulneri inducit cicatricem; hoc est,ff quod dejectae mentis ruinas erigit & attollit; quod ardentem delictorumgg aestuantium vapo­rem restringit & finit. Non ea, quaehh sanorum sunt corporum, medicus aegris da­bit: ne importunis cibisii tempestatem valetudinis saevientis non reprimat, sed accen­dat: scilicet, ne quod potuisset maturius jejuniokk extenuari, per impatientiam lon­gius pasta cruditatell producat.

[Page 215]Eluendae sunta igitur impio sacrificio manus inquinatae,b operibus bonis; & nefa­rio ciboc ora misera polluta,Non aliter quam per poenitentiam restitui expe­ctent Lapsi. d poenitentiae sunt verae sermonibus expianda. Et in se­cretis cordis fidelise novellandus & consecrandus est animus;f crebri poenitentium ge­mitus audiantur,g 1 & iterum fideles ex oculis lacrymae profundantur: ut illi ipsi ocu­li, qui male simulacra conspexerunt, quae inlicita commiserant,h satisfacientibus Deo fletibus deleant.i Non est nisi patientia morbis necessaria: luctantur cum suo dolore qui languent; & ita demum sperant sanitatem, si tolerantiak superarint dolorem. In­fidelis enim cicatrix, quam cito festinans medicus induxit: & ad quemlibet casuml me­dela rescinditur,m si non fideliter de ipsa tarditate remedian praestentur. Cito rursus in incendiumo flamma revocatur, nisi totius ignis etiam usque ad extremam scintillam materiap restinguatur: ut meritoq hujusmodi homines sciant sibi etiam de ipsa mora magis consuli, & fideliora necessariis dilationibus remedia praestari. Ceterum ubi erit r quod custodia squalidi carceris includuntur, qui Christum confitentur: si sine peri­culo fidei sunt, qui negaverunt? ubi quod in nomine Dei catenarum ambitu vinciuntur, si sine communicatione non sunt, qui confessionems Dei non retinuerunt?t Ubi quod detenti Martyres gloriosas animas suas ponunt; si, qui dereliquerunt fidem, peri­culorum & delictorum suorum non sentiunt magnitudinem? Quod si nimiam impatien­tiam u prae se ferunt, & intolerabili festinatione communicationem exposcunt; frustra querula ista & invidiosa, ac nihil adversus veritatem valentia jactant petulanti & infreni ore convicia: quandoquidem licuerit illis suo jure retinere,x quody nunc2 sua sponte quaesita necessitate coguntur postulare: fides enim quae potuit Christum confiteri, 3 potuit & à Christo in communicatione retineri.z Optamus te, frater, bene valere, & nostri meminisse.

EPISTOLA XXXII.

Cyprianus
Presbyteris & Diaconibus fratribus [...] Salutem.

QUALES literas ad Clerum Romae agentem fecerim,Ad Pamelii numeros XXXII. Ad E [...]as. l. 3. Ep. 4. Monetur Clerus Car­thaginiensis ut literas Cleri Roma­ni & Cy­priani re­sponsa, com­municanda curet. quidque illi mihi rescri­pserint,Scripta in secessu. quid etiam Moyses & Maximus Presbyteri, & Nicostratus &a Ru­finus Diaconi, & ceteri cum eis Confessores in custodia constituti,b aeque ad literas meas rescripserint, ut scire possetis, fratres carissimi, exempla vobis legenda transmisi. Vos curate quantum potestis pro diligentia vestra,c ut scripta nostra, & illorum rescripta fratribus nostris innotescant. Sed & si qui1 de peregrinisd Episco­pi Collegae mei, vel Presbyteri, vele Diacones praesentes fuerint, vel supervenerint, haec omnia de vobis audiant: & si exempla Epistolarum transcribere, & ad suosf per­ferre voluerint, facultatem transcriptionis accipiant. Quamvis &g Saturo Lectori fra­tri nostro mandaverim, ut singulis desiderantibus describendi faciat potestatem, ut in Ec­cle [Page 216] clesiarum statu quoquo modo interim componendo servetur ab omnibusa una & fida consensio. De ceteris vero quae agenda erunt, sicut & Collegis meisb plurimis scripsi, plenius consilio communi tractabimus, quando convenire in unum permittente Domino coeperimus. Opto vos, fratres carissimi ac desideratissimi, semper bene valere: frater­nitatem salutate: Valete.

EPISTOLA XXXIII.

Cyprianus
Lapsis.

DOMINUS noster,Ad Pamelii numeros XXVII. In Erasmi edit. deest. In Manut. l. 5. Ep. 6. Ecclesia su­per Episcopos constituta. cujus praecepta metuere & observare debemus,Scripta in secessu. Episcopi honorem, & Ecclesiae suae rationem disponens in Evangelioa loquitur, & dicit Petro; Ego tibi dico, quia tu es Petrus,1 & super istam petram aedifi­cabo Ecclesiam meam,Mat. 16. 18. & portae inferorum non vincent eam, & tibi dabo cla­ves regni coelorum, & quae ligaveris super terram, erunt ligata & in coelis, & quae­cunque solveris super terram, erunt soluta & in coelis. Inde per temporum & successionum vices, Episcoporum ordinatio, & Ecclesiae ratio decurrit, ut Ec­clesia super Episcopos constituatur: & omnis actus Ecclesiae per eosdem Praepositos gubernetur. Cumb hoc itaque divina lege fundatum sit, miror quosdam audaci teme­ritate sic mihi scriberec voluisse2 ut Ecclesiae nomine literas facerent; quando Ecclesia in Episcopo & Clero, & in omnibus stantibus sit constitura. Absit enim,d ne Do­mini misericordia & potestas ejuse invidiam patiatur, ut Ecclesia esse dicatur lapsorum numerus; cum scriptum sit, Deus non est mortuorum, sed vivorum.Mat. 22. 32. Omnes quidem vivificari optamus, & ut in statum pristinum restituantur, precibus nostris & gemitibus oramus. Si autem quidam Lapsi Ecclesiam se volunt esse, & si apud illos, atque in illis est Ecclesia: quid superest, quam ut ipsi rogentur à nobis, ut nos ad Ecclesiam dignen­tur admittere? Summissos ergo & quietos & verecundos esse oportet eos, qui delicti sui memores satisfacere Deo debent, nec Ecclesiae nomine literas facere, cum se magis sciant Ecclesiae scribere.

Scripserunt autem mihi nuper quidam de Lapsis humiles,Non haec la­bes lapsos omnes inva­sit, ut inso­lenter pa [...]em deposcant. & mites, & trementes, & metuentes Deum, & qui in Ecclesia semper gloriose, &3 granditer operati sunt; & o­pus f suum4 Domino imputaverunt, scientes illum dixisse: Et cum haec omnia feceri­tis,Luc. 17. 10. dicite: Servi supervacui sumus; quod debuimus facere, fecimus. Quae illi cogi­tantes, & quamvis libello à Martyribus accepto, ut tamen à Domino satisfactio sua ad­mitti possit, orantes scripserunt mihi, se delictum suum cognoscere, & poenitentiam ve­ram agere, nec ad pacem temere, aut importune properare; sed expectare praesentiam nostram, dicentes pacem quoque ipsam, si eam nobis praesentibus acceperint, dulcio­rem sibi futuram. Quibus quantum gratulatus sim, Dominus testis:5 qui dignatus est ostendere quid ejusmodi & tales servi de ejus benignitate mereantur.6 Quas literas cum nuper acceperim, & nunc aliud scripsisse vos legerim, peto discernatis desideria vestra, [Page 217] & quicunque estis qui has literas nunc misistis, nomina vestra libello subjiciatis, & libel­lum cum singulorum nominibus ad me transmittatis; ante est enim scire quibus rescribere habeam: tunc ad singula quae scripsistis pro loci, & actus nostri mediocritate rescribam. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere, & secundum Domini disciplinam quie­te & tranquille agere. Valete.

EPISTOLA XXXIV.

Cyprianus
Presbyteris & Diaconibus fratribus, Salutem.

INTEGRE & cum disciplina fecistis,Ad Pamelii numeros Ep. XXVIII. In Erasmi E­dit. deest. In Manut. l. 5. Ep. 3. Presbyter qui cum Lapsis com­ [...]icat, communione ar [...]endus. fratres carissimi, quoda consilio Colle­garum meorum qui praesentes erant,Scripta in secessu. 1 Gaiob Diddensi Presbytero, & Diacono ejus censuistis non communicandum: qui communicando cum Lapsis, &2 offe­rendo oblationes eorum, in pravis erroribus suis frequenter deprehensi, & semel, atque iterum, secundum quod mihi scripsistis, à Collegis meis moniti ne hoc facerent, in praesumtione & audacia sua pertinaciter perstiterunt, decipientes quosdam fratres ex plebe nostra; quibus nos omnic humilitate consultum cupimus, & quorum saluti nond adulatione composita, sed sincera fide, prospicimus; ut vera poenitentia, & gemitu & dolore plenoe Dominum deprecentur,Apoc. 2. 5. quia scriptum est; Memento un­de cecideris, & age poenitentiam. Et iterum loquitur scriptura divina: sic dicit Do­minus: Cum conversus gemueris,Isa. 30. 15. tunc salvaberis, & scies ubi fueris. Ingemiscere au­tem & agere poenitentiam quomodo possunt; quorum gemitibus &3 lacrymis interce­dunt quidam de Presbyteris, ut communicandum cum illis temere existiment? nescien­tes f quia scriptum est; Qui vosg felices dicunt, in errorem vos mittunt,Isai. 3. 12. & semitam pedum vestrorum turbant. Merito salubria nostra & vera consilia nihil pro­movent, dum blanditiis & palpationibus perniciosish veritas impeditur; & patitur lapsorum saucia & aegra mens, quod corporaliter quoque aegri & infirmi saepe patiun­tur: ut dum salubres cibos & utiles potus, quasi amaros & abhorrentes respuunt, & illa quae oblectare & ad praesens suavia videntur esse, appetunt; perniciem sibi, & mortem per inaudientiam & intemperantiam provocent: nec proficiat ad salutem artificis medela verai dum blandimentis decipit dulcis illecebra. Vos itaque secun­dum literas meas fideliter & salubriter consulentes, à consiliis melioribus ne recedatis. Legite vero has easdem literas & Collegis meis, si qui aut praesentes fuerint, aut superve­nerint, ut unanimes & concordes, ad fovenda & sananda lapsorum vulnera consilium sa­lubre teneamus, tractaturi plenissime de omnibus, cum convenire in unum per Domini misericordiam coeperimus. Interea si quis immoderatus, & praeceps, sive de nostris Pres­byteris vel Diaconibus, sive de peregrinis ausus fuerit ante sententiam nostram communi­care cum lapsis, à communicatione nostra arceatur; apud omnes nos causam dicturus te­meritatis suae, quando in unum permittente Domino, convenerimus.

Desiderastis quoque ut de Philumeno,Quaritur quae p [...]a anim [...]d­verti in illos deberet, qui curam sibi in Ecclesia com­missam, dere­liquerunt. & Fortunato Hypodiaconis, & Favorino Aco­lutho, qui medio tempore recesserunt, & nunc venerunt, quid mihi videatur rescri­bam.4 Cui rei nonk potui me solum judicem dare,5 cum multi adhuc de Clero absentes sint, nec locum suum vell sero repetendum putaverunt, & haec singulorum tractanda sit, & limanda plenius ratio, non tantum cum Collegis meis,6 sed & cum plebe ipsa universa: expensa enim moderatione libranda & pronuncianda res est, [Page 218] quae in posterum circa ministros Ecclesiae constituat exemplum.1 Interim se à divisione mensurna tantum contineant, non quasi à Ministerio Ecclesiastico privati esse videantur, sed ut integris omnibus ad nostram praesentiama differantur. Opto vos, fratres caris­simi, semper bene valere. Fraternitatem universam salutate, & valete.

EPISTOLA XXXV.

Cyprianus
Presbyteris & Diaconibus Romae consistentibus fratribus, Salutem.

ET dilectio communis & ratio exposcit,Ad Pamelii numeros XXIX. in Erasm. Edit. deest. in Manut. l. 5. Ep. 5. Plebs Car­thaginiensis certior reddi­tur de teme­ritate lapso­rum qui pa­cem [...]eposce­bant. fratres carissimi, nihil conscientiae vestrae subtrahere de his quae apud nos geruntur,Scripta in secessu. ut sit nobis circa utilitatem Eccle­siasticae administrationis commune consilium: nam posteaquam ad vos literas feci, quas misi per Saturum Lectorem, & Optatum Hypodiaconum fratres nostros, dea quorundam1 prospecta temeritate, qui poenitentiam agere, & Deo satisfacere detrectant, literas ad me fecerunt; pacem non dandam sibi postulantes, sed quasi jam datam sibi vindicantes, quod dicant Paulum omnibus pacem dedisse, sicut in literis eorum, quarum exemplum ad vos transmisi, legetis. Simul quid & ego eis breviter interim rescripserim; sed & quales postea ad Clerum literas fecerim; ut scire possetis; hujus quoque rei exemplum vobis misi. Quod si ultra temeritas eorum nec meis nec vestris literis compressa fuerit, nec consiliisb salutaribus obtemperaverit, age­mus ea quae secundum Evangelium2 Dominus agere praecepit. Opto vos, fratres caris­simi, semper bene valere.

EPISTOLA XXXVI.

Cypriano Papae Presbyteri & Diacones Romae consistentes, Salutem.

CUM perlegissemus,Ad Pamelii numeros XXX. In Erasmi Edit. deest. in [...] Ma­nut. l. 5. Ep. 13. Ecclesia Romana cer­tior senten­tiam suam de Lapsis, cum Carthagi­niensis decretis consentientem proponit. a frater, literas tuas quas per Fortunatum Hypodiaco­num miseras,Scripta in secessu. gemino sumus dolore perculsi, & duplici moerore confusi, quod neque tibi requies ulla in tantis persecutionis necessitatibus traderetur; & lapsorum fratrum immoderata petulantia usque ad periculosam verborum te­meritatem producta denotaretur. Sed quanquam nos atque animum nostrum ista, quae diximus, graviter adfligerent; tamen moeroris nostri tam gravem sarcinam, vigor tuus, & secundum Evangelicam disciplinam adhibita severitasb temperat: dum & quorundam improbitatemc juste coercet, & hortando ad poenitentiam, viam legitimam d salutis ostendit. Quos quidem satis mirati sumus ad hoc usque profilire voluisse, ut [Page 219] 1 tam urgenter, & tam immaturo atque acerbo tempore,2 in tam ingenti & immenso crimine, atque delicto; pacem sibi non tam peterent, quam vindicarent, imo jam & in coelis habere se dicerent.

Qui si habent, quid petunt,Lapsis adhi­ [...]a indul­gentia, ad E­vangelii nor­mam exigi­tur. quod tenent? si autem non habere illos probatur, hoc ipso quod petunt, cur non judicium eorum sustinent, à quibus petendam pacem, quam utique non habent, putaverunt? Quod sia aliunde praerogativam communicationis habere se credunt, cum Evangelio illam conferre conentur, ut ita demum firmiter va­leat, si ab Evangelica lege non dissonat. Ceterum quo pacto Evangelicam poterit prae­stare communicationem, quod contra Evangelicam decretumb videtur veritatem? Nam cum omnis praerogativa ita demum3 ad indulgentiae privilegium spectet; si ab eo c cui sociari quaerit nond discrepet; qui à Deo, cui sociari quaerit, discrepat, ne­cesse est indulgentiam & privilegium societatis amittat. Videant igitur quid in hoc nego­tio e agere conentur. Nam si aliud quidem Evangelium, aliud autem Martyres di­cunt posuisse decretum; collidentes contra Evangelium Martyres, utrobique periclitabun­tur. Nam & Evangelii fracta jam & jacens videbitur esse majestas; si potuit alterius de­creti novitate superari: Et de Martyrum capite gloriosa confessionis corona detracta; si non illam de Evangelii conservatione invenientur consecuti unde Martyres fiunt; ut merito nulli magis sit competens nihil contra Evangelium decernere, quam qui Marty­ris f nomen laborabat accipere. Illud praeterea vellemus addiscere, si Martyres non propter aliud martyres fiunt, nisi ut non sacrificantes; teneant Ecclesiae usque ad effu­sionem sanguinis sui pacem; ne cruciatus dolore superati perdendo pacem, perdantg salutem, quam si sacrificassent se habituros non putaverunt; illis existiment donandam, qui sacrificasse dicantur: cum legem hanc debeant in aliis tenere, quam ipsi videbantur sibi ante posuisse?

In quo negotio,Argamento est pacem à Confessoribus concessam, gratia tan­tum & favo­re in [...]iti quod lapsi ad [...] Episcopos re­ [...]ttantur. hoc ipsum, quod pro se ipsis facere putaverunt, animadvertimus contra se ipsos protulisse. Nam si dandam illis pacem Martyres putaverunt, cur ipsi non dederunt? cur illos ad Episcopum, ut ipsi dicunt, remittendos censuerunt? Is enim qui jubet fieri, potest utique facere, quod fieri jubet. Sed ut intelligimus, immo ut res ipsa loquitur & clamat, sanctissimi Martyres utrobique adhibendum putaverunt temperamentum & pudoris & veritatis. Nam & quia à multis urgebantur,h dum 4 ad Episcopum illos remittunt, verecundiae propriae ne ulterius inquietarentur consulen­dum putaverunt: & dum illis non ipsi communicant, Evangelicae legis illibatam since­ritatem custodiendam judicaverunt.5 Tu tamen, frater, nunquam pro tua caritate desistas lapsorum animos temperare, & errantibus veritatis praestare medicinam; li­cet i animus aegrorum, medentium respuere soleat industriam. Recens est lapso­rum nuper hoc vulnus, & adhuc in tumorem plaga consurgens: & idcirco certi sumus, quod spatio productioris temporis impetu isto consenescente, amabunt hoc ipsum, ad fidelem se dilatos esse medicinam, si tamen desint, qui illos arment ad periculum pro­prium, & in perversum instruentes, pro salutaribusk dilationum remediis, exitiosa deposcant illis properatae communicationis venena.

Neque enim credimus sine instinctu quorundam,Seditiosa pa­cis postulatio, Felicissimi factioni im­putanda. ausuros fuisse omnes tam petu­lanter l sibi pacem vindicare.6 Novimus Carthaginiensis Ecclesiae fidem, novi­mus institutionem, novimus humilitatem: unde etiam mirati sumus, quod quae­dam 7 in te per Epistolam injecta durius notaremus: cum amorem vestrum mutuum, & caritatem exemplis multis reciprocae adfectionis in vos invicem saepe comperisse­mus. Tempus est igitur ut agant delicti poenitentiam, ut probent lapsus sui dolo­rem, ut ostendant verecundiam, ut monstrent humilitatem, ut exhibeant mode­stiam; ut de submissione provocent in se Dei clementiam, & de honore debitom in Dei sacerdote, eliciant in se divinam misericordiam. Quanto meliores ipsorum li­terae fuissent, si pro ipsis preces stantium humilitate ipsorum adjutae fuissent, quoniam & facilius impetratur, quod petitur, quando is pro quo petitur, condignus est, ut quod petitur, impetretur.

[Page 220] 1 Quod autem pertinet ad Privatum Lambesitanum,Privatus Lambesita­nus Roma­nam Ecclesiam minime latuit. pro tuo more fecisti, qui2 rem nobisa sollicitam nunciare voluisti, omnes enimb nos decet3 pro corpore totius Ecclesiae, cujus per varias quasque provincias membra digesta sunt, excubare: sed nos etiam ante literas tuas fraus callidi hominis latere non potuit. Namc cum antehac qui­dam ex ipsius nequitiae cohorte venisset vexillarius, Privati futurus, & fraudulenter4 li­teras à nobis elicere curaret, nec quis esset, latuit, nec literas, quas volebat, accepit. Optamus te in Domino bene valere.

EPISTOLA XXXVII.

Cyprianus1
Moysi & Maximo Presbyteris, & ceteris Confessoribus fratribus, Salutem.

ET cunctos vos pariter & singulosa repraesentavit affectibus nostris,Ad Pamelii numeros Ep. XVI. Ad Erasm. l. 2. Ep. 4. fratres ca­rissimi,Scripta in secessu. Celerinus adveniens, & fidei ac virtutis vestrae comes, & gloriosisb congressibus Dei miles; universos vos in illo veniente conspeximus; & cum c caritatem circa me vestram dulciter ac saepe loqueretur, in ejus sermonibus vos audiebamus.Confessores Romani, to­ties Confesso­res quoties rogati. Satis ac plurimum gaudeo, quando à vobis per tales talia perferuntur: vobiscum illic in carcere quodam modo & nos sumus,2 divinae dignationisd horta­menta vobiscum sentire nos credimus, qui sic vestrise cordibus inhaeremus: honori nos vestrof caritas vestra individua connectit,g separari dilectionem spiritus non sinit: vos illic confessio,h me affectio includit. Et nos quidem vestri diebus ac noctibus memores,i &3 quando in sacrificiis4 precem cum pluribus facimus, & cum ink secessu privatis precibus oramus, coronis ac laudibusl vestris plenam à Domino [...]aventiam postulamus; sed ad reddendam vobis vicem minor est nostra medio­critas: plus vos datis quando nostri in oratione meministis, quim 5 spirantes jam sola coelestia, & tantum divina meditantes, ad fastigia celsiora mora ipsa passionisn ascen­ditis; longoque temporum ductu glorias vestraso non trahitis, sed augetis. Beatum facit prima, & una confessio: vos totiens confitemini,6 quotiens rogati, ut de carcere recedatis; carcerem fide, & virtutep praeeligitis: tot vestrae laudes, quot dies; quot [Page 221] mensium curricula, tot incrementa meritorum. Semel vincit qui statim patitur: at qui a manens semper in poenis, congreditur cum dolore, nec vincitur; quotidie coro­natur.

Eant nunc magistratus & Consules sive Proconsules,Martyrum decus omnes seculi hono­res supera [...]. annuae dignitatis insignibus & duo­decim fascibus glorientur; ecce dignitas coelestis in vobis honoris annui claritate signata est:b & jam revertentis anni volubilem circulum victricis gloriae diuturnitate transgressa est. Illuminabat mundum sol oriens & luna decurrens, sed vobis idem qui solem fecit & lunam, majus in carcere lumen fuit; & in corde ac mentibus vestris Christi claritudo re­splendens, horribiles ceteris atque funestas poenalis loci tenebras, aeterna illa & candida luce radiavit. Per vicissitudines mensiumc 1 transmeavit tempus hybernum;d sed & vos inclusi tempora hyemis, persecutionis hyemee pensastis; Successit hyemi verna tem­peries rosis laeta, & floribus coronata; sed vobis rosae & flores de paradisi deliciis aderant, & caput vestrum serta coelestia coronabant. AEstas ecce messium fertilitate foecunda est, & area frugibus plena est; sed vos qui gloriam seminastis, frugem gloriae metitis: atque in Domini area constituti, exuri paleas inextinguibilif igne conspicitis, ipsi ut tritici grana purgata & frumenta pretiosa;g jam purgati & conditi,2 hospitium carceris hor­reum computatis. Nec deest autumno ad munerah fungendi temporis gratia spiritalis, vindemia foris premitur, & profutura poculis in torcularibus uva calcatur. Vos de Do­mini vinea pingues racemi, & jam maturis fructibus botri, pressurae secularis infestatio­ne calcati:i torcular vestrum carcerek torquentes, vini vice sanguinem funditis, ad passionis tolerantiam fortes martyrii poculum libenter hauritis. Sic apud servos Dei an­nus evolvitur. Sic spiritalibus meritis, & coelestibus praemiis temporum vicissitudo cele­bratur.

Beati satis qui ex vobis per haec gloriarum vestigia commeantes,Minime promtum di­cere, an bea­tiores illi qui semel an qui diu Mar­tyres. jam de seculo recesse­runt, confectoque itinere virtutis ac fidei3 ad complexum & osculum Domini, Domino ipso gaudente venerunt. Sed & vestra non minor gloria, qui adhuc in certamine consti­tuti, &l comitum glorias secuturi, pugnam diu geritis, immotaque & inconcussa fi­de stabiles, quotidie spectaculum Deo vestris virtutibus exhibetis. Quo longiorm vestra pugna, hoc corona sublimior. Agon unus, sed multiplici praeliorum numerositate con­gestus. Famem vincitis, & sitim spernitis, & squalorem carceris, ac receptaculi poe­nalis horrorem roboris vigore calcatis. Poena illicn subigitur, cruciatus obteritur, nec mors metuitur, sed optatur;o quae scilicet immortalitatis praemio vincitur, ut vitae aeternitate, quip vicerit, coronetur. Qui nunc in vobis animus, quam sublime quam capax pectus; ubi talia & tanta volvuntur. Ubi non nisi Dei praecepta & Christi praemia cogitantur, voluntas est illic tantum Dei; & in carne adhuc licet vobis positis, vita jam vivitur non praesentis seculi, sed futuri.

Nunc est,Confessorum in precibus suffragia plurimi fa­cienda. q fratres carissimi, ut memores mei sitis, ut inter magnas atque divinas cogitationes vestras, nos quoque animo ac mente volvatis, simque in precibus & oratio­nibus vestris; cum4 vox illa purificatione confessionis illustris, & jugi honoris sui tenore laudabilis, ad Dei aures penetrat, & aperto sibi coelo, de hisr subacti mundi partibus ad superna transmissa, impetrat des Domini voluntate quod postulat. Quid enim peti­tis de indulgentia Domini, quod non impetrare mereamini, qui sic Domini mandata [Page 222] servastis; qui Evangelicam disciplinam sincero fidei vigore tenuistis, qui incorrupto ho­nore virtutis, cum praeceptis Domini, & cum Apostolis ejus fortiter stantes, nutantem multorum fidem Martyrii vestri veritate solidastis? Vere Evangelii testes, & vere Marty­res Christi radicibus ejus innixi,a 1 super petram robusta mole fundati, disciplinam cum virtute junxistis, ad timorem Dei ceteros provocastis, martyria vestra exempla fecistis. Opto vos, fortissimi ac beatissimi fratres, semper bene valere, & nostri meminisse.

EPISTOLA XXXVIII.

Cyprianus
Presbyteris & Diaconibus, item plebi universae Salutem.

1 INa ordinationibus Clericis,Ad Pamelii numeros Ep. XXXIII. Ad Erasm. l. 2. Ep. 5. Certior fit Ecclesia Car­thaginiensis de ordinatio­ne Aurelii. fratres carissimi, solemus vos ante consulere,Scripta in secessu. & mores ac merita singulorum2 communi consilio ponderare: sed expectanda non sunt testimonia humana, cum praecedunt divina suffragia; Aurelius frater noster, illustris adolescens, à Domino jamb probatus & in Deo suo carus, in annis ad­huc novellus, sedc in virtutis ac fidei laude provectus; minor in aetatis suae indole, sed major in honore, gemino hic agone certavit; bis confessus, & bis confessionis suae victoria gloriosus; &d 3 quando vicit incursu factus extorris, & cum denuo certamine e fortiore pugnavit, triumphator & victor inf praelio confessionis extitit: quotiens adversarius provocare servos Dei voluit, totiens promtissimus ac fortissimus miles & pugna­vit & vicit.g Parum fuerat sub oculis ante paucorum quando extorris fiebat, congres­sum fuisse; meruit & in foro congredi clariore virtute, ut post magistratus etiam Procon­sulem vinceret, & post exilium tormenta superaret. Nec invenio quid in eo praedicare plus debeam, gloriam vulnerum an verecundiam morum;h quod honore virtutis insi­gnis est, an quod pudoris admiratione laudabilis? Ita & dignitate excelsus est, & humi­litate submissus, ut appareat illum divinitus reservatum, qui ad Ecclesiasticam discipli­nam ceteris esset exemplo, quomodo servi Dei in confessione virtutibus vincerent, post confessionem moribus eminerent.

Merebatur talis,Optime me­rentes, per gradus in Ecclesia pro­movendi. clericae ordinationis ulteriores gradus & incrementa majora, [...]non de annis suis, sed de meritis aestimandus; sed interim placuit ut ab officio lectionis incipiat; quia & nihil magis congruit voci, quae Dominum gloriosa praedicatione confessa est,i quam celebrandis divinis lectionibus personare: post4 verba sublimia quae Christi marty­rium prolocuta sunt, Evangelium Christi legere, unde Martyres fiunt:5 ad pulpitum, post catastam venire: illic fuisse conspicuum gentilium multitudini, hic à fratribus con­spici: illic auditum esse cum miraculo circumstantis populi, hic cum gaudio fraternitatis audiri. Hunc igitur; fratres dilectissimi, à me & à collegis qui praesentes aderant, or­dinatum sciatis; quod vos scio & libenter amplecti, & optare tales in Ecclesia nostra quam plurimos ordinari.6 Et quoniam semper gaudium properat, nec potest moras fer­re [Page 223] laetitia.1 Dominico legit interima nobis, id est, auspicatus est pacem, dum de­dicat lectionem. Vos orationibus frequenter insistite, & preces nostras vestris precibus adjuvate, ut Domini misericordia favens nobis,2 cito plebi suae & sacerdotem reddat in­columem, & Martyrem cum sacerdote Lectorem. Opto vos,b fratres carissimi, in Deo Patre & Christo Jesu semper bene valere.

EPISTOLA XXXIX.

Cyprianus
Presbyteris, & Diaconibus, & plebi universae, fratribus, Salutem.

AGNOSCENDA & amplectenda sunt,Ad Pamelii [...]umer. Epist. XXXIV. Ad Erasm. l. 4. Ep. 5. Certior fit Ecclesia Car­thaginiensis de Celerino lectore or­dinato. fratres dilectissimi,Scripta in secessu. beneficia divina, quibus Ecclesiam suam Dominus illustrare temporibus nostris & honestare digna­tus est,1 commeatum dando bonis Confessoribus suis & Martyribus gloriosis; ut qui sublimiter Christum confessi essent, Clerum postmodum Christi ministe­riis Ecclesiasticis adornarent. Exultate itaque & gauderea nobiscum lectis literis no­stris, quibus ego & collegae mei, qui praesentes aderant,2 referimus ad vos, Celerinum fratrem nostrum virtutibus pariter & moribus gloriosum, Clero nostro non humana suf­fragatione, sed divina dignatione conjunctum.3 Qui cum consentire dubitaret Ecclesiae ipsius admonitu & hortatu in visione per noctem compulsusb est ne negaret nobis sua­dentibus, c cui plus licuit, quae & coegit; quia nec fas fuerat nec decebat sine honore Ecclesiastico esse, quem sic Dominus honoravit coelestis gloriae dignitate. Hic ad tem­poris nostri praeliumd primus, hic inter Christi milites antesignanus, hic inter persecu­tionis initia ferventia cum ipso infestationis principe & auctore congressus; dum inexpu­gnabili firmitate certaminis sui adversarium vincit, vincendi ceteris viam fecit; non brevi compendio vulnerum victor, sed adhaerentibus diu &e permanentibus poenis longae colluctationis miraculo triumphator. Per decem & novem dies custodia carceris septus, in nervo ac ferro fuit. Sed posito in vinculis corpore, solutus ac liber spiritus mansit. Caro famis ac sitis diuturnitate contabuit; sed animam fide & virtute viventem, nutri­mentis spiritalibus Deus pavit. Jacuit inter poenas poenis suis fortior, inclusus includen­tibus major, jacens stantibus celsior,f vincientibus firmior vinctus, sublimior judican­tibus judicatus; & quamvis4 ligati nervo pedes essent, calcatus serpens & obtritus & victus est. Lucent in corpore glorioso clara vulnerum signa;g eminent & apparent in nervis hominis, membris longa tabe consumtis, expressa vestigia. Sunt magna, sunt mira, quae de virtutibus ejus ac laudibus fraternitas audiat.Jo. 10. 27. Et si aliquis Thomae similis extiterit, qui minus auribus credat; nec oculorum fides deest, ut quis quod audit, & videat. In servo Dei victoriamh gloria vulnerum fecit, gloriam cicatricum memoria custodit. Nec rudis iste aut novus est in Celerino carissimo nostro titulus gloriarum: [Page 224] per vestigia cognationis suae graditur, parentibus ac propinquis suis honore consimili di­vinae dignationis aequatur. Avia ejus Celerina jam pridem Martyrio coronata est. Item patruus ejus & avunculusa Laurentinus & Ignatius, in castris & ipsi quondam secula­ribus militantes, sed veri & spiritales Dei milites, dum diabolumb Christi congressione prosternunt,c palmas Domini & coronas illustri passione meruerunt.1 Sacrificia pro eis semper, ut meministis, offerimus, quoties2 Martyrum passiones & diesd anniver­saria commemoratione celebramus. Nec degener ergo esse, nec minor poterat, quem sic domesticis exemplis virtutis ac fidei provocabat familiae dignitas & generosa nobilitas. Quod si in familia seculari praedicationise & laudis est, esse Patricium; quanto majoris laudis & honoris est, fieri in coelesti praedicatione generosum? Non invenio quem bea­tiorem magis dicam, utrumne illos de posteritatef tam clara, an hunc de origine glo­riosa. Ita aequaliter apud eosg recurrit & commeat divina dignatio, ut & illorum co­ronam h dignitas sobolis illustret, & hujus gloriam sublimitas generis illuminet.i Hunc ad nos, fratres dilectissimi, cum tanta Domini dignatione venientem, testimonio & mi­raculo ejus3 ipsius qui se persecutus fuerat, illustrem, quid aliud quam super pulpitum, id est, super tribunal Ecclesiae oportebat imponi, ut loci altiorisk celsitate subnixus, & plebi universae pro honoris sui claritate conspicuus, legat praecepta & Evangelium Do­mini, quae fortiter ac fideliter sequitur? Vox Dominum confessa in his quotidie, quae Dominus locutus est, audiatur? Viderit an sit ulterior gradus ad queml profici in Ec­clesia possit.

Nihil est in quo magism Is manere Ecclesiastico inprimis ido­ [...]us, qui non audiendus solum sed & imitandus. Confessor fratribus prosit, quam ut dum Evangelica lectio de ore ejus auditur, Lectoris fidem quisquis audierit, imitetur. Jungendus in lectione Aurelio fuerat, cum quo & divini honoris societate conjunctus est, cum quo omnibus n virtutis & laudis insignibus copulatus est, pares ambo, & uterque consimiles; in quantum gloria sublimes, in tantum verecundia humiles; quantum divina dignatione pro­moti, tantum sua quiete & tranquillitate submissi; & virtutum pariter & morum singulis exempla praebentes, & congressioni & paci congruentes, illic robore, hic pudore lauda­biles. In talibus servis laetatur Dominus. In ejusmodi Confessoribus gloriatur,4 quorum secta & conversatio sic proficit ad praeconium gloriae, ut magisterium ceteris praebeat disciplinae. Ad hoc eos Christus esse hic in Ecclesia diu voluit, ad hoc de media morte subtractos,5 quadam dixerim resurrectione circa eos facta, incolumes reservavit; ut dum o nihil in honore sublimius, nihil in humilitate submissius à fratribus cernitur,p hos eosdemq fraternitas sectata comitetur. Hos tamen lectores interim constitutos sciatis, quia oportebat lucernam super candelabrum poni, unde omnibus luceat, & gloriosos vul­tus 6 in loco altiore constitui, ubi ab omni populo circumstante conspecti, incitamentum gloriae videntibus praebeant. Ceterum Presbyterii honorem designasse nos illis jam sciatis, ut &7 sportulis iisdem cum Presbyteris honorentur, &r 8 divisiones mensurnass ae­quatis quantitatibus partiantur, sessuri nobiscum provectis & corroboratis annis suis; quam­vis 9 in nullo minor possit videri aetatis indole, qui consummavit aetatem gloriae dignitate. Opto vos, fratres carissimi & desideratissimi, semper bene valere.

EPISTOLA XL.

Cyprianus
Presbyteris & Diaconibus & Plebi universae, carissimis ac desideratissimis fratribus, Salutem.

NUNCIANDUMa Ad Pamelii numeros Ep. XXXV. Ad Erasm. l. 4. Ep. 10. Certior sit Ecclesia Car­thaginiensis de Numidico Presbytero ordinato. vobis fuit, fratres carissimi,Scripta in secessu. quod pertineat & ad communem laetitiam, & ad Ecclesiae nostrae maximam gloriam.1 Nam admo­nitos nos & instructos sciatis dignatione divina, ut2 Numidicus Presbyter ad­scribatur Presbyterorum Carthaginiensium numero, & nobiscum sedeat in Cle­ro, luce clarissimab confessionis illustris, & virtu [...]is ac fidei honore sublimis; qui hor­tatu suoc copiosum Martyrum numerum lapidibus & flammis necatumd ante se mi­sit: quique uxorem adhaerentem lateri suo,e concrematam simul cum ceteris (vel con­servatam magis dixerim) laetus aspexit. Ipse semiustulatus & lapidibus obrutus,f & pro mortuo derelictus, dum postmodum filia solicito pie [...]atis obsequio cadaver patris in­quireret, semianimis inventus,g & extractus, &h 3 refocillatus à comitibus, quos ipse praemiserat,4 remansit invitus; sed remanendi (ut videmus) haec fuit causa, ut eum Clero nostro Dominus adjungeret, & desolatam per lapsum quorundami Presby erii nostri copiam, gloriosis sacerdotibus adornaret. Et5 promovebitur quidem, cum Deus permiserit, ad ampliorem locum religionis suae, quando in praesentiam protegente Do­mino venerimus. Interim6 quod ostenditur fiat, ut cum gratiarum actione suscipiamus hoc Dei munus, sperantes de misericordia Domini ejusmodi ornamentak complura; ut redintegrato Ecclesiae suae robore, tam mites, & humiles faciat7 in consessus nostri ho­nore florere. Opto vos, fratres carissimi ac desideratissimi, semper bene valere.

EPISTOLA XLI.

Cyprianus
Caldonio, & Herculano Collegis; item Roga­tiano, & Numidico compresbyteris, S.

VEHEMENTER contristatus sum,Ad Pamelii numer Epist. XXXVIII. In Erasm. Edit. deest. in Manut. l. 5. Ep. 7. Felicissimus [...]na cum seditionis suae sociis absti­ [...]endus. fratres carissimi, acceptis literis vestris,Scripta in secessu. ut cum mihi propositum semper & votum sit, universam fraternitatem nostram incolumen continere, & illibatum gregem, secundum quod caritas exigit, re­servare; nunc nuncietis Felicissimum multa improbe & insidiose esse molitum; ut praetera fraudes veteres, & rapinas, de quibus jampridem multa cognoveram; nunc quoque1 cum Episcopo portionem plebis dividere, id est,b à pastore oves, & filios à [Page 226] parente separare,An. 251. & Christi membra dissipare tentaverit: Cumque1 ego vos pro me vi­carios miserim,2 ut expungeretis necessitates fratrum nostrorum sumtibus, si qui etiam vellent3 suas artes exercere, additamento quantum satis esset, desideria eorum juvaretis: simul etiam & aetates eorum, & conditiones, & merita discerneretis; ut jam nunc ego, cui cura incumbit, omnes optime nossem, & dignos quoque & humiles, & mites4 ad Ecclesiasticae administrationis officia promoverem:a ille intercesserit ne quis posset ex­pungi, neve ea, quae desideraveram, possentb diligenti examinatione discerni; com­minatus sit etiam fratribus nostris5 qui primi expungi accesserant, potentatu improbo & terrore violento, quod secumc in monte non communicarent qui nobis obtemperare voluissent. Cumque post haec omnia, nec loci mei honore motus, nec vestra auctorita­te & praesentia fractus: instinctu suo quietem fratrum turbans, proripuerit se cum pluri­mis, ducem se factionis, & seditionis principem temerario furore contestans (in quo qui­dem gratulor plurimos fratres ab hac audacia recessisse, & vobis acquiescere maluisse, ut cum Ecclesia matre remanerent, & stipendia ejus Episcopo dispensante perciperent; quod quidem & ceteros pro certo scio cum pace facturos, & cito ab errore temerario re­cessuros) interim cum Felicissimus comminatus sit,6 non communicaturosd in monte secum, qui nobis obtemperassent, id est, qui nobis communicarent: accipiat sententiam quam prior dixit; ut abstentum se à nobis sciat; quando ad fraudes ejus & rapinas, quas dilucida veritate cognovimus, adulterii etiam crimen accedit: quod fratres nostri graves viri deprehendisse se nunciaverunt, & probaturos se asseverarunt.7 Quae omnia tunc cognoscemus, quando in unum Collegis pluribus, permittente Deo, convenerimus. Sed & Augendus, qui nec Episcopum, nec Ecclesiam cogitans, pariter se cum illius conspiratione sociavit, si ultra cum eo perseveraverit, sententiam ferat, quam ille in se factiosus & temerarius provocavit. Sed & quisquis se conspirationi & factioni ejus adjun­xerit, sciat se in Ecclesia nobiscum non esse communicaturum,e qui sponte maluit ab Ecclesia separari. Has literas meas fratribus nostris legite, &8 Carthaginem ad Clerum quoque transmittite, additis nominibus eorum, quicunque se Felicissimo junxerunt. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere.

EPISTOLA XLII.

1 Caldonius cum Herculano & Victore collegis;
Ad Pamelii numeros Ep. XXXIX. In Erasmi edit. deest. In Manut. 1. 5. Ep. 16. Felicissimus, & schisma tici fautores ejus com­munione ar­c [...]tur.
item cum Rogatiano & Numidico Presbyteris, Cypriano S.

2 ABSTINUIMUS communicatione Felicissimum & Augendum, item 3 Repostum dea extorribus,Scripta in secessu. & Irenem Rutilorum, & Paulam sarcinatri­cem: quod ex4 annotatione mea5 scire debuistis.6 Item abstinuimus So­phronium, & ipsum de extorribus Soliassum Budinarium.

EPISTOLA XLIII.

Cyprianus
Plebi universae, Salutem.

QUANQUAM,Ad Pamelii numeros Ep. XL. In Erasm. Edit. l. 1. Ep. 8. Felicissimi factio quin­que Presby­terorum & Confessorum quorundam [...]pe, id sa­tagebat ne plebs cum Episcopo concordaret. fratres carissimi,a 1 Britius fidelissimus atque integerrimus Presbyter, item Rogatianus, & Numidicus, Presbyteri, Confessores,Scripta in secessu. & gloria divinae dignationis illustres, sed & Diaconi boni viri & Ecclesiasticaeb administrationi per omnia obsequia devoti, cum ceterisc ministris plenam vo­bis praesentiae suae diligentiam praebeant, & exhortationibus assiduis singulos corroborare, sed & lapsorum mentes consiliis saluhribus regere & reformare non desinant; tamen ego quantum possum admoneo, & quo modo possum visito vos literis meis. Literis, inquam, fratres carissimi. Hoc enim quorundam Presbyterorum malignitas & persidiad perfecit, 2 ne ad vos ante diem Paschae venire licuisset: dum conjurationis suae memores, & antiqua illa contra Episcopatum meum, imo contra suffragium vestrum & Dei judicium venena reti­nenter, [Page 228] instaurant veterem contra nos impugnationem suam, & sacrilegas machinationes insidiis solitisa denuo revocant. Et quidem de Dei providentia nobis hoc nec volenti­bus nec optantibus, imo &b ignoscentibus, & tacentibus, poenas quas meruerant re­penderunt, ut à nobis non ejectic ultro se ejicerent, ipsi in se pro conscientia sua sen­tentiam darent, secundum vestra divina suffragia; conjurati & scelerati de Ecclesia spon­te se pellerent.d Nunc apparuit,e Felicissimi factio unde venisset, quibus radici­bus & quibus viribus staret. Hi fomenta olim quibusdam Confessoribus & hortamenta tribuebant, ne concordarent cum Episcopo suo, nec Ecclesiasticam disciplinam cum fi­de & quie [...]e juxta praecepta Dominica continerent, ne confessionis suae gloriam incorru­pta & immaculata conversatione servarent. Ac ne parum fuisset corrupisse quorundam Confessorum mentes,f & contra sacerdotium Dei portionem ruptae fraternitatis arma­re voluisse; nunc se ad lapsorum perniciem venenata sua deceptione verterunt, ut aegros & saucios, & ad capienda fortiora consilia per calamitatem ruinae suae minus idoneos, & minus folidos, à medela vulneris sui avocent, & intermissis precibus & orationibus, qui­bus Dominus longa & continua satisfactione placandus est, ad exitiosam temeritatem men­dacio captiosae pacis invitent. Sed oro vos, fratres, vigilate contra insidias Diaboli, & pro vestra salute solliciti contra mortiferam fallaciam diligentius excubate.

Persecutio est haec alia & alia tentatio,Schismatico­rum seditio, persecutio est [...]. & quinque1 isti Presbyteri nihil aliud sunt quam quinque primores illi, qui edicto nuper magistratibus fuerant copulati, utg fidem no­stram subverterent, uth gracilia fratrum cordai ad letales laqueos pravaricatione ve­ritatis averterent. Eadem nunc ratio, eadem rursus eversio, per quinque Presbyteros Felicissimo copulatos, ad ruinam salutis inducitur, ut non rogetur Deus, nec qui nega­vit Christum, eundem Christum quem negaverat deprecetur; post culpam criminis tol­latur & poenitentia: nec per Episcopos &k sacerdotes Domino satisfiat, sed relictis Do­mini sacerdotibus contra Evangelicam disciplinam nova traditio sacrilegae institutionis ex­surgat; cumque semel placuerit tam nobis quam Confessoribus &2 Clericis urbicis, item universis Episcopis vel in nostra Provincia, vel trans mare constitutis, ut nihil innovetur circa lapsorum causam, nisi omnes in unum convenerimus, & collatis consiliis cum disci­plina pariter & misericordia temperatam sententiam fixerimus; contra hoc consilium no­strum rebelletur,l & omnis sacerdotalis auctoritas & potestas factiosis conspirationibus destruatur. Quas nunc poenas patior, fratres carissimi, quod ipse ad vos in praesentiarum venire non possum; ipse singulos aggredi, ipse vos secundum Domini & Evangelii ejus m magisterium cohortari?n Non suffecerat exilium3 jamo biennii, & à vultibus atque ab oculis vestris lugubris separatio, dolor jugis & gemitus, qui me solum sine vo­bis continua lamentationep discruciat: lacrymae diebus ac noctibus profluentes, quod sacerdoti, quem tanto amore & ardore fecistis, nec dum vos salutare, & nec dum com­plexibus vestris inhaerere contingat. Accessit hic tabescenti animo nostro dolor major, quod in tanta sollicitudine ac necessitate4 excurrere ad vos ipse non possum, dum per minas & per insidias perfidorum cavemus, ne advenientibus nobis tumultus illic major oriatur; & cum paci & tranquillitati Episcopus providere in omnibus debeat, ipseq materiam se­ditioni dedisse, & persecutionem denuo exacerbasse videatur. Hinc tamen, fratres dile­ctissimi, hinc admoneo pariter & consulo, ne pemiciofis vocibus temere credatis, ne fal­lacibus verbis consensum facile commodetis, ne pro luce tenebras, pro die noctem, pro cibo famem, pro potu sitim, venenum pro remedio, mortem pro salute sumatisr Ne aetas vos eorum nec auctoritas fallat;Dan. 13. 20. qui ad duorum Presbyterorum veterem nequitiam respondentes, sicut illi Sufannam pudicam corrumpere & violare conati sunt: sic & hi adulterinis doctrinis Ecclesiae pudicitiam corrumpere, & veritatem Evangelicam violare conantur. Clamat & dicit Dominus; Nolite audire sermones pseudoprophetarum,Jer. 23. 16. 5 quo­niam visiones cordis eorum frustrantur eos. Loquuntur, sed non ab ore Domini. Dicunt eis qui abjiciunt verbum Domini: Pax erit vobis. Pacem nunc offerunt, qui ipsi non habent pacem.s In Ecclesiam lapsos reducere & revocare promittunt,t qui de Ec­clesia recesserunt.

[Page 229]Deus unus est, & Christus unus,Mat. 16. 18. & una Ecclesia, &1 cathedra unaa super Pe­trum Domini voceb fundata.Deus unus, & Christus unus, & una Ecclesia. Aliud altare constitui, aut sacerdotium novum fieri praeter unum altare,Luc. 11. 18. & unum sacerdotium non potest. Quisquis alibi collegerit, spar­git. Adulterum est, impium est, sacrilegum est, quodcunque humano furore institui­tur, ut dispositio divina violetur. Procul ab hujusmodi hominum contagione discedite, & sermones eorum velutc cancer & pestem fugiendo vitate,2 Tim. 2. 17. praemonente Domino & dicente: Caeci sunt duces caecorum: caecus autem caecum ducens, simul in foveam ca­dent. d 2 Intercedunt precibus vestris,Mat. 15. 14. quas nobiscum diebus ac noctibus Deo fundi­tis, ut eum justa satisfactione placetis; intercedunt lacrymis nostris, quibus commissi delicti crimen abluitis: intercedunt paci, quam vere & fideliter de Domini misericordia postulatis, nec sciunt scriptum esse: Et Propheta ille aut [...]mnium somnians,Deut. 13. 5. ille qui locutus est, ut errare te faceret à Domino Deo tuo interficietur. Nemo vos, fratres, e errare à Domini viis faciat. Nemo vos Christianos ab Evangelio Christi rapiat. Ne­mo filios Ecclesiae de Ecclesia tollat. Pereant sibi soli, qui pe [...]re voluerunt. Extra Ec­clesiam soli remaneant, qui de Ecclesia recesserunt. Soli cum Episcopis non sint, qui contra Episcopos rebellarunt, Conjurationis suae poenas soli subeant,f qui olim se­cundum g vestra suffragia nunc secundum Dei judicia, sententiam conjurationis & malignitatis suae subire meruerunt. Monet nos Dominus in Evangelio suo, dicens:Marc. 7. 9. Re­jicitis mandatum Dei ut traditionem vestram statuatis. Qui mandatum Dei rejiciunt, & traditionem suam statuere conantur, fortiter à vobis & firmiter respuantur. Sufficiat la­psis ruina una, nemo volentes surgere sua circumventione praecipitet. Nemo jacentes pro quibus nos rogamus, ut Dei manu & brachio subleventur, prosternat gravius & de­primat. Nemo semianimes, & ut salutem suam pristinam recipiant, deprecantes, ab omni spe salutis avertat. Nemo nutantibus lapsus sui caligine, omneh itineris salutaris lumen extinguat. Instruit Apostolus,1 Tim. 6. 3. dicens; Si quis aliter docet & non acquiescit sa­nis verbis Domini nostri Jesu Christi & doctrinae ejus,i stupore elatus est; disceden­dum ab hujusmodi. Et iterum dicit ipse:k Nemo vos decipiat inanibus verbis.3 Pro­pter ea enim venit ira Dei super filios contumaciae.Eph. 5. 6. Nolite ergo esse participes eorum: non est, quod decepti inanibus verbis, pravitatis eorum incipiatis esse participes. Disce­dite à talibus, quaeso vos, & acquiescite consiliis nostris, qui pro vobis quotidie conti­nuas Domino preces fundimus, qui vos ad Ecclesiaml revocari per Domini clemen­tiam cupimus, qui de Deo pacem plenissimam prius matri, tum & filiis ejus oramus. Cum precibus atque orationibus nostris vestras quoque orationes & preces jungite; cum fletibus nostris vestras lacrymas copulate. Vitate lupos, qui oves à pastore fecemunt: vitate linguam diaboli venenatam, qui ab initio mundi fallax semper & mendax mentitur ut fallat: blanditur, ut noceat: bona promittit, ut malum tribuat: vitam pollicetur, ut perimat. Lucet nunc quoque verba ejus, & venena manifesta sunt: pacem pol­licetur, ne perveniri possit ad pacem: salutem promittit, ne qui deliquit veniat ad salutem; Ecclesiam spondet; quando id agat, ut qui illi credit, in totum ab Ecclesia pereat.

Nunc est,Non confessio sed perseve­rantia Deo commendat. fratres dilectissimi, ut & qui statis fortiter perseveretis, & stabilitatem ve­stram gloriosam, quam in persecutione tenuistis, perpetua firmitate servetis,m & si qui circumveniente adversario lapsi estis, in secunda hac tentatione spei & paci vestrae fi­deliter consulatis; & ut vobis Dominus ignoscat, à sacerdotibus Domini non recedatis; cum scriptum sit: Et homo quicunque fecerit in superbia,Deut. 17. 12. ut non exaudiat sacerdotem, aut judicem quicunque fuerit in diebus illis, morietur homo ille. Persecutionis istius novissima haec est, & extrema tentatio,4 quae & ipsa cito Domino protegente transibit, n ut repraesenter vobis post Paschae diem cum collegis meis; quibus praesentibus secun­dum arbitrium quoque vestrum, &o omnium nostrum commune consilium,5 sicut [Page 230] semel placuit, ea quae agenda sunt, disponere pariter & limare poterimus. Si qui autem poenitentiam agere, & Deo satisfacere detrectans,a ad Felicissimi & satellitum ejus partes concesserit, & se haereticae factioni conjunxerit; sciat se postea ad Ecclesiam re­dire, & cum Episcopis & plebe Christi communicare non posse. Opto vos, fratres ca­rissimi, semper bene valere, & circa Domini misericordiam exorandam continuis nobis­cum precibus insistere.

EPISTOLA XLIV.

1 Cyprianus Cornelio fratri Salutem.

VENERUNT ad nos,Ad Pamelii num. XLI. Ad Erasm l 2. Ep. 11. Nuncii à Novatiano missi, qui il­lius ordinatio­nem Ecclesiae Carthaginien­si significave­rant à Cy­priano reji­ciuntur. frater carissime, missi à Novatiano Maximus Presby­ter & Augendus Diaconus,Sequuntur epistolae scriptae per Cornelii Pontificatum & post redi­tum. & Macheus quidam, & Longinus. Sed enim cum ex literis quas secum ferebant, & ex eorum sermone atque asseveratione, Novatianum Episcopum factum comperissemus, illicitae & contra Ecclesiam Catholicam factae ordinationis pravitate commoti, à communicatione eos nostra statim cohibendos esse censuimus, refutatis interim ac retusis, quae obstinate ac pertinaciter as­serere tentabant.a Nam & ego & collegae plurimi qui ad me convenerant, expecta­vimus adventum collegarum nostrorumb Caldonii & Fortunati (quos ad te nuper & coepiscopos nostros qui ordinationi tuae affuerant, legatos miseramus, ut eis adventanti­bus, & rei gestae veritatem reportantibus, majore auctoritate & elucida per eos proba­tione, partis adversae improbitas frangeretur. Supervenerunt vero Pompeius & Stepha­nus Collegae nostri, qui & ipsi quoque ad instruendos istic nos, manifesta secundum gravitatem ac fidem suam indicia ac testimonia protulerunt, ut nec necesse fuerit audiri ultra eos qui à Novatiano venerant missi. Qui cumc 2 in statione invidiosis quoque convitiis & clamoribus turbulentis proruerent; & flagitarent, ut crimina quae se afferre ac probare dicebant, publice à nobis, & à plebe cognoscerentur; gravitati nostrae ne­gavimus convenire, ut Collegae nostri jam delecti & ordinati, & laudabili multorum sententia comprobati,d ventilandum ultra honorem maledica aemulantium voce pa­teremur. Et quia, quibus refutati & compressi sunt, & illicitis conatibus haeresim fe­cisse nudati sunt, in Epistolam congerere longum fuit; ex Primitivo compresbytero no­stro plenissime singula, quando ad vos venerit audietis. Ac ne eorum furens audacia unquam desisteret, hic quoque in schismatis partes Christi membra distrahere, & Catho­licae e Ecclesiae corpus unum scindere ac laniare nituntur; ut ostiatim per multorum domos, vel oppidatim per quasdam civitates discurrentes, obstinationis suae,f &3 er­roris sibi quaerant comites. Quibus semel responsum dedimus, necg mandare desisti­mus, ut perniciosah dissensione & concertatione deposita impietatem esse sciant, ma­trem deserere: & agnoscant atque intelligant, Episcopo semel facto, & collega­rum ac plebis testimonioi & judicio comprobato, alium constitui nullo modo pos­se: k proinde si pacifice sibi, ac fideliter consulunt, si se assertores Evangelii Chri­sti esse confitentur, prius ad Ecclesiam revertantur. Opto te, frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA XLV.

1 Cyprianus Cornelio fratri Salutem.

QUOD servis Dei & maxime2 sacerdotibus justis3 & pacificis congruebat,Ad Pamelii num. XLII. Ad Erasm. l. 2. Ep. 10. Contumeliae de Cornelio à Novatianis sparsae, rej [...] ­ciuntur. frater carissime,Scripta post reditum. miseramus nuper collegas nostrosa Caldonium & Fortunatum, ut non tantum persuasione literarum nostrarum, sed praesentia sua & consilio omnium vestrum eniterentur, quantum possent, & elaborarent, ut ad Ca­tholicae Ecclesiae unitatem scissi corporis membra componerent, & Christianae caritatis vinculum copularent. Sed quoniam diversae partis obstinata & inflexibilis pertinacia non tantum4 radicis, & matris sinum, atque complexum recusavit; sed etiam glis­cente & in pejusb crudescente discordia Episcopum sibi constituit, & contra sacra­mentum semel traditum divinae dispositionis & Catholicae unitatis,c adulterum & con­trarium caput extra Ecclesiam fecit: acceptis literis tam tuis, quam Collegarum nostro­rum, item adventantibus bonis viris, & nobis carissimis Collegis nostris Pompeio & Ste­phano, à quibus haecd omnia cume tristitia communif adserta sunt firmiter & g probata, secundum quod divinae traditionis & Ecclesiasticae institutionis sancti­tas pariter ac veritas exigebat, literas noftras ad te direximus.5 Sed & per Pro­vinciam nostram haec eadem Collegis singulis in notitiam perferentes, ab his quo­que fratres nostros cum literish dirigendos esse mandavimus. Quanquam mens no­stra & propositum jam tunc fratribus & plebi istic universaei manifestatum fuisset, quando literis nuper ab utraque parte susceptis tuas literas legimus, &k Episco­patus tui ordinationem singulorum auribus intimavimus. Honoris etiam communis memores, & gravitatis sacerdotalis ac sanctitatis respectum tenentes, ea quae ex di­verso l in librum ad nos transmissum congesta fuerant acerbationibus criminosis, respuimus; considerantes pariter & ponderantes, quod in tanto fratrum religioso­que conventu, considentibus Dei sacerdotibus & altari posito, nec legi debeant; nec audiri. Neque enim facile promenda sunt, & incaute ac temere publican­da, m quae discordioso stylo scripta audientibus scandalum moveant, & fratres longe positos ac trans mare constitutos incerta opinione confundant. Viderint qui vel furori suo, vel libidini servientes, & divinae legis ac sanctitatis immemores, jactitare interim gestiunt quae probare non possunt; & cum innocentiam destruere atque expugnare non valeant, satis habent fama mendaci, & falso rumore maculas inspergere.

Certe quod praepositis & sacerdotibus congruit,Episcopis & dericis con­ve [...]it crimi­nationes men­daces respue­ [...]e. danda opera est, ut talia, cum à quibusdam scribuntur, per nos respuantur. Ubi enim erit quod discimus, ac docemus scriptum esse:Ps. 33. 13. Contine linguam tuam à malo, & labia tua nen loquantur insidìose?Ps. 49. 20. Item alibi: Os tuum abundavit malitia, & lingua tua complectebatur insidias: se­dens adversus fratrem tuum detrahebas, & adversus filium matris tuae ponebas scan­dalum.Eph. 4. 29. Item quod Apostolus dicit:6 Omnis sermo malus de oreo vestro non pro­cedat, p sed bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus; Porro haec fieri debere ostendimus, si, quando talia quorundam calumniosa temeritate conscripta sunt, legi apud nos non patimur. Et idcirco, frater carissime, cum adq me talia de te & compresbyteris tecum considentibus scripta venissent, quae religiosam simplicitatem sonabant, nec ullis maledictorum & convitiorum latratibus perstrepebant, clero & plebi legi praecepi. Quod autem scripta collegarum nostrorum qui illic ordinationi [Page 232] tuae affuerant desideravimus; non veteres mores obliti, novum aliquid quaerebamus; nam satis erat, ut tu tea 1 Episcopumb factum literis nunciares; nisi esset ex di­verso discrepans factio, quae criminosis & calumniosis commentis suis collegarum pariter ac fratrum plurimorum turbaret mentes, & cordac confunderet. Cui rei sopiendae necessarium duximus, ut scribentium nobis inde collegarum nostrorum firma & solida au­ctoritas pararetur: qui moribus acd vitae & disciplinae tuae condigna literarum suarum testimonia praedicantes, aemulis quoque & rerum vel novitate, vel pravitate gaudenti­bus, omnem ambigendi & discrepandi scrupulum sustulerunt; & secundum consilium nostrum salubri rationee libratae in hoc fluctu aestuantium fratrum mentes, sincere ac firmiter tuum2 sacerdotium probaverunt. Hoc enim vel maximef frater & labora­mus & laborare debemus; ut unitatem à Domino, &3 per Apostolos nobis successori­bus tradi [...]am, quantumg possumus, obtinere curemus, & quod in nobis est,h pa­labundas & errantes oves, quas quorundam pervicax factio, & haeretica tentatio à matre secernit,4 in Ecclesiam colligamus; illis solis foris remanentibus, qui in obstinatione sua vel furore perseveraverint, & ad nos redire noluerint; discretionis & separationis à se factae & Ecclesiae derelictae ipsi rationem Domino reddituri.

Quantum vero hici ad Presbyterium quorundam,Certior reddi­tur Cornelius de abstentione Felicissimi, & sociorum ejus. & Felicissimi causam pertinet, quid hic actum sit ut scire posses,5 literas ad te Collegae nostri manu sua subscriptas mi­serunt. Qui auditis eis, quid senserint, & quid pronunciaverint, ex eorum literis dis­ces. Melius autem frater facies, si etiam exempla literarum, quae ad te legenda pro dilectione communi per Caldonium & Fortunatum Collegas nostros proxime miseram, quae de eodem Felicissimo, & de Presbyterio ejusdem ad Clerum istic nostrum & ad plebem scripseram, legi illic fratribus jubeas, quae &k ordinationem & ra­tionem rei gestae loquantur; ut tam istic quam illic circa omnia per nos fraternitas instruatur. Exemplaria autem eadem nunc quoque per Mettium Hypodiaconum à me missum & Nicephorum Acoluthum transmisi. Opto te, frater carissime, semper be­ne valere.

EPISTOLA. XLVI.

Cyprianus
Maximo & Nicostrato, & ceteris Confessoribus, Salutem.

1 CUM frequenter,Ad Pamelii numeros Ep. XLIV. In Erasm Edit. l. 3. Ep. 2. Cyprianus hortatur Confessores Romanos qui Novatiano consenserant ut a [...] Eccle­siam redeant. carissimi,Scripta post reditum. cognoveritis ex literis meis, quem & confessioni vestrae honorem; &2 fraternitati connexae dilect [...]onem meo sermone servave­rim: credatis quaeso & acquiescatis his literis meis; quibus3 vobis, & actui, ac laudibus vestris & scribo, & simpliciter ac fideliter consulo. Gravat enim me atque contristat, & intolerabilisa perculsi & pene prostrati pectoris moestitia perstringit; cum vos illicb comperissem contra Ecclesiasticam dispositionem, contra Evangelicam legem, contra institutionisc catholicae unitatem,4 alium Episcopum fieri consensisse, [...]d est, quod nec fas est, nec licet fieri, Ecclesiam aliam constitui; Christi membra discerpi, Dominici gregis animum & corpus unum, discissa aemulatione lacerari. Quod quaeso ut, in vobis saltem, illicitum istud fraternitatis nostrae discidium non perseve­ret, sed & confessionis vestrae & divinae traditionis memores, ad matrem revertamini [Page 233] unde prodiistis, unde ad confessionis gloriam cum ejusdem matris exultatione veni­stis. a Nec putetis sic vos Evangelium Christi asserere, dum vosmetipsos à Christi grege, & ab ejus pace & concordia separatis; cum magis militibus gloriosis & bo­nis, congruat intra domestica castra consistere, & intus positos, ea quae in com­mune tractanda sunt, agere ac providere. Nam cum unanimitas & concordia nostra scindi omnino non debeat, quia nos Ecclesia derelicta foras exire, &1 ad vos venire non possumus, ut vos magis ad Ecclesiam matrem; & adb nostram fraternitatem re­vertamini, quibus possumus hortamentis petimus & rogamus. Opto vos, fratres carissi­mi, semper bene valere.

EPISTOLA XLVII.

Cyprianus
Cornelio Fratri, Salutem.

ET religiosuma nobis,Ad Pamelii numeros Ep. XLIII. In Erasmi Edit. deest. In Manut. I. 5. Ep. 9. Cyprianus ce [...]iorem reddit Cor­nelium de li­teris à se ad Confessores [...]issis. & necessarium vobis existimavi,Scripta post reditum. frater carissime, ad Confessores, qui illic sunt, & Novatiani ac Novati obstinatione & praviate se­ducti; de Ecclesia recesserunt, literas breves facere, quibus eos pro affectione mutua convenirem, ut ad matrem suam,1 id est, Ecclesiam Catholicam rever­tantur. Quas literas tibib à Mettio Hypodiacono legi prius mandavi, ne quis aliud me scripsisse fingeret, quam quod meis literis continetur. Mandavi tamen eidem Mettio, à me ad vos misso, ut de tuo arbitrio rem gerat, & si easdem literas Confessoribus putave­ris essec reddendas, tunc eas tradat. Opto te, frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA XLVIII.

Cyprianus
Cornelio fratri, Salutem.

LEGI literas tuas,Ad Pamelii num. Ep. XLV. Ad Erasm l 4. Epist. 8. Excusat Cy­prianus mu­tatam formu­mulam divi­gendi literas ad Adrume­tinos. frater carissime, quas per1 Primitivum compresbyterum no­strum misisti,Scripta post reditum. in quibus te comperi motum, quod cum de Adrumetina Colo­nia 2 Polycarpi nomine ad te literae dirigerentur, posteaquam nos, ego & Liberalis in eundem locum venissemus, coepissent illuc ad Presbyteros & Dia­conos literae dirigi. Quod, scire te volumus & pro certo credere, nulla id levitate aut contumelia factum. Sed cum statuissemus Collegae complures, qui in unum convene­ramus, ut legatis ad vos coepiscopis nostris Caldonio & Fortunato missis, omnia inte­rim integra suspenderentur, donec ad nos iidem Collegae nostri rebus illic aut ad pacem [Page 234] redactis, aut pro veritate compertis, redirent. Presbyteri & Diaconi in Adrumetina consistentes, Polycarpo coepiscopo nostro absente; ignorabant, quid nobis in commu­ne placuisset. At ubi nosa in praesentiam venimus, comperto consilio nostro, ipsi quoque, quod & ceteri, observare coeperunt, ut in nullo Ecclesiarum istic consistentium consensio discreparet.

Quidam tamen mentes nonnunquam & animos sermonibus suis turbant,Licet non­null [...] rumori­bus malignis Cypriano in­vidiam face­rent: Nihil ab eo omis­sum, quod Cornelu ele­ctionem com­probaret. dum aliter quaedam quam se habet veritas, nunciant. Nos enim singulis navigantibus, ne cum scandalo ullo navigrent,b rationem reddentes, scimus nos hortatos eos esse, ut 1 Ecclesiae Catholicae radicem & matricem agnoscerent ac tenerent. Sed quoniam la­tius fusa est2 nostra provincia, habet etiamc Numidiam, & Mauritanias duas sibi cohaerentes; ne in urbed schisma factum absentium animos incerta opinione consun­deret, e placuit ut per Episcopos, retenta à nobis rei veritate, & ad comproban­dam ordinationem tuam facta auctoritate majore, tum demum scrupulo omni de sin­gulorum f pectoribus excusso, per omnes omnino istic positos literae fierent, (si­cuti fiunt) ut te universi Collegae nostri & communicationem tuam, id est, Catho­licae Ecclesiae unitatem pariter & caritatem probarent firmiter ac tenerent. Quod di­vinitus evenisse, & consilium nostrumg providenter profecisse gaudemus. Sic enim nunc Episcopatus tui & Veritas pariter & dignitas, apertissima luce & manifestissima, & firmissima comprobatione fundata est; ut ex rescriptis Collegarum nostrorum, qui ad nos literas inde fecerunt, & ex relatione, ac testimoniis coepiscoporum Pompeii, & Stephani, & Caldonii, ac Fortunati; ordinationis tuae & origo necessaria, & ratio ju­sta, & gloriosa quoque innocentia ab omnibush nosceretur. Quod ut simul cumi ceteris Collegis nostris stabiliter ac firmiter administremus, atque ut Catholicaek Eccle­siae pacem concordiae unanimitate teneamus, perficiet divina dignatio. Ut Dominus, qui sacerdotes sibi in Ecclesia sua eligere & constituere dignatur, electos quoque, & con­stitutos sua voluntate atque opitulatione tueatur,l gubernantes inspirans; ac submini­strans, & ad improborum contumaciam fraenandam, vigorem; & ad lapsorum fovendam poenitentiam, lenitatem. Opto te, frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA XLIX.

1 Cornelius Cypriano fratri, Salutem.

QUANTAM sollicitudinem,Ad Pamelii num. Epist. XLVI. Ad Erasm. l. 3. Ep. 11. Cornelius cer­tiorem facit Cyprianum de Consessori­bus ad p [...]cem rev [...]sis. & anxietatem sustinuimus de iis confessoribus,Scripta post reditum. qui dolo, & malitia hominis callidi, & veteratoris fuerant circumventi, & pe­ne decepti, & ab Ecclesia alienati;a tanta laetitia adsecti sumus, & Deo om­nipotenti, & Christo Domino nostrob gratias egimus, cum ii cognito suo er­rore, & intellecta hominis maligni, velut serpentis, astutia venenata, ad Ecclesiam, unde exierant, sicut ipsi ex suo corde profitentur, simplici voluntate vencerunt. E [...] primo qui­dem fratres nostri probatae fidei, amantes pacem, unitatem optantes, tumorem illorum [Page 235] mollitum jam adnunciabant,a fides tamen non idonea, ut facile nobis credere daretur, illos penitus esse mutatos. Postea vero Uranus & Sidonius Confessores ad Presbyteros nostros venerunt, affirmantes Maximum Confessorem, & Presbyterum secum pariter cu­pere in Ecclesiam redire;b sed quoniam multa praecesserant ab eis designata, quae tu quoque à coepiscopis nostris & literis meis cognovisti, ut non temere eis fides haberetur, ex ipsorum ore, & confessione, ista, quae per legationem mandaverant, placuit audiri. Qui cum venissent, & à Presbyteris, quae gesserant,c exigerentur, novissime quod per omnes Ecclesias literae calumniis & maledictis plenae, eorum nomine frequentes mis­sae fuissent, & pene omnes Ecclesias perturbassent: circumventos se esse affirmaverunt; nec quid in literis inesset scisse:d tantummodo circumductos commisisse se quoque schismatica, & haeresis auctores suisse; ut paterentur ei manus quasi in Episcopum im­poni. Qui, cum haec, & cetera fuissent exprobrata, ut abolerentur & de memoria tol­lerentur deprecati sunt. Omni igitur actu ad me perlato,1 placuit contrahi Presbyte­rium. Adfuerunt, etiam Episcopi quinque, qui & hodie praesentes fuerunt, ut firmato consilio, quid circa personam, eorum observari deberet, consensu omnium statueretur: Et ut motum omnium & consilum singulorum dignosceres, etiam sententias nostras placuit in notitiam vestri proferri, quas & subjectas leges. His ita gestis in Presbyterium venerunt Maximus, Urbanus, Sidonius, & Macarius, & plerique fratres qui se eis ad­junxerant, summis precibus desiderantes ut ea quae ante fuerant gesta, in oblivionem ce­derent, nullaque eorum mentio haberetur; proinde atque si nihil esset vel commissum, vel dictum, invicem omnibus remissis, cor mundum & purum jam Deo exhiberent; sequentes Evangelicam vocem dicentem:.Mat. 5. 8. beatos esse puros corde, quoniam ipsi Deum videbunt.

Quod erat consequens,Solennis re­ditus Con­fessorum ad Ecclesiam de­scribitur. omnis hic actus populo fuerat insinuandus, ut & ipsos vide­rent in Ecclesia constitutos, quos errantes & palabundos jam diu viderant & dolebant. Quorum voluntate cognita, magnus fraternitatis concursus factus est. Una vox erat omnium gratias Deo agentium, gaudium pectoris lac [...]ymis exprimentes; complectentes eos, quasi hodie poena carceris fuissent liberati, & ut ipsorum propria verba designem: Nos, inquiunt, Cornelium Episcopum sanctissimae Catholicae Ecclesiae, electum à Deo omnipotente & Christo Domino nostro scimus. Nos errorem nostrum confitemur: nos imposturam passi sumus. Circumventi sumus perfidia, & loquacitate captiosa; Nam et si videbamur quasi quandam communicationem cum schismatico & haeretico hominee ha­buisse; sincera tamen mens nostra semper in Ecclesia fuit. Nec enim ignoramus unum Deum esse, unum Christum essef Dominum, quem confessi sumus, unum Spiritum sanctum,2 unum Episcopum in Catholica Ecclesia esse debere. Ista eorumg pro­fessione non moveremur; ut quod apud potestatem seculi erant confessi, in Eccle­sia constituti comprobarent? Quapropter3 Maximum Presbyterum locum suumh agnoscere jussimus: ceteros cum ingenti populi suffragio recepimus. Omnia au­tem remisimus Deo omnipotenti, in cujus potestate sunt omnia reservata. Haec igitur, frater carissime,i eadem hora, eodem momento ad te scripta transmisi­mus [Page 236] & Nicephorum Acoluthum descendere ad navigandum festinatem, de statio­ne ad vos statim dimisi; ut nulla procrastinatione habita velut praesens in isto clero, & in isto populi coetu, Deo omnipotenti & Christo Domino nostro gratias ageres. Credi­mus autem fore, quinimo pro certo jam confidimus, ceteros quoque qui in errore hoc sunt constituti, in Ecclesiam brevi reversuros, cum auctores suos viderint nobiscum age­re. Has literas puto te debere, frater carissime, & ad ceteras Ecclesias mittere, ut om­nes sciant schismatici hujus & haeretici dolum & praevaricationema de die in diem eva­cuari. Bene vale, frater carissime.

EPISTOLA L.

Cornelius Cypriano Fratri, Salutem.

NE quid minusa ad poenam futuram hujus scelerati hominis deesset;Ad Pamelii numer. Ep. XLVIII. In Erasmi I. 3. Ep. 12. Cornelius Cypnano ra­tionem reddit factionis No­ [...]atiani. prostra­tus virtutibus Dei (cum Maximus,Scripta post reditum. & Longinus, & Machaeus inde fuissent expulsi) denuo resu [...]exit; & sicuti prioribus literis tibi, quas per Augendum consessorem misi, significavi; puto Nicostratum, & Novatum & Evaristum, & Primum, &b Dionysium1 illo jam pervenisse: Invigiletur ergo, ut omnibus coe­piscopis nostris & fratribus innotescat; Nicostratum multorum criminum reum, & non solum patronae suae carnali, cujus rationes gessit, fraudes & rapinas fecisse; verum etiam, 2 quod est illi ad perpetuam poenam reservatum, Ecclesiae deposita non modica abstulisse. Evaristum vero auctorem schismatis fuisse, &c succensorem plebi, cui ante praefuerat, Zetum in Iocum ejus episcopum esse constitutum.d Majora vero & graviora hic de­signavit, malitia &e inexplebili pravitate sua, quam quae illicf apud suos semper exercuit, ut scias quales duces & protectores, iste schismaticus & haereticus3 lateri suo semper junctosg habeat.

EPISTOLA LI.

Cyprianus
Cornelio Fratri, Salutem.

ET egisse nos & agere,Ad Pamelii numeros XLVII. Ad Erasm. I. 2. Ep. 12. Cyprianus gratulatur Cornelio de reditu Con­fessorum. frater carissime, maximas gratias sine cessatione profite­mur Deo patri omnipotenti,Scripta post reditum. & Christo ejus Domino & Deo nostroa salvato­ri, quod sic Ecclesia divinitus protegatur, ut unitas ejus & sanctitas,b non ju­giter nec in totum, perfidiae & haereticae pravitatis obstinatione,c vitietur. Legimus enim literas vestras, & voti communis amplissimum gaudium exultanter excepimus: Maximum Presbyterum & Urbanum Confessores, cum Sidonio & Machario ad Ecclesiam Catholicam regressos esse, id est, errore deposito, & schismatico, imo hae­retico furore deserto, unitatis ac veritatis domicilium fideli sanitate repetiisse, ut unde ad gloriam processerant, illuc gloriosi redirent: ne qui Christum confessi essent, Christi postmodum castra desererent,d nec tentarent caritatis atque veritatis fidem, qui victi robore, & virtute non fuerant. Ecce incolumis & immaculata laudis integritas, ecce incorrupta & solida confitentium dignitas; à desertoribus, & profugis recessisse, prodi­tores fidei & Ecclesiae Catholicae impugnatores reliquisse. Merito illos revertentes sum­mo, ut scribis, gaudio & clerus & plebs, & fraternitas omnis excepit, quoniam in Confessoribus gloriam suam conservantibus, & ad unitatem revertentibus, nemo non so­cium se & participem eorum gloriae computat. Hujus diei laetitiam de nostris possumus sensibus aestimare. Nam cum istic ad literas vestras, quas de eorum confessione misiftis, laetatus sit omnis fratrum numerus, & summa alacritate hunc nuncium communis gratu­lationis [Page 237] exceperit; quid illic ubi res ipsa & praesens laetitia sub oculis omnium gerebatur? Cum enim Dominus in Evangelio suo dicat esse summum gaudium in coelo super uno peccatore poenitentiam agente: quanto majus est gaudium & in terris pariter & in coelo,Luc. 15. 7. super Confessoribus ad Ecclesiam Dei cum gloria sua & cum laude redeuntibus, & re­deundi viam ceteris exempli sui fide & probatione facientibus? Hic enim quosdam fratres nostros error induxerat, quoda sibi communicationem Confessorum1 sequi viderentur. Quo errore sublato, lux omnium pectoribus infusa est, & Ecclesia Catholica una esse, nec scindi, nec dividi posse, monstrata est. Nec quisquam jam facile poterit schismatici furentis verbis loquacibus decipi; quando probatum sit bonos & gloriosos Christi milites, non potuisse diu aliena fallacia & perfidia extra Ecclesiam detineri. Opto te, frater caris­sime, semper bene valere.

EPISTOLA LII.

Cyprianus
Cornelio Fratri, Salutem.

ET cum diligentia &a cum dilectione fecisti,Ad Pamelii numeros Ep. XLIX. Ad Erasm. I. 2. Ep. 8. Cyprianus Cornelio No­ [...]ati scelera [...]ecenset. frater carissime, festinato ad nos mittendo Nicephorum Acoluthum,Scripta post reditum. qui nobis & de Confessoribus regressis glo­riosam laetitiam nunciaret, & adversus,1 Novatiani & Novatib novas & perni­ciosas ad impugnandam Christi Ecclesiam machinas plenissime instrueret. Nam cum pridie istic venisset haereticae pravitatis nocens factio ipsa jam perdita, & alios qui sibi consenserint perditura, postero die Nicephorus cum vestris literis supervenit. Qui­bus & didicimus, & docere atque instruere ceteros coepimus, Evaristum2 de Episcopo jam nec laicum remansisse, cathedrae & plebis extorrem, & de Ecclesia Christi exsulem, per alias longe provincias oberrare, & ipsum veritatis ac fidei naufragum factum, circa quosdam sui similes paria naufragiac concitare:d Nicostratum vero,e 3 Diaconio sanctae administrationisf amisso,4 Ecclesiasticis pecuniis sacrilega fraude subtractis, & [Page 238] viduarum ac pupillorum depositis denegatis, non tam in Africam venire voluisse, quam a conscientia rapinarum & criminum nefandorum illinc ab urbe fugisse. Et nunc Ec­clesiae desertor ac profugus, quasi mutasse sit hominem, mutare regionem, Confessorem se ultra jactat & praedicat, cum Christi Confessor nec dici, nec esse jam possit, qui Ec­clesiam Christi negavit.

Nam cum Paulus Apostolus dicat: Propter hoc relinquet homo patrem,Esse cum Christo non potest qui cum sponsa Christi non est. & matrem,Eph. 5. 31. & erunt duo in carne una.b Sacramentum istud magnum est, ego autemc dico1 in Christum & in Ecclesiam. Cum hoc, inquam, beatus Apostolus dicat:d & Christi pariter atque Ecclesiae unitatem individuis nexibus cohaerentem, sancta sua voce testetur, quo modo potest esse cum Christo, qui cum sponsa Christi, atque in ejus Ecclesia non est? aut quomodo assumit sibi regendae aut gubemandae Ecclesiae curam, qui spoliavit & fraudavit Ecclesiam Christi? Nam de Novato nihil inde ad nos fuerat nunciandum cum magis per nos vobis debeat Novatus ostendi, rerum novarum semper cupidus, avaritiae e inexplebili rapacitate furibundus, arrogantia & stuporef superbi tumoris inflatus, semper istic Episcopis male cognitus, quasi haereticus semper & perfidus omnium sacer­dotum voce damnatus; curiosus semper ut prodat, ad hoc adulator ut fallat, nunquam fidelis ut diligat,g fax & ignis ad conflanda seditionis incendia, turbo & tempestas ad fidei facienda naufragia, hostis quietis, tranquillitatis adversarius, pacis inimicus. Deni­que Novato illinc à vobis recedente, id est, procella & turbine recedente ex parte illic quies facta est, & gloriosi ac boni Confessores,h qui de Ecclesia illo incitante discesse­rant, posteaquam ab urbe ille discessit, ad Ecclesiam reverterunt. Idem est Novatus, qui apud nos primum discordiae & schismatis incendium seminavit, qui quosdam istic ex fratribus ab Episcopo segregavit, qui in ipsa persecutione ad evertendas fratrum mentes alia quaedam persecutio nostris fuit. Ipse est qui Felicissimum satellitem suum Diaconum, nec permittente me, nec sciente, sua factione &2 ambitione constituit; & cum sua tempestate Romam quoque ad evertendam Ecclesiam navigans similia illic & paria molitus est, à Clero portionem plebis avellens, fraternitatis, bene sibi cohaerentis & se invicem diligentis, concordiam scindens. Plane, quoniam3 pro magnitudine sua debeat Cartha­ginem Roma praecedere, illic majora & graviora commisit. Qui istic adversus Eccle­siam Diaconum fecerat, illic Episcopum fecit. Nec hoc quisquam miretur in talibus. Feruntur semper mali suoi furore dementes, & posteaquam scelera fecerint, conscien­tia ipsa sceleratae mentis agitantur. Nec remanere in Ecclesia Dei possunt, qui4 deifi­cam & Ecclesiafticam disciplinam; nec actus suik conversatione, nec morum pace, tenuerunt. Spoliati ab illo pupilli, fraudatae viduae, pecuniae quoque Ecclesiae denega­tae, 5 has de illo exigunt poenas, quas in ejus furorel conspicimus. Pater etiam ejus in vico fame mortuus, & ab eo in morte postmodum nec sepultus.6 Uterus uxoris cal­ce percussus, & abortione properante in paricidium partus expressus.7 Et damnare nunc audet8 sacrificantium manus; cum sit ipse nocentior pedibus, quibus filius qui nasceba­tur, occisus est. Hanc conscientiam criminum jampridem timebat, propter hoc se [Page 239] non1 de Presbyterio excitari tantum, sed & communicatione prohiberi pro certo tene­bat; & urgentibus fratribus imminebat cognitionis dies, quo apud nos causa ejus agere­tur, nisi persecutio ante venisset. Quam iste voto quodam evadendae, & lucrandae dam­nationis excipiens, haec omnia commisit & miscuit; ut qui ejici de Ecclesia, &a ex­cludi habebat, judicium sacerdotum voluntaria discessione praecederet, quasi evasisse sit poenam, praevenisse sententiam. Circa ceteros autem fratres elaboramus, quos ab eo cir­cumventos dolemus, ut2 veteratoris3 perniciosum latus fugiant, ut letales laqueos solli­citantis evadant, ut de qua ille pelli divinitus meruit, Ecclesiam repetant. Quos quidem Domino adjuvante, per ejus misericordiam regredi posse confidimus, neque enim4 po­test perire nisi quem constat esse periturum, cum Dominus in Evangelio suo dicat; Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur.Mat. 15. 13. Qui plantatu b non est in praeceptis Dei patris, & monitis; solus poterit de Ecclesia ille discedere; solus Episcopis derelictis cum schismaticis & haereticis in furore remanere. Ceteros vero nobiscum adunabit Dei patris misericordia, & Christi Domini nostri indulgentia, & no­stra patientia. Opto te frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA LIII.

Cypriano fratri, Maximus, Urbanus, Sidonius, & Macarius, Salutem.

CERTI sumus,Ad Pamelii num. L. Ad Erasm. l. 3. Ep. 14. Maximus & Confessores Romani, Cy­prianum cer­tiorem red­dunt, se ad Ecclesiam rediisse. frater carissime, te quoque nobiscum pari voto congaudere,Scripta post reditum. a nos habito consilio, utilitatibus Ecclesiae & paci1 magis consulentes,2 om­nibus rebus praetermissis & judicio Dei servatis, cum Cornelio Episcopo nostro pariter & cum universo Clero pacemb fecisse, cum gaudio etiam universae Ec­clesiae, prona etiam omnium caritate. Hoc factum his literis nostris scire certissime de­buisti. Oramus te, frater carissime, multis annis bene valere.

EPISTOLA LIV.

1 Cyprianus Maximo Presbytero, item Urbano,a Sidonio, & Macario fratribus, Salutem.

LECTIS literis vestris,Ad Pamelii num. Epist. LI. Ad Erasm. l. 3. Ep 3. Gratulatur Cyprianus Confessoribus Romanis de eorum reditu in Ecclesiam; & literis eorum re­spondei. fratres carissimi, quas ad me de vestra regressione,Scripta post reditum. & de Ecclesiastica pace, ac fraterna redintegratione fecistis, in tantum me laetatum esse confiteor, in quantum fueram & ante laetatus, quando confessionis vestrae gloriam comperi, & militiae vestraeb coelestem ac spiritalem laudem gratula­bundus excepi.c Nam & haec fidei, & laudis vestrae alia confessio est,2 unam esse Ecclesiam confiteri; nec alieni erroris, vel potius pravitatis participem fieri: repetere ea­dem castra unde prodistis, unde ad gerendum praelium & adversarium subigendum for­tissimis viribus prosilistis. Illuc enim erant de acie trophaea referenda, unde ad aciem fuerant arma suscepta: ne quos ad gloriam Christus parasset, eosdem gloriosos Christi Ec­clesia non haberet. Nunc vero & vos congruentem fidei vestrae tenorem, atque indivi­duae caritatis & concordiae legemd Dominica pace tenuistis, & exemplum ceteris dile­ctionis & pacis vestro itinere fecistis; ut Ecclesiae veritas &e Evangelici sacramenti unitas, quae à nobis tenebatur, vestro etiam consensu ac vinculo necteretur: nec Con­fessores Christi erroris duces fierent, qui virtutis & honoris auctores laudabiles extitissent. Viderint quantum vobis ceteri gratulentur, vel quantum apud se ipsos singuli glorientur: ego me &f gratulari satis vobis, & plus ceteris gloriari in hac vestrag pacifica re­gressione & caritate confiteor. Simpliciter enim quid in meo corde fuerit, debetis audi­re. Dolebam vehementer, & graviter angebar; quod eis communicare non possem quos semel diligere coepissem.h 3 Posteaquam vos de carcere prodeuntes schismaticus & hae­reticus error excepit, sic res erat, quasi vestra gloria in carcere remansisset. Illic enim i resedisse vestri nominis dignitas videbatur, quando milites Christi non ad Ecclesiam de carcere redirent, in quem prius cum Ecclesiae laude & gratulatione venissent.

Nam etsi videntur in Ecclesia esse zizania,Etsi sint in Ecclesia zi­zania, non inde rece­dendum est. non tamenk impediri debet aut fides aut caritas nostra,Mat. 13. 25. ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Nobis tantummodol laborandum est ut frumentum esse possimus, ut cum coeperit frumentum Dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro & labore capiamus. A­postolus in Epistola sua dicit: In domo autem magna non solum vasa sunt aurea,2 Tim. 2. 20. & ar­gentea; sed & lignea, & fictilia, & quaedam quidem honorata, quaedam vero inho­norata. Nos operam demus, & quantum possumus laboremus, utm vas aureum vel argenteum simus: ceterum4 fictilia vasa confringere Domino soli concessum est,Ps. 2. 9. cui & virga ferrea data est.Apoc. 2. 17. Esse non potest major Domino suo servus.Jo. 13. 16. Nec quisquam sibi quod soli filio pater tribuit, vindicare potest; ut putet aut ad aream ventilandam &n purgandam,5 palam ferre se jam posse, aut à frumento universa zizaniao humano judicio segregare. Superba est ista obstinatio, & sacrilega praesumtio, quam sibip furor pravus assumit:q Et dum dominium sibi semper quidam, plusquam mitis justitia deposcit, assumunt, de Ecclesia pereunt: & dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore [Page 241] caecati veritatis lumen amittunt. Propter quod & nos temperamentum tenentes, &1 li­bram Domini contemplantes, & Dei patris pietatem ac misericordiam cogitantes, diu multumque tractatu inter nos habito, justa moderatione agenda libravimus. Quae omnia penitus potestis inspicere2 lectis libellis, quos hic nuper legeram, & ad vos quoque le­gendos pro communi dilectione transmiseram, ubi lapsis nec censura deest, quae incre­pet; nec medicina, quae sanet. Sed & Catholicae Ecclesiae unitatem, quantum potuit, expressit nostra mediocritas. Quem libellum magis ac magis nunc vobis placere confi­do, quando eum jam sic legitis, ut & probetis, & ametis: siquidem quod nos verbis conscripsimus, vos factis impletis, quando ada Ecclesiam caritatis ac pacis unitateb remeatis. Opto vos, fratres carissimi ac desideratissimi, semper bene valere.

EPISTOLA LV.

Cyprianus
Antoniano Fratri, Salutem.

ACCEPI primas literas tuas,Ad Pamelii num. Epist. LII. Ad Erasm. l. 4 Ep 2. Duabus An­toniani literis, satis à se invicem dis­crepantibus respondet Cyprianus. frater carissime, concordiam1 collegii sacerdota­lis firmiter obtinentes,Scripta post reditum. & Catholicae Ecclesiae cohaerentes, quibus significasti cum Novatiano te non communicare, sed sequi consilium nostrum & cum Cor­nelio coepiscopo nostro unum tenere consensum. Scripsisti etiam, ut exemplum earundem literarum ad Cornelium collegam nostrum transmitterem, ut deposita omni sol­licitudine jam sciret, te secum, hoc est, cum Catholica Ecclesia communicare. Sed enim supervenerunt postmodum aliae literae tuae per Quintuma b compresbyterum missae, in quibus animadverti animum tuum Novatiani literis motum nutare coepisse.c Nam cum & consilium & consensum tuum firmiter ante fixisses, desiderasti in hisd literis, ut rescriberem tibi, quam haeresine Novatianus introduxisset; vel Cornelius, qua ra­tione 2 Trophimo & turificatis communicet. Quod quidem si prof sollicitudine fidei anxie curas, & rei dubiae veritatem sollicitus exploras; reprehendenda non est timore di­vino aestuantis animi sollicitudo suspensa. Quoniam tamen video, post primam sententiam Epistolae tuae, Novatiani literis postmodum te esse commotum, illud, frater carissime, primo in loco pono: graves viros, &g semel super petram solida stabilitate fundatos,Mat. 7. 24. non dico aura levi, sed nec vento aut turbine commoveri, ne animus dubius & incertus; variis opinionibus, velut quibusdam ventorum incursantium flatibus, frequenter agitetur, & à proposito suo cum quadam levitatis reprehensione mutetur. Quod ne vel apud te, vel apud quenquam Novatiani literae faciant; ut desiderasti, frater, rationem rei tibi bre­viter exponam.

Et quidem primumh,Respondetur primo ob­jectioni de variata lege circa Lapsos & eorum restitutione. quoniam de meo quoque actu motus videris, mea apud te & persona, & causa purganda est, ne me aliquis existimet3 à proposito meo leviter recessis­se: & cum Evangelicum vigorem primo & inter initia defenderim, postmodum videar animum meum à disciplina, & censura priore flexisse; ut his, qui libellis conscientiam suam maculaverint, vel nefanda sacrificia commiserint,i laxandam pacem putaverim. Quod utrumque non sine librata diu & ponderata ratione à me factum est. Nam cum4 a­cies adhuc inter manus esset, & praelium gloriosi certaminis in persecutione ferveret, toto hortatu, & pleno impetu militum vires fuerant excitandae; & maxime lapsorum mentes classico quodam nostrae vocis animandae, ut poenitentiae viam non solum preci­bus & lamentationibus sequerentur, sed (quoniam repetendi certaminis & reparandae [Page 242] salutis dabatur occasio) ada confessionis potius ardorem, & martyrii gloriamb no­stris increpiti vocibus provocarentur. Denique cum de quibusdam ad me Presbyteri & Diaconi scripsissent, eos immoderatos esse, & ad communicationem accipiendam festi­nanter urgere: rescribens eis inc Epistola mea quae extat, & hoc addidi: [Qui si nimium properant, habent in sua potestate quod postulant, tempore ipso sibi plus quamd postulant largiente. Acies adhuc geritur, &1 agon quotidie celebratur. Si commissi vere & firmiter poenitet, & fidei calor praevalet, qui differri non potest, po­test coronari.] De eo tamen quod statuendum esset circa causam lapsorum distuli; ut cum quies & tranquillitas data esset, & Episcopis in unum convenire indulgentia divina permitteret: tunc communicato &e librato de omnium collatione consilio, statuere­mus quid fieri oporteret. Si quis vero ante Concilium nostrum, & ante sententiam de omnium consiliof statutam, lapsis temere communicare voluisset;2 ipse à communi­catione abstineretur. Quod etiam Romam ad Clerum tunc adhuc sine Episcopo agen­tem, & ad Confessores Maximum Presbyterum, & ceteros in custodia constitutos, nunc3 in Ecclesia cum Comelio junctos, plenissime scripsi. Quod me scripsisse, de eo­rum rescriptisg poteris noscere. Nam in Epistola sua ita posuerunt: [Quanquam nobis in tam ingenti negotio placeat, quod & tu ipse tractasti, prius esse4 Ecclesiae pacem su­stinendam; deinde sic collatione consiliorum cum Episcopis, Presbyteris,h Diaconibus, Confessoribus pariter ac stantibus laicis facta, lapsorum tractare rationem.] Additum est etiam Novatiano tunc scribente, & quod scripserat sua voce recitante, & Presbytero Moyse, tunc adhuc Confessore, nunc jam Martyre, subscribente; ut lapsis infirmis, & in exitu constitutis pax daretur.5 Quae literae per totum mundum missae sunt, & in no­titiam Ecclesiis omnibus & universis fratribus perlatae sunt.

Secundum quod tamen ante fuerat destinatum, persecutione sopita, cum data esset fa­cultas in unum conveniendi,Sopita perse­cutione syno­dus Cartha­gini coacta, in causa Lapsorum. copiosus Episcoporum numerus, quos integros & incolu­mes fides sua & Dominii tutela protexit, in unum convenimus, &k scripturis diu ex utraque parte prolatis, temperamentuml salubri moderatione libravimus, ut nec in totum spes communicationis & pacis lapsis denegaretur; nem plus desperatione defice­rent, & eo quod sibi Ecclesian cluderetur, secuti seculum gentiliter viverent; nec tamen rursus censura Evangelica solveretur, ut ad communicationem temere prosilirent; sed traheretur6 diu poenitentia, & rogaretur dolenter paterna clementia; & examinaren­tur causae, & voluntates, & necessitates singulorum; secundum quod7 libello contine­tur, quem ad te pervenisse confido,8 ubi singula placitorum capita conscripta sunt.

Ac si minus sufficiens Episcoporum in Africa numerus videbatur,Quae in A­frica decre­ta, etiam Romanae Ec­clesiae suffra­gio munita. etiam Romam su­per hac re scripsimus ad Cornelium collegam nostrum, qui & ipse9 cum plurimis coe­piscopis habito concilio, in eandem nobiscum sententiam pari gravitate & salubri mode­ratione consensit. De quo tibi necesse nunc fuit scribere, ut scias me nihil leviter egis­se, sed secundum quod literis meis fueram ante complexus, omnia ad commune concilii nostri consilium distulisse, & nemini quidem ex lapsis prius communicasse, quando ad­huc erat, unde non tantum indulgentiam, sed & coronam lapsus acciperet. Postea ta­men sicut collegii concordia, & colligendae fraternitatis, ac medendi vulneris utilitas exigebat,10 necessitati temporum succubuisse, & saluti multorum providendum putasse, & nunc ab his non recedere, quae semel in concilio nostro de communi collatione placuerunt; quamvis multa multorum vocibus ventilentur, & mendacia adversus sacer­dotes Dei, de Diaboli ore prolata, ad rumpendam Catholicae unitatis concordiam ubique jactentur. Sed te oportet11 ut bonum fratrem atque unanimem consacerdo­tem; non quid maligni atque apostatae dicant facile suscipere; sed quid collegae [Page 243] tui modesti & graves viri faciant, de vitae & disciplinae nostrae exploratione perpen­dere.

Venio jam nunc,Cornelii Elo­gium. frater carissime, ada personam Cornelii collegae nostri; ut Cor­nelium nobiscum verius noveris, non de malignorum & detrahentium mendacio,b sed de Domini Dei judicio, qui Episcopum fecit; & coepiscoporum testimonio, quorum numerus universus1 per totum mundum concordi unanimitate consensit. Nam, quod Cornelium carissimum nostrum Deo, & Christo & Ecclesiae ejus, irem consacerdoti­bus cunctis laudabili praedicatione commendat; non iste ad Episcopatum subito per­venit, sed per omnia Ecclesiastica officia promotus, & in divinis administrationibus Do­minum saepe promeritus,2 ad sacerdotii sublime fastigium cunctis religionis gradibus as­cendit. Tum deinde Episcopatum necc ipse postulavit, nec voluit, nec ut ceteri, quos arrogantiae & superbiae suae tumor inflat, invasit;d sed quietus & modestus, & quales esse consueverunt, qui ad hunc locum divinitus, eliguntur,3 pro pudoree vir­ginalis conscientiae suae, & pro humilitate ingenitae sibi & custoditae verecundiae,4 non ut quidam, vim facit ut Episcopus fieret; sed ipsef vim passus est, ut Episcopatum coactus exciperet. Et factus est Episcopus à5 plurimis collegis nostris, qui tunc in g urbe Roma aderant, qui ad nos literas honorificas, & laudabiles, & testimonio suae praedicationis illustres de ejus ordinatione miserunt. Factus est autem Cornelius Episcopus6 de Dei & Christi ejus judicio, de Clericorum pene omnium testimonio, de plebis quae tunc affuit suffragio, & de sacerdotum antiquorum & bonorum virorum collegio; cum nemo ante se factus esset, cum Fabiani locus, id est, cum locus Petri h 7 & gradus cathedrae sacerdotalis vacaret. Quo occupato de Dei voluntate, atque omnium nostrum consensione firmato; quisquis jam Episcopus fieri voluerit, foris fiat necesse est; nec habeat Ecclesiasticam ordinationem qui Ecclesiae non tenet unitatem; quisquis ille fuerit, multum de se licet jactans, & sibi plurimum vindicans; profanus est, alienus est, foris est.8 Et cum post primum secundus esse non possit, quisquis post unum qui folus esse debeat, factus est; non jam secundus ille, sed nullus est. Tum deinde post, Episcopatum noni exambitum, nec extortum; sed de Dei, qui sacerdotes facit, voluntate susceptum, quanta in ipso suscepto Episco­patu suo virtus? quantum robur animi?k qualis firmitas fidei? quod nos sim­plici corde & perspicere penitus, & laudare debemus: sedisse intrepidum Romae in sacerdotali cathedra eol tempore, cum tyrannus infestus sacerdotibus Dei, fanda atque infanda comminaretur, cum multo patientius &9 tolerabilius audiret, [Page 244] 1 levari adversus se aemulum principem, quam constituia Romae Dei sacerdotem. Non­ne hic, frater carissime, summo virtutis & fidei testimonio praedicandus est? Nonne inter gloriosos Consessores & Martyres deputandus, qui tantum temporis sedit expectans corporis sui carnifices, & tyranni ferocientis ultores; qui Cornelium adversus edicta fera­lia resistentem, & minas, & cruciatus, & tormenta fidei vigore calcantem, vel gla­dio invaderent, vel crucifigerent, vel igne torrerent, vel quolibet inaudito genere poe­narum viscera ejus & membrab laniarent? Etiam si majestas Domini protegentis & bo­nitas, sacerdotem quem fieri voluit, factum quoque protexit: tamen Cornelius2 quan­tum ad ejus devotionem pertinet & timorem, passus est quicquidc pati potuit, & ty­rannum, armis & bello postmodum victum,3 prior sacerdotio suo vicit.

Quod autem quaedam de illo inhonesta & maligna jactantur nolo mireris; cum scias hoc esse opus semper Diaboli,Quae de Cor­nelio quasi libellatico, aut qui cum sacrificatis communi [...]a­ret feruntur, prorsus falsa erant. ut servos Dei mendacio laceret, & opinionibus falsis glo­riosum nomen infamet; ut qui4 conscientiae suae luce clarescunt, alienis rumoribus for­didentur. 5 Explorasse autem collegas nostros scias, & verissime comperissed nulla il­lum lum libelli; ut quidam jactant, labe maculatum esse; sed neque cum Episcopis, qui sacrificaverunt,e 6 communicationem sacrilegam miscuisse; sed eos demum, quorum causa audita & innocentia comprobara sit, conjunxisse nobiscum. Nam & de Trophi­mo, de quo tibi scribi desiderasti, non ita res est ut ad re pertulit rumor, & mendacium malignorum. Nam, sicut antecessores nostri saepe fecerunt7 colligendis fratribus nostris, carissimus frater noster Cornelius8 necessitati succubuir; & quoniam cum Trophimo pars maxima plebis abscesserat, redeunte nunc ad Ecclesiam Trophimo, & satisfaciente, & poenitentia deprecationis errorem pristinum confitente; & fratermitatem, quam nu­per abstraxerat, cum plena humilitate & satisfactione revocante, auditae sunt ejus preces; & in Ecclesiam Domini non tam Trophimus,f quam maximus fratrum numerus, qui cum Trophimo fuerat, admislus est: qui omnes regressuri ad Ecclesiam non essent, nisi cum Trophimo comitante venissent. Tractatu ergo illic cum Collegis plurimis habito, susceptus est Trophimus; pro quo satisfaciebat fratrum reditus, & restituta multorum sa­lus: sic tamen admissus est Trophimus,9 ut laicus communicet non secundum quod ad te malignorum literae pertulerunt, quasi locum sacerdotis usurpet: sed & quod passim communicare sacrificatisg Cornelium tibi nunciatum est, hoc etiam de apo­statarum fictis rumoribus nascitur. Neque enim possunt laudare nos, quih recedunt: aut expectare debemus, ut placeamus illis, quil nobis displicentes, & contra Eccle­siam rebelles, sollicitandis de Ecclesia fratribus violenter insistunt. Quare & de Corne­lio, & de nobis quaecunque jactantur, nec audias facile, nec credas, frater caris­sime.

[Page 245]Si qui enim infirmitatibus occupantur,Lapsis in exi­tu subvenien­dum; nec tamen par omnium con­ditio. illis, sicut placuit, in periculo subveni­tur; postea quam tamen subvenium est, & periclitantibus pax data est,a 1 suffo­cari à nobis non possunt, aut opprimi, aut vi & manu nostra in exitum mortis ur­geri; ut quoniam morientibus pax datur, necesse sit mori eos, qui acceperint pa­cem: cum magis in hocb judicium divinae pietatis, & paternae lenitatis appareat; quod qui pignus vitae in data pace percipiunt,c hic quoque ad vitam percepta pa­ce teneantur. Et idcirco si accepta pace commeatus à Deo datur, nemo hoc debet in sacerdotibus criminari, cum semel placuerit fratribus in periculo subveniri. Nec tu existimes, frater carissime, sicut quibusdam videtur, libellaticos cum sacrificatis aequari oportere; quando inter ipsos etiam qui sacrificaverint, & conditio frequen­ter & causa diversa sit. Neque enim aequandi sunt, ille qui ad sacrificium nefandum statim voluntate prosilivit; & qui reluctatus & congressus diu ad hoc funestum opus necessitate pervenit: ille qui & se omnes suos prodidit; & qui ipse pro cunctis ad discrimen accedens, uxorem & liberos, & domum totam periculi suid perfunctione pro­texit, e ille qui inquilinos vel amicos suos ad facinus compulit, & qui inquilinis & colonis pepercit, fratres etiam plurimos qui extorres & profugi recedebant, in sua recta &f hospitia recepit, ostendens & offerens Dominog multas viventes & incolumes animas, quae pro una saucia deprecentur.

Cum ergo inter ipsos qui sacrificarint,Favorabilis inprimis libel­laticorum causa. multa sit diversitas; quae inclementia est, & quam acerba duritia libellaticos cum iis qui sacrificarint jungere? quando is cui libellus acceptus est, dicat: Ego prius legeram, &2 Episcopo tractante cognoveram non sacrificandum idolis, nec simulacra servum Dei adorare debere; & idcirco ne hoc facerem, quod non licebat (3 cum occasio libelli fuisset oblata, quem nec ipsum acciperem nisi oftensa fuisset occasio) ad magistratum vel veni, vel alio eunte mandavi: Christianum me esse, sacrificareh mihi non licere, ad aras diaboli me venire non posse, dare me ob hoc praemium, ne quod non licet faciam. Nunc tamen etiam iste qui libello maculatus est, posteaquam nobis admonentibus didicit nec hoc se facere debuisse, & si manus pura sit, & os ejus feralis cibi contagia nulla polluerint, conscientiam ta­men ejus esse pollutam; flet auditis nobis, & lamentatur, & quod deliquerit nunc admonetur, & non tam crimine, quam errore deceptus, quod4 jam de cetero in­structus, & paratus sit, contestatur. Quorum si poenitentiam respuamus habentium aliquam fiduciam tolerabilis conscientiae, statim cum uxore, cum liberis quos inco­lumes reservaverant,i in haeresim vel schisma diabolo invitante rapiuntur: & adscri­betur nobis in die judicii, nec ovem sauciam curasse, & propter unam sauciam mul­tas integras perdidisse.Luc. 15. 4. Et cum Dominus relictis nonaginta novem sanis unam erran­tem & lassam quaesierit, & inventam humeris suis ipse portaverit; nos non tantum 5 non quaeramusk lapsos, sed & venientes arceamus: & cum pseudoprophatae gre­gem Christi nunc vastare & lacerare non desinant, occasionem canibus &l lupis demus, ut quos persecutio infesta non perdidit, eos nos duritia nostra & inhumani­tate perdamus. Et ubi erit, frater carissime, quod Apostolus dicit? Omnibus per omnia placeo,1 Cor. 9. 12. non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis ut salventur.1 Cor. 11. 1. Imitatores mei estote, sicut & ego Christi. Et iterum; Factus sum infirmis infirmus,1 Cor. 9. 22. ut infirmos lucrarer. [Page 246] Et iterum: Si patitur membrum unum, compatiuntur & cetera membra: & si laetatur unum membrum,1 collaetantur & cetera membra.1 Cor. 12. 26.

Alia est Philosophorum & Stoicorum ratio,Stoicus olim Novatianus: sectae suae pla­cita Ecclesiae invexit. frater carissime, qui dicunt omnia peccata paria esse; & virum gravem non facile flecti oportere: inter Christianos au­tem & Philosophos plurimum distat. Et cum Apostolus dicat: Videte ne quis vos depraedetur per philosophiam & inanem fallaciam,Coloss. 2. 8. a vitanda quae non de Dei cle­mentia veniunt, sed de philosophiae durioris praesumtione descendunt.Num. 12. 3. De Moyse autem legimus in scripturis dictum; Et fuit Moyses homob 2 lenis nimis. Et Do­minus in Evangelio suo dicit:c Estote misericordes, sicut & pater vesterd mi­sertus est vestri.Luc. 6. 36. Et iterum:3 Non est opus sanis medicus, sed male habentibus.Mat. 9. 11. Quam potest exercere medicinam, qui dicit: ego solos sanos curo, quibus medicus necessarius non est?e Opem nostram, medelam nostram vulneratis exhibere debe­mus. Nec putemus mortuos esse, sed magis semianimes jacere eos, quos persecu­tione funestaf sauciatos videmus; qui si in totum mortui essent,g nunquam de eisdem postmodum & Confessores & Martyres fierent. Sed quoniam est in illis quod h poenitentia sequente revalescat; ad fidem, & ad virtutem dei poenitentia ro­bur armatur; quod armari non poterit, si quis desperatione deficiat, si ab Ecclesia dure & crudeliter segregatus, ad gentiles se vias & secularia opera convertat, vel ad haereticos & schismaticos rejectus ab Ecclesia transeat.4 Ubi etsi occisus propterk nomen postmodum fuerit extra Ecclesiam constitutus, & ab unitate atque à caritate di­visus, coronari in morte non poterit, Et ideo placuit, frater carissime, examinatis cau­sis singulorum, libellaticos interim admitti; sacrificatis in exitu subveniri, quia5 exo­mologesis apud inferos non est, nec ad poenitentiam quis à nobis compelli potest, si fru­ctus poenitentiae subtrahatur.Psal. 6. 6. l 6 Si praelium prius venerit, corroboratus à nobism invenietur armatus ad praelium; si vero ante praeliumn infirmitas urserit, cum solatio pacis & communicationis abscedit.

7 Neque enim praejudicamus Domino judicaturo,Ecclesiae cen­surae, Dei ju­dicio non praejudicant. Porro in re ancipiti ad le [...]uorem par­tem accedere oportebit. quo minus si poenitentiam ple­nam & justam peccatoris invenerit, tunc ratum faciat quod à nobiso fuerit hic sta­tutum. Si vero nos aliquis poenitentiae simulatione deluserit; Deus qui non deride­tur, & qui cor hominis intuetur,Galat. 6. 7. de his quae nos minus perspeximus judicet,1 Reg. 16. 7. & servorum sententiam Dominus emendet; dum tamen nos meminisse, frater, debea­mus, scriptum esse:8 Frater fratrem adjuvans exaltabitur.Prov. 18. 19. Et Apostolum quoque dixisse: In contemplatione habentes unusquisque, ne & vos tentemini. Alterutrum p onera sustinete,Galat. 6. 2. & sic adimplebitis legem Christi.q Item quod superbos redar­guens & arrogantiam frangens in Epistola sua ponat:1 Cor. 10. 12. Et qui se putat stare, videat ne cadat. Et alio in loco dicat: Tu quis es qui judicas alienum servum? Domino suo stat aut cadit; stabit autem,Rom. 14. 4. potens est enim Deusr statuere eum. Joannes quo­que Jesum Christum Dominum advocatum & deprecatorem pro peccatis nostris probat dicens: Filioli mei ista scribo vobis ne delinquatis; & si quis deliquerit,1 Jo. 2. 1. advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum, &s ipse est deprecatio pro delictis nostris. Et Paulus quoque Apostolus in Epistola sua posuit; Si cum adhuc peccatores essemus,Rom. 5. 8. Christus pro nobis mortuus est, multo magis nunc [Page 247] justificati in sanguine illius,a liberabimur per illum ab ira. Cujus pietatem & clemen­tiam cogitantes, non acerbi adeo, nec duri,Rom. 12. 15. b nec in sovendis fratribus inhuma­ni esse debemus: sed dolere cum dolentibus, cum flentibus flere, & eos quantum possumus auxilio & solatio nostrae dilectionis erigere, nec adeo immites & perti­naces ad eorum poenitentiamc retundendam, nec iterum soluti & faciles ad commu­nicationem temered laxandam. Jacet ecce saucius frater ab adversario in acie vulne­ratus. Inde diabolus conatur occidere quem vulneravit, hinc Christus hortatur ne in totume pereat, quem redemit. Cui de duobus assistimus, inf cujus partibus stamus? utrum neg diabolo savemus ut perimat, & semianimem fratrem jacentem, sicut in Evangelioh sacerdotes & Levites, praeterimus?Luc. 10. 31. an vero ut sacerdotes Dei & Christi, quod Christus & docuit & fecit imitantes, vulneratum de adversarii faucibus ra­pimus,i 1 ut curatum Deo judicik reservemus?

Nec putes,Non metuen­dum ne indul­gentia erg [...] lopsos, animos Christiano­rum à Mar­tyrio avertat: arumnae co­rum quiin poenitentia sunt positi, à martyrum praerogativis longi ssime [...]bsunt. frater carissime, hinc aut virtutem fratrum minui, aut martyria defice­re, quod lapsis laxata sit poenitentia, & quod poenitentibus spes pacis oblata. Manet vere fidentium robur immobile, & apud timentes ac diligentesl corde toto Deum, stabilis & fortis perseverat integritas. Nam & moechis à nobis poenitentiae tempus con­ceditur, & pax datur, non tamen idcirco virginitas in Ecclesia deficit, autm con­tinentiae propositum gloriosum per aliena peccata languescit. Floret Ecclesia tot vir­ginibus coronata, & castitas ac pudicitia tenorem gloriae suae servat, nec quia adultero poenitentia & venia laxatur, continentiae vigor frangitur.2 Aliud est, ad veniam sta­re, aliud ad gloriam pervenire: aliud missum in carcerem non exire inde,Mat. 5. 26. donec solvat novissimum quadrantem; aliud statim fidei & virtutis accipere mercedem: aliud pro pec­catis longon dolore cruciatum emundari, &o 3 purgari diu igne; aliud peccata omnia passione purgasse:4 aliud denique pendere in die judicii ad sententiam Domini, aliud statim à Domino coronari.

Et quidem5 apud antecessores nostros,Moechis olim poenitentiam Episcopi qui­dam Africa­ni denega­bant, salva pace cum ali­ter sen [...]ti­ [...]us. quidam de Episcopis istic in [Page 248] 1 Provincia nostra dandam pacem moechis non putaverunt, & in totum poenitentiae locum contra adulteria clauserunt; non tamen à coepiscoporum suorum collegio recesserunt, aut Catholicae Ecclesiae unitatem vel duritiae, vel censurae suae obstinatione ruperunt; ut quia apud alios adulteris pax dabatur, qui non dabat, de Ecclesia separaretur.2 Manen­te concordiae vinculo & perseverante Catholicae Ecclesiae individuo sacramento, actum suum disponit & dirigit unusquisque Episcopus, rationem propositi sui Domino redditu­rus.

Miror autem quosdam sic obstinatos esse ut dandam non putent lapsis poenitentiam,Qui pacem lapsis dene­gant, SS. Scripturis repugnant. aut poenitentibus existiment veniam denegandam, cum scriptum sit: Memento un­de cecideris,Apoc. 2. 5. & age poenitentiam, & fac priora opera. Quod utique ei dicitur, quem constat cecidisse, & quem Dominus hortatur per opera rursus exsurgere, quia scri­ptum est: Eleemosyna à morte liberat; & non utique ab illa morte,Tob. 4. 11. quam semel Christi sanguis extinxit, & à qua nos salutaris baptismi, & redemtoris nostri gratia li­beravit; sed ab ea, quae per delicta postmodum serpit. Alio item loco poenitentiae tempus datur, & poenitentiama non agenti Dominus comminatur: Habeo, inquit,Apoc. 2. 20. adversus te multa, quod3 uxorem tuam Jesabel, quae se dicitb prophetem, sinis docere & seducere servos meos, fornicari & manducarec de sacrificiis, & dedi illi tempus ut poenitentiam ageret, & poenitere non vult à fornicatione. Ecce mitto eam in lectum, & qui cum ea fomicati sunt, in maximam tribulationem; nisid poenitentiam fecerint ab operibus suis. Quos utique ad poenitentiam Dominus non hortaretur, nisi quia poenitentibus indulgentiam pollicetur. Et in Evangelio: Dico, inquit, vobis,Luc. 15. 7. sic erit gaudium in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, quibus non est opus poenitentia. Nam cume scriptum sit: Deus mortem non fecit,Sapi. 3. 13. nec laetatur in perditione vivorum: utique qui neminem vult perire, cupit peccatores poenitentiam agere, & per poenitentiam denuo ad vitam redire. Ideo & per Joel Prophetam clamat & dicit: Et nunc dicitf Dominus Deus: Revertimini ad me ex toto corde vestro,Joel. 2. 12. simulque & jejunio, & sletu, & plan­ctu, &g discindite corda vestra, & non vestimenta vestra, & revertimini ad Domi­num Deum vestrum, quia misericors & pius est, & patiens, & multae miserationis, & quih sententiam flectat4 adversusi malitias irrogatas. In Psalmis etiam legimus censuram pariter & clementiam Dei comminantis simul atque parcentis; punientis ut cor­rigat, & cum correxerit reservantis; Visitabo, inquit, in virga facinora eorum,Ps. 88. 32. & in flagellis delicta eorum. Misericordiam autem meam non dispergam ab eis. Dominus quoque in Evangelio pietatem Dei patris ostendens ait: Quis est ex vobis homo quem si petietit filus ejus panem, lapidem porriget illi? aut si piscem postulaverit,Mat. 7. 9. ser­pentem illi porriget? Si ergo vos, cum sitis nequam, scitis bona data dare filiis vestris, quanto magis pater vester coelestis dabit bonak poscentibus se? Comparat hic Dominus carnalem patrem & Dei patris aeternam largamque pietatem: quod si iste in terris nequam pater offensus graviter à filio peccatore & malo, si tamen eundem post­modum viderit reformatum, & depositisl prioris vitae delictis ad sobrios & bonos mo­res, & ad innocentiae disciplinamm poenitentiae dolore correctum, & gaudet & gra­tulatur; & susceptum, quem ante projecerat, cum voto paternae exultationis amplecti­tur, quanto magis unus ille & verus pater, bonus, misericors & pius, imon ipsa bo­nitas & misericordia & pietas, laetatur in poenitentia filiorum suorum; nec iram poeni­tentibus, aut plangentibus & lamentantibus poenam comminatur, sed veniam magis & indulgentiam pollicetur? Unde Dominus in Evangelio beatos dicit plangentes, quia qui plangit,Mat. 5. 5. misericordiam provocat: qui pervicax & superbus est, iram sibi & poenam ju­dicii venientis exaggerat. Et iccirco, frater carissime, poenitentiam non agentes, nec 5 dolorem delictorum suorum toto corde & manifesta lamentationis suae professione testan­tes, prohibendos omnino censuimus à spe communicationis & pacis, si in infirmitate at­que in periculo coeperint deprecari; quia rogare illos non delicti poenitentia, sed mor­tis urgentis admonitio compellit; nec dignus est in morte accipere solatium, qui se non cogitavit esse moriturum.

[Page 249] 1 Quod vero ad Novatiani personam pertinet, frater carissime, de quo desidera­sti tibi scribi quam haeresim introduxisset; scias nos primo in loco nec curiosos esse debere quid ille doceat,N [...]vatiani character. cum foris doceat. Quisquis ille est, & qualiscunque est, Chri­stianus non est, qui in Christi Ecclesia non est.a Jectet se licet & philosophiam vel eloquentiam suam superbis vocibus praedicet; qui nec fratermam caritatem, nec Eccle­siasticam b unitatem retinuit, etiam quod prius fuerat, amisit. Nisi si Episcopus tibi videtur, qui Episcopo in Ecclesiac à sedecim coepiscopis facto, adulter atque extraneus Episcopus fieri à desertoribus per ambitum nititur; & cum sit à Christo una Ecclesia per totum mundum in multa membra divisa, item2 Episcopatus unus, Episcoporum multorum concordi numerositate diffusus; ille post Dei traditionem, post connexam & ubique conjunctam Catholicae Ecclesiae unitatem,3 humanam co­netur Ecclesiam facere, & per plurimas civitates novos Apostolos suos mittat, ut quaedam recentia institutionis fuae fundamenta constituat; cumque jampridem per om­nes provincias & per urbes singulas ordinati sint Episcopi in aetate antiqui, in fide integri, in pressura probati, in persecutione proscripti, ille super eos creare alios pseudo-episcopos audeat. Quasi possit aut totum orbem novi conatus obstinatione per­agrare, autd Ecclesiastici corporis compaginem discordiae suaee seminatione re­scindere; nesciens schismaticos semper inter initia fervere, incrementa vero habere non posse, nec augere quod illicite coeperint, sed statim cum prava sua aemulatio­ne deficere. Episcopatum autem tenere non posset, etiam si episcopus prius factus, à coepiscoporum fuorum corpore & ab Ecclesiaef unitate descisceret; quando Aposto­lus admoneat, ut invicem nosmetipsos fustineamus, ne ab unitate quam Deus constituit, recedamus, & dicat: Sustinentes invicem in dilectione, satis agentes fervare unitatem Spiritus in conjunctione pacis.Eph. 4. 2 [...] Qui ergo nec unitatem Spiritus, nec conjunctionem pacis observat; & se ab Ecclesiae vinculo atque à sacerdotum collegio separat, Episcopi nec potestatem potest habere, nec honorem, qui Episcopatus nec unitatem voluit tene­re, nec pacem.

Tum deinde quantus arrogantiae tumor est,Domini no­s [...]ipraeroga­tiva est, zi­z [...]nia à fru­mento discer­nere. quanta humilitatis & lenitatis oblivio, arrogantiae suae quanta jactatio, ut quis aut audeat, aut facere se posse credat, quod nec Apostolis concessit Dominus, ut zizania à frumento putet se posse discernere, aut quasi ipsi palam ferre & aream purgare concessum sit, paleas conetur à tritico separare? Cumque Apostolus dicat: In domo autem magna non solum vasa aurea sunt & argentea,2 Tim. a [...]. 20. sed & lignea & fictilia; aurea & argentea vala videatur eligere, lignea vero & fictilia contemnere, abjicere, damnare; quando non nisi die Domini vasa lignea divini ardoris incendio concrementur, & fictilia ab eo cui data est ferrea virga, frangan­tur.Ps. 2. 9.

Aut si se cordis & renis scrutatorem constituit & judicem, per omnia aequaliter judi­cet,Ex admissis ad poeniten­tiam moechis sequitur, & Lapsos ad­m [...]t [...]endos. & cum sciat scriptum esse; Ecce sanus factus es,Apoc. 2. 23. jam noli peccare, ne quid ti­bi deterius fiat,Jo. 5. 14. fraudatores & moechos à latere atque à comitatus suo separet: quan­do multo & gravior, &4 pejor sit moechi quam libelatici causa, cum hic necessi­tate, ille voluntate peccaverit; hic existimans sibi satis esse quod non sacrificaverit,g errore deceptus sit, ille matrimonii expugnator alieni, vel lupanar ingressus ad cloa­cam & coenosam voraginem vulgi, sanctificatum corpus & Dei templum detestabili colluvione violaverit:h sicut Apostolus dicit: Omne peccatum quodcunque fecerit homo,1 Cor. 6. 18. extra corpus est; qui autem moechatur in corpus suum peccat. Quibus tamen & ipsis poenitentia conceditur, & lamentandi ac satisfaciendi spes relinquitur, se­cundum ipsum Apostolum dicentem: Timeo ne forte veniens ad vos, lugeam mul­tos i ex iis qui ante peccaverunt,2 Cor. 12. 20. & non egerunt poenitentiam de immunditiis quas secerunt, & fomicationibus & libidinibus. Nec sibi in hoc novi haeretici blandiantur, [Page 250] quod se dicant idololatris non communicare; quando sint apud illos & adulteri & frauda­tores, qui teneantur idololatriae crimine,Eph. 5. 5. secundum Apostolum dicentem: Hoc enim 1 scitote intelligentes quia omnis fornicator aut2 immundus, aut fraudator, quod est idololatria non habet haereditatem in regno Christi & Dei.a Et iterum:Coloss. 3. 5. Mortifi­cate itaque membra vestra quae in terra sunt,3 exponentes fornicationem, immundi­tiam, & concupiscentiam malam, & cupiditatem, quae sunt idolorum servitus, pro­pter quae venit ira Dei. Nam cum corpora nostra membra sint Christi, & singuli si­mus templum Dei, quisquis adulterio templum dei violat, Deum violat; & qui in peccatis committendis voluntatem diaboli facit, daemoniis & idolis servit. Neque enim mala facta de sancto Spiritu veniunt, sed de adversarii instinctu; & de immundo spiri­tu natae concupiscentiae; contra Deum facere, & Diabolo servire compellunt. Ita fit, ut si peccato alterius inquinari alterum dicunt, & idololatriam delinquentis ad non de­linquentem transire sua asseveratione contendunt; excusari secundum suam vocem non possint ab idololatriae crimine, cum constet de Apostolica probatione moechos & frau­datores, quibus illi communicant, idololatras esse. Nobis autem secundum fidem nostram, & divinae praedicationis datam formam competit ratio veritatis, unum­quemque in peccato suo ipsum teneri, nec posse alterum pro altero reum fieri, cum Dominus praemoneat & dicat:Ezech. 18. 20. Justitia justi super eum erit, & scelus scelerati super eum erit. Et iterum: Non morientur patres pro filiis, & filii non morientur pro patri­bus. Unusquisque in peccato suo morietur. Quod legentes scilicet & tenentes,4 Reg. 14. 6. nemi­nem putamus à fructu satisfactionis & spe pacis arcendum; cum sciamus juxta scriptura­rum divinarum fidem, auctore & hortatore ipso Deo, & ad agendam poenitentiam pec­catores redigi, & veniam atque indulgentiam poenitentibus non denegari.

Atque ô4 frustrandae fraternitatis irrisio! ô miserorum lamentantium caduca deceptio!Qui ad poeni­tentiam sua [...] det, & poe­nitentibus ve­niam pacem­que denegat, irridet non hortatur. ô haereticae institutionis inefficax & vana traditio!b hortari ad satisfactionis poeni­tentiam, & subtrahere de satisfactione medicinam; dicere fratribus nostris, plange & lacrymas funde, & diebus ac noctibus ingemisce, & pro abluendo & purgando delicto tuo largiter & frequenter operare, sed extra Ecclesiam post omnia ista mo­rieris: quaecunque ad pacem pertinent, facies, sed nullam pacem, quamc quae­ris, accipies. Quis non statim pereat? quis nond ipsa desperatione deficiat? Quis non animum suum à proposito lamentationis avertat? Operari tu putas rusticum posse, si dixeris: agrum peritia omni rusticitatis exerce; culturis diligenter insiste: sed nul­lam messem metes, nullam vindemiam premes, nullos oliveti tui fructus capies, nulla de arboribus poma decerpes? Vel si ei, cui dominiume & usum navium suades, di­cas; Materiam de excellentibus sylvis mercare frater;f carinam praevalidis & electis roboribus intexe, clavo, funibus, velis, ut fabricetur atque armetur navis, operare: sed cum haec feceris, fructum de actibus ejus & cursibus non videbis? Praecludere est at­que g abscindere iter doloris ac poenitendi viam; ut cum in scripturis Dominus Deus revertentibus ad se & poenitentibus blandiatur; nostra duritia & crudelitate dumh fru­ctus poenitentiae intercipitur, poenitentia ipsa tollatur. Quod si invenimus à poenitentia agenda neminem debere prohiberi, & deprecantibus atque exorantibus Domini misericor­diam, secundum quod ille misericors & pius est, per sacerdotes ejus pacem posse conce­di; admittendus est plangentium gemitus & poenitentiae fructus dolentibus non negan­dus. Et quia5 apud inferos confessio non est,Ps. 6. 6. nec exomologesis illic fieri potest: qui ex toto corde poenituerint, & rogaverint, in Ecclesiam debent interim suscipi, & in ipsa Domino reservari, qui adi Ecclesiam venturus, de illis utique, quos in ea intus invenerit, judicabit.

[Page 251]Apostatae vero & desertores, vel adversarii, & hostes, & Christia Ecclesiam dissi­pantes, nec si occisib pro nomine foris fuerint,Poenitentibus non apostatis, qui post lap­sum ethnico m [...]re vixe­runt, pax concedend [...]. admitti secundumc Apostolum possunt ad Ecclesiae pacem,1 Cor. 13. 3. d quando nec spiritus, nec Ecclesiae tenuerunt unitatem. Haec interim, frater carissime, pauca de multis quantum potui breviter decucurri, qui­bus & desiderio tuo satisfacerem: & tee magis ac magis collegii & corporis nostri so­cietati conjungerem. Si aurem tibi veniendi ad nos opportunitas & facultas fuerit, plura in commune conferre, & uberius ac plenius, quae in salutarem concordiam faciant, tra­ctare poterimus. Opto te, frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA LVI.

Cyprianus
Fortunato, Ahimnio, Optato, Privatiano, Donatulo & Felici, fratribus, Salutem.

SCRIPSISTIS mihi,Ad Pamelii num. Ep LIII. Ad E­rasm. l. 3. Epist. 25. Sententiam suam exponit Cyprianus, quid fieri oporteret in causa eorum qui per tor­menta supe­rati. fratres carissimi, quod cum in1 Capsensi civitate pro­pter ordinationem Episcopi essetis,Scripta post reditum. pertulerit ad vosa Superius frater & collega noster: Ninum, Clementianum, Florum fratres nostros, qui in persecutione apprehensi prius fuerant, & nomen Domini confessi,2 violentiam magistratus & b populi frementis impetum vicerant; postmodum cum apud Proconsulem poenis gra­vibus excruciarentur; vic tormentorum subactos esse, & de gradu gloriae,d ad quam plena fidei virtutee tendebant, diutinis cruciatibus excidisse: nec tamen post hunc g [...]avem lapsum,3 non voluntate, fed necessi [...]atef susceptum, à poenitentia agenda4 per hoc triennium destitisse. De quibus consulendum putastis an eos ad commu­nicationem jam fas esset admittere. Et quidem quod ad mei animi sententiam pertinet, pu­to his indulgentiam Domini non defuturam, quos constat stetisse in acie,g 5 nomen confessos esse: violentiam magistratuum & populi furentis incursum, immobilis fideih obstinatione vicisse, passos esse carcerem, diu inter minas Proconsulis & fremitum po­puli circumstantis, tormentis laniantibus ac longa iterationei cruciantibus repugnasse: ut quodk in novissima infirmitate carnis subactum videtur, meritorum praecedentium defensione relevetur: & sit satis talibus gloriam perdidisse, non tamenl debere nos eis & veniae locum claudere, atque eos à paterna pietate, & à nostra communicatione pri­vare; quibus existimamus ad deprecandam clementiam Domini posse sufficere, quod trien­nio jugiter ac dolenter, ut seribitis, cum summa poenitentiae lamentatione planxerunt. Certe non puto incaute & temere his pacem committi, quos videmus militiae suae for­titudine, 6 nec prius pugnae defuisse, & si acies etiam denuo venerit, gloriam suam posse reparare. N [...]m cum in Concilio placuerit poenitentiam agentibus in infirmitatis periculo subveniri & pacem dari; debent utique in accipienda pace praecedere, quos videmus non animi infirmitate cecidisse, sed in praelio congressos & vulneratos, per imbecillitatem carnis confessionis suae coronam non potuisse perferre; maxime cum cupientibus mori non permitteretur occidi, sed tamdiu fessos tormenta laniarent, quamdiu non fidem, quae invicta est, vincerent; sedm carnem, quae infirma est, fa­tigarent. Quoniam tamen scripsistis, utn cum pluribus collegis de hoc ipsoo plenissime p tractem, & res tanta exigit majus & impensius de multorum collatione consilium, & nunc omnes fere, inter paschae prima solennia, apud se cum fratribus demorantur; quan­do [Page 252] solennitati celebrandae apud suos satisfecerint, &1 ad me venire coeperint, tractabo cum singulis plenius, ut de eo quod consuluistis figatur apud nos, & rescribatur vobis firma sententia, multorum sacerdotum consilio ponderata. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere.

EPISTOLA LVII.

Cyprianus, Liberalis, Caldonius, Nicomedes, Caecilius,a Ju­nius, Marrutius, Felix, Successus, Faustinus, Fortunatus, Victor, Saturninus, alius Saturninus, Rogatianus, Tertullus, Lucianus, Eutyches, Amplus, Sattius, Secundinus, alius Sa­turninus, Aurelius, Priscus, Herculanus, Victoricus, Quin­tus, Honoratus, Montanus; Hortensianus, Verianus, Jam­bus, Donatus, Pompeius, Polycarpus, Demetrius, alius Do­natus, Privatianus, alius Fortunatus, Rogatus & Monulus
Cornelio fratri, S.

STATUERAMUS quidem jam pridem,Ad Pamelii num. Epist. LIV. Ad Erasm. l. 1. Ep. 2. Epistola sy­nodica Ec­clesiae Afri­canae ad Ecclesiam Romanam, de pace lapsis maturius danda, ob persecutionem ingruentem. frater carissime, participato invicem nobiscum consilio,Scripta post reditum. ut qui in persecutionis infestatione supplantati ab adversario & lapsi fuissent, & sacrificiis se illicitis maculassent,1 agerent diu poenitentiam ple­nam, & si periculum infirmitatis urgeret, pacemb sub ictu mortis acciperent. Nec enimc fas erat, aut permittebat: paterna pietas & divina clementia, Ecclesiam pul­santibus claudi, & dolentibus ac deprecantibus spei salutaris subsidium denegari, ut de seculo recedentes sine communicatione, & pace ad Dominum dimitterentur; quandod permiserit ipse, qui legeme dedit,Mat. 16. 19. ut ligata in terris etiam in coelis ligata essent; sol­vi autem possent illic, quae hic prius in Ecclesia solverentur.f Sed enim cum videa­mus 2 diem rursus alterius infestationis appropinquare coepisse, &3 crebris atque assiduis oftensionibus admoneamur, ut ad certamen, quod nobis hostisg indicit, armati & pa­rati simus; plebem etiam nobis de divina dignatione commissam exhortationibus nostris h paremus, & omnes omnino milites Christi, qui arma desiderant, & praelium flagi­tant, intra castrai Dominica colligamus: necessitate cogente, censuimus, eis qui de Ecclesia Domini non recesserunt,k sed poenitentiam agere & lamentari, ac Dominum deprecari à primo lapsus sui die non destiterunt, pacem dandam esse; & eos ad praelium, quod imminet, armari & instrui oportere. Obtemperandum est namque ostensionibus, [Page 253] atque admonitionibus justis, ut à pastoribus ovesa in periculo non deserantur, sed grex omnis in unum congregetur, & exercitus Domini ad certamen militiae coelestis armetur. Merito enim trahebatur dolentium poenitentia tempore longiore, ut infirmis in exitu sub­veniretur, quamdiu quies & tranquillitas aderat, quae differre diu plangentium lacrymas, & subvenire sero morientibus in infirmitate pateretur. At vero nunc non infirmis, sed fortibus pax necessaria est, nec morientibus, sed viventibus communicatio à nobis danda est, ut quos excitamus & hortamur ad praelium, non inermes & nudos relinquamus, sed 1 protectione sanguinis, &b corporis Christi muniamus: & cum ad hoc fiat Euchari­stia, ut possit accipientibus esse tutela, quos tutos esse contrac adversarium voluimus, munimento Dominicae saturitatis armemus. Nam quo modo docemus aut provocamus eos in confessione nominis sanguinem suum fundere, si eis militaturis Christi sanguinem denegamus? aut quo modo ad martyrii poculum idoneos facimus, si non eos prius ad bi­bendum in Ecclesia poculum Domini2 jure communicationis admittimus?

Interesse debet,Venia ad A­postatas non extenditur; sed tantum ad poeniten­tes. frater carissime, inter eos qui vel apostataverunt, & ad seculum cui renunciaverant reversi, gentiliter vivunt, vel ad haereticos transfugae facti, contra Ec­clesiam parricidalia quotidie arma suscipiunt: & inter eos qui ab Ecclesiae limine non rece­dentes, & implorantes jugiter ac dolenter divina & paterna solatia, nunc se ad pugnam paratos esse, & pro Domini sui nomine, ac pro sua salute stare fortiter, & pugnare pro­fitentur. Hoc in tempore pacem nos non dormientibus, sed vigilantibus damus: pacem non deliciis, sed armis damus: pacem non ad quietem, sed ad aciem damus. Si secun­dum quod eos audimus, & optamus & credimus, fortiter steterint; & adversarium no­biscum in congressione prostraverint: non poenitet pacem concessisse [...]am fortibus, imo Episcopatus nostri honor grandis & gloria est, pacem dedisse Martyribus; ut sa­cerdotes quid sacrificia Dei quotidie celebramus, hostias Deo & victimas praepa­remus.

Si autem (quod Dominus avertat à fratribus nostris) aliquis lapsorum fesellerit,Occ [...]rritur objectioni, quod fieri po­test lapsorum poenitentiam fictam esse. ut pacem subdole petat, & impendentis praelii tempore communicationem non praeliaturus accipiat, se ipsum fallit & decipit; qui aliud corde occultat, & aliud voce pronunciat. Nos in quantum nobis & videre & judicare conceditur, faciem singulorum videmus; cor scrutari, & mentem perspicere non possumus. De his judicat occultorum scrutator & cognitor cito venturus, & de atcanis cordis atque abditis judicaturus. Obesse autem mali bonis non debent, sed magis mali à bonis adjuvari. Nec ideo Martyrium factu­ris pax neganda est, quia sunt quidam negaturi; cum propter hoce pax danda sit om­nibus militaturis, ne per ignorantiam nostram ille incipiat praeteriri, qui habet in praelio coronari.

Nec qu [...]squam dicat,Occurritur etiam & al­teri objectio­ni, quod martyribus pace non sit opus. 3 qui martyrium tollit,4 sanguine suo baptizatur: nec pax illi ab Episcopo necessaria est, habituro gloriae suae pacem, & accepturo majorem de Do­mini dignatione mercedem. Primo idoneus esse non potest ad martyrium, qui ab Eccle­sia non armatur ad praelium: & mens deficit,f quam non recepta Eucharistiag eri­git, & accendit.Mat. 10. 19. Dominus enim in Evangelio suo dicit: Cum autem vos tradiderint, h nolite cogitare quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Quando au­tem dicat,5 in traditis atque ini confessione nominis constitutis spiritum Patris loqui; quo modo potest ad confessionem paratus aut idoneus inveniri, qui non prius pace ac­cepta receperit spiritum Patris, qui corroborans servos suos ipse loquitur & confitetur in nobis? Tum deinde si relictis omnibus rebus suis fugerit, & in latebris atque in so­litudine constitutus in latrones forte incurrerit, aut in febribus & in languore decesserit: nonne nobis imputabitur quod tam bonus miles, qui omnia sua dereliquit, & contemta domo, & parentibus, ac liberis, sequi Dominum suum maluit, sine pace, & sinek communicatione decedit? Nonne nobis vel negligentia segnis, vel duritia crudelis ascri­betur in die judicii; quod pastores creditas & commissas nobis oves nec curare in pace, nec in acie voluerimus armare? nonne ingeretur nobis à Domino, quod per Prophetam suum clamat & dicit: Ecce lac consumitis, lanis vos tegitis, & quod crassum est inter­ficitis,Ezek. 34. 3 [...] & oves meas non pascitis;l quod infirmatum est non confortastis, & quod [Page 254] male habuit non corroborastis, &1 quod contribulatum est2 nona consolidastis, & quod errabat non revocastis, & quod periit non inquisistis, & quod forte fuit, confecistis labore: & dispersae sunt oves meae, eo quod non sunt pastores, & fa­ctae sunt inb comesturam omnibus bestiis agri; & non fuit qui inquireret, neque qui revocaret. Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego super pastores, & inqui­ram oves meas de manibus eorum,Eze. 34. 10. & avertam eosc ut non pascant oves meas; & jam non pascent eas, & extraham oves measd de ore eorum, &3 pascam eas cum judicio. Ne igitur4 ore nostro, quo pacem negamus, quo5 duritiam magis e humanae crudelitatis,f quam divinae & paternae pietatis opponimus, oves no­bis commissae à Domino reposcantur; placuit nobis, sancto Spiritu suggerente, & Domino per visiones multas & manifestas admonente,g quia hostis nobis immine­re praenunciatur & ostenditur, colligere intra castra milites Christi, & examinatis singulorum causis, pacem lapsis dare, imo pugnaturis arma suggerere: quod cre­dimus vobis quoque paternae misericordiae contemplatione placiturum.6 Quod si de Collegis aliquis extiterit, qui urgente certamine pacem fratribus & sororibus non pu­tat dandam, reddet ille rationem in die judicii Domino, vel importunae censurae, vel inhumanae duritiae suae. Nos, quod fidei, & caritati, & sollicitudini congrue­bat, quae erant in conscientia nostra protulimus; diem certaminis appropinquasse, hostem violentum cito contra nos exsurgere:h pugnam non talem qualis fuit, sed 7 graviorem multo & acriorem venire.i Hoc nobis divinitus frequenter ostenditur; de hoc nos providentia & misericordia Domini saepiusk admonent, de cujus ope & pietate qui in eum confidimus, possumus esse securi: quia qui in pace militibus suis futuram praenunciat pugnam, dabit militantibus in congressione victoriam. Opta­mus te, frater carissime, [...]emper bene valere.

EPISTOLA LVIII.

Cyprianus1
Plebi Thibari consistenti, Salutem.

COGITAVERAM quidem,a fratres dilectissimi,Ad Pamelii num. Epist. LVI. Ad Erasm. l. 4. Ep. 6. Excusat se Cyprianus Thibaritanis quod illos non invisisset, & de persecutio­ne imminente admonet. b atque in votis habe­bam,Scripta post reditum. c 2 si rerum ratio ac temporis conditio permitteret, secundum quod frequenter desiderastis, ipse ad vos venire, & quantulacunque mediocritate ex­hortationis nostraed praesens illic fraternitatem vestram corroborate. Sed quo­niam sic rebuse urgentibus detinemur, ut longe istinc excurrere, & diu à plebe, cui de divina indulgentia praesumus, abesse non detur facultas, has interim pro me ad vos vicarias literas misi. Namf cum Domini instruentis dignatione instigemur saepius, g amplius & admoneamur; ad vestram quoque conscientiam admonitionis nostrae solli­citudinem perferre debemus. Scire enim debetis & pro certo credere ac tenere,3 pres­surae diem super caput esse coepisse, & occasum seculi atque Antichristih tempus ap­propinquasse; ut parati omnes ad praelium stemus:i nec quidquam nisi gloriam vitae aeternae, & coronam confessionis dominicae cogitemus.k Nec putamus talia esse, quae veniunt,l qualia fuerunt illa quae transierunt: gravior nunc & ferocior pugna imminet, ad quam fide incorrupta, & virtute robusta parare se debent milites Christi; considerantesm iccirco se quotidie calicem sanguinis Christi bibere, ut possint & ipsi propter Christum sanguinem fundere. Hoc est enim velle cum Christo inveniri,n id quod Christus & docuit,1 Joh. 2. 6. &o fecit imitari: secundum Joannem Apostolum dicentem: Qui dicit se in Christo manere, debet quomodo ille ambulavit & ipse ambulare. Item beatus Apostolus Paulus exhortatur & docet dicens.p Sumus filii Dei.Rom. 8. 16. Si autemq filii & haeredes; haeredes Dei, cohaeredes autem Christi, si quidem compatiamur ut & commagnificemur.

Quae nunc omnia consideranda sunt nobis, ut nemo quidquam4 de seculo jam morien­te desideret; sed sequatur Christum,Stimulos sub­dit ad Mar­tyrium al [...] ­ [...]iter tole­randum. qui & vivit in aeternum, & vivificat servos suos in fide sui nominis constitutos. Venit enim tempus, fratres dilectissimi, quod jampridem Dominus noster praenunciavit,Joh. 16. 2. & docuit advenire: dicens: Veniet hora, ut omnis, qui vos occiderit,r putet se obsequium Deo facere.s Sed haec facient, quoniam non cognoverunt Patrem, neque me. Haec autem locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, memores sitis quia ego dixi vobis. Nec quisquam miretur persecutioni­bus nos assiduis fatigari, & pressuris angentibus5 frequenter urgeri; quando haec futura in novissimis temporibus Dominus ante praedixerit, & militiam nostram magisterio & hortamento sui sermonis instruxerit: Petrus quoque Apostolus ejus docuerit, ideo per­secutiones fieri, ut probemur, & ut dilectioni Dei, justorum praecedentium exemplo, [Page 256] nos etiam morte & passionibus copulemur: posuit enim in Epistola sua dicens:1 Pet. 4. 12. Carissi­mi, 1 nolite mirari ardorem accidentem vobis, qui ad tentationem vestram fit,a 2 ne excidatis tanquam novum vobis contingat; sed quotiescunque communicatis Christi pas­sionibus, per omnia gaudete, ut & in revelatione facta claritatis ejus gaudentes exulte­tis. Si improperatur vobis in nomine Christi, beati estis, quia majestatis & virtutis Domini nomen in vobis requiescit. Quod quidem secundum illos blasphematur, se­cundum nos autem honoratur. Docuerunt autem nos Apostoli ea quae de praeceptis Do­minicis & coelestibus mandatis ipsi quoque didicerunt, Domino ipso scilicet corroboran­te nos, & dicente;Luc. 18. 29. Nemo est qui relinquat domum, aut agrum, aut parentes, aut fratres, aut sorores, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, & non recipiat septies tantum in isto tempore, in seculo autem venturo vitam aeternam.Luc. 6. 22. Et iterum: Beati, inquit, eritis, cum odio vos habuerint homines, & separaverint vos, & expulerint, & maledixerint nomini vestro quasi nequam, propter filium hominis: gaudete in illa die & exultate, ecce enim merces vestrab multa in coelis. Gaudere nos & exultare voluit in persecutionibus Dominus, quia quando persecutiones fiunt, tuncc dantur coronae fidei, tunc probantur milites Dei,3 tunc Martyribus patent coeli. Neque enim sic nomen militiae dedimus, ut pacem tantummodo cogitare, & detrectare, & recusare militiam debeamus, quando in ipsa militia primus ambulaverit Dominus, hu­militatis & tolerantiae &d passionis magister, ut quod fieri docuit, prior faceret, & e quod pati hortatur, prior pro nobis ipse pateretur.f Sit ante oculos, fratres di­lectissimi, quod qui omne judicium à patre solus accepit, & qui venturus est & judi­caturus, jam judicii sui & cognitionisg futurae sententiam protulerit; praenuncians & contestans, confessurum se coram patre suo confitentes,Mat. 10. 32. & negaturum negantes. Si mortem possemus evadere,h merito mortem timeremus. Porro autem cum morta­lem mori necesse sit, amplectamur occasionem dei divina promissione & dignatione venientem,k & fungamur exitu mortis cum praemio immortalitatis; nec vereamur occidi, quos constet quando occidimur, coronari. Nec quisquam, fratres dilectissimi, 4 cum populum nostrum fugari conspexerit metu persecutionis & spargi, conturbetur, quod collectam fraternitatem non videat,5 nec tractantes Episcopos audiat. Simul tunc omnes esse non possunt,6 quibus occidere non licet, sed occidi necesse est. Ubi­cunque in illis diebus unusquisque fratrum fuerit à grege interim necessitate temporis corpore nonl spiritu separatus, non moveaturm ad fugae illius horrorem, nec re­cedens & latens deserti loci solitudine terreatur. Solus non est, cui Christus in fuga comes est.1 Cor. 3. 16. Solus non est, qui templum Dei servans, ubicunque fuerit, sine Deo non est. Et si fugientem in solitudine ac montibus latro oppresserit, fera invaserit, fames aut sitis aut frigus afflixerit, vel per maria praecipiti navigatione properantem tempe­stas, ac procella submerserit: Spectat militem suum Christus ubicunque pugnantem, & persecutionis causa pro nominis sui honore morienti praemium reddit,Luc. 14. 14. quod daturum sen in resurrectione promisit. Nec minor est martyrii gloria, non publice & inter multos perisse, cum pereundi causa sit propter Christum perire. Sufficit ado testimo­nium Martyrii sui, testisp ille est qui probat Martyres & coronat.

Imitemur,Exempla proponuntur piorum à mundi initio qui Marty­rium passi. fratres dilectissimi, Abel justum, qui initiavit martyria dum propter justi­tiam primus occiditur. Imitemur Abraham Dei amicum, qui non est cunctatus ut filium victimam suis manibus offerret, dum Deoq fide devotionis obsequitur. Imitemur tres [Page 257] pueros, Ananiam, Azariam, & Misahelem; qui nec aetate territi, nec captivitate fra­cti, Judaea devicta & Hierosolymis captis, in ipso regno suo Regem fidei virtute vice­runt, qui adorare statuam, quam Nabuchodonosor rex fecerat, jussi, & minis Regis & flammis fortiores extiterunt,Dan. 3. 16. proclamantes & fidem suam per haec verba testantes: Na­buchodonozor Rex, non opus est nobis de hoc verbo respondere tibi. Est enim Deus cui nos servimus, potens eripere nos de camino ignis ardentis, & de manibusa tuis rex li­berabit nos: & si non, notum sit tibi quia d [...]s tuis non servimus, & imaginem auream quam statuisti, non adoramus. Credebant se illib secundum fidem posse evadere, sed addiderunt; & si non, ut sciret Rex illos propter Deum quem colebant & mori pos­se. Hoc est enim robur virtutis & fidei, credere & scire quod Deus à morte praesente c liberare possit,d & tamen mortem non timere, nec cedere; ut probari fortius fi­des possit. Erupit per as eorum Spiritus sancti incorruptus & invictus vigor, ut appa­reant vera esse, quae in Evangelio suoe Dominus dixit: Cum autemf vos apprehen­derint,Mar. 13. 11. nolite cogitare quid loquamini. Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini, non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Dixit, quidg loqui & respondere possimus, darih nobis in illa [...]ora & divinitus offer­ri; nec nos tunc esse qui loquimur, sed spiritum Dei Patris; qui cum à confitentibus non discedit, neque dividitur, ipse in nobis & loquitur, & coronatur. Sic & Daniel cum compelleretur adorare idolum Bel, quem tunc populus & Rex colebat,i in asse­rendum Dei sui honoremk plena fidei libertate prorupit, dicens;1 Nihil colo ego l nisi Dominum Deum meum,Dan. 14. 4. qui condidit coelum & terram. Quid in2 Machabaeis beatorum Martyrum gravia tormenta, & multiformes septem fratrum poenae, & confor­tans liberos suos mater in poenis, & moriens ipsa quoquem cum liberis? nonnen ma­gnae virtutis & fidei documenta testantur; & nos ad martyrii triumphum suis passionibus adhortantur? Quid Prophetae quos ad praescientiam futurorum Spiritus sanctus animavit? Quid Apostoli quos Dominus elegit?o Nonne qui justi occiduntur propter justitiam, mori nos quoque docuerunt?Matt. 2. 16. Christi nativitas à Martyriis infantium statim coepit, ut ob nomen ejus à bimatu & infra qui fuerant, necarentur. AEtas necdum habilis ad pugnam, idonea extitit ad coronam; ut appareret innocentes esse qui propter Christum necantur, infantia innocens ob nomen ejus occisa est. Ostensum est neminem esse à periculo perse­cutionis immunem, quando & tales martyria fecerunt.

p Quam ergo gravis causa sit hominis Christiani,Omnia exempla su­perat Do­mini nostri passio. servum pati nolle, cum prior passus sit Dominus: & pro peccatis nostris nos pati nolle, cum peccatum suum pro­prium non habens, passus sit ille pro nobis? Filius Dei passus est, ut nos filios Dei fa­ceret; & filius hominis pati non vult, ut esse Dei filius perseveret: Si odio seculi labo­ramus, odium seculi sustinuit prior Christus. Si contumelias in hoc mundo, si fugam, si tormenta toleramus, graviora expertus est mundi factor, & Dominus, qui & admo­net, dicens: Si seculum, inquit, vos odit, mementoteq quia me priorem vobis odit. Si de seculo essetis, seculum quod suum esset amaret. Sed quia de seculo non estis, & ego elegi vos der seculo, propterea odit vos seculum. Mementote sermonis quem dixi vobis:Joh. 15. 18. Non est servus major Domino suo: Si me persecuti sunt, & vos per­sequentur. Dominus & Deus noster quidquid docuit, & fecit; ut discipulus excusatus esse non possit, qui discit & non facit. Neque aliquis ex vobis, fratres dilectissimi, futu­rae persecutionis metu, aut Antichristi imminentis adventu sic terreatur; ut non Evan­gelicis exhortationibus & praeceptis ac monitis coelestibus ad omnia inveniatur arma­tus.

Venit Antichristus,Afflictissimis Antichristi temporibus supervenit Domini ad­ [...]entus. sed & supervenit Christus. Grassatur & saevit inimicus, sed sta­tim sequitur Dominus, passiones nostras & vulnera vindicaturus. Irascitur adversarius & minatur, seds est qui possit de ejus manibus liberare. Ille metuendus est, cujus iram nemo poterit evadere,Mat. 10. 28. ipso praemonente & dicente: Ne timueritis eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Magis autem metuite eum qui potest & corpus & animam occidere in gehennam.Joh. 12. 25. Et iterum: Qui amat animam suam, perdet illam, & qui odit animam suam in isto seculo, in vitam aeternam conservabit illam. Et in Apocalypsi instruit & praemonet, dicens: Si quis adorat bestiam & imaginem ejus,Apoc. 14. 9. & accipit notam in fronte sua & in manu, bibet & ipse de vino irae Dei mixto in poculo irae ejus, & punietur igne & sulphure sub oculis sanctorum angelorum, & sub oculis Agni, & fumus de tormentis eorum ascendet in secula seculorum, nec habebunt requiem die ac nocte, quicunque adorant bestiam & imaginem ejus.

[Page 258]Ad agonem secularem exercentur homines & parantur; & magnam gloriam computant honoris sui, si illis spectante populo, & imperatore praesente contigerit coronari. Ecce agon sublimis & magnus,Siadii & Theatri ago­nes fortiter & alacriter tolerati; in­citamento esse possint, ad Martyrii passiones. & coronae coelestis praemio gloriosus, ut spectet nos certantes Deus: & super eos quos filios facere dignatus est, oculos suos pandens certaminis nostri spectaculo perfruitur. Praeliantes nos & fidei congressione pugnantes spectat Deus, spe­ctant angeli ejus, spectat &a Christus. Quanta est gloriae dignitas, quanta felicitas b praerente Deo congredi, & Christo judice coronari?c Armemur, fratres dilec­tissimi, viribus totis, & paremur ad agonem mente incorrupta, fide integra, virtute devota. Ad aciem quae nobis indicitur, Dei castra procedant. Armentur integri, ne perdat integer1 quod nuper stetit. Armentur & lapsi, ut & lapsus recipiat quod amisit. Integros honor, lapsos dolor ad praelium provocet.d Armat nos & praeparat Aposto­lus dicens: Non est nobis colluctatio adversus carnem & sanguinem,Eph. 6. 12. sed adversus pote­states & principes hujus mundi2 harum tenebrarum,e adversus spiritus nequitiae in coe­lestibus. Propter quod induite tota arma Dei, ut possitis resistere in die nequissimo; ut cum omnia perfeceritis, stetis accincti lumbos vestros in veritate,f induti loricam ju­stitiae, & calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis, assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia ignita jacula nequissimi extinguere, & galeam salutis, & gladium spi­ritus qui est sermo Dei. Haec arma sumamus, his nos tutamentis spiritalibus & coelesti­bus muniamus, ut3 in die nequissimo resistere diaboli minis & repugnare possimus. In­duamus loricam justitiae, ut contra inimici jacula munitum sit pectus & tutum. Cal­ceati sint Evangelico magisterio & armati pedes; ut cum serpens calcari à nobis & obteri coeperit, mordere & supplantare non possit. Portemus fortiter scutum fidei, quo pro­tegente quidquid jaculatur inimicus, possit extingui. Accipiamus quoque ad tegumen­tum capitis galeam salutarem, ut muniantur aures, ne audiant edicta feralia: muniantur oculi, ne videant detestanda simulachra: muniatur frons, ut4 signum Dei incolume ser­vetur: muniatur os, ut Dominum suum Christum victrix lingua fateatur. Armemus & dexteram gladio spiritali, ut sacrificia funesta fortiter respuat, &5 eucharistiae memor, quae Domini corpusg accepit, ipsum complectatur,h postea à Domino sumtura prae­mium coelestium coronarum.

O dies ille qualis & quantus adveniet,Consideratio futurae mer­cedis, ad omniae mal [...] toleranda animal & accendit. fratres dilectissimi, cum coeperit populum suum Dominus recensere, & divinae cognitionis examine singulorum merita recognoscere, mit­tere in gehennam nocentes, & persecutores nostros flammae poenalis perpetuo ardore damnare, nobis vero mercedem fidei & devotionis exolvere!i Quae erit gloria, & quanta laetitia, admitti, ut Deum videas; honorari, ut cum Christo Domino Deo tuo salutis ac lucis aeternae gaudium capias? Abraham, & Isaac, & Jacob, & Patriarchas omnes, & Prophetas, & Apostolos, & Martyres salutare; cum justis & Dei amicis in regno coelorum datae immortalitatis voluptate gaudere; sumere illic quod nec oculus vi­dit,1 Cor. 2. 9. nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit: majora enim nos accipere,Rom. 8. 18. quam quod hic aut operamur, aut patimur, Apostolus praedicat, dicens: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram claritatem, quae revelabitur in nobis: cum re­velatio illa venerit, cum claritas super nos Dei fulserit, tam beati erimus, & laeti, digna­tione Domini honorati; quam rei remanebunt, & miseri, qui Dei desertotes, aut con­tra Deum rebelles voluntatem fecerunt diaboli, ut eos necesse sit cum ipso simul inextin­guibili igne torqueri. Haec, fratres dilectissimi, haereantk cordibus vestris: haec sit armorum nostrorum praeparatio, haec diurna ac nocturna meditatio, ante oculosl ha­bere, & cogitatione semper ac sensibus volvere iniquorum supplicia, & praemia ac merita justorum: quid negantibus Dominus comminetur ad poenam, quid contra confitentibus promittat ad gloriam. Si haec cogitantibus ac meditantibus nobis supervenerit persecu­tionis dies, miles Christi, praeceptis ejus & monitis eruditus, non expavescit ad pugnam, sed paratus est ad coronam. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere.

EPISTOLA LIX.

Cyprianus
Cornelio Fratri, Salutem.

LEGI literas tuas,Ad Pamelii num. Epist. LV. Ad Erasm. l. 1. Ep. 3. frater carissime, quas per1 Saturum fratrem nostrum Acolu­thum misisti,Scripta post reditum. & dilectionis fraternae, & Ecclesiasticae disciplinae, & sacerdo­talis censurae satis plenas; quibusa significasti, Felicissimum hostem Christi, non novum, sed jam pridem ob crimina sua plurima & gravissima abstentum, & 2 non tantum mea,Cyprianum certiorem fe­cerat de Fe­licissimi & Fortunati attentatis Romae. sed plurimorum coepiscoporum sententia condemnatum, rejectum b à te illic essec: & cum venisset stipatus caterva & factione desperatorum, vigore d pleno, quo Episcopos agere oportet, pulsum de Ecclesia esse: de qua jam pridem cum sui similibus, Dei majestate, &3 Christi Domini & judicis nostri severitate, de­pulsus est, ne4 schismatis & dissidii auctor, ne pecuniae commissae sibi fraudator, ne stu­prator virginum, ne matrimoniorum multorum depopulator atque corruptor, ultra ad­huc sponsam Christi incorruptam, sanctam, pudicam, praesentiae suae dedecore, & im­pudica atque incesta contagione violaret.

Sed enim lecta alia tua Epistola,Etiam secun­dae ejusdem Cornelii Epi­stolae respon­detur. frater, quam primis literis subjunxisti, satis miratus sum: cum animadvertissem te minis atque terroribus eorum, qui venerant, aliquantum esse commotum; cum te, secundum quod scripsisti, aggressi essent, cum summa de­speratione comminantes, quod si literas quas attulerant non accepisses,e publice eas recitarent, & multa turpia ac probrosa, & ore suo digna proferrent. Quod si ita res est, frater carissime, ut nequissimorum timeatur audacia, & quod mali jure, at­que aequitate non possunt, temeritate ac desperatione perficiant; actum est de Episco­patus vigore, & de Ecclesiae gubernandae sublimi ac divina potestate; nec Christia­ni ultra aut durare, aut esse jam possumus, si ad hoc ventum est, ut perditorum mi­nas atque insidias pertimescamus. Nam & gentiles, & Judaei minantur, & haereti­ci, atque omnes quorum pectora & mentes diabolus obsedit, venenatam rabiem suam quotidie furiosa voce testantur; non tamen iccirco cedendum est,f aut ideo ad­versarius & inimicus major est Christo, quia tantum sibi vendicat, & assumitg in seculo. Manere apud nos debet, frater carissime, fidei robur immobile; & stabilis atque inconcussa virtus contra omnes incursus, atque impetus oblatrantium fluctuum,5 velut petrae objacentis fortitudine & mole debet obsistere. Nec interest unde Episcopo aut terror aut periculum veniat, qui terroribus & periculis vivit obnoxius, & tamen fit de ipsis terroribus ac periculis gloriosus. Nec enim solas gentilium vel Judaeorum minas cogitare & spectare debemus, cum videamus ipsumh Dominum à fratribus esse de­tentum,Marc. 3. 21. & ab eo, quem inter Apostolos ipse delegerat,Mat. 26. 14. proditum: inter initia quoque mundi Abel justum non nisi frater occiderit;Gen. 4. 8. & Jacob fugientem persequutus sit frater in­festus; &i Joseph puer venierit vendentibus fratribus: in Evangelio etiamk lega­mus,Gen. 27. 41. esse praedictum magis domesticos inimicos futuros,Gen. 37. 23. & qui prius copulati6 sacra­mento unanimitatis fuerint,Mat. 10. 30. ipsos invicem tradituros. Nihil interest quis tradat, aut saeviat, cum Deusl tradi permittat quos disponit coronari.m Neque enim nobis igno­minia est pati à fratribus, quod passus est Christus: nec illis gloria est facere quodn fecerit Judas. Quae autem sui elatio est, quae comminantium tumens & inflata & vana jactatio; illic absenti minari, cum hic me habeant in potestate praesentem? Convicia eorum, qui­bus se & vitam suam quotidie lacerant, non timemus; fustes, & lapides, & gladios, quos verbis parricidalibus jactitant, non perhorrescimus. Quod in illis est, homicidae sunt [Page 260] apud Deum tales: necare tamen non possunt, nisi eis Dominus necare permiserit. Et cum nobis semel moriendum sit, illi tamen & odio & verbis, & delictis suis quotidie perimunt.

Sed non iccirco, frater carissime,Graviter perstringuntur superbi, & Episcopis immorigeri. relinquenda est Ecclesiastica disciplina, aut facer­dotalis solvenda censura, quoniam conviciis infestamur, aut terroribus quatimur, quan­do occurrat & moneat scriptura divina dicens: Ille vero qui praesumit &a contu­max est,Abac. 2. 5. vir sui jactans, nihil omnino perficiet, qui dilatavitb tanquam infernus animam suam. Et iterum: Et verba viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus in stercora erit &1 Maccab. 2. 62. c in vermes. Hodie extolletur, & cras non invenietur, quoniam conversus est in terram suam, &d cogitatio ejus perit. Et iterum: Vidi impium exaltatum,Psal. 36. 37. & extolli super cedros Libani, & transivi, & ecce non fuit, & quaesivi eum, & non est inventus locus ejus. Exaltatio, & inflatio, & arrogans ac superba jactatio, non de Christi magisterio, qui humilitatem docet, sed de Antichristi spiritu nascitur,e cui exprobrat per prophetam Dominus, & dicit: Tu autem dixisti in ani­mo tuo:Isai. 14. 3. In coelum ascendam, super stellas Dei ponam sedem meam: Sedebo1 in mon­te alto superf montes altos in aquilonem, ascendam super nubes, ero similis Altissimo. Et addidit dicens: Tu vero ad inferos descendes in fundamenta terrae, & qui videbunt te, mirabuntur super te. Unde & parem talibus poenam scriptura divina loco alio com­minatur & dicit: Dies enim Domini Sabaoth super omnem injuriosum & superbum,Isai. 2. 12. & super omnem elatum & excelsum.

De ore itaque ac de verbis suis unusquisque statim proditur,Ex verbis quisque pro­ditur & de­tegitur. & utrum Christum in corde suo, an vero Antichristum habeat, loquendo detegitur: secundum quod Domi­nus in Evangelio suo dicit: Progenies viperarum quomodo potestis bona loqui, cum sitis nequam?Mat. 12. 34. de abundantia enim cordisg os emittit. Bonus homo de bonoh the­sauro emitttit bona, & nequam homo de nequam thesauro emittit nequam. Unde & dives ille peccator,2 qui de Lazaro in sinu Abrahae posito atque in refrigerio constitu­to implorat auxilium,Luc. 16. 23. cum in tormentis cruciabundus flammae cremantisi ardoribus aduratur, inter omnes corporis partes magis os ejus & lingua poenas dat; quia plus scilicet lingua sua & ore peccaverat. Nam cum scriptum sit: Neque maledici regnum k Dei consequentur;1 Cor. 6. 10. & iterum Dominus in Evangelio suo dicat:3 Qui dixerit fra­tri suo,Mat. 5. 22. fatue; & qui dixerit4 racha,l reus erit in gehenna ignis; quomodo possunt censuramm Domini ultoris evadere, qui talia ingerunt non solum fratribus sed & sa­cerdotibus; quibus honor tantus de Dei dignatione conceditur, ut quisquis sacerdoti ejus5 & ad tempus hic judicanti non obtemperaret, statim necaretur? In Deuterono­mio loquitur Dominus Deus, dicens: Et homo quicunque fecerit in superbia, ut non exaudiat sacerdotem,Deut. 17. 12. aur judicem, quicunque fuerit in diebus illis, morietur homo ille; & omnis populus cum audierit, timebit: & non agent impie etiam nunc. Item ad Samuelem, cum à Judaeis sperneretur, Deus dicit: Non te spreverunt, sed me spreverunt.1 Reg. 8. 7. Et Dominus quoque in Evangelio: Qui audit vos, inquit, me audit;Luc. 10. 16. quin me audit, & eum qui me misit: & qui rejicit vos, me rejicit; qui me reji­cit, rejicit eum qui me misit. Et cum leprosum emundasset, Vade, inquit, & de­monstra te sacerdoribus.Mat. 8. 4. Eto cum postea tempore passionis alapam accepisset à servo sacerdotis, cumque ei dixisset: Sic respondes pontifici? adversus pontificem Dominus contumeliose nihil dixit,Joh. 18. 22. nec quidquam de sacerdotis honore detraxit, sed innocen­tiam suam magis asserens & ostendens: Si male, inquit, locutus sum,p 6 expro­bra de malo: si autem bene, quid me caedis? Item in actis Apostolorum. Postmo­dum beatus Apostolus Paulus cum ei dictum esset:7 Sic insilis in sacerdotem Dei maledi­cendo?Act. 23. 4. quamvis Domino jam crucifixo, sacrilegi, & impii, & cruenti illi esse coepissent; [Page 261] 1 nec jam quidquam de sacerdotali honore & auctoritate retinerent: tamen ipsum quamvis inane nomen & umbram quandam sacerdotis cogitans Paulus:a Nescie­bam, inquit, quia Pontifex est. Scriptum est enim:b Principem populi [...]ui non maledices.

Cum haec tanta ac talia,Haereses hinc potissimum ortae, quod sacerdoti Dei non ob­temperatur. & multa alia exempla praecedant; quibus sacerdotalis au­ctoritas & potestas de divina dignatione firmatur; quales putas esse eos, qui sacerdo­tum hostes & contra Ecclesiam Catholicam rebelles, nec praemonentis Domini com­minatione, nec futuri judicii ultione terrentur? Neque enim aliunde haeresesc obor­tae sunt, aur nata sunt schismata,d quam inde quod sacerdoti Dei non obtempera­tur, nec unus in Ecclesia2 ad tempus sacerdos, & ad tempus judex vice Christi co­gitatur. Cui si secundum magisteria divina obtemperaret fratemitas universa, nemo adversum3 sacerdotum Collegium quidquam moveret; nemo post divinum judicium, poste populi suffragium, post coepiscoporum consensum; judicium se4 jam non Episcopi, sed Dei faceret: nemo dissidio unitatis, Christi Ecclesiam scinderet; nemo sibi placens ac tumens seorsim foris haeresim novam conderet,f nisi si ita est ali­quis sacrilegae temeritatis ac perditae mentis, ut puret sine Dei judicio fieri sacerdo­tem, cum Dominus in Evangelio suo dicat: Nonne duo passeres asse vaeneunt,Mat. 10. 29. g & neuter eorum cadit in terram sineh Patris voluntate? Cum ille nec minima fieri sine voluntate Dei dicat; existimat aliquis summa & magna, aur non sciente, aut non permittente Deo, in Ecclesia Dei fieri; & sacerdotes, id est, dispensatores ejus, non de ejus sententia ordinari? Hoc est fidem non habere, qua vivimus; hoc est Deo honorem non dare, cujus nutu &i arbitrio regi, & gubernari omnia scimus & credimus. Plane Episcopi non de voluntate Dei fiunt,k qui extra Ecclesiam fiunt;l sed contra dispositionem & traditionem Evangelii fiunt: sicut ipse Dominus 5 in duodecim Prophetis ponit & dicit:m Sibimetipsis regem constituerunt,Ose. 8. 4. & non per me. Et iterum: Sacrificia eorum tanquam panis luctus, omnes qui man­ducant ea,Ose. 9. 4. contaminabuntur, Et per Esaiam quoque Spiritus sanctus clamat & di­cit: Vae vobis filii desertores, haec dicit Dominus; habuistisn consilium & non per me,Isai. 30. 1. &6 fecistis conventionem non per spiritum meum, adjicere peccata su­per peccata.

o Caeterum (dico enim provocatus,Apologiam pro seipso instituit Cy­prianus. dico dolens, dico compulsus) quando Episco­pus in locum defuncti substituitur, quando populi universi suffragio7 in pace deligitur, [Page 262] quando Dei auxilio in persecutione protegitur; Collegis omnibus fideliter junctus; 1 plebi suae in Episcopatu quadriennio jam probatus, in quiere serviens disciplinae; in tempestate proscriptus,2 appliciro & adjuncto Episcopatus sui nomine; toties ad leonem petitus, in circo, in amphitheatro Dominicae dignationis testimonio hono­ratus: his ipsis etiam diebus, quibus has ad te literas feci, [...]ob sacrificia, quae edi­cto proposito celebrare poulus jubebatur, clamore popularium ad leonem denuo po­stulatus in circo: cum talis, frater carissime, à quibusdam desperatis & perditis, & extra Ecclesiam constitutis impugnari videtur, apparet quis impugnet. Non scili­cet Christus, qui sacerdotes aur constituit aut protegit; sed ille, quia Christi adversarius, & Ecclesiae ejus inimicus,b ad hoc Ecclesiae Praepositum sua infesta­tione persequitur, ut gubernatore sublato, atrocius atque violentius circa Ecclesiae nau­fragia grassetur. Nec quenquam fidelem & Evangelii memorem, atque Apostoli prae­monentis mandata retinentem, movere debet, frater carissime, si quidam in extremis temporibus superbi, & contumaces & sacerdotum Dei hostes, aut de Ecclesia recedunt, aut contra Ecclesiam faciunt, quando talesc nunc futuros, & Dominus & Apostoli ejus ante praedixerint,Jo. 16. 2. Nec praepositum servum deseri à quibusdam miretur aliquis; quando ipsum Dominum magnalia & mirabilia summa facientem,2 Tim. 3. 1. & virtutes Dei Patris factorum suorum testimonio comprobantem,3 discipuli suid reliquerint. Et tamen illee non increpuit recedentes, aut graviter comminatus est, sed magis conversus ad Apostolos suos dixit: Num quid & vosf vultis ire? servans scilicet legem,Jo. 6. 67. qua4 homo libertati suae relictus, & in arbitrio proprio constitutus, sibimet ipse, vel mortem appetit, vel salutem. Petrus tamen, super quem aedificata ab eodem Domino fuerat Ecclesia, unus pro omnibus loquens, & Ecclesiae voce respondens, ait: Domi­ne g ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes, & nos credimus & cognovimus,Jo. 6. 68. quoniam ru es filius Dei vivi: Significans scilicet & ostendens, eos qui à Christo re­cesserint, culpa sua perire: Ecclesiam tamen quae in Christum credat, & quae semel id quod cognoverit teneat, nunquamh ab eo omnino discedere: & eos esse Ecclesiam, qui in domo Dei permanent: Plantationem vero plantatam à Deo Patre non esse,Mat. 15. 13. quos videmus5 non frumenti stabilitate solidari, sed tanquam paleas dissipantis inimici spi­ritu ventilari de quibus & Joannes in Epistola sua dicit: Ex nobis exierunt,1 Jo. 2. 19. sed non fuerunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. Item Paulus monet nos, cum malii de Ecclesia pereunt, non moveri, nec recedenti­bus perfidis fidem minui: Quid enim, inquit, si exciderunt à side quidam eorum,Rom. 3. 4. nunquid [Page 263] infidelitas illorum fidem Dei evacuavit? absit:1 est enim Deus verax, omnis autem homo mendax.

Quod ad nos attinet,Sint licet ho­mines perver­si, danda est opera ne Episcoporum culpa aliqui de Ecclesia pereans. a conscientiae convenit, frater carissime, dare operam, ne quis culpa nostra de Ecclesia pereat. Si autem quis ultro & crimine suo perierit; & poenitentiam agere, atque ad Ecclesiam redire noluerit, nos in die judicii inculpatos futuros, qui consulimus sanitati; illos solos in poenis remansuros, qui noluerint con­silii nostri salubritate sanari. Nec movere nos debent convicia perditorum, quo mi­nus à via recta & à certa regula non recedamus, quando & Apostolus instruat dicens: b Si hominibus placerem, Christi servus non essem. Interest utrum quis homines promereri,Gal. 1. 10. an Deum cupiat. Si hominibus placetur, Dominus offenditur; si vero id enitimur & elaboramus ut possimus Deo placere, & convicia & maledicta debemus hu­mana contemnere.

Quod autem tibi de Fortunato isto pseudoepiscopo,Ordinationis Fortunati pseudo [...]episco­pi, & litera­ [...]um serius missarum ra­tio redditur. à paucis & inveteratis haereti­cis constituto, non statim scripsi, frater carissime, non ea res erat, quae in noti­ [...]iam tuam deberet per nos festinato statim quasi magna aut metuenda perferri; maxi­me quando & Fortunati nomen jam satis nosses, qui est unus ex quinque Presbyteris jampridem de Ecclesia profugis,c & sententia coepiscoporum nostrorum, multo­rum & gravissimorum virorum nuper abstentis, qui2 super hac re priore anno ad te literas fecerunt: item3 Felicissimum signiferum seditionis recognosceres, qui & ipse in iisdem coepiscoporum nostrorum factis ad te pridem literis continetur: qui non tan­tum ab iis istic abstentus, sed abs te illic nuper de Ecclesia pulsus est. Cum haec in notitia tua esse confiderem, & pro certo haerere memoriae, & disciplinae tuae scirem: necessarium non putavi, celeriter & urgenter haereticorum tibi ineptias nunciandas: neque enim ad Catholicae Ecclesiae majestatem pariter, ac dignitatem pertinere debet, quid apud se haereticorum & schismaticorum moliatur audacia. Nam &d pars No­vatiani Maximum Presbyterum, nuper ad nos à Novatiano legatum missum, atque à nostra communicatione rejectum nunc istic sibi fecisse pseudoepiscopum dicitur. Nec tamen de hoc tibi scripseram; quando haec omnia contemnantur à nobis, & miserim tibi proxime nomina Episcoporum4 istic constitutorum, qui integri & sani in Eccle­sia Catholica fratribus praesunt. Quod utique ideo de omnium nostrorum consilioe placuit scribere; ut erroris diluendi ac perspiciendae veritatis compendium fieret, & scires tu & Collegae nostri, quibus scribere, & literas mutuo à quibus vos accipere oporteret. Si quis autem praeter hos, quos Epistola nostra complexi sumus, scribere vobis auderet, sciretis eum vel sacrificio, vel libello esse maculatum; vel unum de haereticis, perversum scilicet & profanum. Nactus tamen occasionem familiarissimi hominis & clerici; per Felicianum Acoluthum, quem cum Perseo Collega nostro miseras, inter cetera quae in notitiam tuam perferenda hinc fuerant, etiam de For­tunato isto tibi scripsi.f Sed dum istic Felicianus frater noster vel vento retardatur, vel accipiendis aliis Epistolisg à nobis detinetur, Felicissimo ad vos properante prae­ventus est. Ita enim semper scelera festinant, quasi contra innocentiam festinatione praevaleant. Per Felicianum autem significavi tibi, frater, venisse Carthaginem Priva­tum veterem haereticum, in Lambesitana colonia5 ante multos fere annos ob multa & gravia delicta nonaginta Episcoporum sententia condemnatum;6 Antecessorum e­tiam nostrorum, quod & vestram conscientiam non latet Fabiani, & Donati literis severissime notatum, qui cum causam suam apud nos in concilio, quod habuimus h Idibus Maiis quae proxime fuerunt, agere velle se diceret, nec admissus esset, Fortunatum istum sibi pseudoepiscopum dignum Collegio suo fecit. Venerat etiam [Page 264] cum illo & Felix quidam, quem1 ipse extra Ecclesiam in haeresi, pseudoepiscopum olim constituerat. Sed & Jovinus & Maximus comites cum Privato haeretico affuerunt, ob nefanda sacrificia & crimina in se probata, sententia novem Episcoporum collegarum no­strorum condemnati, & iterato quoque à pluribus nobis, in concilio anno priore absten­ti. Cum his autem quatuor junctus est &a 2 Repostus Suturnicensis, qui non tantum in persecutione ipse cecidit, sed & maximam partem plebis suae sacrilegab persecutione dejecit. Hi quinque cum paucis vel3 Sacrificatis, vel4 male sibi consciis, Fortunatum sibi pseudoepiscopum cooptarunt, ut criminibusc in unum convenientibus talis esset scilicet rector, quales illi qui reguntur. Hinc jam & cetera mendacia, frater carissime, potes noscere,d quae illic homines desperati, & perditi ventilaverunt, ut cum de sa­crificatis vel de haereticis amplius quam quinque pseudoepiscopi non fuerint qui Carthagi­nem venerint, & Fortunatum sibi dementiae suae socium constituerint; illi tamen, quasi filii diaboli, & mendacio pleni, ausi sunt, ut scribis, jactitare vigintiquinque Episcopos affuisse: quod mendacium & istic prius apud fratres nostros jactitabant, dicentes viginti­quinque Episcopos de Numidia esse venturos, qui sibi Episcopum facerent; quo in men­dacio suo posteaquam, quinque solis convenientibus naufragis & à nobis abstentis, detecti sunt atque confusi;5 Romam cum mendaciorum suorum merce navigaverunt, quasi ve­ritas post eos navigare non posset, quae mendaces linguas rei certae probatione convince­ret. Atque haec est,e frater, vera dementia, non cogitare, nec scire, quod menda­cia non diu fallant; noctem tamdiu essef quamdiu illucescat dies, clarificata autem die, & sole oborto, luci tenebras & caliginem cedere, & quae grassabantur per noctem latrocinia cessare. Denique si nomina ab eis quaereres, non haberent vel quos falso nomi­narent: tanta apud eos etiam malorum penuria est, ut ad illos nec de sacrificatis, nec de haereticis viginti quinque colligi possint. Et tamen ad decipiendas aures simplicium & absentium mendacio numerus inflatur; quasi, etsi verus esset hic numerus, aut ab haere­ticis Ecclesia, aut ab injustis justitia vincatur. Nec me oportet, frater carissime,g pa­ria nunc cum illis facere, & ea, quae commiserunt atque hucusque committunt meo ser­mone decurrere; cum considerandum sit nobis, quid proferre & scribere sacerdotes Dei oporteat, nec tam dolor apud nos debeat, quam pudor loqui; & ne videar provocatus, maledicta potius quam crimina & peccata congerere. Taceo itaque de fraudibus Ecclesiae factis: conjurationes, & adulteria, & varia delictorum genera praetereo: unum illud (in quo non mea, nec hominum, sed Dei causa est) de eorum facinore non puto esse reti­cendum; quod à primo statim persecutionis die, cum recentia delinquentium facinora fer­verent, &6 sacrificiis nefandis non tantum diaboli altaria, sed adhuc manus ipsae lapso­rum atque ora fumarent, communicare cum lapsis & poenitentiae agendae intercedere non destiterunt.

Clamat Deus: Sacrificans diis eradicabitur,Intercedunt ne poenitentia agatur, qui sine illa ad communio­nem admit­tunt. nisi Domini soli. Et Dominus in Evangelio dicit: Qui me negaverit,Exod. 22. 20. negabo illum. Et alio loco indignatio & ira divina non tacet, dicens: Illis fudistis libamina, & illis imposuistis sacrificia: su­per haec non indignabor?Matt. 10. 33. dicit Dominus: Et intercedunt ne rogetur Deus, qui in­dignari se ipse testatur.Isa. 57. 6. Intercedunt ne exoretur precibus & satisfactionibus Christus, qui negantem se negare profitetur. Nos in ipso persecutionis tempore de hoc ipso literas misimus, nec auditi sumus. Concilio frequenter acto, non consensione tantum nostra, sed & comminatione decrevimus, ut poenitentiam fratres agerent, ut poenitentiam non agentibus nemo temere pacem daret: & illi contra Deum sacrilegi, contra sa­cerdotes Dei impio furore temerarii, de Ecclesia recedentes, & contra Ecclesiam parricidalia arma tollentes, elaborant (ut opus suum Diabolih malitia consumment) i ne vulneratos divina clementia in Ecclesia sua curet; miserorum poenitentiam mendaciorum suorum fraudek corrumpunt, ne Deo indignanti satisfiat; ne Christum Dominum suum, qui Christianus esse vel erubuit ante, vel timuit, postmodum quae­rat; ne ad Ecclesiam qui de Ecclesia recesserat, redeat. Datur opera,l ne satis­factionibus & lamentationibus justis delicta redimantur, ne vulnera lacrymis abluantur. [Page 265] Pax vera falsae pacis mendacio tollitur, salutaris sinus matris novercaa intercedente praecluditur, ne de pectore atque ore lapsorum fletus, & gemitus audiatur. Com­pelluntur adhuc insuper lapsi, ut linguis atque ore, quo in Capitolio ante deliquerant, sacerdotibus convicium faciant;1 confessores, & virgines, & justos quosque fidei lau­de praecipuos, atque in Ecclesia gloriosos, contumeliis & maledicis vocibus prosequan­tur. A quibus quidem non tam nostrorum modestia, & humilitas, & pudor cae­ditur, quam illorum ipsorum spes & vita laceratur. Neque enim qui audit, sed qui facit convicium, miser est: nec qui à fratre vapulat, sed qui fiatrem caedit, in lege peccator est, & cum nocentes innocentibus injuriam faciunt,b illi patiuntur injuriam, qui facere se credunt. Denique hinc illisc percussa mens, & hebes animus, & sen­sus alienus est. Ira est Dei non intelligere delicta,d ne sequatur poenitentia, sicut scriptum est: Et dedit illis Deus2 spiritum transpunctionis; ne revertantur scilicet,Isa. 29. 10 & curentur, & deprecationibus & satisfactionibus justis post peccata sanentur.2 Thes. 2. 10, 11, 12. Paulus Apostolus in Epistola sua ponit & dicit:e 3 Dilectum veritatis non habuerunt ut salvi fierent; ac propterea4 mittet illis Deus operationem erroris ut credant menda­cio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritari, sed sibi placent in injusti­tia. Primus felicitatis gradus est, non delinquere: secundus, delicta cognosceref. Illic currit innocentia integra & illibata quae se [...]vet, hic succedit medela quae sanet: quod utrumque isti offenso Deo perdiderunt, & ut amissa sit gratia, quae de bap­tismi sanctificatione percipitur,g & non subveniat poenitentia, per quam culpa cu­ratur. An putas, frater, levia esse adversus Deum facinora, parva & modica delicta, quod per illos non rogatur majestas indignantis Dei? quod non timetur ira & ignis, & dies Domini? quod imminente Antichristo, exarmatur fides militantish populi, dum tollitur vigor & timor Christi? Viderint laici hoc quomodo curent; sacerdoti­bus labori major incumbit in asserenda, & procuranda Dei majestate, ne quid vi­deamur in hac parte negligere; cum admoneat Dominus & dicat: Et nunc praeceptum hoc ad vos est,Malac. 2. 1. ô sacerdotes: Si non audieritis, & si non posueritis in corde vestro ut detis honorem nomini meo, dicit Dominus; immittam in vos maledictionem, & maledicam benedictionem vestram. Honor ergo datur Deo, quando sic Dei ma­jestas & censura contemnitur, ut cum se ille indignari & irasci sacrificantibus di­cat, & cum poenas aeternas & supplicia perpetua comminetur: proponatur à sa­crilegis atque dicatur; ne ira cogitetur Dei, ne timeatur judicium Domini, ne pulsetur ad Ecclesiam Christi; sed sublata poenitentia, nec ulla exomologesi criminis facta, despectis Episcopis atque calcatis,k pax à Presbyteris verbis fallacibus praedice­tur; & ne lapsi surgant, aut foris positi ad Ecclesiam redeant,l communicatio à non communicantibus offeratur? Quibus etiam satis non fuit ab Evangelio recessisse, spem lapsis satisfactionis & poenitentiae sustulisse, fraudibus involutos, vel adulteriis commacu­latos, vel sacrificiorum funesta contagione pollutos, ne Deum rogarent, ne in Ecclesia exomologesin criminum facerent, ab omni & sensu & fructu poenitentiaem remo­visse; nisi foris sibi extra Ecclesiam & contra Ecclesiam constituissent cenventiculum per­ditae factionis, cum male sibi consciorum & Deum rogare ac satisfacere nolentium cater­va n confluere [...].

Post ista adhuc insuper pseudoepiscopo sibi ab haereticis constituto,In scelerum Fortunati, & satellitum 5 navigare audent; [Page 266] & ad Petri Cathedram, atque1 ad Ecclesiam principalem, unde unitas sacerdotalis ex­orta est,ejus cumu­lum accedit, quod constitu­to Pseudoe­piscopo, ad transmarina judicia pro­vocaverint. à schismaticis & profanis literas ferre, nec cogitare2 eos esse Romanos (quo­rum fides, Apostolo praedicante, laudata est) ad quos perfidia habere non possit ac­cessum.Rom. 1. 8. Quae autem causa veniendi &a pseudoepiscopum contra Episcopos factum nunciandi? aut enim placet illis quod fecerunt, & in suo scelere perseverant: aut si displicet & recedunt; sciunt quo revertantur.3 Nam cumb statutum sit omni­bus nobis, & aequum sit pariter ac justum, ut uniuscujusque causa illic audiatur, ubi est crimen admissum, & singulis pastoribus4 portioc gregis sit adscripta, quam re­gat unusquisque & gubernet, rationem sui actus Domino redditurus; oportet uti­que eos quibus praesumus non circumcursare, nec Episcoporum concordiam cohaeren­tem sua subdola & fallaci temeritate collidere,5 sed agere illic causam suam,d ubi & accusatores habere & testes sui criminis possint;6 nisi si paucis desperatis & perdi­tis minor videtur esse auctoritas Episcoporum in Africa constitutorum, qui jam de [Page 267] illis judicaverunt, & eorum conscientiam multis delictorum laqueis vinctam judicii sui nuper gravitate damnarunt. Jam causa eorum cognita est: jam de eis dicta senten­tia est, nec censurae congruit sacerdotum mobilis atque inconstantis animi levitate reprehendi, cum Dominus doceat & dicat: Sit sermo vester, est est, non non.Matt. 5. 37 [...] Si eorum, qui de illis priore anno judicaverunt, numerus cum Presbyteris & Dia­conis computetur, plures tunc affuerunt judicio & cognitioni, quam sunt iidem isti, qui cum Fortunato nunc videntur esse conjuncti. Scire enim debes, frater ca­rissime, eum posteaquam pseudoepiscopus ab haereticis factus est, jam pene ab om­nibus esse desertum. Namque ii, quibus in praeteritum praestigia obtendebantur, & dabantur verba fallacia, quod simul ad Ecclesiam regressuri dicerentur; posteaquam viderunt illic pseudoepiscopum factum, frustratos & deceptos se esse didicerunt, & re­meant quotidie atque ad Ecclesiam pulsant: nobis tamen, à quibus ratio Domino reddenda est, anxie ponderantibus, & sollicite examinantibus, qui recipi & admitti ad Ecclesiam debeant. Quibusdam enim ita aut crimina sua obsistunt,a aut1 fratres obstinate & firmiter renituntur; ut recipi omninob non possint, cum scandalo, & periculo plurimorum. Neque enim sicc 2 putamina quaedam colligenda sunt, ut quae integra & sana sunt, vulnerentur; nec utilis aut consultus est pastor, qui ita mor­bidas & contactas oves gregi admiscet, ut gregem totum mali cohaerentis afflictatione d contaminet.

O si posses,Non sine as­sensu Plebis, ab Ecclesia profugi den [...]o adm [...]tendi. frater carissime, istic interesse nobiscum, cum pravi isti &e per­versi de sehismate revertuntur; videres quis mihi labor sit persuadere patientiam fra­tribus nostris, ut animi dolore sopito recipiendis malis curandisque consentiant. Nam­que ut gaudent & laetantur, cum tolerabiles & minus culpabiles redeunt: ita contra fremunt & reluctantur, quoties inemendabiles, & protervi, & vel adulteriis, vel sacrificiis contaminati, & post haec adhuc insuper & superbi, sic ad Ecclesiam re­meant, ut bona intus ingenia corrumpant. Vix plebi persuadeo, imo extorqueo, ut tales patiantur admitti: & justior factus est fraternitatis dolor, ex eo quod unus atque alius,f obnitente plebe, & contradicente, mea tamen facilitate suscepti, pe­jores extiterunt, quam priusg fuerant, nec fidem poenitentiae servare potuerunt, quia nec cum vera poenitentia venerant.

De istis vero quid dicam,Felicissimi & satellitum ejus fraudes & flagitia describuntur. qui nunc ad te cum Felicissimo omnium criminum reo na­vigaverunt, legati à Fortunato pseudoepiscopo missi, tam falsas ad te literas afferentes, quam est & ipse, cujus literas ferunt, falsus; quamh est ejus peccatorum multiplex conscientia, quam execrabilis vita, quam turpis, ut etsi in Ecclesia essent, ejici tales de Ecclesia debuissent? Denique quia conscientiam suam norunt, nec nos audent adire, aut ad Ecclesiae limen accedere; sed foris per provinciam circumveniendis fratribus, & spoliandis pererrant: & omnibus jam satis noti, atque undique pro suis facinoribus ex­clusi, illuc etiam ad vos navigant. Neque enim potest illis frons esse ad nos accedendi, aut apud nos consistendi; cum sint acerbissima & gravissima crimina, quae eis à fratribus ingerantur. Si judicium nostrum voluerint experiri, veniant. Denique si qua illis ex­cusatio & defensio potest esse, videamus quem habeant satisfactionis suae sensum, quem afferant poenitentiae fructum: nec Ecclesia istic cuiquam clauditur, neci 3 Epis­copus alicui denegatur; patientia & facilitas & humanitas nostra venientibus praesto est. Opto omnes in Ecclesiam regredi, opto universos commilitones nostros intra Chri­sti castra, & Dei patris domicilia concludi: remitto omnia, multa dissimulo studio & voto colligendae fraternitatis, etiam quae in Deum commissa sunt, non pleno judicio reli­gionis examino, delictis plusquam oportet remittendis pene ipse delinquo: amplector promta & plena dilectione cum poenitentia revertentes, peccatum suum satisfactione hu­mili & simplici confitentes.

Si qui autem sunt,Precibus, non [...]nis, aditus ad Ecclesiam aperiendus. qui putant se ad Ecclesiam non precibus, sed minis regredi posse, aut existimant aditum se sibi non lamentationibus, & satisfactionibus, sed ter­roribus facere; pro certo habeant, contra tales clausam stare Ecclesiam Domini, nec castra Christi invicta & fortia, & Domino tuente munita, minis cedere. Sacerdos Dei Evangelium tenens, & Christi praecepta custodiens, occidi potest, non potest vin­ci. Suggerit & subministrat nobis exemplak virtutis ac fidei Zacharias antistes Dei, qui­cum [Page 268] cum terreri minis &a lapidatione non posset, in templo Dei occisus est; clamans & identidem dicens: quod nos quoque contra haereticos clamamus & dicimus: Haec b dicit Dominus: Dereliquistis vias Domini, & Dominusc relinquet vos. Ne­que enim,2 Paral. 24. 21. quia pauci temerarii & improbi,d coelestes & salutares vias Domini e derelinquunt, & sancta non agentes à sancto spiritu deseruntur; ideo & nos di­vinae traditionis immemores esse debemus, ut majora esse furentium scelera, quam facerdotum judicia censeamus; aut existimemus plus ad impugnandum posse humana conamina,f quam ad protegendum praevalet divina tutela. An ad hoc, frater carissime, deponenda est Catholicae Ecclesiae dignitas, &1 plebis intus positae fi­delis atque incorrupta majestas, & sacerdotalis quoque auctoritas ac potestas, ut judicare velle se dicant de Ecclesiae praeposito extra Ecclesiamg constituti? de Christiano haetetici? de sano saucii? de integro vulnerati? de stante lapfi? de ju­dice rei? de sacerdote sacrilegi? Quid superest quam ut Ecclesia Capitolio oedat, & recedentibus sacerdotibus, ach Domini altare removentibus, in Cleri nostri sacrum venerandumque confessum, simulacra atque idola cum aris suis transeant, & Novatiano declamandi adversum nos atque increpandi largior & plenior materia praestetur; si ii qui sacrificaverunt, & Christum publice negaverunt, non tan [...]m rogari, & fine acta poeni­tentia admitti; sed adhuc insuper coeperint terroris sui potestate dominari? Si pacem postulant, arma deponant: si satisfaciunt, quid minantur? aut si comminantur, sciant quia à Dei sacerdotibus non timentur: neque enim & Antichristus cum venire coeperit, introibit Ecclesiam quia minatur; aut armis ejus & violentiae ceditur, quia resistentes pe­remturum se esse profitetur. Armant nos haeretici, dum nos putant sua comminatione terreri nec ini faciem nos dejiciunt, sed magis erigunt & accendunt, dum ipsam pa­cem persecutione pejorem fratribus faciunt. Et optamus quidem ne quod loquuntur fu­rore, impleant crimine:k ne qui verbis perfidis & crudelibus peccant, sactis quoque delinquant.

Oramus ac deprecamur Deum,Stantes pro Lapsis orare oporte [...], quamdiu spes aliquae super­est de meliori fruge. quem provocare illi & exacerbare non desinunt, ut eorum corda mitescant, ut furore depositol ad sanitatem mentis redeant, ut m pectora operta delictorum tenebris, poenitentiae lumen agnoscant; & magis petant fundi pro se preces atque orationes antistitis, quam ipsi fundant sanguinem sacerdotis. Si autem in suo furore permanserint, atque in istis insidiis ac minis suis parricidalibus crudeliter perseveraverint, nullus Dei sacerdos sic infirmus est, sic jacens & abjectus, sic imbecillitate humanae mediocritatis invalidus; qui non con­tra hostes & impugnatores Dei divinitus erigatur, cujus non humilitas & infirmi­tas, vigore & roboren Domini protegentis animetur. Nostra nihil interest, aut à quo, auto quando perimamur, mortis & sanguinis praemium de Domino receptu­ri. Illorum flenda &p 2 lamentanda concisio est, quos sic Diabolus excaecat; ut aeterna gehennae supplicia non cogitantes, Antichristi jam propinquantis adventum co­nentur imitari. Et quanquam sciam, frater carissime, pro mutua dilectione quamq debemut, & exhibemus invicem nobis, slorentissimo illic Cleror tecum praesiden­ti, & sanctissimae atque amplissimae plebi legere te semper literas nostras; tamen nunc & admoneo & peto, ut quod alias sponte atque honorisice facis, etiam petente me fa­cias, ut hac Epistola mea lecta, si quod illic contagium venenati sermonis & pestiferae seminationis irrepserat, id omne de fratrum auribus & pectoribus exuatur, & bonorum integras ac sincera dilectio ab omnibus haereticae detractionis so [...]dibus repurgetur. Declinent autem de oetero fortiter, & evitent dilectissimi fratres nostri verba & col­loquia eorum,2 Tim. 2. 17. quorum sermo ut cancer serpit: sicut Apostolus dicit, Corrumpunt ingenia bona consabulationes pessimae.1 Cor. 15. 33. Et iterum: Haerericum hominem post unam correptionem evita, sciens quia perversus estt hujusmodi, & peccat, & estu à semet­ipso damnatus.Tit. 3. 10, 11. Et per Solomonem loquitur Spiritus Sanctus:3 Perversus, inquit,Prov. 16. 27. x in [Page 269] ore suo portat perditionem, & in labiis suis ignem condit. Item denuo monet dicens: 1 Sepi aures tuas spinis, & noli audire linguam nequam. Et iterum: Malus obaudit linguae iniquorum,Eccles. 28. 28. justus autem non intendit labiis mendacibus. Quod, quanquam sciam illic fraternitatem nostram, vestra sciliceta providentia monitam, sed & sua vigilantia satis cautam,Prov. 17. 4. nec capi haereticorum venenis posse, nec decipi; tantum que apud illos praevalere magisteria & praecepta divina, quantus illis in Deum timor est; tamen ex abun­danti, vel sollicitudo nostra, vel caritas scribere ad vos ista persuasit, ut nulla cum tali­bus commercia copulentur, nulla cum malis convivia vel colloquia misceantur, simusque ab eis tam separati, quamb sunt illi de Ecclesia profugi, quia scriptum est; Si autem & Ecclesiam contemserit, sit tibi tanquam ethnicus & publicanus: & beatusc Aposto­lus non monet tantum,Mat. 18. 17. sed & jubet à talibus ut recedatur. Praecipimus, inquit, vobis in nomine Domini Jesu Christi, ut recedatis ab omnibus fratribus ambulantibus inordi­nate,2 Thes. 3. 6. & non secundum traditionem quam acceperunt à nobis. Nulla societas fidei & perfidiae potest esse: qui cum Christod non est, qui adversarius Christi est, qui uni­tati & paci ejus inimicus est, nobiscum non potest cohaerere. Si cum precibus & satis­factionibus veninut, audiantur: Si maledicta & minas ingerunt, respuantur. Opto te, frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA LX.

Cyprianus
Cornelio fratri, Salutem.

COGNOVIMUS,Ad Pamelii num. LVII. Ad Erasm. l. 1. Ep. 1. Epistola est gratulatoriae Cornelio, [...]b exilium Christi no­mine su­sceptum. frater carissime, fidei ac virtutis vestrae testimonia glorio­sa; & confessionis vestrae honorem sic exultanter accepimus,Scripta post reditum. ut in meritis ac laudibus vestris nos quoque participes & socios computemus. Nam cum nobis & Ecclesia una sit & mens juncta, & individua concordia,a 1 quis non sa­cerdos in consacerdotis sui laudibus, tanquam in suis propriis gratuletur? aut quae frater­nitas non in fratrum gaudio ubique laetetur? Exprimi satis non potest, quanta istic exul­tatio fuerit, & quanta laetitia, cum de vobis prospera & fortia comperissemus: ducem te illic confessionis fratribus extitisse, sed & confessionem ducisb de fratrum confessio­ne crevisse; ut dum praecedis ad gloriam, multos feceris gloriae comites, & confessorem populum suaseris fieri, dum primus paratns es pro omnibus confiteri: ut non inveniamus quid prius praedicare in vobis debeamus, utrumne tuam promtam & stabilem fidem, an inseparabilem fratrum caritatem. Virtus illic Episcopi praecedentis publice com­probata est, adunatio sequentis fraternitatis ostensa est.2 Dum apud vos unus animus & una vox est, Ecclesia omnis Romana confessa est.c 3 Claruit, fratres carissimi, fides, quam de vobis beatus Apostolus praedicavit. Hanc laudem virtutis, & ro­boris firmitatem jam tunc in spiritu praevidebat, & praeconio futurorum merita ve­stra stra contestans, dum parentes laudat,a filios provocabat. Dum sic unanimes,b dum fortes estis, magna ceteris fratribus unanimitatis & fortitudinis exempla tribuistis. Docuistis granditer Deum timere, Christo firmiter adhaerere; plebem facerdotibus in periculo jungi; in persecutione fratres à fratribus non separari; concordiam simul junctam vinci omnino non posse;1 quicquid simul petitur à cunctis, Deum pa­cis pacificis exhibere. Prosilierat adversarius terrore violento Christi castra turbare: sed quo impetu venerat,c eodem impetu pulsus est; & quantum formidinis & terroris attulit, tamum fortitudinis invenit & roboris. Supplantare se iterum posse crediderat Dei servos;d & velut tyrones, & rudes, quasi [...] minus paratos, & minus cautos, solito suo more concutere.e Unum primo aggressus, ut lupus ovem secernere à grege, ut accipiter columbam ab agmine volantiumf separare tentaverat; nam cui non est adversus omnes satis virium, circumvenire quaerit so­litudinem singulorum. Sed retusus adunati exercitus fide pariter & vigore, intel­lexit milites Christi vigilare jam sobrios, & armatos ad praelium stare; vinci non posse, mori posse: & hoc ipso invictos esse, quia mori non timent; nec repu­gnare contra impugnantes, cum occidereg innocentibus nec nocentem liceat; sed promte & animas & sanguinem tradere; ut cum tanta in seculo malitia & saevitia grassetur, à malis & saevis velocius recedatur. Quale illud fuit sub oculis Dei spe­ctaculum gloriosum? quale in conspectu Christi,h Ecclesiae suae gaudium, ad pugnam, quam tentaverat hostis inferre, non singulos milites, sed tota simul ca­ftra prodisse? omnes enim constat venturos fuisse, si audire potuissent,i quan­do accurrerit properanter, & venerit, quisquis audivit. Quot illic lapsi, gloriosa con­fessione sunt restituti? Steterunt fortes,2 & ipso dolore poenitentiae facti ad prae­lium fortiores; ut appareat nupur3 subitatos esse, & novae atque insuetae rei pavore trepidasse; rediiffe ad se postmodum, fidem veram, & vires suas de Dei timore col­lectas, ad omnem patientiam constanter & firmiter roborasse, nec jam4 stare ad cri­minis veniam, sed ad passionis coronam.

5 Quid ad haec Novatianus?Novatianus Ort [...]odoxis persecutione vexatis, in­tactus relin­quitur. frater carissime, utrumne jam deponit errorem? an vero (qui dementium mos est) ipsis bonis & prosperis nostrisk plus adactus est ad furorem? & quo magis ac magis dilectionis ac fidei crescit hic gloria, illic dissen­sionis & zeli recrudescit insania: nec vulnus suum miser curat, sed adhuc gravius & se, & suos vulnerat? in perniciem fratrum lingua sua perstrepens, & facundiae venenatae jacula contorquens,l magis durus secularis philosophiae pravitate, quam m 6 philosophiae dominicae lenitate pacificus; desertor Ecclesiae, misericordiae ho­stis, n interfector poenitentiae, doctor superbiae, veritatis corruptor,o per­ditor caritatis?p Agnoscit ne jam qui sit sacerdos Dei? quae sit Ecclesia & do­mus Christi? qui sint Dei servi, quos diabolus infester? qui sint Christiani, quos Antichristus impugnet? Neque enim quaerit illos, quos jam subegit, aut gestit ever­tere, quos jam suos fecit. Inimicus & hostis Ecclesiaeq quos alienavit ab Ecclesia & foras duxit, ut captivos &r vinctos contemnit, & praeterit: eos pergit la­cessere, in quibus Christum cemit habitare. Quanquam & si aliquis ex talibus fuerit apprehensus, non est quod sibi quasi ins confessionis nominis blandiatur, cum con­stet, [Page 271] si occisi ejusmodi extra Ecclesiam fuerint, fidei coronam non esse, sed poenam potius esse perfidiae; nec in domo Dei inter unanimes habitaturos esse, quos vide­mus de pacifica & divina domo, furore discordiae, recessisse. Hortamur plane quan­tum possumus, frater carissime, pro caritate mutua, qua nobis invicem cohaere­mus, ut (quoniam1 providentia Domini monentis instruim [...]r, & divinae misericor­diae consiliis salubribus admonemur,a appropinquare jam certaminis & agonis no­stri diem) jejuniis, vigiliis, orationibus insistere cum omni plebe non desinamus. In­cumbamus gemitibus assiduis, & deprecationbus crebis [...] hae [...]sunt enim nobis ar­ma coelestia, quae stare & perseverare fortiter faciunt. Haec sunt munimenta spirita­lia, & tela divina, quae protegunt. Memores nostri invicem simus, concordes at­que unanimes,2 utrobique pro nobis semper oremus, pressuras & angustias mu­tua caritate relevemus.b Et quis istinc nostrum prior divinae dignationis celeritate praecesserit,3 perseveret apud Dominum nostra dilectio, pro fratribus & sororibus no­stris apud misericordiam Patris non cesset oratio. Opto te, frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA LXI.

Cyprianus cum Collegis
Lucio fratri, Salutem.

ET nuper quidem tibi,Ad Pamelii num. Epist. LVIII. Ad Erasm. l. 3. Ep. 3. Gratulatur Lucio Papae Romano, de confessione, & reditu ab exilio. frater cariffime,Scripta post reditum, tem­pore Lucii. gratulati sumus, cum te honore gemi­nato in Ecclesiae suae administratione Confessorem pariter & Sacerdotem con­stituit divina dignatio; sed & nunc non minus tibi & comitibus tuis atque u­niversae fraternitati gratulamur, quod cum eadem gloria & laudibus vestris re­ducesa vos denuo ad suos fecerit benigna Domini & larga protectio: ut pascendo gregi pastor, & gubernandae navi gubernator, & plebi regendae rector redderetur; & appareret relegationem vestram sic divinitus esse dispositam, non ut Episcopus rele­gatus & pulsus Ecclesiae deesset, sed ut ad Ecclesiam major rediret.Dan. 3. Neque enim in tribus pueris minor fuit martyrii dignitas, quia morte frustrata de camino ignis inco­lumes exierunt;Dan. 6. aut non consummatus Daniel extitit in suis laudibus, quia qui leoni­bus missus fuerat ad praedam, protectus à Domino vixit adb gloriam. In Confes­soribus Christi dilara martyria non meritum confessionis minuunt, sed magnalia divinae protectionis oftendunt. Repraesentatum videmus in vobis, quod apud Regem fortes atque illustres pueri praedicaverunt:Dan. 3. 16. Ipsos quidem paratos esse ardere flammis, ne diis ejus servirent, aut imaginem quan fecerat adorarent; Deum tamen quem colebant, quemque & nos colimus, potentem esse ut eos de camino iguis eximeret, & de Re­gis manibus ac de poenis praesentibus liberaret. Quod invenimus in confessionis vestrae fide, & in Domini circa vos protectione nunc gestum; ut cum vos parati fueritis & c promti omne subire supplicium, Dominus tamen vos poenae subtraheret, & Ec­clesiae reservaret. Regredientibus vobis breviata non est in Episcopo confessionis suae dignitas, sed magis crevit sacerdotalis auctoritas; ut altari Dei assistat antistes, qui ad confessionis arma sumenda & facienda martyria, non verbis plebem, sed factis cohor­tetur; &1 imminente Antichristo paret add praelium militese non solum ser­monis & vocis incitamento, sed fidei & virtutis exemplo. Intelligimus, frater ca­rissime, f & tota cordis nostri luce perspicimus divinae majestatis salutaria & sancta consilia; unde illicg.2 repentina persecutio nuperh exorta sit, unde contra Ec­clesiam Christi & Episcopum Cornelium beatumi Martyrem, vosque omnes secu­laris potestas subito proruperit: ut ad confundendos haereticos & retundendos often­deret Dominus, quae esset Ecclesia,3 quis Episcopus ejus unus, divina ordinatione delectus;k qui cum Episcopo Presbyteri sacerdotali honore conjuncti; quis aduna­tus & verus Christi populus Dominici gregis caritate connexus: qui essent, quos ini­micus l lacesseret, qui contra, quibus4 diabolus ut suis parceret. Neque enim per­sequitur & impugnat Christi adversarius, nisi castra & milites Christi: haereticos pro­stratos m semel & ipsos & suos factos contemnit, & praeterit: eos quaerit deji­cere, quos videt stare. Atque utinam nunc facultas daretur, frater carissime, ut in­teresse [Page 273] teresse illica vobis regredientibus possemus, qui vos mutua caritate diligimus, ut adventus vestri laetissimum fructum praesentes cum ceteris ipsi quoque caperemus. Quae illic exultatio omnium fratrum? qui concursus atque complexusb occurren­tium singulorum?c 1 Vix osculis adhaerentium potest satisfieri, vix vultus ipsi atque oculi plebis possunt videndo satiari. De adventus vestri gaudio cognoscere illic fraternitas coepit, qualis, & quanta sit secutura Christo veniente laetitia:2 cujus quia cito appropinquabit adventus, [...]imago jam quaedam praecessit in vobis, ut quo [...]odo Joannes praecursor ejus & praevius veniens, praedicavit Christum venisse; sic nunc Episcopo Confessore Domini & sacerdote redeunte, appareat & Dominum jam redi­re. Vicarias vero pro nobisd ego & Collegae & fraternitas omnis has ad vos literas mittimus, frater carissime, & repraesentantes vobis per Epistolame gau­dium nostrum, fida obsequia caritatis expromimus; hic quoque in sacrificiis atque in orationibus nostris non cessantes Deo Patri, & Christo filio ejus Domino nostro gratias agere, & orare pariter ac petere, ut qui perfectus est atque perficiens, custodiat & perficiat in vobis confessionis vestrae gloriosam coronam: qui & ad hoc vos fortasse revocavit, ne gloria esset occulta, si foris essent confessionis vestrae consummata Martyria. Nam victima quae fraternitati praebet exemplum virtutis & fidei,3 praesentibus debet fratribus immolari. Optamus te, frater carissime, sem­per bene valere.

EPISTOLA LXII.5931

Cyprianus
Januario, Maximo, Proculo, Victori, Mo­diano, Nemesiano, Nampulo, & Honorato fratribus, Salutem.

1 CUM maximo animi nostri gemitu,Ad Pamelii numeros Ep. LX. In E­rasm [...] Ed [...]. deest. In Ma­nut. Edit. l. 5 Ep. 8. Episcopis Numidis re­spondetur [...] qui de capti­vita [...]e fra­trum apud barbaros [...]um certiorem fe­ [...]. & non sine lacrymis legimus literas ve­stras,Scripta post reditum [...] fratres carissimi, quas ad nos pro dilectionis vestrae sollicitudine, de fratrum nostrorum & sororum captivitate fecistis. Quis enim non dol [...]at in ejusmodi casibus? aut quis non dolorem fratris sui suum proprium compu­tet?1 Cor. 12. 26. cum loquatur Apostolus Paulus, & dicat: Si patitur unum mem­brum, compatiuntur & cetera membra; si laetatur membrum unum, collae­tantur & cetera membra.2 Cor. 11. 29. Et alio loco: Quis infirmatur, inquit, & non ego in­firmor? Quare nunc & nobis captivitas fratrum nostra captivitas computanda est: & periclitantium dolor pro nostro dolore numerandus est: cum sit scilicet ad Unatio­nis nostrae corpus unum, & non tantum dilectio, [...]ed & religio instigare nos debeat, & confortare ad fratrum membra redimenda.1 Cor. 3. 16. Nam cum denuo Apostolus Paulus di­cat: Nescitis quia templum Dei estis, & Spiritus Dei habitat in vobis? etiam si caritas non minus adigeret ad opem fratribus ferendam; considerandum tamen hoc in loco fuit, Dei templa esse, quae capta sunt; nec pati nos longa cessatione, & ne­glecto dolore debere; ut diu Dei templa captiva sint; sed quibus possumus viribus elaborare,Galat. 3. [...]7. & velociter gerere, ut Christum judicem, & Dominum & Deum no­strum promereamur ob [...]equiis nostris. Nam cum dicat Paulus Apostolus: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis; in captivis fratribus nostris contemplan­dus est Christus, & redimendus de periculo captivitatis, qui nos redimit de periculo mortis: ut qui nos2 de diaboli faucibus exuit, nunc ipse, qui manet & habitat in no­bis, de Barbaro [...]m manibus exuatur; & redimatur nummaria quantitate, qui nos cruce redemit, & sanguine: qui iccirco haec fieri interim patitur, ut fides nostra ten­tetur, an faciat unusquisque pro altero, quod pro se fieri vellet, si apud Barbaros teneretur ipse captivus. Quis enim non humanitatis memor, & mutuae dilectionis admonitus, si pater est, illic esse nunc filios suos computet? si maritus est, uxo­rem suam illic captivam teneri cum dolore pariter ac pudore vinculi maritalis existi­met?

Quantus vero communis omnibus nobis moeror eft,Virginum ex captivitate barboric [...] periculum gravissimum, ne pud [...]ris j [...]cturam faciant. Subsidia nummaria Largiter con­ [...]ert Cypria­nus, una cum fratribus. & cruciatus de periculo virgi­num, quae illic tenentur; pro quibus non tantum libertatis, sed & pudoris jactura plangenda est; nec tam vinc [...]la barbarorum, quam lenonum, & lupanarium stupra deflenda sunt; ne3 membra Christo dicata, & in aeternum continentiae honore pudica virtute devota, insultantium libidine, & contagione foedentur?

Quae omnia istic secundum literas vestras fraternitas nostra cogitans, & dolenter exa­minans, promte omnes & libenter ac largiter subsidia nummaria fratribus contulerunt; semper quidem secundum fidei suae firmitatem ad opus Dei proni, nunc tamen magis ad opera salutaria contemplatione tanti doloris accensi. Nam cum Dominus in Evan­gelio suo dicat;Mat. 25. 36. Infirmus fui, & visitastis me: quanto nunc quoque cum majore o­peris nostri mercede dicturus est:4 Captivus fui, & redemistis me? Et cum de­nuo dicat: In carcere fui, & venistis ad me; quanto plus est cum coeperit dicere: In carcere captivitatis fui, & clausus, & vinctus apud Barbaros jacui; & de carcere illo servitutis liberastis me, cum judicii dies venerit praemium de Domino recepturi? Denique maximas vobis gratias agimus, quod nos vestrae sollicitudinis, & tam bonae ac necessariae operationis participes esse voluistis: ut offerretis nobis agros uberes, in quibus spei nostrae semina mitteremus, expectaturi messem de amplissimis fructibus qui­de [Page 275] de hac coeles [...]i & salutari operatione proveniunt.1 Misimus autema sestertium centum millia nummum, quae istic in Ecclesia, cui de Domini indulgentia prae­sumus, Cleri & plebis apud nos consistentis collatione collecta sunt: quae vos illic pro vestra diligentia dispensabitis. Et optamus quidem nihil tale de cetero fieri, & fratres nostros Domini majestate protectos, ab ejusmodi periculis incolumes reserva­ri. Si tamen ad explorandam nostri animi caritatem, & examinandam nostri pec­toris fidem, tale aliquid acciderit, nolite cunctari nunciare haec nobis literis ve­stris; pro certo habentes, Ecclesiam nostram & fraternitatem istic universam ne haec ultra fiant precibus orare; si facta fuerint, libenter, & largiter subsidia praestare.

Ut autem fratres nostros ac sorores,Nomina illo­rum qui symbola sua contulerunt subdi [...], ut in precum offi­ciis recita­rentur. qui ad hoc opus tam necessarium promte ac libenter operati sunt, ut semper operentur, in mentem habeatis in orationibus vestris, & eis vicem boni operis in sacrificiis & precibus repraesentetis,2 subdidi nomina singulorum; sed & Collegarum quoque & consacerdotum nostrorum, qui & ipsi cum praesentes essent, & suo, & plebis suae nomine quaedam pro viribus con­tulerunt, nomina addidi; & praeter quantitatem propriam nostram, eorum quo­que summulas significavi, & misi: quorum omnium secundum quod fides & caritas exigunt, in orationibus & precibus vestris meminisse debetis. Optamus vos, fratres carissimi, semper bene valere.

EPISTOLA LXIII.

Cyprianus
Caecilio fratri, Salutem.

1 QUANQUAM sciam,Ad Pamelii numeros Ep. LXIII. Ad Erasm. l. 2. Epist. 3. Docetur ca­licem Domi­nicum non a­qua, sed vi­no offeren­dum. frater carissime,Scripta post reditum. Episcopos plurimos, Ecclesiis Dominicis in toto mundo divina dignatione praepositos, Evangelicae veri­tatis ac Dominicae traditionis tenere rationem, nec ab eo quod Christus ma­gister & praecepit, & gessit,a 2 humana & novella institutione decede­re; tamen quoniam quidam vel ignoranter, vel simpliciter in calice Dominico sanctifi­cando, & plebi ministrando, non hoc faciunt,3 quod Jesus Christus, Dominus & Deus noster, sacrificii hujus auctor & doctor, fecit & docuit; religiosum pariter ac ne­cessarium b duxi has ad vos literas facere, utc si quis in isto errore adhuc teneatur, veritatis luce perspecta ad radicem atque originem traditionis Dominicae revertatur.d Nec nos putes, frater carissime, nostra &e humana conscribere, aur ultronea volun­tate hoc nobis audacter assumere, cum mediocritatem nostram semper humili & vere­cunda moderatione teneamus; sed quando aliquid Deof aspirante & mandante praeci­pitur, necesse est Domino servus fidelis obtemperet; excusatus apud omnes, quod ni­hil sibi arroganter assumat, qui offensam Domini timere compellitur, nisi faciat quod jubetur.g Admonitos autem nos scias, ut in calice offerendo Dominica traditio ser­vetur, 4 neque aliud fiat à nobis, quam quod pro nobis Dominus prior fecerit: Ut ca­lix quih in commemoratione ejus offertur, mixtus vino offeratur. Nam cum dicat Christus:Joh. 15. 1 [...] Ego sum vitis vera; sanguis Christi, non aqua est utique, sed vinum5 Nec potest videri sanguis ejus, quo redemti & vivificati sumus, esse in calice; quando vinum i desit calici, quo Chriffi sanguis offenditur, qui scripturarum omnium sacramento ac k testimonio effususl praedicatur.

Invenimus enim & in Genesi circam sacramentum in Noe hoc idem praecurrisse,Gen. 9. 21 [...] & figuram Dominicae passionis illic extitisse,Scripturae ve­teris Testa­menti alle­gantur. quod vinum bibi [...]; quod inebriatus est; quod in domo sua nudatus est; quod fuitn recumbens nudis & patentibus femoribus: quod nuditas illa patris à medio filioo denotata est, & foras nunciata; à duobus ve­ro majore, & minore contecta; & cetera quae necesse non est exequi; cum satis sit hoc solum complecti, quod6 Noe typum futurae veritatis ostendens; non aquam, sed vinum biberit, & sic imaginem Dominicae passionis expresserit. Item in sacerdote Mel­chisedech [Page 277] a sacrificii Dominici sacramentum praefiguratum videmus, secundum quod scriptura divina testatur & dicit;Gen. 14. 18. Et1 Melchisedech Rex Salem protulit Panem & Vinum. Fuit autem sacerdos Dei summi, & benedixit Abraham. Quod autem Mel­chisedech typum Christi portaret: declarat in Bsalmis Spiritus sanctus2 ex persona Patris ad Filium dicens:Psal. 109. 4. Anteb Luciferum genui te; tu es sacerdos in aetemum secundum ordinem Melchisedech. Qui ordo urique hic est de sacrificio illo veniens & inde descen­dens; quod Melchisedech sacerdos Dei summi fuit, quod Panem & Vinum obtulit, quod Abraham benedixit.c Nam quis magis sacerdos Dei summi, quam Dominus noster Jesus Christus? qui sacrificium Deo Patri obtulit, &d obtulit hoc idem quod Melchi­sedech obtulerat, id est Panem & Vinum, suun scilicet corpus & sanguinem. Et circa Abraham benedictio illa praecedens,Gen. 15. 6. ad nostrum populum pertinebar. Nam si Abra­ham Deo credidit, &e deputatum est ei ad justitiam; utique quisquis Deo credit, & fide vivit, justus invenitur, & jam pridem in Abraham fideli benedictus & justificatus oftenditur,Galat. 3. 6. sicut beatus Apostolus Paulus probat, dicens: Credidit Abraham Deo, & f deputatum est ei ad justitiam. Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae. Providens autemf scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, praenuncia­vit Abrahae, quia benedicentur in illo omnes gentes. [...]gitur qui ex fide sunt,g bene­dicti sunt cum fideli Abraham: unde in Evangelio invenimus de lapidibus excitari,Matt. 3. 9. id est, de gentibus colligi filios Abrahae.Luc. 19. 9. Et cum Zachaeum laudaret Dominus respondit & dixit: Salus hodie domui huic facta est: quia & hic filius est Abrahae. Ut ergo in Genesi per Melchisedech sacerdo [...]em benedictio circa Abraham posset rite celebrari, praecedit ante imagoh sacrificii Christi in pane & vino scilicet constituta, quam rem perficiens & ad­implens Dominus Panem & calicem mixtum Vino obtulit, & qui est plenitudo, verita­tem praefiguratae imaginis adimplevit. Sed & per Solomonem Spiritus sanctus typumi Dominici sacrificii ante praemonstrat immolatae hostiae & panis & vini, sed & altaris & 3 Apostolorum faciens mentionem: Sapientia,Prov. 9. 1, 2, 3, 4, 5. inquit, aedificavit sibi domum, & sub­didit columnas septem. Mactavit suas hostias, miscuit in cratera vinum suum, & para­vit mensam suam. Et misit servos suos, convocans cum excelsa praedicatione4 ad crate­rem, dicens: Qui est insipiens, declinet ad me. Et egentibus sensu dixit: Venite, edite de meis panibus, & bibite vinum quod miscui vobis. Vinum mixtum declarat, id est, calicem Domini aqua & vino mixtum prophetica voce praenunciat; ut appareat in passione Dominicak id esse gestum quod fuerat ante praedictum. In benedictione quoque Judae hoc idem significatur, ubi & illic Christi figura exprimitur, quod à fratri­bus suis laudari & adorari haberet, quod inimicorum dor [...]a, cedentium atque fugientium, manibus quibus crucem pertulit & mortem vicit, compressurus fuisset; quodque ipse sit leo de tribu Juda, &l recubet dormiens in passione, & surgat, & sit ipse spes gen­tium;Gen. 49. 11. quibus scriptura divina adjungit, & dicit: Lavabit in vino stolam suam, & in san­guine uvae amictum suum. Quando autem sanguis uvae dicitur; quid aliud quam vinum calicism Dominici sanguinis ostenditur? Nec non & apud Esaiam hoc idem Spiritus sanctus de Domini passione testatur,Isai. 63. 2. dicens; Quare rubicunda sunt vestimenta tua; & in­dumenta tua velut à calcatione torcularis5 pleni & percalcati? Nunquid rubicunda vesti­menta aque potest facere? aut in torculari aqua est, quae pedibus calcatur, vel prelo ex­primitur? n Vini utique mentio ideo ponitur, uto Domini sanguis intelligatur; & quod in calice Dominico postea manifestatum est, Prophetis annunciantibusp praedice­retur. Torcularis quoque calcatio & pressura taxatur: quia quo modo ad potandum vinum veniri non potest, nisi botrus calcetur ante, & prematur: sic nec nos sanguinem Christi [Page 278] a possemusb bibere, nisi Christus calcatus prius fuisset & pressus, &c calicem prior biberet, ind quo credentibus propinaret.

Quotiescunque autem aqua sola in scripturis sanctis nominatur,Per aquam in scripturis non euchari­stia, sed bap­tismus desi­gnatur. baptisma praedica­tur, ut apud Esaiam significari videmus.1 Nolite,Isai. 43. 18. inquit, priora meminisse, & antiqua nolite reputare. Ecce ego facio nova, quae nunc orientur, &e cognoscetis, & faciam in deserto viam, & flumina inf loco inaquoso; adaquare genus meum e­lectum, plebem meam quam acquisivi, ut virtutes meas exponeret. Praenunciavit il­lic per Prophetam Deus, quod apud gentes in locis, quae inaquosa prius fuissent, flu­mina postmodumg redundarent: & electum genus Dei, id est, per regenerationem baptismi filios Dei factos, adaquarent. Item denuo praecinitur, &h ante praedica­tur, Judaeos, si sitierent, & Christum quaesierint, apud nos esse potaturos, id est, baptismi gratiam consecuturos.Isai. 48. 21. Si sitierint, inquit, per desertai adducet illos, a­quam de petra producer illis; findetur petra, &k fluet aqua, &l bibet plebs mea. Quod in Evangelio adimpletur, quando2 Christus qui est petra, finditur ictu lanceae in passione: qui & admonens quid per Prophetam sit ante praedictum, clamat & dicit: Si quis sitit,Jo. 7. 37. veniat & bibat. Qui credit in me,m sicut scriptura dicit, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Atque ut magis posset esse manifestum, quia non de cali­ce, sed den baptismo illic loquitur Dominus,Id. v. 39. addidit scriptura, dicens: Hoc autem dixit de spiritu, quem accepturi erant, qui in eum credebant. Per baptisma enim Spiri­tus sanctus accipitur, & sic à baptizatis, & Spiritum sanctum consecutis ad bibendum calicem Domini pervenitur. Neminem autem moveat, quod cum de Baptismo loquatur scriptura divina,Matt. 5. 6. sitire nos dicit & bibere, quando & Dominus in Evangelio dicat: Beati esurientes & sitientes justitiam; quia quodo avida & sitienti cupiditate suscipitur, ple­nius & uberius hauritur.Jo. 4. 13, 14 [...] Sicut & alio loco ad Samaritanam mulierem Dominusp lo­quitur, dicens: Omnis qui biberit ex aqua ista, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua quam ego dedero, non sitiet in aeternum.q Quo & ipsum baptisma salutaris aquaer significatur, quod semel scilicet sumitur, nec rursus iteratur: ceterum calix Domini in Ecclesia semper & sititur & bibitur. Nec argumentis plurimis opus est, frater carissime, ut probemus appellatione aquae baptisma significatum semper esse, & sic noss intelli­gere debere; quando Dominus adveniens Baptismi & Calicis manifestaverit veritatem, qui aquam illam fidelem, aquam vitae aeternae praeceperit credentibus in Baptismo dari; 3 calicem vero docuerit exemplo magisterii sui, vini & aquae conjunctione misceri. Ca­licem etenimt sub die passionis accipiens; benedixit, & dedit discipulis suis, dicens: Bibite ex hoc omnes:u hic est enim sanguis novi testamenti,Matt. 26. 28, 29. qui pro multisx 4 effun­detur in remissionem peccatorum. Dico vobis, non bibam à modoy ex ista5 creatura [Page 279] vitis, usque in diem illum, quo vobiscum bibama novum vinum in regno Patris mei. Qua in parte invenimus calicem mixtum fuisse quem Dominus obtulit, & vinum fuisse, quod sanguinem suum dixit. Undo apparet sangumem Christi non offerri, si defit vinum calici; necb sacrificium Dominicum legitima sanctificatione celebrari, nisi oblatio & sacrificium nostrum responderit passioni. Quomodo autem de [...]eatura vitis novum vi­num cum Christo in regno [...]a [...]is bibemus, si in sacrificio Dei Patris & Christi vinum non offerimus, nec calicem Domini dominica traditione miscemus? Beatus quoque A­postolus Paulus à Domino electus & missus, & praedicator v [...]ritatis Evangelicae const [...]u­tus, haec eadem in Epistola suac point, dicens:1 Cor. 11. 23. 24. Dominus Jesus in qua nocte trade­batur, accepit panem, &d gratias agens fregit, & dixit: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur, hoc facite in meam commemorationem:e Simili modo & calicem postquam coenatum est accepit, dicens:f Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescunque biberitis in meam commemorationem: quotiescunque enim ederitis panem istum & ca [...]cem biberitis, mortem Domini annun­ciabitis quoadusque veniat. Quod si & à Dominog praecipitur, & ab Apostolo ejus hoc idem confirmatur & traditur, ut quotiescunque biberimus in commemorationem Domini, hoc faciamus, quod fecit & Dominus;h invenimus non observari à nobis quod mandatum est, nisi eadem quae Dominus fecit, nos quoque faciamus, &i ca­licem Domini pari ratione miscentes à divino magisterio non recedamus. Ab Evange­licis autem praeceptis omninok recedendum non esse, & eadem quae magister docuit & fecit, discipulos quoque observare & facere debere, constantius & fortius alio in locol beatus Apostolus docet,Galat. 1. 6, dicens: Miror quod sic tam citom demutamini ab eo qui vos vocavit ad gratiam, ad aliud Evangelium, quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos turbant, & volunt1 convertere Evangelium Christi. Sed licet nos aut Angelus de coelo aliter annunciet, praeterquam quod annunciavimus vobis, anathema sit. Sicut praedixi­mus, & nunc iterum dico: Si quis vobis annunciaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit. Cum ergo neque ipse Apostolus, neque Angelus de coelo annunciare possit aliter aut docere, praeterquam quod semel Christus docuit, & Apostoli ejus annunciave­runt; miror satis unde hoc usurpatum sit, ut contra Evangelicam & Apostolicam disci­plinam quibusdam in locis aqua offeratur in Domino calice, quae sola Christi sanguinem non possit exprimere.

Cujus rei sacramentum nec in Psalmis tacet Spiritus sanctus,Typis ex ve­teri Testa­mento sumtis, usus vi [...] in sacramento corporis Do­minici illu­stratur. faciens mentionem Domi­nici calicis,Ps. 22. 7. & dicens:2 Calix tuus inebriansn quam peroptimus: calix autem qui inebriat, utique vinoo mixtus est. Neque enim aqua inebriare quenquam potest. Sic autem calix Dominicus inebriat,Gen. 9. 21. p ut Noe in Genesi vinum bibens inebriatus est. Sed quia ebrietas Dominici calicis & sanguinis non est talis,q qualis ebrietas vini secularis, cum diceret Spiritus sanctus in Psalmo: Calix tuus inebrians: addidit, quam peroptimus, quod scilicet calix Dominicus sic bibentes inebriet, ut sobrios faciat, ut mentes ad spiri­talem r sapientiam redigat, ut3 às sapore isto seculari ad intellectum Dei unusquis­que resipiscat: & quemadmodum4 vino isto communi mens solvitur, & anima relaxatur, &5 tristitia omnis exponitur;t ita epoto sanguine Dominiu & poculo salutari, ex­ponatur memoria veteris hominis, & fiat oblivio conversationis pristinae secularis, & moestum pectus ac triste, quod prius6 peccatis angentibus premebatur [...] divinae indul­gentiae laetitia resolvatur; quod tunc demum potest laetificare in Ecclesia Domini biben­tem, si quod bibiturx Dominicam teneat veritatem. Quam vero perversum est, quam­que contrarium,Jo. 2. 9. ut cum Dominus in nuptiis de aqua vinum fecerit, nos de vino aquam faciamus: cum sacramentum quoque rei illius admonere & instruere nos debeat, ut in sa­crificiis Dominicis vinum potius offeramus. Nam quia apud Judaeos desecerat gratia spi­ritalis, defecit & vinum: vinea enim Domini sabaoth domus erat Israel;Isai. 5. 7 [...] Christus antem docens & ostendens gentium populum succedere, & in locum quem Judaei perdiderant, nos postmodum merito fidei pervenire, de aqua vinum fecit, id est, quod ad nuptias Christi & Ecclesiae, Judaeis cessantibus, plebs magis gentium conflueret & conveniret, ostendit.

[Page 280] a Aquas namque populos significare, in Apocalypsi scriptura divina declarat, di­cens:Aquae sym­bolo populus intelligitur. Aquae quas vidisti,Apoc. 17. 15. super quas sedet meretrix illa, populi, & turbae, & gentes Ethnicorum sunt, & linguae. Quod scilicet perspicimus & in sacramento calicis conti­neri. Nam quia nos omnes portabat Christus, qui & peccata nostra portabat;1 videmus in aqua populum intelligi,2 in vino verob ostendi sanguinem Christi. Quando au­tem in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur, & credentiumc plebis ei in quem credidit, copulatur & conjungitur. Quae copulatio & conjunctio aquae & vini sic miscetur in calice Domini, ut commixtio illa non possit ab invicem separari. Unde Ecclesiam, id est, plebem in Ecclesia constitutam fideliter & firmites in eo quod credidit, perseverantem, nulla res separare poterit à Christo, quo minus haereat semper & maneatd individua dilectio. Sic autem ine sanctificando calice Domini, offerri aqua sola non potest;3 quomodo nec vinum solum potest; nam si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis: si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo: quando autem utrumque miscetur, & adunatione confusa sibi invicem co­pulatur, tunc sacramentum spiritale & coeleste perficitur. Sic vero calix Domini non est aqua sola, aut vinum solum, nisif utrumque sibi misceatur, quomodo nec cor­pus Domini potest esse farina sola, aut aqua sola, nisi utrumque adunatum fuerit & co­pulatum, & panis unius compage solidatum. Quo & ipso sacramento populus noster ostenditur adunatus, ut quemadmodum grana multa in unum collecta, & commolita, & commixta, panem unum faciunt: sic in Christo qui est panis coelestis, unum sciamus esse corpus, cui conjunctus sit noster numerus & adunatus.

Non est ergo,Consuetudo scriptur arum praesidio desti­tuta, minime sequenda. frater carissime, quod aliquis existimer sequendam esse quorundam con­suetudinem, si qui in praeteritum in calice Dominico aquam solam offere [...]dam puta­verint: quaerendum est enim, ipsi quem sint secuti. Nam si4 in sacrificio quodg Christus obtulerit,5 non nisi Christus sequendus est: utique id nos obaudire & facere [Page 277] oportet, quod Christus fecit, & quod faciendum esse mandavit; quando ipse in Evan­gelio dicat:Joan. 15. 14, 15. Matt. 17. 5. Si feceritis quod mando vobis, Jama non dico vos servos, sed amicos. Et quod Christus debeat solus audiri, Pater etiam de coelo contestatur, dicens: Hic est filius meusb dilectissimus in quo bene sensi, ipsum audite. Quare si solus Chri­stus audiendus est, non debemus attendere,c quid aliusd ante nos faciendum puta­verit, sed quid, qui ante omnes est, Christus prior fecerit. Neque enim hominis consuetudinem sequi oportet, sed Dei veritatem; cum per Isaiam Prophetam Deus lo­quatur & dicat: Sine causa autem colunt me,Isa 29. 13. mandata & doctrinas hominum docentes. Et iterum Dominus in Evangelio hoc idem repetat,Marc. 7. 13. dicens: Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis.Matt. 5. 19. Sed & alio in loco ponit & dicit: Qui solverit unum ex mandatis istis minimis, & sic docuerit homines, minimus vocabitur in regno coelo­rum. Quod si nec minima de mandatis Dominicis licet solvere: quanto magis tam magna, tam grandia, tam ad ipsum Dominicae passionis & nostrae redemtionis sacra­mentum pertinentia, fas non est infringere; aut in aliud, quam quod divinitus in­stitutum sit, humana traditione mutare?e Nam si Jesus Christus, Dominus & Deus noster,f ipse est summus sacerdosg Dei Patris; & sacrificium Patri se ipsum primus obtulit,Luc 22. 19. & hoc fierih in sui commemorationem praecepit: utique ille sacerdos vice Christi vere fungitur, qui id quod Christus fecit, imitatur: & sacrificium verum & plenum tunc offert in Ecclesia Deo Patri, si sic incipiat offerre secundum quod ipsum Christum videat obtulisse. Ceterum omnis religionis & veritatis disciplina subvertitur,i nisi id quod spiritaliter praecipitur, & fideliter reservetur.

Nisi1 in sacrificiis matutinisk hoc quis veretur,Occurritur objectioni, quod si pri­ [...]co mane vinum su­matur; in calice Domi­nico, se Ethnicis prodent Christiani. Porro & al­teri respon­detur, quod vespere Eu­ch [...]ristia instituta, id [...] non [...]ane su­ [...]enda. ne2 per saporem vini redoleat san­guinem Christi. Sic ergo incipit & à passione Christi in persecutionibus fraternitas re­tardari, dum in oblationibus discit de sanguine ejus & cruore confundi. Porro autem Dominus in Evangelio dicit:l Qui confusus me fuerit, confundetur eum filius ho­minis. Et Apostolus quoque loquitur,Mar. 8. 38. dicens: Si hominibus placerem: Christi ser­vus non essem.Gal 1. 10. Quomodo autem possumus propter Christum sanquinem fundere; qui sanguinem Christi erubescimus bibere? An illa sibi aliquis contemplatione blanditur, quod etsi mane aqua sola offerri videtur, tamen3 cum ad coenandum venimus, mix­tum calicem offerimus: Sed cum coenamus, ad convivium nostrum plebem convocare non possumus, ut4 sacramenti veritatem fraternitate omni praesente celebremus.5 At enim non mane, sed post coenam mixtum calicem obtulit Dominus. Nunquid ergo

[Page 278]Dominicum post coenam celebrare debemus? ut sic mixtum calicem frequentandis Do­minicis offeramus? Christum offerre oportebat circa vesperam diei, ut hora ipsa sacrifi­cii ostenderet occasum & vesperam mundi,Exod. 12. 6. sicuti in Exodo scriptum est: Et occident illum omne vulgus synagogae filiorum Israël ad vesperam.Psal. 14. 2. Et iterum in Psalmis: Allevatio manuum mearum sacrisitium vespertinum. Nos autem resurrectionem Domini mane celebramus. Et quia passionis ejus mentionem in sacrificiis omnibus facimus? (1 passio est enim Domini, sacrificium quod offerimus) nihil aliud quam quod ille fecit, facere de­bemus.1 Cor. 11. 26. Scriptura enim dicit: Quotiescunque enim ederitis panem istum & calicem istum biberitis, mortem Domini annunciabitis quoadusque veniat. Quotiescunque ergo calicem in commemorationem Domini & passionis ejus offerimus, id quod constat Domi­num fecisse, faciamus.

Eta viderit, frater carissime,Non homi­num exem­plis, sed Domini magisteriis duci d [...]be­mus. 2 si quis de antecessoribus nostris, vel ignoranter, vel simpliciter non hoc observavit & tenuit, quod nos Dominus facere exemplo & magisterio suo docuit: potest simplicitati ejus de indulgentia Domini vema concedi, nobis vero non poterit ignosci, qui nunc à Domino admoniti & instructi sumus, ut calicem Dominicum vino mixtum, secundum quod Dominus obtulit, offeramus. Et de hoc quoque ad Collegas nostros literas dirigamus, utb ubique lex Evangelica & traditio Dominica servetur, & ab eo quod Christus & docuit & fecit, non recedatur. Quae ultra jam contemnere, & in errore pristino perseverare, quid aliud est quam in­currerre in objurgationem Domini increpantis in Psalmo & dicentis:Ps. 49. 16. Ad quid exponis justificationes meas, & assumis testamentum meum per os tuum? Tu autem odisti disci­plinam, & abjecisti sermones meos retro. Si videbas furem, concurrebas ei, & inter moechosc particulam tuam ponebas. Exponere enim justificationes & testamentum Domini, & non hoc idem facere quod fecerit Dominus; quid aliud est, quam sermones ejus abjicere, & disciplinam Dominicam contemnere, nec terrena sed spiritalia furta & adulteria committere; dum quis de Evangelica veritate furatur Domini nostri verba & facta, & corrumpit atque adulterat praecepta divina?Jer. 23. 28. Sicut apud Hieremiam scriptum est: Quid est, inquit,d paleis ad triticum? propter hoc ecce ego ad Prophetas, dicit Dominus, qui furantur verba mea unusquisque à proximo suo, & seducunt populum meum in mendaciis suis, & in erroribus suis.Jer. 3. 9. Item apud eundem alio loco: Et moe­chata est, inquit, ine lignum & lapidem; & in his omnibus, non est reversa ad me. Quod furtum & adulterium ne in nos etiam cadat, cavere sollicite & timide, ac reli­giose observare debemus. Nam si sacerdotes Dei & Christi sumus, non invenio quem magis sequi quam Deum & Christum debeamus;Jo. 8. 12. quando ipse in Evangelio maxime di­cat: Ego sum lumen seculi. Qui me secutus fuerit,f non ambulavit in tenebris, sed habebit lumen vitae. Ne ergo in tenebris ambulemus, Christum sequi & praecepta ejus observare debemus; quia & ipse in alio loco mittens Apostolos,Mat. 28. 18. dixit: Data est mihi omnis potestas in coelo & in terra. Ite ergo & docete omnes gentes,g tingen­tes eos in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti, docentes eos observare omnia quae­cunqueh praecepi vobis. Quare si in lumine Christi ambulare voluimus, à praeceptis & monitis ejus non recedamus; agentes gratias, quod dum instruit in futurum quid fa­cere debeamus, de praeterito ignoscit quod simpliciter erravimus. Et quia jam3 secun­dus ejus adventus nobis appropinquat; magis ac magis benigna ejus & larga dignatio corda nostra luce veritatis4 i illuminat. Religioni igitur nostrae congruit & timori, & ipsi loco atque officio sacerdotii nostri, frater carissime, in Dominico calice miscendo & k offerendo, custodire5 traditionis Dominicae veritatem; & quod prius apud quos­dam videtur erratum, Domino monente corrigere: ut cum in claritate sua & majestate coelesti venire coeperit, inveniat nos tenere quod monuit, observare quod docuit, fa­cere l quod fecit. Opto te, frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA LXIV.

Cyprianus & ceteri Collegae qui in concilio [...]uerant numero LXVI.
[...]

[...]

[Page 280]esse legem circumcisionis antiquae, ut intra octavum diem eum qui natus est baptizan­dum & sanctificandum, non putares; longe, aliud ina [...] [Page 281] [...]

EPISTOLA LXV.

Cyprianus1
Epicteto fratri, & Plebi,a Assuras consistenti, Salutem.

GRAVITER & dolenter motus sum,An Pamelii numeros Ep. LXIV. Ad Erasm. l. 1. Epist. 7. Lapsum pro integro age­re, & Epi­scopatum sibi vendica­re omn [...]m [...]cclesiae disciplinam pervertit. fratres carissimi,Scripta post reditum. quod cognoverim 2 b Fortunatianum quondam apud vos Episcopum, post gravem lapsum ruinae suae, pro integro nunc agere velle, & Episcopatum sibi vindicare coepisse: quae res contristavit me, primo propter ipsum, qui miser, vel diaboli tenebris in totum excae­catus, vel quorundam sacrilega persuasione deceputs (cum debeat satisfacere, & ad Dominum exorandum, diebus ac noctibus, lacrymis, & orationibus, & precibus in­cumbere) audet sibi adhuc sacerdotium quod prodidit, vindicare; quasi post aras dia­boli accedere ad altare Dei fas sit: aut non majorem in se iram & indignationem Do­mini in die judicii provocet; qui cum fidei, & virtutis dux fratribus esse non potuerit, perfidiae, & audaciae, & temeritatis magister existat; & qui non docuit fratres in prae­lio fortiter stare, doceat eos, qui victi & prostrati sunt, nec rogare. Cum Dominus dicat: Illis fudistis libamina,Isai. 57. 6. & illis imposuistis sacrificia,c 3 super haec ergo non in­dignabor, dicit Dominus?Exod. 22. 20. Et alio loco: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli. Item Dominus denuo loquitur & dicit: Adoraverunt eos, quos secerunt digiti eorum, & curvatus est homo, & humiliatus est vir,Isai. 2. 8. &4 non laxabo illis. In Apoca­lypsi quoque legimus iram Domini comminantis & dicentis:Apoc. 14. 9. Si quis adorat bestiam & imaginem ejus, & accipit notam in fronte sua & in manu, bibet & ipse de vino irae Dei, mixto in poculo irae ejus, & punietur igne & sulphure sub oculis sanctorum Angelo­rum, & sub oculis agni, & fumus de tormentis eorum in secula seculorum ascendet; nec habebunt requiem die ac nocte, qui adorant bestiam & imaginem ejus. Cum ergo haec tormenta, haec supplicia in die judicii Dominus comminetur iis qui diabolo ob­temperant, & idolis sacrificant: quo mode se putat posse agere pro Dei sacerdote, qui obtemperavit & servivit diaboli sacerdotibus? aut quo modo putat manum suam trans­ferri possed ad Dei sacrificium & precem Domini, quae captiva fuerit sacrilegio & crimini? quando in scripturis divinis Deus ad sacrificium prohibeat accedere sacerdotes etiam in leviori crimine constitutos; & in Levitico dicat:Lev. 21. 17. Homo in quo fuerit vitium & macula, non accedet offerre dona Deo.Exo. 19. 22. Item in Exodo: Et sacerdotes qui accedunt ad Dominum Deum sanctificentur,5 ne forte derelinquat illos Dominus.Exo. 28. 43. Et iterum: e Et cum accedunt ministrare ad6 f altare sancti, non adducent in se delictum, ne moriantur. Qui ergog gravia in se delicta adduxerunt, id est, qui idolis sacrifican­do sacrilega sacrificia fecerunt, sacerdotium Dei sibi vindicare non possunt, nec ullam in conspectu ejus precem pro ftratribus facere;Jo. 9. 31. quando in Evangelio scriptum sit: Deus peccatorem non audit, sed sih qui Deum coluerit, & voluntatem ejus fecerit, illum audit:7 quamvis sic quorundam pectorai tenebrarum ingruentium profunda caligo caecaverit, ut de praeceptis salubribus nihil lucis admittant, sed semel à recto limite veri itineris aversi, per praeceps &k abruptum criminum suorum nocte atque errore ra­piantur. Nec mirum, si consilia nostra aut Domini praecepta nunc abnuunt, qui Do­minum negaverunt.

8 Stipes & oblationes & lucra desiderant,Nefarii ho­mines sa­crum mini­sterium. sti­pis & obla­tionum & lucri causa desiderant. quibus prius insatiabiles incubabant, & [Page 283] coenis atque epulis etiam nunc inhiant, quaruma crapulam nuper superstite indies cru­ditate ructabant; nunc manifestissime comprobantes,b nec ante se religioni, sad ven­tri potius & quaestui profana cupiditate servisse.Rom. 6. 1 [...]. Unde & ipsam verisse perspicimus, & credimus de Dei exploratione censuram, ne apud altare consistere, & contrectare ulterius perseverarent, pudorem incesti, fidem pers [...]idi, religionem profani, divina terreni, sancta sacrilegi.

Quod ne tales adc altaris impiamenta, [...]iorum erit, contramale­ficorum at­tentata ex­cubare, nec alienae de­mintiae con­sen [...]ire. & contagia fratrum denuoredeant, omnibus viribusd excubandum est, ut quantum possumus ab hac eos sui scelerisaudacia retun­damus; ne adhuce agere pro sacerdote conentur, qui ad mortis extrema dejecti, ul­traf 1 lapsus laicos ruinae majoris pondere proruerunt. Si vero apud insanos furor insanabilis perseveraverit, & recedente Spiritu sancto, quae coepit caecitas in sua nocte permanserit; consilium nobis erit singulos fratres ab eorum fallacia separare; & ne quis in laqueos erroris incurrat, ab eorum contagione secernere: quando nec 2 oblatio sanctificari3 illic possit, ubi Spiritus sanctus non sit, nec cuiquam Dominus per ejus orationes & preces prosit, qui Dominum ipse violavit. Quod si Fortunatia­nus aut immemor criminis sui per diaboli caecitatem, aut minister & servus diaboli fa­ctus, ad decipiendam fraternitatem in hoc suo furore permanserit: vos quantum potestis elaborate, & in hac caligine diaboli saevientis, fratrum mentes ab errore revocate; ne alienae dementiae facile consentiant, ne se desperatorum delictis participes faciant; sed teneant integrig salutis suae & & integritatis conservatae à se & custoditae perpetuum vigorem. Lapsi vero magnitudinem delicti sui cognoscentes à deprecando Domino non recedant, nec Ecclesiam Catholicam (quae una & sola esth à Domino constituta) de­relinquant; sed satisfactionibus immorantes, & Domini misericordiam deprecantes ad Ecclesiam pulsent, ut recipi illuc possint, ubi fuerunt, & ad Christum redcant, à quo recesserunt. Nec audiant eosi qui se fallaci & mortalik circumventione decipiunt, cum scriptum sit: Nemo vos decipiat inanibus verbis;Eph. 5. 6. propterca enim venit ira Dei su­per filios contumaciae: Nolite ergo esse participes eorum. Ergo contumaces, & Deum non timentes, & ab Ecclesia in totum recedentes, nemo comitetur. Quod si quis im­patiens fuerit ad deprecandum Dominum qui offensus est, & nobis obtemperare nolue­rit; sed desperatos & perditos secutus fuerit:l sibi imputabit; cum judicii dies vene­rit. Quomodo enim deprecari in die illo Dominum poterit, qui & ante hoc Christum, & nunc quoque Ecclesiam Christi negavit: & Episcopis sanis & integris & viventibus non obtemperans, comitem se & participem morientibus praebuit? Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere.

EPISTOLA LXVI.An. 254.

1 Cyprianus qui & Thascius, Florentio cui & Pupiano, fratri, Salutem.

2 EGO te,Ad Pamelii num. Ep. LXIX. Ad Erasm. l. 4. Ep 9 Pupiano in­fanda & turpia de Cypriano credenti respondetur. frater, credideram tandem jam ad poenitentiam converti,Scripta post reditum. quod in'prae­teritum tam infanda, tam turpia, tam etiam gentilibus execranda aut audisses de nobis temere, aut credidisses. Porro autem etiam nunc in literis tuis animadverto eun­dem te adhuc esse, qui prius fueras,a eadem te de nobis credere, & in eo quod credideris perseverare; & ne forte claritatis &3 martyrii tui dignitas nostra communi­catione maculetur in mores nostros diligenter inquirere, & post Deum judicem qui sacerdotes facit, te velle, non dicam de me, (quantusb enim ego sum?) sed de Dei & Christi judicio judicare. Hoc est in Deum non credere, hoc est rebellem adversus Christum & adversus Evangelium ejus existere, ut cum ille dicat:Mat. 10. 29. Nonne duo passeres asse veneunt, & neuter eorum cadit in terram sine Patris voluntate? & probet majestas ejus & veritas sine conscientia & permissu Deic etiam minora non fieri, tu existimes sacerdotes Dei sine conscientia ejus in Ecclesia ordinari? Nam credere quod,4 indigni & incesti sint qui ordinantur; quid aliud est,d quam credere quod non à Deo, nec per Deum sacer­dotes ejus in Ecclesia constituantur? An putas majus esse de me meum, quam Dei te­stimonium? cum Dominus ipse doceat & dicat testimonium non esse verum, si quis ipse de se testis existat, eo quod unusquisque utiquee sibi faveat, nec contra se aliquis in­festa & adversa depromat; fides verof sincera sit veritatis, si5 in praedicationibus no­stris alius sit praedicator ac testis. Si testimonium, inquit,Jo. 5. 31. dixero de me;6 testimo­nium meum non est verum:7 alius est enim qui testis est de me. Quod si ipseg Do­minus, omnia postmodum judicaturus, noluit de testimonio suo sibi credi, sed maluit de judicio ac testimonio Dei Patris probari: quanto magis hoc servos ejus observare o­portet: qui judicio ac testimonio Dei non probantur tantum, sed etiam gloriantur? Praevaluit autem apud te contra divinam sententiam, & contrah conscientiam nostram fidei suae viribus nixam, inimicorum & malignorum commentum; quasi apud lapsos & profanos, & extra Ecclesiam positos, de quorum pectoribus excesserit Spiritus sanctus, esse aliud possit nisi mens prava, & fallax lingua, & odia venenata, & sacrilega men­dacia, quibus qui credit, cum illis necesse est inveniatur, cum judicii dies venerit.

Quod vero dixisti sacerdotes humiles esse debere,Occurritur cri [...]nationi quod super­bus esses. quia & Dominus & Apostoli ejus humiles fuerunt; humilitatem meam & fratres omnes, & gentiles quoque optime no­runt & diligunt; & tu quoque noveras & diligebas, cum adhuc in Ecclesia esses, & mecum communicares. Quis autem nostrum longe est ab humilitate, utrumne ego qui quotidie fratribus servio, & venientes ad Ecclesiam singulos benigne & cum voto & gaudio suscipio: an tu qui tei Episcopum Episcopi, & judicem judicis ad tempus à Deo dati constituis?Deut. 17. 12. cum Dominus Deus in Deuteronomio dicat: Et homo quicun­que fecerit in superbia, ut non exaudiat sacerdotem, aut judicem, quicunque fuerit in diebus illis, morietur homo ille,1 Reg. 8. 7. & omnis populus cum audierit timebit, & non agent impie etiam nunc. Et iterum ad Samuelem loquitur & dicit: Non te spreverunt, sed me spreverunt. Et adhuc Dominus in Evangelio, cum ei dictum esset: Sic respon­des pontifici? custodiens &k docens sacerdotalem honorem servari oportere, contra [Page 285] Pontificem nihil dixit, sed innocentiam suam tantummodo purgans responderit, dicens: Si male locutus sum, exprobra de malo: si autem bene, quid me caedis?Jo. 18. 23. Item beatus Apostolus, cum ei dictum esset:1 Sic insilis in sacerdotem Dei maledicendo?Act. 23. 4. nihil contumeliose locutus sit adversus sacerdotem: quando & potuerit se constanter exerere adversus eos qui Dominum crucifixissent, & qui jam Deum & Christum, & tem­plum, & sacerdotiuma perdidissent. Sed quamvis in falsis & spoliatis sacerdotibus umbram tamen ipsam inanem sacerdotalis nominis cogitans, dixerit: Nesciebam fratres quia Pontifex est: scriptum est enim:b Principem populi tui non maledices.Act. 23. 5. Nisi si sacerdos tibi fui ante persecutionem, quando mecum communicabas; post persecu­tionem sacerdos esse desivi. Persecutio enim veniens te ad summam martyrii sublimi­tatem provexit, me autem proscriptionisc onere depressit, cum publice legeretur: Si quis tenet vel possidet de bonis Caecilii Cypriani2 Episcopi Christianorum; ut etiam qui nond credebant Deo Episcopum constituenti, vel diabolo crederent Episcopum proscribenti.

3 Nec haec jacto,Episcopi A­postolis vica­ria ordina­tione succe­dunt, illis rejectis reji­ [...]tur Chri­stus. sed dolens profero, cum te judicem Dei constituas & Christi, qui dicit ad Apostolos, ac per hoc ad omnes Praepositos, qui Apostolis vicaria ordinatione succedunt: Qui audit vos, me audit, & qui me audit, audit eum qui me misit.Luc 10. 16. Et qui rejicit vos, me rejicit, & qui me rejicit, rejicit eum qui me misit. Inde enim schismata & haereses obortae sunt & oriuntur, dum Episcopus qui unus est, & Eccle­siae praeest, superba quorundam praesumtione contemnitur, & homo dignatione Dei honoratus, indignus ab hominibus judicatur. Quis enim hic est superbiae tumor, quae arrogantia animi, quae mentis inflatio, ad4 cognitionem suam praepositos & sacerdo­tes vocare; ac nisi apud te purgati fuerimus, & sententia tua absoluti,e 5 ecce jam sex annis nec fraternitas habuerit Episcopum, nec plebs praepositum, nec grex pastorem, nec Ecclesia gubernatorem, necf Christus antistitem, nec Deus sacerdotem? Sub­veniat Pupianus & sententiam dicat: & judicium Dei & Christi in acceptum referat; ne tantus fidelium numerus, qui sub nobis accersitus est, sine spe salutis & pacis exisse videatur;g nec6 novus credentium populus, nullam per nos consecutush esse bap­tismi & Spiritus sancti gratiam judicetur; ne tot lapsis & poenitentibus, pax data, & communicatio nostrai examinatione concessa, judicii tui auctoritate solvatur. Annue aliquando & dignare pronunciare de nobis, & Episcopatum nostrumk cognitionis tuae auctoritate firmare, ut Deus & Christus ejus agere tibi gratias possint, quod per te sit antistes & rector, altari eorum pariter & plebi restitutus.

7 Apes habent regem &l ducem pecudes,Si [...] praeposi­t [...] & du [...]e, [...]utorum greges & la­tronum ca­tervae ne­qu [...]nt con­fistare. Fusilis excu­satio ex ru­moribus te­mere creditis petitur. & fidem servant8 latrones,m man­cipi obsequio pleno humilitatis obtemperant. Quanto simpliciores & meliores vobis sunt brutae pecudes, & muta animalia, & cruenti licet ac furentes inter gladios atque inter arma praedones? Praepositus illic agnoscitur & timetur, quem non sententia di­vina constituit, sed in quem factio perdita & nocens caterva consensit.

Dixisti sane scrupulum tibi esse tollendum de animo, in quem incidisti. Incidisti, sed tua crudelitate irreligiosa. Incidisti,n sed tua mente, & voluntate sacrilega, dum incesta, dum impia, dum nesanda contra fratrem, contra sacerdotem facile audis, li­benter credis: aliena mendacia quasi propria & privata defendis; nec recordaris scrip­tum esse: Sepi aures tuas spinis,Eccles. 28. 2 [...]. & noli audire linguam nequam: & iterum: Malus obaudit linguae iniquorum, justus autem non intendit labiis mendacibus. Quar in hunc scrupulum non inciderunt martyres Sancto spiritu pleni,Prov. 17. 4. &9 ad conspectum Dei & Christi ejus, passione jam proximi? qui ad Cyprianum Episcopum literas de car­cere [Page 282] [...] [Page 283] [...] [Page 284] [...] [Page 285] [...] [Page 286] cere dixerunt, sacerdotem Dei agnoscentes & contestantes ei. Quare in hunc scrupu­lum non inciderunt tot coepiscopi collegae mei, qui vel1 cum de medioa recederent, proscripti sunt, vel apprehensi in carcere & in catenis fuerunt; aut qui in exilium re­legati, illustri itinere ad Dominum profecti sunt; aut qui quibusdam locis animadversi coelestes coronas de Domini clarificatione sumserunt? Quare in hunc scrupulum non inciderunt de plebe ista nostra quae apud nos est, & nobis de Dei dignatione commissa est, tot2 Confessores quaestionati & torti, & insignium vulncrum & cicatricum me­moria gloriosi? tot virgines integrae? tot laudabiles viduae? Ecclesiae denique univer­sae per totum mundum nobiscum unitatis vinculo copulatae?b Nisi f [...]omnes isti com­municantes mecum, secundum quod scripsisti, polluto nostro ore polluti sunt, & spem vitae aeternae communicationis nostrae contagione perdiderunt; Pupianus solus integer, inviolatus, sanctus, pudicus, qui nobis miscere se noluit, in paradiso atque in regno coelorum solus habitabit.

Scripsisti quoque quod Ecclesia nunc propter me portionem sui in disperso habeat,Octurvitur objectioni, mu [...]s Ec­clesia per Cyp [...]um e [...]os. quando omnis Ecclesiae populus & collectus sit & adunatus, & individua concordia sibi junctus; & soli illi foris remanserint, qui & si intus essent, ejiciendi fuerant: nec patiatur Dominus populi sui protector & tutor triticum de area sua diripi, sed solae possint paleae de Ecclesia separari,Rom. 3. 3. quando & Apostolus dicat: Quid enim si excide­runt à fide quidam illorum? Nunquid infidelitas illorum fidem Dei evacuavit? absit. Est cnim Deus verax, omnis autem homo mendax. Et Dominus quoque in Evange­lio, cum eum loquentem discipuli derelinquerent, conversus ad duodecim dixerit: Nunquid & vos vultis ire?Jo. 6. 68. Respondet ei Petrus, dicens: Domine, ad quemc ibi­mus? d verba vitae aeternae habes, & nos credimus & cognovimus, quoniam tu es filius Dei vivi.3 Loquitur illic Petrus, super quem aedificata fuerat Ecclesia: Ec­clesiae nomine docens & ostendens, quia etsi contumax ac superba obaudire nolentium multitudo discedat, Ecclesia tamen à Christo non recedit, & illi sunt Ecclesia plebs sac [...]rdoti adunata, & pastori suo grex adhaerens. Unde scire debes4 Episcopum in Ecclesia esse, & Ecclesiam in Episcopo; & si qui cum Episcopo non sint, in Ecclesia non esse; & frustra sibi blandiri eos, qui pacem cum sacerdotibus Dei non habentes obre­punt, & latenter apud quosdam communicare se credunt; quando Ecclesia quae catho­lica una est, scissa non sit, neque divisa; sed sit utique connexa, & cohaerentium sibi invicem sacerdotum glutino copulata.

Quamobrem,Cyprianus ad paeniten­t [...]am Pupta­num horta­tur. frater, si majestatem Dei, qui sacerdotese ordinat, cogitaveris: si Christum, qui arbitrio, & nutu, ac praesentia sua & praepositos ipsos, & Ecclesiam cum praepositis gubernat, aliquando respexeris; si de innocentia sacerdotum non humano odio, sed divino judicio credideris; si temeritatis & superbiae atque insolentiae tuae agere vel sero poenitentiam coeperis; si Deo & Christo ejus, quibus servio, & quibus5 puro atque immaculato ore sacrificia, & in persecutione pariter & in pace, indesinenter offero, plenissime satisfeceris; communicationis tuae poterimus habere rationem, manente ta­men apud nos divinae censurae respectu, & metu; ut prius Dominum meum consulam an tibi pacem dari, & te ad communicationem Ecclesiae suae admitti sua ostensione & ad­monitione permittat.6 Memini enim quid jam mihi sit ostensum, imof quid servo obse­quenti & timenti, de Dominica & divina auctoritate praeceptum; qui inter cetera quae ostendere & revelare dignatus est, & hoc addidit: Itaque qui Christo nong credit sacer­dotem facienti, postea credereh incipiet sacerdotem vindicanti. Quanquam sciam somnia [Page 287] ridicula & visiones ineptas quibusdam videri, sed utique illis qui malunt con­tra sacerdotes credere, quam sacerdoti. Sed nihil mirum, quando de Joseph fratres sui dixerunt: Ecce somniator ille venit; nunc ergo venite,Gen. 37. [...]9. occida­mus illum;1 & somniator postea quod somniaverat, consecutus sit, & occisores ac venditores confusi sint: ut qui verbis prius non credidissent, factis postmodum cre­derent. De iis autem quae tu egisti vel in persecutione, vel in pace, stultum est, ut velim te judicare, quando tu magis judicem te nostri constitueris. Haec pro animi mei pura conscientia, & Dei mei fiducia rescripsi. Habes tu literas meas, & ego tuas: 2 in die judicii ante tribunal Christi.a utraeque recitabuntur.

EPISTOLA LXVII.

Cyprianus, Caecilius, Primus, Polycarpus,a Nicomedes, Lu­cianus, Successus, Sedatus, Fortunatus, Januarius, Secundus, Pomponius, Honoratus, Victor, Aurelius, Sattius, Petrus, alius Januarius, Saturninus, alius Aurelius, Venantius, Quie­tus, Rogatianus, Tenax, Felix, Faustus, Quintus, alius Sa­turninus, Lucius, Vincentius, Libosus, Geminius, Marcel­lus, Iambus, Adelphius, Victoricus, & Paulus, Felici Pres­bytero, & plebibus consistentibus ad1 Legionem & Asturicae; item Laelio diacono, & plebi Emeritae consistentibus,
fratribus in Domino, Salutem.

CUM in unum convenissemus,Ad Pamelii numeros Ep. LXVIII In Erasm. l. 1. Ep. 4. Responsum synodicum Ecclesiae A­fricanae, ad fratres His­panos cau­sa Basilidis & Martia­lis. legimus literas vestras,Scripta post reditum. fratresb dilectissimi, quas ad nos per Felicem & Sabinum coepiscopos nostros pro fidei vestrae inte­gritate, & pro Dei timore fecistis, significantes Basilidem & Martialem libellis idololatriae commaculatos, & nefandorum facinorum conscientia vin [...]os Episcopatum gerere, & sacerdotium Dei administrare non oportere: &2 desiderastis rescribi ad haec vobis: & justam pariter ac necessariam sollicitudinem vestram vel solatio, vel auxilio nostrae sententiae sublevari. Sed enim desiderio huic vestro non tam nostra consilia, quam divina praecepta respondent, quibus jam pridem mandatur voce coe­lesti, & Dei lege praescribitur, quos & quales oporteat deservire altari, & sacrificia divina celebrare.Exod. 19. 22. In Exodo namque ad Moysen Deus loquitur, & monet dicens: Sa­cerdotes, qui accedunt ad Dominum Deum, sanctificentur, ne forte derelinquat illos Dominus.Exod 30. 2 [...]. Et iterum: Et cum accedunt ministrare ad altare Sancti, non adducent in se delictum, ne moriantur.Levit. 21. 17. Item in Levitico praecipit Dominus, & dicit: Homo in quo fuerit macula & vitium, non accedet offerre dona Deo. Quae cum c praedicta & manifesta sint nobis, praeceptis divinis necesse est obsequia nostra deserviant, nec personam in ejusmodi rebus accipere; aut aliquid cuiquam largiri potest humana indul­gentia, ubi intercedit, & legem tribuit divina praescriptio. Neque enim immemores esse debemus, quid ad Judaeos per Esaiam Prophetam locutus sit Dominus, increpans & indignans, quod3 contemtis divinis praeceptis, humanas doctrinas sequerentur: [Page 288] Populus iste,Esai 29. [...]3. inquit, labiis suisa honorificat me, cor vero eorumb longe separa­tum est à me.1 Sine causa autem colunt me, mandata doctrinas hominum docentes. Quod item Dominus in Evangelio repetit & dicit: Rejicitis mandatum Dei,Marc. 7. 13. ut tradi­tionem vestram statuatis.

Quae ante oculos habentes,Non nisi immaculati ordinandi, idque sub plebis con s [...]tentia. & sollicit [...] ac religiose considerantes, in ordinationibus sacerdotum non nisi immaculatos & integros antistites eligere debemus, qui sancte & digne sacrificia Deo offerentes, audiri in precibus possint quas faciunt pro plebis Do­minicae incolumitate: cum scriptum sit: Deusc peccatorem non audit;Jo. 9. 31. sed si quis Deum coluerit, & voluntatem ejus fecerit, illum audit. Propter quodd plena dili­gentia, & exploratione sincera oportet eos ad sacerdotium deligi, quos à Deo constet audiri. Nec sibi plebs blandiatur quasi immunis esse àe contagio delicti possit, cum sacerdote peccatore communicans, & ad injustum atque illicitum praepositi sui Episco­patum consensum suum commodans,Hos. 9. 4. quando per Osee Prophetam comminetur & di­cat censura divina: Sacrificia eorum tanquam panis luctus: omnes qui manducant ea, contaminabuntur. Docens scilicet & ostendens omnes omnino ad peccatum constrin­gi, f qui fuerint profani & injusti sacerdotis sacrificio contaminati.Num, 16. 26. Quod item in Numeris manifestari invenimus, quando Chore, & Dathan, & Abiron contra Aaron sacerdotem sacrificandi sibi licentiam vindicaverunt. Illic quoque per Moysen praece­pit Dominus ut ab eis populus separetur, ne facinorosis conjunctus eodem facinore & ipse perstringatur: Separamini, inquit,2 à tabernaculis hominum istorum durissimo­rum, & nolite tangere eag h quae ad eos pertinent, ne simul pereatis in peccato eorum. Propter quod plebs obsequens praeceptis Dominicis, & Deum metuens, à peccatore praeposito separare se debet; nec se ad sacrilegi sacerdotis sacrificia miscere; quando ipsa maxime3 habeat potestatem vel eligendi dignos sacerdotes, vel indignos recusan­di. Quod & ipsum videmus de divina auctoritate descendere, ut sacerdos plebe prae­sente, sub omnium oculis deligatur, & dignus atque idoneus publico judicio ac testi­monio comprobetur, sicut in Numeris Dominus Moysi praecepit, dicens: Appre­hende Aaron fratrem tuum, & Eleazarum filium ejus, & impones eos in montem co­ram omni Synagoga,Num, 20. 25. & exue Aaron stolam ejus, & indue Eleazarum filium ejus, & Aaron appositus moriatur illic. Coram omni Synagoga jubet Deus constitui sacerdo­tem: id est, instruit & ostendit4 ordinationes sacerdotales non nisi sub populi assisten­tis conscientia fieri oportere, ut plebe praesente vel detegantur malorum crimina, vel bonorum merita praedicentur; & sit ordinatio justa & legitima; quae omnium suffra­gio & judicio fuerit examinata. Quod postea secundum divina magisteria observatur in Actis Apostolorum; quando de ordinando in locumi Judae Apostolo Petrus ad plebem loquitur: Surrexit, inquit,Act. 1. 15. Petrus5 in medio discentium,6 fuit autem turba in uno. Nec hoc in Episcoporum tantum & sacerdotum,k sed inl Diaconorum ordinationibus observasse Apostolos animadvertimus, de quo & ipso in actis eorum [Page 289] scriptum est: Et1 convocaverunt,Act. 6 [...] 2. inquit, illi duodecim totam plebem discipulorum, & dixerunt eis. Quod utique iccirco tam diligenter & caute convocata plebe tota ge­rebatur, ne quis ad altaris ministerium, vel ad sacerdotalem locum indignus obrepe­ret. Ordinari enim nonnunquam indignos2 non secundum Dei voluntatem, sed se­cundum humanam praesumtionem, & haec Deo displicere, quae non veniant ex legiti­ma & justa ordinatione, Deus ipse manifestat per Osee Prophetam,Os. 8. 4. dicens: Sibimet­ipsis constituerunt regem,3 & non per me.

Propter quod diligenter de traditione divina,Ut ordina­tienes rite celebre [...]ur, usur [...]p [...]um ut Episcopi ejusdem pro­vinciae pro­ximi conve [...] [...]ren [...]. & Apostolica observationea servan­dum est & tenendum quod apud nos quoque, & fere per provincias universas tenetur, ut ad ordinationes rite celebrandas, ad cam plebem, cui praepositus ordinatur, Epis­copi ejusdem Provinciae proximi quique conveniant, & Episcopus deligatur plebe prae­sente, quae singulorum vitam plenissime novit, & uniuscujusque actum de ejus con­versatione perspexit. Quod & apud vos factum videmus in Sabini collegae nostri ordi­natione, ut de universae fraternitatis sustragio, & de Episcoporum qui in praesentia convenerant, quique de eo ad vos literas fecerant, judicio; Episcopatus ei deferretur, & manus ei in locum Basilidis imponeretur.4 Nec rescindere ordinationem jure per­fectam potest, quod Basilides post crimina sua detecta,b & conscientiam etiam pro­pria confessione nudatam,5 Romam pergens, Stephanum Collegam nostrum longe po­situm, & gestae reic ac tacitae veritatis ignarum fefellit, ut6 exambiret reponi se injuste in Episcopatum, de quo fueratd juste depositus. Hoc eo pertinet ut Basilidis non tam abolita sint, quam cumulata delicta, ut ad superiora peccata ejus etiam salla­ciae & circumventionis crimen accesserit. Neque enim tam culpandus est ille, cui negligenter obreptum est, quam hic execrandus, qui fraudulenter obrepsit. Obrepe­re autem si hominibus Basilides potuit, Deo non potest, cum scriptum sit: Deus non deridetur.Gal. 6. 7. Sed nec Martiali potest profuisse fallacia, quo minus ipse quoque7 delictis gravibus involutus Episcopatum tenere non debeat, quando & Apostolus moneat, & dicat: Episcopum oportet esse sine crimine, quasi Dei dispensatorem.Tit. 1. 7. Quapropter cum (sicut scripsistis fratres dilectissimi, ut & Felix & Sabinus collegae nostri asseverant; utque alius Felix dee Caesaraugusta fidei cultor ac defensor veritatis, literis suisf significat) Basilides & Martialis nefando idololatriae libello contaminati sint: Basilides ad­huc insuper praeter libelli maculam cum in infirmitate decumberet, in Deum blasphemaverit, & se blasphemasse confessus sit; & Episcopatum pro conscientiae suae vulnere sponte deponens, ad agendam poenitentiam conversus sit, Deum de­precans, & satis gratulans,8 si sibi vel laico communicare contingeret: Martia­lis quoque praeter gentilium turpia &g 9 lutulenta convivia:h &10 collegia diu frequentata, &11 filios in eodem collegio exterarum gentium more apud profana [Page 290] sepulcra depositos, & alienigenis consepultos; actis etiam publice habitis1 apud pro­curatorem Ducenarium2 obtemperasse se idololatriae, & Christum negasse contestatus sit: cumque alia multa sint & gravia delicta, quibus Basilides & Martialisa impli­cati tenentur; frustra tales Episcopatum sibi usurpare conantur, cumb manifestum sit ejusmodi homines nec Ecclesiae Christi posse praesse, nec Deo sacrificia offerre debe­re. Maxime cum jampridem nobiscum & cum omnibus omnino Episcopis in toto mundo constitutis, etiam Cornelius Collega noster, sacerdos pacificus ac justus, & martyrio quoque dignatione Domini honoratus, decreverit ejusmodi homines ad poe­nitentiam quidem agendam posse admitti; ab ordinatione autem Cleri atque sacerdo­tali honore prohiberi.

Nec vos moveat,Lapserum perfidia si antibus [...]endiculo esse non de­b [...]t siquidem p [...]cta e [...]. fratres dilectissimi, si apud quosdam in novissimis temporibus aut lubrica fides nutat, aut Deic timor apud irreligiosos vacillat, aut pacifica concordia non perseverat.Luc. 18. 8. Praenunciata sunt haec futura in seculi fine; & Domini voce, atque Apostolorum contestatione praedictum est,2 Tim 3. 1. deficiente jam mundo, atque3 appropin­quante Antichristo, bona quaeque deficere, mala vero & adversa proficere. Non sic tamen, quamvis novissimis temporibus, in Ecclesia Dei aut4 Evangelicus vigor ceci­dit, autd Christianae virtutis aut fideie robur elanguit, ut non supersit portio sa­cerdotum, quae minime ad has rerum ruinas, & fidei naufragia succumbat; sed fortis & stabilis honorem divinae majestatis & sacerdotalem dignitatem plena timoris observa­tione tueatur. Meminimus & tenemus,1 Mace. 2. 19. succumbentibus licet & cedentibus ceteris, Mattathiam legem Dei vindicasse fortiter: Heliam, Judaeisf deficientibus atque à religione devina recedentibus,3 Reg. 19. 10. stetisse & certasse sublimiter: Danielem necg sollici­tudine regionis alienae,Dan 6. 20. nec persecutionis assiduae infestatione deterritum, frequenter ac fortiterh gloriosa edidisse martyria: tres item pueros nec annis,Dan. 3. 12. nec minis fractos, contra ignes Babylonios fideliter obstitisse, &i victorem regem in ipsa sua captivitate vicisse. Viderit vel praevaricatorum numerus, vel proditorum, qui nunc in Ecclesia contra Ecclesiam surgere, & fidem pariter ac veritatem labefactare coeperunt. Per­manet apud plurimos sincera mens, & religio integra, & non nisi Domino & Deo suo anima devota, nec Christianam fidem aliena perfidia deprimit ad ruinam, sed magis excitat & exaltat ad gloriam, secundum quod beatus Apostolus Paulus hortatur, & dict: Quid enim si exciderunt à fide quidam eorum?Rom. 3 [...] 3. nunquid infidelitas illorum fidem Dei evacuavit? absit. Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax. Si autem omnis homo mendax est, & solus Deus verax; quid aliud servi, & maxime sa­cerdotes Dei facere debemus, nisi ut5 humanos errores & mendacia relinquamus, & [Page 291] praecepta dominica custodientes, in Dei veritate maneamus?a Quare etsi aliqui de collegis nostrisb extiterunt, fratres dilectissimi, qui d [...]ificam disciplinam negligen­dam putant, & cum Basilide & Martiale temere communicant, conturbare fidem no­stram res ista non debet,Ps 49. 18. cum Spiritus Sanctus in Psalmis talibus comminetur, dicens: Tu autem odisti disciplinam, & abjecisti sermones mcos retro:c si videbas fure [...] concurrebas ci, & cumd adulteris portionem tuam ponebas. Consortes & participes ostendit cos alienorum delictorum fieri, qui fuerint delinquentibus copulati. Sed & hoc idem Paulus Apostolus scribit & dicit: Susurratores, detractores,Rom. 1. 30. abhorrentes Deo, injuriosi, superbi, jactantes sui, adinventores malorum, qui cum justitiam Dei cognovissent,1 non intellexerunt, quoniam qui talia agunt, morte sunt digni, non tantum quie faciunt ea, sed & qui consentiunt eis qui haec agunt. Quoniam qui talia, inquit, agunt, morte sunt digni, manifestat & comprobat morte dignos esse, & ad poenam venire non tantum illos qui mala faciunt, sed etiam cos qui talia agentibus consentiunt; qui dum malis & peccatoribus, & poenitentiam non agentibus illicita communicatione miscentur,2 nocentium contactibus polluuntur, & dum junguntur in culpa, sie nec in poena separantur. Propter quod integritatis & fidei vestrae reli­giosam sollicitudinem, fratres dilectissimi, & laudamus pariter & probamus: & quan­tum possumus adhortamur literis nostris, ne vos cum profanis & maculatis sacerdoti­bus communicatione sacrilega misceatis, sed integram & sinceram fidei vestrae firmi­tatem religioso timore servetis. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere.

EPISTOLA LXVIII.

1 Cyprianus Stephano Fratri, Salutem.

FAUSTINUS Collega noster Lugduni consistens,Ad Pamelii [...]um Ep. LXVII. ad Erasm. l. 3. A Epist. 13. Faustini Lugdunensis literis sollici­tatus Cypri [...]nus, Ste­phanum hor­tatur ut Marciano A­relate [...]si, Nevatiana­r [...]m partium patreno, se opponat. frater carissime,Scripta post reditum, semel at­que iterum mihi scripsit,2 significans ea,a quae jam vobis scio utique nunciata tam ab eo, quam à ceteris coepiscopis nostris in eadem Provincia constitutis, quod 3 Marcianus Arelate consistens Novatiano sese conjunxerit, & à Catholicae Ecclesiae unitate [Page 292] atque à corporis nostri & sacerdotii consensione discesserit, tenens1 haereticae praesum­tionis durissimam pravitatem; ut servis Dei poenitentibus &a dolentibus & Eccle­siam lacrymis, & gemitu, & dolore pulsantibus, divinae pietatis, & lenitatis paternae solatia & subsidia claudantur, nec ad fovenda vulnera admittantur vulnerati, sed sine spe pacis & communicationis relicti ad luporum rapinam & praedam diaboli projician­tur. 2 Cui rei nostrum est3 consulere & subvenire, frater carissime, qui divinam clementiam cogitantes, &4 gubernandae Ecclesiae libram tenentes, sic censuram vigo­ris peccoatoribus exhibemus, ut tamen lapsis erigendis, & curandis vulneratis, bonita­tis & misericordiae divinae medicinam non denegemus. Quapropter facere te opor­tet 5 plenissimas literas ad coepiscopos nostrosb in Galliis constitutes, ne ultra Mar­cianum pervicacem & superbum, & divinae pietatisac fraternae salutis inimicum,6 col­legio nostro insultare patiantur, quod necdum videatur à nobis abstentus,7 qui jam pridemc jactat & praedicat, quod Novatiano studens, & ejus pervicaciam sequens à communicationed se nostra segregaverit; cum Novatianus ipse, quem sequitur, olim abstentus & hostis Ecclesiae judicatus sit: Et cum ad nos in Africam legatos misisset, optans ad communicationem nostram admitti, hinc8 à concilio plurimorum sacerdo­tum qui praesentes eramus sententiam retulerit, se foris esse coepisse, nec posse à quo­quam nostrum sibi communicari, qui Episcopo Cornelio in Catholica Ecclesia de Dei judicio & cleri ac plebis suffragio ordinato, profanum altare erigere, & adulteram ca­thedram collocare, & sacrilega contra verum sacerdotem facrificia offerre tentaverit. Proinde si resipiscere, & ad sanae mentis consilium redire vellet, ageret poenitentiam & ad Ecclesiam supplex rediret. Quam vanum est, frater carissime, ut,9 Novatiano nuper retuso & refutato, & per totum orbem à sacerdotibus Dei abstento: nunc10 a­dulatores adhuc nobis patiamur illudere, & de majestate ac dignitate Ecclesiae judicare. 11 Dirigantur in Provinciam, & ad plebem Arelatae consistentem à te literae, quibus abstento Marciano alius in locum ejus substituatur, & grex Christi, qui in hodiernum ab illo dissipatus & vulneratus contemnitur, colligatur. Sufficiat multos illic ex fra­tribus nostris12 annis istis superioribus excessisse sine pace;13 vel ceteris subveniatur quie supersunt, qui & diebus ac noctibus ingemiscunt, & divinam ac paternam mi­sericordiam deprecantes,14 solatium nostrae opitulationis exposcunt.

Iccirco enim,Id [...] Episco­porum copio sum corpus [...]st ut si quis haeresinexci­tet, reliqui subveniant. frater carissime,15 copiosum corpus est sacerdotum concordiae mu­tuae glutino atque unitatis vinculo copulatum, ut si quis ex collegio nostro haeresin fa­cere, [Page 293] & gregem Christi lacerare & vastare tentaverit, subveniant ceteri, &a 1 quasi pastores utiles & misericordes, oves Dominicas in gregem colligant. Quid enim si in mari portus aliquis munitionibus suis ruptis infestus & periculosus esseb navibus coe­perit, nonne navigantes ad alios proximos portus naves suas dirigunt, ubi sit tutus & salutaris introitus & statio secura? aut si in via stabulum aliquod obsideri & teneri à latronibus coeperit, ut quisquis ingressus fuerit, insidiantium illic infestatione capia­tur; nonne commeantes, hac opinione comperta, stabula alia in itinere appetunt tu­tiora, ubi sint fida hospitia & receptacula commeantibus tuta? Quod nunc esse apud nos debet, frater carissime, ut fratres nostros, qui vitatis Marciani scopulis petunt Ec­clesiae portus salutares, suscipiamus ad nos promta & benigna humanitate, & stabulum commeantibus praebeamus tale,Luc. 10. quale est in Evangelio, quo à latronibus sauciati & vulnerati suscipi & foveri, & tutari ab stabulario possint.

Quae est enimc major aut melior cura Praepositorum,Cura pasto­ [...]alis ad oves ubique dis­posas, & male haben­tes extendi tur. quam diligenti sollicitudine & medela salubri fovendis & conservandis ovibus providere?Ezec. 34. 4. cum Dominus loquatur & dicat: Quod infirmatum est, non confortastis: & quod male habuit, non corrobo­rastis: & quod tribulatum est, non consolidastis: & quod erravit, non revocastis: & quod periit, non inquisistis: & dispersae sunt oves mcae eo quod non sint pastores, & factae sunt in comesturam omnibus bestiis agri, & non fuit qui inquireret, neque qui revocaret. Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego super pastores, & inquiram oves meas de manibus eorum, & avertam eos ut non pascant oves meas, & jam non pascent eas, & extraham eas de ore eorum, & pascam eas cum judicio. Cum ergo pastoribus talibus per quos Dominicae oves negliguntur & pereunt sic Dominus comminetur; 2 quid nos aliud facere oportet, frater carissime, quam colligendis & revocandis Chri­sti ovibus exhibere diligentiam plenam, & curandis lapsorum vulneribus paternae pie­tatis adhibere medicinam; quando & Dominus in Evangelio moneat & dicat: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus.Matt. 9. 12. Nam etsi pastores multi sumus,3 unum tamen gregem pascimus, & oves universas quas Christus sanguine suo & passione quae­sivit, colligere & fovere debemus; nec pati supplices & dolentes fratres nostros crude­liter despici,Abac. 2. 5. & superba quorundam praesumtione calcari, cum scriptum sit: Ille au­tem qui contumax est, vir sui jactans, nihil omnino perficiet, qui dilatavit tanquam inferi animam suam:Luc. 16 [...] 15. & ejusmodi homines Dominus in Evangelio suo culpet & dam­net, dicens: Vos estis qui justificatis vos in conspectu hominum, Deus autem dignoscit corda vestra, quoniam quod excelsum est in hominibus, execratio est in conspectu Dei. Execrabiles & detestabiles dicit esse, qui sibi placeant, qui tumidi & inflati aliquid sibi arroganter assumant. Ex quibus cum Marcianus esse coeperit, & se No­vatiano conjungens, adversarius misericordiae & pietatis extiterit: sententiam non di­cat, sed accipiat; nec sic agat quasi ipse judicaverit de collegio sacerdotum, quando ipse sit ab universis sacerdotibus judicatus. Servandus est enim4 antecessorum nostro­rum beatorum martyrum Cornelii & Lucii honor gloriosus; quorum memoriam cum nos honoremus, multo magis tu, frater carissime, honorificare & servare gravitate & auctoritate tua debes, qui vicarius &d successor eorum factus es.5 Illi enim pleni Spi­ritu Dei & in glorioso martyrio constituti, dandam esse lapsis pacem censuerunt, & poenitentia acta fructrum communicationis & pacis negandum non esse literis suis signa­verunt, quam rem omnes omnino ubique censuimus. Neque enim poterat esse apud nos sensus diversus, in quibuse unus esset Spiritus: & ideo manifestum est eum Spi­ritus sancti veritatem cum ceteris non tenere, quem videmus diversa sentire.6 Signi­fica plane nobis quis in locum Marciani Arelate fuerit substitutus, ut sciamus ad quem fratres nostros dirigere, & cui scribere debeamus. Opto te, frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA LXIX.

Cyprianus1
Magno Filio Salutem.

PRO tua religiosa diligentia consuluisti mediocritatem nostram,Al Pamelii nu [...]. Epist. LXXVI Ad Erasm. l. 1. Ep 6 & l. 4. Ep. 7. Respondetur Magno in quirenti an à Nevatiano v [...]nientes sint denuo baptizandi. Et primo, ex S. Scriptura­rum testimo­niis unitas fiabilitur. fili carissime,Scripta post reditum. an inter ceteros haereticos, eos quoque, qui à Novatiano veniant, post profanum ejus lavacrum baptizari & sanctificari in Ecclesia catholica legitimo, & vero, & unico Ecclesiae baptismo oporteat. De qua re quantum fidei nostrae capacitas, & scriptura­rum divinarum sanctitas ac veritas suggerit; dicimus omnes omnino haereticos & schis­maticos nihil habere potestatis ac juris. Propter quod2 Novatianus nec debet, nec potest excipi, quo minus ipse quoque extra Ecclesiam consistens, & contra pacem ac dilectionem Christi faciens, inter adversarios & antichristos computetur. Neque enim Dominus noster Jesus Christus, cum in Evangelio suo testaretur, adversarios suos esse eos, qui secum non essent, aliquam speciem haereseos designavit, seda omnes omnino haereticos qui secum non essent, & secum non colligentes gregem suum spar­gerent, adversarios suos esse ostendit,Luc. 11. 23. dicens:3 Qui non est mecum, adversum me est: & qui mecum non colligit, spargit. Item beatus Joannes Apostolus nec ipse ul­lam haeresin, aut schisma discrevit, aut aliquos speciatimb separatos posuit, sed uni­versos qui de Ecclesia exissent, quique contra Ecclesiam facerent, antichristos appel­lavit, dicens: Audistis quia antichristus venit,1 Jo. 2. 18. nunc autem Antichristi multi facti sunt: unde cognoscimus quia novissima hora est. Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis; si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. Unde apparet ad­versarios c Domini & antichristos omnes esse, quos constet à caritate atque abd uni­tate Ecclesiae Catholicae recessisse. Adhuc quoque Dominus in Evangelio suo ponit & dicit: Si vero & Ecclesiam contemserit,Mat. 18. 17. sit tibi tanquam ethnicus publicanus Si autem qui Ecclesiam contemnunt, ethnici & publicani habentur; multo magis utique rebelles & hostes,4 falsa altaria, & illicita sacerdotia, & sacrificia sacrilega, &5 no­mina adulterata fingentes, inter ethnicos & publicanos necesse est computentur; quan­do minora peccantes, & tantum Ecclesiae contemtores, ethnici & publicani sententia Domini judicentur. Quod autem Ecclesia una sit, declarat in Cantico canticorum Spiritus sanctus ex persona Christi dicens: Una est columba mea,Cant. 6. 9. perfecta mea una est matri suae,Cant. 4. 12. electa genitrici suae. De qua item denuo dicit: Hortus conclusus, so­ror mea, sponsa; fons signatus,6 puteus aquae vivae. Si autem hortus conclusus est sponsa Christi, quae est Ecclesia; pateree res clausa alienis & profanis non potest. Et si fons signatus est; neque bibere inde,7 neque consignari potest, cui foris posito accessus ad fontem non est. Puteus quoque aquae vivae si unus est, idemque intus est; vivificari & sanctificari foris positus ex illa aqua non potest, ex qua solis eis, qui intus sunt, usus omnis & potus concessus est. Quod & Petrus, ostendens unam Ec­clesiam esse, & solos cos qui in Ecclesia sint, baptizari posse,1 Pet. 3. 21. posuit & dixit: In Arca Noë pauci, id est, octo animae hominum salvae factae sunt per aquam8 f quod & [Page 295] vos similiter salvos saciet baptisma;a probans & contestans unam arcam Noë typum fuisse unius Ecclesiae. Si potuit tunc in illob expiati & purificati mundi baptismo salvus per aquam fieri, qui in arca Noë non fuit; potest & nunc vivificari per baptis­ina, qui in Ecclesia non est, cui soli baptisma concessum est. Sed & Paulus Aposto­lus hoc idem adhuc apertius &c clarius manifestans ad Ephesios scribit & dicit:Epb. 5. 25. Chri­stus dilexit Ecclesiam, & seipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret,d purgans eam lavacro aquae. Quod si una est Ecclesia, quae à Christo diligitur, & lavacro ejus sola purgatur: quomodo qui in Ecclesia non est, aut diligi à Christo, aut ablui & purgari lavacro cjus potest? Propter quod cum sola Ecclesia habeat aquam vitalem, & bapti­zandi atque abluendi hominis potestatem; qui dicit apud Novatianum baptizari & san­ctificari aliquem posse, prius ostendat & doceat Novatianum in Ecclesia esse, aut Ec­clesiae praesidere. Ecclesia enim una est, quae una & intus esse & foris non potest.

Si enim apud Novatianum est, apud Cornelium non fuit.Legitima Episcoporum successione destitui, certissimum indicium schismatis. Si vero apud Cornelium fuit, qui Fabiano Episcopo legitima ordinatione successit, & quem praeter sacerdotii honorem Martyrio quoque Dominus glorificavit, Novatianus in Ecclesia non est; 1 e nec Episcopus computari potest, qui Evangelica & Apostolica traditione con­temta, nemini succedens, à se ipso ortus est: habere namque aut tenere Ecclesiam nul­lo modo posset, qui ordinatus in Ecclesia non est. Foris enim non esse Ecclesiam, nec scindi adversum se, aut dividi posse, sed inseparabilis atque individuae domus uni­tatem tenere, manifestat scripturae divinae fides, cum de sacramento paschae & agni, qui agnus Christum designabat,Exo. 12. 46. scriptum sit: In domo una comedetur, non ejic [...]etis de domo carnem foras. Quod item circa Rahab, quae ipsa quoque typum portabat Ecclesiae,Jos. 2. 18. expressum videmus;f cui mandatur & dicitur: Patrem, tuum, & matrem tuam, & fratres tuos, & totam domum patris tui colliges ad te ipsam in domum tuam, & omnis qui exicrit ostium domus tuae foras, reus sibi erit. Quo sacramento declara­tur in unam domum solam, id est, in Ecclesiam, victuros & ab interitu mundi eva­suros, colligi oportere. Quisquis autem de collectis foras exierit, id est, si quis quam­vis in Ecclesia gratiam consecutus, recesserit, & ab Ecclesia exierit, reum sibi futu­rum, id est, ipsum sibi quod pereat, imputaturum.Tit. 3. 10. Quod Apostolus Paulus expla­nat, docens & praecipiens haereticum vitandum esse, ut perversum & peccatorem, & à semetipso damnatum.g Hic enim reus sibi erit, qui non ab Episcopo ejectus, sed sponte de Ecclesia profugus, & haeretica praesumtione à semetipso damnatus. Et ic­circo Dominus insinuans nobis unitatem de divina auctoritate venientem ponit & dicit: Ego & Pater unum sumus: ad quam unitatem redigens Ecclesiam suam,Jo. 10. 30. denuo dicit: h Et erit unus grex & unus pastor.Jo. 10. 16. Si autem grex unus est, quomodo potest, gregi annumcrari, qui in numero gregis non est? aut pastor haberi quomodo potest, qui (manente vero pastore, & in Ecclesia Dei ordinatione succidanea praesidente) nemini succedens,i & à se ipso incipiens, alienus fit & profanus Dominicae pacis ac divinae unitatis inimicus; non habitans in domo Dei, id est in Ecclesia Dei, in qua non nisi concordes atque unanimes habitant?Ps. 67. 6. loquente in Psalmis Spiritu sancto & dicente: Deus qui inhabitare fecit unanimes domo. Denique unanimitatemk Christianam firma sibi atque inseparabili caritate connexam, etiam ipsa2 Dominica sacrificia declarant. Nam3 quando Dominus corpus suum panem vocat de multorum granorum aduna­tione congestum;4 populum nostrum quem portabat, indicat adunatum: & quando sanguinem suum vinum appellat, de botris atque acinis plurimis expressum atque in u­num coactum; gregem item nostrum significat, commixtione adunatae multitudinis co­pulatum. Si Novatianus huic pani Dominico adunatus est, si Christi poculo & ipse commixtus est; poterit videri & unici Ecclesiastici baptismi habere gratiam posse, si cum constiterit Ecclesiae unitatem tenere.

Denique quam sit inseparabile unitatis sacramentum,Unitalls sacramen­t [...], non tancum mo [...] milis & exemplis; sed & paenis in del [...]n­quentes irrogatis son [...]tum. & quam sine spe sint, & per­ditionem sibi maximam de indignatione Dei acquirant, qui schisma faciunt, & relicto Episcopo, alium sibi foris pseudoepiscopum constituunt: declarat in libris Regnorum scriptura divina, ubi à tribu Juda & Benjamin decem tribus scissae sunt, &l relicto rege, alterum sibi foris constituerunt: Et indignatus est,4 Reg. 17. 19. inquit, Dominusm in omne se­men Israël, &n dimovit cos, & dediteos in direptionem done cabjiceret eos à facie sua, quia dissipatus est Israël à domo David, & constituerunt sibi regem Hicroboam filium [Page 296] Nabath. Indignatum essea Dominum dicit, & eos in perditionem dedisse,1 b quod ab unitate dissipati essent, atquec 2 alterum sibi Regem constituissent. Et tanta in­dignatio Domini extitit adversus illos, qui schisma fecerant, ut etiam cum homo Dei ad Hieroboam missus esset,3 Reg. 13. 9 [...] qui ei peccata sua exprobraret, atque ultionem futuram praediceret, panem quoque apud illos edere, & aquam bibere vetaretur. Quod cum non custodisset, & contra praeceptum Dei prandisset, statim divinae censurae majestate percussus est, ut inded regrediens impetu ac morsu leonis in itinere necaretur. Et audet quisquam dicere aquam baptismi salutarem, & gratiam caelestem communem cum schismaticis esse posse; cum quibus nec terrestris cibus nec secularis potus debet esse communis?e Sonat adhuc in Evangelio suo Dominus, & majorem intelligentiae lu­cem manifestat, quod iidem qui se tunc à tribu Juda & Benjamin, sciderant. & Hiero­solymis derelictis, Samariam secesserant inter profanos & gentiles computarentur. Nam cum primum discipulos suos in ministerium salutis mitteret,Matt. 5. 10. mandavit & dixit:f In viam nationum ne ieritis, & in civitatem Samaritanorum ne introieritis.g Ad Judaeos prius mittens, gentiles adhuc praeteriri jubet. Addendo autem, & civitatem Samarita­norum debere omitti,3 ubi erant schismatici; ostendit schismaticos gentilibus adae­quari.

Quod si aliquis illud opponit,Schismatici li [...]et symboli voces agnos­cant, fidem ipsam d [...]ne­gant. ut dicat, eandem Novatianum legem tenere, quam Catholica Ecclesia teneat, eodem symbolo quo & nos, baptizare; eundem nosse Deum patrem,4 eundem filium Christum, eundém Spiritum sanctum, ac propter hoc usur­pare eum potestatem baptizandi posse, quodh videatur in interrogatione baptismi à nobis non discrepare: sciat quisquis hoc opponendum putar; primum, non esse unam nobis & schismaticis symboli legem;5 neque eandem interrogationem. Nam cum di­cunt: Credis remissionem peccatorum & vitam aeternam per sanctam Ecclesiam; men­tiuntur in interrogatione, quando non habeant Ecclesiam. Tunc deinde voce sua ipsi consitentur6 remissionem peccatorum non dari, nisi per sanctam Ecclesiam posse; quam non habentes, ostendunt remitti illic peccata non posse.

Quod vero eundem quem & nos Deum patrem,Example Char & so­ciorum ejus ostenditur quanto cum periculo Ec­clesiae [...]ax, licet fid [...]s intacta ma [...] neat, viole­tur. eundem filium Christum, eundem Spi­ritum sanctum nosse dicuntur, nec hoc adjuvare tales potest.Num. 16. [...] Nam & Chore & Da­than & Abiron cum sacerdote Aaron & Moyse eundem Deum noverant, parii lege & religione viventes unum & verum Deum, qui colendus atque invocandus fuerat, in­vocabant. Tamen quia loci sui ministerium transgressi contra Aaron sacerdotem, qui sacerdotium legitimum dignatione Dei atque ordinatione perceperat, sacrificandi sibi li­centiam vindicaverunt, divinitus percussi poenas statim pro illicitis conatibusk pende­runt nec potuerunt rata esse, & proficere sacrificia, irreligiose & illicite contra jus di­vinae dispositionis oblata. Turibula quoque ipsa, in quibus incensum illicite fuerat ob­latum, ne in usu de cetero essent sacerdotibus, sed potius indignationis & ultionis di­vinae memoriam corrigendis posterisl exhiberent; jussu Domini conflata atque igne purgata, ad laminas ductiles producuntur, & affiguntur altari, secundum quod loqui­tur scriptura divina: Memoriale, inquit filiis Israel,Num. 1 [...]. 40. ut non accedat quisquam alieni­gena, qui non est ex semine Aaron, imponere incensum ante Dominum, ut non sit sicut Chore. Et tamen illi7 schisma non fecerant, nec foras egressi, contra Dei sacer­dotes m imprudenter atque hostiliter rebellaverant; quod nunc hi Ecclesiam scinden­tes, & contra pacem atque unitatem Christi rebelles, cathedram sibi constituere & 8 n primatum assumere, & baptizandi atque offerendi licentiam vindicare conantur. Quomodo perficere quae agunt, aut impetrare aliquid illicitis conatibus de Deo pos­sunt, qui contra Deum,o quod eis non licet, moliuntur? Quare qui Novatiano, sive ceteris ejusmodip schismaticis patrocinantur; frustra contendunt baptizari & sanctifi­cari illic aliquem salutari baptismo posse, ubi constetq baptizantem baptizandi licen­tiam non habere. Atque ut magis intelligi posset contra ejusmodir audaciam, quae sit censura divina; invenimus in tali facinore non solum duces & auctores, sed & par­ticipes poenis destinari, nisi se à communione malorum separaverint, praecipiente per Moysen Domino & dicente:Num. 16. 26. Separamini à tabernaculis hominum istorum durissimo­rum, [Page 297] &1 nolite tangere ab omnibus quae sunt eis, ne simul pereatis in peccato eorum: & quod comminatus per Moysen Dominus fuerat, implevit; uta quisquis à Chore, & Dathan, & Abiron non separasset, poenas statim pro impia communione persolveret. Q 10 exemplo ostenditur & probatur, obnoxios omnes & culpae, & poenae futuros, qui se schismaticis contra praepositos & sacerdotes irreligiosa temeritate miscuerint. Sicut etiam per Osee Prophetam Spiritus sanctus contestatur & dicit:Ose. 9, 4. Sacrificia corum tanquam pa­nis luctus, omnes qui manducant ea, contaminabuntur. Docens scilicet & ostendens omnes omnino cum auctoribus supplicio conjungi, qui fuerint eorum peccato conta­minati.

Quae ergo apud eos merita esse circa Deum possunt,Frustra in eo se deme­ [...]i Deum quis speret; in quo irri­tat. quibus supplicia divinitus irro­gantur? aut quomodo tales justificare & sanctificare baptizatos possunt; qui hostes sa­cerdotum, aliena & illicita, & nullo sibi jure concessa, usurpare conantur? Quos ta­men ipsos non miramur pro sua pravitate contendere. Asserant enimb necesse est c singuli quique quod faciunt, nec volunt victi facile succumbere, quamvis sciant id quod faciant, non licere.d Illud mirandum est, imo indignandum potius & do­lendum;2 Christianos antichristis assistere, & praevaricatores fidei atque Ecclesiae pro­ditores, e intra ipsa septa Ecclesiae contra Ecclesiam stare.

Qui quoniam pertinaces alias & indociles,Ostendere conatur Cy­prionus, il­ [...]os solum Sp. sanctum dare posse qui ipsi ha­beus. vel hoc tamen confitentur; quod universi sive haeretici, sive schismatici non habeant Spiritum sanctum, & ideo baptizare quidem possint, dare autem Spiritum sanctum non possint: in hoc ipso à nobis tenentur, ut ostendamus nec baptizare omnino eos posse,3 qui non habeant Spiritum sanctum. Nam cum in baptismo unicuique peccata sua remittantur, probat & declarat in Evangelio suo Dominus, per eos solos peccata posse dimitti, qui habeant Spiritum sanctum. Post re­surrectionem enim discipulos suos mittens loquitur ad eos & dicit:Jo. 20. 21. Sicut misit me Pa­ter, & ego mitto vos. Hoc cum dixisset, insufflavit & ait illis: Accipite Spiritum sanctum. Si cujus remiseritis peccata, remittentur illi: si cujus tenucritis, tenebun­tur. Quo in loco ostendit, eum solum posse baptizare, & remissionem peccatorum dare, qui habeat Spiritum sanctum.Luc. 1. 15. Deniquef ipsum Christum Dominum nostrum baptizaturus Joannes, accepit ante Spiritum sanctum cum adhuc esse in utero matris constitutus; ut certum esset atque manifestum, baptizare non posse, nisi eos qui ha­beant Spiritum sanctum. Itaque qui haereticis sive schismaticis patrocinantur, respon­deant nobis, habcantne Spirititum sanctum, an non habeant. Si habent, cur illic bap­tizatis quando ad nos veniunt, manus imponitur ad accipiendum Spiritum sanctum, cum jam utique illic acceptus sit, ubi si fuit, dari potuit? Si autem foris cuncti haere­tici & schismatici non habent Spiritum sanctum, & ideo apud nos manus imponitur, ut hic accipiatur, quod illic nec est, nec dari potest; manifestum est nec remissionem peccatorum dari per eos posse, quos constet Spiritum sanctum non habere. Et iccirco ut secundum divinam dispositionem atque Evangelicam veritatem, peccatorum remis­sionem consequi & sanctificari, ac templa Dei fieri possint; Ecclesiae baptismo baptizandi sunt omnes omnino, qui ab adversariis & antichristis ad Christi Ecclesiam veniunt.

g 4 Quaesisti etiam,Respendet Cyprianus Magno in­quirenti de Clinicorum tinctione. h fili carissime, quid mihi de illis videatur, qui in infirmitate & languore gratiam Dei consequuntur, an habendi sint legitimi Christiani, eo quod aqua salutari non loti sint, sed perfusi. Qua in parte nemini verecundia & modestia nostra praejudicat, quo minus unusquisque quod putat, sentiat, & quod senserit, fa­ciat. Nos quantum concipit mediocritas nostra, aestimamus in nullo mutilari & debi­litari posse beneficia divina, nec minus aliquid illic posse contingere, ubi plena & tota fide & dantis & sumentis accipitur, quod de divinis muneribus hauritur. Neque enim sic in sacramento salutari delictorum contagia, ut in lavacro carnali & seculari sor­des cutis & corporis abluuntur,i ut5 aphronitris, & ceteris quoque adjumentis,6 & solio,7 & piscina opus sit, quibus ablui & mundari corpusculum possit. Ali­ter pectus credentis abluitur, aliterk mens hominis per fidei merita mundatur.

[Page 298] 1 In sacramentis salutaribus, necessitate cogente, & Deo indulgentiam suam largiente, totum credentibus conferunt divina compendia.

Nec quenquam movere debet,Aspersionem ad immundi­tias tollendas valere ex ri­tibus Leviti­cis ostendi­tur. quod aspergi vel perfundi videntur aegri, cum gra­tiam Dominicam consequuntur;Ezec. 36. 25. quando scriptura sancta per Ezechielem Prophetam loquatur & dicat: Et aspergam super vos aquam mundam, mundabimini ab omnibus immunditiis vestris, & ab omnibus simulacris vestris, emundabo vos, & dabo vobis cor novum, & spiritum novum dabo in vobis.Num. 19. 7. 19. 19. Item in Numeris: Et homo qui fue­rit immundus usque ad vesperam, hic purificabitura die tertio & die septimo, & mundus erit. Si autem non fuerit purificatus die tertio & die septimo, non erit mun­dus, & exterminabitur anima illa de Israel, quoniam aqua aspersionis non est super eum sparsa.Num. 8. 7. Et iterum: Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: Accipe Levi­tas de medio filiorum Israël, & purificabis eos. Et ita facies cis purificationem eorum, circumsparges cos aqua purificationis.Num. 19. 9. Et iterum: Aqua aspersionis purificatio est. Unde apparet aspersionem quoque aquae, instar salutaris lavacri obtinere; & quando haec in Ecclesia fiunt, ubi sit & dantis & accipientis fides integra, stare omnia & consummari ac perfici posse majestate Domini, & fidei veritate. Porro autem quod quidem eos salutari aqua & fide legitima Christi gratiarn consecutos, non Christianos sed Clinicos vocant, non invenio unde hoc nomen assumant; nisi forte qui plura & secretiora legerunt apud2 Hippocratem vel Soranum, [...] istos depre­henderunt.Jo. 5. 5 [...] Ego enim qui Clinicum de Evangelio novi; scio paralytico illi, & debili per longae aetatis curricula in lecto jacenti, nihil infirmitatem suam obfuisse, quo mi­nus ad firmitatem coelestem plenissime perveniret: nec tantum indulgentia Dominica excitatum de grabato esse, sed ipsum grabatum suum reparatis & vegetatis viribus su­stulisse. Et iccirco, quantum fide concipere & sentire nobis datur, mea sententia haec est; utb Christianus judicetur legitimus quisquis fuerit in Ecclesia, lege & jure fidei, divinam gratiam consecutus. Aut si aliquis existimat eos nihil consecutos, co quod aqua salutari tantum perfusi sint,c sed inanes & vacui sunt; non decipiantur, ut si incommodum languoris evaserint & convaluerint, baptizentur. Si autem bapti­zari non possunt, qui jam baptismo Ecclesiastico sanctificati sunt; cur in side sua & Domini indulgentia scandalizentur? An consecuti sunt quidam gratiam Dominicam sed breviore & minore mensura muneris divini ac Spiritus sancti, ut habeantur quidem Christiani, non sint tamen ceteris adaequandi? Quinimo Spiritus sanctus non de men­sura datur, sed super credentem totus infunditur. Nam si dies omnibus aequaliter nascitur, & si sol super omnes pari & aequali luce diffunditur; quanto magis Christus sol & dies verus, in Ecclesia sua lumen vitae aeternae pari & aequalitate largitur? Cujus aequalitatis sacramentum videmus in Exodo esse celebratumExod. 16. cum de coelo manna de­flueret, & futurorum praefiguratione alimentum panis coelcstis &3 cibum Christi ve­nientis ostenderet. Illic enim sine discrimine vel sexus, vel aetatisd gomor à singu­lis aequaliter colligebatur. Unde apparebat Christi indulgentiam & coelestem gratiam postmodum secuturam, aequaliter omnibus dividi sine sexus varietate: sine annorum discrimine, sine acceptione personae super omnem Dei populum spiritalis gratiae munus infundi.

Plane cadem gratia spiritalis,Gratia spiri­talis aequali­ter in Bap­tismo data, actu nostro postmodum vel minuitur vel augetur. quaee aequaliter in baptismo à credentibus sumitur, in conversatione atque actu nostro postmodum vel minuitur, vel augetur; ut in Evan­gelio Dominicum semen aequaliter seminatur,Matt. 13. sed pro varietate terrae aliud absumitur, aliud in multiformem copiam vel tricesimi, vel sexagesimi, vel centesimi numeri fructu exuberante cumulatur.Matt. 20. Adhuc vero cum singuli ad denarium vocentur, quid est ut quod à Deo aequaliter distribuitur, humana interpretatione minuatur? Quod si aliquis in illo movetur quod quidam de iis qui aegrif baptizantur, spiritibus adhuc immun­dis g tentantur; sciat diaboli nequitiam pertinacem usque ad aquam salutarem valere, in baptismo vero omne nequitiae suae virus amittere.Exod. 14. Quod exemplum cernimus in Rege Pharaone, qui diu reluctatus, & in sua perfidia demoratus, tamdiu resistere po­tuit & praevalere, donec ad aquam veniret: quo cum venisset, & victus est, & extin­ctus. Mare autem illud sacramentum baptismi fuisse, declarat beatus Apostolus Pau­lus [Page 299] dicens: Nolo enim vos ignorare,1 Cor. 10 1. fratres, quia patres nostri omnes sub nube fue­runt, & omnes per mare transierunt, & omnesa in Moyse baptizati sunt in nube & in mari. Et addidit dicens: Haec autem omnia figurae nostrae fuerunt. Quod hodie etiam geritur, ut per exorcistas1 voce humana & potestate divina flagelletur, & ura­tur, & torqueatur diabolus: Et cum exire se, & homines Dei dimittere saepe dicat, in eo tamen quod dixerit fallat, & id quod per Pharaonem prius gestum est, eodem mendacio obstinationis & fraudis exerceat. Cum tamen ad aquam salutaren, atque ad baptismi sanctificationem venitur, scire debemus & fidere quia illic diabolus oppri­mitur, & homo Deo dicatus divina indulgentia liberatur. Nam si2 scorpii & serpen­tes, qui in sicco praevalent, in aquam praecipitati praevalereb possunt, aut sua vene­na c retinere; possuntd & spiritus nequam,Luc. 10. 19. (qui scorpii & serpentes appellantur, & tamen per nos data à Domino potestate calcantur) permanere ultra in hominis corpore, in quo baptizato & sanctificato incipit Spiritus sanctus habitare. Hoc denique & re­bus ipsis experimur, ut necessitate urgente in aegritudine baptizati & gratiam consecuti, careant immundo spiritu, quo antea movebantur; & landabiles ac probabiles in Eccle­sia vivant, plusque per dies singulos in augmentum coelestis gratiae per fidei incremen­ta proficiant. Et contra saepe nonnulli de illis qui sani baptizantur, si postmodum pec­care coeperint, spiritu immundo redeunte quatiuntur; ut manifestum sit, diabolum in baptismo fide credentis excludi, si fides postmodum defecerit, regredi: Nisi si justum quibusdam videtur, ut illi qui extra Ecclesiam apud adversarios & antichristos profana aqua polluuntur, baptizati judicentur: hi vero qui in Ecclesia baptizantur, minus in­dulgentiae & gratiae divinae consecuti esse videantur; & tantus honor habeatur haereti­cis, ut inde venientes non interrogentur utrumne loti sint, an perfusi; utrumne3 Cli­nici sint an Peripatetici. Apud nos autem de integra fidei veritate detrahitur, & bap­tismo. Ecclesiastico majestas sua & sanctitas derogatur. Rescripsi, fili carissime, ad literas tuas, quantum parva nostra mediocritas valuit, & oftendi quid nos quantum in nobis est sentiamus, nemini praescribentes, quo minus statuat quod putat unusquisque praepositus;4 actus sui rationem Domino redditurus, secundum quod beatus Aposto­lus Paulus in Epistola sua ad Romanos scribit & dicit:Rom. 14. 12. Unusquisque nostrum pro se rationem dabit; non ergo nos invicem judicemus. Opto re, fili carissime, semper bene valere.

EPISTOLA LXX.

Cyprianus, Liberalis, Caldoniusa Junius, Primus, Caecilius, Polycarpus, Nicomedes, Felix, Marrucius, Successus, Luci­lianus, Honoratus, Fortunatus, Victor, Donatus, Lucilius, Herculanus, Pomponius, Demetrius, Quintus, Saturninus, Januarius, Marcus, alius Saturninus, alius Donatus, Roga­tianus, Sedatus, Tertullus, Hortensianus, item alius Saturni­nus, Sattius:b
Januario, Saturnino, Maximo, Victori, al­teri Victori, Cassio, Proculo, Modiano, Cittino, Gargilio, Eutichiano, alteri Gargilio, alteri Saturnino, Nemesiano, Nampulo, Antoniano, Rogatiano, Honorato, Fratribus Sa­lutem.

1 CUM simul in concilio essemus,Ad Pamelii num. Ep. LXX. Ad Erasm l. 1. Epist. 12. Respondetur Epistola. sy­nodica, Epis­copis Numi­dis in quae­stione de baptizandis Haereticis. fratres carissimi,Scripta post reditum. legimus literas vestras, c quas ad nos fecistis, de iis qui apud haereticos & schismaticosd baptizari videntur, an ad Ecclesiam catholicam,2 quae una est, venientes baptizari de­beant. De qua re quamquam & ipsi illic veritatem & firmitatem Catholicae regulae tencatis: tamen quoniam consulendos nos pro communi dilectione existimastis, sen­tentiam nostram non novam promimus, sed jam pridem ab antecessoribus nostris sta­tutam, & à nobis observatam, vobiscume pari censensione conjungimus; censentes scilicet & pro certo tenentes, neminem foris baptizari extra Ecclesiam posse, cum sit 3 baptisma unum in sancta Ecclesia constitutum,Jerem. 1. [...]3. & scriptum sit Domino dicente: Me dereliquerunt fontemf aquae vivae, & effoderunt sibi4 lacus detritos,5 qui non pos­sunt aquam portare.Prov. 9. 19. Et iterum divina scriptura moneat & dicat:6 Ab aqua aliena ab­stine te, & àg fonte aquae alienae ne biberis.7 Oportet ergo mundari & sanctifi­cari aquam prius à sacerdote, ut possit baptismo suo peccata hominis qui baptizatur, abluere; quia per Ezechielem Prophetam Dominus dicit:Ezec 36. [...]5. Et aspergam super vos aquam mundam, & mundabimini ab omnibus immunditiis vestris, & ab omnibus simulacris vestris emundabo vos, &h dabo vobis cor novum, & spiritum novum dabo in vo­bis. Quomodo autem mundare & sanctificare aquam potest, qui ipse immundus est, & apud quem Spiritus sanctus non est?Num. 19. [...]. cum Dominus dicat in Numeris: Et omnia quaecunque tetigerit immundus, immunda erunt. Aut quomodo baptizans dare al­teri remissam peccatorum potest, qui ipse sua peccata deponere extra Ecclesiam non potest?

[Page 301] 1 Sed & ipsa interrogatio quae fit in baptismo testis est veritatis. Nam cum dici­mus: Credis in vitam aeternam,Ex interro­gatione in baptismo, o­stenditur re­missionom peccatorum non posse ha­beri nisi per sanctam Ec­clesiam. &2 remissionem peccatorum per sanctam Ecclesiam? Intelligimus remissionem peccatorum non nisi in Ecclesia dari;3 apud haereticos au­tem, ubi Ecclesia non sit, non posse peccata dimitti. Itaque4 qui haereticos asserunt, aut interrogationem mutent, aut vindicent veritatem; nisi si eis & Ecclesiam tribuunt, quos baptisma habere contendunt.

Ungi quoque necesse est eum,Hoc etiam ex aliis ritibus conficitur. qui baptizatus sit, ut accepto chrismate, id est, unctione, esse unctus Dei, &5 habere in se gratiam Christi.6 Porro autem Eucha­ristia est unde baptizati unguntur, oleum in altaria sanctificatum. Sanctificare au­tem non potuit olei creaturam, qui nec altare habuit, nec Ecclesiam. Unde nec unctio spiritalis apud haereticos potest esse, quando constet oleum sanctificari, & Eu­charistiam fieri apud illos omnino non posse. Scire autem & meminisse debemus, scriptum esse: Oleum peccatoris non ungat caput meum: quod ante in Psalmisb prae­monuit Spiritus sanctus,Ps. 140. [...]. ne quis exorbitans, & à via veritatis exerrans, apudc hae­reticos & Christi adversarios ungeretur.7 d Sed & baptizato quam precem sacere potest sacerdos sacrilegus & peccator? cum scriptum sit: Deus peccatorem non audit: sed quie eum coluerit,Jo. 9. 31. & voluntatem ejus fecerit, illum audit.

Quis autem potest dare quod ipse non habeat? aut quomodo potest8 f spiritalia agere, qui ipse amiserit Spiritum sanctum?Nemo potest dare quod ipse non ha­bet Et iccirco baptizandus est & innovandus qui ad Ecclesiam rudis venit, ut intus per sanctos sanctificetur,Levit. 19. 2. quia scriptum est: Sancti estote, qua & ego sanctus sum, dicit Dominus: ut9 quig in errorem seductus est, [Page 302] & foris tinctus, in baptismo vero & Ecclesiastico etiam hoc ipsum deponat, quod homo ad Deum veniens, dum sacerdotem quaerit, in sacrilegum fraude erroris incur­rit. Ceterum probare est haereticorum & schismaticorum baptisma, consentire in id, quod illi baptizaverint.

Neque enim potest pars illic inanis esse,Aut prorsus ratum, aut irritum esse debet haere ticorum bap­tisma. & pars praevalere. Si baptizare potuit, potuit & Spiritum sanctum dare: Si autem Spiritum sanctum dare non potest, quia foris constitutus1 cum sancto Spiritu non est; nec baptizare venientem potest; quando & baptisma unum sit, & Spiritus sanctus unus, & una2 Ecclesia àa Christo Do­mino b super Petrum origine unitatisc & ratione fundata. Ita fit, cum omnia apud illos inania & falsa sint, nihil eorum, quod illi gesserint, probari à nobis debeat. Quid enim potest ratum & firmum esse apud Deum quod illi faciunt, quos Dominus hostes & adversarios suos dicit, in Evangelio suo ponens: Qui non est mecum,Luc. 11. 23. adversum me est: & qui non mecum colligit, spargit? Et beatus quoque Apostolus Joannes mandata Domini & praecepta custodiens,1 Jo. 2. 18. in Epistola suad posuerit: Audistis quia antichristus venit, nunc autem antichristi multi facti sunt, unde cognoscimus quia no­vissima hora est. Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. Unde nos quoquee 3 colligere & considerare debemus, an qui adversarii sunt Domini, & appellati sunt antichristi, possint dare gratiam Christi. Quare qui cum Domino sumus, & unitatem Domini tenemus, & secundum ejus dignationem sacerdotium ejus in Ecclesia administramus,4 quaecunque adversarii ejus, & antichristi faciunt, repudiare & rejicere,f & pro profanis habere debemus,g & eis qui de errore & pravitate venientes agnoscunt unius Ecclesiae ve­ram fidem, dare illis5 per omnia divinae gratiae sacramentah unitatis & fidei verita­tem. Optamus vos, fratres carissimi, semper bene valere.

EPISTOLA LXXI.

Cyprianus,a 1
Quinto Fratri, Salutem.

RETULIT ad me, frater carissime,Ad Pamelii numeros Ep. LXXI. in ERasm. edi­tione extra ordinem po­nitur. Respondetur Quinto in Mauritania Episcopo, consulenti de haereticis. baptizandis. Lucianus compresbyter noster,Scripta post reditum. te deside­rasse, ut significaremus tibi,b quid sentiamus de his qui apud haereticos, & schismaticos baptizati videntur. De qua re quid nuper in Concilio plurimi coepiscopi cum compresbyteris qui aderant censuerimus, ut scires; ejusdem Epistolae exemplum tibi misi. Nescio etenim qua praesumtione ducuntur quidam de Collegis nostris, ut putent eos qui apud haereticosc tincti sunt, quando ad nos venerint, baptizari non oportere, eo quod dicant unum baptisma esse, quod unum scilicet in Ecclesia Catho­lica est.d Quae Ecclesia si una est, esse baptisma extra Ecclesiam non potest. Nam cum duo baptismata esse non possint, si haeretici vere baptizant, ipsi habent bap­tisma. Et qui hoc illis patrocinium de auctoritate sua praestat, cedit illis & consentit; ute hostes & adversarii Christi, habere videantur abluendi, & purificandi, & san­ctificandi hominis potestatem. Nos autem dicimus eos qui inde veniunt, non rebap­tizari apud nos, sed baptizari. Neque enim accipiunt illic aliquid, ubi nihil est; sed veniunt ad nos, ut hic accipiant, ubi & gratia & veritas omnis est; quia & gratia & veritas una est. Porro autem quidam de Collegis nostris malunt haereticis honorem dare, quam nobis consentire: & dum unius baptismi asseveratione baptizare venientes nolunt, sic aut duo baptismata ipsi faciunt,2 dum & apud haereticos baptisma esse di­cunt; aut certe quod est gravius, haereticorum sordidam & profanam tinctionem, ve­ro, & unico, & legitimo Ecclesiae catholicae baptismo praeponere & praeferre conten­dunt: [Page 303] non considerantes scriptum esse:1 Qui baptizatur à mortuo, quid proficita la­vatio ejus?Eccl. 34. 30. Manifestum est autem eos qui non sunt in Ecclesia Christi, inter mortuos computari, nec posse ab eo vivificari alterum, qui ipse non vivat; quando una sit Ec­clesia, quae vitae aeternae gratiam consecuta, & vivit in aeternum & vivificat Dei popu­lum.

Et dicunt sc in hoc veterem consuetudinem sequi; quando apud veteres, haereseos, & schismatum prima adhuc fuerint initia,b ut hi illic essent, qui de Ecclesia recede­bantOccuritur argumento à consuetudine ducto., & hicc baptizati prius fuerant; quos tunc tamen ad Ecclesiam revertentes, & poenitentiam agentes necesse non erat baptizare. Quod nos quoque hodie observamus, ut quos constet hic baptizatos esse, & à nobis ad haereticos transisse, si postmodum peccato suo cognito, & errore digesto, ad veritatem & matricem redeat, satis sit in poenitentiam manum imponere; ut quiad ovis fuerat,e hanc2 ovem abalienatam & errabundam in ovile suum pastor recipiat. Si autem qui ab haereticis venit, baptizatus in Ecclesia prius non fuit, sed alienus in totum & profanus venit, baptizandus est, ut ovis fiat, quia una est aqua in Ecclesia sancta quae oves faciat. Et iccirco quia nihil potest esse commune mendacio & veritati, tenebris & luci, morti & immorta­litati, antichristo & Christo; per omnia debemus Ecclesiae Catholicae unitatem tene­re, nec in aliquo fidei & veritatis hostibus cedere.3 Non est autem de consuetudine praescribendum, sed ratione vincendum. Nam nec4 Petrus quem primum Dominus [Page 304] elegit, &1 super quem aedificavit Ecclesiam snam, cum secum Paulus de circumci­sione postmodum disceptaret,2 vindicavit sibi aliquid insolenter, aut arroganter as­sumsit; 3 ut diceret4 se primatum tenere; & obtemperari,5 à novellis & posteris, sibi potius oportere. Nec despexit Paulum quod Ecclesiae prius persecutor fuisset, sed consilium veritatis admisit, & rationi legitimae quam Paulus vindicabat, facile consen­sit; documentum scilicet nobis & concordiae & patientiae tribuens, ut non pertina­citer nostra amemus, sed quae aliquando à fratribus & Collegis nostris utiliter & salu­briter suggeruntur, si sint vera & legitima,a ipsa potius nostra ducamus. Cui rei Paulus quoque prospiciens, & concordiae & paci fideliter consulens in Epistola sua posuit, dicens: Prophetae autem duo aut tres loquantur,1 Cor. 14. 29. & ceteri examinent.b Si autem alii revelatum fuerit sedenti, ille prior taceat. Qua in parte docuit & ostendit, multa singulis in melius revelari; & debere unumquemque, non pro eo quod semel imbiberat & tenebat, pertinaciter congredi; sed si quid melius & utilius extiterit, li­benter amplecti. Non enim vincimur quando offeruntur nobis meliora, sed instrui­mur; maxime in his, quae ad Ecclesiae unitatem pertinent, & spei & fidei nostrae ve­ritatem: c ut nos sacerdotes Dei, & Ecclesiae ejus de ipsius dignatione praepositi, sciamus remissam peccatorum non nisi in Ecclesia dari posse, nec posse adversarios Christi quicquam sibi circa ejus gratiam vindicare. Quod quidem & Agrippinus, bonae memoriae vir, cum ceteris coepiscopis suis, qui illo tempore in provincia6 Africa & Numidia Ecclesiam Domini gubernabant, statuit, & librato consilii communis exa­mine firmavit. Quorum sententiam & religiosam, & legitimam, & salutarem, fidei & Ecclesiae Catholicae congruentem, nos etiam secuti sumus. Et quales super hac re literas fecerimus ut scires; exemplum earum, add notitiam tam tuam, quam coepis­coporum nostrorum qui illic sunt, pro communi dilectione transmisimus. Opto te, frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA LXXII.

Cyprianus & ceteri,An. 256.
Stephano Fratri Salutem.

AD quaedam disponendaa & consilii communis examinatione limanda,Ad Pamelii num. LXXII Ad Erasm. l. 2. EP. 1. Cyprianus Stephanum certiorem facit, eorum quae gesta in concilio A­fricano, in causa bapti­ [...]atorum ab h [...]reticis. necesse habuimus, frater carissime,Scripta post reditum. convenientibus in unum pluribus sacerdotibus coge­re & celebrare concilium. In quo multa quidemb prolata atque transacta sunt: sed de eo vel maxime tibi scribendum, &1 cumc tua gravitate ac sapientia conferendum fuit, quod magis pertineat, & ad sacerdotalem auctoritatem, & ad Ecclesiae catholicae unitatem pariter ac dignitatem, de divinae dispositionis ordinatione venientem, cos qui sint foris extra Ecclesiam tincti, & apud haereticos & schismaticos profanae aquae labe maculati, quando ad nos atque ad Ecclesiam, quae una est, venerint, baptizari opor­tere; eo quod parum sit eis manum imponere ad accipiendum Spiritum sanctum, nisi accipiant & Ecclesiae baptismum. Tunc enim demumd plene sanctificari, & esse filii Dei possunt,Jo. 3. 5. si sacramento utroque nascantur, cum scriptum sit: Nisi quise re­natus fuerit ex aqua & Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Invenimus enim etiam in Actis Apostolorum hoc esse ab Apostolis custoditum, & salutaris fidei veritate servatum, ut cum in domo Cornelii centurionis super ethnicos qui illic aderant, fidei calore ferventes, & in Dominum toto corde credentes, descendisset Spiritus sanctus, quo adimpleti variis linguis Deum benedicerent; nihilominus tamen beatum Aposto­lum Petrum divini praecepti atque Evangelii memorem praecepisse,Act. 10. 48. ut baptizarentur iidem illi, qui jam fuerant sancto Spiritu pleni; ut nihil praetermissum videretur, quo minus per omnia divini praecepti atquef Evangelii legem, apostolica magisteria ser­varent. Baptismum autem non esse quo haeretici utuntur, nec quemquam apud eos qui Christo adversantur, per gratiam Christi posse proficere; diligenter nuper expres­sum est in Epistola quae ad Quintum Collegam nostrum in Mauritania constitutum, super ea re scripta est: item in literis quas Collegae nostri adg Episcopos in Numidia praesidentes ante fecerunt, cujus utriusque epistolae exempla subdidi.

Addimus plane & adjungimus,Baptizati in Ecclesiae ex­to [...]res facti, cum fiunt reduces ma­nuum impo­sitione ad­mittendi. frater carissime, consensu & auctoritate communi, ut etiam si qui Presbyteri aut Diaconi, qui vel in Ecclesia catholica prius ordinati fue­runt, & postmodum perfidi ac rebelles contra Ecclesiam steterint, vel apud haereticos à pseudoepiscopis & antichristis contra Christi dispositionem profana ordinatione pro­moti sint, & contra altare unum atque divinum, sacrificia foris falsa ac sacrilega of­ferre conati sint; eos quoque hach conditione suscipi cum revertuntur, ut commu­nicent laici, & satis habeant quod admittuntur ad pacem, qui hostes pacis extiterint, nec debere eos revertentes ea apud nos2 ordinationis & honoris arma retinere, quibus contra nos rebellaverint. Oportet enim sacerdotes & ministros qui altari & sacrificiis deserviunt,Levit. 21. 21. integros atque immaculatos esse, cum Dominus Deus in Levitico loqua­tur & dicat: Homo in quo fucrit macula & vitium,Exod. 19. 22. non accedet of [...]erre dona Deo. Item in Exodo haec eadem praecipiat & dicat: Et sacerdotes qui accedunt ad Dominum Deum, sanctificentur,Exod. 28. 43. ne forte derelinquat illos Dominus. Et iterum: Et cum ac­cedunt ministrare ad altare Sancti, non adducent in se delictum, ne moriantur. Quod autem majus potest esse delictum, aut quae macula deformior, quam adversus Christum stetisse; quam Ecclesiam ejus quam ille sanguine suo paravit & condidit, dissipasse; quam Evangelicae pacis ac dilectionis oblitum, contra unanimem & concordem Dei populum hostilis discordiae furore pugnasse? Qui etsi ipsi postmodum ad Ecclesiam redeunt, restituere tamen eos & secum revocare non possunt, qui ab eis seducti & foris morte praeventi extra Ecclesiam sine communicatione & pace perierunt; quorum animae in dic judicii de ipsorum manibus expetentur, qui perditionis auctores & duces extiterunt. Et iccirco satis est talibus revertentibus veniam dari. Non tamen debet 3 in domo fidei perfidia promoveri. Nam quid bonis & innocentibus, atque ab Ec­clesia non recedentibus reservamus; si eos qui à nobis recesserint, & contra Ecclesiam [Page 306] steterint, honoramus?1 Haec ad conscientiam tuam, frater carissime, & pro honore communi, & pro simplici dilectione pertulimus, credentes etiam tibi proa religio­nis tuae & fidei veritate placere, quae & religiosa pariter & vera sunt. Ceterum sci­mus quosdam2 quod semel imbiberint nolle deponere, nec proposirum suum facile mutare, sed salvo inter Collegas pacis & concordiae vinculo, quaedam propria, quae apud se semel sint usurpata, retinere.b Qua in re nec nos vim cuiquam facimus aut legem damus,c cum habeat in Ecclesiae administratione voluntatis suae arbitrium li­berum d unusquisque praepositus, rationem actus sui Domino redditurus. Opta­mus te, frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA LXXIII.

1 Cyprianus Jubaiano Fratri, Salutem.

SCRIPSISTI mihi,Ad Pamelii num Epist. LXXIII. In Erasm. edit. extra ordinem po­nitur sub fi­nem operis. Respondetur Jubaiano de baptismo hae­reticorum inquirenti. frater carissime,Scripta post reditum. desideransa significari tibi motum animi nostri, quid nobis videatur de haereticorum baptismo, qui foris positi & extra Ec­clesiam constituti vindicant sibi rem nec juris sui, nec potestatis, quod nos nec ratum possumus, necb legitimum judicare, quando hoc apud eos esse constet illicitum. Et quoniam super hac re quid sentiremus, literis nostris expressimus: ut compen­dium facerem, exemplum earundem literarum tibi misi, quid in concilio cum com­plures adessemus, decreverimus; quid item postea Quinto collegae nostro de eadem re quaerenti rescripserimus. Et nunc quoque cum in unum convenissemus, tam provin­ciae Africae quam Numidiae, Episcopi numero septuaginta & unus, hoc idem denuo sententia nostra firmavimus, statuentes unum baptisma esse quod sit in Ecclesia Catholica constitutum, ac per hoc non rebaptizari, sed baptizaric à nobis. Quicunque ergo ab adultera & profana aqua veniunt, abluendi sunt & sanctificandi salutaris aquae veritate.

Nec nos movet,Ocetarritur argumento à praxi Nova­tianensium ducto. frater carissime, quod in literis tuis complexus es:2 Novatianenses rebaptizare cos, quos à nobis sollicitant: quando ad nos omnino non pertineat quid hostes Ecclesiae faciunt, dummodo teneamus ipsi potestatis nostrae honorem, &d ra­tionis ac veritatis firmitatem. Nam Novatianus simiarum more, quae cum homines non sint,e homines tamen imitantur, vult Ecclesiae catholicae auctoritatem sibi &c veritatem vindicare; quando ipse in Ecclesia non sit; imo adhuc insuper con­tra Ecclesiam rebellis & hostis extiterit. Sciens etenim unum esse baptisma, hoc unum sibi vindicat, ut apud se esse Ecclesiam dicat, & nos haereticos faciat. Nos autem qui Ecclesiae unius caput & radicem tenemus, pro certo scimus & fidimus, nihil illic extra Ecclesiam licere,f & baptismatis, quod est unum, caput nos esse, ubi & ipse baptizatus prius fuerat, quando divinae unitatis & rationem & veritatem tenebat. Quod si in Ecclesia baptizatos, rebaptizandos foris extra Ecclesiam Novatianus existi­mat, à se incipere debuerat; ut prior extranco & haeretico baptismo rebaptizaretur, qui post Ecclesiam, imo & contra Ecclesiam baptizandos foris opinatur. Quale est autem, ut quia hoc Novatianus facere audet, nos putemus non esse faciendum? Quid ergo? quia & honorem cathedrae sacerdotalis Novatianus usurpat, num iccirco nos cathedrae renunciare debemus? Aut quia Novatianus altare collocare, & sacrificia of­ferre contra fas nititur; ab altari & sacrificiis cessare nos oportet, ne paria & similia cum illo celebrare videamur? Vanum prorsus & stultum est, ut quia Novatianus ex­tra Ecclesiam vindicat sibi veritatis imaginem,g relinquamus Ecclesiae veritatem.

Apud nos autem non nova,De bapti­zandis hae­reticis ab A­g [...]ippini tem­pore in Afri­ca praescribi­tur. aut repentina res est, ut baptizandos censeamus eos [Page 307] qui ab haereticis ad Ecclesiam veniunt, quando multi jam anni sint, &1 longa aetas ex quo sub Agrippino bonae memoriae viro convenientes in unum Episcopi plurimi hoc statuerint, atque exinde in hodiernum tot millia haereticorum in provinciis nostris ad Ecclesiama conversi, non aspernati sint neque cunctati, imo & rationabiliter, & li­benter amplexi sint, ut lavacri vitalis & salutaris baptismi gratiam consequerentur. Ne­que enim difficile est doctori vera & legitima insinuareb eis, qui haeretica pravitate damnata, & Ecclesiastica veritate comperta,c ad hoc veniunt ut discant, ad hoc dis­cunt ut vivant.d Nos non debemus stuporem haereticis patrocinio consensus nostri augere: cum libenter ac promte obtemperant veritati. Plane quoniam inveni in Epi­stola, cujus exemplum ad me transmisisti, scriptum esse, quod quaerendum non sit quis baptizaverit, quando is qui baptizatus est, accipere remissam peccatorum potuerit secundum quod credidit; praetereundum hunc locum non putavi; maxime cum in eadem Epistola animadverterim etiam Marcionis fieri mentionem; ut nec ab ipso ve­nientes dicat baptizari oportere, quod jam in nomine Jesu Christi baptizati esse vide­antur.

Considerare itaque debemus fidem eorum qui foris credunt,Consideran­dum impri­m [...]s, an bap­tismi forma constet. an secundum eandem fidem possint aliquid gratiae consequi. Nam si fides una est nobis & haereticis, potest esse & gratia una. Si eundem Patrem, eundem Filium, eundem Spiritum sanctum, eandem Ecclesiam confitentur nobiscum2 Patripassiani, Anthropiani, V [...]lentiniani, 3 Apelletiani, Ophitae, Marcionitae, & ceterae haereticorum pestes, &e gladiis ac venenis subvertentes veritatem: potest illic & baptisma unum esse, si est & fides una. Ac ne longum sit per haereses universas decurrere, &f singulorum vel ineptias vel insanias recensere, quia nec delectat id dicere, quod aut horret, aut pudet nosse; de Marcione interim solo, cujus mentio in Epistola à te ad nos transmissa facta est, exa­minemus an possit baptismatis ejus ratio constare. Dominus enim post resurrectionem discipulos suos mittens, quemadmodum baptizare deberent,g instituit & docuit, di­cens: Data est mihi omnis potestas in coelo & in terra: Ite ergo,Mat. 28. 18. & doceteh gentes omnes baptizantes eos in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti.4 Insinuat Trinita­tem, cujus sacramento gentes baptizarentur. Nunquid hanc Trinitatem Marcion te­net? i Nunquid eundem asserit, quem & nos Patrem creatorem? Nunquidk eun­dem unum filium Christum, de Maria virgine natum: qui sermo caro factus sit, qui [Page 308] peccata nostra portaverit,1 qui mortem moriendo vicerit, qui resurrectionem carnis per semetipsum primus initiaverit, & discipulis suis quod in eadem carne resurrexisset ostenderit? Longe alia est apud Marcionem, sed & apud ceteros haereticos fides; imo nihil est apud illos nisi perfidia, & blasphemia, &a contentio sanctitatis & veritatis inimica. Quomodo ergo potest videri qui apud illos baptizatur, consecutus esse pec­catorum remissam, & divinae indulgentiae gratiam per suam fidem, qui ipsius fidei non habuerit veritatem? Si enim, sicut quibusdam videtur, secundum fidem suam quis accipere aliquid foris extra Ecclesiam potuit, utique id accepit, quod credidit: falsum autem credens, verum accipere non potuit, sed potius adultera & profana, secundum quod credebat, accepit. Quem locum profani & adulteri baptismi, subti­liter Hieremias Propheta perstringit, dicens:2 Ut quid qui contristant me,Jerem. 15. 18, praevalent? Plaga mea solida est, unde sanabor? Dum fit, facta est mihi quasi aqua mendax, non habens fidem. Mentionem facit per prophetam Spiritus sanctus aquae mendacis & fi­dem non habentis. Quae est haec aqua mendax & perfida? utique ea quae baptismi ima­ginem mentitur, & gratiam fideib adumbrata simulatione frustratur.

Quod si secundum pravam fidem baptizari aliquis foris,Si necesse sit [...] ab haereti­cis baptizati confirmen­tur, eadem necessitas ut baptizentur. & remissam peccatorum consequi potuit; secundum eandem fidem consequi & Spiritum sanctum potuit; & non est necesse venienti manum imponi ut Spiritum sanctum consequatur & signe­tur. Aut utrumque enim fidesc foris potuit, aut neutrum eorum, qui foris fuerat, accepit. Manifestum est autem ubi & per quos remissa peccatorum dari possit, quae in baptismo scilicet datur.3 Nam Petro primum Dominus,Mat. 16. 19. super quem aedificavit Ecclesiam, & unde unitatis originem instituit & often­dit; potestatem istam dedit, ut id solveretur in coelis, quod ille solvisset in terris. Et post resurrectionem quoque ad Apostolos loquitur,Jo. 20. 21. dicens: Sicut misit me Pater, & ego mitto vos: Hoc cum dixisset, inspiravit, & ait illis: Accipite Spiritum sanctum: Si cujus remiseritis peccata, remittentur illi: si cujusd tenueritis, tenebuntur. Un­de intelligimus4 non nisi in Ecclesia Praepositis, & in Evangelica lege ac Dominica ordinatione fundatis licere baptizare, & remissam peccatorum dare;5 foris autem nec ligari aliquid posse nec solvi, ubi non sit qui aute ligare possit aliquid, aut solvere. Nec hoc, frater carissime, sine scripturae divinae auctoritate proponimus, ut dicamus certa lege ac propria ordinatione divinitus cuncta esse disposita; nec posse quenquam f contra Episcopos & sacerdotes usurpare sibi aliquid, quod non sit sui juris & potestatis. Nam & Chore & Dathan,Num. 16. & Abyron, contra Moysen & Aaron sacerdotem sacrifi­candi sibi licentiam usurpare conati sunt; nec tamen quod illicite ausi sunt, impune fecerunt. Et filii Aaron qui alienum ignem altari imposuerunt,Levit. 10. in conspectu statim Dominig indignantis extincti sunt. Quod supplicium manet eos, qui alienam aquam h baptismo inferunt falso; ut divina censura ulciscatur & vindicet, id haereticos con­tra Ecclesiam gerere, quod non nisi soli liceat Ecclesiae.

6 Quod autem dicunt quidam de eis qui in Samaria baptizati fuerant,Act. 8. 14. advenientibus Apostolis Petro & Joanne,A Philippo baptizati ab Apostolis Pe­tro & Jo­anne, denuo confirmatio­nis ritum suscep [...]runt. tantum super eos manum impositam esse, ut acciperent Spiritum sanctum, rebaptizatos tamen non esse:i locum, frater carissime, ad prae­sentem causam videmus omnino non pertinere. Illi enim qui in Samaria crediderant, fide vera crediderant; & intus in Ecclesia, quae una est, & cui solik gratiam baptis­mi dare, & peccata solvere permissum est, à Philippo diacono, quem iidem Apostoli miserant, baptizati erant. Et iccirco quia legitimum & Ecclesiasticum baptisma con­secuti fuerant, baptizari eos ultra non oportebat: sed tantummodo quod deerat, id à Petro & Joanne factum est, utl oratione pro eis habita, & manu imposita, invocare­tur & infunderetur super eos Spiritus sanctus. Quod nunc quoque apud nos geritur, ut qui in Ecclesia baptizantur, praepositis Ecclesiae offerantur, & per nostram oratio­nem [Page 309] ac manus impositionem Spiritum sanctum consequantur, &1 signaculo Domi­nico consummentur. Non est ergo, frater carissime, quod haereticis cedendum exi­stimemus, ut baptisma quod non nisi uni, & soli Ecclesiae datum sit, prodendum pu­temus. Boni militis est, adversus rebelles & hostes imperatoris sui castra defendere. Gloriosi ducis est commissa sibi signa servare.Deut. 4. 24. Scriptum est: Dominus Deus tuus Deus zelans est: qui Spiritum Dei accepimus, zelum divinae fidei habere debemus. Quo zelo Phinees placuit,Num. 25. a & Deum promeritus indignantis iram populo pereunte lenivit.b Quid adulteram & alienigenam & divinae unitatis inimicam in acceptum referimus, qui non nisi unum Christum & unam ejus Ecclesiam novimus? Ecclesiae 2 paradisi instar exprimens, arbores fructiferas intra muros suos intus includit,Mat. 3. 10. ex qui­bus quae non facit fructum bonum, exciditur, & in ignem mittitur. Has arbores ri­gat quatuor fluminibus, id est, Evangeliis quatuor, quibus baptismi gratiam salutaris, coelesti inundatione largitur. Nunquid de Ecclesiae fontibus rigare potest, qui intus in Ecclesia non est?Tit. 3. 10. Nunquid paradisi potus salubres & salutares impertire cuiquam potest; qui perversus & à semetipso damnatus, & extra paradisi fontes relegatus aruit, & aeternae sitis siccitate defecit? Clamat Dominus, ut qui sitit veniat & bibat de flu­minibus aquae vivae quae de ejus ventre fluxerunt.Jo. 7. 38. Quo venturus est qui sitit, utrum­ne ad haereticos, ubi fons & fluvius aquae vitalis omnino non est;3 an ad Ecclesiam, quae una est, &4 super unum5 qui & claves ejus accepit, Domini voce fundata est? Haec est una quae tenet & possidet omnem sponsi sui & domini potestatem, in hac prae­sidemus, c pro honore ejus atque unitate pugnamus, hujus & gratiam pariter & glo­riam d fidei virtute defendimus. Nos de divino permissu rigamus sitientem Dei po­pulum, nos custodimus terminos vitalium fontium.e Si possessionis ergo nostrae jus tenemus, si sacramentum unitatis agnoscimus; cur praevaricatores veritatis, cur pro­ditores f unitatis existimamur? Aqua Ecclesiae fidelis & salutaris & sancta, corrum­pi & adulterari non potest; sicut & aipsa Ecclesia incorrupta & casta & pudica est. Si Ecclesiae devoti, & in Ecclesia constituti sunt haeretici, possunt & baptismo ejus, & ceteris salutaribus bonis uti: si autem in Ecclesia non sunt, imo & contra Eccle­siam faciunt, quomodo baptizare baptismo Ecclesiae possunt? Neque enim parva res haereticis & modica conceditur, quando à nobis baptisma eorum in acceptum refer­tur: cum inde incipiat omnis fidei origo, & ad spem vitae aeternae salutaris ingressio, & purificandis ac vivificandis Dei servis divina dignatio. Nam si baptizari quis apud haereti­cos potuit; utique & remissam peccatorum consequi potuit. Si peccatorum remissam con­secutus est,g & sanctificatus est, &6 templum Dei factus est; quaero cujus Dei? si creatoris, [Page 310] non potuit qui in eum non credidit: si Christi, nec hujus fieri potest templum,1 Jo. 5. 7. qui negat Deum Christum: si Spiritus sancti, cum tres unum sint,1 quomodo Spiritus sanctus placatus esse ei potest, qui aut Patris, aut Filii inimicus est?

Proinde2 frustra quidam qui ratione vincuntur,Frustra qui ratione vin­cuntur, con­suetudmem opponunt, consuetudinem nobis opponunt; quasi consuetudo major sit veritate, aut non id sit in spiritalibus sequendum, quod in melius fuerit à sancto Spiritu revelatum. Ignosci enim potest simpliciter erranti, sicut de scipso dicita Apostolus Paulus: Qui primo, inquit, fui blasphemus,1 Tim. 1. 13. & persecu­tor, & injuriosus; sed misericordiam merui, quia ignorans feci. Post inspirationem vero & revelationem factam, qui in eo quod erraverat, perseverat prudens & sciens, b sine venia ignorantiae peccat: praesumtione enim atque obstinatione quadam niti­tur, cum ratione superetur.

Nec quisquam dicat quod accepimus ab Apostolis,Apostolica tradi [...]o perper [...]m urgetur. hoc sequimur; quando Apostoli non nisi unam Ecclesiam tradiderunt, & baptisma unum, quod non nisi in eadem Ec­clesia sit constitutum; & neminem inveniamus ab Apostolis, cum apud haereticos bap­tizatus esset, in eodem baptismo admissum esse, & communicasse, ut videantur Apo­stoli baptisma haereticorum probasse. Quod enim quidam,c dicunt quasi ad haereti­corum suffragium pertineat, quod dixerit Apostolus Paulus:3 Verumtamen omnimo­do,Philip. 1. 18. sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuncietur: invenimus hoc quoque ad eorum patrocinium, qui haereticis suffragantur & plaudunt, nihil posse pro­ficere. Neque enim de haereticis, aut de eorum baptismo loquebatur in Epistola sua Paulus, ut aliquid quod ad hanc rem pertineat, posuisse ostendatur. Loquebatur de fratribus sive inordinate, & contra Ecclesiasticam disciplinam ambulantibus, sive Evan­gelicam veritatem de Dei timore servantibus. Et quosdam ex eis posuit verbum Do­mini constanter atque intrepide locutos, quosdam vero ind invidia & dissensione ver­satos; quosdam servasse circa se benevolam caritatem, aliquos vero habuisse malevolam dissensiontem. Sed tamen patienter omnia se sustinere, dummodo sive in veritate, sive per occasionem;4 nomen Christi, quod Paulus praedicabat, ad plurimorum notitiam perveniret; & nova adhuc ac rudis sermonis seminatio loquentium praedicatione cre­besceret. Porro aliud est eos qui intus in Ecclesia sunt, de nomine Christi loqui: a­liud est eos qui foris sunt, & contra Ecclesiam faciunt, in nomine Christi baptizare. Quare qui haereticise patrocinantur, non id proferant, quod Paulus de fratribus po­suit, sedf ostendant si haeretico aliquid concedendumg putavit, aut si perfidos & blasphemos remissionem peccatorumh accipere extra Ecclesiam posse constituit. Si autem quid Apostoli de haereticis senserint, consideremus; inveniemus eos in omnibus epistolis suis execrari & detestari haereticorum sacrilegam pravitatem. Nam cum di­cant sermonem eorum ut cancer serpere; quomodo potest is sermo dare remissam pec­catorum,2 Tim 2. 17. qui ut cancer serpit ad aures audientium? Et cum dicant nullam participa­tionem esse justitiae & iniquitati, nullam communionem lumini & tenebris; quomodo possunt aut tenebrae illuminare,i aut iniquitas justificare?2 Cor. 6. 14. Et cum dicant de Deo eos non esse, sed esse de antichristi spiritu? quomodo gerunt spiritalia &k divina tractant, qui sunt hostes Dei, & quorum pectora obsederit spiritus antichristi? Quarel si5 re­jectis humanae contentionis erroribus ad Evangelicam auctoritatem atque ad Apostoli­cam traditionem sincera & religiosa fide revertamur; intelligemus nihil eis ad gratiam Ecclesiasticam & salutarem licere, qui spargentes atque impugnantes Ecclesiam Chri­sti, à Christo ipso adversarii, ad Apostolis ejus antichristim nominantur.

6 Non est autem quod aliquis ad circumveniendam Christianam veritatem,Ad baptismi complemen­tum non sufficit, quod fiat in Chri­sti nomine. Christi [Page 311] nomen opponat, ut dicat: In nomine Jesu Christi1 ubicunquea quomodocunque bap­tizati, gratiam baptismi sunt consecuti,Matt. 7. 21. quando ipse Christus loquatur & dicat: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine,b c intrabit in regnum coelorum; & iterum praemoneat atque instruat, ne quis à pseudoprophetis, & pseudochristis in nomine suo facile fallatur. Multi, inquit, venient in nomine meo dicentes: ego sum Christus,Matt. 24. 5 [...] & multos fallent. Et postea addidit, dicens: Vos autem cavetc, ecce praedixi vobis om­nia. Unde apparet, non ea statim suscipienda & assumenda quae jactantur in nomine2 Christi, sed quae geruntur in Christi veritate. Quod enim in Evangeliis & in Aposto­lorum Epistolis Jesu Christi nomen insinuatur ad remissionem peccatorum, non ita est quasi aut sine Patre, aut contra Patrem prodesse cuiquam solus Filius possit; sed ut Ju­daeis qui jactitabant se Patrem habere, ostenderetur quod nihil cis Pater profuturus es­set, nisi in Filium crederent quem ille misisset. Nam qui Deum Patrem creatorem sciebant, Filium quoque Christum scire debebant; ne sibi blandirentur & plauderent de solo Patre sine Filii ejus agnitione; qui & dicebat:Jo 14. 6. Nemo venit ad Patrem nisi per me. Duorum autem cognitionem esse quae salvet, idem ipse manifestat, dicens: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum & verum Deum,Jo. 17. 3. & quem misisti Jesum Chri­stum. Cum ergo ex ipsius Christi praedicatione & contestatione Pater ante cognoscen­dus sit, qui misit: tunc deinde Christus, qui missus est: nec possit esse spes salutis, nisi duobus simul cognitis; quomodo non cognito, imo & blasphemato Deo Patre, qui apud haereticos Christi nomined baptizati dicuntur, peccatorum remissam consecuti judicantur? Alia enim fuit Judaeorum sub Apostolis ratio, alia est gentilium conditio. Illi quia jam legis & Moysi antiquissimum baptisma fuerant adepti, in nomine quoque Jesu Christi erant baptizandi, secundum quod in Actis Apostolorum Petrus ad cos lo­quitur & dicit: Poenitemini,Act. 2. 3 [...]. & baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi in remissionem peccatorum, & accipietis donum Spiritus sancti. Vobis enim est promissio & filiis vestris, & omnibus deinceps quoscunque advocaverit Domi­nus Deus noster. Jesu Christi mentionem facite Petrus, non quasi Pater omittere­tur, sed ut Patri quoque Filius adjungeretur. Denique ubi post resurrectionem, à Domino Apostoli ad gentes mittuntur; in nomine Patris, & Filii,Mat. 28. 19. & Spiritus sancti f baptizare gentiles jubentur. Quomodo ergo quidam dicunt foris extra Ecclesiam imo & contra Ecclesiam, modo in nomine Jesu Christi ubicunque & quomodocunque gentilem baptizatum, remissionem peccatorum consequi posse; quando ipse Christus gentes baptizari, jubeat in plena & adunata Trinitate? Nisi si, qui Christum negat, negatur à Christo; qui patrem ejus negat, quem ipse Christus confessus sit, non negatur: & qui in eum blasphemat, quem Christus Dominum & Deum suum dixerit, remunera­tus à Christo remissionem peccatorum, & baptismi sanctificationem consequitur.

Qua autem potestate consequi in baptismo remissionem peccatorum potest,3 negans Deum creatorem patrem Christi;Ostenditur c [...]ntra Ste­phani placi­tum, Mar­ci [...]nitarum baptisma validum esse non posse. quando ipsam potestatem qua baptizamur, &g san­ctificationem ab eodem Patre Christus acceperit; quem majorem dixerit,Jo. 14. 18. à quo clarifi­cari petierit, cujus voluntatem usque ad obsequium bibendi calicis,Jo. 17. 1. & subeundae mor­tis impleverit? Quid est igitur aliud quam participem haereticis blasphemantibus fieri; defendere vell [...] & asserere, quod remissam peccatorum accipere in Christi nomine pos­sit, blasphemans graviter & peccans in Patrem & Dominum & Deum Christi? Quid deinde illud, quale est, ut qui Filium Dei negat, neque Patrem habeat; & qui ne­gat Patrem,Jo. 6. 65. Filium habere videatur; cum Filius ipseh contestetur & dicat: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit illi datum à Patre: ut manifestum sit nullam remis­sionem peccatorum in baptismo accipi à Filio posse, quam conster Patrem non dedisse; maxime quando adhuc idem repetat & dicat:Mat. 15. 13. Omnis plantatio quam noni plantavit Pater meus coelestis, cradicabitur. Quod si Christi discipulei discere à Christo no­lunt, quantum venerationis & honoris paterno nomini debeatur; vel de exemplis ter­renis ac secularibus discant: & sciant Christum non sine maxima exprobratione posuis­se; Filii seculi hujus prudentiores sunt filiis lucis in seculo isto. Si cujus patri aliquis convicium fecerit,Luc. 16. 8 [...] sik contum [...]liosus ac procax pudorem ejus & honorem maledico ore laceraverit; indignatur filius & irascitur, & laesi patris injuriam quibus potest vi­ribus vindicare conatur. Tu Christum putas impiis & sacrilegis, & in Patrem suum blasphemis impunitatem dare, & eis in baptismo peccata dimittere, quos constet baptiza­tos, [...]adem adhuc in personam Patris maledicta congerere, & inccssabili blasphemantis linguae scelere peccare? Hoc Christianus, hoc Dei servus pot [...]st aut mentel concipere, [Page 312] aut fide credere, aut sermone proferre? Et ubi erunt legis praecepta divinae, quae di­cunt: Honora patrem & matrem,a si vocabulum patris quod in homine honorari prae­cipitur,Exo. 20. 12. in Deo impune violatur? Ubi erit quod ipse Christus in Evangelio po­nit & dicit: Qui maledixerit patri aut matri,Mat. 15. 4. morte moriatur: si is qui maledicentes pa­rentibus carnalibus puniri & interfici mandat; in coelestem & spiritalem patrem ma­ledicos, atque Ecclesiae matris inimicos ipse vivificat? Execranda ac detestan­da res à quibusdam prorsus asseritur,b ut is qui blasphemantem in Spiritum san­ctum 1 reum futurum peccati aeterni comminatur,Luc. 12. 10. idem in Patrem Deum blasphe­mos salutari baptismoc sanctificare dignetur. Et nunc qui talibus ad Ecclesiam ve­nientibus sine baptismo communicandum existimant, non putant se alienis, imo aeter­nis peccatis communicare; admittentes sine baptismo eos, qui non nisi in baptismo pos­sint blasphemiarum suarum peccata deponere.

Quam vanum est porro & perversum,Haeretici eo ipso quod ad Ecclesiam redeunt, ag­nosc [...]nt se extra Eccle­siam fuisse. ut cum ipsi haeretici repudiato & relicto vel errore, vel scelere in quo prius fuerant, agnoscant Ecclesiae veritatem; nos veritatis ejusdem jura & sacramentum mutilemus, & venientibus ac poenitentibus dicamus eos remissionem peccatorum consecutos esse, quando illi se peccasse, & propter hoc ad Ec­clesiae indulgentiam venire fateantur? Quare Ecclesiae Catholicae fidem ac veritatem, fra­ter carissime, & tenere debemus firmiter & docere, & per omnia Evangelica & Apo­stolica praecepta rationemd divinae dispensationis, atque unitatis ostendere. Nunquid potest vis baptismi esse major, aut potior,e quam confessio, quam passio; ut quis coram hominibus Christum confiteatur, & sanguine suo baptizetur? Et tamen neque hoc baptisma haereticis prodest, quamvis Christum confessi, & extra Ecclesiam fuerint occisi,f nisi si haereticorum patroni & advocati haereticos in falsa confessione Christi interfectos,1 Cor. 13. 3 [...] martyres praedicant, & contra Apostoli contestationem, qui nihil eosg quamvis exu­stos & occisos dicit posse proficere, gloriam eis & coronam passionis assignant. Quod si haeretico nec baptisma publicae confessionis & sanguinis proficere ad salutem potest, quia salus extrah Ecclesiam non est: quanto magis ei nihil proderit, sii 2 in late­bra & in latronum speluncak adulterae contagione aquae tinctus, non tantum peccata an­tiqua non exposuerit, sed adhuc potius nova & majora cumulaverit? Quare baptisma nobis & haereticis commune esse non potest, cum quibus nec Pater Deus, nec Filius Chri­stus, nec Spiritus sanctus, nec fides, nec Ecclesia ipsa communisest: & ideo baptizari eos oportet qui de haeresi ad Ecclesiam veniunt; ut qui legitimo & vero, atque3 unico sanctae Ecclesiae baptismo ad regnum Dei regeneratione divina praeparantur, sacramen­to utroque nascantur,Jo. 3. 5. quia scriptum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua & Spiritu, non potest intrare in regnum Dei.

Quo in loco quidam quasi evacuare possint humana argumentatione,Occurrit ob­jectioni, quod Eccle­sia pro Mar­tyribus ag­noscat, in Catechume­natu pass [...]s. praedicationis Evangelicae veritatem, catechumenos nobis opponunt, si quis ex his antequam in Ec­clesia baptizetur, in confessione nominis apprehensus fuerit & occisus; an spem salutis & praemium confessionis amittat, eo quod ex aqua prius non sit renatus. Sciant igitur hujusmodi homines suffragatores & fautores haereticorum, catechumenos illos primo in­tegram fidem &l Ecclesiae unitatem tenere, & ad debellandum diabolum de divinis castris cum plena & sincera Dei Patris, & Christi, & Spiritus sancti cognitione proce­dere; deinde nec privari baptismi sacramento, utpote qui baptizentur4 gloriosissimo & maximo sanguinis baptismo, de quo & Dominus dicebat habere se aliud baptisma bap­tizari.Luc. 12. 50. Sanguine autem suo baptizatos, & passione sanctificatos consummari, & divi­nae pollicitationis gratiam consequi; declarat in Evangelio idem Dominus,Luc. 23. 43. quando5 ad latronem in ipsa passione credentem & confitentem loquitur, & quod secum futurus sit in paradiso pollicetur. Quapropter qui fidei & veritati praesumus, eos qui ad fidem & veritatem veniunt, & agentes poenitentiam remitti sibi peccata deposcunt, decipere non debemus & fallere;m sed correctos à nobis ac reformatos ad regnum coelorum di­sciplinis coelestibus erudire.

[Page 313]Sed dicit aliquis:1 Quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam venientes,Occurritur objectioni al­ [...]eri, quod [...]qui ab haereticis ve mentes, lue [...] non bapti­zati, pro fidelebus agniti. Porro suadetur, haereticos non sine baptis­mo recipere; ad eos con­vincendos maxime uti­le esse. sine baptismo admissi sunt? Potens est Dominus misericordia sua indulgen­tiam dare, & eos qui2 ad Ecclesiam simpliciter admissi, in Ecclesia dormierunt, ab Ecclesiae suae muneribus non separare. Non tamen quia aliquando erratum est, ideo semper errandum est; cum magis sapientibus & Deum timentibus congruat, patefactae & perspectae veritati libenter atque incunctanter obsequi, quam pertinaciter atque ob­stinate a contra fratres & consacerdotes pro haereticis reluctari. Nec quisquam existi­met haereticos,3 eo quod illisb baptisma opponitur; quasi secundi baptismi vocabulo scandalizatos, ut ad Ecclesiam veniant retardari: imo vero hoc ipso magis ad necessita­tem veniendi, testimonio ostensae sibi & probatae veritatis adiguntur. Nam si viderint judicio ac sententia nostra id decerni & statui, ut baptisma justum & legitimum compu­tetur, quo illic baptizantur;4 putabant se Ecclesiam quoque & cetera Ecclesiae munera juste & legitime possidere; nec erit causa veniendi ad nos, quando habentes baptisma; hab [...]e videantur & cetera. Porro autem cum cognoscunt baptisma nullum foris esse, nec remissam peccatorum extra Ecclesiam dari posse, avidius ad nos & promtius pro­perant, & munera ac dona Ecclesiae matris implorant; certi pervenire se omnino non posse ad veram divinae gratiae pollicitationem, nisi prius venerint adc Ecclesiae unita­tem. Nec recusabunt baptizari apud nos haeretici legitimo & vero Ecclesiae baptismo, quando ex nobis didicerint, baptizatos quoque à Paulo eos qui jam baptismo Joannis baptizati fuissent;Act. 19. 5. sicut legimus in Actibus Apostolorum.

Et nunc apud quosdam de nostris,Demum oc­curritur ob­jectioni illo­rum, qui baptisma haereticorum illicitum esse persuasi non renovandum putant ob re­baptizationis metum. haereticorumd baptisma occupatum asseritur, & invidia quadam quasi rebaptizandi,e baptizare post hostes Dei ne [...]as ducitur; cum baptizatos inveniamus quos Joannes baptizaverat: ille Joannes major inter Prophetas ha­bitus, ille divina gratia adhuc in utero matris impletus, ille Heliae spiritu & virtute subnixus, qui non adversarius Domini, sed praecursor ac praedicator, fuit, qui Domi­num non tantum verbis praenunciavit, sed & oculis ostendit; qui ipsum Christum, per quem baptizantur ceteri, baptizavit. Quod si iccirco haereticus jam baptismi obtinere potuit, quia prior baptizavit; non possidentis erit jam baptisma,5 sed occupantis: & cum separari à se & dividi omnino non possint baptisma & Ecclesia; qui occupare bap­tisma prior potuit, & Ecclesiam pariter occupavit: & incipis tu illi haereticus videri, qui praeventus posterior esse coepisti; qui cedendo ac manus dando, jus quodf acce­peras reliquisti. Quam periculosum sit autem in divinis rebus ut quis cedat jure suo & potestate; scriptura sancta declarat, cum in Genesi, Esau6 primatus suos inde perdide­rit,Gen. 25, nec recipere id postmodum potuerit quod semel cessit. Haec tibig breviter pro nostra mediocritate rescripsimus, frater carissime, nemini praescribentes aut praejudican­tes, [Page 314] quo minus unusquisque Episcoporum quoda putat faciat,1 habens arbitrii sui liberam potestatem. Nos quantum in nobis est, propter haereticos cum Collegis & coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus divinam concordiam & Dominicam pacem tenemus; maxime cum & Apostolus dicat:1 Cor. 11. 18. Si quis autemb putatur contentio­sus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. Servatur à no­bis patienter &c firmiter caritas animi, collegii honor, vinculum fidei, & concordia sacerdotii. Propter hoc etiamd libellum de bono patientiae, quantum valuit nostra mediocritas permittente Domino & inspirante conscripsimus, quem ad te pro mutua di­lectione transmisimus. Opto te, frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA LXXIV.

1 Cyprianus2 Pompeio Fratri Salutem.

QUANQUAM plene ea quae de haereticis baptizandis dicenda sunt,Scripta post reditum. a complexi sumus in Epistolis, quarum ad te exempla transmisimus,Ad Pamelii num Epist. LXXIV. In Erasmi edit. ultimis ex­tra ordinem sub finem operis addi­tur. frater carissime; tamen quia desiderasti in notitiam tuam perferri,b quae mihi ad literas Stephanus frater noster re­scripserit, misi tibi rescripti ejus exemplum: quo lecto magis ac magis ejus errorem de­notabis,Epistola hac literis à Stephano Romano missis, res­pondetur: in qua in­primis à traditione humana, ad d [...]ctrinam Evangeli­cam provo­catur. qui haereticorum causam contra Christianos, & contra Ecclesiam Dei asserere conatur. Nam inter cetera velc superba; vel ad rem non pertinentia, vel sibi ipsi contraria, quae3 imperite atque improvide scripsit, etiam illud adjunxit, ut diceret: Si quis ergo a quacunque haeresi venerit ad nos, d 4 nihil innovetur nisi quod traditum est, ut ma­nus illi imponatur in poenitentiam: 5 cum ipsi haeretici proprie 6 alterutrum ad se venientes non bapti­zent, sed communicent tantum. e A quacunque haeresi venientem baptizari in Ecclesia vetuit, id est, omnium haereticorum baptismata justa esse & legitima judicavit. Et cum [Page 315] singulae haereses singula baptismata & diversa peccata habeant, hic cum omnium bap­tismo communicans, universorum delicta in sinum suum coacervata congessit. Et prae­cepit nihil aliud innovari nisi quod traditum est; quasi is innovet qui unitatem tenens, a unum baptisma uni Ecclesiae vindicat, & non ille utique qui unitatis oblitus, men­dacia & contagia profanae tinctionis usurpat. Nihil innovetur, inquit, nisi quod traditum est. 1 Unde est ista traditio? utrumne de Dominica & Evangelica auctoritate descen­dens, an de Apostolorum mandatis atque Epistolis veniens? Ea enim facienda esseb quae scripta sunt, Deus testatur, &c proponit ad Jesum Nave,Jos. 1. 8. dicens: Non recedet liber legis hujus ex orc tuo,d sed meditaberis in eo die ac nocte, ut observes facere omnia quae scripta sunt in eo. Item Dominus Apostolos suos mittens,Matt. 28. 20. mandat baptizari gen­tes & doceri, ut observent omnia quaecunque ille praecepit. Si ergo aut in Evangelio praecipitur, aut in Apostolorum Epistolis aut Actibus continetur, ut à quacunque hae­resi venientes non baptizentur, sed tantum manus illis imponatur in poenitentiam; ob­servetur divina haec & sancta traditio. Si vero ubique haeretici nihil aliud quam ad­versarii & antichristi nominantur:e si vitandi, & perversi;Tit. 3. 11. & à semetipsis damnati pronunciantur: quale est ut videantur damnandi à nobis non esse, quos constar Apo­stolica contestatione2 à semetipsis damnatos esse? Ut nemo infamare Apostolos debeat, quasi illi haereticorum baptismata probaverint; aut eis sine Ecclesiae baptismo commu­nicaverint, quando taliaf de haer [...]ticis Apostoli scripserunt: Et hoc, cum nondum haereticae pestes acriores prorupissent, necdum quoqueg Marcion de Ponto emersis­set, 3 cujush magister Cerdon subi Hyginotunc Episcopo, qui in urbe nonus fuit, Romam venit; quem Marcion secutus additis ad crimen augmentis, impudentius cete­teris & abruptius in Deum Patrem creatorem blasphemare instituit; & haereticum fu­rorem sacrilegis armis contra Ecclesiam rebellantem, sceleratius & gravius armavit. Quod si haereses constat postmodum plures ac pejores extitisse; & si retro nusquam om­nino praeceptum est, neque conscriptum, ut haeretico tantum manus in poenitentiam imponatur, & sic ei communicetur; & si baptisma non nisi unum est, quod apud nos est, & intus est, & soli Ecclesiae de divina dignatione concessum est: quae ista obstina­tio est, quaeve praesumtio, humanam traditionem divinae dispositioni anteponere, nec animadvertere, indignari & irasci Deum, quotiens divina praecepta solvit & praeterit humana traditio?Is. 29. 2 [...]. Sicut per Esaiam prophetam clamat & dicit: Populus iste labiis ho­norificat me,k cor vero eorum longe separatum est à me. Sine causa autem colunt me, mandata & doctrinas hominum docentes. Item Dominus in Evangelio, increpans [Page 316] similiter & objurgans ponit & dicit: Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis.Marc. 7. 13. Cujus praecepti memor beatus Apostolus Paulus, commonet ipse quoque & instruit, dicens: Si quis aliter docet, & non acquiescit sanis verbis Domini nostri Jesu Christi & doctrinae ejus;1 stuporea elatus est,1 Tim. 6. 3 [...] nihil sciens,b discedendum ab hujus­modi.

c Praeclara sane & legitima traditio Stephano fratre nostro docente proponitur,Stephana obj [...]tur quod haere­t [...]corum ex [...]mpla s [...]ctetur: & traditionem suam defen­dat. quae auctoritatem nobis idoneam praebeat. Nam in eodem loco Epistolae suae addidit & ad­jecit: cum ipsi haeretici proprie alterutrum ad se venientes non baptizent, sed communicent tantum. Ad hoc enim malorum devoluta est Ecclesia Dei & sponsa Christi, ut haereticorum exempla sectetur, ut ad celebranda sacramentad coelestia disciplinam lux de tenebris mutuetur, & id faciant Christiani, quod antichristi faciunt. Quae vero est animi cae­citas, quae pravitas, fidei unitatem de Deo Patre & de Jesu Christi Domini & Dei no­stri traditione venientem nolle cognoscere?

Nam si iccirco apud haereticos Ecclesia non est,Ubi nec Ec­clesia nec Sp. sanctus est, ibinec baptisma. quia una est, & dividi non potest: si ideo illic Spiritus sanctus non est, quia unus est, & esse apud profanos &e extra­neos non potest: utique & baptisma quod in eadem unitate consistit, esse apud haereti­cos non potest,f quia separari neque ab Ecclesia, neque à Spiritu sancto potest.

Aut si effectum baptismi majestati nominis tribuunt,Nomen Christi ad­h [...]bitum non sufficit ad constituen­dum B [...]p­tisma. ut qui in nomine Jesu Christi ubicunque & quomodocunque baptizantur, innovati & sanctificati judicentur; cur non in ejusdem Christi nomine illic & manus baptizato imponitur ad accipiendum Spiritum sanctum? Cur eadem ejusdem majestas nominis non praevalet manus impositione, quam valuisse contendunt in baptismi sanctificatione?g Nam si potest quis extra Ecclesiam natus templum Dei fieri; cur non possit super templum & Spiritus sanctus infundi? Qui enim2 peccatis in baptismo expositis sanctificatus est, & in novum hominem spiritali­ter formatus, ad accipiendum Spiritum sanctumh idoneus [...]actus est: quando Apo­stolus dicat:Gal. 3. 27 [...] Quotquot in Christo baptizati estis,3 Christum induistis. Qui potest a­pud haer [...]ticos baptizatus Christum induere; multo magis potest Spiritum sanctum, quem Christus misit, accipere. Ceterum major erit mittente qui missus est, ut inci­piat foris baptizatus Christum quidem induisse, sed Spiritum sanctum non potuisse per­cip [...]re; quasi possit aut sine Spiritu Christus indui, aut à Christo Spiritus separari. ll­lud quoque ineptum, ut cum nativitas secunda spiritalis sit, qua in Christo per lava­crum i regenerationis nascimur, dicant quod possit quis apud haereticos spiritaliter nasci, ubi Spiritum negant esse. Peccata enim purgare & hominem sanctificare aqua sola non potest, nisi habeat & Spiritum sanctum. Quare aut & Spiritum necesse est concedant esse illic, ubi baptisma esse dicunt: aut nec baptisma est, ubi Spiritus non est, quia baptisma esse sine Spiritu non potest. Quale est autem asserere & contende­re, quod esse possint filii Dei, qui non sint in Ecclesia nati? Baptisma enim esse in quo homo vetus moritur & novus nascitur, manifestat & probat beatus Apostolus, dicens: Salvavit nos per lavacrum regenerationis.Tit. 3. 5 [...] Si autem in lavacro, id est, in baptismo est regeneratio; quomodo generare filios Deo haeresis per Christum potest, quae Christi sponsa non est? Ecclesia est enim sola, quae Christo conjuncta & adunata spiritaliter filios generat,Eph. 5. 2 [...] eodem Apostolo rursus dicente [...] Christus dilexit Ecclesiam, & seipsum tradidit pro ea ut eam sanctificaret, purgans eam lavacro aquae. Si igitur haec est di­lecta & sponsa quae sola à Christo sanctificatur, & lavacro ejus sola purgatur; manife­stum est haeresin (quae cum sponsa Christi non sit, nec purgari, nec sanctificari la­vacro ejus possit) filios Deo generare non posse. Porro autem non per manus imposi­tionem quis nascitur quando accipit Spiritum sanctum,Gen. 1. sed in baptismo; ut Spiritum jam natus acc [...]piat, sicut in primo homine Adam factum est. Ante enim Deus eum plasmavit, & tunc insufflavit in faciem ejus flatum vitae. Nec enim potest accipi Spi­ritus, nisi prius fuerit qui accipiat. Cum autem nativitas Christianorum in baptismo sit, baptismi autem generatio, & sanctificatio apud solam sponsam Christi sit, quae parere spiritaliter, & generare filios Deo possit; ubi, & ex qua, & cui natus est, qui filius Ecclesiae non est, ut habere quis possit Deum patrem, ante Ecclesiam matrem? Cum vero nulla omnino haeresis, sed neque aliquod schisma habere salutaris baptismi sanctificationem foris possit; cur in tantum Stephani fratris nostri obstinatio dura pro­rupit ut etiam de Marcionis baptismo, item Valentini & Appelletis, & ceterorum blas­phemantium in Deum Patrem contendat filios Deo nasci? Et illic in nomine Jesu Chri­sti [Page 317] sti dicat remissionem peccatorum dari, ubi blasphematur ina Patrem, & inb Do­minum Deum Christum?

Quo in loco considerandum est,Haereticos fi­ [...]aptismo in Ecclesiam admittere sacerdoti pe­riculosun [...]. frater carissime, pro fide & religione sacerdotalis loci quo fungimur, anc constare sacerdotis Dei ratio in die judicii possit, asserentis & probantis, & in acceptum referentis blasphemantium baptismata; cumd Dominus comminetur & dicat:Malac. 2, 1 [...] Et nunc praeceptum hoc ad vos est, ô sacerdotes; si non audie­ritis, & si non posueritis in corde vestro, ut detis honorem nomini meo, dicit Domi­nus omnipotens, immittam in vos maledictionem, & maledicam benedictionem ve­stram. Dat honorem Deo, qui Marcionis baptismo communicat? Dat honorem Deo, qui apud eos qui in Deum blasphemant remissionem peccatorum dari judicat? Dat ho­norem Deo, qui foris de adultera & fornicaria nasci Deo filios asseverat? Dat hono­rem Deo, qui unitatem & veritatem de divina lege veni [...]ntem non tenens, haereses contra Ecclesiam vindicat? Dat honorem Deo, quie haereticorumf amicus, & ini­micus Christianorum,g sacerdotes Dei, veritatem Christi, & Ecclesiae unitatem tuentes abstinendos putat: Si sic honor Deo datur, si sic à cultoribus sacerdotibus ejus timor Dei & disciplina servatur; abjiciamus arma, manus demus in captivitatem, tra­damus diabolo ordinationem Evangelii, dispositionem Christi, majestatem Dei: divi­nae militiae sacramenta solvantur,h castrorum coelestium signai prodantur: succum­bat &k cedat Ecclesia haereticis, lux tenebris, fides per [...]idiae, spes desperationi, ra­tio errori, immortalitas morti, caritas odio, veritas mendacio, Christus antichristo. Merito & sic in dies singulos schismata & haereses surgunt,l crebrius atque liberius excrescunt, &m 1 serpentinis crinibus pullulantes, adversus Ecclesiam Dei majoribus viribus venenorum suorum virusn exprimunt; dum illis advocatione quorundam, & auctoritas praestatur & firmitas; dum baptisma eorum defenditur, dum fides, dum veritas proditur, dum id quod contra Ecclesiam foris geritur, intus in ipsa Ecclesia vindicatur. Quod si est apud nos, frater dilectissime, Dei timor,o si tenor praeva­let fidei, si custodimus Christi praecepta, si incorruptam atque inviolatam sponsae ejus sanctitatem tuemur,L [...]c. 18. 8. si haerent sensibus & cordibus nostris verba Domini dicentis: Pu­tas cum venerit filius hominis, inveniet fidem in terra:p quasi fideles Dei milites, qui Deo fide & religione sincera militamus, commissa nobis divinitus castra fideli vir­tute servemus.

Nec consuetudo quae apud quosdam obrepserat,Consu [...]tudo sine veritate vetustas er­r [...] est. impedire debet quo minus veritas praevaleat & vincat. Nam2 consuetudo sine veritate vetustas erroris est. Propter quod relicto errore sequamur veritatem, scientes quia & apud Esdram veritas vicit, sicut scriptum est:1 Esd. [...]. 38. Veritas manet & invalescit in aeternum, & vivit & obtinet in secula seculorum. Nec est apud eam accipere personam, nec differentias, sed quae sunt q justa facit; nec est in judicio ejus iniquum,r sed fortitudo, & regnum, & ma­jestas, & potestas omnium seculorum;s Benedictus Deus veritatis. Quam veritatem nobis Christus ostendens,Jo. 14. 6. in Evangelio suo dicit: Ego sum veritas. Propter quod si in Christo sumus, & Christum in nobis habemus; si manemus in veritate, & veritas in nobis manet; ea quae sunt vera teneamus.

Fit autem studio praesumtionis & contumaciae,Oportet Epis­c [...]p [...]m non t [...]tum do­cere sed dis­ [...]re. ut quis magis sua prava & falsa de­fendat, quam ad alterius recta & vera consentiat. Cui rei prospiciens beatus Paulus Apostolus ad Timotheum scribit & monet,2 Tim 2. 24 Episcopumt non litigiosum, sed mitem &u docibilem esse debere. Docibilis autem ille est, qui est ad discendi patientiam lenis & mitis. Oportet enim Episcopum non tantum docere, sed & discere; quia & ille melius docet [...] qui quotidie crescit, & proficit discendo meliora. Quod ipsum quoque idem Apostolus Paulus docet,1 Cor. 14. 30. praemonens, ut si alii sedenti melius revelatum fuerit, prior taccat.

In compendio est autem apud religiosas & simplices mentes,Compendium [...] [...]end [...] ve­ritatis scrip­t [...]rarum scr [...]i [...]ium. & erroem deponere, & invenire atquew eruere veritatem. Nam si3 ad divinae traditionis caput & origi­nem revertamur, cessat error humanus; & sacramentorum coelestium ratione per­specta, quicquid sub caligine ac nube tenebrarum obscurum latebat, in lucem veritatis [Page 318] aperitur.a Si canalis aquam ducens qui copiose prius & largiter profluebat, subito d [...]ficiat; nonne ad fontem pergitur, ut illic defectionis ratio noscatur, utrumne are­scentibus venis, in capite unda sic [...]averit; an vero integra inde & pl [...]na procurrens in medio itinere destiterit; ut si vitio interrupti aut bibuli canalis effectum [...]st, quo minus aqua continuab perseveranter ac jugiter flueret; refecto & confirmato canali ad usum atque ad potum civitatis aqua collecta eadem ubertate atque integritate repraesentetur, qua de fonte proficiscitur. Quod & nunc facere oportet Dei sacerdotes praecepta divi­na servantes, ut si in aliquo nutaverit & vacillaverit veritas;1 ad originem Dominicam & Evangelicam, & Apostolicam traditionem revertamur; & inde surgat actus nostri ratio,Ephes. 4. 5. unde & ordo & origo surrexit. Traditum est enim nobis quodc si unus Deus, & Christus unus, & una spes, & fides una, & una Ecclesia, & baptisma unum non nisi in una Ecclesia constitutum, à qua unitate quisquis discesserit, cum haereticis ne­cesse est inveniatur; quos dum contra Ecclesiam vindicat, sacramentum divinae tradi­tionis impugnat. Cujus unitatis sacramentum expressum videmus etiam in Cantico Can­ticorum ex persona Christi dicentis:Cant. 4. 12. Hortus conclusus, soror mca sponsa, fons signa­tus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructu pomorum. Si autem Ecclesia ejus hor­tus conclusus est & fons signatus; quomodo in eundem hortum introire, aut bibere de fonte ejus potest, qui in Ecclesia non est? Item Petrus ipse quoque demonstrans, & d vindicans unitatem; mandavit & monuit nisie per unum solum baptisma unius Ecclesiae salvari nos non posse.1 Pet. 3. 20. In arca, inquit, Noë pauci, id est, octof animae, salvae factae sunt per aquam,2 quod & vos similiter salvos faciet baptisma.g Quam brevi & spiritali compendio, unitatis sacramentum manifestavit? Nam ut3 in illo mun­di baptismo, quo iniquitas antiqua purgata est, qui in arca Noë non fuit,4 non potuit per aquam salvus fieri: ita nec nunc potest per baptismumh salvus videri, qui bapti­zatus in Ecclesia non est, quae ad arcae unius sacramentumi Dominica unitate funda­ta est. Observatur itaque à nobis & tenetur,5 frater carissime, explorata & perspecta ve­ritate, ut omnes qui ex quacunque haeresi ad Ecclesiam convertuntur, Ecclesiaek unico legitimo baptismo baptizentur, exceptis his qui baptizati in Ecclesia prius fuerant, & sic ad haereticos transierant: hos enim oportet cum redeunt, acta poenitentia permanus impositionem solam recipi, & in ovile, unde erraverant, à pastore restitui. Opto te, frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA LXXV.

1 Firmilianus Cyprianoa Fratri in Domino Salutem.

ACCEPIMUS per Rogatianum carissimum nostrum, diaconum à vobis mis­sum,Scripta post reditum. literas quas ad nos fecisti,A [...] Pamilii num Ep. LXXV. In Erasen. Edit. deest A [...]o rellio pri­mum edit. Firmilianus Caesareae Cappadociae Episcopus respondes li­teris Cypria­ni [...] in causa baptismi [...] ­reticorum. frater dilectissime, & gratias propter hocb Do­mino maximas egimus: quod contigerit, ut qui corpore ab invicem separamur, sic spiritu adunemur; quasi non unam tantum regionem tenentes, sed in ipsac atque in eadem domo simul inhabitantes. Quod & decet dicere,Isai. 2. 2. quia & spiritalis domus Dei una est. Erit enim in novissimis, ait Propheta, diebus,Ps. 26. 7. manifestus mons Do­mini & domus Dei super vertices montium.d In quam convenientes cum jucundi­tate adunantur, secundum quod & in Psalmo hoc postulatur à Domino, inhabitare in domo Dei per omnes dies vitae. Unde & in alio loco manifestatum est, esse apud Sanctos magnam voluntatis caritatem, in unum convenire:2 Ecce, inquit,Ps. 131. 1. quam bo­num & voluptabile est,3 ut habitent fratres in unum. Adunatio enim & pax & con­cordia, non solum hominibus fidelibus & cognoscentibus veritatem, sed & angelis ipsis coelestibus voluptatem maximam praestat; quibus dicit sermo Divinus,Luc. 15. 10 [...] esse gau­dium in uno peccatore poenitentiam agente, & ad unitatis vinculum revertente. Quod utique non diceretur de angelis, conversationem in coelis habentibus, nisi ipsi quoque essent nobis adunati, qui nostra adunatione laetantur: sicut è contrario utique contri­stantur, quando vident diversas quorundam mentes, & scissas voluntates; quasi non tantum unum & eundem Dominum simul invocent, sed separatis & divisis ab invi­cem, nec confabulatio jam possit esse, aut sermo communis. Nisi quod nos gratiam referre Stephano in isto possumus: quod4 per illius inhumanitatem nunc effectum sit, ut fidei & sapientiae vestrae experimentum caperemus.e Sed non si nos prop­ter Stephanum hanc beneficii gratiam cepimus, statim Stephanus beneficio & gratia digna commisit. Neque enim & Judas perfidia sua & proditione, qua scelerate circa Salvatorem operatus est, dignus videri potest, quasi causam bonorum tantorum [Page 320] ipse praestiterit, ut per illum mundus & gentiuma populus liberaretur. Sed haec inte­rim quae ab Stephano gesta sunt, praetereantur; ne dum audaciae & insolentiae ejus me­minimus, de rebus ab eo improbe gestis longiorem moestitiam nobis inferamus. De vobis autem cognoscentes, quod secundum regulam veritatis & sapientiam Christi, b hoc de quo nunc quaeritur disposueritis; cum magna laetitia exultavimus & Deo gra­tias egimus, quia1 invenimus in fratribus tam longe positis tantam nobiscum fidei & c veritatis unanimitatem.

d Potens est enim gratia Dei copulare & conjungere caritatis atque unitatis vincu­lo,Ab unitate divina pen­det Chri­stianorum unitas. etiam ea quae videntur longiore terrarum spatio esse divisa. Secundum quod & o­lim intervallo temporum separatos, ab2 Job & Noë qui in primis fuerant; Ezechielem & Danielem, posteriores aetate, ad unanimitatis vinculum virtus divina conjunxit; ut quamvis temporibus longis discreti essent, eadem tamen divina inspiratione sentirent. Quod & nunc in vobis animadvertimus, ut qui longissimis regionibus à nobis separati estis, sensu tamen & spiritu copulatos vos esse nobiscum probaretis. Quod totum hoc fit divina unitate. Nam cum Dominus unus atque idem sit qui habitat in nobis, con­jungit ubique & copulat suos vinculo unitatis.Ps. 18. 4. Unde in universam terram exi­vit sonus eorum, qui à Domino missi sunt unitatis spiritu velociter currentes. Sicut è contrario nihil prodest aliquos proximos & junctos sibi esse corporibus, si animo & mente diffideant; quando adunari animae omnino non possint, quae se à Dei unitate diviserint: Ecce enim, inquit, qui longinquant se abs te,Ps. 72. 26. peribunt: sed tales judicium Domini pro merito suo subibunt, recedentes à verbis ejus qui Patrem pro unitate deprecatur, & dicit: Pater da ut quomodo ego & tu unum sumus,Jo. 17. 22. sic & hi in nobis unum sint. Nos vero ea quae à vobis scripta sunt, quasi nostrae propria susci­pimus, nec in transcursu legimus, sed saepe repetita memoriaed mandavimus: ne­que obest utilitati salutari, aut eadem retexere ad confirmandam veritatem, aut & quae­dam addere ad cumulandam probationem. Si quid autem à nobis additum fuerit, non sic additur quasi à vobis aliquid minus dictum sit; sed quoniam sermo divinus huma­nam naturam supergreditur, nec potest totum & perfectum anima concipere. Iccirco & tantus est numerus Prophetarum,f ut multiplex divina sapientia per multos distri­buatur. Unde & tacere praecipitur, primo in prophetia loquenti,1 Cor. 14. 3 [...]. si secundo fuerit revelatum. Qua ex causa necessario apud nos fit,3 ut per singulos annos seniores & praepositi in unum conveniamus ad disponenda ea quae curae nostrae commissa sunt: ut si qua graviora sunt, communi consilio dirigantur:4 lapsis quoque fratribus & post la­vacrum salutare à diabolo vulneratis, per poenitentiam medela quaeratur;5 non quasi à nobis remissionem peccatorum consequantur, sed ut per nos ad intelligentiam delicto­rum suorum convertantur, & Domino plenius satisfacere cogantur. Quoniam ver le­gatus iste à vobis missus regredi ad vos festinabat, & hibernum tempus urgebat; quantum potuimus ad scripta vestra rescripsimus.Refellitur assertio Ste­phani dice [...] ­tis, quod Apostoli ab haereticis venientes baptizare prohibuerint.

Et quidem quantum ad id pertineat quod Stephanus dixit,6 quasi Apostoli eos qui [Page 321] ab haeresi veniant, baptizari prohibuerint, & hoc custodiendum posteris tradiderint; plenissime vos respondistis, neminem tam stultum esse qui hoc credat Apostolos tradi­disse, quando etiam ipsas haereses constet execrabiles ac detestandas postea extitisse. 1 Cum & Marcion Cerdonis discipulus inveniatur, sero post Apostolos & post longa ab eis tempora, sacrilegam adversus Deum traditionem induxisse. Apelles quoque blasphe­miae ejus consentiens, multa alia nova & graviora fidei ac veritati inimica addiderit. Sed & Valentini & Basilidis tempus manifestum est, quod & ipsi post Apostolos & post lon­gam aetatem, adversus Ecclesiam Dei sceleratis mendaciis suis rebellaverint. Ceteros quoque haereticos constat pravas suas sectas & inventiones perversas prout quisque erro­re ductus est, postea induxisse; quos omnes manifestum est à semetipsis damnatos esse, & ante diem judicii inexcusabilem sententiam adversus semetipsos dixisse: quorum bap­tisma qui confirmat, quid aliud quam2 cum ipsis se adjudicat, & se ipse participem ta­libus faciendo condemnat?

3 Eos autem qui Romae sunt non ea in omnibus observare quae sunt ab origine tra­dita,Ecclesia Ro­mana tan­quam custos trad [...]t [...]onum minus dili­gens defer­tur. & frustra Apostolorum auctoritatem praetendere; scire quis etiam inde potest, quod circa celebrandos dies paschae, & circa multa alia divinae rei sacramenta, videat esse apud illos aliquas diversitates, nec observari illic omnia aequaliter, quae Hi [...]rosoly­mis observantur. Secundum quod in ceteris quoque plurimis provinciis, multa pro lo­corum & nominum diversitate variantur; nec tamen propter hoc ab Ecclesiae Catholi­cae pace atque unitate aliquando discessum est. Quod nunc Stephanus ausus est facere, 4 rumpens adversum vos pacem, quam semper antecessores ejus vobiscum amore & ho­nore mutuo custodierunt: adhuca etiam infamans Petrum & Paulum beatos Aposto­los,Rom. 16. 17 [...] quasi hoc ipsi tradiderint; qui in Epistolis suis haereticos execrati sunt, & ut eos evitemus monuerunt. Unde apparet5 traditionem hanc humanam esse, quae haereticos asserit,2 Pet. 3. 17. & baptisma quod non nisi solius Ecclesiae est, eos habere defendit.

Sed & ad illam partem bene à vobis responsum est,Ratio red­ditur qua [...]e [...]aeretici al­teru [...]rum ad se venientes non bapti­zans. ubi Stephanus in Epistola sua dixit: Haereticos quoque ipsos in baptismo convenire, &bquod ad alterutrum ad se venientes non baptizent, sed communicent tantum, quasi & nos hoc facere debeamus. Quo in loco, etsi vos jamc probastis satis ridiculum esse, ut quis sequatur errantes; illud tamen ex abun­danti addimus: non esse mirum si sic haeretici agant, qui etsi in quibusdam minoribus discrepant, in eo tamen quod est maximum, unum & eundem consensum tenent, ut blasphement creatorem, quaedam somnia sibi & phantasmata ignoti Dei confingentes: d quos utique consequens est sic consentirc in baptismi sui vanitate, ut consentiunt in re­pudianda divinitatis veritate. De quibus quoniam longum est ad singula corum, vel scelesta, vel supervacua respondere; satis est breviter illud in compendio dicere;e eos qui non teneant verum Dominum Patrem, tenere non posse, nec Filii nec Spiritus sancti veritatem. Secundumf quod etiam illi qui [...] appellantur, &6 novas prophe­tias usurpare conantur, nec patrem possunt habere,g nec Filium, nec Spiritumh san­ctum; [Page 322] à quibus si quaeramus quem Christum praedicent; respondebunt eum se praedi­care qui miserit spiritum, per Montanum & Priscam locutum. In quibus cum anim­advertamus non veritatis spiritum, sed erroris fuisse; cognoscimus cos qui falsam illo­rum prophetiam contra Christi fidem vindicant, Christum habere non posse. Sed & ceteri quiqu [...] h [...]er [...]tici, si se ab Ecclesia Dei sciderint, nihil habere potestatis aut gratiae possunt; quando omnis potestas & gratia in Ecclesia constituta sit,1 ubi praesident major [...]s natu, qui & baptizandi & manum imponendi & ordinandi possident potesta­tem. Haer [...]tico enim sicut ordinare non licet, nec manum imponere; ita nec baptiza­re, nec quicquam sancte nec spiritaliter gerere, quando alienus sit à spiritali & deifica sanctitate. Quod totum nos jampridem2. in lconio, qui Phrygiae locus est, collecti in unum; convenientibus ex Galatia, & Cilicia & ceteris proximis regionibus, confir­mavimus tenendum contra haer [...]ticos firmiter & vindicandum, cum à quibusdam de ista re dubitaretur.

Et quoniam Stephanus & qui illi consentiunt,Stephanus co q [...]od agno [...] cat [...]aereti­ea [...] Sp San­ctum d [...]re non p [...]sse, conv [...]ncitur eo [...]ne [...] bap­tizare in remissionem peccatorum. contendunt dimissionem peccatorum & secundam nativitatem in hereticorum baptisma posse procedere, apud quos etiam ipsi confitentur Spiritum sanctum non esse; considerent & int [...]lligant spiritalem nativitatem sine Spiritu esse non posse; secundum quod & beatus Paulus Apostolus cos qui ab Joan­ne baptizati fuerant, priusquam missus esset à Domino Spiritus sanctus, baptizavit de­nuo spiritali baptismo, & sic eis manum imposuit,Act. 19. ut acciperent Spiritum sanctum. Quale est autem at cum Paulum post Joannis baptisma iterato discipulos suos baptizasse videamus; nos eos qui ab haeresi ad Ecclesiam veniunt,a post inlicitam & profanam eorum tinctionem baptizare dubitemus? Nisi si hisb Episcopis, de quibus nunc, mi­nor fuit Paulus; ut hi quidem possint per solam manus impositionem venientibus haere­ticis dare Spiritum sanctum; Paulus autem idoneus non fuerit, qui ab Joanne baptizatis Spiritum sanctum per manus impositionem daret, nisi cos prius etiam Ecclesiae baptis­mo baptizass [...]t.

Illnd quoque absurdum, quod non putant quaerendum esse,Non satis videtur in no [...]me [...]a tr [...] & F [...]ii & [...] Sa [...]cti baptizare. si c [...]n [...]t [...] ­bs illis v [...]bus a [...]os quam q [...] in Evange [...]o praedic [...]n­tur, desig nari. quis sit ille qui baptiza­verit, co quod qui baptizatus sit, gratiam cons [...]qui potuerit invocata trinitate nominum Patris, & Filii, & Spiritus sancti. D [...]inde,1 Cor. 2. 6. 3 haec erit sapientia quam scribit Paulus esse in his qui perfecti sunt.c At quis est in Ecclesia perfectus & sapiens, qui hoc aut defendat, aut credat, quod invocatio haec nominum nuda sufficiat ad remissionem peccatorum, & baptismi sanctificationem? cum haec tunc utique proficiant, quando & qui baptizat habet Spiritum sanctum, & baptisma quoque ipsum non sitd sine Spiritu constitutum. Sed dicunt cum qui quomodocunque foris baptizatur,4 mente & fide sua, baptismi gratiam consequi posse: quod & ipsum fine dubio ridiculum est, quasi de coelo adducere ad se possit aut mens prava justorum sanctificationem, aut fides falsa cre­dentium veritatam. Non omnes autem qui nomen Christi invocant, audiri,e & in­vocationem suam consequi aliquid gratiae posse, Dominus ipse manifestat dicens: Mul­ti venient in nomine meo dicents: Ego sum Christus, & multos fall [...]nt.Marc. 13. 6. Nulla quip­pe differentia est inter pseudoprophetam & haereticum. Nam ut ille in nomine Dci aut Christi, itaf iste in sacramento baptismi fallit. Mendacio uterque nititur, ad decipi [...]ndas hominum voluntates.

Vo [...]o autem vobis & de historia quae apud nos facta est,Historia mulieris Energume­nae, sacra­men [...]a admini­strantis. exponere ad hoc ipsum perti­nente. Ante viginti enim & duos fere annos, temporibus post Alexandrum Impera­torem, multae istic conflictationes & pressurae acciderunt, vel in commune omnibus hominibus, vel privatim Christianis; terrae etiam motus plurimi & frequentes exti­terunt, g ut per Cappadociam & per Pontum multa subrucrent, quaedam etiam ci­vitates in profundum receptae, dirupti soli hiatu devorarentur; ut5. ex hoc persecutio quoque gravis adversum nosh Christiani nominis fieret. Quae post longam retro aetatis pacem repente oborta, dei inopinato & insueto malo ad turbandum populum no­itrum terribilior effecta est. Serentanus tunc fuit in nostra provincia Praeses, ac [...]rbus [Page 323] & dirus persecutor. In hac autem perturbatione constitutis fidelibus, & huc atque il­luc persecutionis metu fugientibus, & patrias suasa relinquentibus, atque in alias par­tes regionum transcuntibus (erat enim transeundi facultas, eo quod persecutio illa, non per totum mundum, sed localis fuisset) emersit istic subito quaedam mulier, quaeb in extasi constituta, propheten se praeferret, & quasi sancto Spiritu plena sic ageret. Ita autem principaliumc daemoniorum impetu ferebatur, ut per longum tempus solli­citaret & deciperet fraternitatem; ac mirabilia quaedam & portentosad perficiens, & facere se terram moveri polliceretur. Non quod daemoni tanta esset potestas, aut ter­ram movere aut elementum concutere jussu valeret; sed quod nonnunquam spiritus ne­quam praesciens & intelligens terrae motum futurum, id se facturum esse simularet, quod futurum videret. Quibus mendaciis & jactationibus subegerat mentem singulo­rum, ut sibi obedirent, &e quocunque praeciperet & duceret sequerentur: faceret quoque mulierem illam cruda hyeme nudis pedibus per asperas nives ire, nec vexari in aliquo aut laedi illa discursione:1 diceret etiam se in Judaeam & Hierosolymam festina­re, fingens tanquam inde venisset. Hic & unum de presbyterisf 2 rusticum, item & alium Diaconum fef [...]llit, ut eidem mulieri commiscerentur, quod paulo post dete­ctum est. Nam subito apparuit illi unus de exorcistis vir probatus & circa religiosam disciplinam bene semper conversatus, qui exhortatione quoque fratrum plurimorum, qui & ipsi fortes a [...] laudabiles in fide aderant, excitatus, erexit se contra illum spiritum nequam revincendum; qui subtili fallacia etiam hoc paulo ante praedixerat, venturum qucndamg 3 aversum & tentatorem infidelem. Tamen ille exorcista inspiratus Dei gra­tia fortiter restitit, & esse illum nequissimum spiritum, qui prius sanctus putabatur ostendit. Atqui illa mulier, quae pri [...]s per praestigias & fallacias daemonis, multa ad deceptionem fidelium moliebatur, inter cetera quibus plurimos deceperat, etiam hoc frequenter ausa est, ut & invocatione non contemtibilih sanctificare se panem & eu­charistiam facere simularet, & sacrificiumi 4 Domino non sine sacramento solitae prae­dicationis offerret; baptizaret quoque multos5 usitata & legitima verba interrogationis usurpans, ut nil discrepare ab Ecclesiastica regulak videretur. Quid igitur de hujus baptismo dicemus, quo nequissimus daemon per mulierem baptizavit: Nunquid & hoc Stephanus, & qui illi consentiunt comprobant? maxime cui nec symbolum Trinitatis, nec interrogatio legitima & Ecclesiastica defuit? Potest credi aut remissio peccatorum da­ta, aut lavacri salutaris regeneratio rite perfecta, ubi omnia quamvis ad imaginem ve­ritatis, tamen per daemonem gesta sunt? Nisi si & daemonem in nomine Patris, & Fi­lii, & Spiritus sancti, gratiam baptismi dedisse contendunt, quil haereticorum bap­tisina defendunt. Apud quos sine dubio idem error est, daemonum fallacia ipsa est; quando apud illos omnino Spiritus sanctus non est. Illud etiam quale est, quod vult Stephanus, his qui apud haereticos baptizantur,Gal. 3. 27 [...] adesse praesentiam & sanctimoniam Christi? Nam si non mentitur Apostolus dicens: Quotquot in Christo tincti estis, Chri­stum induistis; utique qui illic in Christo baptizatus est, induit Christum: si autem in­duit Christum, accipere potuit & Spiritum sanctum qui à Christo missus est, & fru­stra illi venienti ad accipiendumm Spiritum manus imponitur: nisi si à Christo Spiri­tum induit, ut apud haereticos sit quidem Christus, non sit autem illic Spiritus san­ctus.

Decurramus vero breviter & cetera quae à vobis copiose & plenissime dicta sunt,Haeretici qui [...]dulterant fidem, filios Deo genera­renon pos­sunt. fe­stinante vel maxime ad vos Rogatiano diacono carissimo nostro. Sequitur enim illud, quod interrogandi sunt à nobis qui haereticos defendunt, utrum carnale sit eorum bap­tisma, an spirituale. Si enim carnale est; nihil differunt à Judaeorum baptismo, quo sic illi utuntur, ut eo tanquam communi & vulgari lavacro tantum sordes laventur. Sin autem spiritale est; quomodo apud illos esse baptisma spiritale potest, apud quos Spi­ritus sanctus non est? Ac per hoc aqua qua tinguntur, lavacrum est illis carnale tantum, [Page 324] non baptismi sacramentum. Quod si baptisma haereticorum habere potest regenera­tionem secundae nativitatis;a non haeretici: sed filii Dei computandi sunt, qui apud illos baptizantur. Secunda enim nativitas quae est in baptisino, filios Dei generat. Si autem sponsa Christi una est, quae est Ecclesia Catholica; ipsa est quae sola generat Dei filios. Neque enimb multae sponsae Christi; cum dicat Apostolus:2 cor. 11. 2. Despondi vos uni viro virginem castam assignare Christo. Et: Audi filia & vide,Ps. 44. 10. & inclina aurem tuam,Cant. 4. 8. & obliviscerec populi tui; quia desideravit Rex speciem tuam. Et: Veni Sponsa de Libano,Cant. 5. 1. advenies &1 pertransibis à principio fidei. Cant. 5. 1. Et: Ingressus sum in hortum meum soror mea, sponsa. Videmus unam personam ubique proponi, quia & sponsa est una. Non est autem una nobiscum haereticorum synagoga, quia nec sponsa est adultera & fornicaria; unde nec potest filios Dei parere. Nisi si secundum quod Stephano videtur, haeresis quidem parit & exponit: expositos autem Ecclesia suscipit; & quos non ipsa pepererit pro suis nutrit, cum filiorum alienorum mater esse non pos­sit. Et ideo Christus Dominus noster unam esse manifestans sponsam suam, & unita­tis ejus sacramentum declarans, ait: Qui non est mecum,d adversus me est,Luc. 11. 23. & qui non mecum colligit, spargit. Si enim nobiscum est Christus, haeretici autem non sunt nobiscum; pro certo adversus Christum sunt haeretici. Et si nos colligimus cum Christo, non colligunt autem nobiscum haeretici, sine dubio spargunt.

Sed nec illud praetereundum est à nobis,Ecclesia hor­tus concl [...] sus; & Ar­ [...]aextra quam non est salus. quod à vobis necessario dictum est, quod Ecclesia secundum Canticum Canticorum, hortus sit conclusus, & fons signatus,Cant. 4. 12. pa­radisus cum fructu pomorum. Qui autem nunquam in hunc hortum introierunt, ne­que paradisum à Deo creatore plantatum viderunt, quomodo de fonte quie intus in­clusus est, & divino sigillo signatus est, aquam vivam lavacri salutaris praebere alicui potuerunt? Cum vero & arca Noë nihil aliud fuerit quam sacramentum Ecclesiae Chri­sti, quae tunc omnibus foris pereuntibus eos solos servavit qui intra arcam fuerunt; manifeste instruimur ad Ecclesiae unitatem perspiciendam, quemadmodum & Apostolus Petrus posuit dicens:f Sic & vos similiter salvos faciet baptisma: ostendens,1 pet. 3. 21. g quo­niam quomodo qui cum Noë in arca non fuerunt, non tantumh purgati per aquam non sunt, sed statim diluvio illo perierunt; sic & nunc quicunque in Ecclesia cum Christo non sunt, foris peribunt, nisi ad unicum & salutare Ecclesiae lavacrum per poenitentiam,i convertantur.

Qualis vero error sit,Eccl [...]sia su­per petram solidata [...] in symbolum uni­tatis Petro commendata. & quanta sit caecitas ejus qui remissionem peccatorum dicit apud synagogas haereticorum dari posse, nec permanet in fundamento2 unius Ecclesiae quae semel à Christo supra petram solidata est; hinc intelligi potest, quod soli Petro Christus dixerit: Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata & in coelis:Matt. 18. 18. & quae­cunque solveris super terram, erunt soluta & in coelis: & iterum ink Evangelio quando in solos Apostolos insufflavit Christus dicens,so. [...]0. [...], Accipite Spirituml sanctum: Si cujus remiseritis peccata, remittentur illi: & si cujus tenueritis, tenebuntur. Po­testas ergo peccatorum remittendorum Apostolis date est, & Ecclesiis quas illi à Chri­sto missi constituerunt, & Episcopis qui eis ordinatione vicaria successerunt. Hostes autem unius Catholicae Ecclesiae in qua nos sumus, & adversarii nostri qui Apostolis successimus, sacerdotia sibi illicita contra nos vindicantes, & altaria profana ponentes; quid aliud sunt quam Chore & Dathan & Abiron, pari scelere sacrilegi, & casdem quas & illis poenas daturi cum his qui sibi consentiunt; secundum quod etiam tunc il­lorum participes & fautores pariter cum eis perierunt. Atque ego in hac parte juste indignor ad hanc tam apertam &3 manifestam Stephani stultitiam, quod qui sic de E­piscopatus sui loco gloriatur & se successionem Petri tenere contendit, super quem [Page 325] fundamenta Ecclesiae collocata sunt,1 multas alias petras inducat, & Ecclesiarum multarum nova aedificia constituat, dum esse illic baptisma sua auctoritate defendit. Nam qui baptizantur, complent sine dubio Ecclesiae numerum. Qui autem baptisma eorum probat, de baptizatis & Ecclesiam illic esse confirmat. Nec intelligit obfuscari à se & quodammodo aboleri Christianae petrae veritatem, qui sic prodit & deserit uni­tatem. Judaeos tamen quamvis ignorantia caecos & gravissimo facinore constrictos, zelum Dei Apostolusa habere profitetur; Stephanus qui per successionem cathedram Petri habere se praedicat, nullo adversus haereticos zelo excitatur: concedens illis non modicam sed maximam gratiae potestatem, utb dicat eos & asseveret per baptismi sa­cramentum sordes veteris hominis abluere, antiqua mortis peccata donare, regenera­tione coelesti filios Dei facere, ad aeternam vitam divini lavacri sanctificatione repara­re. Qui sic magna & coelestia Ecclesiae munera haereticis concedit & tribuit;c quid aliud quam communicat eis, quibus tantum gratiae defendit ac vindicat? Et frustra jam dubitat in ceteris quoque consentire eis & particeps esse; ut & simul cum eis conve­niat, 2 & orationes pariter cum eisdem misceat, & altare ac sacrificium commune con­stituat. Sed in multum, inquit, proficit nomen. Christi ad fidem & baptismi sancti­ficationem, utd quicunque in nomine Christi baptizatus fuerit, consequatur statim gratiam Christi; quando huic loco breviter occurri possit & dici, quoniam si in nomi­ne Christi valuit foris baptisma ad hominem purgandum, in ejusdem Christi nomine valere illic potuit & manus impositio ad accipiendum Spiritum sanctum. Et incipient e cetera quoque quae apud haereticos aguntur, justa & legitima videri, quando in no­mine Christi gerantur; secundum quod vos in Epistola vestra exsecuti estis: non nisi in Ecclesia sola valere posse nomen Christi, cui uni concesserit Christus coelestis gra­tiae potestatem.

Quod autem pertinet ad consuetudinem refutandam,Veritas con s [...]etudini praeferenda. quam videntur opponere veri­tati; quis tam vanus sit ut veritati consuetudinem praeferat? aut qui perspecta luce te­nebras non derelinquat? Nisi si & Judaeos Christo adventante, id est, veritate, adju­vat in aliquo antiquissima consuetudo, quod relicta nova veritatis via in vetustate per­manserint. Quod quidem adversus Stephanum vos dicere Afri potestis, cognita veri­tate errorem vos consuetudinis reliquisse. Ceterum nos veritati & consuetudinem jun­gimus, & consuetudini Romanorum consuetudinem sed veritatis opponimus; ab initio hoc tenentes quod à Christo & abf Apostolo traditum est. Nec meminimus, hoc apud nos aliquando coepisse, cum semper istic observatum sit, ut non nisi unam Dei Ecclesiam nossemus, & sanctum baptisma non nisi sanctae Ecclesiae computaremus. Plane quoniam quidam de eorum baptismo dubitabant, qui & si novos Prophetas reci­piunt, eosdem tamen Patrem &g Filium nosse nobiscum videntur; plurimi simul 3 convenientes in Iconio diligentissime tractavimus; & confirmavimus repudiandum esse omne omnino baptisma, quod sit extra Ecclesiam constitutum.

Ad illud autem quod pro haereticis ponunt,Apostoliver­ [...]a phil 1. eluci [...]antur. & aiunt Apostolum dixisse:Philip 1 [...] 18. Sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuncietur, ut respondeamus, ineptum est; quando manifestum sit, Apostolum in Epistola sua qua hoc dixit, neque haereticorum, neque baptismi eorum mentionem fecisse, sed locutum esse de fratibus tantum, sive perfide secum loquentibus, sive in fide sincera perseverantibus. Nec oporteat hoc longo tractatu excutere, sed ipsam satis sit Epistolam legere, & quid Apostolus dixe­rit, de ipso Apostolo recognoscere. Quid ergo, inquiunt, fiet de his qui ab haere­ticis venientes sine Ecclesiae baptismo admissi sunt? Si de seculo excesserunt, in eorum numero qui apud nos catechizati quidem sunt, sed priusquam baptizarentur obierunt, habentur.4 Non modo dicunt emolumentum veritatis & fidei, [Page 326] ad quam relicto errore pervenerant, & si consummationem gratiae consecuti non sunt, morte praeventi. Qui autem adhuc in seculo permanent, baptizentur Ecclesiae baptis­mo, ut remissionem peccatorum consequi possint; ne per alienam praesumtionem in pristino errore manentes, sine gratiae consummatione moriantur.

Ceterum quale delictum est,Baptisma temere ad­missum, te­merariam Eucharis [...]iae partic [...]patio­nem post se tra [...]it. vel illorum qui admittuntur, vel eorum qui admit­tunt, uta non ablutis per Ecclesiae lavacrum sordibus, neo peccatis expositis, usur­pata temere communicatione continguant corpus & sanguinem Domini,1 Cor. 11. 27. cum scriptum sit: Quicunque ederit panem aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis & sanguinis Domini? Nos etiam illos quos hi qui prius in Ecclesia Catholica Episcopi fuerant, & postmodum sibi potestatem clericae ordinationis assumentes baptizaverant, pro non baptizatis habendos judicavimus. Et hoc apud nos observatur, ut quicunque ab illis tincti ad nos veniunt, tanquam alieni & nihil consecuti, unico & vero Eccle­siae Catholicae baptismo apud nos baptizentur, & lavacri vitalis regenerationem conse­quantur. Et tamen multum interest inter eum qui invitus & necessitate persecutionis coactus succubuit, & illum qui sacrilega voluntate audax contra Ecclesiam rebellat, vel in Patrem &b Deum Christi, & totius mundi conditorem, impia voce blasphe­mat. Et non pudet Stephanum hoc asserere, ut per eosc qui cum ipsi in omnibus peccatis sint constituti, dicat posse remissionem peccatorum dari? Quasi possit esse in domo mortis lavacrum salutis. Ubi ergo erit quod scriptum est;1 Prov. 9. 19. Ab aqua aliena ab­stine te, & à fonte alieno ne biberis: si relicto Ecclesiae fonte signato, alienam aquam pro tua suscipis, & profanis fontibus Ecclesiam polluis? Quando enim baptismo haere­ticorum communicas, quid aliud quam de voragine & coeno illorum bibis, & ipse Ec­clesiae sanctificatione purgatus, alienarum sordium contactibus inquinaris? Nec me­tuis judicium Dei, haereticis testimonium contra Ecclesiam perhibens,Prov. 19. 5. cum scriptum sit: Falsus testis non erit impunitus.

Quinimo tu haereticis omnibus pejor es;Qui haereti­ [...]o [...]um bap­tisma pro rato h [...]bet, illos a poeni­tentia aver­tit. nam cum inde multi cognito errore suo ad te veniant, ut Ecclesiae verum lumen accipiant; tu venientium errores adjuvas, & obs­curato lumine Ecclesiasticae veritatis, tenebras haereticae noctis accumulas. Cumque se illi in peccatis esse, & nihil gratiae habere se, ac propterea ad Ecclesiam venire fa­teantur; tu eis remissionem peccatorum subtrahis quae in baptismo datur, dum dicis eos jam baptizatos, & extra Ecclesiam, Ecclesiae gratiam consecutos: nec intelligis ani­mas eorum de manu tua exquiri, cum judicii dies advenerit, qui sitientibus Eccle­siae potum negasti: & volentibus vivere causa mortis fuisti. Et insuper indig­naris.

Vide qua imperitia reprehendere audeas eos,Quod ratio­num momen tis deest [...] ira & [...]urore so let suppleri. qui contra mendacium pro veritate ni­tuntur. Quis enim justius indignari contra alterum debuit? Utrumne qui hostes Dei asserit, an verod qui adversus eum qui hostes Dei asserit, pro Ecclesiae veritate con­sentit? Nisi quod imperitos, etiam animosos atque iracundos esse manifestum est, dum per inopiam consilii & sermonis ad iracundiam facile vertuntur, ut de nullo alio magis quam de te dicat scriptura divina: Homo animosus parit lites,Prov. 29. 22. & vir iracundus exag­gerat peccata. Lites enim & dissentiones quantas parasti per Ecclesias totius mundi? Peccatum vero quam magnum tibi exaggerasti, quando te à tot gregibus scidisti? 2 Excidisti enim teipsum: noli te fallere.

Siquidem ille est vere schismaticus,Ille maxime schismaticus qui alios im­merito tan quam schis­maticos ab­stinet qui se à communione Ecclesiasticae unitatis apo­statam fecerit. Dum enim putas omnes à te abstineri posse, solum te ab omnibus ab­stinuisti. Nec te informare ad regulam veritatis & pacis vel Apostoli praecepta potue­runt, monentis & dicentis: Obsecro ergo vos ego vinctus in Domino,Eph. 4. 1. digne ambu­lare vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate sensus & lenitate, cum patientia sustinentes invicem in dilectione, satis agentes servare unitatem Spiritus in conjunctio­ne pacis. Unum corpus, & unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis ve­strae. Unus Dominus, una Fides, unum Baptisma, unus Deus & Pater omnium, e qui super omnes, & per omnia, & in omnibus nobis. Haec Apostoli mandata & mo [...]taf salutaria, quam diligenter Stephanus implevit, humilitatem sensus & leni­tatem primo in loco servans? Quid enim humilius aut Jenius quam cum tot Episcopis per totum mundum dissensisse; pacem cum singulis vario discordiae genere rumpentem, [Page 327] modo cum Orientalibus, (quod nec vos latere confidimus) modo vobiscum, qui in meridie estis? A quibus legatos Episcopos patienter satis & leniter suscepit, ut eos nec ad sermonem saltem colloquii communis admitteret: adhuc insuper dilectionis & cari­tatis memor, praeciperet fraternitati universae, ne quis [...]os in domum suam reciperet; ut ve [...]entibus non solum pax & communio, sed & tectum & hospitium negaretur. Hoc est servasse unitatem spiritus in conjunctione pacis,a abscindere se à caritatis unitate, & alienum se per omnia fratribus facere, & contra sacramentum & fidem, contumacis furore discordiae rebellare. Apud talem potest esse unum corpus & unus Spiritus, apud quem fortasse ipsa anima una non est, sic lubrica & mobilis & incerta? Sed quantum ad illum pertinet, relinquamus.

b Excutiamus potius id de quo tumc maxima quaestio est.Occurritur objectioni; quod cum u­num ubique sit baptisma, p [...]riter ubi­que ratum esse debet. Qui contendunt ab haereticis baptizatos sic recipi oportere tanquam legitimi baptismi gratiam conse­cutos; unum nobis atque illis baptisma dicunt esse, & in nullo discrepare. Sed quid ait Apostolus Paulus? Unus Dominus, una Fides, unum Baptisma, unus Deus.Eph. 4. 5. Si unum atque idem est cum nostro baptisma haereticorum; sine dubio & fides una est; si autem fides una est; utique & Dominus unus: si Dominus unus est, consequens est dicere, quia unitas est. Si autem haec unitas quae separari omnino & dividi non po­test, etiam apud haereticos ipsa est; quid ultra contendimus? ut quid illos haereticos, & non Christianos vocamus? Porro cum nobis & haereticis nec Deus unus sit, nec Dominus unus, nec una Ecclesia, nec fides una, sed nec unus Spiritus, aut corpus unum; manifestum est nec baptisma nobis & haereticis commune esse posse, quibus ni­hil est omnino commune. Et tamen non pudet Stephanum talibus adversus Ecclesiam patrocinium praestare: & propter haereticos asser [...]ndos, fraternitatem scindere:1 in­super & Cyprianum, pseudochristum,Matt. 24. 24. & pseudoapostolum & dolosum operarium di­cere? Qui omnia in se esse conscius praevenit; ut alteri ea per mendacium objiceret, quae ipse exd merito audire deberet. Bene te valere omnibus nobis,2 Cor. 11. 13. cum universis qui in Africa sunt Episcopis, & cunctis Clericis, & omni fraternitate universi opta­mus; ut perpetuo unanimes & unum sentientes, habeamus nobiscum etiam de longin­quo adunatos.

EPISTOLA LXXXVI.

Cyprianus1 Nemesiano, Felici, Lucio,An. 257.
alteri Felici, Litteo, Poliano, Victori, Jaderi, Dativo, Co [...]piscopis: item Com­presbyteris & Diaconibus, & ceteris Fratribus in Metallo con­stitutis Martyribus Dei Patris omnipotentis & Jesu Christi Do­mini, & Dei conservatoris nostri, aeternam Salutem.

GLORIA quidem vestra poscebat,Ad Pamelii [...]m. Epist. LXXVII. In Erasm. l. 3. Ep. 25. Cyprianus exilio deten­tus excusat se quod Mar­tyres non visitaverit. beatissimi ac dilectissimi fratres,Scripta in Ex [...]io. tem­pore Xysti Pontificus Romani. ut ad con­spectum atque ad complexum vestrum venire ipse deberem, nisi me quoque ob confessionema nominis relegatum,2 praefiniti loci termini coercerent: sed quo modo possum repraesento me vobis, & ad vos etiam sib corpore & gressu venire non datur, dilectione tamen & spiritu venio, exprimens literis animum meum, quo in ist is virtutibus & laudibus vestris laetus exulto, participem me computans vobis, etsi non passione corporis, consortio caritatis. An ego possim tacere, & vocem meam silen­tio premere, cum de carissimis meis tam multa & gloriosa cognoscam, quibus vos [Page 328] divina dignatio honoravit: ut ex vobis pars jam martyrii sui consummatione praecesse­rit, meritorum suorum coronam de Domino receptura; pars adhuc in carcerum clau­stris, sive ina metallis & vinculis demoretur, exhibens per ipsas suppliciorum mo­ras, corroborandis fratribus & armandis majora documenta,b ad meritorum titulo [...] ampliores tormentorum tarditate proficiens, habitura tot mercedes in coelestibus prae­miis, quot nunc diesc numerantur in poenis? Quae quidem vobis, fortissimi ac bea­tissimi fratres, pro merito religionis ac fidei vestrae accidisse non miror, ut vos sic Do­minus ad gloriarum sublime fastigium clarificationis suae honore provexerit; qui sem­per in Ecclesia ejusd custodito fidei tenore viguistis, conservantes firmiter Dominica mandata; in simplicitate innocentiam, in caritate concordiam, modestiam in humilita­te diligentiam in administratione, vigilantiam in adjuvandis laborantibus, misericor­diam in fovendis pauperibus, in defendenda veritate constantiam, in disciplinae severi­tate censuram. Ac ne aliquid ad exemplum bonorum factorum deesset in vobis, etiam nunc in confessione vocis & passione corporis fratrum mentes ad divina martyria provo­catis, duces vos exhibendo virtutis; ut dum grex pastores suos sequitur, & quod fieri à praepositis cernit, imitatur; paribus obsequiorum meritis à Domino coronetur.

Quod autem fustibus caesi prius graviter & afflicti,Ad varias paen [...]rum sp [...]cies fu­st [...]gationem, metalla, vin [...], &c. solatia sua accom [...]odantur. per ejusmodi poenas initiastis con­fessionis vestrae religiosa primordia;1 execranda nobis ista res non est. Neque enim ad fustes Christianum corpus expavit,2 cujus est spes omnis in ligno.3 Sacramentum salutis suae Christi servus agnovit, redemtus ligno ad vitam aeternam, ligno provectus est ad coronam. Quid vero mirum, si vasa aurea & argentea in metallum, id est, auri & argenti domicilium dati estis, nisi quod nunc metallorum natura conversa est, 4 locaque quae aurum & argentum dare ante consueverant, accipere coeperunt? Impo­suerunt quoque compedes pedibus vestris, & membra felicia ac Dei templa infamibus vinculis ligaverunt; quasi cum corporee ligetur & Spiritus, aut aurum vestrum fer­ri contagione maculetur. Dicatis Deo hominibus, & fidem suam religiosa virtute te­stantibus, ornamenta sunt ista, non vincula; nec Christianorum pedes ad infamiam co­pulant, sed clarificant ad coronam. O pedes feliciter vincti, qui non à fabro, sed à Domino resolvuntur. O pedes feliciter vincti, qui itinere salutari ad paradisum diri­guntur. O pedes in seculo ad praesens ligati, ut sunt semper apud Dominum liberi. O pedes compedibus &5 transversariis interim cunctabundi, sed celeriter ad Christum glorioso Recursuri itinere,f cursuri. Quantum vult hic vel invida crudelitas, vel maligna, nexibus vos suis & vinculis teneat; cito à terris & poenis istis ad coelorum regna venie­tis. Non fovetur in metallis, lecto & culcitris corpus, sed refrigerio & solatio Christi fovetur. Humi jacent fessa laboribus viscera; sed poena non est cum Christo jacere. Squalent sine balneis, membra situ & sorde deformia; sed spiritaliter intus abluitur, quod foris carnaliter sordidatur. Panis illic exiguus; at non in solo pane vivit homo, sed in sermone Dei. Vestis algentibus deest; sed qui Christum induit,Deut 8. 3. & vestitus a­bundanter & cultus est.6 Semitonsi capitis capillus horrescit, sed cum sit caput viri Christus, qualecunque illud caput deceat necesse est, quod ob Domini nomen insigne est. Omnis ista deformitas detestabilis &g tetra gentilibus, quli splendore pensabi­tur? Secularis haec & brevis poena, quam clari & aeterni honoris mercede mutabitur, cum secundum beati Apostoli vocem,Phil. 3. [...]1. transformaverit Dominus corpus humilitatis no­strae conformatum corpori claritatis suae?

Sed nec in illo,Solatur martyres quod offe­rendi facul­tas ipsis sit erepta. fratres dilectissimi, aliqua potest aut religionis, aut fidei jactura sen­tiri, quod illic nunc sacerdotibus Dei7 facultas non datur offerendi & celebrandi sacri­ficia diyina. Celebratis imo atque offertis sacrificium Deo & pretiosum pariter & glo­riosum, & plurimum vobis ad retributionem praemiorum coelestium profuturum; cum scriptura divina loquatur & dicat: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contri­tum & humiliatum Deus non despicit. Hoc vos sacrificium Deo offertis,Ps. 50. [...]8. hoc sacrifi­cium sine intermissione dic ac nocte celebratis, hostiae facti Deo, & vosmetipsos san­ctas atque immaculatas victimas exhibentes, sicut Apostolus adhortatur & dicit:Rom. 12. 1. Oro ergo vos sratres per misericordiam Dei, ut constituatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, placentem D [...]o; nec consiguremini seculo huic, sed transformamini in reno­vatione sensus, ad probandum quae sith voluntas Deii bona & placens, & perfecta. [Page 329] Hoc est enim quod praecipue Deo placeat: hoc est, in quo majoribus meritis ad pro­merendam voluntatem Dei opera nostra proveniant: hoc est, quod solum Dominoa de beneficiis ejus grandibus salutaribus fidci ac devotionis nostrae obsequia retribuant, prae­dicante in Psalmis & contestante Spiitu sancto: Quid retribuam,Ps. 115. 3. inquitb Domino pro­omnibus quae tribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, & nomen Domini invocabo. Pretiosa in conspectu Dominic mors justorum ejus.

Quis nond libenter & promte calicem salutis accipiat?Dtus remu­nera [...] quod ipse praesti­ti [...]. Quis non appetat gaudibun­dus & laetus, in quo aliquid & ipse Domino suo retribuat? quis non pretiosam in con­spectu Domini mortem fortiter & constanter excipiat; placiturus ejus oculis, qui nos in congressione nominis sui desuper spectans, volentes comprobat, adjuvat dimicantes, vincentes coronat, retributionee bonitatis ac pietatis paternaef remunerans in nobis quidquid ipse praestitit, & honorans quod ipse persecit? Ipsius enim esse quod vinci­mus, & quod ad maximi certaminis palmam subacto adversario pervenimus, declarat & docet Dominus in Evangelio suo, dicens: Cum autem vos tradiderint;Mat. 10. 19. nolite co­gitare quomodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Et iterum: Ponite in cordibus vestris non1 praemeditari excusare.Luc. 21. 14. Ego enim dabo vobis os & sapientiam, cui non poterunt resistere adversarii vestri. In quo quidem & cre­dentium magna fiducia est, & culpa gravissima perfidorum; non credere ei qui se opem suam daturum confitentibus pollicetur, nec rursus eundem timere qui aeternam poenam negantibus comminatur. Quae vos omnia, fortissimi ac fidelissimi milites Christi, in­sinuastis fratribus nostris,g implentes factis quod verbis ante docuistis; futuri maximi in regno coelorum, pollicente Domino & dicente: Qui fecerit & sic docuerit,Matt. 5. 19. maxi­mus vocabitur in regno coelorum. Denique exemplum vestrum secuta multiplex plebis portio, confessa est vobiscum pariter, & pariter coronata est; connexa vobis vinculo fortissimae caritatis, & à Praepositis suis nec carcere, nec metallo separata.Matt. 13. 8. Cujus nu­mero nec virgines desunt, quibus ad2 sexagenarium fructum centenus accessit, quas­que ad coelestem coronamh gloria geminata provexit. In pueris quoque virtus major aetate, annos suos confessionis laude transcendit, ut martyrii vestri beatum gregem, & sexus & aetas omnis ornaret.

Qui nunc vobis,Martyrum inter poenas & tormen­ta ga [...]dia. dilectissimi fratres, conscientiae victricis vigor? quae sublimitas ani­mi? quae in sensu exultantia? qui triumphus in pectore? unumquemque vestrum3 sta­re ad promissum Dei praemium; de judicii die esse securum; ambulare in metallo, captivo quidem corpore sedi corde regnante; scire Christum secum esse praesentem, gaudentem tolerantia servorum suorum, per vestigia & vias suas ad regna aeterna gradientium? Ex­pectatis quotidie laeti profectionis vestrae salutarem diem, & jam jamque de seculo recessuri k ad martyrum munera & domicila divina properatis; post4 has mundi tenebras vi­suri candidissimam lucem, & accepturi majorem passionibus omnibus & conflictationi­bus claritatem, Apostolo contestante & dicente:Rom. 8. 15. Non sunt condignae passiones hujus temporis, ad superventuram claritatem quae revelabitur in nobis. Plane quia nunc vo­bis in precibus efficacior sermo est, & ad impetrandum quod in pressuris petitur faci­lior oratio est: petite impensius & rogate, ut confessionem omnium nostrum dignatio divina consummet; ut de istis tenebris & laqueis mundi, nos quoque vobiseum integros & gloriosos Deus liberet; ut qui hic caritatis & pacis vinculo copulati,5 contra haere­ticorum injurias & pressuras gentilium simul stetimus, pariter, in regnis coelestibus gau­deamus. Opto vos, beatissimi ac dilectissimi fratres, in Domino bene valere, & no­stri semper & ubique meminisse. Valete.

EPISTOLA LXXVII.

Cypriano fratri Nemesianus, Dativus, Flex & Victor, in Domino aeternam Salutem.

SEMPER magnis sensibus pro temporis conditione,Ad Pamelii num Ep. LXXVIII. In Erasm. Edit. deest. In Manut. l. 5. Ep. [...]. Martyres supradicti gratis ani­mis Cypria num debitis laudibus prosequun­tur. literis tuis locutus es,Scripta in Exilio. Cy­priane dilectissime; quibus assidue lectis, & pravi corriguntur; & bonae fidei homi­nes corroborantur: dum enim non desinis tractatibus tuis1 sacramenta occulta nudare, sic nos ina fide facis crescere, & de seculo homines2 ad credulitatem accedere. Nam quaecunque bona in multis libris tuis intulisti, nescius ipsum te nobis designasti:b es enim omnibus in tractatu major, in sermone facundior, in consilio sapientior, in pa­tientia simplicior, in operibus largior, in abstinentia sanctior, in obsequio humilior, & in actu bono innocentior. Scis & ipse, carissime, nostrum optabile votum esse, quod te videamus doctorem & amatorem nostrum ad coronam magnae confessionis per­venisse: nam quasi bonus & verus doctor quid nos discipuli secuti apud praesidem di­cere deberemus, prior apud acta Proconsulis pronunciasti; & tuba canens, Dei milites coelestibus armis instructos ad congressionis praelium excitasti: & in acie prima pugnans spiritali gladio diabolum interfecisti: agmina quoque fratrum hinc & inde verbis tuis composuisti, ut insidiae inimico undique tenderentur, &c cadavera ipsius publici ho­stis nervis concisis calcarentur. Crede nobis, carissime, quoniam non est à centesimo praemio minor tua innocens anima, quae nec seculi primos impetus, timuit, nec ire in exilium recusavit, nec relinquere civitatem dubitavit, nec in desertod loco commo­rari horruit; & quoniam multis documentum confessionis dedit, ipsa Martyrium prior dixit; alios enim ad martyria facienda exemplo suo provocavit; & non tantum marty­rum de seculo jam excedentium socia esse coepit; sed & cum futuris coelestem amici­tiam copulavit. Agunt ergo tibi nobiscum damnati maximas apud Deum gratias, Cy­priane dilectissime, quod literis tuis laborantia pectora recreasti, fustibus vulnerata membra curasti; compedibus pedes ligatos resolvisti;e semitonsis capitis capillaturam adaequasti; tenebras carceris illuminasti; montes metalli in planum deduxisti;f nari­bus etiam fragrantes flores imposuisti; & tetrumg odorem fumi exclusisti. Fecit au­tem & prosecutum ministerium tuum, & Quirini dilectissimi nostri; quodh per He­rennianum hypodiaconum; & Lucanum, &i Maximum, & Amantium acoluthos k distribuendum misisti, quaecunque necessitatibus corporum defuerant expediri. Si­mus ergo orationibus nostri3 alterutrum adjutores, & rogemus, sicut mandasti, ut Deum, & Christum, & angelos in omnibus actibus nostris habeamus fautores. Opta­mus te, Domine frater, semper bene valere, & nostri meminisse. Saluta omnes qui tecum sunt. Omnes nostri, qui nobiscum sunt, te amant & salutant, & videre desi­derant.

EPISTOLA LXXVIII.

Cypriano fratri & Collegae, Lucius & qui mecum sunt omnes, in Domino Salutem.

EXULTANTIBUS nobis & laetantibus in Deo,Ad Pam. [...]n. Ep. LXXIX. Erasm Edit. l. 3. Ep. 7. Martyres supradicti subsidium à Cypriano transmissum egnes [...]unt. quod nos anda congressio­nem armaverit,Scripta in Exilio. & in praelio victores sua dignatione fecerit, supervenerunt literae tuae, frater carissime, quas per Herennianum hypodiaconum, & Lucanum, &b A­mantium acoluthos misisti nobis; quibus lectisc recipimus in vinculis laxamentum, in pressura solatium, & in necessitate praesidium, &d excitati sumus & robustius anima­ti ad si quid amplius fuerit poenarum. Nam ante passionem à te sumus ad gloriam pro­vocati, qui prior nobis ducatum ad confessionem nominis Christie praebuisti. Nos vero secuti vestigia confessionis tuae, parem gratiam tecum speramus. Nam qui prior est in cursu, prior est & ad praemium; & qui prior occupasti, de quo coepisti,f in­de hoc nobis communicasti; demonstrans scilicet individuam caritatem, qua semper nos dilexisti; ut quibus unus fuit spiritus in conjunctione pacis,Ephes. 4 3. esset precumg unitarum gratia, & una corona confessionis. Accessit autem tibi, frater carissime, ad confessio­nis coronam retributio operum, abundans mensura quam accipies à Domino in die re­munerationis; qui te nobis literis tuis repraesentasti, ut pectus illud tuum candidum & beatum, quod semper novimu, manifestares; &1 secundum latitudinem ejus nobis­cum laudes Deo diceres, non quantum nos meremur audire, sed quantum tu potes di­cere. Tuis enim vocibus & quae minus in nobis instructa erant exornasti, & consir­masti ad sustentationem eacrundem passionum,h quas patienter ferimus, securi de prae­mio coelesti, & de corona martyrii, & de regno Dei,i ex prophetia quam literis tuis Spiritu sancto plenus spopondisti.k Hoc totum fiet, dilectissime, si nos orationibus tuis in mente habueris, quod te facere confido, sicut & nos utique facimus.2 Accepimus l itaque, frater desideratissime, id quod à Quirino, & à te ipso misisti,m n sacrifi­cium ex omni3 opere mundo.Gen. 8 20. Sicut & Noë obtulit Deo, & delectatus est Deus in odorem suavitatis, & respexit in sacrificium ejus;4 ita & in vestrum respiciat, & de­lectetur o reddere vobis hujus tam boni operis mercedem. Peto autem ut literas, p quas ad Quirinum fecimus, transmittiq praecipias. Opto te, frater carissime ac desideratissime, semper bene velere, & nostri meminisse. Saluta omnes, qui tecum sunt. Vale.

EPISTOLA LXXIX.

Cypriano carissimo & dilectissimo, Felix, Iader, Polianus, una cum Presbyteris & omnibus nobiscum commorantibus apud metallum Siguense, aeternam in Domino Salutem.

RESALUTAMUS te,Ad Pamelii num. Ep. LXXX. In Erasm. Edit. deest. In Ma­nut. l. 5. Ep. 11. frater arissime,a per Herennianum hypodiaconum,Scripta in Exili [...]. Lucanum, & Maximum fratres nostros, fortes & incolumes, adjuvantibus ora­tionibus tuis. A quibus1 accepimus oblationis nomine quantitatem una cum li­teris b quas scripsisti; in quibusc dignatus es de verbis coelestibus nos tanquam d filios confortare: & Deo patri omnipotenti per Christum ejus gratias egimus, & agimus; quod sic confortati corroborati sumus per tuam adlocutionem; petentes de animi tui candore,Martyres supradicti subsidium à Cypriano transmissum grati agnos­cunt. ut nos assiduis orationibus tuis in mente habere digneris: ut con­fessionem vestram & nostram, quam Dominus in nobis conferre dignatus est, sup­pleat. Saluta omnes qui tecum commorantur. Optamus te, frater carissime, in Deo semper benee valere.2 Felix scripsi, lader subscripsi, Polianus legi:f dominum meum Eutychianum saluto.

EPISTOLA LXXX.

Cyprianus
Successo fratri Salutem.

UT non vobis in continenti scriberem,Ad Pam. num. Ep. LXXXII. In Erasm. E. dit. deest. In Manut. l. 5. Ep. 97. De ingruen­te persecu­tione Succes­sum admonet Cyprianus. frater carissime, illa res fecit;Scripta post reditum ab exilio, S [...]de Rom. vacan­te. quod uni­versi clerici1 sub ictu agonis constituti, recedere iftin [...] omnino non poterant, parati omnes pro animi sui devotione ad divinam & coelestem gloriam. Sciatis autem eos venisse, quos ad Urbem propter hoc miseram, ut quomodocunque de nobis rescrip­tum fuisset, exploratam sibi veritatem ad nos referrent. Multa enim varia & incerta opi­nionibus ventilantur; quae autem sunt in vero, ita se habent.2 rescripsisse Valerianum ad [Page 333] senatum; ut Episcopi, & Presbyteri, & Diacones1 in continenti animadvertantur; Senatores vero & viri egregii, & equites Romani, dignitate amissa, etiam bonis spo­lientur, & si ademtis facultatibus Christiani esse perseveraverint, capite quoque multen­tur: Matronae ademtis bonis in exilium relegentur: Caesariani quicunque vel prius con­fessi fuerant, vel nunc confessi fuerint; confiscentur, & vincti2 in Caesarianas posses­sionesa descripti mittantur. Subjecit etiam3 Valerianus Imperator orationi suae exem­plum literarum, quas ad praesides provinciarum de nobis fecit: quas literas quotidie speramus venire, stantes secundum fidei firmitatem ad passionis tolerantiam, & expectantes de ope & indulgentia Domini, vitae aeternae coronam. Xistum autem4 in coemeterio animadversum sciantis, octavo iduum Augustarum die,5 & cum eodemb Quartum. Sed & huic persecutioni quotidie insistunt6 Praefecti in Urbe; ut si qui sibi oblati fue­rint, animadvertantur; & bona eorum fisco vindicentur. Haec peto per vos & Colle­gis nostris innotescant, ut ubique hortatu eorum possit fraternitas corroborari, & ad agonem spiritalem praeparari: ut singuli ex nostris, non magis mortem cogitent, quam immortalitatem: & plena fide ac tota virtute Domino dicata, gaudeant magis quam ti­meant in hac confessione; in qua sciunt Dei & Christi milites non perimi, sed corona­ri. Opto te, frater carissime, semper bene val [...]re.

EPISTOLA LXXXI.

Cyprianus
Presbyteris & Diaconibus, & plebi universae Salutem.

CUM perlatum ad nos fuisset,Ad Pamelii num Epist. LXXXIII. In Erasint Edit. deest. In Manut. l. 5. Ep. 1. Secessus sui­rationem reddit Cy­prianus. fratres carissimi,1 Frumentarios esse missos,Scripta post reditum ab exilio, in secessu p [...]ulo ante mor­tem. qui me Uticam perducerent, & consilio carissimorum persuasum esset, ut de hortis nostris interim secederemus, justa interveniente causa, consensi; co quod congruat Episcopum in ea civitate, in qua Ecclesiae dominicae praeest, illic Dominum confiteri, & plebem universam praepositi Praesentis confessione clarificari. Quodcunque enim sub illo confessionis momento confessor Episcopus loquitur, aspirante Deo ore omnium lo­quitur. [Page 334] quitur. Ceterum1 mutilabitur honor Ecclesiae nostrae tam gloriosae, si2 ego Episco­pus alterius Ecclesiae praepositus, accepta apud Uticam3 super confessiene sententia, exinde martyr ad Dominum proficiscar; quandoquidem ego & pro me, & pro vobis apud vos confiteri,4 & ibi pati, & exinde ad Dominum proficisci, orationibus conti­nuis deprecer, & votis omnibus exoptem & debeam. Expectamus ergo hic in secessu abdito constituti, adventum Proconsulis Carthaginem redeuntis: audituri ab eo, quid Imperatores super Christianorum laicorum, & Episcoporum nomine mandaverint; & dicturi, quod ad horam Dominus dici voluerit. Vos autem, fratres carissimi, pro dis­ciplina, quam de mandatis Dominicis à me semper accepistis, & secundum quod me tractante saepissime didicistis, quietem & tranquillitatem tenets:5 ne quisquam vestrum aliquem tumultum de fratribus moveat, au altro se gentilibus offerat:6 apprehensus e­nim, & traditus loqui debet; siquidem in nobis Dominus positus illa hora loquatur: qui nos confiteri magis voluit quama profiteri. Quid autem de cetero nos observare conveniat, antequam in me super confessione nominis Deib Proconsul sententiam fe­rat, instruente Domino, inc commune disponemus. Incolumes vos, fratres caris­simi, Dominus noster in Ecclesia sua permanere faciat, & conservare dignetur.

OPUSCULA VULGO ADSCRIPTA CAECILIO CYPRIANO.

DE SPECTACULIS. Epistola Ignoti AUCTORIS. 1 Plebi in Evangelio stanti S.

UT me satis contristar, & animum meum graviter affigit, cum nulla mihi scribendi ad vos porrigitur oc­casio (detrimentum est enim meum vobiscum non colloqui) ita nihil mi­hi tantam laetitiam, hilaritatemque restituit, quam cum adest rursus oc­casio. Vobiscum me esse arbitror, cum vobis per li­teras loquor. quanquam igitur ita se haec habere quae dico, certos vos esse sciam, nec quidquam de verbo­rum meorum veritate dubitare: tamen etiam argumen­tum, sinceritatem rei asserit; nam cum nulla pror­sus praeteritur occasio, probatur affectio. Quamvis ergo certus sim, vos non minus esse in vitae actu gra­ves, quam in sacramento fideles; tamen, quoniam non desunt vitiorum assertores blandi & indulgentes patroni, qui praestant vitiis auctoritatem, & quod est deterius, censuram scripturarum coelestium in advo­cationem criminum convertunt; quasi sicut innocens spectaculorum ad remissionem animi appetatur volu­ptas, (nam & eousque enervatus est ecclesiasticae disci­plinae vigor, & ita omni languore vitiorum praecipi­tatur in pejus, ut jam non vitiis excusatio, sed aucto­ritas detur) placuit paucis vos non nunc instruere, sed instructos admonere; ne quia male sunt vincta vulne­ra, sanitatis obductae perrumpant cicatricem. Nul­lum enim malum difficilius extinguitur, quam quod faciles reditus habet; dum & multitudinis consensu as­seritur, & excusatione blanditur.

Non pudet, non pudet inquam fideles homines, & Christiani sibi nominis auctoritatem vindicantes, su­perstitiones vanas gentilium cum spectaculis mixtas, de scripturis coelestibus vindicare, & auctoritatem idolo­latriae conferre? nam quando id, quod in honore ali­ [...]ujus idoli ab ethnicis agitur, à fidelibus Christianis spectaculo frequentatur; & idololatria gentillis asseri­tur, & in contumeliam Dei religio vera & divina cal­catur. Pudor me tenet2 praescriptiones eorum in hac causa, & patrocinia referre.3 Ubi, inquiunt, scri­pta sunt ista? ubi prohibita? Alioquin, & auriga est Israël Heliasa, & ante Arcam David ipse saltavib.4 Nabla, aera, [...]ympana, tibias, citharas, choros legi­musc. Apostolus quoque dimicans, caestus & col­luctationis nostrae adversus spiritalia nequitiae proponit certamend. Rursus de stadiis sumit exempla, coro­nae quoque collocat praemia. cur ergo homini Chri­stiano fideli non liceat spectare, quod licuit divinis literis scribere? Hoc in loco dixerim longe melius fuisse istis, nullas literas nosse, quam sic literas legere. Verba enin & exemple, quae ad exhortationem e­vangelicae virtutis posita sunt, ad vitiorum patrocinia transferuntur: quoniam non ut spectarentur ista scripta sunt, sed ut animis nostris instantia major excitaretur in rebus profuturis, dum tanta est apud ethnicos in rebus non profuturis. Argumentum est ergo excitan­dae virtutis; non permissio, sive libe [...]tas spectandi gentilis erroris; ut per hanc animus plus accendatur ad Evangelicam virtutem propter divina praemia, cum per omnium laborum & dolorum calamitatem, conce­datur pervenire ad terrena compendia. Nam quod He­lias auriga est Ifraëlis, non patrocinatur spectandis Cir­censibus; innullo enim is circo cucurrit. Et quod Da­vid in conspectu Dei choros egit, nihil adjuvat in thea­tro sedentes Christianos fideles. Nulla enim obscoenis motibus membra distorquens, desaltavit graecae libidi­nis fabulam,. Nabla, aera, tibiae & citharae Deum ce­cinerunt, non idolum.

Non igitur praescribetur, ut spectentur illicita: dia­bolo artifice ex sanctis in illicita mutata sunt. Prae­scribat igitur istis pudor, etiamsi non possunt sanctae literae. Quaedam enim scriptura magis providet in praecipiendo: verecundiam passa plus interdixit, quia tacuit. Veritas si ad haec usque descenderet, pessi­me de fidelibus suis sensisset;5 nan & plerumque in praeceptis quaedam utilius tacentur: admonent sae­pe dum interdicuntur: ita etiam tacentur, dum in literis scripta sunt; & praeceptorum loco severitas lo­quitur, & ratio loquitur, quae scriptura conticuit. Secum tantum unusquisque deliberet, & cum perso­na professionis suae loquatur, nihil unquam inde eo­rum [Page 4] geret; plus enim ponderis habebit sententia, quae nulli se alteri debebit nisi sibi. Quid scriptura interdixit? Prohibuit enim spectari, quod prohibet geri. Omnia inquam ista spectaculorum genera dam­navit, quando idololatriam sustulit, ludorum omnium matrem, unde haec1 vanitatis & levitatis monstra venerunt.2 Quod enim spectaculum sine idolo? quis ladus sine sacrificio? quod certamen non consecratum mortuo?3 Quid inter haec Christianus fidelis facit; si idololatriam fugit, quid loquitur? Qui jam sanctus sit, de rebus criminosis voluptatem capit? Quid con­tra Deum superstitiones probat, quas amat dum spe­ctat? Ceterum sciat haec omnia inventa daemoniorum esse, non Dei.

Impudenter in Ecclesia daemonia exorcizat, quo­rum voluptates in spectaculis laudat: & cum semel illi renuntians, recisa sit res omnis in baptismate; dum post Christum ad diaboli spectaculum vadit, Christo tanquam diabolo renuntiat. Idololatria, ut jam dixi, ludorum omnium mater est; quae ut ad se Christiani fideles veniant, blanditur illis per oculorum & au­rium voluptatem. Romulus Conso quasi consilii Deo ob rapiendas Sabinas Circenses primus consecravit. Ceterum reliqui, dum urbem fames occupasset, ad advocationem populi acquisiti sunt ludi scenici, & Ce­reri & Libero dicati postmodum, reliquisque idolis, & mortuis. Graeca illa certamina, vel in cantibus, vel in fidibus, vel in vocibus, vel in viribus praesides suos habent varia daemonia; & quicquid est aliud, quod spectantium aut oculos movet, aut delinit aures; si cum origine sua, & institutione quaeratur, causam praefert idolum, aut daemonium, aut mortuum. Ita diabolus artifex quia idololatriam per se nudam sciebat horreri, spectaculis miscuit, ut per voluptatem posset amari.

Plura prosequi quid est necesse? vel sacrificiorum in ludis genera monstrosa describere? inter quae non­nunquam &4 homo fit hostia, latrocinio sacerdotis; dum cruor etiam de jugulo calidus acceptus parera, dum adhuc fervet, & quasi sitienti idolo in faciem jactatus crudeliter propinatur; & inter voluptates spe­ctantium quorundam mors erogatur, ut per cruentum spectaculum saevire discatur: quasi parum sit homini privata sua rabies, nisi illam & publice discat. Ad poenam hominis fera rabida nutritur in deliciis, ut sub spectantium oculis crudelius in [...]aniat: erudit arti­fex belluam; quae clementior fortasse fuisset si non illam magister crudelius saevire docuisset. Ergo ut taceam quicquid latius idololatria probat; quam va­na sunt ipsa certamina?5 lites in coloribus, con­tentiones in curribus, gaudere quod equus velocior fuerit, moerere quod pigrior, annos pecoris compu­tare, consules nosse, aetates discere, prosapiam desi­gnare, avos ipsos atavosque commemorare: quam hoc totum otiosum negotium? imo quam turpiter non o­tiosum?

Hunc inquam, memoriter totam equini generis sobolem computantem, & sine offensa hunc locum magna velocitate referentem? partes Christiani si per­roges, nescit; aut infelicior, si scit: quem si rursum per­rogem, quo ad illud spectaculum itinere pervenerit confitebitur per lupanarium, per prostitutarum [...] ua; corpora, per publicam libidinem, per dedecus publicum, per vulgarem lasciviam, per communem omnium con­tumeliam. Cui ut non objiciam quod fortasse commisit, vidit tamen quod committendum non fuit, & ocu­los ad idololatriae spectaculum per libidinem duxit: ausus secum Spiritum sanctum in lupanarium du­cere si potuisset; qui festinans ad spectaculum,6 dimissus, & adhuc gerens secum, ut assolet, Eu­charistiam inter corpora obscoena meretricum tu­lit; plus damnationis meritus de spectaculi volu­ptate.

Sed ut ad scenae jam sales inverecundos transitum faciam, pudet referre quae dicuntur, pudet etiam accusare quae fiunt: Agentium strophas, adultero­rum fallacias, mulierum impudicitias, scurriles jo­cos, parasitos sordidos; ipsos quoque7 patres-fami­lias togatos, modo stupidos, modo obscoenos, in omnibus stolidos, certis nominibus inverecundos. Et cum nulli hominum aut generi, aut professioni, ab improbis isto sermone parcatur; ab omnibus tamen ad spectaculum convenitur. Commune dedecus de­lectat, videlicet, vel recognoscere otia vel discere: concurritur in illud8 pudoris publici lupanarium, ad obscoenitatis magisterium, ne quid secreto minus agatur, quam quod in publico discitur; & inter ip­sas leges docetur, quicquid legibus interdicitur. Quid inter haec Christianus fidelis facit; cui vitia non licet nec cogitare, quid oblectatur simulacris li­bidinis, ut in ipsis deposita verecundia audacior fiat ad crimina?9 Discit facere dum consuescit videre. Illas tamen, quas infelicitas sua in servitutem prosti­tuit, libidinis publicae occultat locus; & dedecus suum de latebris consolantur, erubescunt videri etiam quae pudorem vendiderunt. At istud publicum mon­strum omnibus videntibus geritur, & prostitutarum transitur obscoenitas: quaesitum est quo modo adul­terium ex oculis admitteretur.

Huic dedecori condignum dedecus superducitur, homo10 fractus omnibus membris, & vir ultra mu­liebrem mollitiem dissolutus, cui ars sit11 verba manibus expedire; & propter unum nescio quem, nec virum, nec feminam, commovetur civitas tota, ut desaltentur fabulosi [...] antiquitatum libidines. Ita amatur quicquid non licet, ut quae etiam aetas abs­conderat, [Page 5] sub oculorum memoriam reducantur; non est libidini satis, malis suis uti praesentibus, nisi suum de spectaculo faciat, in quo etiam superior ae­tas erraverat. Non licet inquam adesse Christianis fidelibus, non licet omnino; nec illis, quos ad ob­lectamenta aurium, ad omnes ubique Graecia instru­ctos suis vanis artibus mittit. Clangores tuba belli­cos alter imitatur raucos; alter lugubres sonos spiritu tibiam inflante moderatur; alter cum choris, & cum hominis canora voce, contendens spiritu suo, quem de visceribus suis superioribus nitens hauserat, tibia­rum foramina modulans; nunc effuso, & nunc intus recluso ac represso; nunc certis foraminibus emisso, atque in aërem profuso, item in articulos sonum fran­gens, loqui digitis elaborat; ingratus artifici qui lin­guam dedit. Quid loquar comicas & inutiles curas? quid illas magnas Tragicae vocis insanias? quid nervos cum clamore missos?

Haec etiamsi non essent simulacris dicata, obeun­da tamen & spectanda non essent Christianis fidelibus; quae etsi non haberent crimen, habent in se & maxi­mam & parum congruentem fidelibus vanitatem: nam illa altera dementia est manifesta, otiosis hominibus negotiatio sua ut vapulet; & prima victoria est ultra modum humani ventris esurire potuisse, super titulo coronae edacis flagitiosae nundinae; ictibus infelix fa­cies locatur, ut infelicior venter saginetur. Quam foeda praeterea ista luctaminia? Vir infra virum ja­cens, & amplexus inhonestis nexibus implicatur. In tali certamine stare (videris quis vincat) pudor vi­ctus est. Ecce tibi alter nudus falit, alter orbem ae­neum contentis in aërem viribus jactat; haec gloria est dementiae: denique remove spectatorem, reddideris vanitatem. Fugienda sunt ista Christianis fidelibus, ut jam frequenter diximus, tam vana, tam pernicio­sa, tam sacrilega spectacula: & oculi nostri sunt, & aures custodiendae. Cito in hoc assuescimus, quod audimus, scelere. Nam cum mens hominis ad vitia ipsa ducatur; sibi quid faciet, si habuerit exempla na­turae corporis lubricae, quae sponte corruit; quid fa­ciet, si fuerit impulsa? Avocandus est animus ab istis.

Habet Christianus spectacula meliora, si velit; habet veras & profuturas voluptates, si se recollege­rit: & ut omittam illa quae nondum contemplari po­test, habet istam mundi pulcritudinem, quam vi­deat atque miretur. Solis ortum aspiciat, rursus oc­casum mutius vicibus dies noctesque revocantem: globum Lunae, temporum cursus incrementis suis de­crementique signantem; astrorum micantium cho­ros, & à summo de summa mobilitate fulgentes; an­ni totius per vices membra divisa, & dies ipsos cum noctibus per horarum spatia digestos; & terrae mo­lem libratam cum montibus; & proflua flumina cum suis fontibus; extensa maria cum suis fluctibus atque littoribus: Interim constantem pariter summa con­spiratione nexibusque concordiae, extensum aërem medium; tenuitate sua cuncta vegetantem: nunc imbres contractis nubibus profundentem: nunc sere­nitatem refecta raritate revocantem; & in omnibus istis incolas proprios, in aëre avem, in aquis piscem, & in terra hominem. Haec inquam, & alia opera divina, sint Christianis fidelibus spectacula. Quod theatrum humanis manibus extructum istis operibus poterit comparari? magnis licet lapidum molibus ex­truatur, crusta sunt montium; & auro licet tecta la­cunaria reluceant; astrorum fulgore vincentur: nun­quam humana opera mirabitur, quisquis se cognove­rit filium Dei.

Dejicit se de culmine generositatis suae, qui admi­rari aliquid post Deum potest. Scripturis, inquam, sacris incumbat Christianus fidelis; ibi inveniet con­digna fidei spectacula. Videbit instituentem Deum mundum suuma, & cum ceteris animalibus ho­minis illam admirabilem fabricam melioremque fa­cientem: spectabit mundum in delictis suis: justa naufragiab, piorum praemia, impiorumque sup­plicia; maria populo siccatac; & de petra rursus populo maria porrectad: spectabit de coelo descen­dentes messes, non ex areise: inspiciet flumina transitus siccos refraenatis aquarum agminibus exhi­bentiaf: videbit in quibusdam fidem cum igne lu­ctantemg; religione superatas feras, & in mansue­tudinem conversash: intuebitur & animas ab ipsa morte revocatasi: considerabit etiam de sepulcris admirabiles ipsorum consummatorum jam vitas corpo­rum redactask: & in his omnibus jam majus vide­bit spectaculum, diabolum illum qui totum detrium­phaverat mundum, sub pedibus Christi jacentem. Quam hoc decorum spectaculum fratres? quam ju­cundum? quam necessarium? intueri semper spem suam, & oculos aperire ad salutem suam. Hoc est spectaculum quod videtur etiam luminibus amis­sis; hoc est spectaculum, quod non exhibet Prae­tor, aut Consul, sed qui est solus, & ante omnia, & super omnia, imo ex quo omnia, pater Domini nostri Jesu Christi,1 cui laus & honor in secula se­culorum,

Amen.

1 DE DISCIPLINA ET BONO PUDICITIAE.
Epistola Ignoti AUCTORIS.

ALiquas officiorum meo [...]um partes non aestimo praeterisse, dum semper enitor, vel maxi­me quotidianis Evangeliorum tractatibus, a­liquando vobis fidei & scientiae per Dominum incrementa praestare. Quid enim aliud in Ecclesia Do­mini utilius geri, quid accommodatius officio Episco­pi potest inveniri; quam ut doctrina divinorum, per ipsum insinuata collataque, verborum; possint creden­tes ad repromissum regnum pervenire coelorum? Hoc certe mei & operis & muneris, quotidianum votivum negotium, absens licet obtinere connitor; & per literas praesentiam meam vobis reddere conor. Dum vos solito more allocutionibus missis in fide interpello, ideo convenio, ut Evangelicae radicis firmitate solida­ti, adversus omnia diaboli praelia stetis semper armati. 2 Absentem me non credam, si fuero securus.3 Ve­runtamen omnia quae utiliter proferuntur, & aeternae vitae statum tractantibus vel definiunt, vel promittunt; ita demum fructuosa sunt, si ad emolumentum ope­ris, divinae indulgentiae viribus, adjuventur. Non solum proferimus verba quae de scripturarum sacris fontibus veniunt, sed cum ipsis verbis, preces ad Do­minum & vota sociamus, ut tam nobis quam vobis, & sacramentorum suorum thesauros aperiat, & vires 4 ad implenda quae cognoscimus, tribuat. Periculum enim majus est voluntatem Domini cognovisse, & in Dei voluntatis opere cessasse.

Quamvis ergo ad multa vos negotia & ad divinae monitionis praecepta, semper ut scitis exhorter, (quid enim mihi aliud votivum aut majus potest esse, quam ut per omnia perfecti stetis in Domino) tamen ut praecipue pudicitiae claustra reneatis (quod & facitis) admoneo: scientes templum esse vos Domini, mem­bra Christi, habitationem Spiritus sancti, electos ad spem, consecratos ad fidem, destinatos ad salutem; filios Dei, fratres Christi, consortes Spiritus sancti, nihil jam carni debentes, quasi renatos ex aqua & pu­dicitia,5 praeter voluntatema quam velle debemus ut nostra sit: praestetur etiam propter redemtionem, ut corrumpi non possit,6 quae à Christo consecrata sit. Nam si Apostolus Ecclesiam sponsam Christi b pronunciat: oro vos quanta pudicitia exigitur, ubi Ecclesia inter matrimonia sponsa virgo praestetur? Et ego quidem, nisi quod breviter vos admonere pro­posui, latissimas satis puto, & locupletes pudicitiae laudes proferre potui: sed supervacuum duxi laudare eam diutius apud colentes. Vos enim illam ornatis dum geritis, & plures ejus laudes exercendo profer­tis; facti ejus ornamentum, dum & illa vestrum est, mutuo decore invicem fenerando. Illa vobis discipli­nam bonorum suggerit morum, vos illi ministerium praestatis operum sanctorum. Nam & illa quantum & quid possit, per vos apparuit, & quid vos velitis, ipsa demonstravit & docuit; copulatis in unum, duobus bonis mandatorum & rerum, ne quid mutilum videre­tur, si aut praecepta ministeriis, praeceptis ministeria defuissent.

Pudicitia est honor corporum, ornamentum mo­rum, sanctitas sexuum, vinculum pudoris, fons ca­stitatis, pax domus, concordiae caput. Pudicitia sollicita non est cui placeat nisi sibi: Pudicitia sem­per verecunda, dum innocentiae mater est: Pudicitia semper ornatur solo pudore, bene sibi tunc conscia de pulchritudine, si improbis displicet: Pudicitia ni­hil ornamentorum quaerit, decus suum ipsa est. Haec nos commendat Domino, connectit Christo: haec expugnat omnia de membris illicita desideriorum prae­lia, pacem nostris corporibus inducit: beata ipsa, & beatos efficiens apud quoscunque habitare dignatur; quam nunquam accusare possunt, nec qui eam non ha­bent: venerabilis etiam hostibus suis, dum illam mul­to magis mirantur, qui eam expugnare non possunt. Sed ut matura & in viris probata semper, & à femi­nis appetenda; sic inimica ejus impudicitia semper est detestanda: obscoenum ludibrium reddens ministris suis, nec corporibus parcens nec animis. Debellatis e­nim propriis moribus, totum hominem suum sub trium­phum libidinis mittit: blanda prius, ut plus noceat dum placet: exhauriens rem cum pudore; hostis con­tinentiae, frequenter preveniens ad sanguinem cupidi­tatum infesta rabies, incendium conscientiae bonae, mater impoenitentiae, ruina melioris aetatis, contume­lia generis, expugnans sanguinis & familiae fidem, a­lienis affectibus suos inserens filios, in aliena testamen­ta sobolem ignoti & corrupti generis inducens. Quae plerumque extra sexum ardens, dum se non continet intra concessa, parum sibi putat satisfactum; nisi in vi­rorum quoque corporibus non voluptatem novam quae­rat, sed extraordinaria & portentosa contra ipsam na­turam ex viris per viros monstra conquirat.

Sed enim pudicitia locum primum in Virginibus tenet, secundum in Continentibus, tertium in Ma­trimoniis. Verum in omnibus gloriosa est cum gra­dibus suis. Nam & Matrimoniorum fidem tenere laus est, inter tot corporis bella; & Matrimonio de con­tinentia modum statuisse, majoris virtutis est, dum [Page 7] etiam licita rejiciuntur. Certe ex utero sanctitatem cu­stodisse, & infantem se usque in senectutem in sua ae­tate tota tenuisse admirandae utique potentiae est: nisi quod blandas corporis leges non nosse, magis felicita­tis est, notas jam vicisse, virtutis est; sic tamen ut & virtus ista de dono Dei veniat, licet se in membris hominibus ostendat.

Pudicitiae, fratres, antiqua praecepta sunt. Quare antiqua dico? quia cum ipsis hominibus instituta sunt. Nam & ideo vir suus feminae est, ut praeter eundem alterum nesciat, & ideo viro reddita est mulier, ut subjecto quod fuerat ei proprium, nihil requirat alie­num. Sic & duo, inquit, erunt in carne unaa, ut in unum redeat quod unum fuerat, ne separatio sine reditu occasionem praester alterius. Inde & Aposto­lus: Caput mulieris pronunciavit virumb, ut con­junctione duorum pudicitiam probaret. Nam ut al­terius caput membris aptum non potest esse, ita & alieno capiti membra non sua: caput enim suis conve­nit membris, & membra capiti suo; utraque natura­li fibula in concordia mutua cohaerent, ne qua orien­te discordia de divisione membrorum pactum divini foederis rumperetur. Addit tamen & dicit: Quo­niam qui uxorem suam diligit, seipsum diligitc. Nemo enim carnem suam odio habet, sed nutrit & fovet eam, sicut & Christus Ecclesiam. Caritatis cum pudicitia ex hoc magna praescriptio, si uxores diligendae sunt à viris suis sicut & Christus dilexit Ec­clesiam; & ita uxores maritos debent diligere, ut Ecclesia diligit Christum.

Hanc sententiam Christus quando uxorem dimitti non nisi ob adulterium dixitd: interrogatus, tan­tum honorem pudicitiae dedit. Hinc nata est illa sen­tentia: Adulteras non sinetis vieree. Hinc Apo­stolus dicit: Haec est voluntas Dei, ut abstineatis vos à fornicationef. Hinc & illud dicit: Membra Christi, membris meretricis non esse jungendag. Hinc traditur satanae in interitum carnis, qui procul­cato jure pudicitiae, vitia carnis exercet. Hinc me­rito regnum coelorum non tenent adulteri; hinc est omne peccatum extra corpus esse, solum adulterum peccare in suum corpus: hinc ceterae praeceptoris au­ctoritates, quas nunc recolere omnes non est necesse, apud vos praesertim qui illas nostis frequenter & faci­tis; quae licet descripta non sint, queruli tamen de his non potestis esse.1 Adulter enim non habet excu­sationem, aut habere potuit, quia ducere licebat uxo­rem.

Sed sicut matronis jura praescripta sunt,2 quae ita sunt nexae, ut divelli inde non possint. Virginitas ve­ro & Continentia extra jus omne sunt; nihil ad virgi­nitatem de matrimoniorum legibus pertinet, altitudi­ne sua transcendit omnes. Si ulla prava hominum au­sa leges supergredi conantur, virginitas aequat se An­gelis: si vero exquiramus, etiam excedit; dum in carne luctata victoriam etiam contra naturam refert, quam non habent Angeli. Virginitas quid aliud est quam futurae vitae gloriosa meditatio?3 Virginitas neutri sexus est: virginitas est perseverans infantia: virginitas est voluptatum triumphus: virginitas filios non habet, sed quod plus est, filiorum contemtum habet: non habet soecunditatem, sed non habet orbi­tatem: felix quod est extra partus dolorem, felicior autem quod est extra funerum filiorum calamitatem. Virginitas quid est aliud quam soluta libertas? ma­ritum non habet dominum. Virginitas aff [...]ctatio­nibus omnibus soluta est: non matrimoniis est di­cata, non seculo, non liberis. Persecutionem non potest timere, dum illam de securitate potest provo­care.

Sed quia pudicitiae nobis breviter sunt exposita prae­cepta, jam pudicitiae ponamus exemplum. Plus enim proficitur, cum in rem praesentem venitur: nec de virtute dubitabitur, quando quod praecipitur, exem­plis etiam signatur. Exemplum pudicitiae à Joseph coepith. Adolescens Hebraeus generosus de patre, generosior de innocentia, ob invidiam revelationum 4 distractus à fratribus Ismaelitis, in domum devene­rat hominis AEgyptii; obsequio & innocentia & tota servitutis fide facilem & benevolum in se animum sui provocaverat domini, cujus faciem tam sermo libera­lis, quam aetas omnibus commendaverat. Sed ista generositas ab uxore domini aliter quam decebat ac­cepta est: in domus parte secreta, & sine arbitris, alta & facinoribus accommoda; putavit se pudicitiam adolescentis incontinens mulieris impudicitia, nunc promissis, nunc minis posse superate. Et cum reten­tus est vestibus, eo quod moliretur fugam, propter tanti facinoris audaciam ipsas vestes relinquens, & corporis nudi sinceritatem habiturus innocentiae te­stem; 5 ad crimen impudicitiae suae imprudens mu­lier adjicere non dubitavit calumniam: & ceteris & marito, squalida & fervens, spreto desiderio suo, con­questa est dolore simulato, quod Hebraeus adolescens vim sibi molitus fuisset inferre, quam ipsa conata fue­rat irrogare. Maritalis ardor rerum inscius, & uxo­ris accusatione graviter inflammatus incenditur. Pu­dicus vero juvenis, quia delicto conscientiam non miscuit, in imum carceris truditur. Sed sola non est in carcere pudicitia: nam est cum Joseph Deus, & nocentes dantur in manu ejus, quia innocens fue­rat. Somniorum praeterea obsecura dissolvit, quia spiritus in rentatione vigiiabat; & per dominum libe­ratur à vinculis.6 Qui in domo minor cum pericu­lo fuerat; regiae domus sine periculo dominus effe­ctus est: generositati suae redditus, fructum pudici­tiae & innocentiae, Deo judice, à quo meruerat, ac­cepit.

Sed non minus ex parte diversa, aliud nobis pudi­citiae simile de continentia fcminarum exoritur exem­plum. [Page 8] Fuit, ut legimus, Susannaa filia Helciae, uxor Joachim pulcherrima, pulcrior moribus, Hanc nullum ad decorem commendabat species; simplex enim erat. Excoluerat pudicitia, & cum pudicitia sola natura. Hanc è senioribus duo coeperant depe­rire, nihil memores nec divini timoris, sed nec suae annis jam marcescentis aetatis; ita illos in flagrantia transactae juventutis incendia, redivivae libidinis flam­ma revocabat: Pudicitiae latrones amorem profitentur, sed oderant. Resistenti minantur calumnias, adulte­rii se dicunt accusatores voto adulteri. Inter quos li­bidinis scopulos auxilium de Domino petebat, quia viribus corporis repugnare non valebat. Et exaudivit de coelo clamantem ad se pudicitiam Dominus; & cum iniquitate oppressa duceretur ad poenam, vidit inimicorum liberata vindictam. Bis victrix, & in pe­riculo suo tam funeste toties consepta, & libidinem evasit, & mortem. Infinitum eric si exempla prose­quar plura: his duobus contentus sum, praesertim cum omnibus sit viribus per istos pudicitia defen­sa.

Non illos emollire potuit in vita generosi sanguinis memoria, quae in quosdam licentia lasciviae est mini­stra: non decor corporis, & apte positorum figura membrorum, quae suggerit plerumque1 ut, quasi flos quidam, properans velociter transiturae aetatis, porrecta voluptatis occasione pascatur: non anni pri­mi virentis, sed majoris aetatis; cum rudis adhuc san­guis aestuans, naturae slammas accendat, & in medul­lis versata caeca incendia ad remedium, verum etiam per periculum pudoris itura: non ulla letebrarum & si­ne ullo conscio, quae tuta quibusdam putatur, occa­sio; quae maxima vis est admittendi sceleris, cum de­liberationibus occurrit impunitas. Non posita neces­sitas de auctoritate jubentium, & in temeriatate parti­cipum atque sociorum; quo genere franguntur etiam saepe recta consilia. Non praemia ipsa & bonitas, non accusationes, non minae, non poenae, non mortes; nihil tam saevum, tam durum, tam triste, quam ce­cidisse de alto pudicitiae gradu. Digni tanto judicis divini praemio, quorum alter regio pene throno illu­straretur, altera concordia mariti dotata inimicorum mortibus redimeretus. Haec sunt & his similia semper nobis ante oculos exempla ponenda, his paria diebus noctibusque meditanda.

Nihil animum fidelem sic delectat, quam integra immaculati pudoris conscientia. Voluptatem vicisse, voluptas est maxima: nec ulla major est victoria, quam ea quae de cupiditatibus refertur. Qui hostem vicit, fortior fuit, sed altero: qui libidinem repressit, seipso fortior fuit: qui inimicum prostravit, exter­num hostem percussit; qui cupiditatem depressit, ho­stem domesticum superavit. Malum omne facilius vin­citur quam voluptas: quia illud quicpuid est, horri­dum est; hoc blandum est. Nihil tam difficile oppri­mitur, quam quod per illud armatur. Qui cupidita­tes tollit, & metus sustulit; nam ex cupiditatibus metus veniunt. Qui cupiditates vincit, de peccato triumphat: qui cupiditates vincit, malum generis hu­mani sub pedibus suis jacere ostendit: qui cupiditates vicit, pacem sibi perpetuam dedit: qui cupiditates vicit, libertatem fibi, quod etiam est ingenuis diffi­cillimum, reddit. Meditanda ergo nobis, fratres, ut res docent, semper pudicitia: quo facilior sit, nul­lis artibus constat.2 Quae enim illa consummata vo­luntas, quae nisi impediretur, longe est, sed nostra est: ita non est acquirenda, sed fovenda quae nostra est.

Quid enim est aliud pudicitia, quam mens honesta ad custodiam corporis data; ut sexibus redditus pudor, severitate signatus, fidem honoris de incorrupta sobo­le servaret? Pudicitiae autem, fratres, competunt & cogniti sunt in primis divinus pudor, & praeceptorum sancta meditatio, & animus propensus ad fidem, & mens attonita ad sacram religionem:3 deinde videre, ne quid in se ultra modum sculptum, ultra honesta­tem productum, ne quid proditum, ne quid arte fu­catum, ne quid ad irritandos, aut redintegrandos do­los lenocinatum. Non est pudica quae affectat ani­mum alterius movere, etiam salva corporis castitate. Longe absint quibus pulchritudo non ornatur, sed prostituitur. Nam sollicitudo de pulchritudine, & malae mentis judicium & deformitatis est. Sit natura corporis libera, nec divinis operibus inferatur vis. Semper est misera, quae sibi non placet qualis est. Quid capillorum mutatur color?4 quid oculorum extremi­tates suffuscantur? quid facies artibus in diversam for­mam convertitur? quid postremo speculum consulitur, nisi quia ne ipsa sit timetur? Cultus etiam mulieris pu­dicae pudicus sit: adulterium sidelis nec in coloribus noverit. Vestibus aurum intexere, quasi pretio est vestes corrumpere. Quid inter fila staminum dilicata, rigida saciunt metalla? nisi ut fluentes humeros pre­mant, & luxuriam infeliciter animi jactantis ostendant? quid cum cervices peregrinis lapidibus urgentur, & absconduntur; quorum pretia etiam sine artibus5 Ka­lendarium cujusvis excedunt? Non ornatur mulier, sed vitia mulieris ostenduntur. Quid cum digiti ta­li auro onerati, nec intrare possunt, nec egredi; u­trum usus exposcitur, an patrimoniorum inanis pompa monstratur? Mirum negotium, mulieres ad omnia delicatae, ad vitiorum sarcinas fortiores sunt viris.

Sed ut repetam quae coeperam, colenda semper pu­dicitia viris & feminis, omni custoda servanda est in­tra limites suos. Cito natura corporis periclitatur in [Page 9] corpore, dum rapit illam secum caro, quae semper in lapsu est. Sub praetextu quippe naturae quae homines semper urget ad affectus, quibus ruinae collapsi gene­ris resarciuntur; balandimento voluptatis fallens, non ducit ad continentiam legitimae conjunctionis sobo­lem, sed jactat in crimen. Ergo contra has carnis in­sidias, quibus se diabolus & socium ingerit & ducem facit, obluctandum est omni genere virtutis. Assu­matur secundum Apostolum Christi opera, & à con­fortio carnis quantum potest animus colligatur: sepa­retur consensus à corpore, vitia semper castigentur ut odiantur: ante oculos obversetur deformis iste arque dejectus peccati pudor. Poenitentia ipsa cum luctibus suis commissorum criminum inhonesta conteftatio est. Nihil consideretur curiose in alienis vultibus? Sermo & brevis sit, & sobrius risus, signum est enim animi facilis & remissi: nam contactus recedant etiam hone­stus. Nihil corpori liceat, ubi vitandum eft corpo­ris vitium, Cogitetur quam honestum sit vicisse dede­cus, quam inhonestum victum esse dedecore.

Dicendum etiam, quod aduiterium voluptas non est, sed mutua contumelia: nec delectare, potest, quod & animam interficiat & pudorem. Coerceat animus stimulos carnis, refraenet impetum corporis. Acce­pit enim hanc potestatem, ut illi ad imperium ejus membra servirent; & quasi legitimus ac perfectus au­riga, ultra concessas corporis metas extollentes se car­nis impetus, coelestium praeceptorum habenis refle­ctat; ne ultra terminos suos currus i [...]te corporis rap­tus, in periculum suum secum & ipsum rapiat auri­gam. Sed inter haec, imo & ante haec, contra tur­bas & vitia omnia de divinis castris auxilium peten­dum est: solus enim potens est Deus qui homines di­gnatus est facete, & plena hominibus auxilia praestare. Ego pauca dictavi, quoniam non est propositum vo­lumen scribere, sed allocutionem transmittere. Vos scripturas aspicite, exempla vobis de ipsis praeceptis hujus rei majora conquirite. Fratres carissimi, bene valete.

DE LAUDE MARTYRII ad Moysen & Maximum vulgo inscripta ORATIO.

ET si incongruens est, fratres carissimi,1 in hoc favore dicendi aliquid trepidationis adferre, mi­nimeque deceat gloriam tantae devotionis in­fringere, ex eo quod fatear me cepisse dubita­re: tamen identidem dico, ipsa animum deliberatione confringia; qui exequendae laudis cupiditate suc­cenditur, & a loquendo magnitudine virtutis inhibe­tur: cum aut non deceat tacere, aut periculosum sit parum dicere; nisi quod haec aestuanti res sola subve­nit, quod videatur ei facile ignosci posse, qui non ti­muit audere. Quam ob rem, carissimi fratres, tot tantisque rebus etsi potentiab rei oneratur facultas ingenii, ut quantum se in exprimenda martyrii digni­tate protulerit, tantum ipso pondere laudis oppressa, atque aestimatione rerum omnium, de quibus cum maxime loquitur, debilitata ac fracta, intra se ipsa il­laqueata oratione deficiat; nec habenis liberis ac solu­tis in apertum sermonis eloquium vim tantae laudisc expromat; tamen erit aliqua, nisi fallor, in eloquen­do facultasd, quae insius operis oratione munitae 2 large fundatf,3 quod à dicendo impar ingenii conscientia submoveat. Cum igitur, fratres carissimi, tot tantisque rebus impliciti, ad comprobandosg sa­lutis eximios pulcherrimosque proventus, omni stu­dio ac labore nitamur; non vereor, ne quo ignaviae metu territus vel revocer, vel extinguar: cum si quis ad id voluerit, de quo agimus, intueri, spe devotionis expensa, atque ipsa ejus magnitudine pon­derata, magis miretur audere potuisse, in quo me po­situm & amplitudo rei premeret, & confusam guadio mentem in augustias animi voti sui fervor urgeret. Nam & quis est, quem non ista res terreat? quis, quem non admirationis suae pavore subvertat? Est enim profecto, nisi fallor, etiam in ipso conscientiae robore admiranda formidoh, quae nos exagitet pariter & inflammet. Cujus quanto penitius inspexeris potesta­tem, tanto ex ipso venerandae claritatis aspectu, reli­gionis suae praemittat horroremi.

Considerare enim utique debetis,4 quantae sit glo­riae, vitae quamlibet maculam, & sordes polluti cor­poris, & longa vitiorum tabe concreta contagia, tan­toque temporis tractu mundi crimen exceptum, unius ictus remediis expiare: quo & augeri merces, & cri­men possit excludi. Unde omnis consummatio & sta­tus vitae in martyrio est collocatus. Hoc fundamen­tum vitae & fide; hoc praesidium salutis, hoc vincu­lum libertatis & honoris: & quamvis sint & alia per quae adipisci lux possit, tamen ad proximitatem mu­neris repromissi, poenis melius patrocinantibus perve­nitur. Quantae enim sit gloriae ponderate, hujus vitae [Page 10] cupiditatibusa atque ab omni amimum natura, mun­dique commercio segregatum, contra adversantis dis­crimen opponere, nec saevitiam torquentis horrere: animari hominem dolore, quo credatur extingui; & id sibi in augmentum virtutis assumere, quod crucia­tui putat prodesse, qui pnit. Nam praedurantibus li­cet costis resultans ungula recurrat in vulnus, & eun­tibus flagris cum avulsa corporis parte rediens habena ducatur; stat immobilis tamen poenis suis fortior, hoc solum secum ipse convolvens; quod in illa crudelitate carnificum, plus, pro quo patitur, Christus, quam ipse patiatur. Nam quando, si negaverit Dominum, pro eo crimen subeat, pro quo vicisse debebat; necesse est eum videri cuncta tolerare, cui victoria debetur ex b poena.

Igitur quoniam res summa martyrium est, tria sunt quae ex eo nobis proposuimus essedicenda: Quid sitc, quantum sit; cu [...] rei prosit. Quid est ergo martyrium? Delictorum finis, periculi terminus, dux salutis,1 pa­tientiae magisterd,2 domus vitae, quo profecto etiam ea occidunt, quae in futuro discrimine potuissent tor­menta reputari. Per hoc & restimonium normini red­ditur,3 & majestas nominis redampliatur; non quod per se ipsa minui possit, vel de scelere detrectantise magnitudo ejus infringi, sed quod redundet ad gloriae cumulum, dum circumstrepenetis populi terror impa­vidos animos dat dolori; & minis frendentis invidiae addit ad titulum quod sibi mens crescat in pugna, quan­tum se ille putaverit vincere, per quem Christum ho­minem voluerit coronare. Tunc ergo omne fidei ro­bur expenditur, tunc credulitas comprobatur, cum in sermones vulgi atque in opprobrium vener [...]s: comque te contra illas populares insanias religiosa mente firma­veris, convincens scilicet ac repugnans, quidquid su­per persona tua in injuriam Christi profanus sermo ja­ctaverit. Ut cum adverso mari moles opposita relu­ctatur, feriant licet fluctus, & revolutum aequor iden­tidem pulset; tamen haeret immobilis virtus, nec un­dis curcumspumantibus adoperta succumbit, donec per scopulos vis degesta se supprimat, & superjacens saxis in aperta litoris spatia victum aequor evadat. Quid enim est in illis aliud quam sermo vacuus, & inane col­loquium, & inanium voluptas prava verborum? sicut scriptum est:* Oculos habent & non vident, aures hanent & non audiunt. Giavatum est cor insipiens eo­rum, ne quando convertantur & salvem illosf. Non enim dubium est, quin hoc de omnibus dixerit, quo­rum dura mens semper, & obstinata pectoris feritas, à devotione vitali fugata dissentit, ducente dementia, fu­rore rapiente, omni denique illos immanitate vexante, qua instigantur pariter ac feruntur: ut cum illis ad poe­nam sua facta sufficerent, poenam ipsam persecutionis agitate crimen oneraret.

Totum hoc in laudem martyrii spectat, totum glo­riam passionis illuminat; in qua spes futuri temporis cer­nitur, in qua christus ipse operatur, cujus aguntur exempla quae petimus; cujus & virtus est, qua repu­gnamus. Et quia in hoc loco aliquid proferre suppetit, summa nimirum est ista atque admiranda dignatio, & quam nec mente concipere, nec verbis valeamusimplere. Quid enim nobis amplius potuisset larga pietate largiri, quam ut in se primus ostenderet, quid in aliis corona­ret? Mortalis factus est, ut immortales esse possemus: & humanae sortisexitumg pertulit, per quem regun­tur humana; ut nobis videretur praestitisse qud passus est; confessionem tribuit, martyrtia subjecit: omnia de­nique quibus lux supprimih posset, in remedium sa­lutare nativitatis suae meritis relegavit, humilitate prae­cipua, virtute divina. Cujus rei quique digni esse me­ruerunt, caruerunt omni hac mundi teterrima labe, sub­actae mortis conditionem vicerunt. Non enim dubium est quantum à Domino consequantur, qui saluti suae normen Dei praetulerunt, ur in illa judicii die meliores cruor faceret,3 quos fanguisi suus martyres esse mon­straret. Mors quippe integriorem facit vitam, mors magis deducit ad gloriam.4 Sic quotiescunque jacentibus stipulisk distenta imbribus frumenta turgescunt, foe­cundae messes coquuntur aestatel: Sic quotiens ferro vitis abscinditur erumpentibus pampinis, melius uva ve­stitur; nam & in augmentum proventuri temporis ce­dit, quidquid injuria sua proficit.5 Flammas quippe plerumque agris juvit immittere,6 quo calore vagantis incendii caecaterrae spiramenta laxentur: juvit leves sti­pulas crepitanti igne torrere, ut se altius gravida seges tollere, parturientibus culmis densior arista valeat flo­rere m. Igitur talis & martyrii primo casus, post­modum fructus est, qui morte vitam condemnat, ut vitam morte custodiat.

Quid enim ram eximium atque sublime est, quam inter tot instrumenta camificum devotione robusta cum­ctam fidei reservare virtutemn? quid tam magnum atque pulcherrimum, quam inter tot circumstantium gladios, libertatis suae Dominum ac slautis auctorem, repetita saepius voce profiteri? Et maxime si ante ocu­los tuos ponas, nihil detestabilius esse dedecore, nihil foedius servitute, nihil aliud tedebere jam petere, aliud optare, quam eripiendum esse cladibus seculi, exuendum malis mundi, & inter ruinas orbis jam jamque perituri, alienum à terrena contagione versari? Quid enim tibi cum hac luce, cui lux aeterna promissa est? quid cum hoc vitae naturaeque commercio, quem coeli amplitudo deposcit? Sane teneat cupiditas ista vivendi, sed quos inexpiabili malo saeviens ignis aeterna scelerum ultione torquebit: teneat cupiditas ista vivendi, sed quibus & mori poena est, & durare tormentum. Tibi jam & mundus ipse succumbit, & terra cedit, qui morientibus cunctis ad hoc reservatus es, ut martyr esse potuisses. An non quotidiana cernimus funera? cernimus novos [Page 11] exitus diuturnos factos ex saevientibus morbisa; in­expertae cujusdam cladis exitia, ac ftrages populatarum urbium intuemur, ut possimusb agnoscere quanta mar­tyrii habenda sit dignitas, ad cujus gloriam nos coge­re etiam lues coepit.

Etenim, carissimi fratres, respicite ad hoc quaeso vos plenius, in quo & salus vertitur & sublimitas com­putatur; licet non sim nescius, etiam vos plenissime nosse,1 stantium omnium nos judiciis contineri; ne­que ignorare hanc esse nobis traditam disciplinam, ut sine ullo terrore militiae, vim tanti nominis tueamur: quippe quos pridem à desiderio lucis istius cupiditas aeternae memoriae deduxerit, quos futurorum vota de­vellerintc, quosque ab omnibus vitiis optanda Chri­sti societas segregarit: nisi si exitio succumbere, mor­ti animam dubitamus offerre: nec jam retinenda sunt nobis, & amplectenda beneficia divina; quorum ultra rerum ardorem tanta sit merces, quantum in dicendo humana mediocritas vix possit implere. Sanguini no­stro patet coelum: sanguini gehennae cedit habitacu­lum. Et inferiorum omnium gloria pulcrior sangui­nis titulus, & integrior corona signatur. Sic quotiens de hoste triumphalibus spoliis onustus miles ingredi­tur, vulneribus suis gaudet. Sic quotiens tempestati­bus diu nauta fatigatus littora tuta contigerit, felici­tatem suam de perpesso periculo ducit. Est enim pro­fecto, nisi fallor, labor laetus, per quem securitas in­venitur. Igitur toleranda sunt omnia, patienda cun­cta, nec appetendum quo modico gaudeas tempore, & perpetuo puniaris ardore. Meminisse enim debes, velut quadam te foederis pactione constrictum, ex qua aut capessendae salutis sit justa conditio, aut poenae me­nitae formido. Stas inter adversa pariter ac prospera, arma inter & tela, hincque te secularis ambitio, inde coelestis admonet magnitudo. Si salutem times perdere, scito te mori posse. Porro autem contemnenda tibi mors est, cui Christus occisus est. Ante oculos tibi quaeso concurrant Dominicae passionis exempla: concurrant oblata & praemia, & parata discrimina: & quantam in­ter se habeant difficultatem, res utrasque conspicito; nec enim poteris confiteri, nisi scias quantum noceasd, si negaris. Coelo Martyres gaudent, veritatis inimicos ignis absumit, Paradisus Dei testibus floret,2 negato­res gehenna complexa, aeternus ignis inardescit.

Et ut de ceteris taceam, hoc nos utique magis de­bet hortari, quod confessio vocis unius Christi perpe­tua confessione servetur: sicut scriptum est:3 Quiα me confessus fuerit in terris coram hominibus, & ego con­fitebor eum coram patre meo, & coram angelis ejus. Adhuc accedunt ad gloriae cumulum ornamenta virtu­tum: ait enim: Fulgebuntβ junsti, taquam scintillae in arundineto discurrentes: judicabunt nationes, & dominabuntur populis. Magna est enim, fratres ca­rissimi, claritas, viam salutis aeternae honestate pas­sionis ornare; magna sublimitas ante ora Domini aspe­ctumque Christi, potestatis humanae tormenta con­temnere, nec horrere. Sic Daniel γ minas regis & leonum frementium rabiem per constantiam fideie suae vicit, dum adorandum nullum alium esse quam Deum credidit. Sic in camino pueris constitutis in se arsit incendium, dum ignes justi tolerant; quodf de gehenna, Domino credendo, metuebant. Unde & retulere condigna, non in posterum tracti, non sa­lutis aeternae praemio reservati. Fidem illorum Deus vidit, ut quod sibi post exitum promiserant, videre mererentur in corpore: nec enim poterit aestimari quan­ta in praesenti tributag sit merces. Si saevitia fuit, cessit, si flamma, constitith. Erat enim una mens omnibus, quam nec violentia frangeret, nec ira sub­verteret, nec à devotionis obsequio timor mortis inhi­beret. Unde per gratiam Domini factum est, ut sic in illis rex potius videretur punitus esse, dum evadunt quos se crediderat occidere.

Nunc jam ad eam rem, fratres carissimi, veniam; ex qua ostendere satis possum, quanta martyrii virtus habeatur; quae tametsi est omnibus nota,4 proque in­genitae claritatis insignibus expetenda, tamen plus ad­didit necessitas temporis desiderio voluptatisi. Ete­nim est in muneribus magnisk, si eo tempore quis coronetur, quo coronatum se putat, si forte moriatur. Igitur cum sit sublime excelsumque martyrium; nunc magis est necessarium, quando mundus ipse subverti­tur, partimque orbe concusso natura deficiens ultimi exitus monumenta testatur. Nam & cum coelo im­ber incumbit, pluvias aer tristis ostenditl, & quo­tiens atra tempestas horrenti imminet pelago, per in­ter apertam nubium noctem corusca ignium fulmina relucescunt: sed & cum magnis mare fluctibus volvi­tur, paulatim unda se tollit, paulatimque aequor albe­scit; donec cernas ita postmodum nuere, ut illisism quibus retunditur saxis, spumam altius jaciat, quam un­dam tumidum pelagus expuebat.5 Legis scriptum esse, δ usque quadrantemn nos ultimum reddere:o sed haec pars ablata martyribus. Etenim qui salutis aeternae cupi­ditatibus freti, vitae hujusce desideria vicerunt, hos ex­pertes doloris universi, Domini propitiatio coronatp.

Igitur hic primum, carissimi fratres, poterimus ex­ponere, quanta martyrii virtus possit impleri.6 At­que, ut transeam cuncta, meminisse debemus, quan­ta sit gloria ad Christum immaculatum venire, con­sortem passionis existere, perpetuaque cum Domino aeternitate regnare, carere exitiis imminentibus secu­li, nec inter cruentam morborum populantium stra­gem in communi cum ceteris sorte misceri. Atque [Page 12] ut sileam de corona, si tibi in his naturae lubricis ma­lis posito, vitae promitteretur excessus; nonne omni mente gauderes? Si inquama, te in hujus mundi turbinibus fluctuante vicina arcesseret requies, nonne mortem pro remedio computares? Positus inter arma carnificum, ac tela probantium quaestionum, sta su­blimis ac fortis considerans quanta sit poena negare eo tempore, quo frui seculo nequeas, cujus causa nega­ras: quoniam quidem gravia tormenta, ac puniendi noxias artes in perniciem nostram Dominus sciebat ar­mari, quo fortes ad omnem tolerantiam faceret. Fili, inquit, accedens ad servitutem Deiα, sta in justitia & timore, & praepara animam ad tentationem. Sed & beatissimus Paulus Apostolus exclamavit & dixitb: Mihi vivere Christus estβ, & mori lucrum. Quam ob rem, carissimi fratres, fide firma, devotione ro­busta, contra minasc seculi atroces, & asperos inse­quentium fremitus, adversa virtute resistendum; nec timendum quorum spes aeternitaris & vita coelestis est, quorumque ardor in cupidine lucis succenditur, & sa­lus de promissa immortalitate laetatur.

Hoc vero quod catenis arctantibus manus strictae, & circumacti graves cervicibus nexus solido deprimunt pondere: vel quod equuleo corpus tensum candentes stridet ad laminas; non expetendi sanguinis, sed ten­tationis est causa. Nam & ipsam martyrii dignitatem d quem ad modum agnoscere possemus, nisi illam etiam cum damno corporis nostri cogeremur optare? Sensi equidem, nec me veritas fallit, cum saevaee incumbentium manus membra divellerent, artusque laniatos tortor saeviens exararet, nec tamen vinceret, circumstantium verbisf:1 magnum istud est, dici profectog, non doloribus subigi, non poenis an­gentibus frangi. Sed erant aliae dicentium voces; & puto liberos habet: nam est illi socia in penatibus con­jux; & tamen nec vinculo pignorum cedit, nec obse­quio pietatis abductus à proposito suo deficit. Nos­cenda res est, & virtus penitus scrutanda visceribus: nec enim levis est ista quaecunque confessio, propter quam homo patitur, & mori posse. Etenim, carissi­mi fratres, virtus est tanta martyrii, ut per illamh credere etiam ille cogatur qui te voluit occidere. Scri­ptum est & legimus: In dolore sustineγ, & in humi­litate tua habe patientiam, quoniam per ignem pro­batur aurum & argentum. Quoniam ergo nos terre­nis tentationibus probat Dominus, & his seculi malis scrutator Christus expendit; gratulandum nobis est, atque laetandum, quod non illis nos perennibus re­servet exitiis, sed gaudeat ab omni contagione pur­gatos.

Ceterum ab his quos haereditatis participes adsci­sciti, & in regna coelorum libenter adsumit, quid utique aliud quam integritatis ambitum quaerit? Sua ipse dixit universa, & quae jacentibus se explicant cam­pis, & quae in obliquos se erigunt colles: sed & quod coeli magnitudo circumvenit, & quod pelago circum­fluente lubricum aequor includit. Quod si illi adja­cent omnia, nec à nobis exposcit nisi facta sincera; auro, ut ipse dixit, similes esse debemus. Aurum quippe cum relucentibus terris tremulo videris splen­deresub luminek,2 & in liquidum flammis torren­tibus resolvi (nam & artificis gratia, fere sic est) ca­minis quotiens anhelantibus aestuans ignis evomitur; aditu terrestri canali angustol dives flamma eligitur; & refluentibus glebis arena retinetur. Unde necesse est universa sufferre, quo possimus omni scelere carere, sicut per prophetam suum dixit: Et si coram homi­nibus δ tormenta passi sunt, tamen spes illorum im­mortalitate plena est: & vexati in paucis, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit illos, & in­venit illos dignos suim,3 & quasi holocausti hostiam accepit illos.

Quod si te dignitas ambitiosa deterret, & congesta in thesauris pecuniae admonet magnitudo,n quae sem­per propositum bonae mentis avertit, & devotam pro Domino suo animam furiali elidit horrore; quaeso re­petas verba coelestia, nam & ipsa vox dicentis est Chri­sti: Qui perdideritι animam suam pro nomine meo, recipiet in hoc seculo centuplum, & in futuro vitam aeternam possidebit. Qua utique nihil majus, nihil aptius, nihil utilius computare debemus. Nam licet pretiosarum vestium more, purpura in imagines cur­rat, & lentescentibus filis aurum erret ad speciem, nec de effossis gravia, quibus incumbis, desint metal­la thesauris; vacua tamen, nisi fallor, ista atque ina­nia computabuntur, si adjacentibuso tibi cunctis, sola falus tibi deesse videatur; sicut Spiritus sanctus loquitur, nihil nos in vicem animae nostrae posse dare. Ait enim:σ Si totum orbem lucrifeceris, & animam tuam predideris, quid proderit tibi? aut quam homo commutationem dabitp pro anima sua?

Vacua sunt enim universa quae cernimus, & quae infirmis radicibus posita, soliditatis suae vim nequeant sustinere. Nam quod & de seculo capitur, vetustate temporis frustratur; unde & ne quid esset dulce, vel carum, vel quod salutis aeternae praeferri cupiditatibus possit, Dominicis amputata praeceptis, jure proprio, ac lege privata sunt: Ne in tormentis scilicetq patrem filius frangeret, neve obstrictum durati roboris pectus in aliam voluntatem affectus forte mutaret: solam ve­ritatem, salutemque solam inter magnos complecten­dam esse cruciatus, suo Christus jure constituit: in quo conjux & liberi & nepotes, in quo omni visce­rum sobole relicta, usurpanda victoria est. Nam & Abraham sic Deo placuit, qui tentatus à Deo, & fi­lio non pepercit: pro quo ignosci forsitan posset, si illum dubitasset occidere. Armavit manus religiosa devotio, & omnes pietatis affectus Domini jubentis imperior pietas paterna neglexit. Nec horruit quod nati funderet sanguinem, nec intremuit ad vocem; & [Page 13] adhuc pro eo Christus non fuerat occisus. Quid enim carius eo quam qui ne quid invitus hodie sustineres, prius passus est, quod doceret? Quid eo dulcius, qui cum ipse sit Deus noster & Dominus, tamen patien­tem pro se hominem regni coelestis efficit cohaeredem? O grande nescio quid, sive quia illud conscientiae ratio vix sustinet capere; quin magna semper miretur ad mu­nera; sive quia tam larga majestas est Dei, ut inspe­rantibus cunctis etiam ea offerat, quae nobis contem­platione factorum nefas fuerat optare. Etenim si tan­tum salus daretur aeterna, pro ipsa perpetuitate viendi haberemur ingratia. At nunc cum coelum, & ju­dicandi de ceteris facultatem perenni seculo largiatur: quid est in quo se parem his omnibus possit humana mediocritas experiri? Si injuriis ageris, prior actus est ille: si contumeliis premeris, Dei munus imitaris. Unde & parum est quidquid pertuleris pro eo, qui ni­hil amplius potes facere, nisi quod in hoc salus univer­sa consistit; quia martyrio totum ille promisit. De­nique Apostolus, cui cordi fuerunt semper universa, cum instar munerum promissorum penitus miraretur: AEstimo, inquic, non esse condignas passiones hujus temporis ad superventuram claritatem*, quae revela­turb in nobis. Etenim secum ipse volvebat quanta merces existeret, ut ei cui sufficeret morte carere, non tantum salutis daretur praemium, sed & conscendere coelum; coelum quod nec fugata lux cogit in noctem, nec alternis vicibus dies aperit in lucem, sed aeris li­quidi serena temperies, per sudum igneo fulgore ruti­lantem puram explicat claritatem.

Jam superest, carissimi fratres, ut debeamus osten­dere, cui rei martyrium prosit. Atque illud profecto doceamus, quod nos ad hunc gloriae titulum metus ex­citet futurorum. Etenim quibus magna promissa sunt, magis magna sunt quae metuenda esse illis videantur. Nam nec se in arma miles accendit,1 priusquam se inimica hostis tela commoverint. Nec navem aliquis statione s [...]bducit, nisi animum pelagi pavor strinxe­rit. Sed & intentans suis opibus scrutator agricola, non ante felici terram suscitat vomere, quam in pulve­rem imbre concepto putris gleba solvatur. Ita est om­nis naturalis hic usus, nescire quid prosit, nisi agno­veris quod occidit. Unde & datur sanctis omnibus praemium, dum infliguntur injustis tormenta facto­rum. Igitur quae suis promiserit Dominus, nemini qui nesciat dubium, sed nec quantis minetur ignarum. Et quoniam ita se attulit sermo, ut de utrisque habea­tur ratio, paucis & de utrisque dixi, breviter expo­nam. Saeviens locus, cui gehenna nomen est, magno plangentium murmure & gemituc, & eructantibus flammis per horrendam spissae caliginis noctem, saeva semper incendia camini fumantis expirat: globus ignium artatus obstruitur, & in varios poenae exitus relaxatur. Tunc saeviendi plurima genera; tum in se ipse convolvitd quidquid ardoris emissi edax flamma cruciarit. Hos, quibus recusata vox Domini & im­peria fuere contemta, disparibus coercet exitiis; pro­que merito salutis exactae vires suas suggerit, dum pars scelerise discrimen imponit. Et alios quidem moles intolerabilis curvat, alios per abruptum clivosi trami­tis collem vis saeva praecipitat, & catenarum striden­tium nexumf grave pondus inclinat. Sunt & quos agens strictim rotag & indefessa vertigo, & quos tenaci inter se densitate constrictos adhaerens corpori corpus includat: ut & absumat incendium, & gravet ferrum,2 & excruciet turba multorum.

Quibus autem inquisitus fuit semper Deus, aut no­tus, nonquam excidit Christi locus ubi jacet gratia, ubi virentibus campis terra luxurians alumno se induit gramine, & redolente pascitur flore; ubi altum ne­mora tolluntur in verticem;3 & ubi arbor densiore coma vestit, quidquid curvantibus ramis scena deja­cens inumbrarit. Omnia illic non frigoris, nec ardo­ris: nec ut in autumno arva requiescant, aut ut iterum vere novo tellus foecunda parturiat: unius cuncta sunt temporis: unius poma feruntur aestatis. Quippe cum nec mensibus suis tunc luna deserviat, nec per hora­rum sol momenta decurrat, aut in noctem lux fugata concedat. Habet populos quies laeta, sedes tenet pla­cida, ubi fons scaturiens medius sinu alvei prorum­pentis emergit, & rauco per intervalla circuitu sinuosis flexibus labitur, ut in ora nascentium sibi fluminum dividatur. Hinc ergo magna laus martyrum, hinc nobilis corona victorum, quibus majora his repromissa sunt, quibus auctiora sunt praemia. Quod vero vel feris corpus objicitur, vel imminens gladius non time­tur; dignationis ostenditur ratio, manifestatur ele­ctio. Etenim incongruens fuerat, ut quem aequum tanti muneris judicasset, inter terrena vitia sordesque retineret.

Merito enum nihil vobis, ô boni martyres, denega­tum: quos spes aeternitatis alit, & lucis; quorumque devotio universa, & mens coelesti dedita cernitur ser­vituti. Merito, inquam, merito vobis nihil velle non licitum, quorum animo despectus hic mundus, & alienata seculi facies, velut confusa tenebrarum inhor­ruit caecitate; cui semper hic mundus loco carceris, tecta pro claustris invita semper habita commeatus, Sic quippe triumphantibus victoria de his malis rapitur, quem non pompatico gressu vana subjecit ambitio, aut popularis extulit magnitudo; sed quem coelesti cupi­ditate flagrantem suo Christus addidit regno. Nihil itaque tam magnum atque venerandum, quam quod liberat morte, & facit vivere, & dat perpetuo regna­re cum sanctis. Hoc divitibus aptum, miseris neces­sarium, omnibus gratum; quo laetantur boni, rele­vantur abjecti, coronantur electi. Etenim Deus om­nium cultor velut quoddam inh martyrio remedium vitae dedit, quando aliis illud pro merito eorum tri­buit; aliis pro misericordia sua tradidit. Vidimus quippe ad hunc nominisi titulum fide nobiles venisse pleros­que, ut devotionis obsequium mors honestaret. Sed & alios frequenter aspeximus interritos stetisse; ut ad­missa peccata redimentes, cruore suo loti haberentur in sanguine, & reviviscerent interemti, qui viventes computabantur occisi. Mors quippe integriorem facit [Page 14] vitam; mors amissam invenit gloriam. Nam hoc spes jam amissa percipitur, hoc salus cuncta reparatur. 1 Sic cum arentibus campisa fementa defece­rint, & herbis terra morientibus aestuarit, supinis è collibus fluvium juvit elicere, & scaturientibus rivis ar­va sitientia temperare; quo se in uberes culmos victa agri jejunitas funderet, & pluviali imbre mentito seges densior inhorreret.

Quid igitur, fratres carissimi, potissimum referam, quidve dicam? Sic in unum convenientibus titulis di­gnitatis, turbatur animus, deducitur sensus, & in ipso conatu nitentis eloquii impar sermo vanescit. Quid enim dici satis possit; cum si vim aetemae salutis ex­presseris, occurrat ambitio; si ambitum dixeris, prae­veniat magnitudo? Res simulque congruunt, simul­que concurrunt;2 nec est quod dignum proferendum esse videatur. Ita impetus orationis audentis velut im­plicatos irretitosque obvia ex adverso martyrii exempla tenuerunt. Quae vox, quae latera, quae vires instar muneris tanti capiant sustinere? Confessioni vocis unius adversa succumbunt, laeta proveniunt, patent regna, parantur imperia, devincitur poena, mors subigitur, vita profertur, & infestantis inimici repugnantia arma solvunturb. Si delictum est, occidit: si crimen, absistit. Unde, quaeso vos hoc vestris mentibus pon­derate, tantumque de nostra oratione percipite, quan­tum sciatis vos posse sentire. Veniat ante oculos ve­stros, qui dies ille sit, cum spectante populo, atque intuentibus cunctis, contra terrenas cruces & minas se­culi, inconcussa devotio reluctetur; quam suspensi ani­mi, mentesque sollicitae de ancipiti trepidatione, gra­tulante formidine, pavido quatiantur horrore; quae il­lie anxietas, quae exoptatio precum, quae vota me­morentur, cum adhuc nutante victoria, atque in in­certos exitus casus victrix capiti corona dependeat. Cumque illa pestilens ac furibunda consessio accenda­tur ira, inflammetur insania, omni denique pectoris rabie ac minis frendentibus torreatur. Etenim quan­tum hoc sit quis ignorat, ut non doloribus vulnerum, non ictibus quaestionum, velut despecta nostra fra­gilitas, & humanae virtutis inopinata cedat audacia; stare hominem, nec moveri; torqueri, nec ta­men vinci; sed poena ipsa potius, qua cruciatur, armari.

Considerate quid sit, carissimi fratres; omnem mar­tyrii firmitatem sensibus vestris animisque proponite. Ecce enim in cujuslibet passione, vocati gaudent jam­pridem acciti è seculo martyres; gaudent bonorum omnium nuncii; gaudent pariter electi; ibi laetatur mi­lite suo Dominus, laetatur teste nominis sui Christus. Parum est quod dico, fratres carissimi, parum est. Ita magna mihi ratio in hoc genere dicendi, ac moles ad­miranda suscepta: sed arbitrii, quaeso vos, gravitas ab intentione propria non desit, sciens tantum de marty­rio posse dici, quantum potuerit aestimari. Unde & haec sola exequendae laudis fuit causa, non quo parem me gloriae ejus, atque idoneum judicarem, sed quod tantam in illo cernerem esse virtutem, ut etsi parum de eo dicerem, plurimum me dixisse profiterer. Nam praeferatur licet bono fidei custodita justitia, meliorem­que se inter omnium laudes virginitas immaculata co­gnoscat: cedat tamenc sanguini, summittatur cruori. Illi elegerunt bonum, hi imitati sunt Christum. Nunc vero, carissimi fratres, ne quis me arbitretur omnem salutem non in alio statu quam in martyrio collocasse: hoc primo profecto respiciat, neque me tantum esse qui loqui videor; neque ita se habere ordinem rerum, ut immortalitatis spes repromissa unius partis latere nitatur. Sed quoniam ita Dominus suo ore testatus est, esse habita­cula penes patrem multaα; nihil majus credidi ea glo­ria, qua probantur hic homines, qui seculari indigni sunt vitad.

Igitur, carissimi fratres, aemula religione certantes, velut incentivo quodam mercedis agitatie, omnem virium copiam tolerantiamque subeamus. Non enim movere nos debent caduca, quae semper in eversionem suam non modo lege proposita, sed etiam ipso fine temporis urgentur. Exclamat Joannes & dicit: Jam quidem securisβ ad radicem arboris posita est: mon­strans scilicet & ostendens, ultimam esse rerum om­nium senectutem. Sed & ipse Dominus: Ambulateγ inquit, dum lucem habetis, ne vos tenebrae compre­hendant. Quod si illo tempore ambulandum nobis esse praedixit: utique ut nunc magisf ambularemus ostendit. Atque ut ad laudem martyrii redeam, vox est beatissimi Pauli dicentis: Nescitisδ quoniam qui in agone currunt, multi certant, unus autem accipit palmam? vos autem sic currite, ut omnes coronemi­ni. Sed & alibi, quod ad martyrium possit hortari, cohaeredesε nos Christi vocavit. Quin etiam nequid omitteret; Si cum Christo, inquit, commortui estis, quid tanquam viventes in hoc mundo dece [...]itis? E [...]e­nim, carissimi fratres, qui resurrectionis praemia susti­nemus, qui judicii diem quaerimus, qui denique cum Christo regnaturos nos esse confidimus; seculo mor­tui esse debemus. Nec poteris optare martyrium, nisi ante oderis seculum; nec pervenire ad Dei praemium, nisi amaveris Christum: Qui autem amat Christum, non amat seculum; Christus enim abjectus est seculo, sicut & seculum Christo; Ita ut scriptum est: Mun­dus σ mihi crucifixus est, & ego mundo. Nemini amabilis fuit mundus, quem non ante damnaverit Do­minus; nec salute potuit frui aetema, qui mundi glo­riatus est vita. Vox est ista Christi dicentis: Qui in hoc seculoζ amaverit animam suam, in futuro perdet illam; qui autem in hoc seculo oderit illam, in futu­ro inveniet eam.

Sed & Apostolus Paulus: Imitatoresη, inquit, mei estore, sicut & ego Christi.g Et alibi: Vo­lo vos omnes7013, ait, si fieri potest, imitatores meos esse. Dixit hoc ille qui passus est, & qui ad hoc pas­sus est, ut imitaretur Dominum; utique & nos ad hoc voluit pati, ut per ipsum imitaremur Christum. Si justus es & Deo credis, quid pro eo sanguinem fundere metuis, quem pro te toties passum esse cognoscis? In Esaia sectus, in Abel occisus, in Isaac immolatus, in Joseph venundatus, in homine crucifixus est: & de ceteris quidem taceo, quae nec oratio potest dicere, nec animus sustinere. Vincitur conscientia humilitatis exemplo; & quando considerat quae dum pateretur ac­ciderint, [Page 15] miratur passum propter quem cuncta trepi­darint. Dies fugit in noctem, in tenebras lux cuncta concessit: atque inclinato per alternas vices pondere, omnis terra commota dissiluit; turbati manes, monu­menta nudata sunt; & sepuleris hiatu dehiscentibus terrae, reddita luci corpora constiterunta; fluxu sanguinis mundus intremuit, scissis quae foribus depen­debant velis templum omne mugiit; unde magnum est imitari eum qui moriendob arguit seculum. Igitur cum ad exemplum Dominicae passionis, atque ad om­ne testimonium Christi animam tuam ponas, nec fun­dere sanguinem metuas; martyrio totum necesse est cedat. Martyrii inaestimabilis gloria, infinita mensu­ra, immaculata victoria, nobilis virtus, inaestimabilis titulus, triumphus immensus; quippe quo & propria confitentisc laude praefertur, velut socio Christi cruore decoratus.

Itaque, carissimi fratres, licet sit hoc totum Domi­nicae promissionis & muneris, licetque tribuatur ex al­to, nec capiatur nisi ejus impe [...]io, sed nec aut mente concipi, aut exprimi verbis, aut oratione percurri, aut quibus [...]bet eloquentiae viribus possit impleri: ta­men erit hoc benevolentiae vestrae; erit caritatis & amoris, si volueritis nostri memores esse, cum in vo­bis Dominus martyrium coeperit honorare. Vos intra se sanctum illud altare, vos intra se magna illa veneran­da nominis sedes, veluti sinu quodam gremii ample­ctentis includit; vos impe [...]ia perennis temporis susti­nent, & illic conregnaturi semper & victuri. O beati & quibus vere dimissa sunt peccata; si tamen qui Chri­sti compares estis, aliquando peccastis. O beati quos à primordio mundi Domini [...]anguis infecit, & quos merito splendor iste nivei amictus induerit, & candor stolae ambientis ornarit. Videor denique ipse mihi jam cernere, proque arbitrio ment is humanae ante oculos & aspectum divinum illud mihi & insigne concurrit: videor, inquam, mihi jam cernere, ut ille vere nobi­lis numerus Christi sui gloriam iterque comitetur. Ibit ante ora ejus felix caterva victorumd, & se densanti­bus turmis, velut solis exortu totum illuminatum agmen inferet potestatem. Et utinam perabjecto mihi istud videre contingat: sed hoc Dominus poterit efficere, quod vobis petentibus creditur non negare.

AD NOVATIANUM HAERETICUM, Quod Lapsis spes veniae non est deneganda.
Tractatus ignoti AUCTORIS.

COgitanti mihi, & intolerabiliter animo aestuan­ti, quidnam agere deberem de miserandis fra­tribus qui vulnerati non propria voluntate, sed diaboli saevientis irruptione, adhucusque, hoc est, per longam temporum seriem agentes, poenas da­rent; ecce ex adverso obortus est alius hostis, & ipsius patemae pietatis adversarius1 haereticus Novatianus; qui non tantum, ut in Evangelio significatum est, si­cut sacerdos vel Levites jacentem vulneratum praeter­iret, sed ingeniosa ac nova crudelitate sauciatum potius occideret, adimendo spem salutis, denegando miseri­cordiam patris, respuendo poenitentiam fratris. Mi­rum quot acerba, quot aspera, quot perversa sunt? Sed facilius quis in alieno oculo festucam perspi [...]it, quam in suo trabem. Nos autem, fratres dilectissimi, non moveat, aut turbet haeretici istius perfidi abrupta dementia: qui cum in tam ingenti dissentionis & schi­smatis crimine constitutus, & ab Ecclesia separatus sit, sacrilega temeritate non dubitet in nos sua crimina re­torquere. Cum sit enim à semetipso nunc factus im­mundus, sordibus, sacrilegis inquinatus; hoc nunc nos esse contendit. Et cum scriptum sit, canesα foris remansuros; & Apostolus hos eosdem canesβ docue­rit esse vitandos, sicut legimus, ait enim: Videte ca­nes, videte malos operarios: rabiem suam non cessat latratibus excitare, luporum more tenebrosam caligi­nem optare, qua facile possit ferina sua crudelitate, oves à pastore direptas, spelunca tenebrosa laniare. Au­rum certe se suosque quos colligit, esse pronuntiat. Nec nos dubitamus desertores Ecclesiae apostatas fa­ctos, in aurum nunc facile potuisse converti, sed illud aurum in quo prima delicta populi Israel denotata sunt. Ceterum vasa aurea & argentea, quae ab AEgy­ptiis excusa sunt, in Dominica potestate, id est, Chri­sti Ecclesia, perseverant: in qua domo si perseveras­ses, Novatiane, vas forsitan & pretiosum fuisses; sed nunc te in paleas & in stipulam conversum nec intelli­gis, nec plangis.

Quid igitur vanis rebus extolleris? damna potius quam lucra consequeris. Quid te ex quo pauperior fa­ctus es, divitem credis? Audi in Apocalypsi Domini­cam vocem justis te objurgationibus increpantem: Di­cis γ, inquit, dives sum, & ditatus sum, & nullius rei egeo: & nescis quoniam tu es miser, & miserabilis, & caecus, & pauper, & nudus. Has opes, has divi­tias paupertatis pro certo possidere se credat, quisquis Christi Ecclesia derelicta ratione caeca, apud teme­rarios illos schismatum duces & dissentionis auctores converti non trepidat; quos Joannes antichristos appel­lat; quos Evangelista paleis similat; quos Dominus Christus furesδ & latrones designat, sicut ipse in Evangelio declarat dicens: Quia qui non introiit per ostium in ovile ovium, sed descendit per alteram par­tem, ille fur & latro est. Item in eodem quoque [Page 16] ait:α Omnes qui venerunt, fures sunt & latrones. 1 Qui isti sunt, nisi desertores fidei, & transgressores Ecclesiae Dei, qui contra2 ordinationem Dei nitun­tur? quos merito Spiritus sanctus per Prophetam in­crepat, dicens: Fecistisβ consilium non per me,3 & conventionem non per spiritum meum, adjicere pec­cata super peccata. Quid ad ista respondeant perver­sissimi isti Novatiani,4 vel nunc infelicissimi pauci; qui ad tantam furoris dementiam proruperunt, ut nec Deo, nec homini reverentiam habuerint? Illic impu­denter & sine ulla ordinationis lege Episcopatus appe­titur; hic autem propriis sedibus & cathedrae sibi tra­ditae à Deo renunciatur. Illic veritas: Aspernanturγ me, ut sacrificent mihi, nec offerunt oblationes san­ctas filiorum Israel, nec accedunt offerre sancta sancto­rum, sed accipient ignominiam suam in errore, quo erraverunt. Satis sit paucis probasse quidnam sint. Au­dite igitur Novatiani, apud quos scripturae coelestes leguntur potius quam intelliguntur, parum si non in­terpolentur. Sunt enim vestrae praeclusaeδ aures & corda caecata, qui nullum de spiritalibus ac salutaribus monitis lumen admittitis. Sicut Esaias ait, Excaecatiε sunt servi Dei; & merito excaecati, quia voluntas schismaticorum non est in legea, quae lex unam no­bis & singularem designat Ecclesiam; in illa scilicet quae sub Noë ante diluvium Dei providentia fabricata est arca, in qua non tantum munda animalia, sed & immunda, ut tibi cito respondeatur Novatiane, in­venimus esse reclusa. Quae arca sola cum his quae secum fuerant liberata est: in qua & cetera quae in ea inventa non sunt, diluvio perierunt. Ex illa igitur arca re­mittuntur duae aves, corax & columba. Qui corax vere hominum immundorum, & in tenebris perpetuis futurorum per seculi latam viam, & immunda vescen­tium apostatarum futurorum, & ad Ecclesiam se ultra non vertentium, figuram portabat, quem legentes in­venimus emissum, & non amplius reversum. Huic er­go avi, id est, immundo spiritui, quique fuerint si­miles inventi, ad Ecclesiam amplius reverti non pote­runt; qui & si voluerint, Dominus prohibebit, qui Moysi praecepit, dicens:σ Omne varium & immun­dum ejice foras extra castra. Columba autem emissa incontinenti significatur reversa, eo quod requiem non haberet pedibus suis:ζ quam Noë recepit in arcam, & post septimum diem iterato emissam, recepit eam portantem suo ore olivae folium.

Et ego quidem, fratres dilectissimi, non temere ista cogitans, nec humana sapientia conspirans, sed ut coe­lestis Domini dignatione necessarie & pertinenter men­tibus nostris concipere permittitur; dico illam, id est, columbam, duplicem nobis per semetipsam significa­re figuram.5 Primam quidem, & principalem, suam, hoc est spiritalem, olim, id est, ab initio divinae ad­ministrationis insistit; & sacramentum baptismatis, quod in salutem generis humani provisum, & soli Ec­clesiae coelesti ratione celebrare, per os suum praeo­stendit. Ter enim emissa ex arca, volitans per aerem super aquam, significabat jam tunc Ecclesiae nostrae sacramenta. Unde & Dominus Christus Petro, sed & ceteris discipulis suis mandar, dicens:η Euntes evan­gelizate gentibus, baptizantes eos in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti: hoc est,6 ut Trinitas illa quae sub Noë per columbam figuraliter operata est, haec nunc in Ecclesia per hos spiritaliter operetur.

Sumamus jam nunc & secundam personam colum­bae ex arca emissae; diluvii scilicet tempore, quando omnes abyssi proruperunt, quando cataractae coeli pa­tefactae sunt super terram, propter facinora hominum quae quotidie exercebant coram Domino, sicut Moy­ses dixit:θ Et vidit Dominus Deus redundare nequi­tias hominum super terram, & quod omnes in malum recordarentur à principio dierum suorum, & dixit: Perdam hominem quem feci à facie terrae, ab homine usque ad pecus, & à reptili usque ad volatilia coeli. Emittitur ergo tempore cataclysmi columba ex arca, aquis violenter toto orbe terram infestantibus.

Illa arca figuram Ecclesiae, sicut superius diximus, portabat, quae verberabatur hinc atque inde aquis in­surgentibus tantum. Cataclysmus ergo ille qui sub Noë factus est, figuram persecutionis quae per totum orbem nunc nuper superessusa, ostendit. Aquis autem, di­ruptis cataractis, undique convenientibus & excrescen­tibus significabantur gentes. quae ad vastandam Eccle­siam excreverunt. Sicut Apocalypsis docet, dicens: ι Aquae quas vidisti, populi sunt, & gentes, & re­gna. Columba autem quae pedibus suis requiem ha­bere non poterat, lapsorum imaginem portabat; qui 7 immemores divinarum praedictionum, vel simplici­ter ignorantes, vel audacter dissimulantes ceciderunt: quorum Dominus ruinam in Evangelio futuram his ver­bis significaverat, dicens:κ Qui audit verba mea & non facit ea, similabo eum viro stulto qui aedificavit domum suam super arenam: venerunt tempestates, & impegerunt in domum illam, & cecidit, & facta est ruina ejus magna. Et ne temere comparasse videa­mur, columbam illam lapsorum imaginem portare; propheta civitatem ut columbam, hoc est, lapsorum personam increpat, dicens:λ 8 Columba non exaudit vocem, id est, praeclara & redemta civitas non recipit doctrinam, & in Dominum fidens non fuit.

Quod autem requiem pedibus columba illa, sicut superius diximus, invenire non poterat; hoc signifi­cabat vestigia negantium, hoc est, sacrificatorum, lu­brici veneno serpentis sauciata, in lapsum conversa; quae ulterius non possentμ super aspidem & basiliscum conscendere, & draconem & leonem calcare. Quam potestatem tradidit Dominus discipulis suis, sicut in Evangelio ait:ν Ecce do vobis potestatem calcandi [Page 17] super omnem potestatem inimici, & super serpentes & scorpiones,1 & non nocebunt vobis. Istis ergo tot & tantis malignis spiritibus infestantibus, & in lapso­rum necem insurgentibus, provisa est vulneratis salutis via: ut quibuscunque viribus possent toto se corpore protrahere, castris suis recipere; quibus recepti pos­sent medelis spiritalibus vulnera sua curare. Recepta igitur columba, paucis etiam diebus interjectis, ite­rato emittitur ex arca; quae reversa, non tantum fir­ma vestigia, sed & insignia suae pacis atque victoriae, per illa olivae folia quae suo ore portabat, ostendit. Duplex ergo illa emissio, duplicem nobis persecutio­nis tentationem ostendit: prima in qua qui lapsi sunt, victi ceciderunt; secunda in qua hi qui ceciderunt, victores extiterunt. Nulli enim nostrum dubium vel incertum est, fratres dilectissimi, illos qui prima acie, id est, Deciana persecutione vulnerati fuerunt; hos po­stea, id est, secundo praelio ita fortiter perseverasse, ut contemnentes edicta2 secularium principum, hoc invictum haberent; quod & non metuerunt exemplo boni pastoris animam suam tradere, & sanguinem fun­dere, nec ullam insanientis tyranni saevitiam recusare.

Ecce, quam gloriosos, quam Domino caros, schis­matici isti ligna, foenum, stipulam appellare non dubitant: quorum pares, hoc est, in eodem crimine lapsus sui adhucusque constitutos, nec ad poenitentiam admittendos esse praesumunt; ex illa Domini pronun­tiatione qua ait:α Qui me negaverit coram hominibus, negaboeum coram patre meo qui in coelis est. Proh do­lor: quid contra dominica praecepta contendunt, ut ea quae Christus judicii sui tempore sit acturus, haec nunc stirps Novatiani, patris sui exemplum diaboli secuta; exercere conetur? dicente scriptura:β Mihi vindictam, & ego retribuam, dicit Dominus.

Respondebimus eis ad istam pronuntiationem Do­mini, 3 quam male intelligant & male sibi interpreten­tur: Quod enim ait: Qui me negaverit coram homi­nibus, & ego negabo eum coram patre meo qui in coelis est, utique futuri temporis significatio est; quo tempore incipiet Dominus secreta hominum judicare; quo tempore tribunali Christi omnes nos oportet astare;γ quo tempore multi incipient dicere: Do­mine Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, & in nomine tuo daemonia exclusimus, & in tuo nomine virtutes multas fecimus? & tamen audient vocem Domini dicentis: Discedite à me omnes qui operati estis iniquitatem; non novi vos. Ibi adim­plebitur quod ait: Negabo & ego illos. Quos au­tem maxime negabit Dominus Christus, nisi vos om­nes haereticos, & schismaticos, & nominis sui alienos? Qui enim aliquando Christiani, nunc Novatiani, jam non Christiani, primam fidem vestram perfidia poste­riore 4 per nominis appellationem murastis; velim pro­positioni vestrae respondeatis. Legite & docetc, quem Dominus de his qui se dereliquerant vel negaverant, cum adhuc ipse esset, negavit; atqui & ceteris qui secum re­manserant de Discipulis ait:δ Numquid & vos vultis abi­re? Petrum etiam quem negaturum ante praedixerat, cum negasset, ipse non negavit, sed sustinuit; & amare illam suam negationem flentem ipse postmodum lenit.

Quaenam est tua, Novatiane, dementia, ut illa quae ad exitium salutis pertineant, tantum legas: & quae ad misericordiam, praetereas? clamante scriptura & dicente:5 Poenitentiam agite qui erratis, convertimini corde. Et eodem quoque propheta similiter exhortan­te & dicente:ε Convertimini ad me in toto corde ve­stro, in jejunio, & ploratione, & planctu: & scindite corda vestra, & non vestimenta, & convertimini ad Dominum Deum vestrum: quoniam misericors est, & miserator multae miserationis.

Adeo quia multae miserationis est Dominus, audi­vimus: audiamus quid per David contestatur Spiritus sanctus:η Si dereliquerint filii ejus legem meam, & in mandatis meis non ambulaverint, & si justificatio­nes meas profanaverint, & praecepta mea non custo­dierint; visitabo in virga facinora eorum, & in flagel­lis delicta eorum: misericordiam autem meam non dis­pergam ab eis. His similia & per Ezechielem legimus dixisse Dominum:θ Fili hominis domus Israel habita­vit super terram suam, & coinquinaverunt eam facino­ribus suis. Sicut mulieris menstruatae facta est immun­ditia eorum ante faciem meam, effudi iram meam su­per eos, & disseminavi eos inter gentes, & secundum peccata eorum judicavi eos: quia coinquinaverunt san­ctum nomen meum. Et quia dictum est de his: Hic est populus Domini; peperci eis propter nomen san­ctum meum, quod sprevit domus Israel inter gentes. Et conjungens ait: Propterea dic populo Israel: Haec dicit Dominus: Non vobis parco domus Israel: sed propter nomen sanctum meum parcam, quod coin­quinastis inter gentes, & scietis quia ego Dominus, cum sanctificatus fuero in vobis. Item Dominus ad eundem:ι Fili hominis, dic populo Israel: Quare lo­cuti estis dicentes: erroribus nostris contabescimus, & quomodo salvi esse poterimus? dic eis: Vivo ego, di­cit Dominus: quia non desidero mortem peccatoris: sed desidero ut avertatur peccator à via sua pessima, & vivat. Redite ergo à via vestra pessima. Quid morti vos traditis domus Israel? Sic per Esaiam Prophetam: κ Non in aeternum indignabor vobis,6 neque semper non defendam vos. Et quoniam Hieremias Propheta in persona populi peccatoris deprecatur Dominum, di­cens: λ Emenda nos Domine, sed in judicio & non in ira, ne paucos facias nos; adjecit & dixit Esaias:μ Pro­pter peccatum modice contristavi eum, & percussi eum, & averti faciem meam ab eo, & contristatus est, & abiit tristis in viis suis; & quia operatur, adjecit & dixit: Vias ejus vidi, & curavi eum, & dedi ei exhortatio­nem veram, pacem super pacem;7 poenitentibus, de­precantibus, & operantibus restitui posse, quod male perierint, quodque a Christo declinaverint.

Denique hoc in Evangelio comprobatur, ubi illa [Page 18] α mulier peccatrix describitur, quae venit ad domum cujusdam Pharisaei, ubi erat Dominus vocatus cum dis­cipulis, portans vas unguenti; quae stetit ad pedes Do­mini, & lacrymis suis lavit pedes ejus, & capillis ex­tersit, & oscula infixit, ut excitaretur ille Pharisaeus & diceret: Hic si esset Propheta, sciret quae & qua­lis esset ista mulier quae eum tangit, quia peccatrix est. Unde incontinenti Dominus peccatorum remissor & poenitentium receptor, ait: Simon, habeo tibi ali­quid dicere. At ille respondit dicens: Magister, dic. Et Dominus: Duo debitores erant cuidam foenerato­ri, unus qui habebat denarios quingentos, & alius quinquaginta: cum non haberent unde solverent, am­bobus donavit. Et interrogavit: Quis illorum plus diligit? Et respondit Simon: Utique ille cui plus do­navit. Et adjecit dicens: Vides istam mulierem? In­travi in domum tuam, osculum mihi non dedisti; haec autem non cessavit osculando pedes meos: pedes meos non lavasti; haec autem lacrymis suis lavit, & capillis extersit: oleo pedes meos non unxisti; haec autem un­xit. Propter quod dico tibi, Simon, quia remittun­tur illi peccata ejus. Ecce Dominus utisque debito­ribus larga sua pietate debitum concedit. Ecce delicta donantem. Ecce mulierem peccatricem poenitentem, flentem, deprecantem; & remissam peccatorum acci­pientem.

Er [...]besce jam nunc, si fieri potest, Novatiane: de­sine argumentis tuis impiis incautos decipere: desine unius capituli praescriptione terrere. Legimus & ado­ramus, nec praetermittimus coelestem Domini senten­tiam, qua ait negaturum se negantem; nunquid & poe­nitentem? Et quid ego tarndiu de miserationibus pro­bare singula gestiam? quandoquidem Ninivitis Allo­phylis, & longe à lege Domini constitutis, propter civitatis suae annunciatam eversionem deprecantibus, misericordia Dei non denegatur? Ipsi illi Pharaoni sa­crilega temeritate repugnanti, cum quondam coelesti­bus plagis verberaretur, & conversus Moysi & fra­tri ejus dixisset:β Orate pro me ad Dominum, quia peccavi; incontinenti ab eo suspendebatur ira Dei. Et tu jam Novatiane, judicas, & nullam spem pacis ac misericordiae habere Lapsos praedicas; nec incre­panti Apostolo aurem accommodas dicenti:γ Tu qui es, qui judicas servum alienum? Domino suo stat aut cadit. Stabit autem, potens est Deus stabilire eum. Unde pertinenter & necessarie ex persona eo­rumdem lapsorum increpat vos Spiritus sanctus, dum dicit:δ 1 Noli gratulari inimica mea mihi, quoniam si cecidi, & exurgam: & si in tenebris ambulavero, Dominus lumen est mihi. Iram Domini tolerabo, quo­niam peccavi illi, usque dum justificet causam meam, & faciat judicium & justitiam, & producat me ad lu­cem. Videbo justitiam illius, & videbit me inimica mea, & cooperiet se confusione.

Oro, non legisti:ε Nolite gloriari, & nolite loqui excelsa, & ne exeat magniloquentia ex ore vestro; quo­niam erigit à terra pauperem, à sterquilino erigit ino­pem, & sedere eum facit cum potentibus populi? Non legisti:ζ Quia Dominus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam? Non legisti:η Qui se exaltat, hu­miliabitur? Non legisti:θ Quia Deus perdidit memo­riam superborum, & non relinquit memoriam humi­lium? Non legisti:ι Quia quo judicio quis judicave­rit, eum judicari necesse est? Non legisti:κ Quia qui odit fratrem suum, in tenebris est, & in tenebris am­bulat; & non scit quo eat, quia tenebrae excaecaverunt oculos ejus? Unde igitur & tam sceleratus, & tam perditus, tam discordiae furore vesanus extiterit iste Novatianus, invenire non possum; qui semper in domo una, id est, Christi Ecclesia, proximorum delicta ut propria fleverit; onera fratrum, sicut Apostolus horta­tur,λ sustinuerit; lubricos in fide coelesti allocutione corroboraverit. At nunc ex quo2 Cainam illam haere­sim, quae non nisi tantum occidere gestit, exercere coepit; nec sibi novissime parcit. Ceterum si legisset,μ quia justitia justi non liberabit eum in die qua errave­rit, & iniquitas impii non nocebit ei ex qua die con­versus fuerit, jam olim in cinere poeniteret, ille qui semper poenitentibus adversatur; qui in ruina facilius aedificatorum stantium operatur, quam instructione ja­centium ruinarum; qui multos ex fratribus nostris mi­serrimos falsis suis adversationibus perterritos, iterum fecit ethnicos, dicendo quod poenitentia Lapsorum sit vana, nec possit eis proficere ad salutem; clamante scrip­tura & dicente:ν Memento unde excideris, & age poenitentiam; si quo minus, veniam tibi, nisi poeni­tentiam egeris. Et quidem ad septem Ecclesias scribens singulis sua quoque facinora, & delicta ingerens, poe­nitemini dicebat. Quibus? nisi illis, scilicet, quos pretio magno sui sanguinis redemerat.

O te impium scelestumque haeretice Novatiane, qui post tot & tanta in Ecclesia, à quibusdam retro volun­tarie commissa crimina, quae & tu ipse in domo Dei priusquam apostata esse cognoveras; & haec posse abo­leri de memoria succedente bono utique docueras, se­cundum fidem scripturae dicentis:χ Quia si conversus fuerit, facinorosus ab omnibus facinoribus suis quae com­misit, & justitiam fecerit, vita aeterna vivet, & non morietur in facinore suo (Delicta enim quae commisi [...], abolebuntur de memoria succedentibus bonis factis.) Tu hodie retractas, an debeant lapsorum curari vulne­ra, qui nudati à diabolo ceciderunt,3 violentia aquae, quam suo ore serpens emisit post mulierem. Sed quid dicam? ait Apostolus:7081 Laudo vos? in hoc non laudo: quia non in melius, sed in pejus venistis. Ubi enim sunt aemulationes & dissensiones in vobis; nonne car­nales estis, & secundum hominem ambulatis?π Nec nos quidem mirari oportet, cur iste Novatianus tam nefan­da, tam gravia in personam lapsorum exercere nunc audeat: quandoquidem habemus exempla praevarica­tionis hujus praecedentia. Saul ille bonus, praeter ce­tera, postea livore evertitur, & contra David omnia adversa & inimica agere molitur. Judas ille inter Apo­stolos electus, qui semper in domo Dei unanimis & fi­delis; ipse postmodum Deum tradidit.

Praedixerat quidem & Dominus multos esse venturos [Page 19] sub pellibus ovium, rapaces lupos.α Qui sunt isti rapa­ces lupi, nisi sensu subdolo conspirantes ad infestandum gregem Christi? sicut legimus1 apud Zachariam posi­tum: β Ecce ego suscito pastorem in terra, qui quod aversum est, non visitabit, & carnes electorum man­ducabit, & talos illorum torquebit. Similiter & per Ezechielem increpat hujusmodi pastores, scilicet prae­dones & laniones (dicam ut aestimaverat) dicens:γ O pastores, quare lac ebibitis, & coagulatum comeditis, & forte ad nihilum perduxistis, & infirmum non visi­tastis, claudicantem non curastis, & errantem non re­vocastis, & permisistis populum meum errare inter spi­nas & tribulos? Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego veniam adversus pastores, & exquiram oves meas 2 de manibus illorum, & repellam eos ut non pascant oves meas, & non erunt eis amplius oves meae in de­vorationem, & exquiram eas sicut pastor gregem suum in die qua fuerit caligo & nebula: sic exquiram oves meas, & exquiram eas in omni loco quocunque dispersi sunt: & quod perierat, requiram: & quod erraverat, revocabo: & quod claudicaverat, curabo: & quod in­firmum est, custodiam, & pascam oves meas cum ju­dicio.

Quis ista loquitur? Utique ille qui relictis nonagin­ta novem ovibus, quaesivit illam quae de suo erraverat grege, sicut David dicit:δ Erravi velut ovis quae pe­riit; quam inventam Christus redit humero suo portans peccatricem delicatam; qui gaudens & exultans voca­tis amicis & domesticis, ait:ε Congratulamini mihi, quoniam inventa est ovis mea quae perierat. Dico, in­quit, vobis, quia tale gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente. Et subjungens ait: Aut quae mulier habens denarios decem, & cum per­diderit ex denariis unum, nonne accendet lucernam, & tota die domum suam emundat, quaerens donec in­veniat? Et cum invenerit, convocat amicas & vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quoniam inveni dena­rium quem perdideram. Dico vobis, quia tale gau­dium erit in conspectu angelorum Dei super uno pec­catore poenitentiam agente. E contrario autem non agentes facinorum suorum poenitentiam; quae eos ma­neant ex ipsius Domini responso cognoscant. Legimus enim in Evangelio: quod quidam venerunt de Gali­laeis ad Dominum, annunciantes ei de eis quorum san­guinem miscuit Pilatus cum sacrificiis ipsorum: quibus respondit Dominus dicens: Putatis quia illi Galilaei su­per ceteros Galilaeos peccatores fuerant, quia passi sunt talia? Non. Dico enim vobis, nisi poenitentiam ege­ritis, omnes similiter perietis.ζ Aut illi decem & octo, super quos cecidit turris in Siloa, putatis quia debito­res fuerunt morti super omnes homines qui habitabant in Hierusalem? Non. Dico vobis, inquit, quia nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter perietis.

Excitemus itaque nos quantum possumus, fratres di­lectissimi, & abrupto inertiae & securitatis somno, ad observanda Domini praecepta vigilemus. Quaeramus tota mente quod perdidimus, ut invenire possimus: η Quia quaerenti, ait scriptura, dabitur, & pulsanti aperietur. Mundemus domum nostram munditia spi­ritali, ut secreta quaeque & abdita pectoris nostri, vero Evangelii lumine radiata, dicant:θ Tibi soli deliqui, & nequissimum in conspectu tuo feci;iota; Quia mors peccatorum mala, & apud inferos poenitentia nulla: habentes in contemplatione maxime diem judicii & re­tributionis: & quod ab omnibus nobis credendum, & firmiter est tenendum, quia acceptio personarum non est apud Deum; cum praecepit in Deuteronomio, non accipiendam personam in judicio:κ Non accipies, ait, personam, nec secundum minimum, nec secundum maximum judicabis. His similia & per Ezechielem di­xit; λ Omnes, inquit, animae meae sunt, sicut anima patris & anima filii. Anima quae peccaverit, ipsa mo­rietur. Hic erit igitur à nobis venerandus, hic tenen­dus, μ hic per plenam & dignam nostram confessio­nem propitiandus, qui habet potestatem animam & corpus mittendi in gehenna ignis; sicut scriptum est:ν Ecce venit cum multis millibus nunciorum suorum facere judicium de omnibus, & perdere omnes impios, & arguere omnem carnem3 de omnibus factis impio­rum quae fecerunt impie, & de omnibus verbis impiis, quae de Deo locuti sunt peccatores.

His similia & Daniel:χ Vidi, inquit, thronum positum, & vetustus dierum sedebat super eum, & ve­stitus ejus crat tanquam nix, & capilli capitis ejus tan­quam lana alba: thronus illius flamma ignis, rotae il­lius ignis ardens.4 Flumen ignis prodibat ante eum, millia millium serviebant ei: & millia millium assiste­bant ei. Ad judicium sedit, & libri aperti sunt. Joan­nes autem manifestius & de die judicii & consumma­tione seculi declarat, dicens:7101 Et cum aperuisset, in­quit, sigillum sextum, ecce terraemotus factus est ma­gnus, & factus est sol niger, ut saccus cilicinus, & lu­na tota sanguinea facta est, & stellae ceciderunt in ter­ram, quomodo ficus à vento magno agitata mittit gros­sos suos, & coelum recessit ut liber cum involvitur, & omnis mons & insulae de locis suis motae sunt: & reges terrae, & maximi quique, & tribuni, & divites, & fortes, & omnis servus & liber absconderunt se in spe­luncis & in cavemis montium, dicentes montibus & petris; Cadite super nos, & abscondite nos à conspe­ctu Patris sedentis super thronum, & ab ira Agni: quo­niam venit dies interitionis, & quis poterit stare? Item in eadem Apocalypsi hoc quoque Joannes dicit sibi re­velatum: π Vidi, inquit, thronum magnum; & can­didum sedentem super eum, à cujus facie fugit coelum & terra, & locus eorum inventus non est: & vidi mor­tuos magnos, & pusillos stantes ante conspectum throni Domini, & libri aperti sunt. Et alius liber apertus est qui est vitae: & judicati sunt singuli secundum ea quae scripta erant in libro secundum opera ipsorum. Sed & Apostolus bonum consulens, sic hortatur nos, dicens: ρ Nemo vos decipiat inanibus verbis: propterea enim venit ira Dei super filios contumaciae, nolite esse par­ticipes eorum.

Demus igitur totis viribus fidei nostrae Deo lau­dem, demus plenam confessionem: quandoquidem su­per poenitentia nostra gaudeant virtutes coelorum, gaudeant angeli omnes, gaudeat & Christus; qui nos denuo peccatis oneratos, delictis obrutos, plena & clementi moderatione cessare à facinore hortatur, [Page 20] dicens:α Convertite vos, & redite ab impietatibus vestris, & non erunt vobis iniquitates vestrae ad poe­nam. Projicite à vobis omnes impietates vestras quas fecistis adversum me: & facite vobis cor novum & spi­ritum novum. Et ut quid vos morti traditis domus Israel? Non enim desidero mortem peccatoris. Ego sum, ego sum, qui deleo facinora tua, & non com­memorabor te: tu autem in mente habe, & judice­mus. Dic tu facinora tua prius, ut justificeris. Dum patet, fratres, indulgentiae aditus, Deum plenis satis­factionibus deprecemur. Humiliemus nos, ut exaltari possimus. Acquiescamus divinae exhortationi, qua eva­dere liceat diem Domini & iram. Dicit enim sic:β Respice, fili, nationes hominum, & scite. Quis speravit in Domino, & confusus est; permansit in mandatis illius, & derelictus est; aut invocavit eum, & despexin illum? quoniam pius & misericors Domi­nus, & remittens in tempore tribulationis peccata, omnibus inquirentibus se in veritate. Ait ergo:γ Dic tu facinora tua prius, ut justificeris.1 Prae manu sit vobis oratio illa exomologeseos plena.

Tractatus ignoti Auctoris, a Rigaltio, in notis ad Cyprianum, primum editus; in quo suadetur, non debere denuo baptizari qui semel in nomine Domini nostri Jesu Christi sint tincti.

ANimadverto quaesirum apud fratres, quid po­tius observari oporter in personam eorum, qui in haeresi quidem, sed in nomine Dei nostri Jesu Christi tincti, postmodum inde digressi, & suppliciter ad Ecclesiam Dei advolantes, totis prae­cordiis poenitentiam agerent, & erroris sui damnatio­nem nunc demum intelligentes, auxilium salutis ab ea implorent: utrum vetustissima consuetudine ac tradi­tione ecclesiastica, post illum, qui foris quidem, sed in nomine Jesu Christi1 Dominicum acceperunt ba­ptisma, tantummodo imponi eis manum ab Episcopo, ad accipiendum Spiritum sanctum sufficeret, & haec manus impositio signum fidei iteratum atque consum­matum eis praestaret: an vero etiam iteratum baptisma his necessarium esset, tanquam nihil habituris, si hoc quoque adepti ex integro non fuissent, perinde ac si nunquam baptizati in nomine Jesu Christi forent. Ideo­que nonnulla super hac nova quaestione scripta aut re­scripta esse jactabantur, quibus utraque pars ad destru­enda aliena summo studio nitebatur.

In quo genere quaestionis, ut mihi videtur, nulla omnino potuisset controversia aut disceptatio emerge­re, si unusquisque nostrum contentus venerabili eccle­siarum omnium auctoritate, & necessaria humilitate, nihil innovare gestiret, cum2 locum contradictioni non quemlibet animadverteret. Namque omne quod an­ceps & ambiguum, & diversis sententiis prudentium ac fidelium virorum constitutum est, si contra priscam & memorabilem cunctorum emeritorum sanctorum & fidelium solennissimam observationem judicatur, dam­nari utique debet, cum in re olim composita & ordi­nata, quodcunque est illud quod contra Ecclesiarum quietem atque pacem in medium producatur, nihil praeter discordias & simultates & schismata allaturum: ubi nullus alius fructus reperiatur, nisi hic solus, ut unus homo, quicunque ille est, magnae prudentiae & constantiae esse apud quosdam leves homines inani glo­ria praedicetur, &3 haereticorum stupore praeditus, quibus hoc unicum perditionis solatium est, si non soli peccare videantur, errores & vitia universarum Eccle­siarum correxisse apud simillimos sui & compares ce­lebretur. Haereticorum enim omnium hoc studium atque propositum est, sanctissimae matri nostrae Eccle­siae ejusmodi & plurimas quantas calumnias nectere, & invenisse aliquid quod ei crimini, vel etiam leviter, dari posset, summam gloriam ducere. Quod cum nullum sanae mentis fidelium tenere, vel maxime nul­lum omnino in quocunque clero constitutum, ac mul­to magis episcoporum, audere deceat, monstri simile est, ipsos episcopos talia scandala cogitare, & turpi­tudinem matris Ecclesiae, si quam putant in hoc ne­gotio esse, contra praeceptum Legis & omnium scrip­turarum nimis irreverenter cum sua ipsorum turpitu­dine & periculo non vereri detegere. Quanquam nul­la sit in hoc, nisi in errore ipsorum illorum, turpitu­do Ecclesiae. Itaque deterius delinquitur ab homini­bus ejusmodi, si id quod in observatione antiquissima, aliis, tanquam non recte fiat reprehenditur, & ab his qui ante nos fuerunt, tum etiam à nobis recte observa­tum & observari manifeste ac fortiter ostendatur, ita [Page 21] ut etsi paribus argumentis ex utraque parte congrede­remur, tamen quia non poterat id quod innovabatur sine dissensione fratrum & damno Ecclesiastico consi­stere, utique non debeat contra fas quod aiunt & ne­fas, id est, contra bonum & aequum, Ecclesiae ma­tri quasi macula temere infligi, eisque qui hoc adten­tarint, audaciae hujus atque impietatis ignominia me­rito debeat adscribi.

Sed quoniam non est in nostra potestate, ut secun­dum praeceptum Apostoli idipsum dicamus omnes, neve sint in nobis schismata, tamen in quantum possu­mus, connitimur hujus tractatus statum demonstrare; & turbulentis hominibus, ut vel nunc suum negotium agere incipiant, persuadere; consecuturis etiam plu­rimum nobis, si hoc quoque consilio sano tandem vo­luerint acquiescere. Et ideo quaecunque sanctarum 1 scripturarum ad hanc partem pertinentia sunt capitu­la, necessario in unum congeremus: & quae videntur esse diversa aut varia, quantum poterit, manifeste in­ter se conglutinabimus, & utilitatem ac commodum singulorum pro mediocritate nostra examinabimus,2 ut accedenti in Ecclesia formam & consuetudinem salu­berrimam atque pacificam universis fratribus insinue­mus. Igitur aggredientibus tractatum salutaris & no­vi, hoc est, spiritalis & evangelici baptismatis, in­primis occurrit notissima omnibus praedicatio celebra­ta atque coepta à Joanne Baptista, qui aliquantum de­sciscens à Lege, id est Moyse, antiquissimo baptis­mate, & viam novae & verae gratiae praestenens, & baptismate, quod interim exercebat, aquae & poeni­tentiae sensim aures Judaeorum praeveniebat, & occu­pabat spiritalis baptismatis futuri annuntiatione, ad­hortans eos & dicens: Qui post me venit, fortior me est, cujus ego non sum dignus corrigiam calceamen­ti solvere. Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto & igni. Propter quod nobis quoque hujus sermonis orsus hinc incipere debebit. Nam & Dominus hanc eandem vo­cem Joannis post suam resurrectionem in Actis Aposto­lorum confirmans, praecepit eis, ab Hierosolymis ne discedere, sed expectare illam promissionem Patris quam audistis à me, quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies. Itemque Petrus eadem verba Domi­ni percensuit, rationem pro se apud Apostolos red­dens dicendo: Cum autem inciperem loqui ego, ir­ruit Spiritus sanctus super eos, sicut & super nos in principio, & recordatus sum sermonem Domini, si­cut dicebat: Joannes quidem baptizavit aqua, vos au­tem baptizabimini Spiritu sancto. Si ergo aequale do­num dedit eis, sicut & nobis credentibus Dominum Jesum Christum, ego quis eram qui possem prohibe­re Domino? Et iterum: Viri fratres, scitis quia à diebus antiquis in nobis Deus elegit per os meum au­dire gentes verbum Evangelii & credere, & qui cor­da novit Deus testimonium perhibuit, dans eis Spiri­tum sanctum, sicut & nobis. Ac propterea hujus sen­tentiae quae sit vis & potestas considerare debemus. Ait enim Dominus eis qui postmodum baptizari haberent quia crederent, baptizandos esse, non quemadmodum à se in aqua in poenitentiam, sed in Spiritu sancto. De qua praedicatione cum utique nemo nostrûm possit ambigere, manifestum est qua ratione homines in Spi­ritu sancto baptizati sint. Nam & proprie in ipso solo sancto Spiritu baptizati sunt qui crediderunt. Quia Joannes discrevit & dixit, dicens, se quidem in aqua baptizare, venturum autem qui in Spiritu sancto bap­tizet, 3 gratia & virtute Dei, sunt & hoc & occulta largiente & operante; nihilominus autem etiam in baptismate Spiritus & aquae. Praeterea etiam in bap­tismate Spiritus in sanguine proprio uniuscujusque. Sicut declarant nobis sanctae scripturae, quarum per singula quaeque eorum quae enarrabimus, adferemus perspicuas probationes.

Ad quae forte tu, qui novum quid inducis, conti­nuo impatienter respondeas ut soles, dixisse in Evan­gelio Dominum: Nisi quis denuo natus fuerit ex aqua & Spiritu, non potest introire in regnum coelorum. Ex quo manifeste apparet,4 illum baptismum solum prodesse, cui possit etiam Spiritus Sanctus inesse. Su­per ipsum enim Dominum cum baptizaretur Spiritum sanctum descendisse, factumque ejus atque dictum pa­riter congruere, nec ulla alia ratione mysterium istud posse consistere. Cui responso nemo nostrûm adeo ita insanus reperitur aut contumax, ut audeat contra fas aut contra verum contradicere: scilicet, rebus inte­gris, & omni modo ita in Ecclesia gerendis, & secun­dum disciplinae ordinem perpetuo à nobis observandis. Sed si in eodem novo Testamento haec quae in isto ne­gotio deprehendimus adunata, nunquam reperiantur quodammodo divisa ac separata, & proinde disposita, atque si sint singula, videamus utrum possint esse ali­quando etiam singulariter solitaria, quasi non sint mu­tila, sed tanquam integra atque perfecta. Nam cum per manus impositionem Episcopi datur unicuique cre­denti Spiritus sanctus, sicut Apostoli circa Samarita­nos post Philippi baptisma manum ei imponendo fece­runt, & hac ratione Spiritum sanctum in eos contu­lerunt. Quod ut fieri posset, ipsi pro eis oraverunt; nondum enim super quemquam eorum descenderat Spiritus, tantum autem baptizati erant in nomine Domini Jesu. Dominus quoque noster post resur­rectionem, cum insufflasset & dixisset Apostolis suis, Accipite Spiritum sanctum, ita demum largitus eis Spiritum.

Cum ita invenitur, quid tibi frater videtur? Si quis non ab Episcopo baptizatus, ita ut si incontinenti e­tiam manus ei imponatur, priusquam tamen acciperet Spiritum sanctum, fuerit defunctus, utrum censeas salutem percepisse eum, necne. Quoniam quidem & ipsi5 Apostoli & Discipuli, qui etiam alios baptizabant, qui etiam à Domino baptizati, non statim Spiritum sanctum acceperint, qui nondum erat, quia Jesus non­dum fuerat clarificatus: sed post resurrectionem ejus nec modicum intervallum temporis quo id gestum est, intercesserit. Sicuti & cum baptizati à Philippo Sa­maritani: donec Sarnariam rogati ab Hierusalem Apo­stoli descenderent ad illos, ut eis manum imponerent, & Spiritum sanctum per manus impositionem in eos conferrent. Quoniam illo intervallo temporis aliquis eorum non adeptus Spiritum sanctum, morte potuit [Page 22] intercipi, & defraudatus gratia Spiritus sancti defun­gi, Quod hodierna quoque die non potest dubitari esse usitatum, & evenire solitum ut plerique post bap­tima sine impositione manus episcopi de seculo exeant, & tamen pro perfectis fidelibus habentur. Sicuti AE­thiops eunuchus cum rediret ab Hierusalem & lege­ret prophetam Esaiam & haesitaret, suggerente Spi­ritu, audita veritate à Philippo diacono, credidit & baptizatus est, & cum ascendisset de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum, & non vidit eum jam nunc amplius eunuchus. Abibat enim viam suam gaudens; quoniam ut animadvertis imposita ei ma­nus non est ab Episcopo, ut Spiritum sanctum re­ciperet.

Quod si hoc admittis, & salutare esse credis, nec opinioni omnium fidelium refragaris, necesse est con­fitearis, proinde autem atqu hoc latius tractatu pro­cedit, etiam illud aliud latius posse consistere. Id est, ut per solam manus impositionem Episcopi, quia baptisma in nomine Jesu Christi Domini nostri prae­cessit, possit alio homini poenitenti atque credenti etiam Spiritus sanctus tribui. Quoniam eos qui in Christum crdituri essent Scriptura sancta praedixit, Oportere in Spiritu baptizari. Ita ut & hi quoque non videantur minus aliquid habere, quam illi qui perfecte sunt Christiani, ne necesse sit quaeri, quale illud baptisma fuerit quod in nomine Jesu Chri­sti sunt consecuti. Nisi forte in illo quoque superiore tractatu, circa eos qui tantummodo in nomine Christi Jesu baptizati fuerint, statuas etiam sine Spiritu sancto posse salvos fieri,1 aut non hac sola ratione; sed si per manus impositionem Episcopi Spiritum sanctum con­suesse praestari, aut etiam non Episcopum dicas Spiri­tum sanctum solum esse largiri.

Quod si ita est, & potest aliquid horum eveniens salutem homoni credenti non praeripere, tu quoque ipse annuis quoniam modo dimidiatum, & non ut con­tendis consummatum mysterium fidei,2 qua necessitas intervenit, salutem adimere non posse credenti & poe­nitenti homini.

Aut si dicis hujusmodi hominem salvum non pos­se fieri, omnibus Episcopis salutem admimus, quos ita periculis quam certissimis adstringis ut omnibus qui sub cura eorum agunt, & hac atque illac dispersis re­gionibus ipsorum infirmantur, per semetipsos subve­nire deberent, quia ceteri homines minores clericis qui periclitantur; hoc idem praestare non possint, ne sanguis eorum qui vacui de seculo exisse videbantur, de manu episcoporum necesse habeat requiri. Porro autem ut non ignoratis, credentibus hominibus inve­nitur Spiritus sanctus à Domino datus sine baptis­mate aquae, sicut Actis Apostolorum continetur in hunc modum: Adhuc loquente Petro verba haec, irruit Spiritus sanctus super omnes qui audiebant ver­bum, & obstupefacti sunt qui erant ex circumcisione fideles quotquot simul venerant cum Petro, quia & super gentes donum Spiritus sancti effusum est. Au­diebant enim eos loquentes linguis suis & magnifica­bant Deum. Tunc respondit Petrus, Numquid ali­quis aquam prohibere potest ut non baptizentur isti qui Spiritum sanctum acceperunt, sicut & nos? Et praecepit eos baptizari in nomine Jesu Christi. Sicut etiam Petrus postmodum de eisdem gentibus plenissi­me docuit nos, dicens: Et nihil discrevit inter nos & ipsos, fide emundatis cordibus eorum. Atque hoc non erit dubium in Spiritu sancto homines posse sine aqua baptizari; sicut animadvertis baptizatos hos prius quam aqua baptizarentur ut satisfieret & Joannis & ipsius Domini praedicationibus, quandoquidem haec sine manus impositione Apostolorum, & sine lava­cro, quod postea adepti sunt, gratiam repromissionis acceperint. Et emundatis cordibus eorum, Deus per fidem ipsorum etiam remissionem peccatorum simul eis largitus sit, ut hoc solum eis baptisma subsequens prae­stiterit, ut invocationem quoque nominis Jesu Christi acciperent, nequid eis deesse videretur ad integrita­tem ministerii & fidei.

Quod etiam, à contrario latere tractatus hujus, sunt consecuti ipsi illi discipuli Domini nostri, su­per quos jampridem baptizatos, postremo die Pente­costes supervenit Spiritus sanctus, voluntate Dei qui­dem, non sua sponte coelo lapsus, sed ad hoc ipsum munus effusum, sed & super unumquemque eorum. 3 Cum justi jampridem ut diximus baptismate Do­mini fuissent baptizati, sicut & ipsi Apostoli, qui ta­men omnes Domino nocte qua apprehensus est, de­seruisse inveniuntur. Et ille ipse, qui gloriatus est perseveraturum se in sua fide, Petrus, & adversus ip­sius Domini praedictum obstinatissime repugnavit. 4 Postremo tamen tum ipsum negavit, ut hac ratione ostenderetur nobis, quae medio tempore, quoque modo, contraxerant delicta, eadem haec in eis5 fide postmodum sincerata per baptisma Spiritus sancti non dubie esse dimissa. Nec ulla ut puto alia ex causa Apostoli his quos in Spiritu sancto adloquebantur, ni­si quia virtus nominis Jesu super quemcunque homi­num baptismate invocata ad salutem adsequendam non modicam praerogativam ei qui baptizaretur praestare posset, sicuti Petrus in Actis Apostolorum narrat, dicens: Nec enim aliud est nomen sub coelo quod datum est hominibus, in quo oportet salvos fieri nos. Sicut etiam Apostolus Paulus aperit, ostendens: quia Deus exaltavit Jesum Dominum nostrum & donavit illi nomen ad hoc ut sit super omne nomen, ut in no­mine Jesu omnes genua curvent coelestium & tene­strium & infernorum; & omnis lingua confiteatur, quia Dominus est Jesus in gloria Patris.

Et ille in quo, cum baptizaretur, invocatum esset in nomine Jesu, licet in aliquo errore consequeretur, tamen quandoque non prohiberetur rectum sapere, & errorem suum corrigere, & ad Ecclesiam & ad Epis­copum venire, & sinceriter confiteri Jesum nostrum coram hominibus, ut tunc cum ab Episcopo ei ma­nus imponeretur, etiam Spiritum sanctum acciperet, nec invocationem illam pristinam nominis Jesu amitte­ret, quam nemini nostrum licet damnare: quum haec nuda & singularis sit constituta non posset ad salutem praestandam sufficere, ne hac ratione etiam ethnicos & haereticos abutentes nomen Jesu, credamus ad salu­tem sine vera re atque integra posse pervenire. Quam tamen invocationem nominis Jesu, correctione er­roris & agnitione fidei veritatis, & abscisa omni labe [Page 23] praeteritae conversationis, mysterio Dei, circa ejus­modi homines rite perpetratam, locum quem habitu­ra non erat, obtinere, & postremo in fide recta, & ad integritatem signi praestandam non obesse, supple­mento ejus quod deerat accedente.

Perquam utile est credere, & tot annorum, totque Ecclesiarum, itemque Apostolorum & Episcoporum auctoritati cum bona ratione adquiescere: Cum sit maximum incommodum ac dispendium sanctissimae matris Ecclesiae adversus prica consulta; post tot se­culorum tantem seriem, nunc primum repente ac si­ne ratione insurgere. Nec enim propter aliud Petrus, qui jam fuerat baptizatus, & quid sentiret de Domino ab ipso Domino erat interrogatus, & veritate revela­tionis Patris coelestis in eum collocata, quod Domi­nus noster non solum Christus, verum etiam filius Dei vivi esset confessus, postmodum eidem Christo prae­dicanti de sua passione refragatus esse monstratus est, & propterea Satanas dici ostensus est. Nisi quia futu­rum erat, ut quidam tametsi variantes in sententia propria, & claudicantes aliquando in fide atque do­ctrina, cum in nomine Jesu baptizarentur, tamen si intervallo quodam temporis recorrigere id potuissent, non propterea à salute exciderent. Sed quandoque re­sipuissent, integram spem salutis poenitendo obtine­rent. Praesertim cum Spiritum sanctum, quo bapti­zari unusquisque hominum debet, acciperent, aliquid tale designassent. Sicuti non solum Petrum hoc pas­sum esse in Evangelio deprehendimus, verum univer­sos quoque discipulos, quibus jam baptizatis postea Dominus ait, quia vos omnes scandalizabimini in me. Qui omnes, ut animadvertimus, correcta fide sua, post resurrectionem Domini in Spiritu sancto sunt ba­ptizai. Ut non immerito hodie quoque credamus ho­mines correctos à pristino errore, in Spiritu sancto posse baptizari, qui cum aqua baptizarentur in nomi­ne Domini1 aliquod, scabram habuissent fidem. Quo­niam multum interest, utrum in totum quis non sit baptizatus in nomine Domini nostri Jesu Christi, an vero in aliquo claudicet cum baptizatur2 baptismate aquae, quod minus est; dummodo postea constet in veritate sincera fides in baptismate Spiritus, quod ma­jus est.

Nec aestimes huic tractatui contrarium esse quod dixit Dominus: Ite, docete gentes, tinguite eos in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Quia cum hoc verum & omnibus modis in Ecclesia observandum sit, & observari quoque solitum sit; tamen conside­rare oporter quod invocatio nominis Jesu non debet à nobis futilis videri propter venerationem & virtutem ipsius nominis, in quo nomine virtutes omnes solent fieri: & nonnunquam aliquae etiam3 ab hominibus extraneis. Ceterum quo pertinent illa verba Christi, qui negaturum se esse dixit, nec nosse eos qui sibi in die judicii dicturi essent: Domine Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, & in nomine tuo dae­monia ejecimus, & in nomine tuo virtutes magnas fe­cimus, respondendo eis etiam cum jurejurando, quia nunquam cognovi vos: Discedite à me qui operamini iniquitatem: nisi ostenderetur nobis, nonnunquam etiam ab his qui operarentur iniquitatem, posse4 per nimiam virtutem nominis Jesu etiam haec fieri. Idcir­co quae, debet invocatio haec nominis Jesu quasi ini­tium quoddam mysterii Dominici commune nobis & ceteris omnibus accipi, quia possit postmodum residuis rebus impleri, alias non profutura talis invocatio cum sola permanserit. Quia post mortem ejusmodi hominis non potest ei quicquam omnino adjici vel suppleri, aut in aliquo prodesse in die judicii, cum illa à Domino nostro quae supra memoravimus coeperint exprobrari, qui tamen universi hodie, ut sibi his modis subveniant quibus supra ostendimus, non possunt ab ullo homi­num tam dure tamque crudeliter prohiberi.

Sed ad haec ut soles contradices, opponendo nobis, tunc cum baptizarentur integre ac recte discipulos, ac non ut hos baereticos esse baptizatos, quod ex perso­na ipsorum, & ejus qui baptizavit illos, sumas neces­se est. Et ideo nos ad propositionem hanc tuam non ut accusatores discipulorum Domini respondemus, sed sicuti compellimur, quia necesse est ubi & quando & quemadmodum unicuique nostrum salus sit praestita, rationibus investigemus. Namque natum esse Domi­num nostrum, & Christum esse eum, multis ra­tionibus à discipulis ejus non immerito credi videba­tur, quod ex tribu juda, quod ex genere David, quodque in civitate Bethleem fuisset natus, & quod pastoribus ab Angelis, quoniam salvator illis natus es­set, eodem momento fuisset annunciatus, quod in Oriente visa ejus stella, solicitissime fuisset à Magis requisitus & adoratus, & illustribus donis & insigni­bus muneribus honoratus: quod puer admodum in templo sedens cum legis doctoribus prudenter & cum admiratione omnium disputasset; quod cum baptizare­tur, ita ut nulli alii contigerat, coelis apertis descen­sione Spiritus sancti, & super eum mansione, testi­monio etiam Patris sui, itemque Joannis Baptistae fuis­set clarificatus: quod supra humanam mediocritatem corda & cogitationes universorum intelligeret: quod languores & vitia & valetudines cum potestate maxi­ma curaret atque sanaret: quod remissiones peccato­rum cum evidenti probatione praestaret, quod daemo­nia jussu expelleret, quod leprosos verbo mundaret, quod aquam in vinum convertendo, convivium nup­tiale admirabili laetitia amplificaret: quod visionem restitueret aut indulgeret: quod doctrinam Patris cum omni fiducia assereret: quod in loco deserto de quin­que panibus quinque millia hominum saturaret. Quod reliquiae atque buccellae plusquam duodecim cophinos implerent: quod mortuos pro sua pietate passim susci­taret: quod ventis & mari ut quiescerent imperaret: quod super mare pedibus ambularet: quod virtutes om­nes omnino perficeret.

Quibus rebus & hujusmodi compluribus factis ad claritatem ejus pertinentibus consequens esse videbatur, ut quemadmodum Judaei de Christo sentiant. Quod tamen de Jesu Christo Domino nostro non credunt, ut etiam ipsi existimarent, ut talis & tantus nulla obi­ta morte in aeternum perseveret, & regnum Israël & totius orbis in perpetuum quod non corriperetur possi­deret. Unde etiam Judaei ausi fuerant eum rapere & in regnum unguere: quod quidem5 necesse habuit il­le superfugere. Ac propterea discipuli ejus arbitraban­tur, quod nulla alia ratione vitam aeternam his praesti­turus esset, nisi primum ipse vitam hanc temporalem cum illa aeterna in seipso continuasset. Denique cum conversarentur in Galilaea dixit eis Jesus, Incipit filius [Page 24] hominis tradi in manus hominum, & interficient eum, & post triduum resurget, & contristati sunt nimis ac mente conceperant. Denique hic fuit etiam Judaeo­rum sermo contradictionis adversus eum;1 cum se ipse quidem doceret eos, & futura annuntiaret. Illi autem dicerent, Nos audivimus à lege quia Christus manet in aeternum, & quomodo tu dicis, quia exal­tari oportet filium hominis? Itaque fuit discipulorum haec praesumtio de Christo, prorumpente in istum sermonem incredulitatis suae Petro ipso duce ac prin­cipe Apostolorum. Cum enim à Domino simul cum ceteris fuisset interrogatus quidnam sentiret de ipso, id est, quem esse eum existimaret, & primo verita­tem confessus fuisset dicens, esse eum Christum filium Dei vivi, & propterea beatus ab illo judicatus esset, quod hoc non camaliter, sed per Patris coelestis reve­lationem adsecutus esset: idem tamen, ubi coepit Je­sus ostendere discipulis suis quia oportet illum Hiero­solymam ire, & multa pati à senioribus & sacerdoti­bus & Scribis, & interfici, & post diem tertium re­surgere, nihilominus ille verus Christi confessor post pauculos dies, assumto eo coepit illum corripere, di­cens, 2 Propitius sis tibi, non erit istud: ut propter­ea audire à Domino commeruerit, Vade post me Sa­tanas, scandalum mihi es. Ob hoc quod non saperet ea quae sunt Dei, sed ea quae sunt hominum.

Quae increpatio adversus Petrum magis magisque e­luxit adprehenso Christo, cum à muliercula conterri­tus diceret, Nescio quid dicas, neque novi te. Et iterum cum hoc diceret adhibito jurejurando, & ter­tio 3 devotans & jurans adfirmaret, quoniam non nos­set hominem; & non semel, sed saepius eum negas­set. Quod consilium ei quoniam usque ad passionem Domini perseveraturum erat, multo prius à Domino palam factum est, ut nos quoque id non ignoremus. Denique post resurrectionem Domini unus è discipulis ejus Cleopas cum esset moestus secundum errorem om­nium condiscipulorum suorum, ipsi Domino, tan­quam alicui ignoto, referens quod contigerat, sic lo­cutus est, dicens: De Jesu Nazareno, qui fuit pro­pheta potens in factis & dictis in conspectu Dei & universi populi, quomodo hunc tradiderunt sacerdo­tes & principes nostri in dam [...]ationem mortis, & cru­cifixerunt: Nos autem sperabamus quod ipse erat re­demturus Israel. Juxta quae, omnes quoque discipuli adseverationem quoque mulierum, quae post resurre­ctionem viderant Dominum, judicaverunt deliramen­ta, & quidam ipsorum viso eo non crediderunt, sed dubitaverunt. Quique tunc non interfuerunt, omni­no non crediderunt, nisi postmodum ab ipso Domino omnibus modis fuissent objurgati atque increpati. Quoniam mors eos ita offenderat, ut putarent eum non resurrexisse,4 quem timuerant mori non debuis­se, quia contra opinionem ipsorum semel mortuus fuisset. Itaque quod ad ipsos discipulos pertinet, ne­que integram neque perfectam fidem habuisse his mo­dis quibus retulimus inveniuntur; & quod multo gra­vius est, sicut in Evangelio5 circa Joannem scriptum est, etiam alios baptizabant.

Praeterea, quid dicturus es de his, qui plerumque ab Episcopis pess [...]imae conversationis baptizantur; qui tamen tandem, cum Deus voluerit, in sceleribus suis convicti,6 etiam ipso, aut prorsus etiam communi­catione privantur? Aut quid statues de eis qui ab E­piscopis prave sentientibus aut imperitioribus fuerint baptizari? quando non ad liquidum & integre, vel etiam aliter quam oporter, in traditione sacramenti fuerint locuti, Certe aut interrogaverint quid, aut interrogantes à respondentibus audierint quod mini­me ita interrogati aut responderi debet. Quod tamen non valde illam nostram rectam fidem laedat, sed non omate ut tu & composite, isti quoque simpliciores homines mysterium fidei tradant. Dicturus es enim utique pro tua singulari diligentia, hos quoque de­nuo baptizandos esse, cum maxime eis res desit, aut obstet, quominus inviolabile illud divinum myste­rium fidei intemeratum possint accipere. Sed enim 7 vivorum optime reddamus & permittamus virtutibus coelestibus vires suas, & dignationi divinae majestatis concedamus operationes proprias, ut intelligentes quantum in ea sit emolumentum, libentes ei adquie­scamus. Et ideo cum salus nostra in baptismate spiritus, quod plerumque cum baptismate aquae con­junctus, sit constitura, siquidem per nos baptisma tradetur, integre & solenniter & per omnia quae scri­pta sunt adsignetur, atque sine ulla ullius rei separa­tione tradatur: aut si à8 minore clero per necessitastem traditum fuerit, eventum expectemus,9 ut aut sup­pleatur à nobis,10 aut à Domino supplendum reser­vetur. Si vero ab11 alienis traditum fuerit, ut potest hoc negotium & ut admittit, corrigatur. Quia Spi­ritus sanctus extra Ecclesiam non sit, fides quoque non solum apud haereticos, verum etiam apud eos qui in schismate constituti sunt, sana esse non possit. Idcirco quae poenitentiam agentibus correctisque per doctrinam veritatis & per fidem ipsorum, quae postea emendata est, purificato corde eorum, tantummodo baptismate spiritali, id est, manus impositione E­piscopi, & Spiritus sancti subministratione subve­niri debeat. Signum quoque fidei integrum hoc mo­do & hac ratione tradi in Ecclesia merito consue­vit; ne invocatio nominis Jesu, quae aboleri non po­test, contemtui à nobis videatur habita. Quod uti­que non oportet, quanquam talis invocatio, si nihil eorum quae memoravimus servatum fuerit, ab opera­tione salutis cesset ac vacer. Dicente enim Apostolo, [Page 25] unum esse baptisma, necesse est invocatione nominis Jesu perseverante, quia non potest à quoquam homi­num quae semel invocata est auferri. Si eam contra decretum Apostolorum geminare, aut si fuerimus1 ni­mierate praestandi, [...]mo superaddendi baptismatis stu­diosi. Si ille qui ad Ecclesiam revertitur, noluit de­nuo baptizari, futurum est ut defraudemus baptism spiritali eum, quem putamus defraudandum non ene baptismate aquae.

Quid autem statues in personam ejus verbum au­dientis, qui forte adprehensus in nomine Christi statim confessus, ac priusquam baptizari aqua permitteretur ei,2 fuerit punitus, utrum perisse eum pronuntiabis, quia non est aqua baptizatus, an vero aliquid extrinse­cus patrocinari ei ad salutem existimabis, licet non sit aqua baptizatus? Quod perisse cum existimabis, ob­viam tibi veniet sententia Domini dicentis, Quicun­que me confessus fuerit coram hominibus, confitebor illum & ego coram patre meo qui in coelis est. Quia nihil interest utrum hic3 verbum audiens, an fidelis fit qui confitetur Domino, dummodo ipsum Christum quem confiteri oportet, confiteatur. Quia Dominus pa [...]i vice confitendo & ipse confessorem suum apud Pa­trem honore eum martyrii ut pollicitus est exornet. Quod utique non debet latius accipi, quasi possit us­quequaque porrigi, quia potest Christi nomen etiam haereticus aliquis, qui tamen ipsum Christum negat, confiteri; quia in alium Christum credit. Cum Chri­stus confiteatur quod ei prodesse minime possit.4 Si quidem Dominus non seipsum in confessionem à nobis coram hominibus deduci oportere dixit. Quod sine ipso, & sine venerando nomine ejus non potest fieri. Et ideo integrum ac sincerum & incontaminatum & inviolatum utrumque debet consistere confitenti, nul­lo delectu habito ipsius confessoris, sive ille justus, sive peccator, perfectusque Christianus, an vero etiam nunc imperfectus qui5 summo discrimine suo Domi­no confiteri non timuit. Nec est hoc contrarium su­periori tractatui. Quia illic quidem tempus superat ad corrigenda6 quae multa vel prava sunt. Et quo­niam quaedam concessa sunt ipsi tantummodo nomini Domini nostri; martyrium autem non nisi in ipso & per ipsum Dominum possit consummari. Et idcirco neque Christum sine ipsius nomine quis possit confite­ri, neque nomen Christi sine ipso Christo ad confes­sionem cuiquam possit patrocinari.

Quapropter totus discernendus est tractatus hic, ut possit manifestior fieri. Namque invocatio nominis Jesu ideo tantum patrocinari potest, si rite suppleta postea fuerit. Quia & Prophetae & Apostoli ita prae­dicaverunt. Ait enim Jacobus in Actis Apostolorum, Viri fratres audite, Simeon exposuit quemadmodum primum Deus visitaverit accipere ex gentibus popu­lum nomini suo. Et sic consonant sermones Prophe­tarum, sicut scriptum est, post haec revertar, & re­aedificabo tabernaculum illud David quod cecidit, & quae demolita sunt ejus reaedificabo, & denuo erigam illud: uti exquirant residui hominum Deum, & om­nes gentes super quas invocatum est nomen meum su­per eas, dicit Dominus faciens haec. Itaque & resi­dui hominum, id est, quidam Judaeorum, & omnes gentes super quas invocatum est nomen Domini, pos­ [...]unt & necesse habent requirere Dominum. Quia ip­sa invocatio nominis praebet eis occasionem, vil etiam imponit necessitatem requirendi Dominum Cum qui­bus praecipiunt scripturas sanctas sive universas, sive quasdam, tamen audentius de veritate tractare, quam cum gentibus super quas non est invocatum nomen Domini, id est, Christi Jesu filii Dei vivi. Sicuti nec super Judaeos, qui veteres tantum scripturas recipiunt. Et ideo utriusque hujus generis homines, id est, Ju­daei & gentiles, plene ut oportet credentes pari modo baptizantur. Haeretici vero jam baptizati aqua in no­mine Jesu Christi, tantum in Spiritu sancto baptizan­di sunt. Et in Jesu, quod nomen solum datum est sub coelo in quo oporteat salvos fieri nos, merito mors contemnitur.7 Quam si sic perseverent, salvi esse non possunt, quia non requisiverunt Dominum post invocationem nominis ejus super eos, sicut & illi8 qui in eos Christus qui forte credere noluerunt. De qui­bus Dominus ait, Cavete ne quis vos in errorem indu­cat. Multi enim venient in nomine meo, dicentes, E­go sum Christus; & multos in errorem inducent. Et iterum ait: Tunc si qui dixerit vobis, ecce hic Chri­stus aut hic, nolite credere. Surgent enim pseudo­Christi & pseudo-Prophetae, & dabunt signa magna & portenta, ita ut errent si fieri potest etiam electi. Quas virtutes non dubie tunc illi sub nomine Christi facient. In quo nomine videntur quidam etiam mo­do quasdam virtutes facere, & falso proph [...]tare. sed certum est eos, quod ipsi non sint Christi, propterea ad Christum non pertinere. Quemadmodum etiam si quis desciscat à Christo inhaerens solo nomini ejus, qui non multum adjuvatur; imo magis hoc nomine etiam oneratur, Iicet fuerit antea fidelissimus aut justissimus, aut9 clero aliquo honoratus, aut confessionis dignitate praeditus. Hi enim omnes negando verum Christum, introducendo aut sequendo aliud, cum sit nullus om­nino alius, nihil spei aut salutis sibi relinquunt. Non aliter quam illi, qui coram hominibus negaverunt Chri­stum, quos negari necesse est à Christo, non habita ulla ratione ipsorum ex praecedenti conversatione eorum 10 aut sensu, aut dignitate,11 proinde atque ipsi aut si sunt Christum, id est, salutem suam abrogare damnati. Per hujusmodi clausulam quia manifestissime à Domi­no dictum est, Quicunque me negaverit coram ho­minibus, negabo eum & ego coram patre meo qui in coelis est. Ut verbum hoc, quicunque, etiam in clau­sula confessionis plenissime nobis ostendat, quod nul­la conditio ipsius confitentis obesse possit, licet nega­tor ille antea vel haereticus fuerit, vel audiens, aut au­dire incipiens, qui nondum baptizatus sit, vel de hae­resi ad veritatem fidei conversus, vel ab Ecclesia di­gressus ac postea reversus sit, & tunc cum rediret 12 prius ei manus ab Episcopo imponeretur, adprehensus, confiteri Christum coram hominibus, necesse habuerit. [Page 26] Sicut iterum neganti Christum nulla propria vetus di­gnitas potest ad salutem patrocinari.

Quodcunque enim in homine ultimum in hac specie deprehensum fuerit in illo quis nostrum judicari necesse habebit abolitis & obliteratis omnibus quae prius gessit. Et ideo cum in martyrio tanta sit mutatio rerum in momento temporis, ut in re perquam veloci possint muta [...] universa, nemo sibi blandiatur, qui occasio­nem amiserit gloriosae salutis, si forte se ab ea exclu­ferit propria sua culpa. Sicuti & illa uxor Loth, quae simrsiter in angustiis re [...]um contra praeceptum Ange­lorum, tantummodo post se respexit, & tumulus sa­lis facta est. Qua ratione etiam ille haereticus qui con­fitendo christi nomen trucidatur, nihil postea potest corrigere, si quid de Deo aut de Christo male sense­rit, cum in alium Deum, aut in alium Christum cre­dendo semetipsum fefellit, confessor non christi, sed fohtario Christi nomine. Quando & Apostolus conse­quenter dicat: Et si corpus meum tradidero, ita ut exurar igni, dilectionem autem non habeam, nihil proficio. Quia hoc facto nihil proficit qui non habet dilectionem ejus Dei & Christi, qui per Legem & Prophetas & in Evangelio in hoc modo praedicatur, Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo, & in tota anima tua, & in tota cogitatione tua. Et dili­ges proximum tibi tanquam te. In his enim duobus praeceptis tota Lex pendet & Prophetae Sicut & Jo­annes Evangelista dicit, Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, & cognoscit Deum quia Deus dilectio est. Sicuti & Deus ait, Ita enim dilexit Deus mundum, ut filium suum unicum daret, ut omnis qui in eum crede­ret, non periret, sed haberet vitam aeternam. Ut ma­nifeste apparet eum, qui hanc diligendi nos & diligen­di à nobis dilectionem in se non habeat, inani confes­sione & passione1 nihil proficere, quam ut ipsa ap­paret & constat haereticum esse, qui in alium Deum credat, sive Christum alium accipiat. Quanquam Scripturae novi & veteris testamenti manifeste prae­dicant, quae patrem omnipotentem creatorem om­nium, & filium ejus sine obscuritate annuntiant. Veniet enim eis ut alii ab alio Deo salutem expe­ctanti.

Tunc demum contra opinionem suam à Christo Dei patris omnipotentis creatoris filio, quem blasphema­verant, in poenam aeternam damnentur, cum judicare Deus coeperit absconsa hominum, secundum Evange­lium per Christum Jesum, eo quod in ipsum non cre­diderint, licet ipsius nomine abluti sint. Et usque a­deo omne illud haereticorum baptisma intercedente ali­quo intervallo temporis corrigi potest, si quissuper­vixerit & fidem correxit,2 ut Deum nostrum in E­vangelio secundum Lucam ad discipulos suos locu­tus est, dicens: Habeo autem aliud baptisma bapti­zari. Item secundum Marcum ad filios Zebedaei, ea­dem ratione dixerat, Potestis bibere calicem quem ego bibo, aut baptismate quo ego baptizor baptizari? Quod sciret homines non solum aqua, verum etiam sanguine suo proprio habere baptizari. Ita ut & so­lo hoc baptismate baptizari, fidem integram & di­lectionem sinceram lavacri possint adipisci, & utro­que modo baptizari, aeque tamen unum3 baptisma salutis & honoris pariter & aequaliter consequi.

Quod enim dictum est à Domino, Habeo aliud bap­tisma baptizari, hoc in loco non ut secundum baptis­ma, ac sint duo baptismata, significat: sed alterius quoque speciei baptisma ad eandem salutem concu [...]rens donatum nobis esse demonstrat, Quas4 utrasque spe­cies ab ipso Domino nostro primum ministrari & san­ctificari oportebat, ut nobis quoque al [...]erut [...]a, sive u­traque species, unum hoc duplex salutiferum a [...]que honorificum baptisma praestaret, Et viae quaedam u­nius baptismatis sic nobis patefierent, ut aliquando im­pune aliqua illarum deesset, sicut in verbum audienti­bus martyribus, impune aquae baptisma deest. Quos tamen certisumus,5 si quid laxamenti habeant, etiam aqua solitos baptizari. Itemque illis qui6 legitimi sunt fideles effecti, impune deest baptisma sanguinis pro­prii. Quia baptizari in nomine Christi, redemti sunt pretiosissimo sanguine Domini, cum utraque haec ex uno atque eodem fonte procedant flumina baptisma­tis Dominici, ut omnis qui sitit veniat & bibat, sicut Scriptura di [...]it, Flumina de ventre ejus currebant a­quae vivae. Quae flumina primum apparuerunt in Do­mini passione, cum de latere perforato lancea militari sanguis & aqua manavit. Ut emitteret duo flumina diversae speciei, sed tamen ejusdem ac singulare latus, ita ut impleatur Spiritu sancto quicunque credens bi­berit ex utroque flumine. Haec enim de fluminibus his loquens ostendebat Dominus significans Spiritum sanctum, quem accepturi essent qui credituri erant in illum. Nondum autem erat Spiritus, quia Jesus non­dum erat clarificatus. [...]gitur dicens quemadmodum generari potest baptisma, quod Apostolus unum esse praedicat, utique manifestum est illa ratione, quia di­versae sunt species unius atque ejusdem baptismatis ex uno vulnere profluentis in aquam & sanguinem. Cum illic duo sint de quibus locuti sumus baptismata aquae, id est, unius atque ejusdem species; cum unum esse debeat baptisma uniuscujusque species, sicut plenius sumus locuti.

Et quoniam videmur omne baptisma spiritale trifa­riam divisisse, veniamus etiam ad probationem narra­tionis propositae, ne videamur proprio sensu & temere hoc fecisse. Ait enim Joannes de Domino nostro in E­pistola sua nos docens, Hic est qui venit per aquam & sanguinem Jesus Christus. Non in aqua tantum, sed in aqua & sanguine. Et spiritus est qui testimonium perhibet, quia Spiritus est veritas. Quia tres testi­monium perhibent, Spiritus & aqua & Sanguis. Et isti tres in unum sunt. Ut ex illis colligamus, & a­quam praestare solitam, & sanguinem proprium ho­minibus praestare Spiritum solitum, & ipsum quo­que Spiritum praestare Spiritum solitum. Nam cum effundatur aqua sicuti & sanguis, Spiritus etiam effu­sus sit à Domino super omnes qui crediderunt, uti­que & aqua, & proprio nihilominus sanguine, tunc deinde & Spiritu sancto possunt homines baptizari. Ait enim Petrus: Sed hoc est quod dictum est per prophetam: Erit in novissimis diebus dicit Dominus, effundam Spiritum meum super omnem carnem, & [Page 27] prophetabunt filii eorum & filiae eorum. Et juvenes visiones videbunt, & seniores somnia somniabunt. Et quidem super servos & super ancillas effundam de spi­ritu meo. Quem Spiritum in veteri Testamento, non quidem passim, nec effuse; sed communicatum cum aliis, aut etiam sponte insiliisse in quosdam homines, vel induisse illos & fuisse super eos deprehendimus. Sicuti Mosi de septuaginta presbyteris à Domino di­ctum esse animadvertimus, & auferam spiritum qui super te est, & imponam super eos. Propter quod etiam, secundum pollicitationem suam, Deus ab alio ex spiritu qui super Moysen fuerat, imposuit super illos, & prophetaverunt in castris, quod Moyses ut homo spiritalis ita contigisse gaudebat, licet ab Jesu filio Nave, ut huic rei intercederet, invite suadeba­tur, & idcirco non fuisse permotus. Porro autem in libro Judicum, item in Regnorum libris animadver­timus super plerosque aut fuisse spiritum Domini, aut insiluisse in eos, tanquam super Gothoniel, Gedeon, Jephte, Sampson, Saul, David, & ceteros alios. Quodusque adeo ita se habet, ut Spiritus sancti sponte accedendi ab eis libertatem ac facultatem manifestissi­me nos Dominus docuerit, dicens, Spiritus ubi vult spirat, & vocem ejus audis, & nescis unde veniat aut quo vadat.

Ita ut idem spiritus etiam super indignos quoque sui nonnunquam inveniatur esse. Non utique otiose, nec sine ratione, sed necessariae alicujus operationis gra­tia, sicuti super Saul fuit, super quem factus est spi­ritus Dei & prophetavit. Quanquam posteriore tem­pore postquam recessit ab eo Spiritus Domini, & post­quam 1 angebat eum spiritus malignus à Domino quo­niam tunc ad hoc postremus venerat post nuncios quos ante assidue praemiserat, ut interficeret David. Qui ideirco inciderunt in chorum prophetarum & pro­phetaverunt, ne id quod jussi fuerant perficere possent aut vellent. Quod admirabili ratione per voluntatem, Dei spiritum qui super omnes illos fuit credimus ope­ratum este. Qui spiritus implevit etiam Joannem Bap­tistam adhuc ab utero matris suae, & incubuit super eos, qui cum Cornelio centurione erant priusquam baptizarentur aqua. Ita dum cohaeret baptismati ho­minum Spiritus sanctus; aut antecedit aut sequitur; vel cessante baptismate aquae incumbit super eos qui credunt, det nobis consilium, quod aut ex integro rite baptisma observare, aut forte dato à quocunque in no­mine Jesu baptismate, supplere id debeamus custodita nominis Jesu Christi, sicuti plenissime exposuimus, sanctissima invocatione; custodita praeterea tanti tem­poris, tot virorum, veneranda nobis consuetudine & auctoritate.

Quoniam autem prima pars disputationis hujus vide­tur explicata, etiam sequentem ejus propter haereti­cos debemus attingere: quia perquam necessarium est eum tractatum qui semel in manus incidit non praete­rire. Ne forte eos qui sunt simpliciores ex fratribus aliquis haereticorum versutia sua audeat attentare. Nam quia Joannes dixit nos baptizandos esse in spiritu & igni, eo quod addiderit dicens, & igni, idcirco qui­dam desperati homines ausi sunt usquequaque pravita­tem suam porrigere, & propterea homines nasutissimi quaerunt quomodo sanctitatis baptisma ita corrumpant ac violent, ut etiam evacuent.

Qui originem jam exinde trahunt à Simone mago, multiformi perversitate per varios errores eam exercen­tes. Cui Simoni Petrus in Actis Apostolorum dixit, Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia gratiam Christi existimasti per pecunias posse possidere. Non est tibi portio neque sors in sermone hoc. Cor enim tuum non est rectum coram Deo. Et agunt isti haec omnia dum fallere cupiunt eos qui sint simpliciores aut curiosiores. Et tentant nonnulli iterum tractare se so­los integrum atque perfectum, non sicuti nos mutila­tum & decurtatum, baptisma tradere. Quod taliter dicantur adsignare, ut quam mox in aquam descende­runt, statim super aquam ignis appareat. Quod si ali­quo lusu perpetrari potest, sicut2 adfirmantur plerique hujusmodi lusus Anaxilai esse, sive naturale quid est, quo pacto possit hoc contingere, sive illi putant hoc se conspicere, sive maligni opus & magicum virus ignem potest in aqua exprimere: illi tamen talem fallaciam & stropham praedicant perfectum baptisma esse, quod fi­deles homines, si coacti fuerunt accipere, utique non dubitabitur eos id quod habuerant amisisse. Proinde ac si quis sacramento miles dicto desertis suis castris, in hostium diversissimis castris longe aliud sacramentum velit dicere: hac ratione constat eum vetere sacramen­to exauctoratum esse. Idem si hujusmodi homo rur­sus ad te redeat, utique haesitabis utrun habeat baptis­ma necne, & tamen oportebit te huic quoque poeni­tentiam agenti quibuscunque modis potueris subve­nire.

Est autem adulterini hujus, imo internecini baptis­matis, si quis alius auctor, tum etiam quidam ab eis­dem ipsis haereticis propter hunc eundem errorem con­fictus liber, qui inscribitur3 PAULI PRAEDICA­TIO. In quo libro contra omnes scripturas, & de peccato proprio confitentem invenies Christum, qui solus omnino nihil deliquit, & ad accipiendum Joan­nis baptisma pene invitum à matre sua Maria esse com­pulsum. Item cum baptizaretur, ignem super aquam esse visum. Quod in Evangelio nullo est scriptum. Et post tanta tempora, Petrum & Paulum, post conla­tionem Evangelii in Hierusalem & mutuam alterca­tionem & rerum agendarum dispositionem, postremo in Urbe quasi tunc primum invicem sibi esse cogni­tos. Et quaedam alia hujuscemodi absurde ac turpiter conficta. Quae omnia in illum librum invenies con­gesta. Qui autem non ignorant Spiritus sancti quali­tatem, intelligunt quod dictum est de igni, de ipso Spiritu dictum esse. Nam in Actis Apostolorum se­cundum hanc eamdem promissionem Domini nostri, ipso die Pentecostes cum descendisset Spiritus sanctus super discipulos, & in illo baptizarentur, visae sunt in­sidentes super singulos linguae quasi ignis, ut constaret eos Spiritu sancto & in igne baptizatos, hoc est, eo spi­ritu qui esset sive ignis sive quasi ignis. Qualis ignis fuit qui in rubo ardebat & rubum non comburebat. Qualis­que est ille ignis qui est Angelorum spiritus, sicut Scri­ptura dicit: qui fecit Angelos suos spiritus, & ministros [Page 28] suos ignem ardentem. Cui cum similis aut socius aut particeps fueris, poteris nullum ignem timere. Nec illum quidem qui antecedens Domino in die judicii conflagrabit totum orbem terrae, absque eis qui bapti­zari sunt in Spiritu sancto & igni.

Et hominibus quidem Spiritus perseverat hodie in­visibilis, sicut Dominus dicit, Spiritus ubi vult spi­rat, & nescis unde veniat vel quo vadat. Sed in prin­cipio mysterii fidei & spiritalis baptismatis hic idem Spiritus manifeste visus est, & super discipulos inse­disse quasi ignis: Item coelis apertis descendisse super Domino columbae similem. Quoniam pleraque, imo pene omnia quae essent futura manifesta sunt, quae ta­men modo essent invisibilia nihilominus. Nunc quo­que oculis & incredulitati hominum vel ex parte, vel aliquando, vel in figura sunt monstrata ad corrobo­randam & confirmandam fidem nostram. Sed nec il­lud omiserim quod Evangelium merito praedicat. Ait enim paralytico Dominus no [...]ter, Bono animo esto fili, dimittuntur tibi peccata; ut ostenderet1 fide mundari corda ad remissionem peccatorum consequen­dam. Quam remissionem peccatorum consecuta est illa quae erat mulier peccatrix in civitate. Cui Domi­nus ait, Dimittuntur tibi peccata. Et cum coepissent qui simul discumbebant apud semetipsos dicere, quis est hic qui peccata dimittit? Quod & circa paralyti­cum acerbius Scribae & Pharisaei obmurmuraverant. Ait ad mulierem Dominus, Fides tua te salvam fecit. Vade in pace. Ex quibus universis ostenditur, Fide emundari corda, Spiritu autem ablui animas. Porro autem per aquam lavacri, corpora. Sanguine quoque festinantius perveniri per compendium ad salutis prae­mia.

Puto nos plene exsecutos praedicationem Baptistae Joannis, unde sermonem sumus exorsi, qui dixit ad Judaeos: Ego quidem vos baptizo aqua in poeniten­tiam, qui autem post me venit fortior me est, cujus ego non sum dignus solvere corrigiam calceamenti, ipse vos baptizabit Spiritu sancto & igni. Arbitror autem & Apostoli Joannis doctrinam nos non inepte disposuisse, qui ait, quia tres testimonium perhibent, Spiritus & aqua & sanguis, & isti tres unum sunt. Nisi fallor autem etiam illud explanavimus, quod Dominus nofter ait, Joannes quidem baptizavit a­qua, vos autem baptizabimini in Spiritu sancto. Prae­terea existimo nos non i [...]firmam reddidisse consue­tudinis causam. Tueamur tamen, licet posterio­re loco id facimus, ne qui putet nos unico arti­culo praesentem altercationem suscitare. Quanquam haec consuetudo etiam sola deberet, apud homines ti­morem Dei habentes & humiles praecipuum locum obtinere.

DE ALEATORIBUS.
Tractatus perperam Cypriano adscriptus.

1 MAgna nobis ab universa fraternitate curaa successit: maxime ex reab perditorum omnium audacia, id est, aleatorum quae animos ad nequitiam in se illicit, ut in la­cum mortis mergatc.2 Et quoniam nobis3 di­vina & paterna pietas Apostolatus ducatum contulit, & vicariam Domini sedem coelesti dignatione ornavit, & originem authentici Apostolatus, super quem Chri­stus fundavit Ecclesiam in superiore nostrod porta­mus, accepta simul potestate solvendi ac ligandi & curatione peccata dimittendi: salutarie doctrina ad­monemur, ne cum delinquentibus assidue ignoscimus, ipsi cum eis pariter torqueamur.

Ideo sal terrae dicimur, ut ex nobis omnis frate [...]i­tas coelesti sapientia saliatur. Nam cum dicat: Sal autem si fatuatumf fuerit, nihilg valebit, nisi ut projiciatur foras & conculcetur ab hominibus; hoc veremur & timemus,4 ne inh Ecclesia securi, quod nobis sacerdotalis dignitas tradita esti negligentes, juxta quosdam fratres inertes reperiamur: aut dum fal­sam communicationem damus, id quod cum honore de Dei dignatione percepimus,5 indignante Domino & exprobrante amittamus; dicit enim scriptura divi­na: Vae erit Pastoribus. Quod si ipsi pastores negli­gentes reperti fuerint; quid respondebuntk Domino pro pecoribus? Quid de Domino pecora dicent? à pecoribus se esse vexatos? non creditur illis: incredi­bilis res est, pastores pati posse aliquid à pecore; ma­gis punientur propter mendacium suum. Et alia scri­ptura dicit:6 Rectorem te petierunt, noli extolli. Esto in illis quasi unus ex ipsis: curam illorum habe & considera. Et [...]terum:7 Existimate sacerdotem esse [Page 29] cultorem, & omnes esse apud eum delicias, grana­ [...]a piena, & de quocunquea desideraverint pabulo oves, eas saturare. Nam ut constaret nos, id est E­piscopos, pastores esse ovium spiritalium, hoc est, ho­minum fidelium qui sub cura nostra constituti,b 1 ne ullum in eis scabiei vitium reperiatur; quo magis à nobis quotidie perscrutentur, ut medicamine coelesti adhibito, vellera eis florida crescant, quae ad naturam vestis salutaris proficiant.

In Evangelio Dominus ad Petrum dixit: Petre, inquit, amas me? Et Petrus respondit: Etiam Do­mine, tu scis quoniam amo te. Dixit: Pasce oves meas & sollicite mandans tertio confirmarit dicendo, Pascec oves meas.

Et quoniam Episcopium,d id est, Spiritum san­ctum per impositionem manus, cordis excepimus hos­pitio; 2 cohabitatori nostro ne ullame molestiam proponamus, Apostolusf monet & dicit: Nolite contristare Spiritum sanctum qui in vobis est; & noli­te extinguere lumen, quod effulsit in vobis. Quanta autem Episcopum bene agentem & salubriter admo­nentem, 3 sine tribulatione corporis, condigna ma­neant g Martyria: tanta & in Episcopum negligen­tem h nulla de Scripturis sanctis documenta promen­tem, cumulentur tormenta; Apostolus nos excitat Paulus,4 & condigno flatu Episcopos & procuratores Evangelicae doctrinae ponit & dicit: Quamdiu erit infans, procuratores & actores habet; at cum creve­rit, haereditatem suam expetit. Nos etiam dispensa­tores & procuratores Evangelii sumus; hoc quoque inter dispensatores & procuratores quaeritur, ut quis fidelis & justus inveniatur; si ergo apud dispensatores & procuratores quaeritur, ut quis fidelis & justus in­veniatur, quid sii oves delinquant, & delinquenti­bus dispensatores ignoscant? Non ipsi delinquentium se pondere onerant? Apostolusk Paulus commemo­rat, quando ad Timotheum docendum & corroboran­dum in fidei firmitate, ne quid Deum fallat, & ne malignum orationibus justorum intercedat,5 providus & sollicitus dicit: O Timothee fili commendatum ser­va: noli spe [...]ere donum quod in te est per impositio­nem manuu [...] seniorum: accingere fortiter, & viri­ [...]iter age minifterium tuum, & cum integritate sup­ple: esto ceterisl bonum exemplum; nemo tibi contradicat, nemo juventutem tuam contemnat: pec­cantem coram multis castiga, ut & ceteri metum ha­beant, & ne communicaveris peccatis alienis. Et ite­rum: Si quis frater fornicarius, aut idolorum cultor, aut avarus, aut raptor sive injustus nominatus fuerit, cum ejusmodi quidem nec cibum capere. Et alio lo­co: Quicunque frater more alienigenarum vivit, & admittit res similes factis eorum, desine in convictu ejus esse; quodm nisi tu feceris, & tu particeps eris ejus.6 Et in doctrinis Apostolorum: Si quis frater delinquit in Ecclesia, & non paret legi; hic nec col­ligatur, donec poenitentiam agat, & non recipiatur, ne inquinetur & impediatur oratio vestra. Et Aposto­lus etiam iterum dicit: Eximi [...]e malos è medion vestri.

Quod si multorum testiumo varia & consonanti monitione docemur,7 cum delinquentibus fratribus cibo ne quidem vesci; quanto magis debeat & ab sa­crificio Christi arceri?8 Quam magna & larga pietas Dei filii, quod in futurum praescius nobis consulat: ne quis inter fratres incautus denuo laq [...]eis diaboli ca­piatur? Sollicitos esse juss [...]t & providos atque erudi­tos; quoniam hoftis ille antiquus circuit, pulsans Dei servos,9 non uno genere tentans. Mul [...]ae enim sunt tentationes ejus quorum primordia sunt: idololatria, 10 moechiae, fu [...]ta, rapinae, avaritia, fraus, ebrietas, impatientia, adulterium, homicidium, zelus, per­fidia, falsa testimonia, eloquium falsum, invidia, extollentia, maledictum, error, & si qua sunt similia quae his congruunt; ex quibus est aleae ta­bula.

p Praeest diaboli laque [...]s manifestus, venenum portans letale serpentis, & inductio corrumpens; quae cum videtur nihil esse,11 magnaq amplexu operi­tur deletio. Quid illud est quaeso fideles, ut12 manus quae jam ab injuriis humanis expiata est, &13 ad sa­crificium Dominicum admissa, & quod ad salutem to­tius hominis pertinet,r dignatione suscipit;14 quae ad laudem Domini in oraculo exsurgit;15 quaes signum crucis, per quod tuemur, frontibus imprimit:16 t ipsa quae divina sacramenta consummat:17 quid est, in­quam, ut iterum laqueis diaboli, unde exuta est, im­plicetur & per ipsa damnetur? Aleatrices manus, li­bidinoso studio consueverunt id est, aleae tabulae; quod est18 v diaboli venabulum, & delicti vulnus insanabile. Aleae tabulam dico, ubi diabolus praesto est,x ad [Page 30] capiendum summissus, & cum ceperit de captivo triumphum, perfidia, falsa testimonia. Tabulam aleae dico;1 ubi dementia, & furia, & venale perjurium, imperium & colloquium serpentinum.2 Illic rabiosa amicitia, illic atrocissimi3 scelerisa fraternitas dis­cordans, illic convicia & audacia saeva, & mens in­sana, & fera impatientia. Aleae tabulam dico; ubi possessionum amissio, & pecuniarum ingentiumb per­ditio, monstrum, & demonstrans litigiosum, furax dementia.

O aleatorum noxia, sedentaria, & pigra nequitia! O manus crudeles, & ad periculum sui armatae, quae bona paterna &4 opes avorum sudore quaesitas igno­minioso studio dilapidant: manus trux, noxia & in­somnis nocte dieque continuis instrumentorum suorum armigera: quae peccando seipsam damnavit, & post peccata non desinit ire. O nequam manus, in per­niciem Domini sui armata, quae sordidissimi aeris to­tam substantiam perdit; &5 cum tot essent augendae rei familiaris & multarum abundantiae opum, modo inops & pauper est. Alea est, quam lex odit: alea est, quamc sequitur crimen ignobile; ubi manifesta tentatio, & poena occulta.d 6 Alea est alveus ma­li, & supplantatio amici, quae nec lucrum consert, sed totum consumit. Hinc deinde pauperes fiunt, hinc opes suas perdunt, hinc jam consumtis omnibus rebus suis, mutuis pecuniis se obruunt: hinc patrimo­nium, 7 sine ulla fori calumnia amittunt. Qualis est lis, ut quos nemo persequitur, seipsos per invidiam persequantur? ut paternas suas haereditates sub ossorum multiformi numeroe dispergant?

Est & quando ipsi aleatores cum prostitutis mulieri­bus penes auctorem suum nocturnas vigilias clausis fo­ribus celebrant: armantur adversus se miseri, spiritu diaboli repleti: & illic duplex aut geminum crimen admittunt. Hic concrepat aleae sonus, illic silentio operatur incestus: hic sine ullo dignitatis suae respectu, sine ulla excusatione, pestifero studio cedere bonis suis cogitur; illic secreto mortale venenum bibitur. Unde haec sacrilega meditatio, unde hoc crimen, au­ctorum testimonio comprobamus? Cum enim quidam studio literarum bene eruditus, multum meditando hocf malum & tam perniciosum studium adinvenir, 8 instinctu solius Zabuli, qui eum artibus suis repleve­rat; hanc ergo autem ostendit, quam & colendam sculpturis cum sua imagine fabricavit. Statuit itaque imaginem suam cum nominis sui subscriptione, sugge­rente sibi amico, qui ut hanc artem excogitaret9 in pectore subjecit.g Sic ergo se in imagine speciosa demonstrans, alto quodam loco condidit; &10 in si­nus suos hanc aleae tabulam gestans, ut quasi ipse lu­sor & adinventor hujus malitiae appareret, cujus no­men à Dei servis nominari non deberet (sic enim in nomine turpis est, quomodo in factis iniquus) & quis­que Dei servus aleae tabulam amplectitur, auctoris no­mine vocaretur. Ille enim cum se11 in statunculis & simulacris formaret, aliud crimen adinvenit,12 quo se ab imitatoribus suish colendum, & sibi sacrifican­dum instituit; ita ut qui vellet studio ejus adhaerere, non ante manum in tabulam porrigeret, nisi auctori hujus prius sacrificasset. Inde factum est, ut olim qui homo fuerat, & facinoris admissionis adulter, post mor­tem, ài profanis & errantibus13 sub fictitio nomine Dei, talis coli meruerit.

Aleae tabula qui ludit, &k maleficia nosse debet, quod à Dei servis longe sit,l sciens quoniam foris 14 maleficus & venenarius, & iterum in judicii diem in igne rotante torquebitur. Aleae tabula qui ludit, prius auctori ejus sacrificare debet; quod Christianis non licet dicente Domino: Sacrificans diis eradicabi­tur, nisi Deo soli; & iterum: Nolite sacrificare diis alienis, ne incitetis me in operibus manuum vestra­rum ad disperdendum vos. Christianus qui es, & aleae tabula ludis; licet non sacrifices, lege hujus facinoris particeps es. Et utique Dominus occurrit & dicit: Exi de ea populus meus, ne sis particeps delictorum ejus. Et iterum: Discedite, discedite inde, exite de medio ejus qui portatis vasa Domini, & immun­dum ne tetigeritis. Christianus quicunque es & alea ludis, hocm primo in loco credere debes, quia non Christianum, sed Ethnicum tibi nomen est; & illud quod ad sacrificium Dominicum pertinet, in vacuum sumis. Sicn enim dicit: Omnis immundus non o tanget sacrificium sancti. Dicit enim scriptura: 15 Omnis vir manducans carnem sacrificii, & immun­ditia ejus super ipsum; pereat anima illa de populo meo.

Aleator quicunque es, Christianum te dicis; quod non es, eo quod seculo particeps es: necp amicus Christi potes esse, qui cum inimico Christi tenes ami­citiam. 16 Certe qualis dementia aleatorum fidelium, ubi insaniunt, & furacissimis vocibus pejerant;17 & deorbati Zabuli caligine, invicem sibi manus infe­runt, maledicunt, se devovent, parentum originem [Page 31] 1 turbis praesentibus dehonorant. Sonat publice aleae strepitus, festinant ad necem haereditatis suae manus: nec intelligit miser, quid sibi noceat, quando se aleae auctorat. Et qui jam saepius vincitur, rursus ad no­centius studium, Zabulo suadente animatur. O ars infesta studentibus, & stuprum libidinosum; quod non divitias, sed nuditatem & inopiam praestat; ma­nus carnifex, manus noxia, quae nec post lucradefi­nit; sed adhuc post damna ludit, Christianus qui alea ludit, ad sacrificium Zabuli,2 immolantibusa penes auctorem, manus polluit, Et idcirco Dominus ad hoc indignari dicit: Nolite, inquit, extendere ma­nus vestras injuste, ne exacerbetis me, & non sinam vos diu permanere super terram; & iterum: Absti­nere manus vestr [...]s ab injusto,3 & ne feceritis quic­quam mali. Et Apostolus beatissimus Paulus similiter dicit:4 Videte fratres, neb obfiguremini huic secu­lo, & pompis & deliciis & voluptatibus ejus; sed continete vos ab omnic injustitia. Namd qui delinquit in Deum, nulla sit excusatio, nec indul­gentia ulla,5 & nomini venia datur. In Evangelio Dominus dicit: Si quis, inquit, dixerit blasphemias in filium hominis, dimittetur illi: at is qui peccave­rit in Spiritum sanctum, non dimittetur illi, nec hic, nec in futuro seculo, Et iterum propheta dicit: 6 Si delinquendoe peccet vir adversus virum, ora­bitur pro eo ad Dominum: Si autem in Deum pec­caverit, quis orabit pro eo? Et beatus Apostolus Paulos procurator vicarius Christi, Ecclesiasticam cu­ram agens, ponit & dicit: Vos estis templum Dei, & in vobis Christus habitat; si quis templum Dei violaverit, perdet illum Deus. Iterum Dominus in Evangelio suo negat peccatores, & exprobrat dicens: Recedite à me omnes qui opecamini injustitiam; nun­quam vos cognitos habui. Et Joannes Apostolus di­cit: Omnis qui peccat, non est de Deo, sed de dia­bolo est; & scitis, quoniam ideo venturus est filius Dei, ut perdat filios diaboli.

Si quis aleator Christianus es, tuus & haereditatis tuae inimi [...]us es. Quicunque es, desine ab illa de­mentia miser. Quid te in daqueum mortis cum dia­bolo ultra praecipitas?7 quid opes & divitias tuasf sordidissimo aere admittis? quid te laqueis secularibus involvis, utg de seculo judiceris? quid inimicum tuum favoribus laudando, delinquis; cum quo neces­se est puniaris? Esto potius, non aleator, sed Chri­stianus: pecuniam tuam adsidente Christo, spectan­tibus angelis, & martyribus praesentibus, super men­sam Dominicam sparge: patrimonium tuum, quod forsitan saevo studio perditurus eras, pauperibus divi­de: divitias tuas Christo vincenti committe: servus cum Domino tuo vocare, studio deifico obsequere, artem Domini imitare, quae non perdit sed potius ac­quirit. Desine ab illis tuis furacissimis moribus, co­hibe praecipitem nequitiam tuam; sit tibi cum paupe­ribus quotidianis lusus, sit tibi cum viduis frequens operatio; censum & adparatus tuos omnes ad studium Ecclesiae distrahe: aurum tuum, & argentum, & pecunias tuas in thefauris coelestibus repone; fundos & villas tuas, justa operatione8 ad paradisum remove: ut peccata donentur tibi, eleemosynis & orationibus continuis incumbe. Alea ne luseris; ubi lusus noci­vus esth 9 & crimen mortale; ubi dementia sine consideratione; ubi nulla veritas, sed10 mendaciorum mandra. Abscide inde manum tuam, & averte inde cor tuum: extrahe caliginem inimici ab oculis tuis, & purifica manum tuam à sacrificiis Zabuli: abige abs te furaces mores, esto patiens & Christianus, esto tibi & vitae tuae in operationibus justus & providus. Fuge diabolum persequentem, & fuge aleam inimi­cam rerum tuarum: studium sit tibi sapientiae, Evan­gelii monitis erudire, puras manus ad Christum exten­de, ut promereri Dominum possis, Aleam noli respi­cere;

Amen.

DE MONTIBUS SINA ET SION Tractatus ignoti Auctoris, adversus Judaeos.

1 PRobatio Capitulorum quae in Scripturis dei­ficis continentur [...], quae in veteri Testamen­to figuraliter scripta sunt, per novum Testa­mentum spiritaliter intelligenda sunt, quae per Chri­stum in veritate adimpleta sunt. Nobis enim per Jesum Christum spiritalis intellectus datus est, [Page 32] 1 ipso Jesu dicente: Vobis quidem datum est intelli­gere sacramenta Dei, aliis autem in similitudinibus. Invenimus in Evangelio2 [...] Joannem scriptum. Lex per Moysen data est, gratia & veritas per Jesum Christum facta est. Quae lex Moysi in monte Sina data est. Verum iterum invenimus scriptum:3 De Sion enim exiet lex, & verbum Domini ab Hierusa­lem. 4 Quatenus hoc intelligere debemus? utrum Sina mons, ubi à Deo Moysi lex data est, & Sion mons unde lex exivit, unum sint; an vero alter sit Sina mons, & alter sit Sion mons. Invenimus enim haec nomina duorum montium esse Hebraica;5 Verum Latina interpretatio nominum differentium ab invi­cem, ostendit aliud esse Sina montem, & aliud mon­tem Sion.

Haec est interpretatio de Hebraica lingua in Lati­nam. 6 Sina mons interpretatur, tentatio aeterna & odium: aeque & Sion interpretatur, tentatio exacer­bationis & speculatio. Vides ergo in Hebraica inter­pretatione non sibi similare, sed neque esse unum montem, sed potius duos invicem à se differentes gratia & honore. Praeterea cum dicat David pro­pheta 7 in Psalmo 2. Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, annun­cians imperium ejus: ecce quatenus montem Sion sanctum designat. Unde manifestum est montem Sion coelestem esse & spiritalem,8 & montem Sina esse terrenum. Nihil enim potest, quod in terra est, esse sanctum; cum totus mundus mala facta habeat, & à diabolo sit maculatus, dicente Jesu: Odit me secu­lum, 9 & ego odi illud: quiaa facta illius sunt mala. Ex qua re quidquid est in hoc seculo terreno, sanctum esse non potest.

Sion autemb montem ex prophetico dicto con­stat esse sanctum & spiritalem; in quo montec 10 Spi­ritus sanctus filius Dei rex constitutus est, annuncians voluntatem & imperium Dei patris sui: & Sina mon­tem terrenum esse in arida terra constitutum, qui est in Syria Palaestina, ubi terra Judaea,d Ubi est & civitas illa interfectrix prophetarum: ante cujus por­tam Christus à Judaeis crucifixus est in horto:e quae civitas dicitur Hierusalem per Esaiam prophetam, spi­ritaliter vero execrata & derelicta. Nec immerito. Quia & Deus ex eodem monte Sina terreno, per Moysen adhuc in carne terrena primi hominis positum, populo Judaeorum terreno & carnali legem à Deo ac­cepit illis tradendam, digitis sacris scriptam in duabus tabulis lapideis,11 ( [...]icet digitis sacris, tamen digitis in figura carnis) quasi populo carnali & durissimo [...] sicut fuerunt tabulae lapideae durissimae, in quibus ta­bulis legem acceperunt. Ideo in duabus, quia signi­ficaret unitatem populi dividi in duas partes, partem quae salvatur, & partem incredulam quae perit; di­cente Angelo ad Rebeccam uxorem Isaac: Duae gen­tes in utero tuo sunt, & duo populi de ven [...]re tuo di­videntur, & populus populum superabit, & major serviet minori. Rebecca vero figuram portabat Ec­clesiae, sicut Isaac vir ejus typum in se portabat Chri­sti. Ergo cum dicit, duae gentes in utero tuo sunt: quia & de gentibus duas partes futuras designabat, partem idololatram perditam, & partem credulam vi­ventem per fidem; hanc unam partem gentium desi­gnat in utero Ecclesiae permanere in generationem ae­ternam in figura Rebeccae; & partem populi infide­lium Judaeorum à ventre tunc Rebeccae dividi, & se­parari à nativitate Ecclesiae. Haec fuit praefiguratio in Genesiper Angelum spiritaliter annunciata. Haec vero nomina montium talem habent interpretationem in lingua latina, ut demonstret veritatem; qui sin [...] hi duo montes Sina vel Sion: quod quidem post pau­lulum dicturi sumus.12 Ita enim hanc veritatis inter­pretationem probavimus, de principio generis humani venientem. Ita ab initio mundi & deinceps omnes homines nascentes, de tempore & facto nomina à pa­rentibus suis accipiebant (non quidem ex se, sed à Deo mente impellebantur; qui antequam fiant, prae­scius est futurorum) ut quales post crementum aetatis suae futuri essent, posteriori tempore verbis & nomi­nibus Hebraicis designaretur; & quid singulis futu­rum esset, interpretatio nominum designatet verita­tem; sicuti tunc temporis in Patriarchis completum est, secundum primi hominis carnem dé terrae limo esse, ex ipso protoplasto probamus veritatem.

Nomen accepit à Deo Adam. Hebraicum Adam in Latino interpretatur terra caro facta, eo quod13 ex quatuor cardinibus orbis terrarum pugno comprehen­dit, sicut scriptum est: Palmo merisus sum coelum, & pugno comprehendi terram, & finxi hominem ex omni limo terrae: Ad imaginem Dei feci illum. O­portuit illum ex his quatuor cardinibus orbis terrae no­men in se portare Adam. Invenimus in Scripturis, per singulos cardines orbis terrae esse à conditore mun­di [Page 33] quatuor stellas constitutas in singulis cardinibus. Prima-stella orientalis dicitur [...], secunda occi­dentalis [...], tertia stella aquilonis [...], quarta stella meridiana dicitur [...]. Ex nominibus stellarum numero quatuor de singulis stellarum nomi­nibus tolle singulas literas principales, de stella Anato­le, a, de stella Dysis, d, de stella Arctos, a, de stel­la Mesembria, m; in his1 quatuor literis cardinalibus habes nomen Adam. Nam & in numero certo per quatuor literas Graecas nomen designatur [...], ita [...], 2 id est, unum, [...], id est, quatuor; [...], id est, unum, [...], id est, quadra­ginta. Fac & invenies numerum quadragenarium se­narium. Hic numerus XLVI. passionem carnis Adae designat,3 quam carnem in se figuralem Christus por­tavit, & eam in ligno suspendit. Quae caro à Deo patre Jesu vocitata est Spiritus sanctus, qui de coelo descendit, Christus, id est, unctus, Dei vivi à Deo vocatus est; spiritus carni mixtus, Jesus Christus. 4 Hic ergo numerus 46. passionem declarat, eo quod sexto millesimo anno, hora sexta passus: à mortuis re­surgens; quadragesima die in coelos ascendit: vel quia Solomon quadraginta sex annis templum Deo fabrica­verit. In cujus templi similitudinem Jesus carnem suam esse dixit, dicens Pharisaeis:5 Destruite fanum istud, & ego in tribus diebus excitabo illud. Et Pharisaei dicebant: Quadraginta sex annis aedificatum est fanum istud, & hic in tribus diebus excitabit illud? Dicebat autem Jesus fanum de corpore suo.

Deinde Abel filius Adae nomen accepit Hebrai­cum, designans fratris intersectionem & parentum luctum. Item Enoch, qui ante diluvium Deo justus complacuit, & idco de isto mundo in carnis suae nati­vitate vivus translatus est in loco, ubi Deus scit; ex quo loco in consummatione mundi innovari habet in hoc mundo, unde etiam translatus est ad confunden­dum & revincendum antichristum. A quo intersecti martyria sua complebunt, viventes in aeternum in se­cula seculorum. Et ideo Enoch interpretatur, inno­vatus. Deinde Job justus, qui ante diem judicii me­ruit voce judicis laudari, & ideo diabolo devicto & superato, Job interpretatur, carissimus Dei. AEque & Abraham in sua nativitate à parentibus suis Abram vocatus est; tentatus vero à Deo fidelis inventus est, & à Deo benedictus pater multarum gentium con­stitutus est, & ideo immutato à Deo nomine Abra­ham vocatus est, interpretatur, pater multorum po­pulorum.

Ecce interim de multis probationibus pauca dixi­mus, ut ad duorum montium nominum pervenien­tes, interpretationes eorum montium nominum pro­bemus, qualiter designata sunt ad nostram instructio­nem; ut ex hac interpretatione nominum, intelliga­mus montem Sina esse terrenum, & montem Sion esse coelestem. Spiritaliter interpretatum Sina, ten­tatio aeterna & odium;6 & mons Sion, tentatio exa­cerbationis & speculatio. Ita intelligitur cum dicitur mons Sina, tentatio aeterna & odium, eo quod ex eo monte Moyses legem acceperit populo durissimo & contumaci. Per quam legem tentati à Deo aeterno, 7 inventi sunt non posse eandem legem sustinere in per­petuum, exinde Deo in odium conversi sunt. Ideo in nomine montis Sina, unde legem acceperant, in­terpretario nominis designavit populum tentatum à Deo, & in odium aeternum esse conversos: ideo di­citur Sina, tentatio aeterna & odium. Invenimus e­nim in scripturis eos esse à Deo tentatos. Ita positum dicente Domino ad Moysen: Exeat populus iste, & colligat sibi diurnum in diem, & tentabo eos an pos­sint legem meam sustinere an non; & tentati à Deo per legem, inventi sunt ab ea lege alieni. Exinde Deo in odium aeternum conversi sunt, & completa est in­terpretatio Sina8 Manifesta vero & Moysen, per quem eos Deus per legem tentavit, in Latino interpre­tatur similiter, Moyses tentatio Dei, & inventio, per quem tentati à Deo inventi sunt alieni à legis observa­tione, ideo in aetermum Deo in odium conversi sunt. Hoc odium in ipso genere Judaeorum scriptum inveni­mus, dicente lsaac de duobus suis filiis Esau majore; & Jacob minore: Jacob dilexi, Esau autem odio habui: Esau vero major pilosus fuit totus, inquit, quasi co­rium pilosum, in figura populi majoris, in impieta­te delictorum suorum constituti. Et Jacob fuit lenis & minor, in figura populi novellioris, qui ex dicti audientia per credulitatis fidem ex aspredine seculi in lenitatem conversus est ad Christum Deum, & Dei filium.

Ecce probavimus per scripturarum fidem populum majorem & vetustiorem esse Deo in odium conversum secundum interpretationem montis Sina dicentis, ten­tatio aeterna & odium. AEque Sion montis ita inter­pretatur, 9 tentatio exacerbationis & speculatio. Haec vero interpretatio Latina, ligni sacri passionem de­signat, dicente Solomone de ipsa passionem Domini­ca: Contumelia & tormento interrogemus illum, ut sciamus reverentiam illius & probemus patientiam [Page 34] ipsius,1 & tentemus quae eventura sunt illi. Si enim vere filius Dei est, suscipiet illum, & liberabit eum de manibus contrariorum; morte turpissima condemne­mus illum. Haec cogitaverunt & erraverunt; excae­cavit illos malitia ipsorum, & non intellexerunt sacra­menta Dei. Ecce tentatores Judaeos: item scriptum est: Et tentaverunt Deum in loco inaquoso, Specu­lum vero altitudinem ligni declarat, dicente Solomo­ne: Posuerunt me velut custodiam pomarii, eo quod in horto in ligno confixus inter duos latrones pepen­dit: & de altitudine ligni ambos speculatur in figura duorum populorum malefactorum; Gentes in seculi mala facta jacentes, & Judaeos interfectores propheta­rum. Hi sunt duo populi malefactores; quorum fi­guram in se portabant duo latrones, inter quos pepen­dit innocens. Unus blasphemabat; alius vero confes­sus est, quia innocens injuriam patiebatur. Jesus au­tem ambos speculabatur de ligno speculatorio, blas­phemum & confessorem, confessorem salvavit, & blasphemum perdidit, sicuti de duobus populis fe­cit.

Persecutores derelicti, qui in aeternae mortis senten­tia sibi non crediderint, si sic de seculo exierint, pe­rient. Gentes vero ad se conversae fidem sibi haben­tes, quia filius Dei est; salvatae videbunt in aeterna se­cula seculorum imperatorem & regem suum. Verum in ipsa passione pendens in ligno, duas partes populi prospiciens speculabatur, de alto ligno. Pars populi, qui viderant virtutes ejus mirabiles & deificas, patien­tem illum injurias dolentes plorabant: alii vero Judaei irridentes, de arundine caput ejus quassabant, blasphe­mantes & dicentes: Ave rex Judaeorum, ubi est pater tuus? veniat & liberet te de cruce. Exinde exacerba­tus pater fecit coelum patefieri, & tonitrua facta sunt, & tenebrae insustinibiles; terra commota, patefacta sunt sepul [...]ra,2 & corpora sua ejecerunt, & foras à se miserunt; velum templi scissum est; & à tanto frago­re coeli & terraemotu, omnes qui stabant ante lignum, alii dolentes, alii vero blasphemantes, & illudentes, 3 prostrati in faciem jacuerunt, trementes tanquam mor­tui. Tunc Judaei intellexerunt se offendisse Deum, & in luctum conversi sunt; & fuit exacerbatio. Eo enim tempore quo in ligno confixus pependit, dies fuerunt azymorum, qui sunt dies festi Judaeorum. Eo die metuentes factum esse terraemotum, & coeli frago­rem, prostrati in faciem, in terra plangentes, in lu­ctum conversi sunt; & in ipsa sua passione complevit propheticum dictum: Et convertam dies festos eorum in luctum, & cantica eorum in lamentationem. An­te enim cum captivi detenti essent in Babylone, dice­bant illis Babylonii: Cantate nobis cantica de canticis Sion, & Judaei lamentantes captivitatem suam, dice­bant Babyloniis, ut diximus, lamentantes se: Quo­modo cantabimus canticum Domini in terra alie­na?

Ecce quatenus completa est interpretatio montis Sion, tentatio exacerbationis & speculatio. Unde ma­nifestum est montem Sion ligni sacri regnum esse in sanctitate justificatum, dicente David: Annunciate re­gnum Dei in gentibus, quia Dominus regnavit à li­gno, & transivit in gentibus. De quo regno ligni re­galis idem propheta dicit: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus annuncians imperium ejus. Quod dictum propheticum per Pon­tium Pilatum in sua passione pendens in ligno comple­vit. 4 Pontius Pilatus impulsa mente à Deo accepit tabulam, & titulum scripsit tribus linguis, Hebraice, Graece, & Latine: Jesus Nazarenus rex Judaeorum; & in capite ligni clavis tabulam cum nomine regis Ju­daeorum confixit: & tunc manifestavit propheticum dictum, eo quod spiritaliter mons Sion crux est, quae est virtus Dei, Apostolo dicente: Crux Christi non credentibus stultitia est, credentibus autem crux virtus est Dei; & iterum dicit: Nos autem annunciamus vobis Christum, & hunc crucifixum: Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; ipsis autem vo­catis Judaeis & Graecis, Dei virtutem & Dei sapien­tiam. 5 Sic vero & alius propheta declarat lignum passionis Dominicae esse montem Sion sanctum, in spi­ritu ita dicens: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus; dex­tera laevaque extensis, clavis fixis, innocentiam de­monstrans. Ideo dicit innocens manibus, & mundo corde, qui non accepit in vano animam suam,6 & non juravit subdole proximo suo, hic accipiet benedictio­nem à Domino, & misericordiam à Deo salutari suo. Omnis passio hominum in terram cadet, haec sola pas­sio crucis stantem demonstrat: unde verum dicimus, montem sanctum lignum esse passionis. Inde innocens manibus, & mundo corde non fuit. Nec enim mun­dus corde, eo quod AEgyptium calce percusserit in AE­gypto, & mortificaverit eum, & manibus suis eum in arena obruerit; Christus autem in montem sanctum ascendit lignum regni sui, ut moreretur à Judaeis, quanquam ipse aliquem hominum non mortificaverit, nisi solum diabolum inimicum generis humani. Exin­de in montem ascendit innocens & mundus corde; & ideo propheta dicit: Quis ascendet in montem Domi­ni, & quis stabit in loco sancto ejus? Innocens mani­bus & mundo corde. Et declaravit montem Sion san­ctum esse sanctam crucem, dicente aeque propheta: De Sion exiet lex, & verbum Domini ab Hierusa­lem. Lex Christianorum crux est sancta Christo filio Dei vivi, dicente aeque propheta: Lex tua in medio ventris mei. Percussus in lateris ventre de lancea, san­guis & aqua mixtus profusus fluebat, unde sibi Eccle­siam sanctam fabricavit, in qua legem passionis suae consecrabat, dicente ipso: Qui sitit, veniat & bibat: Qui credit in me, sicut scriptum est, flumina de ven­tre ejus fluent aquae vivae. Item in Psalmis: Et erit velut lignum quod plantatum est secus decursus aqua­rum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Ecce verbum propheticum, fructum resurrectionis die ter­tia spiritaliter intelligendum dicentis: De Sion exiet lex, hoc est, de ligno regali, & verbum Domini ab Hierusalem quae est Ecclesia.

Caro ligno confixa emisit verbum Dominicum di­cens: Heli, heli. Et adimpletum est propheticum spiritale ante dictum: De Sion exiet lex, & verbum Domini ab Hierusalem.7 Hierusalem dicit de coelo [Page 35] descendentem, novam civitatem, quadratam per qua­tuor Evangelia, habentem duodecim fundamenta duo­decim prophetarum, duodecim portas duodecim Apo­stolorum; per quorum annunciationem Christiani in hanc civitatem sanctam & novam introierunt, quae spi­ritalis est Ecclesia.

Ecce probavimus per omnium Scripturarum deifi­carum fidem duos montes, Sina in terra, & Sion in coelo, duorum Testamentorum portare figuram; ve­teris Sina, & novi Sion. Ex quibus duobus monti­bus, videlicet duobus testamentis, posteriori tempore demonstratos & declaratos habemus duos populos; ve­terem & priorem Judaeorum, & novum & posteriorem populum Christianorum: Judaeos terrenos, qui ter­ram promissam à Deo acceperunt carnales; & Christi­anos coelestes, qui regna coelorum à Deo promissa ac­cepturi sunt in futuro seculo. Caro enim Christiano­rum spiritalis & immortalis erit.

Alia probatione veritatis in Scripturis posita, ex ea veritate coelesti spiritalem facimus figurarum compara­tionem, de hujus mundi conversatione. Diximus e­nim, montis sancti Sion, quod lignum regale & sa­crum, haberet interpretationem1 de Hebraico, in Grae­cum vel Latinum, tentatio exacerbationis vel specula­tio, eo quod de ligno speculabatur ante se stantes bo­nos & malos.

Ita invenimus ipsum Salvatorem2 per Solomonem speculum immaculatum patris esse dictum, eo quod Spiritus sanctus Dei filius geminatum se videat; Pater in filio, & filius in Patre, utrique se in se vident, ideo speculum immaculatum. Nam & nos qui illi cre­dimus, Christum in nobis tanquam in speculo vide­mus, in ipso nos instruente & monente3 in Epistola Joannis discipuli sui ad populum: Ita me in vobis vi­dete, quomodo quis vestrum se videt in aqua aut in speculo: & confirmat Solomonicum dictum de se di­cens: Qui est speculum immacularum patris.

Verum etiam & vitem aeternam & veram se esse di­xit; Patrem suum agricolam. Si ergo Christus vitis vera: utique constat, quia & nos qui in illo credimus & ipsum induimus, sumus vitis vera, quae est vinea Dominica, & Christus custos vineae suae, dicente So­lomone: Posuerunt me custodem in vinea. Inveni­mus vero in conversatione hujus mundi in similitudi­nem spiritalem figuraliter esse vineam, habentem do­minum & possestorem suum. Tempore vero maturo prope dies vindemiarum positum in vineam custodem puerum in alto ligno media vinea confixo; & in eo ligno faciunt4 speculam quadratam de arundinibus quassatis, & per singula latera quadraturae specula fa­ciunt cavernas ternas, quae faciunt cavernas duodecim: per quam quadraturam cavernarum custos puer omnem vineam perspiciens custodiat, cantans, ne viator ingre­diens vineam Dominicam sibi assignatam vexet, vel fures uvam vineae conculcent. Quod si importunus fur egens in vineam voluerit introire & uvam demere, illic puer sollicitus de vinea sua deintus de specula dat vocem malam maledicens & comminans, ne in vi­neam viator fur audeat accedere, dicens, rectum am­bula. Fur autem timens vocem pueri sibi comminan­tis refugit de vinea, speculam videt, vocem audit, pue­rum intus in specula sibi comminantem non videt, & timens post viam suam vadit.

Haec conversatio secularis similatur gratiae spiritali. Ita est enim & in populo deifico, sicut in vinea terre­na. Vinea Dominica & spiritalis plebs est Christia­norum, quae custoditur jussu Dei Patris à puero Chri­sto in ligni specula exaltato. Quod si viator diabolus, perambulans viam secularem, ausus fuerit, de vinea spi­ritali hominem de plebe Dominica separare & vexare; statim à puero coelesti voce correptus, & spiritalibus flagris emendatus, exulans ad centesimum, effugit in locis aridis & desertis. Hic est custos puer filius Do­minicus; qui vineam suam sibi à patre commendatam salvandam & reservandam accepit: de quo Esaias pro­pheta canit, dicens: Ecce puer meus dilectissimus, ponam super eum spiritum meum, & judicium genti­bus nunciabit: non clamabit, neque contendet. A­rundinem quassatam non confringet, & linum fumigans non extinguet, quoadusque expellat in contentione ju­dicium; 5 & in nomine ejus gentes credent & spera­bunt.

ORATIO 1 CYPRIANI ANTIOCHENI. Pro Martyribus.

HAgios, Hagios, hagios, sancte sanctorum, Pater patrum nostrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, Deus Apostolo­rum, Deus Prophetarum, Deus Virginum, Deus bene viventium, Deus credentium, Deus & Pa­ter Domini nostri Jesu Christi filii tui; te invocamus supplices, pariter & deprecamur fili unigenite, qui ex ore Altissimi procreatus es ante mundi dispositio­nem, & ex Mariae sanctae virginis utero per myste­rium editus; orantibus nobis, sancti desiderii spirita­le incrementum, & integritatem cordis praestare di­gnare, ut lavacro salutari recreatum pectus, à delictis carnalibus incolume persistat. Petimus fide illibata, mente incorrupta, devotione robusta, operatione seu dilectione continua; ut in Ecclesia sancta tua nos flo­rere permittas: quoniam tibi flectimus genua, & cur­vamus cervices, cui Angeli & Archangeli, millia mil­lium Martyrum, chorus Apostolorum, & Propheta­rum gloria exultant, cui omnes aves canunt laudes, linguae confirentur coelestium, terrestrium & inferno­rum: tibi omnes aquae in coelo, & sub coelo confi­tentur; te insensibilia sentiunt: tu es solus, & prae­ter te & extra te nemo. Te quaesumus, Domine Pa­ter omnipotens, qui2 soli filio conspicabilis es, cu­jus Angeli & Archangeli obtemperant tibi Domine Pa­ter: te oramus, ut tribuas nobis mentem integram, 3 innocentiam puram, sinceritatem devotam, con­scientiam sanctam, puram, sobriam, castam, con­tra omnes insidias seculi gloriosa fide degentem: con­tra diaboli minas, & carnales illecebras munitum pe­ctus concedas; ne violenti & cruenti hostis lethalibus laqueis implicemur,4 ut signum salutis aeternae inco­lume perferamus. Pelle à nobis omnem seculi illu­viem, omnemque diaboli persuasionem. Laqueetur, concidat, & supefetur à nobis, & amoveatur, sicut à Sarra famula tua Asmodeus daemon nequissimus, ex­tinctus per Angelum tuum sanctum Raphael. Et si­cut Tobiae affuisti, ita mihi adesse digneris. Et ut tribus pueris in camino, & Danieli misericordiam praestitifti: sic circa nos famulos tuos facere digneris. Qui mortuos suscitasti; caecos illuminasti; surdis au­ditum, mutis eloquia, claudis gressum, leprosis sa­nitatem dedisti: ita & da famulis tuis, qui te tota virtute mentis credimus natum, passum, venturum judicare vivos & mortuos. Assiste nobis, sicut Apo­stolis in vinculis, Teclae in ignibus, Paulo in perse­cutionibus, Petro in fluctibus. Qui sedes super sep­tem thronos ad dexteram Patris, respice nos & libera nos de aeternae mortis interitu: unus in uno, Pater & Filio, Filius in Patre, Spiritus sanctus, per quem, & cum quo est tibi in sancta Ecclesia honor, virtus, claritas, majestas, potestas, benedictio, immortali­tas, & nunc & in aeternum, semper & in omnia se­cula seculorum,

Amen.

ORATIO CYPRIANI ANTIOCHENI quam sub die Passionis suae dixit.

DOmine Sancte Pater hagios, Deus hagie, & hagie Deus meus, quis enim major te? tibi gratias & laudem refero1 Deus Abrahae & Deus Isaac & Deus Jacob, Deus Patrum no­strorum, Deus Apostolorum, & Deus Prophetarum, & Deus Martyrum, qui fuisti ante mundi dispositio­nem, Deus vivorum, venturus judicare vivos & mor­tuos: qui es Deus verax, qui sedes super Cherubim & Seraphim sedem honoris tui, & prospicis ab [...]ssos: qui vides cuncta priusquam nascantur;2 qui habes po­testatem occidere & rursus restituere; qui habes po­testatem de arido viride facere. Tu omnium Do­minus dominator, libera me ab hoc seculo, & ex­audi me orantem, sicut exaudisti filios Israel de [...]er­ra AEgypti, & non tibi crediderunt, nec famulo tuo Moysi.

Vae peccatis meis. Cum elevaveris confringere ter­ram, sub qua fissura petrarum se absconsurus sum ab ante virtutem tuam? Cui monti dicturus sum, cade super me; & cui colli, tege me ab ante metum Do­mini, cum te levaveris confringere terram? Rogo, Domine, subveni mihi: noli secundum actum meum me judicare: nihil enim in praeceptis tuis parui. Ex­audi me orantem, sicut exaudisti Jonam de ventre ce­ti; sic exaudias me, & ejicias me de morte ad vitam. Sicut Ninivitae induerunt cinerem & cilicium, & poenitentiam egerunt3 ante Dominum. Exomologe­sin facienti ante conspectum tuum pro universis pecca­tis meis, qui es amator poenitentiae, miserere mei. Sed & David dicit: Domine propter nomen tuum dele peccatum meum. Et ego deprecans majestatem tuam; dele universa peccata mea, & exaudi me oran­tem, sicut audisti tres pueros de camino ignis, Ana­niam, Azariam, Mizaëlem: & misisti angelum tuum cum nimbo roris: & confusus est Nabuchodonosor praepositus regni: quoniam tu es Rex regnantium, & Dominus dominantium, qui solus habes immortalita­tem, & lucem habitas inaccessibilem, quam nemo hominum videt, nec videre potest. Exaudi me oran­tem, sicut exaudisti Danielem de lacu leonum: & misisti Abacuc prophetam, & attulit ei prandium & dixit: Prande prandium, quod tibi misit Deus. Et dixit Daniel: Non relinquet Dominus quaerentes se. Exaudi me orantem, sicut exaudisti Tobiam & Sar­ram dum orarent in atrio domus suae: tunc obtulit pro eis Raphael angelus orationes eorum: sic & tu exaudias preces meas, & admittas ad aulam sanctam tuam orationes meas, & continenter mittas angelum tuum, qui deleat universa delicta mea, sicut delesti spiritum immundum à Sara filia Raguel: & illumines cor meum, sicut illuminasti oculos Tobiae. Exaudi me orantem, sicut exaudisti Susannam inter manus seniorum, sic me liberes ad hoc seculo, quia tu es amator purae conscientiae. Exaudi me orantem, sicut exaudisti Ezechiam regem Judae & delesti ab eo infir­mitarem: sic & à me auferas infirmitatem carnis, & augeas mihi ad fidem, sicut illi auxisti annos quinde­cim ad vitam. Libera me de medio seculi hujus sicut liberas [...]i Theclam de medio amphitheatro, libera me ab omni infirmitate carnis meae.

Te deprecor Pater majestatis, qui in sine tempo­rum misertus es nostri, mittens nobis Jesum Chri­stum filium tuum Dominum Deum Salvatorem no­strum, natum ex Maria virgine de Spiritu sancto, annunciante Gabriele angelo, per quem nos liberasti de periculo mortis imminentis.

Et te deprecor filium Dei vivi, qui fecisti tanta mi­rabilia, qui in Cana Galilaeae de aqua vinum fecisti, propter Israël: qui caecis oculos aperuisti; qui surdos audire fecisti; qui paralyticos ad sua membra revoca­sti; qui solvisti linguas blaesorum; daemonio vexatos sanast [...]; claudos, currentes fecisti velut cervos: mu­lierem de profiuvio sanguinis liberasti; mortuos susci­tasti; super aquam pedibus ambulasti; qui Petro la­benti manum tradidisti; qui mare fundasti, & termi­num ei posuisti, & dixisti: Hucusque venies, & hic te confringes in virtute tua. Te deprecor filium Dei vivi propter universa commissa mea, qui es in coelis filius in Patre & Pater in te in sempiternum, qui sedes super Cherubim & Seraphim sedem honoris tui.

Tibi assistunt Angeli, Archangeli, numerus innu­merabilis, timentes & paventes honorem & virtutem tuam, clamantes voce magna & dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth. Tu ipse nobis testamentum fecisti: Petite, & accipietis; pul­sate, & aperietur vobis. Quodcunque à Patre meo petieritis in nomine meo, ego à Patre peto ut acci­piatis. Ego peto, ut accipiam; quaero, ut inve­niam; ego pulso, ut aperiatur mihi; ego in tuo no­mine peto, ut tu à Patre petas, & detur mihi. Pa­ratus sum propter nomen tuum victimam sanguinis fundere, & quodcunque tormentum sustinere. Tu es, Domine, auditor meus & defensor: defende me ab adversario meo. Angelus tuus lucis protegat me, quoniam tu dixisti; quod credentes petieritis per ora­tionem, dabitur vobis.

Omnis homo mendax, tu es verax, Sicut tu re­promisisti, potestatem habes, Domine, dare mihi omne sacramentum tuum coeleste, ut dignus sim fa­ciem sanctorum tuorum videre. Spiritus in me ope­retur, [Page 38] voluntas tua in me fiat: quoniam tibi spopon­di omnibus diebus vitae meae, qui passus es sub Pon­tio Pilato bonam confessionem, qui crucifixus descen­disti, & conculcasti aculeum mortis. Devicta est mors, devictus est inimicus diabolus. Tu resurrexisti à mortuis, & apparuisti Apostolis tuis: sedes ad dex­teram patris, qui venturus es judicare vivos & mor­tuos. Tu dominaberis, libera me de manu quaeren­tis animam meam. Per nomen tuum libera me ab ad­versaria potestate, ut opem des vincendi inimicum meum: quoniam tu es potens assertor & advocatus precum & petitionum nostrarum animarum. Die ac nocte interpelles pro peccatis meis, orationem meam perferas ad patrem tuum. Et tu [...]Domine sancte pater, digneris respicere super preces meas, sicut respexisti super munera Abel. Digneris me liberare ab igne & poena perenni, & ab omni tormento quod parasti ini­quis: per bonum & benedictum Jesum Christum Sal­vatorem nostrum, per quem tibi laus, honor, virtus, gloria, in secula seculorum,

Amen.

ARNOLDI CARNOTENSIS, ABBATIS BONAE-VALLIS OPERA.

SIVE TRACTATUS

De Verbis Domini in cruce.
De Cardinalibus Christi operibus.
De Operibus sex dierum.
De Laudibus Beatae Virginis.

Quae omnia nunc primum simul edita, ex collatione Codicum MSS. Accedunt porro, quae huc usque delituerunt, ejusdem Arnoldi Meditationes.

Arnoldi Bonae-Vallis Abbatis Tractatus de no­vissimis verbis Domini in Cruce.

PRAEFATIO.

ULTIMA Christi verba quae cruci affixus, novi Testamenti haeredibusa tractanda proposuit, licet sparsim à nonnullis Commentariis Evangeliorum videantur exposita, movit me tamen verborum sanctorum reverentia, amplius eorum penetralia scrutari, & quod illa hora qua consummata videbantur quae de eo fuerantb Prophetata pro­lata sint, cum jam non doctrinae sed passionis agebatur negotium, & quod in eis sua omnia Christus recapitulatc dogmata, & tamd diffuse prius praedicata brevibus coarctat capitulis, ita ut in illo verborum compendio Christianae fidei ratio splendeat, & de semine exiguo seges immensa universitati credentium profuturae consurgat. Quae verba quanto brevius dicta sunt, & in articulo quo seria & necessaria agi rerum circumstantia postulabat, tanto diligentius inquirenda sunt & tanto penitiusf intuenda, quanto foecundior & causalis & seminalis ratio in eis delitescit. Evolutis igitur causis, quasi ex quibusdam latebris, & ex quodam reclinatorio aureo, honorabilem internorum intellectuum majestatem producens in medium; & egredietur palam in decore suo cognoscibilis veritas, quam antea oppositis velaminibus ignorabas, & cum propius accesseris & in­funderit se tibi illuminans sensum tuum divinae radius veritatis, intelliges & videbis in scintilla in­cendium, & in stilla reperies pelagus; & in lecytho olei, undeg creditori tuo reddas debitum, & tibi affatimh supersit in inconsumtibilem cibum. Ante tamen exordium, atiendamus quisnam ille sit qui se clamat derelictum. Nonne ipse qui Latroni promittit & donat Paradisum? Utrobique, Ver­bi virtutem intellige. Audi quid haec ultima schola subtilitatis edoceat. Hic idem qui se derelictu [...] causatur, non pro Latrone Patrem rogat, sed potestative (immerito donatis reatibus) repente flagitio­sum sanctificat, & coelestibus invehit sedibus, & secum in gloria locat. Hoc fundamentum fidei est, hoc argumentum probabile & necessarium, omni evidentia constat, quod regni Christi etiam in Cruce perfecta sit efficientia: nec minuitur humilitate carnis, imperii dignitas: imo hoc ad gloriam crucifi­xi pertinet, quod in illa contumelia crucis, sapientiam & fortitudinem mundi hujus vincat & supe­ret, quod stultum & infirmum aestimabatur incarnati Verbi venerabile sacramentum. Quod enim Fi­lius in persona derelictorum conqueritur, non est impossibilitatis judicium; sed hoc potius intimat, quod diminutio illa excellentiae superioris,i humilitati corporis tribuat incrementum: vicissim humi­litas & sublimitas quibusdam revolutionibus inter se partiantur negotium; forma Dei se exinaniens, & forma servi nomen quod est super omne nomen accipiens. Non derelinquitur usquequaque, sed dis­pensatorie singularum exprimitur ratio naturarum, quia & relinqui & pati & mori, quidam arcti & difficiles fiunt transitus, per quos ad solidum & immobilem statum, quasi pelle peccati deposita & om­ni scabie vitiorum detersa, renovatus homo perveniat. Unde etiam quodk sitit in Cruce fons vi­tae; quod supplicante Christo, etiam crucifigentibus locus est veniae: quod inter convicia & supplicia, pietate matris afficitur: quod omnibus consummatis victor migrat ad Patrem, indiscussum relinquere, ingratitudinis esset & torporis: & cum haec singula capitula proprium syntagma requirant, & medita­tores Legis Dei totius hic religionis reperiant semina, de quibus exercitatus animus Divinorum intel­lectuum fructus uberes metat; ad quarum rerum indaginem licet insufficientem me judicem, nec oculis impuris puram lucem intueri sustineam: interim tamen sub umbra Divinorum secretorum sedens, a prohibitis & inaccessibilibus abstinens, ad reliquas Paradisi arbores praesumsi manus extendere, & ex­periri gustu quid saporis intra se dulcedinum multitudo proposita contineat.

Primum de verbo illo.

Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti.

POST regulas fidei, Evangelico dog­mate promulgatas; post signa & mi­racula & documenta justitiae; quia iter longuml fuit per praecepta, ventum est & ad compendiosum & efficax, per exempla; & ne aliquid doctrinae deesset, sequuta est forma; quae ideo adm ultimum dilata est, ut quasi piae haere­ditatis Testamentum filii superstites eo devotius ample­cterentur, quo Christi sanguine conscripta privilegia sua viderent, & impressam obedientiae ejus imaginem Bulla imputribilis exhiberet. Ideoque ex illa cathedra Crucis quoddam Deuteronomiumn dictatum est, in quao recapitulatis breviter quae multa prolixitate dif­fusa [Page 42] erant;a satagit simul Magister bonus facere ac [...] docere & exemplo consummare doctrinam, nec tam veritatis praeceptor esse quam testis.

Deus meus, &c. Modo ultro eloquitur qui paulo an­te ad Herodis & Pilati inquisitiones conticuit, curio­sitatem & fastumb tumentium hominum aspernatus, pauperes spiritu de patibulo edocet: ibique scholam re­ligionis iterum instituens, pauca proponit capitula in quibus & affectum caritaris intimat, & zeli sancti imi­tationem commendat. Non possunt impedire tormen­ta c doctrinam, sed quasi hebes contemnitur ferrum; &d providit sollicita pietas ut ad regulam fidei, dis­cipulorum mores aequentur; &e conquadrato funda­mento aedificatio firma stabiliter innitatur. Se igitur ipsum modo hominem exhibet, modo Deum; modo omnipotentem, & modo infirmum: ut inter se subli­mitas & humilitas, vices negotio congruas partiantur. Modo supplicat, modo imperat; modo se dicitf de­ [...]elictum, modo Latroni promittit Paradisum. Agit secundum utramque naturam quod exigit causa. In hac contemnitur, in illa gloriam regnumque largitur. Perstrepebant ante crucem clamores irrisorii; & ad dolorem vulnerum, cruenta plebs addebat convitia: ringebat, & torvis aspectibus in faciem quam con­spuerat intendebat, & unanimi classico acclamabat; Vah qui destruis Templum Dei, & in triduo illud reaedificas.

Vide quantum mali, error & perfidia Principum adliniverat plebi; quantum rubiginis suae affricuerat populo imprudenti auctoritas sacerdotum, quantum convaluerat conjuratio facta in Christum, cum occi­derent eum, & nomen ejus delerent è medio. Non verebantur omnes, homicidii titulo in perpetuum esse notabiles, una in se & in parvulos suos tanti sceleris reliquias congerebant,g & ultro damnationis suae chirographo subscribebant. Nondum expiraverat Chri­stus, sed fossis manibus pedibusque & scisso vepribus capite vivebat in cruce; & parricidalium mentium in­tuens vota, non tam clavorum acumine quamh il­lorum crimine pungebatur. Pro his igitur ad Patrem convertitur, & caritatis argumento prolato in medium, inauditum dicendi genus novus orator assumit: & ini­micorum i in causa allegans, ipsis invitis atque negli­gentibus parti contrariae suffragatur: & utrum plus possit peccatum quam justitia, Deo patri quaestionem proponit, & edisseritk esse inconveniens ut am­plioris sit virtutis delictum quam donum; & praeva­ [...]eat malitia bonitati, & perditio saluti. Cum enim ipse ad hoc nitatur ut salventur; & Judaei, ad hoc ut damnentur; plus debet apud Deum posse Filii cari­tas, quam populi caecitas: quia & hoc non mini­mum habet pondus quod causae huic non patrocinatur alienus, sed Filius; neque Reipublicae commodum ex hac indulgentia minuitur, sed augetur: ideoque nec Legibus nec Judicil derogat, si temperatur sen­tentia; quia cum communibus utilitatibus tribunalia deserviant, non est sibi contraria institutio quae quo­cumque tramite ad propositum redit; quae quod à sta­tu integritatis suae elapsum erat, restituit. Alioqui subtracta sibi agonum suorum stipendia Christus que­ritur: protestans non esse quaestuosos tanti discrimi­nis sudores, si hi quibus tanti laboris opera impensa est sic relinquantur, & ad salutem eorum inefficax sit haec humilitas, & ita sanguis Filii in conspectu patris vilescat, ut non omnia postulata obtineat.

Clamat igitur; Heloi Heloi, quare me dereliquisti? Non improperat Patri, nec derelictum se dicit quasi contumelia Crucis contra propositum videatur apposi­ta; ultro enim & ulnas patibulo & palmas ferro expo­suit: sed quantum sit obedientiae fundamentum & cul­men, interrogans innuit, cum se & minorem & ae­qualem ostendit. Deseritur humilitas, adest majestas; fortius est & sapientius omni virtute & sensu homi­num, quod in Christo Judaeus & Graecus stultum aesti­mat & infirmum. Secundum formam servi, legatio­nis suae ministerium non erubescit, non diffitetur car­nis naturam passibilem & mortalem. In hac forma Pa­tri blanditur mediator attentus, nec abnegat quod vi­detur, nec rapinam arbitratur si aliquid pro potesta­te loquitur, & Patrem aliquando ex aequali affatur. Deum igitur suum vocat, ne quis quod proprium est alterius ad alterum, existimet alienum; & quod com­mune videtur, secare praesumat quasi divisum. Na­turae divinae communio inter Patrem & Filium, non admittit scissuram: & licet sit ibi discretio Personalis, una tamen est divinitas & essentia naturalis. Suum dicit, ut manifestum fiat quod ille qui suus est, in nullo, ei contradicere possit. Deum suum dicit, ut nobis minime formidandum Judicem intimet, quem sicut suum flectere possit; & ad eum tutum esse ac­cessum, quem non ut alienum appellat, sed suum. Nec parvam confidentiam hujus familiaritatis germa­nitas exigit, quae in conspectu Patris tantam dereli­ctorum sollicitudinem gerit, ut se quoque in eo quod constat voluntarium esse & spontaneum, dicere non dubitet dereclictum. Impossibile sane est, ut in Patrem bonum, bonae voluntatis cadat ingratitudo; & non magis in tam benigno dilecti sibi Filii affectu compla­ceat. Quod autem derelictum se Filius commemorat, mercedem obedientiae postulare videtur; nec diu be­neficium differri tolerat, quod deberi sibi obedientia morti obviam procedens,m confidenter procla­mat.

Quare (inquit) me dereliquisti? Hujus mysterii ra­tionem nondum intellexerat mundus, needum tanti sacramenti effectus palam advenerat; & necesse erat, ut tam opus quam virtus hujus Holocausti innotesce­ret, & auditoribus Evangelii imprimeretur haec for­ma, n & discerent ex praesenti regula, unumquem­que oportere deincepso introire in Sancta in sangui­ne proprio; & finem advenisse earum expiationum, quae factae erant earenus in sanguine alieno. Periret e­nim & prorsus dilueretur religionis auctoritas, si ite­rum circa imagines & umbras veritatis occuparetur; & non magis ipsam veritatem apprehendens, mores in se Taurinos, vel Hircinos mactaret, & in altari intrin­seco purae devotionis,p adoleret fragrantiam: pro turture & columba pietatis & sanctimoniae intendens q affectum.

Deferiturr Christus, & ad modum Jonae Prophe­tae, projectum in mare, venter belluae suscipit: sed prope erat susceptio matutina, de qua Pater praedixe­rat dicens ad Filium; Exurge gloria mea; & Filius ad Patrem; Exurgam diluculo. Exarmata erat navis, fra­ctumque remigium: sed recollectis reliquiis, iterum navigii supellectilem gubernator magnus aptat ad cursum: & cujus ress deploratae esse videbantur, dumt clauderetur intra Sepulcrum, devicta morte victor egrediens, imperavit ventis & mari: Et infernus [Page 43] obstupuit Judicem, quem quasi praedam peculiarem unguibus carni infixis pro consuetudine indifferenti at­traxerat.

Sane ille Psalmus cui titulus est; In finem, pro su­sceptione matutina; ex persona Christi sic incipit: Deus Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti? Sed haec erant verba derelictorum, id est, in persona eo­rum quibus ipse se unierat, quibus per omnia absque peccato similis erat. Suos dicit peccatores propter quos venerat, quorum caput erat; neque membra sua à se abscindi, conveniens judicabat: Alioquin absque nota & labe peccati si corpus inquiras, caput sine corpore constituas, nec crit cuia proficiat bonitas, si non sit infra quae regatur infirmitas. Agit igitur caput causam corporis sui; & pro infirmis suis sollicitus medicus, in tantum compatitur, ut etiam ex parte se infirmari non dedignetur; & (ut amplius dicam) sit peccatum, qui abradebat peccatum. In qua parte patitur, derelinqui­tur; quia naturae impassibili, in nullo congruit injuriari vel pati.

Absentat se passioni divinitas:b hoc solius carnis est, in hoc solo se deseri Filius innuit, ut undique sa­nae Fidei veritas elucescat, & palam sit quia secundum quod Deus est, omnino non moritur; secundum quod homo, dispensatoria ratione ad tempus moriturus de­seritur. Deseritur itaque cum derelictis; & pro na­tura quam assumserat, tributumc solvit; & evectu­rus secum genus suum ultra hujus seculi pelagus, Pira­tis rapacibus naulum carnis suae protulit; inviscatisque dentibus, eorum illusit voracibus, & tam se quam prae­dam suam abstraxit & evexit. Pro debitoribus debi­torem se objecti, & quod ex se non debebat, ultro debere non abnuit; ideoque totius debiti summam ab eo qui pro omnibus se tradebat, exactor exegit. Re­lictum vidit ad tempus, & penitus posse extingui ar­bitratus est: sed abjectio voluntaria non expers erat omnipotentiae; & calix ille amaritudinis concupiscen­ [...]iae venena infusa antiquitus, ab imo avulsit, & vo­mitu repentino tota veteris fermenti conspersio ejecta est. Extensis igitur brachiis Christus in cruce, totum corpus suum infra se positum complexus est: & sub alis crucis aggregato genere nostro, ibi & protexit & fovit ubi nihil posse putabatur; & in quo victus aesti­matus est, maximae victoriae vexilla erexit: quia ne­que mors in cum usquequaque praevaluit, neque Pa­ter ullo modo negare Filio indulgentiae privilegium potuit, quod ad pedes ejus prostrata caritas postu­lavir. Obtinuit itaque dejectio capitis veniam cor­pori; & percusso vertice, solidata sunt membra: ut non segnis sit recompensatio; & semper quid de­beat homo Christo pro quo ille mortuus est, in hac forma meditetur & relegat; fixumque prae ocu­lis sit hoc caritatis argumentum, maneatque hoc vi­vum documentum & continuae persuasionis exem­plum.

Sed & nobis qui toties derelinquimur, quoties nos tentamina colaphizant, non negligenda quaestio est, inquirere cur derelinquimur, & intellectis causis, in­dagare remedia; quia non poterit in illa mente diu la­bes obrepere, quae se provida studuerit circumspe­ctione munire. Deserimur nonnunquam [...]um hanc curam negligimus, &d commonent nos contume­liae propulsantes ut soliciti simus, & medetur quan­doque negligentiae confusio; compelluntque ad re­media confessionum nonnullos (cum se erubuerint aberrasse) ipsa tentationum ludibria. Castigatur saepe ex casu superbia, & praesumtio ex ruina. Pulsatur sanctitas, ne extollatur; & ut exerceatur,e vexa­tur ad tempus; in modico derelinquitur, & in ma­gnis miserationibus denuo congregatur. Labitur, & erigitur; deficit, nec sufficit ex se, ut ad medicum recurrat. Ad hanc inquisitionis formam proposita à Christo in cruce quaestio nos invitat, quoties nos pun­git stimulus carnis, vel rapit in mirabilibus supra nos elatio mentis. Nec tamen perem [...]orius aestimandus est recrudescentis peccati pruritus, cui obviam pergit ra­tio, & serpenti scabiei opponit cauterium. Licet e­nim subfumigent afflata incendia, & flamma vorax jam tectorum elambat fastigia; una gratiae stilla subitusque respectus clementiae, uno flatu ea in cineres rediget: sedataque procella divinitus, quod putabatur detrimen­tum, invenitur solatium; & quod relictum & oblitum, assumtum & restitutum.

II.

Amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso.

DOmine Dominus noster, quam admirabile est no­men tuum in universa terra, qui & ex impiorum ore persicis laudem! f Ecce unus de derelictis g assumitur, Latro ille collateralis tuus, damnatus ob scelera: illum victoriae tuae praecursorem consti­tuis, &h justificatum ex gratia, in Paradisum prae­mittis; in quo confusus est inimicus & ultor, haereti­cus & proditor,i perversus discipulus & detractor Judaeus. Opponebatur à Pharisaeis, Christo pro cri­mine; quod cum peccatoribusk quos Lex abdicabat, ad Legis injuriam non tantum verbo, sed etiam com­municaret convivio. Cum enim leprosos & immun­dos, ex ritu & decreto extra castra depellerent, abra­sisque parietibus earum domorum in quibus fuerant conversati,l ipsis quoque in quibus consedissent subselliis, propria mandaretur purgatio: hoc argue­bant in Christo quod hujusmodi personarum nec men­sam vitaret nec domum, sed susciperet & sanaret. Ino­leverat superstitio; & occasione Legis intellectae car­naliter, persequebantur quidem Ministri Legis pecca­tum, cum tamen nec ipsi essent à peccato immunes: subscribebantque damnationibus propriis, nullum locum misericordiae reservantes. Nefas putabant, quod Chri­stus curabat in sabbato, quod misericordiam praepo­nendam docebat judicio. Ita & quidam haeretici (in quibus sunt Novatiani) qui volunt videri defensores Ec­clesiae: eos qui in quocumque crimine post baptismum lapsi sunt, poenitentia censent indignos; & omnino non posse restitui dogmatizat illa impietas, quem in aliquod crimen humana impegit infirmitas. Ve­rum Christus & falsos defensores Fidei haereticos, & inimicos gratiae Judaeos praesente judicio destruit & convincit; mutans Legem in gratiam, terrorem in mansuetudinem, asperitatem in lenitatem, umbram in veritatem, judicium in misericordiam. Novus rex, nova lex; novus dux, nova lux. Fractis prioribus Tabulis, & silice ad silicem comminuto, novis sub­scriptionibus figitm titulum: & dictat pietas, & dis­cernit omnia caritas.

Scribitur tribus Linguis insignibus, Hebraica, La­tina, [Page 44] & Graeca regnum Christi; & dominatio ejus emanatura in Gentes, cruci insculpitur, nec corrum­pere Pilatus quod scripserat voluit. Et licet tam in­signem titulum deleri perfidia Judaeorum clamose ex­peteret, obtinere nullo modo praevaluit. Jam ad hanc sculpturam Latroa concrucifixus pertinebat, & eum intra se illae literae colligebant: jam spes subintrabat converso, quia crucifixo sibi mundo, inhiabat coele­stibus; dilatatusque caritate, quasi consputis repudia­tisque quae infra sunt, cum Christo tractabat de regno, affectabat superiora: & cum jam anima egressum ac­celerans in primis labris esset, & hora ultima adven­taret, aequo animo ibat; nec urgebat formido poena­rum conscientiam, quae se sanguine Christi praeter­fluente sentiebat ablutam. Exacuebant linguas vene­natas, blasphemantes Christum Judaei, & conclama­bant & evomebant convitia, & quasi victores insulta­bant pendenti: fugerant Apostoli; sola plebsb ma­ledica, firmatis nequam sermonibus, celebrabat ludi­brium; Romanis militibus, seditionibus tumultuosis, cedentibus; pro potestatec ministerium potius exhi­bentibus, quam consensum.

Sed & alter Latro oblatranti plebi assentiens, quod d nec se nec alios salvos posset facere, testabatur; irridebatque conparticipem suum qui in eum quem in eadem secum damnatione videret, spem poneret; & nugatorium omnino videbatur, illum credere regem vel Deum, quem secum oppresserat idem opprobrium &e simile tormentum. Erat itaque unus irrisor, al­ter confessor; unus exprobrator, alter venerator; hic sperans, ille desperans: hic diligens, ille negligens: aderatque illi controversiae judex, qui data sententia, blasphemumf ad tartara, confitentem praemisit ad regna. Sane hic de quo agimus Latro, mansueti ani­mi, & sicut testem Christi decebat, in Auditorio pu­blico, fidei protulerat argumenta; & novo Philoso­phandi genere, supplicii tanti immemor, cum blas­phemo illo de timore Dei & justitia disputabat. Neque (inquit) tu times Deum, g qui in eadem damnatione es; & nos h quidem juste, nam digna factis recipimus; hic vero nihil mali gessit. Credit & confitetur, testis est innocentiae Christi; increpat maledicum, nec sibi parcit; sed tantum accusator sui, seipsum (adversum se sententiae veritate prolata) persequitur. Damnatio (inquit) similis quidem est, sed causa differens: cum hic ad hoc destinatus sit ex obedientia, nos ob flagi­tia. Causam accusat, non arguit poenam; execratur scelus suum, non detrectat judicium. Neque (inquit) tu times Deum: i Deum fateri non erubescit, quem ex invidia, non ex merito, noverat crucifigi. Intel­ligere enim, revelante non carne & sanguine, sed ip­so cui attestabatur, jam poterat; quia quod fiebat vo­luntarium erat, nonk necessarium; nisi ideo neces­sarium quia ut sic fieret, voluntarie fuerat definitum. Ibi igitur philosophatur & praedicat & fatetur, ubi non tantum diffugiunt & tremunt Apostoli,l sed & ipsi maligni Spiritus jamjam impositi sibi fraeni sali­varia masticantes, per antiquum organum suum (lin­guam foemineam) nitebantur colligationes illas impie­tatis dissolvere; scientes quiam fortis armatus hoc ancipiti gladio erat, eos de diu possesso hujus mundi atrio ejecturus.

Itaque concionator illustris, oblato confessionis & n fidei auctoramento, impositoque latroni blasphe­manti silentio; victoriae suae palmam & auctoramen­tum à Judice exigens, ad Christum convertitur, & dicit: Memento mei Domine, dum veneris in regnum tuum. Considerare necesse est, quem locum, quem modum, quod tempus haec causa habuerit, & quam celerem auditum confessio meruerit; quid possito poenitentia, quando bonus Dominus, tribulato corde clamantem ad se servum suum, etiam in ultimo pec­cati puncto non negligat. Hora mortis erat, jamque confitentis anima faucibus haerebat, jamque linguam ejus alligabat angustia, illoque articulo temporis, fe­re ab ipsisp Apostolis salus desperabatur. Modus passionis, Crux inter omnia supplicia turpissimum & atrocissimum. Quibus postpositis, quasi plagarum & sanguinis immemor, dictator Evangelii Latro esffici­tur; & (quodq persuaderi illa hora difficile erat) Christum Deum in cruce fatetur: ibi orat, ibi ado­rat; multa simul pietatis officia complectitur. Credit & timet, compungitur & poenitet, confitetur & prae­dicat, amat, confidit, & orat. Fide illuminatur, timore subditur, compunctione mollitur, poenitentia concutitur, confessione purgatur, praedicatione zela­tur, dilectione dilatatur; confidentia sperat, oratio­ne impetrat.

Ne irascaris, princeps Apostolorum; tibi dico Pe­tre, cui claves regni caelorum commissae sunt: Et te amare flentem Christus respexerat, & donaverat nega­tionis reatum; quia non ex sententia, sed ex infirmi­tate r desciveras: Te tamen juxta crucem non vi­deo; territus lates, nec saltem matrem Christi foemi­nasque sanctass prosequeris, quae spectaculo lugubri astabant immobiles. Nec ibi Apostolica auctoritate uteris, ubi ad invicemt fixis juxta crucibus priva [...]a miscent colloquia Salvator & Peccator. Absens eras, & ministerii tui claves (quod pace tua dix [...]m) modo non profers. Suppletv vicem tuam summus Sacerdos, apertisquex seris antiquis, Latro primitiae derelicto­rum introducitur (aperiente Christo) iny regnum coelorum. Amovetur ab introitu Paradisi custodia ab initio pervigil, & versatilis gladius ille minax, quem Cherubin abz antiquo vibraverat. [...]bi Latro loca­tur, unde Lucifer corruit; & cui tu forsitan ultra sep­ties ignoscere nolles; ultra septuagies septies reus sed absolutus à bono Jesu, modo cum Angelis conversa­tur. Resurge, & disce ignoscere; neque annumeres peccata,aa vel multiplices tempora. Non arctatur numero, non clauditur fine, nullas omnino habet me­tas divina clementia. Sit qui invocet, erit qui ex­audiat; sit qui poeniteat, non deerit qui indul­geat. Non huic poenitenti multorum annorum jeju­nia imponuntur; non nudipedalibus, vel sacco affici­tur; simulbb & confitetur, & justificatur, & glori­ficatur.

Vide horam, nota personam. Ultima hora, pecca­trix persona. Multa antiquaque peccata illico abolet gratia, nec processu moraque temporis indulgentia li­mat corroditque culpae rubiginem: sed ubi repente, facto coelitus sono, Spiritus sanctus illabitur; quic­quid immaduerat peccati tabe, siccatur: nec superest ullum foeditatis vestigium vulneri, quod misericordiae abluit lavacrum. Foetebatcc jam quatriduanus in mo­numento Lazarus,dd suscitatus non tabescit languore; [Page 45] erigitur, solvitur, & statim convescitur. Nulla le­prae crepido, nullus sinus in facie Simonisa superest, Hospes incolumis curatori suo hilarem exhibet famula­tum: nullum signum horroris comitantibus magi­strum; idem conviva & minister praetendit. Maria Magdalene ad pedes Christi plorat & orat, tergit & ungit; nec improperat Christus vitam infamem & in­verecundam, nec opponit quod diluit, nec exprobrat quod ignoscit. Quicquid agit in hujusmodi, celeri nutu Spiritus sanctus consummat, nec emendicat a­liunde suffragia;b qui quod dicit, facit; & quod illuminat, format, qui statim piscatores facit docto­res, & idiotas praedicatores. In hac gratia non affli­gitur expectatio dilatione, nec intervallum est inter optatum & datum. David dicit, Peccavi; & Pro­pheta, Translatum est peccatum tuum. Ad Cain dici­tur, Peccasti, quiesce: c & ad mulierem in adulterio deprehensam; Non te condemnabo: noli ultra peccare. Quid commemorem Ninivitas, quorum poenitentia subito Judicem amovet à sententia? Quid Achab & Manassem reges impios; quorum contritionem in an­gustiis non est aspernata divina clementia? Inter cete­ra pictatis exempla, Latro noster nobis occurrit, poe­nitentiae regula, consessionis forma, indulgentiae prae­co, spei exemplum; quid dum ingemit, subito quod quaerit invenit, quod petit accipit, & illico au­dit: Hodie mecum eris in Paradiso. Non ad loca pur­gatoria, flammasque peccatorum ultrices, confitens destinatur; non ad loca tenebrosa & tormenta deduci­tur; nullam pars adversa gratiae Dei p [...]aesumit inferre calumniam: una Crucis poena, omnia abolet crimi­na: imo non poena, sed gratia. Praemittitur igitur in Paradisum hic nostrae nuncius absolutionis, & pri­mitias libertatis nostrae (testis libertate donatus) Para­disi civibus id expectantibus & desiderantibus, primus invexit.

III.

Mulier, ecce f [...]lius tuus.

UBI sunt misericordiae tuae antiquae, Domine?

Quid differs? Jam venit hora; mater tua coram te est, & Joannes quem diligis. Latro­ni loqueris, & matri non loqueris? Intuetur te illa in mulieribus benedicta; &e fixis in te oculis, vulnera tua, materna pietate considerat: & Iicet non ignoret quid boni conserat mundo Passio tua, tamen Parentis affectu commoritur, & pectus maternum immanitate doloris arctatur. Suspirat intrinsecus, & erumpentes revocat lacrymas; & eo amplius anxietas intumescit, quo prohibetur egredi, & per luctus lamentaquef dissolvi. Emergebant quidem aliquando gemitus, sed increpati reprimebantur; revertebanturque in [...]inum mentis de quo prodibant, & collidebant se ad invi­cem introrsus, eratque in anima illa, tempestas vali­da, occurrentibus sibi procellis; & quasi in sartagine frixis medullis, ebulliebant amaritudines quas exco­quebat & coagulabat exacerbatio perseverans. Impe­rabat quippe dolori silentium, formido, & ringentium Judaeorum torvi in eam oculi, illos turbines suffoca­bant. Verum illa tantarum procellarum salsuginem ebibebat: & (quod difficillimum erat) moriebatur & mori non poterat; & clauso tanti doloris tormento intrinsecus, alium vultum palam exhibebat: nec po­terat ex facie colligi Crux illa animae & patibulum spi­ritus in quo erat hostia viva, beneplacens Deo, & medullatum holocaustum; quod cum ipsa incenderet, tantum conscientiae ministerio utebatur; ipsaque sine strepitu seipsam mactans, in altario interiori & ligna & slammas & latices congerebat. Nimirum in Ta­bernaculo illo, duo videres Altaria: aluid in pectore Mariae, aliud in corpore Christi.

Christus carnem, Mariag immolabat animam. Optabat quidem ipsa, ad sanguinem animae & carnis suae addere sanguinem; & elevatis in Cruce manibus celebare cum filio sacrificium vespertinum, & cum Domino Jesu (corporali morte) redemtionis nostrae consummare mysterium; sed hoc solius summi Sacer­dotis privilegium erat, ut deh sanguine munus in­tra Sancta inferret: nec poterat ei consors haec esse cum aliquo dignitas; & in reparatione hominis, nulli Angelo, nulli homini cum eo fuit aut esse potuit communis auctoritas. Cooperabatur tamen plurimum secundum modum suum, ad propitiandum Deum, ille matris affectus, cum, tam propria quam matris vota, caritas Christi per [...]erret ad Patrem; cum, quod mater peteret, Filius approbaret, Pater donaret. Di­ligebat Pater Filium, & Filius Patrem; mater vero post utrumque ardebat; unumque erat, quod diversa exhibebant officia, quod Pater bonus, quod Filius pius, quod Mater sancta intendebat, quod in com­mune elaborabat dilectio, simulque se complecteban­tur pietas & caritas & bonitas; Matre supplicante, Filio interpellante, Patre propitiante. Filius ad pectus Matris & ubera, Pater ad Filii crucem & vulnera re­spiciebat: & inter haec, quid tanta pignora non mo­verent? quid illa sanctitatis schola nisi pretatem doce­ret? quid nisi misericordiam informaret? Dilectio & sanctitas & bonitas nihil sibi contrarium sapere pote­rant, nec reluctari sibi nec adversari concordiae con­gruebat: & omnino decebat, ut supplicatio &i satisfactio & exauditio, in negotio rectitudinis conve­nirent.

Jesus ergo ut per omnia, pietatis foedera commen­daret antiquum docretum quod de honorandis parenti­bus dictaverat, observavit; & Matrem adhuc volens sic esse, ad consolationem Apostolorum reservavit su­perstitem, ut ex his quae ipsa ab initio audierat & vi­derat & contulerat in corde suo, senatus Apostolicus doceretur, & Evangelica firmaretur doctrina. Hono­ratur etiam affatu familiarissimo; & licet brevis fuerit sermo, intimatus tamen est debitus affectus, & ex­pressa singularis dilectio, Muli [...]r (inquit) Ecce filius tuus. Praesens erat Joannes, cui & dicitur; Ecce ma­ter tua. Non est passus Christus ut Judaica rabies in sanctuarium suum pro [...]anam mitteret manum, vel ali­qua infestatione violaretur illud templum Spiritus San­cti: Positus est fidelis aedituus ad tanti thesauri custo­diam. Discipulus qui in coena Dominica cervical sibi in pectore magistri aptaverat, ecce iterum alio privi­legio honoratur; & post illud reclinatorium in quo viderat, In principio erat Verbum, & Verbum erat apud Deum, officina illa in qua Verbum caro factum est, diligenter à Filio ei commendatur: probato dilecto­que Discipulo pudor virgineus, matris thalamus, & sanctimoniae integritas assignatur, ut testis esset ido­neus, virgo virgini; fidelis cubicularius matri Domi­ni sui, minister devotus pro reverentia magistri. Vi­ces Filii naturalis, filiusk accepit adoptivus, & [Page 46] transfunditur ina ministrum filialis affectus:b for­maturque & firmatur in ambobus pietatis unicae gra­tus concorsque complexus, non ex traduce naturae, sed ex munere gratiae. Unum igitur contubernium Joannis & Mariae virginitas accipit; & unius moris in domo, unum integritatis propositum, unam habita­tionem meretur communemque convictum. Ecce Joannes, piae haereditatis suscipis testamentum; eli­geris, & in hoc praeponeris omnibus. Joseph qui ea­tenus ministraverat, te subrogato, cedit, nec mari­talia jura opponit; utc obstruatur os loquentium iniqua in posterum, quia matrimonium illud dispen­sationi divinae, non copulae carnali servierat. Ideo­que nec Joseph, eum Joannes eum suscipit in paren­tem, queritur de disjuncto connubio quod dispensato­rium fuerat sine ullo carnalis copulae commercio.

Hoc testimonium integritati matris Christus in fine perhibuit, ut haberet Ecclesia sancta ex Evangelio lapidem quemd Bonosi Helvidiique haereticorum im­pudenti fronti infigeret, qui in matris illibatae virgi­nitatem ausi sint impia blasphemaque garrire. Tu igi­tur Joannes sancte, ad hoc eligeris ut ministres & ob­sequaris ea dilectione qua filius, ea obedientia qua dis­cipulus, ea subjectione qua minister & famulus. Pe­tro commendatur Ecclesia, tibi Maria: illi tumul­tuosa negotia, tibi pacifica & quieta: illi atria & ve­stibulum, & altaria sanguinum; tibi commendatur Altare incensi, & Sancta Sanctorum. Ad culmene ministerii tui nullus tecum admittitur; solus illi assi­stis propitiatorio, solus illud Vas aureum continens Manna, illud divinae Legis scrinium Pontifex desti­natus observas. Loco filii positus es, & ut vicem in Matre suppleas ordinaris; nec abnuit te Mater sancta vicarium, licet longe imparem & inferioris tituli; ta­men quia sic visum est Filio, amplectitur successo­rem. Certe piscator fueras, & in hac arte àf pa­rentibus institutus; nullum teg stemmah inclytum facit: sed qui infirma mundi elegit ut fortia confun­dat, in assumtione tua, paupertatis & humilitatis & castitatis gloriam commendavit, fundatamque carita­tem, & illustris animae puritatem, hoc singulari titulo honoravit.

Intueor igitur quadrigam qua currendum est ad Patrem, sic debere distingui ut per te ad Matrem, per Matrem ad Filium, per Filium vero atringere possit poenitentis affectus ad Patrem. Et in hoc fer­culo quod nos ab hoc seculo evehit, tu sis columna argentea;i mater, ascensus purpureus; Filius, me­dia caritas, reclinatorium aureum, visio Patris in de­core suo, & aeternae pacis jocunda tranquillitas. Hanc interim gloriam proprie virginitas promeretur. Per hanc, in hunc gradum Discipulus sublimatur, per hanc ipsa Mater & Virgo placuerat Dco, & obum­brante virtute Altissimi, in illo beatifico utero, Ver­bum caro factum est: per hanc fuerat Gabriel Archan­gelus Mariae domesticus, imo tota militiae coelestis multitudo & naturaek Angelicae gloria (admirans quod sic integram in terris reperisset) circumfusa un­dique cognato coelibatui exhibebat reverentiam, & divino incolatui clientelam.l Proprie tamen Ga­briel & Joannes huic assignati officio, communibus studiis ministrabant, simulque ab ambobus tam in coe­lo, quam in terra, divina & humana consolatio pro­curabatur; m Joanne, juxta quod res postulabat, providente subsidium, Archangelo pia votan perfe­rente ad silium.

Factum est igitur ut Dominus imperaverat; & co­habitabant simul in bono jocundoque conventu, vir­ginitas & humilitas, dilectio & puritas, subjectio & caritas; & erat unanimitatis participatio in id ipsum, intero Dominum & ministrum, sicut magistri ordi­narat auctoritas. Bonus itaque Dominus, bono fine consummans pietatis mysterium, in Cruce justificat impium, & debitum Matri reddit affectum. Addit quoque & tradit exemplum quod ad conservanda quae sancta sunt, debeat eligi sanctitudo. Nec Sacramen­torum arcana impuris sint exponenda conspectibus, nec possit digne sacris ministrare mysteriis; nisi qui in schola studuerit continentiae conversari. Decet enim, ut qui mundandis, vel mundis officium exhibeat, om­nimoda splendeat sanctitate; quia omnino huic formae contrarium est, ut contrectet incorrupta corruptus, & purificatoriis muneribus manum apponat impurus. Quod non ideo dicimus quod in his qui jam abluti sunt &p sanctificati, de quantiscumque naufragiis evaserint, aliqua post indulgentiam nota permaneat; quai nisi ad antiquaq revertatur contagia, nulli prior praejudicat vita.

IV.

Sitio.

ECce iterum mysteria; & ad invicem sibi Sacra­menta divina occurrunt. Responsum erat de Cruce Latroni, & Matri; & ad confirmatio­nem spei, pieratisque exemplum; Latro in regnum praemittitur, Mater interim obr rerum mysterium reservatur. His pie provideque dispositis, Christus inter supplicia sitit. Exhaustum erat sacrum pectus sudores sanguinco; & lignum illud cui affixus erat, sanctis bajulaverat humeris; & utt solet ex moestiria somnus nonnulsis obrepere, sic poterat sitisv illa ex tormento accendi. Forsitan sic erat: Ego vero sacra­mentalem hanc sitim intelligo, in qua non tam desi­deratur potus, quam hominum salus. Neque enim ab irrisoribus & intersectoribus poterat beneficum, ex­pectari, quia omnes ad impietatem proni, paratiores erant augere injurias, quam misereri vel compati. Perseverabant adhuc; nec flagellis, nec sputis, nec colaphis poterant saturari. Unde nec consequens vi­detur, ut audita sitis, eorum cor emolliret, quibus parum erat quod in Cruce pendebat; necx satisfac­tum esse ipsa morte, malignantibus videbatur. Chri­stus tamen, sicut per David praedixerat, irruentibus in se universis, tanquam paricti inclinato & maceriae depulsae, currit & sitit. Sitit conversionem, currit ad remissionem, exolvit quae non rapuit. Et licet illi pretium illud magnum cogitarent repellere; jam ab­sorpto serpente festinat ad lavacrum inimicorum, & moritur pro impiis, & rebelles adoptat, & tantiy affectus beneficia largitur ingratis.

Hoc etiam in titulo Psalmi 33. continetur; ubi af­fectare David in persona Christi praedicitur, cum co­ram Abimelech vultum suum mutasse perhibetur. Af­fectabat David, & tympanizabat ad ostia civitatis, & [Page 47] ferebatur manibus suis, & in barbam ejus difluebant salivae: Affectante quippe Christo, & hoc sitiente, ut mansuesceret domus exasperans, & durae cervicis po­pulus molliretur: exhaustoque poenitentiae antidoto, felleas viscosasque peccati faeces evomerent, visa sunt eis hujus doctrinae verba omni ratione carentia, & de­mentiae adscribebant quod eos ad carnis suae edulium invitabat. Horrebant potum sanguinis, & carnem hu­manam cibum insolitum mensis suis inferre, impium & nefarium judicabant. Durus erat sermo hujusmodi; quia sensu carnis oppressi, spiritum & vitam in verbis veracibus contemnebant. Hoc intimabant illae per barbam Davida fluentes salivae, quod infantilia haec verba & frivola aestimarent Judaei, & contemnendab essent à profanis sacramenta Dominica, & quasi arrep­titii & furibundi reputandi essent horum dogmatum discipuli, & intellectualium mysteriorum ministri, Sed Christus definitiones patientiae edocens, nec irascitur, nec ulciscitur: sed sustinet & praestolatur, & affectat ut illuminetur populi caecitas, ut convalescat & exur­gat infidelitatis mole suffocata illa tyrannica & effraenis obstinatio, tandemque pateat veritas, & redeat ab er­rore conversa impietas. Tympanizat ergo ad os [...]ia calu­sa, ad aures oppilatas, & incredulis cordibus intonat, & extensa in cruce pelle corporis sui; in psalterio de­cachordo, veteris & novi Instrumenti concutit conso­nantiam: & quasi incantatis serpentibus, ad insolitam harmoniam reddit edomitos; & detractores facit can­tores, & impios modulatores. Mutatur omnino fa­cies Christi in specie sacramentorum, coram Abime­lech, id est, coram Judaeis qui adc regnum Christi, ex promissionibus factis ad patres, pertinere videban­tur. d Hic Achis, id est, ignorans,e hoc est ex parte, populus ille qui non credit nec intelligit. Por­rigit quidem discipulis suis, imo toti Ecclesiae, pro­priis manibus Eucharistiam, quasi seipsum ferens: quam f qui digne accipit, vivit; nec immerito proscri­bitur, qui contemnit: & aliis quidem tantae rei my­sterium odor est vitae in vitam, aliis odor mortis in mor­tem. Unde & Achis Davidg dimittit, quia quibus­dam ex Judaeis repellentibus verbum hoc, & indignos se vitae aeternae judicantibus, doctrinam hujusmodi Chri­stus ad gentes convertit.

Abimelech & Achis, non sunt unius personae no­mina, sed quia unius mysterii continent rationem, non incongrue diversis respectibus uni personae aptantur. Ex parte Achis, id est, ignorantia & error, adhuc in eodem populo perserverat: & qui filii regni videban­tur, contemto affectu caritatis Christi, & tympano crucis; quasi David à se dimittunt ut eat, cum dicunt Christo, Recede a nobis, scientiam h viarum tuarum nolumus.

Maledicunt adhuc Judaei Christo, & veri Helisaei derident calvarium: nec dum tamen Ursis, id est, daemonibus, derisores exponit: sed in multa patientia expectat poenitentiam, & differt, nec infert pro me­ritis iram.

Sed perversa & aversa mens carnalium, sitis hujus non intelligens sacramentum, sancto ori amaritudinem applicat in calamo, & fonti misericordiae venena pro­pinat. Non tangit Judaee Christus poculum tuum, non gustat acetum de suburbanis Gomorrhae & vinea So­domorum. Fons ille de quo aquae, vivae emanant, cu­jus rivi in aeternitatem prosiliunt, non exaruit; neque, ut à te impleatur, affectat. Hoc potius sitit sons ille irriguus, ut ex eo affatim haurias, illaque replearis dulcedine, ut puri te refrigerent latices, & ardentium in te libidinum extinguant carbones. Hoc sitit, ut virens in te caritas perseveret, ut sicut palma in subli­me comam spei attollas, & sicut cedrus Libani impu­tribilis vivas. Pincernas veneficos sitis ista discernit, & propinatores amaritudinis horret & abjicit. Nullis passionum ardoribus fons iste siccatur, nullis pressuris caritas exhauritur. Etiam ubi percutis & irrides, ubi fel porrigis, nou commutat se dulcedo in amatitudi­nem, nec exigit caritas ultionem. Sanguis & aqua de laterei exeunt vulnerato, aqua in lavacrum, & sanguis in mortis exemplum.

Caritati igitur Christi quae esurit & sitit justitiam nostram, testimonium perhibet in coelo Trinitas, ip­se Filius our justificat, Spiritus qui sanctificat, Pater qui glorificat, quia & justitia, & sanctitas, & clari­tas nostra de sursum est, & testimonium Dei (quod ma­jus est hominis) haec in nobis dona sua commendat, & informat, & confirmat. Nihilominus in terra, per visibilia & corporalia sacramenta, quod intus invisibi­liter agitur, commendatur extrinsecus; & attestantur fidei Christianae, spiritus, aqua & sanguis: quae tria k unum sunt & individua manent, nihilque eorum à sui connexione sejungitur, quia Catholica Ecclesia hac fide vivit ac proficit, ut jam nec sine vera divinitate humanitas, nec sine vera humanitate credatur divini­tas. Nec sufficere nobis posset ad intellectum verita­tis, testimonium quod de coelo est, quod sibiipsi per­hibet Trinitas; nisi & nobis innotesceret aliquibus sig­nis, & aliquibus argumentis,l fidei veritas. Sunt itaque haec tria, spiritus sanctificationis, sanguis redem­tionis, aqua purificationis. Non redimit sanguis nisi quos gratia vocat & lavat, nec nisi ablutos & mortuos peccato, Spiritus sanctificat. In commune participant, redemtio & ablutio & sanctificatio. Alterum sine al­tero esse non potest, quodque agitur unum est, non multiplex. Spiritus namque sanctus supersertur my­steriis, interest sacramentis, quorum rationem aqua mundans significat, quae illius rei continet signum, cui & sanguis Christi & spiritus Dei praebet effectum. In aqua mundamur, in sanguine informamur.

Mirum dictu, tremendum relatu. Profluentibus de sacro latere aquis viventibus, & emanantibus de fonte uberi la [...]g [...]s liquoribus, Christus sitire se perhi­bet, & ipse mundum irrigans & foecundans, de ari­ditate causatur. Omnino sane sitis illa exprimit, ra­ros tunc extitisse qui crederent, cum ipsi & laterent & dubitarent illa hora Apostoli, & adhuc non illabe­batur sanguis & aqua in corda discipulorum radicitus, nec immaduerant ebrietate Spiritus, quorum animas timor & dubietas siccaverant.

Te sitit Christus, o Petre: revertere, & dic libe­re, Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Rever­tere & confide, & cum frater tuus in aliquo delicto praeoccupatus fuerit; tu qui spiritualis es, judica in spiritu lenitatis. Et tu tentatus es aliquando, & ad unius ancillae vocem à proposito excidisti. Verum sanguis Magistri hunc reatum aspersit, manet tibi ea­dem gratia, non privaris Apostolatu, manent tibi cla­ves tuae, & eadem excellentiae tuae dignitas perseve­rat. Exurge, & bibe de fonte misericordiae, & tu aliquando conversus, confirma fratres tuos, & in eadem mensura qua propinatum est tibi, remetire eis, & ad formam tuam, qui stat, videat ne cadat; & qui ceci­dit, adjiciat ut resurgat.

Etiam te Judaee parricida, Christi caritas sitit. Mu­ta [Page 48] intentionem, replica orationem. Dixisti, sanguis ejus super nos & super filios nostros. Bonum est quod dicis, si rectea intenderis. Sit super te sanguis ejus, & consepelire ei per baptismum in mortem. Opta sal­vari, non damnari: bibe & tu nobiscum de calice pas­sionis illius. Non est hoc horroris, sed poculum pie­tatis. Liminare frontis tuae lini hoc sanguine, & prae­teriet te Angelus percutiens; nec tanget primogenita tua, sed attrita AEgypto evades illaesus.

V.

Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.

OCulum pro oculo, dentem pro dente evelli lex prae­cipit. Nemini parcit Moyses, omnes injurias suas persequitur & ulciscitur, & absque ulla mi­seratione, Decretorum ejus contemtor occiditur. Tempore gratiae temperantur edicta, & Evangelica mansuetudo à populo acquisitionis, iram & convicium & contemtum excludit: nec Racha fratri dici aut fa­tue, vel etiam irasci, Magistri nostri disciplina per­mittit. b Ipse quoque qui Judex est omnium, & cujus est vindicta, nequaquam per singulos dies irasci­tur, & gladium in vaginam revocari praecipiens,c percutientes in gladio, gladio perituros denunciat. Ip­se scisso dorso verberibus, vellicatis genis, facie spu [...]is illita, puncto capite vepribus, latere saucio, tere­bratis palmis,d pedibus confossis, tanquam agnus jugulatori suo alludens, carnem suam non reluctans ex­plicuit, & nudum corpus, quasi incudem, malleato­rum ictibus patienter supposuit. Poterat utique accitis multis millibus Angelorum agere pro se, & de tantis ludibriis erui: sed qui praeceperat, percussori sinistrae maxillae porrigi dexteram, & auferenti pallium prae­beri & tunicam; seipsum intra regulas suas concludens voluit ut à capite, patientiae forma prodiret in mem­bra: & in hoc, aemulatio filiorum probaretur, si non se degeneres exhiberent.

Igitur quid prius sitierit, manifestat; & iterum conversus ad Patrem, orat ut haec ignorantia populo dimittatur: Pater (inquit) dimitte illis, quia nesciunt quid e faciunt. Quid est Domine, quod dicis? Non accusas, non quaeris vindictam; potius excusas, & conjurationis illius spissamentum attenuas: & haeredi­tarium onus ab impiis transferens, crimen malitiae non opponis, qui ideo dimittendum censes, quia admissum ignoranter ipse testaris. Ubi est illud quod dixeras prius: si non venissem & locutus fuissem eis, peccatum non haberent: Nunc autem & viderunt & oderunt, & me & Patrem meum? Viderunt quidem, & oderunt; & quod de te scripserat Moyses, & antiqua conclama­bant volumina, omni sabbato decantabant. Intrasti Synagogam, & sicut palam erat, nequaquam ex Commentario literatus, librum Esaiae explicas, & in auribus omnium legis; Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me, ad Evangeliz andum pauperibus misit me: & in Auditorio publico, in te impletum hujus Scripturae vaticinium, protestaris: Quis ignorantiae locus erat, cum ipsis inquirentibus quomodo literas nos­ses quas non didiceras; hoc ipsum divinae sapientiae do­cumentum esset, quod te quem in Scholis suis nun­quam elementarium viderant, eruditum in Lege pro­barent? Certe latere non poterat, sed hoc in te uni­versitas mirabatur. Ex te sapis, ex te intelligis, dis­putas publice de Lege cum Scribis; & ex Lege bru­tos hebetesque Doctores convincis. Quis dubietatis locus, quae ignorantiae ratio esse potest, ubi caeci vi­dent, claudi ambulant, leprosi mundantur, resurgunt mortui, pauperes Evangelizantur? Sed obstinatis ani­mis & nolentibus intelligere, ut bene agerent; nec signa ipsa persuasoria erant, nec virtutes opera­riae.

In tantum in eorum pectore Christi induruerat o­dium, ut & bona quae negare non poterant, non vir­tute Dei, sed praestigiis daemonum fieri dicerent: ope­ra Christi, Beelzebub ascribebant; & Spiritus sancti unctionem, Daemoniis. Et tamen Christus nescire eos quid agant affirmat; ideoque pro errore eorum & caecitate obnixe supplicat Patri. Sed habebat haec ip­sa postulatio ordinem; & necesse erat, in terra sterili & palustri & purgamenta creante, pro frugibus, us­que ad imum fidei fundamenta infigi, & ex profun­dis Adytis primum submoveri sensus erroneos, ut fir­mam stabilemque domum sibi veritas aptaret & illu­straret, f fideique fundatum templum spes gloriae pangeret. Nec tamen licet tanti criminis molem Me­diatoris auctoritas elimaret, obstinatio illius infidelita­tis ex se excusabilis erat; nec habebat quid opponeret destituta ratione mens, & animus ad vera prospicien­da caligans, cui rectissima species veritatis (ad instar remi qui in aqua demissus, curvi praefractique simili­tudinem reddit) aliter intelligebatur quam erat: & cum esset prae oculis res ipsa, nullaque interjectio im­pediret; ex se in transversum intuens, strabus ludifi­cabatur aspectus.

Ideoque nec ratio, nec doctrina in culpa erant, quae utique non deerant; sed dum multo impendio tem­poris supervacua quaeruntur; malum inolitum in ipsis visceribus sedens, medicantem non admittebat ma­num: ideoque quia se aegrotare nesciebant, sanitatis contemnebant subsidia, neque aliquid ipsa luce oculis malignis erat infestius;g demissisque palpebris & complosis in arctum, violenter sibi caecitatem impri­mebant; usque adeo in hoc malum voluntarii; ut vo­luntas consuetudinem, & consuetudo faceret necessita­tem; necessitas vero usque ad illam vecordiam erum­peret, ut nescirent quid facerent.

Haec erat illa animi crassitudo quam Esaias populo Judaeorum improperat; per quam in hanc hebetudi­nem venerant, ut videntes non viderent, & audientes non audirent: quia exasperantes animos dignum erat in propriis sensibus confundi; & qui abutebantur justi­tiae documentis & veritatis radios abhorrebant, abdi­cati à naturae & gratiae luce, in caecitate sua tabesce­rent, & haberent intra se fumosas exhalationes quae totum candorem intellectuum & sensuum denigrarent. Leg [...]s quippe saliva quam ab antiquo imbiberant, ita eorum faucibus inviscata haerebat, & ceremoniarum ve [...]erum sapor, palatum mentis perfidae ita infecerat, ut esset eis in Sathan, quisquis à Moyse doceret disces­sum, & de occidente litera vivificantemh spiritum hauriret. Unde & Moysen Christo praeponentes; quasi in blasphemum, lingua zelantes armabant:i prae­ferentes servum Domino, & discipulum magistro. Nec negare poterant miracula: sed tanti ponderis o­dium erat, tantaeque immanitatis invidia, ut Christi bene gesta vel dicta eis non saperent. Ad vesanas men­tes nullus omnino veritatik patebat accessus; & quae palam erant & nulla tergiversatione abscondi poterant, [Page 49] perverse prout poterant interpretabantur, & in de­fensione Legis, jam non tam rationibus quam con­viciis utebantur. Ex ipsa quippe Lege convinceban­tur, & propriis concludebantur dogmatibus; nec su­pererat aliquod praevaricatoribus effugium, nisi quod detrahebant & persequebantur violentia veritatem: unaque communis intentioa omnium ad hoc con­spiraverat, ut contumelia gloriam suffocarent; & mortis opprobrio,b pariter & nomen ejus delerent & famam. In hoc, omne consilium eorum volvebatur; & ad hanc definitionem, omnia perfidiae argumenta con­venerant, ut sanctum & justum (quia contrarius erat eorum operibus de medio tollerent, ac per hoc proba­rent, nullum ei esse cum divina natura consortium; cum sicut ceteri homines, mortalis & passibilis videretur.

Haec erat caecitas, haec ignorantia plebis erroneae, quam dimitti Christi caritas postulat, beneficium praestans ingratis, quod utique & ibi ex parte com­pletum est, & in fine perfecte complendum, quan­do intra hujus indulgentiae sinum tota Israelitici popu­li massa concurret, cum gentium intraverit plenitudo. Hoc sciens Jesus quod omnia dederat ci Pater in manus; cum dare posset quod perebat, & potestative haec propria contineret auctoritas; supplicantis, tamen pro tempore personam exhibuit, ut ex affectu caritas, & ex subjectione humilitas, & ex effectuc innotesce­ret veritas. Quod in tanti absolutione criminis, nul­la esset inter Advocatum & Judicemd repugnantia voluntatum, sed una & concors esset in hoc negotio allegatio utriusque: quia nullus omninoe severitati locus ibi esse poterat, ubi vulneratus Christus proprii mercedem sanguinis exigebat.

Exauditur ergo pro sua reverentia; necf tunc gratisg accipit, sed ingens erogat pretium ut com­mendetur his pro quibus res tanti ponderis agitur,h qua desperata esset humani generis causa quae aliter componi non poterat nisi exsolveretur pro pace ejus, tanti pretii quantitas, quod singulariter habe­bat apud se humilitas Christi & assumta humanitas. Convenerunt itaque justitia & pax, & osculum da­tum est; & pro captivo suo vadem fidelem liberator se posuit: tantaque auctoritate firmatum est hujus in­dulgentiae privilegium, ut in ipsius Christi crucifixi membrana, proprio sanguine conscriptae sint illius ab­solutionis literae: maneatque infixum usque hodie si­gillum, plaga lateris, quam semper oculis Patris exhibet praesentia Salvatoris.

Perennem igitur hujus gratiae haereditatem Testa­tor nosteri transmisit ad posteros, & originalis ma­li praecisa radice, licet recrudescat peccatum in multis, generalitask tamen in illa ita abrasa est, ut ad expia­tionem eorum quae quotidie admittuntur, non iterum Christum crueifigi oporteat, sed unum confessionis ad omnia criminal sufficiat lavacrum, & ad omnia fla­gitia, una poenitentiae sufficiat hostia. Unde illud cru­cis sacrificium factum nobis est sanitas & exemplum, quia & proprie sanguis ille nos purgavit, Christo aspergente populum, semel in sancta illatus; & nos, similis introitus formam, in proprio sanguine (cruci­fixis membris nostris, & abdicatis voluptatibus) reti­nemus.

Nec nos latitudinis crucis, & altitudinis & longitu­dinis & profunditatism usquequaque mysteria intacta praeterire convenit. Nam sua profunditate usque ad in­tima nostra penetrat hoc vexillum, & cuspide praeacuto rimatur interiora; & pertingens usque ad divisionem ani­mae & spiritus, ipsis infigitur affectibus, secretosque & abditos comprimit motus, & totius petulantiae perforat appetitus. Hoc in profundo cordis crux agit abscondita. Intus compungit animam: subter­que, Leviathan verme venenato, hoc vecte transfixo; intrinseca nostra pacificat & conscientiam munit, & meditationes sanctificat. Et sicut illud lignum quod Moysi à Domino ostensum est, aquis Marath immer­sum, omnem illarum amaritudinem in dulcedinem vertit; ita sanctae crucis virtus animo recondita, om­nem tentationum salsuginem sua immersione conta­ctuque n indulcorat. Jam vero longitudo quae à pe­dibus usque ad Ligni transversi incastraturam se erigit, o continuae mortificationis Christianae indicium est; & oportere crucifigi simul cogitationes suas & opera, p efficax documentum. Necesse quippe est, quan­tumcunque longa sint hujus seculi spatia, ut omni vita, infatigabilis ad ea quae ante sunt semper tendat, sem­per se evehat patientia constans & longanimitas per­severans. Latitudo autemq caritatem, zeli am­plitudine complectitur; cum aegris infirmatur, & cum his quibus est scandalum, uritur. Extendit se & superfertur afflictis, affectu nutritio; expansisque alis, pullos implumes aggregat & fovet & protegit: & seipsam in tutelam parvulorum exponens, negli­git; nequer alios ut defendat, propria damna for­midat. Cum his etiam qui oderunt Pacem, in tantum est pacifica, ut nec laesa exigat ultionem, nec exacer­bata referat contumeliam: & si corrigat, omnino sol­licite agit, ut plus agat benevolentia quam soveritas, cohortatio quam commotio, humilitas quam potestas. Justum & impium simuls complectitur: alterum, ut stet: alterum, ut resurgat. Non est ei adve­na bonitas, nec emendicata aliunde clementia, non stimulis, non legibus, non loris ad portanda alie­na onera urgetur: ultro demisso poplite curvat sca­pulas, nec gravet judicat eos pati qui seipsos ferre non possunt, sed de alterius miseria beneficium ordi­nat, & liberalitatem exornat. Si qua sunt apud infir­mos inhonesta, his abundantius honorem circundat, non improperat, non diffamat; sanat, non vulnerat; curat, non lacerat; exonerat, non gravat; operit peccata, u non divulgat.

Hujus latitudinis mysteria Christus etiam inter sup­plicia commendans, in eo quod expansis manibus elevataque laeva & dextera inter Latrones se medium ex­hibebat, volebat intelligi commune esse illud benefici­um; & non solum bonis, sed & impiis quod agebatur prosicere; & se potius medicamina illa aegris proposuisse quam sanis; & gratia illa, pari libertate donasse eos qui de libera, & eos qui nati fuerant de ancilla.

Restat altitudo, quam usque ad summum intimat pars porrecta. Haec est bonae spei confidentia quae cru­cifixos mundo, coelestibus invehi [...]; & exw bonae con­scientiae testimonio securos certosque illi gloriae con­sociat, jamjamque bonis illis manum intentat, jam [Page 50] gustat,a jam os aperit, jam delibat, jam conver­latur cum Angelis, jam illa prosequitur agmina, jam agnoscit, jam liquescit, jam amat, jam laetatur & de­lectatur, hilarescit & quiescit, intelligit & diligit, & tamen quantalibet perfectioneb quisque quae sursum sunt sapiat, interest tamen plurimum inter fidem & spem, nec sine Cruce est electisc dilatio plenitudi­nis, d quos jam probatos consummatosque nulla qui­dem tentatio concutit, sed (ut diximus) hoc solum de­est ad cumulum pacis, quod nondum ex toto se inte­gram exhibet contemplatio veritatis.

VI.

POst myrrhatum calicem & reliqua Crucis ludi­bria, quod à Matthaeo & Marco & Luca fue­rat praemissum, Joannes non tacuit: hoc vide­licet, quod bene dispositis omnibus & assignato in no­vissimis testamento gratiae, & certae spei regulis com­mendatis; ad intimandum quod nihil omnino deesset ad doctrinam formamque justitiae, Christus intulerit: Consummatum est: ac deinde in manus Patris spiritu commendato, inclinans caput, quasi gratias agens, potestative emiserit animam, consummans omnem le­galium rationem hostiarum, & ultimam aenigmatibus antiquis manum imponens.

Sese itaque totum obtulit Patri, & consummata est illius holocausti plenitudo, expensis in illude mi­nisterium carne simul & spiritu; quia & pro carne & pro spiritu hominis angebatur, & totus homo totum Christum habuitf sanatorem, dum & caro in me­delam carnis oblata est in ligno, & ad sanctificatio­nem animae obtinendam, spiritus ille descendit ad In­feros & ascendit ad Superos; ibi confrigens ferreos g vectes, & hic portas aperiens aeternales. Et à corpore quidem,h Anima Christi per illud triduum se ab­sentans, non ita divinitatem quemadmodum carnem deseruit; sed erat Deus in ea indivisibiliter, mundum reconcilians sibi, tollens à nobis mortis sormidinem, per maturam Refurrectionem: purgans illai amari­tudine, quicquid voluptatum venena infecerant, vi­ctoriae suae gloriam coelo exhibens & inferno. Ab­stractisque his qui in illa expectatione diu languerant, etiam Angelorum desideria complevit, quibus haec hominum restitutio grata fuit.

Nec fuit mora inter oblatum & impetratum; sed sub omni celeritate se complexa sunt passio & absolu­tio. Itaque alterum ex altero constitit, ut eadem ho­ra & repleret superos, & inferos captivaret:k Acta sunt tamen in coelestibus gaudia illa prolixioril spa­tio, neque statim reversa est ad corpus suum Anima Christi; sed interim hism quos de tam antiquis te­nebris liberaverat, splendoris divini gratulabundam exhibebat praesentiam: [...]& his qui in Mundo erant, consolationem dispensatorie aliquantulum differebat, ut & dilatio augeret desiderium, & resurrectionis re­pentinae laetitia impleret affectum.n Quia igitur hoc in capite Libri scriptum erat, ut hanc Patris vo­luntatem filius faceret, & res diu expectata & multis praefigurata modis, occultam à seculo saciem in lucem protulerat: exoneratum peccatis populum non ultra passus est Christus supervacuis gravari culturis, quia deinceps nono esset religio sed superstitio, si cere­moniarum veterump faeces cum vino mero inq E­vangelico calice miscerentur. Nec tantum Passionum suarum finem, sed illarum etiamr observantiarum intelligi voluit; ut postquam advenerat veritas, figu­rae cessarent; nec ultra superflues vexarentur fideles spinosis circuitionibus per devia aberrando, cum indi­caret eis ipsa veritas viam, & loqueretur publice quia ego ipse qui loquebar ecce adsum. Unctus erat Christus oleo laetitiae prae cunctis humanae naturae participibus, qui etiam prae Angelis nomen haereditabat differentius: & exsiccata jam erat a facie hujus olei Judaica unctio; & necesse erat, ut complicaretur Ephod, & Tera­phin nont apparerent; & quicquid Beseleel, vel contexuerat, vel coelaverat, locum daret vivis & ra­tionalibus documentis; & abessent umbrae & imagi­nes & typica integumenta,v ubi ipsa veritas nudam formam & puram speciem intuentibus exhiberet. Ita­que finem Legis advenisse, in fine Passionum Christi monstratum est: & quicquid ab antiquo in sanguine Hircorum & Vitulorum, sive in aliis quibuscumque, vel odoramentis, vel libamentis, lex multipliciter ad expiationem peccatorum agendum decreverat, gra­tia reduxit ad compendium; & abbreviato tantae fati­gationis itinere unum sanguinem, unam incensionem proposuit, & unum holocaustum omnia continens, ea moderatione aptavit, ut ad id comparandum, quan­taecumque mendicitatis esset homo, haberet sufficiens pretium, nec quemquam persona, vel locus impedi­ret x à tantae dignationis accessu. Unum igitur A­gnum habet Ecclesia: neque quoties Pascha revolvi­tur, quaeriy alterum necesse est: & cum una sit tribus & familia populi Christiani, uni populo una suf­ficit hostia; & in una domo, una ponitur mensa. U­num habet Panem & Calicem universitas fidei; & multitudini Credentium unus cibus apponitur, idem­que sumitur nec consumitur; &z cum omnes im­pleverit, superest & abundat. Mutabantur Panes propositionis per singula sabbata, appositisque calidis, frigidi tollebantur, quia veteres oblationes, quasi fri­gidas & calorem Spiritus non habentes, repudiandas tempore gratiae; ipsa panum mutatio intimabat. Ag­nus noster idem est, nec diversi per diversas familias immolantur, quia sicut unitas Ecclesiae nec scindi po­test nec dividi; ita necesse est, ut unum agatur ab omnibus, & uniforme obsequium devotio communis exhibeat, totiusque universitatis consensum, sacrificii sangularitas ipsa commendat.

Quod vero ad esum Agni, siaa forte quid super­esset, vicinus conjunctus domui ejus cui supererat, vocari praecipitur; introductionem Gentium ad com­munionem sacramentorum Ecclesiae exprimit: quas uti­que per Evangelium vocatas, convivii hujus sapor ille­xit, & eatenus jejunos ad ea quae Judaicus populus ede­re non potuit,bb gratia mater admisit. Mirum om­nino est dictu, & res ipsa spiritualem exigit intelle­ctum; quod cum agnus non nisi ab una familia posset immolari, quae esse posset tantae paucitatis familia ita [Page 51] carens filiis, vel nepotibus aliisque propinquis, ut u­num non posset per se agniculum edere; maxime cum tam numerosa illius gentis esset foecunditas, multaque conjugia multiplicem sobolem cumularent? Sed (ut diximus) intimata est Prophetice vocatio gentium, & admissae sunt per fidem ad participationem Sacramen­torum, Judaeis secundum carnalem sensum literaturae haerentibus, nec pervenire valentibus ad spiritualis ple­nitudinem intellectus. Assatus est ergo agnus noster in veru Crucis, subter incensis tormentorum carboni­bus; nihil crudum aut carnale in eo jam sapimus, ni­hil elixum aut molle: sed ita illa boni odoris assatio in patibuli flamma induruit, ita solidata est ut nihil in ea ultra supersit vel passibile vel mortale, sed omnino mortis pyra ab antiquo accensa, sanguinis illius con­spersione extincta est. Ideoque & sibi & nobis con­stat inconsumtibilis illius integritas, quia nec corrum­pi potest quod omnino est solidum, nec minui quod aeternum. Caput ejus cum pedibus edimus, nec ab­horremus intrinseca; quia fides nostra in hoc vivit & proficit, hoc fatetur, hoc credit quod Verbum quod erat in principio apud Deum, factum sit caro ina fi­ne seculorum, & majestas divina usque ad infirmita­tis nostrae descenderit intestina, nec nostrae fragilita­tis abhorruit officinam: & qui erat nostrum princi­pium, ad finem quoque nostrum accessit, constituens nobis in se metam & terminum, per finem tempora­lem revocans ad finem infinitum; & consocians cor­poris & capitis gloriam, individua connexione astrin­xit in unum. Sic caput, sic pedes, sic intestina co­medimus, cum ita altitudinem Christi praedicamus, ut non erubescamus humilitarem; ita infirmum, ut fortitudinem quoque non negemus: ita stultum, ut sapientiam admiremur; quia hoc amplius stupendum est in illo nostrae Redemtionis negotio, quod exina­niri b sic se passa est divinitatis sublimitas, quam quod in se incommutabilis virtus & incomprehensibi­lis magnitudo,c stat in beatitudine sempitema im­mobiliter perseverans.d Atque ita & apud Ezechie­lem faciem & pedes Dei quasi prima & novissima Che­rubin contegunt, media tantum videnda exponunt; quia quae ante Mundi constitutionem apud ipsum erant, vel quis status rerum futurus sit post judicium ultimum, cibus est fidei & spei: Interim dum intelligere satagit quae secundum carnem gesta sunt, & humanitatis in­dagare affectus; quasi ex caritatis ejus visceribus, reli­gionis mansuetudoe pascitur. Carnem igitur hoc mo­do comedimus: ossa vero igne comburimus, quia sacra­menta quidem (quae quasi divinae virtutis caro sunt, & veritatis integumenta) visibiliter secundum suam spe­ciem f percipimus & sumimus; ipsamg vero sub­stantiam secundum inintelligibilem & invisibilem statum firmam omnino & solidam, nec frangimus nec minui­mus; sed flammis injicimus, id est, spiritualibus intelli­gentiis commendamus; quod spiritus & vita sint in di­vinis mysteriis, nec fas sit intellectu humano tantae rei confringi notitiam, quam interim intra se Spiritus San­ctus colligit, donec evacuato quod ex parte est, perfectum prodeat palam: & cognoscentes sicut & cogniti sumus; jam hoc non sacramento agamus, sed specie.

Ideo nocte Agnum mactare praecipimur; quia non­dum ad liquidum elucet hujus operis ratio, cujus fi­des ministra est, quam in splendoribus Sanctorumh deteget veritas, cum novum vinum in regno Dei pro­pinabitur, accensisque lampadibus, Virgines Animae ad aeternas nuptias admittentur; positaque inextingui­bili lucerna super candelabrum, omnibus qui in do­mo erunt lucebit, tam sacramentorum veritas, quam ipsius ratio Trinitatis. Interim sane immensi quaestus res agitur, &i virtutem invisibilem manifestus effe­ctus eloquitur, fideique certitudinem beneficia indul­ta corroborant; & ex collatione praesentium,k fir­ma fixaque est expectatio futurorum. Datur nobis agnus iste ad epulum, datur sanguis ejus ad pocu­lum.

Mandatur extrinsecus liminaribus & postibus domo­rum nostraruml sanguis ipse apponi in signum, ut munitum sit quod patet & quod latet; habeantque caro & Spiritus secura praesidia, cum cibus potusque divinus Animam introrsus alat & vegetet, abigatque extra virtutes contrarias signum Crucis & sanguinis nota. Nec dubium quin omnino formident daemones Passionis formam, terroremque eis characteris hujus inspectio ipsa incutiat. Etiam ipsos Sacramenta sancta & fidei muniunt signa, quos constat non quantum ex­pedit Christianom dogmati & castis moribus confor­mari, sedn solius fundamenti obtuitu cui quoquo­modo inhaerent:o nec statim propter ligna & foe­num quaep superponi à negligentibus vident, ir­ruunt Daemonesq in quoscunque carnales, sed re­verentur fundamentum, &r disparent ad vivificum signum, nec temere accedunt ad consecratam sangui­nis balsamo domum. Alioquin, si ad singulos exces­sus vim suam penitus Sacramentorum subtraheret vir­tus; & inaniter frontibus errantium Crucis tituluss pingeretur, nulla spes superesset ruentibus. A quibus, licet lapsus articulo Spiritus Sanctus abscedat, manent tamen etiam in reis nec sunt inania sacramenta; ad quae, ut compungitur qui deliquit, idem Spiritus re­dit; t tantaque est Sacramentorum dignitas, ut ipso Spiritu absente, non audeat vis inimica ingredi, nisi desperatione & consuetudine deliberatoque consensu, signum sanctum victa captivaque mens, apostasiae scal­pello eraserit. Hinc est, quod exterminator Angelus, primogenita quaeque AEgyptiorum percutiens, viso hoc signo, à liminibus sanguine illitis, quasi increpatus se cohibet; enecatisque AEgyptiis, illaesi incolumesque ma­nent quorum latera frontemque cruoris hujus consper­sio rubricaverat. Sic Raab cum esset meretrix, appensa ad fenestram reste coccinea, salvatur, & sola ex Hiericho libera evadit; necv patuit domus ejus vastationi & praedae, quam tam celebris signi reverentia munic­bat.

Jubetur etiam, ut festinanter & avide hoc agatur convivium: vestesque itinerarios, baculos habentes in manibus: lumbis praecinctis, panes azymos edant cum lactucis agrestibus: quia tanti operis ministros, nec desides decet esse nec molles; neque viaticum acci­pientibus exiturisque de AEgypto, quaerenda sunt di­versoria voluptatum: sed in exitu de populo barbaro, si­mul [Page 52] mul se debent componere amaritudo poenitentiae & sinceritas vitae. Haec carnaliter aliquando sicut & ce­tera Legis aenigmata, profuerunt, dum fides & pie­tas ad id quod promiserat veritas, concurrebant: sed ubi venit plenitudo temporis, finisque Legis Christus, a quicquid de agno, vel hoedo, vel Juvenca ruffa man­datum est; omnia factus secundum congruos status, & in se omnia referens juxta proprios intellectus: ces­satum est à multis, ubi unam sufficientiam posuit: nec oportuit adhiberi signantia, ubi significatum adve­venit.

Sacrificia de craticula vel sartagine, zelum fervo­remque Sanctorum praeloquuta sunt: suffumigationes aromatum, incensiones orationum, & pia vota affe­ctusque Sanctorum: incensi adipes,b emortuas vo­luptates: indumenta sacerdotum, multiplicium gra­tiarum ornatum continebant. Foeminalia quae ad ope­rienda pudenda primo loco posita sunt, tantam edo­cent oportere esse continentiae verecundiam, ut ne suspicioni quidem locum relinquat;c & ita abscondi quidquid est inhonestatis notabile, ut nullo casu ad ea intuenda, zelotes admittatur aspectus. Sed talem se exhibeat conversatio Sacerdotum, quasi sine sexu sit; & omnino abominetur hujusmodi labem,d quine­tiam e confundatur & erubescat ad membra commu­nia, ipsamque operiat naturam consciam sui, deteste­turque quod potest, non quod agit; & quasi emor­tuas & foetidas partes illasf sepeliat & abscondat.

Secunda vestis, quae Poderis; id est talaris; dici­tur, linea est: quae munditiae perseverantiam intima­bat, & vitae immaculatae candorem; quae stricta erat & adhaerens corpori, quia singularitatem hoc pro­positum diligit, & expeditos esse oportet qui san­ctis ministrant altaribus, carnemque & vestem & totam conversationem solitariam exhibere.

Tertio loco aderat Balteus, lineam tunicam in­ter umbilicum & pectus astringens; ut in eandem Legem sub ejusdem propositionis vinculo, mens & actio convenirent; &g utrumque quadam necessitu­dine ageretur, carnalisque & spiritualis affectus hanc regulam sibi pari voto conscriberent, & in idipsum communi studio perenniter consenti­rent.

Quartus ornatus erat Tiara vel Cidaris: qui capitis cultus (eo quod domestica est ibi camera sensuum, & propria sapientiae domus) indicat, quo philosophica contemplatio tendat, & quantae sit sapientiae, eligere coelibatum. Haec omnia fieri jussa sunt de lino, un­de & byssus aptatur, ut non lateat hujus studii & pro­positi animos, quia multis ablutionibus opus est ut ad hunc candorem exercitatus quisque perveniat; diu torqueri, & longa consuetudine carnales solidari affe­ctus ne tentationum mole facile disrumpantur.

Et quidem ad caput nostrum (quod est Christus) hac Cidari significante, tota puritatis nostrae referen­da est gloria; & tunc demum tuta poterit esse perse­verantia, si in eo fixa sit spes, & fiducia radica­ta. Haec quatuor indumenta minoribus & sum­mis Sacerdotibus, ex Lege & decreto erant com­munia.

Quatuor reliqua, sunt proprie summi Sacerdotis. Inprimis, post indumenta praedicta; Tunica hyacin­thina summus Pontifex induebatur, dependebantque in inferiori ejus parte per circuitum LXXXII. tintinna­bula; & inter duo tintinnabula, unum Malum puni­cum. Omnia erant ex auro purissimo, ut totus vo­calis ingrederetur in Sancta, si aliter ageret, conti­nuo moriturus. Vestis sane illa hyacinthina, animam in sanctimonia enutritam, ad illum profectum indicat pervenire, ut Spiritu vivat, Spiritu ambulet, & à nemine judicetur & omnia judicet. Hoc enim est sum­mum Sacerdotium, ad hunc apicem sanctitatis attin­gere ut totum se vir justus coelestem exhibeat, mores­que supernos & divinam exprimat formam; solique Creatori mente infixa, individua conversatione inhae­reat; hoc totum complectens, tunica hyacinthini co­loris insinuat.

Tintinnabula vero aurea erant: Mala autem ex hy­acintho & purpura, cocco & bysso, in modum sphae­rulae facta; hoch significante Spiritu Sancto, quod viri contemplativi quorum conversatio in coelis est, & qui quae sursum sunt sapiunt, non quae super terram; fidei Christianae doctrinam, & maxime novissimum debent populis denunciare terribile Judicium: totusque eo­rum incessus & sermo resonare debent divina myste­ria; nec gratiam divinam quae datai est illis, pre­mere vel suffocare debent silentio: Quia non satis est, acceptum in sudario reposuisse talentum, nisik à ne­gotiatione servus revertatur cum lucro; nec prodest hyacinthina tunica, nec castitatis continentiaeque in­signia Doctori sufficiunt, nec pacificus est ad Altaria sancta ingressus, si negligit annunciare impio viam suam, peccatique stipendium; cum & ille non habens correctorem, in peccato suo pereat; nec prosit Do­ctori sua Justitia, cum sanguineml errantis Judex de manu speculatoris requirat: nec magnum est sibi vivere, nisi satagat & alios secumm vivere. Ut ait Seneca; qui res & homines fugit, qui alios videre non potest, sed velut timidum atque iners animal metu o­blituit; nequaquam dicendusn est vivere sibi, sed somno & ventri. Ideo ingrediens in sancta Sanctorum, totum vocalem se debet summus Pontifex exhibere & virtute verbi quasi floribus odoriferis allicere audito­res; o ut praedicatio quasi tintinnabulum ex auro pu­rissimo, puritatem perfectionemque singularis intelli­gentiae indicet; & ex omni parte per circuitum sermo ejus, lucis divinae intonet claritatem: & ipsi florum colores in hyacintho (ut dictum est) coeleste deside­rium; in purpura magnanimitatem regiam adversus peccatum; in cocco bis tincto, inflammatum in di­lectione Dei & Proximi, piae mentisp ostendat af­fectum.

Oportet sane; ut sacerdotalis actio semper sit & auro sapientiae fulgida, & hyacintho spei in sublime q erecta, & purpura regni (ut debellatrix peccati & in captivitatem redigens daemoniorumr monstra) circumdata; & cocco bis tincto, dilectione gemina, flammea & bysso retorta, semper in oppressione & castigatione carnis solicita. In Malis punicis quae in­tra corticem unum contegunt multa grana, virtutum multisaria operatio exprimitur, quae undique uno ca­ritatis s integumento ambitur. Et recte tintinna­bulis Mala miscentur, cum simul praedicatio & actio cohaerent; & doctort ipse, quae dicit, haec facit.

v Sextum deinde additur indumentum, quod Superhumerale dicitur; hoc apud Hebraeos etiam [Page 53] Ephod appellatur. Hoc Samuel cum puer esset, ha­buisse legitur; & David ante Arcam hoc tulit. Sed Ephod, id est, superhumerale quod summorum erat Pontificum; erat ex hyacintho & purpura & cocco byssoque contextum. Aliud vero Ephod quod & pro tunica linea accipitur; simplex erat & lineum. In hoc Superhumerali, duo lapides onychini auro inclusi inserti erant; unus in ora una, & unus in altera: & sculpta erant nomina filiorum Israel; sex in lapide uno, & sex in altero. Itaque in Superhumerali Pontificis hoc debet intelligi, quomodo in portandis fratrum oneribus officium illud se habere debeat, quantaque eis, ex debito regiminis, solicitudo incumbat, ut propriis humeris ovem perditam ad ovile reportent. In hoc bonorum operum patientia, in laboribus perse­verantia indicatur. In coloribus vero Superhumeralis, quae sit ratio, dictum est supra.

Quod autem nomina Patriarcharum gestat in hu­meris, ob recordationem eorum utique fit; ut videns populus Patrum nomina conscripta in veste Pontificis, eorum imitetur justitiam, veniatque in memoriam fi­des Abrahae, mansuetudo Isaac, patientia Israel, ca­stitas Joseph, disciplina Moysis, zelus Phinees, victo­ria Josue, Samuelis sinceritas, David humilitas, eorumque qui de illis XII. Patriarchis egressi sunt Prin­cipibus vel Sacerdotibus, recte facta vel dicta: qui per sidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones. Duplex autem ratio est, quare haec in humeris Pontifex nomina portet: ut & ipse audito­ribus sequenda Patrum exempla proponat; & ipse, eos quos verbo instruit & exemplo, si praeoccupati fuerint in aliquo delicto in spiritu lenitatis ferat, & am­plius exonerare quam gravare infirmos intendat. Eo­rum enim onera, ipsum Lege officii sui ferre necesse est; & per singulos, sicut diversi morbi exigunt, cum his qui ignorant vel errant, & infirmari & uri.

Quod autem sex nomina in finistra part erant, & sex in dextera, in lapidibus Onychinis sculpta; illud est, quod ad conscriptionem haereditatis supernae per­tinent, non tantum qui probati perfectique videntur, sed etiam qui minoris aestimationis habentur: quia im­perfectum nostrum non abjicit divina perfectio, & ca­lamum quassatum non conterit, & linum fumigans non extinguit. Amplexatur quidem dextera ejus, eos qui digni sunt promoveri ad oscula; sed & laeva ejus sup­ponitur eorum capitibus, quos imbecillitatis vertigo inclinat, nec patitur lapsos omnino collidi quos cor­ruentes excipit, & piam manum inclinatis supponit. Onyx vero, lapis est habens unguis similitudinem, albisque cingentibus zonis igniculos emittit: unde per hunc lapidem, in quo dextrorsum & sinistrorsum no­mina XII. filiorum Israel sculpi jubentur; rectea in­telligimus hanc Scripturam pertinere ad Christum qui in carne assumta, quasi unguem se nobis exhibuit & operuit multitudinem peccatorum: zonis candidis (id est continentiae doctrinis) cingens electos, & miracu­lorum igniculis accendens ad fidem, ardebat intus & lucebat exterius. Ipse est autem lapis ille in quo & Lex est conscripta divinitus; & in quo scribuntur no­mina eorum omnium qui nomen ipsius non assumunt in vanum, quos nulla tribulatio vel adversitas, cum semel insculpti fuerint, eradere poterit vel delere. Ideo à dextris & à sinistris locantur, quia fundatos vel scriptos in petra, nec altum concutit nec profundum: quia per arma justitiae, in prosperisb & in adversis gradiuntur invicti.

Sequitur indumentum septimum, quod Hebraice Hosen; Graecec [...]; Latine vero, Rationale vocatur. Hoc ex eisdem speciebus & coloribus qui­bus d est Superhumerale, & propter easdem ratio­nes aptari jubetur. Duplex vero fit propter lapidum pondus, ne forte rumpatur. Quadrangulum quoque erat, & palmi mensuram tam in latitudine quam in longitudine continens. In quaternario doctrinae Evan­gelicae jugem memoriam accipe: In palmi mensura, plenam juris mensuram, quantum possibile est opera­tione humana attingere. Qui enim palmo aliquid me­titur, expansis digitis manum extendit ut possit attin­gere e in locum quo tendit. Eadem igitur men­sura erit piae intentioni in longitudine boni operis, & in latitudine caritatis.f Inserti quoque erant in eo XII. lapides per quatuor ordines; terni & terni in late­re uno, & terni & terni in latere altero. Et sculpta erant nomina filiorum Israel in singulis singula, per tribuum differentias & aetatum. Per quatuor vero Ra­tionalis angulos, quatuor annuli aurei erant, haben­tes contra se in Superhumerali alios quatuor annulos; ut annulus contra annulum veniens, catenulis aureis utrinque ad hoc insertis, Superhumerale & Rationale invicem jungeret, & mutuo copularet. Sed & unci­ni erant in Superhumerali infixi, in quibus catenae inserebantur, quae annulos utrinque sibi occurrentes nectebant. Erant etiam & in latcribus & in superiori parte Rationalis & Superhumeralis, annuli duo in summitate, & duo in lateribus; & per singulos dis­currentes catenae, sub & supra: ut in quatuor angu­lis & in ambobus lateribus juncturae adessent, & ad scapulas & ad extremitates & ad media utrumque indu­mentum firmae stringerent ligaturae. Hoc autem in­dumentum non tantum Rationale, sed etiam Ratio­nale Judicii, à Domino dictum est: In quo doctrina & veritas poni jubentur, & hoc, summi Pontificis pectus cum ingreditur in Sancta Sanctorum, orna­tur.

Inprimis diligenter attendendum est, quod qui hac veste induitur; in qua, literis, doctrina & veritas im­pressa est; consecratum doctrinae & veritati pectus suum intelligat: neque debere secularibus negotiis & g actionibus & lucris occupari; sed doctrinam sidei exemplo & moribus indicare: quia omnino infame est, abuti ratione, & corrumpere doctrinam, & circum­ventionibus vel technis opprimere veritatem. Opor­tet quippe ut omnia quae agit, moderatrix ratio sic disponat, & sic suis locis aptet misericordiam & judi­cium; ut cum judicat, severitas non excludat clemen­tiam, & cum miseretur justitiam pietas non relinquat; & sive percutiat sive parcat, à veritatis tramite non recedat. Considerans igitur loca & tempora & mo­dos actionum, & aetates & gradus; in numero & pondere & mensura, singula suis aptet rationibus dis­cretio Sacerdotis; in cujus pectore horum debet esse scientia,h cujus etiam necesse est vitam esse doctri­nam: nec ullum locum in anima illa habeat falsitas, quae ad judicii divini regulami quadrare debet quaecunque vel docet, vel agit, vel statuit, vel corri­git.

k Superhumerale etiam & Rationale, sibi junctis annulis catenarum complexu ad invicem copulantur; ut puri cogitatus in mente sancta & rationabiles con­veniant [Page 54] veniant actiones, & omnia vinculo pacis cohaereant, universamque Pontificis dispositionem caritatis com­plexus astringat. Aderat praeter has ligaturas quae coe­lestibus desideriis piisque affectionibus aptantur, praeter Ephod quod posterius & anterius Logion conjungebat; Baltheus tam Tunicam hyacinthinam quam ipsum Su­perhumerale & Rationale superne constringens tan­ta firmitate, ut trium indumentorum una spe­cies esse videretur, & omnia sibi strictim cohaere­rent: ut daretur intelligi, quanta sit diligentia, san­ctitas observanda; cui etiam post tantae excellentiae gloriam, post dona virtutum, post agones & col­luctationes & victorias innumerabiles, restant plerum­que a circa novissima etiam, carnis pericula:b & necesse est ut semper hujusmodi solicitudo & intus & extra invigilet, ut actionum & meditationum, in fi­nem, illabata gloria perseveret. Etiam summos ful­mina feriunt montes. Et nisi hoc Baltheo, etiam cum omnia eatenus bene disposita fuerint, & ratio & opera jugi nexu stringantur; per motus & impulsus diversarum tentationum disjungi potest & dissilire, quod nullo turbine propellentec firmum videbatur & competenter dispositum. Baltheus iste ex purpura erat & Bysso retorta, & hyacintho & Cocco bis tin­cto; in similitudinem pellis colubri in rotundo con­textus. Gestat autem sic ornatus Pontifex, nomina filiorum Israel; pro diversis rationibus, in pectore & in humeris. In humeris quidem, à dextra & laeva; propter causas praedictas.

Vel ideo in duobus tantum ordinibus, quia noster summus Pontifex, cujus Imperium super humerum ejus, Judaeis & Gentibus scripturam Crucis reliquit, & eo­rum nomina Redemtioni intimavit inscripta, quorum linguas Crucis titulus continebat. In Rationali vero, quatuor lapidum ordines distincte sunt positi (ut di­ctum est) in quatuor ejus extremitatibus; supra ter­ni, & infra terni. In nominibus Patriarcharum quae haerent pectori summi Ponti [...]icis, hoc intimatur quod qui in regimine sunt, semper affici debeant pro his qui ad eorum sollicitudinem pertinent; & quantum possibile est, recordari eorum debent ex nomine, & orationis exhibere suffragia: neque aliud illud pe­ctus occupare debet, quam animarum zelus, quia officii illius est, revocare devios, reconciliare erro­neos, confirmare eos qui proficiunt in justitia; & qui deficiunt, cohortari ne desperent de venia. Sed & seipsum etiam ad praecedentium Patrum quorum gestat nomina, conformare debet exempla; ut quo­rum recolit gloriam, imitetur & vitam; neque ab eorum fide & operibus se alienum exhibeat, quo­rum actus & titulos circumfert & probat. Quod au­tem duodenarius numerus in quatuor ordines divisus, per singulas partes, ternarium reddit; accipi non incongrue potest, quod Evangelii quadratura prae omnibus Scripturis insinuat Trinitatem. Et haec est Apostolica doctrina quae decem Legis praecepta in duobus consummat; & totum illud antiquarum tradi­tionum dispendium, in dilectione Dei & proximi ab­breviat & coarctat.

Sequitur octavus ornatus Pontificis, Tiara vi­delicet, quam etiam nonnulli vocant Galerum, vel cidarim. Hac etiam minores Sacerdotes ute­bantur; eratque byssina, circundata coronula aurea, opere textili sacta, sicut hodie Phrygium Mitris no­strorum Pontificumd plerumque consuitur: eratque in modum cassidis porrecta aliquantulum, verticis ca­cumen in sublime excedens; astringebaturque capiti vitta hyacinthina, ne casu aliquo, immolame Ponti­fice laberetur. At vero summi Tiara Pontificis, excellentior erat; & praeter haec, laminam auream (quame Petalum vocant) fronti habebat insertam: in qua nomen Dei quod apud Hebraeos ineffabile di­citur, scriptum erat. Haec Tiara quae tegit & ornat caput Pontificis, totamque ejus pulcritudinem coro­nat & protegit (ut dictum est supra) omnes sensus capitis Deo indicat consecratos; & totam corporis gloriam debere ad caput referri. Totus enim bonae mentis candor, & sapientiae splendor,f praedicatio­nis gratia munditiaeque gloria, benignitas caritatis, & quaecumque sanctitatis insignia, ab illo universali ca­pite g veniunt eo quod totum corpus per connexio­nes & subministrationes crescit ac proficit, solida­tur ac perficitur. Ideoque ad totius candoris indi­cium, & complanatae mentis compositum statum, omniumque sensuum concordiam intimandam; Ci­daris byssina in capite Pontificis ponitur. In vitta ve­ro hyacinthina quae Cidarim capiti astringit, hoc in­telligitur, quod amor & regni coelestis desiderium, hujus perfectionis apicem cumulat; & ille respectush totas gratiarum connexiones unit & sociat.

Auri vero lamina, cui nomen illud Dei quod definiri non potest ab homine, erat inscriptum; subjectam & suppositam divinae essentiae omnem indicat creaturam. In superioribus quidem hoc nomen ponitur, ut quic­quid undique est, quantumcumque sit, se cognos­cat inferius, se fateatur indignius: & si quid habet candidum, si quid conspicuum, ad illud no­men referat unde accepit, illique excellentiae devo­tus ascribat. Hoc nomen tetragrammaton id est, qua­tuor literarum erat; scilicet [...]: Cujus interpre­tatio lingua Hebraica, ineffabile sonat: non quia di­ci non possit, sed quia (ut dictum est supra) sicut est, nec capi humano sensu possit, nec definiri: In fronte vero hoc nomen Pontifex gerit, quod utique est super omne nomen, cui omne i genu flectitur; de quo & in Apocalypsi Joannis legitur, quod cum agno slabant supra montem Sion, centum quadraginta qua­tuor millia, habentes nomen ejus & nomen Patris ejus, scriptum in frontibus suis. Ibi enim verecun­diae sedes est, & significat professionis nostrae fidu­ciam; per quam non tantum in nomine gloriae vel om­nipotentiae Dei, sed etiam in Cruce Christi gloria­mur. Unde & ipsae quatuor literae; quatuor Crucis k intimant cornua, de quibus Abacuc ait: Cornua in manibus ejus, ibi abscondita est fortitudo ejus. Sic orna­tus Pontifex, creatutarum omnium typum portabat in vestibus sanctis, in quarum coloribus, totius mun­di similitudinem praeferebat. Byssus enim terrae deputatur de qua gignitur, purpura, Mari, quia ex ejus Cochleis tingitur; hyacinthus, aeri cujus speciem habet; Coccus, propter ruborem, Igni vel AEtheri: Justum enim erat, ut Pontifex Creatorem non solum pro Israel, sed etiam pro universo Mundo (qui ex his quatuor constat) rogaret, & indicaret cun­cta indigere misericordia Dei; & cum sacrificaret, universalis conditio expiaretur. Nec tantum pro libe­ris & Parentibus, sed pro omni creatura & voce & habitu precaretur.

Haec quae dicta sunt de invisibili Pontifice; ad in­visibilia justitiae ornamenta nos mittunt, de quibus [Page 55] dicitur: Sacerdotes tui induantur justitiam. Et alibi; Erit justitia cingulum lumborum ejus, & fides cinctorium renum ejus. Haec omnia, summus noster Pontifex in­dutus decore & fortitudine, in Spiritu & veritate con­summavit: & ingressus sacratiore cultu quam Aaron, virtutum significatarum, ipsam rem amplius nos vo­l [...]it moribus implere quam vestibus; & lumbos spiri­tuali zona succingi praecipiens, ad lucem sui intelle­ctus cognitionem divinam, sine carnis mentisque mun­ditia neminem posse pervenire, in illa praecinctione nos docuit. Denique ipse tunica inconsutili quasi Poderc Pontificali indutus, integritatem caritatis & unitatem Spiritus in vinculo pacis, in eo nos obser­vare docuit. Crucem autem quasi Superhumerale, Sacrificium oblaturus pro populo, humeris imposuit: & plaga & sanguis, loco Rationalis; non solum in­tra se duodecim filiorum Israel nomina concluserunt, sed & totius generis humani opus illud complexum est naturam; sicut & infixus capiti titulus contine­bat, scriptus Graece, Hebraice & Latine. Nihil ad sanguinem Christia Coccus Legis bis tinctus apparet; ultra septuagies septies nostra tincturab pro­cedit: totum pallidum est quicquid Lex typice colo­ravit, & ad comparationem veritatisc totum mar­cidum est quicquid contextum fuerat in figuris. Nul­la hyacinthi comparatio ad carnem Christi; quia cum Verbum caro factum sit, totum coeleste erat quod nulla peccati infecerat macula, nec quicquam ei de suo Princeps hujus mundi adliniverat. Nec byssus nec purpurad hujus munditiae vel gloriae aliqua ratione aptantur; omnia superat ejus potestas & sanctitas, sanctitudo naturae, & principatus justitiae; & amplio­ris gloriae sunt, quam fila quaelibet torquentibus di­gitis elaborata, vel conchyliorum sanguine delibuta. Imposita este capiti Christi corona pro Cidari, & intextae illi Serto erant pro bracteis spinae; & pro la­mina aurea in qua nomen Dei sculptum erat, lignum cervici supereminens; in quo Pilatus pro Beseleel, conscripserat nomen quo nihil in coelo vel in terra sanctius, nihil potentius, nihil mirabilius; JESUS NAZARENUS REX JUDAEORUM.f Haec scripsit Gentilis homo nesciens quia ipse esset Rex etiam Gentium. Ideo autem scripsit, utique non in­telligens quia ad hunc titulum perventurus erat & jun­gendus aliquando populus Gentium. Unxit etiam manus Sacerdotis nostri; imo & caput & pedes & la­tus, sanguis Balsamo pretiosior; quem utique pun­cturae veprium & Clavorum & Lanceae exprimebant, & fundebant extrinsecus: eratque omni Oleo liquor ille celebrior; sanctificationem & emundationem no­stram non significans, sed consummans. Haec & alia multa quae lex velamine posito super faciem Moysi absconderat, Christo transfigurato in Monte, paucis patuere Discipulis: & consummato in Cruce, facta sunt evidentia universis. Ruptum quippe est illud ve­lum integumentorum carnalium, & patuit Candela­brum, & propositionis Panes, & Altare incensi, & Cherubin, & Propitiatorium, & Sancta Sanctorum. Petrae quoque scissae sunt, & sepulcra reserata; quia haec consummatio, & lapideis cordibus aperit spiri­tualem intellectum; & ad eos qui mortui erant in pec­cato, vitalem revocat spiritum: ita ut qui desperati erant, & malae consuetudinis institis alligati, in civi­tate Dei nostri (quae est sancta Ecclesia) deinceps vi­ventes appareant; & qui diu fuerant cineres, fiant Doctores; & qui sepulti, magistri.

ADMONITIO AD LECTOREM.

LIBRARIUS quidam cum Arnoldi de Cardinalibus Christi O­peribus, ante secula aliquot, tractatum venalem habuit: ut meliore pretio eundem venderet, Cypriani nomen substituit; & pro Adria­ni nomine cui inscribebatur, Cornelii reposuit. Et siquidem pericu­lum erat ne ex operis principio fucus detegeretur, (quotusquisque enim Lector est, qui primam paginam Libri cujusvis sibi obvii non inspiciat) praefatio­nem de suo addidit; quae utcunque inepta sit, per plures annorum centurias fidem obtinuit. Porro nunc postquam dolus detegitur, hoc saltem nomine utilis futura est, quod exinde licebit ingenium id genus hominum, (qui pessimae teredines, li­bros depascuntur & corrumpunt) melius deprehendere.

Additamentum hoc, quod nulli Codices MSS. quos videre contigit agnoscunt, hic infra exhibemus.

AD CORNELIUM PAPAM, DE CARDINALIBUS OPERIBUS CHRISTI Usque ad ascensum ejus ad Patrem.

PRAEFATIO.

SOLENT matres infantalis nuper editis, in ipso vitae introitu aptare vocabula, & ex aliquibus praecedentibus vel circumstantibus causis, vel ex genere, vel ex eventibus imponere nomina: ut in ipsis primordialibus initiis, quaedam praesigerentur commonito­ria ingredientibus vitam, ne nomen eis esset ad ignominiam, si originalis naturae tradu­ctio à consueto limite deviaret, & a virtute patrum degenerans, indigna successio mon­stri non hominis faciem exhiberet. Respicerent potius ad nomina vel officia sua, quorum inspectio honestae conversationis formam eis infunderet & doctrinam, ut honorificarent naturales causas & rationales disciplinas, nec in aliquo elementarias amaricarent dulce­dines, vel primarias offenderent dignitates.1 Nam olim tumultuarie vel inconsiderate nomina rebus imponebantur: sed ex quo ad Adam adducta sunt singula, ut vocaret ea & propria imponeret nomina, provisum est in populo antiquo & institutum, ut aliqua esset in vocabulis ratio, & interpretarentur nomina vitam, & exprimerent aliquam personae proprietatem, secundum quam vel differret a ceteris, vel etiam communicaret. Sic in nominibus Patriarcharum Abraham, Isaac & Jacob magnarum rerum extitere in­dicia, & praeloqueb antur ventura, nec deerat impositorum nominum2 secundum sensum suorum effectuum certitudo. A­pud gentiles etiam non in nominibus, sed in agnominibus postea a viris illustribus observatum, (ut nobilitas generis vel virtutis gloria posteros illustraret) Augusti vel Caesaris titulo succedentem honorare progeniem, & Imperatoriae dignitatis haeredes primae originis irradiare fulgoribus. Sic & philosophi & doctores antiqui tractatibus suis nomina praetexere, brevi titulo grandis materiae latitudinem praelibantes, & propriae gloriae, proposito nomine suo, providen­tes; ut integritatem operis & laborem auctoris, tam styli quam personae in posterum auctoritas conservaret; & facile scripturae subtilitas indicaret, si aliqua manus invida elegantiae tractatuum elimatorum pannum rudem insueret, vel nu­gis suis quasi sua essent quae alius laudabiliter dictasset, surtiva translatione insereret. Sic in capite libri sui quisque auctorem se posuit, ut & stylo auctori, & stylo auctor famularetur, & auctoritate altrinseca communis gloria muni­retur. Hoc virorum illustrium praeclara meruerunt ingenia, & per haec vivax eorum fama & gloria indelebilis perseverat. Nos vero qui vix intelligimus quae ab eis dicta sunt, sensu & eloquentia omnino eis impares, si quid ali­quando scribimus, indignum titulo judicamus; ne forte nobilis materia, cujus explanationi studium adhibemus, de­coloratam se potius quam ornatam, nostra praesumtione queratur. Verum quia solent aliquando patres nugis infantili­bus arridere, & linguis balbutientibus delectari; indulgentiam meretur humilitas, quae quo potest accessu sublimitatis vestrae manibus se porrigit attrectandam, non gloriam mendicans, sed gratiam. Ego quidem nec a me ipso, neque ab alio quaero nomen, neque enim aliquid me existimo esse,3 cum nihil sim; qui hoc a vobis maxima supplicatione quaesivi, ut non essem quod sum, & humiliter supplicavi ut ab hac stamma in qua crucior, me vestra clementia libe­raret. Tentavi si possem manu vestra me sustinente, honeste descendere: quod quia non potui urgentibus stammis, non attendi quo prosilirem, dum me vorax incendium non cremaret.

PROLOGUS.

1 SUBLIMES materiae subtilium in­geniorum exigunt tractatores: nec facile de artibus recte judicat, qui artes ignorat. Exercitati in libe­ralibus disciplinis simul ingenio conveniente & studio philosopha­ri possunt, & secure aggredi res abditas: eorumque conatibus se perviam penetrata ex­hibet difficultas, & aenigmatibus enodatis, rerum se­cretarum facies patet, cujus serenitatem velabat nubes opposita, & veritati superfusa caligo. Ideoque tam in divinis, quam in Philosophorum doctrinis, nec tutum est nec honestum, ineruditos & ignaros2 sensuum ad literas illas pertinentium, prosilire ad discussionem eo­rum quae nesciunt: & de his sibi usurpare magisterium quae ignorant.

Hujus rei forma seraphim faciem Dei, & pedes ve­lant; & patentibus quae in medio sunt, principium fi­nemque majestatis divinae alarum extensio infra supra­que operiens, aditum ad se temerariis tractatoribus vel scriptoribus interdicit: nec patitur ad liquidum se videri divinitas, quam utique investigatio fidelis ali­quo modo odoratur vel sentit; sed puram ejus essen­tiam nec conspicit nec comprehendit. Affirmatio quippe de Dei essentia in promtu haberi non potest; neque enim definibilis est divinitas:3 sed verius since­riusque remotio indicat negando quid non sit quam as­serendo quid sit. Quoniam quidquid sensui subjacet, illud esse non potest, quod omnem superat intellectum. Quidquid audiri vel videri vel sciri potest, non con­venit majestati: hebes est in hac consideratione omnis acies sensuum, & caligat aspectus. Hanc invisibilem lucem & inaccessibilem naturam sex alis hinc & inde seraphim statu & volatu circumeunt & abscondunt; statu aeternitatis immobilitatem monstrantes, vola­tu vero altitudinem ejus sic in superioribus elevatam, ut quantumlibet ad cor altum homo ascendat, exal­tetur Deus, & comprehensionis importunitatem e­vadat. Nec tamen alae illae, quae Dei velant substan­tiam, nostros conspectus diffugiunt, sed illae puris mentibus se visibiles exhibent, & operum Dei ratio, sive eorum quae ex nihilo sunt, sive eorum quae ex materia vel factae sunt vel fiunt, se intelligibilem exponit: & quae circa Deum & quae sub Deo sunt mundi potest cordis quoquo modo sinceritas contem­plari.

Prima rerum conditio sex instituta diebus fatetur ar­tificem, & prositetur opus auctorem. Neque enim sui ipsius artifex esse, aut potuit quis novam creare materiam; nec potuerunt multa & diversa rerum esse principia: quia nisi ad unum cuncta respicerent, dis­cordia & infinitate cuncta turbata volverentur in chaos, & repugnarent & collidereutur in se discordes mate­riae, nisi omnibus factoris auctoritas imperaret: & u­nius monarchia potestatis, universitatis causas & effi­cientias ordinaret. Homo itaque praeposituram in in­feriora accepit, sciens quisa hunc honorem contu­lerit: nec tamen ea scientiae perfectione illustratus est, ut eo modo cognosceret conditorem, quo ejus cogni­tioni reliquae creaturae subjectae sunt; sed distantiam maximam experiretur inter summa & infima, & ex hoc ipso esset Deo acclivis & humilis, quo auctori suo se in nullo posset conferre, cujus nec effugere domi­nium, nec penetrare consilium, nec poterat vitare ju­dicium.

Itaque qui circa ipsum sunt angelici spiritus, licet invisibilis naturae sint; in legationibus tamen sui se auditu manifestant & visu: & salutis nostrae ministe­riales eos saepissime experimur, quorum officia & no­mina in scripturis sanctis habentur. Illa quidem su­periora agmina nobis praedicant, non indicant Deum: & nunciant quae jubentur,4 b specialitatem injun­cti c negotii peragentes, non universitatis explican­tes scientiam: quia ad nos numerus & mensura & pon­dus refertur. Deus vero his omnibus non artatur, sed excedens omnia & aeternaliter antecedens potestas & virtus nil habet coaevum, nec immensitatis ejus pro­fundum ulla creatura vel coelestis vel terrena metitur. d Quae vero sub ipso sunt, implent templum; & praesens Ecclesia cognitionem earum rerum assequitur, quae ad cultum justitiae, quae ad ordinem vitae, quae ad gradus ascensionum, quae ad convenientiam mo­rum, quae ad honestatem hujus conversationis & gra­tiam pertinent contemplationis: haec aguntur & exer­centur in templo praesenti, & per haec Deus quaeri­tur, nec tamen quaesitus illico invenitur. Gustamus, delibamus, odoramus, & prope est: cumque acces­seris, longius abit. Et quomodo fulgur nubes disrum­pit, & repentina coruscatio non tam illuminat quam hebetat oculum: ita aliquando nescio quoe motu tangeris, & tangi te sentis, cum tamen qui te tangit non intueris.

Dicuntur tibi quaedam verba arcana intrinsecus quae f efferri non sufficis, ut dubitare non possis qui jux­ta te est, imo intra teg qui te sollicitat: nec tamen sicuti est, se tibi videndum concedat. Rachel ad odo­rem, non ad esum, Liae mandragoras concupiscit; tu sponso fide, non complexu conjungeris; tu spe conci­pis, donec Christus in te formetur; & deposito pon­dere hujus cadaveris, ejusdem sint puritatis caro & spi­ritus, & renovata natura sobolem immaculatam partu­riat. Rachel quippe5 visum principium sonat. Quod verbum in principio apud Deum in suo proprio esse, mihi non patet, sed quibusdam nominibush Deum invoco & dico: justitia, veritas, sanctificatio, caritas, & quaero aliquas species veli formas, per quas quid [Page 58] sentio quoquo modo intimem. Nam quod verbum caro factum est, facilius videoa si hoc sensui meo quasi esu incorporo; principium autem illud vix re­motissimo odoratu quasi pertransiens sentio. Illa qui­dem intellectualia per visibiles creaturas, quantum fas est animae videre vel praevidere, divina mente à longe prospicimus;b in multis per opinionum & conjectu­rarum pelagusc circumducti, in multis veritati hae­rentes, in multis magnitudine rerum oppressi, excla­mamus cum Apostolo: O altitude divitiarum sapien­tiae & scientiae Dei! Cordi igitur nostro se offert Deus, & aliquid sui luminis infundit invitans & provocans. Nisi enim aliquo modo sentiretur, nec apperendi, nec inquirendi spes esset aliqua vel facultas.1 Sed quia ex parte sentitur, admirationi est odor ille & sapor, nullam habens cum carnalibus dulcedinibus similitudi­nem, & per omnia suavitate differens, eoque deside­ratur copiosius, quo cetera delectamenta excedit. De­siderium autem inquirentes purificat, & purificatio exclusis enormitatibus ad formam Dei provehit ascen­dentes: atque ita ind opere suo imago & similitu­do Dei multis laboriosisque provectibus propriam sibi demume vendicat dignitatem.

Ad hanc rerum adeo profundarum indaginem nisi incarnati Verbi magisterium accessisset, humana de­fecissent ingenia; & nescio si & aliqui auderent ad haec tentanda conatus assurgere: sed associata carni di­vinitas, assumtam naturam ex parte voluit esse suae claritatis consortem, & apertis coelis super doctorem & Dominum nostrum ad superiora nostrumf in­troduxit aspectum: & vidimus gloriam ejus quasi uni­geniti à Patre: & de plenitudine gratiae & veritatis quae in ipso est, instillata est nobis aliqua portio. Et cum Philippo audivimus: Qui videt me, videt & pa­trem. Nec tamen in hac visione plena potest esseg sufficientia, donec in splendoribus sanctorum in die virtutis suae agnoscatur2 ratio gignentis & geniti & procedentis; quamh oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ad liquidum hucusque ascendit.

In his omnibus quae dicta sunt omnino sensum no­strum materiae excedit sublimitas, & stylum repellit moles nimii ponderis, &i ascensionis arduae diffi­cultas: sed praecepti vestri, Pater excellentissime, me coegit necessitas, ut tentarem, si forte importunitate studii aliqua possem de sanctuarii supellectile vellicare, & reducto in partem velamine, arto subtilique aditu propitiatorium intueri. Praesumsit meditatio aspicere à longe, & annos aeternos inquirere, & quid ante tem­pora secularia esset indagare; si tamen seculum vel tempus dici potest ante lucem & diem & solem; & quomodo ante causas elementarias & materiales origi­nes illa aeternitatis infinitas se haberet; si illa omnipo­tentia apud se solitaria esset, & ministeriales ei dees­sent spiritus, & maneret apud se illocaliter sempiter­na divinitas, & in quo esset sapientiaek regnum, 3 cum non esset quod regeretur, & usu specieque ca­reret illa inanis antiquitas. Ab his omnibus repulsus, ad secularia visibilia compulsus sum redire, & utinam me ipsum cognoscam & sciam.

Quod si animae meae, quae corporis mei obtinet principatum, nec originem scio, nec metior quanti­tatem, nec qualis sit intueri sufficio; si ignota est mihi ratio quare ipsa delectetur in corpore persecutore suo; si nescio quis hanc legem membrisl insculpse­rit, ut tam violenta dominatione spiritum opprimat, & melior digniorque natura deteriori succumbat; pa­tienter me ferre oportet, si operatorem universitatis non intelligo, qui in minimis operationum suarum par­ticulis meam profiteor caecitatem.

Insolubilis videtur haec quaestio, quare homo ratio­nabilis in negata nitatur & vetita, & semper illicitis de­lectetur. Omnino rarum est & difficile, fieri bonum: facile & pronum est, esse malum; & hac sine magi­stro, sine exemplo doctrina; statim à pubescentibus annis imbuimur & docemur. Vide in ipsis qui san­ctimoniam profitentur, quae religio manum claudat porrectis muneribus, quae solitudo aures obserat obla­tis favoribus, quae gula communibus est contenta sa­poribus. Quis non se habeat vilem, si videat humi­lem? Quis non putet opprobrium, si se sentit inglo­rium? Quis enumeret voluptatum potius monstra quam species,m quae4 per concupiscentiae carnis n invitam animam trahunt, clam palamque de con­clavi ad forum, de lupanari ad theatrum? In primis abrasa verecundia, pudoreque convulso, non abscon­ditur scelus, nec nutat ratio, nec discretio reluctatur carnis affectibus captivus spiritus consentaneam exhi­bet clientelam. Hoc ipsum quod dico, carnis affe­ctus, improprie dico; quia haec vitia proprie animae sunt, quae sentit & movet & vivit: cui imputatur peccatum,5 quia ipsi datum est arbitrium, & judi­cium, & scientia, & potentia, per quae possito improbare malum, & eligere bonum. Corpore au­tem sic utitur anima, sicut faber malleo vel incude, inp qua format omnium turpitudinum Idola, & fa­bricatur quaelibet quarumcumque voluptatum simula­cra. Non est caro dictatrix peccati, nec inventrix malitiae, nec cogitatus format, nec disponit agen­da; sed officina est spiritus, qui in ea, & per eam, quaecumque affectaverit, peragit & consummat. Quod autem ipsa insensibilis sit, spiritu recedente di­gnoscitur: post cujus discessum, nulli apta usui su­perest putredinis massa & paludis acervus. Quid­quid enim sentit, à natura corporis alienum proba­tur.

Quod vero caro adversus spiritum, & spiritus adver­sus carnem contendere dicitur & repugnare, impro­prie arbitror dictum: quia solius animae lis ista est, quae secum rixatur, & cum proprio arbitrio litigat, certior in hujusmodi quaestionibus quid bonum sit, quid malum, quam in aliarum rerum inquisitionibus quid verum sit, quid falsum. Nam in additarum cau­sarum inspectionibus & secretis naturae, potest homo errare vel decipi; quia non per omnia à fine usque ad finem intellectus humanus attingit; sed in his quae oculis & manibus subjacent, nulla subtilitas judicium impedit: quia foetentia à non foetentibus, decora à turpibus, amara à dulcibus, dura à suavibus, & à dissonis consonantia facile discernuntur. Sed desiderii [Page 59] sui veneno mens ebria, corpus contumeliis applicat, & junctis complexibus ambo in mortiferas suavitates elap­si, obdormiunt. Cumque evigilaverunt, sero poeni­tentiam adducit confusio, & inquinamentorum horror foedatae menti occurrit.

Et in ceteris omnibus quae maligne patrata sunt, hu­jusmodi ultio peccatorem persequitur, & ipse libidi­num labe crapulatusa se convomit. Sed avaritiae solius & quaestus ardor nec satiat cupidum, nec poe­nitet eum cumulasse quod crescere optat, non minui: 1 & discola obstinatus semper quid idolo suo immolet, sedulus coacervat. Unde haec sitis divitiarum miseris pectoribus assidet, & ambitionis salsugo bibulam ani­mam occupat; ut per fas & nefas ad loca superiora e­tiam de latebris eremi nonnulli se ingerant: & de om­ni gradu ubi aliquis aditus patet anheli prodeant, dis­currant ad judices, blandiantur mediatoribus, condu­cant auxiliarios, & modis omnibus elaborent, ut se­deant cum principibus; eo quaestu, ut maledicat Deus quod ipsi benedixerint, & benedicat quod ma­ledixerint. Haec lex peccati, quare in his & simili­bus legem justitiae opprimat, & quare enervata ratio cum stare possit, tam miserabiliter ruat, difficile est assequi;2 maxime cum defectus iste à damnationis sententia pendeat, & hanc inevitabilem poenam anti­qua transgressio sit sortita.

3 b Ergo si me ipsum nescio, si animae meae sub­stantiam & naturam ignoro, si corum quae intra me sunt rationem non intelligo; qua audacia supra me eri­gam oculos, ut videam principium sine principio, & finem sine fine attingam? A talibus ausibus desistendum excellentia majestatis imperat, etiam ipsa impossibili­tas omnes ingenii nostri conatus repellit.4 Quia in paradiso positi sumus, & in esu reliquorum fructuum data est nobis licentia, à ligno aeternitatis illius & in­vestigatione divinitatis sempiternae interim continen­tes? scientiam boni & mali intelligamus non nobis prohibitam quasi veneno infecta sit ligni hujus natura, sed quia ea debet scientiae boni & mali reverentia ex­hiberi ut nemo malum experimento contingat, quae utique experientia ideo justissime damnabile est, quia quantum in se est omnem plantationem divinam de­struit & eradicat, nam malum nihil aliud est quam re­motio boni, & quisquis bonum avellere nititur eva­cuare quod bonitas superna plantavit molitur; l [...]gnum quippe vitae post peccatum est interdictum, lignum scientiae boni & mali, ante peccatum prohibitum, scientia quippe boni nunquam vetita est, sed ubi pec­catum transgressor expertus est, abusus libertate arbi­trii & à paradiso expulsus, voluptatis possessor esse non potuit, nec facilis ad lignum vitae reditus fuit, nam mors secuta est peccatum, & haec inevitabilis lex us­que hodie ab Adam in ejus sobolem perseverat; verum in Christi sanguine amoto flammeo gladio, & aditu ad virtutum coloniam patefacto, jam propior accessus conceditur, & exhaeredatus homo tam libertate quam haereditate donatur.

Deambulemus igitur in paradiso voluptatis. Ea igi­tur quae licita sunt & concessa tangamus, & circa cu­nabula Salvatoris prima infantiae ejus sercula deguste­mus; & circumcisi & loti victo diabolo,c Sancti­ficatisque affectibus in coena cum Domino recumba­mus; ubi pane angelorum refecti, post illius cibi de­licias surgamus ad transitum, ut de hoc mundo vehi­culo crucis evehamur ad coelum; Spiritu sancto nos replente, qui deinceps nos doceat, & patefaciat quid­quid in exilii hujus peregrinatione moles corporis & imperfectionis lippitudo fecit obscurum.d Librum igitur quem de cardinalibus Christi domini nostri ope­ribus scripsi, paternitati vestrae (suppresso nomine no­stro) misi; in quo fons sacramentorum est & discipli­nae hujus in qua stamus origo; formam & exemplar recte vivendi nobis proponens, abe humili Christi adventu usque ad gloriosum ejus reditum ad patrem gradatimf conscendit: quem potius in menteg nostra quam in pagina scribi desidero; & utinam in sanctitatis vestrae conspectu, memoriam & recordatio­nem nostri supplex mercatur affectus.

DE NATIVITATE CHRISTI.

ADEST Christi multum desiderata & diu ex­pectata Nativitas, adest solennitas inclyta; & in praesentia Salvatoris grates & laudes vi­sitatori suo per orbem terraruma san­cta reddit Ecclesia. Gaudia nobis coelitus nuncian­tur, laetitia imperatur. Nox ista sacri partus con­scia, novis fulgoribus illustratur. Gloriantur in coe­lestibus superi, pax in terra bonae voluntatis homini­bus confirmatur. Adsunt angeli, loquuntur pastori­bus; non dedignantur loqui personis humilibus, & com ipsi sublimes sint, infimos non aspernantur. Nec luce insolita, nec angelorum terrentur pastores prae­sentia; sanae & purae fidei homines delectantur in eo quod audiunt consonas laudantium vocesb coele­stes, gloriae & gratiae divinae praeconia modulantes. Nec satis fuitc superis arcana reserare coelestia, etiam hominibus pax reddita nunciatur, & b [...]nae voluntatis novi muneris largitate con [...]ecratur affectus.

[Page 60] Oportuit bonum Dominum certificare & laetificare in adventu suo bonas expectantium voluntates: & solutis antiquis inimicitiis quae inter semen serpentis & semen mulieris ab initio fuerant, & contrito capite venenato, hostiles insidias calcaneo hujus sobolis assistentes prae­rogativa novae sobolis dissipari.

Unus Gabriel virgini obumbrationem virtutis altis­simi nunciat; & multitudo coelestis exercitus gratula­bunda Salvatorem mundi praedicat advenisse, & recon­ciliata terrestria superis canita & consilium antiquum prodiit palam, nec jam secretum est; sed innotuit pu­blice in conspectu gentium revelata Christi benignitas, & oblata mundo in nullo à nobis differens, excepto quod peccati expers fuit, Salvatoris humanitas. A su­pernis legationibus incipit Evangelium, cujus primi dictatores Angeli extiterunt. Nec jam in manibus pro­phetarum similitudines & aenigmata involvuntur; sed angelorum jubilo, & hominum stylo, &1 evidenti rerum indicio constant & consonant simul promissa & data, umbrisque remotis, Lex & Evangelia sunt uni­ta. Multiplicantur testes, & militia coelestis concla­mat, credit pastorum cuncus & exultat.b

A sapientibus & prudentibus non quaerit testimo­nium, qui parvulis se revelat. In hujus doctrinae ini­tio statim fastus & ambitio condemnatur. Non colo­res rhetorum, non inductiones persuasoriae adducun­tur; ratio & miracula harum rerum ordinem comple­ctuntur. Inprimis signa se fidei miscuerunt; & ma­xima in hoc efficacia dogmatum fuit, cum simul ver­bis & rebus actum est, ut nullum infidelium repug­nantia inveniret diffugium. Nox illa omni luce cla­rior; sermones angelici pacem hominibus nunciantes, designato loco Bethleem, ad quaerendum puerum co­hortantur pastores. Illi amplius mente quam oculis carnalibus illuminati, ad conspiciendum Emmanuel fe­stinant: & edocti intus invisibili magisterio Spiritus sancti, quem parvulum vident, confitentur immen­sum; & piae ei devotionis affectum praesentant. E­lecta adest humilium personarum simplicitas; ut po­natur regula, & indissolubilis daretur forma, quod non nisi pauperibus spiritu, Christi pateret humilitas: nec superbos ad intuitum sui posset admittere veri­tas.

Veniunt in Bethleem; quem praedixit Gabriel, in­venitur Emmanuel; civitas parvula, domus pauper­cula, supellex exigua. Nulla domus ambitio, ubi reclinatorium in stabulo; mater in foeno, filius in praesepio.2 Tale elegit fabricator mundi hospitium, hujusmodi habuit delicias sacrae virginis puerperium. Panniculi pro purpura, pro bysso in ornatu regio, la­ciniae congeruntur; genitrix est & obstetrix, & devo­tam dilectaec soboli ipsa exhibet clientelam, attre­ctat, amplectitur, jungit oscula, porrigit mammam. Totum negotium plenum gaudio;3 nullus dolor, nul­la naturae contumelia in puerperio. Pedissequas sub­stantia familiaris non patitur; mancipiorum obsequia sumtus tenuis & inops mensa excludit. Nullum do­mus arta diversorium occultabat, nec secreti recessus erant illius casulae;4 incrustaturain & tectum, soli pa­rietes per circuitum vestiebant. Nec locus ibi erat la­vacris, quae solent puerperis praeparari, quippe nec ali­qua naturae injuria matrem Domini laeserat; quoniam si­ne tormento peperit; quae in conceptione caruit volup­tate: & tamen consuetudinem sequens, ut legi satis­faceret, quasi cum aliis mulieribus esset ei in hoc ope­re ratio similis, diebus designatis recubuit, & deposi­ti oneris lassitudinem professa, oblatae quieti paruit: & in diebus separationis non se à thoro Joseph,d qui eam nunquam tetigit, sed ab ingressu templi & cete­ris quae lex prohibebat, continuit. Ultro maturus ab atbore bajula fructus elapsus est: nec oportuit vellica­ri, quod sponte prodibat.5 Nihil in hac re petiit ultio, nec praecedens delectatio aliquam expetiit poe­narum usuram. Spiritu sancto obumbrante incendium originale extinctum est; ideoque innoxiam affligi non decuit, nec sustinebat justitia, ut illud vas electionis communibus lassaretur injuriis; quoniam plurimum à ceteris differens, natura communicabat, non culpa. Eratquee ei proprium privilegium, quod nulla mu­lierum nec ante, nec deinceps meruit obtinere, quod erat simul mater & virgo singulis titulis insignita. Unde & matri plenitudo gratiae debebatur, & virgini abundantior gloria; quae carnis & mentis integritate insignis, spiritali & corporali intus & extra Christi praesentia fruebatur.

Ornamenta quae deerant, etiam si adessent, non ha­berent oculos inspectores: quia praesentia parvuli, sic eorum qui aderant, Joseph,6 & si quis forte alius ibi erat, oculos occuparat, sic illuminaverat animos, sic corda illexerat; ut inf hoc summo bono omnium bonorum unita collectio videretur: nec opus essetg evagari & mendicari per partes, quod simul in se uno fidelibus omnipotens infantia praesentabat. Angelica sane non est credendum ibi ministeria defuisse; nec recesserat à venerabili pectore matris Spiritus sanctus ad verbum Gabrielis elapsus. Possidebat domum suam, & templum quod sibi consecraverat adornabat: serva­bat sacrarium suum, & sanctimoniae thalamum hono­rabat. Laetificabant consolationes hujusmodi animam benedictam, & tanti habitatoris reverentia concupis­centiarum ludibria abigebat; legem mentis lex carnis non infestabat, rebellio nullah quietem spiritus af­fligebat. Parvulus sugens ubera pura alimonia uteba­tur, & fons sacri pectoris defaecatum edulium ori mundissimo infundebat. Sed & cor matris quaedam dulcedines, quae humanum superant intellectum, im­buebant: eratque utrinque mira jucunditas, cum pia sanctae matris & devota humilitas, & sancti sanctorum immensa benignitas consoederatis affectibusi merge­rentur.

Extrinsecus nuda erant & egena quae videbantur, 7 nihil in illa paupertate videbatur divinum, nisi his [Page 61] quibus revelatum est desuper; quorum primi fuere su­pra memorati pastores, quorum innocentia & simpli­citas electa est, ut laus Christi perficeretur:1 a cum piscatores & pastores sequentibus temporibus consun­derent oratores, & à pauperibus & humilibus prae­dicatio paupertatis2 haberet initium.

Execrari solent AEgyptii hoc hominum genus, & a­bominabiles eis sunt oves & pecora. Sed hujusmodi officium ab initio auctoritatem obtinuit: & Abel pa­stor munera de gregibus ovium obtulit; quae in eo quod coelitus inflammari visa sunt quod grata essent Deo, cunctis innotuit. Pastores Abraham, Isaac & Ja­cob viri Deo familiares: pastores Patriarchae duodecim: pastor ipse Moyses, qui in eremi recessu dum sequitur pecudes, in rubo conspicit Deum, & potestate signo­rum collata, populi recipit principatum. Helisaeus de aratro propheta constituitur: David de post foetantes accipitur, & in regni solio collocatur. Agnum quem abominatur AEgyptius, sacrificari sibi praecipit Deus, ejusque sanguis Israelitarum postibus illitus, extermina­torem angelum repellit & abigit; nec timetur mortis periculum, [...] ubi tantae reverentiae conspicitur signum.

Ad umbram Petri languentes consurgunt; Aposto­lis subjiciuntur daemonia; cedit idiotis reproborum elo­quentia: praedicante Paulo captivas complicant manus gentes & regna. Pauperes electi, superbi neglecti; nec fastus, nec astus circa Christi discipulatum aliquem obtinent locum: Christus pauper discipulos divites a­spernatur. Pauper mater, pauper filius. Inops ho­spitium, his qui in forma hujus scholae in Ecclesia mi­litant, praebent efficax documentum. Hunc in cu­nabulis adoravere pastores; & parvulum confitentes Deum; simpliciter argumentosi in spiritu & veritate, quem adoraverunt, noverunt. Fuerat quidem mira­culum, quod apertis coelis, lux fulgoris insoliti nocte super eos fulserat, quod auditi angeli & conspecti, quod ab ipsis fuerant edocti & instructi pastores. Sed licet haec praecessissent, tamen circa infantiam pueri divini­tatis intimatae nullab humana ratio praebebat experi­mentum: nec circa illius praesepii angustias, vagiente inter alligaturas infantulo, aliquod majestatis erat indi­cium, sed auditui fides obtemperans, nullum apud Deum impossibile verbum credidit; & per Spiritum sanctum ad sacramentum hoc intelligendum subtilissi­mis est intelligentiarum accessibus introducta: idem­que spiritus qui longe ante prophetas docuerat, etiam nunc humilium mentibus se infundens, dilatabat hu­mani intellectus angustias, & aperiebat interiores ocu­los; ut viderentur invisibilia, intelligerentur eac quae humanus non attingit sensus, nec rationis penetrat in­tellectus.

Hinc est quod praedixerat Esaias: Parvulus natus est nobis, & filius datus est nobis. Hoc potuit vide­ri, d hic nullum fides meritum quaerit. Quod au­tem sequitur, vocabitur nomen ejus Emmanuel, ad­mirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri se­culi, princeps pacis, si clausi sint oculi mentis, ex­terioribus oculis nescio quid mireris. Qui nec dum loquitur, quomodo consiliarius erit? parvulus, quo­modo creditur omnipotens Deus? omnino infirmus, in quo videbitur fortis? nihil omnino possidens, ad apicem regni & principatus fastigium quibus ascensio­nibus attinget? Sed si fidee mysterium prosequa­ris, in his omnibus subtilissimas & purissimas rationes invenies, & quod omnino necesse fuit immensum fie­ri parvulum, & filium Dei homins filium evidenter agnosces. Mirabitur etiam & dilatabitur cor tuum, quando intelliges profundissimum sacramentum in eo quod contemtibilis factus est admirabilis, & qui lite­ras non didicit, nec legibus instructus est, sufficiens sit divinarum humanarumque rerum consiliarius: quo­modo divinitas & humanitas in unam personamf convenerunt, & ubi aestimata est infirmitas, fortitu­do inventa est;3 ut corpus humilitatis nostrae divi­nae claritati configuratum, non in hoc mundo, sed in coelesti gloria perpetuum habeat principa­tum.

Ad parvulos venit Christus, & cum parvulis con­versatur; pauperes instruit, & creat, & facit. Ipse in synagoga Judaeorum in Esaiae volumine cum legis­set in sabbato, complicato libro prophetiam hanc in se completam edocuit, quod à Spiritu sancto unctus sit, & ad evangelizandum pauperibus pater eum mi­serit. Idem in Evangelio gloriatur, & confitetur Domino coeli & terrae, gratias agens quod revelata sunt divina mysteria parvulis, à quorum intellectu su­blimitas hujus mundi repulsa est; quae Deo subjici non potest, dum secundum carnem & sanguinem in­visibile ipsius suis regulis investigat. Hic est primus religionis introitus, sicut in mundum primus Christi ingressus; ut quicumque pie vult vivere, humiliter de se sentiat, neque supra se in mirabilibus ambulare praesumat. Fundamentum sanctitatis semper fuit hu­militas, nec in coelo stare potuit superba sublimitas. Hanc primam gratiam ingrediens mundum noster par­vulus attulit: & à cunabulis nos sibi conformes fieri volens, teneri voluit in vita, quod exhibuit in per­sona.

Quia vero filii Dei sumus,g humanitatis parti­cipatione frater noster fieri voluit, ut essemus secum beatitudinis cohaeredus, & haberet tota compositio hominis perfectam plenamque laetitiam, cum spiritus divinam repraesentaret imaginem, & caro nostra Chri­sti corporis similitudinem; consummatae societatis be­neficium h obtineremus cum nominis Christi & hae­reditatis consortes, & divinae naturae communicamus per spiritum, & humanae per corpus. Juravit Do­minus, & non poenitebit eum; & promissionum sua­rum non immemor, sicut se daturum nobis juraverat, sic complevit. Filius datus est nobis: qui cum in forma Dei esset, splendor gloriae & figura substantiae ejus, non est confusus se ad formam servi exinanire, ut qui de fraternitate ejus gloriantur & volunt ascen­dere, non erubescant descendere; sed eidem scalae cum Jacob innitantur, & cantantes canticum gra­duum, ab imis ad superiora conscendant. O Domi­ne, quam admirabile est nomen tuum, vere tu es Deus qui facis mirabilia.

Non modo mundi hujusi structuram admiror, non stabilitatem terrae, cum eam complectatur volu­bile firmamentum; non singulos dies, non lunae de­fectum & incrementum, non solem semper integrum & laborem ejus perpetuum; non temporum vicissitu­dines, in quibus quaedam arent, quaedam virent, & [Page 62] quae mortua modo videntur, deinceps reviviscunt. Miror Deum in utero virginis; miror omnipotentem in cunabulis; miror quomodo verbo Dei caro adhae­serit, quomodo incorporeus Deus corporis nostri te­gumentum induerit. Miror in hac dispensatione tan­ti dispendia temporis, & tam lentos processus ad obe­dientiam Salvatoris. In brevi poterat patrari nego­tium, & poterat tantus labor abbreviari ad solum Christi verbum; sicuta factus est mundus, & disposita cuncta ad ejus imperium. Sed elementario mundo dignior estb rationabilis homo, quod ex eo quod in ejus servitium facta sunt omnia, facile credi­tur. In ceteris quocumque modo aliquae satisfaciunt rationes, hic solus me complectitur stupor; & cum Abacuc cano: Consideravi opera tua, & expavi. Miror jejunium, miror tentationes, miror Omnipo­tentem in sepulcro jacentem, miror occisum & resur­gentem. 1 Haec sunt nova mira quae praedixerat c Hieremias: Novum faciet Dominus super ter­ram; mulier circumdabit virum. Opus suum faciet, & peregrinum opus ejus ab eo. Jesus Christus heri & hodie ante luciferum genitus, initium carnis sumsit ex virgine,d &2 quem coeli coelorum non capiunt; qui implens omnia cum sit in omnibus, ab his tamen non capitur nec tenetur.

Novum est & inauditum, quode in materni an­gustia uteri circumdedit intra se fragilis caro virtutem Altissimi, & ordinem rerum cursumque naturae muta­vit sapientia Dei: & ubique divinitas dilatata, pleni­tudinem sui vasi infundens exiguo, sic est circumdata muliebri utero,3 ut cum universa ambiret implens omnia, excedens cuncta, intra se omnia continens, extra universa complectens. Quem nos parvulum, propheta nuncupat virum; insinuans ei nunquam de­fuisse vittutem, sed semper virilis aetatis affuisse forti­tudinem, quem infantilis infirmitas occultabat. Opus suum igiturf fecit recreans quod creaverat,4 sal­vans quod perierat, ad vitam revocans quodg mor­tuum erat. Sed peregrinum opus fuit in Deo, quod verbum factum est caro, quod factus est visibilis & comprehensibilis, passibilis &h mortalis: & pe­regrinum à majestate puer sugens ubera, panniculis involutus & sustinens convicia, filius Dei in patibulo constitutus. Consiliarius quoque dictus est parvulus iste, qui & alibi dictus est magni consilii angelus, eo quod secreta Dei quae ab hominibus erant abscondita, publice revelavit: & cum nemo nosset patrem nisi fi­lius, ipse arcanai Dei reserans, indaginem Trini­tatis explicuit; loquens Patri, & à Patre responsum accipiens, & Spiritum sanctum infundens discipulis, 5 generationis & processionis intimans rationes, sub­tiliter astruens personarum proprietates, & indissolu­bilis essentiae unitatem. Alia quoque inferiora, sed tamen necessaria consilia edocens; ut beneficia collata homo intelligat, ut in eo quod stat, gratias agat, & quod possibile est ex Dei gratia, cumk ceciderit resurgat.

De Virginibus, ait Apostolus, praeceptum Do­mini non habco, consilium autem do, tanquam mi­sericordiam consecutus. Vult & laudat ex imperio Domini, ut quae nupserint, sic permaneant;6 quae vero virgines sunt Dei aemulatione castitatis integrita­tem exhibeant Christo. Et in hunc modum quaecum­que auctoritate divina immobilia constant, sic ma­neant; quae vero in alterutrum potest libertas arbitrii flectere, locum eligantl priorem: quia etsi bona sunt & à Deo instituta conjugia; melior tamen est continentia, & virginitas excellentior; quam non co­git necessitas aut mandatum, sed perfectionis suadet consilium. Quod si divinis consiliis obviaverint ten­tamenta, & liberas mentes ad carnales revocaverint appetitus; adest Deus fortis, nec spem ponat homo in homine, nec in brachio carnis suae confidat, quia qui mundum vicit, victoriam suis promittit militi­bus; & qui victores sunt sui, coelo vim inferunt, quoniam sicut scriptum est: Regnum coelorum vim patitur, & violenti rapiunt illud.

In parvuli hujus nomine cum hoste antiquo congre­dimur, & fortis armatus superveniente fortiore de atrio antiquitus possesso potenter expellitur, & prae­sumtae infestationis audaciae silentium imperatur. De­fectui carnis nostrae quae à primitivis faecibus originalis mali infecta languerat, ex Christi carne redditur for­titudo: & sacramentorum communicatio, per quam illius corporis sinceritati unimur, nos in tantum cor­roborat; ut de mundo, & de diabolo, & de nobis ipsis victoria potiamur, & sacramentali gustu vivificis mysteriis inhaerentes, una caro & unus spiritus simus, dicente Apostolo: Qui adhaeret Domino, unus spiri­tus est. Sic hi ad quos sermo fit, dicuntur Dii & filii excelsi, nominis & haereditatis & aeternitatis par­ticipes, fortitudine societatis Christi subigentes tenta­mina: & cum homines sint ex indigniori materia, in cap­tivitatem redigunt, & conspuunt ligantque daemonia.

m Et quidem in hoc tempore in stadio vitae hu­jus se exercet militia Christiana, & praeeunte Christi vexillo, quem & parvulum vidimus & cognovimus Deum: & quos spiritus consilii & fortitudinis munit, nec vinci, nec decipi possumus; quos eruditio, divi­na scientia & potestate fecit insignes. Videtur autem in praesenti disciplina hujuscemodi non esse gaudii, sed moeroris; eo quod non sine periculo certamina pe­raguntur. Bonum vero certamen certantibus pacatis­simum fructum in futuro exercitatis in justitia dabit princeps pacis aeternae, consignans sibi in beatitudi­ne, quorum communicavit naturae. Ipsi gloria & imperium, à modo & usque in sempiternum.

AMEN.

a DE RATIONE CIRCUMCISIONIS.

INTER omnia testamenti veteris sacramenta nihil Circumcisione solennius antiqua celebravit religio, nec tantum in Hebraeos, sed etiam1 in Phoeni­ces & Arabes haec traditio inolevit. Reliquae gentes tam mandatum quam factum irrident; & Deo minime asserunt convenire, ut Salvatoris benignitas plagis infantium delectetur, &b immeritos eos in ipso vitae initio periculo mortis addicat. Hoc de bo­no Domino sentire, qui neminem vult perire, absur­dum & irrationabile judicant. Nec tamen eis omnia reliquac sacrificia sunt horrori; sed in multis natu­ralem legem sequentes, expiationum retinent instru­menta, & immolant victimas, & incendunt adipes, & cum odoramentis & libaminibus fundunt coram Deo vota & preces. Legimus Job Dei testimonio approbatum, jugibus sacrificiis occupatum;2 nec legimus circumcisum. Et poterant esse eo tempore diversis in locis multi viri insignes, qui justitiae Dei subjecti, hoc signo carebant; licet filios Esau & Ismael putandum fit hujus traditionis non fuisse exper­tes. Verum cum opus istud & antiquitas commendet & jubentis auctoritas; inquirenda est tanti mysterii ra­tio, quae Abrahae specialiter & semini ejus tanto pon­dere mandata est, ut quisquis in illa gente hujus signi careret differentia, Ethnicus non Judaeus reputaretur, & à titulo filiorum Israel abraderetur proscriptus. Hoc cum octava die jussum sit celebrari, & nomen circum­ciso aptari; intimatum est his qui digni sanctorum consortio censebantur quod eorum nomina scriberen­tur in coelis, & aeternae beatitudinis quam post vitae hujus septimanam octava consequitur, haeredes fie­rent & consortes, quicumque vitae innocentia & coelibatus sanctimonia sese Domino consecrassent.

Tenera itaque infantia hujusmodi erat imbuenda doctrina, & ante concupiscibiles motus, quos pecca­tum meruerat, miserabili poenae, & inevitabili vin­dictae etiam in parvulis adhibenda erat severitas, & antequam ebulliret sartago libidinum provisum est ventilabrum, quo refrigerari posset, & extingui de­populatricis flammae vagus ardor, & universa perlu­strans incendium. Ideoque dolor voluptati, & san­guini delectationis sanguis tormenti opponebatur; ut in primis elementis discerent parvuli semper propriae memores sectionis contraria curare contrariis, & ad cohibendos refraenandosque turpitudinum appetitus, necessarium esse sale corrosorio carnis perfricare pruri­tus, & semper recrudescentes desiccare putredines. Ad hoc corpus suum mortificabat Apostolus, non tantum circumcidens illud seminarium membrum, sed totum se crucifigens, & omnibus extraordinariis motibus opponens cauterium, usque adeo corpus suum redigens in servitutem ut diceret: Vivo autem jam non ego, vivit vero in med Christus. Cujus facti aemulatores erubescimus in pudendis: & detecto sectoque confusionis operculo,e quamvis conscien­tia testis semper nobis exponat scaturientes intus pec­cati insidias, nec internum vitare possimus judicium; viriliter tamen standum est, & rationis auctoritate in­crepandi sunt titillatorii sensus, & summopere vigi­landum est ne sequatur assensus. Intra nos pudor iste aboleri omnino non potest; quia nec totum hoc mem­brum, sed anterior ejus portio jussa est circumcidi. Res sane maxima est, si non egrediatur foras hujus contagio corruptelae, & insaniens bestia corrupti an­helitus, catenis ferreis in ultimis animae recessibus al­ligetur, intusque fractis dentibus seipsam concupiscen­tia captiva mastiget & corrodat. Manet itaque eru­bescentia propter sensum; ut qui in agone contendit, sciens circumcisionis mysterium, ab omnibus se absti­neat quae possunt huic flammae ministrare fomentum. Nec tamen peremtoria est contendentibus, sed pro­batoria hujus sensualitatis colluctatio tam veterna: sed institutum est certamen inter spiritum & carnem, ut victor homo peccati & poenae, post triumphos solen­nes coronetur in gloria, sine infestationibus deinceps, liber à peccato & poena.

Hanc verecundiam post praevaricationem, vanitati subjecta, non volens anima pertulit, & vim sustinet inquietudine perurgente, & involuntariis motibus fa­tigata, infelicitatis suae deplorat miseriam, liberari de corpore mortis hujus desiderans, & pacifici tranquil­lique status à Deo postulat libertatem. Quotidiano sane conflictu spiritus & caro luctantur, & causatur ratio adversus domesticum malum; quod ita intra se exerceat regnum, quasif natura fit vitium, & se­cum traxerit creatio prima peccatum. Hoc utique prima nong sentit conditio, sed secutum est trans­gressorem supplicium, & adhaesit individua poena peccato; de quo erubescent quicumque mundo corde regem in decore suo videre desiderant. Quis in tam assiduis illusionibus non confundatur? Quis non in tan­tis contumeliis erubescat? Fomes quippe hujus mali intus in tenebrosis recessibus latitans, ut viderit ani­mam alias occupatam, & minus ad sui circumspectio­nem sollicitam; irruptionibus vehementibus erumpit, blanditiis venena supponens, pudicitiae puritatem in­opinatis invadit assultibus. Ideoque pudibundus ho­mo nuditatem suam operit, & foeditatem confusus occultat. His redivivis vulneribus semper hac sanie illitis necessaria est per omnem hujus vitae septimanam jugis resecatio putredinum, & continua circumcisio cicatricum. Et in ceteris quidemh membra omnia imperio rationis obediunt, & arbitrii retinent liberta­tem: hic vero ubi Babyloniae fornax exarserit, & quasi pice & naphtha conspersi libidinum ebullierint appetitus, inflammata caro libertatis privatur honore; in tantum ut rebellia membra velit nolit in motus ne­farios audacter exurgant.

Praecedebant olim integumenta rerum significantia abolitionem peccati, & ad perfectionem inchoata ten­debant. Nec hoc sacramentum consuetudini antiquae subtrahere voluit Christus, & licet non esset in hoc [Page 64] tempore necessarium, tamen ne antiqua religio pror­sus a reproba videretur, in se voluit circumcisionis aptare signaculum. Sane originale peccatum quod à primis patribus in totam generis hujus successionem defiuxit, omni tempore aliquibus remediis oportuit expiari; licet vim plenam significantia non habuerint, donec ad rem ipsam ventum est, quae figurarum o­periebatur velamine. Et licet sacramentorum arcana omnibus non paterent, virtus tamen & effectus eo­rum ignorari non poterat; quia ab Adam usque ad Noe sacrificia Deo constat fuisse accepta, quae usque ad illud tempus sine legis distinctione divinitus inspi­rata institutione primi hominis celebrarent. Illa vero sacrificia aut in animalium sanguine, aut aliarum obla­tionum incensionibus agebantur; non quod fumo aut mortibus pecudum delectaretur Deus, sed ut intelli­geretur immutabile judicium & prolata ab initio sen­tentia in peccatum.

Immutabile decretum ab aeterna lege exierat, con­cupiscentia affligi, & morte peccatorem puniri: nec poterat plagis exterioribus remedium aliquod subveni­re, quin stimulus carnis sine ulla exceptione colaphi­zaret infirmum, & usque ad dissolutionem mors im­portuna persequeretur captivum. Et mors quidem carnis concupiscentiarum intersecabat ludibria, nec poterat ultra peccare illud quod erat putredini ac dis­solutioni praedestinatum & datum; sed supererat post mortem carnis animae labor, & afflictio spiritus: nec poterat ulla ratione illa absolvi damnatio, nisi morti omnium vita omnium subveniret, & pro generali morbo gratia Dei singulare propinaret antidotum.

1 Hoc antiquum redemtionis nostrae consilium san­ctis patribus revelavit Deus, voluitque ut paulatim assuescerent homines passioni; & morti necessariae, voluntariae mortis opponerent libamentum, & poenam in medelam, & supplicium in remedium commuta­rent.

Hujus oblationis doctrinam sacrificia continebant antiqua: & incensiones & mortes hujus consummatio­nis gratiam praesignabant. Propter hoc cum jam fi­dei tempora propinquarent, imperata est circumci­sio; & pars illa corporis in qua estb voluptatum seminarium & libidinis officinac jussa in parvulis amputari, ut proprii primitias sanguinis, ei qui totum sanguinem suum oblaturus erat, offerrent, & com­munia singulorumd sacrificia singulare praecede­rent holocaustum. Ubi vero Christus Dominus ve­nit, de quo in capite libri scriptum erat, ut in mor­te sua patris voluntatem impleret, cessarunt sacrificia; nec jam truncationem praeputii evangelium imperavit, sed circumcisionem cordis, & omnem tam membro­rum quam affectionum petualantiam gladio spiritus re­secari immutabili decreto mandavit. Et tantae digni­tatis illa una redemtoris nostri fuit oblatio, ut una ad tollenda mundi peccata sufficeret; qui tanta auctori­tate in sancta introivit in sanguine proprio, ut dein­ceps nulla supplicantium postulatio sanguine indigeret alieno. A diebus igitur visitationis nostrae regnum coelorum vim patitur, nec jam in expoliatione carnis circumcisio agitur, sed Spiritus sancti virtute vetusta­tis antiquae fanies expurgatur.

a DE STELLA ET MAGIS, ET INNOCENTIUM MORTE.

NATO in Bethleem Salvatore, audita est in Effrata ejus in terris praesentia, & usque ad silvas camposque gentium novae hujus nati­vitatis est fama porrecta: in Judaea à pasto­ribus & angelis primo sunt haec gaudia celebrata, nec multo post A [...]abum finesb hujus rei notitia pene­travit, & incolis Sabba praeclari stella luminis1 c coelestis ortum numinis novis splendoribus indicavit. Erant in illis regionibus viri siderum inspectionibus assueti, qui arte mathematica vim discursumque noverant planetarum; quia ex elementorum natu­ra rationem temporum metientes, astrorumd ministeria certis experimentis propriis didicerant ef­fectibus assignata. Hi ex vaticiniis Balaam olim audierant, stellam oririe in Jacob, & hominem in Israel, cujus fortitudo quasi rhinocerotis, ad quem in trieribus de Italia venirent, qui superarent Assyrios, & vastarent Hebraeos, quo tempore nec in Jacob ido­lum, nec in Israel simulacrum esset.

Diu homines illi hujus prophetiae proventum expe­ctaverant, & ubi venit plenitudo temporis, orto re­pente novo sidere, ad antiqua recurrentes volumina, tam testimonio muniti quam signo, dromadis invecti in Judaeam stellaf duce perveniunt. Nec potuere Palaestinae incolas latere tanti nominis personae; sed ubi auditum est quod stellam indicem nati in Beth­leem parvuli sequerentur, Herodi novi regis inqui­sitio nunciatur.g Evocatis itaque Magis, rei hujus [Page 65] ordinem cum omni diligentia sciscitatur. Audit na­tum in Bethleem esse parvulum, quem profitentes re­gem & Deum, qui de Sabba venerant, adorare & venerari festinant: intimatum est ei quod ab antiquis temporibus Moabites Propheta, licet gentilis, prae­dixerat: & contulit cum literis gentium, sanctorum vaticinia prophetarum quorum scripta per omne sabba­tum legebantur; de quibus nulla in populo Judaeo­rum ambiguitas erat, quin rata essent, quae illi vel asseruissent praeterita, vel praedixissent futura: à for­titudine ejus qui quasi unicornis obvios penetraret, in cujus obsequium ultrices de Italia trieres in Ju­daeae terminos adventarent, & usque ada finem mundi dilatarent imperium, anxius expavit & ti­muit.

[...]Conturbabat quoque aliud quod in Michaea scrip­tum est testimonium: Quoniam de Bethleem quae b est Effrata, egrederetur parvulus, qui Dominator esset in Israel, cujus egressus esset ab initio à diebus aeternitatis. Cumque ea quae domestici codices con­tinebant, 1 cum his quae ab alienigenis dicebantur, intelligeret convenire; divinis tentans reluctari consi­liis, simulat perfidus religionis assensum, promittens Magis sese ad adorandum parvulum cum omni devo­tione illico adfuturum, cum per revertentes certitudi­nem de puero accepisset. Turbatur cum Rege mali­gno Hierosolyma, non laetatur: expavescit & tabes­cit, & negare erubescit quod scriptura testatur. Nec minus horrendum scribarum sacrilegium, quam He­rodis impietas: quia proprio Judaei abutentes privile­gio, cum visitationi divinae invenirentur ingrati, cau­sam sibi cum Herode fecere communem; cum hinc & inde impietas & infidelitas adversus Dominumc & Christum ejus fremerent, & pariter in ejus odio consentirent. Ecce alienigenae à fluminibus AEthio­piae ad parvulum Christum supplices veniunt, & filii dispersorum deferunt munera; accedunt qui longe erant, & qui prope recedunt; in loco hu­mili & supellectile vili Rex Regum & Dominus do­minantium invenitur, cognoscitur, & ab aliis ado­ratur.

Quia vero neminem in conspectu Dei apparere va­cuum antiqua lex edocet; praevaricatoribus legis ab­euntibus vacuis; primitiae gentium sacramentalia mu­nera proferunt de thesauris, & Domino aurum & o­doramenta praesentant; profitentes ex ratione mune­rum de eo quem adorabant quid crederent, quid sen­tirent. In auro regem, in thure sacerdotem, in myr­rha incorruptibilem, quamvis passibilem profiten­tur. Oblatio ista incarnati verbi & exponit mysteria, & brevi subtilique indicio utriusque naturae humanae divinaeque exprimit unitatem,d quod proprium est unicuique singulatim distinguens. Nam Deo patri cujus regnum & imperium suis mundum replet splen­doribus, in odorem suavitatis summus sacerdos & pon­tifex Christus se obtulit; cujus caro passionis crema­ta carbonibus,2 incensionis suae fragrantiam transmi­sit ad coelos, & usque hodie odor ille suavissimus in terrestri coelestique Ecclesia indeficiens perseverat. Quod autem passibilitas quam obediens Deo volunta­rie suscepit, incorruptione firmata sit; virtus myrrhae obvians corruptelae suo probat effectu, & visibilium ratione munerum immortalitatis solidae constat evidens argumentum.

Adorato Domino Magi hilares alio tramite in suam patriam revertuntur: quia necesse est, ut qui corde credunt ad justitiam, ore etiam confessi sint ad salu­tem, deinde vias elegant arctiores, & se districtiori­bus mandatis obligent [...] quoniam per vias latas, des­censusque praecipites itur ad inferos, per artas vero & difficiles reditur ad superos: propter verba labiorum Dei religiosus quisque vias duras ingreditur, & jugu­lator voluptatum,3 stanteme ex diverso hostem se­curus aggreditur. Arta via est castitas, trames strictus humilitas; jejunio affligi, & carnem in servitutem re­digere, scopulosae, sunt semitae: sed ad patriam supe­riorem non nisi per meatus difficiles armati milites re­vertuntur. Non est tutus ad Herodem regressus, nec expedit cum his qui oderunt Deum foedera jungere nec de religione cum malignantibus inire consilia, quo­rum familiaritas infantiam Christi studiose persequitur; & antequam formetur Christus in nobis; in ipso piae conversationis initio, ut extinguatur spiritus, & suffo­cetur vita justitiae, penitus elaborat.

4 Delusum se Herodes conqueritur, cum Magos alias comperit divertisse: quia molestissimum est prin­cipi tenebrarum cum excogitatis laqueis tentatos quos­libet noverit evasisse; & acriori inflammatus rabie, in neces innocentium debacchatur. Sic sanctorum per­secutionibus tyrannus crudelis illuditur,f qui dum putat perdere quos occidit, melioris vitae statum eis procurat: & quod ille in perditionem molitur, hi u­tuntur pro beneficio, quibus lucra vitae perpetuae per haec momentanea damna celeri compendio acquirun­tur. Ecce parvuli isti, quos hostis naturae, pieta­tis g inimicus; bestialis saevitiae, inauditae crude­litatis monstrum Herodes occidit, subito fiunt mar­tyres, & dum vice Christi, & pro Christo avulsi, à matrum uberibus detruncantur, testimonium quod nondum poterant sermone, perhibent passione; & sufficit causa testimonio, licet nondum eloquio distin­guatur. Illico spiritus infantilis vasculi receptaculum deserens, jam non tenelli corporis aetatisque novitiae tempore tenetur: sed ab illis infantilibus coagulis ani­ma expedita, adepta rationis & intellectus plenitudi­nem in occursum Christi festinat, à quo militiae suae quaerens stipendium, ad lucis & pacis aeternae praemit­titur gaudia; &5 Epiphaniae solennia in coelestibus celebrat, nec in stellae alicujus lumine, sed in ipsa cla­ritate divinae praesentiae gloriatur.

Acta est nativitatis solennitas sursum jubilantibus angelis, deorsum ex ore infantium & lactentium laus est perfecta, resonantibus usque ad coelos victoriae tu­bis; & versus est parvulorum vagitus in gaudium, & luctus in jubilum, sequente non stellam, sed ag­num exercitu innocentium, & bajulante gloriosissi­mi triumphi solenne vexillum. Nec potuit mundus interficere nuper agonem ingressum infantilem exer­citum: & pedes qui nondum lutum calcaverant, ur­gens citatusque transitus non est passus ullis sordi­bus inquinari: sed in ipso vitae initio tota illa in­nocua phalanx, sine ullo integritatis detrimento, ad solidioris vitae translata est gloriam. Et quae expectari poterat annorum elapsu rationis discretio: [Page 66] repente nullis jam aetate illa temporibus subjecta, om­nis consummationis reperit finem, & casuum acciden­tium minabilitates evasit. Evigilaverunt sensus quos sopor infantiae opprimebat; displosisque palpebris in­tuiti lucem, in momento assecuti sunt, quae pacificis & mundo corde debetur, beatitudinem: & ascenden­tes per omnium virtutum gradus sine doctrinae huma­nae exercitio cumulatam invenire mensuram; ita ut in ordine sanctorum protomartyres primum habeant lo­cum,1 & secretorum conscii divinorum, propinqui­tate familiarissima clementiam Dei pro nostris exorent laboribus; quos usque hodie funestus Herodes perse­quitur, quorum sanguine & morte diabolus delecta­tur. Hi itaque à cunabulis in coelum translati, facti sunt superni capitolii senatores & judices,2 nonnullis ve­niam obtinentes immeritis; assistuntque miserationi­bus & ultionibus divinis, sed saepius agni, quem quo­cumque ierit, prosequuntur, mansuetudine, quam ira vel surore utuntur. Hi nuper cruore lacteo loti, primitias baptismi martyrio consecrarunt, tradentes posteris formam, ubi necessitatis articulus excluserit moram; non minus ad lavacrum animae sanguinem ef­ficacem, quam sanctificatas verbis solennibus aquas; maxime cum nec sanguis hoc elemento careat, sed a­quarum motu per totum corporis alveum fluat. Spi­ritus vero sanctus & aquis & sanguini superfertur, qui subjectos sibi fovet & abluit; quo baptizante idem oc­cisio quod mersio operatur, qua extinctam peccati vi­tam virtutemque emortuam utriusque rei continet sa­cramentum. Ipse enim est qui vel hoc vel alio modo quicumque est ille modus baptizat, & ad idem refer­tur quod pura fide agitur per Christum Dominum no­strum.

a DE BAPTISMO CHRISTI. ET MANIFESTATIONE TRINITATIS.

NON satis est quod angeli locuti sunt pastori­bus, quod apparuit stella regibus, quod na­tivitati, & personae, & loco consona Pro­phetarum oracula, perfidae gentis indicio, Christo perhibentia testimonium, in unam convenere sententiam: sublimius & perfectius testimonium pro­fertur divinitus, & ipse pater invisibilis auditur, & aures humanas omnipotentis Dei praeclara vox pene­trat, & inaudita à seculo fidei species declaratur. Ve­niebat Christus adb baptismum Joannis, non egens lavacro, in quo peccatum non erat, sed ut sacramen­to perennis daretur auctoritas, & tanti virtutem ope­ris nulla personarum acceptio commendaret: quoniam remissio peccatorum, sive per baptismum, sive per a­lia sacramenta donetur, proprie Spiritus sancti est, & ipsi soli hujus efficientiae privilegium manet. Verbo­rum solennitas, & sacri invocatio nominis, & signa institutionibus Apostolicis sacerdotum ministeriis attri­buta, visibile celebrant sacramentum: rem vero ip­sam, Spiritus sanctus format & efficit, & consecratio­nibus visibilibus invisibiliter manum totius bonitatis auctor apponit, & plenitudinem gratiae unctionis di­vinae pinguedo, sanctificationibus officialibus infundit, & rem sacramenti consummat & perficit.

Si in Petri vel Pauli nomine baptismi gratia donare­tur, posset alius alio videri sublimior: & secundum ministrorum merita haec singularisc gratia aestimari, ut melior esset baptismus ejus qui sanctior videretur, & indignior esset qui ab eo acciperetur, quem non amplior aestimatio commendaret. Haec & in alia sa­cramenta transferretur injuria, ut non in eis unitas, sed diversitas haberetur; sid censerentur à melioribus fieri meliora, & minus haberent utilitatis & ponderis quae fierent ab indignis. Sic eucharistia una, alia me­lior; & baptismus, pro ministerio vel melior vel dete­rior e credetur. Absit hoc à fide catholica, absit à religione Christiana tantae corruptionis fermentum. Una nobis fides, unus Dominus, unum baptisma: quod si ab indigno forte fuerit consecratum, non au­det justus iterare vel corrigere quod semel est factum: quia per quemcumque fiat, idem est; nec hoc privi­legium meritis est datum, sed gratiae; & proprie sibi omnipotentia Dei retinet hunc effectum. Neque enim Paulus pro nobis crucifixus est, aut nos gloriamur in Paulo, sed in cruce Domini gloriamur; cujus virtus omnia peragit sacramenta, sine quo signo nihil est san­ctum, neque aliqua consecratio meretur effectum. Hinc omnium sanctificationum exurgit sublimitas & profundum, & longe lateque plenitudo diffunditur gratiarum.

Quod ne ulla praesumtio sibi doni hujus in poste­rum gloriam vendicaret, in hoc sicut & in aliis, Do­mini nostri Ecclesiae suae providit benignitas, ut ipse baptizar [...]tur à servo:1 f ne conservi conservorum ministerium detrectarent, vel aliquis cuiquam in hoc opere praeferatur; quoniam sive Judas sive Paulus bap­tizet; Christus peccatum lavat, absolvit, & delet. Sic Rachel & Lia, Balam & Zelpham maritis ac­commodant, & liberos accipiunt ex uteris ancillarum. Scribae & Pharisaei in cathedra Moysi sedentes, dum [Page 67] agunt quae ad cathedram pertinent, per omnia ple­nitudine potestatis utuntur; & officium, non vita tantisa affectibus honoratur. Obediunt daemones exorcistis: Christum, inquiunt, scimus, & Paulum novimus, & inb nomine Christi quem Paulus prae­dicat, adjurati, egredimur: vos autem penitus igno­ramus. Ecce in nomine suo nihil quaestuarii peragunt exorcistae, nec se eis deferre ipsi daemones profiten­tur, sed nomen Christi etiam per lucrorum sectatores suae gloriae retinet potestatem, & fiunt in talibus cau­sis ministri mercenarii, sicut naves onerariae, quae per pelagus evehunt institores, quarum rectores potius eo­rum quos ducunt, pecuniis inhiant quam saluti. Et tamen mare seculi hujus necessarios habet hujusmodi transvectores: alioqui cessabunt commercia, nec ex transmarinorum copia aliorum inopia habebit subsi­dium, nec occurrent sibi solatia regionum, si vehicu­la tollantur de invio, & pelagus immeabile relinqua­tur. c Bonis quippe faepe malorum ministeria suf­fragantur. Supponit itaque cervicem sanctam mani­bus hominis humilitas redemtoris, & licet plenam non habeat virtutem, suscipit tamen Christus baptisma Jo­annis. Praeparabat viam Domino Joannes lavando ex­terius corpora; ut praecederet exterius lavacrum secu­turum baptisma, in quo conferretur animarum ablu­tio, & peccatorum remissio. Praecessit quod erat ex parte, ut consummatio sequeretur.

Horret tamen Joannes, & acclive sibi esse sacrum Christi caput non patitur: quia majorem à minore benedici antiquis regulis refragatur, & criminalis ei visa est usurpatio potestatis. De plenitudine Christi omnes accepisse & seipsum, cum ceteris praedicarat Baptista; ideoqued Deo hominem manus impone­re judicabate temerarium, & lavare eum in quo non erat peccatum, aestimabat superfluum. Se ad sol­vendam calceamenti hujus corrigiam confessus indig­num, formidabat exhibere praelatum, si ipse in ma­gistro sine causa tentaret hoc agere, quod ab ipso su­scipere necessarium dignoscebat. Ideoque tremebun­dus; humilif excusatione postulanti ministerium g negat assensum; non quod obedientiam detra­hat imperanti, sed quod judicio suo servo subdi, non competat majestati. Tu, inquit, venis ad me, & à te debeo baptizari? Cui Dominus: Sine modo: sic enim decet nos omnemh complere justitiam. Jo­annis humilitas non arguitur; nec vituperabile visum est Christo simplicitatis diffugium, quod reverentia, non importunitas suggerebat. In hoc igitur omnem impleri justitiam asseverat, si doctrinam praecedat e­xemplum, & honore se invicem praeveniant, qui ma­jorem & qui minorem obtinent locum; & qui major est,i fiat minor, & praecessor sicut ministrator: si in unitate sacramentorum omnes simul conveniant, si pacis ecclesiasticae foedera non disrumpant.

Baptizatur Christus, nec ultra Jordanis retrorsum convertitur: aruerunt unctiones, Judaicae ceremoniae putruerunt; perpetuo lapsu baptismi gratia emanat ad posteros, nec ulla vetustate siccatur. Adesse se tantis mysteriis & praesentiam suam dignosci, dignata est sempiterna divinitas; coelisque apertis in specie co­lumbae Spiritus sanctusk ibi seipsum oftendens, & intelligi voluit & videri; & quietissimo elapsu adve­niens, super Christum quievit & mansit. Acceperat quippe familiare super hoc ab eodem Spiritu Joannes responsum: quia super quem Spiritum sanctum sub hac specie videret, ipse esset quem baptismi mane­ret auctoritas, qui mundi peccata tolleret, qui solus à nullo sanctificatus & cuncta sanctificans, non tam in­teresset sanctificationibus & sacramentis omnibus, quam patraret. Sed & vox Patris audita est coelitus: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite.

Hucusque Domine sancte pater non audivimus te loquentem, qui multifarie olim patribus locutus es in Prophetis, & per angelos sanctos quibus ad diversa saepel mysteria à te legatio est injuncta. Teipsum non ita ante hoc tempus locutum audivimus, ut per­sonaliter tibi assignetur locutio quam proferres. Hanc vocem à paternitate tua delatam nemo est qui ambi­gat; non est qui sibi hoc verbum audeat arrogare, non est in coelestibus agminibus qui Dominum Jesum, suum audeat filium nominare. Certem tibi soli no­ta est Trinitas; & solus pater scit filium, patremque novit filius, nec à quoquam nisi eo revelante est co­gnitus. In hac divini magisterii schola pater est qui docet & instruit, filius qui arcana Dei nobis revelat & aperit, Spiritus sanctus qui nos replet & imbuit. A patre potentiam, à filio sapientiam, à Spiritu sancto n accipimus innocentiam. Pater eligit, Filius di­ligit, Spiritus sancturs conjungit & unit. A Patre no­bis datur aeternitas, à Filio imaginis ejus conformitas, & à Spiritu sancto integritas & libertas. In Patre su­mus, in Filio vivimus, in Spiritu sancto movemur & proficimus. Convenerunt simul sempiterna divini­tas & temporalis humanitas; & eo tenore utriusque naturae facta est unitas, ut impossibile sit quod jun­ctum est ab invicem separari, sed verbum & caro sic sunt una essentia, ut perfectam & integram sincera conjunctio faciat unitatem. Nec injuria est, sed gra­tia Dei, si quod minus videtur, digniori jungatur; eum inferior natura contumeliam probrumque peccati non contrahat: nec est minoratio majestatis, provectio paupertatis: nec altitudinem Dei in aliquo humilitas dispensatoria dehonestat.

Hoc testimonium auditum est, quia filius Dei est quem. Joannes tenet in manibus, verus homo, verus Deus, unicus patris, in sua natura invisibi­lis, in nostra visibilis; ut fide & experimento ful­ciatur doctrina, dum & visu & intellectu incarna­ti verbi notitiam assequatur. Dilectus à patre1 im­meritos nos dilexit, ultro visitationis suae nobis be­neficium largitus est, ultro sanavit, ultro curavit, ultro libertate donavit. Etiam ingratos prosequi­tur hic amor & revocat: neque tunc odit, cum corripit & flagellat: usque ad mortem Christum duxit dilectio, & resurgens à mortuis caros habet, quibus tantae caritatis affectum ostendit. Duo gra­ta vocabula, filius & dilectus, ipso Deo dictante nostris sensibus imprimuntur; ut communio nomi­num nos associet collegio munerum, & tantae dul­cedinis nomina nostrum emolliant animum, accen­dantque devotionis affectum. Per omnia sibi pa­ter in filio complacuit, nec ulla in eo serpentis sunt reperta vestigia, nec sacerdotii ejus poenituit Deum: quoniam sacrificium quod in cruce obtu­lit, sic in beneplacito Dei constat acceptabile, & perpetua virtute consistit, ut non minus hodie in conspectu patris oblatio illa sit efficax,o quam [Page 68] ea die qua de saucio latere sanguis & aqua exivit, & semper reservatae in corpore plagae salutis humanae exigant pretium, & obedientiae donativum requi­rant.

1 a Huic dilecto filio tuo tu Domine nos praeci­pis obedire. Loquere igitur Domine, quia audit ser­vus tuus. Auditui meo dabis gaudium & laetitiam, doctrinam tuam amplector: suave est mihi eloquium tuum, vivus & efficax sermo tuus, ancipiti gladio pe­netrabilior usque ad divisionem spiritus & animae meae attingens, carnales & spiritales intra me separat & se­questrat affectus; & à vi [...]ibus pretiosa distinguens, quasi flagello de funiculis contexto, de meo interiori templo quod tu inhabitas, omnem nundinationem ex­pellit, nec patitur in atriis tuis mercimonia columba­rum, sed à sanctuario gratiae tuae omnem venalitatem excludit. Audio te cum irasceris, audio cum misere­ris; sive parcis, sive flagellas, justum & bonum te praedico: in ita te supplico, in elementia gratias ago, nec sanctis sermonibus contradico. Loquere, magi­ster bone, libenter te audio, & cum adversaris mi­hi, eriam in plagis & doloribus intelligo disciplinam: nec latet me te docente, ad siccandas corruptionum mearum putredines prodesse cauterium, & mundare cicatrices veteres sal disciplinae tuae Evangelio tuo me­dente infusum. Praecipis ut infundam corrupto pul­moni hyssopum, & spiritus tui suavitate epota, to­tius malignitatis inflatio detumescat. A [...]te, Deus bonc, humilitatem discentes, quasi mansueta anima­lia quieto gressu te bajulamus sessorem; nequaquam sub hoc onere lassitudinem, sed quietem inventuri: quia jugum tuum non est grave, sed leve [...] & lex tua, & testimonia justitiae praecepta, & timor & judicia de­lectabilum in se rerum continent sacramenta. Lex tua docet vitare peccatum, & corripit transgressores: & ut lotis mundisque pedibus in via imma [...]ulata ince­dant, omnia praemonstrat offendicula, & insinuat di­verticula, quibus periculosi transitus evitentur; nihil impossibile, nihil jubet austerum. In quibusdam per legem tuam promissa praemia nos invitant, in multis poenae propositae, & supplicia vel damna territos a­nimos à scelerum retrahunt appetitu: neque lex tua scripta à lege naturali in aliquo dissonat, sed repro­batio mali, & electio boni sic animae rationali in­fixa sunt divinitus, ut de hoc nemo recte cau­setur: quia nulli ad harum rerum perfecutionem deest scientia sive potentia; quia & quod agen­dum est, scimus: & quod scimus, facere possu­mus.

Quod si impossibilia essent praecepta tua, vel tan­tis difficultatibus onerata, vel voluntas tua sic ab­dita, ut non posset intelligi, quid à nobis tua ex­peteret altitudo, licet invitus nemo peccet; posset tamen ex multis excusare delictum, nisi nobis & moderatio mandati, & veritatis cognitio, & agen­dorum distinctio auctoritate cognoscibili providis­sent: & simul se complecterentur possibilitas, & fa­cilitas, scientia & potestas.2 Praecipis mihi Domine Deus, ut diligam te; hoc & possum & debeo: & to­tum me & interius tibi ese jubes obnoxium; de pro­ximo jubes, ut ad meam eum mensuram comple­ctar. Gratias ago tibi clementissime Deus, quia quod quaeris à me prius ipse donasti: & quomodo tu me dilexeris, si linguis hominum & angelorum loquor, nec digne possum eloqui, nec universa complecti, quae mihi gratiae tuae contulit amplitudo. Justum est Domine ut diligamus te; quia & ipse nos diligis: & iniquum omnino est, ut te in aliquo dilecti tui of­fendant. Vere hoc mandatum legem complectitur & prophetas, & in hoc verbo omnium scripturarum vo­lumina coartantur. Hoc natura, hoc ratio, hoc Do­mine verbi tui clamat auctoritas; hoc ex ore tuo au­divimus; hic invenit consummationem omnis religio; primum est hoc mandatum & ultimum, hoc in libro vitae conscriptum, indeficientem & hominibus & an­gelis exhibet lectionem.

Legat hic unum verbum, & in hoc mandato me­ditetur Christiana religio, & inveniet ex hac scriptu­ra omnium doctrinarum regulas emanasse: & hinc na­sci, & huc reve [...]i, quidquid ecclesiastica continet dis­ciplina, & in omnibus irritum esse & frivolum quid­quid dilectio non confirmat. Non pertinet Domine ad te, nec de tuis est qui te non diligit: nec diligit te, qui scienter offendit. Dilectioni tuae detrahit, qui terminos à te positos transit, & Evangelii tui de­crera transgreditur & contemnit. Non amat te qui pecuniam diligit, tibi & mammonae nemo simul de­servit. Non pertinent ad te speciem pietatis haben­tes & negantes virtutem, nec militant tibi negotiorum hujus seculi trajectores; non audiunt te, sed sieut aspis aures suas obturant, ne eorum corda verbum tuum penetret, quotquot peccato serviunt & volup­tati, carnalium amatores. Lex tua Deus, Apostolo­rum & Martyrum testimonio confirmata; parvulis [Page 69] tuis pauperibus spiritu, quibus tibi regnum tuum da­re complacuit, sapientiam praestitit; & laetificave­runt animas eorum justitiae tuae, in quibus per ean­dem legem edocti vixerunt: & hoc dilectionis prae­ceptum ita sidelium mentes illuminavit, ut in pace & sanctimonia viventes, pacificis & mundis cordibus te viderent, & simul amor sanctus & timor castus per­severantibus tibi studiis obedirent; usque adeo tibi as­censionibus hujusmodi propinquantes, ut fierent judi­ciorum tuorum conscii, & per ipsos tua & nunc post­modum judicia exercetes, Praecepisti Domine ut au­diamus dilectum filium tuum: gratias tibi agimus, quia nos ejus magisterio commendasti. Nos vero ex praecepto tuo ejus doctrinae nos tradimus informan­dos; & inhaerentes ei, libenter eum, duce Spiritu sancto, omni tempore audiemus.

1 DE JEJUNIO ET TENTATIONIBUS CHRISTI.

ANNO tricesimo carnis assumtae, baptiza­to Domino in Jordane, postquam revelan­te patre, quod filius Dei esset, innotuit; non jam conveniebat eum putari filium Jo­seph, vel esse subditum illi. Nec tamen repente ad signa & miracula & doctrinam usus est potestate, sed interim auctoritatem continuit; & antequam notum se faceret mundo, exposuit se tentandum diabolo: non ut divinitatis integritas probaretur, sed ut tenta­toris confunderetur praesumtio; dum fame & lassitu­dine a per jejunium veritas humanitatis pateret, quae divinitati associata, omnino peccati sensu & consensu careret. Hac aetate tempus doctrinae insinuatum est rationabile,b &2 ante has metas perperam inva­dendi magisterium data est forma: quia non competit annis impubibus sedere in cathedra, & in primogeni­tis boum lege aratio est interdicta. Jam vero cum aetatis & temporis ratio conveniret, & ad obediendum verbo Christi mandatum coelitus advenisset: voluit ta­men sapientia Dei primo erudiendos informare exem­plo, & contra tentamenta proponere documenta; ut audiret & videret & sentiret humana rationabilitas, quam insuperabilis sit victrixque peccati, si libertas arbitrii libero moderamine dirigatur.

Igitur desertum Christus ingreditur: ibi suo, id est, Spiritu sancto duce & comite conversatur. Lo­cus secretus eligitur; quia solius Dei judicio jejunia sunt agenda, & singulariter inspectorem adjutoremque Deum volunt haec habere certamina, neque in ago­nibus aliquibus periculosius militatur. Nulli religio­nis exercitio fraudulentius inanis gloria adulatur, nulli virtuti favor ita blanditur. Jejuniorum sudoribus laus importuna se ingerit: & subutilissimis aculeis penetrans animam, dum extollit, emollit, & pungit, cum ungit. Virtutem in hypocrisin vertit, & simpliciter inchoata pervertit. Quasi tinea quod integrum erat, rodit & occupat, & sanctitatis fundamenta evellit & dissipat. Subtilissimum malum, proprio laqueo hy­pocritam jugulat, & proptiis armis sanctitatemc im­pugnat. Castigatio carnis spiritum inflat, & macies corporis extenuatum arrogantem impinguat. Con­temtus d venerationem venatur, fames & calamitas laudibus saturatur. Mens hoc veneno imbuta, in mi­seriis deliciatur, & occupata hac scabie, in ulceribus gloriatur. Religio fit superstitio, & succedit ei am­bitio e subornata. Extincto spiritu quatriduano cadaveri solae supersunt exuviae, virtuis species exa­nimis & simulacrum sanctitatis. Tanta est hypocrita­rum dementia, ut foetoribus pro odoribus abutantur, & pretiosa vilia, & aspera suavia arbitrentur; & favo­rum sapor omnium dulcedinum superet condimenta, omnisque delira sensualitas contrariis delectetur. Prop­ter hoc solitudo carens arbitris, & eremus assentato­rum satellitio vacua à jejunante Christo eligitur, ut non cum carne & sanguine, sed cum spiritalibus ne­quitiis dimicetur, & amotis ruinarum occasionibus ho­mo cum diabolo colluctetur, & soli sint in palaestra Christus & antichristus, Spiritus & antispiritus.

Neque putet homo se evasisse pericula, cum in eremum venerit: quia quanto subtilius, tanto diffici­lius à tentatore invaditur,f quia cogitationum fo­ribus assidens, omnia virtutumg germina in ipso ortu strangulare molitur. Imaginem Christi delere cu­piens; adulterinos colores naturali pulcritudini super­ducit, claritatem spiritus interpolat & obnubit. Ve­rum liberius anima expedita obviat impugnanti, ubi compedes impedimentorum defurint, & aspectus ir­ritamenta h non moverint: securiorque est congres­sus, ubi singula non vellicant dimicantem, nec ine­briant animum lenocinia voluptatum.3 Honestius cum spiritu quam cum carne luctamur: quia4 carnis complexus foedas exhalans nebulas, eum qui sibi [Page 70] adhaeserit aliqua ex parte contaminat: nec libidinum morsus quisquam evasit illaesus. Flatus ille pestilens etiam longe positos inficit, & hoc certaminis genus fugam potius quam assultum requirit. Et quia solent oratione & jejunio daemones edomari, munitio eremi cum hujusmodi armatura exemplo magistri1 recipit Christianos: quos e [...]si omnes diversorinum non exci­piat loci; animi tamen omnino necessaria est solitudo, ubi erecta specula, mens sibi insopita provideat, & detersa rubigine coruscantibus armis importunum ho­stem terret & repellat.

Jejuniis vitiorum sentina siccatur, petulantia mar­cet, concupiscentiae languent, fugitivae abeunt vo­luptates. Extinguitur ardentis AEtnae incendium & flammivomi fornax Vulcani extincta intrinsecus, mon­tes comerminos non adurit. Jejunium si discretione regatur; omnem carnis rebellionem edomat, & ty­ranmdem gulae spoliat & exarmat. Jejunium extraor­dinarios motus2 in cippo claudit & artat, & appeti­tus vagos distringit & ligat. Jejunium si humilitate ornetur; servos Dei mundi efficit contemtores. Je­junium carnes azymas mundat & solidat: & putredi­nes quae ex adipe prodeunt, consumit & siccat. Je­junium scripturarum deliciis pascitur, contemplatione reficitur, gratia stabilitur, coelesti pane nutritur. Danieli interpretatio somniorum revelatur jejunio, & ties pueri de Babylonio illaesi eg [...]e [...]iuntur incendio. Moyses in monte quadraginta diebus cum Domino perseverans; & Dei familiare colloquium, & legis a ministerium jejunio promeretur. Helias quoque eodem dierum numero abstinens in eremo conversa­tur.

Utilitas jejuniorum temporibus Christianis clarius patuit, & à multis frequentata in plurimos se effu­dit. Quotquot viros virtutum vidimus,b non sine jejunio legimus ascendisse: nec aliquid magnum mo­liti sunt, nisi prius abstinentia praecessislet. Quo­tiens aliquid à Deo obtinere conati sunt, jejuniis in­cubuere & lacrymis, & pernoctantes in orationibus, ciliciis carnic haerentibus supplices beneficia postu­larunt. Nec defuit proventus, ubi ad pedes Dei sa­crificium contriti cordis offerens, se prostravit humi­litas; sed prope fuit invocantibus se Deus, & porrexit manum naufragis, & subvenit afflictis. Si Moysen, & Aaron, & Samuelem hodie haberet Ecclesia, cum invocarent, exaudirentur: & orantibus Job, & Noe, & Daniele, populo parceretur. Rarus hodie Phinees, qui perfodiat impudicos: rarus Moyses, qui occidat sacrilegos: rarus Samuel, qui inobedientes lugeat: rarus Job, qui pro filiorum negligentia sacrificium of­ferat: rarus Aaron, qui coram Pharaone commina­tiones divinas edicat: rarus Noe, qui his, quibus submersio imminet, arcam bitumine litam provideat. Flens cum Apostolo dico, inimicosd crucis qui terrena sapiunt magistratus, quorum Deus venter est; qui in his quae dicere nesas est, impudentes laetantur & gloriantur. Venerunt periculosa tempora quae prae­dixit Apostolus; in quibus voluptatum amatores ma­gis quam Dei, speciem pietatis habentes, virtutem vero abnegantes.

Inveniuntur praepositi innumerabiles, qui jejunia & orationes nec digito movent, in quorum manibus iniquitates sunt, & muneribus eorum dextra onera­tur: frustra ab hise quaerantur miracula, frustra auxiliaf implorentur: non sunt idonei intercesso­res, Domini contemtores: nec convenienter ad pla­candum eum accedunt, nec conciliant quem offen­dunt. Efficax est oratio praecedente jejunio, & sacris studiis antecedentibus non patitur postulatio devota re­pulsam. Eligitur solitudo; ut soli Deo vacans anima cum in se per continentiam mactaverit voluptates, purgatis affectibus ad coelestia evolet; & videns Deum oret & adoret, & dulcedinis supernae suavitatem prae­gustet.

Forma igitur jejuniorum proposita, fixoque exem­plo, postquam quadraginta dierum abstinentiam Do­minus consummavit, Satan cum esurientem videret, accessit. Retroactum tempus obtinuerat quies, &g secum sub silentii sera opus illud eximium Salvator exegerat; modo oblata famis occasione tumultuator de latebris prodiens, foras egreditur, & subdola pro­fessione quasi compariens ei, subvenire periclitanti na­turae hortatur: Si filius Dei es, dic ut lapides isti pa­nes fiant.3 Nec vult fateri, nec praesumit diabolus diffiteri Christum filium Dei; sed dubie4 h suspen­seque consulens, tendiculas blandis innectit sermoni­bus, ut obaudientem sibi reddat obnoxium, & se de compassionis specie reddat acceptum.

Caro & lassitudo, & cetera hujusmodi hominem testabantur; virtutis integritas & vita carens omni pec­cato, perfectius ei privilegium adscribebant, & divi­nitas potentissima ex ipsis effectibus negari non pote­rat. Fuerant & ante Christum viri insignes, prophe­tae & sacerdotes: sed in peccatis concepti & nati, nec originali nec personali caruere delicto: & inventa est in omnibus vel ignorantia, vel insufficientia; in quibus erronei peccaverunt, & eguerunt misericordia Dei, per quam edocti & restituti gratias egerunt Deo, & ad plenitudinem justiriae multum sibi deesse confessi sunt, & sperantes in Deo nullam sibi solidi­tatem attribuere praesumserunt. Non ita Christus in quo verbi carnisque sic convenit natura, ut nulla alteri ex altero injuria deveniret: quia in carne socia nullam divinitus maculam reperit, nec secuta est, nec prae­cessit.

Haec naturarum conjunctio diabolum excaecabat: quia impossibile ei videbatur vel quod esurire posset divinitas, vel quod tantae tolerantiae posset esse, tantaeque potestatis corporalis humilitas. Duplicem itaque inquisitionem sinuosa calliditate orditur, ut de Christo utrum naturalis filius Dei sit, ipso respon­dente certitudinem habeat: ut cum Deum confes­sus se fuerit, absurdum videatur quod Deus esu­riat, & in quamcumque partem se responsio verte­rit, necessitas conclusionis occurrat: Si filius Dei es, tibi non competit esurire. Q [...]od si esuris, mani­festum est te filium Dei non esse, quem violentia ne­cessitatis communibus indigen [...]s intercludit. Succur­re, inquit, necessitati si potes, alioqui deficies: & praesentes lapides in panis muta substantiam. Sic e­nim fiet ut evadas periculum; & si hoc potueris, pro­bes te Deum. Non erat digna responsione quaestio malignantis; neque enim technas diaboli Dominus ignorabat, sed divino cavillatori satisfecit eloquio, [Page 71] subtilissimo dogmate edocens corporis & animae vitae propriis alimoniis deberi subsidia, & cibum animae, id est, verbum Dei eduliis corporalibus praeponen­dum, & citius attentiusque menti providendum quam ventri.

Nec opus erat ut hoc facto insidiatoria inno­tesceret Christus: quia nullo signo ejus poterat invi­dia commutari, cujus incorrigibilem iniquitatem de­speratio sugillavit. Superfluum igitur erat ad sugge­stionem ejus ibi nulla profutura miracula opetari; cum satis esset diligenter consideranti, quod esurientem ci­bi non superabat appetitus, & desiderii motus defe­ctio non esset, sed virtus. In nullo Christum aliqua coegit aut dominata est ei necessitas; qui propriae mo­deramine voluntatis disposuit & persolvit quod exegit humanitas. Sicut in ipsius voluntate suit consecrare jejunium; ita & in potestate fuit tempore opportuno sumere cibum. Quod utique nec ministerio, nec consilio diaboli fuerat ordinandum; quia & abstinen­tiae & refectionis penes ipsum erat & arbitrium & fa­cultas. Itaque nihil certitudinis seductor extorsit, sed dubius incertusque dimissus est; nec obtinuit ut se proderet Christus miraculo, vel intemperanter ad ci­bum properans, obediret seductoris consilio: quasi tunc primum quid fieri oporteret data doctrina, ac­ceptaque sententia.

Repulsus igitur auctoritate scripturae, & propositi firmitate, defecit scrutinio: nec tamen alia aggredi via destitit, & falsatis argumentis prioribus alia subji­ciens, quibus ab eo consentaneas sibi responsiones ali­quas extorqueret, adjecit. Eo igitur supra templi pinnaculum constituto, quem gula non potuit, vana gloria subvertere nititur. A multis ambigitur utrum sueritb haec translatio corporalis: & si de loco ad locum se Christus transferri permiserit, eo modo quo Abacuc de Judaea in Chaldaeamc delatus est; & Philippus de Azoto in occursum eunuchi, qui rever­tens de Hierusalem non intelligens Esaiam, codicem revolvebat. Sed quod corporaliter eum diabolus tu­lerit, videtur inconveniens: quod humeris ejus Sal­vator insederit, & pro vehiculo usus sit quem praeci­pitatorem sciebat; vel ei ferendum se commiferit, cu­jus insidias agnoscebat; Suo itaque spiritu eum cre­dendum est ductum & in desertum, & super tem­plum, ut utrobique eum diabolus assumeret ad ten­tandum.

Et localiter quidem in deserto prima fuit tentatio; sed ceteras eo modo circumduxit tentatoris astutia, vel circumduci passa est patientia Salvatoris, quo mo­do Ezechiel cum super fluvium Chobar sederet, Hie­rosolymam raptus in spiritu civitatem aedificat & me­titur, & muros & templum instaurat. Hoc modo super culmen templi Christus erat in spiritu;1 sciens quid Antispiritus affectaret, & hosti se de vana gloria pulsaturo opportunitatem parabat.d Hac igitur occasione loci hortatur & consulit, ut in urbe sancta & frequentia populorum quasi novus funambulus in excelso pendulus, se deorsum ad spectaculum vulgi jactet intrepidus; addens ex testimonio scripturae an­gelorum affutura suffragia, quae ruentem exciperent, & conservarent illaesum.

O execrabilis diaboli malitia, o stulta nequitia; o insensata versutia, o praesumtio excaecata. Putabat malignus quem gula non vicerat,2 vana gloria supe­rari. Experientia quippe rerum didicerat, & in mul­tis probaverat; vitiorume victores saepe nugis lau­dationum corruptos, & cognatum propinquumque esse virtutibus malum adulationem: nec facile quen­quam posse evadere, quin libenter assentatorum can­ticis porrigat aures, & laudatorum modulationibus delectetur. Et sicut rarus est, aut nullus qui de se mala dici aequanimiter ferat: ita rarus est, qui non bene de se velit sentiri, & se si recte vivit stantem in vitae rectitudine non diligat aestimari. Quod si ope­ra virtutum foras exierint, rarus est qui hominum judicia conspuat, & laudes humanas contemnat. Hoc generale malum in humano genere Satan pu­tabat ex praecedentis occasione victoriae suggerere Salvatori: ut popularibus laudibus vellet attolli, & facere sibi nomen juxta nomen magnorum qui sunt in terra, si geminato miraculo jejuniorum constantia innotesceret populo, & vectoribus angelis sine of­fendiculo sustentatus, se filium Dei tam potenti ab­stinentia, quam angelorum obedientia comproba­ret.

Hujusmodi consiliis filios hominum Satan corrum­pere consueverat, & robustis virilibusque animis etiam hujusmodi cogitatus immittit:3 & si ab ingressu mentis arceatur renitente consensu, aliquid tamen de spurcitia sua ibi evomens, abominationumf hor­rores nauseare compellit. Sic, ut aliquid poeticum inseram,4 temulentus Cyclops illiciti conjugii appe­titor, licet à Pallade repellatur, in gremio tamen ejus Erichthonium fundit; & incorrupta Minerva, supe­rest tamen deforme monstrum, nec omnino affectata scelera in memoria moriuntur.

Non tentabis, inquit, Dominum Deum tuum. Hoc in Deuteronomio scriptum est: Ecce lex legi objicitur, & Satan auctoritate scripturae abutens, ma­lus legis interpres praecipitium quasi ex ratione man­dati hortatur: sed intellectus fallax & salsus veritate sincera confunditur; & generali edicto interdictum ostenditur, ne dum patet in quibuslibet angustiis qui­libet exitus, Deus ulla praesumtione tentetur. Alia explorator malignus argumenta conatur adducere; & ad summam cumulumqueg nequitiae suae, conti­nentem & humilem oblata aggreditur potestate; & ostensa mundi hujus sublimitate & gloria (quasi indi­gnum sit tantae auctoritatis doctorem, & insignium operum patratorem, ignobili & contemtibili schema­te obumbrari) & dominatione universorum usuque animum dignum honore sollicitat; & daturum se omnia pollicetur, si ei pro tanto munere gratias agat, & procidens adoret tanti culminis largitorem.

Solent viris virtutum hujusmodi praestigia se offer­re, 5 & testimonium religionis conscientia perhiben­te, cum ab aliis digni honoribus judicentur, facile acquiescunt: & tam proprio quam alieno fascinati [Page 72] judicio, à rectitudine corruunt, eversaque cathedra mentis, humo fractis cervicibus colliduntur: repen­teque & subito quod multis erat partum sudoribus, ambitione irruente obliteratum est, & turbinis hujus impetu av [...]lsum est, quidquid antiquae religionis la­bor meruerat.

Malum hoc Adam in paradiso pulsavit & stravit; cum subjectionem quam Deo debebat fastidiens, ap­petiit dominatum; & cum vellet esse sicut Deus, sine Deo se vidit & novit: & conspectam carnisa Evae abhorruit foeditatem, quam licet operiret, manens tamen perpes ibi contumelia, stetit &b adhaesit. Ad suasionem diaboli animam vanitati subjectam deje­cit ambitio;1 poteratque exterminio ejus posteritas didicisse, quam misera mutatio fuit de deliciis ad spi­nas & tribulos emigrasse, & rastris ligonibusque ava­ritiam condemnatam. Huic malo restitit, & resiste­re nos salvator edocuit, ut soli Deo subjectus sit ho­mo quantumcunque profecerit, ut in ipso, imo ipse sit substantia nostra; & pateat nobis, quod sicut2 peremtoria est altitudo quaesita, ita & periculosissima est oblata. Non quod potestas quae ex Deo est sit damnabilis, aut ordinatio divina peccatorum sit obste­trix; sed quod excellentiam, cujus Spiritus sanctus auctor est, ita debet complecti humilitas, ut qui vo­catus est superius, nesciat se sublimem, & per omnia agnoscat conditio conditorem, & gratia largito­rem.

Gloriabantur aliquando discipuli, & complacebant sibi in miraculis, gratulabundi quod eis etiam daemo­nia obedirent: sed repressa est, increpante Domino, simplicitatis eorum praesumtio: Videbam, inquit, Satanam tanquam sulgurc descendentem de coelo. His verbis [...]orum animis intimans; quia ante hoc tem­porale initium ipse in principio, imo ipse principium existens apud Deum, ante hominis conditionem su­perbientis diaboli ruinam vidit, & affectatae domina­tionis ambitionem, dejectionis ejus fuisse causam: nec in hoc gaudendum esse si quis praerogativa celsi­tudinis donaretur, sed hanc esse certam stabilemque veri gaudii metam, si vocatio nostra justificatione muniretur: & tunc demum ratum constare beatifica­tionis proventum, si hujus ordinis scriptura in con­spectu Dei indelebilis servaretur.

Hoc igitur attendentes, quod non in nobis quasi ex nobis sufficientes sumus, sed ex Domino sufficien­tia nostra est; & contentos solo Deo necesse est ei esse omnes acclives, cui totum debemus quod vivimus, quod movemur, quod sumus. Qui de plenitudine sua nobis interim prout cuique opus est, donationes partitur, donec ad cumulum perveniat copía consum­mata; usque adeo conferta coagitataque mensura, ut nihil vel accedat amplius, vel recedat; sed in cogni­tione Dei certum finem stabilemque metam omnes & animae & corporis obtineant appetitus. Frustra ita­que regna hujus mundi transitoria & mutabilia, im­mutabili & aeterno regi ostendit vel promittit diabo­lus; cum ipse dicat regnum suum de hoc mundo non esse: non quod creationem suam removens, daemo­num subjecerit potestati; sed quia in his qui amorem mundi Dei amori praeponunt, non dignetur divinitas sibi facere mansionem: & impossibile sit eos à Deo regi, qui se diabolo tradiderunt: quia Christi & Be­lial nulla est participatio, nec aliqua justitiae cum ini­quitate potest essed communio.

Regnat sane malignus spiritus in filiis diffidentiae, sed eo modo quo satellitiis perditorum hominum prae­est, quia in malitia potentissimus invenitur, & quia crudeliori tyrannidi depopulare potest & conterere, quicquid sibi invenerit obvium, & persequi quod vi­det in fugam conversum.3 Regnum hoc non est na­turae, sed malitiae; persecutio est, non defensio: & tota hujus potestatis virtus in mortem damnationem­que eorum qui sub hoc principe militant, elaborat. Regnum hoc munitur vitiis, ambitur flagitiis: turres ejus sunt crimina, arma quarumcunque turpitudinum molimina. Hujus regis teloniarii sunt pauperum op­pressores; tribuni, seductores; praefecti, judicio­rum perversores. Cubicularii ejus sunt quaestuum ad­uncatores, mercimonii trajectores; aerarii [...]acerdotes, nummularii doctores, conductitii defensores, linguae subdolae vele consilii locatores, venales auxiliarii, bilingues causidici, concinnatores mendacii, fabrica­tores peccati, vestiti mollibus, amicti discoloribus. In domo hujus regis sunt; qui paludamentis talaribus pavimenta verrentes, capillis muliebribus se in foemi­nas transfigurant, & dignitatem virilem non sine natu­rae injuria dehonestant. In hoc regno sunt quicunque veritatem Dei commutant in mendacium; quicunque quasi in taberna vitiorum praecones, venales animas impurissimis daemonibus corrumpendas exponunt. Hic avaras manus cupidi muneribus complicant; hic genu flexo concupiscentiae suae quisque idolum colit, & propriae libidinis adorat simulacrum.

Non haec te Domine Jesu gloria movet; non hu­jus mundi tu tenes imperium; non horum cupidine tu cadis aut prosterneris; non adoras malitiam, non peccato subjic [...]ris: qui servis tuis daemonia subdis, & omnem hujus mundi gloriationem destruis & confun­dis. Insanissime satan, qua fronte, qua lingua ausus es dicere Salvatori; ut ante te, qui stat inflexibilis & immobilis, caderet? ut te damnatum, ipse qui te damnaverat, adoraret? Quis ausus, quam impudens haec fuit praesumtio? Quid desperate sperasti? An filium Dei putabas posse tecum apostatam fieri? Si de mundo visibili, id est, coelo & terra, & de his quaef in eo aguntur, te jactas habere dominium; nec coeli, nec terrae tu conditor; nec solem moves, nec cursum das sideribus, nec per te volvitur firma­mentum: nec vides aut intelligis Deum, nec ullum tibi est cum coelesti militia consortium, vel aliquam habes ad superioris mundi claritatem accessum. Hu­jus inferioris mundi tua estg scabies, tua languen­tia sunt ulcera,h haec scalpis, haec impurus ablingis, Si quid vitii est, si quid corrup [...]elae; tu cadaveri­bus assides, tu contrectas putredines, tu distem­peras faeces, tu versas foetores: tu spiritus nequam, tu in pistrino seculi hujus fermentator immundus, tu sanctitatis corruptor, & simplicium perturba­tor, tu incendiator libidinum, & omnium tur­pitudinum adinventor: in his regnas, quos inqui­nas; & in his quos polluis, dominaris. Fornicatores & adulteri te habent suggestorem, te habebunt tor­torem; te quoque cum illis ultricia incendia con [...]re­mabunt.

Stultis vanisque promissionibus nullus à corde Chri­stiano [Page 73] dari debet accessus, sed primis titillationibus ob­viare debet abigens manu: nec foveri debet coluber, donec in draconem formetur. Mendax est diabolus, & his qui sibi obtemperant, multa se daturum pro­mittit. Malum hoc in universa Ecclesia vagatur, & communis pestilentia innumerabiles occupat; ut pro gloria hujus mundi qui liberi erant, se vendant in ser­vos, & per vitia ad servitia deputentur, & obligati pacto, chirographum subjectionis conscribant diabolo. Per omne nefas voluptates emuntur; & per omne sce­lus copiosae libidines exquiruntur. Judas ille proditor venditurus magistrum, praetaxatum pretium à princi­pibus exegit sacerdotum. Quid mihi, inquit, vultis dare, & ego eum vobis tradam? Usque ad mortem Domini amor lucri se ingerit; nec vitae Salvatoris, quae­stus desiderium parcit.

Etiam in sinu sacerdotum ambitio dormit, ibi sub umbra recubat, in secreto thalami se fraudulenter oc­cultar. Simon Apostolorum temporibus venalem pu­tans Spiritum sanctum, Petrum donis aggreditur, & tentat emere potestatem, per quam plura lucretur. Haec sacrilegii forma per omnia officia gradusque dis­currit, & nihil intentatum ambitio praetermittit. Nec dubitet quisquam diaboli haec esse negotia, & nundi­natores ejus quicunque haec exercent commercia; nec quidquam hujusmodi ab eo, nisi praemissa apostasia, donari. Nihil funestius comparatur quam execranda dulcedo libidinum & abominabilis gloria luxuum, per quae immundus spiritus ab immundis & dyscolis adora­tur. a Inverecunde tentator ambitiosos aggreditur, 1 & conditione pernitiosa praemissab praemia talia pollicetur, ultra quae extendi non possit cupiditas; regnorum scilicet omnium monarchiam & universitatis dominatum, ut in omnibus mundanis unus homo qua­si Deus habeat potestatem, & uni omnia subjecta sint, & generale vectigal excellentiae Principali cuncta per­solvant.

Quid ultra cupide quaeris? quid amplius avare de­sideras? numquid & sic potest impleri ambitio tua, aut satiari potest fames tua, offa hujus mundi injecta den­tibus tuis, & faucibus tuis universa rerum massa intru­sa? Mundum habes, Deum nonc habes: quid e­nim facies? Mundusd transibit; Deus autem idem ipse est, tu vero qui cum Deo non stas, necesse est ut cum mundo pereunte dissolvaris & cadas. Peremtoria sunt haec consilia, quae tibi talia pollicentur, in qui­bus te necesse est aut vomitu, aut ruptis interire vi­sceribus.

Sed & pretium quod petitur, ut diabolum adores prostratus, & eum tibi Deum constituas, quem non dubitase seductorem, quid sequetur praemonstrat; quia si consenseris ut concedas, casus tui te non potes excusare improvidum; cum ipse tibi casum & ruinam praenominet, & praecipitium exigat, qui tanti se fa­cit nundinatorem culminis, & tantae tibi promittit fa­stigia potestatis.f Regnum igitur Christi non est de hoc mundo: Regnum coelorum tibi Deus promit­tit, ipsum solum adora, ipsi soli memento ut servias, qui repulso tentatore, te quoque gloria & honore post victoriam coronabit, si in justitiae rectitudine steteris, nec falsis promissionibus obtemperans, ad veneratio­nem diaboli damnationis ejus factus particeps incurve­ris.

DE COENA DOMINI, ET PRIMA INSTITUTIONE1 CONSUMMANTIS OMNIA SACRAMENTI.

SUscitati Lazaria Hierosolymis2 increbuerat ru­mor, & tam solenne miraculum ad veneratio­nem Christi excitaverat populum: unde & ei civitatem ingredienti, cum ramis palmarum ob­viam processerunt; sedentemque super asinum reso­nantibus b laudibus introduxerunt in urbem, regem Israel confitentes, & acclamantes filium David in no­mine Domini advenisse, cujus aeternum imperium prophetarum vaticinia antiquitus conclamarant. Nec latebat Dominum, qui sciebat omnia, quod in [Page 74] viae illius confinio de torrente passionis erat bibiturus, & ex ea veneratione quae impendebatur eia à plebe, inflammandam amplius invidiam magistratuum, & a­nimos exacerbatos vehementiori insania perturbandos, & conspirationis malignae non ultra posse occultari con­silia, nec differri amplius quae de ejus interitu cogi­tarant. Sed volebat pius magister cum jam damna­tionis suae dictaretur sententia, & prope esset ut fige­retur in cruce, suae dare indicia potestatis,1 b ut qui animam Lazari revocaverat ab inferis, & quatri­duano mortuo reddiderat vitam, dignosceretur virtute divina, non humana tantum opus patrasse: & impos­sibile esse suam animam abc infero teneri, qui alie­nam potestative extraxerat: nec se necessitate, sed o­bedientia urgeri ad mortem; & vitam quam aliis red­debat, 2 ad se quoque ubi juberet, illico reditu­ram.

Finem igitur legalibus ceremoniis impositurus, pa­rari sibi voluit Pascha, & ex consuetudine legis ea quaeri quae solennitas exigebat, agnum assum, panes azymos, & lactucas agrestes. Non oportet esse fer­mentarios novi Testamenti ministros: puras sinceras­que mentes sanctum quaerit convivium. In veru cru­cis boni odoris assatio omnem excoquat carnalium sen­suum cruditatem, & induret solidetque mentis affe­ctus: nec in Ecclesiae sanctae sacrificio ulla sit macu­la, sed pura simplicitas & innocentia vitae, in una Ec­clesiae catholicae domo à fidelibus de AEgypto egre­dientibus, transito mari rubro, lotis Christi sanguine affectibus offeratur.

Coena itaque disposita inter sacramentales epulas ob­viarunt sibi instituta antiqua & nova: & consumto agno, quem antiqua traditio proponebat, inconsum­tibilem cibum magister apponit discipulis. Nec jam ad elaborata impensis & arte convivia populi invitan­tur; sed immortalitatis alimonia datur, a communi­bus cibis differens, corporalis substantiae retinens spe­ciem, sed virtutis divinae invisibili efficientia probans adesse praesentiam. Significata olim à tempore Mel­chisedech prodeunt sacramenta, & filiis Abrahae fa­cientibus opera ejus summus Sacerdos panem profert & vinum: Hoc est, inquit, corpus meum. Mandu­caverant & biberant de eodem pane secundum for­mam visibilem, sed ante verba illa cibus ille commu­nis, tantum nutriendo corpori commodus erat, & vi­tae d corporali subsidium ministrabat. Sed ex quo à Domino dictum est: Hoc facite in meam commemo­rationem, 3 haec est caro mea, & hic est sanguis meus; quotiescunque his verbis & hac fide actum est, panis iste supersubstantialis & calix benedictione so­lenni sacratus, ad totius hominis vitam salutemque proficit, simul medicamentum & holocaustum ad sanandas infirmitates & purgandas iniquitates exi­stens.

e Manifestata est etiam spiritalis & corporalis ci­bi f substantia, aliud fuisse quod prius est apposi­tum & consumtum, aliud quod à magistro datum est & distributum. Quamdiu cibi illi qui ad diem fe­stum erant parati à convescentibus Apostolis sumeban­tur, veteris paschae agebatur memoria: nec dum Ju­das adg veterem vitam pertinens, diabolo inva­dente & occupante animum ejus egredi cogebatur, sed ubi sacrum cibum mens perfida tetigit, & scele­ratum os panis sanctificatus intravit,4 parricidialis animus vim tanti sacramenti non sustinens, quasi pa­lea de areah exsufflatus, & praeceps cucurrit ad proditionem & pretium, ad desperationem & la­queum.

Orta fuerat aliquando, sicut in Evangelio Joannis legitur, de novitate verbi hujus quaestio: & ad do­ctrinam mysterii hujus obstupuerant auditores, cum diceret Dominus: Nisi manducaveritis carnem filii ho­minis, & biberitis ejus sanguinem, non habebitis vi­tam in vobis. Quod quidam quia non credebant, nec poterant intelligere, abierunt retro: quia horrendum eis & nefarium videbatur vesci carne humana; existi­mantes hoc eo modo dici, ut carnem ejus vel elixam, vel assam, sectamque membratim ederei doceren­tur, cum illius personae caro si in frusta partiretur, non omni humano generi posset sufficere, qua semel con­sumta, videretur interisse religio, cui nequaquam ul­terius victima superesset.

Sed in cogitationibus hujusmodi caro & sanguis non prodest quidquam: quia sicut ipse magister ex­posuit, verba haec spiritus & vita sunt: nec carnalis sensus ad intellectum tantae prosunditatis penetrat, ni­si fides accedat. Panis est esca, sanguis vita, caro substantia, corpus Ecclesia. Corpus, propter mem­brorum in unum convenientiam; panis, propter nu­trimenti congruentiam; sanguis, propter vivificatio­nis efficientiam; caro, propter assumtae humanitatis proprietatem. Hoc sacramentum aliquando corpus suum, aliquando carnem & sanguinem; aliquando pa­nem Christus appellat, portionem vitae aeternae;5 cu­jus secundum haec visibilia corporali communicavit na­turae. Panis iste communis in carnem & sanguinem mutatus, procurat vitam & incrementum corporibus: ideoque ex consueto rerum effectu fidei nostrae adjuta infirmitas, sensibili argumento edocta est visibilibus sacramentis inesse vitae aeternae effectum, & non tam corporali, quam spiritali transitione Christo nos uni­ri. Ipse enim & panis, & caro, & sanguis, idem cibus & substantia, & vita factus est Ecclesiae suae; quam corpus suum appellat, dans ei participationem Spiritus.

6 Accedit; hoc sacramentum aliquando carnem & sanguinem, aliquando panem, aliquando corpus suum Christus appellat; panis dicitur propter nutrimentum vitae, caro & sanguis propter veritatem naturae, cor­pus propter unitatem substantiae. Corpus suum, se & Ecclesiam suam, cujus caput ipse est, intelligi voluit, quam carnis & sanguinis sui communione univit. Et nos quidem cum caro essemus & sanguis, corrupta & infirma corporis animaeque natura, reformari non po­teramus, neque ad similitudinem Dei reverti, nisi mor­bo inveterato imponeretur malagma conveniens, & in curatione desperatae infirmitatis contraria removerentur contrariis, & similia similibus convenirent.

[Page 75] P [...]nis iste quem Dominus discipulis porrigebat, non effigie, sed natura mutatus, omnipotentia verbi fa­ctus est caro: & sicut in persona Christi humanitas vi­debatur, & latebat divinitas; ita sacramento visibili ineffabiliter divina se infudit essentia, ut esset religioni circa sacramenta devotio, & ad veritatem cujus cor­pus & sanguis sacramenta sunt, sincerior pateret acces­sus, usque ad participationem spiritus; non quod us­que ada consubstantialitatem Christi, sed usque ad societatem germanissimam ejus haec unitas pervenis­set. Solus quippe filius patri consubstantialis est, nec divisibilis est, nec partibilis substantia Trinitatis: no­stra vero & ipsius conjunctio nec miscet personas, nec unit substantias; sed affectus consociat, & confoede­rat voluntates. Ita Ecclesia corpus Christi effecta ob­sequitur capiti suo; & superius lumen1 in inferiora diffusum, claritatis suae plenitudine à fine usque ad fi­nem attingens, totum apud se manens,2 totum seb omnibus commodat, & caloris illius identitas ita cor­pori assidet, ut à capite non recedat.

Panis itaque hic azymus, cibus verus & sincerus, per speciem & sacramentum nos tactu sanctificat, fide illuminat, veritate Christo conformat. Et sicut pa­nis communis quem quotidie edimus, vita est corpo­ris: ita panis iste supersubstantialis, vita est animae & sanitas mentis. Omnino nos à tantarum rerum intel­lectu carnalis sensus repellit, & sicut ipse Dominus di­cit, in tantorum mysteriorum intuitu caro & sanguis non prodest quicquam; quia verba haec spiritus & vita sunt, & à solis spiritualibus virtus haec magnifica ju­dicatur.

Ille qui à nemine judicatur, cujus vita vel conscien­tia Deo cognita, humana judicia non formidat, de tan­torum potest secretorum profunditatibus judicare; & cum seipsum corpus Christi cognoverit, vivifico cibo libenter se reficit, sciens corpori & animae suae, ex sacramento & re sacramenti indissolubilem aeternita­tem donari: quia & ad hoc verbum caro factum est, ut nos qui secundum carnem Deo placere nonc po­teramus societate verbi detersa saliva infantiae, & car­nalis petulantiae sputamentis, audiremus per verbum, & revelaretur nobis per spiritum cognitio veritatis, & hujusd cibi munere erogato, gaudemus nos ad coe­lestem mensam admissos, superno interesse convivio. Panem Angelorum sub sacramento manducamus in terris, eundem sine sacramento manifestius edemus in coelis. Non ministerioe corporali,3 saepe repeti­tis actionibus adf eundem revertentes, sed consum­mato sacerdotio nostro, erit & permanebit perpetua & stabilis, implens & reficiens nos sufficientia,g qua proferet se palam absque ullis integumentis, om­nibus conspicabilis, summi praesentia sacerdotis.

Nunc interim corporalia beneficia sic ad corporis sufficiunt nutrimentum, ut alimentum animae non ex­cludant: imo sacramentorum institutio nullum secum veheret commodum, si spiritualia non adessent. Cum­que utrumque necessarium sit, res tamen sacramenti differentiorem obtinet locum, & perfectiorem habet effectum. Sacramenta quidem [...] quantum in se est, sine propria esse virtute non possunt; nec ullo modo divina se absentat majestas mysteriis: sed quamvis ab indignis se sumi vel contingi sacramenta permittant; non possunt tamen spiritus esse participes, quorum in­fidelitas vel indignitas tantae sanctitudini contradicit. Ideoque aliis sunt haec munera odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem: quia omnino justum est, ut tanto priventur beneficio gratiae contemtores, nec in indignis tantae gratiae puritas sibi faciat mansionem.

Nova est hujus sacramenti doctrina, & scholae E­vangelicae hoc primum magisterium protulerunt, & doctore Christo primum haec mundo innotuit disci­plina, ut biberent sanguinem Christiani, cujus esum legis antiquae auctoritas districtissime interdicit. Lex quippe esum sanguinis prohibet,4 Evangelium prae­cipit ut bibatur: in quibus mandatis hoc maxime dis­cernere debet Christiana religio, quod sanguis anima­lium à sanguine Christi per omnia differens,h tem­poralis tantum habeat vivificationis effectum, & vita eorum finem habeat, & sine ulla revocatione termi­num constitutum. Ideoque ad obtinendam aeternita­tem 5 non potest proficere, quod semel obrutum non surgit ulterius, nec aliqua ei superest virtus, quod si­ne ulla spe praecisisi radicibus mors penitusk ex­siccavit. Vita vero hominis licet aliquam habet affi­nitatem cum sanguine, non tamen solo sanguine regi­tur: sed anima sanguini dat caloris & nutrimenti effe­ctum, sicut & ceteris quae in corpore sunt, propria distribuit officia, & dividit motus, & quasi talenta partitur. Nec oportuit ut sanguini humano sanguis pecudum misceretur; quia vita rationalis hominis, vi­tae bestiali consociaril non habet: sed omnino à fi­delium animis,m quasi sanguis impurus,n detergenda est haec carnalis opinio, ne putetur vita hominis eo mo­do transitoria, quo vita pecudum inanescit; vel quod sanguis consubstantialis sit animae, & ne­cesse sit utrumque superveniente suffocatione dis­solvi.

Carne quidem animalibus similes sumus, sed vita dissimiles: ideoque quod commune cum eis habemus, nobis incorporare licenter possumus: quod vero digni­tati nostrae non convenit, & ab aeternitate alienum videtur, à nobis subtilissimo legis indicio separamus. Bibimus autem de sanguine Christo ipso jubente, vi­tae aeternae cum ipso & per ipsum participes: ani­malis vitae peccata, quasi sanguinem impurum hor­rentes, & fatentes nos per peccati gustum à beati­tudine privatos & damnatos, nisi nos Christi cle­mentia ad societatem vitae aeternae suo sanguine re­duxisset. Nobis itaque pro quibus sanguis Christi oblatus est in cruce, & quos reconciliavit Deo om­nes excedens victimas hoc sacrificium singulare, ipse Christus pincerna porrexit hoc poculum, & docuit; ut [Page 76] non tantum exterius hoc sanguine liniremur, sed & interius1 aspersione omnipotenti anima muniremur, & penetrans omnia tanti medicamenti virtus, quid­quid esset intusa ibi durum essugaret, & renovaret; sanaretque quidquid morbi carni vel spiritui veteris vi­tae a [...]liniverat corruptela. Dixerat saneb hujus tradi­tionis magister, quod2 nisi manducaremus ejus carnem, & biberemus ejus sanguinem, non haberemus vitam in nobis: spiritali nos instruens documento & aperiens ad rem adeo abditam intellectum, ut sciremus quod mansio nostra ipso sit manducatio, & potus quasi quaedam incorporatio, subjectis obsequiis, voluntati­bus junctis, affectibus unitis.

Esus igitur carnis hujus quaedam aviditas est, & quoddam desiderium manendi in ipso, per quod sie imprimimus & eliquanius in nobisc dulcedinem ca­ritatis, ut haereat palato nostro & visceribus sapor di­lectionis insusus, penetrans & imbuens omnes animae corporisque recessus. Potus & esus ad [...]andem pertinent rationem; quibus sicut corporea nutritur substantia & vivit, & incolumis perseverat, ita vita spiritus hoc proprio alimento nutritur: & quod est esca carni, hoc animae est fides: quod cibus corpori, hoc verbum spiritui; excellentiori virtute peragens aeternaliter, quod agunt alimentad carnalia temporaliter & fina­liter.

Celebrantes sacramenta commonemur, quasi ungu­lam findens & ruminans pecus, revocare ad fauces, & minuratim commolere Dominicae institutionis exem­plum, ut semper passio Christi sit in memoria; nec terreant crucifixi haeredes mortis supplicia, sed pascant & reficiant maturatae resurrectionis laetabunda solen­nia. Quam praeclarus est calix istc, quam religiosa est hajus potus ebrietas, per quam excedimus Deo, & quae retro sunt obliti ad anteriora extendimur, non habentes sensum hujus mundi,3 sed divitis purpurati delicias contemnentes, cruci haeremus, sanguinem sugimus, & intra ipsa redemtoris nostri vulnera figi­mus linguam: quo interius exteriusque rubricati, à sapientibus hujus seculi judicamur amentes, qui reli­gionis hujus abhorrentes mandatum, usque hodie re­tro abeunt: & à secretis divinis omnium intra se my­steriorum continentibus summam diffugiunt, & re­cedunt.

Qui manducat ex hoc pane, ultra non esurit; qui bibit, ultra non sitit: quoniam mysterii hujus sic suf­ficit gratia, sic reficit intelligentia ut cuicunque tan­tae rei innotuerit plenitudo, omnis consummationis fi­ne invento Christi bajulus ipsum ferat in pectore, ip­sum gerat in mente, & omni tempore habitatori suo dicta & facta jubilatione consona laudes resonent & gratiarum actiones decantent. Haec ebrietas non ac­cendit, sed extinguit peccatum: in hoc vino non est luxuria, nec movetur ad ludum post hunc potum la­scivia [...] e Cum sopivit oblivio cuncta carnis ludibria: mira sunt quae sentir, magna quae videt, inaudita quae loquitur;4 quem agnus iste Paschalis inhabitat, cu­jus animam meri hujus fortitudo hilaritate inexplicabili laetificat & delectat. Inter Dominicae mensae convi­vas animalis homo non admittitur; quidquid caro & sanguis dictat, ab hoc coetu excluditur. Nihil sapit, nihil prodest quidquid humani sensus molitur subtili­tas. f Omne quidquid à suis rationibusg devium videtur, sapientes hujus seculi ad dementiam referunt, & à veritate reputant alienum. Sed veritas ab erro­neis hominibus comprehendi non potuit; & cum in fole vellet figere oculos, vim luminis non ferens, cae­cata est, non illuminata humana praesumtio, & aspe­ctui ejus lippitudo inhaesit.

Vident haec sacramenta pauperes spiritu, & hoc u­no contenti ferculo, omnes mundi hujus delicias a­spernantur: & possidentes Christum, aliquam hujus mundi possidere supellectilem dedignantur. Esurien­tes & sitientes justitiam cum saturati fuerint, vide quid agant, intellige quae loquantur, quam sancti o­doris sit quidquid illa eructat plenitudo; verbum bo­num, mores compositos, affectus pudicos, sensus pa­cificos, illa interior sinceritas ubique diffundit; ita ut post odoramenta ista gratiae hujus comparticipes dis­currant, & mutuis se ad invicem affectibus com­plectantur, & quibus unus est panis, unum est corpus, & omnium unum cor, & anima una, uni Christo adhaerens,5 cetera omnia quasih fermen­tata respuens, in uniusi azymi sinceritate laeta­tur.

Perpes est hoc sacrificium & semper permanens ho­locaustum: nulla panem hunc multitudo consumit, nulla antiquitate veterascit. Una est Domus Eccle­siae, in quak agnus editur, nullus ei communi­cat, quem [...]aclitici nominis generositas non com­mendat. Hujus panis figura suit manna quod in de­serto pluit,l sic ubi ad verum panem in terra pro­missionis ventum est, cibus ille defecit. Per singula sabbata panes propositionis jam frigidi & duri murari consueverant, & calidi panes ejusdem numeri in men­sa proponi.6 Jam nulla fit panis mutatio, unus est panis caloris continui,m status integri, qui semel oblatus Deo in sapore dulc [...]ssimo, & candore purissi­mo perseverat.7 Nec solos sacerdotes adn panis hujus dignitatis Leviticae praerogativa admittit: universa Ec­clesia ad has epulas invitatur. AEqua omnibus portio datur,o integer erogatur, distributus non demembra­tur: incorporatur, non injuriatur; recipitur, non includitur; cum infirmis habitans non infirmatur, nec pauperum ministerio indignatur: fides pura, mens sincera hunc habitatorem delectat, neque immensi & omnipotentis Dei magnitudinem pauperculae domus nostrae angustia offendit vel artat. Panis iste angelo­rum omne delectamentum habens virtute mirifica, omnibus qui digne & devote sumunt, secundum suum desiderium sapit; & amplius quam manna illud eremi implet & satiat edentium appe [...]i [...]us, & omnia carna­lium saporum irritamenta, & omnium exuperat dulce­dinum voluptates.

[Page 77]Vide quomodo his qui Christi commemorant pas­sionem 1 intra sacra officia, quasi per quosdam cana­les de interioribus fontibus2 egrediantur torrentes, & super omnes delicias lacrymis nectareis anima delecte­tur; quantam suavitatem animae inquirenti ubi sit Deus suus, suspiria contemplationis eliciant. Non illos3 imbres procellosae tempestatis deponunt, ros matutinus est de coelestibus stillans, & quasi unctio Spiritus mentem deliniens. Gemitus illos pietas ex­citat, & inter diem & noctem retro & ante se affectio intuens, & intera data & condonata se dividens, gratias agit tam uberis beneficii largitori; & se sana­tam & sanctificatam agnoscens, fletibus se abluit, & lacrymis se baptizat.

Verum hi qui verbo tenus corde sicci & mente ari­di 4 sacris intersunt, vel etiam participant donis; lambunt quidem petram, sed inde nec mel sugunt, nec oleum: qui nec aliqua caritatis dulcedine, nec Spiritus sancti pinguedine vegetantur, nec se judi­cant, nec sacramenta dijudicant:b sed sicut cibis com­munibus irreverenter sacris utuntur muneribus, & Dominicae mensae in veste lutulenta se ingerunt im­pudenter, quibus melius erat mola asinaria collo alli­gata mergi in pelagus, quam illota conscientia de ma­nu Domini buccellam accipere; qui usque hodie hoc veracissimum & sanctissimum corpus suum creat, & sanctificat, & benedicit, & pie sumentibus dividit. In hujus praesentia non supervacuae mendicant lacry­mae veniam, nec unquam patitur contriti cordis holo­caustum repulsam.

Quotiens te in conspectu Domini video suspiran­tem, Spiritum sanctum non dubito aspirantem: cum intueor flentem, senti [...] ignoscentem. Tu si tem­plum Spiritus sancti violas, si intra te sacrarium Dei deturpas & foedas, si cum calice Christi de calice dae­moniorum communicas, contumelia est, non religio; injuria, non devotio. Idolorum servitus & horren­da abominatio, velle simul Baal famulari & Christo. Abi retro cum saccellis tuis qui lucris inhias, & mer­cedes sectaris; qui opulentus in Sion quotidie crapti­laris, qui in lectis eburneis rectibas, & in stratis se­gmentatis Iascivis, qui vestiris [...]ollibus & in terra suaviter viventium conversaris, cujus manus plenae sunt sanguine; cujus lumbi discincti sunt, & sine bal­tei discurris ligamine: Non est tibi pars in fermone isto: quia quod Dei est, ausers Deo, & imaginem Dei consecras idolo.

Pauperes quidem spiritu ad hoc mysterium5 eligit & deligit Spiritus sanctus, & [...]orum qui pompatice & gloriose [...]acris se altaribus ingerunt, obsequia detesta­tur. Ozias licet Rexc ob praesumtionem lepra percussus, à [...]anctuarii ingressu repellitur, & ejus o­blatio quasi fordida refutatur. Incensi odor de immun­dorum manibus reputatusd est pro foetore, & iram non gratiam praesumtio meruit: quia contra fas rem usurpans illicitam, temerarie in sancta conscendit. Sed & propter malignantium insolentiam altare suum Deus repellit, & sanctificationibus maledicit, odit sabbata; abominatur solennia, odoramenta foetent, displicent holocaufta. In his omnibus laborare se di­cit Deus, nec esse voluntatem suam in ministris im­puris, indignatione districta testatur. Sed hierarcha pius quem Spiritus sanctus compungit, excitat, in­habitat, & sanctificat, elevatione manuum crucis my­sterium repraesentans, confidenter orat pro sua & po­puli ignorantia; recolens pudibundi & contriti animi e confessione, quod aliquando praevalente adversum se peccato fuerit derelictus, juxta illud quod David plorans ait: Avertisti faciem tuam à me, & factus sum conturbatus. Et Dominus per Esaiam: Ad tem­pus in modico derelinquam te. Verecundatur fateri, & tamen fatetur juventutis delicta.

Sed accusatrici conscientiae necesse est coram judice respondere; nec potest ibi esse ullum diffugium, ubi ipsa testis est quae accusat, & nihil ei potest esse oc­cultum qui judicat. Sed ubi cum judice agi [...] qui ju­dicatur, & ipse in partem accusatoris transiens, etiam in sua proscriptione sententiam approbat condemnan­tis, experitur clementiam Salvatoris, & laetabundus canit: Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. Et iterum per Esaiam audit: In miseratio­nibus magnis congregabo te.6 Sed & in eodem arti­culo temporis cum jam anima festinet ad exitum, & egrediens ad labia expirantis emerserit, poeniten­tiam clementissimi Dei benignitas non aspernatur, nec serum est quod verum, nec irremissibile quod volun­tarium: & quaecunque necessitas cogat ad poenitudi­nem; nec quantitas criminis, nec brevitas temporis, nec horae extremitas, nec vitae enormitas (si vera con­tritio, si pura fuerit voluptatum mutatio) excludit à venia: sed in amplitudine sinus sui mater caritas prodi­gos suscipit revertentes, & velit nolit Novatus haereti­cus, omni tempore Dei gratia recipit poenitentes.

Ipse Dominus noster derelictorum personam gerens in cruce, se queritur derelictum: & ne desperarent etiam in ultimis constituti, festinans in adjutorium il­lico adest, & re in arto posita non dissert beneficium, sed repente indulgentiae celeris documentum ejusdem statuit & exemplum, latroni inquiens: Hodie mecum eris in paradiso. Latrocinium damnationem meruerat & supplicium, sed cor contritum poenam mutavit in martyrium,7 & sanguinem in baptismum. In mo­mento impietas religionem, crudelitas induit pieta­tem; & statim consummatus civis sanctorum & do­mesticus Dei8 praemissus est in regnum: reconci­liationis homanae privilegium secum ferens ad supe­ros; quo Deo patri tantae legationis fungens ho­nore in se ipso scripturae hujus experimentum con­tinens, libero & securo aditu penetrans, praesen­tavit.

Quid tu Domine amplius Stephano contulisti? quid amplius ille obtinuit dilectus tuus, qui supra pe­ctus tuum in coena ecubuit? quid amplius Pauli me­ruere sudores? quid labores sanctorum? quid tot [Page 78] annorum tormenta? quid martyrum plagae? Una hora huic collatum est praemium, ad quod illi per tot discrimina pervenerunt. Sic tu Domine, armenta­rios statim facis prophetas, opiliones reges, telonia­rios Apostolos, piscatores doctores. Neque ab his quos sanas, lente languor abscedit, sed illico quem restituis, ex integro convalescit: quia consummatum est quod facis, & perfectum quod largiris. Hanc Dei gratiam recolens, qui de sacro calice bibit, am­plius sitit: & ad Deum vivum erigens desiderium, ita singulari fame illo uno appetitu tenetur, ut dein­ceps fellca peccatorum horreat pocula, & omnis sapor delectamentorum carnalium sit ei quasi rancidum, ra­densque palatum acutae mordacitatis acetum. Ad haec inter sacra mysteria ad gratiarum actionesa conver­titur & inclinato capite, munditia cordis adepta, se intelligens consummatum, restitutus peccator sancti­ficatam Deo animam quasi depositum custoditum fi­deliter reddit, & deinceps cum Paulo gloriatur & lae­tatur dicens: Vivo jam non ego, vivit vero in me Christus. Haec in Christi commemoratione retra­ctantur à fidelibus, & defaecatis animis1 carnis ejus edulium non est horrori, sed honori; potuque sancti & sanctificantis sanguinis spiritus delectatur.

Haec quotiens agimus, non dentes ad mordendum acuimus, sed fide sincera panem sanctum frangimus & partimur; dum quod divinum & quod humanum est, distinguimus & separamus; itemque simul se­parata jungentes, unum Deum & hominem fatemur. Sed & nos ipsi corpus ejus effecti, sacramento & re sacramenti capiti nostro connectimur & unimur sin­guli alter alterius membra, ministerium dilectionis pro invicem exhibentes, communicamus caritate, participamus sollicitudine, eundem cibum manducan­tes & eundem potum bibentes qui de petra spiritali profluit & emanat, qui cibus & potus est Dominus noster Jesus Christus.

DE ABLUTIONE PEDUM.

JAm Sacramenta corporis sui Apostolis Dominus listribuerat, jam exierat Judas, cum repente de mensa surgens, linteo se praecinxit, & ad genua Petri, lavaturus pedes ejus, ipse genibus flexis Dominus servo consummatae humilitatis obtulit famulatum. Et ne quid consummationi doctrinae de­esset, inter fixa & immobilia praecepta, & ea quae moveri possunt & repeti, distinctionem posuit; ut ceteris immu­tabiliter semel statutis,1 ultima lavacri species quotidia­nis expiationibus commodata, commendaretur fidelibus: & sicut lex per singulas offensiones propria sacrificia re­quirebat, unum figeretur fidei Christianae remedium; ad quod curreret, quoties se cognosceret offendisse. Quod quidem Petro nondum fuerat revelatum; quippe qui hu­jus traditionis nondum audierat disciplinam.

Docetur ergo quae sit baptismi & aliorum sacra­mentorum stabilitas, & quantuma ad expiationem proficiat humilis pietas & pia humilitas; & quomodo omni tempore prosequenda & repetenda sit ablutio pedum, per quam recte cognitam & intellectam, adhaerentes animae sordes quotidiana satisfactione la­vantur.2 Nam baptismum repeti, Ecclesiasticae prohibent regulae: & semel sanctificatis nulla dein­ceps manus iterum consecrans praesumit accedere. Nemo sacros ordines semel datos iterum renovat; ne­mo sacro oleo lita iterum linit aut consecrat, nemo impositioni manuum vel3 ministerio derogat sacerdo­tum: quia contumelia esset Spiritus sancti, si evacua­ri posset quod ille sanctificat, vel aliena sanctificatio emendaret, quod ille semel statuit & confirmat. Ip­se summus sacerdos sui est sacramenti institutor & au­ctor, in ceteris homines Spiritum sanctum habuere doctorem; & sicut par est Spiritui sancto & Christo divinitas, ita in suis institutis aequa est auctoritas & potestas: nec minus ratum est quod dictante Spiritu sancto Apostoli tradiderunt, quam quod ipse tradidit, & in sui commemorationem [...]ieri praecepit. Manet singulis propria dignitas, & uniformis in suo genere stat actio omnium; nihil addi, nihil subtrahi, nihil potest corrigi vel mutari.

4 Ornata & honorata est Ecclesia quasi paradisus, in amplitudinis suae umbilico fontem continens gratiae singularis, flumina creans in vitam aeternam salientia, vivam habens originem & decursum perennem. Hinc egredientia quatuor Evangelii flumina per universum mundum secum regenerationis evehunt lavacrum; & de abdito & secretissimo Spiritus sancti munere hujus b gratiae liquor emanat, sic lavans quos parentalis labes infecerat, ut nec actualis, nec originalis macu­la aliqua sui post ablutionem illam vestigia derelin­quat. Praeteritis lotis, vita deinceps arbitrio est pro­prio deducenda; ita tamen ut actualibus aliquan­do [Page 79] recrudescentibus jam non imputentur originalia, nec propter illa damnationi obnoxiusa sit, cui se­mel illa sunt in baptismo indulta. In originalibus enim corruptio naturae abjici & exterminari meruerat; sed quia non erat voluntas in culpa, providit Deus generali damnationi remedium, & suae sententiam ju­stitiae temperavit, haereditarium onus à sobole remo­vens, & misericorditer ablutione & unctione medici­nali corruptionis primitivae fermentum expurgans. Sed in eos qui post indulgentiae hujus gratiam voluntarii per peccata evagati sunt; qui proprio abutuntur arbi­trio, & voluntate non necessitate ducuntur; indigna­tio & ira non immerito redit: nec in morte Christi alquis eis superest quaestus, sed justissime cos benefi­cia cont [...]mta condemnant.

b Nunc contemtum suum non statim ulciscitur Deus, nec per singulas offensas judicantis ira discur­rit, nec obstruxit fonti misericordiae suae ostia mea­tusque multiplices; sed obviat fugientibus, & cogit regredi desperatos, ostendens eis poenitentiae viam, qua nulla latior invenitur: & reversis dat ut iterum cis possint sacramenta injuriata prodesse, quorum si poenitentia non subesset, nullo modo deinceps expe­riri possent effectum. Propter hoc, benignissime Domine, pedes lavas discipulis: quia postc ba­ptismum 1 quem sui reverentia non patitur iterari, aliud lavacrum procurasti, quod nunquam debeat intermitti: tamen ipse quod doces facis, ut quanti quaestus hoc opus sit, ex tua bonitate discamus, & inclinata ad pedes nostros altitudine tua, stans adversus proxi­mum, & erigens se contra Deum confundatur super­bia hominum, & ad humilitatem Dei noverit de se humilia sapere lutum.

Pavent discipuli, nec audent obloqui, & quasi ec­stasis d teneat eos, vel2 mens alias rapta peregrine­tur, nec magistro resistere; neque quid hoc sit, vel cure fiat inquirunt. Solus Petrus sciens quia per­hibuerat ei testimonium quod filius Dei vivi esset, & quia verba vitae aeternae haberet, judicans apud se in­dignum & inconveniens, sanctum sanctorum flectere genua ad pedes peccatorum.3 f Neutiquam, in­quit, tu mihi pedes ablues, & hujus humilitatis susti­nere obsequium, non est nostrum, qui adorare debe­mus in loco ubi stant pedes tui, & satis est nobis quod sicut catuli de mensae tuae reliquiis manducamus. Hoc in muliere peccatrice aliquando passus es, nec dedignatus es in mensa solenni multis convescentibus infamis personae suscipere famulatum; eujus devotio usa est ibi capillis pro linteo, oculis pro catino, la­crymis pro baptismo, tetigit, lavit, & unxit un­guento. Mactata intrinsecus anima proprium in san­cta sanguinem intulit; singula suum praebuere mini­sterium, cor contritum erupit in lacrymas, fides lavit, caritas unxit. Haec multa in conspectu tuo congerens holocausta, de fonte cordis fletus hausit quos protulit: de poenitentiae pyxide unguenta quae obtulit, capurque pro suppedaneo stravit, crinibus circumfusis pedes sacros involvit & tersit. Nihil sibi de se retinens, totam se tibi devovit, & tu affectum potius quam factum attendens, ungebas ungentem, abluebas lavantem, tergebas intrinsecus poenitentem [...] Superbo oculo Simon leprosus hanc clementiae tuae diligentiam non poterat intueri, sed moleste ferebat quod tangi se ab hujusmodi persona Dominus sustine­bat. Qui si leprae suae te attenderet mundatorem, non dedignaretur si de plenitudine gratiae tuae alii ac­cipiunt, si lavas immundos, si justificas impios, si re­vocas exules & abjectos.

Honor tuus Deus judicium diligit, & aequum est ut omnis terra adoret te, & in nomine tuo omne ge­nu flectatur: verum quod tu ante figmentum tuum curvaris, quod servis pedes abluis; non competit majestati. Habebat in excusatione sua zelum Dei Pe­trus, sed non secundum scientiam: & tolerabile ali­quo modo videretur quod humilitas suggerebat, si non obstinatio resistere praeceptori niteretur. Non lavabis, inquit, mihi pedes in aeternum. Egog si oportuerit me mori tecum, paratus sum. Hoc enim debeo,h hoc amplector. Pro te libenter cervicem porrigo percussori, sed Deum meum & Dominum meum ad pedes meos prostratum non patior, non au­dio sustinere.

Simili modo & Joannes venienti Domino ad baptis­mum tentavit resistere, sed mansuetius increpatus, illico obedivit: & quia super hoc etiam responsum acceperat, licet territus acquievit. Sed differentiam causae hujus Petrus intelligens, lavare magistrum & obsequi ei tolerabile judicabat. Lavari autem ab eo, & tantam humilitatis ejus pati dejectionem, ita vide­batur indignum, ut omnino cogi non posset, nisi interminatio periculosissima coartaret. Ait ei Domi­nus: Nisi lavero te, non habebis partem mecum. Paulatim mysterii hujus declaratur necessitas, quam conditio proposita inevitabilem reddit: & si cum Christo aliter partem habere non possumus, nisi ipse pedes nostros abluat, quandoquidem sic artatur con­sensus, lavet & tergat, & sacramenti hujus nobis vir­tutem exponat.

Supra diximus semel lotos baptismate, eodem la­vacro ulterius non egere: sed hoc lavacrum quotidia­nis est excessibus institutum, & jugis retractatio us­que ad novissima veniens, omnia debet opera & co­gitatus singulos perscrutari; & affectus per vitia dis­currentes, vagam instabilemque animam per inania evehentes corrigere & lavare; nec quidquam in vita praetermittere indiscussum, quod gemitibus & suspi­riis non fuerit expiatum. Hoc cum Dominus suos usque in finem discipulos dilexisset; in fine statuit & dixit neminem posse habere perfectam ablutionem, nisi hac sollicitudine muniatur. Mandatum igitur si­mul & exemplum complexusi est hoc, ut hoc exemplo instructi, non dedignarentur in alterutrum agere, quod actum est à magistro & mandatok po­steris religionis auctoritas firmaretur. Unde & sub­jungit: Si ego Dominus & magister lavi vestros pe­des, & vos debetis alter alterius lavare pedes. Non erubescat servus, si sacere jubetur quod prius fecit Dominus: nec difficile nobis esse debet, si sicut ille [Page 80] nobis donavit, & nos invicem condonemus: quia al­ter alterius onera comportantes sic legem Christi im­plemus.

Quotiens igitur cohortamur pusillanimes, & his qui Pharaoni in luto & latere famulati sunt persuade­mus, ut exeant de AEgypto, quotiens cum infirmis infirmamur, & cum his qui scandalum ferunt urimur; quotiens cum afflictis gemimus: totiens inhaerens lu­tum peccatorum qua possumus solicitudine lavamus; non quod nostra ablutio ex nobis sufficiat, nisi ad la­vandum omni tempore nos pius magister accedat. In hoc se periculo fluctuantem laborans anima in Canti­cis canticorum conqueritur: Lavi, inquit, pedes meos, quo modo inquinabo illos? Quod ablutum est, timet iterum inquinare: sed in via lutulenta vix aliquid solidum ubi pedem figat invenit: & in qui­bus saepe provoluta est, paludum inquinamenta for­midat.

Clementissime magister, quotiens ego doctrinae tuae transgressus sum regulas, quotiens edicta tua Domine sancte contemsi: & cum diceres mihi, re­vertere, non sum reversus; cum minareris, non ti­mui; cum bonus esses & lenis, exasperans fui; ultra septuagies septies in coelum & coram te peccavi; quis tot sordes abluet? quis abradet stercora conglobata? Quidquid dicat Petrus, necesse est ut ipse nos abluas: neque enim lavare nos possumus, sed in omnibus quae agimus indulgentiae tuae lavacro indigemus. Ad mensae tuae participationem1 Judas proditor est ad­missus; sed ab hoc lavacro salutari exclusus, lavari in fine non potuit, quia Apostolatus sui honorem de­testabili cupiditate foedavit. Quia vero apud te fons vitae est, & miserationum quae à seculo sunt profun­ditas infinita: quos abluisti baptismo, quos lavisti sanguine tuo, quos semper lavas quotidiana peccata donando, transfer à paludibus seculi hujus, & luto vitae praesentis ad2 purgatissimum gloriae tuae regnum, ubi nec scabies ulla, nec lippitudo, ubi nemo fluxum sanguinis patiens, nemo immundus, ubi nullo am­plius opus est lavacro, configurato corpori claritatis tuae corpore nostro; secundum promissa tua,3 ne­cesse est ut impleas, & qui incoepisti in nobis opus bonum, perficias solidesque per te Christum Domi­num nostrum.a

a DE UNCTIONE CHRISMATIS ET ALIIS SACRAMENTIS.

DIES ista multiplicibus mysteriis honoratur. Hac die primum commendata est nobis fra­ctio panis, & mensa Ecclesiae panem Ange­lorum hominibus proposuit ad manducan­dum. Hodie Christus pedes lavit Apostolis, & hoc solenni devotione omni tempore agendum instituit. Hodie in Ecclesia cum ceteris unctionibus ad popu­lum acquisitionis sanctificandum, in participationem dignitatis & nominis,1 sacrum chrisma conficitur: in quo mixtum oleo balsamum, regiae & sacerdotalis gloriae exprimit unitatem, quibus dignitatibus ini­tiandis divinitus est unctio instituta. Hodie reconci­liantur Ecclesiae peccatores; & ejecti foras ad matris ubera reducuntur, & exclusi à coetu sanctorum, ad communionem qua caruerant revertuntur. Hodie pa­tent carceres, & damnati libertate donantur. Seve­ritate deposita hodie judices mansuescunt, & undique conjugata pietatis negotia, quasi abortivas traditiones antiquas sepeliunt, & Christianae religionis parturiunt novitatem. Mortuus quippe est Moyses, & veteris literae putruerunt aenigmata: à facie novi olei desic­catae sunt unctiones antiquae, tota veteris instrumenti incompacta est strues, tabernaculum demolitum, ar­ca ab Allophylisb capta, totus templi decor ad Assyrios est translatus. Neque enim decebat ut Chri­stiana religio ornamentis visibilibus occupata, in ma­nufactis delectaretur: sed ipsa tabernaculi consumtio, & templi ruina, & sancta in rapinam exposita, ex­cellentioris gloriae intimarent stabilitatem: & manen­tia in perpetuum sacramenta, cultores suos ad intuitum invisibilium informarent, & abstractum à corporali­bus desiderium nostrum, coelestis templi concupisce­ret & ambiret decorem; cujus nec antiquatur, nec senescit religio, in quo lucerna inextinguibilis sine fine coruscat. Ubi sanguis animalium non infetur in sancta, nec sunt haereditariae successiones Pontificum, vel uni Leviticae tribui ministeria assignata: sed de omni tribu, & gente & lingua, quos dignos & ido­neos [Page 81] divina probat electio secundum vitae, non gene­ris meritum statuit sacerdotes,1 quibus calicem san­guinis sui inexhaustae plenitudinis abundantia semper refertum, conservandum tradidit & erogandum, cujus aspersione & communione intus & extra corda & cor­pora mundarentur. Hodie, ut diximus, unguentum ad sanctificationem paratur, cujus fragrantia adolescen­tulae & novellae animae accedentes ad fidem illectae de­lectantur, & exinanitionis ejus suavitate delibutae, di­ligunt & sequuntur aromatum largitorem, & usque ad regis accubitum spiramine illo trahuntur, & post odo­rem illum ubique desiderio sancto perurgente sitibun­dae discurrunt.

Nihil hoc oleum commune habet cum liquoribus qui ex quorundam fructuum pinguedine exprimuntur, nec vis ejus esta ex crassitudine penetrativa, quae secundum quasdam naturales rationes emollit & tem­perat spissamenta humorum, quos solet intrinsecus a­stringere [...]iccitas aliqua, vel corruptio conglobare. Non haec medendis corporibus est unctio instituta: 2 quia sanctificatis elementis jam non propria natura praebet effectum, sed virtus divina potentius opera­tur, sed adest veritas signo, & spiritus sacramento; b ut & ipsis rerum efficientiis gratiae dignitas pateat, & interiori homini quanta ex his detur auctoritas dei­formi conversatione & coelestibus moribus innotescat. Hoc oleo antiquitus sacerdotes sacrabantur & reges, & ipsi altarium lapides delibuti, spiritualem intelligi volebant sacris mysteriis inesse pinguedinem.3 Et si­cut oleumc fluitat & humidis quibuslibet superfer­tur; ita excellentia & sacerdotalis & regiae digni­tatis secundum formam Dei & Christi sub se omnia continens, regimen & munimen tam activae, quam contemplativae vitae obtinet: & ex hoc humore con­stat descendere omnes gratiarum divisiones, quas Spi­ritus sanctus, prout vult, singulis distribuit & largi­tur.

Ex hujus unctionis beneficio & sapientia nobis & intellectus divinitus datur; consilium & fortitudo coe­litus illabitur; scientia, pietas & timor inspirationi­bus supernis infunditur. Hoc oleo uncti4 cum spiri­tualibus nequitiis colluctamur, nec foetoribusd spu­riis imbui possumus, qui balsami spiritali [...] odore fra­gramus. Hoc oleum à creditorum usuris sub Helisaeo Propheta mulierem pauperculam liberavit. Hoc He­liae tempore Sareptenam pavit, nec lecythus trina ef­fusione defecit. Hoc oleo Jacob lapidem quem sup­posuerat e capiti unxit, & familiari mandato erudi­tus, inter sacramenta ascensionum & descensionum, & discursus angelicos innixum scalae sublimi videns Deum, quid virtutis haec haberet unctio, intellexit. Moyses hoc oleo tabernaculum & sacra vasa perunxit, & super caput Aaron tanta abundantia fudit, ut us­que in barbam ejus descenderet, &5 super oram ve­stimenti manaret. Samuel quoque ad reges initiandos sine oleo non accedit, & usque ad defectum & repro­bationem carnalium ceremoniarum in populo illo hu­jusmodi perseveravit traditio, sed vasis Judaicis defi­cientibus defecit gratia, & stetit oleum. Impletis va­sis propheticis & sanctis regibus ad patres appositis, in apostasiam & dyscolatum versum instabile vulgus, in se non retinuit locum quem posset Spiritus sanctus in­habitare, & vasa amurca plena non suscepere liquorem, steteruntque in summo faeces, quae longo situ indurue­re; & ubi domicilium religionis fuerat, sterquilinium peccati computruit.

Nec tamen cessantibus his quae ritu antiquo inole­verant; cum jam in populo Christiana circumcisio vi­deretur damnabilis, & sacrificia idololatriae imputa­rentur unctionis mysterium religio Christiana con­temsit, sed ceteris generali sanctorum consensu dam­natis, non solum in regibus & sacerdotibus unctio­nis honor permansit, sed in omnem populum ca­tholicum effusa est hujus gratiae plenitudo.6 Ut si­cut Christus à chrismate dictus est, eo quod sin­gulari excellentiae oleo unxerit eum Deus; ita & participes ejus quotquot sunt, consortes sint tam un­ctionis quam nominis, & dicantur à Christo Chri­stiani, ut sint sui Christo duce rectores & duces, & offerant Deo quotidianum sacrificium, ordinati à Deo 7 sanctimoniae sacerdotes.

Nec immerito huic diei assignata est tanti operis causa; & ex hoc sacramenta haec obtinuere initium; quo hodie in sacramento calicisf Christi8 Ec­clesiae unitas, in lavacro pedum concors societas, & donans invicem caritas, & subjecta humilitas; in unctione Christiani nominis dignitas excellentiae spi­ritalis proprie data est, & confirmata filiis adoptio­nis perpes auctoritas & dignitas perseverans. De­dit itaque Dominus noster ing mensa in qua ul­timum cum Apostolis participavit convivium, pro­priis manibus panem & vinum: in cruce vero ma­nibus militum corpus tradidit vulnerandum; ut in Apostolis secretius impressa sincera veritas, & vera sin­ceritas, exponeret gentibus,9 quomodo vinum & pa­nis caro esset & sanguis, & quibus rationibus causae effectibus convenirent, & diversa nomina vel species ad unam reducerentur essentiam, & significantia & sig­nificata eisdem vocabulis censerentur, ut sacramentum & res sacramenti, veritas & figura usque adeo indivul­sam haberent efficientiam, ut dicatur de Gentibus & Judaeis quia eandem escam spiritalem manducaverunt consequenti eos petra quae erat Christus. His gra­tiae supernae privilegiis esu sanctificatih panis resecti loti, & uncti, non eam quam amiserant, sed amplio­rem & digniorem recuperant libertatem: & ejecti [Page 82] de paradiso nudi, ad lignum vitae hodie revertuntur vestiti, reddita stola & annulo prolato in medium: & reconciliantur matri Ecclesiae, quos inobedientiae ma­lum foras expulerat; & Cherubim flammeum gladium ab introitu tranquilli status & innocuae conversationis amovit.

Hodie in terra maledicta relictis rastris & gravi vo­merum pondere, & stimulis fatigatorum boum cruo­re perfusis,1 deterso sudore vultus exusti caloribus, a attriti laboribus, hilari facie, stellaribus oculis in facie micantibus corpore candido, ornatu composito, ad paternam domum exules reducuntur: & egressus obviam revertenti filio laetabundus Pater clementiam improperio non corrumpit, nec indulgentiam foedat conviciis, sed bonitatis suae honorat magnificentiam, & hilaritate magnificat largitatem. Resonant in sus­ceptione hujus solenni musica instrumenta, & commu­nis jubilatio pari consonantia patri misericordiarum gra­tias agit; cujus imperio antiquam praedam evomunt inferi, ligantur daemones, & diruptis ferreis nexibus diu quassati liberi revertuntur. Haec dies nocti illi con­tigua est, qua absolutionis nostrae negotium Dominus inchoavit: qua à principibus sacerdotum ad Romanum praesidem ductus judex omnium sustinuit judicari: pal­sus est rex illudi, & vita occidi; descendensque ad in­feros captivam ab antiquo captivitatem reduxit: hoc Ecclesiae suae hodierna traditione exemplum relinquens, ut sieret in Ecclesia absolutio peccatorum, & haeredi­tati redderentur ejecti, & praecedentibus beneficiis quae supra enumeravimus, libertate donarentur poenitentes, qui secundum merita, nisi gratia subveniret, fuerant condemnati. Et omnino convenit, ut eo tempore quo Christus captivos eduxit ab inferis, reconciliati peccatores ad Ecclesiam reducantur: & quo confracta sunt infernalis repagula carceris, judiciaria severitas mansuescat: & quo ab infernalibus tormentis cessatum est, humana supplicia crudelitatis horrorem depo­nant.

a DE PASSIONE CHRISTI.

DOmine audivi auditum tuum & timui. Ter­ruit me cum appropinquaret traditor Judas, & immineret passionis hora, quod dixisti ad Patrem: Pater si fieri potest, transeat à me calix iste: & tristem te usque ad mortem, prae nimia anxietate sanguineo sudore perfusus, coram Apostolis es professus. Audiens haec ego expavi. Quis enim non timeat, si timet ille, quem omnia timent; sia pavet ille, cui omne genu curvatur; si ille qui mors est mortis & morsus inferni, morte propinquante per­timescit? Nonne ad hoc veneras, & ita futurum ipse praedixeras? Nonne hoc & signa, & oracula, & vaticinia prophetarum à mundi initio conclamarunt? Si voluntarie obedisti Patri, & non te ut patereris coegit necessitas; quid quereris, quid causaris? Nonne tu docueras & instruxeras fideles tuos, ut non timerent eos qui cor­pus occidunt, quia usque ad animam tyrannica violen­tia non attingit? Sed metus ille infirmitatis humanae communem exprimebat effectum, & generalitatem omnium in carne viventium hoc dolore urgeri, & dis­solutionem corporeae spiritalisque naturae hac molestia non posse carere; & hanc poenam universae successio­ni Adam sine exceptione impositam, ut difficultas ex­tremi transitus timeretur. Et haec; quidem molestia in eos, qui Dei judicio rationem reddituri occurrunt, non immerito cadit: qui de eo quod beneficio vitae & rationis, & reliquorum largitate munerum abusi sunt; accusante conscientia redarguti, examen illud in quo nullum est subterfugium timent: & ipsa avulsio spiri­tus carnis teneritudinem dirumpit & laedit: hanc ne­mo anxietatem evasit, & nemo egrediente anima sine amaritudinea expiravit.

Sed tu Domine, qui judex es omnium, qui pote­stative ponis animam tuam & potestative resumis; nec poena te ex necessitate persequitur, nec formidabilis Patris tibi potest esse conspectus; quid anxiaris? quid tremebundus ad orationem discurris? Dormitantibus Apostolis pervigil proditorem expectas, nec tamen te abscondis; sed obvius in adventum eorum procedis, qui te ligare veniunt, & trahere ad Pilati tribunal, quos Judas signifer instructa malignitate praece­dit.

Audivi, Domine, auditum tuum & expavi, dum quaeris à quaerentibusb quid quaerant, cum noveris quod te quaerant: & dixisti eis te esse Jesum Nazare­num. Invasit illico timor tuus eos quos tu timueras, & prostrati solo jacuere exanimes, & armatam cohor­tem vox unius hominis terruit; & latens in humani­tate omnipotentiac te discipulis pavidum, coram persecutoribus terribilem exhibebat.d e Sed ut fieret vo­luntas patris, & sacrificium carnis à timore & tristitia inchoaret; suberant victimae desolatorii carbones, quos obedientiae liquefactus adeps extinxit: & cum trahe­retur vinctus ad praesidem, non supplicavit apparito­ribus, sed Petri compescuit zelum: nec gladiorum passus est adhiberi suffragia, imo & Herodis & Pilati contemsit fastigia: nec potuit altitudo potestatum ex­torquere ad interrogata responsum. Jam postposito ti­more quasi utens potentiori auctoritate, inter sputa­menta, & colaphos, & reliqua ludibria patientia & [Page 83] mansuetudine vesanas persecutorum mentes conturbat, & in eo quod inter injurias & convitia se malitia Judai­ca sentit contemtam; vehementius exacerbatur, & de impietate & malitia suavitas pietasque Christi trium­phat.

Frustra funestas judex manus in praetorio abluis, à sanguine Domini te profitens innocentem.1 Tu ipse causam mortis cum diligenter inquisieris, te nona invenisse in eo fateris: ipsa conjux tua nihil tibi & ju­sto huic esse mandaverat, quod utique per os ejus dae­monia imminere sibi2 judicium sententia testabantur: non excusas, sed accusas, causam tibi facis cumb Judaeis communem. Illi se proditione, tu parricidio te condemnas. Illi lingua, tu ferro occidis: tam te quam illos inauditae crudelitatis scelus involvit. Ve­niet anima tua in manus judicis quem condemnas, fra­ctisque tribunalibus tuisc judicaberis, & demergeris in profundum inferni: eruntque tibi & Judae scelerato in tenebris & gehennalibus flammis poenae irremedia­les, inconsumtibiles ignes, dolores perpetui, & tor­menta aeterna. Et quidem filius hominis, sicut scrip­tum est de illo, vadit: qui damnatus est, ut libera­ret damnatos; doluit, ut sanaret infirmos; timuit, ut faceret securos; opprobria pertulit, ut improperia de­trahentium non moverent electos. Deputatus inter impios, quorum alter assumtus, alter reprobatus est: ut daretur exemplum &3 forma indissolubilis manens in posteros; quia nec in ultimis Dei clementia poeni­tens excludit; nec ulla hora sera est, cui compunctio districta occurrit; nec eos qui vitae suae quocunque articulo temporis veri sunt judices, iterum judicari. Quia, cum judicis & tortoris vices non parcens pec­cator assumit, semetipsum persequens, dum confessio­nem confusione onerat; holocausti hujus incensio in conspectu Dei veniam impetrat. Neque enim bis in idipsum judicat Deus; sed impoenitentes ipse judicat & damnat, poenitentes vero quia à seipsis suscipit judi­catos, absolvit: neque judicio quod poenitentiae hu­manae severitas protulit aliquid justitia coelestis appo­nit.

Judicati sunt AEgyptii, cum in redeuntibus, super se maris fluctibus involverentur; judicati Sodomitae, cum subversis eorum urbibus flammis sulphureis cre­marentur: sed in eisdem subversionibus gemerent poe­nitentes, temporali poenae aeternalis non succederet, sed esset eis pro remedio supplicium, & pro absolutio­ne tormentum; nec contritos corde aeternum conte­reret & aggravaret judicium. Sic in cruce latro con­fitens non tantum indulgentiam meruit, sed Christi familiaris effectus,d praemissus est in paradisum; & factus est particeps regni, per confessionem factus col­lega martyrii. Illi vero blasphemo, quia de Domini desperavit potentia, nulla potuit subvenire clementia: nec potuit illi crucis prodesse consortium,4 cujus ma­litiam non expiabat poenitentiae lavacrum. Ascendisti Domine palmam: quia illud crucis tuae lignum por­tendebat triumphum de diabolo, vel dee principa­tibus, & potestatibus, & nequitiis spiritalibus victo­riam: erantque in manibus tuis duo cornua, in qui­bus erant fortitudo tua abscondita, & imperium tuum super humerum tuum: tu ipse patibuli tui bajulus, hae­rebas ligno quod tuleras, evectionis & passionis anxie­tates sui [...]inens & labores.

Consideravi opera tua & expavi.5 Clavis sacros pedes terebrantibus, fossisque manibus, de vulnerum anxietate non loqueris; de spinis sacrum c [...]put pun­gentibus non quereris; sed satagis utf innotescat posteris, quare derelictus à Deo videaris, expositus contumeliis & Judaeorum ludibriis. Causam mortis in te non esse Pilatus ipse praedixerat, & Caiphas mortem tuam pro inimico populo satisfacturam, cùm esset anni illius Pontifex, prophetaverat. Tu de morte non agis, de opprobriis non contendis: sed hoc vis intelligi, quae sit causa mortis, quis quaestus; ut utraque re cognita, peccatum appareat & gratia; & quanti ponderis sit utrumque, rerum probet effectus: 6 cum originali morti nullum nisi in Christi morte po­tucrit esse remedium; nec reconciliare Deo potuerit exules & damnatos quaelibet oblatio, nisi sanguinis hu­jus singulare sacrificium. Et sine hoc holocausto po­terat De [...]s tantum condonasse peccatum; sed facilitas veniae laxaret habenas peccatis effrenibus, quae etiam Christi vix cohibent passiones, quae vix sceleratos ani­mos à voluptatum faece avellunt.

Vulneri sane tam putrido & antiquarum cicatricum foetori non inveniebatur medicamentum conveniens; nisi unguento sanguinis hujus plaga vetus liniretur, & malagmate carnis in cruce extensae siccarentur vene­na, quae calcaneo primi hominis & omni posteritati ejus serpens ille seductor antiquus infuderat. Haec una medela corrosit illas quae in immensum excreverant ci­catrices: g Et vim suam concupiscentiarum perdidit corruptela, & deleta damnationis conscriptione, no­vis literis7 assignatah est & restituta libertas; privi­legio dato,i charta indulgentiae, sigillo plagae late­ralis firmata.

Considero opera tua: & admiror te cruci inter dam­natos affixum, jam nec tristem nec pavidum: sed sup­pliciorum victorem elevatis manibus triumphantem de Amalech; & quasi sanctificantem de excelso plebem, & elevatum in sublime, & quasi coelo proximum su­perioribus inferentem consummati agonis vexillum; & inferioribus erexisse scalam in Patris occursum. Ibi dolorum & conviciorum immemor, subtiliter investi­gas & ipse exponis quare derelictus fueris, indicans anxietates illius querimoniae verba esse delictorum tuo­rum, quorum personam & causam assumseras; in tan­tum ut per Moysen & per Apostolum sustineres vo­cari peccatum, & maledictum pro similitudine poe­nae, non culpae: quod pro eis voluisti intelligi, qui [Page 84] deseri à Deo propter peccata meruerant, quorum re­conciliationis agebas causam. In qua allegator sub­tilis pro servis servilem non dedignaris accipere perso­nam: & in tantum infirmis compateris, ut nec cru­cisigi, nec mori dum illi vivant, & te patrocinante non pereant, nec erubescas nec formides; altitudi­nem tuam derelinquens ad tempus, gloriae tuae ma­jestatem evacuans, ut redeant dispersi, & respirent de­relicti.

Haec est causa quare derelictus sis, ut colligeret & revocaret inanitio tua eos qui fuerant derelicti; & qui sine Deo fuerant dum dominaretur eis peccatum, re­ducti ad justitiam, conformes Christi, & Christi effi­cerentur & Dii. Unde seriptum est: Ego dixi, Dii estis.

Considero, Domine, te in illo patibulo ubi vide­baris sine adjutorio, quo modo imperatoria potestate latronem praemittis ad regnum: & in cujus assumtio­ne jam manifeste constat quantum apud derelictos pro­feceris, quorum primus iste gloria & honore corona­tus, ipsa die paradisi civis, & domesticus curiae coe­lestis efficitur. Impossibile quippe erat illam sanctam animam tuam teneri ab inferis, de qua ipse ad Patrem dicis: Quia non derelinques animam meam in infer­no, nec permittes corrumpi carnem meam in sepul­cro: quia ubi in praesentia illius effractis inferis est cap­tivata captivitas, praesentata victrice anima in conspectu patris, ad corpus suum sine dilatione reversa est; & ap­propinquaverunt saluti, qui longe erant à salute, & inter mortuos liber, morti obnoxios perpetua liberta­te donavit.

Considero te in cruce de matre solicitum, cui vo­lenti loqui tecum cum evangelizares, negaveras re­troactis diebus colloquium, & praetuleras matri audi­tores verbi, pauperes spiritu; dicens eos tibi esse pro matre & fratribus, qui voluntati Patris obtemperant. Nunc materno moveris affectu, & thalamum huma­nitat tuae cubiculario dilecto commendas, & provides sedulo benedictae inter mulieres apostolicam clientelam, & obsequium virginis virgini discipulo tradis:1 ut jam non Joseph, tantia mysterii honoretur praepositura, sed Joannes; quia jam exigebat ratio ut conjugii re­moveretur opinio: nec ultra pater Christi aestimare­tur, qui eatenus vicem patris & conjugis tenuerat. Ha­bebat Joseph in hac Christi dispositione rationabilem contradictionem, cum alteri commendaretur Maria, si se cognovisset carnalem maritum: sed quia in spiritu actum erat conjunctionis illius mysterium, passus est Joseph aequanimiter sibi eum in hoc servitio praeponi, quem digniorem se judicabat; & ideo maxime, quia magistri electio sic negotium ordinabat.

2 Ad haec sacerdotalisb auctoritatis privilegium in medio proferens, mediator inter nos & patrem oras pro his qui ad dolorem vulnerum tuorum opprobria ad­diderunt; & pro inimicis impetras veniam, supplicas & obsecras, ut haec eis iniquitas dimittatur, & à morte tua habeantur innoxii ipsi, qui sanguinem tuum super s [...] & super filios suos manere precantur, usque adeo excaecati, ut seelus suum non intelligant, nec odium Christi ipsa mors crucifixi extinguat. Sed caritas tua interim suspendit judicium, & reis ingratisque patien­tia tua3 poenitentiae providet locum, tempusque re­servat, & differt punire dignos exitio; haec orans ut aperiantur oculi eorum, & agnoscant quae sit virtus crucis, quae efficientia sanguinis, quae magnitudo de­licti & doni, gratiae & peccati. Tanta erat spissitu­do velaminis, & crassitudo doctrinae, qua erant Moy­seos scriptura imbuti: ita erant eorum sensus hebetes, & ingenia tenebrosa, ut in verbis legis nihil divinum saperent; nihil aliud quam exterioris umbraculi integu­menta viderent, neque ad sacramentorum secreta ali­qua intellectus indagine penetrarent. Imo si quis eos vellet in sancta inducere, & introducere in arcana pro­fundaque mysteria; impium judicabant & stultum mel de petra sugere, & de saxo durissimo oleum eliquare. Dimissum est ergo Christo orante peccatum, & ex parte maxima caecitas illuminata est, & mali­gnantium perfidia demum credidit & intellexit: & de torculari crucis mustum expressit, accepit, & bibit; & in calice quod propinarat Moyses vinum merum à faecibus segregavit.c Ecce plus po­tuit donum quam delictum, & gratia quam pec­catum: quoniam ex debito damnationi obnoxios, gratis sine ullo merito gratia beneficio pietatis ab­solvit: & judicium imperante Christo misericor­diae dedit locum, & districtionis suae temperamen­tum justitia Domino disponente modeste susti­nuit.

Jam videt Hebraeus, & quicunque de servitute AEgyptia ad repromissae patriae libertatem anhelat, quod sanguis Christi efficacius quam sanguis agni il­lius, quem in AEgypto Israel immolavit, contrarias abigat potestates. Cujus hodie tanta est auctoritas & potestas, ut non solum Israelitica limina muniat, sed etiam ab his qui Israelitice non vivunt, solum sacramenti signum repellat daemonia: & ubicum­que conspecta fuerit, terribilis sit eis sacri nominis virtus & sanguinis nota. Denique quicunque sint sa­cramentorum ministri; qualescunque sint manus quae vel mergunt accedentes ad baptismum, vel ungunt; qualecunque pectus, de quo sacra exeunt verba: 4 operationis auctoritas in sigura crucis omnibus sa­cramentis largitur effectum, &d cuncta peragit nomen, quod omnibus nominibus eminet, à sacra­mentorum vicariis invocatum. Et licet indigni sint qui accipiunt, sacramentorum tamen reverentia & propinquiorem ad Deum parat accessum, & ubi re­dierint ad cor, constat ablutionis donum, & redit effectus munerum: nec alias quaeri aut repeti necesse est salutiferum sacramentum.

e Jam sanguis tuus, Domine, non quaerit ul­tionem, sanguis tuus lavat crimina, peccata condo­nat. Clamat sanguis Abel, clamant Sodomorum peccata, & parricidium & libido digna sunt ultione. Tu olim ultionum Deus, modo misereris & parcis his qui offenderunt; sanas contritos corde, & alligas vulneratos; filio prodigo revertenti non improperas luxum; mulieri adulterae non opponis prostibulum; peccatricis publicae non recusas servitium;5 debenti pecuniam dimittis depositum. Judaeis perfidis & de­disti gratiam, & dimisisti scelus scelerum & peccato­rum peccatum. De latere tuo fons egreditur in vi­tam aeternam prosiliens; & de eadem consubstantiali origine, divisis limitibus, aqua & sanguis emanant, [Page 85] ad complementum perfectionemque totius justitiae, sacramenta in perpetuum duratura; & fontis illius ubertas perenni lapsu universam Ecclesiam irrigat & foecundat. Ex hoc fonte non tantuma ablu­tionis primae, qua initiantur accedentes ad Christum, undas haurimus: sed & compunctionum & lacryma­rum perennes effluunt rivi, & misericordiarum suavi­tas, & totius pietatisb effectus emanat.

Tu, Domine sacerdos sancte, qui in tempore iracundiae factus es reconciliatio, sancti hujus san­guinis permanentem plenitudinem reliquisti, & be­neficium hujus sancti liquoris in perpetuum tradidi­sti, & constituisti nobis inconsumtibiliter potum vivificum, crucis signum, & mortificationis exem­plum. Tu consummatis [...]mnibus vade ad patrem, & trahe nos post te: da nobis in vita praesenti, ut simus sine angaria bajuli crucis tuae, & compre­hendamus cum omnibus sanctis quidc latitudo, quid longitudo,d quid sublimitas, quid profun­dum hujus ligni significet; quo conspecto non noceat nobis, neque mordeat coluber solitudinis, sed inco­lumes per omnia sequamur te; tecum parvuli simus, tecum circumcidamur, tecum baptizemur, tecum jejunemus, tecum lotis pedibus panem angelorum edamus, tecum crucifixi mundo vivamus, tecum Spiritu sancto repleti, & corpore & spiritu in aeter­num maneamus.1 Qui vivis, & ultra non morieris in secula seculorum.

AMEN.

a DE RESURRECTIONE CHRISTI.

QUAESITIS Aromatibus ad ungendum Do­minum Jesum in monumento positum, sa­crae mulieres communicato consilio conve­nerunt, & repertis ibi sine corpore sudariis, quem non invenere putavere sublatum. Nam & la­pis revolutus & vacuum monumentum, simplicibus animis conjecturas hujusmodi opponebant; quod cor­pus strictum linteis, nisi translatum esset, moveri lo­co non posset; nec lapis magni ponderis nisi vi hu­mana, ullatenus revolvi potuisset: unde & mane ve­nientes quomodo posset ab ostio monumenti lapis gy­rari, anxie causabantur. Sed Dominus qui inspira­verat ut venirent, praevenerat venientes; & egressus de sepulcro vacuum locum reliquerat, apertoque ostio ingredi volentibus liberum dederat aditum, & quasi monebat se alias quaeri, qui illis angustiis non poterat occultari. Flebant igitur sacrae foeminae, quae eum cui obsequi volebant, se perdidisse putabant; & obriguerant moestitudine, eo quod devotio sua desi­derato frustraretur effectu. Habuerant siquidem eum sicut prophetam, non inferiores fide illis discipulis, qui dicebant, quod Jesus Nazarenus vir propheta fuerat, potens in opere & sermone. Et licet de re­surrectione sua ipse tam Apostolos quam reliquos dis­cipulos, in quorum societate istae esse meruerant, magister providus instruxisset; incusserat tamen omni­bus dubietatem & terrorem supplicium crucis & mortis atrocitas: nec tamen ab eorum cordibus avelli poterat dilectiob qua adhaeserant, & recordatio signorum quae viderant, & admiratio doctrinae quam audierant, & conversationis piae admirabilis sanctitudo qua fue­rant informati. Nec dum firmo gressu ibant, sed la­babat pes dubitantium, sed quaerebant quem amabant, nec maligne desperabant: unde factum est, ut quae­stum inventionis dilectionis perseverantia mereretur. Illae itaque primae viderunt & cognoverunt quae ar­dentius dilexerunt, quae devotius quaesierunt: illae sermocinatae cum Christo, certificatae quod ipse esset qui à mortuis resurrexisset, nunciant Petro & ceteris, quod Christus resurgens à mortuis jam non moritur. Evangelizarunt viventem, qui mortuus putabatur: nec jam sepulturae ejus odoramentis corporalibus deser­viunt; sed aromatibus firmae fidei, & certae spei, & caritatis sincerae regnanti Domino famulantur, & vir­tutum fragrantiam non judicato praesentant, sed ju­dici.

Laetantur Apostoli, quos mundus quasi dehiscens terruerat,1 & quasi dissolutione elementorum quassa­retur, omnia praecipiti ruina sterneret, minas horribi­les intentarat: solidatisque & compactis coelestibus & terrenis, aeterna, redemtione inventa, gratulabundi a­dorant quem reliquerant; credunt, nec in aliquo hae­sitant; assistunt quantum possunt ei, à quo diffuge­rant. Quem non fragor ille mundi terreret; quando terra tremuit, sol expalluit, & radios lucis suae sol con­tenebratus abscondit? Ipsa monumenta lapides sibi su­perpositos projecerunt; & indignata superior & infe­rior plaga, tenebris & motibus & scissuris, compas­sionis suae & vehementis angustiae indicaverunt affe­ctum: nec sustinuit intueri mundus perfidiae Judaicae scelus; & visa sunt insensata clementa sensu uti abun­dantiore quam homines, quibus secundum naturam ra­tio inerat: & crudeliores extitere feris abutentes intel­lectu; in tantum Christi sanguinem sitientes, ut se [Page 86] ipsos maledictione aeterna damnarent, & in parvulos suos anathematis illius reliquias immobili stabilimento firmarent.

Sed ne in eorum scelere diutius immoremur, qui repulsi sunt & destructi in finem; quorum parricida­lia vota servitium & exterminium meruerant, quos cum Dathan & Abiron (quos ob dissensionis flagitium terra dehiscens vivos absorbuit) constat in tenebris in­feri sigillatos: ne tantarum abominationum recorda­tio paschalem serenitatem interpolet, circa solenni­tatis inclytae gaudia devotis & alacribus animis insi­stamus. Neque enim fas est, ut à nobis aliqua his diebus tristia recitentur: sed sicut1 filiis Chore datum est ut semper laeta canerent & prophetarent, & omnes psalmi eorum attitulati nominibus gaudia prae­dicant, nec aliqua minantur adversa: ita nos ad Christum pertinentes, cujus sanguine conspersa cre­ditur 2 Adam calvaria, qui sub loco quo crux Domini fixa est humatus traditur ab antiquis; ejusdem sangui­nis sanctificati elapsu, laetemur & delectemur in Do­mino: nec jam amatoribus crucis mors magistri sit horrori, neque poena sit dolori, nec passio fit pudo­ri; cum haec omnia vitae nostrae sint instrumenta: quia mors ejus pro peccatis nostris sacrificium fuit, & a poena crucis excessibus poena dignis occurrit; la­bor ejus onera nostra deposuit, dolor ejus nos sanavit, & damnatio indebita nos à damnatione aeterna ab­solvit. Et si quid confusionis visa est in tempore illo pati sancta ejus humilitas, rerum hodie ma­nifestatur effectu quod Apostolus ait: stultum hu­juscemodi sapientius esse hominibus, & infirmum fortius omni fortitudine, per quod reprobata sa­pientia hujus mundi, & de sapientibus & potenti­bus b in nomine crucifixi pauperes spiritu poten­tissime triumpharum.

c Cantemus igitur Domino, gloriose enim ho­norificatus est. Liber populus egreditur de AEgyp­to, Moyse duce: mare fit pervium; columna flammea nocte coruscans Israeliticum antecedit exer­citum; stat à dextera & laeva mare suspensum, desiccato luto profundi, inoffensum abyssus dat tran­situm: & egresso populo Dei, Pharaonem cum po­pulo suo repentina mole illapsum pelagus interclu­dit. Jam praecesserat agnus quem Israel in AEgypto immolarat, cujus sanguine limina rubricata percussor angelus non est ausus attingere: nec exterminatoris gladium populus formidabat, cui & de spiritalibus nequitiis parabat victoriam, illud sine macula sacrifi­cium, & mare divisum, & totum AEgypti robur ex­tinctum.

Primum illud antiquum pascha his miraculis corus­cavit, & excluso fermento, praeceptum est ut horum dierum celebritas ageretur in azymis: nec solennitatis hujus gaudia servilibus operibusd fuscarentur, nec omnino aliqua tantae sinceritatis gloriam malignitas in­quinaret. Certa data est ex lege distinctio, quae es­set paschalis oblatio, & tempus, & locus, & modus; quando, vel ubi, vel quomodo sacra deberet hostia immolari. Victima, agnus, locus, una per singulas familias domus; caro non elixa, sed assa, hora vesper­tina. Haec cum eo tempore fierent in figura, quod nos in veritate agimus, typice loquebantur: & dirupto in Christi morte templi velamine, verus agnus solus inter filios hominum sine macula Christus aetate ultima in qua mundi vesperascit conditio, ab una populi Chri­stiani familia in unitate Ecclesiae assus in cruce, pro­jectis foras haereticorum fermentis, sincerae fidei so­lidata compagine, incomsumtibiliter editur, credi­tur, & tenetur.

Nova & vetera sub hoc nomine convenerunt: egre­ditur Israel de servitute AEgypti; exit populus Dei de regno diaboli: baptizantur in nube; & mari Hebraei & jam Spiritu sancto & sanguine Christi mundatur à peccatis populus Dei: ex diversis familiis, una fit domus, una fit tribus, unus est cibus, significantia & significata, res & signa,3 virtus invisibilis & visibi­lia sacramenta sic faciunt unum corpus, sicut caro & spiritus, &, quod videtur,e in nomine & virtute Chri­sti corpus censetur. In hac rerum convenientia ho­norificatus est Christus, & gloriosae laudis triumphos laetabunda hodie canit Ecclesia,4 in lapide angu­lari consocians disjunctos olim parietes; quos in unum mirabilis artifex fuso sanguine glutinavit, & reprobato diu à malignis fidei fundamento, caritatis suae nexi­bus divisas copulavit macerias, & redegit partes in totum, & multa in unum; & facti sunt una domus confoederati parietes, & stabile fundamentum. Ho­norificatus est Christus resurgens à mortuis, victor mortis, spolians inferos, & captivos praemittens ad superos. Hucusque per humilitatis gradus ascendens, modo gloria & honore coronatus, nil mortale,5 nil passibile retinens, impassibilitatis & immortalitatis do­navit nos gloria, & resurgentes in beatitudine consti­tuit sempiterna.

Resurrexerunt quidem ante Christum, sed in nomi­ne & fide ejus, sub Helia vivente in corpore, unus: & Helisaeo vivo & mortuo, duo qui obierant: sed ad mortem quam gustaverant, iterum redierunt.6 Re­surrexit & Lazarus, & alii nonnulli ad imperium Chri­sti: & aliquo tempore beneficto vitae usi, iterum ad fu­nera rediere. Res quidem honorabilis & dominatio potestativa fuit, ad corpus exanime spiritum revocare: sed resurrectionis hujus cujus sunt in Christo primitiae, incomparabilis est dignitas; quam nec sequitur cor­ruptela, nec dissolvit antiquitas, nec aliqua mutabi­litas labefactat. Mirati sumus in transfiguratione quae facta est in monte praesentibus Apostolis Petro, & Jacobo, & Joanne, quando sicut sol resplenduit facies Salvatoris, & vestimenta ejus candorem omnem ex­uperantia Apostolorum hebetavere conspectum: sed momentaneus ille decor imaginem, non speciem; si­militudinem, non substantiam; partem, non pleni­tudinem transformationis mirifice explicavit: sed neque eandem gloriam quam antef ostendit; sed [Page 87] quod videre consueverant, hoc viderunt, & dilata est claritatis illius quam nobis pollicitus est plenitu­do, quae in se erat perfecta &a à nobis expe­ctatur perficienda, lucidior & sincerior quam aesti­mari possit ab aliquo, vel quam illa etiam claritas in­timaverit, cujus primitias in Christo transformato ac­cepimus.

b Opus inclytum & nobile plasma primi hominis conditio fuit, sed quasi seminarium reformationis hu­jus. Illa prima formatio imaginem & similitudinem artificis ad veritatis essentiam pertrahebat, paulatim­que consummata prodiit species, & apparuit candor quem occultabat immortalitas, qua absorpta est ea­dem quidem & non alia humanitatis natura; sed sa­nato morbo quo periculis tenebatur obnoxia, sana & incolumis stabili felicitate, corpore & anima idem sa­pientibus, in nullo dissentientibus; praeceptis dupli­cibus stolis, conspectibus divinis assistit.

Agunt in coelestibus haec paschalia gaudia ipsi an­gelici spiritus, & resurgentis Domini gloriam admi­rantur; laetantur & delectantur in eo, quod forma servi reversa sit in formam Dei, & exinanitio humili­tatis ad depositae altitudinis redierit majestatem. Sed & in hoc multiplicata sunt gaudia, quod ab his pro qui­bus se humiliaverat,1 tantae excellentiae beneficium dignatur esse commune, & partiri nobis suae abun­dantiam voluit claritatis: ut post resurrectionem cor­pus non aggravet animam, sed sit caro sine mole & pondere, agilis & mobilis, nullis clausa obstaculis, visu & auditu penetrans omnia & attingens, quocun­que voluerit sine impedimento discurrens. Inerit re­suscitatis corporibus nulli vanitati subjecta libertas; & quae cogi non possit ad aliquid, in nullo laborans, jam à spe educta, re ipsa perfruens, nulla expecta­tione suspensa, & in pace quietissima confirmata, omnisque expers formidinis, in spiritalibus deliciis ju­gis illa mansio reflorebit.

Quam mirabilis est scientia tua Deus, confirmata est super nos, nec possumus ad eam attingere.2 Haec sa­pientiae tuae altitudo,c qua mundum non ex prae­cedente materia, sed solo verbi tui condidisti imperio: creaturis vero corporalibus ex mundi essentia dedisti initium, suis incolis singula elementa adornans, ho­minem quem de mundo fecisti, cunctis in terra & a­quis & aere viventibus praeficiens, ita ut suo praepo­sito singula in suo genere ministrarent. Tu aliis vitam temporalem, aliis procurasti perpetuam; admirabili ordine quaedam mutans & renovans: & praefinito tem­pore metam irrationabilibus omnibus praefixisti & ter­minum, quem transire non possit dissolutioni conditio destinata. Homo quia ex coelesti & terrena materia compactus est, vestitus extrinsecus pelle & carnibus, tempus accepit, quo te jubente, redderet terrae quod de terra assumserat, & ad immaterialem originem re­verteretur spiritus, cujus natura dissolutionis non ad­mittit injuriam. Corpus putredine, & caro vermi­bus consumenda, secundum naturae suae rationem ae­ternitatis 3 non poterat privilegio perfrui, & quod sibi jure non competebat, à conditore nequibat exige­re; neque ulla eorum interrogatio super hoc mereba­tur responsum. Sed tu, optime Domine, ultro gra­tiam volens dare spiritui, decrevisti clementius, ut ex societate & clientela quam reddiderat animae caro, ali­quid ei commodi proveniret: & quae ei vehiculum fu­erat & particeps studiorum, in recompensatione mi­nisterii, iterum dilecto accolae consociata, pudica & pacifica rediret, nullas secum revehens contumelias, quibus deinceps quietis internae concuteret puritatem. Sed & hoc, Domine, ad cumulum beneficii addi­disti, ut inter legem carnis & spiritus nulla postmo­dum esset diversitas, sed una utriusque ex lege tua sancta firmetur, nec post initum foedus ulla iterum inter eos recrudescat rebellio; sed per manum tuam reconciliatio ordinata stabilis in perpetuum perseveret. Te igitur jubente, terra fit caro, & expulsa de domo iterumd conjungatur viro, non jam ancilla, sed libera: & habitant unius moris in domo murmuratio­nibus consopitis, quas olim compugnantes inter se concupiscentiae concitabant.

Quis, domine Deus, considerare haec opera tua sufficit? & quis lutum coagulare potest in carnem? quis formare potest in hominem, quis infundere ani­mam, quis reddere vitam, quis dare aeternitatem, quis addere felicitatem?4 Ad hunc proventum huma­na e laborat creatio, haec semper fidelium expe­ctatio fuit. Hoc optabat rex ille humilis qui se nove­rat imperfectum, ut adderes conditioni tuae quod deerat, & perficeres & solidares opus tuum, quod corruptibilitas & mortalitas assidue convitiis multis so­lebant affligere, & variis opprobriis consueverant in­festare. Tu morti imperas, & absorpta eliditur: in­anescit corruptio, ubi aeger te medente sanatur. Gu­stavisti mortem pro filiis hominum; ut qui tecum mortui erant, tecum viverent, & participes tribula­tionum, etiam consolatione gauderent. Resurrectio quidem communis est, & ante tribunal Christi ne­cesse est in corpore justos stare & impios, Dei hoc dictante justitia, ut pietas & impietas in operatoribus debitis stipendiis donarentur; & qui finem habere contemserunt in malis, infinita clauderentur ultione in poenis; & qui gloriati sunt in cruce, cum cruci­fixo regnantes beatae fierent perennitatis participes. Non sunt participes hujus gaudii, quos damnat ambi­tio: non potest furtivos habens loculos, paschalibus solenniis interesse. Nihil proditor & venditor magi­stri, fermentator profanus commune habet cum azy­mis: omnis immundus in anima ad esum hujus agni prohibetur accedere. Nulla ad hanc laetitiam perfi­dia recipitur; omnis malignitas excluditur: calciatus pedibus5 ad evangelizandum paratus, accinctus re­nibus & sanctimoniae destinatus, habens baculum in manibus, & festinans ut AEgypti deserat idola, se­quens Moysen, nec formidans viae discrimina, quis­que purus & sincerus, sine fraude homo verus, acce­dat & edat: & securus quod resurgat, mortem optet, ut attingat, ad aeterna gaudia, in quibus est vita no­stra sursum manens, & nos trahens ad bona coelestia. Qui vivit, & regnat Deusf per omnia secula se­culorum.

a DE ASCENSIONE CHRISTI.

CElebrata in cruce solenni victoria, cum jam templum corporis sui, quod persecutio Ju­daeorum 1 effoderat, Dominus reparasset; noluit statim ad Patrem ascendere, & glori­ficati corporis praesentiam inferre coelestibus: sed ne­cessaria dispensatione discipulorum infirmitati consu­lens, utiliter distulit; & quadraginta diebus in terra conversatus, & visusb est saepe, & locutus cum Apostolis, & manducavit & bibit; & vulnera quae ad dubietatem eorum tollenda, in corpore reservarat, & videnda & palpanda exposuit & impleta in se quae in scripturis erant praedicta, evidentiac rerum Do­minus noster edocuit. Ad hoc necessaria fuit hujus temporis mora; ut recollectis quos in fugam timor impegerat, quos supplicium crucis terruerat, in mul­tis argumentis apparens, mentes quae diffidentia titu­baverant, solidaret: nec esse phantasticum, sed ve­rum corpus quod surrexerat, tam comessationibus quam contrectationibus probaret. Ad hoc dilata est ascensionis gloria, ut sub hoc dierum interstitio prae­cedens doctrinad effectibus firmaretur, imo ut discipulorum desideria recessionem ejus corporalem ambirent; quia spiritalis praesentiae plenitudo quam­diu e conspectu carnis praesens aderat, adventare non poterat: & paulatim in hoc conducti sunt, ut libenter consuetudine convictus assueti carerent, cum inhabitator Spiritus sanctus eorum animas possidens, invisibili accessu sinceriores eis effectusf infunde­ret, & aperiret interiores oculos ad intuendum intel­lectu puro Patrem luminum, & substantia rerum spe­randarum proposita apparentia sepeliret: nec incerti­tudinis scrupulus superesset, cum Dominus & magi­ster, quem verum hominem probaverant, eis viden­tibus coelum alcenderet; sed jam securi se crederent secuturos, nec esse impossibile quin & ipsi in carne & spiritu ad superos transferrentur.

Omnibus itaque ad tam delectabile spectaculum g aggregatis: Ascendo, inquit, ad Patrem meum & Patrem vestrum, Deum meum, & Deum ve­strum. Horum verborum auctoritas, cum jam eo­rum virtutem Spiritus sanctus intimasset, omnem po­terat excludere diffidentiam, & hilarescebant animi eorum paternitatis divinae illustrati honore, & frater­nitatis Christi honorati consortio, cùm audirent & crederent se filios Dei & fratres Christi, in quo omnis excellentiae plenitudo & sufficientia inerat. Nec jam quasi idiotae & hebetes huic verbo applaudebant car­naliter: sed subtilissime generationem & dignitatem creaturae à voluntate & nutu creatoris habuisse ini­tium, & imaginem & similitudinem Dei in interiori homine videbant; & dinoscebant intellectu potius quam visu, quam affinitatem habeant inter se pater & filius; & quia substantivo & naturali filio filii adopti­vi conformes, à prima origine multah habeant ex natura, & multa ex gratia.

Sane hujus generositatis consortium, secundum quam simul cum Christo filii Dei sumus, nobilitatem existentiae nostrae exponit & intimat: in quo honore si manserimus non degeneres, constat omnino non posse patrem dissidere à filiis, sed deiformibus tutum esse ad paternitatem accessum; nec posse pati, ad hae­reditatem possidendam dispositos, in petitionibus divi­nis repulsam. Sed in quibuscunque filius filialiter ge­nitorem appellaverit; necesse est bonitatem largitoris juste supplicantis prosequi voluntatem;2 maxime cum ipse pater qui largitur,i ista suggerat peti quae non di [...]ert benigne largiri. Et quidem paternak caritas bonis filiis & haeredibus maxime delectatur: & hoc gloriae Christi unigeniti dilectio accumulat, quod bea­titudinis suae non patitur esse solitariam magnitudinem, sed addit fratres; non qui minuant quasi divisam in plu­res excellentiam, sed qui altitudinem divitiarum ejus exornent participes & consortes. Quod cum ipsum qui pater est, constet esse Deum, & eum Deum nostrum, sicut & suum filius attestetur: in eo quod filii sumus, ipse nos possidet: in eo quod noster est Deus;l quod nostrum est, ipsum cujus proprii sumus, proprie possidemus.

Dico igitur Domino meo: Deus meus es tu, & di­cit mihi Dominus meus: Ego Dominus Deus tuus. Homo, cujus Deus est: quid amplius quaerit? Si sus­ficis tu Deo, sufficiat tibi Deus. Bonorum tuorum Deus non indiget, nec conferre potes ei quippiam, nec auferre. Si esurierit, non dicet tibi. Ejus est or­bis & plenitudo ejus, & magnitudinem ejus coeli coe­lorum non capiunt. Non infirmatur, non eget indu­mento vel cibo; omnia scit, omnia potest, omnia con­tinet: in ipso omnes vivimus, movemur & sumus. Quid tu ei quasi indigo conferes? Te solum bonitate, non necessitate desiderat. Scriptum est, & ipso juben­te tabulis insculptum lapideis, ut diligas eum ex toto corde tuo, & ex tota anima tua, & ex tota mente tua. Dilige, & diligeris: prope est merces tua, in manibus porrigitur praemium. Esto tu Dei, & erit Deus tuus. Impar sane commercium, pretium inaequale: sed qui pro nobis triginta argenteis appretiatus est,m hoc in pretio hujusmodi intelligi voluit, ut adimpletio le­gis quae in proximi dilectione consistit, ternario & denario figurata, fide & opere mereretur conditori suo uniri &n jungi, ut haberet homo Deum proprium suum, cui se proprie & singulariter obtulisset: intel­ligi voluit, quanta fuerit in pretio quod pro eo datum est, & in eo quod ipse dedit pro mundo dissimilitudo, cum ipse exiguo argenteo emtus & venditus, tanto pretio damnatos redimeret, ut dubium esse non possit, quin pretii magnitudo superaret negotium; nec aequa­ri posset damnum, quod omnino damnatio justa me­ruerat, obedientiae Christi, quae gratis usque ad mor­tem progressa est, & ultro solvit quod non debebat.

His intellectis Apostoli sicut filii prophetarum olim verum Heliam ascensurum sciebant, & horam illam praestolabantur gaudentes: nec jam anxiebantur par­turientes, [Page 89] sed exorta laetitia parati erant prosequi rece­dentem:1 minime dubitantes, quim & ipsi post modi­cum conversationis hujus, postquam de torrente pas­sionis in via hac bibissent, exaltato capite &a ere­cto, se ad coelestia Dominum secuturos. Elevatis igi­tur manibus haereditariam eis benedictionem relinquens, nonb manufacto vehiculo, nec auxiliaribus carpentis evectus est Christus: sed naturae divinae propria usus virtute, carnem coelo intulit, & corpus glorificatum patris conspectibus praesentavit. Non indiguit vectori­bus angelis, qui offendicula tollentes è medio, ferrent [...]um in manibus; sed praecedentes & subsequentes ap­plaudebant victori, & concinentes in jubilatione, mo­dulabantur canticum novum, & implebat coelos con­sonantiae illius harmonia: thronis & dominationibus pa­rantibus filio jux [...]a patrem consessum; cherubim & se­raphim pedes pacificos ambientibus, radiantibus undi­que divinis claritatibus, & splendoribus supercaelesti­bus; quos nec ardor perseverans consumit, nec turbi­nis alicujus afflatus extinguit, nec interpolatio caliginis ullius abscondit.

Celebrat tanti triumphi magnificentiam laetabundus coelestis exercitus; & qui descendenti coram pastori­bus Bethleemitis decantaverunt in sublimi praeconia, modo expressioribus conatibus, & intensioribus jubilis revertenti ad patrem solenniora obsequia impendebant, & festivis affectibus venerabantur hominem supra se su­blimatum, quem gloria & honore coronaverat pater,2 ad dexteram suam collocatum: hoc dato ei privile­gio singulari,c ut in nomine ejus omne genu flectere­tur, & super omne nomen ejus nomen excellentius coleretur. Quanta in ejus susceptione in coelis jucun­ditas fuerit, nemo sufficit enarrare. Rei hujus ma­gnificentia omnen superat intellectum. Si linguis ho­minum vel angelorum quis eloquatur, vel ad hoc cu­juslibet elaboret acumen ingenii, ut definire velit quae patris in reditu filii hilaritas fuerit: aut si forte illud sempiternum gaudium aliquod tunc admiserit incrementum, si stabilitatis aeternae se aliquo modod mutare possit immobilis magnitudo; s [...]rutator ille majestatis opprimetur à gloria: & verendum est ne dum vehementius exprimit ubera quam oportet, sanguinem pro lacte emungat.

Attamen invisibilem Deum visibilem filium recepisse ad dexteram suam, manifestum est; & humilitatem carnis nostrae throno judiciario honoratam, paternae complacuisse altitudini;3 duo genera gentium civitati supernae, de qua gloriosa dicta sunt, deincepse assig­nari, & esse supra mansionarios homines & angelos, & beatitudinis illius gloriamf his duobus ordinibus in perpetuum frequentari. Haec merces obedientiae Chri­sti, haec crucis & mortis stipendia,g hic passionis labor promeruit; ut corpus humilitatis nostrae fieret corpori claritatis Christi conforme, & mortale hoc in­dueret immortalitatem, & corruptibile incorruptionem: & fierent homines cum Christo in coelestibus judices, qui cum eo judicia pertulerant malignorum, & extite­rant usque ad mortem tribulationum consortes. Hac die primum invectah est in coelis haec novitas inau­dita; & gavisus est pater haereditate amplificata, sobo­le multiplicata, promissionibus quas locutus fuerat in Prophetis, redditis & completis.

Solum ad haec quae praedicta sunt, restat judicium, & examination [...] ultimae adhuc reservant antiquai ora­cula locum. De judicio quippe & angustia, Christo sublato, superest post misericordiae tempora quae ad fi­nem festinant, utk justitiam comitetur judicium: & habeant singuli quod merentur, & honoretur honore dignus, & contemtor confundatur inglorius. Hoc & duo angeli Christo ascendente testati sunt, quia qui ju­dicatus abibat, judex esset terribilis rediturus; & vi­deret collecta in unum generalitas hominum, quas fo­derat manus, quod terebraverat latus, faciem quam conspuerat, & prolata in medium inflexibili sententia, occurrentibus salvatori electis, remaneant impii infini­tis deputati tormentis. Quanta illud edictum sequen­tur lamenta, illius ultimae tubae clangor quam horribi­lis erit; continuus erit & superfluus illarum lacryma­rum decursus. Stridorem illum dentium flammae in­extinguibiles agitabunt. Immortales miseri vivent in­ter incendia, & inconsumtibiles flammae nudum cor­pus allambent. Ardebit purpuratus dives, nec erit qui aestuanti linguae stillam aquae infundat. In proprio adi­pe frixae libidines bullient, & inter sartagines flammeas miserabilia corpora cremabuntur: & omni tormento atrocius desperatio condemnatos affliget.

Non miserebitur ultra Deus, neque runc audiet poe­nitentes, sera erit illa confessio: & cum clausa fuerit ja­nua, frustra carentes oleo, acclamabunt exclusi. Nul­lum ibi refrigerium, nullum remedium: semel Christus descendit ad inferos, ulterius non descendet. Non ul­tra videbunt Deum in tenebris sigillati: irregressibilis erit illa sententia, & immutabile judicium, & stabit damnationis hujus immobile constitutum. Exultabunt sane Sancti in gloria, videbunt Deum & gaudebunt, laetabuntur & delectabuntur & fruentur gloria, & in felicitate jucundabuntur aeterna. Ibi non gustabunt quam suavis sit Deus, sed implebuntur & satiabuntur dulcedine mirifica: nihil eis deerit, nihil oberit, omne desiderium eorum Christus praesens implebit. Non senescent, non tabescent, non putrescent amplius: per­petua sanitas, & felix aeternitas beatitudinisl illis suf­ficientiam confirmabunt. Non erit concupiscentia in membris,4 non ultra ulla exsurgetm rebellio carnis, sed totus hominis status pudicus & pacificus, sana ex integro natura, sine omni macula & ruga deinceps per­manebit. Erit denique Deus omnia in omnibus, & illius praesentia omnes animae & corporis implebit ap­petitus; cessabuntque de cetero consummatis omnibus ministratorii angelicarum virtutum discursus: & imple­ta ordinataque omnino civitate Dei, nec innovabitur, nec mutabitur ultra fixae & consummatae beatitudinis status. Ei igitur, ante cujus tribunal stabimus, qui nunc vultui Dei apparet pro nobis, cui de nobis tan­ta cura fuit, ut pro nobis vellet nacei & mori, in prae­senti quaesumus, ut cura sit curandi nos, & nobis auctoritatem & potestatem judicandi nosmetipsos & corrigendi concedat; ut in illo terribili judicio suo inter electos asciti & congregati, liberi à servitute & captivitate peccati, coelestibus civibus conjunga­mur, & fruamur bonis, quae ipse diligentibus se repromisit, quae nec oculus vidit, nec auris au­divit.

DE SANCTO SPIRITU.

ADESTO sancte Spiritus, & paraclesin tuam expectantibus illabere coelitus. Sanctifica templum corporis nostri, & consecra in ha­bitaculum tuum; desiderantes te animas tua praesentia laetifica; dignam te habitatore domum com­pone, adorna thalamum tuum, & quietis tuae recli­natorium circumda varietatibus virtutum: sterne pavi­menta pigmentis, niteat mansio tua carbunculis flam­meis & gemmarum splendoribus; & omnium charis­matum intrinsecus spirent odoramenta: affatim balsa­mi liquor fragrantia sua cubiculum tuum imbuat: & abigens inde quidquid tabidum est, quidquid corrup­telae seminarium, stabile & perpetuum hoc facias gau­dium nostrum, & creationis tuae renovationem in de­core immarcescibili solides in aeternum. Interfuimus sacrae verbi infantiae, & puerperio virginis obsecuti su­mus. Cum coelesti militia gloriam decantavimus par­vulo; confessi sumus omnipotentem, quem in cuna­bulis vidimus vagientem. Circumcisionis celebravi­mus sacramenta, & truncato praeputio voluptatum, sanctimoniae didicimus mancipari. Interfuimus bap­tismati Salvatoris, & audita patris voce de coelis, ad obediendum Christo traditi sumus, & instructi coeli­tus quo modo patrem & filium dilectio jungat & uniat; ita ut in ipsis nominibus intimetur distinctio persona­rum, & naturae unitas evidentissime innotescat. Sed & Spiritum sanctum in specie columbae inter illa my­steria vidimus, & intelleximus ex illa specie, gemitus poenitentiae & desideria contemplationis divinae, ex simplicitate cordis & innocentia vitae immaculatae in­cessanter prodire; & neminem nisi suspiriis hujusmo­di praecedentibus, & inspiratione divina monente, pos­se ad coelestia aspirare; ut suspiratio, & inspiratio, & aspiratio à sancto Spiritu & causam habeant, & effe­ctum, & materiam, & proventum. Secuti quoque sumus in eremum Dominum jejunantem, & repulsa potenter diaboli vidimus tentamenta. Interfuimus coe­nae, & de calice Domini bibimus; pedes lavimus; mortui sumus cum Christo, & ecce vivimus: prose­quimur ascendentem, & praestolamur promissum no­bis Spiritum sanctum; cujus unctio nos de omnibus doceat, qui invisibili magisterio nos doceat, & coele­stibus instruat disciplinis: qui carnales hebetet sensus, & conterat appetitus.

Hic Spiritus sanctus ab ipso mundi initio aquis legi­tur superfusus; non materialibus aquis quasi vehiculo egens, quas potius ipse ferebat, & complectentibus firmamentum dabat congruum motum, & limitem praefinitum. Hujus sempiterna virtus & divinitas, cum in propria natura ab inquisitoribus mundi antiquis Philosophis proprie investigari non posset; subtilissi­mis tamen intuiti sunt conjecturis compositionem mundi; compositis & distinctis elementorum affecti­bus praesentem omnibus animam affuisse, quae secun­dum genus & ordinem singulorum vitam praeberet & motum, & intransgressibiles figeret metas, & stabili­tatem assignaret, & usum.

Hanc vitam, hunc motum, hanc rerum essentiam animam mundi Philosophi vocaverunt; putantes coe­lestia corpora, solem dico & lunam & stellas, ipsum­que firmamentum, hujus animae virtute moveri & re­gi, & aquas, & terram, & aerem hujus semine im­praegnari. Qui si Spiritum, & Dominum, & crea­torem, & vivificatorem, & nutritorem crederent om­nium quae sub ipso sunt, convenientem haberent ad fidem accessum. Sed abscondita est à sapientibus & prudentibus tantae rei majestas: nec potuit humani fa­stus ingenii secretis interesse coelestibus, & penetrare ad superessentialis naturae altitudinem; & licet intelli­gerent quod vere esset creatrix & gubernatrix rerum divinitas; distinguere tamen nullo modo potuerunt quae esset deitatis trinitas, vel quae unitas, vel quae personarum proprietas. Superferebatur quidem ele­mento purificatorio Spiritus sanctificator, jam tunc baptismi virtutem enuncians. Jam tunc illa praefigura­bantur tempora quibus arca Noe aquis invecta diluvii, viri justi familiam conservavit illaesam; abolita gene­ratione adultera, qui in filiabus hominum bestiali pe­tulantia effraenes, imprudenter se illis commiscuerant, nec divinos, nec humanos in flagitiis publicis vereban­tur aspectus. Arcam illam quae typum gerebat Ec­clesiae, Spiritus sanctus, & tunc regebat, & adhuc regit, extra quam quisquis perfidus evagatur, invo­lutus fluctibus mergitur in profundum; & impossibile est eum vivere, cui non superfertur spiritus vitae, cu­jus vivificus calor animat omnia, & fovet, & prove­hit, & foecundat. Hic Spiritus sanctus omnium vi­ventium anima, ita largitate sua se omnibus abundan­ter infundit, ut habeant omnia rationabilia & irratio­nabilia secundum genus suum ex eo quod sunt, & quod in suo ordine suae naturae competentia agunt. Non quod ipse sit substantialis anima singulis, sed in se singulariter manens, de plenitudine sua distributor magnificus, proprias efficientias singulis dividit & lar­gitur; & quasi sol omnia calefaciens, subjecta omnia nutrit, & absque ulla sui diminutione integritatem suam de inexhausta abundantia, quod satis est & sufficit om­nibus, commodat & impartit.

Hic Spiritus rubri maris aquas siccavit, & suspen­sis hinc inde vehementibus fluctibus, ab ollis carnium & AEgypti pulmentariis populum ad spiritalem eremi a libertatem eduxit incolumem; & alimoniis coe­lestibus pavit, manna quasi rorem matutinum infun­dens graminibus, quod colligi jussum est ad mensu­ram. Aderat plena mensura per totam hebdomadam vacante sabbati die; cui sexta praecedens dies consueti victus duplicans quantitatem, octavae praefigurabat quietem, in qua absque labore & sollicitudine in deli­ciis epulabuntur electi, &b saturabuntur in terra sua duplicia possidentes, corporis & animae felici pe­rennitate, & perenni felicitate ditati.

Hic est Spiritus sanctus, quem Magi in AEgypto tertii signi ostensionec convicti, cum sua defecisse praestigia faterentur, Dei digitum appellarunt, & an­tiquis Philosophis ejus intimarunt praesentiam defuisse. Et licet de Patre & filio aliqua sensissent Platonici: spiritus tamen tumidus & humani appetitor favoris san­ctificationem intellectus divini mereri non potuit: & ubi ad profunditatem sacramentorum ventum est, om­nis eorum caligavit subtilitas, nec potuit infidelitas [Page 91] sanctitudini propinquare. Hic digitus Dei, munda­nae judex & vindex perfidiae, novi tempore testamen­ti potenter expellit daemonia: nec laborat agendo, sed solo nutu perficit omnia: quod dicit, facit; quod jubet implet; secreta indicat, pandit occulta, reve­lat ignota: hebetat acutos, & perspicaces confutat. Hoc digito in lapideis tabulis lex primum conscripta, quinquagesimo die post egressum Israel de AEgypto in monte Sina Moysi est commendata: sed populus ne­quam & gens durae cervicis, à quorum animis terror ille recesserat, quem mons ardens, & flammea juga, & clangor buccinae, & lampades coruscae, & hor­renda tonitrua nuper incusserant, in apostasiam con­versi, & de Moysis reditu desperantes, lege divini­tus missa indigni judicati sunt, quia in oculis eorum Moyses frangens tabulas, tam verba quam instrumen­ta comminuit & delevit.a Quin etiam sceleris ul­tione patrata, reversus in montem ad Dominum, qua­draginta diebus jejunans & colloquens, tandem obti­nuit, ut ipse alias ex saxo ad instar priorum excide­rit tabulas, in quibus eandem quae in primis fuerat, scripturam insculperet & formaret. Factumque est mirabili dispensatione superni judicii, ut lex quam Sanctus scripserat Spiritus, deleretur: & quam ma­nus humana restituit, in posterum teneretur. Quod ea ratione credi potest sic actum, ut populus prior se­cundum carnem ambulans & vivens, divinis colloquiis & spiritalibus mandatis ostenderetur indignus; nec posse mentes perfidas sancta percipere, nec intellige­re sacramenta, quae exemplarium tegmine velaban­tur. Porro testamenti novi quae Christo evangelizan­te patuit veritas verbo Christi prolata, indissolubilis permansit, & solida deinde stabilitatis perpetuae au­ctoritate fulcita est, eo quod oblatam gratiam humi­les susceperunt, & quod filius inter pauperes spiritu invenit sibi domum in qua caput reclinaret: & me­rito reprobatos visibiles tabulae invisibilis Dei indi­cant contemtores, & ampliori dignos honore incarnati verbi credulos auditores, & devotos veneratores.

Lex igitur à paschalis agni immolatione die quin­quagesimo datur: & Pentecostes nomen tantae rei so­lennitas ex lege accepit, in ipso dierum numero sa­cramenti magni complicans rationem. Septenarius quippe numerus septies revolutus, quinquagesimum efficit, addito monade; qui praesentis seculi metam & futuri initium, perpetuitatem sub octavae nomine continens, sic praesentia terminat, ut nos ad perpe­tua introducat. Sacratus hic septenarius numerus à conditione mundi auctoritatem obtinuit: quoniam in sex diebus prima Dei opera patrata sunt, & septima consecrata quieti, quasi sancta & sanctificans solen­nitate vacationis honorata, & Spiritui sanctificatori attitulata. Unde & cessanti à servilibus operibus po­pulo jubetur ut diem sabbati sanctificet; & Spiri­tui rectitudinis, & sanctitudinis, & fortitudinis ad­scribat, quod directe, quod honeste, quod virili­ter incedit: quia totum ex ejus constat ducatu, quod devii diriguntur, quod impii convertuntur, quod debiles confirmantur. Spiritus rectus, Spiritus san­ctus, Spiritus principalis regit, componit, consum­mat, & perficit quas inhabitat mentes, & corda quae possidet: nec errare patitur, nec corrumpi, nec vin­ci, quos docuerit, quos possederit, quos gladio po­tentissimae virtutis accinxerit.

Septenarius isle ex quaternario & ternario constans, cum in se propter praedictas causas honorabilis habea­tur, habet ex partibus suis excellentiam maximam: quia artificis & materiae videtur exprimere & distin­guere b primarias substantias; ut ternarius creato­rem propter trinitatem enunciet, & quaternarius creaturam propter quatuor elementa, quae rerum omnium causae sunt & semina, sub hujus numeri brevitate concludat. Spiritus sanctus à Patre pro­cedens, à Patre & filio quaternario super [...]ertur, & conditor benignus opus suum amplectitur, & dili­git quod plasmavit, & creaturam suamc sanctus ipse sanctificat &d consociat sibi, & caritatis nexu statuit & conquadrat. His aliisque secretiori­bus quas illustrium virorum subtiliora ingenia in­dagarunt, septenarius numerus in Scripturis sanctis saepe sacramentales causas complectitur; & sim­plex & multiplicatus, necessarios ad intelligen­tiam divinorum operum parturit intellectus.

In hebdomadibus apud Hebraeos, dies septimus Sabbatum, id est, requies appellatur: qui nume­rus non tam in septimanis, sed etiam observatur in annis, & annorum hebdomada consummata septi­mus annus requietionis est, & ipsi terrae Sabbatum imperatur; nec fas est cuiquam eo anno serere vel metere quippiam, sed quae sponte sivee in ter­ra, sive in vineis, vel in arboribus nascuntur, ali­moniae pauperum deputantur. Annorum quoque sep­timanae apud Hebraeos, quinquagesimum annum fa­ciunt, quem jubilaeum appellant; in quo decreto legis (ut supra dictum est) fit terrae remissio, & ser­vorum libertas, & restitutio possessionum, quas ea­tenus distractio alienaverat, & cetera hujusmodi gra­tis ad haereditatisf ordinem revertuntur. De nu­mero septenario cum multa dicta sint, plura super­sunt quae in lege & Evangelio praecipue commen­dantur. Quinquagesimus itaque annus perficit jubi­laeum; quinquagesimus dies à paschate penteco­sten facit, in quo vere Spiritu sancto infuso Apo­stolis, ad haereditatem coelestem à quo venunda­ti sub peccato exulabant, quos diabolo domino mendicitas & egestas subjecerat, revertuntur.

Septem sacerdotalibus clangentibus tubis, Hieri­cho corruit: septem petitionibus orandum Patrem Filius docuit. Remissio peccatorum duplicato sep­ties septenario, Petro mandatur. Leprosus septimi diei inspectione à sacerdote judicatur; summi sacer­dotis in septem diebus consecratio consummatur. Do­minus Jesus Christus de septem panibusg quin­que millia hominum reficit: & justus quisque Deo laudes per diem septies dicit. Ipse Dominus Jesus ab Adam secundum generationes, quas Lucas com­memorat, septuagesimus septimus invenitur; ut ul­tionem in Lamech septuagies septies promulgatam veniens terminaret. Septem diebus in paschale editur azyma; septem diebus mense septimo tabernaculorum solennitas celebratur. In septem annis templum à So­lomone construitur; septem brachiis & totidem lumi­nibus candelabrum adornatur.

Celebramus tam nos quam Judaei quinquagesimum diem, sed illi in typo: nos autem in veritate, non tam significamus quam agimus. Pentecosten igitur celebrantes, commemoramus quae olim sub Moyse in veteri Testamento sunt acta, & quae sub Christo fa­cta sunt. Post cujus ascensionem in coelos Spiri­tus sanctus visibiliter super Apostolos in linguis igneis apparuit, & ad instar prioris seculi universitatem fi­delium unius labii esse voluit: ut quorum erat cor unum & anima una, una esset & lingua,h nec posset impedire intellectum credentium aliqua diversi­tas [Page 92] verborum: sed Evangelica doctrina propria lin­gua prolata ad omnium auditum eandem efficientiam obtineret, ut Graecis & Barbaris omnibusque genti­bus verbum Evangelii sic esset intelligibile, ac si in eorum auribus linguae in qua nati erant idiomata reso­narent. Aderant Medi, & Elamitae, Mesopotame­ni, & Arabes. Hi omnes, dum Hebraea lingua Apo­stoli praedicarent, locutio Judaica enunciationis suae articulos cursu consueto evolvens, nullo exponebatur interprete, sed verbo eorum per Spiritum sanctuma inerat virtus & gratia: ut habitantes Pontum & Asiam, suam esse dicerent linguam, quam audiebant; quasi primitivae linguae libertas ad antiquitatis reversa origi­nem, confusionis contumeliam evasisset. Non tan­tum Apostolis collata est haec gratia, sed multitudini b credentium idem Spiritus superfusus est, intus ar­dentibus, extra loquentibus; & complectebantur se dilectio & verbum, & de calore Spiritus sermo ferve­bat ignitus. Jam omni timore excluso, obedire se Deo magis quam hominibus, publice profitebantur; & vi­debatur eis gloria, si pro Christo injuriam pateren­tur.

Ad hunc modum olim Moysi jussum est, ut in vi­ros septuaginta quos ipse presbyteros judicaret, de Spi­ritu suoc partiretur, ut in negotiis partem gererent sollicitudinis: quibus cum imposuisset Moyses manus, requievit in eis Spiritus sanctus; qui non Moysi abla­tus est, quasi ipse sine Spiritu remaneret, vel idem Spiritus secaretur in partes; sed secundum mensuram donationis divinae quae erat in Moyse, gratia singula­ris facta est multiplex & communis, & data est multis in eo potestas, quod prius solius Moysis disponebat au­ctoritas. Sic Heliae Spiritum duplicem recepit Heli­saeus: non quod in duas substantias idem Spiritus sit divisus, & duos Propheta sanctus habuerit Spiritus; sed quod populo Christiano, cujus typum Helisaeus gerebat, accepto Spiritu sancto data sit potestas in o­pere & sermone; & ascendentem Heliam, id est, Christum, pio desiderio prosecutus, fide claruerit & intellectu, & vita & signis & miraculis fulserit & exemplis.

Hic sacrorum ordinum distributor, reges creat & principes, sacrat pontifices, eligit sacerdotes. Hic sa­pientia Solomonem, intellectu Danielem, Joseph con­silio, Samsonem fortitudine, Moysen scientia, David pietate, Job timore prosequitur: & sanctorum animas omnimodis foecundat virtutibus, in tantum affectus pacificos provehens, ut jam in coelis nostra sit conver­satio, diffusa in nobis caritate per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. Hic in pudicis mentibus sibi sta­tuit mansionem. Hic humiles & coelibes habet dome­sticos, abominatur aerarios, falsarios detestatur. Hic Giezi mercenarium lepra condemnat, & Jeroboam ven­dentem sacerdotia cum apostatis locat. Hic Simonem gratiae Dei nundinatorem à sanctorum consortio ex­haeredat, cujus detestabiles ausus ultrix ruina confun­dit & quassat. Hic Balaam ad maledicendum condu­cto silentium imponit; & per asinam redargutum, colliso ad parietem pede, vacuum pecunia, contume­lia oneratum, claudicantem ad propria remisit confu­sum. Hic omnibus Ecclesiae sacramentis interest, quae ipse efficit & consummat. Hic peccata diluit, hic ju­stificat impios, & ad vitam revocat mortuos. Hic dis­cordes pacificat, & vinculo dilectionis adstringit & ligat. Hic nos coelo invehit, & à mundi hujus vani­tatibus avulsos superni regni constituit haeredes, cujus summa est felicitas, quod corpus istud spiritalis effecta cum angelis conversabitur, nec ultra erit carnis & san­guinis aliquis appetitus, sed erit omnium plena suffi­cientia, cognoscibilis Deus, & inhabitator Spiritus sanctus.

ARNOLDI ABBATIS BONAE-VALLIS CARNOTENSIS TRACTATUS, De Operibus sex Dierum.

1 PRAEFATIO.

APud Hebraeos ante Moysen nullum Scripturarum divinarum legimus tractatorem: sed neque historiarum vel liberalium disciplinarum Scriptores vel inquisitores in populo illo aliquos fuisse cognoscimus. In libro tamen Numerorum qui à Moyse conscriptus est, idem Moyses de quodam libro bellorum Domini mentionem facit: cum de terminis Mo­abitarum & Amorraeorum transeunte Israel per Arnon, Seon Rex Amorraeorum eis per fines suos transitum vetuit. Sed libri hujus, nec apud Canonicas nec apud Apocryphas Scripturas, vel auctor vel pagina invenitur. Fuisse tamen nonnullos vel apud Chaldaeos qui Astronomiae, vel apud AEgyptios qui Geometriae vel aliis disciplinis operam darent, ex eo colligitur: quod in omni sapientia AEgyptiorum Moysen accepimus eruditum. Legimus quoque in Epistola Judae, Enoch septimum ab Adam prophetasse: sed Scriptu­ram illam, si forte scriptura fuit, delevit antiqui [...]as. Longa ante diluvium tempora defluxere. Nulla omnino in tot annorum serie relicta est scriptura: nisi quod aiunt Tubalcain Musicae fuisse reperto­rem, & organorum regulas scripsisse in duabus columnis: quarum una latericia, altera lapidea fuit. Audierat enim delendum esse hujus mundi statum conslagratione & cataclysmo, & arti suae providens, ideo in lapide sculpsit, ne aquis dilueretur; ideo in latcre, ne ignibus solveretur. Sed & Abraham cum Prophetes esset, nulla post se scriptu­rae monumenta reliquit: potius quod ab illo prophetatum est; vel ab Israel, qui filiis suis ben [...]dicens, futura prae­dixit; vel ab aliis; Moyses complexus est, & per ordinem tam facta quam dicta praecedentium Patrum digessit. Juniores tempore tam Graecos quam Latinos scriptores fuisse dubium non est; cum eo tempore quo Roma condita est, jam populus Israel ex AEgypto egressus, in terra promissionis annos septingentos, & octo haberet, & tem­pore regis Ezechiae constet Romulum regnasse in Latio qui Romae conditor fuit. Eodem anno Esaias filius Amos pro­phetavit.

Postea vero jam senescente regno Judaico, cum soluta est Judaeorum captivitas, primum sub Cyro ex parte, deinde ex toto sub Dario; Samius Pythagoras fuit, & non multo post Socrates Athenien [...]ium magister, & post hunc Pla­to, deinde Aristoteles. Quod ideo dico, quia secundum rationem temporum non tantum Moyses, sed & reliqui Pro­phe [...]ae Philosophorum hujus mundi aetates & studia praecesserunt: & novo adhuc seculo agriculturae vel lanificiis vel fa­brilibus, vel hujusmodi artibus quae vitae praesentis necessitas postulabat, operam dabat inculta antiquitas: paulatim re­digens antiquitatis instrumentis, incommoda publica & congruos usus, vel venas metallicas conflans in aeramentum, vel pinguedines fructuum liquens in oleum, vel disponens colores, vel degustans sapores, vel probans adversa, vel eligens naturalibus usibus proficientia. Sic ars fullonum vel tinctorum vel fabrorum vel medicorum, quaedam ad re­mediae, quaedam ad delitias oblectante providentia parturiebat, & in his primo studiorum exercitio laborarunt; & venerunt materiales causae in congruam effigiem, & materiae formae & species assignatae sunt, & expresserunt causae na­turales vires suas, & famulata est natura hominibus, in obsequium eorum se actu & scientia exponens: ut occupatur & opus & usus. In hujusmodi exercitiis ni fallor prima hominum studia sudaverunt: quibus deductis in medium, cu­riosius agentes, qui acrioris & subtilioris fuerunt ingenii, scrutati sublimiora, & invisibilia Dei per ea quae facta sunt contemplantes, ex operibus operum conditorem cognoverunt, & quidem glorificaverunt, inhaerentes veritati: alii contabuerunt & evanuerunt, lucis divinae radios non ferentes. Ita animales homines veritatem Dei in mendacium commutantes, dilexerunt vanitatem, & quaesiverunt mendacium, & conversi ad nugas exquisiverunt prudentiam quae de terra est; & fabricatores errorum, in daemonum cultum inciderunt: & praevaricatores & apostatae facti, in­struentibus daemoniis & docentibus eos, fabricati sunt idola, scripserunt mendacia, & seductionibus variis imperitos in errorum suorum impegere collegia. Oportuit itaque quia homo labilis & mutabilis est, & transitoria scientia est, ut ad retinendos semel fixos limites suos, aeterna veritas certa & firma repagula opponeret: quae nec transire vellet catholicus, nec transire posset haereticus. Decursis igitur prioribus spatiis temporum quae ab Adam usque ad Noe, & à Noe usque ad Abraham, & ab Abraham usque ad Moysen, in aliis occupationibus defluxerunt: Spiritu Domi­nus replevit Moysen cum esset in eremo, & quasi in paradisum introducens eum, locutus est ei intrinsecus, ostendens delitias loci, ligna fructifera, virentia gramin [...], temperiem loci, fontem irriguum, hominem intus inclytum, extra miserum & confusum. Audit sacramentalia flumina, de cardinali illo fonte manantia: audit Satanam in scrpente homini suadente mortifera: audit promulgatam in transgressorem exterminii censuram: audit, vel potius videt Che­ [...]ubin cum gladio flammeo reditum obstruentem proscriptis. Quod primum est, audit Deum, imo revelante Deo, Trinitatis differentias assequitur. Audit Patrem visibilium & invisibilium originem & fundatorem, Filium creato­rem [Page 94] & operatorem, Spiritum sanctum foecundatorem & sanctificatorem: ut habeat ex illo spirante praegnans materia vitam & formam, sicut habet per verbum originem & essentiam. Et quamvis essentia & motus, & vita ad pro­prietatem personarum respi [...]iant; una tamen virtute & bonitate fundata in unitate nihil diversum sentiant, nec plures naturas, nec plures potentias; sed licet propriae sint efficientiae; una tamen omnipotentia, una virtus, una divinitas, una bonitas, una beatitudo, una aeternitas. Haec fidei fundamenta cum soli Deo nota essent, cum nemo nosset Pa­trem nisi Filius; placuit Deo revelare Moysi veritatis originem; cujus literis harum rerum distinctiones primo inno­tuere hominibus, ut imbuti fide, spe proficerent, & usque ad caritatis latitudinem profectus augerent. Scripsit igitur in prima Geneseos parte, in capite libri opera sex dierum, in quibus mysticis & secretis rationibus, & aeternitas Dei, & sapientia verbi, & benignitas Spiritus Sancti sic intimata est; ut haberet simplicitas fidei il­luminata per verbum, ad altitudinem divinarum sapientiae & scientiae Dei, secundum mensuram sibi datam, ac­cessibilem introitum; in quo exercitaretur, donec ablato quod ex parte est, in ultimis consummaretur. Inti­mata est in hoc eodem libro angelorum creatio, & diaboli casus: licet manifeste non sit ibi harum rerum ex­pressa distinctio.

OMNIUM quae sunt, moventur, & vivunt, unum principium Deus, in coaeterna sibi sapientia dictavit & fundavit originem: & quasi magni corporis membra, rerum naturas di­stinguens; propria loca & nomina, congruas mensuras & officiaa assi­gnavit. Nihil apud Deum confusum, nihil informe in illa antiquitate fuit; quia rerum materia ubi facta est, statim in congruas sibi species est formata. Quicquid de mundi aeternitate, quicquid de hyle, vel ideis, vel de illa mundi anima quam [...] dicunt, sensere Philo­sophi, plura inducentes principia; primum Geneseos capitulum abolet & confundit, unum praesigensb omnis creaturae principium, scilicet Deum: in quo non est aliud providentia, vel sapientia, ratio, vel or­do, vita, forma, vel materia, quam ipse, qui in verbo suo, quod est aeterni secreti manifestatio, quod dicit, facit: & quod illuminat, formar.

Neque solitudinem vel paupertatem, ante mundi constitutionem suspiceris in illo; neque arbitreris ex subjectione vel obsequio conditorum, potentatui ejus vel gloriae aliquid accrevisse. Nunquam est sola Trini­tas, nunquam egens divinitas, non deesse praesens, non [...]are sap [...]ens, non infirmari potest omnipotens. Non senescit aeternitas: non mutatur veritas: nunquam excidit caritas, Non rumpitur solidum: non dividitur unum: nihil deest ad perfectum: non crescit totum: non minuitur universum. Sicut erat & erit; ita scilicet erat & erit, in eo dicantur improprie; quoniam solum ei praesens est: cui hihil vel accedit, vel praeterit. Om­niam igitur quae sunt, sola causa est bonitas, non necessitas: & participatio gloriae rationali creaturae ita collata est; ut licet de plenitudine illa hauriat, non tamen sit ejus pars, cui conformata secundum aliquem modum, patrissans participat.

Inconveniens omnino & nimis absurdum est, cre­dere globum mundi informem, & artificem simul ab aeterno fuisse, & massam illam seorsum positam nullis usibus deservisse: quasi eam Deus, vel non po­tuerit vel non voluerit, distinguere & formare: cum omnino in Deo idemc est & velle, & posse, & fa­cere. Same voluntas & potentia, & effectus in illa re­rum constructione sese indivisibiliter comitata sunt; quoniam dixit & [...]acta sunt, mandavit & creata sunt. AEternum quidem de tam magnifico opere in sapien­tia ejus fuit consilium, sed initium temporale nequa­quam confusione illa quae chaos dicitur, latuit in­volutum: necd omnipotentiam vel sapientiam vel benignitatem conditoris materiam factam languo­re opprimere, vel dilationibus secularibus negligere tantae excellentiae fundamenta, cum dilatioe cor­poris inchoati nihil sibi, nihil creaturae conferret: quiaf in imperfectione operis sui nulla esset gloria con­ditori: neque ipsa creatura insensibilis & inanimata vel defectum in hoc vel perfectum haberet cui sine aliquo sui damno illa informitas vel inutilitas essent. Unde constat aptata rerum primordia verbo Dei, sicut ait Apostolus, ut de invisibilibus visibilia fierent: &g pateret sub distinctionibus & formis universitatis com­plexio, indissolubili connexione in illa mente divina, ab aeterno astricta.

Aperta est janua, & egressa est de illa antiqua arca testamenti, multitudo innumerabilis visibilium & in­visibilium, spiritualium & corporalium, & jam coe­pit locus esse & tempus: quoniam secundum suum modum omnia circumscriptioni obnoxia sunt: prae­ter illam solum naturam, quae praecedit & excedit omnia, & intra se universa concludit. Circa il­lam ineffabilem & immensurabilem magnitudinem, vane cog [...]tat homo loca vel tempora: omnino mi­nor est auctore universitas: & quicquid temporale est, ad instar puncti, intra se concludit aeternitas. Complectitur omnia: intra solidans, extra prote­gens: supra fovens, infra sustines: arte investiga­bili ligans diversa: temperatura mirabili astringens in pacem & in unum jungens contraria: premens le­via ne effluant: sustinens ponderosa ne ruant. In eodem corpore ignem & aquam videas convenire: terrae aerem circumsusum: illamque molem immobi­lem firmis radicibus levi & subtili fundamento in­niti, aquas labiles & supra ferri & ardoribus non consumi: ut in hoc sapientia & omnipotentia artifi­cis propensiori admiratione considerata, nos in sui reverentiam trahat quo nihil ei impossibile vide­mus: cujus moderamine diversa & contraria in uni­tatem pacis conveniunt, & immobilia & errantia ad certum ordinem revocantur: nec intumescunt maxi­ma, nec minima consumuntur:h & tota illa mun­di fabrica sine ulla ruinae formidine, ex tam dissimili­bus partibus uniformis: ex tam diversis una: ex tam contrariis quieta, & solida & concors in sua lege per­severat & ordine.

Uni domino omnia subdita non habenti quo di­vertant: nec ullum patet effugium à principe nisi in judicem, & à judice in vindicem. Ex ipso & per ipsum & in ipso sunt omnia: in quo vivimus, mo­vemur & sumus, quotquot sumus; sub certo numero [Page 95] certam habentes mensuram & pondus: ex ipso sumus natura & origine, per ipsum sumus doctrina & regi­mine: & in ipso sumus unitate dilectionis & consortio gloriae. In libro ejus numerata sunt & conscripta cuncta quae agimus: & quicquid ibi scribit transgres­sio, delet confessio. Imo de libro vitae nihil dele­tur, quia liber ille aeternitatis est: illius in qua ni­hil corrigitur aut mutatur. Appensa sunt talenta donorum, mensurata distributio gratiarum ut ni­hil homo negligat, nihil subtrahat, nihil praesu­mat.

Et quidem ante hunc visibilem mundum, id est ante coeli & terrae creationem, Angelicae claritatis obsequium creatori non defuit, & praecessit illa spiri­talis natura corporalema origine. Unde Ambro­sius in Hexaemeron. Angeli, Dominationes, & Potestates, & si aliquando coeperunt: erant jam quan­do hic mundus factus est. Et Basilius: Post illa invi­sibilia & intelligibilia, initium generationis eorum quae cernuntur sensuque comprehenduntur, scriptura enarrat. Hieronymus super Epistola ad Titum: Sex millia nostri temporis nec dum complentur anni: & quantas prius aetates, quanta tempora, quantas secu­lorum origines fuisse arbitrandum est, in quibus An­geli, throni, & dominationes servierunt Deo: & absque temporum vicibus atque mensuris Deo volente substiterunt.

Sunt qui ita intelligant: non solum creatorem, sed ipsam etiam coeli & terrae creaturam ante tempora ex­titisse, quiab ad discretionem diei ac noctis, ab ortu & occasu majorum siderum & minorum secun­dum principia & fines & reditus concurrentium vicis­situdinum, determinatis spatiis certarum horarum nu­mero definita est dies & nox: & dierum certis colle­ctionibus distinctum sit tempus: & illa quidem opera sex dierum instituta ex nihilo, nullam habentia vel ex se, vel aliunde materiam, sed tantum voluntate arti­ficis prolata dicunt, cujus verbo dictata est omnium quae sunt, & causa, & ratio, & origo. Spiritualis quoque naturae, id est Angelicae ea plenitudine sen­tiunt ordinem institutum: ut nullum ad reparandam vel augendam successionem semen invicem transfundi, in genere illo ulla necessitas postulet: quia siquid ad numerum eorum forte deest, hoc suppletur ex homi­ne: cujus multiplicatio quod periit vel quod defuit, restituit & consummat. Tantumque aiunt fuisse spa­tium inter opus & opus, quantum sex dierum conti­nent intervalla: id est quantum dies & nox una mora metitur, & sic facta singula quibusdam praecedenti­bus, quibusdam subsequentibus, sicut prius est ordi­ne in aedificio fundatum fundamentum, cui infigitur paries & tectum, quae sicut mens, & opus artificis, gradatim aptat in domum: ita Deum fabricae suae mo­lem &c species orditum esse, & quasi texuisse pe­detentim sentiunt mundum. Verum illius spatii in­tercapedinem, qua ante temporum vicissitudinem in­visibiliter Dei sapientia prima opera disponebat, defi­nire temerarium est: maxime cum canonicae scripturae de hoc nihil certi tradiderint.

Casus tamen Diaboli, quia ab initio fuisse legitur: si ante creationem coeli & terrae fuit, non intelligo vel cui inviderit, vel cujus fuerit homicida, cum ho­mo non esset. Unde illa scripturad qui vivit in aeternum creavit omnia simul universam creaturam & Angelicam & humanam & reliquase videtur asse­rere simul verbo Dei fuisse exortas; licet difficillima sit illa distinctio, & tamen est distinctio qua intel­lectualis corporalem praecessit. Prius in rebus investi­gatur ratio essentiae, deinde ordo naturae, ad ulti­mum usus & necessitas causae. Cumque eadem sit causa, & unire & partiri, & recolligere negotium, industriae est, ut in eadem re aliquid primum, & ali­quid intelligas ultimum. Hoc secundum nostri intel­lectus angustias in rerum consideratione ex crassitudinef corporea patimur, hebetes & lippi ad purae lucis fulgorem. Verum sapientia Dei attingens à fine us­que ad finem: subtilissima celeritate, & praedestinata & creata coessentia intuerur: & quae ipse, simul nos per partes colligimus, & per aliquas morasg col­lecta unimus.

Creavit itaque Deus coelum & terram, rationalis creaturae domicilia: ut haberet utrobique colonum & laudatorem, implens coelum & terram divinitas. Et superiora quidem agmina Deo vicinius conjuncta, quasi intellectualia vel spiritualia, amplius naturae creatrici participantia: haerent stabilitati suae affixa. Homo vero & terrestris & coelestis, & caro & spiritus, è coelo terraque commix [...]us, aliquando apud se sobrius manet, nonnunquam mente Deo excedit, & secun­dum utramque naturam modo infra est, modo rapitur supra. De Angelis sane quorum gradus & officia & dignitates in mult is locis Patrum distinguit auctoritas, nihil Moyses est locutus. Sed cum alibi in hoc ipso libro Geneseos eorum personas & officia introducat: non est dubium quin eorum creatorem in nomine coeli intelligat.

Ideoque coelum non est dictum inane & vacuum, etiam cum pars reproba cecidisset: quia non in quo­rundam lapsu tota Angelica collectio est infecta, nec peccatum quorundam nisi in consentaneos praevarica­tores redundat: quia non nascitur Spiritus de spiritu, sicut caroh de carne: nec omnino illa natura des­cendit ex traduce: & licet omnium sit una natura, nihil tamen habet alter ex altero: quia unicuique sin­gulariter & proprie omnipotentia divina, specialis est (ut ita dicam) nativitas & origo.

Terra autem eujus habitator homo est inanis dicta est & vacua: quia licet in innocentia sit conditus ho­mo,i carnis tamen vigor nondum erat ad integrum solidus: & omnino etiam ante peccatum minus erat purus & perspicax humanus quam Angelicus intelle­ctus. Nondum erat reformatum corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis divinae: nec erat in eo statu humana conditio, quem absque du­bietate resurrectio pollicetur. Vacua adhuc illius ple­nitudine beatitudinis quam acceptura erat. Quantum sibi ad plenam compositionem dcesset, ad lucem ac­cedens didicit: qua circumfusa, melius suum imper­fectum considerans; ad eum qui potest implere & componere insufficientiam humanam conversa, con­firmationem & reformationem suam nihil haesitans praestolatur. Vacua erat terra, non habens possesso­rem: inanis, non habens decorem: quia informe est, quod non illuminat Deus: & vacuum & egenum, quod non implet.

Et dixit Deus, fiat lux, & facta est lux. Scriptum est, quia Deus lux est: & quia lucem habitat inac­cessibilem: Ipse non est lux, quae facta est: sed lux primordialis illuminans omnia, id est, causalium ra­tionum quas apud se habebat reconditas, manifestansk efficientiam: conspicabile faciens, quod tamen sibi intelligibile erat:l Et est illa prima lux repel­lens [Page 96] tenebras, & constituens dies, abigens ignoran­tiam & purificans intellectuma sapientia. Per hanc enim omnium rerumb conditio disposita est: & ipsarum constitutionum cognitio, dies vocatur. Est itaque prima dies, ipsius sapientiae intellectus. Se­cunda, corporalis dispositio creaturae. Tertia, se­gregatis tenebris à luce, utilitatis rerum certa cogni­tio, qua in admirabili ordine & pulcritudine conside­rata in admirationem creatorisc trahimur, invisibi­lia ipsius, per ea quae facta sunt contemplantes, ita ut per hoc innotescat nobis sempiterna ejus virtus & di­vinitas. Quarta vero dies,d Ecclesiastica doctri­na & scriptura sancta divinitus inspirata, in qua certas fidei regulas invenimus, ut non quisque suo sensu, sed veritatis aeternae auctoritate firmetur. Quinta vero dies,e colluctatio rationis cum concupiscentiis, quasi cum reptilibus innumeris quibus resistit humana infirmitas: in quibusdam quidem membris suis, actio­nibus hujus secula affixa: in quibusdam vero avolans, conversationem sibi elegit in coelestibus & quietem. Jam vero sexta dies, est oppressis concupiscentiis, & triumpho de hujus mundi victoria celebrato, mundo corde & pacifico spiritu cognitio & contemplatio Dei: per quam deponentes imaginem terreni, & veterem hominem exuentes, reformamur & in similitudinem Dei & imaginem transimus: imaginem quidem expri­mentes, signaculo caritatis: similitudinem vero, sta­bilitate libertatis & pacis.

Ad haec consideranda sive contemplanda, prima lux, id est cognitio veritatis, quasi inquisitorem suum humanum dirigit intellectum, manifestans ei singulas rerum species, hoc est distinguens dies ac noctes: il­luminans egressum de ignorantia, ad cognoscendum ordinem rerum: ut in nomine coeli & terrae, omnia coelestia & terrena intelligat: quae per quaedam spa­tia, quasi per dies & noctes scriptura distinguit & se­parat, & nequid desit, nequid causetur infirmitas, superfertur Spiritus Dei, fovens & formans rationabi­les appetitus, adjuvans infirmitatem, foecundans ste­rilitatem, excitans devotionem, operiens excessus, & distracta restaurans.

Hic est spiritus multiplex, unicus, stabilis, mo­bilis, humanus, benignus: qui ubi vult spirat, & docet, & replet, & suggerit omnia: de cujus inex­hausta plenitudine & manatione sincera repleta corda fidelium, unius moris in domo coaedificata in habita­culum Dei, eructaverunt in Ecclesia verbum bonum, invincibili eloquentia & insuperabili constantia subjectis contradictoribus: cum repente facto coelitus sono, illi­terati & idiotae facti sunt fidei assertores, & piscatores disputatores. Hic absque emendicatis aliunde suffragiis, qaos compungit, inungit: quos invitat, consummat: quod praecipit, efficit. Ideoque in quod superferri dicitur, nota magisterii dignitatem, nutritoris affe­ctum, vivificatoris praesidium, caritatis impressionem, affinitatem naturae, benevolentiam gratiae; & primo quidem lux, deinde dies, postea firmamentum: quar­to loco illa magna luminaria facta narrantur, quia pri­ma illa angelica natura vigens bono naturae & gratiae, dum per humilitatem sterit in veri [...]ate, unita luce aeterna, segregata est à nocte, & stabiliri meruit & confirmari, & jam absque ruinae periculo, de gloria sua omnino secura, nullum ultra habet ad malum ac­cessum: quia ita est luci superiori conterminata, & adeo ex illo fulger splendore, ut lucem quae ipsa est nullius caliginis vapor interpolet.

Est igitur lux illuminans, Deus: lux illuminata, Angelus: firmamentum, radicatus in Deof ra­tionabilis affectus. Est igitur prima dies, intellectua­lis vel spiritualis naturae institutio. Secunda, corpo­ralis & visibilis rerum creatio. Tertia, rerum ab in­vicem distinctio, & earundem secundum genus suum fructificatio. Quarta, per verbum Dei ex testimonio scripturarum mentis illuminatio. Quinta, inter appe­titus carnis & spiritus rationis discretio. Sexta, in intellectu & actione, quasi quodam sexu maris & fae­minae, imaginis & similitudinis divinae expressio, ex qua copulag spiritali foetu repletur Ecclesia: jam vero restat in septima sola vacatio, de quo Sabbato ad Sabbatismum octavae transibit quisquis renovatus Spi­ritu mentis suae potiora probaverit, & de tenebris hu­jus mundi emerserit: in omnibus inter lucem & tene­bras dividens & fructificans, quasi arbor bona, secun­dum gratiam quae data est sibi.

Oportet quippe hominem intelligere inprimis, quia Deus est: postea, quid fit Deus, ad quod ex creatu­rae consideratione paulatim accedit: deinde luce veri­tatis accensa, inter carnalia & spiritualia, quasi inter aquas superiores & inferiores firmamento rationis fixo, expulsa tentationum quasi flatuumh salsugine, gra­mina & arbusta producere, id est virentium gratiarum propagare genimina. Sed & ipsas spirituales intelli­gentias quae ex scripturis nascuntur, diligenter atten­dere, quomodo ipsa veritas quasi sol illuminet ani­mam: ipsa vero anima quasi luna irradiet noctem, id est corporales sensus, actiones quasi stellas multipli­cans, quae caligine tenebrarum hujus mundi non vin­cantur: necesse est etiam ut inter reptilia & volatilia ea discretione utatur, ut, quia in omnibus est anima viva, & quae inhonestiora sunt, iis honorem abundan­tiorem circumdamus, iis exercitiis homo ad formam Dei proficiat, cujus est quies coelestis haereditas: cujus gloria beata aeternitas, & in agnitione Dei omnem ex­uperans sensum, pacisi aeternae felicitas.

Justitia & judicium in primo statim patuere nego­tio, & sine ulla dilatione assentientium & dissentien­tium spirituum, utraque pars suorum obtinuit stipen­dia meritorum, & sejunctis illico contuberniis separata suntk sancta & impia agmina, expulsis dejectisque irregressibiliter in inferiores mundi partes, sive infer­num (l quicunque vel ubicunque ille est) his qui sine Deo esse affectaverunt, à Dei quippe visione bea­tifica sine spe misericordiae in aeternum avulsi, immor­tales quidem, sed tamen passibiles impassibilitati san­ctorum Angelorum superstitum invident, & licet eos infestare non possint, quoniam illi solidata natura in­tentabiles sunt, in livore malignitatis, in implacabili odio perseverant: & in hoc ipsum invidiae tormentum, continuaeque rubigo malitiae, jugis ira, infinita tristi­tia spes veniaem interclusa; quasi flammae ultrices cor eorumn felleum undique allambunt: & est quasi quaedam Gehennae fornax semper nocendi aviditate ac­censa mala voluntas, & quasio perpetua caecitas, id est à visione divina praecisa facultas.

Sancti vero Angeli adhaerentes Deo semper vultui ejus assistunt, & faciem ejus sine ullo velamine con­templantur. Bibunt de ipso fonte vitae, & panem suum supersub stantialem in quo confirmati sunt; ad sa­tictatem comedunt: regnant sine fastu, serviunt sine jugo, gaudent sine metu: obtemperant, sed non ser­viliter: omnis consummationis vident finem, sed non finaliter. Contemplantur altitudinem divitiarum [Page 97] sapientiae & scientiae Dei: quiescunt in pace illa, quae omnem exuperat humanum intellectum: & si est aliqua superior & secretior pax quam solus inhabitat Deus; id ipsum beatitudinis est: quod habent in suo bono sufficientiam, nec coaequari suo superiori praesu­munt. Hoc enim illius maligni peccatum est, quod non suffecit ei excellentiae suae illa admirabilis magni­tudo, sed similis esse altissimo voluit, vel quasi Deus omnino, vel saltem sine Dei Domino. Ideoque cum esset lux in Domino, factus est tenebrae in seipso, & justissimo judicio qui voluit esse summus, factus est in­fimus; qui supra lucem, nocti addictus; qui supra regem, carceri mancipatus, de libero servus, de An­gelo diabolus, de conspicuo obscurus, de nobili & glo­rioso, contemtibilis & horrendus.

Vere divisa est lux à tenebris, & in eodem consor­tio bonum & malum esse non possunt. Non est com­municatio Christi & Belial: non est participatio justi­tiae cum iniquitate. Angustum est stratum (inquit lsaias) ita ut alter decidat, & pallium breve utrumque operire non potest. Sed & chaos magnum inter bo­nos & malos Angelos est firmatum: & irrefragabiliter sancitum est, ut omnino non possit ultra vel bonus Angelus in diabolum, vel Satanas transire in Ange­lum bonum: quia utrinque rata & immobilis promul­gata est sententia, ut qui ceciderunt, ultra stare non possunt: qui vero stant, periculum casus cujuslibet non formident: & sicut peccatum in electos ultra non cadit, ita in reprobos non redit justitia; quia sicut nullama sensit corruptio reorum medelam, ita nul­lam admittit sanctorum gloria corruptelam.

Fallitur Origenes, qui dogma Platonicum in Eccle­siam introducens in libris [...] de quadam revo­lutione daemonum in corpora (quasi per crassae hujus corporeae oppressionis conversationem indignam pur­gatione facta) rursum post multa secula, per hujusmo­di revolutiones expiatum, in statum antiquum Sata­nam asserit reversurum. Addit etiam, nescio quam, passivam divinitatem pro reorum redemtione iterum in aere invisibiliter pati: & dum laborat emungendo san­guinem ex quibusdam scripturarum auctoritatibus, & praedicat Deum misericordem & pium, probat eum mendacem & injustum. Mendax est: Si injusto & j [...]sto idem reddit stipendium. Sed haec verborum monstra & rationum portenta, non Christiana sunt dogmata. Supersedit literae Origenes, nec intellexit Isaiam, qui in honore Tyri quaedam mystice loqueba­tur, quae ille literator ad proprietatem verbi retorque­re conatus est. Et erit, inquit Propheta, in illa die, visitabit Deus super militiam coeli in excelso, & super reges terrae qui sunt super terram: & congregabuntur inb congregatione unius fascis in lacum, & clau­dentur ibi in carcere, & post multos dies visitabuntur. Visitatio haec non est indulgentiae, sed severitatis & justitiae: sicut saepe visitantur à custodibus, qui in carceribus sunt, non ut liberentur, sed utc diutius & acrius crucientur.

Sunt & aliae scripturarum auctoritates quas ille qua­si de convallibus rapuit, & statim ad eas cum clamore d cucurrit. Animas quoque hominum Angelos fuis­se, & rursum in Angelos reversuras: & in restitutione Angelos & Daemones, & omnes homines sive Chri­stianos, sive gentiles, sive catholicos, sive haereticos aequales fore: & iterum animas ad nova corpora rever­suras: & ex alio principio iterum alium mundum: & sic alternis vicibus usque in infinitum decessum & suc­cessum omnium & sensit & scripsit; & alia multa im­pia & nefaria, quae etiam replicare criminis est.

Ne igitur detrusis in has inferiores partes malignis spiritibus, si eadem passim conversatio daemonum es­set & hominum, liber & frequentatus accessus, & conflictus assiduus homini esset, ubi indefessa infestatio urgeret: seorsum pars reproba impetus importunos quasi amarissimos fluctus praefixis terminis Deo praeci­piente intra se collidere coacta est, & dictum est ei, Usque huc venies, & hic confringes tumentes fluctus tuos. Qui dixerat sedebo in monte testamenti, ero similis altissimo: jam neque in gregem porcorum au­det intrare nisi permissus, sed capistrata cervice hac at­que illac quantum catenae longitudo attingit, spumans & fremens relambit quod evomuit: & nihil virium ha­bet illa malitia, nihil effectus illa vesania, nisi quan­tum vel ad probandum, vel ad puniendum justos vel injustos justitia divina permittit. Habent & ipsi sub principe daemoniorum leges officiorum & ministeria di­stributa, & quantum indulget potestas superior, dico sanctorum Angelorum, sub suis potestatibus militant & egrediuntur, & circumeunt & suscitant tempesta­tes: abscondunt laqueos, tendunt muscipulas, & ex­quisitis artibus modo violentiam, modo simulationem intentant.

Persuadent & suggerunt consiliatores dolosi quae­cunque e impia, quaecunque impudica: nihil agunt potestative in animas, in quarum potestate potius & voluntate est in forma crucis & sanguine agni resiste­re, & confusumf & convictumg repellere in Ge­hennam. Et ex propriis illusionibus quibus servos Dei irritat & appetit, ipse repercutitur & illiditur, fitque ipse occasio coronae & gloriae quibus esse voluit trans­gressionis laqueus & ruinae. Sed et si aliquando prae­destinatorum aliquis ad ejus flatum infectus contabuit; armis poenitentiae accinctus fortior securiorque surre­xit, & expertus admissi turpitudinem, hostem sug­gestorem & se consentaneum mira indignatione exhor­ruit, & rursum cautior & munitior adh conflictus accessit. Profligati itaque & repulsi ad seipsos conver­tuntur, & in maris sui salsudine, hoc est propria cru­ciantur invidia, & inefficacis malitiae dolore tabescunt, hoc est mare magnum & spatiosum in quo sunt repti­lia quorum non est numerus, in quo draco ille anti­quus quasi cete immensum perambulat, cui auctore Deo illuditur.

Ex immissionibus vero quae per Angelos malos fiunt, homo opus divinum non destruitur, sed probatur; & recedentibus tentamentis, omnique spirituali nequitia quasi intra suum pelagus recollecta, exsiccatis paludibus voluptatum terra soecunda herbam virentem & ligna fructifera in talibus germinat incrementis: quia à cordi­bus electorum abstersa peccati illuvie de virore fidei, ad fastigium spci & ad ipsum culmen perveniunt cari­tatis, radicati sicut arbores bonae in Christo, & fructi­ficantes secundum mensuram donationis ejus, unusquis­que in genere suo. Nomine herbarum viridium simpli­ces & humiles possunt intelligi: arborum vero proceri­tas sublimioris sapientiae exprimit dignitatem, lignum sapientiae, & lignum scientiae, & lignum vitae, quae in hac scriptura inveniuntur, nos haec spiritaliter intelli­gere persuadent, licet fundamentum literae non avellant.

Constitutio corporalis visibilis & invisibilis creatu­rae, quae est quasi prima hujus mundi dies, illuminan­te mentem verbo Dei, intelligibili ratione cognita est: sed oportebat ut eandem lucem intellectus lux copio­sior ipsius veritatis vivacioribus documentis accende­ret, & acutiora & subtiliora per se dictaret dogmata veritas, quam humani ingenii vel rationis per se pos­set experiri capacitas. Condidit itaquei sapientia [Page 98] artifex duo luminaria magna, & constituit in firma­mento: & quod intimaverat ex parte per Spiritum, lo­qui voluit per se ipsam, ut esset posteritati monumen­tum divinaa auctoritas, nec errandi locum, aut igno­randi, aut pervertendi verum, haereticorum haberet impietas. Conveniunt sane in unum naturae & legis de­creta: Sed majus pondus est, ubi doctor est Deus, quam ubi inquisitor est animus.

Moysi in monte Sina datae sunt tabulae lapideae scriptae digito Dei: Apostolis sanctis verbum quod erat in principio apud Deum, & Deus erat verbum, & idem verbum caro factumb est, habitavit in no­bis, filius Patris locutus est, & non in tabulis lapi­deis, sed voce viva praedicavit evangelium, scribens intus in cordibus, clamans extra in auribus: Ego sum via, veritas & vita. In his duobus testamentis, locu­tus est Deus multifariam patribus in prophetis: nobis per seipsum in Evangeliis: & everso modio velami­num, accensam veritatis lucernam figens super cande­labrum quasi diem proposuit divinae & humanae natu­rae in eadem persona unitum consortium. Ab Adam quippe usque ad Moysen naturalis lex à ceremoniarum libera servitute sub samiliari mandato primitivum po­pulum docebat & regebat: Sed, sicut diximus, do­ctrina haec, quia non muniebatur definitione auctori­tatis, labi poterat per successiones vel corrumpi: ideo­que accessit lex scripta quasi luminare minus in aenig­matibus & figuris, unius quidem Dei cultum & vene­rationem exigens, sed ad exercitationem rudium ani­morum sub multiplici verborum velamine, rerum ve­ritatem occultans. Fecit Moyses tabernaculum & mensam propositionis & arcam testamenti & vela­mentum ante sancta sanctorum & Cherubim glo­riae obumbrantia propitiatorium: multa de circumci­sionis ritu, de mundatione leprae, de lege Zelotypiae, de sacerdotum vel levitarum officiis, de unctione pon­tificis, de civitatibus refugiorum, de violatoribus Sabbatorum, de generibus holocaustorum, & aliis le­gis decretis praecepta conscripsit. Sed, ut ait Apo­stolus, luminare illud legis neminem ad perfectum perduxit. Erudivit sub timore quasi Paedagogus te­neram Ecclesiae nascentis infantiam, & lascivientem primae aetatis insolentiam oppressit serviliter, donec in praefinito tempore à Patre provectus in intelligen­tia spiritali populus Dei introiret usque in interiora velaminis, & ipsa sancta sanctorum: intra quae nul­lus ingredi nisi solus summus Pontifex praesumebat. Ubi vero gratia, scilicet luminare majus, intolerabi­le legis alleviavit onus, expirante Jesu in patibulo, rupta sunt illa velamina: jam non tantum Aaron; & filiis ejus illud privilegium mansit, sed universitati fi­delium liber ingressus datus est, & ad lignum vitae, & ad sancta sanctorum. Primus ingressus est non in alieno sanguine bonorum Pontifex futurorum, & dato illoc magno pretio sanguinis, viluit aurum Legis; & veniens sanctus sanctorum abolevitd unctionem & victimas Judaeorum.

Luminare minus sulgebat pro modo suo, cum tan­tum notus essst in Judaea Deus: cum illas umbras & aenigmata mandatorum vix etiam pauci electi illius temporis caperent. Ubie lux gratiae, evangelii lu­minare f effulsit, nullus fuit qui se à calore ejus posset abscondere: dirupta sunt illa figurarum integu­menta, illa verborum involucra, & facta sunt omnia munda mundis, accessibilia & intelligibilia universis, & repulsa multitudine exemplarium, unum pro omni­bus omnia continens & excedens, & cujus plenitudi­nem omnis illa inchoatio figurabat, sanctum & ratio­nabile superfuit holocaustum. Unus ordo, una distin­ctio, nuda veritas, pura caritas. Jam non tantum tri­bus Levitica ad sacra mysteria separatur, nec de sola tribu Juda regalis persona eligitur. Una est tribus po­pulus Christianus, gens sancta, populus acquisitionis: & Christus rex noster & Pontifex, regni & sacerdotii pauperibus Spiritug tribuit dignitatem. Jam vitae puritas non significatur, sed ostenditur: Jam agnus Dei digito demonstratur; Messias non expectatur, jam no­biscum Emmanuel conversatur: fulget in Ecclesia sol justitiae, Rex decore suo videtur. Propalata est san­ctorum via, aeterna redemtione inventa. Nihil est ad hominis perfectionem quod non haec duo doceant te­stamenta: omnia legis sacramenta simplicitas Evange­lica exponit, & profunditatem propheticam explanat Apostolus, & manifeste ad lucem istam magnum pie­tatis arcanum innotuit: quodh manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est Gentibus, creditum est mundo, assum­tum est in gloria.

Stellae quoque in firmamento dispositae, dant lumen suum. Quod exponens Daniel, ait, Qui docti fue­rint, fulgebunt sicut splendor firmamenti: & qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Docti & doctores stellae vocantur; qui­dam enim exemplo, quidam & verbo proficiunt & exemplo. Dividit haec scriptura inter diem & noctem, separans à sinceritate doctrinae catholicae haereticorum inquinamenta, & à moribus sanctorum eradicans quae­cunque non competunt honestati. Lux ista veritatem separat à mendacio, à nugis seria, à pace discordiam, à Christo idola, à puritate religionis quaecunquei impia & obscoena. Lux ista cor mundum & à peccati amore divisum, primum pudicum, deinde pacificum, usque ad contemplationis divinae perducit arcanum.

Descriptio Hierusalem in latere, & per Ezechiel ad­versus civitatem ordinata obsidio, sartago ferrea pro muro erecta, & reliqua; signum sunt Domini ad Israel:k lumbare juxta Euphratem absconditum & putrefactum, oculi animalium & pennae quarum aliae volant, aliae caput & pedes sedentis in throno abscondunt, in sig­num magnae rei ab Esaia sunt positae: & per Aposto­lum in Christo, & in Ecclesia signatur sacramentum, cùm de nuptiis & conjugii foedere idem disputaret A­postolus. Agar & Sara duo significant testamenta, Isaac & Ismael populos duos: & multa hujusmodi in signum alicujus rei sancta scriptura ponere consuevit.

Sed & temporum & annorum revolutio, & discur­sus de una ad alteram, volubilitatem mutabilium & aeternitatis stabilitatem distinguit: quia ferventi circui­tu rationis desiderium ad principium suum recurrens festinat, ubi nec anni, nec tempora, nec aliquae mu­tabiles vicissitudines, sed una sancta est dies consum­matio & plenitudo sanctorum: lux non erratica; Deus omnia in omnibus, perpetua illuminatio omnium. Cir­cumcisio in signum est expoliationis carnis peccati, baptismus sepulturae. Opus altaris crucifixionem car­nis, visibilis unctio sanctificatum habitaculum Spiri­tus sancti significat Templum mentis: dies sunt ho­rum & similium congrui intellectus. Tempora sunt, collectio & concordia novorum & veterum, sicut matu­tina spatia ad certas metas finesque conveniunt. Licet proprie praesens & praeteritum, & quod futurum est nomine temporis censeatur; nihilominus tempus [Page 99] dicitur aestas & hyems, & alia similia, quae ad in­tellectuum volubilitatem aptata, rerum varietates & finem unitatemque diversorum, reductis ad suum principium causis, & conjunctis partibus exprimunt. Idem per annos, licet diffusius intelligitur, in quibus sicut & dies, & tempora concluduntur, & ipsi anni extenduntur in secula.

Ita verbum Dei lux aeterna, omnia per scripturam sanctam intimat & comprehendit. Loquitur Moyses revelante sibi Spiritu sancto de constitutione mundi, cui temporaliter & corporaliter non interfuit. Paulus praedicat evangelium, quod ab homine non didicit, sed per revelationem Jesu Christi: ascendit in Paradi­sum, audit quaedam arcana, quae non licet homini loqui. Joannes Apostolus ad aeternitatem verbi, & coessentialitatem & unitatem Patris & Filii ascendit & attingit. Esaias & Daniel multa de fine mundi & de judicio Dei eloquuntur, in quibus quasi per quosdam scalae gradus ascendit & descendit quilibet studiosus, habens scripturam & tempus quasi annos in quaedam infinita secula proficiscens: quippe his omnibus dif­fluentibus sicut scriptum est, Coelum & terra transi­bunt, verba autem mea non transibunt.

Spiritum sanctum superferri aquis superius diximus, cujus inspiratio subjectae sibi creaturae vivificaret & foecundaret originem: non incumbens ei quasi ad tu­telam secundum Manichaeum contra nescio quam gen­tem tenebrarum, sed concludens sub se, quia ni­hil per se, nisi idem Spiritus foveat, aut bene vi­vit, aut sane intelligit. Aquarum nomine genera­tiones hominum intellige, quae sicut de fonte in ri­vum, de rivo in fluvium labuntur: ita homines de conceptu in partum, & de infantili aetate in senium inquieto volumine properant & decurrunt. Unus at­que idem spiritus prout vult ex eadem materia, diver­sa vasa in varia ministeria operatur: & alii datur fer­mo scientiae, alii gratia sanitatum, alii discretio spi­rituum.

Seminat in agro suo mente hominis, femen justi­tiae, & quaedam quidem ad horrea vitae activae, quae­dam ad cellaria aeternitatis implenda praedestinat: ita tamen ut activae fructus imputribiles, post necessarios vitae praesentis usus, coelestibus inferat apothecis. Na­scitur ex eodem cespite frumentum & hordeum, & in eodem terrae gremio aurum foditur & argentum. Alia aliis excellentiora, singula in genere suo utilia & necessaria. Ex humano genere, quasi ex aquarum natura, & reptilia procedunt & volucres: quiaa quidam repunt per haec terrena: alii vero, his negle­ctis in coelestibus conversantur. Repit & lento gressu incedit quem premit conjugii servitus, potestatis fa­stigium, ministerii solicitudo. Ex occasione officii saepe officio reddunt ultra quam debeant: sed licet lig­na, foenum, & stipulam congerant, à fundamenti tamen stabilitate non recedunt. Utuntur hoc mundo quasi non utantur: plantant, aedificant, sed tamen iis animo non haerent, imo ad civitatem Dei, de qua gloriosa sunt dicta, medullatis affectibus suspirant.

Neque vero illius civitatis Rex à domo sua simpli­cia hujus mundi excludit reptilia, qui etiam Raab quasi reptile venenatum purgavit & fecit innocuum: & Tyrum & populum AEthiopum & alienigenas, quasi multa reptilia, congregavit & posuit illic: & ipseb natus est in ea quam fundavit altissimus, & filios ad­optionis cohaeredes constitutos secum laetari & coha­bitare voluit in eadem civitate. At vero viri contem­plativi, relicto humanae conversationis nido, nitun­tur & tendunt in ardua: & per artas vias non parcen­tes corpori, ubi sit dilectus, investigant: festinant per vepres & tribulos carnibus cruentatis, transiliunt sepes, & irruunt inc inclinatorium aureum, ubi rex in accubitu suo nardi odore delectatur: suscipiun­tur ad osculum, sugunt ubera potiora vino, trahuntur odore, post unguenta concurrunt.

Gemit in fluctibus suis immensa actio & suspirat: gaudet contemplatio, & primitias pacis Angelicae jam delibat. Mordetur tentationibus, quasi serpen­tibus homo in medio viperarum expositus, & con­cupiscentiarum lanceis latus nudum transfigitur: cla­mat oppressus, Infelix ego! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Nihil hujusmodi contempla­tio sentit: sed rara omnio illa mens est, si ali­qua est quae in hoc mundo ita mente excedat, ut ad illusiones carnis, & pruritus titillationum, non aliquando sive oblita, sive oppressa respiciat. Etiam spirituales dicit Apostolus posse praeoccupari in de­licto, ut quisquis spiritualis es, considera teipsum, ne & tu tenteris. Intus in medullarum crassitudi­ne in vapore cordis juge incendium & flamma ae­stuat perseverans: nullis aquis extinguitur, & quo­cunque fugeris, sequitur. Repit humana infirmi­tas, & ad longum cursum non sufficit: quod & si fugerit, non evadit. Una patientia totum hunc ignem redigit in cineres: qui resistit, vincit, qui tolerat, superat. Infirmitas sentit, ratio non con­sentit: nec sensus peccatum est, sed consensus. Hic laborat discretio, hic vigilat ratio, hic est li­mus, hic est lutum faecis, haec procellarum re­gio, in qua reptilia conversantur. Sed sicut dixi­mus, circumfuso Spiritu sancto, qui subjectus est ei, quantaecunque circumsluant tempestates, exer­citio proficit, motu purgatur, tentatione, proba­tur, probatione firmatur. Inter haec duo vitae ge­nera, quorum alterum reptat, alterum volat: & pusillanimitas & incolumitas creaturae in altero sentit quid per se, in altero vero quid possit per Deum: ut nemo in se glorietur, quia neque volentis neque cur­rentis, sed mi [...]erantis est Dei.

Enumeratis & distinctis quae ex terra & quae ex a­quis gignuntur, sequitur quasi auriga omnium inferio­rum homo, & ducens prae se pecora & jumenta: qua­si bestiales motus sibi subjectos indicans, Dominus mundi constituitur: in seipso quasi alteriusd machi­nam exp [...]imens: habens omnium elementorum sub­stantiam, & secundum aliquid omnium creaturarum naturam: dignitate spiritus & animae rationalis intel­ligentia alter Angelus in terris: societate carnis & vi­tae, motus & essentiae adeo participans hominibus, ut non solum secundum hoc quod moraliter vel allegori­ce definivimus, sed etiam secundum proprietatem na­turae ad universitatem rerum quaedam sit ei cognatio & affinitas multiplex.

Intueri possumus in homine velut quendam alterum mundum, totum in exiguo, è coelo terraque com­mixtum: habentem sub se visibilem creaturam, su­pra se invisibilem: in unius mentis angustia, univer­sitatis semina complectente. Mens in eo quasi quod­dam divinitatis insigne, subditos aptat & dispensat af­fectus. Habet de coelesti natura sapientiam & intelle­ctum, consilium & scientiam, constantiam & pieta­tem, & castum timorem: quo ductore in eo à quo est, humiliter gloriatur. Quicquide spirituale in nobis [Page 100] est, inde est: ibi exemplar est ad cujus formam homo sensum acuit, mores componit, aptat sanctimoniam, ordinat caritatem: Secundum illam naturam, paulo minor quam Angeli propter carnem passibilem, non ignorat quia ex hac conjunctionis suae diversitate ali­quando liberabitur, & rursum magnificentius colliga­bitur, nec jam ultra dissolutioni obnoxius, sed aequa­lis Angelis etiam in corpore constituetur, & illius glo­riae quam modo per patientiam expectat, culmen at­tinget.

Corpus quidem de terra est, in quo, si diligenter considers, in minimis corporis partibus omnia hujus magni mundi membra reperies. Gravia haec elemen­ta, terra & aqua; igne & aere quae levia sunt, cir­cumfusa moventur: & ponderosa materia segregata ab invicem traductione subtiliorum, confusione non pre­mitur, sed distinctis singulis ordinatisque accessioni­bus omnia sibia serviunt: ut omnino stupenda sit illa rerum discordia in tantam pacem redacta, ut abs­que ulla dissentione ignis & aqua in eodem vase coha­bitent, ita ut & terra aquis non diluatur, & tanta mo­le subtilitas acris non excludatur. Imo vero comple­ctuntur se pacifice, ut in hoc quoque mireris artifi­cem, & in harmonia universorum, & in compage omnium, bonum pacis quam sit praedicabile, & com­mendabile videamus; & cum inter se contrariae discor­desque naturae conveniant, quantum & quam indisso­ciable foedus esse oportet in rationabilibus creaturis, quarum una est origo: una functio, una perven­tio.

Considera in capite humano, in substantia cerebri quasdam cellulas sub quadam quasi camera coeli, testa superiori constitutas, & quasdam pelliculas, quas me­ningas vocant, cerebrum involventes, ut quasi nubes aquis vaporalibus calorem superiorem humectent, ne nimia siccitate vitalis ille motus arescat. Deinde quasi in firmamento oculi duo magna luminaria micant, in­teriori quidem igne semper accensa; in narium fistu­lis introitus & exitus aeris manifeste conspicabilis est. Discursus aquarum per venarum meatus quasi per al­veos suos perenni lapsu circumseruntur: & in Stoma­cho, & in vesica, sentinam & totius colluvionis pela­gus vides. Cor igneum, nisi pulmonis ventilabro re­frigeretur, succum corporis exhaurit. Caro, quae qua­si terra in homine est, calore cordis vegetatur & foe­cundatur. Hepar & lien, lacerti & musculi, & re­nes & reliqua officialia membra, quasib metalla sunt in corporis officina: eorumque officiis & nutri­tur, & purgatur, & augetur, & minuitur, prout naturae ratio exigit, haec corporea & materialis sub­stantia.

Viret homo in pueritia, sicut herba: floret in ado­lescentia, sicut arbor: & in senectute fructificat, rep­tat in aetate decrepita: pascitur cum docetur, ut pecus: ut jumentum servit, cum obedit: volat cum ad suum principium redit. Ita mundum majorem in minore re­peries, & nihil est in illa mole immensa quod huic exi­guo congrue non aptetur.

Quod autem non ad materiam, sed ad mores multa referimus, & interioris hominis affectiones enumeran­tes, in illa diutius parte quae praestat, moramur; ne­quaquam abolemus historiam, quae scripturae funda­mentum est: nec vim facimus literae, proprietatem ejus in sensum alium retorquentes. Ex eodem palmite racemus & vinum, & ex eadem spica, & panis & gra­num. Nulla est injuria, nulla violentia, quam faci­mus literae, si reconditos in ea mysticos revolvimus in­tellectus: imo honoramus fundamentum, cum super illud, templum Domino ex subtili & invisibili mate­ria, spiritali laborec construimus.

Sane absque ulla dubitatione credimus, in principio creata simul coelum & terram, in quibus sicut supra diximus, omnium quae postea facta sunt, vel fiunt, elementalis extitit causa. Quod autem dicitur lux po­stea facta, cum Sol nondum esset, si tamen horarum hoc factum putatur intervallis, jam ad literam lux illa vix potest intelligi, nisi forte ille elementalis ignis per se in suo puteo fulgeret.

Sed quomodod immixtis in materia elementis, rursus eorum separatio fiat, vix humana ratio capit, cum eorum momentanea separatio, illius sit comple­ctionis destructio. Quod si commixtus aquae & ter­rae, & aeri, ignis luxisse dicitur ante solem, hoc re­rum experimento rationalis sensus non didicit: cum hodie sine illis duobus magnis luminaribus nihil nisi te­nebrosum in rebus corporalibus possit intelligi, & ab­sentia solis, ipsa est nox, & rursum praesentia dies. Proinde si lux illa prima corporalis fuit, remoto Sole & Luna, in rebus visibilibus similem lucem mihi vel­lem ostendi, nisi forte per anticipationem effectus ante causam positus est, & prius lucem, quam Solem cu­jus lux est eadem scriptura commemorat.

Quod si lux illa per se suit, & diem discrevit à no­cte, minima fuit illa tenebrarum & lucis discretio, quia ipsa lux minima erat, & omnino confusioni con­termina. Hoc ideo dico, quia unam lucem materia­lem ad discretionem diei & noctis sufficientem fuis­se rerum usus usatatusque naturae cursus insinuat: & ut ad spiritalem revertamur sensum, lux prima ra­tionis & mentis fuit, & voluntatis divinae cogni­tio, in rebus visibilibus apparuit, & intellexit ho­mo mente de mundi constitutione divinum consi­lium: quod corporali lumine deinde sibi conspexit subjectum. Hoc est incongruum, si prius illumina­tur spiritus, deinde corpus: imo sicut omnem actio­nem naturalem praecedit & praevidet ratio; ita mul­to efficacius in ordine rerum, interiorem ante exte­riorem hominem illuminari oportuit: ut de utraque consolatione creatori obnoxius: cui causae rerum pa­tuerant, de dispositionis aeternae non dubitaret ef­fectu.

Spiritualia & intellectualia & corporalia initium ha­buisse dubium non est, quantum ad hominis pertinet intellectum: & ipsa institutio primitiva, sibi lux non erat, sed creaturae cognitio intelligenti lux fuit, quae nescienti tenebrosa abyssus erat. Neque enim con­tra rationem est, vel adversatur auctoritati, si ratio­nalem creaturam prius factam, postea credimus illu­minatam: & aliud ei fuerit illuminatio, aliud crea­tio. In reliquis vero eadem consideratio est, in die & nocte, in mane & vespere. Mane & vespere ita ponitur multis in locis, ac si dicatur, prius & poste­rius. Et fit vespere & mane dies unus, cum prio­rum & posteriorum plena fulget cognitio. Mane est inquisitionis opinio vel conjectura nondum perveniens ad veritatem, in ipsa inquisitione ex parte sentiens quod investigat; si enim nihil sentiret, nihil inqui­reret. Ubie vero ratio rei ad plenum colligitur, & ad liquidum ac perspicue à fine usque ad finemf at­tingit; fit unus dies, & illius causae assecutio, in cu­jus discutione multi meditationum conatus quasi horae meridianae expensae sunt.

Ita prima & secunda & tertia dies est, singularum rerum, quae in usum interioris vel exterioris hominis [Page 101] creatae sunt, diligens inspectio, certa cognitio. Quod enim de herbis vel arboribus, vel reptilibus & volati­libus, de jumentis & pecoribus Adam ille primus ho­mo, qui omnibus nomina imposuit, revelante spiritu sensit, & causam & usum universorum agnovit, se­cundum ordinem & accessionem revelationum, quod prius ei patuit quasi prima dies fuit, & secunda quod posterius. Iterum in ipsa revelatione mane fuit in­choatio doctrinae, vespere & mane plenitudo scien­tiae. Nec nomina, nec causas, nec rerum effectus agnosceret, nisi eum divina sapientia doceret quae ei & se singulariter proposuit, & quicquid corpo­raliter creaverat, & distinxit, & tradidit, & subje­cit.

Illa quidem visibilis mundi essentia licet simul facta sit, simul tamen dici non potuit: & non nisi per ver­ba humana quae temporalibus intervallis formantur, rerum universitas exprimi potuit, & quod apud Deum in quo tempus non est vel spatium, simplex erat & unum, à Moyse per partes est visum, & intellectum & dictum, & per loca, & species, & officia distri­butum. Nimirum idem Moyses qui primam & se­cundam & tertiam diem, & reliquas tam subtili di­stinguit libramine: unam esse diem qua coelum & ter­ra & omne virgultum & herba creata sunt, ut & in ceteris idem intelligas, statim post enumeratas dierum distinctiones subjungit: istae sunt generationes coeli & terrae: in die quo fecit Deus coelum & terram, & omne virgultum agri, & omnem herbam regio­nis.

Vide quam manifeste creationem omnium una die factam Moyses dicit, qui tamen sex dierum opera mirabili subtilitate describit. Nunquam Angelicae na­turae, quam sub coeli nomine accepimus, divinae de­fuit veritatis intuitus: nec humanae, quae per terram exprimitur, quasi lux dividens inter diem & noctem rationabilis intellectus. Firmamentum dividens aquas ab aquis, perseverans est ab aeterno inter sanctos & impios disciplina. Congregatio aquarum intra unum littus, & terrae & arborum fructificatio, obedientia est creaturae in genere suo. Duo luminaria in coelo, de sursum esse indicant quicquid in utroque legitur te­stamento. Lux firmamenti, intellectus est testamen­ti. Reptilia & volatilia ex aquis producta: activos & contemplativos ex eadem massa oriri significant. Haec simul dici omnino non possunt: simul esse, non est qui ambigat.

Faciamus, inquit Deus, hominem ad imaginem & similitudinem nostram. In omnibus quae à Deo facta sunt, nihil hujusmodi legimus: sed in omnibus sensi­bilibus & insensibilibus, & in omnibus quae sunt & vivunt, dictum est ut essent, & fuerunt. Sol & lu­na magni & incomparabilis splendoris luminaria, inter reliquas creaturas servilem obtinent locum. Solus ho­mo ad imaginem Dei factus, hoc singulari privilegio honoratur. Et de Angelis quidem, quod ad hanc si­militudinem facti sint, nihil legimus. Quoniam sicut eorum creationem eo quod intellectuales naturae sint, Scriptura intellectui nostro reliquit, ita eorum digni­tatem vel excellentiam praetermittit. Credendum ta­men est, illam imaginem in illis tanto expressius fi­gnatum, quanto illa natura purior est, & divinae ma­jestati vicinior. Reliqua vero omnia ad imaginem aeternitatis non pertinent, quoniam vanitati subjecta, inquieto circuitu rerum vicissitudines obumbrant: ne­que stabilitatem suae essentiae per hos discursus & mo­tus conquirunt, & omnino desinent esse, id quod modo sunt: nullo pacto postquam dissoluta fuerint, ad corpora sua, vel statum quemlibet denuo rever­sura.

Ipse quoque Sol in reformatione mundi, ab hoc la­bore suo quiescet: nec opus erit diurnis & nocturnis distinctionibus, quando una dies aeterna, & sol unus immobilis Deus erit, & quiescente omni creatura, una erit omnis naturae stabilitas, una firmitas, una sa­nitas, una pax, una aequalitas, elementa vero utrum tune sint, coelum scilicet ipsum & terra, vel aliquid praeter spiritualia, puri pectoris est intueri. Hoc ta­men quod dictum, coelum & terra transibunt, nescio si ad hanc possit referri sententiam. Petrus Apostolus in secunda epistola, quae Canonica dicitur, verbum evangelicum, vel exponens, vel sequens ait: Adve­niet dies Domini ut fur: in qua coeli magno impetu transient; elementa vero calore solventur, terra autem & quae in ea sunt exurentur. Et infra, Coeli arden­tes solventur, & elementa ignis ardore tabescent. Novos vero coelos, & novam terram, & promis­sa ipsius expectamus, in quibus justitia habitat. De abolitione vero veteris mundi nulla quaestio supe­rest quae tam manifeste à principe Ecclesiae est prae­dicta. Sed cujusmodi illud novum coelum & nova terra futura sint, vel si iterum novis creaturis, coe­lestia vel terrestria implenda sint, omnino praetermissum est.

Quia vero dictum est justitiam habitaturam novitatem illam, potest intelligi, quod omne corpusa in illa reformatione alterius & multo purgatioris naturae futurum est, & quicquid modo vel corruptibile est, vel corruptum, in illa regeneratione purgabitur, & tota erit mera de reliquo, merae habitatio sanctitatis. Quanto magis homo configuratus corpori claritatis Dei, nihil molis habebit, nihil necessitatis in corpo­re, quod quidem & spirituale erit, & tamen corpus. Ita & ipsa rationalis creaturae conversatio quae utique Paradisus omnino spiritualisb erit, & tamen habi­tatio: quia sive in illo novo coelo, sive in illa nova terra illa glorificata corpora erunt: quae, licet natura & gloria Angelica agantur, veritate tamen corporis non privabuntur, sed sicut scriptum est, sancti in ter­ra sua duplicia possidebunt. Paradisus autem, hoc est, illa amoenitas, quies, pax, tranquillitas, & cetera omnia bona quae adhuc oculus non vidit nec in cor hominis ascenderunt, intelligentia & visio Dei erit: quia tuncc videbit homo & audiet & in cor homi­nis ascendet, quicquid illud est quod Deus est. Nec de locis corporalibus, vel odoribus, vel saporibus, ulla erit ultra vel cura, vel quaestio; quia, sicut dixi­mus, etiam si localis aliqua tunc erit delectatio, spiri­tualis erit utique non carnalis.

Homo ad imaginem Dei conditus jam tunc nihil habens simile, nihil commune cum jumentis insipien­tibus intelliget honorem suum, & in imagine ad quam conditus est intuebitur semet ipsum, & mirabitur, & dilatabitur cor ejus, & adhaerens illi beatitudini, & in divinis fixus aspectibus, ita in multitudine illius dulcedinis deliciabitur, & in satietate illa gloriabitur, ut irrigationes fontium, vel obumbrationes arborum, vel varietates fructuum, quas illa antiqua & corporalis habuit Paradisus, nec velit, nec quaerat: cum sit ei Deus sons perennis, umbra refrigerans, lignum vitae, fructus perpetuus, satietas infinita. In praesenti qui­dem d vita, exteriores sensus per haec visibilia evagantes minus ad unum se colligunt, & minus il­lius imaginis dignitas intelligitur, co quod effusa ex­trin [Page 102] trinsecus per multa diverticula occupata ratio diversa­tur.

Aliud est imago, aliud illud cujus est imago: & aliud est similitudo, aliud illud cujus est similitudo. Similitudo potest referri ad aliquam partem, imago vero integritatem substantiae repraesentat. Filius dici­tur imago Patris, splendor gloriae, & figura substan­tiae ejus, & forma ejus: quia inter Patrem & filium nulla diversitas, nulla distantia, nisi quod Pater non est filius, & filius non est Pater. In verbo igitur, quod & sapientia Patris est, omnis plenitudo divini­tatis existit, & ipse filius imago seu figura substan­tiae dicitur, eo quod per ve [...]bum vel sapientiam sem­piterna nobis revelata sit divinitas: sicut per imagi­nem cum proprie effigiata fuerit repraesentatur, & in­timatur nobis cujuscunque rei proprietas, ego cum me in speculo vel in purissimo fonte intueor, non me ip­sum video, sed exprimit mihi imago mea omnem habitum meum vel gestum, & quantum ex facie judi­cari potest, ipsum mentis affectum: ut tibi videas a utrum decolor sim, an coloratus: & manifeste in­telligas utrum turbatus videar, an quietus. Ideo filius imago dicitur, quia in ipso Patrem intelligimus: & per ipsum accessum habemus ad Deum, quia illuminans nos verbum, & sapientia aeterna in intellectu sui Pa­tris quoque aperit intellectum: quoniam qui videt fi­lium, videt & Patrem, quia unum sunt Pater & filius. Ad imaginem igitur Dei, hoc est ad intellectum & notitiam filii, per quem intelligitur & cognoscitur illa paternitas quae in coelo & in terra nominatur, factus est homo: expressa in mente hominis illius lucis pleni­tudine, illius sapientiae conformitate, illius gloriae communicatione communicat homo justitiae Dei: bonitatis particeps, aeternitatis haeres: rationis con­sors, in appetitu pacis, in intellectu veritatis, in amore caritatis illam imaginem repraesentans: non ad illam similitudinem tendens, ad quam anhelabat qui dixit, ero similis altissimo: sed ad illam de qua scriptum est, filii Dei sumus: sed nondum appa­ruit quid erimus: cum autem apparuerit, similes ei erimus.

Portamus imaginem coelestis, cum formatur Chri­stus in nobis, cum in moribus nostris & vita, illius generis nobilitas innoteseit. Sicut enim exterior fa­cies, paternae generositatis praetendit indicium, & ibi vel pulcritudo, vel deformitas genitoris trajecta est, ut etiam ex vultu intelligas utrum naturalis an adulte­rinus sit filius: ita in moribus evidentissimum est, si veritatis & justitiae lineamenta imitantia exemplar di­vinum, ad cujus inspectionem omnis pulcritudo & honestas depingitur, illam formam coelestem expres­serint, hunc esse Dei filium & haeredem, quem à pa­terna bonitate non degenerem indicesb

Haec imago in anima, non in carne est: nec corpo­ris est honor iste, sed spiritus. Exploditur Anthro­pomorphitarum haeresis, quae Deum corpus habere mentiens, secundum corporalem effigiem metitur si­militudinem divinam, & imaginem Dei membra dicit visibilia circumscriptioni subjecta. Non intellexerant hujus amentiae assertores, quia Deus est spiritus: & quia ad intelligendam divinam essentiam caro & san­guis non prodest quicquam. Secundum quod vir est, ad imaginem Dei factus est homoc: secundum quod virago, ad similitudinem masculum quidemd & foeminam, fecite eos. Secundum intensiorem ple­nitudinem spiritus, vir: secundum remissiorem con­templationis appetitum, soemina: secundum consum­mationem, neque vir, neque soemina: sed in novi­tate vitae creatura integra & perfecta.

Dominatio igitur omnium quae in terra, & quae in aquis sunt, homini data est: & coelestem in eo omne quod ei subjectum est, reveretur originem, & in proposito suo creatori obedit, nihil ei venerationis impendens ex communitate naturae, sed ex praero­gativa gratiae. Rebellia quidem animalia & domita & indomita saepe adversus hominem videmus con­surgere: sed hanc audaciae & dissidii insolentiam nihil aliud movet, nisi quod ipse in ordine suo non obtemperat creatori: qui hoc nonf ex merito, sed ex gratia accepit, ut creatura irrationabilis ejus mo­veretur arbitrio & regeretur imperio. Justissimum sane est, ut dissentientem adg omnia undique in­commoda urgeant, & in eum qui suam voluntati cre­atoris praeposuit, undecunqueh omnium affinium excrescat seditio, & extra in eum excandescat persecutio omnis creaturae, ut & caroi adversus spiritum & spiritus adversus carnem contendat, & qui noluit su­besse k superiori suo, nulla ei ab inferioribus red­datur subjectio.

Magna hominis dignitas, cujus factor Deus, con­sors Angelus, minister mundus, regio Paradisus. Ibi inter arbores condensas & umbrosas & opacantia ne­mora, inter herbasl odoriseras, & aromatica gra­mina, in pratis virentibus & fontis illius Cardinalis vivis emanationibus, inter fructus & visu & usu delectabiles constituitur: in ipsa sua nuditate ostendens quia sicut innocentiam & simplicitatem nulla involvit duplicitas, ita semper fictum animo confusio operit, & circundat malignitas. Nulla ante transgressionem peccati con­tumelia quaesivit operculum: nihil ingessit caro puden­dum: nihil erat quod esset occultandum: non erat in oculis Domini foeda nuditas, nec aliquid pudendum, ubi nulla erat impuritas.

Ceteris omnibus sibi expositis, ab una sola arbore continere praecipitur, & imposita lege obedientiae, proprio relictus arbitrio majora statim, si staret in mandato, percepturus, probatur in minimo. Sed quia de operibus sex dierum nos ea quae sentimus scripturos disposuimus, & hoc ex aliqua parte Deo factum est auctore, alterius laboris erit scribere quid de Paradiso, quid de fonte illo, quid de ligno scien­tiae boni & mali, vel de ligno vitae; quid de serpen­te, quid de transgressione, quid de sententia in ser­pentem & virum & mulierem promulgata parvitati nostrae secundum mensuram donationis quam accepi­mus videatur.

Factus homo extra Paradisum, ne aliqua deesse gra­tia videretur, in Paradisum adducitur, ubi postea de ejus costa facta mulier memoratur. Docebat enim m hominem ad imaginem Dei conditum etiam loci illius amoenitas: & licet nulla insontem, ubicunque esset, posset urgere calamitas; provisa est tamen secundum exteriores sensus in uno loco omnium de­lectationum stipata collectio: ne siquid ibi deesset, in quaerendo vel expectando quod procul esset, fa­tigaretur appetitus; sed omnium & praesentia gauderet & usu. Haberet in creatore, si staret, plenitudinem veritatis & pacis rationabilis intellectus, & totam mentem illius unius bonitatis impleret intuitus. Eodem modo etiam haberet homo exterior subjecta [Page 103] sensibus quaecunque suavia & jucunda humanam pos­sunt oblectare naturam: ut esset omnium spiritualium gaudiorum homini summa Deus, & omnium tempo­ralium consolationum sufficientia Paradisus.

Unde etiam Eden, id est voluptas, dictus est lo­cus ille, & hortus deliciarum propter ubertatem soli, & nemora fructifera. Emanabat è medio fons vitreus, irrig [...]ns & humectans omne gramen radicitus: nec ta­men redundans enormitet, sed elapsu subterraneo to­tam [...]orti illius aream imbuens. Frondes patulae in pro [...]eris arboribus subjecta gramina obumbrabant: humorque inferior, & superior temperies, virorem perpetem in cespite nutriebant. Aderat aura meridia­nis horis, si quis forte erat, vaporem abigens & pro­pell [...]ns. Locus omnino nivium ignarus & grandinis, & perpetui veris aequalitate foecundus. Erat ex fru­ctibus & ipsis virgultis aromatica conspersio: & ex ipsi [...] truncis pinguedines pigmentariae erumpebant. Sti [...]abat storax, & liquor balsami ruptis corticibus ult [...]o pavimenti crustas affarim imbuebat. Defluebant per p [...]ata nardina unguenta spirantia: & gummi stil­lantibus sine preli violentia, tota undique regio illa [...] meris perfundebatur odoribus. Nihil erat ibi tri­ste, nihil corruptum, quod cetera impediret: quia omnia horti illius plantaria, plantatoris sui redolebant virtutem, & coelestis gloriae gratiam praedicabant. Sudabant ligna pinguedinem.

Emissura erat sanctorum caritas puritatem: & in il­lius suavitatis odore tam praedicationis honestas, quam b [...]titudinis aeternae intimabatur ebrietas. Erat quasi quaedam extasis, illa deliniens & & demulcens sensus carnis fragrantia: non tamen consopiens, vel à debitis officiis hominem revocans, sed ad quamcunque ope­ra [...] & studiuma subtilitatem mentis acuens & e [...]undans. Stacte & myrrha, amomum & spica, & medicatab semina ultro prolapsa glebas fertiles im­p [...]nguabant c, & licet non indigeret natura, co­p [...]osiore tamen gratia juvabatur. Non erat febris, & j [...]m erat antidotum: nulla adhuc naturae defectio, & j [...]m languorum remedia germinabant. Operabatur homo, non aliquid novum exercitio laborioso aedifi­c [...]ns, sed deliciosa cultura aut elucidans aliquid, aut [...]umbrans, aut aliqua claustra vel diversoria animali­bus aptans: ne passim aberrantia, ea maxime loca qui­bus reverentiam pigmentorum dignitas exigebat, in­consideratis passibus conculcarent. Haec atque alia hujusmodi sine taedio, sine molestia, poterat homo cultor diligens operari: quae etiam exhilarationi ejus maxime cooperantia, delicatam operam delecta­ [...]ant.

Custodiebat autem intrinsecus, non timens ne ali­quid sibi raperetur; sed sibi à Deo commendata & subjecta gaudens in obedientia universorum posteritati successurae providensd conservabat: sibi etiam ipsi conservabat, ne aliquid admitteret propter quod inde mereretur expelli. Atque utinam circa animae suae plantaria, & virtutume genimina, ea qua opor­tuit diligentia vigilasset: operans utilia & conservans: discens ex inferiorum obedientia, quantam creatori subjectionem deberet. In cujus si perseverasset impe­rio, & custodisset quod fuerat imperatum; solidare­tur cito, quod adhuc erat in pendulo, & ab hac cor­poralis Paradisi amoenitate deliciarum veheretur in il­lam spiritalem tranquillitatem, cujus pax omnem su­perat intellectum. De cujus Paradisi beatitudine, nos aliqua secundum sensus nostri angustias, & mensuram donationisf, spiritualibus spiritualia comparantes in sequentibus perstringemus:g nunc de corporali Paradiso sensibilibus sensibilia conferentes, & secus doctorum limitem incedentes loqui proposuimus. Et de odoribus quidem horti illius aliqua dicta sunt: alia vero quae ad reliquos sensus pertinent, disserenda su­persunt.

Erant ibi ligna fructifera quae gustui & aspectui de­servirent: pulcra ad visum, ad olfactum grata, ad omne delectamentum suavia. Singula secundum ge­nus suum propriis efficientiis mancipata, non tam ad satiandum carnis appetitum, quam etiam ad conser­vandum humanae naturae integrum statum. Nihil ex­tra, nihil ultra ea quae prae oculis & manibus erant, ambire poterat concupiscentia. Totum erat in prom­tu quod postulabat, non dico necessitas, sed voluptas. Nec erath ulla voluptas aliqua passione desiderii inflammata: nec erat ardor lascivientis petulantiae: Sed erat in exuberanti copia temperans sufficientia & satietas quietissima. Alia quidem erat arborum gloria, alia fructuum: nec erat ibi quicquam inutile, nihil superfluum: ubi & stipes pinguedinem, & frondes umbram, & poma pabulum porrigebant: gummi languoribus, umbra ardoribus, cibus defectibus oc­currebat.

Erant quidemi extra, non ultra experientiam nostram illae dulcedines, sed nos ex consuetis inex­perta metimur. Vidi ego ligna quorum folia vel fru­ctus bruma non urit: & in citro vel pinu quinti vel sexti anni poma immarcessibilia perseverant. Quare ergo ibi, ubi neque horror hyemis, neque ulla in­temperies ingreditur, sed continua veris fixa est no­vitas (cum ex ipsius temporis harmonia quaecunque ibi sunt, in augmento sint: & quicquid vivit, ex na­tura & ratione materiae praegnantis parturiat) non di­camus ligna imputribilia, poma incorruptibilia, & efficacissimos illorum saporum vel odorum effectus, ad implendos usque ad sufficientiam omnes vel gu­stuum, vel olfactuum, vel aspectuum appetitus? Quid deerat illi mensae, illi singulari convivio: ubi & oculus pulcritudine, & gustus dulcedine, & olfactus condito spiramine implebatur? Aderat quoque ad delicia­rum cumulum fons ille ex vicinis & intra se natis grami­nibus saporis grati, refrigerandi & humectandi calorem intrinsecum habens effectum. Temperabat & mundabat corporis venas, per quas quasi per quosdam tubulos de­fluebat, irrigans quasi alterum Paradisum, & foecundans in genere suo membra singula propriis officiis distributa.

Cingebantk labia fontis, hyacinthini & sma­ragdini flores, & crustae purpureae sedes aptabant in­tumescentibus glebis: ne recumbentium cervicem vel humeros suspensio aggravaret. Fundebant se humi pro tapetibus strata aneto & croco odorata cubilia: nec mordax cynomyia nudis artubus assidebat; quod genus si ibi erat, inerme erat, nec terebrantibus spi­culis quietis illius delicias infestabat, & quidem in illis minimis contemtilibusque volatilibus post peccatum miranda est adeo acris efficientiae importunitas, quae fere invisibili & omnino fragili stimulo etiam densissi­mas pelles armentorum penetransl & quasi admota spongia vulneri, quicquid intus est humorum vel san­guinis ebibit & exhaurit. Ante peccatum quidem quia culpa non erat, nec poena, nec poterat aliqua esse molestia ab inferioribus, ubi superiori suo purum exhibebat famulatum rationis humanae humilis obe­dientia.

[Page 104] Viderer excedere, si non describerem voluptatem: sed quicquid dici potest, minus est ab illis deliciis: quippe deliri & fatui sensus, & labe peccati infecti, integris illis & virginibus sensibus quibus pura uteba­tur natura, omnino conquadrari non possunt: & om­nem hujus corruptionis experientiam illius jocunditatis purissimae ubertas exuperat: & ne auditui desit, quae demulceat, melodia, superne in ramis cedrorum vel aliarum arborum Phoenix vivax psallebat, & Psitta­cus, & multiplici concinentium avium sono una erat consonantia: quorum hilaris universitas laudabat secun­dum modum suum auctorem suum, in voce exulta­tionis jubilans creatori, blandiens homini, movens ad mulcenduma eum naturalia organa, & originalis musicae à Deo condita instrumenta. Gemitus turtu­ris & columbae hujus temporis suspiria praesignabant. Aliae singulae volucres de statu praesentis & futurae Ec­clesiae praecinebant quasi quaedam oracula: vel gau­dium vel affectum quemlibet in suae naturae modo & ratione promentia. Nihil tamen triste, nihil lugubre ibi erat: ubi non varietas concinentium dissonantiam efficiebat: sed sive per artas sive per amplas faucium fistulas circumflexiones jubilorum impellerentur; as­censiones & descensiones vocum convenientibus in u­num differentiis ad unius puncti revertebantur harmo­niam.

Fistula & sambuca & cetera naturam imitantia orga­na, quae satis oblectant hujus temporis auditores, tan­tum ab illius monochordi vivis & claris vocibus diffe­runt, quantum quicquid aliunde scriptum est, discre­pat ab exemplari. Omnino minor est gratia in raucis follibus & compactis calamis, sive in testudinibus con­cavis quae humanum instauravit ingenium, quam in illis vivis instrumentis quae artifex natura dictavit. Hujusmodi ad mensam protoplasti excubabant tibici­nes, tales cytharistas habebatb illa originalis anti­quitas: & tamen corporalis haec erat consolatio, non praedestinata felicitas.

In Paradiso nec mimus erat nec histrio. Allude­bant sibi cuncta simpliciter, nec deceptoriis illusioni­bus simulatio personarum scenas comicas exprimebat. Non emolliebat ad lasciviam dissolutas animas sensua­litas satiatac: neque extraordinarius pruritus carna­lis affectus legitimos terminos transiliebatd, intra praeceptum se continens: & formam omnium à crea­tore descriptam certis regulis, intra metas praefixas mo­tus voluntarius cohibebat, & quiescebat, & abun­dans in rationabili sufficientia, non tabescebat aestuans in intemperantia infinita. Omnis quippe usus intem­perans foeda est & turpis abusio: & miserum facit quaecunque non impletur, & certis non utitur pon­deribus, & mensuris, & numeris quarumcunque rerum experientia. Ideoque effroeni & dissoluto animo appetitus & usus voluptatum irruit in tor­mentum; quia vehementia & ingluvies intem­perantiae suppositis stipulis non sedatur, sed irrita­tur.

Non sic ante praevaricationem homo corporalibus illis utebatur deliciis, ut se vagabundus mergerete usque in faeces profunditatis: sed honesto & modesto accessu delibansf universa, praepositurae rationa­bilis honorabat dignitatem, & dominabatur affectibus suis moderatione discreta, non oppressione tyrannica. In his quae ex parte aliqua summatim tetigimus, vi­sus, auditus, olfactus, gustus & tactus in virginita­tis suae integritate perseverantia, habebant lampades accensas, sine aliqua curiositatis amurca; & puro ob­sequio, venienti sponso cum luminibus omnium sen­suum occurrebant agmina insopita. De lignis illis quae in illo horto plantaverat Deus praeter ea quae dixi­mus, multa jam spiritaliter restant intelligenda, quia ex quadam vicinia, sic sibi è proximo bona corpora­lia & spiritualia jungebantur, ut fere unirentur: & tamen separatim & proprie visibilia corpoti, invisibi­lia g menti destinata suis distinctionibus necesse est adaptari.

Duo tantumh de omnibus lignis Paradisi Gene­seos liber commemorat, lignum vitae & lignum scien­tiae boni & mali: cum multa alia in illa sylva densissi­ma non dubium sit fuisse: quia & lignum sapientiae legimus, & aliis quoque arboribus nomina virtutum secundum suas efficientias minime defuisse nullo modo ambigimus. Nec nos materialem plantam illius Para­disi corporalis eradicare praesumimus, sed spiritalem fructum in visibili coloniai metimus, & de olivis fructum sumimus & liquorem. Et in gemmis quidem quae inter glareas fontis illius Cardinalis volvuntur, & ad nos fluminum allapsu delatae perveniunt, plurimam esse virtutem experti sumus. Ita & in arboribus quae odore & sapore sensuum nostrorum consuetudinem ex­cedunt, quis dubitet singularem inesse gratiam ad di­versarum causarum remedia: ut & lignum vitae sene­ctutis morbumk cohibeat, & lignum temperantiae ingluviei ardorem extinguat: ita & lignum castitatis ibi procul dubio erat, cujus esus ita poterat temperate naturam, ut non magis genitales corporis partes mo­verentur ad copulam, quam reliqua membra: quae sin­gula sine aliquo titillationis pruritu ordinatis accessio­nibus sua peragunt instituta. Hoc etiam in hujus mun­di l languore jam senescentibus & arescentibus cau­sarum effectibus camphora satis efficaciter agitur: & saepe olfacta vel hausta desiccat receptacula sperma­tum, & illius negotii instrumenta congelata corrugat. Hoc multa semina radicesque jam fere effaetae efficiunt. Quanto magis virente mundo & in Paradiso, cum om­nia primitivi succi novitate & puritate ferverent, oc­curreret non unum quodlibetm gramen, sed se­men vel fructus obsequio hominis propter quem fa­cta erant: & alia quidem secundum hanc, alia ve­ro secundum aliam causam salutis & incorruptibi­litatis poculum suo propinarent Domino & cul­tori.

Quod si Solomon ab hyssopo quae nascitur in mace­ria, usque ad cedrum Libani disputavit: & tot phy­sici inquisitores naturae per conjecturas vel experien­tias assequi potuerunt tam profundae rei doctrinam: Nunquid Adam qui fuit Dei filius, hoc potuit ignora­re, cui ex imagine Dei & similitudine haec erat gra­tia, ut omnis creaturae sibi subditae intelligeret ratio­nem? Novit plane primogenitus ille omnium corpo­ralium temporales vicissitudines: novit causas, & mo­tus, & essentias, & effectus omnium quae sensibili­ter & visibiliter elementalis origo produxit, & mate­rialis essentia enutrivit. Quia vero boni & mali scien­tia mentis affectio est, nec corporis est scire bonum vel malum, sed singulare & proprium est animae; res quidem videtur spectare ad naturae & essentiae suae pro­prietatem, nomen vero rei, id est scientia boni & mali ad spiritualem sensum & mysticam intelligen­tiam.

Absit à fide catholica, ut alicujus mali creatrix sit illa sempiterna virtus & divinitas. Procul explodatur [Page 105] illa Manichaeorum dementia quae gentem tenebrarum rebellem Deo, & nescio quae diversa introducit prin­cipia. Procul Paterniani exeant, qui secretas & puden­das corporis partes, à Diabolo & non à Deo asserunt factas. Excludatur à sensu Christiano Menandriana impietas, & Patriciana haeresis, quorum Menander Simonis magi discipulus, ab Angelis & non à Deo mundum asserit factum: Patricius totam humanae car­nis substantiam diaboli esse creationem mentitur. Nec Membres nec Jannes creatores fuerunt illorum serpen­tum quos Moysis serpens coram Pharaone absorbuit: sed diabolicis praestigiis, virgae eorum quae utique Dei creaturae erant, versae sunt in dracones: sicut pu­tris caro in vermes,a vel ligna combusta vertun­tur in cineres. Quis convertibiles neget corporales substantias, cum de carne tua propria lumbricos sca­turire, & de veste tineas, & de sudoribus vel qui­buscu [...]que putredinibus, vel muscas vel pulices egre­di videas? Acceleratus magorum effectus, & virga­rum in serpentes conversio repentina, admirationi qui­busdam est & stupori: cum mirum non sit de omni re, quae fieri potest utrum tarde a [...] cito fiat. Cum etiam quorundam hominum ingenia, ea sub omni ce­leritate constituunt, quae multo tempore ab imperi­tioribus & lentioribus vix fiant. Quanto magis illa diabolica subtilitas, quae rerum effectus & causas ab antiquo cognovit, secretam naturae virtutem in publi­cum trahere praevalet, cum aliquid de re occulta effi­ciendum est in quo hebetes sensus hominum ludifica­re possit, & à veritate avertere, ut serviant creatu­iae, potius quam creatori, qui est benedictus in se­cula?

Creatura quidem non nisi à solo Deo potest insti­tui, qui nihil malum creavit, sed singula bona, & omnia valde bona. Et Moysis serpens, vere serpens fuit, quem cum placuit creatori, & de virga aptavit in colubrum, & rursum reverti praecepit in virgam. Moyses vero neque auctor, neque creator, sed ta­men illius miraculi minister fuit. Ita & columba quae baptizata Domino super eum apparuit, vere co­lumba fuit, & peracta dispensatione propter quam ad negotii illius ministerium deducta est, iterum ad natu­rae illius formam de qua assumta est, subito est rever­sa. Ita tres Angeli quorum Abraham pedes lavit, quos etiam de panibus quos Sara paravit, & de vitu­lo quem coxerat ipse Abraham, legimus comedisse, non in phantasticis sed in veris apparuere corporibus: quorum functio ut acta est non evanuit, sed est in se reversa assumtio. Hanc formam intelligentiae custo­diri oportet, quoties per verba, vel visibilia signa lo­quutus est Deus vel ad Adam in Paradiso, vel ad Pro­phetas: ut scias ubicunque est vox, ibi esse & cor­pus: nec tamen quoties loquutus Deus per corpora­lis ministerium creaturae, verbum aestimes incarna­tum: sed sicut diximus, dispensatoria & perfuncto­ria erat illa corporalis & personalis assumtio, non essen­tialis naturarumb unitio. Longe digressi sumus, occasione haereticorum qui Deum vel alicujus mali fa­ctorem, vel alium quemlibet mali astruunt creato­rem: ut aliud principium, alium artificem vel condi­torem ex sanctarum auctoritate scripturarum emul­geant.

Lignum scientiae boni & mali malum non erat in sua natura: nec fructus ejus, vel ante prohibitionem, vel postea, noxius fuit: sed ideo sic nuncupata sunt quia in illa prohibitione experimentum obedientiae po­situm est, cujus observatio bonum, praevaricatio ma­lum esset. Scientiam quidem mali ante peccatum ho­mo non habuit, id est nescivit quantum malum esset non obedire Deo, sed docuit eum propria confusio & poena peccati quid esset peccatum. Si enim poena transgressionem non sequeretur, & idem esset justi­tiae & injustitiae stipendium; nulla esset ratio, qua ti­meretur vel amaretur Deus. Nulla omnino timoris causa esset, si non inobedientia puniretur: nulla di­lectionis ratio, nisi amantibus copiosior gratia redde­retur.

Sciebat Adam non esse violandum mandatum Dei, sed facilem indulgentiam sperabat, non expertus iram vel judicium, quia nondumc severitatem vel suppli­cium. Oportebat omnino ut ibi statim in primis pa­rentibus rigor inciperet disciplinae, ne facilis venia in contemtum Dei filios Adam genus humanum erigeret, & creatura praevaricans & inhonorans Deum, non es­set in gloriam, sed in contumeliam creatori. Poterat homo ex peccato diaboli cujus dejectionem non igno­rabat, considerare districtionem judicis, & ex illa ir­revocabili sententia quae illum malignum à spe miseri­cordiae excluserat, simile formidare judicium. Insa­ni cerebri est & animi delirantis, ibi te tibi polliceri veniam, ubi tu provoces iram: in eodem articulo tem­poris sperare de clementia, in quo contemnitur gratia & conculcatur justitia.

Qualecunque sit vinculum vel foedus societatis hu­manae, rumpenda sunt omnia quae consuetudo alligat, vel natura, ne offendatur Deus. Non est ista Chri­stiana pietas, quae nos, divinae obedientiae auctori­tate contemta, in carnales inclinat affectus. Propter conjugii gratiam & complexus uxorios, relinquit ho­mo patrem & matrem, &d sunt duo in carne una: non tamen deseri etiam debet Deus qui spirituali con­nubio universum ecclesiae corpus in unitate fidei & caritatis compactum, ex conjugio & continentia & coelibatu unum instaurans corpus & spiritum, ut ce­lebret sibi nuptias modo in spe, in regno vero suo in ipsa veritate disponit.

Scandalizavit Adam oculus suus, id est persuasio conjugis, quem utilius eruisset & projecisset à se, quam blandimentis foemineis remisse obtemperans, illa peremtoria consilia suscepisset. Nec erat imme­mor praecepti, vel poenae, quam, si transgrederetur, ei Deus fuerat comminatus: sed nescio qua spe de Dei clementia praesumens,e exiguitatem facti, non pondus pensabat praecepti. Nec usquequaque mor­tem verebatur, quam non attigerat. Nec forsitan se aliis bonis privandum putabat, quiaf neque calami­tatis secuturae ordinem illa prohibitionis & commina­tionis sententia continebat. Comedit de fructu inter­dicto, & facta estg arbor illa sciendi bonum & ma­lum occasio unde & ipsum lignum nomen accepit an­tequam illud tangeret homo, non quia in ligni natu­ra boni esset vel mali scientia, sed quia in transgressio­ne mandati quod de ligno erat, futura erat utriusque rei experientia. Et illico sensit homo quod ante non senserat: sensit malum concupiscentiae, & pruritum membrorum rebellium: obscoenos, &h non vo­luntarios carnis appetitus & motus: & scivit quantum interesset inter libertatem & pacem carnis & spiritus, in qua fuerat, & controversiam corundem, & stimu­los titillatorios, quibus pungentibus & urgentibus moribundos & fermentatos artus, languens anima de­sudabat.

A facie insipientiae suae longe factus est à sanitate, miser & incurvatus, putres & corruptas cicatrices [Page 106] illusiones lumborum plorabat, & cucurrit ad folia, ipse jam folio quod à vento rapitur, similis; & con­textis succinctoriis abscondit carnes enormes, & ope­ruerunt tam ipse quam mulier jam ardentibus intus li­bidinum carbonibus horrendas visu sordium officinas. Et cum eadem prius membra essent, pudenda non erant, quia nihil inhonestum erat in corpore, sed ha­bebant omnia membra in suo ordine congruam digni­tatem, venerabilem speciem, usum rationabilem, modestiam competentem. Omnia intra modum; ni­hil contra voluntatem: nulla lex dissentiens: omnia quieta & pacifica tum ipsum creatorem, quam ipsam creatam honorabant naturam. Vere, sicut serpens praedixerat, aperti sunt oculi eorum ad propriae con­fusionis cognoscendam miseriam, non ad illius prae­sumtionis qua Dii esse affectaverunt, gloriam conse­quendam. Viderunt se, & erubuerunt, & indig­nos se judicantes divinis aspectibus, non quasi late­re possent vel effugere judicem, sed quasi rei & jam in pistrino propriae conscientiae deputati ad molam, sese in aliquibus recessibus timidi absconde­runt.

Hoc solum verum in omni illa persuasione diaboli­ca fuit, quod aperti sunt oculi eorum, non ad id quod ille promittebat, sed ad id potius sentiendum quod suggestor mentiens intendebat: qui ei quasi successo­ri, parricidali odio invidebat. Hic illius Philoso­phi non incongrue aptatur sententia; insidiosissime, inquit, nocet, cui gratiae aguntur pro injuria. Mendax in reliquis omnibus quae pollicebatur, & detestatione dignissimus, ad illud verbum, quo eos nequaquam mori, sed sicut Deos futuros asseruit, statim & agnosci, & repelli rationis indignatione a debetat: sed facilem accessum ad cor foeminae illa habuit promissio, quae jam ambiebat propriam potestatem, excusso à cervice sua creatoris dominio. Quod si haec superba praesumtio jam in mentem ejus intraverat, prius superbiae quam inobedientiae rea convincitur. Hoc aliqui Tractatorum senserunt: sed ego pro modo meo ita hunc locum accipio, ut su­perbiam & inobedientiam in eodem puncto conclu­dam, nec ante gustum pomi in elationis malo Evam contabuisse praejudicem. Vere qui in uno offendit, est omnium reus; & ubi mater virtutum caritas lae­ditur, universitas bonorum quasi praecisa radice sic­catur. Septem spiritus nequam simul cohabitant, nec facile est alterum avelli ab altero, sed forsitan idem ipse est qui secundum plures malitiae affectus, diversis nominibus nuncupatur. Spiritus quoque san­ctus dicitur septiformis, cum non sit nisi unus: quia ubi timor castus, ibi est pietas, nec pietati potest deesse scientia: ubi vero est scientia, non deest con­silium, & consilio constantia & fortitudo accedit. Sic intelligitur, sic amatur sapientia Deib quod est verbum patris, ubi humilitas mansuetudinem, mansuetudo compunctionem, compunctio fervorem, fervor benignitatem, benignitas puritatem, puritas exprimit pacem.

Vides apud Prophetam omnes impietates & injusti­tias simul in eodem articulo poenitentibus condonari, & negligentibus & reversis ad vomitum, etiam con­donata c requiri. Omnis quippe superbus conse­quenter est invidus: quia propriae excellentiae appe­titor semper est alienae felicitatis detractor. Ita pru­dentia quae in bono est, sine temperantia nulla est: & quicunque intemperans est nec de fortitudine glo­riari potest, nec de justitia. Unum est corpus virtu­tum quod nec schisma scindat nec haeresis, & univer­sitas gratiarum ex radice pullulat caritatis. Funda­mentum & origo est omnis malitiae superbia: & licet ipsa omne vitiorum vulgus parturiat, sic tamen habet in se unita & coessentialia sua genimina, ut absque sua sobole nihil omnino efficiat, nec unquam possit solita­ria inveniri.

Superbivit, & in eodem momento inobediens mu­lier fuit: nec aestimanda est temporaliter haec inobe­dientiae successio, cum eadem sit & indivisa utrius­que connexio & origo. Adulterini surculi lasciviente radice nonnunquam consertis simul manipulis exur­gunt: ita ut virgulas quidem discernas numero, sed incrementi non videas rationem. Unus sapor viti & palmiti: unus colord crini & corpori: unus odor ligno & cortici: & omnibus membris humanis, licet sint valde diversa, & multiplex eorum sit actio, unum tamene principium & indivisa creatio. Unum ve­nenum diversas efficit passiones, & eadem diffusio phre­nesin, quae apoplexiam creat: & quosdam quidem eadem tabe subito intercipi & emori videas, quosdam vero diu languere.

Duo promissa sunt mulieri, immortalitas & divini­tas: neutrum provenit, sed jumentorum conditio, & hominum sub unius similitudinis comparatione & damnatione promulgata censetur. Ecce Adam in cu­jus faciem insufflaverat Deus, quasi omnes sensus quo­rum ibi sedes est, & domestica cathedra, purificans & soecundans, bestialif irrationabilitate oculos & aures & reliquos sensus ad inferiora repressit, & aver­tens à spiritualibus divinum intellectum, ventris ani­mal inferioribus membris degeneri paravit famulatu, & sensit caro nudata virtutibus caumata & algores: sensit vacuus spiritus putredines & foetores: sensit ina­nis gloria miserias & dolores.

Sic ille idem serpens ausus est in altero Paradiso non deliciarum, sed abstinentiae aggredi Salvatorem: persuadens ut panem de lapidibus faceret, ut se de pinna templi deorsum mitteret, &g vecordi de­mentia ut se daemonem procidens adoraret. Christus vero qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed cum in forma esset servi usque ad praefini­tum tempus à patre, cum esset Deus omnium, ser­viles terminos non excedens, vitam animae vitae cor­poris praeponendam, nec gloriam nec potestatem mun­di hujus expetendam edocuit, & proprio exemplo quod facile, si patientia praetendatur, Satanas re­pelli possit, mansuetissimus magister ostendit. Ad primum sibilum ille primus homo contabuit: de quo post peccatum & damnationem justissimam quasi in­sultans & increpans Deus dicit, Ecce factus est A­dam quasi unus ex nobis, sciens bonum & ma­lum. Hoc schema in scripturis sanctis ironia dici­tur, cum figurata locutio personam vel exprobran­tis vel indignantis assumit. Unde Apostolus, soli­datis post resurrectionem corporibus, & carnis sti­mulis consopitis, quasi jam intuens quod futurum erat, exprobrans morti clamabat,h Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? Deridebat Apostolus mortem, quae gloriabatur qua­si victrix, occiso Salvatore & posito in sepulcro. Et quia in generali resurrectione ipsa mors destrue­tur, applaudebat illi victoriae, & mortis defectui insultabat. Ita per hanc figuram, Hierusalem civi­tas sancta, cum jam in mortem Domini conspiras­set, per Esaiam vallis visionis invective dicitur. Uti­tur in multis locis hoc genere locutionis sancta Scrip­tura. [Page 107] Unde de Adam dicita Dominus, Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis, sciens bonum & malum.

AEternitatis honor & omnipotentiae ad Patrem, sa­pientiae & haereditatis gloriab transfertur ad Fi­lium, ad Spiritum sanctum bonitatis insigne. Secun­dum quas differentias, Trinitatis similitudinem, na­turae humanae integritas exprimebat: nunc autem sciens malum actione, quod vitare potuerat ratione, privata est aeternitate & potentia, haereditate & sa­pientia, bonitate & justitia, & à ligno vitae longe projecta, donec satisfactione condigna expiaretur ad­missum, & inobedientiae scelus, malumque superbiae, c verae humilitatis poenitentia expurgaret: ac si di­ceret Deus, Voluit Adam esse sicut Deus, discat ex poena & miseria quid tanta praesumtiod merea­tur: expellatur, excludatur à loci hujus amoenita­te, & experiatur quantum distet inter bonum & malum.

Non possum satis mirari ad illius tentationis falla­ciam, & ad verba mendacii tam cito animum homi­nis inclinatum. Sciebat homo quia in animalibus vel reptilibus nullum erat secum particeps rationis. No­verat quippe naturas omnium, quibus & propria ap­taverat nomina. Adduxerat quippe ad Adam Deus, omne illud viventium genus: in hoc ipso ostendens subjectam sibi omnem irrationabilem creaturam, quae sibi quasi domesticum peculium praesentaretur, ut vi­deret ipse superior & dignior infra se plebem illius ge­neris obtemperantem sibi, Deo jubente, concorditer: qui etiam quasi propria mancipia, sciens usum om­nium, vocaret ex nomine. Hoc est enim scire & vo­care ex nomine, propria officia & mores intelligere singulorum. Mugiebant, vel rugiebant, vel hinnie­bant in genere suo: & secundum naturae suae proprie­tates, dabant signa, vel sonos, vel motus: quibus posset eorum affectus intelligi: verbum solius homi­nis erat. Et si aliquando Deus voce humana loque­batur; non pertinebat ad eum curiose inquirere quo­modo loqueretur, cum de loquente non dubitaret quia Deus esset, & posset loqui ut vellet. Qui enim ho­mini dederat verbum, poterat quod suum erat, cum volebat, capere, & formare in quolibet corpore. Nunc autem serpens quae contra naturam & blasphe­mans Deum, loquebatur, utique ex Deo non erat, sed contra Deum. Auctor & inventor idololatriae jam plures Deos futuros docebat, & seminabat errorem quo per multitudinem falsorum numinum una & vera igno­raretur divinitas.

Nunquid Satanae praesentia illi innotuit foeminae, quem forsitan putavit verum dicere, quia hoc audie­bat, quod volebat? Solemus quippe cito credere, cum id nobis consulitur quod optatur. Quod si A­dam, vel Eva scientes diabolum esse qui personaliter in eorum auribus erat, contemto Deo perniciosissime sesee tradidere consiliis; hic non tantum scelus in­obedientiae, sed & idololatriae, fide abnegata, intel­ligo. Idololatria quippe est, cum quis vel seipsum Deum, vel alium quemlibet praeter unum Deum con­stituit. De serpente enim dubium esse non poterat, quin illa verba ex sua non proferret natura: nec erat inter omnes creaturas Dei aliqua ratione praedita, per­suadendi vel consulendi, vel ratiocinandi habens scien­tiam vel potestatem praeter solum Angelicam & hu­manam. Constat itaque non ignorasse mulierem, quia vere ei diabolus in serpente loquebatur: sed appetitu liberae potestatis oppressa, quia sine Dei dominio esse voluit, eum quod contra Deum & ad voluntatem suam loquebatur, libenter audivit.

Consuse aliquando viri & mulieris nomina posita sunt, propter corporis unitarem, & peccati similitu­dinem: Adam tamen non ex diabolo, sed ex muliere verba illa audivit, quibus nec restitit, nec contradixit: & licet forsitan non crederet quod diabolus vel mulier suadebant, ausu tamen nefario sese illi actioni commis­cuit.

Senserunt quidam serpentem illum non verbo, sed signo aliquo praevaricationem illam homini intimasse: sed haec sententia diversum à re gesta exigit intelle­ctum. Alii nec diabolum fuisse in Paradiso affirmant, nisi eo modo, quo vagis & inconstantibusf men­tibus tentationum immittit incendia, quas ideo incen­dere g vel exagitare dicitur, quia cum corpus ejus omnes reprobi sint, ipse vero caput; non potest di­versa eorum esse actio quorum eadem est voluntas. Et hoc opus nihil aliud est quam malitiae consen­sus & unitas. Per quam communicationem quod nos male agimus, ille agens dicitur; & quod ille facit, nos mediante assensu efficimus: sicut in mor­te Christi quod diabolus, quod Judas, quod Pila­tus fecerunt, vicissim & simul ab omnibus actum est: & antequam commemoraret Evangelium quod intraverit in cor Judae diabolus, legitur quia fur erat, & loculos habebat. Unde & de hac unitate maligni hominis & daemonis scriptum est, cum ma­ledicit impius diabolum, maledicit animae suae. Nul­lum vero inconveniens est si Paradisum permitten­te Deo diabolus intravit, cum apud job, inter Fi­lios Dei legatur astitisse, & in Regnorum libro circumstante sanctorum Angelorum exercitu, ad decipiendum Achab Spiritus mendax sedenti in [...]solio seductionis suae obtulerit famulatum.

Nec desunt qui allegoricis legibus per serpen­tem delectationem, per mulierem sensum, per vi­rum mentem accipiant: ut cum delectatio sensum commoverit, mens vero carnali sensui acquiescens delectationis gustum acceperit, de gloria Paradi­si, id est ab omni bonae conscientiae quiete & pa­ce homo foras pellatur, nec jam ad lignum vitae ei reditus pateat, nisi per misericordiam Dei Che­rubim, quae est plenitudo scientiae, infatuatum pec­catorem reducat ad sapientiam, inflammans cor ejus ad poenitentiam per quam solet versari & mutari ultio­nis sententia, & possunt morti destinati ad lignum vi­tae reverti.

Jam de sententia expulsionis & maledictionis aliqua essent dicenda, sed de fonte & fluviis qui ex eo pro­cedunt prius pauca tangenda sunt, ne remh tanti sacramenti subterfugisse videamur: non quod singula quae usque ad Abel & Cain circa Adam acta sunt, su­scepimus exponenda: sed quia capitulis quae proposui­mus, ita circumstantes cohaerent sententiae, ut ea ip­sa quae loqui volumus, quasi multitudinem conviva­rum, affines intellectus ad mensam nostrae dictationis invitent, & intrare compellant.

Non statim post praevaricationem ejectus est homo de loco voluptatis, sed conscio sceleris nihil deliciae Paradisi conferebant. Tota enim nostra non in loco, sed in mente est gloria: quia non felicem facit locus, sed vita. Quaecunque prius subditam Deo animam delectabant, in tormentum versa sunt transgressori: tum quia sciebat se cito amislurum, nec sibi posse stare quod stans ipse possederat: tum quia quicquid sine Deo potest de temporibus affluere, non implet [Page 108] possessorem, sed semper vacuum & inanem, quantus­cunque sit nebularum globus, utrem dimittit. Et hic expertus est homo quam longe esset à deitare quam cupierat, qui jam in latebris nudus quasi miseriae & turpitudinis suae operimentum mendicabat. Sane nul­la purpura, nullus regiae dignitatis amictus, illius dignitatis quae ante peccatum erat, imitari potuit glo­riam. Honestas quidem non egebat diploide, sicut hodie non honestatur, sed celatur turpitudo,a quan­tilibet pretii superducto velamine abscondatur. Ab­sente Deo vere à corde suo misellus pavebat & con­turbabatur, & non tam in amaritudine poeniten­tiae, quam in stupore mentis, & rationis extasi tabe­scebat.

Dilata est aliquantulum sententia, nec dum concla­matum erat: quia oportebat jam tunc legis formam divino exemplo consribi, & ante judicium in causis humanis, accusationis & defensionis locum non prae­ripi; sed datis aliquibus induciis, suspensa interim sen­tentia, ii quibusb discussio pragmatica incumbit in medio actionum suarum munimenta producant. Aut confessus, aut convictus necesse est, servato an­tiquo ordine, ille sit qui puniatur. Et in hoc quo­que pietasc divina humanis providit erroribus: ne festinatio, vel impetus, aut ira in rebus inexamina­tis veritatem opprimerent, & innocentem aliquem à rationis intuitu caligantibus aestimationibus condemna­rent. Arescebat Adam prae timore & expectatione irae, & revelatio judicii imminens miseram animam af­fligebat. Jam non loci temperies, nec prata vernan­tia, nec obumbrantia nemora nec ligna fructifera, nec aromatica gramina: non melodia vocum, non odo­rum fragrantia, nec fontis illius saluberrimi vivacitas de­mulcebat, sed totius dignitatis suae immemor ceteris rebus vacuus, oneratus contumelia, etiam pecora for­midabat.

Et de animalibus, quod eis nomina imposuerit du­bium non est: de ceteris vero nominibus rerum pri­mordialium quaeri potest, utrum ab Adam, an à Moy­se inventa sint. Ego aestimo Adam illis fluminibus quae in quatuor partes ab illo fonte divisa emanant, ap­tasse vocabula: quorum primus est Physon, secundus Geon, tertius Tygris, quartus Euphrates. Nec ra­tio nominum latuit inventorem, & intelligebat, cum in honote esset, rei profundae mysterium: verum cor­pus corruptibile jam aggravabat animam, & terrena inhabitatio deprimebat sensum multa cogitantem; & vaga mens jam non vacabat Deo, sed per tumultuan­tium motuum pelagus discurrebat. Neque jam crea­torem per se, neque per ea quae facta sunt excaeca­tus considerabat; sed inter passiones & stimulos qui­bus pungebatur, anxius anhelabat. Ipsa nomina flu­minum quorum auctor & interpres extiterat, possent compungere miserum: & utinam spiritum contribula­tum & poenitentiae humilitatem pro sacrificio obtulis­set, & erupisset de corde ejus fons lacrymarum irri­gans universi corporis ariditatem, in satisfactionum fluenta discurrens. Non declinasset superbus & vanus in verba malitiae, necd excusationes in peccatis quaesisset, sed pronunciasset adversus se injustitiam suam: & forsitan peccati remissionem impetrasser. e Sed reprobam animam jam serpens tanquam cine­rem manducabat: repebat quippe jam in pectore & ventre illius terreni, & animalis, & quod Dei sunt, non attendentis. Quod si ipse, serpente absorpto vel per remedium confessionis illuso, cucurrisset ad fon­tem misericordiae; lotus ex eo redisset ad justitiam, recepisset fortitudinem, amplecteretur temperantiam, invenisset prudentiam. Haec enim sunt intellectualia slumina, de caritate Christi, qui est fons vivus, ema­nantia.

Physon igitur primus fluminum prudentiam signifi­cat, & ipse circuit omnem terram Evilat: ibi est au­rum optimum, & lapis prasinus, & carbunculus. Phy­son intelligitur oris commutatio. Evilat parturiens vel dolens. In primis constitui oportet quod intelle­ctualis Paradisus sit; deinde quod fons ille, postea ve­ro quod flumina quatuor, ut intellectis rerum cardini­bus, & quasi per quosdam alveos fluminum narratio­nis ordine profluente suis limitibus singula coaptentur: ne forte deliciarum & voluptatis materia si confuse tra­ctetur, quod in propria natura est appetibile, imperi­tia fiat tractatoris odibile.

Corporalem, & spiritualem, & intellectualem Pa­radisum esse quicunque sanctarum Scripturarum dili­gens inquisitor est, ex ipsis intelligit: & corporalem quidem in loco, spiritualem vero in anima, intelle­ctualem vero in Deo, ratione & auctoritate discernit. In corporali, quam Eden dicimus, positus est ho­mo, facta est mulier: & benedictio & maledictio in eodem loco, pro ratione causarum in humanam pro­mulgata est naturam. Ibi potuit diabolus & tentare & vincere hominem: & multo robustiorem postea ex­pertus est Job, scatentem vermibus, sedentem in ster­core, quam illum Adam in loco voluptatis constitu­tum, manente integra & substantia & persona. Nec deerat etiam Job linguae foemineae stimulus, sed irrisit mens solida nugas uxorias, & increpatione modestissi­ma praesumtionem muliebrem virili dignitate coercuit. Erat utique in Paradiso mentis imputribilis inter virtu­tum delicias, & bonae conscientiae gloria nulla ulcerum sanie poterat inquinari. Non erubeseebat Job, nec ad occultandam plagam suam diversorium quaerebat, quod in arce virtutum pro tribunali sedens, de cunctis la­bentibus judicabat; nec pavebat à facie Dei, coram quo de innocentia gloriabatur, & interrogatus securis­sime respondebat. Adam longe aliter se habuit in Pa­radiso, & ubi omnia cooperabanturf profectui, ipse nec percussus, nec attritus defecit, ut disceret infir­mata posteritas ex languore & aerumna, quia nulla sine Deo potest esse felicitas, nulla sanitas, nulla pax, nulla integritas.

Bona quidem & jucunda erat loci illius voluptas, sed fine creatore manere non poterat, sine quo nec Angelo sursum, nec homini deorsum in tantae excel­lentiae gloria ulla potuit esse stabilitas. Quod si pec­cati radix non germinasset in homine, nec diffusa ta­bes agrum hujus propaginis occupasset; locus ille cor­poralis ita omnia commoda colono suo ultro largiretur, ut nihil omnino deesset extrinsecus, si Spiritus sanctus in corde, quod proprium est domicilium ejus, mane­ret intrinsecus. Sapor enim omnium illarum delicia rum, & tota illius gratia incolatus ex superna consta­bant dulcedine, & ipse totius illius voluptatis tempe­ries erat & condimentum.

Tradunt nonnulli doctorum Heliam & Enoch ibi à Deo translatos in illa miseriarum experte affluentia vi­vere & quiescere, donec in extremis diebus perdito homini, in quo omnis plenitudo diabolicae virtutis ha­bitabit, pro testimonio veritatisg morituri occur­rant. Aliqua in superioribus de loci bujus amoenita­te, quantum nos, quorum conversatio tota in amari­tudine [Page 109] est, sentire possumus, descripta sunt, & ut verum dicam, tacta sunt, non definita. Nunc de spi­rituali Paradiso, ut aliquid etiam tangamus urget pro­missio.

Hortus ille deliciarum intus in anima est: haec pax, haec fructificatio intus in Spiritu, ubi lignum vitae est caritas, & lignum sapientiae intellectus Dei: & ubi est lignum scientiae boni & mali, veritatis & falsitatis discretio. Ubi est lignum justitiae, sua cuique red­dens rationabilis & ordinata distributio. Omne illud virgultum virtutes fructificat, & producit charismata, & quasi sorculi palmitum bajuli, sunt quaedam susten­tacula, quibus vitis onusta incumbit, & famulantur sibi, & ad invicem genimina illa gratiarum subser­viunt. Abstinentia castitati obsequitur, innititur ora­tioni devotio: in timore humilitas, & in amore men­tis puritas requiescit.

Nihil vacat in vinea sanctitatis, ubi nec folium ca­dit, & omnis pampinus aliquis est gradus justitiae: ubi & vimen in vite, hoc est quod iota in lege. Lex per Moysen data est, Evangelium per ipsum verbum Dei expositum: ligna imputribilia quot volumina emi­serunt: tama longe & late palmites extenderunt. Scripturarum propagines mundi climata impleverunt, & de fructu doctrinae sanctae plena eructat Ecclesia. Ad has arbores procindendas diu scrutantes scrutatio­nes laboraverunt Haeretici, sed plantatio coelestis vexationibus non defecit, sed crevit: decorticaverunt ramos, folia combusserunt, sed elisis fructibus, vel ipsis etiam ad solum arboribus dirutis, radix illaesa & vivacior perseverans multiplicatiusb pullulavit, nec est ex procisione imminuta, sed aucta. In pace con­fessio, in tribulationibus claruerunt martyria, & saepe scissus persecutionum vomere ager dominicus copio­siorem reddidit segetem.

In contemplatione Dei carnalis mens, corporis ab­stersa rubigine, elimata & defaecata profecit, & fru­ctus uberes spiritualis cultura de exercitatione reli­giosa produxit. In Paradiso animae, in horto bonae conscientiae, in munditia cordis, pax Dei gaudium parturit, & pura fides in veritate quiescit. Justitia disponit ibi omnia suaviter, temperantia moderatur concorditer, sapientia docet, fortitudo corroborat, oratio mundat, abstinentia omnem labem desiccat, spes confortat, humilitas regnat, patientia imperat. Haec in illis beatitudinibus quies vel gloria animae, sinus est ille Abrahae in quo dives ille Lazari animam vidit; vel illa felicitas quam latroni Dominus de cru­ce promisit. Quicquid videt oculus, vel auris audit, vel in cor hominis ascendit, non est illa quies quam diligentibus se Deus in vita aeterna pollicetur. O­doramur tamen pacem illam, quae omnem superat in­tellectum, & infra est, quicquid vel aestimari valet vel comprehendi. Nec locus est, nec color, nec so­nus, nec odor: quicquid illud est, nec tangitur nec videtur.

Sensus carnis corporeis dimensionibus vallatur & clauditur: & tantum in crassitudine suae naturae vol­vitur & moratur. Ipsius quoque spiritualis acumen naturae, licet subtilissimum sit, reverberatur tamen superioris lucis splendore, & nihil omnino potest praeterc illam solam Dei sapientiam quamd à fine usque ad finem attingit, ideoque in creatura nulla potest esse plenitudo beatitudinis: quia quicquid est imperfectum, non habet beatitudinise effectum: & cui aliquid deest, nullum efficit consummatum. Nullus corporeus locus, nullus incorporeus spiritus ex propria natura plenas habet delicias: quia ple­nitudo totius est, non partium, & necesse est, ut omnis pars minus continens ad fundatorem suum recurrat, in eo finem figens, à quo habet ini­tium.

Hic occurrit quod idem Apostolus dicit se raptum usque in tertium coelum,f & audisse arcana ver­ba, quae non licet homini loqui: Nescio, inquit, Deus scit, sive in corpore sive extra corpus. Ra­ptum se scit, sed de modo dubitat, de quo omnino non ambigeret, si alterum possibile, & alterum im­possibile videretur. Nunc autem, quia & cum cor­pore g potuit rapi, potest intelligi corporalis Pa­radisus etiam in coelo: licet quasi diversa & coelum posuerit & Paradisum. Quod si eum raptum in cor­pore h diceremus, necesse est ut coelum illud cor­poreum intelligamus. Si vero in spiritu, jam non locum, sed aliquam intelligibilem tranquillitatem vi­sionis divinae accipimus. Deinde praeteri solam personam Christi qui, primitiae dormientium, sur­rexit unus inter mortuos liber de nullo manifeste scri­pturae tradunt canonicae, quod jam duplicia in terra sua possideat: vel quod corruptibile hoc ante genera­lem resurrectionem, induat incorruptionem, vel mor­tale immortalitatem; ut taceamus modo de ipsa theo­toco, vel de his qui cum Christo resurrexerunt: quo­niam & alia est & nodosissima quaestio: de Paulo quan­tum possumus, quod coepimus, persequar. Certe cum haec scriberet, in carne erat, & in ea carne de qua alibi scripserat: Sentio aliam legem in membris meis, repugnantem legi metis meae; & post cetera, Infelix egok homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus. Et datum sibi stimulum carnis suae, Angelum Satanae colaphizantem se ipse testatur. Quo­modo in corpore rapi potuit sursum, nisi forsitan eo modo quo raptus est in Babylonem Abacuc à Judaea, vel Philippus de Azoto in Eunuchi occursum? Quod si aliquid hujusmodi à Deo contra naturam fit; res miraculi est, & virtutis, nec debet in illa aeterna ra­tione quae voluntas Dei est, aliquid humanae rationis ausus detrahere. Potuit tamen illa Pauli temporalis, imo momentanea assumtio eo modo fieri, quo trans­figuratus est Christus praesente Petro, & Joanne, & Jacobo, quando Moyses & Elias etiam ipsi glorificati visi sunt cum eo. Passibilis quidem adhuc erat Chri­stus, & ante resurrectionem, resurrectionis gloriam ostendit discipulis non solum suam, sed & corum qui pariter assistebant. Ita potuit Paulus configuratus ad horam illi gloriae quam praedicabat, & in similitu­dinem spiritualium corporum, quae resurrectio refor­mabit, sine sensu alicujus infirmitatis, sana & pur­gata tota natura ad tempus sursum transferri, ut vi­deret & audiret aliquid amplius pro participibus suis, quod plus omnibus in periculis & diversis laboribus aedificans Ecclesiam desudabat. Et sicut Petro adhuc mortali mare fuit calcabile: ita potuit Paulo in corpo­re coelum fieri penetrabile.

Si vero Paulum raptum in spiritu dicimus, jam nulla est quaestio: quoniam vere omnem corporearn & spiritualem creaturam in contemplatione Dei trans­grediens, fixus & in creatore quiescens, nec infra manere vir plenus Spiritu sancto, nec transgredi Ma­jestatem praesumebat. Ascenderat quasi duas scalas, rationabiles creaturas, & per ea quae facta sunt, ad creatorem quasi ad tertium coelum pervenerat. In [Page 110] ipso quippe intellectualem Paradisum esse credimus, ad cujus gloriam in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ad sonum novissimae tubae occurremusa resurgentes, & sic semper cum Do­mino crimus. Corpus humilitatis nostrae illi divinae configurabitur claritati, & regam in decore suo in splendoribus sanctorum fides Christiana videbit: imo neque fides, neque spes, expectationis dilatione ibi languebunt, cum regnum solius apparuerit caritatis. Ibi nihil per speculum, neque in aenigmate, sed facie ad faciem illud summum bonum videbitur, & co­gnoscemus sicut & cogniti sumus. Videbitur Chri­stus, intelligetur Deus, implebit corda omnium Spi­ritus sanctus, comprehendetur modo incomprehensi­bili Trinitas, & arcana divinitatis universae patebunt Ecclesiae. Cessabunt ministeria Angelica, nec opus erit legationum discursu, cum civitate Dei perfecta, & electionis universitate intus collecta, & omnia om­nibus existente, tunc vere in cubitob hominum erit consummata. Unum erit gaudium, de stabilitate securitas: una erit pax, sufficientiae aeternalis tranquil­litas. Patebit veritas, implebit caritas, & erit integra corporis & animae sanitas. Fulgebit sicut sol, glori­ficata humanitas: quieta erit & concors spiritus & carnis societas. Angelorum & hominum unum erit consortium, unus panis utriusque, & unum convi­vium.

Non languebit amor; non liquefiet dilectio: prae­sentibus omnibus bonis, nulla erit dilationis affli­ctio. Inebriabuntur ab ubertate gloriae illius Patris benedicti: satiabuntur à multitudine dulcedinis om­nes electi. Non erit eversio mentis illa ebrietas, sed oblivio aerumnarum, & laetitiae sanctae perenni­tas. Nec erit gravis aspectui lucis illius immensitas, imo tota erit illius summa beatitudinis, quod intelli­gitur in suo puro esse sincera divinitas.c Videbi­tur & cognoscetur, intelligetur & amabitur Deus: & haec visio vel cognitio, intellectus & dilectio tota crit.d illius felicitatis perfectio: quoniam gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei: sed in laudibus tuis hu­manae linguae succubuere praeconia: nullus stylus, nul­lus te expressit affectus. Magnum est quicquid in te oculus corporaliter videt: majus quod sapit spiritus, amplius quod percipit & fruitur perspicax intellectus. Videt in te oculus carnis omnem materiam: longe aliter videt spiritus, communeme materiae rationem & causam; omnino dissimiliter, purgata mens ipsam intelligit veritatem; spiritualis quippe visio utitur ae­nigmatibus & figuris, & per quasdam similitudines animum circumducit: mens vero ipsam rem sicuti est, absque aliquibus phantasiarum simulacris, ad liquidum intuitu mundo intelligit.

Vidit Baltasar articulum manus scribentis in pariete: & quod viderat spiritu, retractans jam aliter in cogi­tatione conspexit. Sciebat & videbat intus per Spi­ritum, quia quod ostensum fuerat visibiliter, rei ar­canae signum esset, quam utique nesciebat. Adductus est in medium Daniel qui Spiritu prophetico mente vidit, & quid sibi vellet visio, protinus intellexit. In illo regno licet totum quod ibi esset sit honor & glo­ria: gloriosior tamen & dignior pro omnibus iste est intellectus, & haec estf visio Dei implens & satians cor hominis. Ipsa est tertium coelum, tertius Paradi­sus. Ibi est finis, ibi est unitas, arque ideog finis, quia nulla diversitas. Non erit in illa pace linguarum varietas, sed morum & affectuum concors & amica so­cietas. In torrente voluptatis illius nihil ultra appetet cumulata satietas, & omnium tristium immemor, tantum mente excedit Deo laetabunda ebrietas. Et li­cet pro meritis sanctorum diversa sit & gloria, non ta­menerit h illa diversitas vel minoribus in invidiam, vel majoribus in superbiam: quia in distributionibus coro­narum tanta erit discretio caritatis, ut & ordinem te­neat, & communem omnibus gloriae dignitatem exhi­beat. Beatifica divinae majestatis praesentia omnibus erit omnia, & erit in commune omnium omnipoten­tia, omnium sapientia, omnium justitia, omnium pax, omnium intelligentia, & à regno illo omnis ex­cludetur malitia.

Quasi vellicans aliqua de ligno vitae folia, ad illius fructus gustum suspirans vix aliquem succum de corti­cibus expressi, neque enim in cor hominis adhuc as­cendit id quod later intrinsecus, & medullam illius dulcedinis, nullus adhuc attigit intellectus. Sane fides loquitur, spes non consunditur, & nos interim caritas consolatur.

Fons in medio Paradisi recte intelligitur caritas, quae arescentibus aliquando prophetiis & linguis, pleno sem­per gurgite fluit, nec unquam siccatur. Nihil foe­cundius irrigat, nihil efficacius mentem impinguat, quam ipsa caritas, quae per Spiritum sanctum diffun­ditur in cordibus nostris. Haec caritas fons sancto­rum est proprius, nec ad hunc poturn quisquam ad­mittitur alienus. In linguis, in fide, in abstinentia & signis, ini eleemosynis, in martyriis simul boni & ficti communicant; sola caritas ab impiorum se coe­tibus absentat, & si defuerit unius hujus pura affe­ctio, sterilis est cujuscunque aestimationis videatur re­ligio. Christus quippe est caritas, sincerissimus liquor, virtus mundissima, refrigerium animarum, purificatio mentium: nec vasis inquinatis mera Spiritus sancti bonitas illabitur, nec quisquam immundus unctione illa regali linitur. Caritas quippe est amor, & qui non amat, amari non potest: qui diligit non negligit, nec otiosa unquam potest esse dilectio: sine dilectione confusa est & indiscreta omnis oblatio, & omnino pec­cas, si non dividis priusquam offeras. Non indiget Deus, nec sub nomine pietatis cruentum vult esse sa­tellitem, nec oppressorem pauperum, nec condu­ctitium judicem: quasi ipse ad illas recumbat delicias quas de suspiriis & sanguine miserorum execranda ex­truxit crudelitas. Qui diligit non offendit, & si for­te ceciderit, ruentem excipiens caritas mater, manum supponit. Haec erumpit in flumina lacrymarum, & in poenitentiae gurgite lapsos baptizat & renovat, & elisos illico restituit & reformat. Occurrit compun­ctis, suscipit poenitentes, quos tamen ipsa & afficit & compungit. Solos illos qui in malitia perseverant, abhorret & fugit: & licet prophetes vel ardeas, licet jejunes vel montes transferas, licet in pauperum visce­ra quicquid possides congeras; tu si peccati servus es, in vanum laboras: nec in visceribus caritatis ullum lo­cum ficti cordis habet duplicitas.

Haec est origo illorum quatuor fluminum, quorum nomina supra posuimus, quia de caritate emanat pru­dentia, fluit justitia, fortitudo erumpit & temperan­tia. Ex iis Cardinalibus bonis sub alternis discursibus, rivuli & minoris famae fontes secretis meatibus omnem aridam imbuunt: & ex harum torrente virtutum totum nascitur, unde homo proficit & mundatur. Omnis intellectus, rationis, & mentis discretio, sub sapientia militant, omnisque actio ordinata, & men­sura [Page 111] & pondus, & omnis aequitas ad justitiam se in­clinant. Honestas morum ex temperantia, ex forti­tudine vero patientia nascitur, & item ex iis subdivi­sionibus innumeris scries gratiarum multiplicibus vo­luminibus per diversoria animaea illabitur: neque ista diffusio perpetuis exundationibus minuitur, sed augetur.

1 Phison itaque qui est oris commutatio,b sig­nificat sapientiam vel prudentiam,c ut diximus, quae circuit omnem terram Evilath: quia vere hoc prudentiae opus, mutare & convertere irrationabiles & animales homines in congnitionem Dei & laudem. Animales enim nascimur, sed per doctrinam sapien­tiae illuminati, spirituales efficimur. Unde Aposto­lus, Non prius quod spirituale, sed quod animale; deinde quod spirituale. Mutamus igitur os, & pur­gatis illod prophetico carbone labiis, non eru­bescimus, sed praedicamus improperium crucis, nec irridemus sicut vani Philosophi, quod verbum factum est caro, sed gloriamur in humilitate omnipotentis Dei, certi quia sicut ejus uniti sumuse personae, ita uniemur & gloriae. Exuimus veterem hominem, & induimus novum: mutamus pellem peccati, & succincti munditiae baltheo currimus expediti. Muta­mus os, & ipsi quae probavimus condemnamus, & in nos ipsos severissimi judices vanitatum & volupta­tum consuetudines proscribimus & delemus. Irasci­mur & indignamur quod tales aliquando fuimus, qua­les nos sine horrore & tormento non possumus remi­nisci. Mutamus os, cum sepultis vitiorum monstris, quasi resurgentes ex mortuis abdicamus quod volu­mus, & veritatis causam coram hominibus ratione, coram Deo zelo & constantia, allegamus.

Sic terram2 Evilath quae luctum vel partum signi­ficat, sapientia circuit; quia cum omnis creatura us­que adhuc ingemiscat & parturiat, non est sapientis hilarescere in loco formidinis, nec ibi quaerere cubi­culum pacis, ubi est torcular doloris. Non inveni­tur prudentia in terra eorum qui vivunt suaviter, si­cut Job ait: quippe in locis humentibus, & secreto thalami sub umbra dormiens Satanas commoratur. Pa­nem arctum & aquam brevem praedicat Isaias & David ex verbo Dei per Spiritum sanctum per vias duras ingreditur. In multa sapientia, multa indignatio; & qui apponit scientiam, apponitf dolorem. Quia vere adversus vanitatum amplexus semper indignans ratio colluctatur, & laborat sanctimonia, ne adula­tione titillatoria mentis integritas corrumpatur. Nul­lus in hoc labor est effoeminatis & mollibus, qui ul­tro se ad omnem divaricant corruptelam. In tenta­tionum infirmitate, virtus servorum Dei perficitur & augetur, & ex luctu compunctionis devotio sancta gaudium concipit. Circuit poenitens, & per intimos animae suae recessus sparsa congerit, & fasces alligat admissorum,g non parcit sibi, nihil retinet indis­cussum; circuitus contra circuitum: quia flexibile corpus gyrat draco volubilis, & perplexis innodatio­nibus vagos & improvidos usque in labyrinthum im­pellit, & immersos tenebris in desperationis abyssum concludit. Omnia mens divino timore compuncta discutit & retractat: luget in peregrinationish hu­jus exilio tentationibus exposita & aerumnis: plorat [...] quia ignorat: & errat, quia concupiscit: & tabescit [...] quia non bonum quod vult, hoc agit, sed malum quod odit, hoc efficit. Flet quia mutabilis & insta­bilis per inania rapitur, quia fragilis & corruptibilis carnis sarcina aggravatur. Quocunque se verterit, luctus causa occurrit, & sicut sit cum Libitinarii ef­ferunt funera, cum prosequens agmen lugubri con­clamatione commoritur: ita sapiens in omnibus no­vissima sua commemorans, ante mortem causae suae dictat judicium, & quasi jam praesente cadavere so­dit sepulcrum. Plangentium multitudo & subsequitur & praecedit: quia & de praeteriti, & de praesentibus multum est quod seipsum quisque examinans lugeat, ubi tota vita adversus peccatum clamat, & ut aliquid amplius inferam, nec ab illusionibus ipsa sunt somnia aliena. Inter hujusmodi meditationum circuitus, in­ter lacrymas quas contriti spiritus turbo effundit, qua­si ex matutino rore pinguescit devotio, mundatur in­tentio, & fructificat contemplationi divinae affixa foe­cunda oratio.

Nulla est omnino comparatio inter luctus sancto­rum, & gaudia reproborurn; quia haec carnalis pros­peritas semper auspicatur supplicia, & corrosus ani­mus flagitiorum aculeis, à flammarum ultricium exu­ftione formidat. Nulla pacis veritas, nulla veri gau­dii in transgressorum corde tranquillitas, in quorum conscientiis jam ante tempus incendia sua Gehenna praeparat, & ad lacerandam peccatricem carnem ver­mes horribiles, & terribilia daemonum monstra den­tes jejunos exacuunt. Hos interim stimulos, has ve­pres voluptuosa modo patitur praesens felicitas, sed adulatur sibi, & spe incerta blanditur prolongans ini­quitatem, & extendens malitiam: donec subito ve­niat finis & culpae & vitae, & sit infinita poenarum exactio pro scelere. At sancti quorum vitam in deri­sun & ini similitudinem improperii aestimabat humanak dementia, quorum luctus & jejunia vi­debantur insania, linguis ardentibus & modo sagina­tis l faucibusm nec stillam refrigerantem infun­dent: sed manebit utrorumque pro meritis immobilis & fixa sententia. Ideoque luctus eorum, etiam in vita praesenti non est coelestis expers laetitiae, nec con­solatione caret divina; quae utique & in conscientia pacem & gloriam, & in proventu amplius gaudium protestatur: cujus ipsa, quae adhuc in spe est, deli­batio; denunciat quantae excellentiae futura sit illius gloriae plenitudo.

Invenitur quippe vel in ipso flumine, vel in terra Evilath, quam praeterfluit, optimum aurum, & car­bunculus, & lapis prasinus. Sane in prudentia, quae est ipsius contemplatio veritatis, quam quia nemo po­test eloqui, ideo potius eam concipit quam parit, au­rum est; id est purgatissima recte vivendi disciplina, quae ab omnibus terrenis sordibus quasi excocta nites­cit. Habet & carbunculum cujus fulgor nocte non vineitur, quia veritas nulla falsitate fuscatur. Habet & lapidem prasinum, id est semper virentis aeternita­tis intuitum, & vitae perpetuae immarcessibilem sta­tum. Est igitur Physon qui est oris commutatio, propter causas quas diximus primo loco, quasi ne­cessaria [Page 112] ad intelligendum, ad discernendum, ad stan­dum, ad resurgendum, ad manendum prudentia: in qua est disciplina rectitudinis, veritas agnitionis, via perventionis.

Secundo loco Gehon ab illo Paradisi fonte egredi­tur: hic est Nilus qui notissimo cursu AEgyptum cin­gens exundationibus annuis, certis temporibus & mensuris visitator munificus universae regioni illabitur, & dilectus maritus agriculturae illius gremio commix­tione optata non tam solum, quam arbusta foecundat. Significat hoc nomen vel pectus1 vel hiatum. For­titudo secundum nominum interpretationem fluvius istea accipitur, quia robur in pectore maxime constat. Juxta hunc fluvium filii Israel in AEgypto constituti, primum de esu agni accepere praeceptum. Sed & de lumbis succingendis promulgata est cautio: quia expeditos esse oportebat divinis obsequiis manci­patos, nec holocaustorum solennia ab impuris agi de­cebat. Opus quippe erat fortitudine ad renes strin­gendos, ut castitas quasi quidam hiatus terrae omnes absorberet corporis passiones, & intra se omnem car­nis petulantiam sepeliret. Haec castitatis virtus in qua summa fortitudine & totis opus viribus est, per AE­thiopiam, quae2 vilitatem significat, fluit, quia vi­lissimae carnis nostrae extinguit incendium, & lavans sordes turpitudinum resumta virtute ad integritatem revocat inquinarum. Quam nigra est passionum exu­sta ardoribus pellis peccantium! Quam vilis caro quae se foeditatis facit mancipium, & omnium immundi­tiarum sentinam! Quam vilis facta est iterans vias tuas, hoc ad personam peccatorum dictum per pro­phetam intelligimus, quos utique execrabiles constat esse & viles propter lenocinii obscoenitatem, cui se impudenterb prostituunt; & animam, quae Dei templum erat, contumeliose Spiritu sancto repulso, foetoris prostibulum, imo ipsius Satanae lupanar con­stituunt.

Haec fortitudo eorum est, qui ad immolandum ag­num de populis segregantur, qui antequam legem in Sina accipiant, de continentia instruantur. Ante­quam propositionis panes edendos sacerdos David con­cedat, utrum continuerit, & mundus sit diligenter inquirit. Aruerat torrens fortitudinis, jam desiccatis plebis Israeliticae faecibus, cum thurificantes Beelphe­gor, & idolis initiantes Madianitarum amplexibus captivas animas submiserunt, praevaricationis aposta­siam pro pretio turpitudinis praetendentes. Nec de­fuit zeli fortitudo in fremente per spiritum Dei Phinea sacerdote, qui illius impudentiae ultor adulterum si­mul cum scorto in ipsis natibus pugione immerso per illius foedi commercii fabricam una impressione trans­fodit. Et illico quievit quassatio, & iterum ad ca­nales suos Geon reversus non est indignatus, nec abjuravit beneficium, eo quod essent, imo fuissent praedicti viri AEthiopes, id est viles: sed iterum sparsum recollegit exercitum, & de infirmis sani­tati restitutis, rursum multifariam celebravit victo­riam.

Tertius fluvius est Tygris, qui vadit contra Assy­rios, & significat temperantiam quae resistit libidini, multum prudentiae consiliis adversanti. Tygris quip­pe 3 velox interpretatur, in quo ipsius temperantiae alacritas intelligitur. Assyrii quippe,4 dirigentes lingua latina sonant, vide quam velociter qui tempe­rans est per dirigentium regna elabitur: quam directa sit temperantiae via, cui nihil, quod impediat, oc­currit. Omnia licent (ait Apostolus) sed non omnia expediunt. Omnia licent: sed ego sub nullius pote­state redigar. Temperantia nec ad illicita, nec ad li­cita c respicit: sed & per ipsa licita in neutram partem declinans regia via incedit. Haec nec tangit spurcitias, nec ad aliquam inhonestatem accedit: in­dignatur ad voluptatis mentionem; nauseat ad olfa­ctum: non quaerit tenebrosas crepidines ad impudica cubilia, nec theatrales fornices ad turpia perpetranda. Intra sese colligit: victrix sui ipsius; & legitima do­minatione, omnibus suis imperat affectionibus: om­nia infra se conspicit, nec ultra rationabiles metas etiam indulta transire permittit.

Quarto loco Euphrates ponitur5 qui foecundus vel fructificans interpretatur. Ipse est quem6 Auxem, eo quod foveat & augeat, Assyriorum & Hebraeorum volumina nuncuparunt. Hic congruae justitiae prae­fert insigne, eo quod ipsa plurimum in genere huma­no fructificet: nulla quippe virtus abundantiores fru­ctus facit, quam justitia & aequitas, quae magis aliis quam sibi prodest, utilitates suas negligens, commu­nia emolument a praeponens. Nec dictum est de hoc fluvio, qui justitiae adaptatur, contra quid vadat, aut quam terram circumeat. Justitiad enim ad omnes animae partes pertinet: quippee ipse est ordo & aequitas animae, quiaf sibi tria ista concorditer co­pulantur. Reliqua quippe in suis cursibus elaborant, quia prudentiae stat ex adverso malitia, & fortitudini incontinentia: & temperantiae crapula, & quicquid modum non habet, obsistit. Justitia vero, quia est omnium virtutum convenientium in unum grata con­cordia, non ex reliquis virtutibus, sed ex seipsa agnos­citur; quia ipsa est pax & totius unitatisg sanctitas, habens in se & totum & singula, nec tamen in singu­lis tota.

Consummatis quae de Paradiso, vel fonte, vel fluviis nos dicturos promisimus; ad Adam reverti nos cogit propositum; qui, ut diximus, post peccatum ex pro­pria nuditate confusus, intra alicujus glebae vel scopuli crepidinem, à conspectu Dei carnis prurientis contu­meliam pavidus occultabat: nec jam sola illa confusio mentem stupidam stimulabat, sed jam fames, & sitis, & frigus, & reliquarum calamitatum moles miserum affligebat, & hoc maxime, quod ipse, judice con­scientia, intus in omni amaritudine anxius tabescebat. Quod ubi ad eum vox illa pervenit, Adam ubi es? Consternata est peccatrix anima, & penitus dissoluta, quia deprehenso in scelere, nec subsidium erat, nec patebat effugium.

Deambulabat autem Deus ad auram post meridiem cum vocaret Adam; in vocatione increpationem, in deambulatione migrationem significans: quia jam tepescente caritatis fervore, & veritatis luce ad vesperam ignorantiae propinquante, deserto homine de corde ejus migrabat, & lento incessu protrahens allocutionem forsitan ideo morabatur, & pedeten­tim accedebat: aut si compunctus homo in illo quantocunque spatio cognosceret facinus, & seipsum [Page 113] judicans poeniteret, vel ex toto dimitteretur flagi­tium, vel aliquid statueretur clementius in humilia­tum. Non, ut ait Ambrosiusa de Paradiso, vo­ce corporea dominus Adam appellat; sed virtute qua­dam & praestantiore, quam vox corporis potest esse, oraculo;b eo scilicet modo quo Prophetas alloque­batur, vel ipse Moyses clamasse legitur, cum nullus audiretur sonus vocis, sed mentis. Interrogatus late­brarum causam & confusionis, nuditatem fatetur, cum amplius de ipso peccato, quam de poena pecca­ti verecundari debuerit. Erubescebat quidem rebel­lione animi, de virtute peccati, de irrepente tinea voluptatis: sed abundantiore pudore super hoc affici debuisler, quod veste nuptiali spoliatus de illius con­vivii gloria ligatis manibus & pedibus in tenebras exte­riores praecipitari meruerat.

Tulerant praecedentesc virtutes operimenta dig­nitatum quibus ornabant Adam, dum obediret Deo, & relinquentes spoliatum in medio transgressorem con­tumelia affecerunt. Jam texebat miser foliad men­dacii, & excusationis ordiens telam, non confiteba­tur errorem, sed quasi subtegmen involvens arundi­ne, & intra suspensos telae diffundens parietes, re­sponsione cavillata, latenter in auctorem erroris cau­sam refundebat & culpam. Abscondi, inquit, me, eo quod nudus essem. Vere non consilium contra Do­minum est, qui comprehendit sapientes in astutia eo­rum: cui loquitur omnis conscientia, & aperta sunt mentis arcana: cujus intuitum nec inferni Chaos im­pedit, nec abyssus obfundit. Videbat quippee ip­se miserum, nec tamen ab illo videbatur, sed tantum audiebatur. Mundo corde videtur Deus, à quo bea­tifico aspectu tollitur impius. Audiendi & respon­dendi non negatur effectus, quia in examinatione cau­sae cum secundum districtionem justitiae negotium agi­tur, necesse est quibuscunque tergiversationibus lubri­ca industria abutatur, ut ex ore suo coram illo judice reus quilibet convincatur.

Mulier, inquit, quam dedisti mihi, dedit mihi de fructu, & comedi. Velit nolit fatetur transgressio­nem, fed latenter imponit creatori pondus peccati, qui deceptionis aptaverat instrumentum, & quasi mus­cipulam in quam collaberetur, solatium collaterale te­tenderat abominanda suspicio, & adversus bonitatem Dei scientia pervicax: sensus malignus, responsio im­pudens, & ex hoc ipso solo etiam si aliud in causa non esset, homo morte dignissimus, quod aestimare potuit, mulierem sibi in insidiis positam, & se arti­ficiosa inductione circumventum, atque secundum ju­stitiam se non meruisse damnationis judicium, qui non suo appetitu, sed suasu foeminae, quam dederat ei Deus, ad praevaricationis declinasset consensum. Imo illam nuditatem perperam sibi illatam, & praejudica­tam sibi nimis propera animadversione conqueri vide­batur, nec agi secum ordine aequitatis, cum ipse qui dederat legem, debuisset removisse & scandalum, & reprehensionem non in eum qui ceciderat, sed in eum deberet refundi qui casus posuerat instrumentum. Hoc illa Adam excusatio continere videbatur, redar­guens Deum, & contendens ausu seditioso contra tranquillitatemf & verissimam justitiam Dei, quae adhuc ad poenitentiam in multa patientia reum expectabat, cum ipse secundum duritiam suam & cor impoenitens thesaurizaret sibi iram in diemg irae.

Justissimo ordine post virum, foeminam alloquitur Deus, quae pertinaci superbia, & ipsa admissum ex­cusat, serpentem suasorem deducens in medium. De­ceptam tamen se dicit, amplius dolens, quod diabo­li promissio effectu caruerit, quam quod ejus sugge­stioni assensum praebuerit. Quia igitur neque vir ne­que mulier confessionish vel poenitentiae excogita­vere cosilia, sed addentes praevaricationem inantum argumentorum complexionibus, ad Deum injustitiae convincendum laborabant, in superbas & exasperan­tes animas peccati cumulus est refusus, & oppressit su­bita ruina iniqui ponderis stipatores. Et ordmatissima rectitudine à serpente incepit judicium, ut qui fuerat suggestor peccati, esset particeps & tormenti; & qui ad casum conscientium sibi fuerat gratulatus, haberet ex malitiae merito quod doleret: & in poena aemuli sui intelligeret homo, judicis caritatem, cum qua­si invitus & vocatus, proscriptionis videretur dictas­se sententiam, qui diu expectaverat lapsi poeniten­tiam, & tanta indignatione suggestoris puniebat ma­litiam.

Nihil quaeritur à serpente, nulla omnino interro­gatio flagitii sciscitatur originem: quia illa in vanum volvitur quaestio, quae sine fructu est, & quam nulla comitatur correctio. Verum cum ille jam judicatus esset qui ab initio in veritate non stetit, quid sibi vul [...], quod novi constitutio edicti, legi antiquae conscribi­tur, & quasi minus continentia illius plebiscita ple­nam juris mensuram non habuerint, nova adduntur decreta? Ego existimo librum dispositionum coele­stium, & divinae paginam providentiae totum omni­no continere quod rerum status, quod processus in­sinuat, & totum esse oculo majestatis uno momen­to conspicabile, & quod attrivit antiquitas, vel quod intentat aeternitas. Nullum in lege aeterna aboletur vel mutatur, vel additur capitulum: sed nos non causas rerum, sed effectus attendentes, addi puta­mus quae ante nescivimus: deleri vel mutari, quae quia non intelligimus, aliter provenire videmus quam noster habuerat intellectus. Sed. mentis divinae im­mutabilis & fixa est ratio, ita disponens corda, si­cut movet & tempora. Cum enim flante Aquilo­ne in hyeme, & effraenata in campo aeris gelido­rum flatuum violentia, necesse sit humentia quaeque, ubi nimii impetus fervor non cohibet, astringi in gla­ciem, cum tamen necesse non sit ventorum intumes­cere rabiem: ita necesse est cuique causae suam attri­bui efficientiam, cum tamen necessitas non urgeat causami. Nihil punit, nisi quod vetat justitia, à cujus aequitate alienum est ut sit vindex actionis quam quasi necessitate extorqueat. Sed praecedit prohibi­tio k, ne ignorans, vel errans homo offendat; quam utique si contemserit, ex ipsius justitiae necessitate poenae succumbit. Sane quicquid evitari potest, con­stat necessarium nullatenus esse. Ideoque nec per pro­videntiam premitur, aut violenter attrahitur quic­quid rationis arbitrio evitandum exponitur. Nec judicio divino necessitas, sed voluntas punitur: nisi forte illa necessitas fuerit, quam sibi mala consue­tudo fecerit, & obstinati animi excaecata maligni­tas.

Spiritus sanctus in ipsis crepundiis adhuc vagien­tem mundum jam arguebat de judicio, quia damnato principi se tradiderat condemnandum, non quod ille sit eorum judex qui peccant, sed quod ipse, & qui ei, deserto Deo in malo communicant, justissimo judice Deo, ejecti de Paradiso voluptatis, id est à [Page 114] gloria Dei in tenebris cohabitent, & in flammis coar­deant a. In dejectione illa quando miser simul ac intumuit ruit, nihil de tormento ejus, pauca vero de indignitate scriptura propherica commemorat, sed de ruina & ruinae causa odibili Deo superbia, tam Eze­chiel quam Isaias pauca obscure perstringunt. Gene­sis aliquid amplius sub serpentis figura vel nomine le­gentibus intimat, & à mundi principio maledictio­nis sententiam usque ad ultimum judicium in fine se­culi infinita connexione orditur. Ibi nec incentor e­rit, nec carnifex, quia tantum sibi vacabit: si tamen dici debet vacatio, ubi miser in Gehennalis abyssi vo­ragine clausus & vinctus in igne ardebit aeterno. Tunc nec Dominus aeris, nec rector mundi, nec princeps tenebrarumb erit, sed infinitae & inenar­rabilis miseriae irrevocabilis inquilinus. Interim male­dictus inter omnes bestias terrae & omnia animantia, super pectus suum gradi, & terram comedere omni­bus diebus vitae suae, vel permittitur, vel mandatur. Unde Ambrosius in libro de Paradiso, non dixit fa­cio te supra pectus tuum vel ventrem ambulare, & ter­ram comedere: sed ambulabis, inquit, & manduca­bis: ut praedixisse magis cum futura sunt videretur, quam praescripsissec quid faceret.

Maledictus, inquit, inter omnes bestias, id est su­per omnes qui bestialiter & animaliter vivunt: qui pos­sunt fieri aliquando de carnalibus spirituales, & de terrenis coelestes, & qui aliquando tenebrae erant, si convertantur & revertantur mediante gratia Dei, lux d possint effici. Ille autem à spe praecisus, & om­nino avulsus à gratia, quia odit & semper persequitur caritatem, sicut in obstinatione odii perseverat, ita supere maledictionem, inclementiae privilegium si­bi proprie vendicat, & irae irremissibilis contra se de­cretum sancit, & in aeternum confirmat.

Quod autem super pectus & ventrem suum gradi­tur, illud est, quia in pectore recessus quidam sapien­tiae esse dicitur, cujus singulari excellentia cum ille frui possit in contemplatione divina, aversus ab intui­tu pacis, totum se contulit ad terrena, & est quasi vita ejus studium indefessum in persuasione peccati. Et in iis quorum Deus venter est, quos Apostolus lu­get & inimicos crucis Christi denunciat, repit, inspi­rans eis superbiam, accendens in immunditiam, de­vorans quoscunque sibi sicut terram subjecerit. Qui terrena sapiunt, cibi sunt illius serpentis, hujus vipe­rae pabulum: & super quos repit, vel pectore pre­mit, ventrem ventri conglutinat, de semine venena­to impraegnansf, & conformem sibi de corrupta anima sobolem generansg. Totum studium ejus est innectere se affectionibus carnalibus, & coagulo tur­pitudinis menti humanae injecto; omnes, per quas se volverit, semitas inquinare, ut intus & extra aliquid de illius contagionis conspersione adhaereat, quod po­stea in alicujus monstri personam erumpat.

Terram, inquit, manducabis omnibus diebus vitae tuae, quia usque in diem judicii in quo mors damna­tionis, & clausurae ejus aeternae adveniet, semper ab­lingit quos comedit, & sordidas & terrenas animas in­tra sterquilinium viscerum suorum sepelit & abscon­dit. De hujusmodi quos per ventrem accepimus, iis videlicet qui gulae & luxuriae serviunt, vel de iis qui abusione sapientiae superbiunt, & conversi ad terrena creaturae, potius quam creato [...]i obtempe­rant, helluo impudens voracitatis suae sentinam ingur­gitat, & inexplebili fame, intra pestilentiae suae gur­gustium saporatas offas de carnibus damnatorum intru­dit.

Quod autem inimicitiae statuuntur inter serpentem & mulierem, quasi vir ad hunc conflictum non per­tineat, illam arbitror esse causam, quod tentationes diaboli ad eos qui viriliter agunt, non praesumunt h accedere, sed foemineis mentibus tentator im­portunus se ingerit. Neque mens, quae est quasi A­dam, nisi sensu carnis illecto, movetur ad vetitum: sed ad delectationem quam tentator accendit, deside­rium carnale suspirat, & concupiscentiae mole oppres­sum, reluctantem mentem & repugnantem rationem, assiduae colluctationis importunitate captivat. Ideo­que i inter carnem & mentem futurae inimicitiae praedicantur, quia futurum erat per verbum Dei, quod caro factum est & habitavit in nobis, ut fructi­ficaret aliquando crucifixa poenitentium caro, & de semine obedientiae virtutum segetes crescerentk, & carnis continentia de adversatrice concupiscentia trium­pharet: unde illud est, quod regnum coelorum vim patitur, & violenti diripiunt illud: quia mulier, hoc est sensus carnis, mariti id est rationis adjuta consiliis serpenti resistit & semini ejus, id est odit ut inimi­cum, & abigit quicquid sanae doctrinae adversatur, & honestatem vitae commaculat. Violenter mala con­suetudo carnis, cum ipsa ad virum conversa fuerit, dominante ratione praeciditur; & quasi alterius crucis vexillum figatur in medio, jugi conflictu se ipsam ca­ro superat: imo victor spiritus armata sollicitudine pe­tulantiam carnis, dictante Deo, pia oppressione affli­git & domat.

Hanc vim regnum Dei non dedignaturl pati, nec abjicit latronem cum confitetur, nec Apostolo­rum principem cum amare flens verbi Domini recor­datur: nec excludit peccatricis illius unctionem & fle­tum, cujus horrebat Simon illem leprosus aspectum vel tactum. Semen diaboli est Schisma, & Haere­sis, & avaritia, servitus idolorum, omnisque incon­tinentia & impietas, omniumque vitiorum abominan­da collecto. Semen mulieris, ut diximus, ad virum conversae & potestati rationis jam subditae, est quic­quid boni parturit castitas, quicquid jejunii labor, quicquid sudor martyrii, quicquid exn amplexu diversarum passionum foecundissima concipit caritas. Veteres inimicitiae ab antiquo inter has emersere fami­lias, nec unquam defuit aemula virtutis invidia. Sem­per perfecuta est humilitatem superbia, & sapientiae vel justitiae contraria opposuerunt signa nequitia & ma­litia. Verum caput serpentis nobis adhuc in carne con­stitutis victoria in cruce Domini nostri prostruitur, & sub pedibus nostris jam à pectore & ventre excussus, ipso donante, ligatus conteritur.

Fel quod crucifixo oblatum est & neglectum, om­nia diaboli tentamenta contemtibilia effecit, & repul­sus amaritudinis haustus sitim peccati, quod fellei sa­poris est, intimavit à membris ejus facile reprimen­dam: imo ejusdem sanguinis calice hausto, penitus extinguendam. Quod infirmum Dei est, fortius est, non dico hominibus, sed daemonibus: & hujus carna­lis vitae nostrae infirmitas,o de malignis spiritibus triumphat, expuens in libidines, & abominans volup­tates: haec ut Christum lucrifaciat Apostolus, ut ster­cora reputat, & victrix suiipsius sanctorum patientia calcar. Ecce à mulieribus & parvulis caput conteritur [Page 115] tentationis, quia omnis foeditatis accessus illico prohi­betur, & totius spurcitiae à sanctorum cordibus sta­tim eliminatur audacia. Cognoscitur adulter, & ad lupanaria sua indigne repellitur: nulla sanctorum con­ventus foeditatis cujuslibet admittunt vestigia. Excu­tit ab omni munere mundas manus pura justitia, nec se venalem exhibet judicem, qui ut judex fieret, non pretio, sed gratis accepit. Pretium canis, & mer­ces meretricis, ne inferantur in templum, divina lex prohibet: quia oppressores pauperum, & innocentium oblatratores, & qui corrumpunt & polluunt verita­tem, ex illius quaestus sanguine recte non immolant; & arbitrantes quaestum esse pietatem, legem offen­dunt, & adversus eos in conspectu Dei veritas & pie­tas ex eorum ministerio, se clamant contumeliam pati.

Caput avaritiae primus pastor ecclesiae contrivit vi­riliter, pecuniam Simonis cum ipso in perditionem excutiens. Caput gulae praecidit Paulus castigans cor­pus suum, & redigens in servitutem. Nihilominus & omnium fere haereseon idem capita amputavit, in Romanis superbiam & seditionem compescens. In prima ad Corinthios Epistola, quod ad sectam legis Judaicae induci tam cito potuerunt & converti, & quod erant in eis personarum acceptio & schismata, arguit & objurgat. Sed & fornicationis caput in Spi­ritu vehementi ibidem conterit, tradens Satanae in in­teritum carnis eum qui uxorem patris sui publice detinebat. De regula quoque conjugii & castitatis, de auctoritate Apostolatus, de prostratis in deserto fornicatoribus, & murmuratoribus, & Idololatris multa ibi proponit & discutit, in quibus & elisum & elidendum caput maligni ostendit. In secunda quo­que ad eosdem Epistola, non esse consensum Christi cum idolis, nec participationem justitiae cum iniqui­tate, nec Christum & Belial posse convenire, mali­gnum de medio removens, apertissime distinguit. Galatas insensatos & fascinatos à pseudoprophetis, & ad ceremonias legisa conversos increpat & revo­cat, & illius seductionis caput confringit. Ephe­sios in ordine statuit docens viris mulieres subjici, maritos uxores ut corpus suum in honestate comple­cti, filios parentibus obedire & honorare, patres ad filios mansuetos esse, servos obsequi, dominos non inflari, & astringens eos in unitatem Spiritus in vinculo pacis, inobedientiae malum à radice extir­pat. Totum corpus Epistolarum tonitruum est, & singulae fere sententiae sunt quasi fulmina carbones vastatores spargentia, à quorum luce vel flammis ca­put hostis illius veterani, fidei Christianae virtute exuritur.

Occurrit Joseph, occurrit Susanna, ille puer, haec mulier delicata, uterque hujus monstri caput hor­rendum quanta virtute contriverit, sacrae non silent historiae. Impossibile est numerare per singula, quan­tas de hoc capite nequam sancti celebrarunt victo­rias: quotiens cerebro ejus victrices manus immer­serint: quot viduae, in primo introitu exsufflave­rint irrepentem, qui quia in congressu non prosi­cit, & ubi manifeste agnoscitur, illico vincitur, tendit insidias, & si aliquis torpor irrepserit sancti­tati, & aliquo modo rigor justitiae fatigetur & lan­gueat, sedulus praestolatur. Quod si forte ex ali­quo neglectu rubigo occupans armis virtutum ad­haeserit, si ex aliquob gloriae pruritu scabies religionis pellem obduxerit: illico ad tinearum crustas in quibus aliquid suum agnoscit, para­tus illabitur, & defluentem saniem ablingit & glu­tit.

c Vere appetitus laudis & humanae gloriae, sca­bies est virtutis, tinea sanctitatis, quod ultimum ma­lum saepe expugnatus hostis in fine expectat. Cum enim gloria nostra sit bonae testimonium conscientiae, saepe fit ut victores vincamur, dum de ipsa victo­ria, in nobis, non in Domino gloriamur. Et si­cut est ex virtute securitas, ita saepe ex securitate vir­tus dissolvitur, & infirmato calcaneo nec recte itur, nec languente pede ultra inimica potestas conteritur. In primis audacter congreditur, deinde depulsus Sa­tan insidiatur novissimis, quia tota humanae militiae gloria ex ultimis commendatur agonibus. Et cum multi currant in stadio, qui non lassatur in cursu, nec deficit, solus ille bravium accepit. Certantes legiti­me promerentur coronam, & perseverantes in finem, à linguae aculeo & laqueo caudae incolumes & illaesi evadunt.

Ille tamen maledictus terram comedit omnibus die­bus vitae suae ante judicium, quia amatores mundi à ruina voluptatum distentos & turgidos, rictu patulo absorbet & devorat, & omnem domum in cujus po­stibus sanguis agni non emicat, intrepidus invadit; omnemque primogenitum ejus interficit indefessus. Restat quippe maledictionis hujus evidentior in fine perfectio, cum pro hac nocendi aviditate & continuo studio dehiscentibus inferis, intra chaos illud Gehen­nale miser ille claudetur, & in illa tormentorum abys­so, in tenebrosis foetoribus, & horrendis ardoribus, quorum immanitas omnem superat intellectum sine fi­ne mergetur.

Sequitur ex ordine justitiae mulier quae suggestioni acquievit, debitaque poena redditur voluptati; & quae libertatem suam excusso à se creatoris dominio super­be ambierat, sub viri constituitur servitute. Nec abs­que nutu divino esse quisquam aestimet, quod usque hodie in genere humano servorum perseverat nomen & genus, cum hoc originalisd meruerat transgres­sio, & à primis patribus hujus conditionis emanarit ratio. Videat homo nobilitatem divinam, genus coe­leste, honorem regium, potentiae gloriam, aeterni­tatis vitam, sanctitatis imaginem, & recordetur quid fuerit, & ex jugo quod vicissim trahunt, invicem e­rubescant, quia hanc oppressionis ignominiam culpa meruit, non natura. Quod enim servi, quod dege­neres sunt, & inglorii, & ignobiles: quod peccato­res, quod mortales, illius effecit fermenti consper­sio, & quicquid ex Adam est, illa una occupavit in­fectio. Multiplicantur aerumnae, & in dolore ma­ter misera parturit, & multiplicatio conceptuum cum angustia exiens, parturientis viscera fere dirum­pit. Haec in carne, haec in Spiritu fiunt, quia cum rationis vel Scripturarum semina doctrinae studio vel intellectus, quasi viro infundente, anima subjecta su­sceperit, per multas tribulationes & dolores partu­riens anxiatur, & vix obtinet, ut victa mala consuetu­dine in bonum opus assuescat. Quicunque enim vo­lunt in Christo pie vivere, persecutionem patiun­tur, & torquentur interius lege membrorum, pe­rurgentibus concupiscentiis, donec longo usu inanes­cat forma hujus mundi, & phantasmata vanitatum dispereant, & sic demum remotis illecebrarum ob­staculis, Christus formetur in nobis. Utrobique calamitas, utriusque puerperia naturae comitantur suspiria, quia & caro & spiritus captivantibus de­lectationibus statim cum usura reddunt tributum, [Page 116] & instat concupiscentia avellens petulantiae germina cum tormento. Multiplicantur conceptus urgente las­civia, & quia non agnoscitur peccatum in immundi­tiae contumelia, sentitur in poena, & concussisa muliebribus uteri, cum ruptis intrinsecus naturalibus vinculis profluunt secundinae, vagiente foetu vere mi­seriae tractatur negotium, cum haerenti parvulo obste­tricantium tremula manus occurrit.

Hora illius angustiae satis indicat, quae sit illa causa quae in tales erumpit effectus: & quia omnino dulce­do illa venenata est quae tantae amaritudinis torrentem effundit, allicitur caro ad libidinosos complexus quo­rundam b prurituum irritata vaporibus, & cum ejus sensum quaedam mendacia blandimenta demulceant, captivum sequitur appetitum: cumque se infra faeces concupitas immerserit, tunc demum quis sit illarum deliciarum sapor, ex illius satietatisc dulcedine in­telligit. Hoc doloris privilegium prima mater reliquis matribus dereliquit, & nulla omnino in tota naturae hujus successione excipitur, excepta illa quae sola concepit de Spiritu sancto virgo, & maritalis ignara consortii, penitus aliena fuit ab hu­jus conscriptionis chirographo. In cujus formam, si per humilitatis & obedientiae disciplinam Eva Spiri­tui sancto in templo cordis sui thalamum adornasset, non deesset gratia, & obumbrante virtute altissimi, nullus concupiscentiae aestus dedicatam Deo animam concremaret. Conciperet quidem de viro suo eo mo­do, quo terra imbribus irrigata foecundissimo proven­tu arbusta emittit & germina: & sine ulla passione desiderii, tantum ad seminales rationes gremio conju­gali uteretur maritus.

Adae quoque dixit Deus, quia audivisti vocem uxoris tuae, & comedisti de ligno, de quo praecepe­ram tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo. Propter hominem maledicitur terra, & sterilitate dam­natur, & quae sine ullo labore praeposito suo erat om­nimodas expositura delicias, modo etiam culta spinas & tribulosd praedicitur germinatura: ut etiam ex ipsis punitionibus aerumnarum posset miser compun­gi, & rastris poenitentiae fatigatus contribulato Spiri­tu, benignissimo satisfaceret judici, cujus ipsa ultio, doctrina erat provocandae clementiae, & flagellum, e argumentum misericordiae; quia, inquit, rupi­sti vinculum obedientiae, tu quoque dissolveris, & in terram ibis, quia terra es. Intellige clementissimum Deum, etiam cum occidit; & vide quia temporales persecutiones ad correctionem proficiunt, & ipsa mors non tam est homini malum, quam finis malorum. In dissolutione bujus corruptionis intersecatur peccatum, & quod aestimatur districtio, invenitur remedium. Proponitur inobedientiae capitulum, & uxoria per­suasio praeceptioni divinae praeposita, & ex ordine ju­stitiae secundum meritum, stipendium debitum red­ditur causae. Labor supervacuus, sterilitas agricultu­rae, genimina degenerantia, & ad cumulum defunctio intimatur.

Habet etiam exprobrationis pondus originalis mate­riae commemoratio, quod eum de terra sumtum, & terram esse & in terram reversurum, tanta distinctio­ne diligentia judicis insinuat, ut confusa illius temeri­tatis audacia intelligeret ex infirmitate naturae suae, quia secundum originis suae rationem, nec gloria, nec stabilitas sibi inerat, &f totius illius excellentiae honor nec ex merito, nec ex natura, sed ex sola gra­tia g procedebat. Ex his verbis, imo ex ipsa ani­madversionis experientia didicit homo, non in se, sed in Domino gloriari, & humiliata est cervix erecta, cui impositum est pro regula libertatis, vinculum ser­vitutis.

Grave onus visum est mulieri, ferre pondus prae­cepti, & quasi pressura ingens, auctoritas imminens: sed ubi peccati jugum subiit, & impiam tyrannicae vir­tutis experta est dominationem, sentiens quid interesset inter jugum suave & grave, cum regredi non posset ad statum de quo corruerat, amarissimae salivae deglutivit rancorem, & corrosit intra se emergentis contumeliae massam. Intumescebat fermentatae naturae consper­sio, & primitivi azymi sinceritas ebulliente putredinis acredine rumpebatur, & quasi convitiabantur miserae animae titillationes illusoriae, & exprobrabat ei pro­priae virtutis confidentiam sensualitas importuna. Nul­la supercrat tergiversatio, ubi ingens verecundia om­nes responsionis concluserat vias, & conclamabant e­tiam ipsa vitia adversus aegrum, non imponentia suum languorem naturae, sed superbiae, de cujus radice omnium cogitationum germina pullularunt. Ex illo uno utero egressa sunt colluctantia omnia vitia, ad­versum quae judicium Dei ita est justum & evidens, ut ipsae concupiscentiae motus proprios detestentur, & flagitiorum consummatio propriae voluptatis abo­minetur & horreat passionem. Denique ipsa con­fusio & verecundia quae semper turpitudinum castra sequuntur, quasi crudelissimi carnifices conscientiae, lacessunt & improperant peccatori, & instant quasi quaedam Eumenides, agitatrices furiae, reprehensionis stimulos cordi saucio affigentes. Ipsa se malitia prae­judicat & punit, & contrariis armis in sui defensione utitur veritas.

Expellitur à deliciis transgressor, & miser laboribus deputatur,h vestitus quidem pelliceis tunicis, & pro divinitatis amictu morticinorum spoliis involutus, in illius plaudamenti gestamine intelligebat pellem suam pelli belluinae consimilem, imo ut ipsam rem exprimam, amplioris & abjectioris miseriae, cujus in­firmitas ardoris & algoris impatiens alieno beneficio foveretur. Imo pellibus nudo corpori superductis ho­mo bestia videbatur, & omnino convenientissime ap­tatum est extra corporibus, quod intus erat in mori­bus. i Agebat homo irrationabilem personam com­paratus jumentis insipientibus, & brutae mentis impe­ritiam in illa cruda & hispida supellectile exprimebat. Homo de terra terrenus, jam pronus ad infima in li­mo de quo sumtus erat figebat intuitum; & sarcina corruptionis oppressus, curvas scapulas sessori peccato praebebat, servus ventris, cliens libidinis, vanitatis man­cipium, & vernula vitiorum.

Exposuerat animam suam quasi incudem malleato­rum ictibus, & in illa fabricarum artifex concupiscen­tia omnium transgressionum formabat simulacra. Irae & invidiae & omnium blasphemiarum idola illius offi­cinae eructabat incendium, & pubescebant monstra tentationum assidentia cogitationibus, quorum mul­titudine fatigata ratio gravabatur. Deseruerat quip­pe Deus animam, & ad seipsam conversa turbaba­tur: & haec prima mors hominis fuit, cum crea­toris sui custodia caruit, & à contumacia praevari­catoris ingratirudinem ejus execrans & indignans abscessit; privavit eum statim gloria & honore, & vitam, id est cognitionis suae lumen, in eo extin­xit, & excaecata anima, cum veritatem amisit, simul cum illo beatifico visu, & reliquas beatitudinis [Page 117] species pariter exhalavit. Recedente Deo nihil boni superfuit, & nisi eo revertente data indul­gentia & gratia, ad abjectam & contemtibilem animam illuminationis abolitae claritas non re­dit.

Nec tamen imago vel similitudo auctoris etiam moriente anima per peccatum omnino deletur, sed dum patientia Dei ad poenitentiam delinquentes ex­pectat, potest lavari per poenitentiam quicquid in eadem imagine per negligentiam fuerit obscura­tum. Reformatur igitur & restituitur qui resurgit à mortuis, & ad indulgentiae manumissionem regre­diuntur virtutes ad opera destinata: & tunc iterum vivit anima cum se videt & odit, & agit quaecun­que sibi fuerint divinitus imperata. Cum enim ni­hil horum agit, mortua est: quia cum vere ejus vita sit Deus, nullus omnino eo absente ad ali­quod bonum aspirat affectus. Haec prima animae mors, qua deserenti eam Deo, ipsa quasi crimi­num institis connexa remanet, & sepulta, non om­nino à gleba arida, hujus hyemis frigore, spei reliquias eradicat, quia dives in misericordia Deus magna voce quatriduano jam foetido clamat, Laza­re, veni foras: infremuit, clamavit, & flevit, intimans rationabilibus animis quam sit efficax fle­tuum pluvia, & poenitentiae tremor, & confessio­nis clamor:a Quae supplicatio non repellitur, imo obtinet veniam scelcrum, & statim qui resur­git, ubi solvitur, convescitur. Nullus superest foe­tor, nullum putredinis vestigium manet in eo quem de stercore erigit Deus: sed cum principibus populi sui, sanctis Angelis dico, donat suscitato consessum, & in solio gloriae collocatum, etiam ad proprium cum admittit convivium.

Indignetur Novatus, irascatur Pharisaeus: sum­ma est commendatio caritatis, consummata omni­potentiae gloria, bonitas, & clementia, & nihil amplius decet sanctum quam pietas: nec in aliquo honorabilius est praeconium redemtoris, quam cum, eo miserante, convalescit & solidatur humana infir­mitas. Tremendus quidem est rigor divinae justi­tiae, & formidabilis districtio judicis, reverenda om­nino severitas, & judicium punientis: sed miseri­cordia lenitate est amabilis, & ex gratia praedicabi­lis. Ubi enim contra merita bonum pro malo red­ditur, benignitatis superabundantia praedicatur: de cujus plenitudine nostra ariditas irrigatur. Non est satis sancto Spiritui esse cum sanctis, etiam impios sanctificat, nec improperat: & spirat, & replet, & docet, & ungit, & urit; & publicanos & meretri­ces reformat & imbuit. Illa amplius admirabilis est potentia quae elisa restituit, & fracta restaurat, quam quae vasa integra in thesauris munitis aggregat & con­servat.

Et quidem mortuos in anima per culpam, poeni­tentia reducit ad vitam: desperationis vero obstina­tio pertrahit in Gehennam; illa desperationis mors Dei imaginem omnino delet & radit, & illi inju­riae nullum occurrit remedium, nulla clementiae stil­la se infundit. Sensit Adam mortem illam primam animae, consolatione divina privatus: expertus est quoque discessum à corpore animae rationalis: ve­rum haec ultima per quam dissoluta est corporalis & spiritualis substantia, labores & aerumnas, & ser­vitutem quam meruerat, & vincula calamitatis to­tius praescriptae dirupit: & qui vivens &b poe­nitens acceperat gratiam, soluto quod culpa merue­rat pretio, judicium Domino cantavit & misericor­diam; in laboribus & contumeliis vitae temporalis, humilitatem & patientiam thesaurizans; in fine quan­tolibet difficili & arcto, pro libatione sua suo Do­mino gratias agens. Pungitur concupiscentiis, labo­rat & sudat, ac torquetur: de loco voluptatisc expellitur, demum emoritur: in iis omnibus, quasi vas figuli in fornace excoctus, & multis rimarum rasuris attrita peccati rubigine, ad naturalem fulgo­rem tandem revertitur. Sic circumductus est per desertum Hebraicus populus, & cum intra pauco­rum dierum spatium, si recte irent, possent fines promissos attingere, quadraginta annorum sustinue­re dispendia, in quibus peregrinationis illius angu­stiis erudiretur illius insolentia multitudinis: ut cum ad diu desideratas & expectatas promissiones accede­ret, nec ad AEgyptum, nec ad regna cultu Dei vacantia relapso animo facile suspiraret, à quorum nexibus tanto labore avulsus, vix tandem de male assuetis perfidae gentis erroribus, quos longo con­victu imbiberat, longa dissuetudine triumpharet. Ibi quippe viderant idola, & circa profanos cul­tus, comessationes & impudica cubilia, quibus concupiscibiles animae captivos affectus subjecerant, & inhaeserant abominationibus, à quibus patrum suo­rum Abraham, Isaac, & Jacob abhorruerat discipli­na.

Ideo lex, ideoque plagae & verbera; ideo illa haereditatis dilatio, ne vilesceret facile consecutum ubertatis tantae & gloriae regnum: imo diligen­tissimo sub timore Dei servaretur prospectu, [...]an­tis exercitationibus & districtionibus conquisita pos­sessio. Quid, quod in cruce se redemtor noster de­relictum exclamat? Quid, quod vita moritur, quod judex judicatur, quod rex irrisus, quod princeps suspensus est? Mysticae sunt & sacramentales inju­riae salvatoris illae, & granum illud frumenti ca­dens in terram & moriens, spicas sylvescentes mul­tiplici germinc onustavit. Omnino sic oportuit pa­ti Christum, & intrare in gloriam suam: & quod titulus crucis, Hebraice, Graece, & Latine con­scriptus incorruptus permanserat, habebat in om­nium gentium salute compleri, quas obedientiae & humilitatid consertas, Christo jubente, latro­ne praemisso ad regnum crucifixi mater eveheret ca­ritas.

Vere praedestinatis omnia cooperantur in bonum, & robur & infirmitase proficiunt ad coronam, & status & lapsus coaedificant laborantem, quia al­terum ex altero & proficit & temperatur, dum ex consideratione infirmitatis descendit, nec inflatur se­curitas sanctitatis, & ex puritatis respectu erubes­cens dissolutio convalescit. Unde in libro quartode­cimo de Civitate Dei, sanctus Augustinus sic in­fert, Audeo dicere superbis esse utile cadere in ali­quod apertum manifestumque peccatum, unde sibi displiceant, qui jam placendo ceciderunt. Salu­brius enim Petrus sibi displicuit, quando flevit, quam sibi placuit, quando praesumsit. Utiliter sae­pe deserimur, & dum corripimur,f emendamur: dum flagellamur, amamur. Ad tempus, inquit Isaias, imo per Isaiam Deus, derelinquam te, & in miserationibus magnis congregabo te. Acturus poenitentiam de loco voluptatis Adam educitur, quia voluptas & luctus non bene cohabitant, nec deli­ciae & religio ad invicem complectuntur. Et ta­men ante Paradisum satisfacturus statuitur, ut saepe [Page 118] videns unde exierat, & intuens quis fuerat & quis esset, humiliato animo execraretur superbiam, & experiretur post contumelias afflictionum, quantum esset subjectionis & obedientiae bonum, per quam etiam lapsus &a expulsus reditus & restitutionis suae non desperaret proventum. Videbat vel potius intelligebat quid illius gladii, quem Cherubim vi­brant, motus ille versatilis intimaret, de quo quia pauca superius, & tamen prudenti lectori sufficientia exposuimus, idem repetere laboris esse inutilis arbi­trati sumus.

ARNOLDI ABBATIS BONAE-VALLIS CARNOTENSIS TRACTATUS DE LAUDIBUS BEATAE VIRGINIS.

SI linguis hominum loquar & Angelo­rum; nihil digne, nihil proprie, de sanctae ac perpetuaea Virginis matris Christi, Mariae gloria eloqui potero; quia vere in laudibus ejus modulandis non invenitur conve­niens organum, & hebes est cujus­cunque subtilitatis ingenium. Cum enim debitae ve­nerationis summa ad Christum respiciat, ex cujus ple­nitudine roratum est desuper quod Maria praedicatur gratia plena; manifestum est individuam esse Matris & Filii gloriam; & commune esse utriusque prae­conium, cujus definitio omnem superat intellectum: quia etsi illud antiquumb consilium de incarnato in sancta Virginec Verbo, quod Deus apud Deum erat, palam sactum sit mundo; tamen hujus tam inso­litae actionis modum (quia res miraculi est, & ordi­nem non sequitur naturae) sensus humanus timet attin­gere & haeret ancipiti affectu, quia & stupori est ma­jestas operis, & ingratitudinis foret praeterire silentio laudes Auctoris.

Res mira & inaudita, mater Virgo, Verbum caro, Deus homo! Quis in tam celebri miraculo sileat? Item quis haec praedicare sufficiat? Scimus quidem supra nos esse, hoc aggredi; sed illa in cujus sacratissimo ute­ro Verbum caro factum est, locuturis de Verbo, conciliat Verbum: Nec fas muta esse gaudia Eccle­siae, ubi implente nos Verbo, hoc habemus in mente quod Mater in utero. Et ipsum quidem uni­genitum Patris, ipsa prius mente concepit quam carne.d Salutata ab Angelo, credidit sibi ma­nere e virginitatis propositum, & nasci ex se San­ctum Sanctorum; quia & hoc acceperat coelitus intimatum, quod non esset apud Deum impossibile omne verbum. In hujus beatitudinis commercio, unita sunt divinis humana, terrenis coelestia. Securum ac­cessum jam habet homo ad Deum, ubi mediatorem causae suae Filium habet ante Patrem, & ante Filium Matrem.

Christus nudato latere, Patri ostendit latus & vul­nera; Maria, Christo pectus & ubera; nec potest ul­lo modo esse repulsa, ubi concurrunt &f orant omni lingua disertius, haec clementiae monumenta & caritatis insignia. Dividunt coram Patre inter se, Ma­ter & Filius pietatis officia; & miris allegationibus muniunt redemtionis humanae negotium, & condunt inter se reconciliationis nostraeg inviolabile Testa­mentum. Maria,h Christo, se Spiritu immolat, & pro mundi salute obsecrat; Filius impetrat, Pater condonat. Magnum quidem est, quod Latroni con­ceditur venia; sed & hoc stupendum, quod consum­mata dispensatione incarnationis,i expiraturus Je­sus Matrem tanto affectu honorat victor suppliciorum; & quasi sui immemor, ad matrem de cruce converti­tur & colloquitur, intimans quanti apud eum meriti esset & gratiae quam solam in illo puncto respiceret cum jamk latere vulnerato,l fossis manibus &m pedibus, & in ultimis esset. Movebatn e­nim eum Matris affectio, & omnino tunc erat una Christi & Mariae voluntas, unumque holocaustum ambo pariter offerebant Deo; haec in sanguine cordis, hic in sanguine carnis.

Verum altius repetenda sunt operis hujus capitu­la, & brevi est sermone colligendum, quo ini­tio, quo progressu, ad hunc beatitudinis cumulum Virgo sancta devenerit, ut cum Christo communem in salute Mundi effectum obtineat, & à dextris ejus regnans in coelestibus, Circumamicta varietatibus, in deaurato vestitu assistat. Inventa est Virgo ab Angelo in Nazareth, solitaria, seorsim à turbis, [Page 119] vacans proculdubio meditationibus sanctis, credo se­cum pertractans quomodo sine offensione Legis mane­ret in propositoa castitatis; quia hanc elegerat, b hanc Deo voverat, & integritatem carnis & spi­ritus apud se Domino consecrarat. Stabat inc ad­verso Lex, urgebat ad conjugium Moyses; qui ma­ledictum intentans sterilibus, semen & sobolem à filiis Israel exigebat. Nullum de Virginibus à Domino datum erat praeceptum, sed nec erat Apostolus qui daret consilium. Acceperat tamen hoc ipsum à Deo per Spiritum sanctum, familiare mandatum; non ex responso Angelico, sed ex inspiratione secreta quae ei & affectum virginitatis intimaverat, & usque ad ne­cessitatem voti purum desiderium alligaverat: quis ta­men rei exitus futurus esset, nondum erat intimatum divinitus; sed hujusmodi accessionibus gradatim sibi officinam purgatissimam aptabat Spiritus sanctus.d Ob hoc eam aestimo elegisse solitudinem segregatam, ut diebus & noctibus in hujus controversiae angustiis, congruis se rationibus muniret; quibus & stare sibi posset optata virginitas; nec tamen quasi in contem­tum sui, Legis indignaretur auctoritas. Hoc enim (ut diximus) id est, conjugium, ad propagandum populum Dei, itae lex ab omnibus indifferenter exigebat, ut nec summos Sacerdotes pateretur immu­nes; quia necesse erat filium patri defuncto statim substitui, nec alium quenquam in ordinem Pontifica­lem assumi. Ideoque propterf successoris necessi­tatem oportebat eos misceri conjugibus, ut essent pa­rati filii statim cum pater obiisset, consecratione pa­trata, ad continuationis Incensum accedere, & intra Sancta mane & vespere secundum ritum Legis omni die offerre. Tantaque erat hujus rei necessitas, ut cum immundis & contaminatis concubitu, ex alia­rum Tribuum cujuscunque officii personis, nullus ad Sancta pateret accessus;1 solam summi Pontificis per­sonam, propter hanc impossibilitatem, lex à ministe­rio non excluderet: licer & à quibusdam ita accipia­tur, ut noctibus propter incensum matutinum uxores non tangerent; &g ab illa hora si hoc egissent, usque ad vesperam permanerent immundi; qua hora purificati,h Lege non temerata, ex ordine mini­strarent.

His difficultatibus vallata, quia humani consilii ra­tio non occurrebat qua & decretum & votum pariter convenirent, causam suam Maria Domino commen­dabat, & meditationibus & sanctis orationibus vacans de Coelo expectabat consilium, ubi Spiritu & mente conversationem sibi parabat, ubi coelebs animus me­dullitus inhaerebat. Nec defuit consolatio. Gabriel Archangelus desursum illabitur; solus solam affatur: Ave (inquit) Maria gratia plena, Dominus tecum. Raro in veteri Testamento, salutatione Angelica quen­quam honoratum reperies. Non salutatur Abraham cum extollitur titulo fidei, cum credit nil haesitans nasciturum de anu sterili filium sibi jam seni: neque cum eundem filium, de quo & cui promissiones factae erant, mactare jubetur, nec cunctatur. Non salu­tatur cum jugulatis quinque Regibus, erepto Loth, victor revertitur: & licet à Melchisedech oblatis De­cimis dignus sit benedici, non tamen meretur coelitus salutari. Sub arbore Mamre & cum Deo Loquitur & euntem in ultionem Sodomae supplicationibus devotis prosequitur; & licet convivio & hospitio dignus inven­tus sit, & licet si in illis quinque flagitiosis urbibus decem invenirentur immunes, reliquis veniam impe­trasset, non tamen ad salutationis familiaritatem per­venit. Non salutatur Moyses, cum de rubo eum Deus alloquitur; neque cum in monte Sina Testa­menti tabulis honoratur.

Adnunciato Christo salutationes incipiunt, jam pro­ximo Jesu qui est Salvator, mundi salute non longe posita, Verbum sanctae spei, Verbum incolumitatis & restitutionis nostrae de coelis ad terras defertur, jam hoc Verbum prius rarum omnino incipit frequentari. Salutat Angelus Mariam, nec multo post Elizabeth occurrit & ipsa salutans & prophetans. Salutant An­geli post resurrectionem sanctas mulieres, salutat ipse Christus Discipulos. Denique & hunc salutandi mo­rem, salvata per Christum, semper gaudia sua com­memorans, exulrans [...]ervat Ecclesia. Inventa est in Christo perpes laetitia, & salutis aeternae medicami­na per ipsum sunt nobis in poenitentiae Balsamis de­signata.

Maria lingua Syriaca, Domina dicitur, Christus Dominus, Maria Domina; & licet ipsa se Christi proficeatur ancillam, hoc servitutis genus omni regno sublimius esse intelligit. Constituta quippe est super omnem creaturam; & quicunque Jesu curvat genu, Matri quoque pronus supplicat & acclivis. Ini su­pernis & infernis admirationi est Virgo puerpera; stu­pent daemones, gaudent homines, in Coelo glo­riam Deo concinunt Principatus & Potestares. Non cadit in Angelos zelus, nec invidiae livore candida­tus ille tabescit exercitus, nec de praeposito sibi car­nis ordine offenduntur: quia e [...]si Christus aliquando paulo minus ab Angelis, propter passibilitatem sit im­minutus; modo gloria & honore coronatus sub pedibus suis continet omnia subjecta, nec à dominatione, vel potentia Filii, Mater potest esse sejuncta, Una est Mariae & Christi caro, unus Spiritus, una caritas: & ex quo dictum est ei, Dominus tecum; inseparabi­liter perseveravit promissum & donum. Unitas divi­sionem non recipit, nec secatur in partes; & licet ex duobus factum sit unum, illud tamen ultra scindi non potest, & Filii gloriam cum Matre non tam commu­nem judico quam eandem. Ecce tabernaculum Dei, habens intra se Sanctum sanctorum, virgam signo­rum, tabulas Testamenti, altare incensi, ambo Che­rubin respicientia in alterutrum, Manna, & sine um­bra propitiatorium palam expositum. Haec non in figuris, sed in ipsa veritate, sacrarium Virginis in se continebat reposita, exhibens mundo legem & disci­plinam, incensionem zeli, castitatis odorem, concor­diam Testamentorum, panem vitae, inconsumtibilem cibum, sanctitatem, humilitatem, & obedientiae ho­locaustum, poenitentiae omnibus tutum naufragis por­tum.

Nulla facta est Angelicae dignitati injuria, si illius excellentiae cacumen obumbrat virgo exaltata sicut Cedrus in Libano. Cedrus arbor est procera, & im­putribilis: Virginitas quoque Mariae quia nulla con­cupiscentiae k carnis viscatur putredine, in hoc procerior & altior virginitate videtur Angelica, quod haec, virtutis; illa, naturae: haec, voluntatis: illa, necessitatis: & in carne quod non est carnis agere, res incomparabilis meriti est & gloriae singularis. Pro­sequi Prophetarum oracula quae de Maria scripta sunt, [Page 120] non est nostri propositi; neque enim rem tanti culmi­nis sibi noster arrogat stylus. Quomodo enim illud divinum puerperium eloquar, quod ab Angelis in Be­thleem celebratum est, ubi in angusto tugurio hospi­tata virgo non habens diversorium, infantem Jesum laciniis reposuit fasciatum; ubi Virgo & obstetrix & genitrix, sibi ipsi in illa celebritate exhibuit cliente­lam. Nihila quippe doloris, nihil clamoris ibi erat, nullam ibi u [...]uram poenarum pro voluptate ultio repetebat. Neque enim erat Christus in peccato con­ceptus, cujus solius est donare peccatum.b Un­de ipsi egredienti, nullum exigens tormenti vectigal, ultro natura januas re [...]erabat. Aderant illic Cherubin & Seraphin; & gratulabundus, gloria in excelsis, Deo decantabat coelestis Exercitus; & usque ad Pa­storum excubantium aures harmoniae Angelicae con­sonantia perstrepebat. Reges Arabum & Sabba ab Oriente egressi, sequuti stellam insoliti luminis, ge­nibus curvatis & humi purpura defluente, Jesum no­strum pannosum adorantes, donis sacramentalibus ve­nerati sunt.

Ab ortu Salvatoris usque ad Baptismum anni 30. defluxerant, nec toto hoc tempore sejúncta est Ma­ter à Filio, semper individua illi adstit it, & divini conscia secreti, humili affectu venerabatur ut Deum, amplectebatur ut Filium. Ventum est ad miracula, & illico Judaica perfidia movit calumnías, & corde felleo doctrinam Evangelicam persecuta, ringens in Christum despumabat convitia dicens eum in Beelze­bub ejicere daemonia: & non esse à Deo, Sabbati con­temtorem. Multa praeterit succinctus & ad finem properans stylus. Quid singula prosequar? Nec mor­tuo Christo quievit invidia, nec saturata est cruentae plebis malitia, cum pedibus & manibus clavi, cum lancea lateri, fel ori, spinae capiti, & torum corpus haereret cruci. Observabant milites crucifixum, irri­debant Judaei, nec extorquebant responsum. Fugien­tibus Apostolis, in faciem Filii se opposuerat Mater; & gladio doloris animae ejus infixo, vulnerabatur spi­ritu & crucifigebatur affectu: & quod in carne Chri­sti agebant clavi & lancea, hoc in ejus mente, com­passio naturalis & affectionis maternae angustia. Sta­bat ante Crucem, non minor quam matrem Christi decebat:c Fortasse autem quia in morte Filii intel­ligebat Redemtionem Mundi, etiam sua ipsa morte se aliquid aestimabat publico muneri addituram. Sed Jesus alieno adjutorio non indigebat, qui dixit; Fa­ctus sum sicut homo, sine adjutorio, inter mortuos liber. Suscepit quidem Parentis affectum, non tamen quae­sivit: sui sanguinis Patri [...]acrificium offerebat, illo auxilium imo ipsam inter reliquos pro quibus sui san­guinis Patri [...]acrificium offerebat, illo generali bene­ficio complexus est.

Ecce bone Jesu, coram te est Mater tua. Cur modo non dicis: quae est mater mea, & qui sunt fra­tres mei? Modo matrem non abjicis, nec ignoras, sed commendas discipulo, & vicariam imponis solici­tudinem illi quem praecipue diligis, qui supra pectus tuum in coena recubuit, Mulier (inquit) ecce Filius tuus; & ad Discipulum, ecce Mater tua. Supererat Joseph, ad quem usque ad illud tempus praecipua ob­sequii spectaverat ratio, & cui ad hoc ipsum fuerat desponsata; & modo, quasi hoc ministerio censeatur indignus, Joannes assumitur. Hunc intellectum cir­cumstantia d sermonis videtur exigere: verum se­cretiore ratione virginitas virginitati commendatur, ut hoc testimonio juguletur,1 Bonosus haereticus & profanus Helvidius, qui in ore foetido ausi sunt garrire quod de utero Virginali alius praeter Christum partus effusus est; & post Salvatorem natum, Joseph eam licentia maritali contigerit. Ipse Christus de cruce, maternae Virginitatis est arbiter, idem &e assertor. Neque enim filios ex Joseph suscepturam à viri con­sortio separarat. Obstructum est os loquentium iniqua; suscepit eam Joannes in suam, non abnuente Joseph, nec aliquam calumniam referente: suscepit earn in suam; non quasi maritus, sed loco Filii assecla & custos & testis, & conscius. Erant quidam ambo in ministerio Mariae, Joseph cedente pro tempore & causa; Joanne praeposito. Christus quidem in eum expensis contumeliis & tormentis; jam hora propin­quante, in matre amplius quam in se pati videbatur: nec dissimulans quod humano pungeretur affectu, circa novissima expressit quantam matri vellet reveren­tiam à mundo exhiberi, cui in ultimis tam officiosum reliquit dilectionis indicium: in ipso mortis articulo exponens, quod matris esset intemerata virginitas, & quod ei gratiae singularis aeterna maneret haereditas. Suscepit itaque Discipulus, quod ei commendatum est; & Christus dixit; Consummatum est. Hoc di­xit; & bono pietatis fine mysterium omne comple­vit.

Postulabat ordo, ut & de ceteris capitulis quae Chri­stus in cruce tetigit, aliqua scriberemus; sed supra nos esse scimus, ad tantae profunditatis mysteria mit­tere manum. Quis enim disserere sufficiat, quod se derelictum clamat in cruce,f quasi infirmus; & latronem in Paradisum praemittit quasi Deus: quod orat pro cis qui illi maledicunt, & crucifigentibus ob­tinet veniem: & quod in eodem puncto in quo apud Patrem, totius mundi causam allegat; quam pro­prie & singulariter matrem revereatur indicat: quod de siti, & non de corpore vulnerato eloquitur: quod tunc demum protestatur omnia consummata, & sic in manus Patris, spiritu commendato, capi­te inclinato, emoritur? Magis haec nostro videntur honoranda silentio, quam indigni sermonis ausu teme­rario contingenda.

Verum de Maria quod coepimus, ut breviter pro­sequamur; hoc exg Actibus Apostolorum tradi­tum nobis accepimus, quod post Passionem Christi, cum Apostolis usque ad Pentecosten in orationibus & jejuniis unanimiter conversata est. Postea vero, Joan­ne in ejus obsequiis perseverante, non diu vocatione dilata, migravit ad Filium: & Angelis occurrenti­bus & deportantibus illam inclytam animam, assumta est in coelum; utrum in corpore, aut sine corpore, nullius canonicae Scripturae definivit auctoritas: sed quocunque modo sit; eam cum Christo esse, dubium non est. Nec fas est homini loqui quid illud gloriae sit, quae beatitudinis plenitudo qua illa perfruitur; quia sicut scriptum est, pax illa omnem superat intel­lectum, nec eam oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Hoc certum est, quod ibi est ubi tam ipsa quam Filius vultui Dei assistunt, pro nobis misericordiam postulantes, non judicium; & obtinentes omni poenitenti remissionem peccatorum. Imo datum est Filio à Patre omne judicium; & ejus [Page 121] est temperare & dispensare severitatis districtae decre­tum, qui non facile eos quorum advocatus existit con­demnat: cumque idem sit Advocatus & Judex; ne­quaquam crudeliter judicat, qui semper misericorditer interpellat. Merces quippe mortis ejus, salus est ho­minum. Nec illud sibi perire facile patitur, pro quo &a sanguinis pretium magnum datum est; & tantum reconciliationis humanae studium fuit, ut sua dispendia non attenderet dum erroneum lucra­retur.

ARNOLDI ABBATIS BONAE-VALLIS MEDITATIONES.

1 NOli timere, filia Sion: ecce Rex tuus venit tibi mansuetus, & sedens super pul­lum filium subjugalis. Veni Domine Jesu: veni, desiderate cunctis gentibus, quia dormivit anima mea prae taedio morae tuae, & o­culi mei languerunt prae inopia luminis tui. Orere sol amabilis, ut excat homo ad opus suum & ad opera­tionem suam usque ad vesperam: & operetur non ci­bum qui perit, sed qui permanet in aeternum. Noli timere, filia Sion; timere pusillorum est. Ideo ad­huc filia, quia times; nondum Jerusalem sed filia Sion, hoc est, specula; ergo disce speculari. No­li timere, quia timor oculum turbat, hilaris pupilla lucide speculatur; fides est pupilla oculi tui. Quo­modo pupilla oculi subtilissima est, & nisi impigre & sollicite custodiatur à palpebris, levissimo tenuissi­mi pulveris tactu confunditur: sic acies fidei nisi per­vigilem semper habeat custodiam, nihil citius con­turbatur. Sed noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit tibi, oritur tibi sol, qui & te custodiat & illuminet, & perducat te ubi pulvis non est: venit tibi mansuetus, qualis ipse est, talem te esse vult. Mansuesce jugum ejus portare, ut & ipse sedeat su­per te asinam suam & pullum filium subjugalis. Et quae est haec asina? Ipsa quae caro vocatur, & mu­lier & virago, quia de viro sumta est. Et quis est pullus ejus? Masculus vir. Et quomodo pullus ejus est? Quia non prius quod spirituale est, sed quod a­nimale; deinde quod est spirituale. Prius caro doma­tur, ut sub jugo habilis sit, deinde nascitur pullus & roboratur, ut sessorem suum portare possit. Et qua­re filius subjugalis? quia sub viro est mulier, & mu­lieris caput vir: & tamen filius est subjugalis, quia per mulierem vir, sed in dolore pariet. Sedeat super utrumque rex mansuetus faciens pacem, ne haec sibi invicem adversentur. Sedeat, inquam, ut spiritus imperet carni, & caro obtemperet spiritui: spiritus autem & caro obediant suo creatori.

Venit mansuetus, venit tibi; & tu non vadis ei? Egredere de terra carnis tuae, de cognatione mentis tuae, & de domo patris tui: de memoria patris tui, Pater tuus Amorreus & mater tua Hethaea: hujus pa­tris obliviscere, & tunc concupiscet rex decorem tuum. Decor magnus est, si audis & vides & incli­nas aurem tuam. Audis per obedientiam, vides per intelligentiam, inclinas aurem tuam per humilitatem: hic decor, haec gloria omnis ab intus est in fimbriis aureis; hunc decorem tuum rex mansuetus concupis­cet. Egredere de civitate, quia vidi, inquit, ini­quitatem & contradictionem in civitate. Egredere cum pueris Hebraeis qui transeunt simpliciter in occur­sum Domini. Steme in via ramos olivarum, ut ope­ra misericordiae pedibus ejus accommodes. Accipe fron­des palmarum, ut triumphes de principibus tenebra­rum. Nihil in te resideat quod in occursum Jesu non prodeat: quia nec una ungula in AEgypto Pharaoni relinquenda est: manus & cor linguae concinant ho­sanna in excelsis.

Videns vidisti Domine Deus afflictionem populi tui, qui est in AEgypto, & inclinasti coelos tuos, & descendisti liberare nos. Indulta est & mihi, Domi­ne, modica quies ab operibus tenebrarum durissimis; quibus mentem meam vehementer afflixit importunus exactor Pharaonis, & sabbati tui praeparatio jam lae­tificavit animam meam. Veruntamen nondum usque ad speculum perveni, ubi plenius intelligam pustulas & naevos qui maculant faciem meam, qui valde displi­cent in oculis tuis; quum & si lavero me nitro, & multiplicavero mihi herbam Borith, maculata sum ini­quitate mea.

Et tunc, Domine, passionis tuae dies urgere nos deberent magis quam praeposiri Pharaonis: quum in operibus tuis justitia est, & pax & gaudium in Spiri­tu sancto. Nos autem dormitamus, te, Domine, pro nobis orante: quia oculi nostri tempore nostro gravati sunt. Suscita nos ut vigilemus & oremus, ne incidamus in tentationem: quoniam tribulatio valde proxima est nobis, quam cito clauditur oculus ne te videat: collabitur pes noster in hoc mari magno & spatioso manibus, ubi sunt reptilia quorum non est numerus, quae somniorum [...]uorum phantasiis infen­tam ludificant animam, & trahunt in cor maris, unde non facilis ad superiora reductus est: nisi tu emittas manum tuam de alto, & liberes nos de aquis mul­tis. Suscita nos, Domine, ut tecum vel una hora vigilemus & oremus. Quis autem est qui tecum una hora vigilet? Avulsus enim es à nobis quantum jactus est lapidis, & agonizas prolixius, ita ut gutta san­guinis tui decurrat in terram; longe, longe avulsus es à nobis, quia lapis abscisus est à monte sine manibus, [Page 122] & jactus est lapis & percussit Goliam in fronte, & sta­tuam in pedibus. Iste est jactatus tuus longe à nobis, quia etiam & usque ad interiora velaminis praecursor introisti pro nobis, ubi semper interpellas Patrem. Sed utinam gutta sanguinis qui de agone tuo sudat, usque ad terram nostram decurrat, & aperiat terra os suum, & bibat illam, & clamet ad te, & tecum ad Patrem: melius quam sanguis Abel.

Quis autem est, Domine, qui tecum una hora vi­gilet: etiam non est factum silentium, nisi quasi me­dia hora. Quanto minus una hora vigilabimus te­cum; quotiens & quotiens, Domine, venis ad nos, & invenis nos dormientes, & tamen benigue suscitas nos, & iterum abis secundo & tertio eundem sermo­nem dicens. Statim autem ut recesseris, iterum som­nus occupat nos, nec vigilare possumus, nisi quam­diu nobiscum es, & suscitas nos. Venis in secunda & tertia vigilia, sed beatus ille servus, quem tunc in­veneris vigilantem. Jam primae & quartae vigiliae nul­la mentio fit, quia nec primaeva aetas sensum recipit vigilandi, nec ultima spem prolixius orandi. Et quid est, Domine, quod tertio rediens copiam dor­miendi paras, Dormite jam & requiescite? Nunquid aliud concedis somnium ubi requiescitur, & aliud pro­hibes in quo oculi gravantur? Ita est; qui enim vigi­lat in te, suaviter dormit, & silet, & somno suo re­quiescit. Qui autem dormit à te, sicut ebrius nocte, nesciens graviter agitatur.

Tristis est, inquit, anima mea usque ad mortem. Anima tristis est, quae expectat mortis tribulationem. Quis enim sciat utrum ad dextram, an ad sinistram erit: quis sciat quomodo respondeat ad arguentem se, quum judex sicut parturiens loquetur: Ideo tristis a­nima mea similis fiat pellicano solitudinis, quae odit civitatem & conventicula eorum de sanguinibus, & macie solitudinis pallet. Ut sicut nycticorax in pa­rietinis scripturae quaerat sibi escam tota nocte; & e­volet in passerem super tectum, vigilantem & caven­tem quin veniat fur. Vel Judam non videtis, quo­modo non dormit quam pervigiles habet oculos avari­tia, quomodo circuit orbem terrae. Non cessat ma­nus ejus, non cessat pes; & coacervat sibi iram in die irae. Et tamen dormit Simon, dormit Jacobus, & Joannes; Quare? quia non attendunt quid post pau­lulum futurum sit. Periculi magnitudo somnum fu­gat. Nunquid dormivit Petrus in atrio? Nunquid dormierunt qui relicto eo fugerunt? Nunquid dormi­vit adolescens quando tenuerunt eum, & ille relicta syndone nudus profugit? & tum frigus erat, quia stabat Petrus & calefaciebat se; magnitudo periculi, & somnum & frigus & famem facit oblivisci. Evi­gila miserabilis anima, si non amore saltem timore. Cogita saltem cruciatum quem jam passura es in mor­te. Certe nulla crux durior est quam mors; Mors inquam ipsa durissima est crux quae tibi paratur: ad quam tu quotidie festinas, & non attendis. Vide quomodo te mors crucifigit: corpus rigescit, crura distenduntur, manus & brachia decidunt, pectus an­helat, cervix languescit, labia [...]spumant, oculi stu­pescunt, facies exsudat, vultus tabescit & horrescit, & velut testa pallescit. Ista crux manet te. Nes­cio utrum in lecto molli, an in cruce rigida sua­vius moriatur, nisi quod crux citius dolorem abs­cidit. Quae videmus & sentimus levia sunt ad ea quae animus jam praegustat, nam sensus cito à cor­pore recedit, animam suam mors semper comita­tur.

Cum ambularent animalia, ambulabant pariter & rota juxta ea; si vita nostra proficeret, rota sanctae Scripturae nobiscum pariter ambularet. Sed quia per paludes & saxa pedibus euntes offendimur, vix rotae nos sequuntur; passio Domini celebratur, & nos vo­luptati operam damus, clamat nobis de cruce. O vos omnes qui transitis per viam, attendite & vide­te, si est dolor similis sicut dolor meus, & nemo est qui audiat, nemo qui consoletur, nemo qui respon­deat. Sitio inquit: Domine, quid sitis? ergone te plus cruciat sitis quam crux; de cruce siles, & de siti clamas? Sitio, quid? vestram fidem, vestram salutem, vestrum gaudium; plus animarum vestrarum quam corporis mei cruciatus me tenet.

O vos omnes, qui transitis per viam, attendite & videte, si est dolor sicut dolor meus. Attendite do­lorem meum, ut in dolore meo videatis dolorem ve­strum; Dolor meus imago vestri doloris est. Quid attenditis in corpore meo? Attendite & videte, si si­milis dolor non est in corde vestro. Transitis à vo­bis ad me, retransite à me in vos; & videte si non est similis dolor in vobis, sicut dolor meus. Nolite flere super me, sed super vos ipsas flete filiae Jerusa­lem. Vester ille dolor quem transitis & non attendi­tis, magis est flendus quam dolor meus; propter sce­lus enim vestrum percussus sum. Haec nobis de cru­ce clamas, O benigne Jesu! & si non verbis, tamen ipsa re. Quid tibi respondeam? quid loquar? quid retribuam? fecisti ergo mihi de corpore tuo speculum animae meae. Nesciebam contumelias & terrores & colaphizantem me incessanter Satanam, nisi viderem artem medicinae tuae similia similibus curantem, & apprehenderem in statera hinc calamitatem tuam, il­linc iniquitatem meam. Dedisti corpus tuum percu­tientibus, & genas tuas vellentibus: faciem tuam non avertisti à conspuentibus in te, ut alapae tuae meas alapas removeant, & flagella flagellis expien­tur, & opprobria exprobrantium tibi, quae cecide­runt super te, auferant à me opprobrium sempiter­num.

Haec sunt linteamina mundissima carnis tuae, qui­bus vulnera mea alligasti, O Samaritane misericors, ut poneres super jumentum tuum hominem à latroni­bus spoliatum, & flagellis caesum, & perduceres in stabulum. Quum ipse vere nostros languores tulisti, & dolorem nostrum ipse portasti, cujus livore sana [...]i sumus.

In domo ergo principis sacerdotum velata facie co­laphizatur Christus: quia in domo conscientiae caeca­ta mente colaphizatur Christianus. Quod [...]nim Chri­stus in publico, ego patior in occulto: & quae ille foris à ministris Caiaphae, ego intus à nequitiis Sa­tanae quia supra dorsum meum fabricaverunt pecca­tores, faciem mihi velaverunt, faciem meam in ter­ram defixerunt, & dorsum meum incudem suam fe­cerunt. Et supra dorsum meum fabricaverunt pec­catores, sed adhuc intra domum contineor, ubi puel­la & moritur & suscitatur: nam & ibidem Petrus ne­gavit. O homo non sum, hominem attendo non Deum; hominem timeo non Deum, cujus verita­tem nego. Nonne, Petre, in his verbis velatam fa­ciem habuisse videris? unde & tertio colaphizatus est, quia tertio negavit. Et Paulus tertio rogavit Domi­num, ut auferret à se angelum Satanae, qui eum co­laphizabat. Uterque ergo Apostolus colaphizatus est: Uterque ter naufragium passus est, ille intus, iste fo­ris. Voluisset quidem Satanas, at si tam licuisset ei tamdiu Petrum colaphizando cribrare sicut triticum; donec ab eo omnem fidei medullam excussisset. Sed ego (inquit) Petre, rogavi pro te, ut non deficeret fides tua: unde respexit eum Christus, & egressus fo­ras, flevit amarè.

Tamdiu vela [...]am faciem habuit Petrus, donec re­spexit [Page 123] eum Christus. Sed nunquid non etiam prius negantem non aspiciebat? etiam. Sed Petrus respi­cientem se Christum non respiciebat, quia velatam fa­ciem habebat, unde bene alius Evangelista, Et recor­datus est, inquit, Petrus. Recordatio Petri respe­ctus fuit Christi, ergo cum peccatum flendo recorda­ris, à Christo videris. Imo sublato velamine Chri­stum vides, & egressus foras propterea negabat, quia intus esse volebat. Et tamen quando negavit foras e­gressus est. Unde foras? de domo Christi, de domo fidelium. At ubi de domo Caiaphae foras egressus est, in domum Christi intromissus est.

Quanti sunt hodie qui dicunt, nos sumus de domo Christi, nos sumus de domo Ecclesiae; & sunt de domo Caiaphae, hoc est hypocrisis? Quod Petrus ne­gando, hoc ipsi faciunt affirmando. Sed nisi confi­tendo foras exeant, & amare fleant, non intrant in Ec­clesiam Christi. Amaritudo fletuum velamen diluit oculorum. In domo ergo Caiaphae colaphizatus est Christus, quia in domo Caiaphae colaphizatus est Pe­trus: & quod Petrus à Satana intus passus est, hoc Christus à ministris Satanae foris pertulit. Attende er­go & vide, si est dolor tuus similis sicut dolor meus. Vides quis graviora pertulit opprobria, Christus foris in corpore, an Petrus intus in corde.

Sed jam ad Pilatum eatur: mane autem facto, vin­ctus adducitur ad Pilatum. Quamdiu culpa latet, nox est: at ubi coepit innotescere, mane fit. Tunc jam ligatur à principibus sacerdotum, & traditur Pi­lato, hoc est principi tenebrarum. Sicut & Aposto­lus dicit hujusmodi tradere Satanae in interitum car­nis. Effertur adolescens de domo ad portam civita­tis, ubi sedet Pilatus pro tribunali: in porta enim ju­dicium fieri solebat. Pilatus autem apprehensum fla­gellavit. Saep [...] dum culpa retegitur, per impuden­tiam peccator effraenatur. Augentur flagitia, pla­gae multiplicantur; multa enim flagella; multa pec­cata.

His flagellis Pharao cedebat filios Israelis. Post haec traditur militibus ad illudendum: ipsa est militia spi­ritalis nequitiae. Vide originem miseriae à principi­bus sacerdotum: traditur principibus tenebrarum; qui flagellis suis sibi mancipatum militibus suis exponunt altius illudendum, & postea novissime crucifigen­dum. Post crucem non restat supplicium, quia pec­catum cum morte terminatur; sed vicina jam mor­te, majori Daemonum ludibrio peccator agitatur. Exuentes quippe eum veste totius decoris Christia­ni: quasi pro regio splendore chlamydem ei cocci­neam, hoc est, vestimentum mixtum sanguine cir­cundant, cum propter crudelem vitae suae sanguino­lentiam à plerisque & honoratur & circundatur. Un­de & plectentes coronam de spinis ponunt super ca­put ejus, cum de rapina pauperum spineas ei divi­tias coacervantes, caput ejus ad regnum efferunt. Vendicant enim pecunia, quod sapientia dicere so­let; Per me reges regnant, & conditores legum ju­sta discernunt. Ubi pecunia, ibi lex, ibi clientum copia. Unde & arundinem ponunt in dextera ejus, potestas enim & regnum impiorum arundo est quae vento agitatur. Regnum autem Christi virga ferrea. Et bene in dextera arundo ponitur; quia dextera eo­rum dextera iniquitatis. Jam quod subsequitur luce clarius est: quia flexo genu talibus illuditur potius quam servitur.

Ave rex Judaeorum, expuentes in eum laudibus su­pervacuis. Laudatur enim peccator in desideriis ani­mae suae, & iniquus benedicitur. Acceperunt arun­dinem & percutiebant caput ejus. A talibus enim re­ctoribus milites eorum potestatem accipiunt nocendi & devorandi pauperes, quod totum tamen abundat in caput ejus; cujus auctoritate se tuentur. Hic tertia mors est, quando sedet foetens in cathedra pestilen­tiae. His mortibus infelix anima ante extremam cru­cem mortis affigitur: & quod miserabilius est talibus opprobriis quasi pro magnis honoribus delectatur; & talis quotidie ducitur ad crucem, bajulans ipse sibi suae damnationis supplicium.

Sed quid est quod post illusionem chlamyde exuitur, & suis vestimentis reinduitur? nisi quod saepe super­bus Adam cum per dolorem carnis confinia mortis in­greditur: deposita elatione ad putredinis suae consi­derationem revertitur: ubi videlicet vel miseratione divina poenitentiae fructus invenit, vel per tremendum judicium duplici contritione conteritur. Sic Herodes cum veste regia perfulgidus, plus quam decuit, à po­pulo acclamaretur: mox percussus ab Angelo exutus chlamyde vestem suam reinduit, & consumtus à ver­mibus expiravit.

Rectene illusus est? Ave rex Judaeorum. Quid superbis terra & cinis? quid veste nitida gloriaris? sub­ter te sternetur tinea, & operimentum tuum vermis, haec tua vestis est. Illuserunt tibi, qui tibi circunde­derunt chlamydem coccineam. Sic Antiochus & do­minici natalis hostis Herodes alienis vestibus depositis in suis vermibus expiraverunt. Redi ad cor tuum tan­dem aliquando, redi vetus Adam: vide ubi & quo­modo te requisivit & invenit novus Adam: ostendit tibi in corpore suo ignominias animae tuae. Non sa­tis fuit quod per colaphos & flagella, & nova irrisio­num genera, post te fugientem clamitans & miserans percucurrit, & usque ad novissimum crucis suppli­cium jamjam eff [...]antem consecutus invenit & apprehen­dit.

Quis enim latro ille fuit nisi Adam; qui ex quo pri­mum in Paradiso sui ipsius homicidium perpetravit: tamdiu à Christo fugit reus & abscondit se, donec in crucis articulo novissime consumtus & comprehensus: fugere & latere ultra non potuit: ibi comprehensus tandem à te bone Jesu. Conversus est, culpam suam confessus est, poenam libenter amplexus est. Tu e­nim admonebas ne pati abhorreret: quod te quoque secum pati videret. Ille ergo tibi de toto mundo so­lus & unus adhaesit: & ideo solus de toto hoc mundo tecum in Paradisum intravit. Ubi & tam firmiter non jam custos Paradisi, sed civis & domesticus Dei colli­gatus est ut amplius inde cadere non possit. O bea­tissimum latronem, imo non latronem, sed martyrem & confessorem! Necessitatem enim convertit in vo­luntatem, & poenam commutavit in gloriam, & crucem in triumphum. In te, beatissime confessor & Martyr, de totius mundi sterilitate fidei reliquias collegit Christus. Tu, fugientibus discipulis & Pe­tro negante, socius & comes passionis ejus fieri ga­visus es: Tu Petrus in cruce fuisti, & Petrus in do­mo Caiaphae, latro. Tamdiu enim Petrus latro fuit, quamdiu intus latitans Christum foris negavit: ideo & Petrum praecessisti in Paradisum; quia qui te in cruce complexus est, dux & rector tuus eadem die qua ipse ingressus est, fidelem & gloriosum militem secum te pariter introduxit.

Egenus & pauper ego sum, Domine, & claudus ex utero matris meae; & ecce sedco ad portam tem­pli tui quae dicitur speciosa, non valens nec volens in­troire. Quin potius egestate bonorum tuorum, men­dicans foris alimoniam carnis meae; aereas & falsas ima­gines hominum: ubi coacervem mihi talentum ini­quitatis, fasciculos deprimentes. Et ecce hora ora­tionis nona est. Ascendunt Petrus & Joannes Apo­stoli tui ut orent ad templum sanctum tuum. Ego [Page 124] autem haereo terrae & luto, terrena & vana sapiens; & aliis introeuntibus, ego foris remaneo: non quaerens cum eis quae Patris tui sunt; fed quae primi parentes mei, qui me huc foras ponunt, quotidie male con­cupiverunt. Et ecce jam hora orationis nona est; in­clinata est dies, prope est nox: cum surrexero mane diluculo, de his quae nunc mendico, nihil in mani­bus meis reperiam. Hora inquam, orationis nona est; orasti enim hac hora pendens in cruce; orasti in­clinato capite, clamans magna voce, & expirasti. Orasti inclinato capite in Spiritu humilitatis, clamans voce magna, altissimo & secretissimo affectu paternae & nostrae caritatis. In illo, Domine, clamore vali­do expirasti, & eundem quem de nobis habebas com­passionis animum, tecum portasti: & credo, Domi­ne, quia tecum adhuc reservas: quia caritas tua refri­gescere nescit. Erat autem hora orationis nona: & quare nona orationis haec hora? quia circa horam no­nam tenebrae factae sunt. Repellendus erat horror te­nebrarum, qui universam operuerat terram. Repel­lenda caligo populorum, quae ex tunc coeperat abun­dare, ex quo tu coepisti ad auram post meridiem de­ambulare. Ex tunc non cessasti, clamans ubi es A­dam; sequens post tergum fugientis & abscondentis se quantum in ipso fuit: & dimissus est de Paradiso voluptatis, & pervenit usque ad condignum crucia­tum suae iniquitatis. Sed nos, inquit, digna factis recipimus; hic autem quid fecit?

Adam quam sero in haec verba perrupisti, modo primum te invenit. Amen dico tibi, hodie eris me­cum in Paradiso. Ideo hora est orationis nona: nona oravit; nam decima Paradisum intravit. Praeterea & non introibat claudus in templum: quia nondum us­que ad decimam generationem pervenerat; sed Petrus ad eum: In nomine, inquit, Jesu Christi surge & ambula: vere vos estis montes ad quos levavi animam meam, unde veniet auxilium mihi. Sed auxilium meum à Domino, quia in nomine Jesu Christi surge & ambula. In verbo Christi laxas rete, in verbo Chri­sti claudum levas, in verbo Christi solidantur bases e­jus & plantae. Quae sunt bases ejus? fides & timor; & quae plantae? spes & caritas.

Ideo bene Petrus & Joannes simul ascendcbant: quo­rum alter fidei, alter caritatis insigne ferebat. Ascende­bant ad templum tuum, Domine, tecum simul oraturi; ut & ipsi tecum introcant in Paradisum sanctuarii tui. Quia scissum est in morte tua velamentum quod erat super faciem Moysis. Sed nolite timere soli; quia nec tu, Domine, solus in Paradisum introisti. Tu latronem, isti claudum introducunt. Sed neque jam latro in Paradiso, neque claudus in templo. Quo­modo claudus enim, qui stat & ambulat, exsilit & Deum laudat? aut quomodo latro, si cum Christo in Paradiso? non enim habitabit juxta te malignus. Latro fuerat, quando latebat ante confessionem: ju­stus autem, post orationem. Quid enim oravit? Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum. O magna fides! O magna spes! O magna caritas! Orat pro futuris, non pro praesentibus; non vult de cruce deponi, sed in Christi regno reponi. Quid enim aliud est dicere, quam cupio dissolvi, & cum Christo esse? Nescit quid Paulus magis isto la­trone cupierit. Memento mei, O cor contritum & humiliatum! Quid minus vel humilius potuit orare, quam ut vel sui memor esset? Memento mei; cujus mei? mei, inquam, tam indigni, tam peccatoris. Iniquitatem meam ego agnosco, & peccatum meum contra me est: semper confundor oculos meos ad te levare; tibi soli peccavi. Tu solus potes à peccato meo me mundare. Malum coram te feci, cum me tibi volui celare. Latro sum animae meae; homici­dium quod feci, volui occultare: sed malum coram te feci. Memento mei, miserere mei: merito in hanc miseriam deveni, qui tuam beatitudinem deserui. Di­ves eram, & ecce quam miser factus sum. De omni ligno Paradisi poteram comedere & delectari; & ecce crucior in hoc ligno, & morior. Memento mei, tui oblitus eram; sed tu cum iratus fueris, misericordiam recordaberis. Miserere mei Deus, secundum mag­nam misericordiam tuam; video in te magnam & tuam, hoc est, competentem tibi misericordiam: quae te mihi ad mei consimilem condescendere fecit miseriam. Et ego, inquam, digna factis, tu autem quid fecisti? Video te mihi in poena similem, quem in actu video tam dissimilem.

Non potuisti me longius sequi. Unde venisti? à summo coelo egressus es; de utero Virginis speciosus forma processisti; & mecum pendes in ligno? Quis huc adduxit te? sola misericordia. Secundum hanc magnam misericordiam tuam, miserere mei Deus. Deus es, non homo tantum; Deus es, ego homo plasma tuum, ego quem fecisti ad imaginem & simi­litudinem tuam: imaginis tuae, Deus miserere. Sed in quo te agnoscam misereri? In eo quia imaginem meam in te video similem & eandem mecum miseriam pati. Quid ergo restat, nisi ut sperem? De tanta misericordia quis unquam potuit desperare? Ergo me­mento mei, dum veneris in regnum tuum. Vadis ad regnum tuum, implesti negotium tuum. Ad hoc venisti, ut me reducas tecum: tecum ire concupisco, & pro hoc amarissimam mortem pati non contremisco, non erubesco.

Quomodo enim contremiscerem, ubi te mecum esse viderem? Etiamsi ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala; quoniam tu mecum es. Aut quomodo erubescerem, quod te Dominum coe­li portare viderem? Qui enim te erubuerit & tuos sermones; hunc tu erubesces, cum veneris in maje­state tua & Patris & sanctorum Angelorum. Qui non bajulat crucem suam & sequitur me, non est me dignus. Hic est sermo tuus: qui hunc sermonem eru­buerit, hunc tu erubesces. Qui enim erubescit cru­cem tuam, erubescit gloriam tuam: mihi enim ab­sit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi. Crux gloria tua est; crux imperium tuum est. Ec­ce imperium tuum super humerum tuum. Portas crucem tuam, portas portantem te. Qui portat cru­cem tuam, portat gloriam tuam; qui portat glo­riam tuam, portat te. Portantem autem te tu por­tas super humerum tuum; quia imperium tuum su­per humerum tuum. Ergo qui te portant, impe­rium tuum sunt; in ipsis enim tu regnas, O maxi­me imperator. Sed quomodo aut quo portas impe­rium tuum super humerum tuum? Humerus tuus al­tus est, humerus tuus fortis est, humerus tuus per­tingit usque ad Patris consessum super omnem princi­patum & potestatem & virtutem. Illuc reducis o­vem centesimam: illuc reducis ovem Joseph: ad dexteram Patris deducitur ovis Joseph. Vade jam secura ovis Joseph: Christus te portat super hume­rum suum. Fortis est humerus ejus, noli timere: al­tus est, noli ad ima respicere, quia nemo mittens ma­num suam ad aratrum & respiciens retro, aptus regno Dei.

Grave jugum super Filios Adam à die nativitatis eorum, usque in diem reversionis in matrem omnium. Quamdiu sum filius veteris Adam, grave jugum por­to: si essem filius novi Adam, leve jugum portarem. Quod est onus grave? Talentum plumbi: & quod est onus leve? Crux Christi. Illud, sicut scriptum [Page 125] est, submergitur in aquis vehementibus: istud enatat super aquas. Mira res, nihil formidolosius homini quam crucem pati. Sed quare timent homines cru­cem? quia latrones sunt: si latrones non essent, cru­cem non timerent; ergo qui timet, latro est. Quo­modo, inquis, latro est? Audi Christum: Vos, in­quit, fecistis eam, hoc est, domum meam, spelun­cam latronum. Templum Dei sanctum est, quod estis vos: faciunt ergo homines seipsos speluncam la­tronum, jugulant homines, & trahunt in speluncam suam. Quod enim majus homicidium quam ut se ipsum interficiat homo? vel quod gravius homicidium, corpus occidere aut spiritum?

O quotiens homo se interficit? Quot homicidia in semet ipso perficit? Quoties voluntarie & ex studio peccatum perpetrat, quid aliud quam seipsum jugu­lat? Omnis enim qui accepit gladium, gladio peribit. Gladius animae peccatum est, peccatum animae mors est: qui hunc gladium manu propriae deliberationis accipit, hoc est, acceptum habet & gratum; pri­mus in seipsum manum mittit, semetipsum primus interficit. Gladius, inquit, eorum intret in corda ipsorum. Nec satis est semel occidere & quiescere, sed millies & millies crudeles in se manus convertunt; & veloces sunt pedes eorum ad effundendum sangui­nem suum.

Viri sanguinum & dolosi: quomodo dolosi? quia congerunt cadavera mortuorum in speluncam suam, & operiunt aggere terrae, ne vel ipsi videant vel ab aliis videantur. Nolunt ipsi videre, ne horrorem vel putorem ingerant eis in faciem morticina foetentia: nolunt videri, ne forte deprehensi tanquam latrones & homicidae ad horrenda supplicia pertrahantur. Quid autem in omnibus suppliciis tam horrendum quam crux? ideo timent latrones crucem, quia crux scelerum vindex est, crux impiorum poena est. Crux aequa lance judicat & remunerat, hinc innocentes, illinc nocentes: ideo crux impiis formidolosa, piis autem super omnia ligna Paradisi gratiosa est. Nun­quid enim Christus crucem timuit? nunquid Petrus? nunquid Andreas? imo optavit. Exultavit ut gigas ad currendam viam; & desiderio, inquit, desideravi hoc pascha vobiscum manducare, antequam patiar. Manducavit hoc pascha cum discipulis, manducavit pascha, & compassus est, quando transivit ex hoc mundo ad Patrem. Ego, inquit, habeo cibum man­ducare, quem vos nescitis; meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei: voluntas Patris est ut calicem ejus bibam.

Ergo in cruce manducavit & bibit, & inebriatus est & dormivit. Et risit verenda ejus maledictus Cham; filii autem reverentes altissimi soporis myste­rium pallio contexerunt. Immisit quippe Dominus soporem in Adam, & tulit unam de costis ejus for­mans eam in mulierem, & adduxit eam ad Adam. Manifesta res est, quia dormivit & soporatus est Chri­stus, & de latere ejus quotidie aedificatur & pascitur & nutritur Ecclesia; & adducitur à finibus terrae, ut assistat regina ejus in vestitu deaurato circumdata va­rietate. In cruce ergo manducavit pascha, quia ascen­dit in palmam & collegit fructus ejus; cum exaltatus, inquit, fuero à terra, omnia traham ad me. Quae omnia? Coelum & terram & inferos: traxit ad se Pa­trem, quia clamor ejus introivit in aures ejus, & con­tremuit terra, & petrae scissae sunt, & monumenta aperta sunt, quia vocem filii Dei audierunt. Sic me­diator Dei & hominum medius inter coelum & terram pascha manducavit, & fructus arboris undique colle­git; quos in corpus suum trajecit; quia confluebant omnia ad arborem vitae, quae erat in medio Paradisi: restincta enim erat framea quae viam intercluserat. Quis ergo amplius crucem timeat? Vere qui crucem timet, ipse sibi testis est, quod adhuc latro est. In cruce enim pendet omnis fructus vitae: quia ipsa est arbor vitae quae est in medio Paradisi; ipsa est altitu­do & latitudo, sublimitas & profundum; ipsa bonos colligit & remunerat, malos disperdit & condemnat; ipsa est moestorum consolatio, esurientium refectio, perfectorum gloriatio.

Circuire possum, Domine, coelum & terram, ma­re & aridam, & nusquam te inveniam nisi tantum in cruce: ibi dormis, ibi pascis, ibi cubas in meridie. Crux enim tua [...]ides est; cujus latitudo caritas; lon­gitudo, longanimitas; altitudo spes; profundum ti­mor. In hac cruce te invenit, quicunque te invenit: in hac cruce anima suspenditur à terra, & dulcia po­ma de ligno vitae decerpit: in hac cruce Domino suo adhaerens dulciter decantat, Susceptor meus es tu, gloria mea, & exaltans caput meum. Nullus er­go te quaerit, nullus te invenit, nisi crucifixus. O gloriosa Crux, radicare in me ut ascendam in te.

Sed ubi crucifixerunt eum? In Calvariae loco. Beatus vero locus in quo figitur crux: bona calvities quae tali fronde vestitur. Ad hanc calvitiem Eliseus ascendebat; vide si non calvus esset noster Eliseus; Filius, inquit, hominis non habet ubi caput reclinet. Ecce, quam calvus est, qui non habet ubi caput re­clinet. Calvus est, quia regnum ejus non est de hoc mundo; calvus est noster Eliseus, quia discipuli ejus relicto eo omnes fugerunt. Quid enim discipuli ejus nisi capilli capitis, qui omnes numerati sunt? Ergo in Calvariae loco vexillum crucis erigitur. Pro eo, inquit, quod ambulaverunt filiae Sion ext [...]nto collo & nutibus oculorum, decalvabit Dominus verticem filiarum Sion: decalvet Dominus verticem capilli per­ambulantium in delictis suis: decalvet, inquit, filias Sion; & faciat ibi Calvariae locum, ut ibi figatur gloria Christi crux, ubi sibi sedem superbia locaverat. Dilata, inquit, calvitium tuum sicut aquila. Aquila decalvata perspicuo sole fruitur: sic animae calvities quanto dilatatur, tanto se purius in eam lux vera in­fundit. Qui autem comam sibi nutriunt, caecitatis & gravitatis sibi damnationem adquirunt.

Propterea lucis hujus beatae visionem perdidit Absa­lon: quia gravabat eum caesaries; & non nisi semel in anno tondebatur; & crines ejus ponderabant du­centis siclis pondere publico; unde & eodem crine suspensus ad arborem, interiit.

Absalon patris pax, ipse est & Judas, & quicun­que in pace Christo est amaritudo amarissima. Ave Rabbi, voce & osculo patri pacem ferebant; ore suo benedicebant, & corde suo maledicebant. Homo, inquit, pacis meae in quo sperabam, qui edebat pa­nes meos; magnificabat super me supplantationem. Unus est & multi sunt; Ecce Absalon! Ecce Judas! Ecce corpus Satanae! Sed quomodo comam nutrie­bat? Fur erat & loculos habebat. Ista enim caesaries gravabat, & semel in anno tonsus est: quando semel retulit triginta argenteos & projecit [...]os in templo, quos ponderavit ducentis siclis; qui numerus immun­dorum est, & hoc pondere publico, non pondere sanctuarii. Poenitentia enim ductus, peccatum suum valde ponderavit.

Peccavi, inquit, tradens sanguinem justum. Sin­gula verba plena sunt ponderibus; sed pondere publi­co, non pondere sanctuarii: quia plus erubuit infa­miam quam conscientiam: plus suam nequitiam, quam Dei misericordiam ponderavit. Audi pondus sanctua­rii: Peccavi, malum coram te feci, dele iniquita­tem [Page 126] meam: hinc iniquitatem meam ego agnosco, il­linc misericordiam tuam magnam attendo: miserere mei, Deus. Audi & pondus publicum: Major est, inquit Cain, iniquitas mea, quam ut veniam merear; retulit ergo triginta argenteos, & projecit eos in tem­plo. Vide quantum magni pendebat cos. Non pro­jecit eos in sterquilinio, [...]ed in templo: nimirum tali­bus semper diis templum suum devoverat. Avaritia enim simulacrorum est servitus, & avaritia excaecat oculos sapientium. Ecce infelicem, qualiter excaeca­tus est. Maluit se ipsum perdere, quam denarios pe­rire: denarios templo, seipsum laqueo addixit: ama­bat haeredes suos, qui eosdem denarios exinde collige­rent, qui etiam nunc reservant eos in suo corbana. Projecit eos in templo, & abiens laqueo se suspendit: jam diu quidem à Christo abierat, & avaritiae laqueo se suspenderat; sed quod fecerat in occulto, palam omnibus innotuit. Exterioris poenae qualitas modum supplicii aperuit; quia per quae peccaverit homo, per haec & punietur.

Suspensus crepuit medius, plenus erat venter, & ruptus est venter: crepuit medius, ubi sedes erat Sa­tanae. Crepuit ergo vas contumeliae, quia non erat de vasis figuli, quae probantur in fornace. Propter quod in agro figuli in sepultura peregrinorum sortem non habuit; sed velut testa crepitans per inane dissiluit, & diffusa sunt omnia viscera ejus. Pecunia sunt viscera avari; illa diffunduntur & perduntur; sed viscera mi­sericordiae colliguntur. Pendet adhuc Judas, ut Absa­lon per comam capitis sui, & mulus cui insederat per­transit. Nolite fieri sicut equus & mulus; quia mun­dus transit & concupiscentia ejus. Crinis Absalon quo suspenditur, radix omnium malorum est cupiditas vel avaritia. Ubi haec radicaverit, omnium malorum cae­saries abundabit. Mulus vero ex equo & asino mixtus; duplex est animus qui foris ostentat, quod intus non servat. Talis erat Judas, talis Absalon. Foris pietas, intus malitia: duplex est iniquitas; equus manifeste [...]umet, asinus simpliciter ambulat: mulus nequam & subdolus incautum praecipitat.

Aperi nobis, Domine, aperi nobis ostium lateris tui, quod est in area tua; ut introducas nos cum mun­dis animalibus septena & septena. Tu es enim verus Noe; quem solum invenit Deus Pater tuus justum coram se. Hic est, inquit, filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Tu cognoscis oves tuas, & illae agnoscunt te; quia sunt animalia munda septena & septena: qui septiformi gratia & operibus lucis sabbatum ex sabbato adepti; jam digni sunt octavae conscribi: qui numerus tantum in arca salvatus est. Introduc & nos ad te per ostium lateris tui, quod est fides Ecclesiae: & claude ostium à foris donec pertranseat iniquitas: & cessante diluculo iterum nobis aperias non jam fidei, sed spei ostium contra ostium, quod in montis aedificio Ezechieli prophetae mon­stratum est. Interim tamen & fenestram habes in arca, per quam dilectus mittit manum suam, & co­lumbam suam excitat, Surge, inquiens, amica mea, speciosa mea, columba mea; & veni [...] Et cum evo­lat post te ut apprehendat te, tu effugis, & ascendis super cherubin, & volas super pennas ventorum: ut non inveniat pes columbae tuae solidum quid de te ubi requiescat; nisi iterum ad arcam tuam reverta­tur, & tu manu adprehensam iterum in sua mansiun­cula reponas. Tutius est enim in portu fidei interim praestolari & quiescere, quam te nimis & frustra inse­quendo, in aquas diluvii intransmeabiles decidere & immergi.

Aquae enim quae à dextro templi latere effluunt mille passus mensuratae, usque ad talos veniunt, & post alios mille passus usque ad genua, iterum post alios mille passus, usque ad renes ascendunt; post au­tem alios mille passus in tantum crescit & intumescit fluvius ut transvadari non possit, sed oporteat potius redire ad solidum ripae. Ideo immunda animalia ibant & non revertebantur: columba vero cum non inve­niret ubi pes ejus requiesceret, ad arcam re versa est: at vero corvus semel emissus nescit reverti, quia non simplici oculo persequens vanitatis diluvio interceptus est. Et merito; quid enim columbae & corvo? quid candidae & nigro? quid Judae & Joanni? quid Christo & Belial? Et tamen Christus inter Judam & Joannem medius sedet: inter electum & reprobum latronem medius pendet: & Noe inter corvum & columbam, sed corvus semel emissus non est reversus; quia Judas egressus in aera submersus est.

Sed quid est, O Domine, quod unus ex militibus latus tuum lancea aperuit. Quis est ille unus ex mi­litibus, nisi forte ille qui tunicam tuam inconsuti­lem accepit? Ipsa est nimirum unitas fidelium quae tibi soli militat; cujus lancea praedicationis cunctis credentibus latus aperuit. Vivus est enim sermo Dei, & efficax, & penetrabilior omni gladio ancipiti. Haec est illa lancea quam Abacuc propheta fulgurantem ha­stam nominat. Hanc hastam cum urceo aquae tulit David à capite Saulis inimici sui dormientis: quia superbis & invidis ac negligentibus sermo sapientiae cum gratia simul subtrahitur. Sed dormientem fi­lius Sarviae confodere voluit semel, ut secundo opus non esset, nisi David hunc benigne prohibuisset: quia peccatorem pigrum & contemnentem, nisi miseri­cors & longanimis patientia Dei sustineret, gladius Satanae hunc in aeternum interficeret. Vult enim im­probus Satanas quatenus qui dormit non adjiciat ut re­surgat; at vero misericors David de longinquo ver­tice montis saepius inclamat; nonne respondebis Ab­ner? Retribuis enim peccatoribus bona pro malis mitissime David, & admones & expectas diutius, ut respondeat tibi unum pro mille. Illis autem vox tua improba videtur: quia inquietum eorum somnium in­quietas.

Quis es tu, inquit, qui clamas, & inquietas re­gem? ab increpatione tua fugient qui ascenderunt equos, nec evigilare eos vult auriga ipsorum, donec principes ruant in profundum. Rex enim impio­rum superbia, in umbra dormit, in socreto thalami, in locis humentibus; & protegunt umbrae umbram ejus. Ipse est Abner qui protegebat Saul: Cur, inquit, inquietas regem? Compungitur tamen aliquando & superbum cor ad vocem David; sed non usque ad correctionem. Flectitur humilibus sermonibus superbus Saul, dicente David; Quem persequeris rex Israel, quem persequeris? canem mortuum & pulicem unum; sicut perdix in mon­tibus. Non sine causa vel cani mortuo vel puli­ci uno se comparat David. Melior est canis vivus leone mortuo: melior est canis, vivens Deo & mor­tuus mundo, quam leo superbus & reprobus, Deo mortuus & vivens seculo. Pulex parvulus morder & salit; sic humilis justus carnalium vitia mordet confi­denter, & salit in montibus ubi virtutum habet refu­gium tutissimum; ut non timeat perdicem adulteram, quae persecuta est Heliam & Joannem Baptistam inter­fecit.

Da mihi portionem, Domine, in terra viven­tium, in sepultura peregvinorum, in agro Achelde­ma: qui pretio magno sanguinis tui emtus est. Ibi enim sepulti sunt omnes Patres nostri, qui super ter­ram hanc fuerunt advenae & peregrini: ibi Abraham [Page 127] pulcherrimam uxorem suam in spelunca duplici sepe­livit, Saram scilicet. Sed quid est quod agrum ipsum gratis accipere noluit; nec in electis eorum se­pulcris mortuum suum sepelire? Quia nec sine pretio sanguinis Christi gratis se per ipsum salvandum credi­dit; nec bonum sibi existimavit esse, si in foetentibus mundi sepulcris habitaret. In electis, ait, sepulcris nostris sepeli mortuum tuum. Habet mundus electa sepulcra; illos utique tumulos quos elationis fa­stigium vel superstitionis operositas perspicuos red­dit.

Tota AEgyptus sepulcris plena est, neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus. Illa sepulcra in deserto desiderabant filii Israelis: Deerant nobis, in­quiunt, in AEgypto sepulcra; ut cadavera nostra ja­ceant in deserto nuda & inhumata. In talibus sepul­cris noluit mortuum sepelire sanctissimus Patriarcha. Sed ubi? In spelunca duplici, ubi spes bonorum ope­rum & amor contemplative requiescit. Ibi enim & alia condita jacent: ergo Sara & Lia in spelunca duplici simul absconditae sunt. Illa prius sterilis post modo jam senex filium gaudii unum tantummodo peperit: haec post sex filios parere cessavit; nisi quod novissime filiam sacri generis ignominiam pepe­rit.

Mira res! haec quae filios sex habuit, parere cessa­re dicitur; illa quae unum tantummodo, parere ces­sare non memoratur: sed activa finem habet, con­templativa semper parit. Illa in dolore, ista in gau­dio parturit: & tamen utraque in eodem agro sepulta est. Nam Rachel juxta Bethlehem subter ilicem cru­cis posita est. Nimirum sedet ad pedes Jesu: ut de domo panis semper foecunda pariat. Ergo Sara & Rachel nunquam parere cessabunt. Lia vero post sex filios aut omnino parere cessat, aut filiam parit. Ipsa est carnalis voluptas; quae sub specie discretionis non­nunquam subrepit active; sed tamen si vere vidua fue­rit salvabitur; non per filiae, sed per filiorum genera­tionem.

In spelunca duplici Patriarchae nobiles una cum conjugibus suis sepulti sunt. Habitarunt enim in ta­bernaculis sicut advenae & peregrini super terram; ideo sepulturam peregrinorum tam ipsi quam tota eo­rum successio haereditate possident. Sed quid est quod Jacob grandaevus, majore quam ceteri ambitione, suavitate & gloria, ibidem à filio suo Joseph sepelitur? Per Jacobum grandaevum perfecta caritas exprimitur, in qua Pater à Filio, imo cum Filio consepelitur: di­cente Christo. Quia si quis diligit me, sermonem meum servabit; & Pater meus diliget eum; & ad eum veniemus, & mansionem apud eum faciemus. Haec est illa gloriosa & suavis sepultura Patris antiqui dierum: qui diligentes se sibi consepelit, & abscon­dit eos in abscondito faciei suae à conturbatione homi­num. Illuc etiam ossa Joseph, salvatoris nostri ex AEgypto memoria, quotidie referuntur à filiis Israelis: non enim in AEgypto ossa Joseph; quia sepulcra foe­tentia & dealbata detestatur. Et Moysen Deus sepe­livit; sed sepulcrum ejus usque in hodiemum diem ab homine non invenitur.

Denique quis poterit illuc, ubi ille ascendit per me­dium nebulae in altissimum montem; & fuit ibi qua­draginta diebus & quadraginta noctibus, & vidit & perscrutatus est exemplar tabernaculi admirabilis, quod fixit Deus & non homo. Propterea usque hodie dum legitur Moyses velatam habet faciem: quia ab homi­ne mortali sepulcrum ejus non invenitur. In eo­dem agro sanguinis, & gloriosa regum linea sor­tem recepit: qui sepulti sunt in sepultura Patrum suorum in Jerusalem. Illic & Prophetarum visio & Maccabaeorum bellicosa virtus gloriose decorata est.

Comparetur jam si placet huic sepulturae peregrino­rum, illa quondam gloriosa in regnis, inclyta in su­perbia Caldaeorum turris Babel. Quid simile huic se­pulturae nostrae reperitur? Ibi una in plures lingua discinditur: hic quinque civitates AEgypti non jam lin­gua AEgyptia, sed Cananitide loquuntur, sed civitas solis vocatur una. De illa siquidem turre Babel pro­jecta est meretrix Jezabel, fornicationum mater, ido­lorum cultrix, avaritiae artifex; & cum eam sepelire vellent, quia erat filia regis; non invenerunt nisi cal­variam tantum & manuum summitates & sanguine re­spersum parietem. Haec sane est impiorum sepultura, haec digna retributio. Quid ex eis nisi manuum sum­mitates, hoc est operum vix extrema vestigia rema­nent: & calvities, quae est locus superbiae spoliatus capillorum gratia? Quia vidi impium super exaltatum, & elevatum sicut cedros Libani, & transivi & ecce non erat. Haec est calvaria Jezabel quae vestita erat decore meretricio, & pinxerat oculos suos stibio. Decalvatus est superbiae vertex. Non est qui eum dignetur aspicere, nisi qui voluerit nesas ejus abhor­rere; ut lavet manus suas in sanguine peccatoris, & velut equus fortis & velox meretricem projectam un­gula sua confodiat, & conculcet, & praetereat. Pro­pter hoc & paries adhuc sanguineus relictus est, ut terreat viros sanguinum & dolosos; qui propter avari­tiam suam lapidant humilem Naboth. Sed canes im­pudentissimi amatores cadaverum, carnes sibi fornica­rias incorporant: unde & sanguinem ejus consequen­ter lambunt; quia sicut libidinis, ita & ultionis par­ticipes erunt. Alii vero sunt canes qui rubri fiunt ex inimicis ab ipso; qui famem justitiae patiuntur, & circuiverunt civitatem non Babyloniae sed Ecclesiae; & quod mortuum à vitiis ibidem reperiunt, come­dunt & sibi consepeliunt. Vae autem his quos extra civitatem mortuos; volucres, hoc est, daemones per inane volitantes comedunt; quales fuerunt Achi­tophel & Absalon, & Jezabel & Judas: qui accipien­tes in vano animam suam, in vano etiam efflaverunt eam.

Sed redeamus ad agrum Acheldema; ut admire­mur & aemulemur potius beatarum animarum mansio­nem & gloriam: quoniam memoria impiorum peribit cum sonitu, memoria vero justorum vivet in secula. Quales fuerunt Joseph qui erat decurio vir justus & bonus: & Nicodemus qui quondam noctis sed jam diei minister: ad perungendum corpus dominicum ferebat mixturam myrrhae & aloes quasi libras centum. Tales sepulturae suae ministros amat Jesus, qui corpus suum audacter eripiant de potestate tenebrarum, & sibi vendicent, ut sciat unusquisque vas suum posside­re in honorem & sanctificationem: ligantes illud ca­stitatis legibus, & disciplinae linteis, & à vermium putredine conservantes per mixturam myrrhae & aloes. Sunt enim hae species amarae quidem, sed corrupte­lam removentes: quoniam laboriosa quidem est casti­gatio carnis, sed neque mens neque ipsa caro sine ipsa servatur imputribilis. Quasi libras centum. O men­suram bonam atque confertam! Librandum sane est inter corpus & animam deliberatione subtilissima: ut unumquodque plenum suum habere se gaudeat, & fiat pax & aequalitas inter carnem & spiritum, qua­tenus & mensura teneatur, & non deseratur perfe­ctio. Haec sunt quasi librae centum, quae corpus Je­su in sepulcro fidelium integrum semper & suave cu­stodiunt.

En lectulum Solomonis quadraginta fortes ambi­unt, omnes tenentes gladios & ad bella doctissimi. [Page 128] Lectulus tuus, Jesu Christe, plusquam Solomonis se­pultura tua est, in qua Sabbato requievisti ab omni opere quod patrasti. Est autem monumentum tuum in horto novum, & in petra excisum: quia amica tua, fidelis anima, hortus conclusus est, & renova­tur quotidie in agnitione tua, & consolidatur in pe­tra amoris tui, consepeliens se ipsam tibi in interiore homine, in secreto cubiculi tui. Ibi te ambiunt qua­draginta fortes ex fortissimis Israelis, in quibus opera sex dierum, opera bona valde sunt & perfecta: ut in senario & denario legis imaginem & similitudinem tuam conservent. Isti melius te custodiunt quam fal­lax impiorum custodia: quia sunt ad bella doctissimi, non solum carnis illecebras, sed etiam potestates aerias nocturnosque timores abigere.

Illi autem qui nocte sicut ebrii sepulcrum tuum ob­sident, illic trepidaverunt timore ubi non est timor: quoniam potestas tenebrarum lucem non sustinens, ad nuntium vitae facti sunt velut mortui. Non ergo te custodiunt filii noctis, sed filii diei: illis enim horro­rem incutit splendor tuus, ut fugiant à te; ipsis autem gaudium, ut approximent ad te.

Nobis autem dormientibus, venerunt discipuli ejus, & furati sunt eum. O mendaces! verum dixistis, sed mentita est iniquitas sibi. Dormientes enim Christum custodire non possunt, sed qui mane, inquit, vigila­verint ad me, invenient me. Vobis quippe dormien­tibus quid nisi somnia apparent? Ecce habetis co­piosam in manibus pecuniam illam, si potestis, custodite, ne fures effodiant vel furentur. Jam discipuli Christi suum thesaurum diligenter custo­diunt.

Unusquisque quod amat, hoc servare studet. Cer­te Micol amabat David magis quam Patrem suum Saul: ideo per fenestram dimisit eum & servavit. Quid est hoc? Micol filia Saul, filia quondam super­biae, postquam nupserit specioso David, incipit odis­se patrem suum, cui dicitur in Psalmo: Audi filia, & vide, & inclina aurem tuam, & obliviscere popu­lum tuum & domum patris tui. Unde per fenestram dimittit David; illam intelligite fenestram, per quam dilectus mittit manum suam. Per hanc fenestram di­mittitur ab amica sua, ad amicam suam, hoc est ad seipsum, & absconditur in interiore homine, ubi & securus vivat, & iniquos lateat. Abscondit enim se & exit de templo perfidiae; quoniam dum cytharizat coram Saul, ut Spiritum Domini malum faciat ab eo recedere, ille impius hasta eum cum pariete ten­tat configere: sed declinante David, quid est quod parieti hasta infigitur, nisi quod recedente Chri­sti gratia, mens indurata suae malitiae telo confodi­tur.

Quid autem hodie ita perosum habet rex tenebra­rum Saul, quam David generum suum? Propter quod absente David filiam suam tollit, & dat alteri marito ignobili; sed manu fortis cum redierit & acceperit regnum, rursus suam sibi vendicat, quoniam despon­derat eam sibi ducentis praeputiis Philistinorum: à qua non solum carnis, sed mentis immunditias absci­dat. Vae peccatoribus, Domine, sepulcrum tuum obsidentibus; quoniam vere declinas ab eis, & non inveniunt te in lecto suo suavi & florido; sed potius offendunt in statuam, cordis sui tenebris involutam, habentes ad caput suum pellem caprinam, peccato­rum suorum memoriam fetentes.

Beatus autem qui vigilat ad monumentum tuum & custodit te; & luctatur mane cum Angelo re­surrectionis, nec dimittit eum donec audiat ali­quid de nomine ejus, quod est mirabile, ut & nomen Jacob commutetur in Israelem, & trans­misso amne doloris, statim oriatur ei sol justitiae.

Quis revolver nobis lapidem ab ostio monumenti? Clausum est, Domine, ostium mentis meae, & pre­mit intellectum meum lapis mortalitatis, praegrava­tus pondere iniquitatis meae, nec humanae prorsus vi­res valent illum amovere, nisi omnipotens sermo tuus à regalibus sedibus veniat; Angelus consilii qui diruit maceriam nostrarum inimicitiarum, & aperiat nobis sensum, ut intelligamus scripturas & videamus lintea­mina posita ante nos humanitatis & resurrectionis tuae verissima testimonia. In quibus qui te scrutari, te adjuvante, potuerit, praegustabit aliquid de gloria resurrectionis quam praeparasti diligentibus te: cujus primitias jam in sinu tuo collegisti, offerens cas sem­per in conspectu tuo & Patris tui tostas igni Spiritus sancti.

Et ille quidem Angelus tanti gaudii praenuncius qui revolvit lapidem, & impias mentes perterruit, pias autem blande leniens timere prohibuit: ille, in­quam, Angelus non tantum verbo, sed & vultu, habitu vel actu beatae resurrectionis testimonium per­hibuit. Revolvit enim lapidem, & super eum sedit: lapidem, inquam, qui etiam nunc advolutus est su­per nos, & faciem nostram deprimit. Quod in pri­ma quoque resurrectione, quae est animae, fieri du­bium non est: ut prementem se corruptionis sarcinam versa vice spiritus subjiciat, & velut judex ac Domi­nus inferioris sui regimen accipiar.

Quid autem per candorem nivis superantem vesti­mentorum speciem denotatur, nisi corporis nostri fri­gida & mundissima castitas; quae praesidenti in se An­gelicae claritati simul restimonium praebet & obse­quium? Porro aspectus ejus interior, ubi signatum est lumen vultus tui, Domine, sicut fulgur & terri­bilis & lucidus; terribilis, ut inimicos animae scindat medios, & perterreat: lucidus autem, ut tibi vero lumini cum justitia semper appareat. Talis erat facies Moysi ex consortio sermonis tui; hoc est, luminosa & terribilis, quia cornuta erat ad ventilandum inimi­cos, & velata propter splendorem, quem carnales oculi ferre non poterant.

Et nunc, Domine, scimus & gaudemus, quia re­surrexisti vere à mortuis, & longe divisus es à nobis adhuc mortalibus, quia ascendisti super equos tuos igneos, & currum igneum, qui decem millibus mul­tiplex est. Veruntamen cecidit nobis à te, & apud nos usque hodie remansit pallium tuum; quae sunt linteamina corporis tui: quibus potentiae tuae opem experiamur in tempore opportuno; ut Spiritus tuus duplex fiat in visceribus nostris: quatenus in te & Deum & proximum diligamus. Circundederunt nos dolores mortis, & torrentes iniquitatis conturbaverunt nos. Circundedit nos nostrae mortalitatis indumen­tum scaturiens; vermes, qui nos assiduè comedunt, & non dormiunt; qui sunt dolores praenuntii doloris illius maximi, qui venit super nos velut arena, & impro­visos molitur obruere. Quamvis & quis tam providus ut terrorem illius possit sustinere? at tamen velimus no­limus certe sustinendus est, certe transmeandus est.

Sed noli oblivisci pallium Heliae; alioquin torrens tibi sine illo non dividetur: sunt & alii torrentes ini­quitatis, pelagus peccatorum meorum, qui contur­bant me; atque utinam sic turbarent, ut cum dolore clamarem, Pater mi; Pater mi; currus Israelis & au­riga ejus: conturbant enim me torrentes iniquitatis, auserentes mihi lumen oculorum meorum, ut non possum videre piissimum Heliam quando tollitur à me: si enim viderem, profecto spiritus ejus duplex fieret in me; & clamarem Pater mi, Pater mi. Mi­sit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem [Page 129] Abba Pater: duplex Spiritus duplo clamat, Pater mi, Pater mi, Pater mi creator, Pater mi reformator: Pater mi, Pater mi!

O vox affectuosa: currus Israelis & auriga ejus, portas & regis, sustines & gubernas; quem? Israel videntem te, credentem in te, sperantem in te, suspi­rantem ad te. Ecce sublatus es, amplius te non vi­debit tuus Eliseus: remansit tamen ei pallium tuum in memoriam tui: ut praesentia absentiae tuae dolorem ejus semper & augendo leniat, & leniendo augeat. Hoc sumite, ait, in meam commemorationem: hoc est sacramentum corporis tui quod sumimus in tui commemorationem; donec venias. Pallium tuum est caro tua qua vestitus ad nos processisti, & latuisti per­fidos quidem, sed fidelibus tuis teipsum ostendisti, sicut & usque hodie. Sub pallio tuo isto abscondita est maxima fortitudo tua.

O fortissime Samson: quam etiam à dilecta non di­ligente te ad ultimum secretum tuum non celasti, ut immicam verteres in amicam: in tantum amasti mu­lierem non amantem te, sed persequentem te, ut prop­ter amorem stultesceret sapientia ejus, & fortitudo tua infirmaretur. Sed quod stultum est Dei, sapientius factum est hominibus; & quod infirmum est Dei, fortius est hominum: quoniam voluntarie teipsum pati sacrificans, & ex potestate tua moriens concussisti principes tenebrarum, & regnum eorum attrivisti, & facta est crux tua Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitia: his autem qui credunt, Dei virtus & sapientia Dei.

Quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur à te, Domine. Ambulas quidem cum his qui diligunt te & loquuntur & tristantur super te: sed tamen pe­regrina est facies tua; & cum cognoscas eos, non cog­nosceris ab eis. Vere tu es ille Joseph, qui ad fratres tuos quasi ad alienos durius loquebaris, non indigna­tione sed miseratione: dum illos duos in via ambulan­tes & tristes adpropinquans & docebas & arguebas. O stulti & tardi corde ad credendum!

Veniunt ergo ad te quasi alieni fratres tui, sed tu benignus adpropinquas eis: veniunt ergo ad te cum asinis stultitiae & tarditatis suae, & cum saccis vacuis prae inopia; sed tu non solum frumento reples eos, quinetiam pecuniam reddis ligatam in ore sacculi. A­periens, inquit, unus saccum ut daret jumento pabu­lum, invenit pecuniam in ore sacculi: reddita est mi­hi, ait, pecunia: en habetur in sacco. Quidnam est quod fecit nobis Deus? Vacui & stulti veniunt ad te, sed tu remittis eos onustos & abundantes frumento sa­pientiae tuae: insuper & eloquentiae pecuniam reddis ligatam auctoritate Scripturae: quia linguas infantium facis disertas; ut dent jumentis nondum intelligenti­bus te pabulum & mensuram tritici in tempore suo.

Gradere nunc & nobiscum, Domine, ne desole­mur & tristemur in via hac qua ambulamus: quoniam tu ipse quondam filios Israel in columna nubis per diem, & in columna ignis per noctem deduxisti: & ad nutum tuum deponebant tentoria, & rursus erige­bant. Quid est autem nubes quae praecedit veros Israelitas, nisi verissimum & sanctissimum corpus tuum quod in altari sumimus; in quo velatur nobis altitudo diei, immensitas majestatis tuae, cujus & calorem & splendorem mortalis infirmitas sustinere non possit: nisi mediatrix nubes interposita & ardorem tempe­raret desuper, & tutam subtus se viam praemonstra­ret.

Hanc nubem totus exercitus tuus sequitur, Domi­ne rex Sabaoth. Qui autem non sequitur eam, in te­nebris est, & in tenebris ambulat, & nescit quo eat. Relucet enim de hac nube semita quae ducit ad vitam, semita humilitatis & patientiae, semita mansuetudinis & misericordiae, & quicquid humano generi per in­carnationis tuae mysterium revelare dignatus es. Re­lucet nobis ex hac luce legis & prophetiae gloria; quando Moyses & Elias apparuerunt tecum in monte, sed nubes lucida obumbravit eos; nec enim ipsi sicut & nos sine tua protectione salvari potuissent. Verun­tamen illis sicut amicis & domesticis, imo domesti­corum & amicorum tuorum praecipuis sacramenti tui nubes erat perlucida, quae nobis jacentibus & proje­ctis à facie oculorum tuorum valde subobscura est; sed imperfectum meum viderunt oculi tui, & in li­bro tuo omnes scribentur: quoniam sub nube tua nu­tris & perficis & deducis velut ovem Joseph. Haec est columna nubis quae per diem praecedebat filios Is­rael: columna vero ignis Spiritus sanctus est: qui su­per Apostolos in igneis linguis apparuit; qui caecita­tis nostrae caliginem illuminat; & sursum erigit, ut sapiamus ea quae sursum sunt, non quae super ter­ram. Nubes ergo per diem, & columna ignis per noctem: quia & caro tua divinitatis aestum nobis tem­perat: & Spiritus sancti lux tenebras nostrae mentis illustrat. Ergo dum loqueris in via duobus discipu­lis tecum pariter euntibus, & nubes peregrina fa­ciem tuam tegeret; Nonne, inquiunt, cor nostrum ardens erat in nobis de Jesu, dum loqueretur in via, & aperiret nobis Scripturas? Ardebat nimirum intus co­lumna ignis, quia foris in columna nubis loquebatur ad eos.

Sed ubi tandem cognoverunt eum? In fractione panis: panis caro tua est: fregisti manibus tuis cor­pus tuum: quia potestatem habes ponendi animam tuam, & irerum sumendi eam. Fregisti corpus quod foris apparebat, & ostendisti medullam quae intus la­tebat; nisi enim patereris, non cognoscereris. Ibi, inquit, abscondita est fortitudo ejus; quid est autem fortitudo tua, nisi misericordia, nisi mansuetudo, nisi humilitas, nisi patientia? Has virtutes fortissimas & suavissimas in fractione panis, hoc est in passione tua nobis ostendisti: his virtutibus caro tua, quod nos sumus, nutritur paulatim & proficit, & proficisci­tur. Et primum quidem inter duas molas spei & ti­moris molitur sicut frumentum; ut fiat nova consper­sio, deinde cum in formam panis transierit, conqui­tur in clibano passionum: postea cum benedixeris ei omni benedictione spirituali, & dixeris consummatum est; frangis & ipsum corpus nostrum quod in mani­bus tuis est, & in manus tuas committimus; & ibi agnosceris non specie peregrina, sed in facie propria: ut jam non lancea nobit latus tuum aperiat, sed digito palpare & videre possimus; quia tu es, Domine Deus noster.

Pater orphanorum & judex viduarum, nunquid non vides viduam hanc pauperculam & desolatam ani­mam meam, non habentem aliquos neque fratres, neque amicos, aut vicinos, à quibus mutuum acci­piam: vasa vacua non pauca, quae mihi filii mei sug­gerant, & ego infundam de modico olei, quod mi­hi de te residuum est, ut tu benedictionis tuae pleni­tudinem omnibus exhibeas. Intelligo enim, Domi­ne, vasa non vacua esse literales quosdam & histori­cos sensus scripturarum tuarum, quae non pauca sunt; ut totus mundus ea capere non possit. Quae quidem vasa sanctissimi templi tui Babylonius rex, hoc est, principatus superbiae captiva sibi ducit: suisque con­viviis non ad gloriam sed ad ignominiam suam servire cogit, usurpans sibi scientiam legis tuae, & bibens in vasis sanctuarii vinum prostitutionis suae, unguen­tisque meretriciis donaria tua commaculans. Propter [Page 130] quod etiam ex adverso parietis crudelis, sed justa con­tra eos sententia conscribitur: quia omne regnum in f [...]ipsum divis [...]m desolabitur, & tradetur Medis & Porsis, qui argentum non quaerant, nec aurum ve­lint; sed venenatis & ardentibus sagittis parvulos & stultos eorum sensus interficiant.

Tu autem, Domine, aperis & desolatae viduae mi­sereberis: ne pessimus & importunus foenerator, qui ad usuram perditionis meae multa mihi iniquitatis suae talenta credidit, duos filios meos interiores animae meae sensus ad serviendum sibi tollat: bonum & salu­tare consilium tuum, ut petam mutuo vasa non pau­ca, & benedictione superabundantis olei redimam peccata mea, de reliquo vivam cum filiis meis: sed quia nec vicinos habeo nec libros à quibus commodem exercitium mentis meae, statim ut remìsero manus, invadit me creditor ille improbus, & duos filios meos, hoc est intellectum & affectum, inertiae va­nisque illusionibus suis deservire cogit. Tu ergo mi­sericors viduarum defensor, quoniam dives es ni­mis, & das omnibus affluenter, tu, inquam, ip­se mihi commoda & vasa quae nosti ad hoc esse utilia, & oleum: ut tua funt omnia, & omnia serviant tibi: quia nolo in AEgyptum oleum meum deferre, ut sic peccem tibi. Sed tantummodo ne panem otiosum co­medam, quin potius tota die exercear in justificatio­nibus tuis & vivam. Et ecce quod filius memoriae meae mihi obtulit, sicut primum inter manus meas incidet, arripiam.

Stabat Elias in vertice montis, & mittitur ad eum quinquagenarius primus, qui igni consumtus est, & secundus similiter, tertius tamen humilitatis & devo­tionis merito reservatus est. Ecce vas, sed vacuum, quia potius sic acceptum crudelitatem resonat. Im­pleatur oleo, & gravis ex eo sonus cessabit. Quis enim Elias stans in vertice montis, nisi tu, Domine Jesu, qui sursum Patri assistis? Venit ad te quinqua­genarius primus, quam tibi aridus prae nimia siccita­te mundus transmittit; & clamat ad te: Homo Dei, descende de monte, mundus enim cognoscit, quia sine te salvari non possit: homo Dei, & Deus homo: moveat te, quem quaeris, homo, ut homini condes­cendas. Descende de monte; nullus tibi potest ap­propinquare, nisi tu appropinqueris ei: nullus ad te potest ascendere, nisi tu descendas ad eum homo Dei, descende de monte. Tu es mons elevatus su­per verticem montium. Descende & compatere no­bis in convalle lacrymarum. Si homo, inquit, Dei sum; descendat ignis de coelo, & consumat te: ig­nem enim veni mittere in terram, & quam volo, ut accendatur, & devoret te & quinquaginta tuos? Ob­secro, Domine, & super me descendat ille ignis, & devoret in me veterem hominem cum actibus suis. Hic est quinquagenarius primus; quem tuus ignis devorat, ut ab omni opere servili requiescere faciat.

Quinquagenarius autem secundus ipsa est activa; quae similiter finem habet sabbatum ex sabbato. Hanc quoque in holocaustum ignis tuus absumit. Et in pri­mo quidem quinquagenarius cremabatur hircus, in secundo aries incenditur: tertius autem qui est resur­rectionis vel contemplationis, finem non habet, sed cum Elia semper vivit. Unde bene lectum est in Evangelio de magnis piscibus centum quinqua­ginta tribus, qui omnes in unum piscem redacti sunt, quem super prunas positum septem discipuli viderunt: & una cum Jesu, qui octavus erat, pran­si sunt. Ipse numerus, hoc est centum quinqua­ginta qui sunt tres quinquagenarii & septem discipuli, requiem concorditer sonat: & sicut singuli quinqua­genarii ad unitatem, ita septem discipuli ad octavum, hoc est ad Christum tendunt, & in uno omnes con­summantur.

Sicut autem unum corpus, unus panis, unus ho­mo vel unus piscis Christus & omnes electi; ita diabo­lus cum omnibus reprobis unum corpus, & unus ho­stis; est enim aquila grandis magnarum alarum. A­quila, propter nimiam naturae spiritualis perspicaciam; grandis, propter superbiae altitudinem; magnae alae adhaerentes sibi & extollentes eum, malignorum spi­rituum potestates: longo membrorum ductu, pessimi homines quorum ministerio fungitur ad pugnam con­tra bonos; & bene longo, quia adhuc quotidie ve­niunt, & durant usque in finem seculi, ducatum su­perbiae sequentes: plena plumis, fallax dolis & varie­tate; quia éasdem artes variis modis ad decipiendum transfigurat.

Venit ad Libanum, animam scilicet fidei & vitae merito candidatam. Tulit medullam cedri. Cedrus imputribilis, altitudo spei; cujus medulla caritas, quam singulariter nititur expugnare diabolus, summi­tatem frondium ejus avellit: scilicet sermonem sapien­tiae qui excellentissimus est avellit ab amore Dei, & transportavit in terra Sennaar, hoc est foetoris eorum, quod significat inanem gloriam.

In illa die sibilabit Dominus muscae quae est in ex­tremo fluminum terrae AEgypti, & api quae est in ter­ra Assur. Sibila, Domine & huic muscae immundae peccatrici animae meae: ut Spiritus tuus bonus dedu­cat me in viam rectam, ut vadam ad excelsam & mon­tosam promissionis terram; quae de superioribus suis irrigatur, & de excelso expectat pluviam: non sicut terra AEgypti quam fluvius de terra ebulliens totam cooperit. Non est enim mons oppositus, non est ali­quod obstaculum concupiscentiis AEgypti; sed sicut de terrena mente ebulliunt, super dejectam animae su­perficiem sine mora decurrunt. Habet autem septem ostia fluvius AEgyptius, quae de uno capite, id est, superbia derivantur. Horum extremum intelligitur luxuria carnis, de qua muscae nascuntur, immundi­tiae semper amatrices. Nec istam despicit superabun­dantia gratiae, sed sibilat ad eam & evocat de extre­mo fluminum, & jungit api quae erat in terra Assur: ut veniant & requiescant simul in torrentibus vallium. & in cavernis petrarum, & in omnibus fruticetis, & in universis foraminibus.

Apis virgo est: sed quamdiu est in terra Assur, hoc est, elationis, mel non potest operari: Sola repro­missionis terra lacte & melle fluit. Sibilante vero gra­tia, musca & apis conveniunt, & simul requiescunt in torrentibus vallium: in illis torrentibus, & apis de superbiae, & musca de luxuriae sordibus emundantur. Torrentes vallium, disciplinae sunt humilitatis. Tor­rentes quare? Quia siquis est moeror, siqua gravitas, in corrigendis vitiis cito praetereunt; unde mulier cum parit, tristitiam habet. Nam labor vertitur in amo­rem, & taedium in desiderium, & amaritudo in dul­cedinem: sicque de torrentibus vallium, proficiunt ad cavernas petrarum. Petrae firmissimi atque sortissi­mi in fide Patres sunt; in quorum passionibus veluti suis exemplaribus musca & apis quasi columbae nidifi­cantes requiescunt. Unde non cessat manus eorum, nec cessat pes; sed in omnibus fruticetis bonorum o­perum jugiter exercentur, sic demum ad comtem­plationis foramina perveniunt. Haec sunt operativa, Domine Jesu, quia sunt bona valde.

Sic Mariae Magdalenae sibilasti, de qua non unum, sed septem daemonia quasi AEgypti flumina ejecisti. Vide quomodo requievit in torrentibus vallium. In­travit inter epulas discumbentium, cucurrit ad pedes Jesu, effundebat super eos torrentes lacrymarum: ad [Page 131] lavandum ejus vestigia non aliam quam oculorum suo­rum undam attulit; capillis suis pro linteis usa est. Tu vero ubi vehementior incanduit, & velut carbo lacrymarum imbre respersus fortius exarsit, videns ab illa sacratissimis vestigiis creberrima & insatiabilia oscu­la infigi; videns effusae unctionis suavitate totam do­mum compleri: quid ergo illa nisi in torrentibus val­lium requiescebat, de qua tot & tanti gratiae torrentes effundebantur? Unde etiam dimissa ei peccata multa, quia multum dilexerat.

Jam sicut columba quae in luctu est, tota residebat ad pedes Jesu, juxta fluenta plenissima, cum quidem soror ejus Martha satageret circa frequens ministerium. Quid memorem de sepulturae officio, quod praevenit: de pedibus ascendens ad unctionem capitis, cum in eam fremeret illud avaritiae sepulcrum foetens, odo­rem pietatis ferre non sustinens: non potuit amor tan­tus Christo etiam moriente mori. Fugientibus & la­tentibus viris, hoc est, Apostolis, mulier imperterrita stabat ad monumentum plorans. Non habebat vivum, & tota super mortuum ardebat. Corpus erat sublatum, à monumento recedere non valebat. Quo plus de ma­nibus & oculis auferebatur, eo ardentius amans inse­quebatur. Si fieri posset, pro redimendo corpore se­pulcrum lacrymis implevisset. Stabat, inquit, plo­rans: id solum ei de se residebat. Corpus erat subla­tum, sed quis auferat ei ploratum?

Indulge, Domina, indulge totis habenis, & in­fundere procures indefatigabiles lacrymas, donec su­blatum, imo surgentem Dominum tuum consequaris. Iterum & iterum inclinare, vel locum vacuum ubi po­situs fuerat saepius intuere. Amplius & amplius ipse te ad plorandum locus irritat, dum ejus quem quaeris absentiam, repraesentat. Vidit, inquit, duos ange­los in albis sedentes, unum ad caput & unum ad pe­des, ubi fuerat positum corpus Jesu. Mulier, in­quiunt, quid ploras? Quem quaeris? Et quidem bene noveratis, O piissimi Angeli, quid ploraret, & quem quaereret. Quare illam commemorando iterum in fle­tus excitastis? Sed prope erat insperatae consolationis gaudium; jam tota vis doloris & plorationis excurrat: conversa retrorsum, vidit Jesum stantem, & nescie­bat quia Jesus erat.

O pium! O delectabile pietatis spectaculum! Ipse qui quaeritur & desideratur, & occultat se & manife­statur. Occultat se, ut ardentius requiratur, & re­quisitus cum gaudio inveniatur, inventus cum solici­tudine teneatur, & tentus non dimittatur; donec in amoris sui cubiculum mansionem facturus introduca­tur. Hac arte sapientia ludit in orbe terrarum; & de­liciae ejus esse cum filiis hominum. Mulier, quid ploras? Quem quaeris? Habes quem quaeris, & igno­ras. Habes verum & aeternum gaudium, & ploras? Habes intus, quern foris requiris. Vere stas ad monu­mentum foris plorans, mens tua monumentum tuum est, illic non mortuus, sed in aeternum vivens requies­co. Mens tua hortus meus est, bene existimasti quia hortulanus sum; secundus Adam ego sum, operor & custodio Paradisum meum. Fletus tuus, pietas tua, desiderium tuum, opus meum est. Habes me intra te & nescis, ideo foris quaeris. Ecce & foris appare­bo, ut te intus reducam, & invenias intus, quem foras requiris. Maria, novi te ex nomine, disce me cognoscere ex fide.

Rabboni, id est, Magister, quid est discere? Doce me quaerere te, doce me tangere & ungere te. Noli, ait, me tangere sicut hominem, nec sicut prius teti­gisti, & unxisti mortalem. Nondum ascendi ad Pa­trem meum, nec dum credidisti me Patri coaequalem, coaeternum & consubstantialem. Hoc igitur crede, & tetigisti me; hominem vides, ideo non credis; quod enim videtur, non creditur: Deum non vides, crede, & videbis. Credendo me tanges, sicut & illa mulier quae vestimenti mei fimbriam tetigit, & con­festim sanata est. Quare? Quia fide sua tetigit me. Hac manu tange me: his oculis quaere me, his pedi­bus festinans curre ad me. Nec longe à te sum: Deus enim appropinquans ego sum, verbum in ore tuo & in corde sum. Quid propinquius homini quam cor suum? Illic intus invenior, à quibuscunque invenior. Nam quae foris videntur, opera quidem mea sunt; sed transi­toria sunt, sed caduca sunt: ego autem horum artifex, in secretissimis & mundissimis cordibus inhabito.

Data est tibi, Domine Jesu, omnis potestas in coe­lo & in terra, rex magne, rex virtutum, qui factus es obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Ecce elevata est magnificentia tua super coelos, & omnia subjecta sunt sub pedibus tuis. Regnavit David prius in Ebron septem annis super Judam; po­stea vero unctus est super Israel, & regnavit in Israe­le triginta tribus annis. Cum autem super Judam tantum ungereris, verissime David, in Ebron; jam mortuus erat in eis Saul rex superbiae: alioquin viven­te illo & dominante eis peccato, non dicerent tibi, os nostrum & caro nostra es. Quis enim membrum Chri­sti simul esse potest & meretricis? Aut quae conventio Christi ad Belial? Ecce nos, inquiunt, os tuum & caro tua sumus. Sed heri & nudiustertius cum esset Saul rex super nos, tu eras educens & reducens Israel. Et vere sic est, regnante adhuc principe tenebrarum super nos; tu sustines in multa patientia vasa irae apta in interitum: & exis ante nos provocans ad bellum contra vitia, & liberas & educis indignos de manu peccatorum. Idcirco prius Juda, id est, confessio ungit te super se regem in Ebron. Mortuo quippe Saule, beneficiorum tuorum reminiscitur, & errorem suum confitendo, transitum facit de peccatis ad te, rex justitiae.

Regnas autem super Judam septem annis in Ebron; quia reddis eis septuplum in sinu eorum, & septem vitiis expiatos, quibus praeerat superbus Saul, tua virtute septemplici reformas. Postea transitus regni tui fit in Jerusalem super universum Israel; quia per negotium confessionis illuminatis jam sensibus per­venitur ad visionem pacis in qua factus est locus tuus. Et ipse est mons quem constitueras discipu­lis ut irent in Galilaeam; & viderent & adorarent te ibi post resurrectionem tuam: quia jam unxerat te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis; ut esset primogenitus mortuorum & princeps regum terrae.

Porro in Jerusalem triginta tribus annis regnas: tri­ginta tres habet decades. In decade lex quae decem praeceptis consistit, in ternario triplex animae profe­ctus accipitur; quae videndo, meditando, vel aman­do legem Dei custodit. De primo dicitur, Laudabo Dominum in vita mea; de secundo, Lex tua medi­tatio mea est. De tertio, quomodo dilexi legem tuam, Domine? Tres vero qui supra triginta sunt, quosdam contemplativorum excellentissimos indicant, qui pie­tate conscientiae, plenitudine sapientiae, perfectione caritatis, summae Trinitati approximant. Hic est e­tiam numerus fortissimorum, qui sunt in exercitu tuo, potentissime: quorum tamen eminentissimi usque ad sapientiam tuam & fortitudinem tuam non perveniunt: quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, aut si­milis erit Deo in filiis Dei? Tu es quasi tener [...]mus ligni vermiculus; qui virginaliter editus, hum [...]lita [...]e & caritate tua omnem perforas duritiam: uno impetu Spiritus tui octingentos interficiens principes militia [...].

[Page 132] Quis ita fortis ut tu, quis ita misericors; qui fle­visti super Jerusalem, & planctum fecisti super interi­tum inimicorum tuorum? Et nunc, Domine, doles tu super Saul & super Jonathan filium ejus, qui oc­cumbunt quotidie super montes Gilboe. Nisi enim doleres, non clamares de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris? Quos enim Saul nisi superbos in Ec­clesia tua praelatos significat, qui ab humero & sursum eminere sibi videntur super universum populum? Quid vero Jonathan nisi docilis & elegantis ingenii adoles­centes, qui moribus & colloquiis majorum depravati, amicitiam suam non possunt excolere cum David nisi furtim, & quasi caventes ab insidiis detrahentium & illudentium sibi?

Merito ergo ploras, O benigne David, super Saul & super Jonathan filium ejus: plorandi enim non es­sent, si bene occubuissent; sed ceciderunt super mon­tes Gilboe, qui decurrunt in profundum. Nec in vos gratiae ros, nec pluvia doctrinae veniet amplius: quia ibi abjectus est clypeus fortium; clypeus Saul. Clypeus fortium, spes est divinae protectionis, quo ignita dia­boli tela repelluntur, quibus graviter vulneratus est Saul à sagittariis, in tantum ut seipsum desperatione interficeret. Clypeus autem Saul, propriae virtutis confidentia est, quae non valet resistere sagittis incir­cumcisorum.

Vae autem his qui amiserunt sustinentiam, hoc est, clypeum fortium; & maledictus qui confidit in ho­mine, quod est clypeus Saul. Erit enim sicut myri­cae in deserto, quia nec ros nec pluvia venient super vos montes Gilboe. Quomodo ceciderunt fortes? Si enim fortes, quomodo ceciderunt? Et si ceciderunt, quomodo fortes? Sed non glorietur sapiens in sapien­tia sua, neque fortis in fortitudine sua: sed qui glo­riatur, in Domino glorietur; & qui stat, videat ne cadat.

Nam etsi sint aquilis velociores, ut contemplativos velocitate intellectus supervolent: & si leonibus for­tiores, ut in fortitudine operis veros praedicatores su­perent: tamen si de se praesumentes clypeum salutis ab­jiciant, erunt corruentes coram inimicis suis. Qui au­tem confidit in Domino, sicut mons Sion, non com­movebitur in aeternum. Sed maluit Saul incumbere super hastam suam quam inniti super Dominum: id­circo baculus AEgypti arundineus perforavit manum ejus. Sua eum hasta, & suus auriga, qui currum in­solentiae ejus agitabat, interfecit: Sciebam, inquit, quod vivere non posset. Nescit enim humiliari arro­gantis obstinatio, ut vivere possit. Jube, rex ju­stissime David, puero tuo, hoc est spiritui purae dis­cretionis, ut interficiat in me Amalecitam hunc armi­gerum Saulis, qui ausus est etiam nunc quotidie ma­num mittere in me.

S. BERNARDI CLARAE-VALLIS ABBATIS, IN EXTREMIS POSITI, AD ARNOLDUM BONAE-VALLIS ABBATEM EPISTOLA.

SUSCEPIMUS caritatem vestram in caritate & non in voluptate. Quae enim voluptas ubi to­tum sibi vendicat amaritudo? nisi quod solum nihil comedere utcunque delectabile est. Som­nus recessit à me ne vel beneficio sopiti sensus, dolor unquam recedat. Defectus stomachi, fere totum quod patior est. Frequenter & in die & in nocte exigit con­sortari modico admodum qualicunque liquore: nam ad solidum omne inexorabiliter indignatur. Hoc pa­rum quod dignatur admittere, non sine gravi molestia sumit: sed timet graviorem, si se vacuum omnino dimiserit. Quod si plusculum quid interdum admit­tere acquiescat, id gravissimum. Pedes & crura intu­muerunt, quemadmodum hydropicis contingere solet; & in his omnibus ne quid lateat amicum de statu ami­ci solicitum, secundum interiorem hominem (ut mi­nus sapiens dico) spiritus promtus est in carne infir­ma. Orate Salvatorem qui non vult mortem peccato­ris, ut tempestivum jam exitum non differat sed cu­stodiat. Curate munire votis calcaneum nudum me­ritis: ut is qui insidiatur invenire non possit unde figat dentem, & vulnus infligat. Haec ipse dictavi, ut per notam vobis manum agnoscatis affectum. Veruntamen rescripsisse quam scripsisse maluerim.

ARNULPHI EPISCOPI LEXOVIENSIS AD ARNOLDUM BONAE-VALLIS ABBATEM EPISTOLA.

VENERABILIS frater & amicus noster Phi­lippus Abbas, infirmitatem vestram cum ma­gna nobis amaritudine nunciavit, affectum ani­mi lacrimarum testimonio prosecutus. Quod verbum primo statim auditu tanto nobis acerbius ex­titit, quanto proxime de vestra fueramus praesentia gratulati. Coeperunt igitur occurrere mihi quae de vestra dilectione jucunda provenerant, & si quid si­mile in futurum sperabatur, semperque discurrens in­ter utrumque consideratio, vim moeror [...]s augebat. Occurrebat mihi siquidem caritatis vestrae sanctum il­lud dulceque colloquium, quo praevaletis auditorum mentes rerum erudire solertia, & aures jucundi ser­monis suavitate mulcere. Recordabar vobis quantam scribendi gratiam bonitas divina contulerat, in qua nescio an magis quis sententiarum fructum, an dicen­di peritiam debeat admirari. Haec enim apud vos tan­ta sibi invicem paritate respondent, ut neque rerum majestas verborum coarctari videatur angustiis, nec sermonis dignitas aliqua sententiarum excellentia prae­gravari; in his sane quae vel intellectus concipere, vel humana facundia sufficit explanare; palam est illius hoc processisse doctrina, cujus spiritus familiarium mentes & linguas tam notitia veritatis, quam affluen­tia sermonis illustrat. Denique dolor in miserationem conversus est dum incommoda vestra laboresque con­templor, quibus innocentiam vestram solicitudo do­mestica, & persecutoris immanitas incessanter affli­gunt. Sed & de proximo sperata tranquillitas, quasi de manibus videbatur erepta, ut omnem vobis de praesenti crederetur fortuna requiem invidisse. Potio­rem tamen requiem, sicut praesumitur, vobis reso­lutio contulisset, quia regem in decore suo viderent oculi vestri, ut adimpleret vos laetitia cum vultu suo, quem propter se tot ad praesens tribulationibus passus est infestari. Nobis autem jucundum est vestra vel ad modicum tempus frui praesentia, vestro recreari colloquio, vestro consilio relevari, quoniam vestra si dilata est vobis retributio, non auferetur; sed reposi­ta vobis est in tuto corona justitiae: depositumque fi­dele quod suum est, suo tempore qui commisit agnos­cet. Dum igitur his super statu vestro considerationi­bus, mea mens compassione debita raptaretur, subi­tus tanquam ex insperato morbus obrepsit, ut facile credi posset vestrae partem infirmitatis in me compas­sionis affectu transfudisse. Haec tamen est privata passione sublata compassio, sed utrique prospiciens animus duplici coepit statim incommodo laborare. Vi­sitavit igitur utrumque misericors & miserator Domi­nus, & utrique ea ratione beneficium sanitatis in­dulsit, quia alter sine altero perfecte sanari minime potuisset. Vobis ergo servatus sum, vestra mihi ni­hilominus sapientia reservata, ut secundum legem Christi alter alterius onera invicem supportemus, & secundum exuberantem caritatem, alterius se totum gaudeat utilitatibus impendisse.

EJUSDEM AD EUNDEM.

DE adventu vestro nihil audieram priusquam ve­ster ad me nuncius pervenisset. Neque enim videram dominum Ebroicensem, sed eadem die ipsum literas vestras Turonum, quo ad regem veneramus, accepi, literarumque brevitatem jucunda communis amici supplevit oratio. Gavisus sum de incolumitate vestra, gavisus de peregrinationis pro­ventu, gavisus quod vestram prudentiam & honesta­tem honore debito Romana recognovit Ecclesia. Ad cumulum tamen exultationis accessit quod in proximo visitare nos dilectio vestra constituit, ut & mutuis ex­hilaremur aspectibus, & jucundis alternae collocutio­nis affatibus delectemur. Communicabimus enim quae nos interim blanda vel aspera contigerant, quo­niam haec inter amicos communicatio movet affectus, ut prospera quidem propter congratulationem dulciora faciat, & adversa per compatientiam leviora. Porro siquidem levius quod alius mecum pari compassione supportat, ipsamque inter amicos facit exuberare lae­titiam, conscia participatio gaudiorum: quanta igitur possum acceleratione festino, Lexoviumque ipso Kal. Mar [...] die, Domino volente, perveniam: ibidem per dies aliquot, vel in vicinia mora [...]urus. Nuncium autem vestrum per aliquantulum temporis mode­ste detinui, quoniam incertum me de reditu meo, gravia quae inter reges vertebantur negotia detine­bant.

EJUSDEM AD EUNDEM.

LIterae quas novissimas vestra mihi caritas destina­vit, apud eum qui perferendas acceperat aliquan­diu substiterunt. Unde factum est ut eas non profecturi, nec proficiscentis acceperim, sed profecti: quem nec resalutare possem, nec si quid concepissem animo remandare. Feci ego quod potui, holocau­stum obtuli pro vobis medullatum, quod sua nimirum pinguedine complaceret, ipsamque oblationem devo­tus impinguaret offerentis affectus. Holocaustum in­quam obtuli medullatum, in quo scilicet medullam divinitatis corporea species obumbraret, procedens­que de intimi cordis medullis oratio, suam sacrificio contineret melodiam: hic enim ille vitulus saginatus est, hic mons ille coagulatus & pinguis, hic Christus ille unctus oleo exultationis prae participibus suis, de cujus plenitudine licet omnes acceperint, ipsa tamen effusio non minuit effundentem. Nihil offerri, pre­tiosius, nihil efficacius potest, nihil ei qui offert, vel ei pro quo offertur utilius, si dignitati sacrificii personarum indignitas non obsistat. Oportet enim offerentem puras manus inferre, ne quod impretiabile est omnique veneratione dignissimum, vel sub pretii recidat vilitate, vel causis indignioribus expendatur. Oportet eum pro quo offertur fide recognoscere, ca­ritate [Page 134] complecti, prosequi desiderio, totamque sibi in eo divinae propitiationis fiduciam collocare. His autem concurrentibus utriusque partis versatur utilitas, ut qui pro aliis offerunt, pro seipsis inveniantur offer­re. Magnum sane, praedicandumque beneficium, quod erogatum alii proficit, ipsumque nihilominus adjuvat erogantem. Quoscunque enim sacerdos effusa caritatis latitudine complectatur, totum simul om­nium, totum uniuscujusque est sigillatim; nec inte­gritatem dividit communicatio plurium, nec solidita­tem minuit participatio diversorum. Sic est: totus tibi Christus impenditur, totus mihi, totiusque in solidum se cohaeredem haereditatis admittit, quam to­tam mihi nihilominus repromittit. Quod enim spiri­tuale est, neque terminis circumscribitur, nec aliqui­bus angustiis coarctatur, nec impensum rarescit im­pendio, nec aliqua potest integritatis suae detrimenta sentire. Totum itaque pro vobis obtuli, totum ni­hilominus proventui meo reservavi, cum scilicet utri­que sic cesserit in salutem, ut & iter vestrum cum prosperitate dirigeret, & mihi gratiam divinae propi­tiationis augeret.

EX JO. TRITHEMIO DE SCRIPT. ECCLES.

ARNOLDUS Abbas Bonae-vallis ordinis Cister­ciensis: beati Bernardi Abbatis quondam fa­miliaris amicus: vir in divinis Scripturis stu­diosus & eruditus; secularium quoque literarum non ignarus, ingenio promtus & clarus eloquio, nec mi­nus conversatione quam doctrina conspicuus, nomen suum scribendo posteritati notificavit. Defuncto nam­que Gulielmo Abbate Sancti Theoderici; & opus vitae Sancti Bernardi imperfectum relinquente, ipso etiam sancto jam coelestia regna tenente, scripsit & perfecit.1 Vitam Sancti Bernardi libris 4. Vi­rorum illustrium gesta nonnulla, & quasdam epistolas. Claruit sub Friderico Imperatore primo, Anno Dom. 1160.

GENESIS.
Carmen ignoti Auctoris perperam Tertulliano & etiam Cypriano attributum.

PRincipio Dominus Coelum Terramque creavit:
Namque erat informis fluctu (que) abscondita tellus;
Immensusque Deus super aequora vasta meabat,
Dum chaos & nigrae fuscabant cuncta tenebrae.
Has dum disjungi jussit de cardine, fatur:
1 Lux fiat, claro & nituerunt omnia mundo.
Cum Dominus primi complesset facta diei,
Condidit albentem nebulis nascentibus axem;
Accipit immensus verrentia littora Pontus,
Multiplices rapiens validis cum tractibus amnes.
Tertia lux faciem terrarum fulva retexit,
Arida mox posito narratur nomine terrae;
Florea ventosis consurgunt germina campis,
Pomiferique simul procurvant brachia rami.
Quarta dies generat Solis cum lampade Lunam,
Et Stellas tremulo radiantes lumine fingit;
Haec elementa dedit subjecto insignia mundo,
Tempora quae doceant varios mutanda per ortus.
At quinta accipiunt liquentia flumina pisces,
Et volucres varias2 suspendunt aere pennas.
Sexta at praegelidos in spiras lubricat angues,
Quadrupedumque greges totos diffundit in agros;
Cunctaque multiplici mandavit crescere passim
Germine, & immensis errare & pascere terris.
Haec ubi constituit divina potentia jussu:
Rectorem inspiciens mundanis defore rebus,
Haec memorat: Nostris hominem faciamus3 ad unguem
Vultibus adsimilem, toto qui regnet in orbe;
4 Et licet hunc uno posset componere verbo;
Ipse tamen sancta dignatus ducere dextra,
Inspirat Brutum divino à pectore pectus.
Quem postquam artificis formatum in imagine vidit,
Metitur solum mordaces volvere curas.
Ilicet irriguo persundit lumina somno,
Mollibus ut vulsa formetur foemina costa,
Atque artus mixtu gemino substantia firmet.
5 Inditur & nomen vitae, quod dicitur Eva.
Quapropter nati linquunt de more parentes,
Conjugibusque suis positis cum sedibus haerent.
Septima, quando Deus factorum fine quievit,
Sacrata statuens venturi gaudia secli,
Ilicet exhibitis animantum ex ordine turbis,
Distinctim cunctis nomen quod permanet, indit
6 Adami à Domino donata scientia solers.
Quem Deus adloquio, junctam dignatur & Evam:
Crescite multimodo ventura in tempora partu,
Ut polus & plenae vestro sint germine terrae:
Haeredesque mei, varios decerpite fructus,
Quos nemora & pingui reddunt de cespite campi.
Haec ubi disferuit, laeta paradisus in aula
Instruitur, primique aspectat lumina Solis.
Gignitur haec inter pomis let halibus arbos,
Conjunctum generans vitae mortisque saporem.
AEdibus in mediis puro fluit agmine flumen,
Quod rigat insignes liquidis de fluctibus ortus,
Quadrisidosque secat undante ex fonte meatus.
Phison auriseris praedives fluctuat undis,
Conspicuasque terit rauco de gurgite gemmas;
Prasinus huic nomen, illi est carbunculus ardens;
Perspicuusque vadis terram praelambit Hevilath.
Post hunc AEthiopas Gihon adlapsus opimat.
Tertius est Tigris, Euphrati adjunctus amoeno,
Assyriam celeri discretim flumine sulcans.
Hic positus custos Adamus cum conjuge fida,
Atque opifex, tal [...] formatur voce tonantis:
Ne trepidate simul licitos praecerpere fructus,
Quos nemus intonsum ramo frondente creavit;
Solliciti ne forte malum noxale legatis,
Quod viret ex gemino discreta ad munia succo.
Nec minus interea caecos nox alta tenebat,
Ac modo formatos vestis nec texerat artus.
Has inter sedes, & baccis mitibus ortus:
Spumeus astuto vincens animalia sensu,
Serpebat tacite spiris frigentibus anguis,
Livida mordaci volvens mendacia sensu,
Foeminen tentat sub pectore mollia corda:
Dic mihi cur metuas felicia germina mali?
Numquid poma Deus non omnia nota sacravit?
E qucis si studeas mellitos carpere victus,
Aureus astrigero remeabit cardine mundus,
Illa negat, vetitosque timet contingere ramos;
Sed tamen infirmo vincuntur pectora sensu.
Adfulsit nulla maculatum nube serenum:
Ilicet ut niveo jam mitia dente momordit,
Tum sapor illecebram mellitis faucibus indens,
7 Compulit insueto munus deferre marito.
Quod simul ac sumsit, detersa nocte nitentes
Emicuere oculi, mundo splendente, sereni.
Ergo ubi nudatum prospexit corpus uterque,
Cumque pudenda vident, ficulnis frondibus umbrant.
Forte sub occiduo Domini jam lumine Solis
Agnoscunt sonitum, trepidique ad devia tendunt.
Tum Dominus Coeli moestum compellat Adamum:
Dic ubi nunc degas? Respondit talia supplex;
O Domine adfatus pavido sub corde tremisco
Magne tuos, nudusque metu frigente fatigor.
Tunc Dominus: Quis poma dedit noxalia vobis?
Tradidit haec mulier, dum dicit lumina promtim
Candenti perfusa die, liquidumque serenum
Adfulsisse sibi, Solemque & sidera Coeli.
Protinus ira Dei turbatam territat Evam,
Auctorem vetiti dum quaerit Maximus acti.
Illa sub haec pandit: Serpentis suasa loquentis
Accepi, fallente dolo blandoque rogatu:
Nam sua vipereis intexens verba venenis,
Haec mihi prae cunctis, narravit dulcia pomis.
Ilicet Omnipotens condemnat gesta draconis,
Praecipiens cunctis invisum visere monstrum;
Pectore mox fuso prorepere,1 tum sola morsu
Mandere: mansuro quaecunque in tempora bello,
Humanos inter sensus, ipsumque labantem;
Vertice ut abjecto pronus post crura virorum
Serperet, ut calcet dum labens cominus instat.
Foemina fraudigeris misere decepta loquelis,
Praecipitur duro discrimine ponere partum,
Servitiumque sui studio perferre mariti.
Tu vero cui visa fuit sententia verax
Conjugis, immiti cessit quae victa draconi;
Deflebis miserum per tempora longa laborem.
Nam tibi triticeae surget pro germine messis
Carduus, spinis multum paliurus acutis,
Ut cum visceribus lassis & pectore moesto,
Plurima sollicitos praestet suspiria victus;
Donec in occiduo venientis tempore mortis,
Unde geris corpus, terrae reddare jacenti.
His actis Dominus trepidis dat taedia vitae,
Dejectosque procul sacratis dimovet hortis,
Obversosque locat, medioque eliminat igni;
In quo perceleri Cherubim evolvitur aestu,
Dum calidus defervet apex, flammasque volutat.
Queis Dominus, pigro ne frigore membra rigerent,
Consuit evulsas pecudum de viscere pelles,
2 Operiens nudos calidis de vestibus artus.
Ergo ubi conjugio sese jam fidus Adamus
Esse virum sensit, nomen genitricis amatae
Exhibet uxori; bino qui germine factus
Continuo genitor, diversis nuncupat orsis.
Atque Cain hic nomen habet, cui junctus Abelus:
Innocuas hujus servabat cura bidentes;
Ast alius curvo terram vertebat aratro.
Hi cum perpetuo ferrent sua dona tonanti,
Dissimiles fructus sensu suadente dedere.
Nam prior uberibus fuerant quae prosata glebis
Obtulit: ast alius miti se devovet agno,
Exta manu sincera gerens adipemque nivalem;
Confestimque placet Domino pia vota tuenti.
Quod propter gelida Cain incanduit ira.
Quem Deus adloquio dignatus, talibus infit:
Dic mihi, si rectum vivas, & noxia cernas,
Degere non possis contracto à crimine purus?
Desine mordaci fratrem disperdere sensu,
Qui tibi ceu Domino subjectus colla daturus.
Nec tamen his fractus, fratrem deducit ad arva;
Atque ubi deprensum deserto in gramine vidit,
3 Elidit geminis frangens pia guttura palmis.
Quod factum Dominus4 coelo speculatus ab alto,
Disquirit, quonam terrarum degat Abelus?
Ille negat positum custodem se fore fratris.
Cui Deus effatur:5 Numnam vox sanguinis ejus
Ad me missa sonat, celsumque ascendit ad axem?
Nosce igitur mansura tibi pro crimine tanto.
Nam modo quae maduit germani sanguine terra,
Inviso maledicta tibi commissa negabit
Semina, & adsumtis fructum non proferet herbis.
6 Torpidus ut multo collidens membra tremore.

SODOMA.
Carmen ignoti Auctoris perperam Tertulliano & etiam Cypri­ano attributum.

JAm Deus omnipotens, primaevi tempore secli
7 Vindice diluvio cunctis aboleverat undis,
Quas coelum sparsit terrae, maris expuit aequor:
8 Hactenus haud liquido poenas decernere pactus
Excidio; quoties hiemes induceret aer,
Fraenandis varium pluviis mandaverat arcum,
Purpureo & viridi signantem nubila limbo;
Iridis huic nomen; propria est quae fibula nimbis.
Sed recidiva hominum pariter cum gente secunda
Impietas, iterumque mali nova pullulat aetas;
9 Excidio jam non imbres sortita, sed ignes,
Sic Sodomum meruit tellus10 ardentibus uri
Flammis, & finis portendere signa futuri.
Effera luxuries illic inimica pudoris
Instar legis erat, fugeret quam praescius hospes,
Ante vel ad Scythicas, vel apud Busiridis aras,
Exoptans per sacra necem, caesusque cruorem
Fundere Bebrycium, & Libycas satiare palaestras;
Anteque vel Circaea novas per pocula formas
Sumere, quam laesum Sodomis amittere sexum.
Pulsabant coelum invidia connubia mixta,
Incestu parili generis natura rebellis
In sese, laesumque viri cum corpore nomen.
Tempore sed certo Deus omnia prospeculatus,
Judicat injustos;11 patiens, ubi criminis aetas,
Cessandi spatium vis nulla coegerit irae.
Jamque dies ultrix aderat: duo de grege missi
Angelico, forma juvenes qui spiritus ambo
Diva ministerio Domini mandata ferebant,
Succedunt Sodomis. Illic de stirpe piorum
Transvena Loth aderat, sapiens justique colonus
Unus erat meminisse, Deum; solet utilis arbor
In sylvis latitare feras velut hospita fructu.
Is tunc pro porta residens (vix moenia adibant
Coelicolae) quamquam divinos nescius, ultro
Advocat, appellat, patrio veneratur honore,
Hospitioque vocat, longe stabulare parantes;
Enisus longis precibus, pia pignora mensa
Officiisque probis studio dispungit amicos.
Nox requiem dederat, lux solverat altera noctem,
Et Sodoma in foribus strepitat12 congesta rudentum.
Loth contra supplex: Ne vos nunc pasta libido
Incendat juvenes istam foedare juventam;
[Page 137]Quo luxus genitura vocat? Quo semina frustra?
Quo nullae nuptant animae; non lustra colentes,
Non stabulis reduces, non undis subter hiantes,
Nec quae pennarum modulis prope nubila pendent,
Nec quae per terram1 pertracto corpore reptant
Omne genus, luxu genus est, sed foemina conjux.
Omnibus, & nunquam cuiquam nisi foemina mater.
Nunc si fas juvenilis habet vastare pudorem,
Sunt intus natae bijuges mihi, nubilis aetas,
Virginitas in flore tumet, jam dedita messi;
Digna cupido viris, tulerit quam vestra voluptas:
2 Dedo, pater, proque hospitibus pensabo dolorem.
Vulgus adhaec demens: quisnam tu, quantus, & unde,
Qui nobis domineris, ait, legesque recondas?
3 Transvena nunc rector Sodomorum, atque ingerit iras?
Nunc igitur tute ipse lues, quod nostra cupido est,
Pro natis, proque hospitibus; satis unus in omnes.
Dicta & facta simul: vulgi nulla mora ferentis.
Turbidus hiberno ut dum volvitur impete torrens,
Rivorum numeros uno pede4 fertur in omnes,
Siqua illic arbor rapidis offenditur undis,
Haud mansura diu; quantum radice licebit
Crinitas durare moras, ubi subter adesam
Perdit humum5 circumfosso jam caudice pendens,
Huc illuc certam differt incerta ruinam:
Haud aliter Loth in media vertigine vulgi
Nutabat vinci prope jam; sed diva potestas
Subvenit, Angelici juvenes de limine raptum
Restituunt tectis; demens sed vulgus ibidem
Poenarum auspiciis6 multatur limine diro.
Tunc decreta Dei reserant, dignam adfore poenam
De coelo Sodomis; Ipsum meruisse salutem
Justitiae titulo: Quin ergo accingeris istinc
Festinare fugam pariterque educere, si quid
Gentis habes: nos exitium jam inducimus urbi.
Loth generos citus adloquitur: sed dura hominum mens
Credere despexit monitum, risitque timorem.
Tempore mox quo lux tenebras conscendere tentat,
Et bicolor coeli facies de nocte dieque est,
Instabant juvenes7 Chaldaeam educere gentem
Ex Sodomis, justamque domum donare saluti:
Eia age Loth exurge, tuamque adsume jugalem,
Et natas duplices, atque hinc exterminus ito;
Praeveniens Sodomum poenas; Manibus quoque amicis
Producunt trepidos,8 atque haec ibi cetera mandant:
Serva Loth animam; ne visum in terga retrorsum
Vertere forte velis, coeptum vel sistere gressum;
In montem propera. Timuit Loth ardua tardo
Ereptare gradu, coelestes ne prius irae
Opprimerent: alios igitur deposcere portus
Aggreditur, parvam quam contra aspexerat, urbem.
Huc, inquit, contendo fugas; vix moenibus extat,
Nec longe, nec magna.9 Illi favere precanti,
Urbis & ipsius pariter gessere salutem;
10 Segor inde loco nomen vox Barbara novit.
Tunc Loth ingreditur Segor, simul exoritur sol,
Ultimus ille quidem; in Sodomamque incendia fervens
Infert, nam totos radios armaverat igni:
AEmula subseritur caligo, includere lucem
Coeptans, atque globos confuso intexere coelo:
Fumantes coeunt nubes, novus irruit imber;
Sulphura cum flammis flagrantibus aestuat aet her.
Hinc habet in falso de vero fabula famam,
Solis progeniem currus optasse paternos,
Nec valuisse levem puerum fraenare superbos
Solis equos, arsisse orbem; tunc fulmine raptum
Aurigam illicitum, planctum mutasse forores.
11 Viderit Eridanus, si qua illic populus alber,
Aut si quis plumat senio modulatior ales:
Hic aliter versae moerent miracula formae.
Namque comes conjux heu me, male tum quoque legis
Foemina non patiens, divina ad murmura Coeli
Audaces oculos ne quicquam sola retorsit,
Non habitura loqui quod viderit; & simul illic
In fragilem mutata salem, stetit ipsa sepulcrum;
Ipsaque imago, sibi formam sine corpore servans;
Durat adhuc etenim nuda statione sub aethram,
Nec pluviis dilapsa situ, nec diruta ventis.
Quinetiam si quis mutilaverit advena formam,
Protinus ex sese suggestu vulnera complet;
Dicitur & vivens alio jam corpore, sexus,
Munificos solito12 dispungere sanguine menses.
Nusquam sunt Sodomi, nusquam illorum impia lucent
Moenia, cum Dominis domus omnis, inops ita, nusquam:
Tota rogus regio est; hinc atro horrore favillae,
Hincque situ cano cineres incendia signant.
Occidit illa13 prior species (quam prospiciens) Loth
Nullus arat frustra piceas fuligine glebas.
Semiperemta etiam si qua illic jugera, laetas
Autumni conantur opes; facile optima sese
Promittunt oculis, pira, persica, & omnia mala,
Donec carpantur: nam protinus indice tactu,
Solvitur in cinerem, fit vana favillaque pomum.
Sic igitur coelo pariter terraque sepultis
Nec mare vivit ibi, mots est maris illa quieti;
14 Idque animat nullus per anhela volumina fluctus,
Quodque etiam patrio nusquam suspirat ab austro;
Quodque nequit proferre aliquam de gurgite gentem
Squamigeram, laevive cuti vel cortice septam,
Vel crispam concham, aut duplici compagine clausam.
Solum illic propria mentitur fruge bitumen,
15 Exusti fuligo maris; quod vividus ardor
Subter stagna coquens de sulphuris & falis aestu,
Temperat, inque picem dat terrae haerere marinam:
Inyehitur proprio cum tempore pingue crematae
Virus aquae, spumisque cutis super aequora nigra
[Page 138]Texitur. Adpellunt queis est ea captio mercis;
Adelinant laterum laeves libramine lembos,
Ut semel impositam doceant conscendere venam:
Nam se sponte levans1 adnabit inertis ad ora
Navigii, pressumque dabit prae munere largo,
Ni plaga contigerit quam mensis foemina vestit.
Ecce aliud monstrum pelagi de clade notatur:
Cuncta illic immissa natant; natura recessit
Mergendis data corporibus.2 Si denique taedae
Luciferam narem sistes qua spiritus igni est,
Velificabit apex flammae si flamma peremta est.
Ibit subter aquas destructio naufraga lucis.
Hae Sodomum & Gomorum signatae in secula poenae
Gentibus injustis, queis pectora dura timorem
Deseruere Dei, coelestia jura tueri,
Inque unum rerum Domini sperare docebunt.

Carmen ignoti Auctoris, Ad Senato­rem ex Christiana Religione ad Idola conversum.

QUum te diversis iterum variisque viderem
Inservire sacris, priscoque errore teneri;
3 Obstipui monitus: quia carmina semper amasti,
Carmine respondens, properavi scribere versus;
Ut te corriperem, tenebras praeponere luci.
Quis patiatur enim, te Matrem credere magnam,
Posse Deam dici, rursusque putare colendam;
Cujus cultores infamia turpis inurit?
4 Namque sacerdotes tunicis muliebribus idem
Interius vitium cultu interiore fatentur;
Idque licere putant, quod non licet: unde per orbem
Leniter incedunt, mollita voce loquentes,
Lapsatosque tenent extenso pollice lumbos,
Et proprium mutant vulgato crimine sexum.
Cumque suos celebrant ritus, his esse diebus
Se castos memorant: at si tantummodo tunc sunt
Ut perhibent, casti, reliquo jam tempore quid sunt?
5 Sed quia coguntur saltem semel esse pudici,
Mente fremunt, lacerant corpus, funduntque cruorem.
6 Quale sacrum est vero quod fertur in omine sanguis?
Nunc etiam dicis, quod te non fecerit aetas,
Sed tua relligio calvum: caligaque remota,
7 Gallica sit pedibus molli redimita papyro.
Res miranda satis dejectaque culmine summo:
Si quis ab Isiacis Consul procedat in orbem,
Oris, Risus erit: qui te non rideat aurem,
Qui fueris Consul, nunc Isidis esse ministrum?
Quodque pudet primo, te non putet esse secundo;
Ingeniumque tuum turpes damnare per hymnos
Respondente tibi vulgo & lacerante Senatu.
Teque domo propria pictum cum sascibus ante,
Nunc quoque cum sistro faciem portare caninam.
8 Haec tua non pietas est, sed pietatis imago.
AEdibus illa tuis semper monumenta manebunt.
Rumor & ad nostras pervenit publicus aures,
Te dixisse: Dea erravi, ignosce, redivi.
Dic mihi si valeas, cum taha saepe rogares,
Et veniam peteres; quae tecum verba locuta est?
Vere mente cares, sequeris qui mente carentes.
Haec iterum repetis, nec te delinquere sentis.
Quid mereare vide: minus esses forte notandus,
Si tantum hoc scires, & in hoc errore maneres:
At cum vericolae penetraveris ostia legis,
Et tibi nosse Deum paucis accesserit annis;
Cur linquenda tenes, aut cur retinenda relinquis?
Nilque colis, dum cuncta colis; nec corde retractas
Vera quid à falsis, quid ab umbris lumina distent.
Philosophum fingis, cum te sententia mutet:
Nam tibi si stomachum popularis moverit aura;
Et Judaeus eris, totusque incertus haberis.
Indulge dictis, sapientia non placet alta:
Omne quod est nimium contra cadit: unum operantur,
Et calor & frigus: sic hoc, sic illud adurit;
Sic tenebrae visum, sic sol contrarius aufert,
Et pariter laedunt gelidum servensque lavacrum,
Esca alitur corpus, corpus corrumpitur esca;
Vimque suam minuit, si quid protenditur ultra.
Denique si sedeas, requies est magna laboris;
Si multum sedeas, labor est. Maro namque Poeta
Pro poena posuit: sedet, aeternumque sedebit
Infelix Theseus. Semper nocet utile longum;
Prandia longa nocent, jejunia longa fatigant:
Sic nimium sapere & stultum facit, improba secta,
Mc Dea sic docuit, moderamen amabile dixit.
Sed tu nec sectam modo, nec moderamina curas;
Mens autem stabilis nullo pervertitur aestu,
Ipsaque simplicitas nunquam mala cogitat ulla.
Hinc sincera fides aeterna sede fruetur:
Et dolus è contra longo cruciabitur igni.
Elige quid velles, ut digna piacula vites.
Sic tamen hanc veniam mereatur creditor inquam.
Ut leve crimen erit, si nolis noscere vera;
Non leve crimen erit, si cognita vera relinquas.
Sed te correctum forsan matura senectus
In melius revocat satiatum erroribus istis;
Tempus enim mutat mala, digerit omnia tempus.
Tunc igitur cum te consulta reduxerit aetas,
Disce Deo servare fidem, ne forte bis unum
Incurras lapsum; quia vere dicitur illud:
Qui pedis offensi lapidem vitare secundo
Nescit, & incautus iterum vexaverit artus;
Imputet ipse sibi,9 nec casibus imputet ullis.
10 Corrige delictum fidamine, corrige mentem.
Suffecit peccare semel, desiste vereri:
Non erit in culpa quem poenitet ante fuisse.

Hymnus Victorini Pictaviensis1 de Cru­ce Domini, perperam Cypriano attributus.

ESt locus ex omni2 medium quem credimus orbe,
Golgotha Judaei patrio cognomine dicunt:
Hic ego, de sterili succiso robore lignum
Plantatum, memini fructus genuisse salubres;
3 Non tamen hos illis qui se posuere colonos
Praebuit; externi fructus habuere beatos.
Arboris haec species uno de stipite surgit,
Et mox in geminos extendit brachia ramos;
4 Sicut plena graves antennae carbasa tendunt,
Vel cum disjunctis juga stant ad aratra juvencis.
Quod tulit hoc primo, maturo semine lapsum
Concepit tellus: Mox hinc mirabile dictu,
Tertia lux iterum terrae superisque tremendum
Extulerat ramum vitali fruge beatum.
Sed bis vicenis conformiter ille diebus,
Crevit in immensum, Coelumque cacumine summo
Contigit, & tandem sanctum caput abdidit alto.
Dum [...]amen ingenti bissenos pondere ramos
Edidit, & totum spargens porrexit in orbem;
Gentibus ut cunctis victum vitamque perennem
Praeberent, mortemque mori qui posse docerent.
Explicitis etiam mox quinquaginta diebus
Vertice de summo divini nectaris haustum
Detulit in ramos coelestis spiritus aura:
Dulci rore graves manabant undique frondes.
Ecce sub ingenti ramorum tegminis umbra
Fons erat: Hic nullo casu turbante serenum,
Perspicuis illimis aquis, & gramina laetos
Fundebant circum vario de flore colores.
Hunc circum innumerae gentes populique coibant;
Quam varii generis, sexus, aetatis, honoris,
Innuptae nuptaeque simul, viduaeque nurusque,
Infantes, puerique, viri, juvenesque, senesque,
Hic ubi multigenis flexos incumbere pomis
Cernebant ramos, avidis attingere dextris
Gaudebant madidos coelesti nectare fructus.
Nec prius hos poterant cupidis decerpere palmis,
Quam lutulenta viae vestigia foeda prioris
Detererent, corpusque pio de fonte lavarent.
Ergo diu circumspatiantes gramine molli,
Suspiciunt alta pendentes arbore fructus:
Tunc si quae ex illis delapsa putamina ramis,
Et dulces multo rorantes nectare fructus.
Vescuntur, veros optantes sumere fructus;
Ergo ubi coelestem coeperunt ora saporem,
Permutant animos,5 & mentes perdere avaras
Incipiunt; dulcique hominem cognoscere sensu.
Insolito multis stomachum movisse saporem
Vidimus; & fellis commotum molle venenum,
Rejecisse bonos turbata mente sapores:
Aut avide sumtum non dilexisse, diuque
Et male potatum tandem evomuisse saporem.
Saepe quidem multi revocatis mentibus aegros
Restituere animos, & quae se posse negabant,
Pertulerant, fructumque sui cepere laboris.
Multi etiam sanctos ausi contingere fontes,
Discessere iterum subito, retroque relapsi,
Sordibus & coeno mixti volvuntur eodem.
Multi vera bono portantes pectore, totis
Accipiunt animis, penitusque in viscera condunt.
Ergo quique sacros possunt accedere fontes,
6 Septima lux reparans optatas sistit ad undas,
Tingunt in liquidis jejunos fontibus artus;
Sic demum illuviem mentis, vitaeque prioris
Deponunt labem, purasque à morte recudunt
Illustres animas, coelique ad lumen ituras.
Hinc iter ad ramos, & dulcia poma salutis:
Inde iter ad coelum per ramos arboris altae.
Hoc lignum vitae cunctis credentibus.7

Amen.

DE 1 SINGULARITATE CLERICORUM.
Tractatus Cypriano perperam adscriptus, necnon Augustino & Origeni juxta quosdam.

PRomiseram quidem vobis ante tempus epistolam, fi­lii carissimi, quae omnium morum instituta de lege commendans, summatim omnia etiam contineret, quaecumque universis cle­ricis generaliter ad dirigen­dam regulam competunt disciplinae2 Sed quia nunc de foeminarum commoratione vulgariter inter vos qui­dam 3 ad ignominiam devoluti sunt, etiam de hac re specialiter vobis,4 Domini correptione scribere com­pulsus sum: qui miserum me pro vestra negligentia cum severitate corripiens, mandare praecepit, ne cle­rici cum foeminis commorentur. Et licet haec admo­nitio sola literarum mearum auctoritate sufficeret; ta­men ne me somniatorem irrideat quisquam, sicut Jo­seph fratres irriserunt, scripturarum addimus firmita­tem: ut omnes sciant hoc etiam modo per revelatio­nem Dominum jubere, quod literis cognoscitur ante jussisse; nec nos esse adulterantes verbum Domini, aut volentes jactanter de revelationibus gloriari, sed sic ante conspectum Domini referendo non mentiri quod loquimur; sicut à Domino confidimus nos non audisse mendacium, praesumentes vocem Apostoli Pauli pro­testantis: Non enim sumus, inquit, sicut plurimi a­dulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate sicut ex Deo coram ipso in Christo loquimur. In dolore ita­que maximo constituti de quibusdam putrefactis mem­bris corporis nostri, & in gemitu jacturam lamentan­tes Ecclesiae, quae per segmtiem nostram redigitur per dies singulos ad nimiam paucitatem; credimus nos ex parte aliqua sublevari, quod diligentiae nostrae negli­gentia quorumdam obesse non possit, quibus num­quam nostrae literae defuerunt, quae per absentiam no­stram frequentiam omnibus pensaverunt dissimulationis suae: ut unusquisque contemtor5 reum semetipsum conscribat, nos autem libera fronte contemtoribus ex­clamemus, quod Solomon confidenter exprobrat: Quoniam quidem vocabam, inquit, & non obaudie­batis: & extendebam verba mea, & non intendeba­tis, sed irrita faciebatis mea consilia, meis autem in­crepationibus non intendebatis: itaque & ego vestrae perditioni superridebo. Gratulabor ergo adversum vos, cum advenerit vobis interitus, &6 cum advenerit vo­bis subito tumultus: eversio autem simul & procellae, & cum advenerit vobis pressura & expugnatio. Erit enim cum me invocaveritis, ego autem non exaudiam vos. Quaerent me mali, & non invenient: oderunt enim sapientiam. Verbum autem Domini non assum­serunt, neque voluerunt meis consiliis intendere. Spre­verunt enim meas correptiones: ideoque edent viae suae fructus, & sua impietate satiabuntur.

Ad vos nunc mea exhortatio convertitur, quos no­lumus experiri talia praecipitia ruinarum. Metuite quantum potestis ejusmodi casus exitia: & in ista sub­versione, labentium vos experimenta perterreant. Ni­mium praeceps est qui [...]ransire contendit, ubi alium conspexerit cecidisse: & vehementer infraenis est, cui non incutitur timor alio pereunte. Amator vero est salutis suae, qui evitat alienae mortis incursum. Et ip­se est providus, qui solicitus fit cladibus ceterorum: sicut Solomon approbat, dicens: Astutus videns ma­lum puniri, vehementer erudietur. Et iterum: Ca­dentibus impiis justi vehementer terrebuntur.7 Ad­versaria est confidentia, quae periculis vitam suam pro certo commendat. Et lubrica spes est, quae inter fo­menta peccati salvari se sperat. Incerta victoria est, inter hostilia arma pugnare. Et impossibilis liberatio est, flammis circumdari, nec ardere. Quod Solo­mon non negat, dicens: Quis alligabit in sinu suo ignem, vestimenta autem sua non comburet? Aut quis ambulabit super carbones ignis: pedes vero non comburet? Sic qui introierit ad uxorem proximi sui, non erit immunis, neque omnis qui tangit eam. Cre­dite quaeso vos, credite divinae fidei,8 quinimo quam nostrae: quia omne quidquid pollicetur, non potest fallere, dicente Domino: Facilius est, inquit, coe­lum & terram praeterire, quam de lege unum apicem [Page 141] cadere. Et iterum: Coelum & terra transibunt, ver­ba autem mea non praeteribunt. Ipsi ergo nos falli­mus, quotiens inordinaliter credimus, aestimantes per fidem nostram legis praecepta mutari: ut inter mascu­los & foeminas speremus passim castitatem immobilem custodiri.

Difficile quis venenum bibet & vivet. Verendum est dormienti in ripa, ne cadat, cum dicat Aposto­lus: Qui se putat stare, videat ne cadat. In hac par­te expedit plus bene timere, quam male fidere. Et utilius est infirmum se homo cognoscat, ut fortis exi­stat; quam fortis videri velit, & infirmus emergat. De qua re praesumtores objurgat Apostolus, dicens: Si quis putat se aliquid esse, cum nihil sit, seipsum implanat. Pro certo implanator proprius suam ani­mam decipit, qui non cavendo contraria, noxiis re­bus semetipse commiserit. Ille autem tutius sibi con­sulit, qui circa malos semper infidus species quascum­que noxias extimescit. Quorum distantiam Solomon disseruit, dicens: Sapiens timendo declinabit ab om­ni malo: insipiens autem confidens sui miscetur ini­quo. Magnum sapientiae divinae consilium inventum est, ubi timoris auxilio liberemur. Magna compen­dia providentiae, ut aliquando fiat virtus & victoria per timorem. Magna remedia Dominus contulit ad salutem, ut habeat & timidus laudem, sicut Solomon repetit, dicens: Beatus vir qui veretur omnia per metum. Inaestimabilis Domini misericordia,1 quae unicuique homini suam contulit gloriam: & incom­prehensibilis pietas, quae secundum pugnas dedit & palmas: ut confitendo masculorum saevitiam supere­mus, & timendo foeminarum blandimenta vincamus; dummodo & de virture & de infirmitate super nos Dominus glorias operetur: ut in omnibus & per om­nia omnipotentem semetipse testetur, dividens diffe­rentias triumphorum; ut tam consiliis quam viribus à nobis bella vincantur, ne si vicerimus solius fidei for­titudine, contra Solomonem vacua essent opera sa­pientiae: Nunc igitur sapientiae arma gestanda, ubi foeminei & virilis sexus certamen indicitur. Unde Solomon sic instruit, dicens, Prudentiam, inquit, fac notam tibi, ut te servet à muliere aliena & pes­sima. Videte nunc prudentiam in isto bello, non fidem nobis datam esse victricem, quae nos timidita­tis remedio liberasset: & contemplamini quae sunt modo arma sumenda, si vultis habere legis auxi­lia. Estore timidi, ut sitis intrepidi: & licet ti­mor in certamine infirmitas esse videatur; tamen se­cundum verbum Apostoli, virtus in infirmitate perfi­citur. Separamini deprecor, separamini contagione pestifera.

Quantumcumque fuerit unusquisque longius ab ad­versis, tantum non sentit adversa. Minus voluptati­bus stimulatur, qui non est ubi frequentia est volu­ptatum. Et minus avaritiae molestias patitur; qui divi­tias non videt: si admittimus Apostolum pollicentem: Qui volunt, inquit, divites fieri, incidunt in tenta­tionem 2 & in muscipulas, & desideria multa & inu­tilia & noxia, quae mergunt hominem in perditionem & in interitum. Non aliter tentationibus subjacet, qui junctus est foeminae; in qua nihil est aliud nisi quod feriat proximantem. Aculeus peccati facta est forma foeminea; & mortis conditio non aliunde sur­rexit, nisi de muliebri substantia. Quod Solomon ad nostram solicitudinem memorat, dicens: A muliere factum est initium peccati, propter hanc omnes mori­mur. Inde mortales tenemur, nec timemus. Quid si jam immortales essemus? Per mulierem liberavit nos equidem Christus, sed unde adhuc morimur formida­re debemus. Tunc liberatio ipsa constabit in foemi­na, si à nobis mors revincatur, quae per foeminam ve­nerat. Ceterum si adhuc per mulierem circa nos scan­dala dominantur; liberationis Christi fecimus pro cer­to dispendium. Siquidem in futurum spes ista liber­tatis manet, quam fidei nostrae Christum credimus contulisse: ut tunc nobis omnino mulier non noceat, cum & ipsa mors fuerit evacuata. Nam si modo pu­tamus nos intentabiles esse muliebribus jaculis; quid ergo restat coelestibus regnis? Non immerito tales fensus Apostolus increpat, dicens: Jam satiati estis, jam divites facti estis: sine nobis regnatis, & utinam regnetis. Tempus ergo luctaminis adhuc geritur, & mors per foeminam adhuc usque grassatur. Mentior, si non videmus exinde interitus plurimorum. Quanti & quales Episcopi & clerici simul & laici, post con­fessionum victoriarumque calcata certamina, post ma­gnalia & signa vel mirabilia usquequaque monstrata, noscuntur cum his omnibus naufragasse; cum volunt in navi fragili navigare? Quantos leones domuit u­na muliebris infirmitas delicata, quae cum sit vilis & misera,3 de magnis efficit praedam? Quod So­lomon loquitur, dicens: Pretium meretricis tan­tum est unius panis, mulier autem pretiosas animas capit.

Ante nos ista tractantur, & nullis terroribus coerce­mur; quid faceremus, si opinionibus tantummodo gestas historias audiremus? Sed haec est semper incre­dulitas humanae duritiae, ut non solum audiendo, sed etiam videndo non credat alteros interisse, nisi & se ipsam viderit interire; nec sociorum mortibus quati­tur, 4 dum illos promeritos aut invalidos opinatur. Se autem multum mereri, aut multum valere fidu­cialiter putat, nesciens praeberi cunctis exempla, cum fuerint quibusdam irrogata supplicia, sicut Dominus in Evangelio proponit & dicit: Putatis quod hi Gali­laei prae omnibus Galilaeis fuerint peccatores, qui talia passi sunt? Non. Dico vobis; nisi poenitentiam ha­bueritis, similiter perietis, sicut illi supra quos cecidit turris in Siloa, & occidit eos. Putatis quoniam & ipsi debitores fuerunt prae omnibus hominibus habitantibus in Hierusalem? Non. Dico vobis: si non poenitue­ritis, similiter perietis.

Miramur si Adam per Evam seductus est, quem nulla morientium exempla praecesserant, & nisi jussio una constrinxerat; cum modo nos nec innumerabiles mortes, nec infinita jussa compescant. Quibus con­venienter dicitur secundum increpationem Domini: Si Adam vidisset mortes, quae factae in vobis; olim in cilicio & cinere poenitentiam egisset. Dico autem vobis, quoniam Adae tolerabilius erit in die judicii, quam vobis. Longe sit pestis illa, & lues, & clan­destina petnicies.5 O quam inordinabilis foeminae [Page 142] propinquitas jaculatur, cujus vicinia est delictorum la­trocinium. Non est in hac societate sinceritas appro­babilis, quae collisiones habet velut quibusdam flucti­bus turbulentas. In hac familiaritate non habitat ami­ca concordia: quoniam non nisi discordantes inimici­tias creat. Fecit equidem viro Dominus mulierem adjutricem, sed serpentis invidia personam sumsit ho­stilem. Quod si illa de viro suo nata, usque hodie ipsum cui jungitur, tentat: quanto magis illa quae co­pulatur, nulla lege conjuncta? Et si illi qui duo sunt in carne una concreti, tentationibus mutuis invicem pungunt; quid facient hi qui in una carne nec nati nec juncti sunt? Praesertim quia nec Deum jam invocare permittitur, qui caritate alterius avocatur; nec sinitur cogitare divina, qui sibi quaesivit cui exhiberet dome­sticam curam. Propter quod sic Apostolus consulit, dicens: Volo vos sine solicitudine esse. Qui sine ux­ore est, solicitus est quomodo placeat Deo: qui au­tem habet uxorem, cogitat quae sunt hujus mundi, quomodo placcat uxori. Quid est nunc quod in hac conjunctione delectet, in qua sunt solae pugnae? aut quae utilitas favet, ubi non sunt officia conjugalia, quando nec ipsa possunt esse secura?

1 Causale est omne quod foeminae est; & copula­tio ejus semper infesta est. Foedere suo magnas mole­stias praestat; & cui adhaeserit contra fas, insanabilem ingerit plagam. De carbonibus scintillae dissiliunt, de ferro rubigo nutritur, morbos aspides sibilant, & mulier fundit concupiscentiae pestilentiam, quam So­lomon sic comparat, dicens: De vestimentis procedit tinea, & à muliere iniquitas viri. Volo scire quae sit affectio ista communis, quae morbi dissensio semper ambigua, quae propositum suum nutantibus consiliis impugnando conturbat. Ut quid sibi adhibuit mulie­rem qui ducere contemsit uxorem?2 Omnis qui non manducaverit carnem; ut quid habitationem suam carnis apparatibus replet? Et qui non biberit vinum, quid3 videndi oblectatione perfruitur? Quasi non aliquoties videndo nec gustando copia esculentorum animus pascitur, & vini odoriferi [...]ola fragrantia sus­citatur saepius animus. Quid per hypocrisin vult ab hominibus abstinens dici, & in secreto carnibus & ebrietate distendi? Habent multi divitias quas suis usibus negant, sed pro cupiditate conservant; qui­bus si nulla cupiditas inhaesisset, nec cupiditatis insig­nia possiderent. At vero quia cupiditate possessi sunt, perfruuntur animo quod usu non tangunt. Ita is qui despexit vinculum nuptiarum, & aliter vinculis foe­mineis obligatur; quamvis nullo concubitu miscea­tur, desiderio tamen, visu, colloquio, conjunctio­ne semper oblectatur. Nam si desiderium foeminae non haberet, nunquam foeminam suis oblectamentis assumeret.

Imo vero insuper mihi4 suspectum placitum de­dit: qui non legitimam duxit, & legitimam re­cusavit: nisi fallor, in publico argumentatus est ho­minibus promittere sanctitatem is, & in occulto sine uxore non esse. Duo argumenta sanctitatis & libi­dinis hinc & inde miranda sunt, quae utraque in­vicem tegunt, & utraque invicem produnt. In­geniosus eunuchus & moechus invidet sibi dum con­sulit, & dum quaerit utrumque, neutrum facit; ut sanctus minime deputetur, qui non vera conjun­ctione perfruatur, cum Paulus Apostolus dicat: Al­ligatus es uxori? ne quaesieris solutionem. Solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem. Sed consentio non esse castitatis hujus pudicitiam violatam: suspi­ciosis tamen malam porrigit famam; & pudicitiae bonum frustra intrinsecus laborioso agone custodit; 5 qui illud forinsecus efficit infamari, destruens ma­gisterium Pauli providentis pariter & monentis: Ut quid, inquit, libertas mea judicatur ab infideli conscientia? Si ergo gratiae participo: ut quid blas­phemor pro eo quod gratias ago? Pejus est quam moechia, continentiam ducere criminosam, & infa­mem facere sanctimoniam.6 Blasphemiam ingerit religioni quam colit, qui quod confitetur, non ante omnes impleverit; ne Christianitas credatur esse fal­lacia, & moechatio videatur esse sanctitatis velamen­to vestita. Propter quod Dominus in Evangelio sic praemonet, dicens: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videntes opera vestra bona, magnificent patrem vestrum qui in coelis est. Hoc sequitur & Paulus Apostolus, dicens: Non ergo blasphemetur bonum vestrum. Et iterum: Provi­dentes bona non tantum coram Deo, sed etiam co­ram hominibus. Et alio loco: Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Et estote sine scandalo Judaeis, & Grae­cis, & Ecclesiae Dei, sicut & ego per omnia omni­bus placeo.

Sed opponitur forsan, quid est quod ipse ite­rum dixerit? Si hominibus placere vellem, Chri­sti servus non essem. Nunquam se quaecunque di­cta legis excludunt, sed certis locis responsa uni­versa defixa sunt. Illic placere hominibus non li­cet, ubi voluntas hominum non capit Domini vo­luntatem. Ubi vero acceptant homines, quod ad gloriam proficit Dei; innotescere omnibus ipse Pau­lus Apostolus praecepit. Unusquisque, inquit, no­st [...]ûm, proximo suo placeat ad bonam aedificatio­nem. Quale ergo praemium sanctitatis expectat, qui non solum blasphemiam sanctitatis ab infideli­bus provocat, sed etiam fidelibus perniciosum prae­bet exemplar; ut infirmi sub praetextu dilectio­nis subtiliter fornicentur, & pudicus impudicissimae castitatis praebeat magisterium, destruens quod Pau­lus Apostolus comminatur: Periit, inquit, frater infirmus in tua conscientia, propter quem Chri­stus passus est? Sic autem peccantes in fratres, & percutientes conscientiam eorum infirmam, in Chri­stum peccatis. Et quidem non hoc juvenibus tan­tum, sed & senibus congruit, fratrum imbecillita­ti consulere; ne senectus perire provocet juventu­tem, ex qua debent omnia salutaria documenta proce­dere: sicut Eleazarus in libro Maccabaeorum profi­tetur & dicit: Praemitti malo in infernum, quam patrias leges deserere. Non enim aetate nostra dig­num est fingere; ut multi adolescentium arbitra­ti Eleazarum nonaginta annorum, transisse ad vitam alienigenarum, & ipsi propter incam simulationem, & propter modicum & corruptible tempus vitae, per [Page 143] me seducantur, & odium ac maculam senectuti meae acquiram. Ille maluit vitam suam tormentis objicere, quam cuiquam magister perditionis existere: & nos ubi nulla tormenta sunt, fluxibus solis, nolumus sal­vandos fratres anteponere: nec contenti sumus sine ullis cruciatibus tam nobis prodesse quam ceteris, cum ille noluit vivere moriturus: sicut inferius prose­cutus est; dicens: Quamobrem fortiter vita excedens, 1 senectute dignus apparebo, adolescentibus quidem exemplum forte relinquam, ut promto animo ac for­titer pro gravibus & sanctis legibus honestae morti succedant. Cum hoc etiam laicos deceat, ne aut ex­traneis occasionem blasphemandi, aut fraternitati op­portunitatem fornicationis opponant; tum maxime clericos vehementer necessitas ista constringit; quibus aut religio blasphemata, aut fraternitas perdita poenas duplices irrogabit. Nec invenient in judicio Domini ullum omnino solatium, qui alienigenis & fratribus peccandi fomitem ministrarunt. Propter quod sic Paulus Apostolus Titum instruit, dicens: Teipsum bonorum factorum praebens exemplum in doctrina, in integritate, in gravitate, in verbo sano atque irre­prehensibili: ut adversarius revereatur, nihil habens de nobis dicere mali. Et iterum: Omnibus, inquit, fidem bonam ostende, ut bonam doctrinam Salvato­ris Domini nostri praeferant in omnibus. Sic & ad Timotheum scribit, dicens: Forma esto fidelibus in sermone, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. Quod & Petrus Apostolus hortatur, di­cens: Conversatio, inquit, vestra in gentibus bona sit, ut in eo quod detrahunt de vobis tanquam de malefactoribus, de bonis operibus vestris glorificent Deum. Et iterum; Quoniam sic est, inquit, volun­tas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis stulto­rum hominum ignorantiam.

Nec quisquam sibi proponat & dicat, habere volo quod vincam: hoc est enim dicere, vivere desidero sub ruina. Quis tam stultus qui arctari cupiat ad la­borem, cui offertur delicatus triumphus? Neque e­nim duplex triumphus est sub foeminae praesentia pro­bari victorem, quam est in singularitate servare inte­gram sponsionem sanctimoniae. Et cum sit unus ti­tulus gloriarum, hoc loco unus fortis est, qui satis laborat: & cum illo qui parum laborando vicerit, pa­riter muneratur. Quid quod ille2 quinimo consum­matus adscribitur, qui se omni tempore foemineis af­fectibus ostentat abscissum? Quia eum Dominus in Evangelio perfectum vocat, qui totum suis usibus amputaverit patrimonium.3 Certe etiam soli cuicun­que, quotidiani triumphi pro castitate non desunt; quia nunquam desideriis carnalibus spiritum cessat infe­stare corpus humanum, quod Apostolus affirmat, di­cens: Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur sibi, ut non quaecunque vultis, illa fa­ciatis. Habes nunc carnem tuam, quam superes sem­per: quid tibi vis alteram vel conducere? Nemo su­per unam febrem cupit adhibere pejorem; ne incipiat 4 hemitritaeo insanabili laborare, cui nullus valeat me­dicus subvenire. Neque aliquis super onus proprium tollit insuper alienum; ne oneribus duobus oppressus, usque ad inferos demergatur. Unde sic Hieremias propheta docet sanctitatis pondus singulariter sustinen­dum. Bonum est, inquit, viro cum portaverit ju­gum grave in juventute sua; sedebit singulariter & si­lebit, quoniam tulit super se jugum grave.

5 Sed quisquam malignus obsecutor ad dictum A­postoli Pauli confugiet dicentis: Onera vestra sustine­te invicem, & sic implebitis legem Christi: Non haec sunt onera, quae Paulus Apostolus imperat sub­vehenda; sed ut tolerantes nosmetipsos discordia nulla discernat; & in tentationibus constitutis fratribus prae­beamus auxilia: non ut ipsi nobis tentamenta per foe­minas procuremus, sed ut tentamentorum magis pon­dera sublevemus; cum sciat quale sit sanctitatis jugum, quod vix singulare portetur. De quo non solum ipse, sed & Dominus noluit certum definire praeceptum, dicens: Non omnes capiunt verbum istud, sed qui­bus datum est. Et iterum; Qui potest capcre, ca­piat. Si ergo difficile singulariter magnitudo istius ponderis toleratur; quomodo tolerabitur, si gemina­tis ponderibus praegravetur? Et si singulares pene om­nes vix durant carnales insidias sustinere; quid faciunt illi, qui ex utroque latere gladiis impendentibus non cunctantur incumbere? Plus dico. Si mariti & uxo­res desideria conjugalia quotidie gerentes, sibi non sufficiunt; quid agunt illi qui ad augendas impugna­tiones foeminis sociantur?6 Ex improviso vel tran­seunter ad horam foemineus aspectus occurrens, velut sagittas alienis oculis jactat. Quando libera non est simplex reverentia; quid illic geritur, ubi libertatis sumit mulier in contubernalitate constantiam? quan­do in domesticis negotiis nunc la [...]ertos ac femora lani­ficis operibus nudat, nunc aestuans detegit membra, nunc fatigata jactatur,7 aut in usu aliquando dissol­vitur; nunc blanditias exhibet, & quod est veneno­sius super cuncta psallere delectatur, aut canere? Cu­jus cantu tolerabilius est audire basiliscum sibilantem. Contra quam Solomon sic nos cautos efficit, dicens: Cum cantatrice noli assiduus esse, nec audias illam, ne forte dispereas in efficacia ejus. Taceo reliqua, quae magis pudenda sunt quam dicenda: solum hoc dico, in dolore vel in ita mulierem frangi conspicere, jam non est sine mulcedine. Quid dicimus si videas ju­cundantem, aut quod est deterius blandientem? Se­mel dixerim, omnis inconveniens sodalitas mulierum, gluten est delictorum, & viscum toxicatum, quo diabolus aucupatur. Incongrua est sodalitas foemina­rum: quarum sodalitatem ita nos rursum Solomon docet in omnibus praecavere: Curn aliena, inquit, muliere ne sedeas omnino, & ne alterceris cum illa in vino, ne forte declinet cor tuum in illam, & sangui­ne tuo labaris in perditionem.

Postremo si animum nostrum confidimus in hac communitate durare semper, vel illud apud nos de­bet esse suspectum; ne ipsae quae nobiscum con­veniunt, in nos ipsos forsitan moveantur, aut in alteros amores prae rapida aetate incitamentis furiali­bus stimulentur, & erit nobis causa aut quod pe­jus est, sine causa ut fornicatio nos maculet aliena, apud quos suggeritur ceteris occasio lupanaris; & crimine alieni reatus absorbebimur, cui nos ipsi su­bornamus [Page 144] immunditiae lenocinium. Propter quod A­postolus Paulus de similibus ita nos instruit, dicens: Si propter escam frater tuus scandalizatur, jam non in caritate ambulas. Noli esca tua illum perdere, pro­pter quem Christus mortuus est. Et iterum: Bonum est non manducare carnem, neque bibere vinum, 1 neque ostendere in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. Et alio loco: Hoc, inquit, judicare magis, ne ponatis offendiculum aut scandalum fratri. Et de semetipso sic ait: Propter quod si cibus scandalizat fratrem meum, jam non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem scandali­zem. Cum ergo nos pulsat conjunctionis hujus mo­lestia detestabilis; & si adulteros non potest facere, facit tamen pejores adulteris & incestis. Quis enim cordis alterius scrutator qualitatem uniuscuju [...]que per­pendat; & pro altera persona contra Satanam repu­gnator, circa Deum vero idoneus fidejussor esse prae­sumat? De semetipso demens est, qui aliquid pollice­tur, ne dicam si etiam pro foemina sponsionem pone­re videatur; cum Paulus Apostolus sic de se pronun­ciet, dicens: Non quia jam accepi, aut jam justifi­catus sum, aut jam perfectus sum: sequor autem si quomodo comprehendam, in quo & comprehensus sum à Christo. Fratres ego me non arbitror compre­hendisse: unum tamen, posteriora quidem oblivis­cens, ad ea quae sunt ante pedes, ad regulam sequor, ad palmam supernae vocationis Domini nostri Jesu Christi. Quicunque ergo perfecti sumus, hoc sent [...]a­mus. Mihi, inquit, pro minimo est, ut à vobis ju­dicer, aut ab humano die; sed neque meipsum judi­co, qui autem judicat me, Dominus est. Et alio loco; Beatus, inquit, qui non judicat semetipsum, in quo probat alium. Quamvis ergo nos nec de no­stra stabilitate certum aliquid habeamus, qui sine ces­satione concutimur, inter fluctus seculi sustinentes procellosos incursus: tamen si alicui tanta fiducia est de immobilitate propriae firmitatis; saltem sollicitus reformidet, ne ipse sit scandalum visibus alienis, sed terreatur voce Domini comminantis: Vae, inquit, huic mundo ab scandalis: veruntamen vae homini illi per quem scandalum venit. Si has Domini commi­nationes religioso corde metuimus & veremur, plus de aliis quam de nobis extimescamus periculum no­strum, qui mutuis2 (ab Apostolo Paulo) utilita­tibus obligamur: Non quae sua sunt, inquit, sin­guli cogitantes, sed quae aliorum. Et iterum: Ne­mo quod suum est quaerat, sed quod alterius.

Sed aliquis arripiens de ipso Paulo quod opponat: Unusquisque, inquit, vest [...]ûm pro se rationem reddet Deo: & unusquisque suam sarcinam portabit. Qui non vult ergo pro altero reddere rationem, nec cau­sis ejus, nec negotiis debet particeps illicitus inte­resse: & qui liber vel immunis circa sarcinas alienas conatur existere, nihil alienum contraria conditione teneat infra se. Nam necesse est ut rationi alterius subjiciatur, qui negotium tractaverit alienum. O­portet eum damno perstringi vel dispendio sarcina­rum, apud quem sub intuta custodia fratris farcinae perierunt; quia quicquid in domo nostra sub minus idonea tutela perditum fuerit, aut latrones eff [...]egerint, nostrum est, & à nobis exigetur quicquid per iner­tiam nostram male commissum custoditur. Tunc ve­ro ab invicem liberi sumus, si nihil apud nos de re al­terius reservetur.

Forsitan aliquis dicat: Ergo nec ad domum oratio­nis debemus pariter convenire, ne aliquis aliquem scandalizet. Haereticae professionis est ista contradi­ctio calumniosa, quae de bonis praescribit, ut asserat mala; & de sanctitate praejudicat, ut immunditiam subtiliter introducat; de licito calumnias facit, ut obtinere illicitum possit. Propter quod Apostolus Paulus haeresi huic ante praescribit, dicens: Verunta­men neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino. Absit, absit, ut ubique foeminae praescri­bantur, aut ubique permissio tribuatur. Habent loca sua circa maritum, circa filios, circa fratres, circa parentes, circa servos; & in domo orationis tantum­modo juxta cunctos clericos. In mansione autem u­na, sine cognatione competenter non habent socios. Haec est libera quae stat. Stare vero non potest quic­quid inclinaverit libera, dicente scriptura: Non de­clinabis in dextram, neque in sinistram. Et Dominus in Evangelio: Quod amplius est, à malo est. Disce nunc temperantiae modum, qui per licentiam quaeris excessum. Ama foeminas inter sacra solennia, & odio habe in communione privata; si vis Solomonis tenere doctrinam: Tempus, inquit, amandi, & tempus odiendi.

Tunc ergo cavenda sunt foeminae participia, quan­do geritur carnalium curarum continua unanimiter fre­quentia: quoniam inter curas suas caro semper incita­menta cupidinis provocat; & illic parit fomenta pec­candi, ubi pertractans commoda sua temporalis vitae cogitationibus senserit paululum relaxari; sicut Solo­mon asserit, dicens: Deprimit terrena cogitatio sen­sum multa cogitantem.3 In conventu vero sacro­rum, ubi spiritus dominatur, ancilla semetipsam co­gnoscens, perdit suae voluptatis usum; perdit & lu­xum dum tractantur coelestia; dum celebrantur sancta mysteria; rota humanitas occupatur, ubi non huma­na, sed divina sunt omnia: ubi veneratio vel tremor & terror incutitur; animis universis sepulta est perfe­cta substantia carnalis. Inter ipsa fere carnis mercimo­nia multi voluptatem corporis negligunt, scilicet quando à legionibus exercitia meditantur armorum, aut crepat litibus forum, aut resonant literis audito­ria, aut negotiatores commerciis instanter incumbunt, aut artifices in artificia ipsa propensi sunt: quanto ma­gis ubi non carnale opus hominum, sed spiritale ge­ritur angelorum? Nihil illic impugnationes possunt, ubi & ipsi daemones cedunt; & nulla sexus alicujus permittitur considerari distantia, ubi nec aetas, nec dignitas, sed sola aequalitas regnat: atque ut plenius dicam, omnes illic tales sensus accipiunt; ut & ipsa conjugalitas ignoretur, ubi Christus loquitur, audi­tur, attenditur, & per omnia & in omnibus solus est totum, testante Apostolo & dicente: Ubi non est, inquit, Judaeus & Graecus, circumcisio & praepu­tium, Barbarus & Scytha, masculus & foemina, servus & liber, sed omnia & in omnibus Christus. Hunc plane conventum gloria est celebrare cum foe­minis, in quo nulla est discretio qualitatis, ubi tan­tum licet omnes aequare sine aliqua differentia: ut nec in ipso baptismate cujusquam nuditas erubescat, ubi Adae & Evae renovatur infantia; nec exponit, sed potius accipit tunicam.

Quod si & illic sit aliquis diabolo pejor, qui foemi­narum aspectibus feriatur; de nullo tamen congregatio vestra culpatur, quae propter coelestia, non propter [Page 145] terrena colligitur. Veruntamen si quis illic luxurio­sis obtutibus fuerit, nullo modo alterum laedit, qui non ad hominem, sed ad Christum pro salute pro­cessit. Quinetiam de suis contradictionibus contra­dictores excludam, ut non meis, sed suis propositio­nibus cedant. Si inter festa sancta potest communis conventio scandalizari, ubi tentator ipse diabolus tre­muit; quis illic stabilem se esse promittit, ubi tenta­tor audenter occurrit? & si illic periclitamur, ubi Dei praecepta nos congregant, quid agimus ubi Dei jussa nos separant? & si turbamur illic, ubi Dei vo­luntate munimur; quanto magis ubi non solum dia­bolum, sed etiam Dominum habemus adversum? Cum sacrosanctis enim jussis nobis divina protectio mi­nistratur, sicut Esaias ait: Legem, inquit, in adju­torium dedit; sine jussionibus vero divinis nullum po­test esse praesidium.

Aliud est quod Deus imperat facere, & aliud vo­luntati ejus obsistere: cujus ita sunt mandata servan­da, ut si aliquid jusserit quod secundum homines in­justum esse videatur, justum credatur & fiat: & si justum jusserit, justum credatur & fiat;1 cum sine justitia non potest esse quod mandat, qui potens est injustitiam justificando vocare justitiam, & justitiam reprobando injustitiam probare transversam, cujus vo­luntas est sola & vera justitia. Si enim totum quod gerimus, ad hoc tantummodo gerimus, ut Domi­no placeamus; profecto hoc solum erit justum quic­quid voluerit, & jusserit, & probaverit Deus cui placere gestimus. Nam cum servi non possint à se­metipsis scire quid suis dominis placeat, nisi domi­norum sequantur imperia; & utique homines homi­num similium sibi non valeant voluntates agnoscere, nisi acceperint quod observent: multo magis morta­les nesciunt immortalis Dei justitiam comprehendere, nisi ipse justitiarum suarum dignetur indicia demon­strare, sicut Solomon approbat, dicens: Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis pote­rit cogitare quid velit Deus?2 Cogitationes enim mortalium timidae, & incertae providentiae nostrae. Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam: & deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitan­tem. Di [...]ficile aestimamus quae in terra sunt, & quae in prospectu sunt invenimus cum labore: quae in coe­lis autem sunt, quis investigabit? Sensum autem tuum quis scit, nisi tu dederis ei sapientiam, & miseris Spiritum sanctum de altissimis? Et si correctae sunt semitae eorum qui in terra sunt, & quae tibi placent, didicerint homines, & per sapientiam sanati sunt: ambulantes in tenebris sibimetipsis lumen non possunt ostendere, nisi ultroneum seipsum non videntibus of­ferat lumen. Ita humana caecitas ad Deum non diri­git viam, nisi ipse lucernam legis ostendat. Unde David sic loquitur, dicens: Lucerna est, inquit, pedibus meis verbum tuum, & lux semitis meis. Et iterum: Praeceptum Domini lucidum illuminans ocu­los. Hoc est ergo luciferum quodcunque fuerit à Deo intimatum: & hoc Deo dignum, quod ipse Deus voluntati suae fatetur acceptum, ut exerceat per om­nia dominatum. Alioqui nec nos servi adscribere­mur, nec ipse Dominus haberetur; si secundum vo­luntatem nostram permitteremur impendere servitu­tem, & arbitrio nostro non Dei eligeremus exerci­tamenta justitiae. Tales Paulus Apostolus vanificat, dicens: Ignorantes, inquit, Dei justitiam, & suam volen [...]es statuere, justitiae Dei non sunt subjecti. Tollantur nunc è medio ambages istae [...]am vanae, & querimoniae inaniter calumniosae. Ad spiritales actus cum foeminis, Deo juvante, non metuimus aduna­ri, qui per Dei jussionem justitiam nos credimus o­perari, ex qua nobis scimus munimenta supponi. Privatim vero, continentibus quamplurimum cleri­cis & virginibus, hospitia separanda sunt: quia quod Deus iniquum judicat, justum esse non potest. Con­tubernium tamen etsi nulla in ipso contubernio tur­pis consuetudo noscatur, accendit; quia impossibi­le est integritatem ad victoriam pervenire, quae con­tendit contra Dei jussa pugnare. Quantum enim lex obedientibus suggerit adjutorium, tantum inobedien­tibus incitat peccatum, dicente Apostolo: Virtus, inquit, peccati, lex. Qui nos ergo jussit ut in sacris suis cum foeminis triumphemus, ipse jubet ut priva­tim pugnas foemineas caveamus.

Sunt equidem necessitates aliae, quae nos quoque privatim foeminas videre compellant, sed etiam ipsae divini operis vel praecepti imperant efficaciam, ut visitemus, ut solatia praebeamus, ut hortamenta vi­talia salubriter intimemus: nec tamen & in his offi­ciis minor cura agenda est pro moribus nostris, ut clarescant in nostra operatione indicia puritatis. Se­veritas non desit, quae sub clerico foeminam possit a­stringere, 3 ut ipsam consolationem nostram susci­piat cum tremore, & ita sentiat visitationis affe­ctum, ut clericum veneretur. Ac ne tardius sit e­vagari per singula, totum quicquid agimus, hone­stum esse potest, si semper in nobis signa honestatis eluceant: sicut Paulus Apostolus universa complexus est, dicens: Omnia vestra honeste fiant. Et ite­rum: Sicut praecepimus, inquit, vobis, ut hone­ste ambuletis. Non bene succedit quidquid agi­tur passim: & sanctum non est quod geritur san­ctum, nisi sancte quod sanctum est peragatur, si­cut Solomon asserit, dicens: Qui enim custodie­rint juste justa, justificabuntur. Sinceriter ergo sin­ceritas ipsa servanda est;4 & omne quod voti est, etiam in actu signandum, ne aliud vota commen­dent, & aliud actus insinuent. Undique probanda est institutio voluntatis, & undique consumman­dus est cursus uniuscujusque certaminis; ne minus sit aliquid ad triumphum, si non plenius dimice­tur. Hinc Paulus Apostolus introducit documen­ta certaminum: Sed & qui in agone, inquit, cer­tat, non coronabitur, nisi qui legitime certave­rit. Et iterum: Nescitis, inquit, quoniam qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accepit bravium. Sic currite, ut comprehendatis. Omnis enim qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet: & illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, vos autem incorruptam. Plenitudo est ergo sanctitaris,5 & palma perfecta, ut ex omni parte se­cum non habeat quod recuset; ne quod profitetur odisse, tenendo videatur amare.

Quod si aliquis dicit: Captivum teneo adversarium meum, cui semper insultem, videat ne forte adversus [Page 146] eum captivus incipiat praevalere. Nunquam securus cum thesauro latro tenetur inclusus: nec intra unam caveam habitans cum lupo tutus est agnus.1 Ipse se voluit superari, qui hostem proprium in suas portas induxit; & intestinum gladium sibi ipse supposuit, qui locum habitationis suae adversarii ingressibus rese­ravit: & qui fretus est conversari cum scandalo,2 si­ne causa dicit: Pacatus esse volo cum diabolo; con­tra Apostolum dicentem: Nolite locum dare diabolo. Omni ergo modo muniendus est locus, ubi fuerit the­saurus absconditus, ne per unam cavernam totum pa­rietem lntro suffodiat. Nam si deforis expugnans vix muris expellitur; quantum valebit si intra muros acce­perit habitaculum? Et si illi qui contra eum claudunt, aliquotiens ab eodem capiuntur; quanto magis ille, qui ultroneus illi parefecerit ingressum, decipitur? Cum dicat Solomon: Si justus vix salvus fit, injustus ubi parebit? Omnes ergo rimae, ne dicam portae, claudendae sunt, ne per unum foramen castra omnia penetrentur: & universa componenda sunt munimen­ta, ne per modicum non munitum tota civitas ruat, sicut Solomon repetit, dicens:3 Qui spernit modi­ca, paulatim cadet.

4 Fit studio autem hujus perversitatis arbitror, ut à clericis ad communitatem foemina magis quam mascu­lus eligatur. Numquid tantum mulier utilior est com­modis clerici, quantum prodest masculus continens, vel puer masculo continenti? Aut ipsa erit decens u­tilitas, quam indecens communitas facit? Et ubi erit quod Solomon ait: Omne animal diligit simile sibi? Et iterum: Volatilia ad sibi similia conveniunt. Sed & si foemina utilior existimatur, non oportebat car­nalia emolumenta praeponere utilitatibus spiritalium commodorum: & expediebat qualemcumque virum inutilem sustinere pro existimatione munienda,5 quam bonos effectus mulieris cum existimatione turpissima. Quod Solomon comparat, dicens: Melior est, in­quit, iniquitas viri, quam benefaciens mulier. Ar­tificialia sunt itaque semper diaboli veneficia, quibus ingenium suae calliditatis exercens, sanctimoniae de­ditos dolosis commoditatibus juvat ut perdat: & in­ter continentes quasi necessaria emolumenta mutuis adjuvaminibus subministrans,6 agit prius masculum & foeminam pariter conversari; ut postquam insepa­rabiles fecerit per alterutra solatia, possit occidere dan­tes simplices animos ad castitatis vota servanda: & im­pugnationis suae arma subducens interim, quasi pla­cidus fautor suggerit sanctitatis argumenta, donec diutius inter ambos inimicam nutriat concordiam. Facit affabiles sibi invicem & deservire, & assenta­tor infestus impedimenta removens universa, com­modis eorum gaudet efficaciam commodare; ut tota eos sibimetipsis necessitate commendans, exhibere eos possit in alterutrum solita consolatione pendere. Non vult eos in aliquo impedire, ne separet tam spiritali­ter quam carnaliter. Inconcussos efficit vivere, ne ipsa societatis initia immaturo tempore foedera coepta conturbent. Usque adeo illos videntibus cunctis ad perfectum sanctitatis invitat, fovet, sublevat: ut Dei esse computent beneficia ipsa contraria, quibus inducuntur ut pereant; nescientes nunquam Deum juvare quod vetat. Quibus in tantum diabolus blan­diens securitatem praeparat sanctimoniae, ut conjun­ctos se magis aestiment quam disjunctos, immobiles circa libidinem perdurare: quos cum omni tranquil­litate deducens, nullis procellis aut fluctibus inquie­tat; & velut in medio mari minus cautos inducit re­laxare vela, nec quaerere gubernacula, ut subita tempestate concitatos, naufragos ex insperata com­motione submergat. Hanc primo exhibet lenitatem, ut duas naves oblectet ad invicem convenire; quas cum fecerit junctas, repentinis turbinibus7 in semet­ipsas elidere possit & frangere: & his utitur blandi­mentis, ut subtractis omnibus jaculis compescens adversa, suggerens prospera, tamdiu sopitum8 ignem sine ullis flammis occulter, donec duas faculas jun­gens, simul ambas accendat: & tamdiu cessat saevi­tiae suae tela supponere, donec sicut peritus vena­tor quos occisurus est, laquei sui vinculis alliget. At ubi indissolubili catena devinctos adstrinxerit; velut lanista protinus duos gladiatores adversus invi­cem compellit armari; & subinde stimulans mem­bra, statim gladios aptat, statim succendit insaniam, & vulnificos amplexus impingens, utrumque simul uno ictu mortificat. Sic explicat quod ante prae­stare videtur, sic de simplici caritate amorem con­flat illicitum, sic per sanctitatem sibi inducit in­teritum; dum contentus est cedere, sic valet for­tius occupare;9 & dum summissus patitur semet­ipsum praebere devictum, sic plenius devincere glo­riatur. Cujus versutias Paulus Apostolus sic intel­ligit, dicens: Non enim ignoramus, inquit, a­stutias ejus. Male itaque in hac participatione pa­cati sunt, qui ad bella pacificante diabolo perdu­cuntur, & non bene in sanctitate proficiunt, qui­bus ad detrimentum profectus ipse inimici artificio subornatur; nec recto cursu moliuntur continentiae scalas ascendere, quos ut de alto praecipitet, elaborat ad culmen adversarius protelare. Sed necesse est ca­ducis lapsibus elidantur, qui viam lubricam tenuerunt, de qua Solomon sic praedicat, dicens: Est via quae videtur apud homines recta esse; novissima autem e­jus veniunt in profundum infernorum.

Sed aiunt: Si de hac conjunctione clerici deno­tantur; notandi sunt etiam sancti plerique nobiscum. Sicut Helias, qui mansit apud viduam: sive Apo­stoli, qui mulieres secum comites circumducebant: ut Joannes, qui matrem Domini assumsit, eodem Domino delegante; aut ipse Dominus, cui de suis fa­cultatibus alimenta praestabant aliquae mulieres religio­sae, cui etiam Martha ministrabat ad mensam, & qui singulariter locutus est ad puteum sedens cum alieni­gena muliere Samaritana, vel cui recumbenti foemi­na lacrymis pedes lavit, & capillis extersit. Callidi ar­gumentatores & jurisperiti fallaces: qui dum cupiunt praevaricari10 controversias actionesque causarum, [Page 147] etiam ipsa jura transvertunt; & cum nolunt competen­tibus coerceri jussionibus legum, ad illudendos judices inconvenientibus exemplis velut similes conjecturas ju­ris objiciunt: qui per Solomonem ipsius legis sagaci­tate produntur: Peccator, inquit, homo evitat cor­reptionem, & ad voluntatem suam invenit compara­tionem. Tales ergo non per orationem,1 sed per correctionem potius revincendi sunt, ut non ante in­terpretatis orationibus instruantur, quam admiserint quod ad defensionis solatium repererunt; sicut nos ad­versus hujusmodi homines Solomon edocet, dicens: Noli, inquit, respondere insipienti ad ipsius insipien­tiam, ne similis fias illi; sed responde insipienti contra ipsius insipientiam, ut non videatur sibi sapiens esse.

Revera magni homines qui se comparant sanctis, & eximia conversatio nostra, quae Prophetis vel Apo­stolis videatur aequalis. Ad occasionem luxuriae no­strae in perversum sanctos volumus imitari;2 & in ce­teros actus vestigia justorum nolumus sequi. In qui­busdam infirmos nos excusamus ad imitanda facta ma­jorum; & in aliis nos aequales majoribus protesta­mur: cum Helias ipse in angustia constitutus, impa­rem se patribus suis ante Deum fateatur. Numquid, inquit, melior sum patribus meis? Hoc Helias de an­tecessoribus suis in infirmitate sua cogitur exclama­re: & nos Heliae vel Prophetis, & Apostolis, & Domino virtutem nostram non dubitamus aequare? 3 Video plane sic apud vos calcari avaritiam, sicut Apostoli propria cuncta dimiserunt. Video crapulam & ebrietatem sic vestris conviviis abesse, sicut Apo­stoli nihil habentes frequenter coacti sunt esurire. Cognosco taliter in nobis jejunia, sitim, famem, nuditatem propter instantiam doctrinae solius ubique pollere, sicut in Apostolis legimus triumphasse; & approbantur apud nos eadem exercitia fervere virtu­tum, quibus Apostoli omnia vitia tremuerunt. Plane quadraginta dierum jejunium Domini meditamur, & orationes excubiasque quibus ille per solitudines e­tiam nocturna silentia rumpebat. Numquid similes agones frequentamus contra luctamina vitiorum, & sic agimus rigore, austeritate, vigiliis, passionibus, labore, necessitate, afflictione, abstinentia, quibus peccata calcantur, ut nemo de nobis mali aliquid suspicetur? Per quae Paulus Apostolus conscientiam suam innotuisse omnibus gloriatur: In omnibus, in­quit, commendantes nosmetipsos quasi Dei ministros, in sustentatione multa, in pressuris, in tentationibus, in tribulationibus, in angustiis, in plagis, in custo­diis, in carceribus, in seditionibus,4 in invocationi­bus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castita­te, in scientia, in longanimitate, in bonitate, in Spiritu sancto, in caritate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiae à dextris & à sini­stris. Ad has imitationes infirmi sumus; & ad mulie­res circumducendas possibilitatem nobis comparandae imitationis adsciscimus: quod si etiam cuncta illorum quisquam se implere jactasset; me tamen nullius sua­dela poterat inclinare, ut alios nunc Apostolos cre­derem, contra Apostoli Pauli professionem: Num­quid, inquit, omnes Apostoli? Numquid omnes Prophetae? Si Christus seipsum comparare ausus est Deo, qui ait: Pater major me est: aut si Apostoli coaequare semetipsos ausi sunt Christo: nos hodie A­postolis aequales facit consimilis fortitudo. Misera humanitas in hac aequalitate non times fulminari, quae de filio Dei, aut de filiis tonitrui, non cunctaris pec­catis tuis exempla velut similia mutuare? Cum super­biae sit elata jactantia, etiam minimis Ecclesiae quem­quam comparabilem velle conscribit, cum Paulus mo­neat & dicat: Alter alterum superiorem sibi existi­mantes. Et inferius addidit, dicens: Hoc sentite de vobis quod & in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse se ae­qualem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam ser­vi accipiens.

Minus itaque de nostris viribus sentiendum est, nec fortitudini sanctorum nostra infirmitas comparanda est, sicut nobis Apostolus Paulus de semeripso magiste­rium proponit, & dicit: Non enim audemus, in­quit, comparare nos aut conferre quibusdam qui seip­sos commendant, sed ipsi in nobis ipsis nosmetipsos nobis commendantes: non supra mensuram glorian­tes, sed ad mensuram gratiae, quam nobis mensus est Deus. Etenim contemplamur quod iterum dixit: Plus ab illis omnibus laboravi, nihil melius, nihil aptius mihi proponitur, unde vincam, nisi ut de ip­so de quo mihi praescribitur, ego ipse praescribam. Certe plus omnibus ipse laboravit, & tamen ad mu­lieres circumducendas collegas suos imitari contre­muit, ne se ad interitum subjiceret tentationi carnali. Unde ipse rationem sic reddidit, dicens: Ego, in­quit, sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aerem caedens, sed affligo corpus meum & in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus inveniar. Huic ergo te compara, qui Apo­stolum jactas; & ex ipso disce quid metuas, qui cla­mat & dicit: Oro vos imitatores mei estore, Noluit itaque de mulieribus circumducendis habere fiduciam; qui non ignorabat quantum aliae virtutes ab aliis virtu­tibus differant, & aliam claritatem solis, & aliam lu­nae, aliam vero stellarum, de charismatibus Eccle­siasticis similitudinem comparans intimaverat. Sed nos contra de Apostolica nobis coaequatione blandi­mur, non intendentes penitus quid Apostoli & sancti omnes invicta virtute gesserunt, & difficilem rumpe­re quaerimus viam, cum per facilia planior sit nobis apposita; contra Solomonem dicentem: Non te cre­das, inquit, viae laboriosae, ne ponas animae tuae scandalum. Nec ullus considerat, quoniam unus securus in lubrico graditur, & alius qui impar est, labitur:5 unus per rupes cursu montes ascendit, alius si se coartavit, cadit. Uni contingit per tempestates navigia feliciter explicare, & alteri talis felicitas non potest evenire; quod6 Paulus Apostolus decer­nit, dicens: Unusquisque, inquit, proprium do­num habet ex Deo, unus quidem sic, alius ve­ro sic.

Sed qui mihi de sanctorum exemplo praejudicant; 7 quid aliud exemplum nolunt contemplari, quod metuant:8 & qui Apostolis coaequari contendit, qua­re non magis Presbyteros adulteros apud Danielem ad formidinem sibimetipse proponit? Haec autem non ideo propono, ut quasi Apostolorum imitatoribus contradicam, [...]ed ut illos confundam, qui se sanctis [Page 148] exaequent. Nec nego ipsos esse sectandos, quos do­ctores accepimus cuncti; sed adversus eos contendo, qui cupientes ad mala sua bonorum historias deprava­re, legem Dei sibi aestimant suffragari; sicut omnes qui perire festinant, & sub obtentu sanctorum dede­cora sua volunt esse celata, ut sub imitatione majorum contraria quaeque committant; quos Apostolus Pau­lus prodit & publicat, dicens: Quod autem facio, & facturus sum, ut amputem occasionem; eorum qui volunt occasionem; ut in eo in quo gloriantur, tales inveniantur quales & nos sumus. Nam & hujusmodi pseudo-Apostoli sunt operarii dolosi, transfigurantes se in Apostolos Christi. Hoc addunt ad cumulum per­ditionis cumulandum, ut bonos infament, quorum exemplo utuntur ad malum; quibus utile esset satis & salubre, si cujuscumque historiae seipsos magis crede­rent non intellexisse rationem, quam aliquid inhone­stum arbitrarentur in lege: quos Apostolus Paulus corripit & confundit, dicens: Non intelligentes ne­que quae loquuntur neque de quibus affirmant. Et ite­rum: Si quis putat se scire aliquid, necdum cogno­vit quemadmodum eum oporteat scire. Vacant ita­que praejudicia petulantium, quos ingenia suae perver­sitatis errabunda transducunt; & quaerunt competen­tes suis sensibus historias quas exponant, qui male a­gentes mutuant legalia patrocinia. Bene agentibus bona sunt omnia, quaecumque scripta sunt, qui be­nedicta bene suscipiunt; sicut Paulus Apostolus polli­cetur: Scimus quoniam bona est lex, si quis ea legi­time utatur.

Obtinuimus confundendo contradictores. Conver­tamur subinde eosdem quos vicimus insuper erudire, ne aut ut sanctos remanere patiamur in crimine, aut ignari deputemur in reddendo rationem, ut publice victi poenitentiam gerant; aut si noluerint, nos ex­punximus quod ad nostram pertinet diligentiam; ut quomodo satisfecimus supradictae sententiae Solomo­nis, ita satisfaciamus Paulo Apostolo concionanti; Servum, inquit, Domini non oportet litigare, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, cum omni modestia corripientem eos qui resistunt veritati; ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, & resipiscant à diaboli laqueis, à quo cap­tivi tenentur secundum ejus voluntatem.

Omne quidquid ab auctoribus nostris gestum est, rationabiliter gerebatur: ut posteris nobis adversus praevaricatores munita undique auctoritas traderetur, propter haeresin amputandam quam superius taxavi­mus, de assumendis foeminis; quam sive per semet­ipsum, sive per servos suos Dominus paululum rela­xavit, ne nimio rigore in totum Domini fabrica dam­naretur; praevidebantur à Domino haeretici qui nup­tias auferunt; &1 quos Dominus junxit, contra na­turae principium, & contra Evangelium separare con­tendunt. Quibus interdicens jam tunc auctoritas pa­rabatur, ne maritatae mulieres accidere vetarentur ad Christum, qui in praesentia servierunt. Sed non sine moderamine fuit etiam ipsa permissio procurata, quae non sibi operabatur quod gerebat, sed ceteris. Nam sic allocutus Dominus Samaritanam, ad horam do­cuit & recessit, nec defensionem continuandis exces­sibus fecit. Ad horam quoque Martham passus est mi­nistrantem. Sed quid erat aliud Domino, nisi regni coelestis prandia ministrare? Numquid sub Domino non fuere convivia? Aut sub majestate ejus erat alius cibus aut potus, quam disciplina tantummodo quae pascebat? Testante ipso Domino ac dicente: Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui misit me. 2 Sic Apostolos mulierum comitatus decebat non ut perderent, sed ut discerent reverentiam, & propter humanitatis exhibendum ministerium sequebanter, si­cut in Evangelio de Domino & de ipsis pariter me­moratur: Et factum est, inquit, post haec & ipse iter faciebat per civitates & castella evangelizans regnum Dei, & duodecim cum illo, & mulieres quae erant curatae à spiritibus immundis & infirmitatibus, Maria quae vocatur Magdalene, de qua daemonia septem exie­rant, & Joanna uxor Chuzae procuratoris Herodis, & Susanna, & aliae multae quae & ministrabant ei de facultatibus suis.

Numquid adhaerebant singularibus singulae, aut in­disciplinatae commorantes, perseverabant illecebroso consortio conversantes?3 Ubi tota Ecclesia propemo­dum videbitur, ut non ad convivationes improbas, sed ad discenda bonae conversationis studia sequeren­tur.4 Ideo non inde scribitur, quod nostris convi­vationibus coaequetur, non risus, non jocus dicitur affuisse. Nec sicut apud quosdam nunc usque assolet fieri, chorus psallentium virginum aures venenosis can­tibus asseritur demulsisse. Et ut de Apostolis brevi­ter probem, quantum illis fluxa familiaritas potuit dis­plicere, qui compulsi sunt & de ipso Domino loquen­te cum foemina dubitare, nisi eos majestatis notitia probata compesceret, sicut Evangelista refert, dicens: Inter haec, inquit, venerunt discipuli ejus, & mi­rabantur quod cum muliere loqueretur. Nemo ta­men dixit illi: quid quaeris, aut quid loqueris cum ea? Quid autem loquar accessum foeminae ad pedes Domini provolutae, cujus luctus & planctus ad defen­sionem lasciviae suae non erubescunt improbi flagitare? Usque adeo illos propria caecitas rapit, ut nec de simi­libus causis audeant reluctari, de quibus Solomon; excaecavit, inquit, eos malitia eorum, ut nescirent sacramenta Dei. Joannes autem matrem Domini sus­cepisse videtur, sed matrem cujus mores maternum indicat nomen.5 Tamen non possum & alias Chri­sti matres admittere, nec aequanda est mulieribus cun­ctis, quae genuit majestatem. Helias quoque jussus est à Domino relinquere solitudinem & ingredi taber­naculum viduae. Pro imperio Domini laboravit ut in domo mansisset, cui solitudo solatium praestabat & re­quiem; occasionem illi Dominus obtulit ad magnalia facienda, ut magis famis tempore tam ipsi viduae quam pupillis ejus sufficientia tribueret alimenta, qui jeju­niis usquequaque afflictus toleraverat indigentiam; & qui missus venerat pasci, pastus quinimo conferens mi­seris, miserias egestatis fecit excludi. Et hoc non potest cujusquam favere luxuriae cum nulla fuerit opportu­nitas scandali ubi transeunter quod pejus est6 egestosam habuerit mansionem; quam quicunque hospes effuge­ret. At hic apud quos hospitatus est, implevit & re­diit; qui etiamsi moraretur, suspectus esse non portuit. Qualis illic fuit communitatis effectus, ubi non erat victus? Et qualem ad viduam habuit Helias introitum, [Page 149] cui famcs dedit hospitium? Quisquis es qui te vis He­liae de commoratione viduae vocari discipulum, prius solitudinis afflictiones, & quadraginta dierum tolera jejunii exitum, & aut non quaeres foeminam, aut non erit qui cum foemina commoretur, & tamen si value­ris tibi serva. Nobis autem in spiritu & virtute Heliae non alium quam Joannem solum Angelus, & Domi­nus Christus insinuat.

Pro dolor! dolere cogimur quod docemus; qui us­que ad hoc venimus, ut in comparatione fluxorum, de sanctorum tremendis virtutibus disputemus. Parce jam parce, protervitas. Nunquam tibi sancti consen­tiunt; qui religiosa, modesta, veneranda, pudica, pudorata cum foeminis negotia peregerunt. Aut si adhuc per sanctos cavillationis anfractus contendis ex­quirere; nos tamen1 amicos Dei non novimus, nisi ad venerationem tantummodo memorari, quod David docuit, dicens: Mihi autem vehementer honorificati sunt amici tui, Deus. Eant nunc praedones pudoris, & plagiarii castitatis, mulierculis suis exponere mole­stias querelarum. Apud sanctos nostros non habent omnino suffugium, quibus misceri Ecclesiae auctori­tate Pauli Apostoli prohibetur: Et hos, inquit, de­vita; ex his enim sunt qui repunt in domos, & ca­ptivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae du­cuntur variis desideriis.

Post hoc edictum utinam confidant sibi Angelorum exempla conducere. Nos jam non valent flectere, 2 qui novimus & angelos cum foeminis cecidisse. Ab ipsis equidem bene patrocinia mutuantur, sed nos nullum Angelum audimus contra Paulum Apostolum: Etsi, inquit, ego aut Angelus Dei aliter evangeliza­verit vobis, praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Insaniunt prorsus, ardent desiderio foe­minarum, quotquot huic interdictioni non cedunt; & obscoenitatibus inhiantes, malunt mori, quam con­tenti sint à lateribus mulierum aliqua disjunctione di­velli: ut ad explendam3 suae aviditatis ingluviem etiam puncto temporis non sint sine foeminae volupta­te: & hunc habent in mulieribus fructum, ut in illis semper defixa intentione, desideria satient oculorum, ne vel momentum aliquod transeat,4 quando indi­geant quod affectant. Sic inter eos integritas emori­tur; ubi omnis commoratio, sive convivendo, sive commanendo corruptis affectionibus inquinatur. Quos sanctus Petrus Apostolus designavit, dicens: In con­viviis suis luxuriantes, oculos habentes plenos moecha­tionibus, & incessabilibus delictis, capientes animas infirmas. Hos etiam ita Solomon denotat: Abomi­natio est, inquit, coram Domino defigens oculum. Plane contra, purum oculum testatur se habere Job, qui ait: Et, si oculis consensit cor meum. Verum enimvero ille potest suis oculis obnoxius non teneri; cui nolenti repentinus occursus mulieris scandalum moverit, quod protinus mens quod nolebat expellit. Ille autem commotio [...]em sui visus non meretur evade­re, qui apud se scandali materiam tenet, qui vult in­tentionis suae affectibus frui, qui affectat habere quod oculis offensionem ingerat, quorum aviditas inexple­bilis inter offendicula continua nullo modo potest om­nino compesci; quod Solomon approbat, dicens: Infernus & interitus non satiantur, similter oculi ho­minum insatiabiles sunt. Et in alio loco: Non satia­tur oculus videndo. Et iterum: Nequius oculo quid creatum est?

Hac castigatione non compuncti, divina interdicta nefandae familiaritatis obstinatione contemnunt, & ad­huc insuper de caritate causantur, qui secundum ver­bum Esaiae amaritudinem pro dulcedine devorantes, nudam foeditatem velamento boni nominis tegunt; dum apud eos sub falsa dilectione, vera dilectio viola­tur. Sed exclamat caritas & appellat, tales ego non junxi, falsa altera est quae me simulando confinxit. Nunquam Dei praeceptis obsisto, nunquam fluxis fa­veo, per me sanctitatem non opto culpari. Calum­nias mihi aversa germanitas facit, pericula & ego in­ter falsos fratres incurri. Succurre meus praeco, suc­curre Paule Apostole, dic testimonium meum, ne quod de me annuncias pervertatur. Finis autem prae­cepti est caritas de corde puro, & conscientia bona, & fide non ficta. Dilectio deputabitur, per quam sanctitatis injuria criminationibus appetitur? Aut illo­rum erit sincera fraternitas aestimanda, de quibus filiae matris Ecclesiae perducuntur in culpam?5 Si talis Christiana caritas adnotatur; indubitanter odia me­liora sunt, quae dum separant, neminem maculant. Haec autem parricidalis dilectio fratres persecutores adunare consuevit, qui libenter patiuntur de suo con­sortio filias Ecclesiae fornicarias diffamari, contra ca­ritatem quam Paulus Apostolus docuit, dicens: Di­lectio proximi malum non operatur. Egregia proba­tio caritatis, quae non tantum noxia germanitate offi­cit proximo, sed etiam subjecta non vult esse praescri­ptionibus Apostolicae jussionis. Confundantur asser­tores dilectionis hujuscemodi, quos judicant illi, qui pro communibus commodis etiam consanguineam de­serunt caritatem.

In omni mundo pene totum junctum est genus hu­manum, & ubique cognatio naturalis alterna pere­grinatione discernitur. Possunt parentes, possunt filii, possunt fratres, possunt & ipsi quod plus est conjuges à Deo concessa sibi naturae vincula disrum­pere; & clerici Deo non concedente, insuper pro­hibente, mulierum nexibus ancillatam non valent re­cusare caritatem? Optanda semper cognatis absentatur affinitas proximorum; & peregrinari ab extraneis foe­minis clerici reluctantur? quibus faciendum fuerat, etiam si peculiare aliquid vel inconsuetum Dominus imperasset; qui ad explicanda impossibilia habent Spi­ritum sanctum, quem mundani homines non habent. Unde Joannes Apostolus sic admonet, dicens: Filioli vincite illos, quoniam major est qui in vobis est, quam qui in hoc mundo. Nunc vero possibile etiam gentibus (non dicam Christianis) & leve prospicitur, & apud clericos sine ullis effectibus evacuatur; ut pa­rum sit eis Dei mandata despicere, nisi aliud dedecus habeant quod nec sectantur, non dicam vincunt om­nium gentium consue [...]udinem: quibus Dominus per Ezechielem exprobrat & dicit: In legalibus meis non ambulastis, & justificationes meas non fecistis. Sed neque secundum justificationes gentium, quae sunt in circuitu vestro, fecistis. Pudendum nescio quid dile­ctio ista significat, quae extorqueri contra naturam putatur.

6 Adhuc habeo quid mirari: Cum videam de Chri­stianis plerosque maritos pariter & uxores continentiam [Page 150] destinantes, domicilia singularia magis eligere, ut consensu communium votorum sine irritatione praesen­tiae & concordante secessu valeant obtinere: &1 eu­nuchi nostri non durant sine foeminae sodalitate dor­mire? Apud illos amor conjugalis continentiae amo­re pensatur; & apud spadones cohabitatio foeminae nunquam potest habere fastidium. Dicat eunucho­rum caritas, dicat, ne forte in hac secessione magis conjugalis caritas peccet; ut Apostoli Pauli consilium videatur conjugibus insinuasse divortium: Tempus, inquit, quod restat, breve est. Reliquum est ut & qui habent uxores, sic quasi non habentes esse nitan­tur, & qui non habent, quasi habentes esse glorien­tur. De his ipse Apostolus ait: Gloria in turpitudine ipsorum.

Dilectio est, inquiunt. O dilectio quae invidet si­bi! O caritas quae cupit se in vituperatione laudari! Grande miraculum, ut virginum caritas virgines faciat velut conjuges credi: & conjugum caritas conjuges faciat velut virgines aestimari. Ecce vera dilectio, quae in conjugalitate dividit, ut in castitate conjungat. Ecce sancta dilectio, quae conjugalibus ad communem laudem inducit absentiam. Hi pro certo sese insepa­rabiliter diligunt, qui ut triumphos sibi inferant, à seipsis discedunt; quibus nec crimen, nec natura, nec lex, nec Dominus, nec Apostolus2 potestatem unius interdixit aut tulit, sed pro tuendis paribus votis, se­mota unanimitate absentari caritas quam voverunt, qui nec crimini, nec naturae, nec legi, nec Domino, nec Apostolo, nec ipsi conjugalitati succumbunt; quos tan­tum virginitas probrosa condemnat, quantum illos con­jugalitas castrata glorificat, quibus sufficiat ad suppli­cium dedecorosum, quod spadones à conjugibus judi­cantur. Ad quorum increpationem non tacendi sunt etiam filii Israel, qui apud Esdram uxores & filios con­tra divina jura susceptos3 non cunctati depellere, nec contra Domini caritatem conati sunt excusare.4 Ve­rum fatear, si permittor. Qui nunc pro dimitten­dis foeminis, alienis adhaerent: quid facerent si libe­ros & uxores projicere jubeantur? Aut quando vale­bunt pro Christo renunciare cognatis, qui mulierculas non suas praeponunt Christi praeceptis? Dico eos faci­lius pro iisdem mulierculis parentes proprios abnegare, quam propter Christum ipsas mulierculas relinquere posse; despicientes quod in Evangelio ipse Dominus dixit: Si quis venit ad me, & non odit parrem suum, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut fratres, & sorores, & animam suam, non potest meus esse disci­pulus.

Si de abjiciendis parentibus dubitantes, indigni sunt Christo; quid sibi promittunt, quos contemtores ex­hibet Christo non parentalis affectio? Ac per hoc il­lorum meritis evacuantur, quos vident contempla­tione Christi nullas personas excipere cognatorum. 5 Nec minus eos, sed pejus etiam illi confundunt, qui metuentes non tantum cum aliena, sed etiam cum sua carne luctari amputatis genitalibus abscedunt. De quibus modo examinationis suspendo sententiam, relinquens alia disputatione promendam. Secundum confusionem spadonum, non dubito meliores asse­rere, qui nec sibi parcunt quidem, dicam foemi­nis audent tentamenta porrigere. Respondeant spi­ritales eunuchi, quis furor in dilectione mulierum, vel quod sit in contubernalitate foeminae mysterium, ut in perniciem suam alienis membris indulgeant, cum illi sua quoque incunctanter abscindant? Hi confirmatos in se artus abjiciunt; & illi adversariis artubus glutinantur. Hi pro integritate spiritali cum tormento non integri corporis dimicare non du­bitant; & illi sine tormento, integri esse sine foemi­narum dimidietate detrectant. Sed adversus illos com­paratio nulla est facienda de nostris; ne consolentur addicti quibuscunque judiciis Christianis. Pejores sunt & aliqui memorandi, ut major poena sit à detruncato damnari. Judaeos considerent usque hodie pro legis imperio carnis suae partem circumcisione truncare; & sciant quid mereantur, qui Evangelio jubente, dissi­mulant circumcisi mulierum praesentia peragere Do­mini voluntatem, non intelligentes quod ipse Domi­nus dixerit: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum & Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Puto etiam6 de Gallis suis no­bis Idololatrae exprobranter insultent, qui abscin­dentes semetipsos libenter excruciant, dummodo cum damno status sui, simulacrorum dissimulatio­nibus pareant. Clerici autem nostri, ad lucrum ma­gis corporis proprii, damnum volunt mulierum se­cum commorantium sustinere; quas etiam de substan­tia propria evellere oportebat, si cum illis nasci con­tingeret, ne comparati idololatris & sacrilegis, eru­bescerent. De quibus & Dominus contemtores ar­guit, dicens: Prudentiores sunt filii seculi hujus, filiis lucis. Ergo nostris clericis talium profana devotio est praeponenda, quibus cum tantis exitiis amabilia sunt turpia sacerdotia. Clerici vero pro dignitate sacer­dotii coelestis non sanguinem fundunt, non tole­rant ferrum, non est aliquod vulnus, non est ali­quis cruciatus; sed solus contra Dominum foemi­nae tenet aspectus. Sic in foeminas ruunt, sic foe­minas amant, ut non sperent manifestari dilectionis suae quandoque posse impura mysteria; sicut per con­similes eorum turpiter publicata sunt & detecta; quos Paulus Apostolus praeviderat, jam tunc, dicens: Quorundam hominum peccata manifesta sunt prae­cedentia ad judicium, quosdam autem & sua subse­quuntur. Similiter autem & facta bona manifesta sunt, & quaecunque aliter se habent abscondi non pos­sunt.

At contra & ipsi dicunt: Nonnulli de contemtori­bus nostris similiter foeminas habentes in domibus, martyrium consecuti sunt, ut illorum innocens con­scientia probaretur. Nolo mihi martyrio quisquam mo­veat actionem; quia saepius & moechi, & sanguinarii, & ebriosi, & omnium scelerum rei, reperta pugnae oc­casione conversi,7 meruerunt ad martyrii veniam per­venire. Ideo enim martyrium appellatur tam corona, quam baptisma; quia baptizat pariter & coronat. Age nunc, si licuerit quibusdam inviolata foemina­rum societate martyrium promereri; sine indulgentia quoque illis martyrium ipsum non fuit, quos reatus [Page 151] prohibitae contubernalitatis non absolvit. Nec inno­centes in ipsa innocentia potuit approbare; quibus contemtum legis & conversationis illicitae foeditatem, & quod est gravius super omnia crimen Ecclesiae cer­nitur ignovisse. Etenim noxia est innocentia, quae sponsae Christi officit famae. Et cum Christus agnus innocens, imo ipse coelestis innocentia, quod est verius, totum se contemserit pro Ecclesia, ut eam sine macula ulla vel ruga redderet illibatam; qualis est clericus cui ad hoc sponsa Christi committitur, ut pro unius foeminae amore culpari totam Ecclesiam pa­tiatur. Audemus dicere, à Deo patre missus est filius de sinu patris, & regno absens esse duravit, ut Ec­clesiam faceret innocentem, & clericus mulieris latus deserere non potest, ne Christi Ecclesiam reddat in­famem?

Sed aiunt: In martyrio ignoscitur nobis, sicut in­dultum est parentibus. Hoc ergo & nos omnes de peccatis nostris confidamus; ut qui agere bene labo­ramus, inter luxurias evagemur, & discurramus per semitas peccatorum, retinacula dimittamus, & frae­na laxemus: Eamus nos quacumque mundus abstule­rit, & ubicumque nos diabolus invitaverit, libere fornicemur, invideamus, rapiamus, fraudemus, om­nia mala securi committamus; martyrium subveniet & evademus. Sic enim Paulus Apostolus pollicetur: Faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est. Huic martyrio spem tradant, quos ma­thematici docuerunt habere de crastino praescientiam; has coronas expectent, qui super angelos & Chri­stum per astrologos didicerunt scire tempora, quae Pater in sua posuit potestate, ut vel tunc recorden­tur, ante martyrii tempus bene agere debuisse, cum diem Domini senserint sicut furem. Sed credamus super illos martyrium jam jamque pendere. Interim priusquam martyres fiant, legibus subjacent; ut judicio subjiciantur, nisi armis exarmentur. Audaciae nefas est, illis adversus auctoritatem Domini parentum personas objicere, quibus ipse Dominus contradictionis hujus ab­stulit vocem. In legalibus, inquit, patrum vestrorum nolite ambulare, & justificationes eorum nolite custo­dire; & studiis eorum nolite commisceri, & nolite inquinari. Ego Dominus Deus vester. In praeceptis meis ambulate, & justificationes meas custodite.

Sciant nunc ademta sibi esse parentalia patrocinia, qui huc atque illuc recurrentes contradictionum late­bras quaerunt, ne unquam foeminis careant: & quia undique defensionis suffragio deseruntur, novissimis cunctis argumentis exhaustis, sententiam Pauli Apo­stoli opitulari sibi opinantur, & dicunt: Tu quis es, qui de servo alieno judices? Agnoscit equidem Paulus Apostolus constitutionis suae verba prolata; sed con­stitutionarios & prolatores ipsos ignorat. Illis enim contulit defensionem, qui nullam partem legis im­pugnant; & ipsis tribuit patrocinium, qui ex voto suo aliquid faciunt, nec quidquam Ecclesiasticis juris impediunt.1 Jus tractat vivendi, & non edendi; arbi­trium uniuscujusque confirmans. De similibus nemi­nem jussit judicari, quae voluntati singulorum aucto­ritas divina concedens, in utraque parte saciendi & non faciendi clementer indulsit. Illos autem Eccle­siasticis tribunalibus subdidit, quos2 transgressores ordinariae transgressionis nulla impunitas excusavit; ut qui passim (Tu quis es, qui de servo alieno ju­dices?) adversus nos veluti libellum contradicto­rium proferant,3 rationabile simul & certum re­cognoscant quod accipimus ab eodem Paulo Apo­stolo repulsorium: Praecipimus, inquit, vobis fratres in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut separetis vos à fratribus ambulantibus inordinate, & non secundum traditionem quam accepistis à vo­bis.

Evasimus opinor tanta ligamina quaestionum, qui­bus amatores eunuchos amplexus foeminei ligaverunt: qui perversis interpretationibus decreta legalia demu­tare coguntur; & malunt audiri proponentes vana & fabulosa commenta, quam ipsi quae vera sunt au­diant: quos Paulus Apostolus annunciat, dicens: A veritate quidem auditum avertent, ad fabulas au­tem convertentur. Quidquid volunt adhuc exqui­rant, ut obsistant pro mulieribus veritati. Victo­riam non habent, apud quos contra Esdram mulier potius quam veritas vicit. Vos autem, filii carissi­mi, non tantum persuasione, sed potestate convenio. Tale deliramentum despicite, quorum quaestiones Paulum Apostolum scitis ubique damnasse, sicut ad Romanos scripsit, dicens: Rogo vos, fratres diligen­ter observare eos qui dissensiones & offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis, aut dicunt, aut fa­ciunt, & declinate ab ipsis. Sic & Timotheo delegat: noli, inquit, verbis contendere; nihil enim utile est, nisi in subversionem audientium. Sollicite cura te­ipsum probabilem exhibere Deo, operarium irrepre­hensibilem, recte tractantem verbum veritatis. Stul­ta autem & inania eloquia devita: multum enim pro­ficiunt ad impietatem, & sermo eorum sicut cancer serpit. Atque ut ostenderet, clericis disponendis, ad evacuandas quaestiones quae sit doctrina conveniens, etiam Tito sic insinuat, dicens: Tu autem loquere quae conveniunt sanae doctrinae, majores natu sobrios esse, prudentes, sanos in fide, in caritate, in patien­tia sincera. Ergo auditiones simplices obedientia vestra suscipiet, & versipellem contradictionum vi­tate fallaciam. Purum iter vestris gressibus mundate, & super spinas & tribulos nolite seminare vel calca­re, ne bonum semen non possit vobis propter spinae frutices sanctitatis fructus afferre. Unde Propheta Hieremias sic hortatur & docet, dicens: Nolite, in­quit, serere in spinis. Circumcidite vos Deo vestro, circumcidite praeputium cordis vestri. Abscindenda sunt ergo de agro nostro cuncta quae pungere & lace­rare consueverunt; ne animus agricultoris in posses­sione sua malignis sentibus inseratur. Et amputanda sunt omnia nobis, quaecunque igniferi fomitis sulphu­rantibus flammis scatens fornax ebullientis carnis exae­stuat; ne vel tenuis quidem scintilla servata majora conflet incendia. Quod Solomon manifestat, di­cens: Ab scintilla una augetur ignis. Avertite occa­siones impuras, quibus interiora pectoris penetrantur, ut liquida in vobis perspicuitas honoretur. Contenti estore singularitatem laboriosam pro pudore servando potius sustinere, quam sine labore ad dedecus perve­nire.

Contemplamini quid sit populo sancto praeesse, & considerate quale sit divinis sacramentis insistere.4 Al­teris placere debent, qui alteris vivunt, & talis con­venit cura sinceritatis sacratis, qualia sunt sacra ipsa quibus exhibent officia servitutis; ne circa Domi­num offendant ipsi quod tractant, aut circa populum incipiant impedire quod praedicant. Propter quod [Page 152] Paulus Apostolus sic testificatur: Et omnia, in­quit, sustinemus, ne quod impedimentum demus Evangelio Christi. Et iterum: Nemini dantes ul­lam offensionem, ut non vituperetur1 ministerium nostrum. Hac igitur institutione vobis quam pluri­mum laborandum est, de iis quibus ad manifestan­dam gravitatem singularitas magis quam pluralitas testis vera est. Respicite quanta mala conversatio hujus acquirat; quae non nisi corruptionem semi­nat, pullulat vitia, cupiditatem concipit, igno­miniam parit, rabiem concitat, porrigit furiam, lasciviam pascit, petulantiam nutrit,2 casus exaltat, ruinas aedificat, ripas eripit, praecipitia instruit, pe­riculis navigat, naufragiis velificat, perditione gau­det, interitum fovet, confusionem mercatur, the­saurizat opprobrium, criminationes exaggerat, accu­sationes inflammat, & catervatim semel in fascem glo­merans numerosas indagines captionum, per infinita dedecorum,3 multiplices mortes invehit in perniciem perditorum.

Tot itaque & tantas strages calamitatis4 & pessimae conversationis nemo prosternit, nemo calcat, nemo funestat, nisi singularis castitas sola: quae munimen invictum est sanctimoniae & expugnatio fortis infa­miae fortitudinis firmitas, & lasciviae petulantis in­firmitas; probitatis praesidium, & improbitatis exci­dium; animae victoria, & corporis praeda; ubertas gloriarum, &5 sterilitas criminum; pronuba sancti­tatis, & repudium turpitudinis; sinceritatis indicium, & abolitio scandalorum; exercitium continentiae, & evacuatio tota luxuriae pax secura virtutum, & de­bellatio quieta bellorum; puritatis culmen, & libi­dinis carcer; honestatis portus, & ignominiae naufra­galis locus; virginitatis mater, & hostis immunditiae; lorica pudoris, & spolium probrositatis; corruptionis exitium, murus rigoris, & destructio vulgaritatis; severitatis gladius, triumphator & occisor dissolutio­nis; armatura virium, & exarmatura fluxorum; inte­gritatis dignitas, & fornicationis addictio; claritatis fastigium, & dedecoris praecipitium; voluntas bo­norum operum, & afflictio vitiorum; refrigerium pudicitiae, poena petulantiae acquisitio triumpho­rum, & facinorum detrimentum: requies salutis, & perditionis exilium; vita spiritus, & carnis inte­ritus; status qualitatis angelicae, funus humanae substantiae. Hujus retinaculis omnis obscoenitas frae­natur, & compedibus ejus calces furentis libidinis statuuntur. In hanc velut in scopulos franguntur im­petus qualescunque sanguinis inundantis; & in illa sedatur spumans humoris insania corporalis. Quae dum sibi subtrahit adminicula concupiscentiae, mor­tua membra sua cognoscitur bajulare: de quibus Apo­stolus Paulus praemonet, dicens: Mortificate ergo membra, quae sunt super terram; fornicationem, im­munditiam, libidinem, concupiscentiam malam, & avaritiam, quae est idolorum servitus, propter quae venit ira Dei.

Ab his omnibus non nisi splendido singularitatis cul­tro castratur humana natura, ut illibatos spadones ad convivium sanctitatis dispensante circumcisione intro­ducat. Cui sanctitas ita promisit annuli sui nuptiale signaculum, ut sine ipsa virginitas resignetur, quae se sola contenta cupidinem domat, mentemque re­ctificat, concupiscentiam subigit, desideria ardoris extinguit, artus debilitat, corpus ancillat: & ita carnalia crucifigit, ut tam masculus quam soemina videatur in conversatione mentiri, dum illos utrius­que sexus operatione abscidit: aut neutrum faciens de duobus, tertiam formam conferre gloriatur ambo­bus, ut ante resurrectionem resurrectionis imaginem, ad instar Angelorum meditari noscatur. Quod pro­mittens Dominus futurum: qui digni, inquit, haben­tur seculi illius & resurrectionis à mortuis, non nu­bent, neque nubentur, neque enim morientur. Nam sunt similes Angelis Dei: quia resurrectionis silii sunt. Hoc exigit sancta singularitas clericorum, ut ante­quam transfiguretur, jam transfigurata cernatur in An­gelicae claritatis aspectum, quae omnia sibi amputans concupiscentiae certamina depraedatur: cujus laudes Solomon exequitur, dicens: Melius est esse sine fi­liis cum claritate.6 Immortalitas est enim in memo­ria illius; quia & apud Deum nota est, & apud ho­mines. Cum praesens est, imitantur illam, & desi­derant eam, cum se abduxerit; & in perpetuum co­ronata triumphat, incoinquinatorum certaminum prae­lium vincens.

Non est sine filiis cum claritate, nisi singularitas sola, quam non solum conscientia sua nullis sordibus maculat, sed etiam nullae opiniones7 suspectae plu­ralitatis infamant. Nam si castitas, quod est difficile, masculum & foeminam pariter in virginitate conser­vet, 8 non habet claritatem; quam communitas ipsa non potest nisi quibusdam probrositatum tenebris ob­scurare. Singularitas vero ita clara est omnibus & exerta, ut cunctis splendore sui candoris pura ma­nifestetur & lucida. Unde sic nos Apostolus edocet, dicens: Sicut filii lucis ambulate: fructus enim lu­minis est in omni bonitate, & justitia, & veritate, probantes quod beneplacitum sit Deo. Et iterum: Omnia, inquit, facite sine murmuratione & haesita­tione, & sitis irreprehensibiles & simplices sicut filii Dei immaculati in medio nationis pravae & perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Sic ubi­que singularitas splendet,9 ut omnes pro illa splen­dere non dubitent: & ita sanctitatem in semetipsa clarificat, ut laudem sibi ab ipsis quoque inimicis ex­torqueat. Quod maxime de praeposito quocunque Paulus Apostolus mandat, dicens: Oportet autem eum & testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat & laqueum diaboli. Hanc igitur amate, hanc tenete, quae sola potest foeminas debellare: cum adhuc concupiscentia nul­la pectus impulsat, & dum adhuc simplicitas incor­rupta permanet vel quieta, ad secretae singularitatis tutelam cito concurrite, ne postmodum non valeatis effugere.

[Page 153]Praeoccupandus est aditus cunctis insidiis, ne ho­stilitas prior obrepens occurrat improvidis. Salutare remedium est praevenire potius quam praeveniri: & anticipare potius quam anticipari, viribus fortibus con­gruit. Ubicunque fuerit providentia, frustrantur uni­versa contraria; ubi autem providentia negligitur, om­nia contraria dominantur. Ante famem certamus, ante inopiam laborando fatigamus. Sic per omnia calami­tatibus cunctis tollimus locum, dum gerimus provi­dentiam temporum futurorum. Quanto magis ante praevenienda est omni provisione calamitas foemina­rum; cujus cupido si admittitur incipere, nunquam prorsus accipit finem? Cujus comparationem Solomon explicat, dicens: Infernus, & amor mulieris, & terra quae non satiatur aqua, & ignis non dicit: sufficit. Unusquisque itaque qui securus est quia necdum tenta­tur, timeat; quia nihil de eo dicitur, prospiciat ne dicatur: homines sumus, fragilitatem nostram carne portamus. Sic jam undique [...]os circumspecta vivaci­tate circundare debemus & cingere, ut non sit pars aliqua quae vacillet. Accipimus quidem fortitudinem spiritalem, per quam substantiae nostrae fragilitas robo­retur. Sed ita nobis spiritalis fortitudo collata est;1 ut providos non ut praecipites tueatur: ut illos muniat qui renunciant importunitatibus delictorum, non eos qui se magis importunis delictis immergunt. Custos nobis datus est spiritus, sed ut contraria declinantibus assistendo subveniat, non ut contraria eligentibus fa­veat; nec ut voluntarios & pronos in adversa confor­tet, sed ut ab adversis nitentes separari confirmet. Nam quicunque perniciosis conatibus audet exercere virtutem, juvamen non habet Spiritus sancti, qui ne­minem vult ultroneum virum fortem ad fraudulentas victorias coartari: nec protegit illum, quinimo sed deserit, quem periculis irruentem per illicitos eventus exquirere triumphos agnoverit; sicut ipse jam tunc per Solomonem locutus est, dicens: Amans periculum, in ipso peribit.

Ordine suo igitur, non nostro arbitrio virtus sancti Spiritus ministratur, & secundum institutum ejus prae­lia prosperantur. Nunquam nisi praecipitatus exerci­tus cecidit, qui avidus2 fortiter facere ducis vel impe­ratoris sui dispositiones irrupit;3 multo magis perpe­ram erogat fortitudinem, qui sine armis doctrinae ma­gistri Spiritus praesumserit triumphare: cum dicat: Vae qui per praesumtionem suam aliquid faciunt, non per Deum.

Si qua igitur in vobis est fiducia virium spiritalium, 4 quid spiritales deceat recordemini: & si creditis vos spiritaliter militare, agnoscite quod docemus non esse carnale, sicut Paulus Apostolus loquitur, dicens: Si quis putat se Prophetam esse, aut spiritalem, cognos­cat quae scribo vobis. Non est quod vobis in hac per­suasione deceptoria blandiamini, ut quia spiritales estis, velitis inter5 flagitiosorum armamenta versari, nec vos inhabiles esse pro clericatus dignitate: quia majores majoribus consueverunt conflictiones occurrere. Acrius divitibus quam pauperibus invidetur, & non inopes, sed locupletes inquietat infestatio saeva latronum. Plus duces & principes quam milites ab hostibus appetun­tur in pugna: & violentibus propulsantur ventis & tur­binibus culmina, quaecunque sunt altiora. Ideo ma­gis magisque quo plus ceteris unusquisque potest, sciat esse sibi metuendum ne in aliquo minoretur, propter quod Solomon sic admonet, dicens: Qui gloriatur, inquit, in divitiis, paupertatem vereatur. Rogo vos quantum valeo, & ultra quam valeo, haec sint studia omnium clericorum, ut singularitatis inaccusabilis se­cessione fungantur: ne aut ipsi per foeminas, aut foe­minae per illos ad ignominiosa ludibria provocentur. Si quis habet matrem, vel filiam, vel sororem, vel conjugen, vel cognatam, sic habeat, ut nulla an­cilla intersit, neque aliqua ingrediatur extranea; ne ad hoc videatur tenere proximas suas, ut ipsarum causa libere sibi adhibeat alienas: quod si non possint ipsae quae sunt proximae sine famularum ministerio, vel sine amicarum esse solatio; expedit ut migrent ad a­liud domicilium, quam propter illas personae contra­riae teneantur. Humanum est enim, ut nec clericus illas necessariis foeminis fraudet, nec ipsae clericum per importunas foeminas sordident. Assignari possunt san­ctis mulieribus, cum quibus vivant, dummodo cum clerico foemina nulla commaneat. Non despecta, non vetula, sine affinitate, peculiariter suscipien­da ad domesticum obsequium: quia magis illicito delinquitur, ubi sine suspicione securum potest esse delictum; maxime quia cupidini nulla deformitas, nulla despectio fastidii, vel vilis existit, sed diabolus pingens speciosum efficit, quicquid foedum vel horri­dum fuerit.

Si quis autem modo profectione cogente apud fra­tres, vel apud extraneos hospitatur, ubi mulieres in­tersunt; omnino se artet, ne passibilitate aliqua vitie­tur. Semotus ac secretus Deo vacet & sibi, ne intus capiatur à diabolo; & qui foris capi non potuit, apud suos cadat. Qui hostes effugit, ad tempus pro salu­taribus causis procedat ad faciem, & iterum cito dis­cedere de conspectu festinet. Ubique gustanda est cum mulieribus, non continuanda praesentia, sed quasi transeunter foeminis exhibenda est accessio quo­dammodo fugitiva.6 Protervitatis enim jam coepta sunt repraesentari semper in medium; & perditionis meditatio est, frequentativum inter mulieres celebrare processum. De qua re nobis Solomon moderamen imposuit, dicens: In medio mulierum noli assiduus esse. Sic igitur ambulate, sic agite, ut semper in clericis Ecclesiae senatus candidus constet. Severitas in vobis circa foeminas vigeat, auctoritas polleat, vi­gor teneatur, gravitas veneretur.

Ut semel omnia colligamus ad clausulam, brevia­rium relegimus vobis, quod ad compendiosam pleni­tudinem redigens Paulus Apostolus insinuat: De cete­ro, fratres, quaecunque sunt vera, quaecunque pudi­ca, quaecunque sancta, quaecunque amabilia, quae­cunque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disci­plinae, haec cogitate, quae accepistis, & didicistis, & audistis, & vidistis in me. Haec agite; & Deus pacis & dilectionis erit vobiscum.

Amen.

EXPOSITIO IN SYMBOLUM APOSTOLORUM, 1 Ruffino Torano, Aquileiensis Ecclesiae Presbytero Auctore.

2 MIhi quidem, fidelissime Papa Laurenti, ad scribendum animus tam non est cupi­dus, quam nec idoneus; scienti non esse absque periculo, multorum judiciis in­genium tenue & exile committere. Sed quoniam, ut 3 cum venia tuaa dixerim, temere in epistola tua per Christi me sacramenta, quae à nobis maxima cum reverentia suscipiuntur, astringis, ut aliquid tibi de fi­de, secundum symboli traditionem rationemque com­ponam, quamvis supra vires nostras sit pondus praece­pti. (4 Non enim me latet sententia illa sapientum, quae probe admodum dicit, quia de Deo etiam vera dicere, periculosum est.) Tamen in expositionis à te impositae necessitatem orationibus juves, dicere aliqua obedientiae magis reverentia, quam ingenii praesum­tione tentabimus. Quae quidem non tam perfectorum exercitiis digna videantur, quam ad parvulorum in Christo & incipientium librentur auditum. Et qui­dem b comperi nonnullos illustrium tractatorum ali­qua de his pie & breviter edidisse,5 Photinum vero haereticum scio eatenus conscripsisse; non ut rationem dictorum audientibus explanaret, sed ut simpliciter & fideliter dicta ad argumentum sui dogmatis traheret; cum in his verbis sanctus Spiritus providerit, nihil ambiguum, nihil obscurum, nihil à reliquis dissonans poni: quia in his vere completur prophetia quac di­citur: Verbum enim consummans & brevians in aequi­tate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram. Nos ergo vel simplicitatem suam verbis Apo­stolicis reddere & assignare tentabimus, vel quae omis­sa videntur à prioribus adimplere. Sed ut manifestius siat argumentum verbi hujus (ut diximus) breviati, causam qua haec traditio ecclesiis data est, ab origine repetemus.

Tradunt majores nostri quod post ascensionem Do­mini, cum per adventum sancti Spiritus super singu­los quosque Apostolos igneae linguae sedissent, ut lo­quelis diversis variisque loquerentur, per quod eis nul­la gens extera,6 nulla linguae barbaries inaccessa vi­deretur & invia; praeceptum eis à Domino datum, ob praedicandum Dei verbum, ad singulas quemque d proficisci nationes. Discessuri itaque ab invicem normam7 prius futurae sibi praedicationis in commu­ne constituunt: ne forte alius ab alioe abducti, diversum aliquid his qui ad fidem Christi invitaban­tur, exponerent. Omnes ergo in uno positi, & Spiritu sancto repleti, breve istud futurae sibi, ut dixi­mus, praedicationis indicium, conferendo in unum quod sentiebat unusquisque, componunt; atque hanc credentibus dandam esse regulam statuunt. Symbolum autem hoc multis & justissimis ex causis appellaref voluerunt. Symbolum enim Graece & indicium dici potest & collatio, hoc est, quod plures in unum con­ferunt. Id enim fecerunt Apostoli in his sermonibus, in unum conferendo unusquisque quod sensit. Indi­cium autem vel signum iccirco dicitur: quia illo tem­pore sicut & Paulus Apostolus dicit, & in Actisg Apostolorum refertur, multi ex circumcisish Ju­daeis simulabant se esse Apostolos Christi, & lucri ali­cujus vel ventris gratia ad praedicandum proficisceban­tur; nominantes quidem Christum, sed non integris traditionum lineis nunciantes. Iccirco ergo istud indi­cium posuere, per quod agnosceretur is, qui Christum vere secundum Apostolicas regulas praedicaret. Deni­que & in bellis civilibus hoc observarii ferunt: quoniam & armorum habitus par, & sonus vocis idem, & mos unus est, atque eadem instituta bellandi, ne qua dolo subreptio fiat, symbola discreta unusquisque dux suis militibus tradit; quae Latine vel signa, vel indicia nominantur: ut si forte occurrerit quis de quo dubitetur, interrogatus symbolum, prodat si sit ho­stis, an socius. Iccirco denique haec non scribi char­tulis atquek membranis, sed retineri cordibus tra­diderunt, ut certum esset, neminem haec ex lectio­ne quae interdum pervenire etiam ad infideles solet, sed ex Apostolorum traditione didicisse sufficeret. Discessuri ergo, ut diximus, ad praedicandum, istud unanimitatis & fidei suae indicium Apostoli posuere: non sicut filii Noe discessuri ab alterutro turrem ex la­tere cocto & bitumine construentes, cujus cacumen [Page 155] pertingeret usque ad coelum; sed munimenta fidei quae starent adversum faciem inimici è lapidibus vi­vis, & margaritis Dominicis aedificantes: quae ne­que a venti impellerent, neque flumina subver­terent b, neque tempestatum ac procellarum tur­bines permoverent. Merito ergo illi ab invicem se­parandi turrem superbiae aedificantes, linguarum con­fusione damnati sunt, uti ne unusquisque posset ad­vertere proximi sui loquelam. Isti vero qui turrem fidei construebant, omnium linguarum scientia & agni­tione c donati sunt; ut illud peccati, hoc fidei probaretur indicium. Sed jam nobis etiam de ipsis ali­quid contrectandum est margaritis; in quibus primo in loco fons & origo omnium bonorum ponitur, cum dicitur:

1 CREDO IN DEUM PATREM OMNIPO­TENTEM. Verum priusquam incipiam de ipsis ser­monum virtutibus disputare, illud non importune commonendum puto; quod in diversis Ecclesiis ali­qua in his verbis inveniuntur adjecta. In Ecclesia ta­men urbis Romae hoc non deprehenditur factum, quod ego propterea essed arbitror, quod neque haeresis ulla illic sumsit exordium: & mos ibie servatur an­tiquus, cos qui gratiam baptismi suscepturi sunt, pu­blice, id est, fidelium populo audienti symbolum red­dere, & utique adjectionem unius saltem sermonis, eorum qui praecesserunt in fide non admittit auditus. In ceteris autem locis quantum intelligi datur, propter nonnullos haereticos addita quaedam videntur, per quae novellae doctrinae sensus crederetur excludi. Nos ta­men illum ordinem sequimur, quem2 in Aquileiensi Ecclesia per lavacri gratiamf suscepimus. CRE­DO, ergo primum omnium ponitur, sicut & Paulus Apostolus ad Hebraeos scribens, dicit: Credere enim primo omnium accedentem ad Dominumg opor­tet, quia est, & credentibus in se remunerator fit. Sed & Propheta dicit: Nisi credideritis, non intelli­getis. Ut ergo intelligentiae tibi aditus patescat, recte primo omnium te credere profiteris: quia nec navem quis ingreditur, & liquido ac profundo vitam com­mittit elemento, nisi se prius credat posse salvari: nec agricola femina, sulcis obruit, & frugesh spargit in terram; nisi crediderit venturos imbres, affuturum quoque solis teporemi, quibus terra confota, se­getem multiplicata fruge producat, ac ventis spiranti­bus nutriat. Nihil denique est quod in vita geri pos­sit, si non credulitas ante praecesserit. Quid ergo mi­rum si accedentes ad Deumk, credere nos primo omnium profitemur, cum sine hoc nec ipsa exigi pos­sit vita communis? Hocl autem iccirco in princi­piis praemisimus, quia pagani nobis objicere solent, quod religio nostra, quia quasi rationibus deficit, in sola credendi persuasione consistat. Et ideo ostendimus nec agi nec stare aliquid posse, nisi praecesserit vis cre­dendi. Denique ideo & matrimonia contrahuntur, quia creditur successura posteritas: & pueri discendis artibus traduntur, quia magistroum in discipulos transfundenda creditur disciplina: Imperii quoquem insignia un [...]s suscipit, dum credit sibi urbes & popu­los, armatum etiam exercitumn parituros. Quod si haec singula nisi prius crediderit futura, nullus ag­greditur; quomodo non multo magis ad agnitionem Dei credendo veniatur? Sed videamus quid jam bre­viatus hic Symboli sermo proponat.

3 CREDO (inquit) IN DEUM PATREM OM­NIPOTENTEM. Orientis Ecclesiae fere omnes ita tradunt: credo in unum Deum Patrem omnipotentem. Et rursum in sequenti sermone, ubi nos dicimus: Et in Jesum Christum unicum filium ejus Dominum no­strum, ita illi tradunt: Et in unum Dominum no­strum Jesum Christum unicum filium ejus. Unum scilicet Deum & unum Dominum secundum auctori­tatem Pauli Apostoli profitentes. Sed de hoc in com­petentibus lociso repetemus. Nunc interim quod ait: In Deum patrem omnipotentem, videamus. 4 Deus secundum quod opinari potest humana mens, naturae ipsius vel substantiae, quae est super omnia, est appellatio. Pater vero arcani & ineffabilis sacramenti vocabulum est. Deum cum audis, substantiam intel­lige sine initio, sine fine, simplicem, sine ulla admix­tione, invisibilem,p incorpoream, ineffabilem, in­aestimabilem, in qua nihil adjunctum, nihil creatum sit. Sine auctore enim est ille, qui auctor est omnium. Patrem cum audis,5 filii intellige patrem, qui filius supradictae sit imago substantiae. Sicut enim nemo di­citur dominus, nisi habeat vel possessionem, vel ser­vum cui dominetur, & sicut nemo magister dicitur, nisi discipulum habeat: ita & pater nullo pacto quis dici potest nisi filium habens. Hoc ergo ipso nomine quo Deus ipse pater appellatur, cum patre pariter sub­sistere etiam filius demonstratur.6 Quomodo autem q Deus pater genuerit filium, nolo discutias, nec re curiosius ingeras in profundi hujusr arcanum: ne forte dum inaccessae lucis fulgorem pertinacius perscru­taris, exiguum ipsum qui mortalibus divino munere concessus est, perdas aspectum. Aut si putas in hoc omni indagationis genere nitendum, prius tibi propo­ne s quae nostra sunt: quae si consequenter valueris expedire, tune à terrestribus ad coelestia, & à visi­bilibus ad invisibilia properato. Expedi primo si po­tes, & explana, quomodo mens quae intra te est, generet verbum, & quist sit in ea memoriae spi­ritus: quomodo haec cum diversa sint rebus & actibus, unum tamenu sint substantia vel natura; & cum è mente procedant, nunquam tamen ab ipsa separentur. Sed.x haec quamvis in nobis & in animae nostrae sub­stantia [Page 156] habeantur, tamen tanto nobis occulta viden­tur, quanto & aspectui corpoteo invisibilia. De aper­tioribus requiramus. Fons quomodo ex se generat flu­vium? Quo autem spiritu rapidum fertur fluentum? quod quidem cum unum & inseparabile sit, & flu­vius, & fons; tamen nec fons fluvius, nec fluvius fons intelligi aut appellari potest, & tamen qui viderit fluvium, videt & fontem. Exerce te prius in horum explanatione, & discute si potes quae habentur in ma­nibus; & tunc ad horum sublimioraa veniemus. Nec putes, quia te statim de terra suadeam ascendere super coelos; sed prius te si placet ad istud firmamen­tum quod oculis patet,b educam, & ibi si potes naturam hujus visibilis luminis discute. Quomodo ignis iste coelestis generat ex semetipso splendorem lu­cis? quomodo etiam producit vaporem? & cum sint triac in rebus, unum tamen sunt in substantia. Quod & si haec singula investigare potueris; scito ad­huc divinae generationis mysterium tanto esse differen­tius & eminentius, quanto creator creaturis potentior, quanto artifex opere suo praeslantior, quanto ille qui semper est, eo qui ex nihilo coepit esse nobilior. Cre­dendus est ergo Deus, pater esse unici filii sui Domi­ni nostri, non discutiendus: neque enim fas est ser­vo de natalibus Domini disputare. Contestatus est pa­ter de coelis, dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite. Pater ipsum dicit esse silium suum, & ipsum audire jubet. Filius dicit: Qui me videt, videt & Patrem. Et: Ego & pater unum sumus. Et: Ego à Deo exivi, & veni in hunc mundum. Quis est qui inter has Patris & Filii voces medium se discussoremd in­terserat, & Deitatem dividat, affectum separet, & substantiam rumpat, spiritum secet, neget esse ve­rum quod veritas dicit. Est ergo Deus pater verus tanquam veritatis pater, non extrinsecus creans, sed ex eo quod ipse est filium generans, id est, quia e sapiens sapientiam, quiae justus justitiam, quia e sempiternus sempiternum, quiae immortalis immortalem, quiae invisibilis invisibilem, quiae lux splendorem, quiae mens verbum.

Quod autem diximus: Orientis Ecclesias tradere 1 unum Deum patrem omnipotentem & unum Do­minum, hoc modo intelligendum est, unum non nu­mero dici, sed universitate. Verbi gratia: Si quis enim dicit unum hominem, aut unum equum; hic unum pro numero posuitf Potest enim & alius ho­mo esse & tertius, vel equus. Ubi autem secundus vel tertius non potest jungi, unus si dicatur, non numeri, sed universitatis estg nomen. Ut si exempli causa dicamus unum solem, hic unus ita dicitur, ut aliis vel tertius addi non possit; unus est enim sol. Multo magis ergo Deus cum unus dicitur, unus non numeri, sed universitatis vocabulo nuncupatur, id est, qui propterea unus dicatur quod alius non sit. Similiter & de Domino accipiendumh est, quod unus sit Dominus Jesus Christus filius Dei omnipotens, per quem Deus pater dominatum omnium tenet, unde & sequens sermo omnipotentem pronunciati Do­minum. Omnipotens autem ab eo esse dicitur quod omnium ille teneat potentatum. Tenet autem omnia pater per filium, sicut & Apostolus dicit: Quiak per ipsum creata sunt omnia, visibilia & invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive prin­cipatus, sive potestates. Et iterum ad Hebraeos scri­bens dicit: Quia per ipsum secula instituit, & ipsum constituit universoruml haeredem.2 Constituit autem quod ait; genuit, intelligitur. Quod si per ipsum secula instituit pater, & per ipsum creata sunt omnia, & ipse est haeres omnium; per ipsum ergo & potentatum omnium tenet. Quia sicut lux de luce, & veritas de veritate: ita & de omnipotente omnipotens natus est. Ut in Apocalypsi Joannis de Seraphim scriptum est: Et requiem non habebant die ac nocte, dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus Domi­nus Deus3 sabaoth, qui erat, & qui est, & ventu­rus est omnipotens. Omnipotens ergo dicitur qui venturus est. Et quis est alius qui venturus est, nisi Jesus Christus filius Dei? His additur, invisibilem & impassibilem. Sciendum quod duo isti sermones in Ecclesiae Romanae symbolo non habentur: con­stat autem apud nos additos, haereseos causa Sabellii, illius profecto quae à nostris Patripassiana appellatur; id est, quae patrem ipsum vel ex virgine natum di­cit, & visibilem factum, vel passum affirmat in car­ne. Ut ergo excluderetur talis impietas de patre, vi­dentur haec addidisse majores, & invisibilem patrem atque impassibilem dixisse. Constat enim silium, non patrem, in carne natum & ex carne natum, & ex nativitate carnis silium visibilem & passibilem fa­ctum. Quantum autem spectat ad illam deitatis im­mortalem substantiam, quae una ei eademque cum patre est; ibi neque Pater, neque Filius, neque Spi­ritus sanctus visibilis aut passibilis creditur. Secun­dum vero dignationem carnis assumtae filius & visus & passus in carne est. Quod & propheta praedixerat, ubi ait: Hic Deus noster, & non reputabitur alter ad eum. Invenit omnem viam disciplinae, & dedit eam Jacob puero suo & Israel dilecto suo. Post haec in terris visus est, & cum hominibus conversatus est. 4 Sequitur post haec:

ET IN CHRISTUM JESUM UNICUM FI­LIUM EJUS DOMINUM NOSTRUM. Jesus Hebraei vocabuli nomen est, quod apud nos Salvator dicitur. Christus à chrismate, id est, ab unctione appella­tur. Legimus enim in libris Moysi, quod Auses Na­ve filius cum electus esset dux populi, commutato no­mine, de Ause Jesus cognominatus sit. Quo scilicet ostenderetur hoc esse nomen quod principibus & du­cibus conveniret, iis duntaxt qui salutem sequentibus se populis darent. Itaque & ille Jesus appellatus est, qui eductum de terra AEgypti populum, & de errori­bus eremi liberatum in terram repromissionis induxit. Et hic Jesus dicitur, qui populum de ignorantiae [Page 157] tenebris eductum, & de mundi erroribus evocatum introducit ad regna coelorum. Christus quoque vel pontificale, vel regium nomen est. Nam prius & pontifices unguento chrismatis consecrabantur & re­ges: sed illi velut mortales & corruptibiles unguento materiae corruptibilis ungebantur; hic vero sancto Spiritu perunctus, Christus efficitur, sicut Scriptura de eo dicit: Quem unxit pater Spiritu sancto misso de coelis. Et Esains praesignaverat, dicens ex perso­na filii: Spiritus Domini super me propter quod un­xit me, evangelizare pauperibus misit me. Quia ergo ostendimus quid sit Jesus qui populum salvet, & quid sit Christus qui po [...]tifex factus sit in aeternum: nunc ex consequentibus de quo dicantur ista, videamus. 1 Et in unicum filium ejus (inquit) Dominum no­strum. Per hoc docet nos, quia Jesus iste de quo di­ximus, & Christus de quo exposuimus, unicus filius sit Dei, & noster Dominus. Ne forte putes quod humana ista vocabula terrenum te aliquid doceant, ideo subjungit unicum hunc esse filium Dei Dominum nostrum. Unus enim de uno nascitur: quia & splen­dor unus est lucis, & unum est verbum cordis. Nec in numerum pluralem dfluit incorporea generatio, nec in divisionem cadit; ubi qui nascitur, nequaquam à generante separatur. Unicus est, ut menti sensus, ut sapientia sapienti, ut cordi verbum, ut forti virtus. Nam sicut solus sapiens pater ab Apostolo dicitur, ita & solus filius sapientia nominatur. Unicus ergo filius est: & cum sit gloria, sempiternitate, virtute, regno, potestare, hoc quod pater est; omnia tamen haec non sine auctore sicut pater, sed ex patre tanquam filius, sine initio, & aequalis habet; & cum ipse sit omnium caput,2 ipsius tamen caput est pater. Sic enim scrip­tum est: Quia caput Christi Deus, ipsius tamen au­ctor est pater generando sine initio. Quia nec pater praecedit filium, nec filius sequitur patrem in facien­do quasi adoptivum, sicut nos.

Filium sane cum audis, nolo cogitationem carnalis nativitatis assumas, sed memento haec de incorporea dici substantia & natura simplici. Si enim, ut supra jam diximus, vel in eo quod cor generat verbum, vel mens sensum, vel lux ex se parit splendorem, ni­hil enim horum requiritur, nec ulla in tali generatio­ne fragilitas cogitatur; quanto purius & sacratius de horum omnium creatore censendum est? Sed fortasse dicas, ista quam memoras, insubstantiva est genera­tio. Neque enim lux substantivum profert splendo­rem, aut cor substantivum generat verbum. Filius autem Dei substantialiter asseritur generatus.3 Ad hoc primo omnium illud dicimus quod etiam in ceteris re­bus, cum proferuntur exempla: non per omnia si­militudinem servare possunt rei illius cui praebere pu­tantur exemplum; sed unius alicujus partis, pro qua videntur assumta, similitudinem tenent. Verbi gra­tia, ut cum in Evangelio dicitur: Simile est regnum coelorum fermento, quod abscondit mulier in farinae mensuis tribus. Numquid putabimus regnum coelo­rum sic per omnia simile esse fermento, ut & substan­tia illa palpabilis sit ac fragilis, ut acida fieri possit & corrupta? Sed ad hoc solum exemplum istud videtur assumtum, ut ostenderetur, ex parva praedicatione verbi Dei, humanas mentes fidei fermento posse coa­cescere a. Similiter & cum dicitur: Simile est reg­num coelorum reti misso in mare, quod ex omni ge­nere piscium attrahit: & in hoc nunquid putandum est, quod naturae lini quo rete aptatur, ac nodis qui­bus nassulae nectuntur, regni coelorum substantia per omnia conferatur? sed ad hoc solum videtur assumta comparatio; ut ostenderetur, quia sicut rete de pro­fundo maris pisces adducit ad littus, ita de profundo hujus seculi errore, humanae animae regni coelorum praedicatione liberantur. Ex quibus constat, exem­pla non in omnibus his quorum exempla sunt, esse si­milia. Alioquin si eadem essent omnia, jam non exem­pla dicerentur: sed ipsae potius res, de quibus agitur, viderentur.

Deinde etiam illud dicendum est, quod nulla crea­tura talis esse potest qualis creator ejus. Et ideo sicut sine exemplo est divina substantia,4 ita & sine exem­plo est divina majestasb Tunc etiam illud addimus, quia omnis creatura ex nihilo est.5 Sic ergo insub­stantiva scintilla quae ignis est, gignit ex se creaturam quae ex nihilo facta est, & conditionem in hoc servat originis suae: cur illius aeternae lucis substantia, quae semper fuit, quia insubstantivum in se nihil habuit, insubstantivum ex se splendorem proferre non potuit. Et ideo recte unicus dicitur filius. Unicus enim eo d solus est, quia natus sit. Nec comparationem aliquam potest habere quod unicum est. Nec simili­tudinem substantiae cum facturise suis habere potest ille, qui factor est omnium. Hic ergo Jesus Christus filius est unicus Dei, qui est & Dominus noster, uni­cus & ad filium reserri & ad Dominum potest. Unus est filius, vere filius, & unus vere Dominus Jesus Christus. Ceteri quippe, licet dicantur filii, adop­tionis tantum gratia dicuntur, non veritate naturae. Et si dicuntur alii Domini; concessa, non ingenita potestate dicuntur: hic vero solus est unicus filius, & solus unicus Dominus, sicut & Apostolus dicit: U­nus pater Deus, & unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia. Igitur postea quam propositus ordo fi­dei, ineffabile sacramentum filii de patre nativitatis exposuit; nunc ad humanae salutis dignationem dis­pensationemque descendit. Et hunc quem supra di­xit unicum filium Dei, & Dominum nostrum nunc dicit.

QUI NATUS EST DE SPIRITU SANCTO EX MARIA VIRGINE. Haec jam inter homines dispensationis nativitas est, illa divinae substantiae haec dignationis est, illa naturae. De Spiritu sancto ex virgine nascitur. Et jamf hoc loco mundior audi­tus requiritur, & purior sensus.6 Hunc enim quem dudum de patre natum ineffabiliter didicisti, nunc g à sancto Spiritu templum fabricatum intra secreta [Page 158] uteri virginalis intellige. Et sicut in sancti Spiritus sanctificatione nulla sentienda est fragilitas: ita & in partu virginis nulla est intelligenda corruptio. No­vus enim huic seculo datus est hic partus, nec imme­rito: qui enim in coelis unicus filius est, consequen­ter & in terra unicus filius est, quia & unice nascitur. Nota sunt omnibus & in Evangeliis decantata de hoc scripta Prophetarum qui dicunt, quod virgo concipiet & pariet filium. Sed & partus ipsius mirabilem mo­dum Ezechiel Propheta ante formaverat; Mariam fi­guraliter portam Domini nominans, per quam scili­cet, Dominus ingressus est in mundum. Dicit ergo hoc modo; Porta autem quae respicit ad Orientem, clausa erit: non aperietur, & nemo transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israel ipse transibit per eam, & clausa erit. Quid tam evidens dici1 de conservatio­ne a virginis potuit? Clausa fuit in ea virginitatis porta, per ipsam introivit Dominus Deus Israel, & per ipsam in hunc mundum utero virginis processit: & in aeternum porta virginis clausa, servata virginita­te, permansit. Igitur Spiritus sanctus refertur Do­minicae carnis & templi ejus creator.

Incipe hinc jam intelligere etiam sancti Spiritus ma­jestatem. Contestatur enim & Evangelicus sermo de ipso, quod cum loquenti Angelo ad virginem & di­centi: Quia paries filium, & vocabis nomen ejus Je­sum; hic enim salvum faciet populum suum à pecca­tis suis: illa respondisset: Quomodo fiet istud, quo­niam virum non cognosco? Dixerit ei Angelus Dei: Spiritus sanctus veniet super te, & virtus altissimi ob­umbrabit tibi. Et ideo quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius Dei.2 Vide ergo cooperantem sibi invicem Trinitatem. Spiritus sanctus venire dicitur super virginem, & virtus altissimi obumbrare ei. Quae est autem virtus altissimi, nisi ipse Christus, qui est Domini virtus & Domini sapientia? Cujus autem haec virtus? Altissimi, inquit. Adest ergo altissimus, ad­est virtus altissimi, adest Spiritus sanctus. Haec est trinitas ubique latens, ubique apparens, vocabulis personisque discreta, inseparabilis vero substantia de [...] ­tatis. Quamvis solus filius nascatur ex virgine, adest & Altissimus, adest & Spiritus sanctus, ut & concep­tus virginis sanctificetur & partus.

Verum haec quia ex scripturis Propheticis asserun­tur, possunt forte Judaeos quamvis sint infideles & in­creduli confutare. Sed pagani solent ridere nos cum audiunt praedicari à nobis virginis partum: propter quod paucis & eorum obtrectationibus respondendum est. Omnis partus, ut opinor, ex tribus constat. Si adultae aetatis sit foemina, si virum adeat, si non sit 3 illius vulva vitio sterilitatis obclusa. Ex his tribus in hoc partu quem praedicamus, unum defuit, vir scili­cet; & hanc partem (quia qui nascebatur, non erat terrenus homo, sed coelestis) per coelestem Spiritum dicimus, salva virginis incorruptione, completam. Et tamen quid mirum videtur si virgo conceperit; cum Orientis avem quam Phoenicem vocant, in tan­tum sine conjuge nasci vel renasci constet, ut semper & una sit, & semper sibi ipsa nascendo vel renascen­do succedat? Apes certe nescire conjugia, nec foetus nixibus edere, omnibus palam est. Sed & alia non­nulla deprehenduntur uti hujuscemodi sorte nascendi. Hoc ergo incredibile videbitur, divina virtute ad to­tius mundi redintegrationem factum; cujus exempla etiam in animalium nativitate cernuntur? Et tamen mirandum cur hoc gentilibus impossibile videatur, qui credunt Minervam suam de cerebro Jovis natam: quid ad credendum difficilius? aut quid magis contra natu­ram? Hic foemina est, hic naturae ordo servatur, hic conceptus & partus temporibus suis editus. Ibi nus­quam foemineus sexus, sed vir solus & partus. Qui illa credit, cur ista miretur? Sed & Liberum de fe­more ejus asserunt natum. Ecce aliud portenti genus, & tamen creditur. Venerem quoque, quam Aphro­ditem vocant, de spuma maris (sicut etiam nominis ipsius compositio ostendit) creduntb esse progeni­tam; de ovo natos Castorem Pollucemque confirmant; ex formicis Myrmidones: & alia mille sunt, quae contra rerum naturam venientia, ipsis tamen visa [...]unt credibilia: ut Deucalionis & Pyrrhae lapides jactos, & hominum ex his segetem natam. Et cum haec tot & talia figmenta crediderint,4 unum eis verbum im­possibile videtur quod adolescens foemina divinum ger­men, non hominis vitio, sed Deo inspirante conce­perit. Qui utique si ad credendum difficiles sunt, il­lis tot & tam turpibus monstris fidem nequaquam commodare debuerant: si vero faciles sunt ad creden­dum, multo promtius haec nostra tam honesta & tam sancta recipere, quam illa tam indigna & tam foeda credere debuissent.

5 Sed dicent fortassis, quia possibile quidem fuerit Deo ut virgo conciperet, possibile etiam fuerit Deo ut pareret; sed ind [...]gnum videri ut tanta illa majestas per genitales foeminae transiret egressus: ubi quamvis nulla fuerit ex virili admixtione commixtio, fuit ta­men ipsius puerperii obscoenae attrectationis injuria: pro quo paulisper eis secundum sensum suum respon­deamus. Si quis videat parvulum in profundo coeni necari, & ipse cum sit vir magnus & potens, extre­mis, ut ita dixerim, plantis ingrediatur coenum, ut parvulum morientem liberet; pollutus ne à te accu­sabitur hic vir, quod paululum luti calcaverit? an ut misericors laudabitur, quod vitam contulerit moritu­ro? Sed haec etiam de communi homine dicta sint. Redeamus nunc ad naturam ejus qui natus est. Quan­tum putas natura solis eo inferior est? quantum crea­tura sine dubio creatore. Intuere nunc solis radios, 6 si in coeni alicujus voraginem demittantur, num­quid inde jam aliquid pollutionis acquirunt? aut ob­scoenorum illustratio solis ducitur in injuriam? Ignis quoque natura quanto est inferior his de quibus sermo est? Et nulla materia vel obscoena, vel turpis adhibi­ta ei, ignem polluisse creditur. Cum ergo haec ita esse in rebus materialibus constet; tu in illa supere­minenti & incorporea natura, quae super omnem ig­nem & supra omne lumen est, pollutionis aliquid pu­tas aut obscoenitatis incidere? Tum deinde etiam illud adverte: Nos hominem à Deo creatum de terrae limo [Page 159] dicimus; quod si obscoenitas Deo reputatur opus suum requirenti, multo magis ei reputabitur opus illud ab initio fabricanti; & superfluum est dicere cur per ob­scoena transierit, cum non possis dicere, cut obscoe­na condiderit. Et ideo obscoena haec esse, non na­tura sed observantia docuit. Ceterum quae omnia sunt in corpore ex uno eodemque luto formata, usibus tantum & officiis naturalibus distinguuntur.

Sed nec illud quidem ab absolutione vacarea hu­jus quaestionis omittam; quod substantia Dei quae per omnia incorporea est, inseri corporibus, vel capi ab eis principaliter non potest, nisi aliqua media sit sub­stantia spiritalis, quae capax esse divini spiritus possit. Verbi gratia, ut si dicamus: Lux omnia quidem mem­bra corporis illustrare potest, à nullo tamen eorum nisi à solo oculo capi potest; solus enim oculus est qui capax sit lucis. Et filius ergo Dei nascitur ex virgi­ne, non principaliter soli carni sociatus, sed anima inter carnem Deumque media generatus. Anima er­go media, & in secreta rationabilis spiritus arce ver­bum Dei capiente; absque ulla quam suspicaris injuria Deus natus est ex virgine. Et ideo nihil ibi turpe pu­tandum est, ubi sanctificatio spiritus inerat, & anima quae erat Dei capax, particeps fiebat etiam carnis. Nihil ibi dicas impossibile, ubi aderat virtus altissimi. Nihil de humana fragilitate cogites, ubi plenitudo in­erat Deitatis.

CRUCIFIXUS SUB PONTIO PILATO,1 ET SEPULTUS, DESCENDIT IN INFERNA. Do­cet Apostolus Paulus, illuminatos debere esse oculos cordis nostri ad intelligendum2 quae sit altitudo, la­titudo & profundum. Altitudo ergo & latitudo & profundum, descriptiob crucis est. Cujus eam par­tem quae in terram defixa est, profundum appellavit; altitudinem vero illam quae in aerem porrecta sublimis erigitur; latitudinem quoque illam quae distenta in dexteram laevamque protenditur. Cum ergo tot spe­cies mortis sint, quibus de hac vita exitus dari homi­nibus solet; vult nos Apostolus illuminatos corde scire rationem, cur ex his omnibus crucis potius species ad mortem delecta sit Salvatoris. Unde sciendum est, quod crux ista triumphus erat: triumphi enim insigne est trophaeum, trophaeum autem devicti hostis indi­cium est. Quia ergo adveniens Christus, sicut Apo­stolus dicit, tria pariter sibi regna subjecit; hoc enim indicat, ubi ait: Quia & in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, & infernorum, & haec omnia sua morte vincebat: conveniens myste­rio mors quaesita est; ut in aerem sublimatus, & ae­reas subjugans potestates, victoriam de his supernis & coelestibus traderet;3 expensas autem manus tota die (sicut sanctus Propheta dicit) tenderet ad populum incredibilem qui estc in terra, ut & incredulos contestaretur & invitaret credentes; ea vero parte quae sub terram demergitur, inferna sibi regna subjice­ret.

Etenim ut breviter aliqua etiam de secretioribus perstringamus, ab initio Deus cum fecisset mundum, praefecit ei &d proposuit quasdam virtutum coele­stium potestates, quibus regeretur & dispensaretur mortalium genus. Quod ita factum Moyses indicat in Deuteronomii cantico, ubi dicit: Cum divideret excelsus gentes, statuit terminos gentium secundum numerum Angelorum Dei; sed & horum nonnulli, sicut & ipse qui princeps appellatus est mundi, datam sibi à Deo potestatem non his quibus acceperant legi­bus temperarunt, nec humanum genus divinis obedire praeceptis, sed suis parere praevaricationibus docue­runt. Et hinc adversum nos peccatorum chirographa scripta sunt, quia, ut Propheta dicit, peccatis no­stris venundati sumus. Pretium namque animae suae unusquisque consequitur, cum concupiscentiae satis­fecerit. Istud ergo uniuscujusque chirographum ab illis rectoribus pessimis tenebatur, quod Christus de­traxit adveniens, & hac eos potestate nudavite; idque sub ingenti mysterio Paulus indicat, cum dicit de eo: Delens quod adversum nos erat chirographum, & a [...]igens illud cruci suae, traduxit principatus & po­testates, triumphans eos in semetipso. Rectores ergo illi quos humano generi praefecerat Deus, in tyranni­dis contumaciam versi, impugnare commissos sibi ho­mines aggressi sunt, & peccati praeliis debellare. Si­cut Ezechiel Propheta mysticis designat eloquiis, cum dicit: In illa die procedent angeli festinantes exter­minare AEthiopiam, eritque inter eos perturbatio in die AEgypti, quoniam ecce venit. Recte ergo eos omnipotentia nudatosf Christus dicitur triumphas­se, ablatamque ab eis potestatem hominibus tradidisse. Sicut ad discipulos suos dicit ipse in Evangelio: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes & scor­piones, & super omnem virtutem inimici. Illos ita­que qui accepta potestate male abusi sunt, subjectis quondam suis subjicit crux Christi. Nos vero, hoc est, humanum genus edocet primo omnium usque ad mortem resistere adversus peccatum, & libenter inte­ritum pro pictate suscipere. Tum deinde & obedien­tiae g nobis in hac eadem cruce proponit exemplum, sicut illis qui aliquando rectores nostri fuerant, posuit contumaciae poenas. Audi ergo quomodo Apostolus vult per crucem Christi obedientiam nos docere: Hoc, inquit, sentite in vobis quod & in Jesu Christo, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, for­mam servi accipiens, in similitudinemh hominum factus & habitu repertus ut homo, factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Quia ergo ille magnus magister est qui fecerit & docuerit,4 ideo obedientiam quae piis morte etiam susceptai servan­da est, docuit ipse prius pro hac moriendo servari.

Sed fortasse terreatur aliquis in hujuscemodi doctri­na, quod quem paulo ante cum Deo patre diximus sempiternum, ac de ejus substantia esse progenitum, quemque regno, aeternitate & majestate unum cum patre esse docuimus, nunc de ejus morte tractemus. Sed nolo terrearis, O fidelis auditor, paulo post istum quem audis mortuum, rursum videbis immortalem; [Page 158] mors enim ab eo mortem spoliatura suscipitura. Nam sacramentum illud susceptae carnis, quod supra exposuimus, hanc habet causam,1 ut divina filii Dei virtusb, velut humus quidam habitu humanae carnis obtectus, & (sicut ante Apostolusc dixit) habitu repertus ut homo, principem mundi invitare possit ad agonem: cui ipse carnem suam velut escam tradidit; ut hamod eum divinitatis intrinsecus teneret inser­tum, & effusionee immaculati sanguinis, quif peccati maculam nescit, omnium peccata deleret, eo­rum duntaxat qui cruore ejus postes fidei suae signas­sent. Sicuti ergo hamum esca conseptumg si piscis rapiat, non solum escam cum hamo non removeth, sed & ipse de profundo esca aliis futurus educitur: ita & is qui habebat mortis imperium, rapuit quidem in mortemi corpus Jesu, non sentiens in eo hamum divinitatis inclusum; sed ubi devoravit, haesit ipse continuo, & disruptis inferni claustris, velut de pro­fundo extractus traditurk, ut esca ceteris fiat. Quod ita futurum sub hac edem figura & Ezechiell du­dum signaverat, dicens: Et extraham te in hamo meo, & extendam te super terram: campi implebuntur de te, & constituam super te omnes volucres coeli, & saturabo ex te omnes bestias terrae. Sed & Propheta David dicit: Tu confregisti capita draconis magni, dedisti eum in escam populi AEthiopum. Et Job de eodem mysterio similiter protestatur; ait enim ex per­sona Dei loquentis ad se: Aut adduces draconem in hamo, & pones capistrum circa nares ejus?

Non ergo damno aliquo aut injuria divinitatis Chri­stus in carne passus estm sed ut per infirmitatem carnis operaretur salutem in medio terrae, Divina na­tura in mortem per carnem descendit; non ut lege mortalium detineretur à morte, sed ut per se resurre­cturus januas mortis aperiret: velut si quis rex pergat ad gentem in qua proprios habeat captivitatis vinculo alligatos, devictaque ea carcerem intret, in quo vincti detinebantur;2 & ingressusn aperiat januas, resol­vat catenas, vincula, seras, & claustra comminuat, & vinctos in remissionem educat, & eos qui sedent in tenebris, & in umbra mortis luci ac vitae restituat. Ergo dicitur rex fuisse quidem in carcere, non tamen ea conditione qua ceteri qui tenebantur inclusio: sed illi quidem ut poenas solverent, hic vero ut absol­veret poenas.

Cautissime autem qui symbolum tradiderunt, etiam tempus quo haec sub Pontio Pilato gesta sunt, designa­verunt: ne ex aliqua parte velut vaga & incerta gesto­rum traditio vacillaret. Sciendum sane est quod in Ec­clesiae Romanae symbolo non habetur additum: DES­CENDIT AD INFERNA, sed neque in Orientis Ecclesiis habetur hic sermo: vis tamen verbi eadem vi­detur esse in eo quodp sepultus dicitur. Sed quo­niam tibi erga scripturas divinas amor & studium sub­jacet, sine dubio dicis mihi oportere haec magis evi­dentibus Scripturae divinae testimoniis approbari. 3 Quanto enim majoraq sunt quae credenda sunt; tanto idoneis magis &r indubitatis testibus indigere, vera est & consequens propositio. Sed nos tanquani scientibus legem loquentes, testimoniorum sylvam bre­vitatis causa reliquimuss; pauca tamen ex multis, si etiam hoc requiritur, adhibemust scientes studio­sis quibusquev in Scripturis divinis latissimum testi­moniorum pelagus patere.

Primo ergo omnium sciendum est, quod ipsa ratio crucis non omnibus una eademque est, sed aliud gen­tibus x, aliud Judaeis, aliud credentibus sapit, si­cut & Apostolus dicit: Nos autem praedicamus Chri­stum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; ipsis vero vocatis Judaeis & Graecis Christum Dei virtutem & Dei sapientiam. Et alibiy: Verbum enim crucis,4 pereuntibus quidem stultitia est, his vero qui salvi fiunt, virtus Dei est. Judaei ergo quibus ex lege traditum fuerat, Christum in ae­ternum mansurum, scandalum patiebantur de cruce ejus; quia resurrectionem ejus recipere noluerunt. Gentibus autem stultitia videbatur, Deumz mor­tem suscepisse, quia ignorabant mysterium carnis as­sumtae. Fideles vero qui & natum & passum in carne receperant, & à mortuis resurrexisse; merito virtutem Dei credebant esse, quae vicerat mortem. Primo ergo hoc ipsum, quod Judaei quibus Prophetae haec praedi­xerant, non essent credituri, sed illi qui nunquam haec à Prophetis audierant: audi quomodoaa 5 Prophe­tico sermone signatur. Quibus non est, inquit, an­nunciatum de eo, videbunt: & qui non audierunt, intelligent. Quod autem his qui meditabantur legem Dei à pueritia usque adbb senectutem non credenti­bus, ad gentes esset omne mysterium transferendum, Esaiascc hoc modo praedicit: Et faciet, inquit Dominus Deus sabaoth omnibus gentibus in monte isto inveniri laetitiam, bibent vinum, ungentur un­guento dd: trade haec omnia gentibus. Hoc enim consilium Dei omnipotentis super omnes gentes. Sed dicent fortasse nobis illi qui se jactant in scientia legis: Blasphematis, qui sic dicitis Dominum corruptioni mortis subjectum & passioni crucis fuisse. Legite ergo quod scriptum habetis in Lamentationibus Hieremiae, ubi dicit: Spiritus vultus nostri Christus Dominus, comprehensus est in corruptionibus nostris: in quo di­ximus, sub umbra ejus vivemus in gentibus. Audis quomodo Propheta dicit Christum dominum compre­hensum esse, & pro nobis, id est, pro peccatis nostris corruptioni traditum. In cujus umbra quoniam popu­lus ille qui permansit incredulus, abjectus est, dicit quia vivemus non in Israel, sed in gentibus.

Quod si operosum non videtur, quam possumus bre­viter, singula quae in Evangeliis referuntur, qualiter in Prophetis praedicta sunt designemus; ut hi qui pri­ma fidei elementa suscipiunt, testimonia haec habeant in corde descripta, ut nullaee eis unquam de his quae credunt ambiguitas inimica surripiat. Edocemur per Evangelium quod Judas unus de amicis & convivis Christi, tradideritff eum. Audi quomodo hoc prae­nuntietur in Psalmis: Qui manducatgg, inquit, panes meos, ampliabithh adversum me supplanta­tionem. [Page 161] Et alibi: Amicia mei & proximi mei adver­sum me appropinquaverunt & steterunt. Et iterum: Molliti sunt sermones ejus super oleum,1 & ipsi sunt b jacula. Vis videre quomodo molliti sunt? Ve­nit, inquit, Judas ad Jesum, & dixit ei: Ave Rab­bi, & osculatus est eum. Per molle ergo osculi blan­dimentum, execrabile jaculum proditionis infixit. Un­de c & Dominus ad eum dixit: Juda osculo filium hominis tradis? Triginta argenteis audis eum appre­tiatum esse cupiditate proditoris. Audi & de hoc Pro­pheticam vocem: Et d [...]xi, inquit, ad eos: Si bo­num est in conspectu vestro, date mercedem meam 2 aut abnuite. Et post haec: Et accepi, inquit, tri­ginta argenteos, & misi eos in domum Domini in con­flatorium. Nonne hoc est quod in Evangeliis scribi­tur, quia Judas poenitentia ductus reportavit pecu­niam, & projecit eam in templo, & discessit? Bene autem mercedem suam dicit, velut imputantis & ex­probrantis affectu. Etenim tam multa opera bona a­pud eos egerat: Caecos eorum illuminaverat; claudis pedes, paralyticis gressum, mortuis quoque reddide­rat vitam. Pro iisd ergo omnibus bonis mercedem restituunt eie, mortem triginta argenteorum aesti­matione pensatam. Refertur item in Evangeliis, quod vinctus sitf. Praedixit hoc sermo Propheticus per Esaiam, dicens: Vae animae ipsorum, quia cogitave­runt cogitationem pessimam adversum seipsos, dicen­tes: Alligemus justum, quia inutilis est nobis.

Sed dicet aliquis: Numquid haec de Domino intel­ligenda sunt? Numquid Dominus ab hominibus te­neri poterat, &g in judicium protrahi? Et de hoc te idem Propheta convincet, dicit enim his verbis: Ipse Dominus in judicium veniet cum senioribus & principibus populi. Judicatur ipse Dominus secun­dum Prophetae testimonium, & non solum judica­tur, sed & flagellis caeditur, & palmis in faciem ver­beratur, & conspuitur, & omnem pro nobis persert indignitatis injuriam. Et quia haec stupendah erant omnibus cum praedicarentur ab Apostolis, idcirco e­tiam ex persona ipsorum Propheta exclamat & dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? Incredibile e­nim est ut Deus Dei filius ista pertulisse dicatur & praediceturi. Et ideo praedicuntur per Prophetas, ne qua credituris dubitatio nasceretur. Ipse ergo ex sua persona Christus Dominus dicit: Dorsum meum dedi flagellisk, & maxillas meas ad palmas, & fa­ciem meam non averti à confusione sputorum. Scri­bitur etiam illud inter ceteras passiones ejus, quod alli­gantes eum duxerunt ad Pilatum: praesignavit etiam hoc Propheta ubi dicit:3 Et alligantes adduxerunt eum xe­nium Regi Jarim: nisi si objiciat aliquis & dicat, Sed Pilatus non erat rex. Audi ergo quid in sequentibusl Evangelium refert: Audiens, inquit, Pilatus eum esse de Galilaea, misit eum ad Herodem, qui erat tunc rex in Israel. Et bene addidit nomen Jarim, quod est sylve­ster. Non enim erat Herodes de domo Israel, nec de illa vinea Israelitica, quam eduxerat Dominus de AE­gypto, & plantaverat in cornu in loco uberi: sed erat sylvester, id est, ex sylva alienigenarum. Et ideo syl­vester appellaturm, quasi qui de Israeliticae vitis ne­quaquam palmitibus pullulasset. Sed & quod aitn Propheta, xenium, convenienter aptavit. Tunc enim Herodes & Pilatus (ut Evangelium testatur) ex inimi­cis in concordiam revocati sunt; & velut reconciliatio­nis suae xenium,4 vinctum sibi invicem mittebant Je­sum. Quid interest dummodo Jesus ubique ut salva­tor dissidentes reconciliet, pacem reparet, concordiam reddat? Unde etiam de hoc scriptum est in Job: Do­minus reconciliat corda principum terrae.

Refertur item quod cum Pilatus vellet eum dimitte­re, omnis populus clamaverit: Crucifige, crucifige eum. Praenunciat hoc Hieremias Propheta, dicens ex persona Domini ipsius: Facta est, inquit, haereditas mea mihi, sicut leo in sylva. Dedit super me vocem suam, propterea exosus sum eam. Et propter hoco, inquit, dereliqui domum meam. Et iterum alibi dicit: Super quem aperuistis os vestrum, & adversus quem relaxastis linguas vestras. Cum judicaretur, scribitur tacuisse. Multae de hoc scripturae testantur; in Psalmis dicitur: Factus sum sicut homo non audiens, & non habens in ore suo increpationes. Et iterum: Ergo au­tem sicut surdus non audiebam, & sicut mutus non a­periens p os suum. Et iterum alius Propheta: Sicut agnus coram [...]ondente se, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est. Imposita ei scri­bitur corona spinea. Audi de hoc in Canticis Cantico­rum, super iniquitates Hierusalem mirantis de injuria filii patris vocem, & dicentis: Exite & videte filiae Hierusalem coronam qua coronavit eum mater sua. Sed & de spinis ita alius Propheta commemorat: Et expe­ctavi ut faceret uvam, fecit autem spinas, & non justi­tiam, sed clamorem. Verumtamen ut mysterii secreta cognoscas: oportebat eum, inquam, qui peccata mun­di venit auferre, etiam terrae maledicta purgare; quae protoplasto peccante, sententiam praevaricationis acce­perat, dicente Domino: Maledicta terra in operibus tuis, spinas & tribulos producet tibi. Propterea ergo spinis coronatur Jesus, ut prima illa condemnationis sententia solveretur. Ad crucem ducitur, & in ligno totius mundi vita suspenditur. Vis & de hoc Prophe­ticis testimoniis confirmari? Audi Hieremiam dicen­tem: Venite, & injiciamus lignum in panem ejus, & conteramus eum de terra viventium. Et iterum: Moyses velutq deflens eos dicit: Et erit vita tua suspensa ante oculos tuos, & timebis per diemr & noctem, & non credes vitae tuae. Sed transcurren­dum nobis est, jam enim propositae brevitatis excedi­mus modum, & breviatum sermonem longa dissertatio­ne distendimus; pauca tamen addemus, ne penitus quod coepimus praeterisse videamur.

Scribitur Jesus in latere percussus, aquam simul & sanguinem profudisse. Hoc quidem mysticum est; ipse enim dixerat, quia flumina de ventre ejus pro­cedent aquae vivae, sed produxit & sanguinem, quem petierant Judaei venire super se & filioss suos. Pro­duxit ergo aquamt, quae credentes diluat: produxit sanguinemv, qui condemnet incredulos. Potest ta­men etiamx intelligi, quod duplicem g [...]atiam baptis­mi figuraverit, unam quae datur per aquae baptismum: aliam quae per martyrium profusione sanguinis quaeritur; [Page 162] utrumque enim baptismum nominatur. Quod si & hoc quaeris cur non ex alio membro, sed ex latere potius produxisse dicatur aquam & sanguinem. Videtur mi­hi in latere per costam mulier indicari, quia fons pec­cati & mortis de muliere prima1 quae fuit primi Adam costa, processit; fons redemtionis ac vitae de secundi Adam costa producitur.

Scriptum est quod in passione ejus ab hora sexta us­que ad horam nonam tenebrae factae sunt.2 Accipe & de hoc Prophetae testimonium dicentis: Occidet tibi sol meridie. Et iterum Zacharias Propheta: In illa, inquit, die non erit lux, sed frigus & pruina erit in una die; & dies ille notus Deo, & neque dies neque nox, & ad vesperam erit lux. Quid tam evi­dens à Propheta dici potuit? Ut jam tuma haec, non tam futu [...] praedici quam narrari praeterita videan­tur, etiam pruinam & frigus praedixit. Propterea enim Petrus calefaciebat se ad ignem, quia frigus erat, & frigus patiebatur, non solum temporis, sed & fidei. Addidit etiam: Et dies illa nota Domino, neque dies, neque nox. Quid est, nequeb dies neque nox? Nonne aperte de insertis diei tenebris & revocata rur­sum luce disseruit? Non fuit illa dies, neque enim coe­pit ab ortu solis, neque integra nox fuit; non enim peracto diei cursu,3 spatia sibi debita vel ab initio sus­cepit, vel ad ultimum terminatac perduxit, sed fugata per impiorum facinus lux reparatur ad vesperam. Post horam enim nonam depulsis tenebris sol redditur mundo. Et iterum aliusd de hoc ipso testimonium dicit: Obscurabiture super terram in die lux.

Docet Evangelii praedicatio quod etiam milites divi­serunt sibi vestimenta Jesu, & supra tunicam ejus mi­serunt sortem. Sed nec de illa quidem veste quam di­cuntur milites illudentes induisse eum, id est, de veste coccinea Prophetae siluerunt. Audi enim quid dicit Esaias: Quis est iste qui venit def Edom, rubor vestimentorum ejus4 ex Bosor? Quare rubicunda sunt vestimenta tua, & indumentum tuum5 tanquam à torculari calcato? Unde & ipse respondit:6 Tor­cular calcavi solus filius Sion; solus est enim qui pec­catum non fecit, & abstulit peccatag mundi. Si enim potuit per unum hominem mors introire: quan­to magis per unum hominem qui & Deus erat, potuit vita restitui?

Refertur etiam quod aceto potatus sit vel vino myr­rhato, quod est amarius felle. Audi quid de hoc Pro­pheta praedixerit. Et dederunt, inquit, in esca mea fel, & in siti mea potaverunt me aceto. Atque respon­dens jam tunc Moyses dicebat de populo illo: Ex vi­neis Sodomorum vitis eorum, & palmes eorum de Gomorrha. Uva eorum uva fellis, botrus amaritudi­nis ipsis. Et iterum exprobrans eos, dicit: Populus stultus & non sapiens, haec Dominoh retribuisti? 7 Sed & in Canticis Canticorum eademi praenun­ciantur, ubi etiam hortus in quo crucifixus est desig­natur, dicit ergo: Intravi in hortum meum, soror mea sponsa, & vindemiavi myrrham meam. Ubi evi­denter vinum myrrhatum quo potatus est declaravit.

Spiritum post haec scribitur reddidisse. Praenuncia­tum fuerat & hoc per Prophetam dicentem ex perso­na filii ad patrem: In manus tuas commendo spiritum meum. Sepultus quoque perhibetur, & lapis magnus positus adk ostium monumenti. Accipe etiam de hoc quid propheticus per Hieremiam sermo praedixe­rit: Mortificaverunt, inquit, in lacu vitam meam, & posuerunt lapidem super me. Evidentissima haec se­pulturae ejus indicia Propheticis vocibus designata sunt; accipe tamen & alia: A conspectu, inquit, iniquitatis ablatus est justus, & erit in pace locus ejus. Et alibi: Et dabo malignos in sepultura ejus. Item alius: Recumbensl dormivit ut leo, & ut catu­lus leonis: quis suscitabit eum?

Sed & quod in infernum descendit, evidenter prae­nunciatur in Psalmis, ubi dicit: Et in pulverem mor­tis deduxisti me. Et iterum: Quae utilitas in sangui­ne meo, dum descenderom in corruptionem? Et iterum: Descendistin in limum ptofundi, & non est substantia. Sed & Joannes dicit: Tu es qui venturus es, an alium expectamus? Unde & Petrus dixit: Quia Christus mortificatus carne, vivificatus autem spiritu. In ipso (ait)o eis qui in carcere in­clusi p erant, descendit spiritibus praedicare, qui in­creduli fuere in diebus Noe, in quo etiam quid operis egerit in inferno, declaratur. Sed & ipse Dominus per Prophetam dicit, tanquam de futuro, Quia non derelinques animam meam in inferno, nec dabis san­ctum tuum videre corruptionem. Quod rursus Prophe­tice nihilominus ostendit impletum, cum dicit: Do­mine, eduxisti ab inferno animam meam, salvasti me à descendentibus in lacum. Sequitur post haecq:

TERTIA DIE RESURREXIT A MORTUIS: Resurrectionis quippe gloria in Christo, omne quod infirmum & fragile videbatur absolvit. Si tibi paulo ante non videbatur esse possibile usque ad mortem ve­nisse immortalem; aspice nunc quia qui devicta mor­te resurrexisse dicitur, non potest esse mortalis: sed bonitatem in hoc intellige creatoris, quia eousque ille miserandor descendit, usquequo tu peccan­do dejectus es. Nec creatorem omnium Deum im­possibilitatis accuses, ut ibi putes opus ejus caduco lapsu potuisse concludi, quo ille8 id reparaturus pervenire non posset: inferna & superna nobis di­cuntur, qui certa corporis circumscriptione conclu­si, intra praescriprae nobis legis terminos contine­mur. Deo autem qui ubique est, & nusquam deest, quod infernum est, aut quods supernum, patet. Verumtamen in assumtione corporis etiam ista com­plentur. Resuscitatur cato quae deposita eratt in sepulcro, ut adimpleretur quod dictum est per Pro­phetam: Quia non dabis sanctum tuum videre cor­ruptionem. Rediitu ergo victor à mortuis, in­ferni secum spolia trahens; eduxit enim eos qui tene­bantur à morte, sicut & ipse praedixerat, ubi ait: Cum exaltatus fuero à terra, omniax ad me traham. [Page 163] Attestatur autem Evangelium de hoc, cum dicit: Quia monumenta aperta sunt, & multa corpora sanctorum dormientium resurrexerunt & apparuerunt multis, & ingressi sunt sanctam civitatem illam, de qua Aposto­lus dicit: Quae autem sursum est Hierusalem libera est, quae est mater omnium nostrum. Sicut & ad Hebraeosa dicit: Decebat enim propter quem omnia, & per quem omnia, multos filios in gloriam adducentem, auctorem salutis eorum, per passiones consummari.1 Igitur consummatam passionibus carnem humanam, quae in mortem ceciderat per protoplasti b lapsum, resurrectionis virtute reparatam, in dex­tera sedis Dei altissimi collocavit. Unde & Apostolus dicit: Qui simul consuscitavitc nos, simulque se­dere fecit in coelestibus locis, hic enim erat figulus, qui (ut Hieremias docet Propheta) vas de manu sua collapsum & confractum, rursum elevavit manibus suis, & reformavit sicut placuit in conspectu ejus. Placuit autem ita, ut corpus quod mortale & corrup­tibile susceperat, de sepulcri petra levatum, & im­mortale atque incorruptibile effectum, jam non in terrenis, sed in coelestibus & in patris dextra colloca­ret. Plenae sunt de his sacramentis scripturae veteris Testamenti. Nullus super hisd Propheta, nullus legislator aut psalmographus siluit, sed omnis pene sacra de his loquitur pagina: & ideo superfluum vide­tur immorari nos ad congreganda testimonia. Pauca tamen & admodum pauca ponemus, ad ipsos fontes divinorum voluminum remittentes eos, qui potare abundantius cupiunt.

Dicit ergo statim in Psalmis: Ego dormivi, & som­num cepi, &e resurrexi, quoniam Dominus susce­pit me. Et iterum in alio loco: Propter miseriam inopum & gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus. Et alibi sicut jam superius diximus: Do­mine, eduxisti de inferno animam meam: salvasti me à descendentibus in lacum. Et in alio: Quoniam conversus vivificasti me, & de abysso terrae iterum re­duxisti me. Evidentissime autem in octogesimo & septimo Psalmo de eo dicitur: Et factus sum sicut ho­mo sine adjutorio, inter mortuos liber. Non dixit homo, sed sicut homo. Sicut homo enim erat, quia etiamf descenderat in infernum: sed inter mortuos liber erat, quia à morte teneri non poterat. Et ideo in una natura humanae fragilitatis, in alio divinae ma­jestatis potestasg ostenditur: Osee autem Propheta etiam de tertia die manifestissime praenunciat hoc mo­do: Sanabit nos, inquit, post biduum: in die au­tem tertia resurgemus & vivemus in conspectu ejus. Haec autem ex persona eorum dicit, qui cum ipso die tertia resurgentes, de morte revocantur ad vitam: & ipsi sunt qui dicunt: die tertia resurgemus, & vive­mus in conspectu ejus. Esaias vero aperte dicit:2 Qui educit de terra pastorem magnum ovium. Sed & quod mulieresh visurae essent resurrectionem ejus, Scribis & Pharisaeis & populo non credentibus, etiam hoc praedixit Esaias his verbis: Mulieres quae venitis ab spectaculo venite: non enim est populus habens intellectum. Sed & de illis quae post resurrectionem perrexisse ad sepulcrum dicuntur & quaesisse eum, & non invenisse: sicut Maria Magdalena refertur venisse ad monumentum ante lucem, & non invento eo, flens dixisse ad angelos qui aderant: Quia tulerunt Domi­num, & nescio ubi posuerunt eum: Etiam de hoc ita praedicitur in Canticis Canticorum: In cubili meo quae­sivi quem dilexit anima mea, in noctibus quaesivi eum, & non inveni eum. De illis quoque quae invenerunt eum, & tenuerunt pedes ejus, praedicitur in Canticis Canticorum: Tenebo eum, & non dimittam eum quem dilexerit anima mea. Haec interim pauca de multis, bre­vitati enim studentes plura coacervare non possumus.

ASCENDIT IN COELOS, SEDET AD DEX­TERAM PATRIS: INDE VENTURUS EST JU­DICARE VIVOS ET MORTUOS. Consequenti bre­vitate in fine sermonis haec continentur; in quibus quod dicitur quidem palam est, sed requirituri quo sensu intelligi debeant quae dicuntur. Nam ascendisse & sederek & venturum esse, nisi secundum digni­tatem divinitatis intelligas, aliquid per haec humanae fragilitatis videbitur indicari. Consummatis eteni [...] his quae in terra gerebantur, & animabus de inferni captivitate revocatis, ascendere memoratur ad coelos, sicut Propheta praedixerat: Ascendens in altum, cap­tivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Illa scilicet dona, quae Petrus in Actisl Apostolorum de Spiritu sancto dicebat: Exaltatus ergo dextera Dei, effuditm hoc donum quod vos auditis & vi­detis. Donum ergo Spiritus sancti hominibus dedit: quia captivitatem, quam prius diabolus per pecca­tum deduxerat in infernum, Christus per mortis suae resurrectionem revocavit ad coelumn. Ascendit ergo ad coelos, non ubi verbum Deus ante non fue­rat: quippe qui erat semper in coelis, & manebat in pa­tre; sed ubi verbum caro factum ante non sederato. De nique quia novus iste ingressus portarum coeli aedi­tuis & principibus videbatur, videntes naturam carnis coelorum secreta penetrantem, dicunt ad invicem, si­cut David plenus Spiritu sancto enunciatp: Tolli­te portas principes vestras, & elevamini portae aeter­nales, & introibit Rex gloriae. Quis est iste Rex glo­riae? Dominus fortis & potens, Dominus potens in praelio. Quae vox utique non propter divinitatis po­tentiam, sed propter novitatem carnis ascendentis ad dexteram Dei ferebatur. Dicit & alibi idem David: Ascendit Deus in jubilatione, Dominus in voce tubae. In voce enim tubae, moris victorum estq redire de praelio. De ipso quoque & aliàs dicitur: Qui aedificat in coelo ascensum suum. Etiam alibi: Qui ascendit super Cherubim & volavit, volavit super pennas ventorum.

Sedere quoque ad dexteram patris, carnis assumtae mysterium est: neque enim incorporeae illi naturae con­venienter ista absque assumtione carnis aptantur: ne­que sedis coelestis profectum divina natura, sed huma­na conquirit. Unde & dicitur de eo: Parata sedes tua Domine, ex tunc à seculo tu es. Parata ergo à seculo sedes est, in qua sessurus erat is in cujus nomine om­ne genu flectitur, coelestium, terrestrium, & inferno­rum. Et omnis lingua confitebiturr ei, quia Domi­nus Jesus Christus in gloria Dei patris est. De quo & David ita refert; Dixit Dominus Domino meo, sede à dextris meis, donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum. Quae tamen dicta Dominus in Evan­gelio [Page 164] gelio disserens, dicebat ad Pharisaeos: Si ergo David in spiritu Dominum eum vocat, quomodo filius ejus est? Per quod se ostendit secundum spiritum Domi­num, secundum carnem filium esse David. Unde & ipse Dominus iterum dicit: Veruntamen dico vobis, à modo videbitis filium hominis sedentem à dextris a virtutis Dei. Et Petrus Apostolus dicit de Chri­sto: 1 Qui est in dextera Dei, sedens in coelis. Sed & Paulus ad Ephesios scribens: Secundum operatio­nem, inquit, potentiae virtutis ejus, quam operatus est in Christo, suscitans eum à mortuis, & sedere fa­ciens in dextera sua.

Quod autem veniat judicaturus vivos & mortuos, multis quidem divinarum scripturarum testimoniis edo­cetur b: sed priusquam propheticis haec eloquiis prae­dicta doceamus, illud necessario arbitror admonen­dum, quod ista fidei traditio quotidie nos vult de ad­ventu judicis esse sollicitos; ut actus nostros ita prae­paremus velut reddituri imminenti judici rationem. Hoc enim erat quod & Propheta dicebat de viro bea­to: 2 Quia disponet sermones suos in judicio. Quid autem dicitur judicare vivos & mortuos, nisi quod alii vivi, alii mortui ad judicium veniant? sed animae simul judicabunturc & corpora, in quibus vivos animas, corpora mortuos nominavit. Sicut & ipse Dominus in Evangelio dicit: Noli timere eos qui cor­pus possunt occidere, animae autem nihil facere pos­sunt: sed timete potius eum qui potest animam & corpus perdere in gehennam.

Nunc jam paucis, si videtur, etiam per Prophetas haec praedicta esse doccamus. Plura autem testimonia cum volueris, ipse tibi de scripturarum latitudine con­gregabis. Dicit ergo Malachias Propheta: Ecce ve­nit Dominusd omnipotens, & quis sustinebit diem adventus ejus, aut quis sustinebit aspectum ejus? quia ipse ingreditur sicut ignis conflatorii, & sicut spuma lavantium: & sedebit conflans eos, & pur­gans sicut argentum & sicut aurum. Ut autem evi­dentius agnoscas quis sit iste Dominus, de quo haec dicuntur; audi quid & Daniel Propheta praenunciat. Videbam, inquit, in visu noctis, & ecce ine nu­bibus coeli quasi filius hominis veniens, & usque ad vetustum dierumf perveniet, & in conspectu ejus oblatus est liber: & ipsi datus est principatus, & ho­nor, & regnum: & omnes populi, tribus & linguae ipsi servient, & potestas ejus potestas aeterna, quae nong peribit: & regnum ejus non corrumpetur. Ex his ergo edocemur, non solum de adventu & ju­dicio, sed & de potestate ejus & regno, quia potestas ejus aeterna sit, & sine corruptionis fine sit regnum, sicut in Evangelio dicitur: Regni ejus non erit [...]inis. Unde valde alienus à fide est, qui regnum Christi dicit aliquando finiendum. Scire tamen debemus, quod salutarem hunc Christi adventum conabitur ini­micus ad decipiendum fideles quosqueh callida frau­de simulare, & pro filio hominis qui expectatur ventu­rus in majestate patris sui, filium perditionis in prodi­giis & signis mendacibus praeparare, ut pro Christo, mundo huic introducat Antichristum. De quo & ipse Dominus in Evangeliis praedixit Judaeis: Quia ego ve­ni in nomine patris mei, & non recepistis me: alius ve­niet nomine suo, & ipsum recipietis. Et iterum dicit: Cum videbitis abominationem desolationis3 stantem in loco sancto, sicut dicit Daniel Propheta: Qui le­git, intelligat. Daniel ergo de adventu erroris istius plenius & latius in suis visionibus edocet: ex quibus valde operosum est exempla nunc ponere, quia satis amplis narrationibus dilatantur. Et ideo scire de his ple­nius i delectantem, ad ipsas magis recensendas remit­timus visiones. Sed & Apostolus de eo dicit: Ne quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi discessio ve­nerit primum, & revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui adversatur & extollit se super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in tem­plo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Et paulo post: Et tunc revelabitur, inquit, inimicus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui: & eva­cuabit illuminatione adventus sui eum, cujus est ad­ventus secundum opera Satanae, in omni virtute, signis & prodigiis mendacibus. Et iterum paulo post: Et ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati. Propterea ergo Propheticis & Evangelicis atque Apostolicis vocibus nobis praenunciatur hic er­ror, 4 ne quis pro adventu Christi adventum credat k Antichristi. Sed & ipse Dominus dixit: Cum dixerint vobis, ecce hic Christus, aut ecce illic, no­lite credere: venient enim multi pseudochristi & pseu­doprophetae, & seducent multos. Sed quomodo de­monstrabiturl judicium veri Christi, videamus: Sicut fulgur, inquit, de Oriente resplendet usque ad Occidentem: ita erit adventus filii hominis. Cum enim advenerit verus Dominus Jesus Christus, sede­bit, & judicium statuet: sicut Evangeliumm di­cit: Et segregabit oves ab hoedis, & justos ab injustis. Sicut & Apostolus scribit: Quia omnes nos stare oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria operis sui, proutn gessit sive bona sive mala: judicabimur autem non solum pro gestis, sed & pro cogitatis secundum quod & ipse Apostolus di­cit: Inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus in die quo judicabit Deus occulta hominum: sed de his ista sufficiant. Post hoc poni­tur in ordine fidei:

ET IN SPIRITUM SANCTUM. Ea quae in su­perioribus paulo latius de Christo sunt tradita, ad incarnationis vel passionis ejus mysterium pertinent. Quae dum media intercedunt personae ipsius cooptata, sancti Spiritus commemorationem paulo longius red­diderunt. Ceterum si solius divinitatis ratio habeatur, eo modo quo in principio dicitur, Credo in Deum patrem omnipotentem, & post haec: In Jesum Chri­stum filium ejus unicum Dominum nostrum; ita jun­gitur: Et in Spiritum sanctum. Illa vero omnia quae de Christo memorantur ad dispensationem carnis, ut diximus, spectant: igitur sancti Spiritus memo­ratione o adimpletur mysterium Trinitatis. Sicut enim unus dicitur Paterp & alius non est Pater: [Page 165] unus dicitur & unigenitus Filius, & alius unigenitus non est: ita & Spiritus sanctus unus est, & alius non potest esse Spiritus sanctus. Ut ergo fiat distinctio personarum affectionis vocabula secernuntur; quibus ille Pater intelligatur, ex quo omnia, & quod ipse non habeat Patrem; Filius veroa tanquam qui ex Patre natus sit; & Spiritus sanctusb tanquam de Dei ore procedens & cuncta sanctificans. Ut autem una eademque in Trinitate divinitas doceatur; sicut dictum est, in Deum Patrem credi adjecta praeposi­tione, in: ita & in Christum Filium ejus, ita & in Spiritum Sanctum memoratur. Sed ut manifestius fiat quod dicimus, ex consequentibus approbabitur. Se­quitur namque post hunc sermonem,

1 SANCTAM ECCLESIAM CATHOLICAM, REMISSIONEMc PECCATORUM, HUJUS CARNIS RESURRECTIONEM. Non dixit: in sanctam Ecclesiam, nec in remissionem peccatorum, nec in carnis resurrectionem. Si enim addidisset IN praepositionem, una eademque vis fuissetd cum superioribus. Nunc autem in illis quidem vocabulis, ubi de divinitate fides ordinatur; in Deum Patrem dicitur & in Jesum Christum Filium ejus, & in Spi­ritum sanctum; in ceteris vero ubi non de divinitate, sed de creaturis ac mysteriis sermo est, IN praepositio non additur, ut dicatur in sanctam Ecclesiam, sed sanctam Ecclesiam credendam esse, non ut in Deum, sed ut Ecclesiam Deo congregatam: & remissionem peccatorum credendam esse, non in remissionem pec­catorum; & resurrectionem carnis, non in resurre­ctionem carnis. Hac itaque praepositionis syllaba cre­ator à creaturis secernitur, & divina separantur ab hu­manis. Is ergo Spiritus sanctus est, qui in veteri Testamento legem & Prophetas; in novo vero Evan­gelia & Apostolos inspiravit. Unde & Apostolus di­cit: Omnis scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum. Et ideo quae sunt novi ac veteris Instru­menti volumina, quae secundum majorum traditio­nem per ipsum Spiritum sanctum inspirata creduntur, & Ecclesiis Christi tradita competens videtur in hoc loco evidenti numero, sicut ex Patrum monumentis accepimus, designare.

Itaque veteris Instrumenti primo omnium Moysi quinque libri sunt traditi, Genesis, Exodus, Levi­ticus, Numeri, Deuteronomium: Post hos Jesu Nave, & Judicum simul cum Ruth: quatuor post haec Regnorum libri, quos Hebraei duos numerant; Paralipomenon, qui dierum dicitur liber; & Esdrae libri duo, qui apud illos singuli computantur, & Hester: Prophetarum vero Esaias, Hieremias, Eze­chiel, & Daniel: praeterea duodecim Prophetarum liber unus: Job quoque & Psalmi David singuli sunt libri: Solomonis vero tres Ecclesiis tradidit, Prover­bia, Ecclesiastes, Cantica Canticorum. In his con­cluserunt librorum numerum veteris Testamenti. No­vi vero quatuor Evangelia, Matthaei, Marci, Lu­cae, Joannis: Actus Apostolorum, quos descripsit e Lucas:2 Pauli Apostoli Epistolae quatuordecim. Petri Apostoli Epistolae duae. Jacobi fratris Domini & Apostoli una: Judae una: Joannis tres. Apoca­lypsis Joannis. Haec sunt quae Patres intra Canonem concluserunt; ex quibus fidei nostrae assertiones con­stare voluerunt.

Sciendum tamen est, quod & alii libri sunt qui non Canonici, sed Ecclesiastici à majoribus appellati sunt: ut est Sapientiaf Solomonis, & alia Sapientia quae dicitur filii Syrach, qui liberg apud Latinos hoc ipso generali vocabulo Ecclesiasticus appellatur; quo vocabulo non auctor libelli, sed scripturae qualitas co­gnominata est. Ejusdem ordinis est libellus Tobiae; &3 Judith, & Maccabaeorum libri. In novo vero Testamento libellus, qui dicitur4 Pastoris sive Her­matis, qui appellatur5 duae viae, vel judiciumh Petri; quae omnia legi quidem in Ecclesiis volue­runt, non tamen proferri ad auctoritatem ex his fidei confirmandam. Cet [...]ras vero scripturas apocryphas [Page 166] nominarunt, quas in Ecclesiis legi noluerunt. Haec nobis à patribus, ut dixi, tradita oportunum visum est hoc in loco designare, ad instructionem eorum qui prima sibi Ecclesiae ac fidei elementa suscipiunt, ut sciant ex quibus sibi fontibus verbi Dei haurienda sint pocula.

Tenet deinde traditio fidei sanctam Ecclesiam. Cau­sam jam superius diximus, cur non dixerit etiam hic in sanctam Ecclesiam, sed sanctam Ecclesiam. Hi ergo qui supra in unum Deum credere doctia sunt sub mysterio Trinitatis, credere etiam hoc debent, unam esse Ecclesiam sanctam; in qua una est fides, & unum baptisma, in qua unus Deus creditur Pater, & unus Dominus Jesus Christus Filius ejus, & unus Spiritus sanctus. Ista est ergo sancta Ecclesia, non habens maculam aut rugam. Multi enim & alii Ec­clesias congregarunt, ut Marcion, ut Valentinus, ut Hebion, ut Manichaeus, ut Arius, & ceteri omnes haeretici. Sed illae Ecclesiae non sunt sine macula aut ruga perfidiae. Et ideo dicebat de illis Propheta: Odivi Ecclesiam malignantium, & cum impiis non sedebo. De hac autem Ecclesia quae fidem Christi integram servat, audi quid dicitb Spiritus sanctus in Canticis Canticorumc: Una est columba mea; una est perfecta genitricis suae. Qui ergo hanc fidem in Ecclesia susceperit, non declinet in concilio vani­tatis, & cum iniqua gerentibus non introeat. Con­cilium namque vanitatis est, quod ait Marcion, qui negat patrem Christi Deum esse creatorem, qui per filium suum fecerit mundum. Concilium vanitatis quod Hebion docet, ita Christo credi debered, ut & circumcisio carnis, & observatio sabbati, & sa­crificiorum solennitas, ceteraeque omnes observatio­nes secundum literam legis teneantur. Concilium est vanitatis quod Manichaeus docet. Primum quod se e paracletum nominavit, tum deinde quodf mun­dum à malo factum dicit, Deum creatorem negat, Testamentum vetus repudiat, unam bonam, aliam malam naturam sibi invicem adversantesg asserit, coaeternas Deo animas hominum secundum Pythago­ricos in pecudes & animalia & bestias redire per diver­sos nascendi circulos adstruit, resurrectionem carnis nostrae negat, passionem Domini & nativitatem non in veritate carnis, sed in phantasiis fuisse confirmat. Concilium vanitatis est, quod Paulus Samosatenus & post ejus successor Photinus asseruit Christum non fuisse ante secula natum ex Patre, sed ex Maria coe­pisse: & non eum Deum hominem natum, sed ex homine Deum existimat factum. Concilium vanita­tis est, quod Arius atque Eunomius docuit, qui fi­lium Dei non ex ipsa Patris substantia natum, sed ex nihilo creatum volunt, & filium Dei habere initium, & minorem esse Patre: sed & Spiritum sanctum non solum minorem esse, sed & mittendarium asserunt. Concilium vanitatis est & quod illi aiunt, qui filium quidem de substantia Patris fatentur, sanctum vero Spiritum separant & secernunt; cum utique unam eandemque virtutem & divinitatem ostenderit Trini­tatis Salvator in Evangelio, cum dicit: Baptizate om­nes gentes in nomine Patris, & Filii, & Spiritus san­cti. Et est aperte impium separari ab homine quod divinitus jungitur. Concilium vanitatis est & hoc, quod olim congregavit pertinax & prava contentio, asserens quidem Christum carnem humanam suscepisse, non tamen & animam rationalem: cum utique & car­ni, & animae, & sensui, & menti una eademque sa­lus à Christo collata sit. Sed & illud concilium va­nitatis est, quod Donatus per Africam traditionis cau­sa Ecclesiam criminando contraxit;1 & quod Nova­tus sollicitavit, lapsis poenitentiam denegando, & se­cundas nuptias cum forte iniri eas necessitas exegerit, condemnando. Has omnes ergo velut congregatio­nes malignantium fuge, sed & eos si qui illi sunt qui dicuntur asserere, quod filius Dei non ita videat vel noverit patrem, sicut ipse noscitur & videtur à patre: vel regnum Christi esse finiendum, vel carnis resur­rectionem non integra naturae suae substantia reparan­dam: futurum Dei justum erga omnes negare judi­cium: 2 diabolum debita absolvereh damnatione poenarum. Ab his, inquam, omnibus fidelis decli­net auditus, sanctam vero Ecelesiam teneat; quae Deum Patrem omnipotentem, & unigenitum Filium ejus Jesum Christum Dominum nostrum, & Spiri­tum sanctum concordi & consona substantiae ratione profitetur, filiumque Dei natum ex virgine, & pas­sum pro salute humana, & resurrexisse à mortuis in eadem carne qua natus est credit, eundemque ventu­rum judicem omnium sperat, in qua & remissio pec­catorum, & carnis resurrectio praedicatur.

Verum de remissione peccatorum sufficere deberet i sola credulitas. Quis enim causas aut rationem requirat, ubi indulgentia principalis est? Et tamen cum terreni Regis liberalitas discussioni non sit obno­xia, ab humana temeritate discutitur divina largitio? Solent enim cum irrisione diccre adversum nos paga­ni, quod ipsi nos decipiamus, qui putamus crimina, quae opere commissa sunt, verbis posse purgari; & aiunt: Numquid potest qui homicidium commisit, homicida non esse; adulter non videri, qui adulte­rium perpetravit? Quomodok hujuscemodi crimi­num reus, sanctus vobisl effici subito videtur & purus? Sed ad haec.m, ut dixi, melius fide quam ratione respondeo. Rex enim est omnium qui pro­misit, terrae coelique Dominus est qui haec pollice­tur. n Vis ut ei qui me hominem ex terra fe­cit, non credamo quod ex criminoso me faciat innocentem: & qui me cum essem caecus, fecit vi­dere; cum essem surdus, audire me fecit; qui mihi claudo reddidit gressum; qui me infirmum, sanum fecit; innocentiam mihi perditam non poterit repa­rare p? Et tamen veniamus ad ipsius naturae testi­monium. Occidere hominem non semper crimino­sum est, sed malitia non legibus occidere criminosunt est. Non ergo factum me in talibus, quia interdum & recte fit, sed animus male consulens damnat. Si ergo animus in me, qui criminosus effectus est & in quo origo fuit vitii, corrigatur; cur tibi non vi­dear posse innocens effici, qui prius fueram crimino­sus? Si enim, ut supra ostendimus, constat quod non in facto, sed in voluntate sit crimen, sicut mala vo­luntas, auctore malo daemone, peccato me & morti fecit obnoxium; ita in bonum voluntas mutata aucto­re bono Deo, innocentiae me reddit & vitae. Similis causa & in ceterisq criminibus. Et hoc modo fides [Page 167] nostra non invenitur naturalibus rationibus adversari; dum remissio peccatorum non gestis quae mutari non possunt, sed animo quem de malo in bonum verti pos­se certum est, deputatur.

1 Sed & ulteriusa iste sermo, qui resurrectionem carnis praenunciatb, summam totius perfectionis succincta brevitate concludit. Quam vis etiam de hoc non solum à gentilibusc, sed etiam ab haereticis fi­des impugnetur Ecclesiae. Nam Valentinus resurre­ctionem carnis omnimodo negat, & Manes, sicut su­perius d ostendimus. Sed & isti, qui Esaiam Pro­phetam dicentem quidem: Resurgent mortui, & su­scitabuntur qui in monumentise sunt, audire no­luerunt; nec Danielem sapientissimum omnium pro­phetantemf: Quia tunc resurgent qui sunt in terrae pulvere; hi quidem in vitam aeternam: hi autem in opprobrium & confusionem aeternam. Inde vel in E­vangeliis quae recipere videntur, discere debuerunt à Domino Salvatore nostro Saducaeos docente dictum: Quod autem resurgant mortui, non legistis quomodo dicit Moyses in rubo: Deus Abraham, Deus Isaac, & Deus Jacob? Deus autem non est mortuorum, sed viventium. In quo etiam quae sit & quanta resurre­ctionis gloria, in superioribus memoravit, cum di­xit: In resurrectione autem mortuorum neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei. Resur­rectionis ergo virtus angelicum hominibus confert sta­tum, ut qui de terra resurrexerunt, non iterum in terra cum pecudibus, sed in coelo cum angelis vivant; quos tamen ad hoc ratio vitae priorisg admiserit: illos scilicet, qui jam non carni serviunt, sed animae suae, carnem castis pudicitiae fraenis in obedientia san­cti, Spiritus subjugaverunt, & omni eam vitiorum la­be tenuatam, & ad spiritalem gloriam sanctificationis virtute mutatam, Angelorum quoque meruerunt con­sortiis inferre.

Sed infideles reclamanth & dicunt: Quomodo potest caro quae putrefacta dissolvitur, aut in pulve­rem vertitur, maris etiam interdum profundo sorbe­tur, fluctibusque dispergitur; recolligi rursum & re­dintegrari in unum, & corpus ex ea hominis repara­ri? Ad quos primam interim responsionem sermoni­bus Pauli faciamus,i dicentes eis: Insipiens tu, quod seminas non vivificabiturk nisi prius moriatur. Et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum tritici, aut alicujus ceterorum se­minum: Deus autem dat illi corpus prout vult. Quod ergo in seminibus quae tu in terram jacis, per annos singulos fieri vides; hoc in tua carne,2 quae Dei le­ge seminatur in terra, futurum esse non credis? Cur, quaeso te, tam angustus & invalidus divinae potentiae aestimator es, ut dispersum uniuscujusque carnis pulve­rem in suam rationeml colligi & reparari posse non censeasm; cum videas quod etiam mortale inge­nium demersas in profundum terrae metallorum venas rimatur, & artificis oculus aurum videt, in quo im­peritus terram putet? Nec tantum quidem concedi­mus ei qui fecit hominem; quantum homo qui ab ip­so factus est, assequi potest? Et cum auri esse pro­priam venam, & argenti aliam, aeris quoque longe disparem, ferrique & plumbin diversas in terra spe­cies terrae latere, mortale deprehendat ingenium: di­vina virtus invenire posse ac discernere non putabitur uniuscujusque carnis proprium sensum, etiam si videa­tur esse dispersumo.

Sed adhuc tentemus animas quae deficiunt in fide; naturalibus rationibus adjuvare. Si quis diversa se­mina in unum permisceat, & haec indiscreta seminet vel passim spargat in terram; nonne uniuscujusque se­minis quocunque loci fuerat satio, competenti tem­pore secundum naturae suae speciem germen produci [...] & culmum suae formae fuique corporis reparat? Ita ergo uniuscujusque carnis substantia quamvis varie & diverse dispersa sit, ratio tamen ipsa quae inest uni­cuique carni immortalis est, quia immortalis animae caro est. Tempore quo seminatis in terram corpori­bus primum verbum Dei voluntate cump arriserit, collectum de terra, & attractumq substantiae suae sensum reddit ac reparat in illar specie, quam mors aliquando dissolverat. Et ita fit ut unicuique s animae non confusum, aut extraneum corpus, sed suum quod habuerat reparetur: ut consequenter possit pro agonibus praesentis vitae cum anima sua ca­ro vel pudica coronari, vel impudica puniri. Et ideo satis cauta & provida adjectione fidem symboli Ecclesia nostrat docet, quae in eo quod à ceteris traditur, carnis resurrectionem, uno addito prono­mine tradit.

Hujus carnis resurrectionem HUJUS sine dubio quam, is qui profertur, signaculo crucis fronti impo­sito contingit; quo sciat unusquisque fidelium, car­nem suam si mundam servaverit à peccato, futuram u vas esse honoris, utile Domino ad omne opus bo­num paratum: si vero contaminata fuerit inx pec­catis, futuramy esse vas irae ad interitum. Jam vero de ipsa resurrectionis gloria, & de promissionum z magnitudine si quis plenius scire desiderat, om­nibus pene divinis voluminibus inveniet indicari; ex quibus nos commonitionis tantummodo gratia, pauca in praesenti loco memorantes, finem injuncti à te opusculi faciemus. Igitur Apostolus Paulus quod re­surgant mortui, talibus asserit argumentis, dicens: Quod si resurrectio mortuorum non est, ergo nec Chri­stus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit, ina­nis est praedicatio nostra, vacua est & fidesaa nostra. Et paulo post: Nunc autem Christus resurrexit à mor­tuis, primitiaebb dormientium. Quoniam quidem per hominem mors, & per hominem resurrectio mor­tuorum. Sicut enim incc Adam omnes moriuntur, 3 ita & in Christo omnes vivificabuntur: unusquisque autem in suo ordine; initium Christus, deinde hi qui sunt Christi in adventu ejus, deinde finis. Et in consequentibusdd addit etiam haec: Ecce my­sterium vobis dico:4 Omnes quidem resurgemus, sed [Page 168] nona omnes immutabimur. Sive ut in aliis exem­plaribus invenimus, omnes quidem dormiemus, om­nes autem non immutabimur, in momento, in ictu oculi, in novissima tuba. Canet enim tuba, & mor­tui resurgent incorrupti, & nos immutabimur. Sed & ad Thessalonicenses nihilominus scribens, dicit: Nolo autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini, sicut & ceteri qui spem non ha­bent. Nam si credimus quiab Jesus mortuus est, & resurrexit: ita & Deus eos qui dormierunt per Je­sum adducet cum illo. Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini: quia nos qui vivimus, qui relicti sumus in adventu Domini non praeveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse Dominus in jussu, in voce Archangeli, in tuba Dei descendet de coelo, & mortui qui in Christo sunt, resurgent primi: deinde nos qui vivimus, qui relictic sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera, & ita semper cum Domino erimus.

Verum ne existimesd haec Pauli solius praedica­tione quasi novellae signari: audi quid etiam Eze­chiel Propheta olim per Spiritum praelocutus sit: Ec­ce, inquit, ego aperiam sepulcra vestra, & educam vos de sepulcris vestris. Job quoque mysticis redun­dans totusf eloquiis, audi quam evidenter resurre­ctionem praedicet mortuorum:1 Est, inquit, arbori spes: si enim abscissa fuerit, iterum pullulabit, & virgultum ejus nunquam deficit: quod si senuerit, in terra erit radix ejus. Si autem in petrag mortuus fuerit truncus ejus, ab odore aquae reflorebit, & faciet fruticem quasih novella. Vir vero si mortuus fue­rit, abiit: & mortalis si ceciderit, ultra jam non erit? Non tibi videtur in his cum quodam pudore ar­guere homines & dicere: Itane est ftultum hominum genus, ut cum videant exscissaei arboris truncum iterumk pullulare de terra, & lignum emortuum iterum vitam recipere; ipsi nec lignis simile aliquid de semetipsis, nec arboribus opinentur? Ut autem scias quod velut interrogantis modo legendum sit quod ut dixit patientissimus Job: Mortalis autem cum ce­ciderit, non resurget? de consequentibusl probat, subjungit namque statim: Si autemm mortuus fuerit homo, vivet. Et paulo post dicit: Expectabo usque quo iterum fiam. Et iterum idem dicit: Qui resuscitaturus est super terram pellem meam, quae haec nunc haurit.

Haec quidem dicta sunt ad comprobationem profes­sionis nostrae, qua confitemur in symbolo hujus car­nis resurrectionem. Quod enim adjunctum est, HU­JUS, vide quam consonum sit omnibus his quae de exemplis divinorum voluminumn memorabamus. Quid enim aliud indicatur in dictis Job, quae supe­rius exposuimus, cum dicit: Qui resuscitabit pellem meam quae haec nunc haurit, id est, quae ista tor­menta perpetitur, nonne aperte hujus carnis dicit re­surrectionem futuram, hujus, inquam, quae tribula­tionum & tentationum cruciamenta nunc sustinet? Sed & Apostolus cum dicit: Oportet enim corrupti­bile hoc induere incorruptionem, & mortale hoc in­duere immortalitatem: numquid non corpus suum quodammodo contingentis, & digito palpantis est vox? Hoc ergo quod nunc corruptibile corpus est, resur­rectionis gratia incorruptibile erit, & hoc quod nunc mortale est, immortalitatis virtutibus induetur; ut sicut Christus resurgens à mortuis, jamo non mo­ritur, neque mors ei ultra dominabitur: ita qui & in Christo resurgunt, nec corruptionem sentient ultra, nec mortem, non natura carnis abjecta, sed conditio­ne ejus & qualitate mutata. Erit ergo corpus quod resurget à mortuis incorruptibile & immortale, non solum justorum, sed etiam peccatorum. Justorum quidem, ut semper possint permanere cum Christo: peccatorum vero, ut absque internecione sui debitas luant poenas.

Quod autem justi semper cum Domino Christo per­maneant jam & in superioribus edocuimus, ubi osten­dimus quia Apostolus dicit: Deinde nos qui vivimus, qui relictip sumus, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, & ita semper cum Domino erimus. Nec mireris si sacrosancta sancto­rum corpora in tantam gloriam resurrectionisq mu­tabuntur, ut in occursum Dominir suspensa nu­bibus & aere vectatas rapiantur; cum ipse Aposto­lus exponenst quantum conferat Deus his qui dili­gunt eum, dicat: Qui transformabitu corpus hu­militatis nostrae,2 conforme corpori fieri claritatis suae. Nihil ergo absurdumx est, si sanctorum cor­pora dicantur nubibus in aera sustolli, cum ad formam corporis Christi quod in dextera Dei sedet, dicantur esse reformanda. Sed & hoc sanctus Apostolus, vel de se, vel de ceteris sui loci, vel meriti addit & di­cit: 3 Quia coexcitavit nos cum Christo, simulque fecit sedere in coelestibus. Und cum haec & horum similia quamplurima in repromissionibus habeat resur­rectio justorum; non erit jam difficile credere etiam illa quae Prophetaey praedixerunt: quod justi ful­gebunt sicut sol & sicut splendor firmamenti in regno Dei. Cuiz enim difficile videbitur, eos fulgorem [...]olis habituros, & siderum ac firmamenti hujus splen­dore decorandos; quibus vel vita & conversatio ange­lorum Deiaa paratur in coelis, vel conformandi dicuntur ad gloriam corporis Christi? Ad quam glo­riam Salvatoris ore promissam respiciens sanctus Apo­stolus, dicit: Quia seminatur corpus animale, sur­ger bb corpus spiritale. Si enim verum est, sicut certe verum est, quod justos quosque & sanctos ange­lorum consortii sociabit divina dignatio; certum est quod & corpora eorum in spiritalis corporis gloriam vertat.

Nec hoc tibi contra naturalem corporis rationem vi­deatur esse promissum. Si enim secundum ea quae scri­pta sunt, quod accipiens Deus limum terrae plasmavit hominem, credimus, & haec est natura corporis no­stri, ut voluntate Dei terra verteretur in carnem; quid tibi aut absurdum aut contrarium videtur, si eisdem rationibus, quibus lutumcc profecisse dicitur in [Page 169] corpus animale, rursum corpus animale, in corpus proficere spiritale credatur? Haec quidem atque his si­milia multa invenies in Scripturis divinis de resurre­ctione justorum. Dabitur autem & peccatoribus, ut supra diximus, incorruptionis & immortalitatis ex re­surrectione conditio, ut sicut Deus justis ministrat ad perpetuitatem gloriae, ita peccatoribus ad prolixita­tem confusionis ministret & poenae. Sic enim Prophe­ticum definit eloquium, cujus & paulo ante memini­mus, ubia dicit: Et multi resurgent de terrae pul­vere: hi quidem in vitam aeternam, hi autem in con­fusionem & opprobrium aeternum.

Si ergo intelleximus qua veneratione Deus omnipo­tens Pater dicatur, quove sacramento Dominus noster Jesus Christus unicus Filius ejus habeatur, & qua per­fectione sanctus Spiritus ejus nominetur; utque sancta Trinitas unum sit per substantiam, sed affectu perso­nisque discreta: quid etiam partus virginis, quid ver­bi in carne nativitas: quid sacramentum crucis, quae utilitas divini ad inferna descensus; quae resurrectionis gloria, & animarum de insernis revocata captivitas; quid etiam ascensus ad coelum; & venturi judicis ex­pectatio: sed & sanctae Ecclesiae adversum congrega­tiones vanitatis, qualis haberi debeat agnitio; qui sa­crorum voluminum numerus; quaeve haereticorum vi­tanda conventicula: utque in peccatorum remissione divinae libertati nequaquam ratio naturalis obsistat, & ut carnis nostrae resurrectionem non solum divinae vo­cis b, sed & ipsius Domini & Salvatoris exemplum & consequentia naturalis rationis assignet. Si, inquam, haec secundum traditionis supra expositae regulam con­sequenter advertimus; deprecemur ut nobis & omni­bus qui haec audiunt, concedat Dominus, fide quam suscepimus custodita, cursu consummato, expectare repositam coronam justitiae; & inveniri inter eos qui resurgunt ad vitam aeternam, liberari vero à confusio­ne & opprobrio sempiternoc: per Christum Domi­num nostrum per quem est Deo Patri omnipotenti cum sancto Spiritu gloria & imperium in secula secu­lorum.

1 AD VIGILIUM DE JUDAICA INCREDULITATE, Celsi cujusdam in altercationem Jasonis & Papisci, Praefatio.

2 ETsi plurimos gentilium scio, Vigili sanctissi­me, ab ordine atque ratione veritatis adver­sos, quo minus Dominum noscant, caeci­tate mentis errare; tamen magis Judaicae plebis insaniam novi adversus nomen Domini, perti­naci etiam nunc duritia cordis, ingenita patrum iniqui­tate, perstare; adversantis veram salutem, nec inqui­rentis vitae aeternae datorem, ut qui delictis stirpis an­tiquae sint pari merito nequitiae genitalis obnoxii, sal­tem vel sero credentes possint conversi ad Domini ti­morem satisfactione omni poenitentiae ab iniquitatibus liberari: sed perstat & durat adhuc & semper ad usque progeniem succidaneam innata patrum irreligiosa per­fidia; quae adversum odium nominis Domini incredu­litatis infamia roborata, nec ad noscendam veritatem potest corrigi, nec ad timorem Dei ipsius monitis do­ceri atque suaderi. Cum autem doceat Dominus & ostendat, dicens: Ego sum lumen seculi, qui me se­cutus fuerit, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae: quae, malum, ratio est, ostensum di­vinitus vitae lumen omittere, & mentis caecitate mal­le tenebras mortis eligere, ut ostendat damnationis suae propriae voluntatis liberam & illicitam perditionem, contra Deum etiam illa nolle quae prosunt. Secundum quod & per Domini vocem increpatam Hierusalem, quod colligi noluerit, Domino illam volente colligere, loquitur Spiritus sanctus, & bonitatem Dei manifestat peccatoribus subvenire jugiter velle: Hierusalem Hie­rusalem, quae interficis Prophetas & lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui colligere filios tuos, sicut gallina colligit filios suos sub axillas suas, & no­luisti? Adeo Dei voce manifesta, perfidi populi con­tumacia denotatur, ut etiam salutem propriam suam semper adversus clementem misericordiam Domini sprevisse doceatur. Propheta item alius benevolentiam Dei exhortatione offerens, praedicatione insinuans; proclamat & suadet, dicens: Revertimini ad me, & ego revertar ad vos, dicit Dominus. Alias quo­que similiter, misericordiam suam Deus sempiternam manere demonstrans, addidit, dicens: Nolo mor­tem morientis, quantum ut revertatur & vivat, dicit Dominus.

[Page 170]Quid est ergo reverti, quam in Christum creden­do, per eum qui est via veniendi ad patrem, Deo recon­ciliatum posse salvari? Quomodo autem reverti ad Deum possunt, qui ei per quem est agnitio & rever­sio ad Deum, voluntatem Dei praedicanti credere no­luerunt? Aut quomodo Deum satisfactione placare po­tuerunt; qui eum qui est satisfactio & placatio pro no­bis apud patrem, sacrilega impugnatione persequi ma­luerunt? Si enim advocatum Christum habemus apud Deum patrem, servare ea quae nos docuit & monuit, quaeque ad patrem locuturus est; sollicito timore fa­cere debemus. Igitur nos qui mente in Domini me­tum prona, mandatorum ejus monitis insistimus, & religiosi ac venerabilis cordis fide credulitatem de ejus timore concipimus; quid aliud sequi, quid cupere, quid magis velle ac tenere debemus, quam ut omni à nobis mentis antiquae nocte discussa, & caligine vitae prioris abstersa, mandatorum Domini salutarium me­mores, ac vitae aeternae promissa retinentes, ad ejus monita vertamur, & in ipsius lumine quod ostendit, firmata credulitate gradiamur; ut qui ignari aliquando salutis futurae, in erroribus implicati vitae prioris, ac tenebris aberravimus, illuminati nunc ejus veri luminis claritate, & oftenso nobis atque patefacto melioris vi­tae limite, Domini mandata sequenda & gerenda te­neamus. Hoc lumen nobis vitae salutaris exortum, hoc in reparationem hominis natum, de Dei patris procuratione ac miseratione, praesidium.

Magi primi ab Orientali parte venientes, & stella ejus duce, Judaeorum regem palam praescia praedica­tione quaerentes, adferentes etiam munera, testificata omnibus inquisitione monstrarunt. Et ne aliquibus, quis ille, esset absconsum: inventum puerum proci­dentes genibus adorarunt; sicut testificatur Evange­lium, dicens: Cum autem natus esset Jesus in Beth­leem Judae in diebus Herodis regis, ecce Magi ab O­riente venerunt in Hierosolymam dicentes: Ubi est qui natus est Rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, & venimus adorare eum, testifican­tes scilicet veritatem de eo, etiam stellam sibi signum atque judicium nativitatis ipsius esse monstratam, qua indice natum Magis praedicantibus & adfirmantibus, Hierofolymis, crederent.1 Simeon quoque justus qui in caecitate constitutus, divino monitu audicrat se non ante moriturum quam vidisset Christum; cum in tem­plum omni populo praesente infantem secum referret mater, & in spiritu natum esse Christum sensisset, ac­ceptum in manus puerum vidit; & benedicens Deum, in conspectu & auditu omnium dixit: Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pa­ce, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum. Simeon quod caecus audierat, evidenti veritate perfectum est; &c veritatem quam accepto lumine viderat, benedicen­do palam Deum populo praedicabat. Ad hoc enim viderat, ut referret, & revelatione sua quod Christus natus fuisset, ostenderet; & perfidi populi initia pri­ma incredulitatis instrueret.

Nec hoc solum testimonium de eo scripturarum coe­lestium veritas perhibet, verum & per prophetas ante Spiritus sanctus adventum ejus in hunc mundum futu­rum, palam mente omnium consciente praedicavit. Nec est obtentus excusationis incredulis, vel ignorasse Dei filium Christum, vel nescisse futurum Salvatoris adventum; sicut David manifestat, dicens: Dies dici eructat verbum, & nox nocti indicat scientiam; non sunt sermones nec verba, quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exivit sonus eorum, & trans fines terrae fines eorum. In sole posuit tabernaculum suum, id est, in manifesto, in luce, palam seipsum venisse monstravit; & praedicatione per Prophetas, sui ostensione quodammodo, omnibus suam praesen­tiam probavit. Hoc etiam Esaias, per quem Dominus praesentiam suam clara annunciationis manifestatione monstravit, prophetat & dicit: ipse qui loquebar, veni, id est, qui per Prophetas ante adventus mei futuri prae­loquens fueram, is propria nunc atque praeclara voce praesentiam meam testis mei ipse manifesto. Quid evi­dentius? Quid luce praeclarius? Quid verius potest dici? ut oculis quodammodo perspectus esset, osten­dit venisse ipse qui fuerat venturus, antequam veniret; & incredulitate2 mentes populi perfidi obstruente, ve­nientem nemo cognovit. Sicut idem Esaias in prima increpatione populo proclamat, dicens: Cognovit bos possessorem suum, & asinus praesepium domini sui; Israel autem me nesciit, & plebs me non intellexit. Pa­lam cunctis sicut ipse praedixit apparuit, & sedentibus in tenebris manifestum vitae lumen effulsit, & justitia 3 perfidorum pectus obsessum, postposita propria ac rejecta salute, tenebras potius caecitate cordis elegit.

Frequentatur ubique aut manifestat prophetatio cun­ctorum, qui sancto Spiritu praemonente adventus Do­mini metatores esse sortiti sunt; hoc lumen seculo da­tum, & diem nobis salutis exortum, vivificandis quo­que in eum credentibus destinatum. Docet hoc in psalmis Spiritus sanctus & ostendit, dicens: Lapis quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in ca­put anguli: à Domino factum est istud, & est ad­mirabile in oculis nostris: iste dies est quem fecit Do­minus, ambulemus & jucundemur in eo. In hoc die nos ambulare Paulus quoque Apostolus praecipiens & docens ac praemonens, dicit: Nunc enim propius est nobis salus quam cum credimus; nox praecessit, dies autem approquinquavit. Abjiciamus ergo opera tene­brarum, & induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus, id est, in Christo & mandatis ejus, cu­jus lumine ac monitis luminati & in claritate diei ejus inventi, proximam nobis salutem credulitatis in eum mente conspicimus.

Solem quoque esse Christum cunctis timentibus eum Malachias Propheta restatur & promittit, dicens: Vo­bis autem timentibus nomen meum orietur sol justi­tiae, & sanitas in alis ejus; ostendens ex nullo nobis salutem posse conferri, nisi in passione crucis ejus, qua extendens manus cuncta seculi salvaturus amplexus est. Converso ergo ad eum timore credamus, & ad aeter­nitatem vitae spe futuri regni ejus animemur. Quis enim tam stolidus ac demens, quis sic ab intellectu suae falutis alienus: qui tot & tantis veritatis testimo­niis incredulus,4 non adversus, in veram fidem obdu­ratum pectus intellectu veritatis emolliat, & tenebris vitae quondam mortalis exutus, in lumine praecepto­rum coelestium gradiens, ad divina monita & Domini salutaria gerenda mandata, illuminato corde, tota mentis ac fidei credulitate convertat; ut quem Pro­phetae praedicaverunt, Deum nofcat; ut Christum qui se palam mundo venisse monstravit, intelligat; ut Scripturis divinitus testificantibus, Dei filium & Deum credat. Sicut ipse, quae sit vita aeterna, manifestat, di­cens: Haec est autem, ait, vita aetema, ut cognoscant te solum & verum Deum, & quem misisti Jesum Chri­stum; [Page 171] docens atque ostendens, nihil aliud esse Deum nosse, quam credere & oculos cordis in Dominum prona, imo tota pectoris fide devotae mentis aperire. Inde jam fit ut credendo intelligas, intelligendo quod credis, in sensu Deum illuminato corde conspicias; sicut idem ipse Dominus & per Esaiam ante monet, dicens: Si non credideritis, nec intelligetis. Tam facilis & praestans & larga est atque abundans de Do­mini pietate clementia; ut si quis semel sese in eum toto timore converterit, ad coeleste munus admissus; jam ejus non nisi ad divina mens pateat, & ad coelum ac superna oculos cordis adtollens, Christi lumen par­tae jam salutis aspiciat.

Exemplum ac documentum nostri timoris & fidei, ex ipsius Abrahae Patriarchae fideli credulitate monstra­tur, qui repromissioni Dei mente simplici statim cre­didit, & ideo ad justitiam deputari ei condigna remu­neratione commeruit. Hoc Deus diligit, hoc adpe­tit, hoc in servis suis benignus remunerat, & hono­rat simplicitatem mundi cordis;1 quo quidem ejus cernmus timorem dilectionis Domini, quo probamur: credulam fidem mentis, qua justitiae, deputamur. Hanc fidem sequi, hunc Dei timorem servare nos convenit; qui custodientes verba coelestia, & sperantes promissa divina, filii Abrahae meruimus nuncupari. Quod A­postoli Pauli, qui Dei voce vas electionis est dictus, contestatione firmatur decentis. Sic Abraham credi­dit Deo, & acceptilatum est ei ad justitiam. Cogno­scite ergo, quoniam qui ex fide sunt, hi sunt fil [...] A­brahae. Hoc Judaicus populus, cui à primordio legis monita loquebantur, incredulae mentis duritia & per­fidi cordis insania servare noluit; & ideo pro diffiden­tiae merito, filiorum nomen amisit. Non tamen om­nium perfidae gentis, adversus nomen Domini, quo minus intelligerent veritatem, odio durata mens est. 2 Etiamque Spiritus sanctus, id est, Christus Domi­nus noster profectus ex Deo Patre, venit ut salvum faceret quod perierat Israelis: qui major ac fortior ad subigenda contumacium colla in timorem sui nominis & potestatem, eos qui adversus luminis sui claritatem, obstinata etiam tunc mentis caecitate durabant, ad no­titiam claritatis & gloriae suae tam facile convertit; quam ut omnes salvos faceret providentiae suae divinae misericordiae dignatus advenit.

Nam ut duri cordis tune & impiae plebis ad Domi­ni metum ipso Domino evangelizante conversas men­tes sileam; ut Apostolorum ejus praedicatione multi­plicatum in toto orbe & reversum credentium popu­lum conticescam; illud praeclarum atque memorabile gloriosumque3 Jasonis Hebraei Christiani, & Papisci Alexandrini Judaei, disceptationis occurrit: Judaici cordis obstinatam duritiam, Hebraea monitione ac le­ni increpatione mollitam; victricem in Papisci corde, Jasonis de Spiritus sancti infusione doctrinam. Qua Papiscus ad intellectum veritatis admissus, & ad ti­morem Domini ipso Domino miserante formatus, & in Jesum Christum Filium Dei credidit, & ut signa­culum sumeret deprecatus, Jasonem postulavit. Pro­bat hoc Scriptura concertationis ipsorum, quae colli­dentium inter se Papisci adversantis veritati, & Jasonis asserentis & vindicantis dispositionem & plenitudinem Christi, Graeci sermonis opere signata est: ad cujus translationem, ad intellectum Latinum, animante Dei ope, & fidei viventis firmitate, servata verborum pro­prietate, intrepidus, accessi; & his qui ab intellectu Graeci docilitatis alieni sunt, interpretata integra signi­ficatione verborum, & intellectus omnis ac veritatis manifestatione patefacta, Romani sermonis ratione dis­cussa, disserui. Cujus laboris probationem tibi, ca­rissime, 4 qui utriusque linguae instructione fundatus es, impensa petitione committo: ut qui sancti Spiri­tus veneratione verecundus es, collata utriusque operis lectione; audaciam verecundae temeritatis explores; & examine judicii tui, quae minus à nobis vel impro­prie forte digesta sunt, auctoritate Spiritus sancti, qui in pectus tuum inundatione gratiae coelestis influxit, comprobes & emendes: sitque ad te de ista lectione ab humilitate nostra mandata legatio, & insinuanda ti­bi in nos prima dilectionis petitio; ut parvitatem fidei meae, cum discipulorum tuorum instructione atque eruditione conjungas; & me quem in alia parte hujus provinciae constitutum propter visendos vultus tuos non itineris longinquitas terruit, nec senium ac diffi­cultas fatigati ac fessi jam corporis retardavit, sed ani­mante stimulatu Domini, & urgente festinata cupidi­tate properandi, contemta quoque omni tribulatione inopiae atque penuriae, quantacunque virium facultate veniendi, sanctimoniae tuae celebris huc fama perduxit, ad permixtam5 dilectionis tuae caritatem, cum unani­mitate fraternitatis admittas; & amore tuo quem disci­pulis suis Dominus haereditatis titulo reliquit, conjun­gas pariter & adsciscas. Expertum pariter cum fratri­bus in apertione oris tui splendorem gratiae luminis, Christi sequar; in tractatibus tuis lumen vitae, quod Dominus ostendit, quod Christus adveniens aeternam vitam esse monstravit.

Certe quam mihi laeta illa, quam exoptabilis dies est, cum misericordiae Domini favore accersitione di­lata, senectam istam meam proferre contigerit; ut & orationibus sanctorum impense & jugiter deprecan­tium Dominum Christi martyrem videam, ut coro­nam justitiae, quae tibi penes Dominum deposita est, portare conspiciam. Nec putaveris autem martyrii tibi, secundum praesens votum fidei nostrae, gloriam tribui: tunc inde felicitatis hujus collata dignatio est; tunc judicio suo justo Dominus elegit destinatum martyrem, cum te exemtum de justorum grege at­que adsumtum sibi, inopinato conftituit altari sacer­dotem. Praeclara prorsus & gloriosa vocationis ele­ctio, & de Domini dignatione nova atque inaudita & mira felicitas; transmarinae peregrinationis necessi­tatibus occupatum, ad destinatum tibi munus, ig­narum ac nescium repente venisse: atque ita re­gressus tui tempus ad hoc esse libratum, ut inspe­rata celeritate veniendi, intelligeres atque dignos­ceres honorem sacerdotii coelestis inter ceteros tibi potissimum destinatum; & quod jussione Domini expectatus venites atque occurreres, re [...]ervatus ut [Page 172] Ecclesiae Dominus tota miserationis pietate consu­leret. Dimicationis plebis mora, quem potius elige­ret Episcopum, te quaerenti populo suo Christus in­opinatum repente obtulit, & complacitum sibi coele­stis providentia, manifeste adventus tui improvisa oc­cursione monstravit: documentum repentini ac pe­rennis occursus, procurationem Dei voluntatis osten­dit; ut quod difficili expeditione potuisset occurrere, facili celeritate perfectum sit, urgente Domini jussio­ne; & ut prius te in Ecclesia Dei Episcopum stare conspiceres & stuperes, quam venisse dignosceris.

Inde dilectionem jam tecum suam Dominus initiata caritate firmavit; inde amicitiam tecum quam disci­pulis suis cum triumpho crucis suae tradidit dedicavit­que, dicens: Si feceritis quae mando vobis, jam non dico vos servos, sed amicos,1 inde martyrium, inde facerdotii electionem signavit. Amicitia est, per quam ad Christi vultus admitteris, extraordinaria hostia per­venis. Sic eliguntur justi, sic probantur religiosi, ac simplices in Christum timore electi; ut ante remu­neratione fidei destiteris, ante praemio devotae mentis in Domino dignus habeatur, quam venerit hora de­creti, quam exceperis sententiam Christi, probatam te & paratam hostiam electio coelestis inveniat. Ete­nim ille te, qui non mendax Deus, qui Episcopum plebi suae de improviso constituit, ille plena dilectione suae voluntatis te coronabit. Tantum tunc ut nostri memineris petimus, & oramus, cum pudicitia adle­ctionis Domini probata atque immaculata hostia, ante Christi tribunal adstiteris, cum gloriam gratiae Dei, praemio devotae mentis ac remunerationis exceperis; memoriae haereat & teneas, ut in sensibus tuis manear, quam nobis impertire dignaris, dilectio caritatis; ut orationibus tuis peccata nostra veniam consequantur, ut meritis justitiae tuae, vitae nostrae delicta purgen­tur. Etenim martyrii instar esse confido, peccatorem justi martyris petitione meruisse salvari; ut &, cum ipse pro te promovere quod precibus tuis minus possis, martyris meritis libereris. Sic Job justus pro amico­rum trium peccatis à Deo rogaturus & impetraturus, ostenditur, & probatio timoris ejus & fidei Domini voce teste signatur. Cum ergo in die liberationis tuae, carissime, repraesentare te Christi vultibus coeperis; cum in aeternitatem perpetuitatemque vivendi regnare cum Christo felici sorte successeris; in Domini mise­ricordia, 2 in mente jam habe puerum tuum Celsum, sanctissime.

TRACTATUS ADVERSUS JUDAEOS, QUI INSECUTI Sunt Dominum nostrum Jesum Christum, incerto auctore.

1 ATtendite sensum & intelligentiam vestram & in Spiritu sancto, ut non tantum auri­bus audiatis, sed etiam oculis cernatis divi­num Christi sacramentum. Cernitis autem per fidem vestram: audire enim necessitatis est, cre­dere sollicitudinis. Aurium officium est, indifferen­ter pariter vana atque utilia perspicere; fidei autem, nonnisi quae probaverit, credere. Neque enim quic­quam prodest libenter audire, nisi credulitas auditum confirmet. Fidei oculi sunt spiritus, per quem viden­tur spiritalia: Si ergo vos estis spiritales, intelligite coelestia. Similia enim sui similia recognoscunt: e­tiam muta animalia de vocis sono invicem se intelli­gunt, leones fremitum, tauri mugitum &2 miles tu­bam. Quanto ergo verius spiritales spiritalia intelli­gunt, coelestes & haeredes patris sui praecepta & ea quae testamento patris cauta sunt? Vos ergo cum sitis Christi haeredes, intelligite testamentum ejus. Quod si quis per aetatem minus docibilis est ad intelligen­dum, habet Spiritum sanctum interpretem, illum se­quatur; illo duce & magistro facillime poterit novi te­stamenti jura virtutemque cognoscere, quod haeredi­tas gentibus contributa est, hoc modo.

Deus & Pater in principiò fecit hominem sua ma­nu, eumque posuit in paradiso, data certa conditione praeceptorum vitae, legis & testamenti. Ille autem contemtis patris praeceptis, expulsus est paradiso in suam terrigenam nativitatem, in qua etiam defunctus est: sed Deus suscitavit genus justum de semine Adae, quod semen conservavit in populum, super filium Noe & haeredes ejus. Ex illo genere invenit hominem ju­stum, cui imperavit, ut faceret fabricam in modum [Page 173] machinae, capacitatis certae mensurarum compagibus; ut illa conditus1 cum suis filiis Noe, servaretur per il­lud genus: sed jusserat Deus, propter injustitiam ho­minum, orbem terrae aquis inundantibus deperire. Igi­tur postea salvus factus est cum suis Noe, cui consti­tuit & Deus praecepti sui testificationis signum in arcu. Post haec rursus Dominus Deus testificatus est Abra­hae in Isaac, hoc modo dicens: Tibi dabo hanc ter­ram & semini tuo, & faciam te patrem multarum gentium. Et exinde increvit semen in multitudinem populi, & divisum est in duodecim Patriarchas. Sed etiam illis quoque Dominus testificationem posuit 2 in monte Choreb per Moysem, de quo loco ex­pulsis gentibus, constituit illic populum quem accepit & possedit promissa sibi haereditate: quibus etiam ple­raque signa & miracula ostendit Deus, quasi carissi­mo filio: Sed idem populus perceptis tot tantisque beneficiis, adversatus est Patri, & dereliquit Deum vivum. Dereliquit enim Israel Dominum, osten­dens ei terga, & non faciem: nam faciem suam con­vertit ad idola; & interficiendo missos ad se Prophe­tas, qui de Christo praedicabant; exinde consuevit Israel persequi Christum, non tantum in corpore ad­venientem, sed etiam cum à Prophetis adnunciare­tur. Universos etenim vates persecuti sunt, ex qui­bus quosdam lapidibus insectati, alios indigne ex­cruciando, peremerunt non tantum ipsos, sed & per eos Dominum Christum. Quae enim hujus proba­tio? scilicet eo quod insimulatos, & infidos, & per­fidos, mendaces, & contrarios Christi susceperint; veros autem & fidei plenos impugnaverint. Moy­sen maledicebant, quoniam Christum praedicabat: Dathan amabant, quoniam Christum non praedica­bat. Aaron repudiabant in sacerdotio, quoniam Christi similitudinem praeferebat: Abiron constitue­bant, quoniam Christo contradicebat. David ode­rant, quoniam Christum canebat: Saul extollebant, quoniam Christum non loquebatur; Samuclem re­spuebant, quoniam Christum loquebatur.3 Agag servabant, nihil enim de Christo loquebatur. Hie­remiam lapidabant, Christum vaticinantem. Ana­niam diligebant Christo adversantem. Isaiam seca­bant, Christum vociferantem: Manasse magnifica­bant, Christum persequentem. Joannem interime­bant, Christum demonstrantem: Zachariam trucida­bant Christum diligentem: Judam diligebant Chri­stum tradentem.

Videtis quemadmodum Christum qui diligunt, odiuntur: qui odiunt, amore flagrant apud indignam plebem. O pertinaciam persecutionis dignam usque ad mortis exterminationem: non enim tantummodo testes Domini impugnaverunt, sed & ipsi Domino perfidi coloni, contumeliam fecerunt Patri in Filio. Quid igitur digni fuerunt pati ob hoc admissum? sci­licet fugari de regno, abdicari haereditate: & ita sa­ctum est, & ita evenit, digna dignis obtigerunt. Pater enim contumeliam passus in Filio, Filius per­pessus in Prophetis tempore quo moriebantur; in suo tempore coactus est in indignatione scribere novum Testamentum, adhibitis testibus coelo & terra, & Angelo de templo, assistentibus Moyse & Helia. Hos enim testes adhibuit, cum pateretur in Israel; haec ita facta praedixit per Prophetas, his verbis: Audi coelum & praebe aurem terra, quoniam Dominus lo­cutus est: Filios genui & exaltavi; ipsi autem me spreverunt.

Has voces effudit Dominus in Israel, vociferans & dicens: Vos me noluistis, alii me recipient, qui nondum nec mentionem mei audierunt. Vos nuptias meas sprevistis, alii ibunt qui non sunt vocati. Vos meum rus, vineam meam colere recusastis, unde fru­ctus justitiae proveniunt; alii colent & fructus capient in Deo. Quae ista tam dira mens & execranda cogi­tatio? Interficere ergo potuistis regem & sponsum? propter hoc testes sunt coelum & te [...]ra, & quae in il­lis sunt elementa: Insuper omnis, creatura testis est in mortem Christi. O novam crudelitatem!4 commo­ta est omnis nativitas in Domini passione; populus mansit immobilis sine trepidatione. Angelus in poe­nitentiam conciso velamine refugit: plebs autem sine pavore, integra veste permansit. Conversa sunt ele­menta & con [...]usa; Israel securus duravit. O duritia nova, ô audacia singularis, ô perfidia cruenta! Pila­tus exterae gentis judex secularis, potestate tempora­lis, purificavit manus & abluit scelus necessitatis, di­cens: Innocens & immunis sum ab ejus sanguine; plebs autem nec alienum nec externum imitata est, & insuper acclamabat; Adfige in cruce, tolle: sanguis hujus super nos & super filios nostros. Violenta cru­delitas, & plebs inhumana: & corda obtusa & oculi reclusi, interfecerunt bene merentem suum, nec la­crymas profuderunt. Lugebant Apostoli, & populus gloriabatur: tremebat terra, & plebs laetabatur; ju­dicabatur Dominus, & Israel exultabat: patiebatur Christus, & impii exclamabant:5 cruciabatur Do­minus, & plebs laetabatur: suspendebatur Dominus, & plebs epulabatur: hac ignominiosa sua solennitate iniqua consilia consignaverunt, delicto crudelitateque sua.

Dic mihi & loquere, impie Israel, talem hostiam obtulisti, patri immolando suum filium? Talia pro­sudisti libamina, sanguinem pignoris acceptissimi Deo? Ducebas choreas Hierusalem, cum interficeretur Christus; faustis vocibus cantus dabas, cum diceres; Adfige, suspende. Propter hoc in fame & in aegri­tudine: Popule Israel (queritur de te Dominus) neo­menias, ait, sabbatum, & diem magnum non pa­tior; ferias & jejunium execratur anima mea. Nec immerito Deus odivit ceremonias vestras, in quibus unicum & primarium filium ejus peremistis. O diem durum, & horam flebilem, & solennitatem lugu­brem, & terram infaustam, & civitatem profanam, & populum Domini nece cruentum. Interfecerunt enim Dominum, & latronem liberaverunt. Ob hanc ergo causam coactus est Dominus novum facere Te­stamentum, 6 consignatum septem signaculis, teste Moyse & Helia in monte; ubi praecepit ne patefieret scripturae sacramentum, nisi filius hominis resurrexis­set à mortuis: sed mox ut surrexit Dominus die tertia, aperuit testamentum novum, testamentum vitale, [Page 174] atque ita dixit: Venite exterae gentes, haeredes mei; Israel cnim non obaudivit: quapropter ite discipuli in ultimam usque terram, & praedicate per orbem his verbis. Venite undique patriae gentium, introite in aeternam haereditatem. Israel enim noluit. Ne du­bitetis; nulla hic exceptio est, nec ingenuitatis, nec dignitatis, nec conditionis, nec positionis, nec formae, nec aetatis, licet dignitate magnifici, li­cet nobiles, licet senes, licet juvenes, licet pauperes, divites, boni malique, domini atque servi, aequali­ter introite in haereditatem: & si pedibus captus es­set, corpore deformis; etsi maculis turpis, & capite defectus videatur; etsi oculis defectus, universis libe­re licet discumbere in convivio, & epulari nuptias sponsi.

Ne hominem pudeat nec aetatis, nec humilitatis, nec valetudinis, nec conditionis; consuevit enim Do­minus hujusmodi hominem sustinere. Nam & caecis oculos restituit, & claudos ambulare fecit, & mu­tis sermonem reddidit, & maculosos emundavit, & mortuos suscitavit. Ne timeatis qui peccastis: prio­res ad vitam venite, nec qui homicidium fecerit, pa­veat, quia fecerat; nec qui furatur aliena, desperet quia involaverat; nec publicanus timeat, quia concus­serat. Omnibus enim remissio peccatorum statuta est, & tales Dominus desiderat humilitate abjectos, & specie indecoros, & valetudine fractos, & ser­vitute depressos. Beati enim & gloriosi & magni­fici, & potentes & divites & fortes, noluerunt ac­quiescere Domino, neque introire in nuptias sponsi; insuper indignissime peremerunt. Propterea factus est altissimus quisque eorum, humillimus; & fortissi­mus, invalidus; & prudens, stultus; & nobilis & dives, pauperrimus; & haeres, abdicatus: quo­niam quidem ipsi abdicaverunt Regem modestissi­mum & benignissimum, dicentes: Ignoramus quis sit hic; non enim est Rex noster: habemus alium regem Caesarem, propterea habent quem petive­runt. Tunc completa est Prophetiae vox, quae prae­dixit illis: Vos noluistis aquam Siloam quae vadit si­lentio, sed magis voluistis aquam Rassin. Quapro­pter induco vobis regem Assyriorum, qui montes ve­stros in planum dabit, & introibit terras vestras. At­que ita factum est. Repudiatus enim Christus à po­pulo, misit tyrannum quem voluerunt; qui civitates eorum diruit, & plebem captivitate damnavit, & spo­lia accepit, & ad solitudinem Sodomae patriam eorum redegit. Nam Dominus ex indignatione abstulit ab Hierusalem virtutem panis & aquae; fortem, gigan­tem hominem & bellatorem, judicem, Prophetam, destinatorem & senem laudabilem, conciliatorem & peritum architectum, & prudentem adjutorem. Haec omnia autem auxilia munitionis & propugnacula transtulit ad gentes, & omne regnum suum infixo signo; inhabitavit in illis, & castra metatus est limi­nis, & ibi constituit virtutis exercitum, ibique re­gnavit.

Non est jam regnum Hierusalem, sed in nobis: Hic castra, hic exercitus, hic dux, hic virtus, hic spon­sus, hic nuptiae, hic Rex, hic Christus, hic vita, hic suscitatio, hic aeternitas. Hic est qui ab initio fi­guratus est, & à Prophetis honoratus, & in visceri­bus corporatus, & in Jordane tinctus, & à populo contemtus, & in ligno suspensus, & in terra sepultus. Hic est qui rupit vetus suum testamentum, & scripsit novum, quo gentes1 ad possessionem bonorum suo­rum vocavit: ideoque nos gentes humeris nostris cru­cem Domini nostri gestamus, crucem quam confessus est Israel Dominus; qui eos placide adloquebatur his verbis: Venite ad me omnes qui sub onere labora­tis, & ego vos reficiam. Est enim jugum meum placidum, & onus levissimum; & responderunt: non audiemus; sed gentes nostrae exaudierunt, & crediderunt verbo salutari, quo patefactae sunt aures eorum, & oculi illuminati caecorum, & elocutae lin­guae impeditorum, claudi prosilierunt velut fera lasci­viens. Christus enim cum suo regno sedem posuit il­lis; plebs autem derelicta, nuda, deserta, viduata re­gno coelesti atque terrestri: nam à coelesti abjecti sunt, destituti omni instrumento quod possederunt, lychno septem luminum, & machina Testamenti, & vasis aereis, & tubis, & pane de coelo, & terra san­cta lacte & melle profluente; hac haereditate privatus est Israel, & nunc derelictus in omni sua terra sine alimento, sine luminis auxilio. Auxilium enim & praesidium interemisti, & lumen persecutus es, & protectorem repulisti, & sponsum adfixisti, & regem suspendisti: propterea exules de patria tua, oberrans circa gentium flumina,2 voce supplicum precem fle­visti, dicens: Expulsus sum miser de propriis sedibus meis, hospes & advena factus sum alienae possessionis, sine domo, sine tecto, misere deserti & impii & in­digne victi.

Haec poena in Israel est, haec conditio in Hierusa­lem; & nisi converterint mentes, & dixerint, Vivit Dominus in secula; non potcrunt intrare in Domini requiem. Vivit etenim, & vivunt haereditates ejus; & vivit quem interfecistis impie in Hierusalem: & ta­men non tibi totam spem denegavit Dominus; dedit enim veniam poenitentiae, si quomodo possis poenite­re. Quis tam bonus, quis tam pius, tam miseri­cors? Accipe, inquit, salutem, licet me occideris: haeres esto cum libera licet non merearis. Ignosco, si te poenitet. Ergo si fas est, sic capite mentem bonam, vel sero vel tarde intelligite Testamentum novum. Eia vos gentes, absolvite illis scripturas suas, & dicite: Adorate Dominum pro meritis suis:3 quum manus extenderis, licet exaggeres orationem tuam non exaudit; manus enim tuae plenae sunt sanguine. Lavamini, mundi estote, & venite colloquamur, di­cit Dominus Deus; eluite sanguinem ex vobis, & emundabit corda vestra super nivem, animas vestras super lac.

Accedite huc, Scripturis credite, hic est salus de Sion Dei, exiet verbum de Hierusalem, judicabit in medio gentium, & corripiet plebem multam: con­cidant gladios suos in aratra, & frameas suas in fal­cibus commutent: non sumet gens contra gentem gladium, desinent enim belligerare. Et tu domus Jacob, venite eamus in lumine Domini; remisit e­nim plebem suam: completa est regio tua praesagiis alienis, & filii alienati sunt. Tua enim ipsa terra est, & exterum factum est genus Domini. Venite ergo intrate, & esto quasi una gens:4 miserere erran­tium: aequum est honorificari sententiam Dei, qualiter magnifici prostrati sunt, & humiles allevati, fortes [Page 175] debilitati, infirmi confirmati; divites ad paupertatem redacti, haereditati dominantes servi,1 dominatui subjecti ad regnum vocati; videntes orbati, orbi il­luminati; prudentes ad stultitiam, stulti ad pruden­tiam conversi.

Etenim qui quondam vecordes, & indocti spiritu, nunc scripturas docent, & sciunt, & intelligunt: qui autem ab initio docti & periti & legis disciplinam scientes, nesciunt legem, nesciunt legere, nec intel­ligunt spiritalia: & qui ex illis prudentibus cupiens videre; venit, intelligit, rogat puerum, aut parvu­lum, aut anum, aut viduam, aut rusticum, dicens: Vivere cupio, dux esto mihi in Sion: enarra mihi novum Testamentum, reconcilia me Domino: ecce trado me tibi discipulum, interpretare mihi legem, quae acta sunt in Choreb, dissere praecepta quae in Sion, & intellige: sine literis disserit scripturas eis, & puer docet senem, & anus persuadet diserto. Cor­reptus ergo Israel sequitur injecta manu ad lavacrum, & ibi testificatur quod credidit, & accepto signo pu­rificatus per Spiritum, rogat accipere vitam per ci­bum gratiae panis qui est in benedictione & fit mirum spectaculum: & qui Levitae offerebant, & sacerdotes immolantes, & summi antistites libantes adsistunt pue­ro offerenti discum;2 docentur qui olim docebant, & jubetur eis qui praecipiebant, & intinguntur qui baptizant, & circumciduntur qui circumcidebant: sic Dominus florere voluit gentes. Videtis, quemadmo­dum vos Christus dilexit.

DE REVELATIONE CAPITIS Beati Joannis Baptistae, Tractatus incerto auctore.

1 NArrat Josephus vinctum fuisse abductum Joannem Baptistam in castellum Mache­ronta, ibique caput ejus truncatum fuisse: 2 narrat historia Ecclesiastica sepultum in Sebaste civitate regionis Palaestinae, quae quondam Samaria est appellata.3 Post longum vero tempus monumentum ejus pagani invaserunt, & ossa per campi planitiem dissipaverunt, rursumque collecta igne concremaverunt, & postea per agros cremata projecerunt. Postea vero advenerunt quidam Mo­nachi religiosi viri de Hierosolymis ad locum ejus­dem monumenti, audientes ea quae Joanni accide­rant, & quicquid potuerunt ex ossibus illius colligen­tes, ad patrem suum Philippum detulerunt Hieroso­lymam, & ille transmisit ea cum aliis viris religiosis Athanasio Alexandriae Pontifici fidelissimo. Ibique miro modo fuerunt servata, usque ad tempus Theo­phili ejusdem urbis Episcopi. Qui Theophilus juben­te Theodosio principe omnia idolorum fana in illa re­gione Christo favente destruxit, & Ecclesiam mirae magnitudinis construxit, & in honorem ejusdem san­cti Joannis Baptistae consecravit, & illius ossa quae sibi direxerat suprascriptus Athanasius, in eadem Ec­clesia congregatis ibi vicinis pontificibus ex omni par­te catervatim, omnibusque ordinibus clericorum & populorum, honorifice constituit. Igitur accedente Paschali festivitate, decollatus est Joannes Baptista imperante nequissimo Herode, qui dari saltanti puellae caput ejus jussit; & multo post decollationem ejus, accedente illo anno quo constructa est Ecclesia in no­mine ejus, & ossa ejus ibidem collocata à Theophilo pontifice, jubente Theodosio principe, in honore ejus consecrata est quarto Kalendas Septembris. So­lennitas namque ejus mirifice est consecrata in dedi­cando. Caput autem illius tunc temporis repositum erat in loco, quo illud in absconso uxor Herodis de­posuerat, nemine sciente postquam à filia in disco sus­cepit.

Si quis omnia plenius voluerit scire,4 chronicam Marcellini principis legat; & ibi reperiet, duos [Page 176] Monachos ab Oriente in Hierusalem venisse causa ora­tionis in tempore Marciani Imperatoris. Quibus Mo­nachis in visione angelica dictum est: Ite ad palatium Herodis, qui quondam hic fuit perfidus princeps, in­troeuntes perspicite diligenter, & ubi fumum è terra ascendentem videritis, fodientes ibi caput Joannis Ba­ptistae incunctanter invenietis. Et ita fecerunt, & cum magno honore clanculum secum Hierosolymam deportaverunt. Et non multo post à latronibus raptum est: qui1 mittentes in quendam specum ibidem di­miserunt, donec idem Joannes Christo auxiliante cui­dam viro religioso nomine Marcello sacerdoti, qui in eodem specu morabatur ut eremita, revelavit, dicens: Accipe caput meum, quod in hoc specu depositum est à latronibus, & defer illud2 Juranno Episcopo qui nunc praeest Alexandriae civitati post Theophilum Deo carum, ubi reliquiae corporis mei requiescunt. Et sic fecit Marcellus Christo annuente. In eadem igitur solennitate collectionis reliquiarum illius translationis & Ecclesiae consecrationis, allatum est caput Joannis Baptistae3 ad civitatem Alexandriae à Marcello Pres­bytero, & datum Juranno Episcopo, quarto Kalen­das Septembris. Et Jurannus suscepit illud collocans mirabiliter in eodem loco perpetim custodiendum. Et ideo hodierna festivitas, collectio reliquiarum beati Joannis Baptistae, non decollatio nominanda Christo annuente; & inventio ac revelatio capitis ejus. Jam­que idem vir Domini Jurannus Episcopus, & Mar­cellus sacerdos feliciter ad Dominum ex hoc mundo in pace migraverant.

Annis evolventibus non plurimis, cuidam viro reli­gioso sacerdoti ac monacho, Felici nomine, qui ora­tionis gratia ab occidentali parte in illis diebus Hiero­solymam adierat, angelica visione dictum est: Felix surge concitus & pergens ad civitatem Alexandriae invenies ibi Ecclesiam in honorem sancti Joannis Ba­ptistae consecratam, ubi caput ejus cum tribus par­vulis innocentibus reconditum est. Quod accipiens transfer in partibus Galliarum in regione Aquitaniae in locum quem tibi ostendero. De qua visione certus & expergefactus reverendus senex gaudio amplissimo repletus; pergens illico ubi jussus fuerat, sicut ei di­ctum fuerat, cuncta reperiens, rectori sui itineris gra­tes innumeras rependit, properansque ad locum, the­saurum sibi à Deo destinatum in unius sportellae con­clusit sinu: statimque retro iter arripiens, junctis sibi sociis septem fratribus suis, qui cum eo abierant, val­lansque clam omnem regionem illam, perveniens ad littora maris invenit navem cum remigiis ac guber­naculis à Deo paratam; quam ingressus est cum the­sauro & magni pretii margaritis. Igitur fratres & s [...] ­cii ejus descendentes cum eo in navi gratias agentes, in hymnis & laudibus Deum benedicentes, alta pe­tunt aequora.

Cumque in mare iter agere coepisset, Felix eleva­tis oculis ad coelum palmas tetendit, dicens: Domine Jesu Christe, qui fecisti coelum & terram, mare & omnia quae in eis sunt, & profundum abyssi intueris, qui super undas maris siccis pedibus ambulasti, & Pe­trum mergentem manu erexisti, & Paulum ter de naufragio liberasti; libera nos de magnis fluctibus hujus pelagi, ut viventes benedicamus nomen tuum in secula seculorum. Mittere etiam Domine dignare sanctum Angelum tuum de coelis, ut sit dux itineris nostri, sicut fuit quondam patribus nostris, quando eduxisti eos de terra AEgypti in fortitudine magna, & in manu tua valida; & perduc nos recto itinere ad lo­cum optatum, ad sanctas & preciosas margaritas col­locandas.

Haec & his similia orante Beato Felice, ecce nubes lucida descendit supra navem, & de medio nubis egres­sa est columba ad instar nivis candida, & super puppim navis immobilis perstitit, [...]am in die quam in nocte, usque dum in partibus Aquitaniae as littus maris Ocea­ni pertingerent. Cumque non longe à terra se esse co­gnovissent, diverterunt ad portum qui appellatur An­golismensis, qui est situs in pago Alniensi. Ibique euntes de navi ad terram, paulisper requieverunt. Mo­ventes autem ex eodem loco, duobus milliaribus pera­ctis, invenerunt eminus corpora mortuorum,4 regem videlicet Wandalorum cum omni exercitu suo jacen­tem super faciem terrae, ut opinor, quasi viginti mil­lia virorum. Quoniam egressus fuerat idem populus crassa cervice de vagatione sua per mare cum classe magna, & ventus vehemens irruit in eos, & transvexit in partes occidentis in supradictum portum Angolis­mensem. Nunciatumque est Pipino regi Aquitano­rum, quod gens Wandala regnum ejus invaderet: misitque in omnes terminos Aquitanorum ac Xancto­nicae, nec non Angolismae, sive omnes terminos eo­rum, ut contra eos pergerent ac dimicarent: quia idem rex Pipinus tunc morabatur in territorio Alniens [...] super fluvium Vultronae, in palatio quod vocatur En­geriacum, inter medios fines Pictavorum ac Xancto­nicae. Denique cum isdem rex Pipinus cum omni multitudine armatorum occurreret hostibus suis, secit Dominus salutem magnam omni exercitui suo, ita ut nullus evaderet ex hac multitudine, qui non caede va­staretur. Supradictus autem rex videns sibi à Domi­no auxilium de coelo fuisse praestitum, & ultionem de inimicis, ita ut non minuerentur de exercitu suo, nisi viginti viri quos prae ceteris valde diligebat. [Page 177] Quos accipiens, singulis deposuit feretris. Laetus pro victoria, moestus pro amissorum funeribus exercitum revocat, pergere cupiens ad propria.

Cumque ab hac caede quasi quatuor milliaribus dis­juncti essent, figere tentoria imperat; pressusque som­no, stratum suum parari in papilionibus jubet. Tunc pro lassitudine somno ingruente vox divina oblata est, dicens ad eum: Cur te piger somnus ita pressit? No­veris magni viri Joannis Baptistae caput ex transmari­nis partibus ab oriente cum tribus parvulis innocenti­bus ad hunc pagum deferri, & propter ejus meritum in hoc praelio divinitus victoriam tibi à Deo esse col­latam. Respondit ei Rex Pipinus in visione, dicens: Si tanta beneficia propter ejus meritum in me vigent, indica mihi quid agam: aut quemadmodum investiga­re vel invenire potero eum. Respondit ei vox divina, dicens: Ecce post tergum tuum sequuntur te septem fratres in habitu peregrinorum, & unus qui ceteris praeesse videtur, Felix vocatur. Vade in occursum eorum cum paucis, & in humilitate cordis benigne suscipe: adornatasque preciosissimas margaritas, pa­cifice, tecum ducere coneris, & videbis magnalia Dei. Vir autem Domini Felix, visa tanta multitu­dine caesorum corporum, pavore perterritus, tamen de adjutorio Dei confisus, confortat socios, & ut paulisper iter agerent, admonet. Divertentesque ex adverso, parvulum sibi statuerunt habitaculum, ut eadem nocte usque mane in eodem permanere potuis­sent.

Praedictus autem Rex Pipinus à somno evigilans, in­tra semetipsum cogitare tacitus coeplt ex visione quam viderat, quid agere deberet; recogitans quia in anti­quis est sapientia, & multorum peritorum prudentia. Mittensque concitus accersiri jubet virum prudentem ac bonis operibus pollentem, nomine Felicem, ut de tanta manifesta visione Dominum pulsaret, ut ei salu­breconsilium suggerere dignaretur. Igitur consilio in­ventum est, ut exutis vestibus & calceamentis suis in cinere & cilicio nudis plantis incedentes, sicuti oraculo divino admonitus fuerat, obviam famulis Dei proce­derent. Cumque se mutuo conspexissent, jacentes, tam ipse quam omnes qui aderant, proni in terram tamdiu adoraverunt, quoadusque famuli Dei ad locum ubi jacebant, pertingerent. Cumque Dominum bene­dixissent, & se invicem salutassent, osculum pacis sibi­met dederunt. Levantesque se à terra, lacrymabiliter interrogabant se invicem, qua causa haec quae viderant & audierant, accidissent. Vir autem Domini Felix cuncta intelligens à Deo esse manifestata, retexit hi­storias quemadmodum Hierosolymam adierat orationis gratia, & thesaurum absconditum divina misericordia ei revelaverat. Et facta oratione cum omnes respondis­sent: Amen; elevatis Felix preciosissimis margaritis, capite scilicet Joannis Baptistae & reliquiis sociorum ejus beatorum martyrum innocentium; cum hymnis & laudibus psallentium dirigit chorum.

Quo audito cunctus exercitus qui in castris erat, quasi unus vir ei obviam processit numero triginta mil­lia virorum. Exequias vero mortuorum qui in praelio corruerant, secum deferentes, petebant auxilium de coelo à Domino per praecursorem suum Joannem, ut cujus reliquiae deportarentur divina gratia manifestare dignaretur; promittentes se tantam fidem habere, ut quidquid peteretur, sanctus Joannes Domino annuente tribuere posset: Apprehendentesque sportellam, in qua beati Joannis Baptistae caput continebatur, singu­lis seretris imposuerunt, mortuos tangentes. Miro at­que inaestimabili modo mox ut tetigit ossa jacentium, vita per mortuum mortuis reddita est. Surrexerunt autem eadem hora ab officio funeris viginti viri tam celeriter ac si à somno essent excitati; & qui à flenti­bus amicis portabantur ad tumulandum, iisdem gau­dentibus ad vitam redeunt. Videns autem Rex Pipi­nus & cunctus exercitus magnalia quae circa eos Do­minus gesserat per praecursorem suum Joannem Bapti­stam; plaudentes manibus benedicebant Dominum, qui fecit mirabilia in coelo & in terra. Vir autem Domini Felix & socii ejus gaudio repleti, una cum Rege Pipino & exercitu ejus, levantes caput beati ac praecellentissimi praecursoris Christi Joannis Baptistae & beatorum innocentium, cum gaudio & laetitia iter agere coeperunt. Cumque nulla mora fieret in eun­do, pervenerunt ad quandam villam, quae appella­tur Vultronia. Cumque ibidem paulisper quievissent, obvius eis quidam caecus factus est, qui statim sanus effectus est per beatissimi praecursoris merita. Cum­que de eodem loco eis moveri placuisset, arripiunt iter per viam quae ducit ad paludem, cognomine Mathe­vallis. Cumque eis aliquantulum ibi requiescere pla­cuisset; ecce quidam debilis pedibus qui se erigere omnino nequibat, rependo se trahens obviam eis pro­cessit. Qui invocans meritum beati Joannis, ita red­ditus est sanitati, ut firmus & stabilis sine dolore in­cederet cum turbis.

Jamque propinquantes ad locum quo tendebant, super fluvium Vultronae ad palatium nomine Enge­riacum pervenerunt. Audiens autem omnis populus à maximo usque ad minimum, à viro usque ad mu­lierem, omnes simul in unum conglobati obviam eis processerunt. Cumque ibidem ante palatium Regis Pipini pervenissent: in basilica beatissimae & glorio­sissimae semper virginis Mariae, cum magno fervore & studio, illico ad custodiendum deposuerunt. Lae­tatusque est universus populus laetitia magna, & cele­braverunt solennitatem hujus diei quarto Kalendas Septembris, & reversi sunt unusquisque ad habitacula sua. Igitur beatus Felix & socii ejus cum venerando rege inter cetera Dominum deprecabantur, ut eis sa­lubre consilium suggereret, quonam in loco sancta membra locarent. AEdificantesque basilicam, & in ea concavum ciborium cum sex columnis marmoreis mirifici operis bene compositis non longe à Vultroniae littore, sed ut arbitror centum stadiis. In quo cum aromatibus & plurimis bonis odoribus condientes ca­put beati Joannis Baptistae almi praecursoris Christi, & beatorum trium innocentium, corpora simul in hoc ciborio concluserunt, bitumineque sigillato munie­runt. Domino autem auxiliante hoc aedificium com­pletum est feliciter. Fecit etiam idem rex fontem du­ctorium, qui à duobus fere milliaribus per profundis­simos terrae meatus ad palatium ejus ductus decurre­ret, & in ipsam basilicam per ferrum & aes introdu­ceretur, ac subtus ciborium per concavam marmoream columnam ebulliret: ibique sacri baptismatis ablutio fieret: sicque iterum ad primos aditus reflecteretur. Convocans igitur Rex Pipinus & beatus Felix Ponti­fices & sacerdotes, omnesque patriae nobiles; bene­dicentes Ecclesiam, atque in honore ejusdem Joannis Baptistae dedicando mirifice consecrantes, praediis ac possessionibus suis à progenitoribus sibi dimissis eam nobiliter dotaverunt. Ordinatisque omnibus necessa­riis, monachos ibidem Deo in perpetuum servituros statuerunt, postmodum multa Domino mirabilia ope­rante per famulum suum Joannem Baptistam. Tan­dem vero metam narrationi ponentes, oremus im­mensitatem bonitatis Christi, ut sua potenti dextra suffultos nos ad aeternae quietis stationem perducat: qui vivit & regnat cum Patre & Spiritu sancto per omnia secula.

DE DUPLICI MARTYRIO, Ad Fortunatum, incerto Auctore.

MUltifariam multisque modis ago gratias, Fortunate mihi in Domino carissime, divi­nae benignitati, quod & tuam pietatem excitavit ad extimulandum officium meum, ut unico libello commilitonibus nostris materiam sub­ministrarem; unde sibi gratia Spiritus opitulante, munimenta telaque fabricarentur adversus persecutio­num incursus: & mihi quod petebas conanti, non dedignata est adesse: & quod utriusque nostrûm operam non passa est esse sterilem, hoc est1 quod mei Fortunati pium desiderium bene fortunavit, & ministri sui officium voluit esse gregis sui beneficium. Scribis enim ex eo libro multum roboris & alacri­tatis accessisse strenuis, timidioribus autem & infirmis tantum animorum esse additum, ut ex his quoque per Dei gratiam, certam victoriam nobis promittere debeamus: eoque libentius obtemperavi posteriori­bus tuis literis, quibus orat tua caritas, ut quoniam hoc auspiciis Domini nostri Jesu Christi bene succes­sit, addam volumen alterum de duplici martyrii ge­nere: quorum unum exhibetur, cum saevit torto­rum immanitas: alterum occultius quidem est, sed nihilominus fortem animum postulat, multaque di­vinitus armatura communitum. Utinam & hoc mu­nus Christi spiritus per me fratribus & commilitoni­bus nostris largiri dignetur, & quod dederit bene pro­sperare. Quemadmodum enim nihil sanctum nisi illo sanctificante, nihil potens nisi illo corroborante: ita nihil felix, nihil auspicatum, nisi illo prosperante. Sane & vestris precibus, & Domini bonitate fretus aggrediar.

Martyr (ut iis quoque notum est qui Graece nes­ciunt) testem sonat. Quanquam autem post exortam Evangelicae veritatis lucem, Ecclesiastica consuetudo cognominis hujus honorem proprie tribueret iis,2 qui in tormentis usque ad mortem perdurarunt in profes­sione nominis Jesu Christi, & Evangelicum Instru­men [...]um sanguine suo velut obsignarunt apud incre­dulos: omnis tamen piorum vita testimonium reddit Deo. Non quod ille cujusquam egeat testimonio, qui ex se fons est aeternae gloriae, ut nec ullis homi­num honoribus sieri possit honoratior, nec ullis mor­talium ignominiis obscurior. Sed tamen ita visum est aeterno illius divinoque consilio, ut suam bonitatem, sapientiam ac potentiam apud homines per homines velit illustrari; sicut mundum gubernari voluit per Angelos, cum Angelorum ministerio non egeat, multaque hominibus per homines largiatur, quae per se dare poterat, qui quicquid vult, nutu potest, & cui voluisse, fecisse est. Et quanquam, ut dixi, ad illam ineffabilem majestatem nulla pertingit ignomi­nia; tamen in Scripturis ita loquitur, quasi per nos honoretur, vel ignominia afficiatur. Nam in Deute­ronomio cum Moyse expostulat, quod apud populum 3 ob laticis penuriam murmurantem in Cades deserti Sin, ad aquas contradictionis non sanctificarit ipsum inter filios Israel, & ob hanc offensam non est illi nec Aaroni datum ingredi terram promissam, ac tot annis expectatam, sed tantum è montis vertice procul aspi­cere licuit.

Porro quod dictum est sanctificare pro glorifica­re, qui literas Hebraeorum callent, affirmant esse ser­monis illius proprietatem. Quod ipsum tamen ex aliis Scripturarum locis liquere potest, si minus illo­rum testimonio fidimus, quandoquidem & in oratio­ne Dominica: Sanctificetur nomen tuum, dictum est pro glorificetur sive clarificetur nomen tuum. Sic & Corinthios exhortatur, ut glorificent ac bajulent Deum in corpore suo. Sicut enim nomen Dei glo­rificatur vita piorum hominum, in quibus ipse per Spiritum suum operatur quicquid faciunt boni: ita è diverso polluitur & infamatur malefactis eorum qui se Dei cultores profitentur. Quemadmodum & mili­tis virtus, aut servi probitas redundat in gloriam du­cis, aut heri: ita militis ignavia, aut servi nequitia, dedecori est duci aut her [...]: propterea, quod ho­rum mores magna ex parte pendent ab illorum mo­ribus, in quorum potestate sunt. Qui etiamsi pror­sus absunt ab omni culpa, tamen popularis existima­tio solet dominorum mores ex servorum moribus aestimare. Unde etiam hic videmus Divinam Scri­pturam frequenter juxta mortalium affectus loquen­tem, velut in Levitico de eo qui de semine suo de­disset idolo Moloch, dicit: Quia polluit nomen san­ctum meum. At quod ab hominibus sanctificatum est, pollui potest: Dei vero nomen in se semper est glo­riosum, apud homines tantum contaminatur, quem­admodum mendax infamia non polluit virum inte­grum. Sic & apud Ezechielem clamat nomen suum fuisse pollutum inter gentes impiis moribus Israelita­rum. Quin & beatissimus Paulus scribens Romanis, ex auctoritate Prophetae dicit, appellans Judaeos, legem profitentes, sed ea quae lex vetat facientes: nomen Dei blasphematur inter gentes. Et in ora­tione Dominica, sicut attigi modo, ex auctoritate Redemtoris, oramus ut sanctificetur nomen Dei Pa­tris, hoc est, ut inclarescat & illustretur apud ho­mines, utique per homines, vel potius in homini­bus. Illustratur autem, si spiritus illius regnet in nobis, & si illius voluntati obtemperetur in terris, quemadmodum in coelis nulla est rebellio. Quoniam autem homines ex sese nihil habent virtutis, quicquid per nos recte geritur, cedit in gloriam Dei, & ideo thesaurum divinae potentiae promit interdum ex vasis fictilibus; ut sublimitas sit virtutis Dei, & non ex nobis.

[Page 179]Ergo quanquam omnis piorum vita martyrio suo glorificat Deum & Christum Filium ejus; nullum ta­men est illustrius testimonium apud homines, quam sanguinis, hoc est vitae propter Deum contemtae, & mortis fortiter toleratae. Reddiderunt & miracula te­stimonium divinae potentiae, praesertim apud incredu­los, nam his proprie data sunt signa, quemadmo­dum scribit beatus Apostolus: sed semper efficacius fuit sanguinis profusi testimonium. Quot morbos in­sanabiles verbo sanarat Dominus? quot caecos illustra­rat? quot mancos, paralyticos ac debiles restitue­rat? quot exanimes ad vitam revocarat? Et tamen pauci credebant in eum, & audiebat: In Beelzebub ejecit daemonia. Ceterum ubi ventum est ad sangui­nem, ibi dejectum est Satanae regnum, ibi subactus est mundus. Commemorat & Joannes Evangelista triplex in terra testimonium, Spiritus, aqua, & sanguis: quod efficacissimum est, postremo recen­sens loco. Spiritum in columbae specie descenden­tem super Jesum videre meruit Joannes Baptista, an alii viderint incertum. Certe hoc testimonium Joanni datum est, quo desineret dubitare de Domi­no Jesu, an ille esset qui baptizaret Spiritu & igni. Aquae testimonium vidit Joannes Evangelista, nec satis constat, solusne viderit, an cum multis. E­rat quidem hoc ingens mysterium sacri lavacri quo delentur peccata: sed vidit aquam simul effluere cum sanguine, qui nisi adfuisset, inefficax erat a­qua. Quid enim prodest aboleri peccata, nisi suc­cedat vita justitiae quam confert sanguis? Quan­quam hi tres unum sunt: unus enim Deus est, qui per Spiritum, aquam, & sanguinem declarat ho­minum generi virtutem ac bon [...]tatem suam:1 aut ideo dicuntur unum esse, quoniam undique sibi con­stat testimonium, nec ulla ex parte dissonat: quem­admodum quos artissima jungit amicitia, propter summum animorum consensum, unus animus esse di­cuntur.

Ac juxta sensum crassiorem, haec tria praecipua sunt in homine vitae argumenta atque etiam instrumenta. Quamdiu enim pulmonis officio attrahitur vicissim ac redditur halitus, certum vitae indicium est: unde lo­quendi consuetudine, spirare dicuntur qui vivunt, & expirasse qui vitam finierunt. Quin & anima La­tinis flatus dicitur, ad Graecae vocis imitationem, qui ventum [...] vocant. Super haec, sunt in ipso ho­mine subtilissimi spiritus, à corde ubi fontem ha­bent sparsi per universum corpus, sed praecipue per arterias commeantes, licet & aliis partibus omnibus mixti: hi si subito evolent, mortem praesentem ad­ferunt: sin includantur, lenta aegrotatione consu­munt hominem. Adest & humor quidam naturalis, quem (ut arbitror) Medici Phlegma vocant; sparsus & ipse per universum corpus. Hujus usum nunquam sentimus evidentius quam in sensu gustus: nisi enim hic admixtus sit inter linguam & palatum, nullum erit palati judicium. Et tamen haec sic mixta sunt in ho­mine, ut non sit sanguis absque spiritu & phlegmate, & pariter ad tuendam vitam conferunt omnia. Vide­mus quodvis animal mori simulatque sanguis effluxerit; & consumto humore, quem Medici radicalem vocant, non aliter moritur homo, quam extinguitur lucerna consumto oleo. Sed nimium diu moramur in contem­platione naturae; quod tamen non inutiliter factum opinor à nobis, ut dilucidius fiat caritati vestrae my­sterium, in cujus contemplatione ideo versamur luben­tius, quia salubrius. Nam juxta naturae consideratio­nem tunc ista magnam vim habent, cum in vivo cor­pore sua munia peragunt: ac juxta mysticam Philo­sophiam, tunc demum plurimum valent, cum corpus relinquunt.

Nemo miratus est Dominum humano more spiran­tem ac respirantem; sed cum in cruce clamore valido emisisset spiritum, simul intellectum est, illum & ve­rum fuisse hominem, & verum Deum: hominem, quod juxta naturae ordinem, & ubi vitalem flatum emisisset, desiit vivere; Deum, quod simul cum in­genti clamore mortuus est, declarans se volentem ac spontaneum deponere vitam, quod humanarum vi­rium nemo nescit non esse. Sensit efficax testimo­nium spiritus vicinus Centurio, sic enim narrat beatus Marcus: Videns autem Centurio qui ex adverso sta­bat, quia sic expirasset ait: Vere hic homo filius Dei erat. Quid morte abjectius juxta carnem? sed nihil morte potentius juxta spiritum. Erat & illud praeter naturae cursum quod è latere exanimati corporis, sanguis & aqua profluit, ut absolveretur triplex testimonium. Totum effudit spiritum ut nos re­spiraremus: quicquid erat humoris aquei reliquum, expressit ut nos ablueremur: quicquid resederat in corde sanguinis, emisit ut nos confirmaremur. At­que haud scio an perperam faciam haec tria inter se conferens; cum sint unum, non natura, sed in mysterio. Si qua tamen est discretio, sanguis in te­stimonium ratione potissimum celebratur, quod in hoc Scriptura testatur esse vitam animantis, & ob id à cibis submovebatur edicto legis. Praeterea magis est expositus hominum oculis sanguis quam spiritus aut aqua.

2 Vita Domini qui summus fuit martyr, quique & hodie pugnat & vincit in martyribus plurimis, fuit of­fendiculo. Non jam loquor de Pharisaeis & Scribis, ipsis etiam cognatis ac fratribus fuit detestabilis, cum dicerent illum in furorem versum; sed mors illius non solum piis, sed impiis etiam fuit admirabilis, nec ali­bi magis verum fuit, quod Dei virtus in infirmitate perficitur. Ibi fracta est Satanae tyrannis, ibi devicti sunt inferi, ibi triumphatum est de diabolo, ibi deje­ctus orcus, coelum apertum. Nimirum hoc erat quod instante mortis tempore deprecabatur Dominus: Pa­ter, clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te. Quid homine mortuo contemtius? Quis enim vel Cae­sarem mortuum metuat? Sed Christi morte quid effi­cacius? Velum templi scissum est à summo usque ad imum, terra concussa est, saxa discissa sunt, aperta sunt monumenta, revixerunt sepultorum corpo­ra, sol medio die obtexit faciem suam. Nunquam per omnem vitam magis declaravit potentiam suam: mox refractis omnibus mortis repagulis, vivum se discipulis exhibuit. Nimirum hoc est efficax illud sacrosancti sanguinis testimonium, qui solus potuit dirimere maceriam, quae Deum ab hominum genere separabat: solus potuit unica litura delere totum illud chirographum quod erat contra nos, &3 Satanae in nos jus vindicabat. Neque enim sanguis hircorum aut vitulorum potuit abolere peccatum; umbrae erant illa & typi futurorum. Nec ullius hominis sanguis poterat tollere peccatum mundi, praeter unici illius [Page 170] agni sanguinem cui Baptista tribuit testimonium, di­cens: Ecce agnus Dei,1 ecce qui tollit peccatum mundi.

Plus est tollere peccatum quam peccata: & pecca­tum non hujus aut illius, sed mundi. Corpus enim peccati mundum universum occuparat: hoc per Chri­stum esse sublatum, sanguis ipsius pro nobis effusus reddit evidens testimonium, melius pro nobis lo­quens, ut inquit Apostolus, quam sanguis Abel. Si­quidem ille clamans de terra loquebatur vindictam: at Christi sanguis de cruce clamans, pacem loquitur & reconciliationem. Quin idem sanguis quoniam à nobis bibitur, si modo digne bibitur, clamat in cor­dibus nostris verba pacifica & solatii plena. Et illic triplex est testimonium, licet spiritali quodam modo. Clamat spiritus, qui nobis arrhabonis loco datus est, Abba pater, testificans quod sumus filii Dei. Clamat aqua per quam renati sumus, quod condonata sunt nobis omnia peccata; & si quis adhuc dubitat, ac­cedit sanguinis testimonium clamantis: quid adhuc haesitas, quid adhuc pavitas tyrannum Satanan? ecce pretium quo te redemit Dei filius. Nisi te salvum voluisset Deus, non tradidisset unigenitum suum in mortem.

Nemo majorem caritatem habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. Si non est majus eximiae benevolentiae testimonium, quam si quis vitam im­pertiat amico; gravius est Dominici sanguinis testi­monium, qui pro inimicis effusus est. Effusus pro inimicis, fecit amicos ac filios Dei: atque ut consi­deremus hanc fore perpetuam amicitiam, reliquit no­bis edendam carnem suam, reliquit bibendum sangui­nem; ut per eadem aleremur, per quae sumus redem­ti. Sanguinis aspersione confirmatum est vetus Te­stamentum, quemadmodum ad Hebraeos scribens prae­clare docet beatissimus Paulus: Christi sanguine con­signatum & corroboratum est novum Testamentum, hoc est testamentum & pactum gratiae & remissionis peccatorum, per sanguinem agni immaculati, qui in se recipere dignatus est totius mundi peccatum, quod omnes ex Adam contrahunt qui prodeunt in hanc vi­tam, & cujus contagio peccant quicunque peccant. Tanta autem est Christi sublimitas, ut fortasse non oporteat quenquam ceterorum hominum cum illo con­ferre, nisi ipse nobis tantam fiduciam praebuisset; qui non dedignatus sit discipulos suos vocare amicos, servulos suos vocare fratres & cohaeredes: Quemad­modum igitur ille suo mirabili testimonio clarificavit Patrem in hoc mundo, atque etiam in coelis: ita te­stimonium illius quodammodo consummatur testimo­nio sanctorum, quasi sit una passio Domini & ser­vorum. Id ne quis existimet parum religiose dictum, beatus Paulus nobis patrocinatur, ita scribens ad Co­lossenses: Qui nunc gaudeo in passionibus, pro vo­bis, & adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia. Quis enim nescit, fratres, quam uberem proventum effu­dit Ecclesiae seges, Apostolorum ac ceterorum mar­tyrum sanguine irrigata? Quo plus sanguinis effusum est, hoc magis effloruit multitudo fidelium: hoe la­tius sparsit suas propagines illa beata vitis à Christo stirpe surgens, & occupans orbem universum, qua­cunque patet ab Oriente ad Occidentem, ab Aquilone usque ad Austrum.

Ecce, fratres dilectissimi, à Domini redemtoris temporibus2 anni fluxerunt plus minus ducenti qua­draginta; jamque hujus vitis palmites pene latius se sparserunt quam Romanum imperium, efferas etiam nationes musto Spiritus inebriantes, & quos nulla fer­ri vis domare potuit, emollit sanguis illius agni can­didi. Qui naturae causas scrutantur, narrant adaman­tem nullae chalybis duritiei cedentem, hircino sangui­ne maceratum, ictu malleorum dissilire: nullus autem adamas corde saxeo peccatorum durior. Hoc igitur cor ferreum, cor saxeum, cor plusquam adamanti­num, emollit sanguis Christi, & hujus martyrum, qui supplerunt quod illius passionibus deerat. Hoc ar­gumento summus ille pastor, & ut Petrus ait, prin­ceps pastorum testificatus est se esse pastorem bonum, quia animam suam posuit pro ovibus, nobis exem­plum praebens, ut qui pro nostra qualicunque portio­ne 3 vices illius gerimus, parati simus & ipsi pro gre­ge Dominico sanguinem fundere, nisi malumus vide­ri mercenarii quam pastores. Domini verbis con­gruunt verba discipuli. Cum enim dixisset se gaude­re in passionibus, quibus consummaret passiones Chri­sti, perpetiens & ipse pro corpore Christi, quod est Ecclesia, qualia passus erat Dominus; causam adjecit cur ea libenter pateretur: Cujus, inquit, factus sum minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vobis, ut impleam verbum Dei. Et alio quo­dam in loco scribit se replevisse Evangelium. Sicut ergo mortibus martyrum consummantur passiones Christi, ita sanguine pastorum confirmantur promissa Christi. Nullum enim instrumentum indubitabilius, quam quod tot martyrum sanguine signatum est. Hoc nimirum est implere verbum Dei, hoc est replere Evangelium.

Sed interim gravissimus dolor oboritur animo meo, dilecti, dum mecum reputo,4 cum adhuc recens ille Christi sanguis fervere debeat in cordibus fidelium, tam multos esse in quibus refrixit caritas: atque hoc gravius discrucior, quod tales non paucos pastores ha­beat Ecclesia, qui, non solum non opponunt corpora sua adversus luporum incursus, verumetiam ipsi lupos agunt, dum mactant ac perdunt animas simplicium, ipsi ventri suo, quaestui, & ambitioni servientes, adeoque non implent verbum Dei, ut illud cauponen­tur potius & impiis dogmatibus adulterent; nec cogi­tant quod ille pastorum Princeps severissimo judicio reposcet singulas oves, pro quibus redimendis sangui­nem suum fuderat, de manibus eorum. Sed illos suum manet supplicium: nunc melius est ut omissis quere­lis, nos invicem ad officium quod Christo debemus exhortemur.

Triplex à Christo testimonium accepimus, triplex illi testimonium reddamus oportet. Rudimenta fide­liter tradamus baptizandis, perfectiora baptizatis. Confirmemus illos fructibus Spiritus ad coelestem vi­tam provocantes, & si res postulet, libenter etiam vitam commisso nobis gregi impendamus, nostraque morte vicissim Deum clarificemus. Et ne cui videatur [Page 171] mirum morte hominum glorificari Deum, audi bea­tum Joannem in Evangelio de Petro, cui Dominus praedixerat fore, ut ubi senuisset, ab alio cingeretur & duceretur quo nollet, ita loquentem: significans qua morte esset glorificaturus Deum. Quotquot igi­tur ab orbe condito propter Deum, propter justitiam ac pietatem mortui sunt, morte sua glorificaverunt Deum. Nam eleemosynas, jejunia, precationes, aliaque pietatis exercitamenta simulant etiam hypocri­tae: mortem nemo suscepit alacriter, nisi qui certo persuasum haberet, nihil adversi posse accidere iis qui persistunt in caritate Dei.

Neque tamen statim martyr est, qui occiditur, oc­ciduntur & sicarii & piratae1 non supplicium facit martyrem, sed causa. Quod si qui leguntur sibi for­titer conscivisse necem; aut infirmitas erat morte quae­rens dolorum finem, aut ambitio, aut dementia. Nec hoc est, testimonium praebere Deo, id facere quod & Deo displicet, & gentium etiam legibus prohibe­tur. Plurimum interest inter barbaricam immanitatem, & martyrum modestissimam constantiam in se imbecil­lem, in Christo fortem. Sunt qui certis artibus cor­pus stupefaciunt, ne sentiant cruciatus: hoc modo se quidem malefici muniunt adversus carnificum manus. Sunt & affectus impotentes, qui sensum adimunt ani­mo, ita ut vel mortem impavidi perferant. Sed pla­cidum illud ac mansuetum, illud humiliter sublime & sublimiter humile non videmus nisi in Christi martyri­bus. Non obtuentur trucibus oculis carnificem,2 non minitantur tyranno: magis dolent de illorum caecita­te, quam de suis afflictionibus. Scilicet clamat & in illis Christus: Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Non aliud spectant quam in coelum, ubi spem omnem habent repositam. Sic ipse Dominus velut agnus sine voce ad mactationem ductus est: & si quam edidit vocem, ea magis declaravit animum mitem ac placidum, quam ullum potuisset silentium. Quam blanda oratione compellat Judam proditorem? Quam placide respondit caesus alapa? Quam nihil fe­rocius loquitur Annae & Caiphae? Quam tranquille respondit Pilato? Denique cum Pharisaei veluti victo­res moverent capita sua, amarissimis conviciis in illum debacchantes; ille mitissimus clamat: Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.

Non igitur mori per se, testimonium est; sed sic mori, est testimonium praebere Deo. Stephanus ju­venis inter homicidas, agnus inter lupos, stabat pla­cido angelicoque vultu & ad Domini exemplum orat pro lapidantibus, nec alibi habet oculos quam in coe­lum. Illic videre meruit, cujus praesidio superior e­rat persequentibus. Qui vero timet Deum, non me­tuit hominum saevitias. Qui ex animo diligit vitam coelestem, facile vilem habet animam; atque illi, cum beato Paulo, vivere Christus est, mori lucrum. An non ingens lucrum est, hanc & brevem & innu­meris malis contaminatam vitam cum sempiterna feli­citate commutare? Hic Dominus quemadmodum & in ceteris omnibus sese formam nobis exhibuit. Q [...]um enim instaret extremus actus martyrii, quem aiunt in fabulis oportere esse optimum, secessit, abjecit se­se in terram, prolixe atque etiam frequenter, ac san­guineo sudore madescens, nostrae naturae in se ex­pressit imbecillitatem, ante testatus animi taedium ac tristitiam usque ad mortem, ne nos in desperationem caderemus, si cum omnia mortem praesentem inten­tant, horrorem naturae senserimus. Nisi enim ades­set sensus dolorum, nihil haberet admirabile marty­rium: sed superare dolorem, corona dignum est. Horrere mortem, naturae est: vincere naturam animi fortitudine, gratiae est. Omnia potest Paulus, sed in eo qui ipsum corroborat. Sed quibus praesidiis vin­citur naturae infirmitas? Si nos totos humi prosterna­mus, hoc est, si nihil omnino tribuamus yiribus no­stris; si vigilemus & oremus instanter; si nostram voluntatem divinae voluntati submittamus, dicamus­que illa ex animo, ex toto corde: Transeat hic calix si fieri potest, sed fiat non sicut ego volo, sed sicut tu vis.

Novi ego ac flevi quosdam magna animi fortitudi­ne praeditos; qui jam coronae proximi defecerunt, & quem diu professi fuerant, abnegarunt. Quid fuit in causa? Dimoverant oculos suos ab eo qui solus robur dat infirmis: intermiserant orationem, ac coeperant ad humana praesidia respicere. Contemplabantur suae naturae vincula, considerabant aculeos, ungulas, can­dentes laminas, ferrum & ignem, reliquumque car­nificinae apparatum, etiam aspectu horrendum, & cruciatuum atrocitatem cum suis viribus conferebant, & ideo victoriam amiserunt è manibus. Ubi quis ita cogitat: hoc possunt; illud perpeti non possum; nun­quam feliciter peraget martyrium. Sed qui se totum tradit divinae voluntati, non alio spectans quam ad il­lius opem; is demum firmus est & invictus. Hoc autem fieri non potest, nisi adsit vera ac vivida fides, nihil haesitans, nihil disquirens: ne cogitaveris quan­ta sit tyranni saevitia, quanta hominis imbecillitas, sed quanta sit Domini virtus, qui certat ac vincit in mem­bris suis.

Ergo ut à digressione reflectamus ad id quod erat constitutum: quemadmodum Domini mors potentior erat quam vita, ita voluit martyrum suorum mortem esse potentem. Quid enim infirmius quam vinciri, damnari, caedi, cruciari, occidi, & ad carnificis ar­bitrium praebere corpus? Haec species interdum mi­sericordiam movet etiam saevissimis tyrannis. Verum ubi jam monumenta martyrum pelluntur morbi, ru­giunt daemones, terrentur monarchae, coruscant mi­racula, concidunt idola: tum apparet quam sit efficax ac potens martyrum sanguis. Praesentia infirma, Epi­stolae graves, audivit beatissimus gentium doctor; hoc & ad martyres recte accommodabitur; vita infir­ma & contemta, mors gravis ac potens.3 Jam non est par omnium martyrum in tormentis alacritas, quem­admodum nec omnes eodem genere mortis defun­guntur. Tres illi beati pueri in mediis flammis inve­nere refrigerium, & septi innocuo elemento, velut in conclavi canebant hymnum Domino. Daniel item citra noxam, leonum sodalitio est usus. Beatus An­dreas, 4 ut habet humana quidem historia, sed satis probatae fidei, gaudens sibique gratulans ibat ad cru­cem. Alii diutius ac variis cruciatibus subinde moriun­tur, nec tamen morte datur finire dolorem. Est igi­tur & illud veri martyris, hoc quoque totum arbitrio Dei committere. Novit ille quid expediat nobis, & [Page 182] quid ad ipsius gloriam maxime conducibile sit. Tan­tum illud assidue cogitandum est: Sive vivimus sive morimur, Domini sumus. Nec sibi quisquam displi­ceat, si corpore pariter & animo sentiat gravem ac diutinam molestiam: tantum fidat ei cui certat, i [...] non patietur quenquam tentari supra id quod potest, sed faciet etiam cum tentatione proventum. Quos­dam electos interdum patitur in tormentis deficere, ut agnoscant imbecillitatem suam, atque eosdem post fortissimos reddit in certamine. Hac dispensatione Pe­trus ter abnegavit Dominum, ut edoctus quam nihil posset suis viribus, confirmaret fratres suos. Quo­modo autem confirmaret? Ut sibi diffisi, fiduciam omnem collocarent in Domino.

Sed jam tempus est, ut de altero martyrii genere disseramus caritati tuae, de quo etiam accuratius est disputandum, quod occultum sit & omnium tempo­rum commune; neque enim semper saeviunt Nerones, 1 Dioclesiani, Decii, ac Maximini: nunquam ta­men cessat diabolus exercere Christi militiam professos. Et fortassis erunt posthac donante Christo tempora, quibus nullae tyrannorum persecutiones affligent Eccle­siam: nunquam tamen defutura sunt certamina, nun­quam martyria quibus homines pii glorificent Deum, Ecclesia quidem adhuc in hoc exilio militans, pecu­liaribus gaudiis applaudit iis, qui in professione nomi­nis Jesu animas suas fideliter deposuerunt, & ad ho­rum memorias magna cum alacritate concurritur: sed coeleste theatrum, Angelorum myriades & justorum cum Christo regnantium innumerabilis populus ap­plaudunt omnibus, qui sinceram fidem, & caritatem invictam, quam habent erga Dominum Jesum, inte­gritate & innocentia vitae testificantur.

Nec solum professione fidei, quae juxta Paulum, ore sit ad salutem, glorificatur Deus: verumetiam confessione commissorum. Haec ne temere ex nobis ipsis loqui videamur, adducenda sunt scripturarum te­stimonia. Ergo nisi piorum vita cederet in gloriam Dei, Christus non diceret in Evangelio: Ut videant opera vestra bona, & glorificent patrem vestrum qui in coelis est. Nec2 Paulus Apostolus scriberet Gala­tis: Et in me glorificabant Deum. Confirmatur hoc & per repugnantiam ex his quae diximus. Etenim si nomen Dei polluitur ac dehonestatur impia vita sui populi; utique bona illius vita cohonestatur. Dam­natur apud Apostolum & Philosophorum impia sapien­tia, qui cum Deum cognovissent, non tamen eum ut Deum glorificaverunt. Sapientiam profitebantur, & summam exhibebant stultitiam. Itaque cum Deum esse profiterentur, tamen turpiter viventes & idolis sacrificantes, falso testimonio quodammodo obscura­bant Dei gloriam, quasi nec justus esset nec verax: aut quasi non unus esset, sed multi, aut quasi saxis esset adsimilis. Id autem evidentius etiam testatur bea­tissimus Paulus, scribens ad Corinthios: Emti, in­quit, estis pretio magno, glorificate & portate Deum in corpore vestro. Ideo Deus redemit nos pretio san­guinis sui, ut semel à peccatis expurgati, deinceps vitam ipso dignam ageremus.

Ac symbolum imperatoris gestamus impressum fron­tibus nostris. Quid si gerens signum Christi, prae­stet opera Belial; nonne dedecoratur ille cujus insignia gerimus? Contra sicut imperator sibi placet de milite praestrenuo, sic existimans illius virtutem ipsi decori & ornamento esse: sic Deus gloriatur in his quos re­demit, quos lavit, quos sanctificavit, quos Spiritus donativo dignatus est, si vitae sanctimonia declararint, Domini gratiam in ipsis non fuisse vacuam. Si Pau­lus gloriatur in discipulorum pietate, gaudium & co­ronam suam illos appellans, qui nihil erat nisi dispen­sator alieni muneris: annon Dominus magis gloriatur, super his pro quibus mortuus est? Jam quod in libro Job ad hunc modum Satanae loquitur Dominus: Num animadvertisti servum meum Job, quomodo non sit ei similis super terram, homo simplex & rectus ac timens Deum, & recedens à malitia? nonne sermonem pro­fert de suo cultore gloriantis? Beatus autem Paulus splendidiore etiam verbo usus est, scribens secundam ad Corinthios Epistolam: Deo autem gratia, qui sem­per triumphat nos in Christo Jesu, & odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco: quia Christi bo­nus odor sumus Deo. Melius est nomen bonum su­per unguenta pretiosa. Scriptura gloriosam famam appellare solet odoramenta. Non tamen Deus gloria­tur hominum more, sibi placens ac gestiens, sed no­stram salutem ducit gloriam, & ideo subjecit Aposto­lus: In his qui salvi fiunt, & in his qui pereunt. Quomodo glorificatus Deus in his qui salvi fiunt? quoniam illius illustratur misericordia. Quomodo in his qui pereunt? quoniam in his declaratur illius ju­stitia.

Nunc ipse sermonis cursus nos eo deduxit, ut do­ceamus & peccatorum confessione glorificari Deum. Hic occurrit protinus ex libro Jesu Nave Achan, qui quoniam contra divinum edictum sustulerat ex anathe­mate pallium coccineum insigne, ac ducentos siclos argenti, ac linguam auream siclorum quinquaginta; populus Israel terga vertit hostibus. Itaque Josue di­xit3 Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, & confitere, atque indica mihi quid feceris, ne ab­scondas. Confessus, dedit poenas, & aversus est fu­ror Domini. Ea confessio clarificavit Dei justitiam ac sapientiam. Sapientiam, quod illius oculis nihil esset abstrusum: justitiam, quod non sine causa pas­sus esset hostes adversus Israelem invalescere, quodque leges ipsius nullus hominum impune violat. Nihil e­rat magni quod suffuratus erat Achan: magnum ta­men erat documentum universo populo, quantum pe­riculum sit Dei jussa negligere, eique velle imponere quasi quidquam illum fugeret, aut quasi faveret prae­varicatoribus. Atque ille quidem cum esset Judaeus, ob unicum peccatum, quod ipsi leve videbatur, seve­rissimas poenas dedit, lapidatus ab universo populo, corporis interitu salutem animae redimens. Non enim judicat Deus bis in idipsum.

Sed quae poena manet illos, qui post tantam Evan­gelii lucem & gratiam, postea quam semel illuminati sunt, gustaverunt etiam donum coeleste, & partici­pes facti sunt Spiritus sancti, gustaverunt aeque bo­num Dei verbum virtutesque seculi venturi, in multa atque immania crimina relabuntur, crucifigentes sibi­metipsis filium Dei, & ostentui habentes? Qui hoc sunt etiam miserabiliores, quod cum tales sint, asper­nantur tamen poenitentiae salutaris remedium, con­temnunt Ecclesiam maternum gremium offerentem, & ad sanitatis instaurationem invitantem. Ejusmodi defectio quantam putas ignominiam inurit Ecclesiae? Nec ea ignominia non potest pertinere ad Christum [Page 183] qui est caput Ecclesiae, & per omnia suum esse ducit, quod est corporis ac membrorum ipsius. E diverso, quanta totius Ecclesiae exultatio, cum qui lapsus est, per poenitentiam Ecclesiae reconciliatur? Ac ne pu­temus hoc gaudium apud nos tantum esse, Dominum audiamus in Evangelio1 [...] Lucam loquentem: Ita dico vobis, quod gaudium erit in coelo super uno pec­catore poenitentiam agente, quam super nonaginta no­vem justos, qui non indigent poenitentia. Nam haec clausula finit parabolam de pastore, qui relictis nona­ginta novem ovibus, unam quae à grege aberraverat multo labore quaesitam ac tandem inventam, impo­suit humeris suis, & caulae restituit. Simili sententia claudit parabolam de muliere, quae drachmam perdi­tam invenerat. Ita dico vobis gaudium erit coram An­gelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Nec tamen hoc sic accipiendum est, quasi Deo & ejus Angelis gratius sit post lapsum redire ad pietatem, quam citra lapsum perseverare in innocentia: sed scrip­tura suo more loquitur secundum affectus humanos, illud testatum esse volens, Deo gratissimam esse pec­catorum conversionem. Non enim quaerit mortem peccatoris, sed magis ut convertatur & vivat.

Atque interdum piorum hominum lapsus quamvis enormes, divina dispensatione vertuntur in summum Ecclesiae profectum. Sic lapsus est Apostolorum prin­ceps: sic Paulus gentium doctor: sic Maria Magda­lene, quibus nunc Ecclesia praecipue gloriatur, quo­rum lapsus cesserunt in stabilimentum ac solatium do­mus Dei. Praeterea non hic loquitur de vere justis, sed de justitia Pharisaica, quemadmodum alibi dicit: Non est opus sanis medico, sed male habentibus. At non erant sani quibus hoc dicebat Dominus; sed legis qualicumque observatione tumidi, sibi videbantur sa­ni, ut ideo non desiderabant Medicum.

Haec cum ad hunc habeant modum, desiderate fra­ter, conemur assiduis exhortationibus excitare fidelium animos, ut tota etiam vita martyrium, hoc est, te­stimonium reddat Deo; quod adeo negligendum non est, ut nisi ea praecesserit, martyrium quod sanguine perhibetur, non sit martyrium. Frustra enim cervi­cem praebueris carnifici, nisi prius occideris membra quae sunt super terram, hoc est, affectus qui militant adversus spiritum, odium, invidiam, avaritiam, li­bidinem: quibus quicunque servit, Deum quodam­modo abnegavit; & Christum ore profitens, vita Sa­tanam Deum confitetur. Nec hic sermo debet cui­quam videri durior, cum sit verax ac salutaris: quid­quid homo quivis Deo anteponit, sibi Deum facit, nec possumus duobus servire Dominis: unus enim est Deus ex toto corde, ex tota anima, ex totis viribus diligendus.

Quisquis igitur ore dicit: Credo in unum Deum, & servit avaritiae, aut libidini, aut luxui, sibi menti­tur, sibique repugnat, aliud lingua sonans, aliud a­nimo celans, voce tantum testimonium perhibens Deo, cum vita Satanam colat. Efficacius autem est vitae, quam linguae testimonium. Non omnis qui di­cit: Domine, Domine, intrabit in regnum, sed qui facit voluntatem patris coelestis. Habent & opera suam linguam, habent suam facundiam, etiam tacen­te lingua. Ideo Dominus in Evangelio [...] Joannem ita loquitur: Opera quae dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me. Quemadmodum igitur bona opera profiten­tur Deum: ita mala quodammodo loquuntur: non est Deus, nec scientia in excelso. Quis non contre­miscat, quis non inhorrescat, quis non laceret vesti­menta sua, quis non obturet aures suas, si tales voces audiat ex Christiano? Quantus horror, quantus do­lor occupat animos nostros; cum quis victus tormen­tis, jussus abnegare Christum, abnegat, & ad Jovis statuam thus adolet? Quam trepidamus metuentes ne Deus iratus fulmen in nobis vibret irae suae, ne terra dehiscens nos absorbeat? ut interdum unius impietas, supplicii consortio multos involvat; & sunt scelera tam immania, ut vidisse quoque aut audisse sit detestabile. Sed cur alias in simili crimine tam sumus conniventes? Cur & nobis adeo blandimur & aliis? At vide quid de Lalibus loquitur Apostolus scribens Tito: Profiten­tur se nosse Deum, factis autem negant. Idem in priore ad Timotheum de vidua quae negligit familiam: Si qua autem suorum, maxime domesticorum, cu­ram non habet; fidem negavit, & est infideli dete­rior. Si fidem negavit, quae negligentius habet suam familiam; quid dicturum putas de his qui se totos de­diderunt mammonae & ventri? De Christianis utique loquitur Paulus scribens Philippensibus, cum ait: Quorum finis interitus, quorum Deus venter est. Quos eosdem taxat, scribens Romanis: Hujusmodi Christo Domino non serviunt, sed suo ventri. Servi­re, juxta Scripturatum consuetudinem dixit, pro co­lere. Ventrem colunt, eum quem habent pro Deo. Jam de avaritia manifestius etiam pronunciat, scribens ad Colossenses: Mortificate, inquit, membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, & avaritiam, quae est simulacrorum servitus.

Execramur eos qui procumbunt ad Dianae simula­crum: quanto justius eos execramur, qui toto pecto­re serviunt mammonae, qui illi quotidie sacrificant? Et si avarus est idololatra, qui pecuniae studio tene­tur, qui quod haereditate obvenit, aut industria par­tum est recondit, nec erogat in egenos; quid censen­dum est de his qui lenocinio, qui foenore, qui rapto, qui fraude, qui calumniis, qui opprimendis pauperi­bus rem accumulant? Atque haec idolorum servitus non solum invenitur inter Christianos, verum etiam, quod gemendum est, inter Episcopos.2 Porro temu­lentia adeo communis est Africae nostrae, ut prope­modum non habeant pro crimine. Annon videmus ad martyrum memorias Christianum à Christiano cogi ad ebrietatem? An hoc levius crimen esse ducimus, quam hircum immolare Baccho? Mihi videtur multo gra­vius, si rem recta ratione velimus expendere. Cum tyrannus dicit: Abnega Christum, & immola Jovi, & esto amicus noster, aut morere: saepe lingua ne­gat, corde reclamante: & manus adolet thus, cum animus intus adoret Christum: quanquam hoc quo­que gravissimum est crimen, tamen aliquam impieta­tis culpam elevat humanae naturae imbecillitas. Ibi Sa­tanas tibi loquitur voce tyranni: at quid tibi dicit idem per tuam concupiscentiam? Abnega Christum, & esto dives: Sacrifica Mammonae, & Christo nun­cium remitte. Quid est quod pollicetur? aurum & argentum, inutilem materiam nisi exerceas. Nec di­cit morere, sed oblecta oculos; imo potius hoc dicit: Lucrare pecuniam ad breve tempus habiturus, perde in aeternum animam tuam. Et tamen hic sponte sub­mittis genua Satanae, & abnegato Christo, te totum [Page 184] illi mancipas. Quid autem Christus? Meus esto, & vive in aeternum: contemne divitias illas temporarias, & ego tibi centuplum reponam in hoc seculo, & vi­tam aeternam in futuro. Relinque terram, & accipe coelum. Ac Deus ista pollicens deferitur; & diabo­lus tam nihili res easque falso promittens, adoratur. O foedam defectionem! O turpem idololatriam! O ini­quam permutationem! Quo praemio sollicitavit huma­ni generis primos auctores? Ostendit pomum, & de­dit mortem. Mendacio fefellit: Non moriemini, sed eritis sicut Dii, scientes bonum & malum. Atque illi delusi, qualem Dominum deseruerunt, & ad quem defecerunt? A qua felicitate exciderunt, & in quas aerumnas semet conjecerunt? Sed idem ille tenebra­rum princeps qui Evae locutus est per serpentem, no­bis loquitur per satellites suos ac ministros, per lenas & lenones, per eos qui pelliciunt ad amorem pecu­niae, ad ambitionem, ad voluptatem, avocantes à sinceritate quae est in Christo Jesu. Idem ille loqui­tur nobis per concupiscentias nostras, quae vivunt in membris nostris. Nec dicit quod homo tyrannus: aut mihi obtempera aut morere, nec ostentat1 carceres, catenas, uncinos, sartagines, aut caminos incensos, non cruces, laqueos aut gladios; sed tantum: con­temne Deum, renuncia vitae coelestis haereditati, & committe adulterium, & capies voluptatem. Sed qualem? Momentaneam & corporis tantum, quot au­tem amaritudinibus conditam? infamia, periculo, su­per omnia vero secreto conscientiae cruciatu. Haec est esca diaboli, hoc auctoramentum. Stipendium porro quale est? Dicat majore cum fide beatus Apostolus: Stipendium peccati mors est. Quae mors? Corporis, quam solam minitatur & inferre potest tyrannus ho­mo? Non, sed mors gehennae, quae finem nescit. Plus potest homo tyrannus, quam diabolus. Ille quo­dammodo cogit hominis naturam, nihil aliud potest quam sollicitare: dejicere non potest, nisi assentiaris, contemsisse vicisse est.

Major itaque venia debetur, Christum in tormentis abneganti, quam sponte assentienti diabolo; cui cre­didisse, est Christum abnegasse. Ille mendax est, & omnis mendacii pater, illius promissa, quantumcun­que fronte blandiantur, nihil aliud sunt quam praesti­giae pellicientes in exitium. Ne quis itaque sic sibi blandiatur: Sum peccator, amo pecuniam, servio li­bidini, studeo honoribus, indulgeo vindictae, dedi­tus sum voluptatibus: sed Christum non abnegavi. At reclamat tibi Dominus ipse: Non potes duos domi­nos colere. Et interim horres abominandum2 thurifi­cati aut libellati cognomen, ipse fortasse thurificatis aut libellatis deterior. Illos humanus metus violen­tior, quam ut hominis natura possit vincere, eo com­pulit, ut impias voces promant lingua, reclamante conscientia; tu tam vili mercedula solicitatus, spon­te deficisad eum, à cujus tyrannide te Christus suo san­guine redemit: cujus jam totus es factus, quemad­modum ait Apostolus: Emti estis pretio magno, & jam non estis vestri. Hujus militiam professus es ad salutare lavacrum, huic dedisti nomen, hujus sacra­mentis initiatus es, accepisti donativum & pignus Spiritus3 ne quid dubitares de promisso stipendio, si­mulque diabolo denunciasti perpetuas inimicitias, re­nunciasti omnibus illius pompis ac voluptatibus; ex­sufflasti, exsibilasti, jurasti in verba Redemtoris: cumque tot vitiis servias, tibi places quod nondum sis thurificatus aut libellatus.

Si quis miles juratus in verba Caesaris, profugeret ad4 Turcam, & ex illius arbitrio faceret ea quae sci­ret ingratissima Caesari; nonne comprehensus ad sup­plicium, raperetur ut desertor, ut perjurus, ut per­fuga? Quis autem audiret eum ita defendentem: non sum desertor, non abnegavi Caesarem? Annon mox audiret, quid refert si lingua tacuit? Reipsa abnega­sti, & plusquam abnegasti; qui non solum deserueris militiam, verum etiam ad tyrannum & hostem impe­ratoris tui irreconciliabilem transfugeris. Merito fide­lium aures abominantur apostatae vocabulum: verum hoc non ibi tantum execrandum est, cum incenso thusculo, aut scripto libello renunciatur professioni nominis Christi; sed ubicunque contemtis Christis le­gibus, obtemperatur Satanae. Nec enim refert quid sonet lingua; quae si sonet Christum, cum animus sit deditus criminibus, non est professio, sed hypo­crisis; abnegatura Christum si metus urgeat, qui pre­mit thurificatos aut libellatos. Atque in his rebus quae sic inter se pugnant, ut neutra ferat alterius consor­tium; quotiens hanc amplectimur, aliam abdicavi­mus; quotiens unam rejecimus, alteram agnoscimus. Cujusmodi sunt lux & tenebrae, bellum & pax, mors & vita, Deus & Belial; quemadmodum testatur & beatus Paulus in secunda ad Corinthios: Quae enim participatio justitiae cum iniquitate, aut quae societas luci ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Be­lial? Adhaesisse Belial, est abnegasse Christum,5 ut­cumque lingua aut habitu Christum profitearis.

De hoc si quis simpliciorum dubitarit, dabo argu­mentum crassum & evidens. Fingamus tyrannum ita loqui Christiano: Incende thus Jovi; nihil addentem nec exigentem ut Christum abneget: si adoleverit, nonne cunctis manifestum erit, illum hoc ipso Chri­stum abnegasse, quod Jovi fecerit thymiama, etiamsi nihil proferat impium in Christum? Quemadmodum qui magicis artibus utuntur (6 à quo malo nos Domi­ni misericordia liberavit; sicut à ceteris omnibus, qui­bus juxta veterem hominem quondam ambulantes te­nebamur) tacite Christum abnegant, dum cum daemonibus habent foedus. Jam si7 Machabaei fratres u­na cum matre maluerunt tot cruciatibus exanimari, quam carne suilla vesci, sic aestimantes, eum Deum legis auctorem negare, quisquis sciens ac volens legis praecepta violat: quo pacto sibi blanditur, qui in lu­xu, temulentia, avaritia, rapinis, adulteriis aliisque criminibus consenescunt, quae gentium etiam leges noluerunt esse impunita? Et cum tot modis Christum abnegent, cum toties immolent daemonibus; pro Christianis haberi postulant? Atque in his sunt, qui palam ista committunt, ac propemodum etiam glo­riantur in rebus pessimis; adeo non pudet aut piget admissorum: & tamen audent venire in Ecclesiam san­ctorum, audent misceri gregi Dominico. Tales in­terdum tolerat Ecclesia, ne provocati magis etiam perturbent populum Dei: sed quid prodest non ejici coetu piorum, si merueris ejici? Nam ejici remedium est, & gradus ad recuperandam sanitatem: ejectio­nem [Page 185] meruisse, summa malorum est. Ac frustra misce­tur coetui sanctorum in templo manufacto, si submo­tus est à consortio Dei & ab universo corpore mystico Christi.

Oportet autem & illud considerare, quantopere Christiani abhorrent ab idolothytis, & ab ingressu fa­norum, atque ab ipsis etiam simulacris. Cum Beatus Paulus clamet, neque idolum esse aliquid, neque ido­lothytum; multo minus fanum ex lapidibus constru­ctum, est aliquid: & tamen plurimorum animus ea religione tenetur, ut mortem oppetant citius, quam gustent idolis immolatum: & inexpiabile piaculum es­se ducant, si ingrediantur fanum Jovis aut Apollinis aut Dianae, seque putent contactu simulacri vehemen­ter contaminari. Equidem probo talium religionem, si sibi constet in omnibus. Nunc, pro dolor, videre est quosdam in his pene superstitiose trepidos, in aliis ubi gravior erat metuendi causa, nimium esse secu­ros. Per se non inquinat animam contactus idoli, nec ingressus fani, nec esus idolothy [...]i: sed per se polluit conscientiam amor pecuniae, incestus, rapina, hypo­crisis, & his similia monstra. Quam vero congruit horrere fani ingressum, nec horrere in templo sancto Spiritui consecrato victimas immolare daemoniis? Cla­mat sanctus Paulus scribens Corinthiis: Nescitis quia templum Dei estis, & Spiritus Dei habitat in vobis? si quis autem templum Dei violaverit, disperdet il­lum Deus. Rursus in eadem epistola: An nescitis quoniam membra vestra templum sunt sancti Spiritus qui in vobis est, quem habetis à Deo & non estis vestri? Quod si Christianorum pectora sibi consecra­vit Deus ut in illis inhabitet per Spiritum suum; illic deliciatur & inambulat,1 illic amat sibi offerri victi­mam puram in omni loco. Et qui in hoc templum Deo sacrum, ejecto sancto Spiritu, inducit abomi­nationes quas in mystica visione conspexit Ezechiel; qui illic sedem facit Mammonae, Veneri, Como, Baccho, aliisque portentis; qui ibi daemonibus im­molat spurcissimas hostias, veretur ingredi fanum gen­tium ne contaminetur.2 Proinde nemo sibi frustra blandiatur, Deus non irridetur; constet sibi nostra religio, nec alios detestemur, ipsi gravioribus ob­noxii criminibus: nec alibi simus religiose timidi, ali­bi impudenter impii. Sed Christum semel professi, tota vita reddamus illi testimonium, & undique glo­rificemus illum, obedientes illius praeceptis; ut in hoc cognoscant homines quod vere fidimus illi, quod ex animo diligimus illum, & quod non simu­late ad sacrum lavacrum adduximus nos illius mili­tiae.

Beatus Apostolus praedixit, nulli pie vivere volen­ti in Christo Jesu defuturam persecutionem. Si deest tyrannus, si tortor, si spoliator; non deerit concu­piscentia, martyrii materiam quotidianam nobis exhi­bens. Postremo haee ipsa mala quae secum defert vi­ta mortalium, quaeque piis cum impiis communia sunt, martyrii coronam nobis parabunt; si placide, si cum gratiarum actione pertulerimus. Neque privati sunt martyrii gloria quicunque violenta morte consum­mati non sunt. Quis autem ausit vel Abraham Patriar­cham, vel hujus filium Isaac, vel beatum Job exime­re è Martyrum numero? Quae carnificinae gravius torserunt corpus, quam Patriarchae mentem torque­bant naturae affectus; cum incunctanter ad Dei jus­sum appareret immolare filium unicum & unice ca­rum, in quo tota spes erat illi posteritatis? Quid de­fuit Isaac Martyrio, qui nihil obmurmurans, pas­sus est se colligari & imponi busto? nec expavit in cervicem vibratam machaeram? Cujus autem Mar­tyrium audebimus conferre cum his quae passus est Job?

Quod si quis adhuc diffidit sermoni nostro, certe beati Pauli verbis non poterit diffidere. Is scribens ad Hebraeos, orsus ab Abel usque ad Gedeonem, ingen­tem sanctorum catalogum recenset, in quo plures sunt qui non defuncti sunt morte violenta; imo pauci sunt qui sic mortui sunt; & tamen de omnibus pronun­ciat: Et hi testimonio fidei probati inventi sunt, per­spicue declarans etiam vita bona peragi Martyrium fi­dei. 3 Ecclesiae quidem usus discernit illos cognomi­nibus appellans eos, qui violenta morte decesserunt; Confessores, qui constanter in cruciatibus ac minis mortis professi sunt nomen Domini JESU, parati mortem oppetere, vel potius martyrii supremam co­ronam ambientes. Apud Deum tamen quicunque car­nem suam crucifixerunt cum vitiis & concupiscentiis, quicunque Christo vere commortui sunt, eique in ba­ptismo consepulti sunt, ut jam non sibi vivant, ne­que mundo cui semel mortui sunt, sed ei, qui pro ipsis est mortuus; Martyres sunt, nec Martyrum co­rona fraudabuntur:4 imprimis autem Monachi, qui vere Monachi sunt, ac virgines quae vere virgines sunt.5 Neque enim locus desertus, saccus pro ve­ste, legumen pro cibo, neque jejunia, neque cha­meuniae Monachum absolvunt; sub his involucris in­terdum latet animus valde mundanus. Quod ita de­prehenditur, si ad munus aliquod Ecclesiasticum vo­centur: ibi videas quosdam ex illis facillime vinci de­liciis, impatientiores injuriarum, appetentiores vin­dictae quam quivis alius sit ex media plebe. Quid causae est? Quoniam corpus exercuerunt magis quam animum; cum beatus Paulus doceat, quod exercita­tio corporalis ad modicum utilis sit, pietas ad omnia valeat.

Non haec dixerim, quod improbandi sint qui tali­bus modis castigant corpus suum, & in servitutem re­digunt: sed quod Satanas mille instructus artibus, nonnunquam illudit incautis, transfigurans se in An­gelum lucis, & ex hujusmodi corporum exercitamen­tis inducit illis falsam sanctimoniae persuasionem; cum­que intus madeant spiritalibus vitiis, & sibi & aliis ha­bentur pii. Talis erat justitia Pharisaeorum, cui prae­lata est judice Christo Publicani injustitia. Ita sunt & virgines fatuae: quae solidam existimant pietatem cor­pus habere viro intactum, cum animus avaritia, su­perbia, invidia, & obtrectatione sit corruprissimus. Sunt & falso viduae, quae dum vivunt in deliciis, Christo mortuae sunt. In summa tamen, quisquis ve­re Christianus, cujusque status aut ordinis, habet cer­tamina sua, habet crucem suam; quam si parienter tollit, si constanter sustinet, testimonio suo glorificat Dominum, tantum ne sibi vindicet laudem bonorum operum: hoc enim non est glorificare Deum, sed cla­rificare seipsum.

Habet unusquisque fidelium agones suos, habet ad­versarium diabolum, habet agonothetam Deum, habet [Page 186] theatrum non solum Ecclesiae & Angelorum, sed & infidelium; quemadmodum dicit Paulus ad Corin­thios: Spectaculum facti fumus mundo & Angelis & hominibus. Si vincimus; gloriantur Angeli, glorian­tur & fidelium Ecclesiae, gloriatur & ipse Christus in membris suis. Sin vincimur ignavia nostra; triumphat Satanas cum angelis-suis, insultant nobis increduli, ac Deum contumeliis afficiunt, dicentes: Ecce qui jactant se redemtos à tyrannide Satanae, qui praedicant se mortuos mundo, nihilo minus vincuntur à cupidi­tatibus suis quam nos, quos dicunt adhuc teneri sub regno Satanae. Quid prodest illis baptismus, quo di­cunt exui veterem hominem cum actibus suis, & in­dui novum qui secundum Deum creatus est? Quid prodest illis Spiritus sanctus, cujus arbitrio dicunt se temperari? Cur semper in ore habent; Evangelium, Evangelium; cum tota vita discrepet ab Evangelii praeceptis? Quanto creditis pudore suffunditur Eccle­sia, cum haec ingeruntur ab hostibus, nec habet quo refellat opprobria? Nonne videmus totum Ecclesiae coetum1 demittere vultus atque erubescere, quo­tiens aliqua virgo quae Christo nupserat, dilapsa ex angelico contubernio, defecit ad stuprum aut conju­gium? Quantus moeror occupat omnium nostrûm ani­mos, sed praecipue pastorum, si quando Christi mi­les tormentis inferior, renunciavit imperatori suo? Quantus autem ex adverso Satanae triumphus?

Itaque, fratres dilectissimi, si vere diligimus Deum, si quotidie petimus ex animo: Sanctificetur nomen tuum; summo studio advigilemus, necubi polluamus nomen illius, sed & morte & vita glorificemus illum, juxta beati Pauli monita: Viventes sine querela ut simplices filii Dei, sine reprehensione in medio natio­nis pravae & perversae, inter quos luceamus sicut lu­minaria in mundo, verbum vitae continentes, ad glo­riam Christi JESU Regis & agonothetae nostri, qui suum esse ducit quicquid in membris ipsius geritur. Patiamur cum illo, ut cum illo glorificemur in die Domini. Nos hic illum clarificemus apud homines, ut ille nos clarificet claritate sua coram Angelis suis. Cum, ut inquit Beatus Paulus, venerit glorificari in sanctis suis. Nemo coronatur nisi legitime certaverit. Et hi qui corruptibilem coronam ambiunt, ab omni­bus se abstinent, nihil non facientes quod ad victoriam conducit: quid nos facere convenit, ut assequamur illam immortalis vitae coronam incorruptibilem & im­marcesebilem in coelis?

Hic siquis roget, quo pacto quis possit esse Martyr sine sanguinis effusione: quisquis hoc animo sequitur ju­stitiam, ut mortem citius admissurus sit, quam velit à justitia deflectere: huic promta voluntas pro Marty­rio deputabitur. Deus enim non aestimat quenquam ex eventu rerum, sed ex affectu. Cur enim ille frau­detur martyrii gloria, per quem non stetit quo minus martyrium peregerit? Ut contra, mercedem apostatae feret; quisquis hoc animo vivit, ut Christum negatu­rus sit, si jactura bonorum, aut corporis cruciatus, aut mors sit accipienda. Qui ob paululum pecuniae pejerat; an is verebitur abnegare Christum, si tota res periclitetur, si intentetur infamia, carcer & mors? 2 Qui ob febriculam ad incantatricum remedia confu­git; an is malit cruciatus morte tristiores perferre, quam Christo renunciare? Imo qui totiens ob brevem carnis delectatiunculam, ob momentaneam gloriam deficit à Christo; vitam habebit vilem pro Christo? Nec hunc tyrannus fecit apostatam, sed ad tyrannum accessit apostata. Ut autem est similis certandi ratio; ita iisdem armis fratrum animi communiendi sunt ad has pugnas quibus ostendimus confirmandos ad marty­rium. Fides est, quae pugnat & superat in Martyri­bus: nec quisquam defecit in tormentis; nisi fidei de­fectu.

Orandus igitur assidue Deus, ut fidem in nobis au­geat: est enim Dei donum, illi debetur omnis victo­riae gloria. Ingeramus illorum animis & infigamus, quam horrendum crimen sit omnis idololatria, quam severe punita sit à Deo sub lege vetere: quot millia trucidarit Moyses ob vitulum aureum. Deinde propo­natur comparatio manifestae idololatriae, cum immo­latur simulacris: & occultae, cum contemto Deo o­beditur per concupiscentiam Satanae. Deinde confe­ratur inter se Deus fons omnis boni, & diabolus omnis malitiae princeps. Ostendatur & inaequalitas contuber­nii: in altera parte sunt filii Dei, concives Angelo­rum, & haeredes beatae immortalitatis; in altera filii Belial, societas omnium daemonum, & haeredes ge­hennae. Conferatur & impar malitiae genus, compa­rentur diversa stipendia. Haec si prius fuerint persuasa, & intimis infixa visceribus, facilis erit victoria. Nunc fides multis natat in labiis, cum in corde aut nulla sit, aut vehementer langueat. Quis enim non profitetur, quod in Deuteronomio legimus: Audi, Dominus Deus tuus, Dominus unus est? Et; Dominum Deum tuum adorabis, & illi soli servies? Quis non quotidie recitat ore: Credo in Deum Patrem omnipotentem? At non credit in Deum, qui non in eo solo collocat 3 totius felicitatis suae fiduciam: nec unum habet Deum ac Dominum, qui per scortationem, per luxum & avaritiam Satanae facit imperata, nec illi soli servit, qui servit ventri, qui deditus est huic mundo, qui in pravo positus est.

Ethnici putant plures esse Deos, & hoc tibi videris perfectus Christianus, quod persuasum habes unum esse Deum? quid magni facis? Idem credunt Judaei qui quotidie blasphemant in Synagogis suis: idem credunt daemones & contremiscunt. Si vere credis in Deum, crede justum & veracem: justum in remunerandis piis, & puniendis impiis: veracem in promissis. Crede non esse spem salutis, nisi per filium ejus quem pro nobis omnibus tradidit in mortem: crede nihil accide­re mali posse iis, qui se totos illius voluntati tradide­runt & in illo perseverant. Hoc est credere in Deum Patrem, hoc est credere in Filium ejus, hoc est cre­dere in Spiritum sanctum, unum Deum, & Eccle­siam sanctam mysticum Christi corpus; extra quam, non est salus, & in qua non est pernicies.

Quisquis in tali petra pedes animi fixerit, adversus omnes tentationum incursus stabit immobilis. Exem­pli gratia: Lacessitus es convitio, suggerit tibi caro vindictae cupiditatem, priusquam respondeas, sic co­gita tecum: Hunc maledicum hominem subornavit diabolus, ut me dejiciat, ac dejectum perdat, sed ausculta quid suadeat imperator tuus cui militas: Beati, inquit, mites, quoniam ipsi possidebunt ter­ram. Et; Mea est vindicta, & ego retribuam. Quid suadet fortissimus ille Christi dux Paulus: Non nos­metipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae. Diabolus dicit: Fruere vindicta, & perde vitam [Page 187] aeternam. Deus dicit: Vince in bono malum, & noli resistere malo: & accipe cum filio meo posses­sionem regni coelestis. Mox dispice, utri potius ex­pediat obtemperare. Dicit tibi per concupiscentiam tuam diabolus: Moechare, & fruere temporaria cor­poris voluptate, & esto meus servus, & cohaeres ge­hennae. Audi potius quid dicat tibi Deus: Sperne temporariam voluptatem, & accipe centuplum bonae conscientiae gaudium in hoc seculo, & vitam aeternam in futuro: & expende utri potius sit auscultandum. Suggerit tibi per carnis affectum veluti per Evam Sa­tanas: Vive genialiter. Ex adverso dicit Christus: Beati qui lugent,1 quoniam ipsi consolationem acci­pient. Ad eundem modum de ceteris tentationibus, objice tentatori clypeum Scripturarum; in quibus ti­bi loquitur Deus non minore fide, quam si tibi coram ore ad os loqueretur. Ex his torrentibus sume tibi lapides, quibus dejicias superbum Goliath. Habes exemplum à Domino tuo, sic ille prostravit diabolum: nec dejicias animum si saepius invadat, ac subinde majoribus machinis aggrediatur: nihil potest adversus eum qui tecum est. Dic illud Joannis: Major est qui in nobis est, quam qui in isto mundo. Succur­rat illud Domini dictum: Confidite quoniam ego vici mundum. His orationibus si Christi miles fuerit exer­citatus ad conflictum; indies comperiet suum antago­nistam debiliorem.

Nec tamen remittendae sunt excubiae, si quando hostis simulabit tranquillitatem; sed observans illius insidias, dicat cum beato Abacuc: Super custodiam meam stabo & gradum figam super petram, omni cu­stodia servans cor meum, ne qua pateat aditus obam­bulanti quaerentique quem devoret. Tutissimum au­tem cordis munimentum est sobrietas cum instanti ora­tione, jugique scripturarum meditatione. Omnis enim scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docen­dum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudien­dum in justitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus. Ex hac igitur colligendae sunt sententiae, quas ad manum & velut in procinctu habeas, ut his protinus serpentem caput erigentem dejicias. Nullus est enim animorum morbus, cui non praesens remedium divina Scriptura suppeditaret. Hinc comparanda sua exempla piorum sed praecipue Christi, quibus se quisque vel animet vel console­tur.

Venio nunc ad illa mala quae vel ipsam naturam ho­minis comitantur, vel fortuito videntur inferri. Haec quoque pius animus, & ad pugnandum instructus, sibi vertet in materiam coronae. Exemplo faciam, quod dico, clarius. Excutitur aliquis facultaubus suis, sive bello, sive naufragio, sive rapina. Ne protmus hic cogitet laqueum, aut rationem malis artibus sar­ciendi quod periit; sed ita secum loquatur: Dominus est qui tentat me, an diligam ipsum ex toto corde. Ipse dedit, ipse abstulit, sit nomen Domini benedi­ctum. Gratias agat quod acceperit ex Domini beni­gnitate: agat gratias quod amiserit ad probationem fidei. Si haec dixerit co animo, quo dixit sanctus Job: cum illo mercedem accipiet. Dominus aesti­mat, non quantum quis perdat, sed quam patienter: quemadmodum non respicit, quantum aliquis largia­tur egentibus, sed quo animo. Habet aliquis filium unice carum, eo te mors orbat praematura, pestilen­tia spoliat te carissimis, sponsa, liberis, amicis; fer­to patienter, & dic: Domino ita visum, & sic for­tassis & nobis expediebat, & nostris; Sit nomen Do­mini benedictum. Sunt & morbi qui non minus atro­ces habent cruciatus, quam ulla potest inferre torto­rum saevitia2 veluti pleuritis, ischiasis, podagra, pa­ralysis, calculus, renum & vesicae exulceratio. Tale si quid acciderit, ne mens exasperetur ad impatien­tiam, ne lingua erumpat in voces blasphemas, sed cum beato David & Heli sacerdote dicat: Dominus est, faciat quod bonum est in oculis ipsius. Ita mala quae non inferuntur ob Christi professionem, vertemus no­bis in coronam, & Christo in gloriam. Ac fiet for­tasse, ut Dominus nostra tolerantia propitiatus, aut auferat afflictiones; aut mitiget; quod si non fit, ta­men hac ratione faciemus, ut quod animo impatienti fuisset intolerabile, fiat patientia mitius. His atque hujusmodi argumentis non desinemus nos invicem ex­hortari, ad illustrandam Domini gloriam, cujus titu­lum & insignia gerimus. Praestemus illi martyrium in suo quisque statu & ordine, non solum in adversis, verum etiam in prosperis. In adversis agnoscamus amorem patris flagellantis nos ad correctionem, & gra­tias agamus caritati qua diligit nos, ut filios, quos abdicare non vult, sed emendatos recipere. In pros­peris aeque gratias agamus illius bonitati, qua conso­latur nos ut tentationum pondus possimus sustinere: ita fiet ut tota vita nostra nihil aliud sit quam testimo­nium, declarans apud credentes & incredulos sapien­tiam, bonitatem, misericordiam ac veritatem Dei Pa­tris, & Filii illius Jesu, & Spiritus sancti.

Amen.

DE DUODECIM ABUSIONIBUS SECULI, Tractatus, perperam Cypriano, & Augustino adscriptus.

CAPUT I.

PRimus abusionis gradus est, si sine bonis operi­bus sapiens & praedicator fuerit, qui quod ser­mone docet,1 actibus explere negligit. Au­ditores enim doctrinae, dicta facere contem­nunt, cum praedicatoris opera à praedicationis verbis discrepare conspiciunt. Nunquam enim fit efficax con­stituentis auctoritas, nisi eam effectu operis cordi ad­fixerit audientis, praesertim cum & ipse doctor, si in vitiorum amorem delapsus fuerit, alterius doctoris me­dicamentum suis vulneribus adhibere parvipendit. Un­de & ipse Dominus in Evangelio de doctrina pariter & bono opere instruere volens discipulos, qualem in his cautelam haberent admonebat, dicens: Quod si sal evanuerit,2 in quo salietur? Hoc est, si doctor erra­verit, à quo iterum doctore emendabitur? Et si lu­men, quod in te est, tenebrae sunt; ipsae tenebrae quantae erunt? Si namque oculus, à videndi officio desierit; quis à manu, vel à pede, vel à reliquo corpore illud ministerium exiget? Quapropter docto­res cogitent, ne ampliori vindictae subjaceant, si plu­rimis perditionis occasionem abundantius praestent. Nam & ipse Solomon dum multae sapientiae transgres­sionem incurrit, totius Israeliticae plebis regni disper­sionem 3 solius sui merito praestitit. Quibus ergo com­mittuntur multa, majora perdunt; si non recte dispen­saverint Rectoris sui munera, quae perceperunt. Cui enim plus committitur ab eo plus exigitur. Et servus qui Domini sui voluntatem intelligens non facit, aerio­ribus flagellis gravioribusque vindictis vapulabit.

CAP. II.

SEcundus abusionis gradus est, si sine religione se­nex esse inveniatur.4 Cui cum membra exte­rioris hominis veterascunt; vires animi, id est, interioris hominis membra, incrementa roboris non capiunt. Plus enim omnibus religioni operam dare senibus competit, quos praesentis seculi florida aetas transacta deseruit. Sicut namque in lignis ipsa repro­ba arbor comparet, quae post flores fructus optimos cultori suo non exhibet: sic & in hominibus ipse re­probus est, quem flos juventutis deserit, & tamen in sui corporis senectute, bonorum operum maturos fru­ctus proferre parvipendit. Quid enim stolidius fieri potest; si mens ad perfectionem festinare non conten­dat, quando totius corporis habitus senectute confe­ctus ad interitum properat? Dum oculi caligant, au­res graviter audiunt, capilli fluunt, facies in pallorem mutatur, dentes lapsi numero minuuntur, cutis areseit, flatus non suaviter olet, pectus suffocatur, tussis ca­chinnat, genua trepidant, talos & pedes tumor in­flat; etiam homo interior qui non seneseit, his om­nibus adgravatur. Et haec omnia ruituram jamjamque domum corporis cito praenunciant. Quid ergo super­est: nisi ut dum hujus vitae defectus adpropinquat, nihil aliud cogitare, quomodo futura habitatio pro­spere comprehendatur, quisque senex adpetat? Juve­nibus enim incertus hujus vitae terminus instat, seni­bus vero cunctis maturior ex hac luce exitus breviter concordat. Cavendae enim sunt homini duae particu­lae, 5 quae in illius carne non veterascunt, & totum hominem secum ad peccatum pertrahunt; cor videli­cet & lingua: quia cor novas semper cogitationes ma­chinari non desinit; lingua impigre loquitur, quod­cunque machinari cor senserit. Caveat ergo senilis ae­tas, [...]e istae juvenescentes particulae totam sui harmo­niam decipiant, & per res ineptas reliqui corporis gra­vitatem ne illudant. Unicuique enim considerandum est, quid aetate eminenti dignum sit; ut hoc agat, quod nec vitam, nec aetatem, nec ministerium vile reddat.

CAP. III.

TErtius abusionis gradus est, si adolescens sine obedientia deprehenditur; quo mundus à recto rationis ordine depravatur. Qualiter namque in senectute6 aliis ministerium imperabit, qui in ado­lescentia se senioribus obedientem exhibere contem­nit? 7 Unde & in proverbio apud veteres habetur, quod dominari nequeat, qui prius alicui servitutem praebere denegat. Propter quod & Dominus Jesus in temporibus suae carnis, dum adhuc ad legitimam aetatem doctoris non perveniret, obedienter ministra­tionem parentibus suis praestitit. Sicut ergo in seni­bus sobrietas, & morum perfectio requiritur: ita etiam in adolescentibus, obsequium & subjectio, & obedientia rite debetur. Quapropter & in man­datis legis primum in his quae ad homines per­tinent, patris & matris honor imperatur, quia quamvis carnalis pater non supervixerit, aut indig­nus fuerit; alicui tamen patri digno & viventi, pa­ternus [Page 189] honor usque ad dignam aetatem à filiis praeben­dus esse ostenditur. Quatuor etenim modis per Scri­pturas divinas patres vocantur; hoc est, natura, gen­te, admonitione, & aetate. De patre namque natu­rali Jacob ad Laban loquitur: Nisi timor patris mei Isaac adfuisset, tulisses omnia quae mea sunt tibi. Gen­te vero pater dicitur, quando Dominus de rubo ad Moyfen loquebatur: Ego sum, inquiens, Deus pa­trum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob. AEtate autem & admonitione pariter pater di­citur, cum Moyses in cantico Deuteronomii loqui­tur: Interroga patrem tuum, & annunciabit tibi; majores tuos, & dicent tibi. Quod si ergo naturalis pater superstes non fuerit, aut indignus fuerit;1 ad­monenti tamen seniori adolescentis obedientia praeben­da erit. Quomodo ergo honoratus in senecture adpa­rebit; qui disciplinae laborem in adolescentia non su­stinuerit? Quodcunque etenim homo laboraverit, hoc & metet. Omnis namque disciplina in praesenti non videtur esse gaudii, sed moeroris; postea vero fructum pacatissimum exercitatio per eam reddet justitiae. Si­cut ergo fructus non invenitur in arbore, in qua pam­pinus aut flos prius non apparuerit: sic & in senectute honorem legitimum adsequi non poterit, qui in ado­lescentia disciplinae alicujus exercitatione non laborave­rit. Disciplina igitur absque obedientia, qualiter fie­ri potest? Adolescens ergo sine disciplina, adoles­cens sine obedientia est: quoniam & ipsa obedien­tia, quae omnium disciplinarum mater est, magna exercitatione indiget; quae sui normam studii in Chri­sto Domino sumsit, qui obediens patri usque ad mor­tem, mortem autem crucis, ignominiam libenter su­stinuit.

CAP. IV.

QUartus abusionis gradus est, dives sine eleemosy­na; qui superflua usus sui quae custodienda in posterum recondit, indigentibus & nihil haben­tibus non distribuit: per quod efficitur, ut dum in terra quaesita diligenti cura custodit, coelestis patriae peren­nem thesaurum amittat. Ad quem thesaurum Dominus Jesus adolescentem divitem, qui eum de perfectione interrogaverat, ita respondens invitavit: Si vis perfe­ctus esse, vade & vende omnia quae habes, & da pauperibus, & veni sequere me, & habebis thesau­rum in coelo. Quem thesaurum nullus unquam ho­minum habere potest, nisi qui pauperibus solatia prae­stat, aut qui per seipsum pauper est. Non ergo dor­miat in thesauris suis, qui pauperes dormire non sinit. Dives namque etsi multa congregaverit, his frui solus nequaquam poterit; quia unius hominis natura multis rebus non succurrit; quid ergo stultius est quam pro­pter unius hominis victum & vestitum, totam regni coelestis perdere perennem jocunditatem, & aeternos inferni cruciatus, absque consolationis praestolatione subire? Quid igitur aliquando per necessitatem amit­tendum est, pro aeterna remuneratione sponte distri­buendum est. Omnia enim quae videntur, tempo­ralia sunt, quae non videntur aeterna sunt. Quamdiu namque temporales sumus, temporalibus temporalia deserviunt, & cum hinc transierimus,2 aeternis aeter­na solatia praestabuntur. Idcirco non debemus dilige­re ea, quae non semper habebimus; praesertim cum expertem rationis avarum divitem, thesauri & sui agri, & omnia quae habet, ostendant; quia toto cor­dis intuitu illas res amat quae nunquam se diligunt. Si enim aurum & argentum, & agros, & vestimenta, & cibos, & metalla, & bruta animalia quis dilexe­rit, haec omnia vicem sibi amoris rependere non pos­se, ipsa rerum natura ostendit. Quid ergo à ratione longius est; quam diligere, quod te amare non va­let; & negligere illum, qui3 suae ditioni cum dile­ctione omnia praebet? Propter hoc igitur non diligi mundus, sed diligi proximus à Deo praecipitur; quia proximus vicem sui amoris potest rependere quod mundus non potest, vel minime non posse dubitatur. Sic enim inimicum esse diligendum Dominus praece­pit, ut illa dilectio amicum illum ex inimico efficiat. Quisquis ergo dives cupidus, qui vult aeternas habere divitias, distribuendo egenis praestet interim non man­suras. Si enim quod diligit, non vendit, nemo po­test emere quod cupit. Avari namque ideo in judicio à rectissimo judice nuncupantur maledicti, quia cum praeteribant eorum habitacula non dicebant: Benedi­ctio Domini super vos,4 benediximus vobis in no­mine Domini. Infelices ergo sunt avari divites, qui propter res transitorias, in aeternam damnationem di­labuntur, & è contrario: Beati sunt misericordes quia misericordiam consequentur. Felix est ergo misericors, dum in hac virtute non substantiam, sed adfectum Deus requirit.

CAP. V.

QUintus abusionis gradus est, foemina sine pudici­ia. Sicut enim omnes bonos mores procurat & custodit in viris prudentia; sic & in foeminis cun­ctos honoris actus nutrit & fovet & custodit pudicitia. 5 Pudicitia namque castitatem custodit, avaritiam re­fraenat, lites devitat, iram mitigat, libidinem occu­pat, cupiditatem temperat, lasciviam castigat, ebrie­tatem cavet, verba non multiplicat, gulae concupis­centias purgat, furtum omnino damnat. Quid plu­ra? Omnia vitia restringit; & omnes virtutes, & quicquid coram Deo & bonis hominibus laudabile est nutrit. Impudica namque vita: nec laudem ab ho­minibus in praesenti seculo, nec remunerationem à Deo expectat in futuro. Pudica vero vita, famam bonam inter homines habet, & de spe futurae beatitu­dinis gaudet. Praesentibus semetipsam imitabilem fa­cit, posteris memoriam amabilem relinquit. Bonis semper moribus delectatur & consentit, & assiduis scri­pturarum meditationibus & eloquiis animam vegetat. Bonorum praecedentium exempla custodit, & insepa­rabilia perfectis contubernia nectit. Duobus ergo mo­dis constat vere pudicitiae exercitatio, id est, corporis habitu & superficie, & animi adfectu interno. Per ex­teriorem modum coram Deo, providemus opera bona. Pudicitia namque corporis est, alienas res non appete­re, & omnem immunditiam devitare, anta horam congruam non gustare velle, risum non excitare, verba vana & falsa non loqui; habitum per omnia ordina­tum, compositionemque convenientem tam capillo­rum quam vestium sicut decet, habere; cum indignis contubernia non inire; supercilioso intuitu neminem [Page 190] adspicere, vagari oculos non permittere; pompatico & illecebroso gressu non incedere; nulli inferior in incoepto bono opere; apparere nulli contumeliam aut ruborem incutere, neminem blasphemare, bonis non invidere, meliori non controversari; de his quae igno­ras, non tractare, & ea quae scis non omnia proferre: Haec enim proximis amabilem hominem reddunt, & Deo acceptabilem faciunt.1 Pudicitia enim animae est, plus propter Dei oculos, quam hominum, om­nia bona facere; ad petitiones turpium cogitationum compescere; omnes meliores se esse aestimare, nemi­ni invidere; de semetipso nihil confidere, Dei semper auxilio res omnes committere, ante Dei oculos semet­ipsum constituere, haeretica pravitate sensum non maculare, Catholicis per omnia consentire: Deo soli adhaerere, castitatem aeternae mentis Deo Christo of­ferre: 2 omnia coepta opera bona mortis tantum ter­mino finire, praesentes tribulationes animi fortitudine negligere, parvipendere; in terra praeter proximos nihil amare, cuncti amoris sui thesaurum in coelo con­stituere, & pro omni bono actu mercedem à Deo in coelestibus sperare. Pudicitia ornamentum nobilium est, exaltatio humilium, nobilitas ignobilium, pul­critudo debilium, prosperitas laborantium, solamen moerentium, augmentum omnis pulcritudinis, decus religionis, defensio criminum, multiplicatio merito­rum, creatoris omnium Dei amicitia.

CAP. VI.

SExtus abusionis gradus est, dominus sine virtute. Quia nihil proficit dominandi habere potestatem, si dominus ipse non habeat virtutis rigorem. Sed hic virtutis rigor, non tam exteriori fortitudine,3 quae & ipsa secularibus dominis necessaria est, indiget: quam animi interiori fortitudine, bonis moribus exer­ceri debet. Saepe enim dominandi per animi negli­gentiam perditur fortitudo, sicut in Heli sacerdote factum fuisset comprobatur. Qui dum severitate judi­cii peccantes filios non coercuit in eorum vindictam, Dominus, velut consentienti, ferociter non pepercit. Tria ergo necessaria hos qui dominantur habere opor­tet: terrorem scilicet, & ordinationem, & amorem. Nisi enim ametur Dominus pariter & metuatur, or­dinatio minime constare illius potest. Per beneficia ergo & affabilitatem, procuret ut diligatur: & per justas vindictas, non propriae injuriae, sed legis Dei, studeat ut metuatur. Propterea quoque dum multi pendent in eo, ipse Deo adhaerere debet, qui illum in ducatum constituit: qui ad portanda multorum onera, ipsum veluti fortiorem solidavit. Paxillus enim nisi bene fortiter firmetur, & alicui fortiori ad­haereat: omne quod in eo pendet cito labitur, & ipse solutus à rigore suae firmitatis, cum oneribus ad terram delabitur. Sic & princeps nisi suo conditori pertinaciter adhaeserit: & ipse,4 & omne quod con­tinet, cito deperit. Quidam namque per dominandi officium plus Deo appropinquant, quidam imposito sibi dignitatis honore deteriores fiunt. Moyses nam­que accepto populi ducatu, familiarius Dei locutioni­bus utebatur: Saul vero fillius Cis, postquam sceptra regni suscepit, per inobedientiae superbiam Deum of­fendit. Rex Solomon postquam patris sui David se­dem obtinuit, Deus illum ultra omnes mortales velut ad numerosi populi gubernationem sapientiae munere ditavit. E contrario vero Hieroboam servus Solo­monis, postquam regni domus David occupavit par­tem: ad idolorum culturam, decem tribus Israel, quae erant in parte Samariae,5 diverterat. Per quae exempla evidenter ostenditur, quosdam in sublimiori statu ad majorem perfectionem crescere, quosdam ve­ro per supercilium dominationis ad deteriora defluere. Per quod utrumque intelligitur: eos qui ad meliora condescendunt, per virtutem animi & Dei auxilium posse id facere: & eos qui ad deteriora devertuntur, per mentis imbecillitatem pariter & negligentiam er­rare. Unde & dominum absque virtute fieri non de­cet, qui virtutem sine Dei auxilio nullatenus habet. Qui etenim multa tuetur, si non habet fortitudinem animi, non valet id agere, quoniam magna magnis infestationibus, vel adversitatibus solent laborare. Omnis ergo qui praeest, hoc primus animi tota inten­tione procuret, ut per omnia de Dei adjutorio omni­no non dubitet. Si namque coeperit in actibus suis auxiliatorem habere Dominum dominorum, nullus hominum contemtui poterit habere ejus dominatum: non enim est potestas nisi à Deo. Ipse enim elevat de ftercore egenum, & sedere facit cum principibus populi sui, & deponit potentes de sede, & exaltat humiles: ut subditus fiat omnis mundus Deo, & egeat omnis gloria Dei.

CAP. VII.

SEptimus abusionis gradus est, Christianus conten­tiosus, qui cum participationem nominis Christi per fidem & baptismum susceperit, contra Christi dicta & propositum, mundi caduca delectamenta di­ligit. Omne enim de quo contenditur; aut propter propriam ejus rei dilectionem de qua agitur; aut pro­pter alterius amorem, quae sub odiosa specie latet, adpetitur. Quemadmodum, verbi gratia, bellum ani­moso compugnantium conflictu cum odiosa res sit, propter amorem victoriae & libertatis peragitur; & multae aliae dilectae species, sub odioso labore vel for­midine, satis contentiose expetuntur. Unde patenter intelligitur, nihil contendi posse, nisi propter dile­ctionem, speratam scilicet & subsequentem amabilem remunerationem. Qui igitur de mundo praesente ex quacunque causa contendit, perspicue ostendit quod illum diligit. Quomodo ergo mundum diligi per Joannem Spiritus sancti sermones interdicunt? Qui ait: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Mundi enim amor & Dei, pariter in uno corde cohabitare non possunt, quemadmodum iidem oculi coelum pariter & terram nequaquam conspiciunt. Sed requirendum est, si vere in mundo aliquid sit quod a­mari debeat,6 & quis sit ille mundus, quem diligi di­vina eloquia vetant. Terra ergo cum nascentibus ex ea, & metallis, & animantibus, & pulcritudine vestium, & oblectationibus ciborum, & iis quae ad haec perti­nent, non diligi praecipitur: sed proximus, propter quem haec omn [...]a facta sunt, hic amari jubetur. Haec enim omnia praedicta, velut non mansura, ad coelestem [Page 191] patriam pergentes concomitari nequeunt. Proximi vero velut mansuri regis cohaeredes, semetipsos licen­ter diligunt. Quod ergo semper in mundo non ma­net, & cum mundo pariter deficiet. Ipse mundus non amari praecipitur, proximus autem qui est pars regni coelestis, in terra & inter ima elementa, à regni coelorum adpetitoribus non incongrue amatur: dum in suprema illa patria in aeternum cohaeres habebitur. Propterea vero mundus praesens non diligi imperatur, ne à Dei dilectione alienus, seculi dilector quisque effi­ciatur. Non ergo debet contendi, quod non licet amari. Igitur Christianus qui hominis Christi simili­tudinem tenet, morum quoque ejus similitudinem ha­bere debet. Christianus enim nemo recte dicitur, nisi qui Christo moribus coaequatur. De Christo vero per Prophetam ita scribitur: Ecce filius meus quem elegi, electus meus, complacuit in illo sibi anima mea: po­nam Spiritum meum super eum. Non contendet, ne­que clamabit, neque audiet aliquis in platea vocem e­jus. Ecce Christus non contendit, neque clamavit: & tu si morum Christi similitudinem tenere cupis, ne contendas, ne1 abusivus in Ecclesia Christianus exi­stas. Suis enim sectatoribus Christus praecepit: Nolite vocari Rabbi; unus est enim pater vester, qui in coelis est. Omnes enim vos fratres estis, quibus ad suppli­candum imperavit, cum dicet: Sic autem orabitis: Pater noster qui in coelis, sanctificetur nomen tuum. 2 Frustra ergo contendit patrem se habere in terra, qui patrem & patriam profitetur se habere in coelo. Cujus patriae nemo possessor efficitur, nisi qui de ter­renae patriae contentione securus habetur.

CAP. VIII.

OCtavus abusionis gradus est, Pauper superbus, qui nihil habens in superbiam extollitur: cum è contrario divitibus seculi non superbe sapere per Apostolum Paulum imperetur. Quid ergo stolidius potest fieri: quam illum, qui per infimam miseriam velut in terram abjectus, extremus & humilis ince­dere & contristari debuerat, supercilioso superbiae tu­more inflatam mentem contra Deum erigere? Per quod vitium lapsi corruerunt, qui in summo coeli conditi erant culmine. Quid ergo velut quasi potens in terra superbit: qui prae omnibus hominibus de­buerat humilis apparere? Sed ne de paupertate sua tristitiam habeant, quid à Deo recepturi sint, pau­peres attendant: ipse enim inquit: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Recta namque dispensatione misericors judex coeli regnum illis committit, quibus regni terrarum par­ticipationem inter mortales abstulit: ut ipse dives in coeli sede appareat, qui in terra penitus nihil procu­rat. Cavendum ergo pauperibus est, ne dum per ege­statem & necessitatem terrenum regnum praetereunt, per mentis etiam impudentiam coelorum regna amit­tant. Cum enim Dei dispensatione paupertatem ne­cessariam acceperunt, in ipsorum arbitrio pender, u­trum pauperes spiritu sint. Non quibuscunque paupe­ribus coeli regna promittuntur, sed his tantummodo in quibus divitiarum inopiam animorum humilitas co­mitatur. Pauper enim humilis pauper spiritu appella­tur, qui cum egenus foris cernitur, nunquam in su­perbiam elevatur: quoniam ad appetenda regna coelo­rum plus valet mentis humilitas, quam praesentium di­vitiarum temporalis paupertas. Etenim humiles qui bene divitias possessas habent, possunt pauperes spiritu appellari: superbos autem, nihil habentes, haud du­bium est beatitudine paupertatis privari. De quibus utrisque sancta Scriptura ita loquitur: Est quasi dives nihil habens, & est quasi pauper, cum in multis divi­tiis sit. Quasi pauper ergo in multis divitiis, est di­ves humilis spiritu; & nihil habens quasi dives, est pauper superbus mentis affectu. Nobilis ergo inopia est mentis humilitas, & ineptae divitiae sunt animo­rum enormitas. Providendum est ergo pauperibus, ut semetipsos, quales sint, intelligant: & quia rebus consequi quod cupiunt non valent, mentis tumore su­perbire desinant.

CAP. IX.

NOnus abusionis gradus est, Rex iniquus. Ete­nim Regem non iniquum, sed correctorem ini­quorum esse oportet. Inde in semetipso nomi­nis sui dignitatem custodire debet: nomen enim Re­gis intellectualiter hoc retinet, ut subjectis omnibus rectoris officium procuret. Sed qualiter alios corrige­re poterit: qui proprios mores, ne iniqui sint, non corrigit? Quoniam in justitia Regis exaltatur solium, & in veritate Regis solidantur gubernacula populo­rum. Justitia vero Regis est neminem injuste per po­tentiam opprimere, sine personarum acceptione inter virum & proximum suum juste judicare, advenis & pupillis & viduis defensorem esse, furta cohibere, adulteria punire, iniquos non exaltare, impudicos & histriones non nutrire, impios de terra perdere, parricidas & pejerantes vivere non sinere,3 Ecclesias defendere, pauperes eleemosynis alere, justos super regni negotia constituere, senes & sapientes & sobrios consiliarios habere, magorum, ariolorum, Pytho­nissarumque superstitionibus non intendere, iracun­diam differre, patriam fortiter & juste contra adver­sarios defendere, per omnia in Deo confidere, pro­speritatibus animum non elevare, cuncta adversa pa­tienter tolerare, fidem catholicam in Deum habere, filios suos non sinere impie agere, certis horis ora­tionibus insistere, ante horas congruas cibum non gu­stare. Vae enim terrae cujus Rex puer est, & cu­jus Principes mane comedunt. Haec regni prosperi­tatem in praesenti saciunt, & Regem ad coelestia re­gna meliora perducunt. Qui vero regnum non secun­dum hanc legem dispensat, multas nimirum adversi­tates imperii tolerabit. Iceirco enim pax saepe popu­lorum rumpitur, & offendicula etiam de regno susci­tantur, terrarum quoque fructus diminuuntur, & ser­vitia populorum praepediuntur, multi & varii dolo­res prosperitatem regni inficiunt, carorum & libero­rum mortes tristitiam conferunt, hostium incursus pro­vincias undique vastant, bestiae armentorum & peco­rum greges dilacerant: tempeslates aeris & hyemis turbata rerum soecunditate, maris ministeria prohi­bent: & aliquando fulminum ictus, segetes & arbo­rum flores, & pampinos quosque exurunt. Super om­nia vero Regis injustitia, non solum praesentis4 im­perii faciem obfuscat, sed etiam filios suos & nepotes, [Page 192] ne post se regni haereditatem tencant, obscurat. Pro­pter piaculum enim Solomonis, regnum domus Israel Dominus de manibus filiorum ejus dispersit. Et pro­pter justitiam David Regis, lucernam de semine ejus semper1 in Hierusalem reliquit. Ecce quantum ju­stitia Regis seculo valet, intuentibus perspicue pa­tet. Est enim pax populorum, tutamen patriae, im­munitas plebis, munimentum gentis, cura languo­rum, gaudium hominum, temperies aeris, serenitas maris, terrae foecunditas, solatium pauperum, hae­reditas filiorum, & sibimetipsi spes futurae beatitudi­nis. Attamen sciat Rex, quod sicut in throno homi­num primus constitutus est, sic & in poenis, si justi­tiam non fecerit, primatum habiturus est. Omnes namque quoscunque peccatores sub se in praesenti ha­buit, supra se2 modo implacabili, in illa poena fu­tura habebit.

CAP. X.

DEcimus gradus abusionis est Episcopus negli­gens: qui gradus sui honorem inter homines requirit, sed minister sui dignitatem coram Deo, pro quo legatione fungitur, non custodit. Primum namque ab Episcopo,3 quid sui nominis di­gnitas teneat, inquiratur: quoniam cum Episcopus nomen Graecum sit, Speculator interpretatur. Qua­re vero speculator ponitur, & quid à speculatore re­quiritur, Dominus ipse denudat, cum sub Ezechie­lis Prophetae persona, Episcopo officii sui rationem denunciat, ita inquiens: Speculatorem dedi te domui Israel. Audiens ergo ex ore meo sermonem, nun­ciabis eis ex me. Si autem videris gladium venien­tem, & tu non annunciaveris ut revertatur impius à via sua, ipse quidem impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si au­tem tu annunciaveris, & ille non fuerit reversus, ipse quidem in iniquitate sua morietur, sed tu animam tuam liberasti. Decet ergo Episcopum,4 qui omnium speculator positus est, peccata diligenter attendere, & postquam attenderit, sermone, si potuerit, & actu corrigere; si non potuerit, juxta Evangelii regu­lam scelerum operarios declinare. Si enim, inquit in Evangelio Dominus, peccaverit in te frater tuus, cor­ripe illum inter te & ipsum solum. Si te audierit, 5 lucratus eris fratrem tuum: si te non audierit, ad­hibe tecum adhuc unum vel duos testes, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum: si illos non audierit, dic Ecclesiae: si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus & publicanus. Tali ordine ex­pellendus est, quicunque doctori vel Episcopo adhae­rere noluerit. Et qui tali ordine expulsus fuerit, ab alio aliquo doctore vel Episcopo non debet recipi. De sacerdote namque scriptum est in lege: Viduam aut repudiatam non accipiat uxorem. Qui ergo illum ex­communicatum à Catholico, illo non permittente, sibi jungit: ju [...]a sacerdotii sancti,6 quod Christiano­rum genus electum est, excedit. Hac ratione Epis­copum, ad eos quibus in speculationem positus est [...] esse oporter. Ceterum vero, qualis in semetipso esse debeat, Paulus Apostolous exponit: ut ad gradum E­piscopi veniens sit sobrius, prudens, castus, sapiens, modestus, hospitalis, filios habens subditos cum omni castitate, testimonium habens bonum ab his qui foris sunt, proferens doctrinae fidelem sermonem,7 ante­quam Episcopus sit, non plures habens uxores quam unam. Non percussor, non bilinguis, non ebriosus, non neophytus, & per haec ipse ostendat in opere, quod alios docet in sermone doctrinae. Caveant ergo negligentes Episcopi, quod in tempore vindictae Do­minus per Prophetam conqueritur, dicens:8 Pasto­res multi demoliti sunt populum meum, & non pas­cebant gregem meum pastores, sed pascebant semet­ipsos; sed potius procurent hi, quos constituit Do­minus super familiam suam, dare illis cibum in tem­pore suo mensuram tritici, puram scilicet & probatam doctrinam, quatenus veniente Domino mereantur au­dire: Euge serve bone & fidelis, quia supra pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gau­dium Domini tui.

CAP. XI.

UNdecimus abusionis gradus est, plebs fine dis­ciplina, quae, cum disciplinae exercitationibus non servit, communi se perditionis laqueo con­stringit: iram etenim domini absque disciplinae rigore non evadit. Atque idcirco Psalmistae vocibus indisci­plinatae plebi praedicatur: Apprehendite disciplinam ne qu [...]ndo irascatur Dominus.9 Disciplina vero mo­rum est ordinata correctio, & majorum praecedentium regularum observatio. De qua disciplina Paulus Apo­stolus ita loquitur dicens: In disciplina perseverate; tanquam filiis vobis offert se Deus. Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti estis? Omnes enim adulteri, & non filii estis. Qui ergo adulte­ri, sine disciplina sunt, & coelestis regni haeredita­tem non capiunt: si filii autem paternae disciplinae correctiones ferunt, & haereditatem quandoque reci­pere posse non desperent. De qua etiam disciplina Esaias quidem indisciplinatae plebi praedicat dicens: Quiescite agere perverse, discite benefacere.10 Et ad eandem Psalmista consona voce compsallit, dicens: Declina à malo, & fac bonum. Infelix ergo est qui abjicit disciplinam. Audet enim extra milites aliquid qui Dominum crucifigentes, non ejus sciderunt tu­nicam, qui Ecclesiae Christi scindit disciplinam. Si­cut enim tunica totum corpus praeter caput tegitur: ita disciplina, omnis Ecclesia, praeter Christum, qui caput est Ecclesiae & sub disciplina non est, protegi­tur & ornatur. Ipsa enim tunica contexta desuper fue­rat per totum; quia eadem disciplina Ecclesiae à Do­mino de coelo tribuitur & integratur. De qua Domi­nus cum ad patrem ascendisset, postquam resurrexit à mortuis, ad Apostolos suos loquebatur, dicens: Vos autem sedete hic in civitate, quoadusque induamini [Page 193] virtute ex alto. Tunica ergo corporis Christi disci­plina Ecclesiae est: qui autem extra disciplinam est, alienus est à corpore Christi. Non scindamus igitur illam, sed sortiamur de illa cujus sit, id est, non sol­vamus quicquam de mandatis Domini, sed unusquis­que in quo vocatus est, in eo permaneat apud Do­minum.

CAP. XII.

DUodecimus abusionis gradus est, Populus sine lege, qui dum Dei dicta & legum scita con­temnit, per diversas errorum vias1 eundem per­ditionis laqueum incurrit.2 De quibus viis sub per­sona praevaricatoris populi, humanum genus Prophe­ta ita deplangit: Nos autem sicut oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit, de quibus viis etiam sapientia loquitur per Solomonem: Multae viae videntur hominibus rectae, & novissima earum dedu­cunt ad mortem. Quae utique multae perditionis viae tunc inceduntur, cum una regalis via, lex Dei videli­cet, quae neque ad dexteram neque ad sinistram de­clinat, per negligentiam deseritur. De qua scilicet Dominus Jesus Christus, qui finis legis ad justitiam omni credenti, denunciat: Ego sum via, veritas & vita, neque venit ad patrem nisi per me. Ad quam viam omnes homines communiter invitat, dicens: Ve­nite ad me omnes qui laboratis, & onerati estis, & ego reficiam vos. Quia non est personarum acceptio apud Deum, ubi non est Judaeus, [...]ec Graecus, mas­culus & foemina, servus & liber, barbarus & Scytha, sed omnia in omnibus Christus: omnes enim unum sunt in Christo Jesu. Dum ergo Christus finis legis est, qui sine lege sunt, sine Christo fiunt. Igitur po­pulus sine lege populus sine Christo est. Abusivum ergo in temporibus Evangelii populum sine lege fieri, quando Apostolis in cunctas gentes licentia praedicatio­nis data est, quando tonitruum Evangelii per cunctas seculi partes intonuit, quando gentes quae non secta­bantur justitiam, apprehenderunt justitiam; quando qui de longe fuerant, facti sunt prope in sanguine Christi: qui aliquando non populus, nunc autem po­pulus Dei in Christo, quando est tempus acceptabile, & dies salutis, & tempora refrigerii in conspectu al­tissimi, quando unaquaeque gens habet testem resur­rectionis, quando ipse Dominus protestatur: dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad con­summationem seculi. Non itaque simus sine Christo in hoc tempore transitorio, ne sine nobis Christus esse incipiat in futuro.

COENA Cypriano falso inscripta.

QUidam rex nomine Johel, nuptias faciebat in regione Orientis, in Cana Galilaeae. Is in­vitavit plures, ut coenam ejus frequentarent. Igitur qui temperius loti in Jordane, ad­suerunt in convivio.1 Tunc commendavit Naaman, aquam sparsit Amos, Jacobus & Andreas attulerunt foenum, Matthaeus & Petrus straverunt, mensam po­suit Solomon, atque omnes discubuerunt turbae. Sed cum jam locus recumbentium plenus esset, qui super­veniebant, quisque prout poterat, locum sibi inve­niebat. Primus itaque omnium sedit Adam in me­dio, Eva super folia, Cain super aratrum, Abel su­per mulgarium, Noë super arcam, Japher super la­teres, Abraham sub atbore, Isaac super aram, Loth juxta ostium, Jacob super petram, Moyses super la­pidem, Helias super pellem, Daniel super tribunal, Tobias super lectum, Joseph super modium, Benja­min super saccum, David super monticulum. Jonas super terram, Pharao in arena, Lazarus super tabu­lam, JESUS super puteum, Zachaeus super arborem, Matthaeus in scamno, Rebecca super hydriam, Raab super stuppam,2 Ruth super stipulam, Thecla super fenestram, Susanna in horto, Abessalon in frondibus, Judas super loculum, Petrus super cathedram, Jaco­bus super rete, Samson super columnam, Heli super sellam, Rachel super sarcinam. Patiens stabat Pau­lus, & murmurabat Esau, & dolebat Jacob, Job so­lus sedebat in stercore. Tune porrexit Rebecca pal­lium, Judith coopertorium, Agar stragulum, Sem & Japhet cooperuerunt.3 Recumbentibus illatus est gustus coenae, & accepit cucurbitas Jonas, olus Esaias, betas Israël, morum Ezechiel, sycomorum Zacchaeus, citrium Adam, lupinos Daniel, pepones Pharao, carduum Cain, ficus Eva, malum Rachel, prunum Ananias, bulbos Lia,4 olivas Aaron, ovum Joseph, uvas Noë, nucleos Simeon. Dedit acetum Jonas, accepit oxygarum JESUS Christus. Deinde super­venit Jacob cum filiis, & Laban cum filiabus suis, & sederunt super lapides. Venit & Abraham cum do­mesticis suis & Moyses cum cetera turba, & sederunt foris. Tunc respiciens Rex invitatos suos, sic ait: Quisque voluerit vestrûm venire in vestiarium meum, 5 dabo singulis singulas coenatorias vestes; tunc ali­qui ierunt, & acceperunt. Primus itaque omnium accepit Zacharias albam, Abraham passerinam, Job sulphurinam, Lazarus lineam, Jonas caeruleam, Thecla flammeam, Daniel leoninam, Joannes tri­clinam, Adam pelliceam, Judas argyrinam, Raab coccineam, Herodias cardinam, Pharao ma­rinam, Enoch coelinam, Agar variam, David [Page 194] nervinam, Helias aeriam, Eva arborinam, Job bibla­giam, Esaias mesotropam, Maria stolam, Susanna ca­stalinam, Moyses conchylinam, Abel purpuream, Le­vi spartacinam, Thamar colorinam, Azarias carbasi­nam, Aaron murrinam, Judith hyacinthinam, Cain ferrugineam, Abiron nigram, Anna Persicinam, Isaac nativam, Paulus Tharsicam, Petrus operariam,1 Ja­cob alethinam, JESUS columbinam. At ubi divisit vestes, Rex respiciens eos, sic ait: Non ante coena­bitis, nisi singuli singulas vices feceritis: atque ita 2 sibi praecepta diaconia consummaverunt. Primus ita­que omnium ignem petiit Helias, succendit Azarias, lignum3 porrexit Sara, collegit Jephte, attulit Isaac, conscidit Joseph, puteum aperuit Jacob, hyssopum porrexit Sepphora, ad lacum stabat Daniel, aquam at­tulerunt ministri, hydriam portabat Rebecca, vinum protulit Noc, utrem portabat Agar, attulit argen­tum Judas, vitulum adduxit Abraham, alligavit Raab, resticulam porrexit JESUS, pedes copulavit Helias, ferrum tradidit Petrus, elisit Daniel, occidit Cain, supportavit Abacuc, suspendit Abessalon, pellem detraxit Helias, ventrem aperuit Hermocrates, me­diana suspendit Tobias, sanguinem effudit Herodes, stercus projecit Sem, aquam adjecit Japheth, elavit Helisaeus, partes fecit Phalech, numeravit Auses, salem misit Molessadon, oleum adjecit Jacob, in fo­cum imposuit Antiochus, coxit Rebecca, prior gu­stavit Eva. Explicitisque omnibus, omnes locis suis resederunt. Tune intulit panes Saul, fregit Jesus, tradidit omnibus Petrus, intulit lentem Jacob, solus manducavit Esau, intulit intritam Abacuc, totum comedit Daniel:4 fabam intulit Amelsad, prior gustavit Misael. Sed quoniam hoedum coctum co­mederat Isaac, & piscem assum Tobias; coepit tumul­tuari AEglom. Valde esuriebat Daniel, panem pete­bat Hermocrates; non manducabat Joannes: nihil gustaverat Moyses, jejunus fuit Jesus, micas collige­bat Lazarus. Ceteri autem partes suas tenebant, quas ex variis venationibus acceperant. Abraham vituli­nam, Isaac cervinam, Abel agninam, Noe arieti­nam, Samson leoninam, Elisaeus ursinam: majorem tamen partem tenebat Benjamin. Postmodum dedit panes Pharao, omnibus divisit Joseph,5 discum attulit Herodes, partes composuit Rebecca, intu­lit Jacob, distribuit omnibus Noe. Primus ergo su­stulit Joannes caput, cerebellum Abessalon, linguam Aaron, maxillam Samson, auriculam Petrus, oculos Lia, cervicem Holofernes, arterias Zacharias, collum Saul, armora Agar, interanea Jonas,6 fel piscis To­bias, cor Pharao, renalia Esaias, latus Adam, co­stam Eva, ilia Maria, ventrem Sara, vulvam Eliza­beth, adipem Abel, femora Abraham, caudam Moy­ses, crura Loth, pedes Jacob, ossa collegit Ezechiel. Item Jacobus & Andreas intulerunt pisces: sustulit ita­que asellum Jesus, labeonem Moyses, lupum Benja­min, mugilem Abel, muraenam Eva, pellamidem Adam, locustam Joannes, gladium Cain, captionem Abessalon, polypum Pharao, turpitudinem Lia, aura­tam Thamar, scarum Agar, cantharidem David, ha­lecem Joseph, saxatilem Hieremias, umbras Lazarus, soleam Juda, hirundinem Tobias, argentillum Judas, sepiam Herodes,7 carnutam Esau, glauculum Jonas, alopidem Jacob, salpam Molessadon, denticem E­saias, araneum Thecla, coracinum Noe, rubellionem Rebecca, lacertum Golias, maenam Maria, & leo­nem Samson. Posuit & Jonas acetum, Molessadon salem misit, prior intinxit Cain. Explicitisque omni­bus, dedit adipem Abel, mel Joannes, lac Abraham, conspersit Sara, dulcia fecit Jesus, omnia permini­stravit Paulus. Sed quoniam aliquot genera vini ha­bebant, passum bibebat Jesus, Marsicum Jonas, Sur­rentinum Pharao, pellinum Adam, Gaditanum Moy­ses, Creticum Isaac, Adrianum Aaron, arbustinum Zachaeus, arsinum Thecla, Albense Joannes, Campa­num Abel, Signinum Maria, Florentinum Rachel.8 Sa­turatione vini sopitus jacebat Adam, ebrius obdormi­vit Noe, satis biberat Loth, stertebat Holofernes, somnus tenebat Jonam, vigilavit prope gallum Petrus, suscitabatur Jesus, surgere quaerebat Jacob, prior sur­rexit Laban. Tunc miscuit scyphum Benjamin, intu­lit Martha, prior bibit Petrus. Sed quoniam vinum subduxerat Amelsad, & miscuerat Jonas, murmura­bat Hermippus, aquam bibebat Joannes; vinum pe­tebat Maria, non consentiebat Susanna, plenam am­pullam ferebat Martha, S [...]tiebat Ismael, ire volebat Tobias, alienum calicem bibere volebat Jacobus. Sublatisque omnibus, aquam ad manus petebat Pi­latus, tradidit Judas, ministrabat Martha, effudit Hermocrates,9 linteum porrexit Martialis, intulit lucernam Esaias, gratias egit Simeon, benedixit Anna, intulit coronas Rachel, David hyssopum porrexit, dedit unguentum Maria, perunxit Martha, poma intulit Adam, favum porrexit Samson, cytha­ram percussit David, tympanum Maria, psalterium duxit Jubal, choros duxit Judith, cantavit Asael, saltavit Herodias, laudes dedit Azarias, magis lusit Mambres, risum fecit Isaac, osculum porrexit Judas, valefecit Loth. Et cum vellent discedere, respi­ciens cos Rex, sic ait: Nunc per omnia diem nu­ptiarum celebrate, & frequentate, & demutate ha­bitus, velut pompas facientes; sic ite in domos ve­stras. Placuit vero omnibus voluntas Regis:10 atque ita primus omnium procedit in magristro Jesus, in custode Joannes, in retiario Petrus, in secutore Pha­rao, 11 in venatore Nemroth, in delatore Judas, in hortulano Adam, in exordiario Eva, in latrone Cain, in pastore Abel, in cursore Jacob, in sacerdote Za­charias, in rege David, in cytharoedo Jubal, in pisca­tore Jacobus, in coquo Antiochus, in aquario Rebecca, in furnitore Ananias, in bestiario Thecla, in stupido Molessadon, in religioso Solomon, in ministra Mar­tha, in milite Urias, in insano Herodes, in famulo [Page 195] Cham, in medico Tobias, in ebrio Noe, in risicu­lo Isaac, in tristi Job, in judice Daniel, in fabro Jo­seph, in prostituta Thamar, in formosa Rachel, in odibili Lia, in domina Maria, in impio Loth, in adversario Amalech, in structore Sem, in rusticulo Esau, in forti Golias, in pistore Hieroboam. Sed quoniam contendebat Dina, aquam effundebat Aa­ron, & nudus erat Jonas; tunc solem petebat Auses ut siccaretur Bersabee.1 Quo facto jussit eos Rex ad se venire, qui venerunt (altera die) & munera ei obtulerunt. Primus itaque omnium obtulit arietem Abraham, taurum Thecla, oviculam Noe, camelum Rebecca, leonem Samson, cervum Esau, v [...]tulum Jesus, jumentum Jacob, currum Helias, vestem Ju­dith, 2 crines Bersabee, ligna Isaac, frumentum Jo­seph, resinam Ruben, pecuniam Abimelech, stro­bilos Levi, capsam Moyses, favum Petrus, copias Abigal. Sed quoniam ante diem convivii, quaedam de convivio subducta fuerant, jussu Regis3 inquire­bantur ab eis. Involverat enim stragulum multicolo­rium Agar, sigillum aureum Rachel, speculum ar­genteum Thecla, scyphum bibitorium Benjamin, an­nulum signatorium Thamar,4 coopertorium subseri­cum Judith, lanceam regiam David, alienam uxo­rem abduxerat Abimelech. Tunc jussit Rex, ut om­nes qui fuerant in convivio ducerentur ad tormenta. Quo facto,5 primus innocens decollatur Joannes, oc­ciditur Abel, foras projicitur Adam, timens obmu­tescit Zacharias, fugit Jacob, queritur Enoch, tur­batur Abimelech, immutatur Nabuchodonosor, de­precatur Abraham, transfertur Helias, supprimitur Di [...]a, includitur Noe,6 impingitur Loth, suffigi­tur Jesus, damnatur Daniel, accusatur Susanna, al­ligatur Joseph, occiditur Martha, tollitur Abacuc, bestiis datur Thecla, in fornacem mittitur Ananias, vinculis constringitur Samson, punitur Urias, flagel­latur Paulus, tenditur Esaias, expoliatur Jonas, la­pidatur Hieremias, excaecatur Tobias, non crede­bant Moysi, subducitur Abiron, suspenditur Abessa­lon, confunditur Rebecca, transducitur Agar, ar­guitur Pharao, relinquitur Da [...]han,7 deprimitur Cho­re, copulatur Isaac, mittitur Nathan, convincitur Amalech, maledicitur Judas, dehonestatur Mambres, cogitur Loth, interficitur Phines, dimittitur Oph­ni, timens moritur Heli, comprimitur Dina, deci­pitur Esau, substringitur Saul, dolet de facto Job, interrogatur Eva, nescio clamat Cain, tenetur & ne­gat Petrus. Sed quoniam multorum conscientia erat, in furto quod8 erat suscipiens Raab, querebatur La­ban, infamabatur Susanna, arguebat Joannes, nega­bat Rachel, docebat Moyses, plorabat Triphaena, observabat Maria, attendebat Onesiphorus, tristis e­rat Paulus, jurabat Jacob, non credebat Pharao, mentiebatur Hieroboam, pavebat Susanna, erubesce­bat Rebecca, plangebat Hieremias. Postmodum scru­taris omnibus, inventum est furtum apud Benjamin, quod erat in conscientia Joseph.9 Sed posteaquam probatum est Regi, quod Achar filius Charmi solus esset reus furti, jussit eum mori, donavitque eum omnibus. Tunc occasione accepta, primus omnium calce eum percussit Moyses, abiit in complexum Ja­cob, vestem detraxit Thecla, ad terram elisit Da­niel, lapide percussit David, virga Aaron, flagello Jesus, medium aperuit Judas, lancea transfixit Elea­zar. Tunc jussit, uti qui mortuus esset sepeliretur; 10 & vendidit agrum Laban, emit Abraham, Joseph monumentum fecit, & aedificavit Nachor; aromata imposuit Maria, clusit Noe, superscripsit Pilatus, pretium accepit Judas: quo facto gaudens clamat Za­charias, confunditur Elizabeth, stupet Maria, ride­bat de facto Sara. Explicitisque omnibus domos suas repetierunt.

MONITIO Ad Lectorem.

DUMS. Cypriani Carthaginiensis scripta undique conquiro, & Bibliotheca­rum atque amicorum ope codices manu exaratos hinc inde circumspicio, in­cidi in poenitentiae Cypriani huc usque ineditae exemplar in Bodleiana nostra, & ejusdem apographum ex Bibliotheca Sanctae Trinitatis Cantabrigiae, cum Collatione codicis Usseriani Dubliniae.

Quod ad scripti natales attinet, Constantini M. tempora antevertisse, aut saltem attigisse censemus; ut sit illa ipsa [...], vel certe ejus pars, cujus meminit Nazianzenus Orat. 18. pro apocrypho habuit Gelasius in Concilio Romano, quam etiam citat Georgius Cedrenus in Epi­tom. historiae: & demum diligenter admodum describit Photius in opere cujus Titulus [...]. Hujus primus liber, res Justinae virginis persequebatur. Secundus Cypriani à prima juventute vitae rationem enarrabat. Tertius martyrium utriusque duorum complectebatur. Quae om­nia Eudocia Imperatrix heroico carmine reddidit; quorum synopsin exhibet praedicta oratione Nazian­zenus, itidem Photius codice 184. suae Bibliothecae, & Symeon Metaphrastes ad Octob. 2. qui suo more narrationem varie interpolavit. Pars media totius operis, ex Graeco in Latinum conversa solum ad nos integra pervenit, quam hic repraesentamus. Quod eo lubentius fecimus; siquidem, ut recte observatum, nullus sit vetustus liber, utcunque supposititius & mali moris, qui non alicui usui inserviat.

Opportunum autem hic erit de Personae statu cui haec tribuuntur paucis inquirere; praesertim cum hodierna Ecclesia Romana pariter & Graeca, duos statuant Episcopos & Martyres Cyprianos; primum Carthaginiensem, alterum Antiochenum; & horum posteriori ea omnia quae ad Magiam, & Justi­nae amorem spectant, ab utrisque referuntur. At è contra, veteres passim, Nazianzenus, Pru­dentius; &, ut Cardinalis Baronii verbis utar, communiter Graeci, Cyprianum Antiochenum cum Carthaginiensi confundunt. Consulat c [...]i otium est Nicephorum, Syncellum, Cedrenum, & Symeo­nem Metaphrasten ab ipso Surio editum, & uni Afro nostro totam de Magia & Justinae amoribus nar­rationem attributam reperiet.

Illustrissimus Baronius ait hoc ex nominis similitudine contigisse, & homonymia deceptum fuisse Nazianzenum, cum Graecorum reliquis. Et ego quidem libens concesserim, Graecos in Latinorum re­bus enarrandis, in quibus perpetui sunt hospites, facile labi potuisse, praesertim in iis quae eorum tempora anteverterunt. Sed quis dixerit in Oriente gesta ipsis vivis & videntibus eos pariter igno­rasse? Quod ad Gregorium attinet, adeone ille vecors, ut solus nesciret quae in Nicomedia ante pau­cos annos gererentur, & alienissimo tempore, nimirum die anniversaria Cypriani Carthaginiensis, apud plebem suam, alterius gentis & seculi hominem operose pro concione celebraret. Non erat Gre­gorius ad fidem Christianam noviter accitus, & eorum rudis quae ad pietatem spectabant; sed à pri­mis annis lac Ecclesiae hauserat. Patrem enim is habuit Episcopum qui Diocletiani rebus, & magnae Nicaenae synodo intererat: nunquamne ille de Antiocheno Mago ad fidem nuper converso, de Justina tunc temporis miraculis & passione nobilitatà, de Aglaida Scholastico & Athanasio Mago, de Sarta­ginis ignibus frustra Antiochiae adhibitis, & capitali poena tandem Nicomediae irrogata filium admo­nuit, ne haec Afro, qui imperante Valeriano passus erat, eadem tribueret: aut fieri potuit ut ipse Nazianzenus per Nicomediam ex Cappadocta saepius Athenas pergens, & exinde remeans, errorem tam gravem, & cuilibet non prorsus stupido obvium non statim detegeret? Aut si haec Nazianzenum simul & illius patrem sugerent; utique Eusebium historiae Ecclesiasticae scriptorem diligentissimum, praesertim cum Anthimi Nicomediensis martyrium enarrat, cui successisse fingitur Cyprianus, la­tuisse illa putabimus?

Minime quidem decet sobrium rerum sacrarum aestimatorem, publicis Ecclesiae scriptis consignata, &, quod fortasse majus est, ejusdem praxi munita; ob leves conjecturas convellere & solicitare. In­terim non est dissimulandum, tantam fuisse primis seculis fingendi licentiam, tam pronam in creden­do facilitatem, ut rerum gestarum fides graviter exinde laboraverit; nec orbis terrarum tantum, sed & Dei Ecclesia, de temporibus suis Mythicis merito queratur. Arrepta occasione quod confessores, [...]& [...] passim dicebantur, male feriati homines Briareum Christianum, qui maria tranaret Christophorum, Martyrologiis inseruere. Paribus auspiciis lancea quae Domini latus transfi­xit, in sanctum Longinum transibit; & vestis qua Protomartyr noster Albanus se induit, in San­ctum Amphibalum permutabatur.

Ut quod sentiam libere loquar, verisimillimum mihi videtur, Christianum aliquem ex eorum nu­mero [Page 197] qui martyrum res gestas novis augmentis decorare gestiebant, & pia fraude eorum existimationi velificare; Cyprianum Carthaginiensem per omnes undique Ecclesias celebrem, pigmentis suis orna­tiorem reddere studuisse, & quandoquidem res humiles & quotidianae videbantur, ejus pietas, eru­ditio, proscriptio, secessus & Martyrium; assumenta de magicis artibus, Justinae amoribus, & Sar­taginis miraculis attexuisse; ut qui virtutibus clarus, vitiis suis cumulatius nobilitaretur. Arti­fex porro, ut patriam suam demereri aliquatenus possit, Dramatis scenam Antiochiae posuit: quae quidem cum essent admodum mirifica; & historiae prius receptae subnixa, non modo indoctum vulgus, sed ipsos Ecclesiae antistites percellebant. Nec quis mirabitur Martyri cuiquam haec accidisse, cum se­cum reputaverit ipsos Apostolos pariter male habitos. Nova eorum nominibus procusa Evangelia; de quibus Irenaeus ait l. 1. c. 17. Inenarrabilem multitudinem apocryphorum & perperam scripturarum adferri, ad stuporem insensatorum. Et narrat Tertullianus lib. de Baptismo, Quendam in Asiae presbyterum, qui scripturam construxerat, quasi titulo Pauli de suo cumulans; convictum atque con­fessum, id se amore Pauli fecisse. Si quis lolii istius amplissimam messem desideret, consulat Gela­sii decretum in Concilio Romano, ubi quod ad stomachi patientissimi nauseam suffecerit, reperiet.

Suboluerat vero viris in Occidentalis Ecclesiae rebus aliquantum versatis, hanc splendidam Cypriani historiam Carthaginiensi praesuli minime quadrare: unde ne tam elegans periret fabula, novus exco­gitabatur Cyprianus Asiaticus, qui rectius personam istam sustineret. Sed commentum istud adeo in­feliciter erat designatum, ut nec temporum, aut locorum, aut rerum gestarum circumstantiae quid­quam rectius cohaererent. Ecclesia Romana diem anniversariam passionis hujus Cypriani diei 26. Sep­tembris assignat, Menologium Graecorum Octobris secundo affigit; Interim Hieronymi quod dicitur Martyrologium à Dacherio editum; & vetustius illud à Maria Florentinio in lucem emissum, utro­bique praetereunt. Quod ad Martyrii tempus attinet; Aldhelmus, Rhabanus, Petrus de Natalibus tum aliis nonnullis, sub Claudio passum aiunt: Notkerus, Ado, Photius, cum nobili Annalista, sub Diocletiano coronatum referunt, stil. anno 290. Sed neutra hypothesis phaenomenis respondet; cum per totum Claudii imperium, qui etiam Nicomediae egisse non legitur, & ad extrema fere Dio­cletiani, pace frueretur Ecclesia: & ipse Anthimus cujus successor perhibetur Cyprianus, in primis persecutionis à Diocletiano motae initiis, anno nimirum 303. passus esset: ut inaudito prius miraculo Martyr, praecoci fato, persecutionem annis 14. anteverteret; & etiam post tot annorum vices usque sibi superstes; ad Martyrium denuo subeundum in vivis permaneret. Manifestius secum pugnat Be­da nostras, qui in Martyrologio ad sept. 26. Justinam plurima sub Diocletiano passam refert, & de­inde capite plexam cum Cypriano sub Eutholmio tempore Claudii, quae pariter cum historiae fide & Be­dae ipsius judicio pugnant. In secundo enim Tomo Operum ejus, Claudio annum mundi 4224 assignat, Diocletiano vero annum 4238. Interim siquidem haec gesta finguntur Antiochiae sub Eutholmio Comite Orientis haec ad Diocletiani tempora pertinere non possunt, cum non ante Constantini tempora aliquis Comes Orientis illic constituebatur, unde ob mutatam imperii formam apud Zosimum vapulat Con­stantinus, & Joannes Antiochenus de Feliciano ad illam dignitatem admoto verba faciens addit expres­sis verbis ait, [...]. Demum, ut non singula persequar, quocunque enim oculos verto, mendacium perlucet: Photius ait Cyprianum Antio­chiae Episcopum post Anthimum factum, quem certissimum tamen est non urbis isiius sed Nicomediae praesulem fuisse. Nec quicquam magis sincerum quod alii tradunt, eum Nicomediae successisse; quan­do fabulatores uno ore consentiant Cyprianum ex mandato Eutholmii ab Antiochiae Nicomediam trans­missum, martyrio illic statim coronatum, & ad Galli flumen urbi vicinum una cum Justina capite obtruncatum: ita utcunque Anthimi in Martyrio successor fuerit, certe in Episcopatu succedere non potuit. Sed de his hactenus.

1 CONFESSIO SANCTI CYPRIANI, Martyris atque Pontificis.

QUicunque in Christi mysteriis profi­citis, meis intendite lacrymis, & cognoscetis2 verborum quae in eis re [...]eruntur virtutes. Quicunque dae­moniacis suademini vitiis, amici, discite vanitatem eorum quae peri­munt animas. Numquama enim nequior me aliquis factus est: neque ut ego quisquam scrutari potest de eis qui dicuntur Dii, neque dicere diligenter vanitatem virtutumb.c

Ego sum Cyprianus qui in tenera adhuc aetate obla­tus sum Apollini: parvulus enim cum essem3 didici Draconis astutiam. Septem autem eram annorum cum ad Solis accessi templum. Et cum adhuc tener­rimus essem, coepi iniquitates agere. A parentibus autem Daemonibus traditus sum, & velut votum erat eis vita mea turpis. Et cum essem annorum decem, 4 cum facibus lusi ante idolum quod vocatur Deme­tra. Et idoli5 pupillae albi luctum exspectavi; & in 6 summo montis vertice Dianae Draconi ministravi. Et7 post promotionem sacerdos constitutus sum in O­lympo monte; & eorum qui dicuntur Dii8 cognovi insanias, & verbositates audivi, & sonos & strepitus. Et vidi illic9 per phantasmata arborum & herbarum validam vim ad omnem rem per phantasiam idolorum. Vidi illic choros Daemoniorum velut10 ludentium, & aliorum bellantium, & aliorum obsessa facientium, & alios contra venientes, confusionem facientes. Singu­lorum eorum, qui vocantur Dii, vidi malam potesta­tem: mansi enim illic diebus XL. & vidi quomodo [Page 199] transmittuntur spiritus super terram in omnibus genti­bus. Esca autem mea erant1 summa tenera de arbo­ribus a post occasum solis.

Cum autem XXX. annorum factus fuissem,2 de AEgypto intravi in terram Chaldaeorum, volens disce­re coeli virtutem,3 quam ipsi super ignem esse dicunt. Ab ipsis didici4 stellarum compositionem, quemad­modum 5 in herbis sunt varietates, & choros6 stella­rum super bella constitutos. Hi mihi ostenderunt sin­gulorum 7 spirituum aeris virtutem, facientes me8 ab­stinere ab esca animalium, & à vino, & à concubitu. Hi ostenderunt mihi omnia de firmamento; ibi vidi 9 formas quas singuli Daemones induebantur, & ad mundum egrediebantur. Omnium autem horum & ceterorum Daemonum & visiones, & species, & omnes actus eorum habebam10 depictos in magicis b libris. Et quem volebam vocabam, ut11 suam annunciationem exerceret. Et12 trecentorum sexa­ginta quinque spirituum immundorum naturas sive species didici, ordinesque singulorum Daemoniorum, & operationes, & in malis quibus gaudent, errorem perditionis, dissensiones,13 luxuriam, fornicationes, nequitiam, avaritiam, turpe lucrum, vanam laudem, vanam vitam, vanam gloriam, vanam justitiam, va­nam veritatem, vanam sapientiam. Sunt autem14 qui­dam sicut pulvis, quidamc sicut pictura quae ex­terminatur, quidam velut umbra quae dissolvitur in semetipsa, & cetera de quibus non est tempus narra­re: 15 quorum percipiunturd communicationes firmamento, dispositiones stellarum; & quidame sunt qui in firmamento moventur, & occultant sa­cramenti mandatum; & qui eorundem Daemonum [Page 200] obaudiunt verba daemoniaca quae per sacrificia libationis exercentur;1 qui veroa sunt quidam vero non obau­diunt, sed quasi caritatem observant ad consilium lucis.

Docuerunt autem me quomodo obaudierunt, ut particeps essem tenebrarum consilio, & quis praestat lucidam speciem ad obtinendum. Vidi enim media­tores eorum & admiratus sum, quia & in coelestibus mundum2 per pecuniam imperant. Cognovi enim quas habent ad invicem contestationes, & stupui, quia juramentis nefandis tenentur. Ibi testificationes, ibi mandata, ibi festinatio, & malus sensus, ut ad invicem commixtionem communicent, quam immun­dissimus Draco adinvenit: impetus terrenos consti­tuens, in aere autem & in terra suum sensum comple­vit, in inferis vero nunquam suam voluntatem consti­tuit; & sic omnes errare fecit per malignitatem suam, & multos per errorem discedereb fecit à vera di­vinitate. Etenim est Daemonum princeps sicut vani­tas, & regnat super iniquos, sic se promittit obtinere impudicitiam usque in finem. Credite mihi quia ipsum malorum principem vidi Diabolum, in multis sacrificiis placans meum ingressum, & gaudens me adesse. Credite mihi quia salutavit me, & collocutus ei sum, & ad eos qui ab ipso primatus habent, repu­tatus sum coaequalis. Ipse rex Daemonum3 astutum puerum me appellavit, novum Jambrem dignum sui c mysterii, tanquam potentem in ministerio sacri­ficiorum, & libationum & omnis erroris. Si mihi creditis, filium me appellavit dignum dicens suae communionis, & promisit meam4 animam in ordine sui principatus ponere, & mecum se esse in mundo, & omnia desideria mea facilius exercere. Et velut magnum principem suum honoravit me;5 & exerci­tum Daemonum credidit mihi, in meum ministe­rium, & in voluntates meas omnes, & ad omnem obedientiam, & valefaciens mihi, dixit, viriliter age, optime Cypriane; & deduxit me, unde & omnes principes exercitus ejus admirati sunt meam siduciam ad eum: propter quod & omnes principes ejus hono­raverunt me, cum vidissent qualem mihi dignitatem Rex eorum Diabolus tradidisset.6 Erat autem visio ejus quasi flos, aurea corona in capite ejus, quasi ex omni lapide precioso ornata, quorum splendor erat quasi fulgur, in omni choro qui circa eum erat splen­dens, & erat stola ejus formosa, atque purpurea. Se­des autem ejus alta: multi enim daemonum exercitus ejus adstant ei, inclinatos vultus habentes ad obedien­tiam, & cum timore opera sua exercentes. Phanta­sia autem ejus lata, & magnitudo lucida, in quibus quasi putabatur illuminare mundum. Daemones vero cum lampadibus astabant ei, & illuminantes locum ante sedem ejus cum ministerio. Omnia autem simi­lia 7 fecit per phantasias adversus potestatem Domini Dei, & in ministeriis & operibus phantasmata exem­pli posuit resistens Deitati, & pugnam constituit con­tra omnem Domini dispositionem. Transfigurata au­tem circa se habens Daemonia ad similitudinem san­ctorum Angelorum, & per suas phantasias errorem hominibus ostendit. Quemadmodum pictor de colo­rum temperatura figurat immobilia & mobilia & simi­les facit mobilibus & rationalibus, ita & Diabolus: nihil enim apud eos firmum; faciunt enim pluviam videre, sed non est aqua. Ostendunt ignem, sed non comburit. Praestant escam, sed non ad escam veram. Dant aurum, sed non permanet in substantia. Osten­dunt autem domos, & regiones, & civitates & ho­mines & flumina, & maria, & montes, & campos, & arbores, & herbas, & flores, & jumenta reptilia & bestias & stragula ex variis coloribus, & stolas di­versas; & haec omnia vana & nihil sunt, sed tanquam somnia sunt: talis est enim virtus eorum. Nam prin­cipes eorum & ipsi nocentes seducunt per phantasias iniquorum hominum animas. Qui & colunt eos in sacrificiis, & libationibus, & impiis operibus. Quid vero ad me qui volo cognoscere verum Deum? Ego autem tentavi ejus mendacium, & vanam superbiam, & cognovi quia phantasma facit tantum. Et cognovi de sancta virgine Justina quia Diabolus & omnes Dae­mones ejus phantasma & fumus sunt, qui dissolvuntur 8 per signum Christi, & nullam habent virtutem. Vidi enim per Christianam puellam, eum qui9 ma­gna sufflat Diabolum, nec culicis virtutem habere. Credidi autem Deo per venerabilem foeminam, & eum qui tanta promittit, & dicit se esse Regem se­culi, ultimum omnium inveniri cognovi; quia sem­per mentitur. Et Draco factus est vermis: à Sancta Justina conculcatus est Rex Daemonum. Stabat foris ad ostium Sanctae virginis tanquam fur alligatus, intrare non valens. Cui à multis legionibus ministratur, axi­culam ostii non potuit irrumpere. Qui se putat sub potestate habere mundum, à virgine illudebatur. Qui se putat obtinere omnes animas, à puella dejectus est. [Page 201] Qui dicit sapientiam se tribuere omni sensui, victus est à foemina venerabili. Qui1 coelum se promittit ex­cutere, non potuit decipere sensum puellae venerabi­lis. Qui gloriatur se Regem esse, mulierculae pavi­dus absistebat. Qui sicut leo adversus homines rugit, ut formica ante atrium virginis adsistebat, nihil facere valens. Qui omnem hominem promittit se terrere, in timorem non misit Justinam Christi ancillam. Unde & credebam non esse dominum potentiorem Diabolo, & putabam quia2 omnia tenet, & super omnes impe­rat: & non sciebam,a ô viri, quia super similes sibi potens est tantum, nec sciebam quia impotens est super veros servos Christi, quia ignorabam aliam esse virtutem majorem. Interim sentiebam in mea conscientia, quia injuste praestat mala Diabolus i. e. mortes, corruptiones, neceos, homicidia, moecha­tiones, fornicationes, luxurias, furta, cupiditates noxias, & quia impiis & iniquis succurrit, & gau­det in effusione sanguinis humani, & quia in omni­bus malis delectatur, & de bono illi cura non est. Et cogitabam in meipso, dicens, si dominus est malo­rum Diabolus, bonorum creator quis est? Sic judi­cans in mea conscientia, cognoscebam melius esse bo­num à malo.

Post omnia haec cum venisset3 4 Aglaidas quidam Lai­cus puer ad me, & de amore mihi retulisset Justinae cujusdam virginis; ego promisi illi praestare quod pe­tebat. Jam ego accipiebam Draconis consilium. Nam omnem legionem Daemonum quae mihi data erat in auxilium, transmisi adversus puellam; & nullus eo­rum vicit virginem Jestinam. Nam & post multas vi­gilias Aglaidae quibus vigilavit expectans ut adducerc­tur ei puella, quia perseverabat rogans me, perseve­ravi & ego contendens, & mittens ad eam diebus us­que septuaginta. Postea autem & ipse Rex Daemo­num denuo à me coactus cum principibus suis ad eam venir. Ex omni exercitu Daemonum venerunt ad eam, & cum commisissent adversus eam tentationes, nihil profuerunt. Non autem solus Aglaidas teneba­tur amore puellae, sed & ego. Et erat mirabile vide­re illam tantam multitudinem virtutis Daemoniorum, & Regem eorum dehonestatos ab una puella & devi­ctos. Sed nec desiderium nostrum extinguere pote­rant. Nam pessimus Aglaidas mihi molestus erat, cum à pessimo amore expugnaretur. Dicebam enim principi Daemonum Diabolo, si non potes vince­re puellam, aufer à me & ab Aglaida amorem. Ipse vero vocans fornicationis Daemonem, minatus est ei ut discedere à nobis faceret amorem desiderii: & ni­hil potuerunt facere neque Diabolus, neque Daemon fornicationis, quia in his tantum Daemones possunt, id est,5 in malis rebus: in bonis autem Dei, id est, in virtutibus nihil agentes inveniuntur. Tunc itaque magis cognovi quia nihil est Diabolus. Nam ipse naturali desiderio cooperante utitur per sordidas cogitationes ad incendium desiderii hominum. Erat autem grande miraculum videre in septuaginta die­bus certamen virginis & spiritus qui est super forni­cationem. Erat autem & Regis Daemonum videre imperium vanum.6 Me autem multa & incantante, &7 sacrificiis & libationibus omnes eos placante, su­scitabam eos adversus virginem. Cum autem vidissem quia nihil explicabant, sed longe ab ostiis ejus velut canes latrabant; blasphemavi Diabolum stans contra eum, à desiderio detentus, & impetum feci adversus eum manus levans, & puto quia & alapa eum per­cussi, & verbis improperii convitiatus sum ei. Postea ergo voluit me sic seducere.8 Daemonem fornica­tionis praecepit schematizare se in speciem virginis Ju­stinae, & venire ad me quasi rogans & dicens, Non sufferens nimium amorem quem habeo ad te, ecce veni. Sed nihil potuit hic Daemon facere qui se con­vertit in speciem ejus, neque Diabolus, quia nec ip­sam phantasiam in speciem virginis potuerunt per me polluere, nec permissum est mihi per communicatio­nem Daemonis infamare eam quae sine malo est Ju­stina. Si autem concubuissem cum Daemone forni­cationis sperans esse puellam, Diabolus secundum con­suetudinem suam mentiens, habebat dicere mihi, Vi­disti quomodo subjeci tibi virginem Justinam, nec po­tuit effugere nostra retia: Ergo satis tibi feci, & com­plevi tuum desiderium, & iterum restitui eam ubi quasi in virginitate sedet. De cetero jam crede mi­hi, quia quaecunque volo facio. Sed nihil horum permisit Christus fieri, ut nec per mendacium virgo Christi infamaretur; sed arguit Daemonem qui se con­vertit in speciem ejus. Cum ergo venisset ad me ut oscularetur me, speravi ipsam esse, & nominavi no­men ejus, dicens: Bene venisti Justina omnium foe­minarum decora; & non ferens Daemon vel nominis ejus appellationem, sicut fumus dissolutus est, & eva­nuit qui se in ejus speciem converterat. Tunc er­go cum cognovissem phantasiae eorum artem, illos quidem contemnebam, virginem autem magnifica­bam, solum vero nomen ejus nominabam, & qui circa me erat legio Daemonum clamantes fugiebant, & dicebant nomen non bajulantes virginis; Fugimus, jam ministrare tibi non possumus. Ego vero plus co­gnovi Diaboli9 impossibilitatem & Daemonum, quia & nomen puellae terribile omnibus fuit. Si autem nomen Justinae Daemones fugiebant cum ipso Dia­bolo; quanto magis imperare ei poterat praesentia ejus?

Ego Cyprianus in his omnibus eram, ego exem­plum habeo, & tentavi Draconis impossibilitatem. Et quia impositus mihi erat amor, confundebar, vi­gilabam, & observabam ante atrium virginis in noctur­nis horis cantans prope ostium puellae. Convertebar in mulierem, & quasi avis transfigurabar, & statim ut pervenissem ad ostium ejus solvebatur phantasia, & neque mulier parebam neque avis, sed Cyprianus inveniebar.

Feci tunc Aglaidam transfigurari10 in passerem, & volans stetit ad fenestram ejus; mox intendit in eum [Page 202] virgo, jam non erat passer, sed Aglaidas stans foras ante pinnam fenestrae virginis,a & erat juvenis in angustia, nec poterat salire propter nimiam altitudi­nem,1 nec habebat quo fugeret. Tunc sancta virgo sensit quomodo ibi devenerat per Daemonum dolum; Et miserta est ejus2 ne cadens creparet & periret, con­signans se vocavit domesticos suos, ut deponerent eum per scalam à fenestra, & monebat eum dicens: Cessa ab hac insania, melius est tibi sobrie vivere. Tunc Sancta virgo mandavit expelli eum foras ab atrio, & non tradi eum judici, ne periret secundum legis judi­cium quasi maleficus. Ego autem iterum multis ar­gumentis eam appetivi, & nullo modo diabolico spi­ritu potui eam superare, nec ulla ars potuit eam vin­cere maligni, nec infirmitates, nec vexationes, non timor, non dolores, non phantasiae, non minae, non blanditiae, non vanae cogitationes, non substantia promissa, non escarum dulcium desiderium, non condemnationes, non latronum superventus, non do­lositates, non gravis timor. Ergo quia multum rugie­bat Diabolus adversus eam, gravavit eam pessima infir­mitate, ita ut medici desperarent de ea. Parentes au­tem plorabant & lugebant, ipsa vero signans se dixit eis: Non moriar, nec enim sentio infirmitates, sed quasi transmissio febris ex aeris spiritu fit mihi. Quid autem non feci contra virginem? Ipsa vero frequenter victoria Christi utebatur, quae est in ea; signans enim se, fuga­bat quae fiebant adversus eam opera Draconis iniqui.

Post multa haec & tanta, cum vidissem quia nihil Christi superat signum; (multi enim & de eis qui nu­per crediderant, sanitates faciebant, & daemonibus tanquam malis servis imperabant. Ad Diabolum dixi, 3 O miserabilis, & omnis erroris thesaure, fons ini­quitatum, inimice veritatis, ut quid meam animam festinasti perdere? Si autem umbra Christi superat te & omnem virtutem tuam; quid poteris facere si ipse Christus tibi minatus fuerit? Si solummodo nominatur & tu evanefcis; quid erit si ipse Christus venerit? Si signum ejus infirmum te facit; quid eris si te fortis manus ejus percusserit? Si signum ejus fogat te; ubi eris si ipsum brachium excelsum ejus adversum te sen­tentiam dederit? Si Christus nominatur &4 tu com­bureris cum omnibus legionibus Daemonum tuorum; cum venerit Christus faciet vos ardere flamma ignis aeterni. Consignat suos cultores, & non audes nec potes eos tangere. Cognovi & tentavi quia nihil es, inimice Domini & veritatis. Cognovi quia nulla tibi potest adesse virtus; quae autem praestare putaris, phan­tasmata sunt & umbrae; & quod promittis, menda­cium est & vanitas. Cognovi quia nulla tibi ad uti­litatem adest operatio, neque enim tu, neque leges tuae, neque dispositiones tuae, neque figurae tuae, quibus te putas per phantasias resistere dispositioni Dei, aliquid sunt nisi error & mendacia. O ma­ligne, perdidisti meam animam,5 exterminasti vi­tam meam, omnem meam spem perdidisti, & animae salutem in infernum demersisti. Erravi, O viri ami­ci, erravi! & in magnam impietatem cecidi, obau­diens impiissimo Draconi: insipiens factus sum, Dia­bolo obsecutus:b in vanum mihi fuerunt omnes la­bores, & vanae sapientiae doctrinae. Item dico tibi Diabole, Vae mihi misero qui tanta sustineo; nam & vapulo à conscientia mea pro eis quibus erravi cre­dens tuis legibus. Ut quid multas erogavi substan­tias! O maligne refuga veritatis & bonitatis! quia & in literis cooperabaris mihi, ne cognoscerem tuam se­ductionem. Vae mihi! per omne tempus vitae meae vanus fui. Supervacuus factus est labor meus, e­ruditio, peregrinatio expensa. Si autem dedissem omnia illa pauperibus, haberem vel modicam sa­lutem. O immundissime Diabole! obaudiens tibi ego in tantis laboribus, velut sepulchrum fui in mun­do, forte & post mortem decantatio ero. Ego ipse mihi noxius fui gaudens in tuis erroribus. Sed o­portet me adorare Deum si me suscipiat; oportet me ad Christum accedere, si non me repellat; oportet me deprecari sanctum Spiritum, quia irritavi illum. Oportet6 Christianis prosternere, si me susciperent in viam veritatis. Oportet me ad sanctam Justinam fle­xis genibus deprecari ut pro me oret Dominum. Va­de à me Diabole omnis justitiae aliene, recede de ani­ma mea omnis creaturae Dei adversarie. Diabolus au­tem haec audiens7 insurrexit mihi, volens me occi­dere, & ruens super me necare me volens, & minus modice fuit ne me necaret. Cum autem non esset in me virtus, ipso Diabolo premente, rememoratus sum signi Christi, & paratus ut expugnarer, dixi: Christe Justinae Domine miserere mei, & statim ac­cepi virtutem de invocatione Christi, & movens ma­num meam consignabam me, & statim inimicus re­cessit à me, solutus sicut fumus. Postea cum surrexis­sem, vidi eum quia tenebat gladium, & impetum fa­ciebat contra me. Ego autem consignans meum cor, superavi omnem virtutem ejus omni experimento. Vere tunc cognovi crucis virtutem quia destructio Diaboli est; sic enim & sancta Justina vicit eum, & omnem exercitum daemonum ejus. Tunc minabatur & dicebat, quia non te salvabit, nec liberabit de ma­nibus meis Christus: nam & omnes impios abomina­tur, nunc autem cum dolo te adjuvabit, ut & gratia mea te fraudet, & à se projiciat. Cum enim te repu­lerit, tunc te accipiens corrumpam, & meis tenebris te tradam. Fraudatus es mea gratia Cypriane, & cum cognovisses mea mysteria velut secreta, vadens ad Christianos triumphasti de me. Ego te accipiam, & faciam te sentire meam sententiam, Christus autem ne­minem de meis suscepit. Tunc ego contremui in ver­bis Diaboli, nimis enim conturbatus sum, quia pessi­me & astute cum dolo mihi respondit.

Propter quod, viri fratres, obsecro vos miseremi­ni mei, si possum ad Christum accedere dicite mihi. 8 Et respondit mihi quidam de his qui me visitabant Christianis, & dixit mihi: Confide Cypriane quia Chri­stus suscipiet te, Ignorans enim egisti haec errore dedu­ctus. Et ego dixi illi, Amice, putasne sicut dixit Dia­bolus ita faciet mihi Christus: Ne forte repellat me, ut [Page 203] efficiar conculcatio daemonum & derisio hominibus? Christianus autem dixit mihi, Tentasti & cognovisti Diabolum quia mendax est, & ego dixi, etiam co­gnoseo quia mendax est. Et ipse dixit mihi, & quo­modo illius verbis credis? Dico tibi frater quia non est apud Christum dolus nec mendacium. Ipse enim per seiplum juravit, dicens: Vivo ego, dicit Dominus Adonai, quia nolo peccatoris mortem, sed ut conver­tatur & vivat. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, & sanctus in omnibus operibus suis. Ideo per seipsum juravit; quia non mentitur Dominus jureju­rando confirmans veritatem, ad conversionem eorum qui impie egerunt, & ad fidem eorum qui poeniten­tiam agunt. Cognovisti in te Christi pietatem, quod apud ipsum misericordiae multae sunt & miserationes, quia veritatem diligit Dominus, & non est dolus in eo, propter quod & propitiationem eum omnes divi­nae Scripturae nominant. Et ut te certum faciam de Dei bonitate, Deus cum sit, propter nos induit ho­minem, & impassibilis cum sit, pro nobis varias pas­siones sustinuit, sputatum est ei in faciem, colaphizatus est, & alapis caesus est, subsannatus est, coronam spi­neam capiti ejus imposuerunt, acetum & fel obtulerunt ei, crucifixus est, lancea percussus, est, haec & alia multa sustinuit, ut nos habeamus salutem. Nam era­mus demersi in peccatis, non enim pro justis mortuus est, sed pro impiis & iniquis. Si ergo pro impiis tanta sollicitudo fuit Christo ut salvarentur, confide Cypria­ne quia & te suscipiet poenitentem. Si autem pro eis qui eum crucifixerunt, dixit: Pater dimitte illis, quia nesciunt quod faciunt, multo magis te suscipiet, quia per ignorantiam multa iniqua fecisti.

Tunc ego Cyprianus accipiens fiduciam coepi flere & confiteri coram eis qui aderant iniquitates meas, dicens: Viri Domini Christiani, multum inique egi, multas iniquitates feci; nec enim numerus est narran­di. 1 Multas mulieres divisi praegnantes, haec ita diabolo petente à me, & alias2 matronas transfigu­ravi in jumenta, & peregrinari feci longe de suis ci­vitatibus, & alias parientes de fornicatione occide­bam, hoc volente immundissimo Diaboloa Par­vulos infantes septem dierum sub terra ponens,3 mul­tos occidi, alios necavi, alios laqueo suspendi. Sic enim erant Daemones petentes animas parvulorum quasi ad meum auxilium, & propitiationem ad Dia­bolum. Infantes multos immolabam frequenter Dae­moni qui vocatur Pluto, & quae vocatur Hecate. 4 Hominum quoque peregrinorum amputabam capi­ta; nam & virginum & mulierum sanguinem libavi. Dianam, Venerem, & Minervam, & Saturnum, & Mercurium, & Jovem, & omnes Daemones placa­vi, ut in sanguinibus viderem ipsum diabolum. Ipsi enim sanguinem obtuli omnis canis & omnis animae, 5 miscens totum in Phiala aurea, quod ille accipiens sparsit primum in sua corona, quae erat in capite ejus, deinde quae circa eum erant Daemonum. Post haec sparsit in me dicens: Accipe potestatem omnis animae rationabilium & mutorum animalium. Vae mihi quia multos occidi inique volens amicis prodesse, multos divites feci esse pauperes. Multa ostia & clausuras aperui.6 Multos thesauros tuli, & male ex­pendi, & multos fures juvabam. Bene [...]acta mea erant phantasiae, malefacta autem vera erant. Et ex hoc trepido, quia multas iniquitates egi, & nihil malo­rum me latuit. Si quando dedi cuicunque aurum de maleficiis ad duos dies parebat, tertia autem die nihil tenebat. Multis negotiatoribus nocui,7 dans ventum b c & accipiens eorum necessaria. Non possum dice­re moechias, aut fornicationes, vel masculorum con­cubitus, vel blasphemias, aut ceteras varias iniquita­tes; in malis enim omnibus involutus sum. Quomo­do indulgebit mihi Christus, ô viri quomodo miserea­tur mihi, qui mihi ipsi & multis aliis non sum miser­tus! Si autem hoc esset de una anima aut de duabus, haberem vel modicam spem poenitentiae. Iterum e­go confiteor impietates meas, quantumcunque con­fiteor non explebo, innumerabiles sunt enim. Ego feci generis exterminium, amicis dolum, peregri­norum interfectionem, multorum hominum occisio­nes, infantum sacrificia, virginum corruptiones, pue­rorum necem, justorum persecutionem. In multis regionibus Christianis maledicebam.8 Quantas per­secutiones eis suscitavi, dicens adversus eos falsa cri­mina: per maleficia enim non potui mihi subjicere ullum de viris Christianis, sicut nec sanctam Justi­nam, omnia mala adversus eos mentiebar. Et hoc faciens nihil proficiebam, sed plus lucebat in eis Ju­stina, & ego eram obstinatus. Virginibus detrahe­bam, maritatas accusabam de moechia; divina sacra­menta maledicebam, Scripturas spernebam, sanctos Sacerdotes persubsannabam, Ecclesiam & Christum blasphemabam, sanctorum Evangeliorum illuminatio­nem negare cogebam. De his & de omnibus quae fe­ci malis quod tempus sufficiat ad confessionem? Nescio si vivam alios viginti annos, & vix in eis de una ini­quitate fiet poenitentia. Quantum ergo erit mihi tem­pus ad millia millium iniquitates? De cetero, viri amici, dicite mihi quid me oporteat agere. Cognovi virtutem Christi, sed non habeo unde possim placa­re eum. Cognovi Sacerdotii ejus sanctitatem, sed non est fiducia veniendi ad ejus obsecrationem. Co­gnovi Scripturarum divinitatem, sed non audeo tan­gere eas conscientia mea compunctus. Cognovi sa­cramentum immortale piorum, sed non est in me opus bonum per quod fiducialiter accedens accipiam remissionem multarum iniquitatum mearum. Co­gnovi Ecclesiae constantiam, & erubesco ad januas e­jus venire. Cognovi virginis virtutem, & confundor intendere in gloriosam faciem ejus. Cognovi imma­culatam gratiam, & non audeo venire ad salvatio­nem. Cognovi verum Deum, & nescio quomodo deprecer illum. Venerabilis volo esse, & iniquitates meae superant meum consilium. Amo servos audire Christi, & ignoro si velint me suscipere; si autem [Page 204] nolint ignoscere meas iniquitates, vel tanquam iniquum me suscipiant. Scio quia aeterno interitu dignus sum, non abjicio poenas. Sola ipsius jussione cruciari volo, sub conditione ejus fieri volo. Et si interfici vel mori me jubeat, sicut dignus sum, non peto ut parcat, quia conscius sum mihi fecisse multa mala. Non peto ut parcat, superat enim modum poenae delictorum cu­mulus, sed non superat ejus benignitatem. Scribo ad­versum me, me esse morte dignum, solummodo dis­cam quomodo adoratur Christus. Dicite mihi, ô a­mici, si possum vel sicut alienus accedere ad Chri­stum, ut vel à longe intendens videam ejus benigni­tatem. Animam meam macero dubi tatione & timore dicens, quia non remittit mihi multitudinem peccato­rum. Ita enim credo, quia pejor me aut similis mihi non sit impius. Superavi enim1 Jannem & Mambrem, illi enim confessi sunt in vita sua digitum Dei; ego au­tem penitus dicebam non esse Deum nisi Diabolum. Si ergo non est illis indultum qui vel modicum Domi­num cognoverunt, quomodo mihi indulgeat qui ex toto corde ignoravi ejus Deitatem? Jam pronunciare non possum multitudinem malorum meorum. Quis vobis narrabit iniquitatum pelagus? quis ex vobis me adstare faciat in malorum meorum fonte? omni nam­que malitia perfusus sum, in me abyssi ejus mensuratae sunt, in me multi naufragaverunt. Non enim sum solus in perditione malitiae meae, nec solum animam meam in infernorum foveas immisi; sed & alios mul­tos2 habeo flere, & pro quibus ingemiscere: pro his utique quibus maleficiis nocui, & pro eis quos inique interfeci, & pro eis quos per doctrinam meam similes mihi feci: etenim eram sine invidia doctor malorum, 3 sine invidia iniquorum eruditor, & summus praeco iniquitatum. Multos discipulos iniquitatum feci, mul­tos interfeci in maleficiis mortalibus, & amicis injeci gladium, & genti perditionem. Multos juvenes do­cui male se nescire, multos peregrinos docui peregri­nari in malis. Nunquam bene feci, sed multos bene agentes prohibui. Suscitavi seniores ad iniquitatem, & morientes suasi male mori. Aruspicatus sum sicut facerdos eorum quos dicunt deos. Docui multos mul­ta mala agere, tanquam filius Diaboli pronunciavi ma­la, tanquam pater Daemonum multos4 cibavi, & po­tum dedi ad interitum animae & corporis. Multos per magica prodigia perduxi ad imitandum me, & accen­di multos, multa nova & mirifica faciens. Occidi multos volentes mihi contraire; qui autem mihi sub­diti facti sunt, deduxi in tenebras perditionis. Ro­gantes me multos homines feci currere in aere, alios super mare bajulabant daemones, & sicut ventus navi­gabant. Similiter & alios peregrinari feci per aërem ambulantes; ventos prohibui, & ventos vendidi. Na­ves bene navigantes naufragari feci, & alias super ter­ram navigare feci. Aquas pro tempore currere feci in regionibus desertis, & in domibus feci apparere quasi stagna aquarum. Mulieres feci expelli à viris suis, in domibus moechorum potiones dedi mulieribus ad abortum; faciebam rixas & homicidia ubi erat pax; poenas praestabam contrarias, filiorum interfectiones à patribus eorum, patrum homicidia à filiis. Servos armavi in occisionem adversus dominos. Omnia facie­bam ut placerem diabolo & daemonibus ejus, & coo­perabantur mihi, & laudabant me.

De cetero rogo vos, amici, dicite mihi si iniquita­tibus quas pronunciavi aliquod est remedium ad re­missionem earum, aut meis manibus mortificem me­ipsum: melius est enim non vivere, quam vivere ma­le errantem & errorem facientem. Sed quia credidi quia est verus Deus, volebam prosternere me ei, & sic mori, statuta mihi morte aeterna. Hoc habens desiderium adhuc sustineo & vivere volo: non enim credo remissionem habere me super iniquis meis acti­bus. Non audeo dicere cetera, non sustineo narra­re de his quae praedixi terribiliora & deteriora de ani­mae meae operibus ac daemoniis, ut non surgentes fugiatis; forsitan enim & domus in qua sumus, ca­det audiens talem narrationem. Sed solum vos sen­tire facio, quia meam animam habebam in tartaro, extra corpus calumniantem & rebellantem. Sicut spi­ritus malorum consiliator daemonibus aëris consilia da­bam, & hoc faciebam in utrisque partibus, hoc est, daemoniis aëris, sed & daemoniis terrae & inferioribus daemoniis: eram autem pene coaequalis Diabolo. Non suffero, non capio per singula. narrare vobis quae ad­versus me sunt: non enim expedit. Nunc ergo vos rogo, amici, consilium mihi date, & dicite quo­modo suscipiet me Christus poenitentem. Si dixeri­tis mihi quae sunt de Judaeis, nec illis coaequalis sum; ego autem & ipsos daemonas superavi in impietatibus. Vos autem qui ea quae Christi sunt elegistis, epulami­ni in Christi gratia: mihi autem reposita est poena in­excusabilis, qui tales egi in Deum & homines impie­tates, & immisericordias & blasphemias in servos Dei & in ipsum Christum. Scio quia dixi5 meipsum Chri­sto majorem; sed & quae dicebantur de eo non crede­bam. Ego autem per magica phantasmata faciebam & ostendebam hominibus dc mortuis vivos, & infirmos tanquam sanos, & claudos tanquam currentes, & prc­pter haec multos impediebam credere Christo. Et di­cebam hominibus quia omnipotens est Diabolus, & ipse crucifixit Christum quasi contrarium: & quomodo di­citis mihi suscipiet te Christus, cum in tantis blasphe­maverim eum? quomodo possum poenitere? pro quibus primum ingemiscam de his quos prohibui salvari & per­suasi perire: an quia glorificavi Daemones? vel pro ho­micidiis quae feci? vel pro his quos constitui miseros? vel pro his quos corrupi? vel pro his quibus insidiatus sum injuste? Inique egi, moechatus sum, fornica­tus sum, perdidi multos, rapui, furatus sum, mul­tos feci periclitari, multos deposui in infernum, & ad ipsas tenebras exteriores deduxi, & non est malum in seculo quod non egerim. Sed nunc possum sentire san­ctam virtutem Christi, & postulo ad eum introitum, ut non memoriam faciat malorum meorum; non ad remissionem postulo, sed ad cognoscendas meas ini­quitates pessimas, & lacrimis non cessantibus super his silui. Flebam enim ego & adstantes mihi vehementer, videntes quia meipsum juste culpabam, & quia ratio­nabiliter sapui, indignum me judicans ad accessionem Christi, ut ante eum starem, scindens vestem meam, cinerem in capite meo fricabam in pavimento jacens, & ingemiscebam amarissime lugens, & flens magnis lacrimis, solum hoc clamans, Vae mihi! vae mihi! quia perii miserabilis ego.

Tunc quidam alius de sanctis6 nomine Eusebius re­spondit mihi, dicens: Cypriane, noli desperare; ho­rum enim omnium redemtio est gratia Christi, quia ignorans egisti, putans quod Dei operibus teipsum de­deras, [Page 205] ministrans Diabolo. Ignorantia tibi locum poenitentiae dabit. Ut quid ita sine mensura te fatigas & luges supra modum? Ut quid consentis cogitatio­nibus, dicens non tibi indulgeri? Nam hoc tibi est ad perditionem animae. Dixisti quidem, habeo pe­lagus iniquitatum, & innumerabiles fontes impieta­tum, & undas multorum malorum. Sed pelagus, & fontes, & undae sub potestate Dei sunt; jubet enim Dominus, & omnia dissolvuntur. Numquid possunt tua mala vincere Dei benignitatem? Me audi quia te diligo, scio multos etsi non tales, tamen multum peccatores in actibus, & quia animo promto, acces­serunt ad Christum. Et per te itaque cognosce quod Magi erant & incenderunt codices suos & suscepti sunt. Et tu similiter occidisti alienos filios daemo­niis, alii autem suos filios occiderunt. Sacrificave­runt enim fillios suos & filias daemoniis. Alii autem libaverunt militiae coeli. Multi autem abnegaverunt Christum; alii vero blasphemaverunt, & persecuti sunt sanctos ejus; & omnes hos poenitentes suscepit. Et tu quousque affligis cor tuum, & crucias te in­fidelitate? Intende & cognosce quia infidelitatem hanc & dubitationem diabolus immisit tibi: pessimus enim est & mala infert sicut tu nosti. Non memoraris quia1 antequam gallus cantaret in nocte quae transiit, cum dolo tibi respondit diabolus dicens, quia Chri­stus odit meos, & cum dolo te adjuvabit, ut sepa­ret te à me & projiciat te, & faciam in te quod volo. Haec tibi dixit Diabolus. Cognosce ergo quia Chri­sto praesente, nihil potest tibi facere. Consigna ergo cor tuum, ut auferatur à te infidelitatis cogitatio. Invoca Christum ut habeas ad eum fiduciam, & co­gnoscas viscerum ejus misericordiam & benignitatem. Jam non habes necesse munera habere quiaa non petit, non quaerit tempus prolixum ad miserandum Christus; jubet, & omnia vincula iniquitatum sol­vuntur, quae per ignorantiam egisti. Non per2 me­diatorum phantasias auxilium tibi promittit: dicit enim divina Scriptura, Juxta te est in ore tuo & cor­de tuo quod dicitur verbum fidei. Et dicit3 vacue in eum est & invocationes. Et iterum dicit, Prope est Dominus his qui tribulato sunt corde, & humiles spiritu salvabit. Et iterum, Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Susce­pit te Dominus, quia confessus es, & pronunciasti iniquitates tuas quas fecisti. Bene fecisti quia vomuisti venenum Draconis immundi: propter quod silere omnes praesentes amicosb petivi, usque quo per confessionem evomeres omne venenum Draconis & astutiam Diaboli. Jam ergo festina ad fidem Christi. Rogo te, audi me, & animae quietior esto; redi jam in bonum sensum, amice Cypriane, cohibe jam multitudinem lacrymarum, intellige quia homo es, sentis quomodo errasti, quia multa ignorantia cogno­visti inimici dolositates. Non est opus te docere quae adinveniunt daemones. Tu teipsum mone; noli sic multum disrumpere te in luctum; dic in tuo sensu, in conscientia pura, dic illusio factus sum daemonio­rum, & parabola hominum; dic in corde tuo igno­rans egi; Christe, miserere mei: maligno cooperan­te mecum spiritu, in multis obligatus sum malis. E­tenim quemadmodum sylva ab igne incensa, multos homines & domos & civitates comburit, & nemo cul­pat sylvam de interitu sed ignem; ita & tu noli om­nem culpam tibi soli ascribere, sed Diabolo. Non tuam solius conscientiam facias noxiam malarum ini­quitatum, quia maligni error in artem magicam te immisit. Annon vidimus multos ad insaniam conver­sos, qui & ipsi se interfecerunt, sicut traditor Judas seipsum illaqueavit. Et tu Cypriane projiciens infide­litatem tuam, accede ad pietatem Christi, si in erro­re permansisses, bene dubitares: si autem nunc cog­novisti Christum, & adversatus es inimicum, manifesta quia & credis quae audisti de Christo. Nunc autem lacrimae quidem tuae tibi permaneant, propter Chri­sti pietatem, intellectum autem sanum habe in fidem Dei, ut efficiaris mundus secundum ejus voluntatem, & sic poteris plures animas offerre Christo.

Ego autem Cyprianus respondi ei dicens: De la­crimis non cessabo, corripit me conscientia mea, de­precor autem Christum & famulam ejus Justinam in­cessanter, ut indulgeat mihi quae in eam deliqui, & ut deprecetur Dommum pro me, rogo te pater Eu­sebi, narra mihi desideranti de Christi Scripturis, si aliquem de impiis convertentem se Dominus suscepit. Eusebius autem dixit mihi: Paulus Apostolus etsi ma­gus non erat, sed blasphemus & persecutor Christi fuit; ipse sanctum Stephanum cum aliis multis lapida­vit: & Petrus qui claves coelestium mysteriorum te­net, & ipse ter negavit Christum: sed poenituerunt & suscepti sunt. Et Paulus quidem vas electionis ap­pellatus est: Petrus vero coelestis regni claves sortitus est. Et quid dicit Paulus? misertus est mihi Christus, quia ignorans feci in incredulitate. In Actibus Apo­stolorum scriptum est. Quia multi ex his qui curiosa sectati sunt, contulerunt libros suos, & combusserunt eos, & isti suscepti sunt ad illuminationem Spiritus sancti, ab omnibus iniquitatibus suis mundati. Vide & Nabucadonosor Regem Babyloniae quomodo post divinam ultionem, quam in tribus vidit pueris, cum misisset eos in fornacem ignis, non tetigit eos ignis. Cogebantur enim ab eo abnegare Deum; sed castiga­vit eum omnium Dominus cum pietate, statutis tem­poribus septem, & postquam Dominum cognovit, reddidit illi regnum. Et Manasses Rex lsrael cum multas impietates gessisset. Similiter & multi Reges & populi multa mala facientes, & Dominum irritan­tes in idolis, & Prophetas occiderunt, & in templo Dei Idola statuerunt, & adoraverunt eos; & daemo­nes coluerunt, & multum sanguinem innocentem ef­fuderunt, & populum cum minis & terroribus impie agere jubebant: Prophetas quoque serris & gladiis & lapidibus occiderunt. Et hos poenitentia ductos beni­gnus Dominus suscepit, & principatum quem perdi­derant, iterum reddidit illis. Sed & omnes Israëlitas frequenter inique agentes, & iterum poenitentes susce­pit, & usque ad adventum ejus pelagus iniquitatum populis indulgens, suscepit eos. Sed usque in hodier­num diem apud Ecclesiam purgatrix poenitentia plu­rimos liberar; unde & eos qui valde infirmantur in ini­quitatibus, sicut bonus medicus Deo sanos restituit. Virtus autem Ecclesiae & poenitentia est Evangelium Christi; omne exemplum passionum ejus continens, quemadmodum & in deserto Manna omnem saporem praestabat, & unicuique desiderium complebat diver­sarum escarum. Dixit enim Dominus ad Petrum: Non solum septies dimittes poenitenti, sed septuagies septies. Non ergo desperes, Cypriane, mundari te [Page 206] posse magno pelago misericordiae & miserationum Dei, in quo1 2 cito per gratiam Christi habes lavari. Salutarem enim aquam ipse effudit super nos affluen­ter super peccatores & iniquos, propter nos mortem suscipiens sicut Isaias prophetavit de Christo dicens: Propter peccata populi mei ductus est ad mortem; & iterum dicit, & ipse traditus est propter peccata no­stra: & ipse Dominus dicit, Non enim veni justos vocare, sed peccatores ad poenitentiam ut justificen­tur; & iterum dicit, quia non habent opus sani me­dico, sed male habentes, Propterea relinquens no­naginta novem oves, venit ad errantem, & quia gau­dium erit in conspectu Angelorum Dei super uno pec­catore poenitentiam agente. Cypriane, tene ancho­ram fidei juramentum Domini. Quia vivo ego, dicit Adonai Dominus, nolo mortem peccatoris, sed ut ma­gis convertatur & vivat.

Et nunc surge frater, & solve jejunium, hodie triduum habes nihil accipiens, & simul ibimus ad Ecclesiam Christi ad patres, & audi ab eis doctrinae divinae verbum, etenim sine invidia docent, & solli­cite deducunt in veritatem; & post hoc ad Episco­pum accedimus. Cypriane desperate, in te redibit Dominus, & mundabis tua peccata, & quemadmo­dum trahebas ab Ecclesia Christi, & transmittebas ad Diabolum, ita & multas animas offeres Christo, illu­minans eos notitia Christi fidei. Scio quia beatus & verus servus Christi efficieris. Sed rogo & ut me sem­per in mente habeas ad Dominum. Tunc ego Cy­prianus osculatus sum caput ejus & pectus, & Patrem eum vocabam. Erat autem & condiscipulus meus in literis, ipse enim Eusebius ab infantia erat fidelis, & cum essem in errore meo multum me monebat ut ad meliora transirem. Alia autem die, cum adhuc3 nox esset, ivimus in sanctam Ecclesiam Dei, & vidi coe­lestem chorum super terram hymnum referentem Deo cum multa glorificatione. Audivi autem ibi laudem per singulos versus omnium vocem consonantem, ut putarem omnium esse unam vocem, tanquam vocem Angelorum. Prophetae defuncti loquebantur per vi­vos, Apostoli tanquam vivi praedicabant. Non erat opus hominum interpretatione, Spiritus sanctus inter­pretabatur quae dicebantur. Simpliciores enim sunt sermones puris sensibus constructi. Multi autem ad­mirabantur populi, & cives super meam conversionem, & humilitatem, & haec videntes glorificabant Domi­num dicentes, Vere magnus Dominus Christianorum qui convertit Cyprianum! & dixi ego, pater Eusebi, ut quid non comburimus codices Diaboli, & depono onus iniquitatum? Et mane facientes flammam ante atrium Ecclesiae, jubente Episcopo combussimus eos. Et Episcopus narravit nobis omnia quae ad utilitatem essent, & quae prodessent nobis, sicut narravit mihi & monuit me, qui inter homines factus est Angelus mihi Eusebius.

Cum ergo audisset Dei famula Justina meam con­versionem, lucernam accendit, & Deo4 capillos suos totondit, parentes vero thalamum ejus consecra­verunt, in ministerio sanctae Ecclesiae; ipsa vero5 or­namentum vendens omne, cum dote sua, omnia pau­peribus erogavit, gratias agens Deo pro mea salute. Et ego simili modo sicut & illa omnem substantiam meam vendens sanctae Ecclesiae obtuli, & non multo tempore post merui Domini consignationem accipere, faciente presbytero & patre meo Eusebio, quia valde honorem deferebat sanctae virgini Justinae cum omni Ecclesia.

Ex eo coepi ego Cyprianus multos monere ad con­versionem, & credebat multitudo, & addebantur in gregem Christi: exponebam enim illis omnem viam erroris, quia suadibilis est, sed est fons amaritudinis, quem ego poene totum bibi.

Nunc autem conversus sum ad clarum lumen, & sic per omnes dies convivebam cum patre meo Eusebio, cui est multa gratia & merces apud Dominum, quia liberavit me de morte aeterna, & deduxit me ad Chri­stum Jesum: cum quo Deo Patri gloria & potestas, una cum sancto Spiritu in secula seculorum,

Amen.

MONITIO AD LECTOREM.

HIC succedere deberent duo libelli, alter idiomate latino, alter graeco conscriptus; prior dici­tur Secreta Cypriani, alter [...]. Quos quidem ex membranis describendos cu­ravi, eo animo ut quandoquidem opuscula Martyris nostri nomine insignita, utcunque spu­ria, edenda suscepissem; nihil per negligentiam aut fraudem praetermisisse viderer. Sed cum tractatus istos superstitione faedissima, & ineptis Daemonologiae mysteriis scatere deprehendi, imo barbariem valde recentem redolere, excusatum me fore spero quod luce publica prohibuerim. Porro constitueram, Acta ejusdem Cypriani quemadmodum à Symeone Metaphraste exhibentur subjicere, ejusdemque & Justinae vitas & Martyria ex codice graeco MS. evulgare: sed cum narrationes istae in longum excrescerent, nec dignae sint visae quibus bonae chartae impenderentur, placuit breviusculam Adonis fabellaem, quae illustrissimo Baronio inprimis authentica videtur, Lectori proponere.

EX ADONE.

NAtale sanctorum martyrum Cypriani Episco­pi & Justinae Qui passi sunt sub Diocletia­no Imperatore, Judice Eutolmio.

Justinae pater erat Dusius apud civitatem Antiochiam. Qui viam religionis à Diacono nomine Proclio audientes, baptizati sunt à sancto Episcopo Optato. Virgo autem Justina Domino serviens, frequen­tabat Ecclesiam. Hanc Agladius scholasticus videns, exarsit ob amorem ejus. Et cum nullo modo posset pertingere ad illam, rogavit Cyprianum magum, pretium pollicens, ut arte sua daemones, invocaret, quo eam in amorem ejus excitare posset. Cyprianus autem magus vocatis daemonibus, coepit agere ut vir­ginem Christi ei adducerent. Qui semel bis aut ter­tio venientes ad beatam Justinam, nihil apud illam suis deceptionibus valuerunt; sed signo crucis repulsi, victi recesserunt. Cyprianus vero cum illorum virtu­tem adversus virginem haudquaquam valuisse videret, dicit ad diabolum: Dic mihi, quemadmodum victi estis à virgine Justina. Cui diabolus: Dicere non possumus, nisi prius jures mihi. Cumque Cyprianus illi jurasset, ait diabolus: Vidi signum Crucifixi, & extimui. Cyprianus dixit: Ergo Crucifixus major est te? Dicit ei diabolus: Etiam. Major enim est omnibus. Quod audiens Cyprianus, contemnens vir­tutem diaboli, & currens venit ad Episcopum, ceci­ditque ad pedes ejus, rogans ut doceret eum, & ba­ptismo Christi consignaret, Beatus autem Episcopus gratias agens Deo, catechizavit eum. Et revertens Cyprianus in domum suam, omnia idola confregit. Tunc rediens ad Ecclesiam, diligenter salutis verbum auscultare coepit. Hora deinde residens, qua cate­chumeni foras mittebantur, in ecclesia monitus est à diacono ut cum reliquis catechumenis egrederetur. Conversus vero ad diaconum, dicit ei: Servus factus sum Christi, & foras me mittis? Dicit ei diaconus: Factus es perfectus servus Dei? Cyprianus dixit: Vi­vit mihi Christus qui daemones confudit, & mei mi­sertus est, quia non exeo hinc, nisi perfectus fuero Christi servus. Diaconus vero Antimo Episcopo haec renunciavit, qui secundum ordinem instructum bapti­zavit eum, & non multo post etiam diaconum ordi­navit. Qui doctrina & moribus plusquam dici possit excrescens, miraculorum gratia praeclarissime floruit. Verum non multo interjecto tempore, factus est Epi­scopus, sanctamque Justinam virginum matrem con­stituit. Quorum virtutem non ferens diabolus, per satellites suos apud Eutolmium Comitem Orientis egit ut comprehenderentur Cyprianus Episcopus, & virgo Christi Justina. Cujus ante conspectum vinculis liga­ti, cum fuissent adducti, Comes dixit ad beatum Cyprianum: Tu es Cyprianus doctor Christianorum, qui per maleficia multos errare secisti? B. Cyprianus dixit: Aliquando in perditione daemonum positus, multos luxuriosos feci; sed salvavit me Deus per vir­ginem Justinam, dum eam per daemonia tentare vel­lem, quae illa fide Christi armata per omnia contemsit. Comes iniquus jussit sanctum Episcopum post haec suspendi, & exungulari: beatam vero Justinam post alapas, crudis nervis immaniter caedi, deinde sanctum Episcopum in carcere recludi, & sanctam virginem in domo cujusdam matronae custodiri. Qui post ali­quot dies in sui praesentiam reductos, in sartagine fer­rea jussit torreri, picem, adipem, & ceram desuper ministris infundentibus. Et cum ibi laudem omnipo­tenti Deo dicerent, Athanasius sacerdos idolorum postulavit Comitem, dicens: Jubeat claritas tua, & in nomine deorum vincam virtutem Christianotum. Et cum appropinquasset ad sartaginem, erupit flam­ma, & consumsit illum. Comes acceptis tot miracu­lis, quae Christus in servis suis operabatur, scripsit Imperatori, quid super eis juberet. Qui rescripsit ut redigerentur Nicomediam, & ibi gladio ferirentur. Perducti igitur ad locum sunt decollationis, & vidit eos quidam Christianus Theognitus, & accurrens os­culatus est Cyprianum. Quod cernens Servius cogna­tus Regis, itatus egit, ut cum sanctis Cypriano & Justina Theognitus decollaretur. Et jacuerunt cor­pora sanctorum projecta feris sex diebus insepulta. Quidam autem nautae Christiani nocte rapuerunt ea, & navigantes deportaverunt ad urbem Romam. Et matrona venerabilis Rufina reverenter excipiens illa sepelivit in praedio suo. Passi sunt autem 6. Kal. Oct.

MONITIO AD LECTOREM, JOHANNES WALLIS S.T.P. (Geometriae Professor Oxonii.) S.

CUm Reverendus admodum Johannes Fell Episcopus Oxoniensis nuper à me petierit ut Tractatum hic sequentem (qui Cypriani perhibetur esse, estque cum reliquis Cypriani jam edendus,) perlegerem, & saltem numeros (quos depravatos esse suspicatus est) examinarem: Quid hac in re fecerim, paucis exponendum. Repertus olim est Tractatus hic in Bibliotheca Cottoniana Ma­nuscriptus, sed mendosus. Hunc Reverendissimus Jacobus Usserius nuper Archiepiscopus Armachanus exscribi curaverat; suoque Apographo suas de emendatione conjecturas calamo inseruit: Indeque quem jam tractamus apo­graphum nacti sumus. Hunc demum quem habemus apographum Reverendus vir Thomas Gale sacrae Theologiae Professor, cum Cottoniano illo Codice contulit, & sicubi deviatum erat restituit; suis item adjectis stricturis aliquot, quibus vel emendationes insinuabat, vel phrases aliquot inibi quae cum Cypriani dictis alibi consentiunt, unde de Auctore conjectura fieret. His ita ad me delatis, rem in eum fere quem vides ordinem conjeci. Putaram aliquando, Illas, sive Usserii, sive Galei, sive Meas etiam de emendatione conjecturas, Textui inserere; sed Uncis inclusas: ipsius­que Textus voculas, quae videbantur mutandae, alio charactere scribere: Quo & Manuscriptum fi­deliter exhiberem, & Emendatio, Lectoris oculo foret obvia. Verum mutato consilio (Reverendo Episcopo sic monente, qui totius operis editionem curat) quo pars haec caeteris sit conformis, Textum emendatum (sive ex eorum sive ex nostris conjecturis id fieret) integrum apposui; conjectis ad cal­cem paginae, quae vel in Manuscripto menda fuerant, vel censebantur, vel aliae erant de emenda­tione conjecturae quam quae in textu comparent. Numeris utitur hic Codex solis Romanis (non item Indicis, Barbaricis vulgo dictis) habetque inter illos, literam I superne notatam pro Mille, & IIII, VIIII, XXXX, LXXXX, pro Quatuor, Novem, Quadraginta, Nonaginta; (pro quibus nunc fere scribi solent M, IV, IX, XL, XC:) sicubi aliter factum est, id Exscriptoris esse sentio, non Autographi. Occurrunt quidem aliquoties in Apographo nostro, numeri Indici, 2, 3, 4, sed, inquisitione scrupulosius facta, id Exscriptoris esse intelligo; & in Autographo non inveniri; ut qui ea aetate qua scriptus censetur Cottonianus Codex, (sub finem Noni à Christo seculi,) nondum apud Europa eos nostros in usu fuerant; (sed seculo saltem undecimo, aut serius:) sed nec Parentheseos Notae ibidem comparent; nescio an Interstinctionum puncta: quae itaque ex judicio nostro supplevi. Numeros qui passim erant mendosi & depravati, ex calculo restitui; & consultis S. Scripturae locis, quo respiciebant. Alia menda Graphica quam plurima, sive ut syntaxeos ratio postulabat, sive alias, ex conjectura supplevi; indicata tamen Codicis MS. lectione, ut siquis inde rectius conjecerit, id ipsi liberum foret. Atque haec sunt quae jam ante aliquot menses monenda duxi.

Postquam haec ita absolveramus; ipsique Typothetae suos composuerant typos, mox prelo subjiciendos: spes facta est, ex Rhemensi codice Apographum huc delatum iri. Monuit itaque Reverendus Episcopus, prelum sufstaminandum; atque exspectandum donec apportaretur ille Apographus: Quod post aliquot septimanas factum est; favore Reverendi Doctissimique Viri P. Mabillon, ordinis Benedictini: Cum hoc Titulo, Caecilii Cypriani de Pascha computus inchoat: Et hoc praemisso Lemmate, Ex MS. C. Bibliothecae S. Remigii, Rem. olim LXXI notato, nunc vero 133. Hunc nacti apographum, cum nostro contuli; reperique sic à nostro variantem ut in Notis monemus; nec minus mendosum. Id saltem bene contigit, ut non semper eodem loci mendo sus fuerit uterque codex: sed nunc ex illo noster, nunc ille ex nostro corrigendus. Atque id porro, quod, plurimis in locis, quae ex conjecturis sive Us­serii sive, Galei, sive nostris, emendaveram, Codex hic confirmat. Quo casu, omissis conjecturis illis, autoritatem hujus Codicis inter variantes lectiones cito; nec conjecturas interpono, nisi cum uterque codex videtur vitiosus. Numerique, in hoc comparent soli Romani, quales in altero; (sed [...] pro Mille;) non Indici; nec Parentheseos notae: atque interstinctionum nescio an ulla habita est in Au­tographo ratio. Pro Calendis habetur Kl. (quippe in veteri scriptione K pro Ca scribi solebat; ut krus pro carus, &c.) In apographo altero habetur quidem Kal. Sed ab Exscriptore, credo, substitutum, qui non erat de singulis Literarum apicibus solicitus, ipsa verba exhibere contentus. (Quod in utroque apographo contigisse suspicor. Literis autem U. G. W. Notas & Conjecturas designo Usserii, Galei, & nostras: Literisque C. R. codices Cottonianum & Rhemensem; saltem nostros inde descriptos apographos. Quae adhuc supersunt menda (supersunt enim,) tuo (Lector) arbitratui permitto; ipsum­que sive de conjecturis nostris, sive de ipso opere, ejusve Auctore, judicium. Vale. Vicesimo secundo die Julii, Anno AErae Dionysianae, 1682.

INCIPIT1 EXPOSITIO BISSEXTI. ALITER, Caecilii Cypriani de Pascha compotus inchoat.

MUlto quidem non modico temporea an­xii fuimus &2 aestuantes, non3 inb se­cularibus, sed in Sanctis & Divinis Scriptu­ris quaerentes invenire, Quisnamc sit primus dies novi mensis, in quo mense praeceptum estd Judaeis in AEgyptoe XIIIIa luna immolare Pascha.f Adnuit itaque4 Sanctissimus qui id vi­dit, & invenimus.g Invenimus autem, per ipsius Omnipotentis Dei Patris immensam bonitatem & ju­stitiam, & Christi* filii ejus Domini & Dei nostri h incomparabilem misericordiam, qui propter pec­cata nostrai obediens suo Patri, exposuit animam suam; cum qua resurgens à mortuis die tertia, polli­citus estk Discipulis suis vitam aeternam, & de­dit l pignus Sp. sancti gratiam credentibus in Pas­sione & Resurrectione sua. In quom Sp. ipse Do­minus volentibus, i. e. totis fidei viribus quaerentibus, servis suis revelatn alta mysteria, &o manifestat obscura sacramenta.p Ac propterea credentes, & pro certo scientes quia nihil denegat Deus, sed [Page 210] unicuique volenti & desideranti praestat sicuti & vult: a commisimus nos in rem tam laboriosam; in qua reb non derelicti, sed potius ab ipso Deoc in­spirati, volumus amantibus &d appetentibus studia Divina, ostendere, nunquam posse Christianos à via veritatis errare, & tanquam ignorantes,e quae sit dies Paschae,f post Judaeos caecos & hebetes am­bulare. g Cumque à Deo nos evidenter incipiamus, h non tantum primum diem,i in quo in AEgypto agnus occisus est ostendere, sedk praeteriti & fu­turi temporis dies Paschae Judaeorum & Christiano­rum demonstrare:

l Incipiamus itaque (dilectissimi fratres) ab Exodi lectione: in qua lectionem recognoscimus ipsum Deum & Dominum ad Moysen & Aaron fratrem ejusn in terra AEgypti dixisse: Mensis hic initium mensium, primus erit vobis in mensibus anni;o Fare ad om­nem Synagogam filiorump Israel, dicensq Deci­mo die mensis hujus accipiant sibi singuli perr do­mos tribuum ovem per domum; & si exigui erunt in s domo ut non sint sufficientes ad ovem, adsumet secumt vicinum proximum suum, per numerum ani­marum u suarum, singuli quod sufficiet sibi,x computabunty in ovem1 immaculatum,z anni­culum, perfectum, masculum,aa ab agnisbb ab haedis accipietis. Et erit vobis observatum usque ad quartum decimum diem mensis hujus, &cc occi­dent eumdd omne vulgus Synagogae filiorum Israel ad vesperam; &ee accipient de languine, & ponent super duos postes & superff limen ingg domibus in quibushh eum edent in ipsis; & edent carnes istas nocte assatas igni, Azyma2 cumii pigridis edent. Non edetis de eiskk crudum, neque coctum aqua, nisi assatum, caput cum pedibus & interaneis, nihil derelinquetis ex eis in mane, & os non confringetis ab eo; quae autemll relicta fuerint de eo usquemm in mane,nn igni cremabuntur,3 oo ex intestinis ejus vorabitis, post suam occisionem. Sic autem comedetis eum; lumbi vestri praecincti; & caligae vestrae in pedi­bus vestris,pp & bacula vestra in manibus vestris, & edetisqq illud festinanter; Pascha est enim Domini.

Praecepit igitur Deus per Moysen universae Synago­gae filiorum Israel in mense novo, qui est initium mensium, primus in mensibus anni, in quo habitu ederent Pascha quartadecima luna,rr ad hoc uti­que, ss ut & suam divinitatem credentibus nobis in Christo manifestaret, &tt eorum latrocinium jam tunc ab initio seculi demonstraret:uu & qui in AEgypto ad vesperam i. e. in novissima seculixx tempora praecincti & calceatiyy adversuszz Dei Agnum immaculatum, prima die Azymorum ad ve­speram cum gladiis & fustibus exierunt; &aaa uni­versa quae ab omnibus Prophetisbbb Deiccc praedi­cta fuerant, in eum commiserunt. Et ideoddd qui jam non4 secundum imaginem, sicuteee illi, sed secundum veritatem, in commemorationemfff passionis Filii Dei, Pascha celebramus; nihil aliud im­primis nisi mensem novum,ggg quis sit, & unde incipiat, & ubi finiat, totis viribus fidei nostrae, di­ligenter requirere debemus: Et tunc inveniemus, nec ante, nec posthhh XIIII lunam inventam, posse ab ipsis Judaeis Paschaiii observari.

Quod ipsum quidem evidenterkkk incipiat nobis o­stendere sancta & divina Geneseos scriptura, dicens; In principio fecit Deus Coelum & terram. Terra au­tem erat invisibilis & incomposita, & tenebrae erant super abyssum, & Spiritus Dei superferebatur super lll aquas. Et dixit Deus, Fiat lux, & facta est lux, & vidit Deus lucem quia bona est. Et divisit Deus in­ter lucem &mmm inter tenebras. Et vocavit Deus, lu­cem, Diem; & tenebras,nnn vocavit Noctem. Et ooo facta est vespera & factum est mane Dies unus.

ppp Referendo igitur & insinuando nobis sancta Scriptura, ipsum Dominum divisisseqqq inter lucem &qqq inter tenebras, i. e. inter diem & noctem; evi­denter rrr ostendit hunc esse primum diem &sss sequentem ejus noctem; inter quos omniumttt ar­tifex aequaliter, hoc est, irreprehensibiliter divisit.

5 uuu Qui nunc comprehenditur esse VIII Kl. Apr. A quo die computantes aliqui ex nobis qui priores voluerunt hunc mensem novum ostendere, & ipso XIIII luna inventa dies Paschae secundum Judaeos [Page 211] demonstrare; Dixerunt eundem mensem aba Id. Martii incipere & in diem Id. Apr. consummare; & sic impegerunt. Ac propterea ipsos diesb XXX quamvis recte diviserint inc XI & XVIIII: Unde­cim d scilicet in communi anno retrorsum compu­tantes, & ad Idus Martii pervenientes;e Decem & novem in priorem illum annum quo Embolismus in­currit immittentes, & usque ad Idus April. devenien­tes: In hoc erraverunt, ut dixi; cum vere primum diem novi mensis comprehendere non potuerunt. Quae res sic modo vere ostensa demonstrabitur, cum in ipso Pinace à nobis composito, nullus annus fallere invenietur.

Volentes igitur hunc mensem vere ostendere, unde incipiat & ubi finiat, Revertamur ad Genesin, quae retulit nobis ipsumf Deumg divisisse inter pri­mum diem & primam noctem. Unde recognoscimus, h & inter secundum &i inter tertium diem & noctem, neminem alium nisi ipsumk Deum divi­sisse, & sicl à quarta die hoc officium Soli & Lu­nae injunxisse. Ipsa sunt enim duo Luminaria,m majora, de quibusn ait Deus, Fiant Luminaria in firmamento Coelio sic ut appareant super terram, & dividant inter diem & noctem; & sintp in si­gnis, in temporibus, & in diebus, & in annis; & sint in splendore inq firmamento Coelir ita ut luceant supers terram. Et sic est factum. Et fecit Deus duo luminaria majora, Luminare majus, ini­tium diei; & luminare minus, initium noctis &c. Haec sunt autem duo Luminaria, quae non tantum hoc officium acceperunt, ut dividant inter diem & noctem; sed & ut sint in signis & in temporibus & in diebus & in annis.

1 t Propter hoc ergo Hebraei tunc qui digni fue­runt, u spiritu Dei edoctix singulos quoque an­nos secundum Lunae cursum computaverunt. Et ut ad cursum Solis occurrerent inter sexdecim annos, mensis primiy dies XXX, in duas partes, non aequaliter, sed secundum rationem diviserunt; sicut superius dixi­mus nostros antecessores quidem, secundum Hebraeos, recte divisisse,z in XI & XVIIII; Diem autem primum mensis primi non comprehendisse & ideo er­rasse. Qui dies primus novi mensis secundum cursum Lunae duodecies decrescentis, recognoscituraa XVI Kl. April. In quo talis, eadem hora, inventa est Lu­na, qualis ante annum fuit V Kl. Apr. facta. Cujus an­ni dies Hebraeibb CCCLIIII usque in XVII Kl. April. Qui autem secundum cursum solis computant; post undecim dies &cc quartam diei, VI Kl. Apr. suppletis diebus CCCLXV &dd quar­ta diei, annum consummasse inveniunt, & sic primum diem novi mensis venturi V Kl. April. ostendunt. Ac propterea quatuor quadrantes quadriennii in unum diem redigentes, quinto quoque anno, non V Kl. Apr. Sedee V Kl. Mart. immittunt, neff primo diei mensis novi superventuri integrum diem immittant, & hunc totum ordinem quem Hebraei priores, & ante ipsam Romam conditam, certa ratione adsecuti sunt, subvertant. Annus igitur Hebraeorum, in XII menses divisus,2 facit mensem XXVIIII S, similiter & Roma­norum ingg duodecim quoque partitus, facithh mensem XXX S. Ergo inter XXVIIII S &ii XXX S [Page 212] interest quae intelliguntur esse1 horae XI &a quarta horae. In quibus XI horis &b quarta ho­rae prior ambulavit Sol quando factus est initium diei. Sic autem & Luna initium noctis fieri repro­missa, non oportuit eam post occasum Solis fieri, & sic in Coelo videri, quoniam debebat àc pri­ma die videri & prosequi,d cum quo tam ma­gnum officium fuerat adepta. Hoc est igitur quod per singulos menses, reparata quintadecima luna, proceditur à sole. Et id [...]o per annum plus ambulare invenitur Sol XI dies & quartam partem diei. Et sic Luna quae quarta feria V KI. April.e quintade­cima fuerat facta, inventa est suppleto primo anno XXVIf qu. V KI. Apr. Item secundo anno, adjectis XI diebus &f qu. inventa est VII S, V KI. Apr. Tertio anno XVIIIf dod. V KI. April. Quarto anno XXX, V KI. Apr. Quinto anno XI f qu. Sexto anno XXII S. Septimo anno IIIf dod. Octavo autem anno inventa est XV, V KI. Apr. qualis in principio fuerat facta.

Hac itaqueg ratione non sua sed Dei sapientia instructih Hebraei circa2 cursumi lunarem, k juxta regulam primam Graecorum, more AEgy­ptiorum, & non secundum Epactas Lunares, non potueruntl errare. Et ideo quando primum in AEgypto, pridiem Iduum Apriliarum, secunda feria, XIIII lunâ, immolaverunt Pascha; suppleto primo anno,n iterum non potuerunto II id. April. celebrare Pascha,p quoniam nonq. XIIIIa, sed XXVar ab eis inventa est luna. s Itaque quaerentest XIIII, necesse habebant u 3 immissisx XVIII diebusy II Kal. Maii invenire XIIIIz lunam.4 Sed ne secundo mense inciperent agere Pascha,aa & non primo mense, qui est àbb XVI Kl. April. usque in XVII Kl. Maias, de XXV diebus Lunaecc retrorsum com­putantes, i. e. XI dies ipsius Lunae deducentes, in­venerunt, dd XIIII luna & sexta feria,ee Kal. Apr. qui fuit annus communis & primus. Secundo anno, item communi,ff XII Kal. Apr. III feria. Tertio autem annogg non retrorsum computantes, ne excederent XVI Kl. April. qui est dies primus mensis primi,hh & in mensem XII praeteriti anni inciderent, aliter computaverunt. Hic enim fuit an­nus, in quo nonii XVIIII, sed deducto uno, kk XVIII dies eos immittere oportebat. Quis au­tem hic unusll de XVIIII qui deducitur dies, dice­mus per Dei gratiam.5 Primo enimmm tempore, quando in AEgypto observata est Pascha, fuit ipso an­no debitum, quadrans: primo anno sequente factum est Semis: Secundo anno adjecto factum est Dodrans: tertio autem anno factum est as: Tertius igitur annus in Pinace, in quonn modo Bissextus & Embolis­mus invenitur. In quo anno Pascha, XIIII luna, VI Id. Ap. & II feriaoo fuisse ostenditur. Quar­to anno, communi, V Kal. April. feria VI. Item quinto anno, communi,pp XIIII luna, XVI. Kal.qq April. feria III.rr Sexto anno, Embo­lismus, Non. April. feria II. Septimo anno,ss Bissext.tt VIIII Kal. April. feria VI. Octavo anno, [Page 213] Embolismus, pridie Idus April. feria V.a Ecce itaque, quomodo1 superius computavimus quodb post annos octo, V Kal. Apr. iterum inventa est XV a luna. Sicc post annos octo, pridie idus Apr. inventad est XIIII lunae & feria non se­cunda quomodo ante, sed quinta est inventa.2 Et ideof XIIII lunam, eodem Pinace,g non per octo annos, sed per annos Sedecim, ad diem suum primum redire ostendimus; &h in eo bis­sexti annosi secundum cursum solis sine errore ignorantium notavimus. Qui & ipsek XVI an­nis suppletis licet adl certum diem suumm im­misso Embolismo, cum XIIII luna occurrit,n ta­men ad secundam feriam non occurrit, sed ad pri­mam. Sic aeque secunda Sedecennitaso suppleta occurrit ad septimam feriam.p Tertia vero, feria sexta. Quarta autem feria quinta. Quintaq Se­decennitas, r feria quarta. Sextas Sedecenni­tas. feria tertia.t Septima autem, cum supple­verit annos CXII, revertitur adu II id. Apr. & x invennitury luna XIIII, & feria II.

Hi ergo sunt Anniz CXII in quibus gyrantes, &aa à primo die Paschae observato in AEgypto annos computantes, usque ad Christumbb perveni­mus, & diem Passioniscc & resurrectionis ejus ostendimus.

dd Prius est tamen, ut reliquos annos Octo, Pi­nacis, demonstremus; usque in octavum enim com­putavimus. Nono itaque anno,ee communi, XIIII luna, & II feria occurrit Kal. Apr. Item de­cimo ff anno communi, XII Kal. Apr. sexta feria. Undec [...]o annogg Bissextus & Embolismus, VI id. Apr.hh quinta feria. Duodecimo anno com­muni, ii V Kal. Apr. secunda feria.kk Ter­tiodecimo anno, item communill XVI Kal. Apr. mm sexta feria. Quartodecimonn anno,oo Embolismus, Non. Apr. quinta feria.pp Quin­todecimo anno Bissext. communi, VIIII Kal. Apr. secunda feria. Sextodecimo anno, facto Embolismo, inventa estqq iterum ad caput, id est in primo versu, lunarr XIIII, & prima feria, pridie id. Apr. in quo die diximus Judaeos in AEgyptoss pri­mum observasse Pascha.

Unde usque ad Jesum filium Nave,tt annis XLI supple [...]is, immolaverunt filii Israel3 Pascha Kal. Apr.uu Sabbato. Ezechias autemxx ab exitu ex AEgypto usqueyy in primum annum regni sui, post annoszz DCCCLXVII, celebravit4 Pascha [Page 214] VI id. Apr.a IIII feria. Item Josias duodevi­cesimo anno regni sui, post annosb DCCCCLXX immolavit1 Paschac XII Kal. Aprilis, feria II. d Esdras auteme eo temporef quo suppletae suntg septem hebdomadae,h à templo restituto & perfecto &i restituta civitate Hierusalem, post annosk [...]. CXIIII, sacrificavit2 Pascha XII Kal. Apr. Sabbato.3 Sed & ipse Jesus Dominusl & Salvator noster, post annosm I DLXXVIIII n cum discipulis suis manducavit4 Paschao VI id. April. V feria: & passus est altera die,p V id. April. VI feria.

Hic est Christus Jesus qui, secundum carnem, A­brahae fuit filius; in cujus mysterio,q centenario patri natus Isaac, super humeros suos portavit lignum: ut exr eo demonstraretur, &s adversarios ex­pugnari, & credentes salutem consequi, per lignum, id est pert crucis signum. Ipse est Abraham, cui dixit Deus, In semine tuo benedicenturu om­nes nationes terrae. Nunquid ergox aliquis in Isaac misericordiam consequitur? Non. Sedy om­nis homo credens Deo in Christoz benedicetur. Et ideo Abraham, quiaaa à Deo Domino dictus est Propheta, cumbb manifeste sciret, in sacra­mento Christi, centenario sibicc natum filium, qui post diem tertium mortem evacuavit, & illum fortemdd & inimicum nostrum vinxit;ee dein­de numeravit universos vernaculos5 suos CCCXVIII i.e. pro centenaria generatione triplicavit C, & fecit [...] signum crucis, quibus adjunxit [...] nomen Jesu, & adversarios expugnavit, & filium fratris sui Loth de ff captivitate eorum liberavit. Et merito ipse Do­minus & magister noster dicebat Judaeis,gg Si fi­lii Abrahae essetis, facta Abrahae faceretis.hh At illi itaque qui haec à Christo audierunt nonii Abra­hae sed diaboli facta iniqua facere elegerunt.kk Ac propterea gentesll facti estis filii Abrahae, facta partis sui Abrahae facientes, cum signo crucis & no­mine Jesu, quotidianis diebus adversus Angelos Apo­statas pugnantes, sermone Dei armati, qui de capti­vitate Satanae liberat homines. Ipse est Abraham qui LXXV annorum credidit vocatus: & quamvismm multos, id est tanquam stellas coeli, filiosnn ha­bere, ab ipso Deooo sit praedictus;pp tamen per unicum filium ejus, cujus imaginem portabat ille agnus immaculatus in AEgypto occisus, & ipse pro­toplastus Adam & omnis homo credens misericordiam qq à Deo est consecutus.

Denique revertamur ad Exodum, i. e. ad diem rr Paschae primum, & exinde per ordinem dinu­meremus ss annos usque ad Christum. In quibus annis inveniemus nobis magna &tt admiranda sa­cramenta demonstrari.uu Dinumerantes itaque xx (ut dixi) per ordinem;yy à die quo exierunt ex AEgypto, usque ad diem quo oportebat eos exire dezz eremo, anni XL. Exeuntes autem de zz eremo & introeuntesaaa ut possiderent àbbb Deoccc sibi repromissam terram,ddd à Jesu filio Nave usque adeee Samuelem Judicem, & Deifff Sacerdotem, secundum Pauli B. Apostoli sermonem, qui Spirituggg Dei edoctus retulit eoshhh implevisse annosiii (CCCCL. Ipse est Samuel, quikkk ex praecepto Dei unxit Saul lll in regem qui prior regnavit in populo Judaeorum annismmm XL. Post quemnnn regnavit Da­vid annisooo XL, & VI mensibus. Solomon ppp filius ejus annis XL. Roboam annisqqq XVII.rrr Abia annis III.sss Asa annis XLI. [Page 215] a Josaphat annisb XXV. Joram annis VIII.c Ochozias anno I.d Athalias1 annis VIII. Joas annis e XL. Amasias annis XXVIIII. Ozias annisf LII.g Joathas annis XVI. Achas annis XVI. E­zechias annis XXVIIII. Manasses annis LV. Amos annis II. Josias annish XXXI.i Joachaz mensibusk III.l Joacim annis XI.m Item Joacim filius ejus, qui &n Jechonias dictus est, diebus centum.o Fiunt in se anni Regump DV. 2 Ab Exodo autem DCCCCLXXXXV. Et capta est Judaea à Regeq Nabuchodonosor, qui trans­migrato Jechoniar in Babyloniam, constituit in Hierusalems Sedeciam Regem Juda, quemt post XI annos expugnavit, & filios ejus ante oculos ipsius interfecit; & sic ipsumu Sedeciam orbavit, & vinctum eum in Babyloniam duci jussit, & in mo­lendino constituit, ubi & mortuus est.x Et tunc adimpletum est de eo quody dictum est à Domino per Ezechielem Prophetam;z Extendamaa re­tiam meam super eum, & comprehendetur in con­clusione, & adducam eum in Babylonembb in ter­ra Chaldaeorum, & istam terram non videbit, & illic morietur. Similiter &cc Hieremias Propheta de eo & universo populo ejus prophetavit, dicens: Haec di­cit Dominus, Sic tradamdd Sedeciam Regem Ju­da, & principesee ejus, & residuosff in Hie­rusalem, qui derelicti sunt in terram istam, & eos qui gg habitant in AEgypto; & dabo eos inhh di­spersionem in omnia regna terrae, & in opprobrium, & in parabolam, & in odium, & in execrationem, ii in omni loco quo eos expulero; &kk immit­tam in eos famem, & mortem, & gladium, donec deficiant à terra quam dedi eis.

ll Undecimo itaque anno Sedeciaemm suppleti sunt ab Exodonn anni Mille & sex. Et tunc popu­lus Judaeorum, qui legem non observaverat, sed po­tius contra voluntatem Dei filios suos idolis immolave­rat, & ipse captivusoo agitur; & civitas eorum quae Synagogaepp portaverat typum succensa ab adver­sariis qq eradicatur; & templum illud quod in my­sterio Adae fuerat fabricatum, & ipsum à fundamentis rr subvertitur, & ad planum redigitur. Et sic no­bis ss qui in novissimis diebus credere praevidebamur, magnum (ut dixi) sacramentum demonstrabatur. Ete­nim tt si meruerat ipse populus & civitas extermina­ri; uu Quid templum Deixx admiserat ut hoc pateretur? nisi quia vere constatyy id factum (ut zz dixi) in mysterio ejus qui prioraaa legem Dei transgressus est, & fuit pater omnium peccatorum, & bbb ideo nonccc solum Adae oportebatddd sub­veniri, sed & omnibus peccatoribus qui filiieee fidei Abrahae futuri praevidebantur, merito & ipsi civitati & templo priusquamfff subverteretur, post annos LXX restituto, repromittebatur. Et hoc erat quod jamggg tunc ab initio seculi in Abraham patrem fi­dei demonstrabatur: qui cum supplesset à die nativi­tatis suae annos LXX, non potuit de terra sua exire, nisi inhhh signo Pentateuchi, cujus universa manda­ta populus Israël non erat observaturus, adjicerentur & anni V, & sic credens Deo,iii reputaretur ei ad justitiam. Hic est itaque Abraham, de quo supe­rius diximus, quod LXXV annorumkkk credide­rit vocatus. Ad quos LXXV annos, adjicitur unus annus & fiunt LXXVI. Quis autem hic qui adjici­tur lll annus? Ille scilicet qui de semine ejus agnus anniculusmmm immaculatus est dictus.nnn [...]gi­tur, de Mille & sex, deducamus LXXVI, & re­manent anni DCCCCXXX; quibus suppletis, Adam functus estooo vita.

Posthaec autem demonstremus Captivitatis tempus, annorum LXX. Suppletis enim ab Exodo usque ad Jechoniamppp annis DCCCCLXXXXV, adjicia­mus qqq XI Sedeciae, qui anni undecim in corpore LXX annorum computantur.rrr Quo autem mo­do videamus. Ex quo capta estsss Hierusalem, ipse ttt Sedeciasuuu (ut diximus) annis XI.xxx Post quem Nabuchodonosor, qui eum in terra Chaldaeo­rum vinctum duxit,yyy annis XXV.zzz Ule­maradan, annisaaaa XII.bbbb Balthasar annis IIII. Et3 Dariuscccc Cyri filius, annis XVIII. dddd Fiunt in se, anni LXX. Et sic Cyrus suscepit eeee regnum Medorum & Persarum.

Ipse est Cyrus, cujus in principio regni, cum the­sauris ffff domus Dei, reversus est populusgggg Ju­daeorum in terra sua.hhhh Ex quo tempore opor­tet nos hebdomadas computare.iiii De quibus Angelum Dei meminimuskkkk Danieli dixisse, LXX llll hebdomades breviatae sunt super populum tuum & super civitatem illam sanctam, utmmmm consum­metur peccatum,nnnn & ut signentur peccata & oooo deleatur injustitia, & expientur injustitiae, pppp & ut reducatur justitia aeterna, & ut signe­tur [Page 216] visio &a prophetia, & ut ungueatur san­ctum sanctorum. Et cognosces & intelliges ab exitu sermonis utb respondeatur &c ut aedificetur Hie­rusalem usque ad Christum ducem,d hebdomades VII & hebdomadese LXII;f & convertetur & aedificabitur platea, & murus, & exinanientur tem­pora: & post hebdomadas hasg LXII, disperibit unctio, & judicium non est in eo: & civitatem, & illum sanctum corrumpet cum illo duce qui veniet, & excidentur in cataclysmo, & usque ad finem belli bre­viati h exterminii.i Etk confirmabit, testa­mentum multis hebdomas una:l & in dimidio heb­domadis auferetur meum sacrificium & libatio,m & supern illum sanctumo execratio vastationum, & usque ad consummationem temporis consummatio da­bitur super hanc vastationem.

Etp confirmabit, inquit, testamentum multis 1 hebdomas una. Haec estq ergo hebdomas una quam segregavit Angelusr de LXX, & posuit in novissi­ma seculi tempora. Quam hebdomadam recognosci­mus habere annos septem: in quibus oportet primo Enoch & Eliam venire, & pers suam prophetiam magnae multitudini Evangelium, id est novum testa­mentum, confirmare.t Sic etenim audivimus An­gelum u Danieli dixisse,x confirmabit testamen­tum multis hebdomas una. Et in dimidio, inquit, hebdomadis auferetur meum sacrificium & libatio. Di­midium autem hebdomadis, tempus & tempora & dimidium temporis ostendit; quod est triennium & menses sex;y qui fiunt dies, secundumz Apo­calypsin, mille CCLX. In quibus diebus ille Anti­christus magnam faciet vastationem: & ideo tunc ne­mo Christianorum poterit Deo sacrificium offerre, quoniam ipseaa nequissimus incipiet in templo Dei bb sedere, & ignorantibuscc se Deum affirmare: quem oportet Jesumdd Dominum & Salvatorem nostrum spiritu oris sui interficere, & praesentia adven­rus sui evacuare, & in ipso mundum consummare: sicut scriptum est. Et super illud sanctum execratio ee vastationum, & usque ad consummationem tempo­ris consummatio dabiturff super hanc vastationem.

gg Post haec revertamur ad VII, & sic adhh LXII hebdomadas. Quae septem hebdomadae conti­nent annos XLVIIII; quibus suppletis, illo in tem­pore & Hierusalem restituta cognoscebatur, & platea per medium ejus aedificata considerabatur, murus in circuitu civitatis ipsius erectus, illa omnia quae in­tus erant fortiterii tuebatur: In qua civitate tem­plum illud quod inkk similitudine Adae fuerat destru­ctum; inll nomine ejus iterummm per XLVI annos est aedificatum, & innn sacramento Spiritus sancti oleo est unctum; quomodo ab Angelo fuerat di­ctum. Utoo consummetur visio &pp prophetia &qq ungueaturrr sanctum sanctorum.ss Ipsum autem fuit sanctum sanctorum in imaginem hominis tt unctum, quod cum ipsa civitate,uu pro infi­delitate Judaeorum ab ipso Domino nostro iterum tem­poribus Vespasiani est exterminatum.xx Sic fuerat enim in eodem capitulo quod exponimus scriptum, & postyy LXII hebdomadaszz disperibit unctio & judicium non est in eo, & civitatem & illud sanctum corrumpet cum illo duce qui veniet,aaa & exciden­tur bbb in cataclysmo,ccc & usque ad sinem belli breviati,ddd exterminii. Excidentur,eee inquit, in cataclysmo. De quibus hocfff dixit? Utique de ipsis Judaeis, qui post adventum Christiggg in illa hhh obsidione &iii expugnatione Velpasiani ex­cisi & ejecti sunt de civitate sua, in qua jam non re­deunt neckkk in ipsa fine belli breviati.lll Quod est autemmmm hoc bellum breviatum? nisi Antichri­sti regnum quod exsurgere habet contra populum Chri­stianorum. nnn Ipsi sunt dies de quibus aitooo Dominus in Evangelio, Et nisi abbreviati essent dies illi non liberaretur omnis caro.

Restitutum estppp ergo templum in nomine Pro­toplasti, qui dictus est Adam, (sicutqqq superius di­ximus) rrr annis XLVI. Sic autem ostenditur in nomine Adam: cum apud Graecos prima litera nomi­nis ejussss dicatur Alpha [...], secunda autem Del­ta ttt [...], interum Alpha [...], quarta My [...], &uuu fit numerus sex & quadraginta. Qui numerus annorum sicxxx comprehendetur. Cum yyy à die illo quo reversus est in terra sua Judaeorum populus, regnavit Cyrus Persarum annis XXXI: post quem* Cambises annis VIIII, & impletisunt XXXX. Post annos autem XL, regnatzzz Smerdis Magus, mensibusaaaa septem; qui menses à nobis non com­putantur; bbbb quare? quoniam in septimo mense Cyri fundamenta Templicccc posuerunt,dddd & exinde usque ad annum secundum Darii opuseeee in eo nonffff confecerunt. Tunc prophetant Aggeus & Zacharias; per quos exhortatus est eos Dominus, & unanimes accesserunt, & in quadriennio residuum opus Templi consummaverunt. Quod ipsum quidem in primo librogggg Esdrae manifeste demonstratur, quod sexto anno Darii Templum Deihhhh sit per o­mnia consummatum. Ad XXXX adjiciamusiiii Darii VI & fiunt XL & VI. Quibus annis adjecti sunt tres in mysterio Passionis & Resurrectionis Chri­sti, & impleta estkkkk hebdomada septima. Et tunc llll platea & Templum & murus & ipsa civitas, quadragesimo & nono anno suppleto, per omnia per­fecta &mmmm munita demonstrabatur. Sed hoc to­tum opus in sacramento Ecclesiae perficiebatur.

[Page 217]Denique videamus quid ipsi XLVIIII anni signifi­cent. Non sine causa enim Deus voluit in septema hebdomadibus tam magnum, id estb propheticum opusc consummari. Hoc autemd modoe pro­pheticum fuissef intelligitur: cum de XLVIIII annis, in nomine Jesu Christi, decem & octog se­gregantur, & remanent XXXI: quibus suppletis, Christus Jesus propter credentium salutem passus est & resurrexit, & per semetipsum omnia perfecta ostendit; & templum quod non humanis sed suis sacris manibus h secundum imperium Patris suii formavit, non oleo sed spiritu Dei unxit; & civitatem, id est Eccle­siam, lapidibus sanctificatis aedificavit, & in ipsak plateam constituit. Platea autem est via rectal & plana, in qua ambulantes perveniunt ad vitam aeter­nam. Huic civitati fortem & inexpugnabilem mu­rum, id est sanctum nomen suum, constituit: per quod nomen omnes adversarios pedibus ejus subjicit. m Ecce, Dei gratia, quam praeclara & admirabi­lia n nobis ostensa sunt per annos XXXXVIIII. Quio anni è contrario infidelibus, & persecutio­nem servis Dei facientibus, magnam demonstrant su­perventuram calamitatem.p Qua autem ratione videamus. Hicq enim mundus in quo justi & in­justi r ab initio seculi conversantur, sex diebus est consummatus; quibus suppletis benedictus est dies septimus;s ille scilicet superventurus sabbati aeter­ni In his itaque diebus ab initio, non tantum dia­bolo & angelist ejus, sed & omnibus peccato­ribus à Deo ignis est praeparatus. In cujus flamma uri ille Finaeus divesu ab ipso Dei filio est demon­stratus. Hic estx gehennae ignis; in cujusy si­militudine caminus imperio Regis septies tantum in­census per XXXX & VIIII cubitaz excrevit, & adversarios Ananiae, Azariae, & Misahel consumpsit, & aa ipsos tres pueros à Dei filio protectos, (in myste­rio nostro qui sumus tertium genusbb hominum,) non vexavit,cc suppletis itaque XXXXVIIII an­nis, postdd LXX captivitatis, facti sunt anniee CXVIIII. Qui CXVIIII anni conjunguntur illis qui ab Exodo usque ad Jechoniam computati sunt anni DCCCCXCV, & fiunt in se anni usque ad Hierusa­lem restitutam, suppleta septima septimana,ff anni [...]. CXIIII.

Septimagg autem septimana suppleta, necesse est nos adhh LXIIii hebdomadeskk converti: quae continent annos CCCCXXXIIII. Quibus suppletis oportuit Christum secundum carnem nasci.1 De quo ll in continenti Simeon, vir justus, portans eum mm suis manibus, dixit ad Mariam matrem ejus, Ecce hic positus est in casum & resurrectionemnn multorum in Israël, & in signum cuioo contradice­tur. Non tantum autem Simeon sed & ipsipp CCCCXXX & IIII anni, & signum crucis, & tem­pus passionis, & tertium diem resurrectionis ejus de­monstraverunt. qq Quo autem modo videamus. Su­perius enim diximus, Abrahae centenario natum filium in mysterio Christi; & demonstravimus neminem in Israël benedictionem consecutum, aut nunc modo pos­se benedictionem consequi, nisi in semine ipsius Abra­hae, qui estrr Christus. Et ideo in sacramento Chri­sti ss de CCCCXXXIIII annis primo segregantur Centum, & remanenttt CCCXXXIIII.uu Anni CCC scilicet ostenderuntxx [...] crucis signum, & re­manserunt XXXIIII:yy de quibus deductiszz III propteraaa diem resurrectionis ejus, remanserunt an­ni bbb XXXI. Quibus suppletis, oportuit propter peccata credentium pati Christum.ccc Ipsos igitur ddd CCCCXXXIIII annos adjiciamus ad summam superiorem, & inveniamus annos ab Exodo usque ad nativitatemeee Christi,fff Mille DXLVIII. Cu­jus nativitatis tempus cognoscere desiderantes, ipsos annos M DXLVIII ab Exodo,ggg id est à primo pinacis versu, diligenterhhh dinumeremus, & ad diem nativitatis ejus perveniemus.2 Qui dies sexta iii Sedecennitate in tertio decimo versu invenitur, kkk V Kl. April. feria IIII.

O quam praeclara & divina Domini providentia! lll ut in illo die quo factus est Sol, in ipso die nasce­retur Christus, V Kl. Apr. feria IIII. Et ideo de ipso mmm merito ad plebem dicebat Malachias Propheta, Orietur vobis Sol justitiae, & curatio est innnn pen­nis ejus. Hic est Sol justitiae cujus inooo pennis cu­ratio praeostendebatur. De quo & Moyses in Canti­co ppp recognoscitur dicens, Et superqqq pullos suos concupivitrrr & expandens alas suas. Ipse est Dominus in cujussss similitudine hic Sol annuus per CCCLXVttt dies & quartam partemuuu diei con­summat. Quae ipsa quidem3 pars quarta diei habet tres horas. Tres autem horae imaginem portant illo­rum trium dierum qui in principio seculi sine Sole & Lunaxxx fuerunt. Et ideo,yyy quomodo tres horae inzzz quadriennio quater computatae unum diem duodecim horarumaaaa effecerunt: sic & ipsi tres dies4 per quatuor tempora ternos menses sibi bbbb defendentes annum post XII menses suppletum [Page 218] demonstraverunta Et sic, per hanc multiformem trinitatem, & ipseb duodecim horae Evangelium unum in quatuor partes divisum ostenderunt,c & tres menses per quatuor tempora, id est per quatuor d Evangelia, à Christoe electos XII Apostolos nobisf demonstraverunt.

Hi sunt Apostoli, quorum sermonibus aedisicati re­cognovimus Dominum nostrum annog sextodeci­mo imperii Tiberii Caesaris passum, cum esset ipse h annorumi XXXI. Adk XVI ergol annum & XXXI, adjiciamus XVIII in nomine ipsius Jesu, & fit numerus LXV;m quibus desunt tre­centi ut impleatur annus secundumn cursum Solis. CCC autem apud Graecoso per unam literam notan­tur quae diciturp Tau, & manifeste demonstrat om­nibus q Tau crucis signum.r Ecce iterum jam vere credamus quod V Kl. April. secundum carnem natus sit Christus: in quo die probavimus solem factum.

Debemus ostenderes & id ipsum non fuisset vacuum, sedu in salutem nostram fuisse praeosten­sum. In die enim quarto quando factus est Sol, ipso die & Luna facta est XV,x altero autem die fuit XVI, tertio vero XVII: & sic plasmatus est Adam de terra, qui per suam inobedientiam non tantum sibi sed & nobis arcessi [...]rat mortem:y quam mortem Dominus noster Jesus conculcans, passus est luna XV; & requievit in corde terrae XVI; tertio autem die, luna XVII inventa,z reversus est ab inferis, de terrae fundamentis; & sic ipsi Adae & omnibus cre­dentibus in se restituit vitam aeternam. Quomodo aa ergo per cursum solisbb signum Tau & tem­pus Passionis demonstratum est: sic & per cursum lu­nae tertius dies resurrectionis ejus evidenter ostensus est. A die enimcc primo in quo facta est luna quintadecima, exinde per diesdd XV visa est in coelo; sextodecimo autem die, sicut in anno XVI imperii Tiberii Caesaris, velut mortua nonee est ab hominibus visa; similiterff & XVIIgg die non est visa:hh Duodevigesimo autem, in ii similitudine & in nomine ipsius Jesu, & ipsa postkk tertiam diem ad vesperam restituta resur­rexit, & nostram omnium resurrectionem futuram ad vesperam, id estll in novissima seculi horamm demonstravit.

Ecce igiturnn quanta nobis dies nativitatis Do­mini ostendit? Quioo nativitatis dies ab Exodo re­pertus estpp (ut diximus) post annos [...]. DXLVIII. Quos annosqq ab Exodo sic vere à nobis colle­ctos rr ostendimus, cum & ipsorum annorum rationem non esse vacuam demonstramus.ss Do­minus enim sanctus & divinus ut ostenderet nobis quo­niam futurorum est praescius, & in ipsis annis mani­festavit tempus in quo oportebattt à filio ejus a­quam quae abluit peccata, XV anno, imperii Tiberii

W. Chronologiae Synopsis.
Anni ab Exodo.
In Eremo40
Judices450
Reges ad Jechoniam505
Ad captam Judaeam995
Sedecias11
Ad conflagrationem Urbis & Templi1006
Captivitas.
Sedecias11
Nabuchodonosor25
Ulemaredan12
Baltasar4
Darius18
 70
Ab Exodo ad Captivitatem995
Captivitas70
7 Hebdomades49
Ad Templum restauratum1114
62 Hebdomades434
Ad Christum natum1548
Christi vita31
Ad Passionem1579
Ad Gordiani quintum215
Summa omnium1794
Reges.
Saul40
David40 1/2
Solomon40
Roboam17
Abia3
Asa41
Josaphat25
Joram8
Ochozias1
Godolias8
Joas40
Amasias29
Ozias52
Joathas16
Achas16
Ezechias29
Manasses55
Amon2
Josias31
Joachaz0 1/4
Joachim11
Jechonias0 1/4
 505
Restauratio Templi.
  [...]1
Nomen Adae [...]4
  [...]1
  [...]40
 46
7 Hebdomades
Cyrus31
Cambises9
Smerdis0
Darius, (2 & 4)6
Restauratio Templi46
Mysterium Passionis3
 49
C. Centenarius, Triplicatus ccc.300 [...] Signum crucis
Reliqui XVIII18 [...] Nomen Jesu
Vernae Abrahae318 [...]

[Page 219] Caesaris, sanctificari. Et ideo quomodo Abraham quando expugnare voluita eos qui Loth filium fra­tris ejus captivumb duxerunt,c numerabat vernaculos suos primum XVIII in nomine Jesu; & d alios propter centenariam generationem, in sa­cramento trium dierume triplicans, numeravit CCC, & fecitf [...] Tau signum crucis: ita & nos g de I. DXLVIII annis, quindecies centenos de­ducamus, & remanent XLVIII: ex quibus in nomi­ne Jesuh sublatis XVIII, inventi sunt anni XXX: quibus suppletis, Dominus Jesus à nativitate sua bapti­zatus est à Johanne anno quintodecimo imperii Tiberii Caesaris: cujus anno sextodecimo passus est & resur­rexit. Adjiciamus ergo iterum ad summam annos XXXI, & fiunt in se omnes ab Exodo usque ad Pas­sionem annii 1. DLXXVIIII. A quo tempore, id est à Passione, usque ad annum quintumk Gor­diani,1 l Arriano & Papo Consulibus,2 suppleti sunt annim CCXV. Ab Exodo autem omnes an­ni n I. DCCX [...]IIII.

Hos autem annos omnes ab Exodo, id est à primo pinacis versu,o super septem sedecennitates illos usque numerando, omnes annos supradictos consum­memus, & tuncp ad tertium versum primae sede­cennitatis q pervenientes, inveniemus secundum Judaeos Paschar XII Kal. Apr. feria tertia. Se­cundum nos autem,s tertio versu primae sedecen­nitatis, VII Kal. Apr. occurrit Dominicus. Ipso ita­que ordine in priora ambulantes usque in finem seculi, Judaeorum & Christianorum dies Paschaet invenire volentes non erravimus.u Ac propterea Deo Patri omnipotenti, qui nos ad gratiam tantam vocavit, & divina sacramenta manifestavit, per Jesum Christum filium ejus, Dominumx & Salvatorem nostrum semper sine cessatione gratias agamus.

FINIS.

W. Ad Calcem Codicis Rhemensis, habetur haec tabella, sed confusa & depravata: Quam, nequid deesse videatur, hic apponimus.

Kl. Mart. Luna & Feria.
LunaIIFeriaII
LunaXIIIferiaIII
LunaXXIIIferiaIIII
lunaVIferiaVI
lunaXVIIferiaVII
lunaXXIIXferiaI
lunaVIIIIferiaII
lunaXXIferiaIIII
lunaIIferiaV
lunaXIIIferiaVI
lunaXXVIferiaVIII
lunaVIferiaVI
lunaXVIIferiaIII
lunaXXVIIIferiaIIII
lunaVIIIIferiaV
lunaXXIferiaVII
FeriaIferiaIIII
feriaVferiaIII
feriaIIferiaVII
feriaIferiaIIII
feriaV  
feriaIIferiaIII
feriaIferiaVII
feriaVferiaIIII
feriaIIIIferiaIII
feriaIferiaVII
feriaVferiaVI
feriaIIIIferiaIII
feriaIferiaVII
feriaVferiaVI
feriaIIIIferiaIII
feriaIferiaVII
feriaVIIferiaV
feriaIIIIferiaIII
feriaIferiaII
feriaVIIferiaVI
feriaIIIIferiaIII
feriaIferiaII
feriaVIIferiaVI
feriaVI  
feriaIII  
feriaVII  
feriaVI  
feriaIII  
feriaVII  
feriaVI  
feriaIII  
feriaVII  
feriaVI  
feriaIII  
 XVI. Kl. Mars Domini. 
 III Non. Apr. dom. 
 VII kl. apr. dom. 
 XIIX kl. mai. dom. 
 III kl. apr. dom. 
 XI kl. apr. dom. 
 III id. apr. dom. 
 XVII kl. mai. dom. 
 XVII id. apr. dom. 
 III id. Apr. Domini. 
Exodus.
Embolismus prid. Id. Apr.fer.II
Comm. Kl. April.fer.VI
Comm. XII Kl. April.fer.III
Bissext. & Embolismus VI
Comm. V Kl. Aprilfer.VI
Comm. XIII Kl. April.fer.VI
Embolismus Non. April.fer.II
Bissext. Comm. VIII. Kl. Apr.fer.III
[...]DCCXVIII
Embolismus prid. Id. Apr.fer.V
Comm. Kl. Apr.fer.II
Comm. XII Kl. April.fer.VI
Bissext. & Embol. VI Id. April. fer. V. Passio.
Comm. V Kl. April.fer.II
Comm. XVI Kl. April.fer.VI
Embolismus Non. April.fer.V
Bissext. Comm. VIIII Kl. Apr.fer.II
feriaIIIferiaI
feriaIIferiaV
feriaVIferiaIIII
feriaVferiaI
feriaIIIferiaV
feriaVIferiaIIII
feriaVferiaI
feriaIIferiaVII
feriaVIferiaIIII
feriaVferiaI
feriaIIferiaVII
feriaIferiaIIII
feriaVferiaI
feriaIIferiaVII
feriaIferiaIIII
feriaVferiaIII
feriaIIferiaVII
feriaIferiaIIII
feriaVferiaIII
feriaIIIIferiaIIII
feriaIferiaIIII
feriaVferiaIII
feriaIIIIferiaVII
III Non. apr. dom.  
XIIII Kl. apr. dom.  
VI id. apr. dom.  
III kl. apr. dom.  
XIII kl. mai dom.  
Prid. non. apr. dom.  
VI kl. apr. dom.  
XVII kl. mai dom.  
Prid. kl. apr. dom.  
X kl. apr. dom.  
Prid. id. apr. dom.  
VI kl. apr. dom.  
XVI kl. mai dom.  
VI id. apr. dom.  
VIIII kl. apr. dom.  
Prid. id. apr. dom.  
Prid. non. apr. dom.  
XIII kl. apr. dom.  
V id. apr. dom.  
Prid. kl. apr. dom.  
XII kl. mai. dom.  

X kl. apr. dom.Non. apr. dom.Prid. id. apr. dom.
V kl. apr. dom.XIIII kl. mai. dom.Prid. non. apr. dom.
XVI kl. mai dom.III non. apr. dom.XIII kl. apr. dom.
kl. dom.VII id. apr. dom.V id. apr. dom.
VIIII kl. apr. dom.XVII kl. mai. dom.Prid kl. apr. dom.
Id apr. dom.III kl. apr. dom.XII kl. apr. dom.
V kl. apr. dom.XI kl. apr. dom.Non. apr. dom.
XV kl. mai dom.III id. apr. dom.V kl. apr. dom.
V id. apr. dom.VII kl. apr. dom.XVI kl. apr. dom.
VIII kl. apr. dom.XVII kl. apr. dom.Kl. ap. dom.
Id. apr. dom.VII id. apr. dom.VIII kl. apr. dom.
Non. apr. dom.X kl. apr. dom.Id. apr. dom.
XII kl. apr. dom.III id. apr. dom.V kl. apr. dom.
IIII id. apr. dom.III non. apr. dom.XV kl. mai. dom.
Kl. apr. dom.XIIII kl. apr. dom.V id. apr. dom.
XVIII kl. apr. dom.VI id. apr. dom.VIII kl. apr. dom.
VIII id. apr. dom.III kl. apr. dom.id. apr. dom.
IIII kl. apr. dom.XIII kal. mai. dom.Non. ap. dom.
IIII id. apr. dom.Prid. non. apr. dom.XII kl. apr. dom.
IIII non. apr. dom.VI kl. apr. dom.IIII id. apr. dom.
VIII kl. apr. dom.XVIII kl. apr. dom.Kl. apr. dom.
VII id. apr. dom.Prid. kl. apr. dom.XVIII kl. apr. dom.
IIII kl. apr. dom.X kl. apr. dom.VIII id. apr. dom.
Prid. id. apr. dom.IIII id. apr. dom.IIII kl. apr. dom.
VI kl. apr. dom.IIII non. apr. dom. 
XVI kl. apr. dom.VIII kl. apr. dom. 
V id. apr. dom.VII id. apr. dom. 
VIIII kl. apr. dom.IIII kl. apr. dom. 

W. Sed non fui sollicitus de his vel ordinandis, vel resti­tuendis: Quoniam quicquid sani hic contineatur, id omne haberi potest in Pinace quem (ad Auctoris mentem) antere­stitueram & Notis inserucram, quam hanc conspexerim ta­bellam. Qua nihil aliud continctur, quam consusa mate­ria, & male digesta, & depravata pro istiusmodi pinace: ne­que operae pretium est corrigere, vel ordinare, vel etiam divinare quo casu in hanc confusionem devenerit. Sicui id libet, per me licet.

W. Postquam hucusque pervenissent operae, locusque su­peresset vacuus in imo paginae; visumest (ex Bucherio) hic inserere Hippolyti Canonem Paschalem; qui huic Cypriani plane similis est. Nam & ille Cyclum suum per Heceaedecae­terias seu Sedecenuitates distribuit, (sive geminas Octaeteridas,) ut Cyprianus noster. Atque (ut hic) post Sedecennitates sep­tem, seu Annos CXII; redire docet Pascha ad eundem Men­sis diem, eandemque Feriam. Quem Canonem (paulo ali­ter apud Bucherium dispositum) in eam forman hic redigo, qua supra Canonem Cypriani exposumus.

Cyclus Hippolyti.
Luna Quartadecima.Feria
Embolism. IId. April.VIIVIVIIIIIIIIII
IIIIII Non. Apr.IIIIIIIIIIVIIVIV
Bissex. IIIXII Kl. Apr.IVIIVIVIIIIIIIII
Dies Dominicus proxime sequens (non Quartam­decimam, sed) Quintam­decimam Lunam, est (Hippolyti) Pascha Chri­stianorum.
Embolism. IIIIV id. Apr.VIIVIVIIIIIIIIII
VIIII Kl. Apr.IIIIIIIIIIVIIVIV
VIXV Kl. Apr.IVIIVIVIIIIIIIII
Emb. Bissex. VIINon. Apr.VIIVIVIIIIIIIIII
VIIIVIII Kl. Apr.IIIIIIIIIIVIIVIV
Embol. VIIIIIIII Non. Apr.IIIIIIVIIVIVIIII
XId. Ap.VIIVIVIIIIIIIIII
Bissext. XIXII Kl. Ap.IIIIIIIIIIVIIVIV
Embolism. XIIV id. Ap.IIIIIIVIIVIVIIII
XIIIIIII Kl. Apr.VIIVIVIIIIIIIIII
XIIIIXV Kl. Apr.IIIIIIIIIIVIIVIV
Embol. Biss. XVNon. Apr.IIIIIIVIIVIVIIII
XVIVIII Kl. Apr.VIIVIVIIIIIIIIII
SedecennitasIIIIIIIIIIVVIVII

Caput hujus Canonis, sen primus annus primae sedecen­nitatis, ponitur, Annus primus Imperatoris Alexandri, qui est Annus Domini vulgaris 222. Adcoque annus valgaris 243, (qui est Gordiani quintus exiens, & sextus iniens,) est hujus Canonis annus 22, hoc est secundae sedecennitatis an­nus sextus. Idemque erat, in Canone Cypriani, versus ter­tius, adeoque annus secundus, primae sedecennitatis. Quam­quam igitur eadem plane forma sit utriusque Canonis, non tamen ab eodem capite incipiunt: sed Primus Annus Cano­nis Cypriani, est Vicesimus primus in Canone Hippoiyti.

Item, dies primus mentis primi, in Canone Cypriani cen­setur Martii dies quartus (seu 4 Non. Martii,) ut possit 14 [Page 222] Luna incidere in Martii diem 17 (seu 16 Kl. Apr.) sed in Canone Hippolyti primus ille dies censetur Martii quintus (seu 3 Non. Martii,) adeoque quartadecima Luna non ante Martii diem 18, (seu 15 Kl. Apr.)

Sed & pro Christianorum Paschate ponit Hippolytus diem Dominicum qui proxime sequitur (non decimam quartam, sed) Quintamdecimam Lunam: ut, si 15 Luna sit dies Do­minicus, non eo die celebrandum sit Pascha (quod, credo, vult Cyprianus, utut id totidem verbis non dicat,) sed Do­minico sequente plenilunium (seu Lunam 15) non in ipso plenilunio. Et quidem fieri potest ut Cyprianus etiam (sicut Hippolytus) non ipso Plenilunio (cum sit Dominicus) Pa­scha celebrandum vellet, sed Dominico sequente: quod & suadere videntur rudera Tabellae Codicis R.

Denique, in aetate Lunae discrepant: Quippe, pro Anno vulgari 243, qui est in Canone Cypriani annus secundus, & in Canone Hippolyti vicesimus secundus; ponitur Luna quar­tadecima, secundum Cyprianum, XII Kl. Apr. feria 3; sed secundum Hippolytum, XV Kl. Apr. feria 7. adeoque Ple­nilunium XIIII Kl. Ap. feria prima, hoc est Mar. 19. die Dominico, & Hippolyti Pascha (Dominico non eo, sed se­quente) die 26 Martii, seu 7 Kl. Apr. Quo ipso die cele­brandum item esset secundum Cyprianum ut qui est primus Dominicus post XII Kl. Apr. feria 3. Eundemque diem (pro Paschate istius anni) designant Canones Paschales Dio­nysii (quibus jam utimur, in Computo Juliano) ad mentem Synodi Nicaenae.

Erant autem (praeter hos Hippolyti & Cypriani) alii item Canones ad similem formam (nempe per Sedecennia, aut duplicatam Octaeterida, adeoque post annos 112, aut etiam 56, recurrentes;) ut ex Cypriano nostro constat (qui ejus­modi unum aut alium rejicit,) & Bucherii Notis ad Cano­nem Hippolyti.

FINIS.

DISSERTATIONES CYPRIANICAE. AB HENRICO DODWELLO A. M. DUBLINIENSI.

DOCTISSIMO PARITER ATQUE REVERENDISSIMO IN CHRISTO PATRI DNO. JOHANNI FELLO EPISCOPO OXONIENSI DIGNISSIMO, HEN. DODWELLUS.

HABES ecce nostras, quas rogasti, Pater sanctissime, in Cyprianum tuum Annotationes, justis illas fortasse Dissertationibus, quam Notis similiores. Quamquam enim in Auctoribus edendis, verborum cura debeat esse praecipua, ut quam fidelissime ad Auctorum sententiam, pro codicum MSS. fide repraesententur; ca tamen ipsa verborum cu­ra ad res tandem referenda est, ut quae erant ex Auctoribus discenda, ea, constitutis eorum verbis, rectissime deinde solidissimeque colli­gantur. Ut proinde in Auctorum editorum usu, rerum illa longe de­beat esse praecipua. Magnum hisce literis literatisque contemtum apud delicata ingenia conflavit, cum rerum negligentiores, de verbis lectionibusque sine modo longas contexerent disputationes. Jejuna illa videbantur, nec tanti esse ut in illis bonae horae collocarentur. Optime Auctoribus à se edendis, optime sibi consulent, optime lectorum illi fastidio, qui cum verborum explicationibus, res etiam putent esse permiscendas. Aucto­rem, operamque suam id vel maxime apud prudentem lectorem commendabit, si res scitu dignissimae, nisi eo auctore prodente, alioqui essent ignorandae. Is tandem Auctor bono pu­blico editus existimabitur, ea Editoris opera bene coll [...]cata.

Ut ergo Cyprianum nostrum redderem quam commendatissimum, idem mihi quoque con­silium sequendum esse duxi. Verborum illam, quae in MSS. lectionibus versatur, ab aliis occupatam videram esse provinciam, à te vero, Pater, longe omnium accuratissime. Quas ergo dedi verborum explicationes, eas ab origine usque pro virili mea duxi, quam sane tra­ctandi rationem non minus jucundam studiosis lectoribus fore spero, quam constat esse uti­lem. Quod in rerum ipsarum scrutinio longioribus usus sum nonnunquam disputationibus, id fatcor esse rarum. Nec tamen desunt exempla, in Lipsii digressionibus ad Tacitum, in Gotho [...]redi ad Philostorgium, & in Petavii Epiphanianis. Ea etiam delegi disputationibus illis argumenta, quae insignem aliquam habitura viderentur, cum jucunditate etiam utilita­tem, quaeque studiosis atque piis lectoribus tam placere possent, quam prodesse. Id praeterea conatus sum (quod nescio quisquamne alius) veterum ut ratiocima explicarem, & quidem è principiis illorum seculorum propriis. Omnino errare recentiores Theologos necesse est, qui cum ad Auctores ipsos veterum ratiocinia non perpendunt; in justis deinde de re Theo­logica disputationibus, eadem illa, quae dixi, veterum ratiocinia ad eorum principiorum normam expendunt, quae pro eo tandem seculo invalescerent, atque recepta essent, in quo ipsi scriberent. Quae ita colligunt, fieri vix potest, ut vereres probaturi essent, forte ne intellecturi quidem.

In ratiociniis explicandis multa se, quae mihi sane utilissima viderentur, offerebant. Im­primis, ut quas veteres Apostolicorum quoque seculorum, proximeque sequentium (ne quis primum putet Origenem) in Scripturarum interpretatione regulas adhibuerint, iis in­haererem. [Page 2] Usum dogmatum illius aetatis philoso­phicorum alibi astruxi. Mysticarum etiam expositionum, cum illae sunt Scripturae exponendae quae sunt idiomate prophetico conceptae, usum alii etiam facile agnoscunt. Ego omnes eo idiomate conceptas esse, etiam illas, quae & alium sensum literalem haberent, ostendi obiter ex sententia veterum; Inde natas illas quas, omni occasione, etiam argumentantes adhibuerint, mysticas interpretationes. Tum in illis ratiociniis mysticarum etiam argumentationum gustum aliquem praebui, ut inde con­staret quam non essent illae, ut primo videntur intuitu, ridiculae commentitiaeque, sed ve­ro solidae, virisque prudentissimis dignissimae. Mediamque in his viam institi, ita ne sint in veteribus spernendae, ut tamen audaciam non faciant hodiernis Enthusiastis. Pro illius ni­mirum aetatis captu conceptae sunt à Sp. S. Scripturae, pro Prophetiarum etiam jam à Judaeis receptarum moribus, pro Enthusiastarum etiam Gentilium idiotismis; qui cum essent eâ ae­tate, apud id genus homines, notissimi; jam tot seculorum decursu, in desuetudinem ab­ierunt, ut plane non sint nisi ex libris veterumque monumentis eruendi. Non est igitur quod ab hodiernis Enthusiastis literarum antiquarum hostibus sani quidpiam expectemus, aut quod cum veterum Propheticis scriptis, vel Spiritus sancti sententia conveniat. Qui ta­men mysticas expositiones magni fecerunt, quas nos hodieque contemnimus; Qui ea etiam aetate vixerunt in qua nondum defecerant omnia illa mysticarum interpretationum subsidia, sed quaedam etiamnum in communi vita perma [...]serant, facilia admodum atque familiaria; Qui ea etiam (inquam) aetate in qua dona Prophetica viguerunt, quae eosdem prorsus reti­nerent idiotismos quos Propheticae Scripturae (quae Cypriani nostri aetate etiamnum viguisse probavimus) non est equidem mirandum si ab illis solidiora habeamus nonnulla quam quae à literatissimis hodie veterumque morum peritissimis, speranda sint. Quin & ad veterum existimationem faciet ratiocimorum haec, quam adhibuimus, explicatio. Ita sict ut qui auctoritatem eorum facile contemnant, eorundem ratiocinia tamen contemnere non possint. Cum praesertim ca talia fuisse intellexerint, ut si ipsi eadem vixissent aetate, iisdemque po­titi essent subsidiis (quae sane rebus antiquis investigandis maximi fuisse momenti nemo re­rum aequus est arbiter quin facile agnoscat) si etiam prudentiam illam atque judicium in eo­rum subsidiorum usu ipsi adhibuissent, quae se forte in veteribus desiderare querentur: si haec (inquam) illis omnia paria contigissent; non tamen essent aliter ratiocinaturi quam, quos illi contemnunt, veteres ratiocinatos fuisse intelligimus. Quid igitur? Vetustatemne ipsam rebus vetustis indagandis utilem negabunt? Novitatem suam in lucro ponent? Eone rerum Apostolicarum historiis deprehendendis sese magis instructos credent, quo sunt ab originibus Apostolicis remotiores? Eonc solertiores sese atque sagaciores?

Quod si illi ipsi, qui se tanti faciunt, eodem tamen modo essent, positis iisdem circum­stantiis, ratiocinaturi; jam spero similia Patrum ratiocinia non contemnent. Jam non hoc ipso mysticorum ratiociniorum nomine judicium eorum solertiamque in dubium vocabunt. Jam non eodem illo nomine fidem omnem Patribus, reliquis etiam in rebus abrogabunt. Jam cum eorum simplicitate nec prudentiam illis, nec diligentiam defuisse comperient; nec ita fuisse argumento, quod in manibus habebant, intentos, ut obvia quaevis atque imbe­cillia argumenta avide arriperent, consequentiarum plane securi. Contra potius, cum in his quas intelligimus etiam mysticis disputationibus, solertiae illorum atque ingenii manifesta constabit ratio; idem etiam erit de reliquis, quae nondum intelligimus, pariter praesumen­dum. Haec autem si obtineamus, quos dixi, veteres recentioribus nostris caetera fuisse pa­res, accedente tandem in rationem ipsa eorum vetustate, erunt proculdubio superiores.

Faxit porro Deus ut quae tu boni publici studio moliris, felicem ca, ac pro votis tuis, sortiantur eventum. Vale, Pater sanctissime, meque tua paterna benedictione imperti. Scribebam in secessu meo Asaphensi VI. Id.Aprilis MDCLXXXII.

DISSERTATIO CYPRIANICA I. AD Epist. Ordinis PAMELIANI III. De voce CLERI SACRI ORDINIS PROPRIA.
Hujus rei explicandae momentum. §. I. Ex hujus tituli communitate quae sequantur. §. II. Ea quam sint falsa. §. III. Nec Cypriani, nec Tertulliani, nec Apostolorum seculo com­munis erat hic titulus sacro Ordini cum Plebeiis. §. IV. Contrarium probavit infelicissime Rigaltius ex loco 1. Pet. 5. 3. 1o. Si de Personis, eo in loco intelligendus fuisset Apostolus, sacrum potius ordinem ab eo Cleri nomine fuisse denotatum verisimilius esset, quam vulgus Christianorum. §. V, VI, VII, VIII. 2o. [...] nomine, non Personae, sed potius Haere­ditates Ecclesiae dicatae videntur intelligendae. §. IX. Unde factum quod Cleri nomen fuerit etiam Plebi commune. §. X. Uti etiam nomen Sacerdotii. §. XI. Noluisse tamen Sp. S. ut inde colligeretur Cleri proprie sic dicti cum Plebe paritas. § XII. Sed nec ratio patitur ut ea inde colligatur sequela. §. XIII. Sub communi Cleri nomine varii tamen intelligendi erant sanctitatis gradus. §. XIV. Ratio nominis primis Christianismi temporibus Sacerdotum erat propria. §. XV. A Judaeis ea petita est, quod, post Apostolorum tempora, parum est verisimile facturos fuisse Christianos. §. XVI. Nec duravit in Clericorum Electione sor­tium usus post tempora Apostolorum. §. XVII. Conclusio. §. XVIII.

  • §. I. DE Cleri voce in titulo usurpata congessit nonnulla Rigaltius, quae quia ad invidiam sacro Ordini movendam spectant, & rebellium Laicorum Schis­maticorumque causam ex pro­fesso propugnant; nec Schis­maticorum modo, sed Atheorum quoque, qui Cleri contemnendi praetextus omnes in Religionis contem­tum convertunt; non erant sane sine responsione a­liqua praetermittenda. Tu pauca, pro paginae mo­le reposuisti. Nos alia de vocis Jure atque origine, pro nostro modulo, sed perspicue, & quam possu­mus, brevissime.
  • §. II. Eo igitur spectat tota illa Rigaltii disputa­tio ut prima sua origine totius Christianae Plebis com­munis fuerit Cleri appellatio, Ministrorum deinde sacrorum ambitu, propria sit facta. Unde etiam se­quitur, cum voce potestatem voce ea significatam, in sacri ordinis peculium cessisse, & quidem pari, qua vocem antea communem propriam sibi illi fecerant, injuria. Eodem spectant & illa quae de Laicorum in sacris potestate ex Tertulliano aliisque antiquorum Coaciliorum canonibus perperam intellectis hinc in­de corrasit Auctor de Communione sine symbolis; quae si vera essent, nulla jam futura esset Clericorum in Laicos potestas, saltem nulla Jure divino, nulla quae in causa necessitatis (quae sola potestatis exercendae est agnoscendaeve indicium) Laicos constringat. Cessare enim putant in causa necessitatis Jus humanum, redi­re Divinum illud & originale. Ita fiet ut si Laicorum quempiam à commumone arceant Clerici, jam ipse clericus fiet, ipse sibi sacerdos; ipse se Baptiz are posset, ipse Eucharistiam sibi soli celebrare, ipse omnia Cle­ricorum munia praestare. Ut proinde nulla jam su­persit obligatio, ut se, Sacramentorum recuperan­dorum gratia, Clericorum deinceps arbitrio permit­tat.
  • §. III. Quae cum ita manifesto pugnent cum Disciplina illa cujus usus in primaeva illa Ecclesia mani­festissimus erat, idemque severissimus; mirum est indulgere sibi potuisse viros alioqui erucitissimos, in ratiunculis tam invalidis ad consequentias adco perni­ciosas, adeo etiam omni prorsus ratione ahenas. Longe enim certius est, ex Ecclesiae etiam Aposto­licae praxi atque traditione, falsam esse hanc seque­lam disciplinae Ecclesiasticae adeo contrariam, quam vel ipsi certas suas rationes credere possunt de Cleri Plebisque Juribus inter se permiscendis, ex quibus il­lam eliciunt sequelam. Scripturas illi nonnullas huc trahunt, nec vident tamen Scripturas itidem pro Dis­cipline usu, cogendisque ad bonam frugem Ecclesia­stica potestate La [...]cis, proferri posse longe luculen­tiores, praesertim accedente prax [...]os nunquam inter­missae commentario. Ut proinde, si ex aequo judi­care vellent, damuare potius deberent rationes illas ex quibus consequentiae sequerentur adeo absurdae, quam ut consequentias illas probarent propter rationes illas longe difficilliores, minusque manifestas. Ita nimirum Diogenes Zenonis adversus motum argutias refutavit, ipse ambulando, nec alia responsione dig­nas censuit. Id concedunt omnes qui ab absurdo ar­gumentantur, falsas esse praemissas illas quae cum con­clusionibus pugnant longe manifestioribus.
  • §. IV. Age tamen videamus num quid illi pro­ferant Disciplinae Ecclesiae refellendae dignum. Quid igitur volunt? An Cypriani seculo Cleri Plebisque Ju­ra adhuc fuisse communia? Atqui id ne ausus quidem est Rigaltius. Concedit ultro, non Cypriani modo sed Tertulliani etiam seculo inter Clericos & Laicos dis­serentiam suisse tantam ut Laici non intelligerentur voce Cleri. Hospes sit in utroque necesse est qui exempla [Page 4] desideret. Cyprianum igitur, martyresque illos omnes qui Tertulliani etiam seculo passi sunt è Clero ambi­tus damnabunt, si discrimen illud Clericorum ambi­tioni tribuendum, censeant. An igitur Tertulliani seculo natum existimant? Ne id quidem au [...]us est in se probandum suscipere Rigaltius. Nullum est tum primum natae illius [...] in Tertulliano, aut co­aevo aliquo Auctore, vestigium. Ergo ante Tertul­lianum quidem, post Apostolorum tamen tempora natum existiment necesse est. Atqui de Apostolici quoque seculi usu testimonia habemus omni prorsus exceptione majora. De Cieri nomine sacri jam or­dinis proprio, S. etiam Jo [...]nnis temporibus extremis, testem [...]bemus1 Clementem Alexandrinum; qui ta­men ita meminit, simul ut ab Apostolo illo probatum & ab antiquioribus adhuc temporibus deductum innuat. Nihil ille novi molitum dicit Apostolum, id operam dedisse potius omnia ut ad veterem formam restitue­rentur. De Laicorum quoque nomine sub Apostolis Plebi proprio, tu Clementem alium protulisti Roma­num. Scripsit autem ille ad Neronis annum circiter undecimum, ut alibi probavimus, superstitibus praeter S. Joannem aliis, ut videtur, Apostolis. Irrep­serit igitur in Ecclesiam hic fastus Cleri [...]ub Apostolis, & quidem iisdem faventibus. Id si quis verum cre­dat, ne ipsi quidem Apostoli erunt ab hac calumnia libe [...]i.
  • §. V. At sub Apostolis communem Sacerdotibus cum populo Cleri titulum putat. Id vero probat in­felicissime. Hortatur compresbyteros Apostolus2 Pe­tri [...] [...]. Unde vero colligit [...] nomine Plebem esse duntaxat intelligendam? Tam longe abest hoc ut verum sit, ut si de Personis hoc in loco egisset Apostolus, Sacrum potius Ordi­nem eo nomine denotasse probabile esset quam vulgus Christianorum. Notetur enim inprimis non ad cer­tam aliquam uniusloci Ecclesiam inscriptam esse hanc Epistolam, nec ad unam illam, etiam P [...]nticorum Provinciam, pro [...]t illam inseribit I [...]enaeus, quanquam illam quoque latissimam, & Muhridatis Regno po­tentissimo celeberrimam, sed ad Helleni [...]arum [...] per Pontum, Galatiam, Cappadociam, Asiam [Proconsularem viz.] atque Bythiniam; atque adeo Encychcam fuisse, perque verias ecclesias distribuen­dam. Notetur 2o. ad quales etiam Presbyteros data sit; non vulgares illos atque gregarios, sed qui Apo­stolorum collegae haberentur, quos ipse compresbyteros appellat. Plane illos innuit Presbyteros qui [...] ab Apostolis constituti sunt, ut minirum singuli con­stituerentur in singulis civitatibus, non alii quam Pres­byteriorum Praesides, quos communi Presbyterorum no­mine illa forsitan complexa est, ut ipsi etiam Apo­stoli Presbyteri audiebant, Episcoporum autem titulo recentior distinxit Ecclesia. Scio etiam gregartos mi­lites ab Imperatoribus commilitones blande esse appella­tos. Sed quos hic alloquitur Apostolus, illis pote­statem tribuit munusque plane Apostolicum. Ipsius S. Petri munus erat [...] Joh. 21. 16. ipsius Christi hoc ipso in lo [...]o 1 Pet. 5. 4. Idem suis hisce com­mendat compresbyteris v. 2. Eleemosynarum Ecclesiae distribuendarum ossicium non gregariorum fuit Pres­byterorum, sed Apostolorum inprimis, tandem Epis­coporum. Hoc tamen etiam hisce compresbyteris tri­buit, ut postea videbimus. Hos si intelligamus Pres­byteros, non erit quod miremur si Cleri illis sub­diti de sacro potius ordine quam de Plebe intelligan­tur.
  • §. VI. Et vero si Personae essent, ut dixi, intel­ligendae, aptissima haec esset hujus loci interpretatio. Notetur enim 3o. non [...] singulari numero, sed [...] plurali, omnium fere MSS. consensu hoc in loco haberi. Quod si Ecclesiam laicam intellexisset, & quidem illam non pro locorum diversitate in Col­legia diversa distributam, sed unam illam eandem­que, sibique similem per totum orbem qua patet, late disseminatam, singulari potius numero fuisset usus. Quod igitur plurali potius usus est, plane monuit Compresbyterorum singulis suum cuique fuisse Cleri Collegium Deo [...]acrum, nisi Collegia fortasse potius dicendum est, Presbyterorum aliud, aliud Diacono­rum. Quibus, si eos omnes includamus qui Ec­clesiasticis reditibus alerentur, Deoque etiam in mi­noribus officiis inservirent; Virginum praeter [...]a Vi­duarumque, Pauperum atque Energumenoum Colle­gia addenda essent, quorum omnium in Eleemo­tynarum distributione habita est ratio. Non est igitur necesse ut Plebem laicam eo nomine comple­ctamur.
  • §. VII. Notetur etiam 4o. quod prohibetur ab A­postolo non esse [...] sed [...], non ip­sum dominium, sed vero justi dominii abusum: erant igitur de jure Presbyteri illi [...]. Nec enim ab alio metuendus erat potestatis abusus, nisi qui potestate illa fuisset instructus; nec contentus fuisset Apostolus abusum duntaxat reprehendere, si injusta fuisset ipsius potestatis usurpatio. Quod si non obstan­te illa, quam volunt, nominis communitate, su­persit tamen locus illi quam calumniantur, Supe­rtoritati; nullus certe locus supererit calumniae. Quo enim consilio, quo tandem operae pretio titu­lum affectarent, si in tituli communitate potesta­te tamen fruerentur sibi propria minimeque commu­ni?
  • §. VIII. Notandum denique 5o. Cleri hanc Lai­corumque paritatem, si de Apostolorum seculo asse­ritur, ipsos etiam Apostolos in ordinem fuisse redi­gendos. Nisi enim ex nominis communitate pote­statis communitatem una secuturam existimarent: quorsum illa tam anxia, tam invidiae plena ob­servatio? At potestates coercitionisque nullibi mani­festiora, quam illorum temporum, vestigia, nec ab ullis frequentius exercitae quam ab ipsis Apo­stolis. Si ergo haec fastui Clericorum tribuenda sint, ipsi etiam Apostoli de embitu causam dicant necesse est. Frustra enim se quispiam nominis com­munitate defender, qui jura tamen sibi arrogarit no­minis communia. Quod si nihilominus Apostolos ab­solvendos putent, eadem opera nostros etiam neces­sario absolvent.
  • §. IX. Ut autem verum fatear, [...] nomine ego non personas, sed h [...]ered [...]tates potius Ecclesiae di­catas, intelligo. Quod illae quoque, non sacris mo­do Scriptoribus, sed optimis etiam castissimisque Graecae Linguae scriptoribus, [...] appellentur: fru­stra sim si exempla congererem. Primos autem Christianismi proselytas sua vendere solitos, atque in communes usus distribuisse, ex Actorum ipsa constat historia. Nec id minus manifestum est Apostolorum fuisse primum, deinceps Episcoporum illud distribuen­dorum Ecclesiae thesaurorum officium. Hoc igitur erat [...], v. 2. dare operam ne quid illis deesset qui Ecclesiae eleemosy [...]s alerentur. Ita e­nim sequitur, [...]. Cum di­cit [Page 5] [...], id plane innuit, ita id fuisse E­piscoporum proprium, ut ipsum Episcopi nomen id ipsum denotaret. Idem de [...] quoque no­mine sentiendum, cujus officium ita designat S. Ju­stinus 3, quod esset [...] Un­de 4 Titum jubet Apostolus [...]. Et alibi cum aliis hanc Eleemosynarum distributionem spectantibus conjungit: [...]. &c. Rom. 12. 8. Eodem spectant quae deinde addit, [...] illam in dando reprehendit alius Apostolus 2 Cor. 9. 7. Quod vero postea sub­jungit, [...], quis alio commodius quam ad rem pecuniariam retulerit? Ita igitur intelligenda sequentia: [...]. Quasi ita monuisset, ne pecu­nias illas ex hareditatibus conflatas pro suis uterentur, ac si essent ipsi earum [...], cum essent revera ea­rum duntaxat dispensatores. Contra potius incor­ruptae se fidei exempla praeberent in re praesertim pecunitaria, in qua ut frequentissime peccant homi­nes, ita bonae malaeve fidei capiunt experimen­tum.
  • §. X. Quare haec cum ad causam Rigaltii plane nihil faciant, concedimus tamen recte P [...]i Evange­licae Cleri nomen posse tribui. Id ut intelligatur quo pacto verum sit, nec tamen obstet quo minus idem nomen sacro ordini singulari quodam atque praecipuo jure conveniat; rem totam à primis usque originibus breviter arcessam. Clerus igitur cum non technica modo, sed & Graeca sit vox, ex Graeca veteris Instru­menti versione deducenda est. Ibi autem de popu­lo Israëlitico cum vox [...] frequentissime oc­currit, nec exempla desunt quibus ipsis [...] ea­demque sententia tribuitur, respondetque Hebraeo [...] quo etiam Haereditas denotatur. Quod haereditates ita appellantur ad morem illum Veterum proculdu­bio alludit quo haereditates agrariae f [...]niculis demensae per sortes distributae sunt. Inde est quod in hoc ipso, quod in manibus habemus, exemplo, cundem po­pulum Isra [...]liticum, nunc haereditatem suam, nunc sortem, nunc etiam funiculum, Dominus appellet. Il­lam quoque ethnicorum fabulam ob oculos habuis­se, verisimile est, de D [...]is gentes sibi provinciasque lor­tito partientibus. Id ergo voluit indicare Dominus in illa, quam dixi, Populorum sortutione, unum sibi populum Israëliticum sortito obtigisse; illum sibi po­pulum fuisse proprium, se Deum fore illi populo vi­cissim proprium. Ut proinde id fuerit populi Israë­l [...]ici privilegium maximi faciendum, quod cum re­liquae gentes suum sibi inferioris duntaxat ordinis ge­nium quaeque proprium [...]vendicarent; Deum tamen summum soli sibi vendicare possent Israëlitae. Cum au­tem in N. T. ratiociniis is scopus sit fere perpetuus quo collineant pleraeque disputationes, Christianum quoque populum pro mystico Israële habendum esse, mystico etiam Israëli verius quam vel literali conveni­re veri Israelis privilegia; plane sequitur nostro etiam populo Christiano proprium esse hoc quoque privile­gium ut Deum summum habeant sibi proprium, illi sint vicissim populus Deo summo proprius, qui soli ad ejus curam specialemque providentiam pertineant, quod ipsum jam ostendimus Cleri esse nomine intel­ligendum.
  • §. XI. Sed nec illud di [...]itemur, eousque pertin­gere hujus vocis significationem, ut qui ejus ambitu continerentur, iidem sancti, nec sancti modo, sed sacerdotes, essent etiam habendi. Ecquid volunt ul­terius A [...]versarii? Ita Isra [...]l antiquus5 [...] vocatur. E [...]emque appellat [...]o [...]ca etiam Israeli in N. T. tr [...]buitur, eoque modo explicatur ut offerre possimus sacrificia 6 sp [...]ri [...]ualie quidem illa De [...] tamen accepta atque grata per [...] Christum. Recte quidem haec omnia si cum aliis duntaxat p [...] ­pulis fiat comparatio. Israel Gens sancta erat, aliae ubique terrarum omnes pro [...]anae. Nos item sancti, ut quantum interest inter [...] profanum v [...]lgus sacerdo­tesque, tantundem aliis Gentivi [...]s Israel, nos etiam I­sraele ititerali simus sanctiores. I [...]que nostra sa [...]ct [...] ­n [...] consequimur, ut sacrificia nostra [...]ca (Pre­ces nimirum, Apocalyps. 8. v. 3, 4. [...] tam sint Deo grata, quam grata sunt sacrificia s [...]erdotum alienige­narum quibuscum nullum interecessit cum Deo pa­ctum.
  • §. XII. Quod vero inde colligunt, nullum esse oportere clerum inter populumque discrimen, perver­se id faciunt. Nusquam illos inter se contulit Sp. S. Simul etiam certum est à prima usque origine prae­clusu [...] esse omnem hujus collationis praetextum. Certum est de [...]que nec esse rati [...]nem cu [...] illi inter se conferantur. Factum equid [...]m quod a [...]inet, mirum est non animadvertisse viros doctos, ha [...] ipsa sua ra­tiocinatione usum esse cum suis rebellibus Cor [...]. Ita enim ille:7 Sussiciat vobis, quia omn [...]s multitudo san­ctorum est, & in ipsis est Dominus: C [...]r elevam [...]i super populum Domini? Ex totius populi sanctuate illa colli­gunt, non esse quod super populum De [...] se esserrent Aaro [...]tae, fastum esse illum facerdotum minime feren­dum. Nec rebelles Is [...]aëlitas modo, sed & rebelles Christ [...]anos hac eadem ratiocinatione fuisse u [...]os, au­ctor est Tertullianus:8 Qu [...]m extollimur (inquit) & inflamur adversus clerum, [...]unc unum omnes sumus, tunc omnes sacerdotes: quia sacerdotes nos Deo & Patri fecit. Quum ad peraequationem disciplinae sacerdotalis provocamur, deponimus insulas & pares sumus. Quae certe contra ipsum Tertullianum notanda, ne ipse for­te in eundem errorem impegerit in locis illi [...] quibus abusus est auctor de communicatione sine symbol [...]s. Qua­re omnia secuta prodigia, ita manifeste hunc refel­lunt errorem ut nequid posset esse manifestius Hoc Coritarum illa sacrilegorum poena omnium dirissima; hoc consecrata sacrificantium thuribula in laminas du­cta, altarique in aeternam rei memoriam assixa, ut haberent postca [...]ili [...] Israël quibus commonerentur, nequis acced [...]t alienigena & qui non est de [...]emine Aaron ad of­ferendum incensum Domino, ne patiatur [...] passi [...]s est Core, v. 40. Hoc Aaronis docuit germinantis virgae miraculum, quod evangelicis etiam temporibus in argumentum traxit Patrum antiquissimus Clem. Rom. in sua ad Corinthios Episto [...]a. Hoc idem re­centiora Saulis, Uzzae atque Uzziae supplicia. Pla­ne igitur sanctuatem illam totius populi communem tantam tamen Dominus esse noluit [...] ut sacerdotum esset Israëlilicorum sanctimoniae ulla ex parte confe­renda.
  • §. XIII. Sed nec ratio patitur, ut, in pari Cleri appellatione, paria sint etiam utrinque privilegia. E­rant enim in eadem sanctuate var [...]i tamen gradus tan­tum à se invicem diversi ut inferior quisque superio­ris respectu communis habeatur. Terra Israëlis sancta erat, tota civitas Hierosolymitana itidem sancta, san­ctus mons in quo Templum constructum est, Templ [...] ipsum adhuc sanctius, cujus tamen partes erant à se invicem in hac eadem sanctitatis ratione diversissimae. [Page 6] Sanctium erat atrium gentium, sanctius atrium interius, sanctior illa templi pars in quam solis sacerdotibus pa­tebat introitus, omnium vero sanctissimum adytum sive sanctum sanctorum. Sanctae erant propter pri [...]tiarum oblationem Israëlitarum fruges universae: Quis tamen dubitet ipsas longe sanctiores fuisse primitias, ut ad il­las collatae reliquae profanae haberentur, atque identi­dem dicerentur? Idem de aliis quoque rebus sanctis ob­servari poterat, si necesse esset. De personis autem hoc erit longe verisimilius, quod inanimatarum rerum hae sanctitates ad hominum essent sanctitatem designan­dam data opera institutae. Sicut igitur in sanctitatis nomine communi, varii tamen poterant esse gradus tanto à se invicem intervallo sejuncti ut superioris respectu inferior communis esset prof [...]m [...]sque existiman­dus; idem de Cleri etiam nomme judicandum, in communi licet appellatione, tantam tamen esse posse rerum discrepantiam ut inferior pro laico sit habendus si ad superiorem conferatur. Idque eo magis notandum, quod cum Deo sanctum id dicatur quod in ejus pro­prietatem cessit atque peculium, haec ipsa eadem proprictas, pro more hominum captuque, Cleri at­que haereditatis nomine veniat intelligenda.
  • §. XIV. Idem tamen de ipso quoque Cleri nomine judicandum, ipsum etiam suos habere gradus quorum alter alterius respectu Lucus habendus sit. Qui qui­dem ad eandem sortitionem attinent, corum parem esse sanctitatem, ultro concedimus. Sed cum à pri­ma sortitione aliarum deinceps sortium accedit distin­ctio, qua fit ut qui in prima illa sortitione pares fue­rant, illi rursus novis sortitionibus à se invicem sepa­rentur; plane sequitur ut quae prima sortitione distin­ctio facta est à reliquis, eadem sit à primae sortis so­ciis in secunda sortitione facienda. Ut igitur in prima illa sortitione gens tota Israëlitica ab aliis gentibus uni­versis ita secreta est ut una illa sancta, reliquae profa­nae haberentur; ita in secund [...] sortitione qua ex omni­bus Israëluis una tribus Levitica in Dei peculium electa est, inque sortem ejus transiit, id una sequi debuit, unam illam sanctam, reliquas ad illam collatas profa­nas esse habendas. Idem in ipsa tribu Levitica de familia sacerdotali judicandum. Per omnes enim il­larum sanctuatum gradus, novae rursus erant ceremo­niae quibus denuo sacrarentur, ac si fuissent à prima sortitione profa [...]. Cum autem, pro more Primitia­rum jam recepto, reliquarumque frugum per primi­tias consecrandarum, tribus Levati [...] eo ipso sit con­silio electa pro populi totius prim [...]genuis atque primi­tus, ut eorum deinde sanctimonia ad populu [...] univer­sum derivaretur; tantum in illo consecrandi ritu inter Levitarum populique sanctitatem interfuerit necesse est, quantum inter frugum communi [...]m sanctitatem atque primitiarum.
  • §. XV. In sacerdotum autem negotiis veterum a­deo frequens erat, à prima usque antiquitate, sor­tium usus, plane ut existimem formulas illas omnes quibus Regalis sacerdotii & cleri nominibus insigniun­tur Israëlit [...], hinc esse repetendas; quod nimirum ad eandem formam ex universis gentibus gens illa una fuisset electa, qua gentium more, è suis quique genti­bus eligi [...]olerent sacerdotes. Sortium enim primarius erat in numinibus consule [...]dis usus, adeoque receptus ut ipsa etiam oracula9 sortes appellarentur. Is au­tem in sacerdotum rebus erat, ut dixi, quam in ple­betis, longe frequentior. In illum erant ordinem sor­tium auctoritate referendi, ut ita de ministris suis numinis suffragium haberetur. Tum si quod gravius erat mu [...]s obeundum, quinam essent ex eodem etiam ordine eligendi, de eo quoque numen per sortes con­sulebant, ut ne quis alius admitteretur quam qui es­set numini acceptissimus. Ita in mysteriis Isiacis obser­vatum esse testis est10 Apuleius. Ita in sacerdotum Israë [...]iticorum [...], testis est11 S. Lucas Evan­gelista. Non est itaque mirandum si in Christiano­ [...]um etiam primaevorum transierit sacra, quae ex alte­rutris plerumque expressa sunt. Apostolatum Judae per sortes in Matihiam translatum esse, ex12 Apo­stolorum historia manifestum est. Nec alium Dei consulendi ritum à S. Joanne Apostolo observatum esse probabile est in praedicta Alexandrini Clementis historia, quem illos [...] dicit quos in sacrum or­dinem ascriberet. Estque etiam in Ecclesiae usu vox haec frequentissima, ut ante nos observavit etiam 13 Walo Messalinus. Cumque id ob oculos praecipue habuerint Christiani, nemo ut in sacrum ordinem ascri­bi, nisi Deo suff [...]agante videretur, (quo Prophetiae de 14 Timotheo, donum fortasse discernendorum spirituum, Episcoporum à Sp.15S. in Ecclesia constitutio, & si­milia referenda sunt, estque in hoc ipso asserendo plurimus noster quoque Cyprianus) cumque Dei per sortes consulendi morem, illo quoque seculo, atque apud illos quoque Entheos invaluisse constet; cumque is paratissimus in promtu esset quoties nullus esset praesentium afflatus, quem ne veris quidem Prophetis pro arbitratu adfuisse in confesso est, hanc usitatissi­mam fuisse Cleri augendi ceremoniam erit sane veri­simillimum. Quod si verum sit, jam plane consta­bit, cur ab Apostolicis etiam temporibus Cleri nomen proprio quodam jure sacri ordinis proprium sit factum. Esto enim. Haereditas Dei fuerit & [...] plebs etiam Christiana. At nullus erat plebeiorum ordo in quem homines, consulto per sortes divino numine, ascriberentur. Si ergo ab hoc sortium usu ductum fuit Cleri nomen, omnino sequitur non aliorum quam sacratorum Deo hominum fore proprium.
  • §. XVI. Addo etiam, ex eadem illa nominis ori­gine, non aliis seculis ita commode convenire posse hanc nominis ipsius appropriationem quam primo illi atque Apostolico. Id ex duabus colligo rationibus; inprimis illa, quod hic sortium usus in Judaeorum theo­cratia praecipue locum habuisse videatur, inde ad Christianos dimanasse. At postquam Judaeorum im­maniter ferocientium crudelitate exarsissent tandem animi Christian [...]rum, praecipue post cladem Hierosoly­mitanam, gentisque tandem universae dispersionem sub Hadriano, ubi gentis jam ipsius eviluisset, si quam antea habuisset, auctoritas; ita novas deinceps consuetudines non erant, Judaeorum commendatione, admissuri, ut contra potius nullum apud illos effica­cius esset argumentum adver [...]us consuetudines alio­qui non malas, quam si illas intellexissent à Judaeis [...] fuisse in vectus. Id è Paschali maxime controversia eluxit sub secundi finem à Christo se­culi primum nata, si tamen iisdem argumentis usum esse16 Constantinum Nicae [...]osque Patres existimemus quibus usa essent Concilia à Victoris parte statuentia, quae etiamnum extabant. Nec vero novum fuisse illud atque à Constantino primum excogitatum argu­mentum, comtat è MS. quem habeo tractatu pascha­li, Gordiano imperante, Arriano & Papa COSS. A. D. CCXLIII. scripto, mendis tamen, sive interpre­ [...]is, sive librariorum, sive ipsius potius auctoris in­quinatissimo. [Page 7] In eo haec habentur: Haec propterea credentes & pro certo scientes quia nihil denegat Deus, sed unicuique volenti & desideranti praestat sicuti & vult: cum simus nos in rem tam laboriosam, in qua re non de­relicti, sed potius ab ipso Domino insperati (l. inspirati) volumus amantibus & apparentibus (l. appetentibus) stu­dia divina ostendere nunquam posse Christianos à via ve­ritatis errare & tanquam ignorantes quae sit dies paschae, post Judaeos caecos & hebetes ambulare. Qui ita argu­mentati sunt, ut ne veterem quidem consuetudinem fe­rendam putarent si quam haberet cum Judaeorum consuetudinibus congruentiam; novamne illos consue­tudinem à Judaeis accepturos existimamus? Hanc er­go sortium in Clericorum electione consuetudinem, antiquiorem illo Judaeorum odio fuisse verisimillimum est, antiquiorem gentis dissipatione sub Hadriano, an­tiquiorem illis Barchochebae tumultibus, ipso urbis Hierosolymitanae excidio, persecutionibusque Judaeorum infensissimis. Unde sequitur à temporibus usque A­postolicis esse omnino repetendam, ut proinde nomi­nis inde orta coarctatio sit iisdem commodissime tem­poribus tribuenda.
  • §. XVII. Sed & aliam diximus esse, cur ita sen­tiamus, rationem. Quod hujus sortium in sacrorum ministrorum electione usus, post tempora Apostolorum vel nulla extent omnino, vel quam paucissima, ve­stigia. In Cypriano nostro, cum id agit aliquoties ex professo ut se, ut alios sui temporis Episcopos, à Deo probet esse constitutos, cum ea occasione recen­seat omnia quae essent ex illorum temporum mori­bus, ad Episcoporum constitutionem necessaria, nus­quam tamen hujus sortitionis meminit, quae tamen esset, si qua illa fuisset, divini suffragii manifestissi­mum indicium. Meminerunt & alii Episcoporum ma­nifestissimis Dei suffragiis constitutorum,17 Gregorii Thaumaturgi & Alexandri carbonarii Gregorius Nysse­nus, Alexandri Hierosolymitani Eusebius & Fabiani Ro­mani. De sortitione tamen altissimum ubique silen­tium. Sed nec Tertullianus, nec Irenaus, nec Justi­nus Martyr, nec eorum ullus qui post Apostolos sa­cri ministerii meminerunt, sortitionis tamen ullam fa­ciunt mentionem, cum tamen alia pleraque Aposto­licorum temporum miracula ad haec usque tempora durasse certissimum sit. Si ergo huic consuetudini sortiendi sacerdotia tribuamus, quod ipse Cleri titulus sacri tandem ordinis factus sit proprius, Apostolico secu­lo, quo solo illam constat viguisse consuetudinem, appropriationem illam tribuamus necesse est. Nec e­nim est omnino verisimile, cum mos ille tandem in desuetudinem abiisset, tum demum titulum inde or­tum factum esse proprium.

Atque haec sufficiant impraesentiarum amoliendo illi Clericorum fastui, quem tanta cumularunt in­vidia hostes utrinque infensissimi, Athei atque Schis­matici. Quod enim ad Criticos attinet, id eorum potius incogitantiae fortasse tribuendum est, quod cum non sint in pulvere Scholastico admo [...]um ver­sati, consequentiarum sagaces non sint, nec de illis laborandum censent. Nobis hic brevioribus esse li­cuit, quod quae hic innui, ea sint à nobis alibi pro­bata, in Tractatu nostro Anglicano de SCHISMATE. De Cleri nomine egimus cap. XIX. §. 34. 35. 36. 37. om­nemque hanc à Tuulis Mysticis argumentandi ratio­nem, quam sit lubrica, ostendimus ex professo cap. ejusdem operis duodecimo.

IBID.

Sive viduae, sive Clydomeni.] Probabilem existimo tuam illam, pater cruditissime, conjecturam de voce thlibomeni loco clydomeni reponendam. Confirmat il­lam non Corneliana modo illa viduarum cum thlibo­menis exemplo plane consimili, conjunctio; sed quod illam quoque vocem LXXII. Interpretes, à quibus pleraque vocabula Technica mutuata est Ecclesia, eo­dem omnino sensu usurparent. Estque sane aptissi­ma vocis ita intellectae cum exhibitionis mentione connexio. Propius tamen ad MSS. fidem accedet si clydonizomeni legamus & de Energumenis sive mania­cis intelligamus, qui lymphatici Latinis, [...] Graecis quoque Patribus audiunt. Idem enim valet primaria quoque significatione18 [...] quod [...].19 Erant in Ecclesia exorcistae, erant illo quoque Cypriani seculo Energumeni. Erant in Ec­clesiae officiis nonnulla quae energumenorum illorum propria haberentur; ut constat ex constitutionibus illis quae hodie Apostolicae habentur, ex antiquissimis ta­men Ecclesiae formulis proculdubio collectae. De illis quoque verissimum erat quod se exhibere non pos­sent, ut proinde essent in eorum, qui Ecclesiae elecmo­synis alerentur, catalogum plane referendi.

IBID.

Sed & Catechumeni apprehensi infirmitate, decepti esse non debebunt.] Decepti vocem hic intelligo ita ac si dixisset excepti. Est enim particularum illarum de & ex apud Cyprianum permutatio sane frequentissima. Id ergo volunt Romani, ne Catechumenos quidem, quanquam nondum in Ecclesia album cooptatos, à Carthaginiensis cleri solicitudine esse excipiendos, quin illorum quoque esset necessitatibus subvenien­dum. Cum enim Catechumenorum nomina nondum essent in Ecclesiae matriculam relata; ideo existima­re poterant clerici Carthaginienses, ad suam euram il­los nihil attinere. Similis habetur locus Ep. XIII. Audientibus etiam, si qui fuerint periculo praeventi & in exitu constituii, vigilania vestra non desit. Iidem enim Audientes qui & Catechumeni. Idem etiam non deesse vigilantiam quod non esse deceptos, quo sensu illa verba jam exposuimus.

DISSERTATIO CYPRIANICA II. Ad EPISTOLAM IV.
De literarum Ecclesiasticarum Characteribus.

Characteres quibus verae literae à commentitiis distinguendae erant. Vel in Scriptura vel in Charta: In Scriptura, vel manus scribentium. §. I. Vel notae arcanae. §. II. In Charta, fortasse commissura. §. III. Superioris Epistolae initium data opera fuisse obscurum. §. IV.

  • §. I. ET quoniam me in iisdem literis & scriptu­ra, & sensus, & chartae ipsae quoque mo­verunt, &c.] Cum literarum formata­rum commercium ideo institutum fuerit ne quis à communione alicnus obreperet, ideo cavendum erat ne illas confingerent qui earum nullum jus haberent, excommunicati atque haereteci. Quare dubitandum non est omnes illas artes hic esse adhibitas quibus veteres solebant istiusmodi fraudibus obviare. Id habuit, ni fallor, ob oculos hoc in loco Cyprianus, ut cum suspectam haberet, etiam aliis de causis, superiorem Cleri Romant Epistolam, hic notas illas adhiberet quibus genuinae essent à not his commentitiisque E­pistolis distinguendae. Duas autem adhibet. Scriptu­ram inprimis, qua voce duorum alterum, ni fallor, in [...]icare voluit vel scribentis manum, vel occultas scribendi notas. Utroque certe, similibus in causis, usi sunt veteres. Manum quod attine [...], insigne I [...]abemus ipsius Apostoli exemplum 2 Thess. 3. 17. ex quo intelligimus, sal [...]tationem in Epistolis Apostoli propria ejus manu subscribi solitam, eamque notam in omnibus ejus Epistolis adhibitam, ut proinde quae illa nota carcrent, commentitiae haberentur. Idem fortassis observare solebant Romani ut in sede etiam vacante, cum Episcopi manus expectari non posset, usitati tamen amannensis manum Cyprianus expectaret. De manu certe in fine Epistolae illa videntur intelli­genda; Hoc igitur ut s [...]ire possumus, & scriptur [...] & sub­scriptio an vestra sit, recognoscite; & nobis quid sit in vero, rescribite. Inde colligimus, ut scriptura Episto­lae non esset, at saltem subscriptionem auctoris manu exarari folitam, ut in illa quam jam vidimus, Aposto­li. Epistolam ordinis Pame [...]iani XXXI. à Novatiano scriptam à Moyse martyre esse subscriptam, ait Cypria­nus Ep. LII. utramque è manu fortasse utriusque cognovit.
  • §. II. Hunc etiam eundem in finem arcanas quas­dam excogitasse veteres scrib [...]ndi notas, observavit ad [...]a [...]rtium Cl. Casaubonus. Sed & in lucrarum Eccle­s [...]sticarum usu ejusmodi notas obtinuisse ex A [...]ici CP. Epistola discimus, si tamen sincera illa sit Epistola, quam habemus in Collectione Isidori Mercatoris. Sunt etiam in Appendice The [...]auri Gruteriani, inter notas illas quae Tyro [...]t Tul [...]o & Senccae inscribuntur, multae etiam Ecclesiasticae non alio, ut videtur, adinventae consilio quam celandorum arcanorum. Scribendi cer­te cele [...]itati plerumque sunt inutiles. Nec vero alia erant Ecclesiae arc [...]d scriptis mandanda praeterquam in illo, quod dixi, literarum commercio. Nequeunt igitur al [...]o ita commode referri. Horum auctorem inventoremque Cyprianum nostrum facit Truhemius, quem ipse fecutus auctorem, nescio. Id certum, ab alio esse auctore quam vel Tyrone, vel Seneca, & quidem illo Ecclesiastico; nec esse praeterea quod pugnet quin Cyprianum ipsum habere potuerint, aut Cypriano vetustiorem aliquem fortasse, auctorem, Nondum nomen mutaverat Byzantium. Et tamen Se­veri tempore ita diruta est ea civitas, ut in vici for­mam redacta1 Perinthiis adjudicata sit, ut proinde nullum in literis formatis locum proprium habere pos­sit. Medio itaque tempore inventum harum notarum usum fuisse necesse est, nisi clade illa Byzantinorum etiam antiquiorem forte existimemus. Cypriani cer­te tempore in usu fuisse est admodum sane verisimi­le. Has notas intellexeritne apud2 Minutium illis verbis Caecilius Coccultis se notis & insignibus noscunt) statuere non audeo. De corporum notis id intellexis­se gentiles, ex Octavii responsione palam est. Fieri tamen potuit ut revera hisce literarum commendati­tiarum notis hospites suos primo statim noverint in­tuitu Christiani, quas tamen, cum ignorarent genti­les, ad corporum notas retulerint. De notis idem, ni fallor, observatum de Pythagoraeis, à quibus multa irrep [...]erunt in mores Christianorum. Judicet lector ea huccine sunt referenda. Illas igitur notas deside­rarit fortasse Cyprianus.
  • §. III. Idem chartam etiam ipsam sibi dicit esse suspectam. Communionis Ecclesiasticae pars erat jus hospitii, de quo tam multa veteres. Id è sacra prae­sertim historia, id è Tertulliano abunde constat. In illo hospitii jure symbola habebant veteres sive tesseras quibus hospitum amicos nunquam antea visos, si ta­men ab hospitibus commendarentur, exciperent. Il­larum tesserarum icones dedit nobis3 Tomasinus, ex quibus constat è crassiori plerumque materia factas esse. Hospes visam tesseram cum sua contulit, quae si congrueret, tum judicabat esse sinceram. Ea con­gruitas aliquando è commissuris apte inter se conjun­gendis apparebat. Quod alia in materia, ut dixi, crassiori, id Ecclesia Cyprianica, in Epistolarum ipsa­rum commissuris forte observabat, ad modum instru­mentorum nostrorum hodiernorum quas indenturas appellamus. Ita fieri potuit ut ex charta ipsa judica­re posset Cyprianus, an pro sincera ea Epistola esset agnoscenda.
  • §. IV. Quod sensum etiam in dubium vocarit, ne quid ex vero vel subtractum sit, vel immutatum: Inde colligo superioris Epistolae initium ut hodie abruptum intercisumque habemus, ita fuisse ab ipsis etiam scri­ptoribus exaratum. Et quidem dedita id, ni fallor, opera. Constat enim non placuisse illis quam acce­perant, sive à Clementio, sive potius à Felicissimo, se­cessus rationem. Id unum in obscura illa Epistolae parte minime obscurum est, sugillatum ab illis illum Cypriani secessum. Eam ipsam causam fuisse puto quod nec nomen suum, nec eorum apposuerint ad quos [Page 9] data esset Epistola, nec signa illa quae desideravit Cy­prianus, quod argumentum ipsum ingratum esse cre­didissent, clero quoque Carthaginiensi, nedum ipsi Cy­priano. Reliqua certe Epistolae pars non adeo obscu­ra est, ut hujus obscuritatem certo esse consilio tri­buendam intelligamus. Quod ideo monendum duxi ne locum illum critici temere solicitent. Si enim illum Romani obscurum esse voluerunt, quanto sensum fa­cient corrigendo clariorem, tanto à scribentium mente alieniorem faciant necesse est.

DISSERTATIO CYPRIANICA III. Ad EPISTOLAM VI.
De flagitio Mulierum cum Clericis concumbentium, eaque occasione de [...].

Quae ita cum clericis concumberent mulieres innoxias tamen se illibatasque esse virgines nihilo­minus professae sunt §. I. Ep. LXII. scripta post reditum Cypriani è secessu. §. II. Duravit post Cypriani tempora vitiosa haec consuetudo in [...]. Illae in Ecclesiam Antioche­nam introductae à Paulo Samofateno. Damnatae in Concilio Antiocheno & Ancyrano. §. III. Damnatae in Concilio Nicaeno; quae etiam concumberent. Damnatae etiam à Basilio M. Chrysostomo, Hieronymo, Honorio Imp. Canonem Nicaenum non intellexerunt Pa­tres Concil. Arelatens. secundi. §. IV. Ciceronis Cerellia [...]. §. V. Socratis & Platonicorum de amore elogia, ne corporeo quidem amore excluse. §. VI. Apuleii Cypria­no conterranei de eodem amore sententia. §. VII. Quantam iude amoris etiam corporei ne­cessitatem collegerint nonnulli. Hermes Trismegistus & primaevi Haeretici. §. VIII. E [...]con­tra, alii nuptias omnes damnarunt propter corporeum hunc amorem. §. IX. Mediam viam tenuerunt plerique Platonici. §. X. Eorum principia de utilitate amoris etiam corpo­rei ad animae ascensum. §. XI, XII, XIII, XIV. Cur [...] fratrum fororum que titulis scelera sua obduxerint. Cur foeminae dictae [...]& agapetae. §. XV. Primis Christianismi temporibus nondum natae §. XVI. Quam nihil saciat earum condemnatio ad coelibatum Clericorum. §. XVII.

  • §. I. DOleo enim quando audio quosdam improbe & insolenter discurrere ad ineptias, vel ad discordias vacare; Christi membra, & jam Christum confessa, per concubitos illic [...]os inquina­re, &c.] Similis habetur locus Ep VII. sequenti, sed qui exponit nonnulla quae hic obscurius tradun­tur: Non decsse (ait nonnullos) qui Dei templa & post confessionem sanctificata & illustrata prius membra turpi & infami concubitu suo maculent, cubilia cum foeminis promiscua jungentes, quando etsi stuprum conscientiae eorum desit hoc ipsum grande crimen est, quod illorum scandalo in aliorum ruinas exempla nascantur. Constat itaque qui ita cum mulieribus concumberent, carnis tamen integritatem servase illibatam. Quae quidem con­fuetudo, quanquam illam hic reprehendat, ut vidi­mus, Cyprianus, tam altas tamen egerat in Ecclesia radices, ut nec, finita jam persecutione, deesset è sacro etiam ordine, Diaconus qui cum sacrata etiam virgine dormiret. Aliis etiam, tam viris, quam virginibus, causam cam ex Ep. LXII. communem fuisse constat. Illae tamen asseverare se integras esse, obstetricum fidem appellare, probandas se inspiciendas­que praebere. Ita nullus fuit in facto tam foedo foe­dus tamen animus.
  • §. II. Quod haec epistola, quae non tam Cypriani quam synodi potius [...] fuit, post reditum scripta fuerit, ex Tertulli mentione in titulo colligo. Inde enim constat factum esse illum jam Episcopum. Idem tamen ille fub secessus initium Presbyter fuit Ep. V. in quo etiam ordine ad persecutionis finem usque per­mansit Epist. XXXVII. Suadet etiam locus ultimus in quo ponitur, pro more Africae quasi nuper factus Episcopus. Suadet denique quod cum iisdem Colle­gis legatur in inscriptione Ep. LIV. Quaerendum ita­que id quidnam fuerit à quo tam clarae in Ecclesia existimationis viri foeminaeque, invalescente etiam tam arcto disciplinae vigore, excufsa etiam per persecu­tionem, siquam pax contraxerat, rubigine, tam ae­gre tamen essent extremo Ecclesiasticarum censura­rum terrore coërcendi. Nec enim quod male audi­ret, insecuturos verisimile est quos hac in re peccas­se constat. Ut vero bene audire possit, nondum est ab aliquo, quod feiam, explicatum.
  • §. III. Duo conatus est in ea, quam dixi, ad Pomponium Epistola Cyprianus: alterum ne dormuent cum maribus sacrae istiusmodi virgines: alterum ut ne simul quidem viverent. Ut prius assceutum de­mus ne id tamen ipsum ita assecutus est, quin in a­liis Ecclesiae partibus postea habeamus, rara quidem illa, aliqua tamen, exempla; posterius tamen tan­tum abfuit ut assecutus fuerit, ut qui in eo genere pecearent, recentioribus etiam fuerint Ecclesiae ca­nonibus castigandi. Recte enim tu, Pater, [...] illas de quibus quarti seculi Canones, non alias fuisse existimas quam harum Cyprianicarum proge­niem. Introduxit illas in Ecclesiam Antiochenam pri­mus Paulus Samosatenus, gentilibus tamen Antiochenis ipso [...] nomine jam antea cognitas, ne quis illas cum co primum natas existimet. Nec Cl [...]ro suo duntaxat illas indulsit, sed Presbyteris & Diacoms, sed ipse etiam, carundem consuetudine est u [...]as.1 Duas aetate florentes formaque conspicuas secum habuit, & quocunque proficisceretur, circumduxit. Nec aliquid ab illis [...] admissum, id saltem ipsos fuisse professos, constat ex epistola Encyclics illius, à quo damnatus est,2 Antiocheni concilii. Nec ta­men illo concilii decreto extincta est mala haec con­fuetudo. Meminit quarti seculi initio conciliam An­cyranum: [Page 10] cyranum: [...]. Plane respondet vox [...], ut quas viri [...], ill [...]e consen­tientes [...] dicerentur. Quod porro hoc honesto sororum nomine facinora sua colorarint, id quoque ostendit ad praedictam concilii Antiocheni E­pistolam Valesius. [...] de praeterito aliquo de­creto videtur intelligendum, nec alio, ut opinor, illo quam concilii Antiocheni quo damnatus est, ut dixi, Samosatcnus. Earundem enim provinciarum E­piscopi utrique concilio interfuerunt, tam Antiocheno illi: quam huic, quod dixi, Ancyrano.
  • §. IV. Sequitur3 Canon Nicaenus in hac causa, omnium notissimus. In eo prohibetur Episcopis, Pres­byteris & Diaconis, omnibusque in clero constitutis usus harum [...]. Huic si Canom occasionem praebuit facinus Leontii, jam constabit ne concubitu quidem illarum abstinuisse qui [...] uterentur. Is enim accusatus de juvenculae mulieris Eustoliae commercio, jussusque proinde ut ab ejus se confor­tio, [...], abstineret, se cast randum praebuit quo possit ejus conversatione deinceps uti liberius, ut discimus CX4 Athanasio. Idem testis est ad concu­bitum usque istud pertigisse commercium, ne quis dubitet in hac ipsa quoque causa Cyprianicis nostris respondisse illas [...]. Ita enim disertissimis ver­bis idem Athanasius: 5 [...]. 6 Usus est & [...] contubernio Paregorius Presbyter septuagenarius ad quem M. Basilii Epistolam habemus ea ipsa de causa conscriptam. Is quoque se professus est. [...], quod de id aetatis sene erat verisimile. Omnium vero S. Chrysostomus [...] maxima perspicuitate declarat, & quidem illos utri­usque generis atque sexus.7 Duplicem enim habet orationem, ad viros aliam, [...], aliam ad foeminas, [...], vel alio titulo, [...]. Utrique tamen se, si audiendi essent, ab omni mala suspicione purgabant. Nec enim [...] se in unum convenisse dixerunt, (8 [...]) ( [...])Constat autem viros hos non alios fuisse quam Clericos, foeminas non alias quam sacr [...]s virgines, illas enim Canonicas appellabant. Nul­lus tamen fuit illorum concubitus. Erant porro utrique Pauli Sa [...]osateni reliquiae. In illa enim ejus Ecclesia Antiochena, scripsit haec, vixitque, Chry­sostomus. Meminerunt earundem9 S. Hieronymus & Lex Honor [...]i in10 codice Theodosiano. Quod enim huc referunt Canonem tertium concilii Arelatens. secun [...]i, frustra faciunt, ut existimo. Fateor equi­dem Canonis Nicaeni fere verbis eum canonem esse conceptum. Quod vero additur inter foeminas ex­ceptas, conversa uxor, plane id à Nicaenorum Patrum mente, à [...], ut vidimus, exemplo alienum est; plane sapit Siricium coelibatus clericorum pa­tronum acerrimum, ipsum quoque venerandum il­lud, novis ausis, Nicaenorum Patrum quaerentem patrocinium. Videmus interim hae [...] quam accurate Cyprianicis respondeant. Ut in hisce Cypria­nicis, ita in quarti etiam seculi subintroductis ad cle­ricos praecipu [...] spectabat earum periculum. Subintro­ductas etiam in monasteria ablegat Basilius, ut plane constet illarum quoque virginitatem fuisse sacratam. Has etiam quam malo essent & scandaloso facto in­nexae, tam fuisse à malo consilio alienas, id saltem esse professas, constat è Chrysostomo.
  • §. V. Venio igitur ut ostendam qua tandem il­lud origine emanarit. Erant enim apud ethnicos e­tiam foeminae quae philosophiae praetextu, virorum fa­miliaritati assuescerent, qualis illa fuit Ciceronis Cerel­lia, quamvis stuprum ejus Ciceroni objecerit is, qui­cunque fuit qui sub Eusii Caleni persona in Ciceronem declamavit apud Dionem. Ciceronis nomen ab hoc probro purgavit in quaestura sua Corradus. Meminit ipsius aliquoties in11 Epistolis Cicero, sed ita me­minit, ut studiorum fuisse potius, quam eroticorum, cum illa commercium facile intelligamus. Hanc [...] alicubi, ni fallor, appellat Plutarchus, & quidem ita appellat quasi nomen ipsum apud Graecos vulgo obtinuisset. Inde [...] Ecclesiasticorum profluxerit exemplum à viris etiam magnis philoso­phicisque commendatum.
  • §. VI. Ut autem intelligamus, quibus tandem principiis, consuetudinem hanc tantopere probarint, res omnis erit paulo altius repetenda. Non est ita­que opus operose ut probemus quantum amori velut Deorum omnium antiquissimo potentissimoq [...]e tribue­rint 12 antiqui. Id unum ejus beneficium ad causam nostram maxime spectat, quod in animae à corpore corporisque faecibus solutione, vim ejus maximam agnoverint.13 Plato in suo [...] cum 10000. anno­rum faciat reliquarum animarum in corporibus mo­ram; [...]& [...] trium duntaxat dixit esse millium. Non est utique mirandum plurimos fuisse in amoris laude Platonicos. Scio equidem de diviniori haec, anima­rum potius quam corporum amore illos interpretari. Quod vero illum quoque corporum amorem non con­temserint, vel inde constat quod amatorios Poetas, qui toti in corporeo amore occupantur,14 tanti ta­men fecerint, quales erant Anacreon & Sappho; quod etiam mysteria vulgaria tantopere commendarint, quorum tamen symbola erant, ut plurimum, ob­scoena, nec alio quam ad corporeum illum amorem primario referenda; quod se [...] ap­pellarit Socrates, & [...] quod disciplinae magistras Aspasiam Milesiam, & Dio­timam Mantinicam, discipulos non alios agnoverit quam pulcros adolescentes, Alcibiadem [...], Critobulum [...], Agathona [...], Phae­drum [...], Lysin [...]& Charmidem [...], (istiusmodi enim illos epithetis ornarat) quod omnes corporei etiam amoris affectus ille ad vivum expresserit, quod Charmidis amore [...] vero [...], ut Bacchae solent, amore Alcibia [...]is, ad Autolycum vero se ocu­los convertisse dixerit, ut noctua soleret ad lumen; quod fortibus praemia non alia concesserit, quam pulcherrimi, quem placeret, amorem. Fieri vix po­test ut haec omnia ita intelligantur, ut omnem pla­ne corporeum amorem prorsus excluserint.
  • §. VII. Quod vero ad Cyprianum attinet, ita est in hac amoris commendatione plurimus ejus conter­raneus 15 Apuleius, ut ne corporeum quidem illum ab ca laude excludat. Defendit nempe, veterumque defendit exemplis, sua quoque amatoria poemata. Huc refert Anacreontis, Sapphonis, AEditui, Portu, Catulli, Tibulli & Propertii, Virgilii, gravissimorum­que etiam Philosophorum, Soloms, Diogenis Cynici & [Page 11] Zenonis Stoici, ipsius etiam Platonis, similia exem­pla. Laudat & Catulli illud:
    Nam castum esse decet pium poëtam
    Ipsum, versiculos nihil necesse est,
    & Imperatoris etiam Hadriani in Voconii amici sui tumulum simile etiam illud:
    Lascivus versu, mente pudicus eras.
    Quin versus istiusmodi, quo obscoeniores, co putat esse sanctiores. Sunt enim illa ipsa ejus verba de Pla­tone loquentis: Cujus versus, quos nunc percensui, tan­to sanctiores sunt, quanto apertiores: tanto pudicius com­posui, quanto simplicius professi. Hac addita ratione: nam haec & id genus omnia dissimulare & occultare, pec­cantis: profiteri & promulgare, ludentis est. Quippe natura vox innocentiae, silentium malesicio distributa. Proinde sua amatoria pro tribunali etiam recensuit ut scirent non pigere, & quidem illa ipsa quae accusa­tores pro intemperantissimis habuerant. Haec autem ad amorem corporeum spectasse quis dubitet? Non negat certe ipse Apuleius corporeo etiam amori suam esse laudem, modo à corporum violatione tempere­tur, gradusque deinde fiat à corporeo illo ad coelestem amorem. Ita enim ille, de coelite illa, quam appel­lat, Venere, & quidem è principiis Platonicis: Solis illam hominibus datam esse dicit, & eorum paucis cura­re, nullis ad turpitudinem stimulis vel illecebris sectatores suos percellentem. Quippe ejus amor [...]m no [...] amoenum & lascivum, sed contra incomtum & serium pulcritudine honestatis virtutes amatoribus suis conciliare: & si quan­do decora corpora commendet; à contumelia eorum pro­cul absterrere. Neque enim quidquam aliud in corporum forma diligendum quam quod admoneat divinos animos ejus pulcritudinis quam prius veram & sinceram inter Deos videre. Haec cum in mores A [...]rorum permanassent, quis est equidem qui non videat, quam proclive fuerit, ut personas alioqui honestissimas & philosophiam professas in haec scelera impellerent, à Cypriano no­stro memorata?
  • §. VIII. Ita de amore suo locuti sunt Philosophi, ita de [...] sua Chaldaei, ita de [...] veteres AEgyptii, ut essent qui de amore hoc corporeo eos praecipue in­telligendos esse censerent, ut proinde amores hosce etiam impuros ad animae tamen puritatem necessarios existimarent. Non aliam ob causam, ut puto, Pseudo-Trismegistus nuptias ad animae ascensum necessa­rias facit, seu quod eodem redit, liberorum procrea­tionem. 16 [...](inquit) [...]. Nec alio spectasse opinor Gnosticos illos, [...], gra­tiam Dei [...], Jud. [...]. 4. [...] , [...]. 7. [...], [...]. 8. [...] , [...]. 13. quarum mentio apud Occu­menium. Huc Carpocratianos quoque illos, aliosque vetustiores apud Irenaeum, ne jam recentiores Mon­tanistas accenseam, quorum scelera ortum fabulae dederunt qua catholicorum etiam synaxes Oedipodaeo­rum incestuum nomine male audiebant. Erat au­tem ea primis fere Christianitatis post Apostolos origi­nibus coaeva. Meminerunt non17 Min [...]t [...]us modo &18 Tertullianus, & sub19 Marci Anto [...]ni sinem qui confessionem ejus è servis extorserant; sed & antiqu [...]o­res, 20 Athenagoras, 21 Justinus, 22 Trypho, ex anti­quiori aliquo auctore23 Origenes; & in Jasonis atque `Papis [...]i, ni fallor, altercatione Ariston Pellaeus, qui prima vixit post Apostolos [...], ut illo quoque se­culo sub Christianorum nomine latuisse constet qui ita senserant.
  • §. IX. Foedum tamen hunc corporum amorem ita veri Socratis Platonisque asseclae detestati sunt, ut es­sent etiam ex adverso inter haereticos alii qui nuptias omnes vel eo ipso nomine damnarent, propter cor­porum hoc commercium. Nec id Tatianus modo e­jusque Encratitae primum sub secundi seculi medium docuere, sed & alii Apostolis coaevi quos hoc nomi­ne damnavit24 Apostolus. Tatiano certe antiquio­res Saturninum atque Marcionem, hujus sententiae propugnatores ipse facit25 Irenaeus. Angelis nimirum G [...]neseos praesidibus quibus animarum in corpora inclu­dendarum munus ab illis assignatum est, pignora quaedam atque [...] in liberorum procreatione data esse censuerunt, quo fieret ut diutius in corpo­ribus detinerentur. Eam tamen ipsam solutionis causam existimarunt priores quod ita Angelis satis­faciendum putarent ut liberum haberent ascensum. Quo etiam Textum illum trahendum voluerunt, de conveniendo cum adversario in via ne in carcerem mit­terentur, i. e. ut illi interpretati sunt, in corpora. 26
  • §. X. Mediam tamen quandam viam tenuerunt atque temperiem Philosophi quotquot erant sobrii, ut damnandum, esse aliquem corporum amorem, ita aliquem tamen, in hoc ipso ascensionis animae nego­tio, etiam probandum. Cum enim ex mysteriis, ut diximus, commentisque Po [...]tarum mystice tamen ut plurimum intellectis, & in aemulationem Judaeorum Christianorumque, ex receptis jam oraculis suam tan­dem philosophiam colligendam censuissent; ita cor­porei amoris monumentis haec scatebant omnia, nul­lo ut mysticarum interpretationum effugio aliorsum trahi possent. Constabat ex his omnibus amatorio furore plenos, Diis tamen esse gratissimos, nonnul­los etiam in Deorum esse numerum ascriptos. Con­stabat Anacreontis causam ab oraculo esse susceptam, sacrum fuisse eum qui amoribus non aliis quam corpo­reis operam dedisset, [...] illos, gravissimique sacri­legii qui illum violaverant, esse postulatos. Quid quod [...] illa cujus tanta in Chaldaeorum oraculis elo­gia, in corporei quoque amoris philtris locum ha­buit. Eum certe in finem adhibuit illam Simaetha apud27 Theocritum. Qui haec vera fuisse crediderat, quis miretur si idem ille amoris beneficium longe maximum ad Deorum benevolentiam conciliandam, procurandamque animae ascensionem agnosceret? Id ex28 Philosophiae Platonicae principiis ut explicari posset, superest ut porro exponamus.
  • §. XI. Animadvertendum est itaque; 1o. omnem hanc animarum in corpora inclusionem, pennarum esse metaphora à Platonicis obumbratam, lapsum ejus [...] haberi, sive alarum defluxum, reditum [...], sive alarum itidem novarum incrementum. Alarum autem nomine nihil aliud intelligebant quam motum animae vehementem quo, ut corpora, ita ani­mae, ad superiora raperentur. Cum enim an [...]am na­tura divinam esse crederent, locumque superiorem ei [Page 12] ex natura sua convenire; sequebatur omnino cum illa vehementius mota esset, redire sibi vim suam en­theam atque nativam, qua, cum antea viribus de­stituta conarctur equidem, nee posset, jam facta virium novarum accessione vigentior, posset etiam ad diviniora contendere.
  • §. XII. Animadvertendum 2o. ex Poëtarum my­thologiis ex quibus omnem suam philosophiam cu­disse diximus Platonicos, amorem esse factum alatum, quod etiam Simonides suo in amorem Hymno alarum symbolo ad oculos repraesentavit. Idem igitur Philo­sophos Poëtarum commenta secutos admittere necesse erat. Et vero constat de facto admisisse Platonem. Huc refert in29 Phaedro suo not hos illos, Homero ta­men tributos, in amorem versus:
    [...],
    [...].
    & multa ibidem in eandem sententiam. Ex natura igitur sua amorem animarum reditui multum contu­lisse necesse erat. Ut autem intelligamus, quas tan­dem vices corporeo etiam amort in hoc munere assig­naverint.
  • §. XIII. Animadvertendum 3o. hos etiam animae divinioris motus quoque diviniores, pendere tamen à corporis temperie, ita ut non pro arbitrio suo, sed vero pro organi dispositione, ita possit affici. Id in ipsa quoque prophe [...]ia verum fuisse concedunt qui de eo egerunt argumento. Non potuit Isaacus Esauo bona ominari antequam de ejus praeda gustasset, ita tandem erga illum aequius afficiendus quanquam il­lum antea tenerrime dilexisset. Nec zelo motus adversus Israëlitarum regem Idololatram prophetare potuit Elizaeus, nisi masicae ope composito illo sancti quoque zeli turbine. Ingentes etiam exigebat im­petus enthusiamus ille seu furor amatorius, qui non possent nisi in corpore recte disposito excitari. Hinc ergo sequitur
  • §. XIV. 4o. Quaecunque ad illam corporis amato­rii temperiem necessaria essent, ea ad enthusiasmum quoque illum amatorium utilia esse agnoscenda. Ut autem missam faciamus foedam illam corporum con­junctionem, quam animae noxiam existimarunt illi quos diximus Philosophi, reliqua tamen ad enthu­siasinum hunc excitandum conducere, nemo nega­rit, quae eriam Cypriani tempore adhibita sunt. Prae­ter concubitum, complexum etiam & confabulationem & oscula intercessisse manifestum est. Certe (inquit) ipse concubitus, ipse complexus, ipsa confabulatio & oscula­tio, & conjacentium duorum turpis & foeda dormitio quantum dedecoris & criminis confitetur? Qui tamen illo Enthusiasmo philosophice uterentur, excitatum ita rebus corporeis, alio tamen, & ad incorporea, re­ferendum proculdubio censuerunt. Id quod à Socrate in suis puerorum amoribus factum est sane verisimilli­mum, de quo consulendae praeclarae illae Maximi Tyrii dissertationes. Cum tamen puerorum amores post tempora Christiana maxima flagrarent in [...]amia, ideo mulierum potius amoribus indulgendum censue­runt. Nec tamen ita consuetudinem hanc ab aliis usurpatam legimus, quam à personis philosophicis, quae sibi etiam temperare possent ne ab illis, quae ipsi licita putarunt, sensim ad illicita etiam prolaberentur. Tales erant certe clerici atque illae quas diximus, virgines sacratae. Habet, fateor, alias rationes Chry­sostomus, sed illas, extincta hujus consuetudinis ori­gine, tandem, ni fallor, adinventas.
  • §. XV. Quod vero hi [...] fratrum illis soro­rumque titulis scelera sua honestarint, id Cypriam no­stri temporibus erat, ni fallor, aliquanto recentius. Cum recentiorum seculorum superstitione ita ere­visset virginitatis existimatio, ut conjugatis etiam ae­mulanda videretur; jam multi erant qui sub conju­gii praetextu virginitatem nihilominus illibatam con­servarint. Hos fratrum sororumque titulis ornant illo­rum seculorum scriptores, ut à maritorum uxorumque illos officiis distinguerent. De Anastasio Presbyte­ro 30 Amph [...]lochius: [...]. Basilius ibidem:31 [...] & alibi in eadem Historia. Idem Amphilochius de Petri uxo­re Basilii fratris:32 [...], sed [...] pre­culdubio reponendum, cum Combesisio. De Ursini Presbyteri uxore Gregorius M.33 Hic ex tempore ordi­nationis suae Presbyteram suam ut sororem diligens, &c. Ita igitur [...] fratres se sororesque mutuo appel­labant, quod se à conjugatorum officiis alienos prosi­terentur. Forte etiam quod in illa veterum disci­plina, includendarum in certas aedium partes virgi­num pateret nihilominus fratribus in [...] acces­sus. [...] appellantur illae virgines 2 Maccab. III. 19. Et voce [...] usus est hac ipsa in causa Chrysostomus, quasi illam ipsam libertatem eo nomine aucuparentur. Atque hinc, ni fallor, vera quoque vocis [...] origo petenda. Quod enim nubere foeminis, id viris ducere dicebatur, quod spon­sas ducerent in th [...]lamos viri atque praeirent. Ergo [...] erat quae in thalamum duccenda esset à vi­ro, propterea quod non essent [...] atque [...] aditus à se invicem distincti. Ita se ha­buisse in [...] causa, facile colligimus è Chry­sostomo. Ait enim si quando media de nocte male se haberet virgo, facilem esse viro & in promtu ad vir­ginem aditum; ancillis necessario ministrantibus, nisi per virorum cubicula, esse nullum. Scio equidem apud illum viros etiam dici [...], sed in titulo duntaxat, & à recentiori fortasse manu (habetur enim in aliis MSS. alius ejusdem orationis titulus) & pari [...] qua viri apud Latinos scriptores Chri­stianos etiam nubere dicuntur. Veri [...] certe sororibus hanc libertatem convictus esse concessam ex eo ipso Nicaenorum Patrum canone constat quo vetitae sunt [...]. Permittuntur enim iisdem clericis matres, amitae atque [...]uroes tanquam personae non suspectae. Quod sorores veras permittant, ideo fortasse factum quod sorores & illae quoque audiissent [...], quod verum probavimus è canone Ancyrano, Nicaeno paulo antiquiore. Recte itaque hunc canonem Ni­caenum de extraneis interpretatus est Ruf [...]inus qui, nondum extincta hac consuetudine, vixit. Asciti­tios enim ejusmodi fratres sororesque extraneos fuisse ap­pellatos discimus ex Hieronymo:34 Frater (inquit) sororem virginem deserit: Coelibem spernit virgo germa­num: Fratrem quaerit extrancum: & in35 concil. Elibe­ritano. Reliqui illius canonis recentiores interpretes plane ignorasse videntur quid ea voce denotaretur. Quod porro agap [...]tas nuncupatas, eundem habeamus testem Hierony [...]num, id ex Apostolo Joanne accepisse videntur, idque significare voluisse spirituale fuisse, non carnale istud omne commercium. Adoptivas soro­res appellat Lex Honorii. Adoptione igitur contra­cta est fratrum illa horum sororumque affinitas.
  • §. XVI. Quanquam autem Cypriani tempore, & deinceps, tam altas egerit, ut vidimus, radices; vix est tamen ut Cypriano multo antiquiorem fuisse con­cedamus. Ne ita credam, suadent non illae modo [Page 13] Christianorum ab omni quoque mali specie abstinen­tium severitas, sed & illa quoque quae à Christianis Apologistis ad illam de Oedipodaeis incestibus calumniam respondentur, qui suorum castimoniam ita magnifi­cis celebrant elogiis ut plane verisimile non sit domi illos habuisse quod adversariis tantopere faveret ex­emplum. 36 Justinus, ut illam refelleret, illud Sal­vatoris praeceptum profert de muliere ne videnda qui­dem. 37 Athenagoras sub Antoninis Ma [...]co & Vero de osculis quibus usos hic videmus Cypriani [...], ex Apocrypho aliquo scripto haec habet: [...](in­quit) [...]—[deest [...].] [...]. Eun­dem quem Justinus locum de non videnda muliere protulit Antiochenus Theophilus, cui & illum Solomo­nis adjungit, haustum equidem ex Apocryphis, sed qui cum Christianorum illius aevi dogmatibus conve­niret: 38 [...], quem etiam aliquoties urget inculcatque. Nondum igitur initium acceperit haec consuetudo; cum tamen haec post Marci mortem scripserit Theophilus. Idem ex Minu [...]o colligimus. 39 Tantum (inquit) abest incesti cupido, ut nonnullis ris­bori sit paedica conjunct [...]o. Ex hoc ipso aliisque quae de Minutio observavimus quam plurimis, uc Cypria­no antiquiorem esse constat, ita illum, quam vulgo habetur, existimamus antiquiorem, & scripsisse sub sinem Marci. Quod tamen volumus inpraesentiarum, nondum in Ecclesiam irrepsisse hanc [...]foe­ditatem, id sane ex his omnibus sequi credimus. Qui enim ne vidend [...]m quidem mulierem esse censue­runt, qui osculorum etiam [...]citorum excessum ita pe­riculosum ut qui in eo genere peccaret, illum de aeterna vita periclitari existimarent, qui ne oculorum quidem ictus, ne [...]tus etiam alios admitterent nisi ad rationis amussim castigatissimos; quis illos credat, quovis tandem illo philosophiae praetextu, mulierum oscula, amplexus, ipsos etiam concubitus, esse admis­suros? Quis impudicam hanc conjunctionem illis pla­cere potuisse cred [...]t, quibus esset de pudica etiam conjunctione erubescendum? Plane igitur existimo inter pacis illius cujus meminit Cyprianus longae mala, hoc etiam fuisse numerandum.
  • §. XVII. Liquet interim ex his omnibus quam ad cleri coelibatum canones minime pertincant qui [...]meminerunt, quo tamen referuntur à Pontisiciis. Innuptae erant, ut vidimus, hae [...], eoque ipso nomine male audiebat carum cum clericis conversatio quod fuissent innuptae, ut proinde cau­sam carum deteriori in loco posuerint quam just [...] m [...]monu verbis disertissimis Cyprianus atque Chry­sostomus. Prorsus itaque non sequitur, si illarum cum clericis convictus damnatus fuerit, justarum e­tiam uxorum convictum similiter esse damnandum. Erroris erat occasio quod cum hae (cum jamdiu fuis­sent extinctae) quaenam essent, omnino ignorarent; non recentiores modo sed veteres quoque interpretes, proinde de omnibus mulieribus quacunque de causae cum clericis commanentibus intellexerint, quod ex jam dictis constat esse falsissimum.

DISSERTATIO CYPRIANICA IV. Ad EPISTOLAM VIII.
De visionibus, utque visionum suarum fidem comprobarint veteres, &c.

Permansisse visiones & dona Prophetica à temporibus Apostolorum usque ad Cyprianum, ex auctore Apocalypseos, Hermet [...]. §. I. Clemente Romano & auctore Esdrae Apocryphi. §. II. Ignatio. §. III. Quadrato, Philippi filiabus, Ammia Philadelphiens [...] & Polycar­po. §. IV. Justino Martyre. §. V. Melitone Sardensi, Alexandro Phryge, Attalo, aliis­que. §. VI. Irenaeo. §. VII. Perpetua & Saturo. Non fuisse illos Montanistas. §. VIII. Verum non est, relictum Montanistis ab Ecclesia prophetiarum fuisse praetextum. §. IX. Contra post imperium Commodi, eo ipso argumento refutarunt Montanistarum prophetias Catholici, quod verae prophetiae donum in Ecclesia perpetuum futurum esset, cum tamen Montanistarum illud jam fuisset extinctum. §. X. Ita Asterius Urbanus, Epiphanius. §. XI. Auctor actorum Perpetuae & Felicitatis. §. XII. XIII. Visiones Natalis & Potamienae, deque Alexandro Hierosolymorum, Fabiano Romae constituendis Episcopis. §. XIV. Ag­noscit prophetias Origenes. §. XV. Declinatur testimonium Gregorii Nysseni de S. Gre­gorio Thaumaturgo. §. XVI. Visio Dionysii Alexandrim. §. XVII. Visiones ipsius Cy­priani. §. XVIII, XIX, XX, XXI. Visio alia Dionysii Alexandrini. §. XXII. Visiones palam enunciari solitae, idque ante eventum. §. XXIII. Ut fraudi, in visionum praetextu, subventum sit. §. XXIV. De argumentis quibus probaretur visionum fides, praesertim in­trinsecis. Donum cogitationum patefaciendarum. §. XXV, XXVI, XXVII. Futuro­rum praedicendorum. Futura, quae vires alioqui creatas non excederent, ab alio tamen, praeterquam Deo praedici, ex illius aevi principiis, non poterant. §. XXVIII, XXIX, XXX. Eodem redit, sive à Deo ipso immediate, sive media aliqua creatura revelata fuerint. §. XXXI. Hypotheseos hujus cum phaenomenis consensio veritatis argumentum est. §. XXXII. Ex aliarum prophetiarum fide ut aliarum fidem astruxerint. §. XXXIII. [Page 14] Verorum prophetarum omnia non Fuerunt prophetica. §. XXXIV. Aliqui prophetarum errores cum vera prophetia consistunt, & quinam illi. §. XXXV, XXXVI, XXXVII. Prophetiae veritas ex communionis, cui se adjunxerat propheta, unitate probata est. §. XXXVIII. Quorum prophetiae omnes fuissent obscurae, eorum fides aliter nisi ex com­munionis unitate commendari non poterat. §. XXXIX. Visiones Juvenum erant propriae. §. XL. Quid de illis sentiendum qui prophetias illas antiquorum ludibrio habuerint. §. XLI, XLII.

  • §. I. NOn est quod hic Rabbinorum, aliorum­ve, qui de prophetia egerunt visioni­busque propheticis, compilationem lector expectet. Nos ea tantum seligemus quae ab erudi­tis praetermissa, nondumve satis animadversa sunt, quod sciam, quae tamen ad illius de quo agimus seculi historiam aliquid videbuntur habere momen­ti.

    Male itaque faciunt eruditi qui quae legunt in il­lius seculi auctoribus de visionibus, ea ad Montanum trahunt atque Montanistas, quasi vero ab ipsis usque Apostolorum temporibus visiones in Ecclesia defece­rint, omnisque earum praetextus in Ecclesia suspectus fuerit atque improbatus, solisque Montanistis reli­ctus. Nihil est omnino cur ita sentiant. Potius in omni illo intervallo, ab Apostolis ad Cyprianum us­que, perpetuus erat visionum usus, semperque ab Ecclesia probatus. Sub primi seculi finem scripta illa est, quam habemus Apocalypsis, sive ab Apostolo, seu forte à Joanne Presbyte [...]o, quae tamen omnis in visionum argumento versatur. Eodem circiter tem­pore pastorem suum scripsit Hermes, sub Clemente e­nim scripsisse constat ex L. I. Vision. 2. Nec est quod moremur recentiora illa Pontificalis, Carminum adversus Marcionem aut quae Pii nomen feruntur epi­stolarum ad Justum Viennensem, fidei omnia suspectae, testimonia. Hujus opus cum tribus constet libris, primus visionum titulum prae se fert, totusque est in eo argumento. In1 secundo etiam de prophetarum spirituumque verorum falsorumque distinctione agit ex professo. Quorsum illud, nisi verorum quoque prophetarum dona eousque in Ecclesia permansisse credidisset? Hunc2 Blondellus larvatum prophetam som­niatoremque appellat, Montanisticaram superstitionum gurgitem. Idem tamen ibidem Patrum aliter sentien­tium elogia pro more suo coacervavit admodum ho­norisica, & quidem à Montanisticis superstitionibus alienissimorum. Ita nihil in eo Montanisticum repe­rire potuerunt Montanistis coaevi Patres, quique illas superstitiones primi damnarunt. Judicet lector [...] cui sit potius fidendum.

  • §. II. Hermeti diximus coaevum esse Clementem Romanum eundemque donorum propheticorum patro­num. Istiusmodi enim dona fuisse quibus superbie­bant schismatis auctores, ex illis ejus verbis facile colligitur.3 [...] [Clem. Al. [...], & re­ctius] [...]. Non alio spectant haec nomina quam ad dona illorum temporum prophetica. [...] illa de qua gloriari poterant, non alia erat quam miraculo­rum illa quam [...] appellat Apostolus, quo loco dona Sp. S. [...] apud illum audiunt. [...] non quaelibet erat cognitio, sed vero mysteriorum ilia quam in haereticis co nomine superbientibus [...] idem vocat Apostolus. Eadem [...], quam & [...] nuncupat. [...] ea­dem est quae & [...], quo sensu do­na Sp. S. [...] appellatos esse diximus. Nisi forte [...] pro [...] intelligamus, quo etiam sensu [...] de cogitationum revelatione inter­pretabimur. His fortasse temporibus coaevus erat auctor librorum Esdrae Apocryphorum, quorum par­tem longe maximam faciunt id genus visiones atque revelationes.
  • §. III. Proximus est Ignatius; in quo id ipsum reprehendunt hi antiquitatis momi, quod est prophe­ticis hisce donis magis, quam volunt illi, propitius. In §. 7. Ep. ad Philadelph. suam ipsius prophetiam commemorat, quam sibi vere revelatam fuisse Deum ipsum testem appellat. Ei [...](inquit) [...] [rectius editio interpolata suffra­gante etiam vetere interprete Usseriano, El [...]] [...] &c. Idem de suis id genus donis in §. 4. Ep. ad Trallianos illa: [...]. Nec vero singularem fuisse hac in cau­sa Ignatium, ex aliis constabit illius aevi monumen­tis.
  • §. IV. Ignatium proxime excepit Quadratus, qui apologiam pro Christianis Hadriano dicavit. Hunc una cum Philippi filiabus quas S. Lucas prophetissas ap­pellat, prophetica ipsum quoque gratia illustrem fuisse scribit4 Eusebius. Et quidem haec usque tem­pora attigisse illas Philippi filias, ex illis probabile est quae scripsit ad Victorem Polycrates. 5 Quadrati [...] Ammia Philadelphiensis & ipsa quoque prophe­tissa ad Montoni ortum continuavit. Polycarpo de suo martyrio somnium propheticum oblatum esse, testes sunt exceptione majores ipsi Smyrnaei in ea quam de ejus martyrio dederunt ad Philomelienses epistola.6 Hunc Doctorem apostolicum iidem atque propheticum appel­lant, fatenturque nihil esse ab eo praedictum quin esset eventu comprobatum. [...] (inquiunt) [...]. Hunc An. CXLVII. passum esse vult, & quidem maxima verisumilitudine, noster eruditissi­mus Cestriensis.
  • §. V. De Justino Martyre idem habet Eusebius. 7 [...](inquit) [...] Recte quidem ille. Justini ad Try­phonem verba sunt illa:8 [...]. Eodem post [...]a usus est adversus Judaeos argumento, [Page 15] post Christi adventum, nullo [...] fuisse apud Judaeos, de quo ipsos corum sensus testes appellat:9 [...]. Permansisse autem apud sui quo­que temporis Christianos corundem sensuum testimo­nio confirmat, eadem [...] voce usus:10 [...]. Tam ergo manifestum fuit Christianis fuisse prophetas quam Judaeis defecisse. Utrumque ita manifestum, ut argumenti vicem susti­nere posset adversus adversarium. Eademque argu­mentandi forma usus est Apostolus Gal. III. 2. per Spiritum enim extraordinaria Spiritus dona intelligun­tur.
  • §. VI. Sub finem Marci de Melitone Sardensi illud habemus Polycratis Encomium, quod Sp. S. afflatus cuncta gesserit,11 [...]. In eadem persecutione Alexander Phryx dici­tur12 [...]. In illa Apo­stolica gratia hanc propheticam esse includendam jam vidimus ex simili Smyrnaeorum de Polycarpo 13 loco, ubi haec duo conjunguntur. Revelationem Attalo fa­ctam de Alcibiade commemorat Ecclesia Gallicana. Frequentesque aliorum diversis in Ecclesiis prophetias fidem Montanisticis illis de prophetia praecextibus fecis­se, auctor est Eusebius. Ita enim ille:14 [...]. Ita Montanistarum nondum erat proprius hic praetextus, ut hactenus existimarunt eruditi.
  • §. VII. Idem de illo, i. e. suo, quoque seculo15 Ire­naeus, cujus verba nobis Graeca servavit Eusebius: 16 [...]. Quod ille argumenti loco urget adversus Haereticos. Idem alibi:17 Ubi Ecclesia, ibi & Spiritus, & ubi Spiritus Dei, illic Ecclesia, & om­nis gratia. Negat numerum iniri posse donorum quae suo tempore operata esset Ecclesia. 18 [...] Ex quo id quoque intelligimus, ea quam fuerint vulgaria. Ne vero falli poruisse hic suspicemur Irenaeum, id quoque addit, non aliena duntaxat fide se ca retulisse, sed quae propriis ipse auribus hausisser.19 [...]. His quid dici po­tuit manifestius?
  • §. VIII. Tertulliani testimonia propterea non refe­ro quod illum Montanismi suspectum facit Rigaltius, nec negat apud eum propheticarum visionum exempla occurrere satis frequentia. Est & aliud coaevum Tertulliano testimonium neutiquam sane praetermit­tendum, actorum Perpetuae & Felicita [...]is. Ibi visiones habemus Perpetuae & Saturi; & quidem ipsis Marty­rum manibus scriptas consignatas, Africanas etiam illas, planeque ad Cyprianicarum formam conceptas. Habemus etiam coaevi auctor is praefationem, qua vi­sionism istiusmodi usum è Joelis prophetia probat com­mendatque. Mirum est quod hinc scriptorem ipsos­que adeo martyres Montanistis favisse colligat doctissi­mus editor. Non est omnino verisimile, id si fuisset verum, fore illos in Martyrum censu numerandos, colendamque etiam eorum in Ecclesia catholica me­moriam. Nec enim à Cypriano inductam esse illam de negando schismaticorum martyrio sententiam, sed ab ipso usque Tertuiliano A [...]ica fuisse receptam, proba­vit ex eodem Tertulliano Cl. Cest [...]nsis. Et vero con­tra Montanistas, potius quam ex eorum sententia, esse concepta, quae huc trahunt viri eruditi, statim osten­demus.
  • §. IX. Quod enim illi prophetiarum praetextum rehctum putant Momanistis ab Ecclesia, verum non est. Nec enim pro veris prophetis Montanum ejusve mulierculas habuerant Catholici, nec defecturam unquam crediderunt in Ecclesia prophetarum successionem. Utrum­que docuerant contra Montanistas Catholici, possunt­que ex eo [...]m alterutro à Montanistarum scriptoribus facillime distingui. Non bono, sed malo s [...]iritui tri­buebant illas Montanistarum prophetias, unde illa ejus apud20 Eusebium querela, pro lupo se, qui tamen agnus esset, haberi. Proinde Zoticum, cum se pro­phetare primum simularet Maximilla, Exorcistae vi­ces obire velle, cum ca tanquam Daemoniaca agere, ni ab aliis cohibitus fuisset, ait21 Apollonius. De Sota hoc idem testatur AElius Publius Jalius Develti Coloniae Episcopus apud Scrapionem, ex E [...]seb. Hist Eccl. L. V. c. 19. De praedicto Zotico Comaneusi Epis­copo & Juliano Apameno Asterius Urbanus ap. Eusev. ib. V. 16.22 Id Catholici ex variis, quibus veriessent prophetae ab Enthusiastis secernendi, colligebant: quod fuco oculorum, supercilia capillosque illevisset Montan [...]s; quod salaria prophetis suis mercaturamque quandam eo praetextu constituisset; quod viros suos reliquis­sent ejus mulicrculae cum prophetissarum munus in se suscepissent; quod illae quoque avarit [...]ae pe [...]que quavis tandem arte corradendis totae incumberent; quod [...] docuissent; praesertim vero quod in insaniam illos profanus ille spiritus adegisset, quod veris prophetis nunquam crediderunt contigisse Catho­lici. Hoc maxime argumentum occasionem de­dit Tertislliano scribendi de Ecstasi advertus Apollo­nium.
  • §. X. Sed & alio illo, quod diximus, argumento adversus illos usi sunt Catholici, hac arrepta ansa. Maximilla de se praedixerat, post se prophetissam altam non futuram, sed consummationem. Verba ejus apud Epiphanium i [...]la sunt:23 [...]. Quae mihi sane suadent ut Bl [...]nd [...]lli sententiae accedam, non quidem omnia illa [...]racula Si­byllina quae extant hodie, à Montanistis esse conficta, sed corum saltem aliqua. Ibi enim in M [...]ci impe­rium mundi haec [...] sive consurnmatio rejici­tur. Sub illius autem imperii sinem Marcellmam ex­cessisse verisimillimum est. Cum enim ab ejus ex­cessu ad suum quo scribebat annum, annos XIII. sive XIVm inchoatum numeret24 Asterius Urbanus, non alio illa quam ad Commodi imperium aptius re­ferri posse existimant eruditi. Contra Catholici vel hinc illos prophetrae praetextus falst convincendos pu­tant, quod suae prophetiae, vel ex consesso, finis fo­ret aliquando statuendus. Verum prophetiam perpe­tuam fore, & ad mundi usque consummationem re­vera permansuram. Ita intelligebant Apostolum il­lo, ni fallor, loco Eph. IV 11, 12, 13. Ita prophe­tas, Joelis, ut opinor, illum locum praecipue quem [Page 16] diximus. Qua ratiocinatione ita abfuerunt à negan­dis suorum temporum prophetiis, ut in quacunque Ec­clesia non fuissent prophetae, ea ne esset quidem pro Ecclesia habenda.
  • §. XI. Ita argumentatus est Asterius Urbanus. 25 [...] Ita [...] piphannites: 26 [...] [ [...] serib.] [...]. Plane haec Epiphae­niano seculo non conveniunt, quo jam in cofesso crat haec [...] cousque non permanasse. Existimo igitur ex antiquiore aliquo scriptore illum haec impe­rite descripsisse.
  • §. XII. Ad eandem formam argumentatur vetus ille auctor, quicunque fuit, martyrum contempo­ranens, actorum Perpeinae & Fclicitatis. Is ubi, al­lato Joclis loco, probasset, ita non desicere à V. T. illis N. Testamenti prophetias, ut fint potius ex ad­verso sub N. T. potiores expectandae; haec deinde subjungit in illam, quam dixi, sententiam:27 Ita­que & nos, qui sicut propheitas, ita & visiones novas pariter repromissas & agnoscimus & honoramus; ceteras­que vi [...]tules Spiritus Sancti ad instrument [...]m Ecclesiae re­putamus, cui & miss [...]s est idem omnia donativa admi­ni rans [...] omnibus, prout unicuique distribuit Domi [...]t [...]s, necessario & digerintus, & ad gloriam Dei lectione cele­bramus. Ut ne qua aut imbecillitas, aut desperatio fi­dei, apud veteres tanium estimet gratiam Divinitatis conversatam, sive martyrum, sive in revelationum dignae­tione: cum semper Deus operetur quae rep [...]omisit, non cr [...] ­dentibus in testimonium, credentibus in benesicium. Eo omnino spectat tota ea disputatio ne fraudi esset se­cuturis visionibus quod ultimis Ecclesiae temporibus illas Deus revelare dignatus fit. Id ne esset, hoc sibi probandum sumsit, ultimis esse illas praecipue tem­poribus, semperque ad consummationem usque expe­ctandas. Poterant ea fortassis adversus Eth [...]ices dicta videri, poterant etiam adversus Montanistas. Con­tra Montanistas potius dicta crediderim, quia quae dixerat, ea Scriptura [...]um testimemo confirmavit. Id sane manifestum est quae hic protulerat esse apud suos in confesso, quod a Montanista sc [...]ibi omnino non poterat.
  • §. XIII. Notetur enim inprimis scripta esse ab auctore anno Domini C C I I. i. e. anno ab obitu Maximillae circiter XXIII. decessisse enim illam dixi­mus anno Marci ultinio, i. e. Dom. CLXXIX. Atqui ea si vera fuisse [...] prophetissa, non jam alius e­rat propheta expectandus. Qui igitur alios adhuc expectavit, semper expectandos existimavit, fieri non potest ut [...]lam pro vera prophetissa habuerit, nec proinde Montanista esse pot [...]t. Quanquam enim ea haeresis postea in varias deinde lectas distributa fuerit; in eo tamen omnes conveniebant, primas il­las mulierculas pro prophetissis fuisse agnoseendas. No­tetur ut sensu beni [...]nissimo Maxmillae verba in­terpretemur, & de mulieribus prophetissis, non de viris prophetis intelligamus: ne ita quidem hanc praefationem à Montanista scribi potuisse. Perpetuae enim prophetissae visiones erat complexurus. Quan­quam certum sit hanc interpretationem ad mentem Maximillae accommodari non posse. Quae enim post se [...] fore dixerat, eam omnem prorsus prophetiae usum exclusuram necesse crat. 3o. Cum hac ipsa argumentatione, ante annos ad minimuni decem, in secta illa refellenda usus fucrat Aslerius Urbanus; quis credat cadem argumentatione usurum sectae patronum? 4o. Id etiam ex eodem Urbano con­stat de facto illos omnem suam prophetarum successio­nem in Maximilla terminasse, nec alium quemvis post illam admisisse successorem. Eadem argumen­tatione usus28 Epiphanius, post illius obitum nemi­nem alium à Montanistis ad sua usque tempora agni­tum esse confirmat. Fieri igitur non potest ut A [...]ontanista Saturum Perpetuamque in prophetarum al­bum retulerit. Id saltem ex illa aliorum argumenta­tione concedat lector necesse est, qui ita argumen­tetur non esse co nomine pro Montanista aestimandum. Nec ramen aliud proferunt qui aliter sentiunt viri sane eruditi. Scio equidem lubensque concedo, in tota hac de prophetiarum perpetuitate argumentatione hallucinatos esse veteres, nec ad eorum auctoritatem minuendam facit, quod id genus erroris alios fre­quentesque agnoscamus. Nec enim aliud habuerunt sententiae suae fundamentum quam textus illos quos diximus, unde rectene argumentati sunt, non de te­stimonio eorum, sed vero de judic [...]o est quaestio, in qua nullum habent à sua vetustate praesidium. Quod vero inde infero, de facto illos agnovisse in s [...]o quo­que seculo prophetias, id jam in facto versabitur, de quo testimonium eorum erit pro suo seculo certissi­mum.
  • §. XIV. Sed ut eo, unde digressa est, redeat oratio; eadem qua passae sunt Perpetua & Felicitas, Severi persecutione, occurrebant & alia visionum ex­empla.29 Natalis imprimis confessoris illa sub Ro­mano Pontisice Zephyrino, qua ab Artemonis haeresi ad catholicam Ecclesiam revocatus est.30 Tum Pota­miaenae aliae, quibus non Basilides modo, sed & alii Alexandrini plures ad sidem Christianam conversi sunt. Praeterea revelationes visionesque aliae, quarum prima jussus est31 Alexander è Cappadocia ut in Palaestinam migraret, secunda atque tertia cum voce coelesti quam [...] appellant Judaei, quibus moniti sunt cum E­piscopo suo Hierosolymitani, eundem Alexandrum ut in Episcopatum admitterent. Sub Maximino vel Gordiano 32 Fabianus revelatione Divina factus est Epis­copus, Sp. S. in illum, columbae specie delapso, ad candem plane formam qua in Salvatorem delapsus fuerat
  • §. XV. Sub Gordiano, vel potius fortasse Philippo suos adversus Celsum tomos seripsisse videtur O [...]ge­nes; nec enim [...] illa cujus meminit p. 120.33 ad remp. referenda est, ut putavit interpres, sed ad sectas potius Christianorum. Jam autem [...] per­secutionem passi non crant Christiani, quam etiam [...] fuisse dicit. Longam illam pactm omnino de­notare videtur cujus meminit34 Cyprianus; interval­lum nirnirum à persecutione Severi ad illam Dec [...]. Hoc autem tempore prophetica dona apud Christianos viguisse, testis ipse est de suo tempore side dignissi­mus, qui & rem omnem propheticorum donorum pau­cis absolvit.35 [...]. [Page 17] Idem supra de Judaeis Justi­nus Martyr. Pergit autem Origenes: [...]. Quod suo tempore vestigia duntaxat super­esse dicat, ad prima illa Christiani cultus primordia in pentecoste proculdubio respexit, utque voluit cum Christianorum cujusque ordinis communia olim fue­rint sub Apostolis dona haec, quae diximus, prophetica, jam illustrium duntaxat primique meriti Christiano­rum facta esse propria.
  • §. XVI. Benignum hic praeberet argumentum vel una illa Gregorii Thaumaturgi, Origenis discipuli, vita à Nysseno conscripta; ni id metuerem ne cer­tioris fidei monumentis fidem detraherem, si incer­tiora etiam coacervarem. Hausit illa Nyssenus non è coaevis monumentis, sed vero ex orali plerunque traditione, nec illa propius quam ex unius, ad mi­nimum, aetatis intervallo deducta. Ea si coram ac­cepisset, nec rem gestam aliter quam gesta est, ra­tiociniis nimirum suis conjecturisque auctam, poste­ris repraesentasset; non viderem sane cur Nysseno, cur cuivis probatae fidei viro assensus esset denegan­dus. Talia sunt autem quae hactenus protulimus, quaeque deinceps proferemus.
  • §. XVII. Quare suppleat ejus locum alius ejus sub Origene condiscipulus, Dionysius Alexandrinus. Hic sub finem Philippi, ingruente Alexandriae, po­puli in Christianos ferocientis impetu, persecutione, Divino monitu fugere jussus est, cui & fugae viam praeter opinionem aperuit. Ita de se ipse in sua ad Germanum Epistola:36 [...], &c. Haec vera esse, Deum ipsum testem appellat: [...]. Quid hic faciemus? Viro sanctissimo ne jurato qui­dem credemus?
  • §. XVIII. Ad ipsa jam Cypriani tempora deveni­mus, cujus si unius testimonia consulamus, nec erit sane quod dubitemus, fuisse visiones. aliasque prophe­tias, nec fuisse etiam illas veracissimas. In hac ipsa quam tractamus epistola meminit visionis prius longe ostensae quam tempestas vastitatis illius oriretur, quam jam antea futuram intellexerat. Et quidem illa de unanimitatis defectu talis erat qualem descripsit Apo­stolus, qua ipsa quoque cordium occulta manifesta redderentur. Erat & alia revelatio quam ad mini­mum famulum (se [...]ea proculdubio voce denotarat) mandatam ait, dic illi, inquit, securus sit, quta pax ventura est. Jam longe aberant à pacis spe cum illa scriberet Cyprianus. Nec tamen dissimulandum propterea credidit, quin potius ipsam hanc episto­lam suisse fratribus legendam. Ita certum de eventu fuisse constat, fore nihilominus quod promissum erat.

    Orta persecutione secessit. Id quoque ut Diony­sium fecisse oftendimus, sic Deo pariter auctore con­slat fecisse Cyprianum.37 Et audietis (inquit) omnia, quando ad vos reducem me Dominus fecerit, qui ut se­cederem jussit. Idem in Ep. XV. multisque in ejus­dem vita Pontius. Lapsis pacem, eo inconsulto, te­mere concesserant Presbyteri. De eo etiam, quid faceret, Deum habuit monitorem. Castigare nos ita­que Divina censura nec noctibus desinit, nec diebus. Prae­ter nocturnas enim visiones, per dies quoque impletur a­pud nos Spiritu Sancto pucrorum innocens aetas, quae in extasi videt oculis, & audit, & loquitur quibus nos Do­minus monere & instruere dignatur. Quinque Presby­teri lapsorum patroni, quas illi turbas dederint, ubi­que constat ex ejusdem epistolis. Id etiam ei à Do­mino coelesti visione antea revelatum est.38 Persecu­tio (inquit) est haec alia, & alia tentatio; & quinque isti Presbyteri nihil aliud sunt quam quinque primores illi, qui edicto nuper magistratibus fuerant copulati. Ita intellexit recteque, ut videtur, Pamelius: videtur mihi allude­re ad visionem quampiam in qua apparuisse videntur cum magistratibus quinque primores, qui edictum contra Epis­copos una publicarent.

  • §. XIX. Secundam illam sui temporis sub Gallo & Volusiano persecutionem jam antea ex revelatione Divina didicerant, deque ea populum literis ctiam­num extantibus monendum existimarunt. Ita ad plebem Thibaritanam Cyprianus:39 Nam cum Domini instruentis dignatione instigemur saepius, amplius & ad­moneamur, ad vestram quoque conscientiam admonitionis nostrae sollicitudinem perferre debemus. Scire enim debe­tis & pro certo credere ac tenere, pressurae diem super ca­put esse coepisse, &c. Deinde paucis interpositis: Nec putemus talia esse quae veniunt, qualia fucrunt illa quae transierunt. Gravior nunc & ferocior pugna imn [...], &c. Rursus idem cum Synodo Cyprianus ad Carne­lium:40Sed enim cum videamus diem rursus al [...]eruis infestationis appropinquare coepisse, & crebris atque assi­duis osiensionibus admoneamur, ut ad certamen quod no­bis hostis indicit, armati & para [...] simus, plebem e [...]am nobis de Divina dignatione commissam, exhortatrenibus nostris pareoeus, &c. Postea: Obtemperandum est nam­que ostensionibus atque admonitionibus justis, ut à pasto­ribus oves in periculo non desirantur, &c. Rursus: Placuit nobis, Spiritn Sancto suggerente & Domino per visiones mulras & manifestas admoneute quia hostis nobis imminere praenunciatur & ostenditur, colligere i [...]ra ca­stra milites Christi, &c. Non credent haec fortasse Athei. Sed quid habent quo minus fide digna esse censeant? Visiones hic habemus, non multas modo, sed & manifestas; nec illas post eventum confictas, sed vero antea praenunci [...]tas, eventuque comprobatas; nec id obscura privati cujuspiam fide, sed Synodi to­tius consentiente suffragio, mansurisque, si falsae fuissent, in rei memoriam aeternis monumentis, scriptisque consignatas sole, ut Hieronymus ait, clario­ribus; non video quid praeterea velle possent ad rem facti comprobandam, si modo ex aequo judica­re vellent, nec fidem prorsus omnem hominibus de­rogare.
  • §. XX. Adeo familiares Cypriano erant hujusmo­di visiones, ut in disciplinae etiam Ecclesiasticae exerci­tio illas acceperit, aliasque deinceps expectaret. Ita ille de Florentio Pupiano, fore,41 si plenissime satis­fecisset ut communicationis ejus possent habere rationem, manente tamen (inquit) apud nos Divinae censurae respe­ctu & metu; ut prius Dominum meum consulam an [...]i­bi pacem dari, & te ad communicationem Ecclesiae suae admitti sua oftensione & admonitione permittat. Memi­ni enim quid jam mihi sit oftensum, imo quid servo ob­sequenti & timenti de Divina & Dominica auctoritate praeceptum; qui inter cetera quae ostendere & revelero dignatus est, & hoc addidit: (verba erant proculdubio Christi in visione quae subjungit) itaque qui Christo non credit sacerdotem facienti, postea credere incipit sacerdo­tem vindicanti. Ita erant frequentes ea aetate Divinae revelationes, ut ne de resipiscente quidem Pupiano [Page 18] polliceri auderet quid esset statuturus, ne aliud for­tasse à Deo juberetur, ut Deum proinde primum in­nueret esse consulendum, ut tandem Dei in rebel­lem poenam expectaret, talem plane qualem Aposto­licarum censurarum comitem fuisse apud doctos in confesso est. Iterum de Presbyteris qui, se inconsulto, Lapsis communicaverant,42 utar (inquit) ea admoni­tione, qus me Dominus jubet, ut interim prohibeantur osserre, &c.
  • §. XXI. Ita constat gravioris momenti omnia, quae quidem publicum Ecclesiae statum attinerent, esse istiusmodi visionibus praedicta. Designatus est à Cypriano lector43 Celerinus confessor. Is contra, pro humilitate sua cum consentire dubitaret Ecclesiae, Dei ipsius admonitu & hortatis in visione per noctem compul­sus est ne negaret. Nec deerat quo de martyrio suo monitus est vir sanctissimus, somnium quidem illud, sed propheticum, & sane manifestissimum. Quo pri­mum die in exilii Curubitani loco mansit, mors ejus & quidem ipsum martyrii genus prophetico symbolo repraesentata sunt. Ille dilationem unius diet petiit accepitque, donec res suas legitima ordinatione dispone­ret, Ecclesiae fortassis illas. Dies ille pro idiomate Danielis atque Apocalypseos prophetico annum desig­nabat. Responditque eventus accuratissime. Eo enim ipso die post exactum annum coronatum esse tradit44 Pon­tius, quo hoc illi ante annum fuerat ostensum. Quid hic dubitamus? De somnio? At à Cypriano ipso habuit Pontius domesticus atque exilii comes. De Pontio? At jam ante martyrii diem omnibus innotuerat, ut ne quid Pontius comminisci posset si vel maximè vo­luisset.45 Medio enim (inquit) tempore imminens passio pro certo ab omnibus sciebatur. Quid quod illa ediderit Pontius quo tempore jam recens erat Cypriani memo­ria; quo multi adhuc superessent Cypriani hostes qui nomini ejus essent infensi, Gentiles, Lapsi, AEmuli, ipsi etiam haeretici. Hosne igitur indormiisse, factique historiam, si falsa esset, tam refutatu facilem, prae­termissuros, putant esse verisimile? De somnii itaque side? Atqui illam manifestissimus omnique exceptione major comprobavit eventus. Quanquam ergo defuis­sent illa, quae vidimus de visionum usu alia tam difer­ta testimonia, ipsae tamen sibi comprobandis vel solae suffecissent Cyprianicae, totique adeo cultus Christiani causae commendandae.
  • §. XXII. Ultimis Cypriani temporibus; Pontifi­catu nimirum Xysti, ille cujus supra meminimus Dio­nysius Alexandrinus, visionis meminit qua factum di­cit ut in haereticorum librorum lectione confirmare­tur. Ita enim seribit in epistola ad Philemonem Ec­clesiae Romanae Presbyterum:46 [...]. Ab ho­rum `Dionysii temporum fine suorum temporum ini­tium arcessit47 Eusebius. Qui cum hoc in sua Histo­ria notatu dignum duxerit, quousque donorum pro­phetieorum successio permanavit; id sane innuit suo jam tempore illam defecisse. Atque adeo post Constan­tine [...] tempora primum à doctoribus quaesita est illius defectus ratio quanquam ne ita quidem omnimodam eorum defectionem agnoverint. At Constantino anti­quiorem neminem fuisse puto qui illa defecisse credide­rit; nedum ut de defectionis ratione laborandum esse censeret.
  • §. XXIII. Est & illud animadvertendum, quod sa­ne ad visionum illius seculi commendationem pluri­mum facit, quanquam noctu essent dormientibusque, ut plurimum oblatae, non tamen intra privatorum dun­taxat hominum arcana esse reservatas, sed vero palans & in facie Ecclesiae, prima quaque occasione enuncia­tas. Id ab ipsis usque Apostolorum temporibus obser­vatum esse constat. Prophetiae illae quarum meminit epistola ad Corinthios, Ecclesiasticorum erant omni­no coetuum. Inde tanta coetuum illorum confusio, quod simul plures loquerentur, nec expectarent pro­phetandi vices; quod dona illa exercerent quibus Ec­clesia aedificari non posset, ut qui dono linguarum ute­rentur sine dono interpretandi; quod mulieres etiam, prophetissae nimirum, in coetibus virorum praeter sexus decorum, quodque sine velis, passis fortasse capillis, ad modum Sibyllarum, prophetarent. Nec aliter48 A­gabus famem illam oecumenicam praedixit, quae impe­rante Claudio contigit; qua tamen praedictione mo­niti, statim antequam fames ipsa evenisset, subsidiis pecuniariis subveniebant, ad eandem plane formam qua Cyprianum jam vidimus persecutioni similiter prae­dictae etiamnum futurae occurrentem. Erant enim publicae ut plurimum calamitates prophetiarum istius­modi argumentum, vel personarum saltem publicarum. Ita S. Pauli vincula praedixit Agabus Act. XXI. 10, 11. praedixerunt & alii discipuli [...]. 4. praedixit [...] cap. XX. 23. i. e. ut ego arbitror, [...] singularum Ecclesiarum, quae ea etiam aetate se­cundum civitates distributae sunt. Ita denique postre­morum temporum praedicti sunt errores 1 Tim. IV. [...] etiam in eo loco de conventuum prophetis in­telligo, quos cum dicit haec [...] praedixisse, id nempe innuit, disertis haec verbis esse praedicta, prae­ter usitatum prophetiarum morem quae symbolis ut plurimum intellectu difficillimis erant involutae. Id faltem verisimillimum est privatorum nullas receptas esse prophetias qui se publico examini non probassent. Ita certe in publico munus suum exercuisse vidimus Ignatium. Publicum in usum prophetias suas scribere jussi sunt ejusdem seculi prophetae. S. Joannes, Pseudo-Esdras, qui veri prophetae personam induere vo­luit, & Hermas. Cypriani etiam tempore palam & in facie Ecclesiae communicabant suas visiones. Visio­nem illam ipsius in exilio omnibus innotuisse jam o­stendimus, uti etiam & illas de instante persecutione. Idque ex ipsa visionum mentione sane abruptissima, col­ligitur, tum in hac Epistola, tum in Ep. XL. de quinque Presbyteris, tum in Ep. LXIX. de Florentio Pupiano. Ita certe perstrinxit, nec ullam unquam [...] exponit, quasi rem commemoraret jam om­nibus notissimam, quaeque adeo narratione non indi­geret.
  • §. XXIV. Quod cum ita se haberet, jam opti­me cautum videbatur ne qui falsariorum doli fideli­bus imponerent. Imprimis enim nulli ad hoc mu­nus admitti potuerunt nisi quorum optima esset exi­stimatio, vitaque ab omni fraudis astutiaeque suspi­cione alienissima. Ita factum ut prophetae, omni su­spicione remota, de ejus duntaxat esse prophetis ju­dicandum. Hoc autem judicandi munus, ut quam accuratissime praestaretur, optima etiam erant in publico praesidia. Aderant enim & alii prophetae, aderant & prophetarum judices, qui dono essent discernendi Spiritus instructi, ipsi etiam famae procul­dubio integerrimae. Horum si cum aliquo pugnaret, cum id in confesso esset, eundem Dei Spiritum sibi esse non posse contrarium; plane sequebatur jam locum esse suspicioni. Quanquam enim cer­tum erat omnia Divini Spiritus dona esse pariter infallibilia; id tamen etiam certum, quoad credibili­tatis, quae vocant, motiva, certiora esse argumenta [Page 19] cur unus crederetur afflatus quam cur alii; justum­que esse ut qui minus esset credibilis, is à credibiliori judicetur. Quod etiam ad fraudum suspicionem atti­net, alienissima erat aetas puerorum, quos Cypriani se­culo prophetasse jam vidimus.
  • §. XXV. Frande itaque remota, alia tamen sup­petebant argumenta quibus à Deo auctore profluxis­se probaretur ea prophetia, vel enim alio edito mira­culo se à Deo missum propheta confirmabat, quod signum prophetae Veteris Testamenti scriptores appellant; vel intrinsecis prophetiae argumentis à Deo illam emanasse probabat. Si miraculo se commendare vellet, aliad donum haberet necesse erit, quod tamen non est, ex Evangelii oeconomia, necessarium. Intr [...]secorum au­tem argumentorum, quae eo praecipue spectabant ut revelationem illam probarent, naturae vires supera­re, naturaeque proinde auctori soli tribuendam, duo erant genera. Vel enim occultas hominum cogita­tiones proferebant, vel futura contingentia. Horum utrumque, ex illius praesertim seculi principiis, soli Deo proprium, omnesque creaturarum vìres supera­bat. Prius equidem; quia is solus [...], re­rum atque cordium scrutator, cui omnia sunt nuda at­que [...]. Proinde arcana Dei nemo in­vestigare poterat nisi Spiritus Dei 1 Cor. II. 11. Spi­ritum etiam discretorem cogitationum & intentionum cor­dis appellat Apostolus Heb. IV. 12. Qui ergo alienas cogitationes aperuerat, is ubi fraudis omnis suspicio re­mota erat, non alio quam Divino Spir [...] afflatus cre­debatur.
  • §. XXVI. Fuisse autem inter [...] Eccle­siae qui eo etiam essent dono praediti, constat ex A­postolo 1 Cor. XIV. 24, 25. Si autem (inquit) omnes prophetens, intret autem quis insidelis vel idiota: convin­citur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus. Occulta en [...]m cordis ejus manifesta siunt: & ita cadens in faciem ado­rabit Deum, pronuncians quod v [...]re D [...]us in vobis sit. In hoc Infidelis exemplo certum erat nihil agi po­tuisse ex condicto, ut proinde certissimum esset, qui ita cogitationes ejus manifestaret, non alio illas, quam Divino Spiritu afflante didicisse. Hujus gratiae fre­quens fit in Salvatoris49 historia mentio, à quo [...] accepit Ecclesia. Eadem usus est in Ananiae & Sapphira, ut in Simonis etiam Magi cau­fa S. Petrus. De Simone ita: [...] Act. VIII. 21. Rursus: [...]. In causa Elymae magis50 S. Paulus. Is enim plenus Sp. Sancto, non illud modo Elymae factum, sed dolosam etiam indolem reprehendit, quanquam antea ignoti. Usum etiam vidimus Ignatium, cum [...]chismaticorum accul­ta consilia primus in lucem protulit. Et quidem ne­scio annon hoc fortasse fuerit donum [...] cujus meminit Apostolus. Assinibus certe ver­bis usi sunt scriptores sacri in hoc ipso Spiritus nego­tio. Dicitur [...], &c. Heb. IV. 12. [...] 1 Cor. XIV. 24. & vero Spiritus pro corde cogitationibusque usus frequentior est quam ut de eo monendus sit lector.
  • §. XXVII. Duo autem erant hominum genera quorum cogitationes ita patefierent. Vel enim aliorum prophetarum cogitationes patefecerunt cum quibus nullum ipsi commercium habebant, ex quo magna accessit rei praedictae confirmatio. Ita de Timotheo non una erat sed multae interque se consentientes pro­phetiae de S. Paulo [...], ut supra vidi­mus. His autem major erat adhibenda sides quod non humanorum duntaxat, sed Divinorum quoque arcano­rum conscii viderentur. Humanarum autem cogitatio­num duo erant genera quae hoc dono essent manife­standa. Vel enim sidelium erant illae, vel infidelium, Infidelium equidem si quis malo animo in Ecclesiasti­cos conventus irrepsisset, vel prodendi causa, vel lu­dibrio exponendi, vel ut mundano affectui gratifica­retur, id ipsum Spiritu revelante prodebatur; unde fiebat ut si ex eorum numero fuisset, quos Graeci [...] appellant, non tam succenleret pro­dentibus, quam in eorum potius admirationem rape­retur, ut in praedicto loco innuitur Epistolae ad Co­rinih [...]os. Fidehum autem cogitationes prodebantur, si qui essent in derum ascribendi, ut in exemplo Ti­mothes; vel siqua fraude usi essent, ut in Anania & Sapphira; vel etiam insidiis, ut Judam prodidit insi­diantem ipse Dominus; vel alio denique fortasse quo­vis occulto flagitio. Id enim ipsum reprehendit in Anania & Sapphira 51 S. Petrus quod ausi essent non hominibus mentiri, sed Deo; quod Spiritum Domini ten­tarent. Quasi id exprobrasset, quod cum iis se coe­tibus adjunxissent, in quibus Spiritus dona ipsi agno­verant; interque alia illud quoque quo areana reve­larentur; ipsi tamen occulta sua, slagitia latere posse sperarint, seque ea impune laturos. Idque iplum magnum proculdubio incussit occuhorum etiam flagi­tiorum metum, cum nullas deinde latebras securas fore intellexissent, v. 5. Nec est quod in hac ipsa ratioemandi forma vel ipsi A [...]hei poterunt merito re­prehendere.
  • §. XXVIII. Erat tamen & aliud argumentum, & quidem ipsi prophetiae dono intrinsecum, quo pro­phetiarum suarum fidem veteres confirm [...] bant, [...]utu­rorum nempe contingentium praedictio. Quae quidem certa esse, & à Deo auctore fuisse intellecta est, cum iplam confirmasset eventus. Eratque haec argumen­tatio ex Christianoium principiis certissima. Ipse De [...] eo provocat apud52 Isaiam. Nec vero alteri quam Deo tribui de facto potuit haec futuro [...]m contingen­tium praescren [...] ex principiis Christianorum. Ut enim demus multos esse eventus qui vires creaturarum non excederent; concessa tamen illa, quam Christiani tuebantur, providentia, erant nihilominus carti qui­dam eventus qui nullam habebant causam à natura determinatam, ex qua poterant antea cognosci; & vero qui non ex una aliqua causa, sed ex omnium consensu compiexuque orirentur, (quales erant qut publicum spectabant plerique) ilius vel unius cau [...]e defectus, vel etiam unius interp [...]sitio, incertos [...]cit, ut pro [...]de non possent nisi ex illa causa intelli [...] ­turi cui aliarum omnium causarum complex [...] d [...] ­cto esset obnoxia. Eam autem non aliam cre [...] Christiani, quam primum, optimum maximum que Deum.
  • §. XXIX. Crediderunt inprimis non cases [...]act [...] esse mundum, ut volebant Epic [...]ci, sed certa [...] ­dam providentia, factumque etianmum eatem r [...]g [...] providentia qua factus est. Crediderunt dem [...] [...] ­rum arburuim nulli esse causae alteri nisi Deo soli ob­noxium. Proinde fa [...] omnes illos sensus qui essent à supremi Dei decreto distincti, penitus r [...]ji [...]i [...]ban [...], sive Epicureorum illum à materialium causa [...]um in­fluentia petitum, sive Astrologorum illum à coelestium siderum sive mota deductum, [...]ive etiam cans [...]e. Si ergo soli Deo liberum arbitrium obnoxium fece­rint; plane sequitur eventuum eorum certitudinem qui vel ab ipso libero arbitrio, vel à condit [...]one ali­qua per liberum arbitrium ponenda penderent, à Deo solo esse de facto deducendam. Quod vero ad materialium causarum eventus attinet, pote [...]nt [...] motus universalis vim aliquam mechanicam agnoscere. [Page 20] Sed nec ita talem illam agnoverunt, ut creatura ali­qua, cum qua nobis est commercium, vel ipsa possit ex universali illo motus consensu, futura contingentia cognoscere, vel nobis indicare. Indicare certe nulla potuit nisi intellectualis, quam Christiani Angelum ap­pellamus. At qui cum nobis versantur angelos, eos certis creaturarum provinciis assignabant, universa­rum provinciarum [...] praesidem existimabant, ut proinde angelorum, quos dixi, cum nobis versantium, nullus motui universali fuerit admotus, ut possit ex causalitate sua de futurorum contin entium eventu judi­care. Sed nec eos ita incorporeos agnoverunt ut possent omnia creata in speculo creatoris intueri. Nec omnia creata illis innotescere crediderunt, nisi quae Deus il­lis revelare dignatus esset, nec etiam omnia illis reve­lare de facto esse dignatum. Mysterium de incarnatio­ne ab Ecclesia didicisse angelos, testis est53 Apostolus. Tria etiam, ante incarnationem daemonem latuisse, auctorem habemus54 Ignatium. Sed non vacat hisce ut singulis immoremur.
  • §. XXX. Liquet interim, data hac hypothesi, futura contingentia, sive à libero arbitrio, sive ab uni­versali motu, pendentia, neminem posse, nisi sum­mo illo Deo revelante cognoscere. Sed nec si motum illum universalem cognovissent, vel ita possent de eventuum istiusmodi certitudine judicare. Nec enim ita mundum universum mechanice à Deo regi crede­bant, ut non aliquando contra motum illum univer­salem, saepius tamen praeter illum, Deus interpone­re & vellet, & soleret; contra equidem, in miracu­lis: praeter illum, quoties vellet ordinarias etiam ele­ctorum preces exaudire. Frustra enim essent pio­rum preces ut plurimum, pro bonis praesertim tem­poralibus; si nihil posset Deus praeter universalis na­turae cursum, sine miraculo, praestare. Toties enim edenda essent istiusmodi miracula, quoties bonorum essent preces andiendae. Quod si praeter universalem illum m [...]tum multa Deus & velit praestare soleret­que; sequitur ex illo, si vel maxime innotuisset, nihil esse de futuris contingentibus certo pronunciandum.
  • §. XXXI. Quod si haec, ut creatas vires ex na­tura sua non superarent, non tamen possent à crea­tura, nisi Deo revelante, cognosci; id unum abun­de sufficit, ut quoties hominibus innotuissent, Deo tamen summo essent merito tribuenda. Nec enim id quaerendum, Deusne ipse, an ejus jussu permissuque creatura aliqua, ei tamen subdita hominibus ea re­velaret? sed, an, eo nolente, vis aliqua contraria? In eo enim versatur erroris periculum. Atqui, data h [...]c, quam repraesentavimus, hypothesi; id certum erat hujusmodi revelationes à vi aliqua contraria esse non posse. Nec enim erat creatura quae, Deo nolen­te, ea posset cognoscere; nec verisimile erat, angelis contrariis & suis suorumque hostibus infensissimis, Deum ea revelaturum, quae non essent illorum natu­rae debita, nec possent, nisi eo revelante, cognosce­re. Sequitur ergo, ut angelorum ministerio in re­velatione hominibus patefacienda uteretur, nisi bo [...]is tamen minime usurum. Nec metuendum quin illi munere sibi commisso diligentissime fidelissimeque fungerentur. Ita constabat veras hasce de futuris con­tingentibus revelationes nisi à Deo auctore esse non posse.
  • §. XXXII. Quanquam autem hypotheseos veritas, cujus justas hasce diximus esse atque legitimas con­sequentias, ex docentium auctoritate probata est, quae & ipsa aliis erat miraculis commendata; facit tamen nonnihil ad praemissarum quoque veritatem, consequen­tiarum quoque ipsa probabilitas, tamque apta inter se & cum phaenomenis connexio. Nam in hujusmodi causis quas ipsas nulla nostra à priori ratiocinatio at­tingit, id unum student homines, ut sibi quandam fingant hypothesin quae cum phaenomenis apte conve­niat, nec aliam quaerunt ejus probationem, quam aptam illam cum phaenomenis convenientiam, eam­que veriorem judicant quae phaenomenis pluribus ap­tiusque respondet. Ita judicant de motibus orbium coelestium, marium, ventorumque; de magnetis natu­ra aliorumque id genus omnium. Nec tamen minus est à nobis occulta ratio providentiae, quam orbium coe­lestium. Nec minus apte convenit cum phaenomenis haec Christianorum de providentia hypothesis, quam Ptolemaei illa, sive etiam Copernici, sive alterius cujus­vis Astronomi cum motuum illorum phaenomenis. Contra potius longe certiores erant Christianorum etiam naturae imperitissimorum, de futuris contingentibus prophetiae, quam peritissimorum etiam Astrologorum judicia. Ex quo id etiam sequebatur longe esse ve­risimilius, à Deo esse haec, quam à quovis naturalium causarum consensu repetenda.
  • §. XXXIII. Probata ergo prophetiarum praeteri­tarum ex eventu veritate, ita deinde prophetae aucto­ritas accessit ad aliarum prophetiarum successum simi­liter expectandum. Quoque saepius prophetiis ejus eventus respondissent, eo certius constabat non casui haec, sed vero certis causis esse tribuenda. Cum ve­ro duorum essent generum prophetiae, aliae clarae faci­lesque intellectu, in quibus nulla esse posset de ve­ro prophetae sensu dubitatio; aliae rursus pro usitato prophetiarum idiomate, symbolis aenigmatibusque involutae, ut aegre intelligi posset quaenam prophetae esset aut numinis sententia: ex priorum veritate de posterioribus erat solidissime judicandum. Si omnes obscurae essent, ut in oraculis Apollinis Loxiae, nostro­rumque hodiernorum Enthusiastarum deliriis; nulla jam erant intrinseca credibilitatis argumenta, ut nisi forte [...]um locum extrinseca supplessent, quantum­vis verae essent: at nullum certe habebant veritatis, quo à falsis internoscerentur, characterem, nec alios proinde, ut vera crederentur, obligabant. Sin ali­quae perspicuae; jam facile judicium erat, de reliquis quid esset statuendum. Si eventus vel unius perspicuae prophetiae non respondisset; plane sequebatur nec reliquis esse sidendum, quin potius illas vel naturali Enthusiasmo, vel alteri, potius diabolico, spiritui quam Divino, esse tribuendas. Ita Maximillae prophetias refellit55 Asterius Urbanus. Praedixerat illa immine­re [...]& [...], cum tamen post annum 13m. jam elapsum, nec particulare bellum aut universale in terris fuisset, Christianis etiam pax sirma stabilis­que permansisset. Inde concludit fidem ei omnem esse derogandam. Quod si evenissent quae praedicta sunt, pro talium eventuum frequentia prophetae fides magis erat minusve stabilita. Omnino sol [...]dissima erat hujusmodi argumentatio, nec video quid in ea repre­hendere possint, nedum ridere, scurrae Athei; nec quid simile obtendere possint pro suis, quas ho [...]ie venditant prophetiis, heri nudiustertiusque nati fa­natici, sive eorum qui communi Protestantium voca­bulo censentur, sive etiam eorum quos mysticos ap­pellant Theologos Pontificii. Neutri argumentis ex­trins [...]is utuntur, sive miraculis, [...]oram & in propa­tulo, inque infidelium facie editis, sive aliorum, à nobis etiam agnitorum prophetarum testimoniis. Neutri testimoniis intrinsecis, sive cordium infidelium patefactis occuliis, sive futurorum contingentium praedictione, jam diu ante eventum manifesta, publi­camque in lucem edita.
  • [Page 21]§. XXXIV. Monendi sunt interim lectores non esse tamen quod prophetarum omnia prophetico sint spi­ritui tribuenda. Ne hoc quidem Judaei de suis, nec de Pythiis Graeci, nec de prophetis suis genules alii, Phoenices atque AEgyptii, nec qui prophetas agnove­runt, ullos docuisse arbitror. Elizaeum latuit Shuna­mitidis infortunium. Humano etiam spiritu edidit non­nulla sanctissimus Apostolus. Non est igitur prophe­tae sides in dubium vocanda, siqua illi humanitus dicta exciderint, hoc est, in iis quae nec ipse Spiri­tui Dei, sed suo potius, tribuit. Ut si Apostolus in iis quae se, non Dominum hortari monuit, errasset; non debuit id in fraudem cedere aliarum ejus prophe­tiarum. Neque vero ita incerta est, ut voluit pro­fanus Theologico [...]Politici auctor, horum utriusque di­stinctio. Quo loco cautionem interposuerant sacri scriptores, ea ipsa cautio signum erat, excipienda esse sola de quibus fuerat cautum, reliqua de alio esse spiritu in telligenda. Ita quia in seriptis epistolis, si­qua suo spiritu protulisset Apostolus, id ipsum duxe­rat esse monendum; plane sequitur reliquorum aucto­rem Divinum Spiritum esse habendum. Contra quia Ignatius, quae Divino Spiritu auctore edidit, eorum disertis verbis Spiritum auctorem praeferebat, id quo­que sequitur, iis exceptis, reliqua privato esse Ignatii spiritui tribuenda.
  • §. XXXV. Sed & id existimant nonnulli, veros afflatosque ipso Dei Spiritu prophetas, in revelato­rum manifestatione suo esse spiritui permissos, ut pro suo captu ea aliis enunciarent, qui alius erat in alio excultior atque exornatior. Si itaque in rebus obiter notandis, nec ad praecipuum prophetiae scopum quic­quam facientibus, sive suae memoriae lapsu, sive dum se auditorum erron [...]i [...] quidem illis, sed receptis ta­men praejudiciis accommodant, quae tamen erant ar­gumentationibus, quam ipsa revelata, magis idonea, quia haec probanda erant, illis uti poterant ut conces­sis: si in his inquam hallucinati essent, ne is quidem error esset spiritui prophetico imputandus. Quod ita­que pro Zacharia Jeremiam laudat Evangelista; quod 450. annos Judicibus 40. Sauli tribuat Apostolus; quod incertum stadiorum numerum memorat S. Lu­cas, incertum Baptizatorum S. Paulus; plane innuunt relictas esse scriptorum humanis captibus hujusmodi minutias, nec esse propterea quod in Spiritum Divi­num referantur.
  • §. XXXVI. Est & aliud exemplum in quo non illorum modo qui prophetias audissent, sed & ipsorum quoque prophetarum irrepere possint errores, in pro­phetiarum scilicet obscurarum interpretatione. Erant e­nim nonnullae prophetiae certo quodam Spiritus consilio, ita obscurae, ut non possent sine alia revelatione intelli­gi; ut primae non alium in finem datae viderentur, quam ut sanctorum prophetarum curiositatem diligen­tiamque pro secundis impetrandis excitarent. Id vide­mus in Daniele praecipue, in quo frequens est secun­darum visionum pro primarum interpretatione mentio. Si itaque ante secundas visiones ipse primas ausus fuis­set interpretari, humano omnino, non Divino, spiri­tui tribuenda fuisset istiusmodi interpretatio, ut proin­de ejus error, siquis fuisset, iniquissime esset in Spiri­tum Sanctum referendus.
  • §. XXXVII. Idem statuebant veteres Christiani de scriptis quoque prophetiis, sicubi fuissent obscurae, nisi eodem quo dictatae fuissent spiritu de novo revelante neutiquam esse certo intelligendas. Non est itaque quod miremur veterum de propinquo mundi fine hal­lucinationes. Nec enim illum disertis verbis revela­verat Spiritus. Colligebant potius ex tam frequenti extremorum temportum mentione in V. T. prophetiis, quoties de rebus evangelicis occurrit mentio, quae ta­men de Judaicae oeconomiae ultimis temporibus satis commode poterant intelligi. Omnino aequ [...]m non est ut illos hominum errores Spiritui imputemus quos nec ipse Spiritus susceperat corrigendos; nec id ip­sum asserebant qui ab illo spiritu as [...]lati erant, esse id à spiritu susceptum. Suppetebat interim satis certa illa, quam diximus, judicandi ratio. Si enim vel il­lorum quae perspicua erant, nec ullum habebant ob­scuritatis effugium, quaeque spiritus nomine essent à [...] venditata, pe [...]petuo constab [...]t sides, nec à se ullibi dissentiens, id ipsum argumento erat sa­tis manifesto & sp [...]tu a [...]latos esse qui ea praedixe­rant, & quidem veracissimo illo atque adeo Divi­no, ut proinde essent, in aliis quoque manifestis, spiritusque nomine manifesto venditatis, similiter [...]redendi. Si contra perspicuorum fidem evenius fe­fellisset, id satis [...]rat ad similium reliquorum fidem abrogandam.
  • §. XXXVIII. Recte quidem hocusque, ni fal­lor, obscurarum prophetiarum fidem ex manifestis con­firmavimus, cum ejusdem prophetae fuissent obscurae illae cujus manifestae. Quaeret autem fortasse, nec immerito, lector, cum ad diversos illae prophetiae pertinerent, ut alterius manifestae essent, alterius ob­scurae omnes, nullae manifestae, quo pacto essent, in eo casu, obscurae à manifestis comp [...]obandae? Pote­rat quidem ex indubii prophetae [...]stimonio dubius com­mendari. Erat tamen & alia probandi ratio à com­muni spiritus unitate p [...]tita. Ita enim ex illius aevi principiis licuit argumentari, qui ad unam eandem­que communionem pertinerent, eorum unum esse spi­r [...]um, ex iisdem sacramentis, iisdem scilicet gratiae ca­nalibus, ejusdemque instituti virtute derivatum. Nec [...]a duntaxat generali ratione concludebant unum esse un [...]is communionis spiritum, quod pari ratione fuisset iisdem sacramentis collatus, quae cum symbola essent certorum quorundam legaliumque pactorum, de ipso illo nimirum spiritu conferendo, non poterant sane alios obligare quam quorum illa essent symbola, ut non possit malus spiritus in homines irrepere nisi qui vicissim cum eo pacti essent; nec vero cum illo pa­cisci homines per symbola à bono spiritu constituta; sed quod etiam spiritus ipsum esset unitatis in eadem communione vinculum. Ut igitur ex illa exteriori com­munione erat de interna etiam communione praesumen­dum; ita etiam sequebatur qui eorundem fuissent sacramentorum participes, fuisse etiam pariter unius ejusdemque spiritus participes. Dara ergo praeternatu­rali aliqua motione, quae nec à corporco aliquo affectu nec à naturali Euthusiasmo proficisci poterat, sed esset plane in spiritum aliquem conferenda; id inprimis sup­ponendum erat, non alium esse illum spiritum quam qui in reliquis ejusdem communionis membris operare­tur. Ita recte quis ex reliquorum membrorum opera­tionibus sive [...] de hujus quoque mem [...]ri spiri­tu judicare poterat. Si bonus fuisset in aliis, malus utique in hoc esse non potuit. Quae forte deerant in hoc membro argumenta quibus distingui posset u­trumne ad bonorum esset, an potius malorum censum referendus; ea tamen in aliis ejusdem corporis mystici membris non deerant. Ita tandem eo deveniendum erat ut omnia quaecunque altorum membrorum do [...], nec dona modo, sed & argumenta, quibus hoc ipsum donum in aliis comprobatum fuerat, ea quoque ad hujus etiam fidem referenda essent, utcunque propriis fuisset argumentis destitutum.
  • §. XXXIX. Id tamen etiam sequebatur, nullum esse talium obscurarum prophetiarum nisi in Ecclesiae unitate praesidium. Ut enim illae suo nomino nihil ha­bent, quo commendarentur; ita, violata unitate, nihil ad earum fidem faciebant extrinseca haec, quae [Page 22] dixi, argumenta. Si quem alium prophetam testem adhibuisset, ne ipse quidem testis, extra unitatem ha­bebatur idoneus. Quod vero aliorum dona manife­stationesque attinet, nihil illa ad prophetam extra unitatem attinebant. Quin potius ea ipsa ratione suspecta erat, ex his principiis, quaelibet extra Ec­clesiam prophetia, à bono spiritu esse propterea non posse quod esset extra unitatem. Cum enim Deus me­dia conferendi spiritus instituisset sacramenta, id illum voluisse necesse erat, qui media à se instituta adhibe­re nolit, cum nec beneficia, per illa media obtinenda, consecuturum. Id ni voluisset, nulla fuisset me­diorum adhibendorum obligatio. Et cum illa media à Deo instituta, non alia sint quam unitatis symbola (in unum enim corpus baptizamur, deque uno illo pane participantes in unum corpus coalescimus) id innuisse videtur nolle se aliis Spiritum suum conferre nisi in unitate constitutis. Ut [...]unque id certum, de facto il­lam obtinuisse apud veteres sententiam, non aliorum esse Dei Spiritum quam unitorum. Ita in hoc ipso donorum spiritualium argumento inferunt, eum qui in non-unitis versatur spiritum non esse illum Dei Spiri­tum qui unitatis est vinculum. Illa ipsa ratione Apo­stolum usum observavimus in 2a. no [...]tra de Schismate parte nondum edita. Baptismum, quo Spiritus conser­tur, regenerationis lavacrum appellant. Ecquis du­bitet nullum esse in non-renatis spiritualis vitae princi­pium? Quin exorcismos baptizandis adhibebant paulo recentiores, id plane rursus innuentes in non-unitis spiritum esse plane diabolicum. Haec utinam secum serio perpendant qui hodie ita sentiunt magnifice de suo extra unitatem spiritu. Id saltem viderent non esse illam cum primaevis Christianis assinitatem quam tantopere jactant venditantque, in suis illis de Spiri­tu praetextibus. Qui aliis utuntur quam à Deo in­stitutis Spiritus conferendi mediis, alium illis esse quam Divinum spiritum justa est suspicio, deficientibus praesertim illis, quae dixi, argumentis ipsi prophetiae intrinsecis. Atque haec de veterum prophetiarum fide; in quibus nihil video quod Athei hodierni jure pos­sint reprehendere.
  • §. XL. De visionibus tamen id obiter animadver­tendum, nescio an ab aliis animadversum, juvenum illas fuisse proprias. Id è celeberrimo illo Jo [...]is loco colligo:56 Prophetabunt [...]ilii & filiae vestrae: senes vestri somnia somniabunt, & juvenes vestri visiones videbunt. Plane sembus ita somnia aptantur, ut juvenibus visio­nes. Vehemens nimirum illa humorum agitatio non erat nisi in aet [...]is vigore toleranda. Maximus enim imminebat in visionibus à visis terror, quem etiam­num tantum experiuntur qui rem habent cum phan­tasmatibus, ut maciesillos & pallor occupet, sensim­que in vitiosissimam corporis habitudinem conjiciat. Accedit [...] ipsius violentissima distortio, vultus trux, oculi ardentes, ora spumantia, palpitantium pectorum gravissimus anhelitus. Ita se quidem ha­buit in gentium prophetis, ut Tripodem invitissima ac­cesserit apud Lucanum Pythia, & nonnullae fue­rint ipsa agitationis violentia extinctae. Ita enim57 Lu­canus:
    —Nam si qua Deus sub pectora venit,
    Numinis aut poena est mors immatura recepti,
    Aut pretium: quippe stimulo fluctuque furoris
    Compages humana labat, pul [...]usque Deorum
    Concutiunt fragiles animas.—
    Et Valerius Maximus de Delphico oraculo:58 unde ut certae consulentibus sortes petuntur, ita nimius Divini spiritus haustus reddentibus pestifer existit. Longe equi­dem violentior erat pseudo-prophetarum Enthusiastarum­que motus, ut hoc ipso catholici veros à Montani­starum illis distinguendos esse censuerint. Nulla erat in veris prophetis insania, nulla [...] illa tam vehe­mens jactatio. Sibi ipsis constabant potius, pruden­tes scientesque praedicenda proferebant. Erat tamen visorum terror humanae naturae fragilitati difficile fe­rendus. Horruit Danieli spiritus Dan. VII. 15. col­lapsus est in terram VIII. 19. non remansit in eo forti­tudo, sed & s [...]ecies ejus immutata est in eo, & emar­cuit, nec habuit quicquam virium, X. 8. jacuit conster­natus super faciem suam & vultus ejus haerebat terrae. v. 9. stetit tremens, v. 11. in visione dissolutae sunt compages ejus, & nihil in eo remansit virium, sed & habitus ejus interclusus est. v. 17. Nec alius quam visionis prophe­ticae terror in59 Jobo describitur, & in60 Abrahamo. Non est itaque quod miremur juvenibus haec quam senibus fuisse tolerabiliora. Proinde etiam apud Ethni­cos Tiresias juvenum esse [...] docet. Ita enim a­pud61 Senecam ille:
    —Si foret viridis mihi—
    Calidusque sanguis, pectore excuterem Deum.
    62 Cyprianus noster cum distinxisset visiones nocturnas, quae sunt ad senum potius somnia referenda, à diurnis prophe [...]s; innocenti puerorum aetati hasce tribuit: [...] nimirum, id enim innuunt ejus verba supe­rius exscripta, Spiritu Sancto impleri, raptumque à sensibus, qui in illis Ecclesiae contra Montanistas dispu­tationibus, ecstasis appellatur. Ut igitur Cypriano som­nia sub vitae finem objecta esse discimus ex Pontio, ita si illarum, quarum meminit, visionum aliquae ipsi re­velatae fuerint, sequetur paulo post juventutem, ver­gente jam in senium aetate passum esse, quod est sa­ne verisimillimum. Si enim senectutem provectam atrigisset; fieri vix potuit ut non ipsi Tertulliano in­notuerit, cum tamen nusquam legamus nisi in libris ejus fuisse versatum.
  • §. XLI. Fateor equidem fuisse etiam aetate Cy­priani, qui somnia visionesque ludibrio haberent. Sed quales fuissent illi, prodit ipse in Epistola ad Floren­tium Pupianum.63 Quanquam (inquit) sciam somnia ridicula & visiones ineptas quibusdam videri, sed utique illis qui malunt contra sacerdotes credere quam sacerdoti. Plane innuit qui ita [...]ensissent, alieno fuisse in Eccle­siam animo. Quod autem tales ita sentirent, non erat utique mirandum. Fuerunt enim ipsi fere pro­phetiae coaevi, id hominum genus quos Scriptura [...] app [...]llat, qui quod argumentis nunquam conficere po­tuerunt, id risu tamen atque jocis, scommatibus at­que dicteriis conarentur, ut religionem ludibrio ex­ponerent. Et vero in prophetis gestus erant ab usu hominum communi nonnihil alient, quos facile erat ridiculis hominibus repraesentare tanquam ipsos etiam ridiculos. Josephum 64 fratres somniatorem appellarunt, quod ipse quoque observarat Cyprianus. Prophetam illum qui ab Elisaeo missus Jehu regnum Isra [...]li [...]cum promiserat, insanum vocarunt principes exercitus, nec tamen oraculum ab eo editum neglexerunt. Ita quem nomine tenus insanum vocassent, ser [...]o tamen pro in [...]ano neutiquam habendum duxerant. Et fre­quentes illae temporibus etiam Apostolicis cautelae de non contemnendis extinguendisve prophetus, id satis in­nuunt, quam proclives essent ad id faciendum ho­mines de quo toties erant necessario monendi. Nec erat sane aliud illis temporibus expectandum quibus adeo essent prophetae cervicosi atque ordinis publici per­turbatores, cum simul plures loquerentur, cum pro­phetissae in coetibus virorum, capitibus etiam discoopertis, [Page 23] praeter sexus modestiam, concionarentur; cum do­na sua sine omni aedificationis utilitatisque respectu ede­rent prophetae, essentque, ne in futurum ita deinceps facerent, Ecclesiastica tandem disciplina coërcendi. Erant equidem haec prophetis ipsis, non donis eorum propheticis, vitio vertenda. Quem enim habuerunt spiritum, subjectus illis esse dicitur, ne illius impetu haec fieri dicerentur. Experimur tamen hodie, in simili adversariorum genere, quam facile officiariorum contemtus in contemtum vertatur officii; quam fa­cile avideque minutias illas, si quae alibi praeter vulgi opiniones occurrant, iniquissimas profecto (ne quid dicam acerbius) boni honestique regulas, arripiant tamen ad contemtum personarum quorum conscien­tias male habet officii debita veneratio; quam item facile ita se transversum agi patiantur, ut ne cau­sae ipsius meritum quaerendum putent, si quando de prophetarum personis minus honorifice senserint. Illis autem aequos esse judices nemo concedet.
  • §. XLII. Quod si illorum quoque prophetarum temporibus, qui certissima edidissent prophetiarum suarum testimonia, fuerint tamen istiusmodi censo­res; non est utique mirandum si in Cypriani etiam tempora inciderint, cum jam invaluissent inter phi­losophos Epicurei, qui praeternaturalia omnia ludi­brio habuerint. Id unum satis erat, si qui prophetias, quos diximus, penitius intellexissent, nec eorum in­tererat ut falsae haberentur, eorum nemo illas in du­bium vocarit. Vidimus autem Cypriano coaevos pro­phetica dona in Ecclesia agnovisse, qui quidem illius seculi doctissimi haberentur, rerumque Ecclesiastica­rum peritissimi. Neque verisimile erat tam severam in Ecclesia disciplinam vigere potuisse, nisi de nu­mine in Ecclesia praesentissimo manifestissimis constaret indiciis. Quod si illum spiritus prophetici praetextum possent falsitatis convincere, jam labasceret una reli­quorum fides, jam nihil erat quod Ecclesiae commu­nionem tot annorum poenitentia tam ingrata ambi­rent; cum praesertim nullus esset magistratus qui co­geret, esset contra qui rebelles foveret, omnique ope­ra in rebellionem pelliceret. Quod autem ad Atheos Epicureos attinet, fuit ea semper, estque hodie illo­rum indoles, ut generalibus suis hypothesibus conten­ti, in exempla particularia ne quidem inquirendum putent. Quam illi fuerint in rebus Ecclesiasticis hos­pites, vel unius Cel [...]i exemplo manifestum est. Qui cum sibi omnia compertissima esse jactabundus gloria­tus esset, in rebus tamen Ecclesiae raro scopum at­tingit. Estque id in eo fere perpetuum, ut cum Ec­clesiam ferire vellet, vix tamen ad alios quam Haere­ticos Ecclesiae extorres pertineant ea, quibus Ecclesiae causam labefactandam credidit. Egregium vero illum Ecclesiae censorem, qui ne Ecclesiam quidem ab hae­reticorum illi infensissimorum conventibus poterat di­stinguere!

DISSERTATIO CYPRIANICA V. Ad EPISTOLAM X.
De nominum è diptychis Ecclesiae recitatione in Eucharistia.

In recentioribus Ecclesiae diptychis vix alii locum habuerunt quam praecipui nominis Epis­copi. §. I. In iisdem omnes in Ecclesiae pace defuncti recitati sunt tempore Pseudo-Dio­nysii. §. II. Mortuorum commemoratio quam antiqua. §. III. Offerentium commemo­ratio. §. IV. Nominum oblatio omnium eorum communis qui pace Ecclesiae fruerentur, aetate Cypriani. §. V. Nominum voce in S. Scriptura fideles intelliguntur. §. VI. No­mina fidelium in Ecclesiae matriculam referenda pro more civitarum. §. VII. Judaeorum civitas erat Hierusalem terrestris. §. VIII. Christianorum ut mysticorum Israëlitarum coelestis. §. IX. In eo cum Judaeis Hellenistis gentiliumque illius aetatis philosophia con­senserunt Christiani. §. X. Locus Apoc. III. 12. Cum nova civitate nova etiam nomina suscipere solebant veteres. §. XI. XII. Civitatum terrestris caelestisque Hierusalem jura pro reliquarum civitatum more intelligenda. §. XIII. Qui in civitatem terrestrem admissi sunt, illi in coelestem quoque admissi credebantur. §. XIV. Quid sit nomina scribi in coe­lis. §. XV. Coelestis matricula cur liber vitae appellatur. §. XVI. Haec in mysticum I­sraëlitismum aptissime conveniunt. §. XVII. Deleta sunt etiam peccantium nomina è ma­tricula synagogae, quam & in eo more Ecclesia imitata est. Deletio illa rata in coelis. §. XVIII. Quam hic ubique congrue pro seculi sui more scribat Ignatius. §. XIX. No­mina illa in matriculas relata propria, ut videtur, admissorum manu. §. XX. Cujusmo­di fuerit nominum illa in sacrificiis commemoratio, & quomodo praestanda. §. XXI. A­liae hujus phraseos fortassis origines. §. XXII. Mos hic rei disciplinariae utilissimus. §. XXIII. Catalogus clericorum. §. XXIV. Mortuorum commemoratio primum euchari­stica duntaxat. Perpetua non nisi insignium quorundam sacerdotum & martyrum. §. XXV. Quantos martyribus animos addiderit illa commemoratio. Quibus tandem gradibus delap­sum fuerit ad sacrificia propitiatoria. §. XXVI. Quid sibi voluerit Ecclesia expungendis è diptychis mortuorum nominibus. §. XXVII, XXVIII.

  • §. I. ET offertur nomen eorum] Haec ad diptycha Ecclesiae retulit Pamelius, aliique ha­ctenus Interpretes. Dubitet vero quis­piam in recentioribus Ecclesiae diptychis, aliine locum habuerint quam praecipisi nominis Episcopi? Non alio­rum certe meminerunt quae extant hodie Liturgiae. [Page 24] Non aliorum illi quarti quentique seculi Patres, qui de nominibus è diptychis expungendis reponendisve in iisdem tam multa disputarunt. Id saltem verisimile est non aliorum fuisse perpetuam illam commemora­tionem, quaeque per plures Ecclesias celebrata est, si recentiorum praesertim seculorum consuetudinem respiciamus.
  • §. II. Alioqui certum est aliorum quoque nomi­na fuisse etiam in sacris Ecclesiae diptychis scripta at­que recitata, praecipue mortuorum qui in Ecclesiae communione decesserant. Non aliorum certe memi­nit Pseudo-Dionysius V. fortasse seculi scriptor. Cum enim in Hierarchiae Ecclesiasticae. c. 5. diptychorum reci­tationis ita meminisset, [...], ad quos illa pertineret [...] in Con­templatione explicat apertius: [...](inquit) [...]. Quod observarat etiam Maximus Dio­nysii scholiastes, cujus haec sunt verba: [...]. Erravit itaque Pamelius, si duplicium tabularum, vivorum atque mortuorum existimavit meminisse Dio­nysium.
  • §. III. Hujus autem mortuorum commemorationis frequens est in quarti seculi quintique scriptoribus, & deinceps, mentio. Et vero etiam Cypriano nostro fuisse coaevam, constat ex1 epistola ad Furnitanos. Meminit etiam aliquoties ejusdem Africanae Eccle­siae Presbyter (Cypriano tamen antiquior)2 Tertul­lianus; & quidem ita meminit, ut consuetudinis jam ab antiquis usque illius Ecclesiae temporibus receptae. Numerat enim inter illas Ecclesiae consuetudines quae jam passim obtinuissent, cum nullis tamen Apostolo­rum scriptis fuissent commendatae.
  • §. IV. Viventium non aliorum nomina reperio commemorata in recentioribus illis Ecclesiae seculis quam offerentium. Eorum nimirum qui pro Ecclesiae tunc invalescente more, dona illa obtulissent quae es­sent postea in mysticum eucharistiae sacrificium sacer­dotis benedictione consecranda. Cum enim ex con­suetudine sacrificiorum jam recepta tam à gentilibus quam Judaeis, praeter sacrificia publica quae publicis impensis oblata sunt, essent & alia pro offerentium de­votione privata; & cum privata illa propriam quan­dam peculiaremque vim habere crederentur, qua nu­men esset ipsis offerentibus conciliandum; propterea nec suis illud negandum crediderunt Christiani, quo proprium sibi numinis favorem conciliarent. Eratque adeo certa quaedam communionis honori [...]icae species illa [...] communio, ut constat ex canoni­bus poenitentialibus. Nec enim ad illam admissi poe­nitentes sunt, cum communio illa plebeia illis concessa est. Non equidem de aliis loquitur3 Innocentius I. Verba ejus apponenda sunt, quia hanc rem totam mirifice illustrant: De nominibus vero recitandis, an­tequam preces sacerdos faciat, atque eurum oblationes, quorum nomina recitanda sunt, sua oratione commendet, quam superfluum sit & ipse pro tua prudentia recogn [...]scis, ut cujus hostiam Deo necdum offeras, ejus ante nomen insi­nues, quamvis illi incognitum sit nihil. Prius ergo obla­tiones sunt commendandae, ac tunc eorum nomina, quo­rum sunt oblationes, edicenda, ut inter sacra mysteria no­minentur, non inter alia, quae ante praemittimus ut ipsis mysteriis viam futuris precibus aperiamus. Plane constat nominum hanc recitationem in oblatione fuisse funda­tam, nec proinde aliorum quam offerentium factam esse commemorationem.
  • §. V. Sed vero nominum illa commemoratio, quae Cypriani etiam seculo usurpata est, omnium commu­nis fuisse videtur qui quidem Ecclesiae communione frue­rentur. Tantundem valent apud illum in hac ipsa, quam in manibus habemus, epistola ad communica­tionem admitti & offerri nomen. Nec enim illud pro ulteriori aliquo communicationis gradu habitum fuisse plane constat ex sequentibus: Nondum (inquit) poe­nitentia acta, nondum exomologesi facta, nondum man [...] eis ab Episcopo & clero impositae, eucharistia illis datur. Et ex antecedentibus: Nam cum in minoribus peccatis agant peccatores poenitentiam justo tempore, & secundum disciplinae ordinem ad exomologesin veniant, & per ma­nus impositionem Episcopi & cleri jus communicationis ac­cipiant, &c. Utrobique fit gradatio, & quidem ita ut summus communionis gradus in ipsa eucharistiae per­ceptione constituatur.
  • §. VI. Ut autem horum omnium origines inve­stigemus, observanda est inprimis illa Scripturae phra­sis, qua Christiani ad fidem conversi nominum appel­latione designantur. Ita Act. I. 15. [...]. Ita enim ibi om­nia fere exemplaria. Quod enim in editione vulgata hominum legamus hodie, non est quod antiquo inter­preti tribuamus, quasi is [...] in suo codice Graeco reperisset, sed potius exscriptori, facillima nominum in hominum commutatione. Sunt enim & alia in ea­dem vulgata interpretatione exempla quibus interpre­tum errores in codices recentiores universos irrepse­runt. Ut quando de muliere in Evangelio legimus quod evertit domum pro everrit, & quando alibi fi­dem pro fine legimus. Unus ille codex vester Bodleia­nus legit [...]; quod cum aperte falsum sit, supe­riori enim versu 14. jam facta erat mulierum quae ad­essent mentio; verisimile est è glossemate marginali in textum irrepsissc. Phraseos novitatem observasset le­ctor & notasset per nomina homines esse intelligendos Graecis nimirum [...]. Inde librarius in Textum tran­stulit. Est & alius locus huic plane geminus Apocal. III. 4. [...].
  • §. VII. Omnino haec loca alludere videntur ad matriculam Ecclesiae, in qua fidelium baptizatorum­que nomina scripta essent. Eodemque alludunt, ni fallor, & illa, in quibus4 libri vitae mentio tam fre­quens occurrit. Est enim haec, ut puto, loquendi forma desumta à more civium ad civitatum jura ad­mittendorum. Erat enim id in usu ut quoties cives in aliquam [...] sive civitatis jura ascriberentur, eorum nomina essent in civitatis album referenda. Ita deinceps constabat quinam essent pro veris civibus a­gnoscendi, ne quis alienus in jura civitatis irreperet, quae jura civitatum illustrium magni habebantur, ea praesertim aetate. Quo illud etiam referendum exi­stimo Apocal. XI. 13. in quo terrae motu decima pars civitatis cecidisse dicitur, & occisa esse nomina homi­num septem millia. Quis non videt hic ad morem ci­vitatum allusum esse, quo in ejusmodi civitatum epi­demicis calamitatibus è libris censualibus sive civitatis matricula de civium admissorum numero judicabant? Ita civitatis Romanae damna aestimavit Angustus in bello civili, novo constituto civitatis censu. Ita in futurum orbi Ro­mano consuluit instituto civium per universum orbem Romanum in suam cujusque civitatem lustro, & [...] qua civium nomina essent denuo in publicis civita­tum tabulis describenda. Id enim erat profiteri, ut civis quisque suam civitatem agnosceret, nomenque descri­bendum daret; id describi ut nomina civium ita edita in publicis, quas diximus, tabulis describerentur.
  • [Page 25]§. VIII. Civitas autem illa de qua tantopere glo­riati sunt primaevi illi Christiani, non alia erat quam Hierusalem. Ita certe sensit martyr anonymus apud 5 Eusebium, qui pro more inquisitionum rogatus, patrium Hierusalem esse respondit, multisque deinde praesidem lusit, qui illum de terrena aliqua civitate Romae aemula intellexerit. Ut enim omnia fere in primis illis Christianismi temporibus à Judaeorum mo­ribus desumta sunt; ita id in privilegiorum negotio praesertim, solenne certe fuit, & fortasse perpetuum, ut si quod sibi privilegium Israëlis nomine, asseruis­sent Judaei, id sibi quoque, ut mystico Israëli ven­dicarent etiam Christiani. Jam vero inter alia de quibus gloriati sunt Judaei, cum communis illa esset omnium fere gentium, si qua celebrior fuisset, de sua civitate jactatio; nec illi sibi hac in parte ceden­dum existimarunt. Proinde6 Judaei universi, qua­cunque essent per orbem universum dispersi, civita­tem tamen sibi Hierosolymitanam patriam vendicabant. Id enim erat illius aetatis usu comprobatum ut si quae civitatis cujuspiam fuissent coloniae, illae tamen civita­tem metropolitanam sibi patriam agnoscerent, ejusque jure fruerentur, ut qui liberi in colonia nati essent, illi essent ex natalibus suis in civitatis Metropolitanae censum referendi. Ita Romae civis natus est Apostolus, propterea quod in Tarso, utcunque longo terrarum intervallo à Roma dissita, Romana tamen colonia, na­tus esset.
  • §. IX. Proinde Mystici quoque Israëlitae, ne hac etiam ex parte inferiores viderentur, illi etiam sibi civitatem novae suae nativitatis in baptismo ratione vendicandum censuerunt, illam quoque Hierosolymi­tanam, sed vero longe illam, quam terrena illa esset, clariorem. Id enim agitabant in omnibus illis istius­modi disputationibus ut mysticorum Israëlitarum jura terrenoyum illa non aequarent modo, sed longe etiam superarent. Idque duobus modis hac in causa confece­runt, tum civitatis ipsius respectu, tum privilegiorum, sive civilitatis, ut reddit Act. XXII. 28. vulgatus in­terpres. 7 Civitatis quidem ipsius: sanctitatis nomine civitatem suam commendarunt Judaei; sed vero longe sanctior erat coelestis illa Hierusalem, sanctitatis omnis archetypa. Magni etiam regis nomine S. Matth. V. 35. Nam quia civitates metropolitanae erant plerumque re­gum sedes, ideo quo major erat civitatis rex, eo etiam illustrior ipsa civitas fuerit necesse erat; latior enim futura erat civitatis jurisdictio. Tanto igitur Hierusa­lem reliquis per orbem civitatibus praeponenda, quan­to esset rex eorum Deus reliquis etiam regibus ante­ferendus. At si terrena illa Hierusalem regem Deum habebat, ne [...]tiquam tamen adeo praesentem illum ac coelestis illa, cujus cives se Christiani professi sunt. Vid. Apocal. XXI. 22, 23. Excisa etiam fuerat ter­rena illa Hierusalem à Babyloniis, brevi etiam à Ro­manis excindenda. At8 fundamenta habuit coelestis illa Hierusalem nullis unquam hostium viribus diruen­da, longe etiam quam illa Agrippae fundamenta fir­miora, quibus terrenam illam civitatem munire voluit à Claudio prohibitus atque impeditus. Unde & ma­nens civitas appellatur Heb. XIII. 14. quae nullo esset seculorum decursu peritura. Civitas illa terrena ab hominibus condita erat, at coelestis haec non [...], sed Deum habebat artificem & conditorem Heb. XI. 10. Id enim etiam in civitatum laude positum erat, si quem magni nominis habuissent conditorem. Quod etiam ad privilegia civitatis, ne in eis quidem erat terrena illa civitas cum coelesti ulla ex parte con­ferenda. Ita potius distabant ut terrena illa, si ad coelestem conferretur, ne civitatis quidem nomine digna censenda esset. Eo spectabant illa privilegia ut cives liberi essent. Id ambiebant civitates omnes, nec alios quam liberos in civium numero censebant. Servorum conventus ergastula potius, quam civitates, audiebant. Quae nunc est (inquit Apostolus) Hieru­salem servi [...] cum filis suis, illa autem quae sursum est Hie­rusalem, libera est, quae est mater (sive metropolis) no­stra. Gal. IV. 25, 26.
  • §. X. [...] superiore commate dixerat Apostolus. Nec dubito quin si aliorum Ju­daeorum Apostolis coaevorum commentarios allegoricos, praeter Philonem haberemus; haec ipsa in iis esset inter­pretatio reperienda, veram liberamque Hierusalem su­pernam fuisse atque coelestem, terrenam, quae Romanis eo ipso seculo servierit, minoris esse faciendam. Cum igitur in qua quisque civitate natus esset, & quidem ingenuis atque civibus, ea demum pro patria habenda esset; cumque secundam suam baptismi nativitatem pro vera nativitate solam agnoscerent Christiani; se­quebatur ut ea ratione patriam quoque sibi vendica­rent. Nec vero erat quod aliam sibi patriam mystici Israëlitae agnoscerent, quam mysticam hanc Hierusa­lem, in allegoricis Judaeorum interpretibus jam satis notam atque celebrem. Praesertim cum in eo illis assenserint Philosophorum celeberrimi à quibus multa accepisse constat Judaeorum mysticos illos, quos dixi­mus interpretes, accepta ita derivasse Christianos. Pa­triam enim sibi coelum vendicabat Anaxagoras. Nec ille modo, sed Pythagoraeorum illa atque Platonicorum, ipso etiam Apostolorum seculo, recepta jam hypo­thesis qua animas humanas à coelo stellisque huc des­cendisse docuerunt [...], exulum nimirum ritu, è patria, proinde totam philosophiam mysticam in eo positam, ut [...] ejus procurarent, qua voce Graeci reditum denotant in patriam exilio contrarium. Cui consentit tam frequens in N. T. civitatis coelestis tanquam Christianorum propriae, mentio. Eo spe­ctare [...] illud Phil. III. 20. probavit noster eruditissimus Hammondus. Eo [...] quoque, ex ipsa vocis ratione manifestissimum est. Nec enim est quod alium omnino sensum admittat locus Act. XXII. 28. Neque sane necesse est quod plura con­geram exempla quae quidem in N. T. occurrunt ubique, manifestissima sanc pariter atque frequen­tissima.
  • §. XI. Vicem reliquorum omnium supplebit vel unus ille locus Apocal. III. 12. Quo ita scriptum le­gimus: [...]. Plane constat, pro illus aeta­tis more, beneficia civitati praestanda, esse ipso civi­tatis jure remuneranda. Constat etiam in ipso hoc quo alluditur agonum negotio, tantum fuisse civita­tum ambitum, ut judicum non modo fidem, sed9 athle­tarum quoque ipsam, pretio corrumperent, nedum ut verum aliquem victorem praetermittendum cense­rent. Constat praeterea in illius novae civitatis jus, pro more seculi, esse admissum, referendo inprimis nomen in tabulas publicas, tum nova illam à civitate sua denominatione insigniendo, adjecta praeterea in perpetuam rei fidem publica [...] in [...], posterisque consignando in perennem me­moriam nunquam delenda monumenta. Quod autem [Page 26] novo illum10 nomine ornandum dicit, vel de novo civitatis nomine intellexit, quam illi diximus è pri­ma nativitate non competere, sed vero novo esse mercedis loco adjectam; vel de novo Christiani no­mine de quo veteres ut plurimum antiqui instru­menti de novo nomine 11 prophetias interpretati sunt, vel etiam de veteribus à parentibus in prima nativita­te datis mutandis in nova illa prophetarum Apostole­rumque nomina; quod pro zelo suo nonnullos fecisse constat, praesertim cum nova quaeque, novum can­ticum, novum Testamentum, in veteris instrumenti idiomate, laudi esse atque praecomo animadver­tissent.
  • §. XII. Est & alia ratio hoc in loco fortasse ve­risimilior. Pro civitatum enim more etiam nomina suscipiebant, qui in civitatum jura fuerant admissi. Si in civitatem Romanam ascripti essent, Romanum quoque nomen; si in Graecaum, Graecum; si in Judaeam, Judaeum; & sic de reliquis. Nec aliam fuisse causam existimo cur plures in N. Testamento binomines ha­beamus, quorum unum Judaeum esset nomen, Ro­manum alterum. [...] Act. l. 23. [...]. Act. XII. 12. 25. XV. 37. [...]. Act. XIII. 1. [...]. Act. XIII. 9. Scio alias de Apostoli nomine datas esse ab interpretibus rationes, sed frustra ut existimo. Lon­ge certe haec est, quam nos damus, omnium facil­lima. Apostolus ut [...], Judaeus erat natione, civitate Hierosolymitanus, ut proinde He­braeum nomen Sauli in circumcisione habuerit, quo & usus est tanquam notiori, quamdiu in Judaeorum fini­bus versatus est S. Lucas; dein Pauli, cum illis fini­bus egressus inter reliquarum provinciarum Romanos versaretur. Idem enim natus in Tarso colonia Roma­na, Romanus erat, & quidem natalibus, ut proinde Romano etiam esset nomine appellandus. Similiter de reliquis, quos dedi, binominibus judicandum censeo, tam fuisse Romanos illos quam Hierosolymitanos, ut­pote [...] Romanam, seu natalibus in Romana co­lonia, seu pretio [...] consecutos. Videmus igi­tur, in praedicto12 martyrum AEgyptiorum exemplo qui se patria Hierosolymitanos fecerunt, quam conso­num fuerit ut propheticis se Eliae, Hieremiae & Esatae, &c. nominibus insignirent civitati Hierosolymitanae pro­priis. Ita erat omnino faciendum, si locum suum atque privilegia gens illa sacra tenuisset. Proselytismus Justitiae suscipiendus esset, & in mores Judaeorum at­que nomina trans [...]undum; si qui fuissent è gentilibus qui Segullae privilegia ambiissent. Perfracta autem jam maceria, in mysticum Israëlitismum patuit genti­libus aditus, retentis suis cujusque moribus atque no­minibus. Unde est quod in Christianis N. Testa­menti nominibus ethnica multa & quidem ab ipsis gentium idolis desumta, reperiamus, Christiani itaque nomen Christianae fuisse [...] proprium, est sane mihi verisimillimum.
  • §. XIII. Atque ex eodem hoc civitatum jure id etiam sequitur, civitatum harum literalis mysticaeque Hierusalem jura pro civitatum reliquarum juribus in­telligenda esse. Nec enim fas est ut haec nugatorio lusorioque solius repraesentationis consilio intelligantur dicta, sed pro modo ligahum symbolorum. Ita nimi­rum ut quae alii adhibitis illis symbolis à gentium lege pacti esse intelliguntur, ea etiam Ecclesiastici iisdem symbolis adhibitis, pro societatis Ecclesiasticae lege gessisse reputentur. Praesertim cum id observarint etiam Judei literales, quorum ad exemplum confor­mata sit à Spiritu Ecclesia. Cum igitur id sit civita­tum omnium jure receptum, ut qui fuissent in civi­tatum matriculas, describendis nominibus, recepti, illis civitatum earundem jura, sacra pariter atque profa­na, concessa essent; contra, quorum nomina ex iis­dem matriculis deleta essent, eorum nulla profano­rum sacrorumve pars concederetur; idem etiam hic ex eadem interpretationis lege intelligendum. Id nempe voluerunt Judaei sua illa nominum in matricu­las relatione, ut quorum nomina ita essent in matri­culas relata, illi populi Israëlitici privilegiis uteren­tur, partem illi in Deo, in sacrificiis publicis, in conventibus solennibus, in Dei promissis populo Israë­litico factis, in precibus vicissim populi Israëlitici nomine Deo à sacerdote offerendis, deinde vendica­rent.
  • §. XIV. Quod autem omnia Israëlis externa ty­pis mysticis atque invisibilibus adumbrarent allego­rici Scripturarum interpretes, id quoque certo quo­dam prudentissimoque consilio ab illis factum est. Eo nimirum collimabant, ut ita invisibile illud populi Israëlitici cum Deo commercium pro captu vulgt ali­quatenus explicarent, & ut populum sensibus dedi­tissimum (quae & idololatriae ejus tam frequentis vera fuerat origo) à sensibus sensibilibusque paulatim ad intelligibilia revocarent. Erat in aperto Judaeus, erat etiam [...]. Erat Israël secundum carnem, erat & secundum spiritum. Erat circumcisio carms, erat spiritus atque cordis. Erat haereditas Cananaea, erat etiam coelestis. Erat Hierusalem terrena, nec de­erat illa quoque coelestis. Erat pontifex visibilis, sacri­ficium visibile, panegyres visibiles primogenitorum. Erant vicissim hisce [...](est enim illa Apo­stoli mysticorumque interpretum vox qua hanc ipsam rem denotabant) invisibilis Pontifex [...], sacrificium illi proprium itidem invisibile, panegyres etiam [...], Ut loquitur13 Apostolus, ipsae pariter inprae­sentiarum invisibiles. Infinitum esset, si singula ex­cuteremus. Ut autem ad normam philosophiae Pla­tonicae haec exigebant Hellenistae: ita certum est [...] Archetypis illis invisibilibusque exemplaribus à Pla­tonicis esse tributam, ut proinde siquam efficaciam haberent externa haec atque ectypa [...], ea ab invisibilibus illis tota esset arcessenda. Cum itaque civitatis Israëliticae privilegia praecipua, quaeque essent ab alienigenis proselyiis maxime expetenda, ca spiri­tualia essent, & futuri seculi, sive [...] ut lo­quuntur Rabbini, [...], ut Hellenistae; plane sequitur Israëlis previlegia ad Israëlem invisibi­lem praecipue attinere, esseque adeo ipsa pariter in­visibilia, atque illo, quod dixi, visibilium cum invi­sibilibus, commercio procuranda In eo ergo ponen­dum erat nominum in matriculas referendorum bene­ficium, quod quae in visibili civitate gesta sunt, ea in invisibili rata crederentur; quod cum eorum nomi­na in matricula terrenae Hierusalem scriberentur, scri­pta etiam existimarentur in libro Dei: Cum cives fierent terrenae Hierusalem, nec ab illa quoque civitate coelesti putarentur alieni: cum terrenae urbis privile­giis, coelestis etiam privilegia una eademque opera assecuti intelligerentur, quod quae Dei nomine atque instituto gererentur in terris, ea rata ab eo haberen­tur in coelis. Hoc magnum revera beneficium erat, meritoque ab universis gentibus maximi faciendum. Ceteroqui nihil erat quod Judaeorum gens, aut jus civitatis Hierosolymitanae ab alienigenis magnopere ex­peteretur.
  • §. XV. Atque ita tandem intelligemus illas lo­quendi [Page 27] formulas quibus hoc ipsum in Scriptura de­notatur. Quod illa nomina scribi dicantur in coelis, videmus hic quam apte quadret huic, quam dedi­mus, hypothesi. Nempe Hierusalem illa coelestis non alia erat quam ipsum coelum, ut quae in ejus matriculam relata essent nomina, ea jure meritoque scribi dicantur in coelis. Et ut Christianos Judaeis in veri Israëlitismi privilegia successisse constat; constat etiam matriculae hujus quam diximus, terrestris illud esse cum coelesti commercium, ut quorum nomina in terrestri conscripta essent, ea in coelesti scribi eadem opera dicerentur. Proinde gaudere vult discipulos suos Dominus quod eorum14 nomina scripta essent in coelis. Hoc verum esse non a [...]ot, sed supponit. Unde au­tem constare potuit, & quidem ea certitudine quae gaudii argumentum esse posset, nisi ex generali illa suppositione qua nomina in album terrestris Hierusa­lem relata, eadem scribi supponerent in coelis? Pro­inde Ecclesiae membris etiam peccantibus minatur etiam Dominus, fore non ut in archivis coelestibus ne scriberentur, sed ut scripta antea denuo delerentur. Proinde fine nova revelatione Clementis nomen in li­bro vitae scriptum esse, scire potuit15 Apostolus, quod scilicet post baptismum, quo nomen ejus in terrestris simul coelestisque Hierusalem matriculas fuisset relatum, nihil admisisset deinceps dignum, cur scriptum post­ca de [...]eretur. Ex quo etiam intelligimus quanti facien­dum esset olim communionis Israëliticae, quanti hodie­que Ecclesiasticae beneficium, quod per illam in civium coelestum numerum referamur.
  • §. XVI. Superest ut illud etiam exponamus, cur eadem coeleitis civitatis matricula liber vitae appelletur. Primaria igitur hujus vocis significatio ex veteri, ni fallor, instrumento desumenda est. Ibi autem à regum memoriis, illo seculo usitatissimis petitam exi­stimo metaphoram. Solebant enim regum benefacto­res atque beneficia in illiusmodi commentarios referre qui regi essent ad manum, siqua esset oblata praemii referendi occasio. Ita Mardochaei in regem Assiterum beneficium conservatum legimus. Vitae autem nomi­ne omnia cujusvis generis beneficia, ut è contra mortis nomine mala omnimoda complecti solent scriptores sacri, praesertim vero hujus vitae prosperum adver­sumque statum. Ita de16 Rubene, de17 Solomone, &18 alibi. Ita forte & illa quoque intelligenda sunt quae de vita Pharaonis Josephus, de peren­ni vita Nabuchodonosoris habet propheta Daniel, quod nimirum pro more juramentorum quo quod cuique carissimum esset id Deo oppignoravit male multandum si fefellisset, Jusephus prosperum Phar [...]o­nis statum regiamque dignitatem ita obligandam cen­seret; Damel Nabuchodonosori perpetuam florentis Regni fortunam apprecaretur. Scio tamen & vitam regum ipsam obligari solitam, quae causa erat quod19 Scythae siqua regem adversa valetudo afflixisset, eam perjurio cujuspiam tribuendam conserent. Sed nescio an alio referri possit locus Prov. XVI. 15. In hilaritate vultus regis vita. Quando igitur20 Moses è libro Dei deleri voluit, id tantum voluit, ne deinceps inter amicos Dei necessariosque numeraretur. Inde transiit in beneficia pacti Israëlitici, quia Israëlitarum quisquis pacto stetisset, is pacti generalis beneficio esset inter propinquiores Dei amicos recensendus. Semper enim à prima usque pactorum origine, vita inter pacti praemia, mors inter violati pacti supplicia numerata est. Ita in pacto Paradisiaco mortem loco poenae mi­natur, lignum vitae obedientiae mercedem daturus erat Deus. In pacto Mosaico: 21 Testes invoco hodie coelum & terram, quod proposuerim vitam & bonum [mortem Heb.] benedictionem & maledictionem: elige ergo vitam, ut & tu vivas, & semen [...]um. In Prove [...]b. de sapientia quae pacti Mosaici erat observatio:22 lignum vitae est his qui apprehenderit eam. Et a [...]i [...]pissime. Merito ergo matriculae haec liber vitae appellatur, quod qui in ea scripti essent ad eos vitae illa attineret, pacti beneficio promissa.
  • §. XVII. Quod si haec de pacto quoque literali vera erant, de pacto mystico longe adhuc erant ve­riora. Mystica enim illa Israëlis haereditas ter [...] vi­ventium proprio quodam suo jure nuncupatur, quasi vero ne vitalis quidem foret hujus terrae vitae, & morti potius quam vitae accensenda. Respondetque etram haec loquendi forma Platoni atque Platonicis accura­tissime. Huc trahit ipse Plato locum23 Euripidis, quo vitam beatorum nos mori, eorundem autem mortem vivere dicimur. Utque omnia rerum exem­plaria Platonicis atque Hellenistis [...] dicuntur, ita haec etiam vita [...] dicitur, qua voce usus est ipse etiam24 Porphyrius. Ut autem in priori vitae significatione, non tam existentiam nudam, quam prosperum vivendi statum, vitae nomine denotari diximus; ita hic quoque ne durationis quidem ipsa illa perennitas, sed beatitudo ipsa vitae appellatur. Pro­inde haec [...] vitae non tam morti quam [...] opponitur, quae & ipsa sacris scriptoribus mors habetur, diciturque, nec aliis praeterquam bonis vi­ta haec conceditur, quanquam mali etiam ad poenam resurrecturi sint, & in existentiae poenaeque perpe­tuitate conservandi, Aptissime vero mystico Israëli, atque adeo Christianitati conveniebat haec vita, quod cum Judaei sub Messia suo vitam sibi diutinam hodie polliceantur, antiquiores aeternam, unde illa25 [...], & veteris Testamenti prophetiae quas illi de Messia intellexerunt,26 [...]& [...] etiam [...] diserrissimis verbis polliceantur: tum vero [...] hanc [...] assignarunt Platonici pa­riter atque Hellenistae, ex quorum principiis loqui­tur S. Joannes Apostolus in Evangelio, primaque ejus epistola. Iidem coelestis civitatis regem cundem [...] faciunt, unde est quod tam multa habeamus de [...] apud Philonem, nec aliunde quam ab eo docent esse expectandam. Liquet igi­tur quam apposite Evangelium, quod in [...] colen­do totum est, [...] appelletur. Li­quet etiam quam apte coelestis civitatis matricula [...] audiat, civitatis nimirum illius quae [...] principem agnoscit [...] auctorem. Liquet de­nique quam congrue recitandus in die judicie hic sit liber, quando nimirum vitae mortisque distribuenda sunt praemia. Cum enim vita haec [...] inter civi­tatis [...] privilegia numeretur; sequitur omnino non ad alios quam illius civitatis cives jure attinere, ut proinde nequeat hujus praemii distributio commo­dius quam ex illo, quem dixi, libro deduci. Qui­cunque enim jus baptismale conservarint, ne alio suo deinceps flagitio deleri postea mererentur, illi vitam sibi promissam vendicare poterunt. Nec alii quam civis jura civitatis coelestis, pro foro possunt & pro sorma tribunalium postulare, quo referendas esse has metaphoricas locutiones non est quod in dubium vocemus. Videmus interim, haec si vera sint, quam graviter errarit hactenus vulgus Theologo­rum, quam nihil haec ad causam praedestinariam fa­ciant, quo tamen illa hactenus plerique retulerint; [Page 28] quam maxime saveant unitati Ecclesiasticae, quo ta­men ea, nemo est, quod sciam, qui hactenus re­tulerit.
  • §. XVIII. Et qua ratione ratam crediderunt in coelis illam baptismalis matriculae inscriptionem, eadem par erat ut crederent, siqua nomina superiorum cen­sura, è matricula Ecclesiae delerentur, eadem è ma­tricula Arche [...]ypae delenda & in coelis, unaque omnium privilegiorum jus esse deinde derogandum. In quo etiam praeivit, ni fallor, Ecclesiae Synagaga. Hoc enim referenda exislimo illa Salvatoris verba:27 [...] [...] De Synagagae censuris haec intellexisse Dominum, constat è voce [...]. Ita enim excommunicationem denotabant Judaei Hellenistae, ita etiam Ecclesiastici, nec ulla vox frequentius oc­currit in Canonibus. Recte etiam, & pro more gen­tis atque seculi, conjunguntur cum censuris [...] Ipsa anathomata gravissima erant ipsa quoque convitia. Illis autem perculsos fuisse primaevos Christianos ex eorum synagogis extorres, non è novo duntaxat Testamento discimus, sed ex primaevis quoque pa­tribus,28 Justino praesertim atque29 Origene. Iidem etiam restes sunt, nec diris illos, nec convitiis ab­stinuisse, siqui in eorum censuras incidissent. Quod igitur ad tertium illud attinet, [...] nimirum [...], ad eandem illam e [...]communications causam spectasse, est mihi same verisimillimum. [...] pro excommunicatione usus est in Evangelio S.30 Joan­nes Apostolus. Idem etiam eadem voce usus est de excommunicatione etiam Ecclesiastica III. Ep. V. 10. Ut plane constet vocem illam à synagoga in Ecclesiam transisse. Aptissime respondet hu [...]c Personae [...] [...], ut nimirum ea ipsa ceremonia sy­nagogae [...] [...]empiam spoliare crederentur, cum [...] ejus è Synagogae matricula delerent.
  • §. XIX. Et quidem in hac ipsa causa, ut & alibi saepidime, seculi sui mores ad vivum expressit Igna­tius, quod vix credo potuisse quempiam ter [...]i seculi salsa [...]ium cum illi jam sensim in desuetudinem abi­issint. [...] pro personae usus apud cum frequens est.31 [...], bis. S [...]l [...]tat idem [...] in Ep. ad Smyrn. ut h [...]etur non in Interpolattene modo, sed in veteri eti [...] interprete, ex quo constat quod in hodierno codice Florentino deest, id libraria esse potius, quam interpolaton, tribuenduo. Quanquam salutatio haec ad illam forte Roman [...]um consuctudinem allu­serit, qua obvium quemque, quanquam de facie ignotum, nomine ex Nomenclatoris monitu compel­labant; non est tamen quin Nomenclaturam illam ipsam intellexerit quae in Ecclesiae Matricula obtinue­rat, ac proinde neminem esse à sua salutatione ex­cludendum, sin eodem redibit haec Igna [...] salutatio, quo Apostoli illa qua omnes sanctus aliquando salutan­dos duxit. Idem ad Polycarpum 32 [...] Id quoque de matricula Ecclesiae intelligo, ut idem hic vuleat [...], quod alibi [...] Cavet nimirum ne quispiam praerermittatur, con­sulenda nominum serie in matriculus Ecclesiae. Quod vero de Haereticis ita seribit:33 [...] quis non videt haec cum illa Judaeorum [...] quam accurate consentiant? [...] quis dubitet pro [...] haberi? Nec alieni crant hac etiam in causa Grae­corum mores. Quos illi piaculari crimine constrictos habebant, corum etiam nomina diris devota esse con­stat ex AEschinis oratione adversus Cresiphontem num. 38 Ad eandem plane sormam qua Christianos Ana­themate percussos à Judaeis Auctorem habemus Justi­num Martyrem. Quod vera illa, postquam fuissent ex Ecclesiae matriculs erasa, nec seribere, nec voce tenus proserre dignetur, omnino tractat tanquam [...], profana atque piaculo implicita.
  • §. XX. Nominum autem illam in matriculis rela­tionem illorum manu, [...]quorum erant nomina, fieri solitam arbitror. Is enim erat à prima fere antiqui­rate pactorum, mos, ut ea paciscentium subscriptionibus confirmarentur. Haec autem crvium ascriptio, non ita civium jura atque privilegia conferebat, quin ex adverso essent ab ascriptis pacta etiam mutua exi­genda, de civitatis juribus deinceps conservandis, de­que side in patriam colenda. Id etiam à Judaeis in pro­selytismo observatum colligo ex Is. XLIV. 5. Iste dicet Domini ego sum: & ille vocabit in nomine Jacob: & hic scribet manu sua Domino: & in nomine Israël assimilabitur. Plane innuit illa scriptione factum esse ut Dei nomine Jacobi atque Israëlis deinde censeren­tur. Quod ita in censum Israëlis transierint, inde constat ad illam, quam dixi, [...] hanc scriptio­nem esse referendam. Quod seriberent manu sua Domino, id quoque signum est cum illa [...] Pa­ctum cum Domino pro more solenni fuisse conjun­ctum, & in eo quoque cum Deo pacto adhibitam fuisse mantium illam subscriptionem. Sed & in alio illo cum Deo foedere, cujus meminit34 Nehemias, sub­scriptionem legimus atque signationem. Et vero legi­bus Rontanis (cui parebat primis suis exordiis orbis Christianus, ex quibus in hoc ipso pacti argumento multa ratioeinatur in Epistola ad Hebraeos Apostolus, ne dubitemus ad illas pacta etiam Christiana cum Deo inita esse exigenda) manifestum est subscriptionem pa­ctis adhiberi solitam. Quae cum ita se habuerint, fieri vix potuit quin in Christianorum quoque mores transierint quorum plerique essent ab his originibus arcessiti.
  • §. XXI. Cum vero sacrificiorum precumque pu­blicarum ejus esset inter civitatum jura vel praecipua numerandum; probabile omnino est non generali solum civium commemoratione in sacrificiis publicis fuisse contentos, sed vero singulorum etiam quam possent propriam factam esse in precibus mentionem, praesertim in solennitatibus panegyricis quae te [...]ius po­puli causa fuissent institutae. Ea autem commemoratio commodissime fieri potuit prolatis his, quas diximus, matriculis publicis. Ita cautum esset ne quem civem omitterent pontifices, ne quem profanum, aut alienum, aut piaculo constrictum, sacrorum facerent partici­pem. Cum vero ninium prolixa esset tot millium nominum recitatio, sola nominum oblatio satis esse pe­tuit ad sacrorum beneficia singulis impetranda. Id cum communi sacrificinuum more receptum esset, ad Judaeos primum, deinde ad Christianos dimanare potuit facillime. Cum enim illi non omnem sacrifi­ciorum usum, sed cruentorum duntaxat repudiarent, mystica autem colerent atque agnoscerent; pronum erat ut quae alii beneficia c [...]uentis sacrificiis tribuissent, eadem mysticis suis asserent Christiani, ne cruentis mystica viderentur inferiora. Proinde in generali illa quae à prima usque origine, Eucharistiam excepit intercessione, matriculam illam verisimile est nominum [Page 29] Deo fuisse oblatam. Aliud certe significat offerri no­mina, aliud recitari, ut primo tantum essent à se invicem usu potius, quam nominibus, diversa; postea cum paulatim inoluisset illa nominum sine recitatione oblatio, uni eidemque diptychorum recitationi denotan­dae facta sint communia.
  • §. XXII. Erant & aliae Christianorum appellatio­nes seculo illo admodum familiares quae ansam satis opportunam catalogis conficiendis dare poterant. Ta­lis erat inprimis debitoris illa. Cum enim ante recep­tum Christianis [...]um carnis fuissent debitores, iidem in baptismo se Dei debitores profitebantur. Sunt autem illae phrases in Romanis legibus notissimae, nomen obli­gare, obaerare, & dissolvere, à syngraphis in quibus debitorum nomina; conscripta sunt, proculdubio petita. Erat & alia Christianorum appellatio, qua milites di­cerentur. Haec in sacris literis, haec etiam in Pa­tribus, adeo frequens erat, ut quam plurimis Eccle­siae consuctudinibus ortum dederit. Inde ipsum sa­cramenti nomen baptismo etiam attributum; inde for­mae illae in baptismo antiquissimae: [...], plane à militia desumtae Inde nomen stationum, commcatus, aliaque in Patri­bus frequentissima. Militum autem nomina in cata­logis fuisse descripta, non opus est ut probem. Inde formae illae nomen dari, & catalogi militaris mentio sa­ne frequentissima. Eo referendum nomen numero­rum pro militibus legionariis sub recentiorum praeser­tim Imperatorum temporibus, quod eorum solorum nomina catalogi legionarii justos numeros conficerent; nec enim auxiliorum nomina in catalogis Romanis scripta sunt. Inde fortasse lux [...], cu­jus meminit S. Lucas. Et qui aetatem militarem ex­cesserant, illi [...] dicuntur in Graecis re­rum Romanarum scriptoribus. Atque hae rationes, ut vel solie catalogis hisce in Ecclesiam introducendis suffecissent; ita dubitari nequit quin magnum alio­qui momentum additurae essent illi, quam modo de­dimus potissimae.
  • §. XXIII. Quacunque vero de causa mos ille in Ecclesiam illatus est, erat sane rei disciplinariae, illius praesertim retatis, stabiliendae longe utilissimus. Quin ita etiam necessarius, ut si aliae deessent, quas dedi­mus rationes; vix tamen esset ut dubitemus de facto saltem, illum obtinuisse. Magnum erat inprimis constantiae praesidium, ingentemque proculdubio in­cussit apostasiae pudorem; cum manu propria, sub­scriptione, mansurisque monumentis convinci pos­sent, siqui Christianitati suae renunciassent. Ita ad­versariorum gentilium, Haereticorumque fraudibus com­modissime occurri potuit, nequis profanus in eorum synaxes irreperet, cum suos omnes in nemerato habe­rent, nec ignotum quempiam admitterent. Quan­quam autem synaxes primis Apostolorum temporibus omnibus plerunque paterent, at communio certe nun­quam patuit, & synaxes ipsas postea occlusas fuisse verisimile est. Nec enim aliter intelligo ut fabulas illas de infanticidio atque Oedipodaeis incestibus commi­nisci possent Judaei, nec tanta rerum Christianarum ignoratione versari etiam curiosi, quique animum ad illas ediscendas addixerant, qualis fuit Celsus. At in magnis civitatibus excludi non poterant, ni fuis­sent ad manum catalogi quibus sui ab alienis dignosce­rentur. Accedebant & alia matricularum conimoda; quod ita constare posset quibus concedendae essent omnium generum litera sormatae, nequis Haereticus aut excommunicatus alterius Ecclesiae commendatione apud aliam abuteretur; quod etiam lapsi atque poeni­tentes, cum etiam maximus esset eorum numerus, neutiquam tamen ante justum poenitentiae tempus expletum admitterentur; quod denique lapsi à gentili­bus distingui possent, qui non essent tam facile ad communionem, quam illi ad baptismum admittendi; quod [...] illa, quae aliis praeterquam clericis erat in literis commendatitus necessaria, singulis dari posset, ita enim in cognitionem omnium sidelium veniebant, cum nomina essent in matriculas admissa; quod deni­que singulis adesset, cum necesse esset clericorum cura, quod ipsum in magnis, ut dixi civitatibus, cum ostiatim quaerendi essent, fieri vix aliter potuit quam confectis istiu [...]modi matriculis, nedum ita com­mode.
  • §. XXIV. Praeter hos catalogos omnium Christia­norum communes, erant & alii clericorum proprii & eorum qui sun [...]bus Ecclesiae alerentur, pauperum, vir­ginum, viduarum. Eodem enim catalogo hos omnes contineri solitos existimo, cum & clerici & ipse e­tiam Episcopus ex elcemosynis victum haberent. Hu­jus catalogi meminit ipse Apostolus 1 Tim. V. 9. [...]. Quod enim haec non sint de aliis viduis quam, quas diximus, paupe­ribus, intelligenda, constat ex [...]. 4. ubi quae poster [...]s haberent superstites, illas iisdem nutriendas com­mendari vult. Hujus ejusdem catalogi meminerunt & canones Ecclesiastici. Nec aliunde desumsisse credo Cornelium cleri sui atque pauperum numeros quos habet in episcola ad Fabium Antiochenum. Erat autem ad­modum necessarius hic quoque catalogus elocmosynis distribuendis, ne quis ex ele [...]mosynariorum numero praetermitteretur, ut Diaconis ad manum esset quo­rum sidei commissa est plerunque illa distributio. Hujus catalogi pars saltem aliqua ad nuperiora etiam Ecclesiae secula descendit; quam D [...]ptycha appella­bant, & recitatam fuisse in Eucharisftiae officio, par­tim ex Liturgiis etiamnum superstitibus, partim ex poena illa expungendorum è diptychis nominum colli­gimus. Sanctiores enim reliquis habebantur, qui in co catalogo continerentur, sanctae virgines, sanctae viduae, sancti etiam Ecclesiae pauperes, ut mirum non sit concessum fuisse illis hunc recitationis honorem. Quae etiam fortasse ratio esse potuit cur hujus prae­sertim catalogi nomina frequentius quam aliorum in primaevorum Christianorum epistolis salutata legamus. Id faciunt Apostoli, id Clemens, id Polycarpus, id Ign [...] ­tius; id reliqu; plerique qui illis seculis epistolas con­scripserunt.
  • §. XXV. Quod vero attinet ad illam quae anti­quitus obtinebat mor [...]torum commemorationem, erat illa Eucharistica potius quam propitiatoria. Extant certe hodie vestigia in antiquissimis, quas habemus, Liturgiis, nonnullorum nomina, quae nemo dubitat nisi gratulatione commemorari non posse, patriarcha­rum, prophetarum, Apostolorum, martyrum, sancto­rum omnium, ipsius denique B. virginis. Martyribus autem injurium existimat S. Augustinus qui pro illis orarit. Idem innuunt moribundorum mortuorum­que in Ecclesiae pace tractandorum pleraeque cere­moniae. Nullum in illis moeroris tristitiaeve indicium, contra gaudii potius gratulationisque omnia. Beatuni praedicabant propinqui, doloremque Christianis in­dignum esse arbitrati sunt. Funebrem pompam cum cereis atque funalibus canticisque ducebant. Excipic­bat venientem sacerdos cum gratiis Deo agendis. Tum recitatae è Scripturis de mortuorum sancta resurrectione sententiae. Sequebatur rursus Psalmorum cantus, defunctorumque in pace praedicatio. Tum complexus mortuum est sacerdos, sanctorumque ita in coemeteriis reposuit. Idem fere in octava dici, idem & in anni­versaria commemoratione praestitum. Nec enim alibi mortuorum è diptychis factam esse commemorationem existimo ad Eucharistiam, praesertim vulgarium, ne ultra modum diptychorum recitatio excresceret oblatio [Page 30] fieri fortasse poterat. Ita enim post XXXV. Annum ab obitu S. Chrysostomi nomen di rychis Ecclesiae Con­stantinopolitanae restitutum est, & post mortem alio­rum nomina expuncta. Sed nescio an aliorum id fue­rit, praesertim in seculis recentioribus quam insignium & praecipuarum sedium sacerdotum & martyrum. De­su [...]ta enim haec videntur è ritibus gentilium. Mense autem Februario animas priori anno corpore solutas commemorabant anniversariae commemoratione publice Romani, tum privatim suae quemque colebant fami­liae. Nec de plebeiis animabus ultra publice cogitatum est. Siquis praeterea aliis annis cultus illis est exhibi­tus, is privatorum erat duntaxat atque familiarium, Heroas autem, aut Imperatores, aut siqui alii patriae causa celebrius quicquam gessissent, cos templis, eos ar [...], eos sacerdotum sodalitiis, sacris, atque reditibus, diebusque anniversariis per omne aevum duraturis colebant. Ita bonos Imperatores plerosque Romani, ita Harmodium atque Aristogeitonem, & qui in Mara­th [...]e cecidissent, Athenienses. Horum in locum sue­cessisse sanctos, testis est in Therapeuticis Theodoretus. Non est itaque, ex horum exemplo, quod miremur illustrioribus quib [...]sdam Ecclesiae antistitibus, non com­memorationem duntaxat, sed & recitationem esse con­servatam plusquam anniversariam. Sed & martyrum eundem fuisse honorem, ex ipso nostro martyre col­ligimus. Celerini avia Celerna jampridem martyrio coronata fuerat. Sed & patruus ejusdem atque avun­culus Laurentinus & Ignatius. Nec tamen Cypriani etiam aetate desierat eorum anniversaria commemo­ratio. 35 Sacrificia (inquit) pro eis semper, ut meministis, offerimus, quoties martyrum passiones & dies anniversaria commemoratione celebranius.
  • §. XXVI. Plebeiorum interim in exequiis usus est vocabulis Pse [...]do-Dionysius, ab Hero [...]m commemoratio­ne petitis. Tales enim sunt [...]& [...] ab Olympionicarum è tabulis publicis per praeconem reci­t [...]utone petitae, quaeque adeo non aliis quam illustrio­ribus e [...]usinodi viris convenirent. Plane ut innueret illos etiam fuisse triumphalibus praeconlis ornandos. Atque hoc Ecclisiae honorificum testimonium, quod vigente etiamnum disciplinae, pluris erat certefacien­dum, non minimum fuisse exist i [...]no disciplinae ful­cimentum. Plenos enim spe certissimaque beatae im­mortalitatis fiducia morituros probabile erat, quibus de acta vita accedebat praeter conscientiam propriam, alienum quoque testimonium lam sidum, illis praeser­tim seculis, minimeque adulatorium. Contra sibi dif­fidere necesse erat, quantaliber alioqui innocentia prae­ditos, si in causa propria esset à tam aequis judicibus dissentiendum, ut quolibet disciplinae rigore subeun­do, tam certum esset testimonium merito redimen­dum. Proclive tamen erat, ut, quod postea factum est, ad mortuorum etiam expi [...]tionem sensim dilabe­rentur. Cum enim illi mystico suo sacrificio aliorum sacrificiorum omnium benesicia expectarent, nec id il­los lateret fuisse apud utrosque, tam Judaeos, quam gentiles, sacrificia hoc ipso expiandorum criminum consilio instituta; inde facile credebant hoc idem be­nesicium à suo quoque mystico eucharistiae sacrificio esse expectandum. Cum etiam praeter commemorationem illam viventiumque consolationem, animabus quoque defunctorum ipsis inferiarum beneficium accedere cre­deretur (condiri enim illas in tumulis, sanguinisque haustu sensibiliter delectari, quiescere deinde, nec va­gari longius, credebant veteres, dum defaecato tan­dem corporeo vehiculo in coelos avolarent) idem a­nimabus suorum beneficium, & suo quoque sacrificio, procurari posse, pronum crat ut crederent. Non di­co quam solide haec colligebant, sed quam facile es­set ut ea colligerent. Certum enim est multas istius­modi ethnicorum de animarum cultu superstitiones, e­tiam vigente sub Christianis imperatoribus Christianis­mo obtinuisse. Eo referendae erant oblationes ad se­pulera martyrum quas S.36 Augustinus auctor est, hoc ipso nomine fuisse ab Ambrosio reprehensas. Eo illa Eucharistiae ad mortuorum memorias profanatio, quam damnant37 canones Africani. Et orationes illae atque miracula quae ad tumulos defunctorum, non raro, ut in exemplo Elisaei, sed saepe atque ordinarie edenda existimabant, plane illi ethnicorum sententiae facere videntur qua animas defunctorum in tumulis habitare crederent, ut & illi quoque S. Justin [...] 38 Mar­tyris, qua energumenorum Daemones non alios fuisse credidit quam defunctorum animas. Daemonas enim [...] appellat Platonicus 39 Synesius, suffragante etiam ipso40 Platone. Idque inde potissimum colli­gebant, quod qui eo maniaco furore acti essent, in tumulis atque desertis id genus locis praecipue delecta­rentur, de quo, ne longius abeamus, ex ipso41 Evan­gelio peti poterit exemplum. Nec aliud voluerunt, ut opinor, Patres42 Eliberitani, qui cereis per diem in Coemeteriis accensis, inquietari crediderunt animas san­ctorum. Fieri certe non potuit ut Cereis in Coemeie­riis accensis inguietarentur si in coelis fuissent, non in ipsis Coemeteriis. Idque ipsum collegisse videtur S.43 Ju­stinus Martyr ex historia Pythonissae, quae Samuëlis a­nimam è sepulcro evocarit, quam & molestum sibi fuisse significavit is quicunque tandem fuerit quipro­phetae personam induerat. Nec enim in alias quam tu­mulorum animas ipsi Necyomantae [...] suam exercebant. Justinum secutus est in sua de Engastri­mytho disputatione44 Origenes. Atqui hanc senten­tiam longe aliam fuisse certum est ab ea quam tradi­derat Ecclesia. Qui enim nec ad coelum, nec ad in­feros, deferri animas statim à morte crediderant; in locum tamen refrigerii, in extern [...] atria, in sinum A­brafe deferri crediderunt, idque bonorum angelorum ministerio. At si in tumulis mansissent, plane super­vacuum fuisset illud ministerium, nec Abrahae nec a­liarum sanctarum animarum consortio frui poterant quae quidem non fuissent in iisdem tumulis conditae, sed nec refrigerio aliquo, si sub illorum, quos dixi, Daemonum potestate permansissent.
  • §. XXVII. Sed, ut eo tandem redeat unde di­gressa est paulisper oratio, tandem intelligimus, cur illa defunctorum etiam nominum ex Ecclesiae diptychis expunctio, poenae loco irrogata esset, & quidem adeo severae. Nec enim id voluit Ecclesia, ut quos, Deo ejus acta secundan [...]e, m [...]liori jam in statu collocasset, eos deinceps in deteriorem conjiceret; aeternum enim animarum statum, non à judicio duntaxat, sed à morte etiam credidit plerunque immutabilem. Sed nec separa­ [...] status mala illis imprecati sunt, quibus illos crede­bant obnoxios, tenebras nimirum crebrasque Daemo­num infestationes, aliasque receptaculorum angustias, quae ut viventium precibus levari posse credebant, ita mirum non erat si vivorum similiter imprecationibus gravari posse crederent. Nec enim terminus hisec censuris ullus est praefixus, qui praefigi poenitentium poenis solebat. Id ergo voluit Ecclesia, ut novo a­liquo facinore emergente quod antea latuerat, revo­caret [Page 31] honerificum illud, quod nescia hactenus mo­rienti jam dederat, testimonium, in viventium potius beneficium, quam poenam mortuorum. Et cum nomina eorum è diptychis craderet, id quoties è canonum praescripto fieret, impediebat inprimis anniversartam illam, quam dixi, commemorationem; contra docebat talem esse illorum statum, cum illo facinore obstri­cti morerentur, ut de ita mortuis bene judicare non possent, nedum illis spem illam certam beatae resur­rectionis, quam antea conceperant, polliceri: nec esse propterea quod illis gratularentur, aut, illorum nomine, Deo sive gratias, sive sacrificia Eucharistica offerrent, quod illa nominum è diptychis recitatione significatum esse diximus; metuendum esse potius, & plane desperandum, si in illo crimine sine poeniten­tia decessissent, monendosque adeo superstites, hoc ipso edito exemplo, non impune fore, nec in pace matris Ecclesiae decessuros siqui deinceps ita decesse­rint; fore itaque ut nec de illis bene sperari posset, si se istiusmodi flagitiis innecti paterentur, nec de il­lis, ante obitum, egisent poenitentiam [...] In quo ni­hil est quod veluti durum aut inhumanum reprehen­dant adversarii.
  • §. XXVIII. Id unum poterat videri fortasse du­rius, quod cum preces viventium mortuis prodesse exi­stimarent, mortuos tamen illos non laudis modo hono­re, sed & precum subsidio spoliandos crederent; cum tamen quo periculosiorem credebant eorum statum, eo consequens erat ut crederent preces quoque suas effe magis necessarias. Sed praeterquam quod hanc ipsam de precum efficacia sententiam recentiorum di­ximus esse temporum, quam Apostolicorum; erat tamen quod ostendere possent ex illorum seculorum receptis dogmatibus, qui illam tantam crediderunt precum esticaciam: Inprimis gravius ese potuit cri­men quam quod precibus expiari possit sine poenitentia. Haeresis certe talis illis habita est, quo nomine ple­rique sunt è diptychis post mortem exclusi. Tum, ut levius fuisset crimen, quodque poenitentia expiari posset, seram tamen esse post mortem poenitentiam. I [...]a de Chrysostomo, ita de Cypriani nostri Gominio V [...] ­ctore statuendum; qui canonum duntaxat Ecclesiasti­corum violatorum rei decessisse judicati sunt. Nec enim precum ipsarum eam crediderunt efficaciam nisi praesuppositis quibusdam in eo pro quo preces offerren­tur conditionibus, quarum principem locum tribue­runt poenitentiae. Id ex Pseudo-Dionysio, id ex ipso quo­que S. Augustino manifestum est. Tandem crimen ut levissimum fuisset, ad quod eluendum generalis poe­nitentia suffecisset cum viventium precibus; atqui pre­cum illarum, pro illius aevi disciplina, jus nullum habuisse alibi ostendimus qui extra Ecclesiam decesse­rant. Talc autem crimen haeresis habita est quo dece­dens quispiam ab Ecclesia excluderetur, ut proinde nullum deinde jus vendicare posset precum Ecclesiasti­carum. Quod contra in eadem Cypriani Ecclesia A­fricana Dinocratem qui sine baptismo decesserat, le­gimus sororis Perpetuae precibus ex inferis esse revoca­tum, constat revelatione excitatam esse Perpetuam, fore ut hoc ipsum à Deo jam martyr impetraret. Ita ni fuisset, ne ausa quidem fuerat sperare, ut possit à Deo impetrari. Ex quo constat plane fuisse extra­ordinarium, nec in exemplum ex illius seculi Eccle­siae Africanae principiis trahendum. Ostendimus au­tem hactenus quantum tribuendum sit illius seculi Revelationibus.

Ad EPISTOLAM XIV. DE Forma à Cypriano data.

  • §. I. DEsiderastis in hac re formam à me vobis dari, inquit Cyprianus. Et hanc for­mam per te aliis Episcopis innotescere vo­luimus.] Ep. XVII. dicunt Confessores. Formam da­re idem quod Graecis [...]. In Glossis vet. forma, [...], & vicissim. Phrasis apud quarti seculi & dein­ceps Scriptores Graecos usitatissima, qua subditi prae­sertim superiorum suorum cujuscunque generis jussa solent denotare. Forte à sigillis quibus id genus in­strumenta publica muniri solent. Sigilla enim [...] vocat in Annibalicis 1 Appianus. Potius tamen ab arte [...] fortasse desumta est; & enim [...], nec cujusvis generis illa, sed [...], talis nimirum quae [...]. Inde sigillum exemplar [...]; quod vero ad exemplar expressum erat, [...] dicitur. Id ergo volunt subditi quoties hac phrasi utuntur, tam se accurate superiorum jussa executuros, ut obsequia mandatis tam apte respon­derent, quam solet sigillum [...]. A subditis ad superiores transiit, cum solerent auctorita­tis suae commendandae gratia, constituta sua titulis honorificis ornare, de quo extant in moribus Roma­nis innumera exempla. Nec vero apud alios memini extare hanc phrasin, quam apud Christianos, & qui­dem illos praecipue Graecos, vel, quod eodem redit, Latinos illos quorum dialectus idiomatibus Graecis sea­tet, qualem omnes sciunt fuisse Africanorum. Ut sus­picio sit è sacra LXXII. interpretatione fuisse desum­tam. Multa enim inde transierunt in mores Christia­norum. Locus esse potuit Exod. XXV. 40. [...] In eo enim se [...] probavit Moses Numer. XII. 7. quod formam illam ad vivum in tabernaculo expres­scrat, quo se [...] titulo superioribus com­mendatos volebant qui ita loquerentur. Si apud Ethnicos eadem illa locutio obtinuisset, non aliunde commodius illam deducendam credidissem quam à [...] illis sive Ideis ad quarum similitudinem mun­dus sensibilis, ex Platonicorum sententia, expressus est. Easdem autem illas ideas Hellenistae ut credebant, ita illas ex eodem illo quem diximus loco collige­bant.

Ad eandem De libello à Martyribus accepto.

  • §. I. CEteri vero qui, nullo libello à martyribus accepto, invidiam faciunt, &c.] Nondum igitur prodierant Luciani generales illae literae Ep. XVII. XXII. quibus omnibus pax con­cessa est. Quomodo igitur quibus nondum à martyri­bus pax impetrata, invidiam tamen facere poterant Episcopis? Plane ex generali illa forma, qua conceptos fuisse nonnullos martyrum libellos ex Ep. XI. disci­mus, communicet ille cum suis. Incerto enim illo suo­rum nomine nemo erat qui se non possit Ecclesiae ob­trudere. Suorum enim nomine, non cognati duntaxat, sed & totae familiae, amici quoque quibuscum nulla intercesserat praeterquam benevolentiae necessitudo, contineri poterant. Illis omnibus ni pacem concessis­set Episcopus, id martyrum in contumeliam inter­pretari poterant. Ita in Epist. illa quam dixi XI. in­fert Cyprianus: ut incerta & caeca petitio invidiam nobis postea cumulet. Videmus ibi quorum nomine mota ea sit, cujus hoc in loco meminit, invidia. Quan­quam scio & lapsos ipsos & qui eorum praetextus, rebus novis studebant Ep. VI. admodum fuisse importunos. Sed invidiam hancad martyrum intercessionem specta­re manifestum est.
  • §. II. Quod autem ad phrasin illam, de invidia facienda spectat, eam ad cujusvis generis supplices ex­tendi fateor. In Deorum quoque causa usurpatam probavit ad Martialem atque Arnobium doctissimus 1 Heraldus. Nec tamen explicavit ea unde fuerit de­sumta. Ego non aliunde petendam arbitror quam è [...] quem numinibus fere proprium ingenitumque fuisse Ethnici crediderunt, quo magnis omnibus ul­tra modum excrescentibus superbientibusque male illos cupere existimarunt. Id in Niobes causa, id in Marsyae, id in aliis plerisque fabulis Poëtae, Tragici praesertim, passim repraesentant. Inde natas loquen­di formulas ad Patres etiam Christianos tran [...]isse ob­servavit Cl. Casaubomes, [...]& praefiscine di­xero, si quis quempiam ultra modum laudasset ad nu­minis invidiam declinandam. Eam invidiam cum numinibus omnibus communem fecissent, tum Ne­meseos sive Adrastiae propriam illam, quasi provinciam crediderunt. Inde [...], & [...], apud Hesychium. [...], & [...], Suidae. Erat enim ea Dea [...], sive [...] inimicissima. His autem omnibus nominibus illos intelligebant qui se­cundis fortunae eventibus nimium efferrentur. Ala­tam proinde illam propterea finxerant, quod celeri pede sequitur superbos ultor à tergo Deus, ut loquitur Seneca Tragoedus. Adrastiam autem appellarunt, quod nemo ita peccans illam possit effugere. Illam vero animi elationem, nullibi magis elucere credi­derunt, quam siquis in potestate constitutus, durum se praebuisset adversus supplicum preces. Nec alterius cujuspiam numinis fidem apud tragoedos miseri atque oppressi frequentius implorant. Duo autem condu­cere putabant ad invidiam hanc concitandam, suppli­cis nimirum conditio, atque intercessoris. Supplicis qui­dem, si praeter casum illum adversae fortunae, se quoque dejecisset, animosque remisisset; intercessoris autem, si in ea is existimatione fuisset ut repulsam pati non posset sine gravissima arrogantiae nota ei inu­renda qui repulisset. In hoc autem quod habemus in manibus exemplo tantum aberat ut supplices ipsi invidiam moverent; ut contra potius indignationem incurrerent, tanta erat eorum protervia atque pro­cacia, tam longe aberant ab ea animorum demissio­ne quae vere supplices decebat. Superest igitur ut in­tercessorum causa eam existimemus factam esse invi­diam. Quanta enim fuerit, eo praesertim seculo, con­fessorum martyrumque existimatio, si alia exempla de­fuissent, quae tamen etiamnum extant sat is frequen­tia, vel haec ipsa Cypriani cum illis contentio mani­festum fecerit. AEgre enim admodum plebes in of­ficio continebant Episcopi per orbem Romanum inter se consentientes, cum tumultus concitassent cum suis Lucianus. Quanquam etiam de populi indigna­tione fortasse haec poterant intelligi, quae & ipsa vim quandam magicam atque fascinatricem, ex illius aevi dogmatibus, habere credita est.
  • §. II. Quod vero ad illum numinis [...] attiner, id porro obiter notandum, non esse quod illum adeo miretur Casaubonus, putetque Christianorum dogma­tibus adeo contrarium. Qui [...] repraesen­tassent ipsi gentiles, iidem tamen [...]à Divinis ar­cuerunt, praecipue Platonici. Erat enim haec eorum ars à Diogene Laërtio observata, ut dum contradicto­ria eidem tribuere viderentur, errores imaginationis ita corrigerent. Ita summum Deum [...]& tamen [...] iidem appellarunt, ut quod nos in entis nomi­ne perfectum concipimus, id Deo tribuendum esse innuerent, quod imperfectum admiscemus pro nostra­rum facultatum ipsarum imperfectione, id contra docerent à Deo esse ablegandum. Idem de invidiae nomine statuendum. Si affectum illum vitiosum per­turbationemque intelligamus, vel si dolorem aliquem de bonorum prosperis successibus, quae vulgo homi­nes hoc nomine intelligunt: longe abest ut haec Di­vinae naturae in universum, ut vel Nemesi suae tribuen­da censuerint sobrii Ethnici. Id unum voluerunt ma­lorum arrogantiae vel bonorum alioqui fastui ipsi certe non bono, adversam esse naturam Divinam. In quo equidem nihil est quod non cum Scripturis accura­tissime consentiat. Illae quoque Deum superbiae omni, prae aliis peccatis, inimicissimum repraesentant. Eae­dem illae Diabolis superbiam illam tribuunt ut naturae à Divina alienissimae. Illae denique virorum alioqui sanctorum fastus gravissimis suppliciis multatos com­memorant. Tales certe erant populi recensio à Da­vide, divitiarum suarum jactabunda ostentatio in E­zechia, dirissimis prophetarum minis severissime pu­nita. Quae si apud ethnicos edita fuissent, Nemesi pro­culdubio atque numinis invidiae illa tribuissent. Abu­sum tamen esse vocis cum haec invidia dicitur, & fa­tetur auctor quem exscripsit Suidas, & faterentur, pro illa quam diximus, arte sua in voce [...]. Pla­tonici. Nec est etiam quod nos refragari aut debea­mus, aut etiam possimus.2

Ad EPISTOLAM XXI. DE Martyribus coronatis, & trianfactis.

UT quicunque prior vestrum coronatus fuerit, istis sororibus vestris Numeriae & Candidae, tale pec­catum remittant.] Notanda diligenter haec verba, ex quibus constat ut nomen martyrum pro il­lius seculi usu, etiamnum superstitibus concessum fue­rit, si quid gravius confessionis causa passi essent; non tamen nisi consummatorum fuisse & coronatorum, pacem lapsis concedere. Ita ad Lucianum ipsum Pau­lus martyr: Luciane, coram Christo tibi dico; ut siquis post arcessitionem meam abs te pacem petierit, des in no­mine meo. Inde intelligimus cur Romae constitutus Celerinus Lucianum in Africa agentem de pace illis foe­minis concedenda interpellarit. Postquam enim Roma decessisset Decius, defervisse videtur ibidem persecu­tio. Contra, cum Africam appulisset novi anni Pro­consul, ad sanguinem usque saevitum est, cum antea magistratuum edicta non ulterius quam ad incarcera­tionem progressa essent. Intelligimus praeterea cur li­bellum martyrum Lucianus ediderit, quia decesse­rant ipsi quorum nomine fuisset conceptus. Quan­quam ex Ep. XXIII. constat jam superstitum nomine libellos edidisse Lucianum, ea nimirum spe, fore ut brevi coronarentur. Quod de se quoque ominatur Ep. XXII. Edidit igitur ante, post mortem tandem valituros.

Nam & Etecusam semper appellari, testis est nobis Deus, quia pro se dona numeravit, ne sacrificaret: sed tantum ascendisse videtur usque ad Trianfacta, & inde descendis­se. Hanc ergo non sacrificasse ego scio.] Nullum hinc sensum eliciunt interpretes. Ego Etecusam illam quam appellavi, non aliam fuisse puto quam Candidam, cujus causam recte tu à Numeriae causa separatam exi­stimas ut magis favorabilem. Sacrificaverat enim Numeria, cujus unius causam cum in epistolae initio egisset Celerinus, postea Candidam adjungendam cen­suit, ut uno utraeque eodemque libello contineren­tur. Cum igitur Candidam Numeriae adjunxisset, ne pares in crimine viderentur quibus pariter indulgen­tiam rogaret, haec intulit superioribus omnino con­nectenda. Candidam quod attineret, ipsam à se [...] semper esse appellatam, qua voce technica in ca­ [...]onibus usuque illius seculi notissima, illas denotare voluit quae nullo suo consensu vim passae essent. Nec enim ex illius aevi disciplina culpa omni caruit, si quis vel invitus coactusque, sine omni proprio con­sensu, sacrificasset. [...] istinsmodi accensenda erat Bona, de qua ita meminit Caldonius:1 quae tra­cta est à marito ad sacrificandum. Quae conscientia non commissi, sed quia tenentes manus ejus ipsi sacrificabant, sic ipsa coepit dicere contra: non feci, vos fecistis. Et ta­men illa sacrificantibus annumerata est, ea sola ratio­ne gratiam expectans quod postea facta esset extorris. Erat equidem vim passis postea indulgentior synodus Ancyrana; verum ea duntaxat lege, si de illo quo­que facinore serio doluissent:2 [...]. Fuisse tamen innuunt eo quo­que seculo nonnullos quibus major placeret [...], illis verbis: [...]. Facillima autem erat Latinae vocis3 AE­cusae in Etecusam migratio. [...] notam Saxonicam literae A, facillimo errore pro et legere potuit exscriptor. Con­stabit praeterea ita aptissima sententiae hujus cum su­periori connexio, quae nulla est ex aliorum interpre­tamentis. Constabit etiam voci appellavi propria sua significatio. Est enim violentior illa quam tribuit illi Rigaltius. Nec etiam nisi duarum foeminarum memi­nit Luciani responsoria. Nihil ibi de hoc, quam vo­lunt, Etecusa.

Quod vero ad vocem illam interpretum crucem trianfacta attinet; ego tryphacta à Celerino scriptum puto, ut ad Graecam [...] alluserit. Tria fata cer­te nec numina erant à Christianis sacrificaturis coli so­lita, nec Janus ipse illis vicinus, sed potius ipse Jupi­ter Capitolinus. Nec locus sacrificantium forum erat Romanum, sed ipsum potius Capitolium. Tribunalis etiam cancelli [...] appellati. Hesychius: [...]. 4 Pollux: [...]. Verum hoc ante nos comperi vidise5 Gronovium. Atque adeo libella­ticam existimo fuisse Candidam. Convenit certe ac­curatissime libellatici crimen in Ep. LII. ad Antonia­num. Non sacrificavit Candida. Et libellatici manus pura erat, & os ejus feralis cibi contagia nulla polluerant. Dona numeravit Candida ne sacrificaret. Eodem spe­ctant & illa in forma libellatici, dare me ob hoc prae­mium, ne quod non licet faciam. Ascendit ad tryphacta Candida, & inde descendit. Erat enim judicis tribunal in edito collocatum. Et libellaticus ad magistratum vel venit ipse, vel alio eunte mandavit. Quis non vi­det ascendere ad tryphacta & inde descendere, idem va­lere quod ad magistratum venire? Tueturque hanc libellaticorum causam uti favorabilem Ep. ad Antonian. Cyprianus; ita tamen tuetur, non ut omni culpa va­cet, ut innuit Rigaltius. Certum enim est libellaticos communibus tum Africanorum tum etiam Romanorum suffragiis fuisse damnatos, quamvis molliorem de il­lis sententiam tulerint Petrus Alexandrinus aliique re­centiores. Cypriani tamen aetate primum damnatos, constat ex praedicta ad Antonianum Epistola. Id cer­te innuunt illa ejus verba: posteaquam nobis admonen­tibus didicit, nec hoc se facere debuisse. Nondum igitur ante admissum id flagitium didicerant pro flagitio esse vel habendum. Quanquam haec cum scriberet Cele­rinus, nondum Romae constitutum videtur quo tandem essent in loco habendi.

DISSERTATIO CYPRIANICA VI. Ad EPISTOLAM XXIV.
De Presbyteris doctoribus, doctore Audientium, & legationibus ecclesiasticis.

Presbyteri doctores Cypriano antiquiores, primariae in Ecclesia dignitatis. §. I. Apostolis coaevi, à Judaeorum Scribis doctoribus deducti. §. II. Eorum officium in dono extraor­dinario fundatum. §. III. Non omnium fuisse presbyterorum, ut vulgo putant, munus illud docendi. §. IV, V, VI. In audientium doctore probando presbyteros doctores so­los consuluit Cyprianus. §. VII. Audientes iidem qui catechumeni. §. VIII. Voce etiam catechumeni usi sunt. Audientium nomen unde deductum. §. IX. Catechumenorum in­stitutio mysteriis respondebat. §. X. Doctor audientium Cypriano hypodiaconus. De Pan­taeno, Clemente Alexandrino, Origene, in schola Alexandrina catechistis. §. XI. In­feriorum ordinum ministri, nunc Cleri communi nomine censentur, nunc excluduntur, apud Cyprianum. §. XII. Cypriani legationes omnes, aliaeque quarum mentio in ejus Episto­lis. §. XIII. Legationes per clericos, & quidem illos, ut plurimum, binos, raro hypo­diaconatum excedentes aetate Cypriani. §. XIV. Legationes aliae Cypriano antiquiores, Clementis Alexandrini atque Irenaei. §. XV. Legationes Ecclesiae Smyrnensis, Polycar­pianae at que Ignatianae magis, quam Cypriani illae, honorificae. §. XVI. Legationes se­culi Apostolici, §. XVII. Pro moribus juris hospitalis expressae. §. XVIII. Apostoli peregrinantes ita ab Ecclesiis recepti ut solerent à provincialibus suis praesides provincia­rum. §. XIX. Legationes illius seculi maxime honorificae. §. XX.

  • §. I. AVt quando cum presbyteris doctoribus lecto­res diligenter probaremus, Optatum inter lectores doctorem audientium constituimus.] Observandum hoc munus presbyterorum doctorum, quod non Cypriani primum tempore natum erat, sed vero ab Apostolis usque ad ejus tempora dedu­ctum. Cypriano antiquior1 Tertullianus meminit. Quid ergo (inquit) si episcopus, si diaconus, si vidua, si virgo, si doctor, si etiam martyr, lapsus à regula fue­rit; ideo haereses veritatem vid [...]buntur obtinere? Ubi ita hujus doni meminit, ut plane ab officiis Ecclesiasti­cis episcopatus & diaconatus distinguat. Quae enim se­quuntur, personarum sunt dona, non officiorum; ea­que ipsa ita inter se gradibus distincta, ut proximum martyri gradum doctor occupet, nec viduis modo sit, sed & virginibus dignitate superior. Idem postea: est utique frater (inquit) aliquis doctor gratia scientiae dona­tus? &c. Meminit Tertulliano coaevus martyr2 Satu­rus Aspas [...]i presbyteri doctoris ab Optato episcopo dissi­dentis. Meminit variis in locis Hermas L. 1. vis. 3. Lapides quidem illi quadrati & albi, convenientes in com­missuris, ii sunt apostoli, & episcopi, & doctores, & ministri, qui ingressi sunt in clementia Des & episcopatum gesserunt, & docuerunt, & ministraverunt sancte & mo­deste electis Dei qui dormierunt quique adhuc sunt, & semper cum illis convenerunt & in se pacem habuerunt & se invicem audierunt. Mirum est quod hoc è loco eli­ciat Blondellus, eosdem fuisse Episcopos atque doctores; quasi vero verba illa, & Episcopatum gesserunt, ad doctores referenda sint, & non ipsos potius qui etiam praecesserant Episcopos: praesertim cum occurrant ibi­dem verba illa, & docuerunt, quae doctoribus aptissi­me respondeant. Fuisse equidem hoc dono instructos Episcopos ut plurimum, est sane verisimillimum prop­ter praeceptum Apostoli, quo Episcopum vult esse [...] 1 Tim. III. 2. 2. Tim. II. 24. atque adeo è presbyteris illum praecipue ad Episcopatus honorem esse provectum quem eo dono constabat esse praeditum. At presbyterorum etiam doctorum jam exempla vidimus, ut proinde necesse non sit qui doctor fuerit, eum fo­re etiam Episcopum. Frustra vero nos ad illos aucto­res refert Blondellus, qui post extinctum in Ecclesia doctoratus donum floruerunt. Sed ad Hermam no­strum redeamus. Idem rursus L. II. Mand. 4. Etiam nunc, Domine, audivi à quibusdam doctoribus, quod alta poenitentia non est, &c. L. III. Simil. 9. Quadra­ginta vero Apostoli & doctores sunt praedicationis filii Dei. Postea: Et dixit: Quoniam hi Apostoli & doctores qui praedicaverunt nomen filii Dei, cum habentes fidem ejus & potestatem defuncti essent praedicaverunt his qui ante obierunt. Iterum: De octavo vero monte, in quo plu­rimi erant fontes in quibus adaquabatur omne genus crea­turae Dei, tales sunt qui crediderunt Apostolis, quos misit Dominus in totum orbem praedicare: & quidam doctores qui caste & sincere praedicaverunt & docuerunt, &c. Ex quibus omnibus id etiam intelligimus, quaenam illa fuerit doctrina unde doctorum nomen habuerunt, mu­nus illud praedicandi, ut loquitur Hermas, tantamque etiam fuisse eorum dignitatem, ut cum Apostolis, ut plurimum, conjungantur.
  • §. II. Frequens etiam occurrit horum doctorum in Sacris Literis menrto. Actor. XIII. 1. prophetarum & doctorum. 1. Cor. XII. primo Apostolorum, secun­do prophetarum, tertio doctorum ante alia Spiritus ex­traordinaria [...], v. 28, 29. Eph. IV. 11. A­postolorum, Prophetarum, Evangelistarum, Pastorum & Doctorum. Inseruntur hic Evangelistae & pastores; dona N. T. propria, nec à pentecoste, quo tempore Spiritus effusus est, deducenda. Evangelistae enim eo tempore necessarii erant quo evangelium ad exteros de­rivandum erat, quod nescio an ante Cornelii histo­riam contigerit, fieri certe vix potest ut mortem Stephani antecesserit, persecutionemque ea occasione ex­citatam. Pastorum munus tunc necessarium erat, [Page 35] cum Ecclesiae Eleemosynae erant in pauperes distribuen­dae. Est enim ea ipta distributio [...]1 Pet. V. 2. juxta ea quae supra disputavimus. Ita fiet ut donorum originalium proximus post prophetas locus sit Docto­ribus assignandus. Ex ipsa enim synagoga derivatum est ad Ecclesiam hujus muneris exemplum. Siqui­dem illi quoque erant sui Rabbini [...], Scribae, [...] (his enim omnibus titulis insigniuntur) qui & [...] simpliciter appellantur Luc. II. 46. Fuisse e­tiam apud ipsos munus admodum honorificum con­stat è Rom. II. 18, 19, 20, 21. Ut necesse esset Sal­vatori de eo discipulos suos monere, ne illum titu­lum ambirent. Quam tamen, una cum officio, am­bitionem etiam Christianis irrepsisse suspicio est, S. Ja­cob. III. 1.
  • §. III. Ut autem omnia Ecclesiae munera primis illis originibus extraordinario Spiritus Sancti auxilio administrata sunt; idem & in hoc quoque munere contigisse certum est. Id innuit verbum [...] Eph. IV. 11. referendum enim ad locum Ps. LXVIII. 19. [...]. 8. laudatum; [...]. Sunt ergo etiam Doctores illis [...] accensendi. Proinde inter Spiritus [...] habemus [...] Rom. XII. 6. 7. [...]& [...], 1 Cor. XIV. 6. ad eandem plane formam qua supra conjungi vidimus [...] atque [...]. Rursus ibid. [...] [...]. 26. Nec aliam fuisse Doctorum Africanorum ra­tionem ostendunt illa quae superius è3 Tertulliano produximus; quibus quem doctorem appellat, eun­dem gratia scientiae donatum esse dicit. Probavimus enim istiusmodi Spiritus [...] ad Cypriani nostri tempora permansisse. Fateor equidem illa aetate donorum extraordinariorum usum in ordinariorum quo­que munerum administratione fuisse. Sed vero mu­nus hoc doctorum non minus fuisse quam donum ipsum doctrinae extraordinarium, inde colligimus quod defi­cientibus hujusmodi donis, paulatim ipsum quoque munus in desuetudinem abierit. Nulla enim ejus occurrit in posteriorum seculorum canonibus mentio. Nec etiam ullibi cum ordinariis Episcopi, Presbyteri aut Diaconi officiis conjungitur in N. T. sed cum extraordinariis illis Apostolorum, Prophetarum, mira­culorumque, quae jamdiu defecisse omnes confiten­tur. Nes suppetunt Patribus quarti seculi & dein­ceps de eorum officio quod scribant ex sui saeculi re­ceptis moribus vel evanida vestigia, sed perinde ac nos, è textu solum veterumque scriptis conjectantur. Videant igitur fratres Independentes qua ratione hoc officium continuandum censeant, cum tamen dona il­la, quibus innixum probavimus, nec ipsi defecisse inficientur.
  • §. IV. Animadvertendum praeterea, cum de Pres­byteris doctoribus meminit Cyprianus, id simul innue­re, fuisse utique alios è Presbyterio qui non fuissent doctores. Nec enim opus erat ut presbyteros doctores ab Episcopis itidem doctoribus secerneret, ipse qui haec scriberet Episcopus. Nec locum habebant alii in eo­rum probatione qui in clerum promovendi essent, quam presbyteri. Idem Saturus, cum Aspasium pres­byterum doctorem appellat. Cum igitur docendi illud munus ex Herma idem fuisse didicerimus, quod praedicandi; plane secuitur, non omnium fuisse pres­byterorum, ut in Ecclesia concionarentur, nedum ita fuisse officio presbyterali essentiale, quam putant ho­dierni SCHISMATICI, ut qui illud munus non praestiterit, is ne pro presbytero habendus sit quidem. Nec vero recentiorum seculorum id errori tribuen­dum erat. Idem etiam sub Apostolis obtinuisse con­stat ex 1 Tim. V. 17. quanquam perperam colligunt [...] illos Presbyteros, qui alii essent à [...], fuisse [...]aicos. Cur ita colligant, nihil habent è textu, nihil è receptis illius seculi mo­ribus, subsidii. Sequitur itaque ne ipsos quidem Apo­stolos donum illud in ordinandis exegisse praevium, nec inter [...] ipsa manuum impositione collata locum habuisse; fed nec Deum ipsum, cujus nutu omnia tunc gesta sunt, quique Ecclesiae in necessariis non erat proculdubio defuturus, tale hoc officium insti­tuisse, ut ad ejus administrationem esset hoc donum omnino necessarium.
  • §. V. Cum etiam ex receptis aetatis suae moribus suas plerumque consuetudines mutuo acceperint Christiani; vix puto ullum fuisse exemplum quo docendi munus cum sacerdotio esset necessario conjun­ctum. Judaeis diximus Scribas fuisse at que Rabbinos, è tribu proculdubio sacerdotali illos. Longe tamen abe­rat ut tota familia sacerdotalis Scribae fuerint aut Rab­bini. Scribarum ordinem ab AEgyptiis fortassis accepe­rint Judaei. Illis enim sui erant [...] viri sacrorum peritissimi atque doctissimi, ut proinde sa­cerdotes fuisse verisimillimum sit. Nec tamen pro­pterea sacerdotes omnes [...] erant, quin paucorum potius fuisse videtur haec dignitas, cum tamen tertia populi AEgyptii pars sacerdotalis fuerit. Idem de Atheniensium etiam gentiumque aliarum [...] & [...] statuendum, ut sine exemplo fuisse necesse sit, si haec duo munera, tam inter se diversa, censuissent tamen sibi invicem fuisse conjungenda. Erant tamen admodum pauca, siqua sint omnino, quae à Christianis inducta sunt sine exemplo.
  • §. VI. Cum itaque probavimus, neque ex insti­tuto, neque etiam do facto, presbyteros omnes fuisse docendi dono praeditos; plane sequitur, qui dono illo caruissent, ita non fuisse ad docendum obstrictos, ut potius ab eo docendi munere temperare debuerint. Id enim hortatur Apostolus, ut, quo dono quispiam fuisset instructus, ei unice incumberet, Rom. XII. 6, 7, 8. &c. Sapere quenquam ad sobrietatem, & uni­cuique sicut Deus divisit mensuram fidei, [...]. 3. cer­to quodam consilio ita distribuisse Deum, ut nemo dona omnia ipse habeat, alter autem ut al­terius defectus suppleat, sintque ita sibi invicem omnes mutuo necessarii, ut non sit SCHISMA in corpore, 1 Cor. XII. 18, 24, 25.’ Si itaque omnes qui dono quopiam caruissent, illud ne quidem exercere debuerint; sequitur illos quibus negatum esset do­cendi douum, ne docere quidem oportuisse. Agnosci­mus interim, ex Apostoli mente, siqui sint utroque dono praediti, & [...]& [...], illos esse merito, duplici illo, quem dicit, honore dignos. Ne­que haec à nobis eo animo disputata sunt ut ignaeviae patrocinemur, siquis non sit aliis Ecclesiae necessa­riis muneribus obstrictus. Nec id voluisse Aposto­lum existimamus, aut Ecclesiam primaevam. Potius gaudendum existimarem atque gratulandum, siqua Ecclesia tales haberet presbyteros qui omnes huic docendi muneri ita satisfacere possent, ut nec illud ipsum indecore exequerentur, nec alia negligerent. Quod tamen schismatis praetextum faciant adversarii, siqui dono hoc destituti in sacros ordines admittantur, aliisve Ecclesiae curis pariter necessariis distincantur, quo minus huic possint cure unice invigilare; quod etiam reliqua negligant, preces publicas quotidianas, visitationem fidelium, institutionem catechumenorum, sacramentorum celebrationem, moribundorum viatica, quod unius hujus muneris praetextu, ne tempus qui­dem sibi vacuum relinquant reliquis muneribus ex­pediendis: ea sane ita non sunt Apostolica, ita non [Page 36] primaevae Christianitati conformia, ut ne probanda sint quidem.
  • §. VII. Videmus porro in hoc audientium doctore probando non alios a Cypriano presbyteros quam docto­res esse consultos. Idemque ab eo in aliis quoque causis observatum esse est sanc admodum verisimile, ut qua in re quisque eminuisset, in ea illum duxe­rit esse consulendum. Proinde ita intelligendus est cum communi presbyterorum consi [...]io sua omnia à primo usque episcopatus exordio, gesta esse commemorat, ut in rebus singulis neminem, ad quem quidem ea res attineret, à consilio suo excluserit, omnesque etiam, cum res omnium interesset, admiserit. Id quidem exigebat Apostolica illa de donis regula (cu­jus modo meminimus) ut quo dono quisque fuisset praeditus, ejus exercitio unice incumberet, nec se aliis immisceret ad donum suum nihil attinenti­bus. Sequitur etiam idem esse donum quo audien­tes atque illud quo fideles essent docendi, quia in au­dientium doctore constituendo presbyteros doctores con­suluit.
  • §. VIII. Erant equidem alii audientes in poeniten­tium censu, qui ubi Scripturas atque [...] au­diissent, è synaxibus erant excludendi. Et quidem illi Cypriano nostro coaevi, si Gregorii Thaumaturgi epistolae Canonicae credendum sit. Sed horum nul­lum in Ecclesia Africana extat, quod quidem sciam, ea praesertim aetate, vestigium. Nec alios doctores habebant quam fideles. Erant enim omnium fidelium communes illae, quibus hi intererant, auditiones. Neque vero ex usu Ecclesiae Africanae alii audientes erant quam catechumeni. Jam supra vidimus qui ca­techumeni essent clero Romano Ep. III. eosdem audien­tes esse Cypriano Ep. XIII. Constatque etiam è Ter­tulliano, quo nemo melior est Cypriani interpres. Apud4 illum audientes intinctis opponuntur, quo sensu tingui apud eundem idem valet quod baptiza­ri. Eosdem auditores appellat, quorum & tyrocinia memorat, nequis dubitet alios esse quam catechu­menos.
  • §. IX. Et quidem ipsum hoc audientium nomen frequentissimum fuisse videtur. Nec tamen desunt, ea quoque aetate, exempla quibus iidem catechumeni audiunt, & quidem apud Latinos etiam scriptores. Jam diximus hoc catechumenorum nomine usum esse clerum Romanum. Usus etiam est & ipse Cyprianus Testim. L. III. cap. 98. & Tertullianus de Coron. Mil. c. 2. & Praescr. c. 41. Quod quarto tandem S. Augustini seculo & deinceps solum obtinuit. Quod vero ad nomen audientium attinet, è sacro codice omnino ductum puto, ex illis nimirum locis quibus fides ipsa toties [...] dicitur, quam auditum reddide­runt antiqui etiam interpretes. Ita, fides ex auditu, auditus autem per verbum, Rom. X. 17. Auditus fidet, Gal. III. 2. 5. Verbum auditus Dei 1 Thess. II. 13. Ex veteri autem Instrumento deduxit Apostolus, Isa. LIII. 1. Quis credidit auditui nostro? Ita enim locum illum legerunt Tertulliani quoque Cyprtanique inter­pretes. Ad illum autem Isaiae locum nos disertissi­mis verbis retulit Apostolus, Rom. X. 16. Nihil huc faciunt vulgaria gentilium [...], quae lu­diera plerumque essent. Faciunt tamen fortasse phi­losophorum illa quae non aliis crederentur quam ini­tiandis, ad formam mysteriorum.
  • §. X. Illam certe mysteriorum formam repraesen­tabat tota catechumenorum erudiendorum ratio.5 Vi­vendi novam formam suscipiebant initiandi. Et qui­dem in ea totus est Clemens Alexandrinus, in anti­quissimo ejus, quod habemus hodi [...], opere Cateche­tico, Paedagogo viz.6 Erant etiam in Petromate libri rituales initiandis legendi primum, deinde describen­di. Et quidem de baptismi ritibus, de [...]& [...], conversione ad orientem occidentemque, &c. agit in Catechesibus suis Cyrillus Hierosolymitanus alii­que.
  • §. XI. Observandum denique ad officium hypo­diaconatus spectasse illum audientium doctoratum. Idem Optato doctoratus audientium, quod lectio Saturo ad gradum lectoris promovendo, futuri nempe officii praevium experimentum. In Alexandrino [...], sive [...] idem munus presbyteris fortasse nonnunquam assignatum.7 Pantaenum vul­go existimant fuisse presbyterum, quamvis nescio sa­ne veterumne quispiam eum ita appellet.8 Clemen­tem ejus in eo munere successorem, presbyterum vo­cat Alexander Hierosolymitanus Episcopus. Sed quan­do scripta est ab Alexandro ea epistola, jam successisse videtur in ejus locum Origenes, ut proinde non con­stet fueritne presbyter cum munere illo ipse fungere­tur. Non tamen presbyteratui id fuisse munus ne­cessario annexum constat, quod ad illud evectus fuerit à Demetrio Origenes XVIIIm. duntaxat aetatis annum agens, quo tempore non constat vel inferio­ribus quidem illis, quos pro sacris habent, ordinibus fuisse initiatum. Presbyteratum certum est, non ante iter Achaicum sub Alexandro Severo, ab [...]o fuisse susceptum. Idque eo fortasse consilio institutum est, quod fideles cum jam in sinum Ecclesiae suscepti fuis­sent, proinde doctorem habere debuerint, qui vel in Ecclesiae aestimatione esset sacerdos. Ad sacerdotes e­nim pertinuisse illam scientiae gratiam, qua donandum Tertullianus dixit esse doctorem, è veteris quoque le­gis praescripto constat, Mal. II. 7. Illa enim ipsa scientiae voce usus est in eo loco, non modo vetus in­terpres hodiernus, sed ipse quoque Cyprianus. Cate­chumenis vero erudiendis, qui extra Ecclesiam siti essent, satis erat vel laicus, quem tamen, honoris causa, clero proximum eligebant. Praesertim cum, ex iis quae de eorum sententia superius disputavi­mus, constet vel vulgus Christianorum ita extraneis quibusvis sanctitate praecelluisse, ut essent merito, si ad illos conferrentur, pro sacerdotibus habendi.
  • §. XII. Observandum insuper, ex eodem hoc Cypriani loco, lectores etiam atque hypodiaconos gene­rali clericorum titulo censeri. Id sane innuit, cum per clericos ad Romanum clerum scribendum esse dicit, eaque ipsa de causa, lectorem fuisse Saturum, hypodia­conum vero Optatum à se constitutum. Simili exem­plo Felicianus Acolythus clericus dicitur Ep. LV. Quod etiam ad lectores attinet, qui tamen inferior erat hy­podiaconatu gradus, constat idem ex ejusdem epistolis de Aurelio & Celerino ad honorem lectoratus à se pro­vectis. De Aurelio ita scribit Ep. XXXIII. In ordi­nationibus clericis, fratres carissimi, solemus vos ante con­sulere, &c. Ergo & clericus erat Aurelius & ordinatus. Merebatur (inquit) talis clericae orainationis inferiores gradus. Erat igitur & hic quidam gradus clericae or­dinationis. Rursus: Hunc igitur, fratres dilectissimi, a me & a collegis qui praesentes aderant, ordinatum scia­tis; quod vos scio & libenter amplecti, & optare tales in Ecclesia nostra plurimos ordinari. De Celerino ita Ep. XXXIV. dignum esse dicit, ut qui sublimiter Christum confessus esset, clerum postmodum Christi mini­steriis Ecclesiasticis adornaret. Rursus eundem Celeri­num fratrem (inquit) nostrum, virtutibus pariter & mo­ribus gloriosum, clero nostro non humana suffragatione, [Page 37] sed divina dignatione conjunctum. Idem tamen hac ipsa, quam in manibus habemus, epistola, lectorem Optatum clero duntaxat proximum esse dicit, interque eos numerat qui ad clerum parabantur. Et in epistolis ejus vel cleri nomine, vel ad clerum, datis, nusquam occurrit aliorum mentio praeterquam presbyterorum atque diaconorum. Quis non videt quam cleri nomine nunc laxius utatur, nunc strictius, pro more seculi, ut qui uno sensu clerici appellantur, sint, ad alios si conferantur, laicis accensendi? Idem de recentioribus Ecclesiae canonibus observare poteramus. Sed nos de Cypriani temporibus, aut etiam antiquioribus, inprae­sentiarum agere constituimus.
  • §. XIII. Est etiam observatione dignus mos illius seculi in legationibus Ecclesiasticis. Erant enim digni­tatis, tum eorum à quibus, tum ad quos, mitteren­tur, observantissimi. Prima Cypriani legatio ad Ro­manos per Clementium hypodiaconum missa est; cujus mentionem habemus Ep. III, IV, XV. 2a. haec est ad clerum Romanum per Saturum lectorem Optatumque hy­podiaconum. Meminit hac ipsa Ep. & XXIX. XXXII. 3a. ad eundem clerum per Fortunatum hypodiaconum, Ep. XXX. 4a. Novatiani ad Cyprianum de ordinatio­ne sua per Maximum presbyterum, & Augendum dia­conum, Machaeum etiam quendam atque Longinum, qui cujus ordinis fuerint, non constat, Ep. XLI. 5a. Cypriani cum synodo ad explorandam Cornelii or­dinationem per Caldonium Fortunatumque Episcopos, Ep. XLI. XLII. XLV. 6a. Cypriani privatim ad Cor­nelium per Primitivum presbyterum, [...]p. XLI. 7a. E­jusdem ad eundem per Mettium hypodiaconum, & Nicephorum acolythum, Ep. XLII. XLIII. XLVI. 8a. Cornelii ad Cyprianum per Augendum confessorem, Ep. XLVIII. Quem tamen ille locum in Ecclesia obtinuerit non liquet. 9a. Antoniani ad Cyprianum per Quintum presbyterum, Ep. LII. 10a. Cornelii ad Cyprianum per Saturum acolythum, Ep. LV. 11a. Cy­priani ad Cornelium per Felicianum acolythum, Ep. ead. 12a. Pomponii Episcopi ad Cyprianum cum synodo per Paconium fratrem, Ep. LXII. Sed nec ejus dignitas memoratur. 13a. Ecclesiarum Asturicensis & Emeri­tensis per Episcopos suos Felicem & Sabinum, Epist. LXVIII. in ea causa qua de ipso fuerat Episcopatu disceptatum. Subrogati enim erant hi in locos Mar­tialis & Basilidis Libellaticorum. 14a. Quinti Episcopi Mauritaniae ad Cyprianum primatem per Luctanum forte presbyterum, Ep. LXXI. 15a. Cypriani, sed totius, ut videtur, Ecclesiae Africanae nomine, ad Firmilianum Cappadociae primarium, ut videtur, E­piscopum, per Rogatianum diaconum, Ep. LXXV. 16a. Tandem eademque ultima Cypriani ipsius in exilio jam constituti ad collegas itidem Episcopos eosdemque in metallis versantes, per Victorium Herennianum hy­podiaconum, Lucanum, Maximum & Amantium aco­lythos, Ep. LXXVIII, LXXIX, LXXX.
  • §. XIV. Notanda autem illa Cypriani verba: Et quoniam oportuit me per clericos scribere, &c. Ex qui­bus constat, pro seculi illius more, legationes Eccle­siasticas non aliis quam clericis fuisse credendas. Id factum fortasse propterea quo major fides nunciis ultro citroque reserendis accederet. Id tulit certe aegerrime Cyprianus cum Ep. III. Cleri Romani suspe­ctam haberet, laborare ita Epistolae clericae fidem, ne mendacio fortasse aliquo & fraude corrupta esset.9 Scio equidem epistolam clericam tam vocari posse illam quae à clero Romano scripta esset, quam quae Clementio hy­podiacono, ipsi quoque clerico, legato tradita. Sed vero nuncii hoc in loco fides solius, non item illa scribentium, in dubium vocata est. Ergo clerici erant illi quoque legati de quorum dignitate aliter non constat. Et Acolythi, & siqui alii inferiorum ordi­num ministri, legationes obierint, illos quoque inter clericos, hoc ipso etiam argumento, numeratos fuisse necesse est. Notetur etiam plurimas legationes duo­bus legatis fuisse commissas, praesertim transmarinas. Quod enim Novatianus quatuor miserit, id benevo­lentiae captandae gratia factum esse probabile est. Idem fortasse de legatione ad Martyras statuendum, quatuor illos legatos vel in Martyrum honorem esse missos, vel quod variis in locis martyres constituti essent, vel quo plures adessent fidei testes in Ecclesiae eleemosynis distribuendis. Erant enim, in illa etiam aetate, alioqui aurea, malae fidei exempla in re pecu­niaria. Talis fuerat, in ipsa etiam Ecclesia Africana presbyter Novatus, Ep. XLIX. Talis Felicissimus, Ep. XXXVIII. Talis denique (quis crederet!) Nicostratus ipse diaconus & confessor, Ep. XLVIII, XLIX. Id etiam animadversione dignum, praecipuum plerunque lega­torum hypodiaconum fuisse, nec eum gradum exces­sisse. Ita fuit in legatione 1a, 2a, 3a. 7a. 16a. Quod si aliquando superior quispiam sit missus, id tunc ple­runque contigit cum unicus mitteretur, ut numeri defectum ita personae dignitate compensarent. Ita in legatione 9a. 14a, 15a. Quod aliter singulorum no­mina, etiam inferioris ordinis, habeamus, non est tamen certum singulos duntaxat fuisse missos. Idem obtinuit, non in legationibus modo transmarinis, sed & in illis quoque quae Provincialium essent Episco­porum ad provinciarum primaetem, qualis erat lega­tio illa 14a. Quod vero Episcopi ipsi legationem obie­rint, factum id non est nisi rarissime, causisque alio­qui gravissimis. In legatione 13a. causa manifesta est. In 5a. etiam facilis. Erat enim inter Episcopos discep­tandum, Cornelium atque Novatianum. Erat etiam de literis formatis in posterum dandis cavendum, quarum omne commercium inter alios non erat quam Episcopos. Quid quod synodi A [...]ricanae etiam missae sunt, & ad synodum, provinciae nimirum E­piscopos, ad quos spectabat Episcopi Romani ordinatio. Synodi enim nomine, uti à gentilium usu ad Christia­nos emanavit, sacerdotum collegia quaeque sive frater­nitates appellantur, sive in conventibus, sive etiam singuli. Nec desunt etiam apud Ecclesiam hujus signi­ficationis exempla, si id inpraesentiarum agerem.
  • §. XV. Ita quidem se res habuit legatoria aetate Cypriani. Erant etiam nonnullae Cypriano antiquiores legationes ad eandem formam expressae.10 Legatus ab Alexandro Hierosolymitano antistite missus est Ecclesiae Antiochenae totius Syriae primariae (cui & Judaea attri­buta est) Clemens Alexandrinus presbyter, sed solus. Plane ad exemplum legationis 14ae. Legatus erat mar­tyrum Lugdunensium Viennensiumque ad Eleutherum Ro­manum pontificem presbyter 11 Irenaeus (nec enim est quod Episcopum illum tunc temporis faciat Blondellus) ipse itidem solus. 12 Aliarum legationum, ut puto, non habemus exempla usque ad tempora Polycarpi atque Ignatii. Illae itaque ut se habuerint, age despicia­mus.
  • §. XVI. Et quidem epistola Ecclesiae Smyrnensis ad Philomelienses de martyrio Polycarpi, scripta est per Marcum quendam fratrem, ad formam legationis 12ae. quem Latinus vetus interpres Martianum appellat, de cujus in Ecclesia loco nihil constat. Par est de Crescentis loco silentium, quo nuncio usus est in illa, quam ad Philippenses dedit, epistola ipse Polycarpus. Epistolae13 Ignatii ad Smyrnaeos, Ephesios, Philadel­phienses, [Page 38] Burrho diacono, sed qui communi Smyrnaeo­rum Ephesiorumque nomine ad illum missus fuerat, traditae videntur. Reliquae cui traditae sint, non constat; sed Burrho etiam traditas, est sane admo­dum verisimile. Notanda enim Ignatii verba in Ep. ad Smyrnaeos, [...]. Non igitur ad Ignatium duntaxat, sed cum eo missus est14 Burrhus, comes itineris futurus, nunciusque legationibus ob­eundis. Quo nomine etiam15 Ephesios illos alios, Crocum, Onesimum, Euplum atque Frontonem, missos puto, atque adeo non alios quam illos pertulisse epi­stolam ad Romanos. Eodem munere functus est16 Phi­lo etiam diaconus, Cilix. Sed nec Diaconi soli, alii etiam diaconis superiores legationes tamen obierunt tempore Ignatii. 17 Honorabant Sanctum (inquiunt au­ctores martyrii Ignatii martyri coaevi) per Episcopos, presbyteros & diaconos, Asiae civitatis & Ecclesiae. Qui certe ipse legationis mos seculum omnino Ignatianum sapit, non aliquod recentius. Id factum à Magnesiis testis ipse est amplissimus18 Ignatius, non Damam modo eorum Episcopum sed & presbyteros Bassum & Apollonium, & diaconum Sotionem secum fuisse Smyr­nae. Rogat ille saepius Ecclesias, ut legatum aliquem mitterent confirmandae sedi suae Ant [...]ochenae Episco­po destitutae. Hunc ille nunc19 [...] appellat, nunc20 [...], cujus meminit etiam in Ep. ad Philippenses Polycarpus. Quos vero illae legatos de­stinarint, ostendit idem sanctissimus martyr Ignatius in Ep. ad Philadelphienses: 21 [...](inquit) [...]. Dubitatque in ea quam diximus ad Philippenses epi­stola ipse Polycarpus, ipsene legationem obiret, an alium potius mitteret legatum. Ita non erat à loco etiam Episcopali alienum ut ipsi legationum munere fungerentur. Ex quo etiam obiter constat quam non fuerit, eo seculo, Episcopi officium ita fixum, ut putavit Salmasius. Ipsum potius Episcopi no­men à peregrinantium in Graecis civitatibus officio desumtum erat. Et chorepiscopos [...] appellant Canones, quorum idem rure officium atque in urbi­bus Episcoporum. 22 Est autem [...] eadem illa vox qua Apostolorum peregrinationes in antiquioribus Ec­clesiae monumentis denotari observavit ipse Salmasius. Nihil itaque vetat eosdem & Apostolos fuisse & Epis­copos, & peregrinari potuisse & certis tamen Eccles [...]is praeesse. Praesertim cum non sit de altorum Apostolo­rum peregrinationibus è S. Pauli exemplo statuen­dum. Reliqui certe intra certas sese ut plurimum provincias continebant, sub illius seculi finem, cum jam constitutae essent Ecclesiae, & in Ecclesiis Episcopi. Non longe ab Hierosolymis peregrinatus videtur S. Jacobus, si veris monumentis credimus, etiam Acto­rum illis. Nec longe ab Hierapoli Philippum, nec ab Asia proconsulari Joannem discessisse innuunt Po­lycrates & Clemens Alexandrinus. In his limitibus ni­hil vetat in Ecclesiae primaevae disciplina quin alii quoque peregrinari possint Episcopi. Quid quod etiam S.23 Paulus cum se reliquos Apostolos in labore su­perasse contendit, id certe manifeste innuit, non esse reliquorum Apostolorum labores è suo unius exemplo aestimandos. Singulos ab illo superatos esse apertius est quam ut de eo dubitari possit. Ita etiam ejus verba intelligi possunt ut omnes omnium labores, etiam collectos, longo post se intervallo reliquerit. Id si verum sit, reliquorum Apostolorum labores aequa­re poterant Episcopi. AEquavit fortasse Polycarpus, cum è Smyrna sua Romam sub Aniceto contenderet, inde fortassis in Galliam Lugdunensium illam Viennen­siumque Christianorum coloniam deducturus. Nulla certe primaevae Ecclesiae indubia monumenta suadent hujus unius labores reliquorum Apostolorum labori­bus fuisse inferiores. Longe tamen abest ut Episcopalis officii fines excesserit, vel ut eo nomine illum vete­rum quispiam reprehenderit. Quae cum ita se ha­berent, erat utique omnino consentaneum ut non alios legationibus quam super [...]orum ordinum adhiberent, nondum in Ecclesiam introductis illis inferiorum ordi­num ministris quibus usa est Ecclesia aetasque Cy­priani.
  • §. XVII. Plane referebant haec Ignatiana aetatis etiam Apostolicae recentissima vestigia. Illorum opera praecipua in disseminandis potius, quam regendis, Ec­clesiis collocata est. Proinde consentaneum erat ut le­gati quam honorisicentissimi deligerentur, praesertim, cum id ipsum Evangelii propagandi munus, eorum fuisset praecipue qui in primaria essent Ecclesiae digni­tate constituti, quales erant ipsi Apostoli, Evangelista, &c. Habebant igitur Ecclesiae, praeter illos, prima­rii nominis, Christi Apostolos, ipsae quoque suos quos itidem appellabant Apostolos, propterea, ut videtur, quod nuncii vulgo mitterentur, ut repraesentarent, à quibus mitterentur, Ecclesias. Id enim ipsum in­nucre videtur, ea aetate, ipsum Apostolatus nomen. Hi Apostoli appellantur [...]2 Cor. VIII. 24 23. Ita Epaphroditus Philippensium erat Apostolus, Phil. I [...]. 25. Quae autem beneficia illis collata sunt, ea non in illos solos sed [...] redun­dare credebantur, propterea quod Ecclesias illas, ut dixi, repraesentarent. Ex quo intelligimus quantum aberrarit ab Apostoli mente in horum Apostolorum ex­plicatione Walo Messalinus, cum secundarios hosce Apostolos à primarus missos existimat ad Ecclesias, non vice versa ab Ecclesiis ad Apostolos. Id si fuisset ve­rum, ad [...] attinere non potuit illo­rum, ille cultus, sed vero ad eorum potius à quibus missi fuissent Apostolorum. Quid quod durior illa omnis videatur interpretatio qua [...] dicendi erant qui ad Ecclesias plantandas missi essent potius quam illi qui ab ipsis missi fuissent Ecclesiis. Dei certe Christique appellantur Apostoli non qui ad Deum Christumve, sed qui ab iisdem mittuntur, ut nova prorsus exemploque omni destituta sit con­traria illa locutio. Ab hac potius mittentis personae repraesentatione primariorum quoque videtur Apostolo­rum origo deducenda. Principum satellites dicuntur quorum id officium est ut principibus coram adsint, semperque in eorum conspectu obversentur. Inde vultus principum intueri, atque ab eorum vul [...]ibus procedere dicuntur. Quos vultus appellant interpre­tes Latini, eos [...] pro suo idiomate Hebraei. Eam vocem [...] reddunt interpretes Graeci. Pro eo principum more Dei quoque praesentia majestatica vul­tus facietque metaphoris in Scriptura obumbratur. Panis propositionis panis facierum appellatur, eorum nempe proprius qui principum commensales fierent. Angelus praesentiae in propheta idem est qui Dei faciem intueri dicitur in Evangelio. Ut autem pro nunciorum dignitate de principum erat contumelia judicandum, eo graviori quo nuncius fuisset honoratior; ita is hono­ris gradus summus erat, siquis esset in principum conspectu frequentissimus. Qui igitur è principis vultu egressus diceretur, illum siquis minus honorifi­ce tractasset, perinde erat ac si principem [...]ipsum co­ram agentem praesentemque contemsisset. Cum ita­que [Page 39] communem sibi atque Apostolis honorem fore con­temtumque Dominus profitetur, id nempe innuit in eorum nunciorum numero habendos qui essent [...]. Idem ergo de his Ecclesiarum Apostolis sta­tuendum ab Ecclesiarum quasi vultibus fuisse, cum in utrosque, tam Ecclesias nimirum ipsas, quam missos ab Ecclesiis Apostolos, communes redundarent honores atque contumeliae, quasi unam utrique eandemque personam sustinerent. Quod si verum esset, quod contendit Salmasius, secundarios hosce Ecclesiarum Apostolos non alia de causa fuisse Ecclesiarum quam quia ad Ecclesias plantandas mitterentur; non esset sa­ne cur possent à primariis etiam Apostolus hoc solo nomine distingui. Ipsi enim illi Christi Apostoli ad hoc quoque idem plantandarum Ecclesiarum munus missi sunt à Christo atque destinati, Eph. IV. 11, 12, 13. Certos enim & ipsi habebant ex pacto [...], ne in hoc inferiores existimemus secundarios hosce fuisse Apostolos. Quod vero munus illum Epaphro­diti Apostolatum proprie spectarit, ex eadem illa ad Philippenses Epistola facile colligimus, Phil. IV. 18. Habeo autem omnia, & abundo: repletus s [...]m, acceptis ab Epaphrodito quae misistis, &c. Rem igitur pecunia­riam spectabat illa legatio. Quod non ita tamen in­telligendum erat, quasi, peracta ea dispensatione, ad suos è vestigio reverterentur. Qui ita missi essent, alias deinde legationes, ejus ad quem missi essent, no­mine obierunt, idque in longinquas nonnunquam re­giones, quoties id è re esset Ecclesiae Catholicae pu­blica. 25 Ita Apostolos illos Ecclesiarum commendat Corinthiis à se proculdubio eo missos. Ita Ephesios ad se missos Romam destinasse videtur26 Ignatius. Erant enim eo ipso consilio missi quos [...] dicto loco 2 Cor. VIII. 19. me­morat Apostolus. Inde intelligimus quinam essent Apostoli [...] quorum mentionem habemus Act. XIX. 29. non alios utique quam hos, quos dixi­mus Apostolos. Iidem [...] Act. XX. 4. [...] Act. XVI. 3. [...] Act. XV. 38. quorum ad officium ita pertinebat viris illis primar [...]s ministrare, ut, siqui recesserant, illi officio defuisse existimaren­tur. Ab hisce se desertum, in epistolis nonnunquam queritur Apostolus. Iidem [...](erat enim haec eleemosynarum suppeditatio proprie sic dicta [...] Act. XIX. 22. [...] Act. XIII. 5. Et vero quamplurimi erant qui S. Paulo ita ministrarent, nonnulli equidem ab ipso assumti, nonnulli ab Eccle­siis ad illum delegati, nonnulli etiam à seipsis devoti atque dicati. Idem ab Apostolis ipsis observatum est, ut gravissimis de causis legatos non alios adhiberent quam qui reliquis praecellerent. Ita factum in Concilio Hierosolymitano, cum de circumcisionis necessitate ad Ecclesiam Antiochenam mittendum esset Apostolo­rum decretum, non obvios quoslibet qui se ultro of­ferebant, sed electos è suo numero viros constitue­runt qui hoc munere fungerentur.27 [...]&c. [...] &c. quod [...] & re ipsa praestiterunt [...]. 25. Nec aliter Judaei, à quibus ad Chri­stianos emanasse videtur exemplum. Illi etiam [...] delegarunt in omnem terram, [...], teste, non uno in lo­co, 28 S. Justino Martyre.
  • §. XVIII. Neque vero mirandum Apostolis haec praestitisse Ecclesias, cum etiam plebeiis Christianis ea­dem praestiterint, si quando in rebus rem Christianam publicam attinentibus occuparentur. Erat nimirum non minima communionis pars in hospitii jure posita, quo spectant etiam veterum quamplurimae literae com­mendatitiae, quarum ad imitationem literae etiam Ec­clesiasticae formatae susceptae conceptaeque sunt. Hospi­tibus autem commorantibus sumtus gratis suppeditati sunt discedentibus xenia donata, & si necesse esset, comites itineris additi, si ultra essent profecturi. Haec ex antiquissimis Homeri hospitiis manifesta sunt, quae in mores Graecorum recentiorum deinde transierunt. Hanc [...] commendant aliquoties Apostoli, & quidem eo in loco illam habuerunt primaevi Christia­ni ut privati aliquoties divites se suaque omnia sanctis undequaque peregrinantibus excipiendis dicarent. Talis fuisse videtur Gaius non S. Pauli modo privatus hospes, sed totius etiam Ecclesiae, Rom. XVI. 23. Eodemque nomine commendatur à S. Joanne tertia ejus Epist. [...] 5, 6, 7, 8. Talis etiam fuit Philemon Ep. ad Philem, [...] 5, 6, 7. & Muason Cyprius Act. XXI. 16. Ecclesiarum tamen publicum id vulgo fuisse videtur officium. Illo nempe hospitii jure ulas legimus in se invicem illo­rum temporum integras etiam civitates. Exempla habet nonnulla, ni fallor, in Verrinis Cicero. Ut proinde ad Ecclesias, quae civitates integras, pro il­lius quoque seculi more, complecterentur, quaeque civitatibus proinde conferuntur ab29 Origene, dima­nare facillime potuerit. Praesertim cum Judaei etiam Hierosolymitani cum provinc [...]alibus [...] eadem officia, ante Christianismi etiam natales exercuissent. Ne longius abeam, id colligo ex Act. XXVIII. 21, propterea qui in publicis essent Ecclesiae officiis consti­tuti, ad illos praecipue spectabant haec hospitalitatis munia. De viduis Ecclesiae ita scribit Apostolus30 Si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit. De Episcopo:31 Oportet enim Episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, so­brium, prudentem, ornatum, [...]udicum, hospitalem. Rur­sus de eodem:32 Sed hospitalem, benignum, sobrium, &c. Is enim [...] erat, teste S.33 Justino Martyre.
  • §. XIX. Haec igitur erga omnes erant peregrinan­tes communia Ecclesiarum officia, quae quin ipsis e­tiam Apostolis officiosius praestarentur, nihil sane est quod dubitemus. Nescio quicquamne fuerit quo viri illustres, pro illius seculi more, excipi solerent, quin idem illud in Apostolis primariisque Ecclesiae; vi­ris excipiendis observarint etiam Ecclesiae; & quidem eo promtiori animo, quod non illorum modo gra­tiam, quibus ea praestiterant, sed Dei adeo ipsius, cujus in opere occuparentur, se demereri crederent, participesque se illorum quoque operum futuros. Apostolo Romam venienti obviam effusi sunt fratres, usque ad Appii forum & tres tabernas, Act. XXVIII. 15. Ignatio tamen ad martyrium properanti usque ad portum. Melitenses discedentem multis honoribus honora­verunt, & navigantibus imposuerunt quae necessaria erant, ibid. v. 10. Erant haec eorum proculdubio xenia. Discedentem ad navem usque comitati sunt Ephesii Act. XX. 38. Haec erat [...], cujus etiam ipse quamplurimis in locis mem init Apostolus. Id autem ad honorem venientis, pro illius quoque aetatis con­suetudine, spectabat, ut quo quisque dignitate esset illustrior, eo forent etiam illustriores ii qui in ejus occursum mitterentur. Idque etiam observatum in excipiendis provinciarum prasidibus, ut quem ad lo­cum provinciae primum appulissent, eo legationes à civitatibus, virorum in sua quisque civitate primario­rum, mitterentur. Idem etiam à civitatibus vicinis observatum in peregrinationibus. Id cum Christiani in Apostolorum virorumque Ecclesiae primariorum pe­regrinationibus imitarentur, id quoque imitatos veri­simile [Page 40] simile est, ne venientium dignitati deessent legati. Quanquam enim fastum mundanum procul amanda­rint Apostoli, erant tamen decori iidem observantissi­mi retinentissimique. Id certe S. Pauli fuisse videtur ingenium, ea indoles. Nec id quidem immerito. Cum enim in ita exceptis, nullum esset, illis praeser­tim persecutionum seculis, fastus periculum; multa tamen erant in his adiaphoris quae ad subditorum cul­tum reverentiamque conciliandam facerent, quae non erant sane negligenda, cum praesertim non impera­rentur haec officia, sed vero liberrimo ardentissimoque subditorum praestarentur obsequio.
  • §. XX. Atque hinc concludimus, quanquam a­liunde non intelligeremus quem locum in Ecclesia obtinuerint qui his legationibus obeundis destinaren­tur, non esse tamen quod dubitemus quin is fuerit admodum honorificus. Ordinariorum horum Ecclesiae ministeriorum in prima illi aevi apostolici historia, ra­rior occurrit mentio, Episcoporum viz. presbyterorum atque diaconorum. Frequentiores erant extraordina­rii, Apostoli, Evangelistae, Pastores atque Doctores & Prophetae notioresque omnino atque celebriores. Et probabile quidem est horum fuisse propriam prima­riam illam simplicissimamque Ecclesiae administratio­nem; tum deinde, cum perturbatiorem illam inor­dinatioremque experti essent, paulatim in eorum locum successisse ministros illos, quos hodie retine­mus, ordinarios, paulatimque, pro synaxeon disci­plina, extraordinarios illos ordinariis factos esse subdi­tos. Quando igitur synaxeon munia obierunt hi ex­traordinarii ministri, frustra expectabimus ordinario­rum ministrorum mentionem. Id unum sufficit, fuis­se illos, non summa modo dignitate, sed summo etiam, in Ecclesia administratione, loco, ut proinde, siquas illi legationes obierint, admodum illas fuisse ho­norificas necesse esset. Cum vero tandem, propter synaxeon disciplinam, ordinariis subjicerentur synaxeon ministris, adhuc tamen honorem proculdubio sum­mum retinuerunt. Nec enim erant illi certis quibus­dam Ecclesiis affixi, sed potius totius Ecclesiae Catholicae communes, quod (ea proculdubio aetate, cum in eo positae essent supremorum ministrorum operae, po­tius ut late Christianitatem disseminarent quam ut Ecclesias regerent jam fundatas constitutasque) fieri vix potest quin eorum officio anteferretur qui singu­larum essent duntaxat Ecclesiarum. Ex hoc autem extraordinariorum ministrorum numero fuisse videntur qui legati constituti essent. Ipsa illa eorum dona in­fidelium causa, potius quam fidelium, data esse ag­noscit Apostolus utiliora proinde futura, si in conver­tendis infidelibus potius quam fidelibus confirmandis, col­locarentur. Cum praesertim eo ipso consilio missi essent, non qui venientes exciperent modo, sed qui comites essent, & [...] itinerantium atque peregri­nantium. Sed vero aliam omnino administrandi ratio­nem exigebat illius aetatis Ecclesia quam sequentium, ut frustra sint omnino qui nihil hodie in Ecclesia per­mittunt nisi quod ad illius Apostolicae Ecclesiae acce­dit exemplum. Considerandae sunt omnino circum­stantiae & prudentia adhibenda, qua certum est, mul­tis in rebus, usos esse Apostolos.

DISSERTATIO CYPRIANICA VII. Ad EPISTOLAM XXVII.
De Episcopo Unitatis principio, & S. Petri in Apostolos primatu unitatis exemplari: Et quam solide utrobique argumentetur Cyprianus.

Lapsi pacem à martyribus concessam contra Episcopos tuebantur. §. I. Non presbyterorum plebisve nomine. §. II. Sed vero ipsorum martyrum. §. III. Eandem causam defendebant Donatistae. §. IV. Hanc martyrum communionem Episcopis aemulam argumento ab Unitatis principio oppugnat Cyprianus. §. V. VI. Not. 1o. non agi hic de unitate Ecclesiae Catholicae, ut volunt Pontificii, sed Ecclesiarum particularium. §. VII. VIII. Not. 2o. Ecclesiam Ca­tholicam pro toto similari haberi à Cypriano. §. IX. Particulares pro totis dissimilari­bus, quae unum proinde membrum habere debeant unitatis principium. §. X. Recte id & ad mentem Scripturarum. §. XI, XII. Hoc ipsum membrum, è Cypriani sententia, non aliud fuit quam Episcopus. §. XIII. Ita fuisse de facto probatur è principiis Cypriani. §. XIV, XV, XVI. Probatur etiam de jure. §. XVII. 1o. Unitas Ecclesiae est mystica. §. XVIII. 2o. Id voluit in hac mystica unitate Deus ut per unitatem visibilem de invisibili illa coelesti unitate participemus. §. XIX. 3o. Signa visibilia intelligenda sunt per modum pacti de invisibilibus beneficiis per ea repraesentatis à Deo praestandis. §. XX. 4o. In hac repraesentatione ejusdem generis unitas esse debet in Ecclesia ectypa, qualis erat in arche­typa. §. XXI. 5o. Ad Ecclesiae visibilis unitatem, non satis est caput Ecclesiae invisibile Christus; sed necessarium praeterea est caput etiam visibile. §. XXII. Haec capitis visibilis unitas de personae est, non de multitudinis, unitate intelligenda. §. XXIII. Conveniunt haec cum originibus Christianis. §. XXIV. Idem probat Cyprianus ex institutione Christi. §. XXV. Principia ejus summatim repraesentantur. §. XXVI. Diducitur in partes Cy­priani argumentatio mystica. §. XXVII. 1o. Propheta fuit Salvator. §. XXVIII. 2o. Om­nia Salvatoris dicta & facta erant Prophetica. §. XXIX. 3o. Nominum mutationes à Pro­phetis factae non solebant vacare mysterio. §. XXX. 4o. Etymologia nominis. S. Petri in ipsum potius Apostolum, quam in ejus confessionem solam, quadrare debuit. §. XXXI. 5o. Ita tamen in ejus personam conferri debuit, ut tamen ulterius in gravioribus momenti [Page 41] usum aliquem sit etiam referenda. §. XXXII. 6o. Ad munus Domini propheticum id quoque pertinuit ut Ecclesiam suam formaret, non in doctrina modo, sed in disciplina etiam atque regimine. §. XXXIII. 7o. Non hoc per Apostolos duntaxat medios praestare de­buit. §. XXXIV. 8o. Ita tamen hoc ipse cur are debuit ut tamen non disertis verbis pro­ferret, sed per prophetica potius symbola atque aenigmata. §. XXXV. 9o. Proni erant Domini auditores ut ejus dicta omnia & facta in futurum Ecclesiae usum referenda existi­marent. §. XXXVI. 10o. Praecipue illa quae Scriptis Sacris mandata essent. §. XXXVII. 11o. Probabile est Domini familiam Ecclesiae typum gessisse. §. XXXVIII. 12o. Ut sta­tum Ecclesiae per domus allegoriam apte repraesentarit Dominus, ita nondum maturum erat ut per aliam quamvis repraesentaretur domo auctiorem. §. XXXIX. 13o. De singulis duntaxat Ecclesiis haec intelligenda sunt. §. XL. 14o. In unica illa Salvatoris domo u­nicus erat dispensator S. Petrus, typus unius Episcopi. §. XLI. 15o. Unicum etiam e­rat domus illius fundamentum, unius pariter typus Episcopi. §. XLII. Ex his principiis plebeiorum etiam officium manifestum est. §. XLIII, XLIV. Salva communione catho­lica, collegarumque Episcoporum commercio, alia deinde nulla restat, ex his principiis, causa qua tutum sit subditis ab Episcoporum se communione subducere. §. XLV. Haec principia si vera sint, sequetur suffragii negativi jus penes solum fore Episcopum. §. XLVI, XLVII, XLVIII.

  • §. I. ANtequam futurae disputationis argu­mentum ex professo, aggrediamur; explicanda est inprimis disputationis occasio, quae certe hujus Epistolae scribendae vera e­rat occasio. Ita tandem intelligemus quam apte Cy­prianus prudenterque, pro illa occasione argumen­tetur.

    Erat igitur occasio quod lapsorum nonnulli qui pa­cem communionemque à Luciano ejusque sociis mar­tyribus sibi concessain, à nonnullis etiam presbyteris, Gaio Diddensi aliisque illi similibus extorsissent, in eam tandem eruperint audaciam, ut cum Episcopo­rum nemo illorum violentiae cessisset, suam tamen illam qualemcunque communionem nihilominus tue­rentur, sive illam confirmarent E [...]iscopi, sive minus ratam esse vellent. Proinde in Epistola sua ad Cy­prianum se Ecclesiae nomine ornarunt, innuentes ni­mirum suam communionem veram esse, qui vero com­munionem illam non probarent, aliamque quamvis communionem sequerentur, eorum communionem no­tham esse nec proinde pro communione agnoscendam, ut propterea nec Ecclesiam conflare possent quorum communio esset illegitima. Erat enim id in illius aevi ratiociniis certissimum, veram esse Ecclesiam cum ve­ra itidem communione convertendam. Hic nimirum primus erat gradus, quo usus est cum suis satellitibus Felicissimus (qui Cypriano à prima Episcopatus origine infensus, occasionibus quibusque captandis invigila­bat) ad majora postea audenda. Ita adhuc suam pro vera communione tuebantur, ut una tamen cum minis preces admiscerent ut in Cypriani communionem admit­terentur, quod illis exprobrant Cyprianus atque Ro­mani. Tandem eo sunt provecti ut damnarent etiam Cypriani communionem. Felicissimum id comminatum, non communicaturos in monte secum, qui Cypriano obtem­perassent, id est, qui eidem communicarent, ex ipso Cypriano discimus. Idque nondum constituto pseu­do. Episcopo Fortunato, qui majorem proculdubio conciliavit illis auctoritatis speciem atque praetex­tum.

  • §. II. Quid ergo (inquies) habebant quo suam partem (utor enim voce apud Africanos notissima) pro Ecclesia habendam esse vel fucum facerent? Non presbyterii auctoritatem; erant enim è presbyteris pau­cissimi qui se schismaticis adjunxissent. Non plebem propter eandem rationem. Id enim velut extra om­nem controversiae aleam positum, pro concesso sumit Cyprianus à se stare clerum stantesque omnes. Quod e­nim ad singulorum presbyterorum independentiam atti­net atque [...], ea nostrorum seculorum pro­prium est monstrum, illis ita incognitum, ut ned catholici reperientur, nec haeretici, qui tueri auderent. Quam illam aversata fuerit Ecclesia catholica, vel ex hoc ipso exemplo abunde liquet. Cum in rebelles hosce presbyteros jure suo usus est Cyprianus, ita cen­suras ejus ratas habuerunt reliqui orbis Episcopi, ut nemo eorum literas formatas acciperet, nemo ipsos ad communionem admitteret, ne revocata quidem ad novum examen eorum causa hoc uno nomine quod à proprio fuissent Episcopo locis suis exuti atque depositi.
  • §. III. Aliunde igitur quaerendus hujus audaciae praetextus, nempe à martyribus. Notanda enim di­ligenter eorum illa in epistola ad Cyprianum verba: 1 Optamus te cum sanctis martyribus, pacem habere. In­nuentes nimirum, ni ita foret, Cypriano id, potius quam martyribus, fraudi futurum; martyrum enim cum Deo communionem esse prorsus indubiam, ut proinde qui ab illis alieni essent, à Deo quoque alie­ni essent omnino censendi. Quam enim hic pacem appellat, ea, pro illius aetatis usu, communio erat (à pace nimirum illa, quam sibi invicem in officio eucha­ristico dabant accipiebantque; ut enim apud Hebraeos salutandi ea forma erat receptissima, qua pacem appre­carentur, ita sanctorum quoque salutationem communio­nis vicem quandam obtinuisse constat è sacris omni­bus primi seculi epistolis) pacemque à martyribus datam communionem interpretati sunt ipsi lapsi. Atque ita loquitur in hac eadem causa auctor Passionis Perpetuae & Felicitatis: 2 Et nos (inquit) itaque quod audivimus & contrectavimus, annunciamus & vobis, fratres & fi­lioli, ut & vos qui interfuistis rememoremini gloriae Domi­ni: Et qui nunc cognoscitis per auditum, communionem habeatis cum sanctis martyribus, & per illos cum Domino Jesu Christo, &c. Videmus hic communionem cum Martyribus gradum esse ad communionem cum Do­mino Jesu Christo. Ita intelligimus quid sibi vellent lapsi, cum, siquos, causa audita, repulisset Cypria­nus, id illum vellent negasse,3 quod se jactarent à martyribus & confessoribus accepisse; quod jam datam re­praesentari sibi à suis praepositis cogerent; 4 quod pacem non dandam sibi postularent, sed quasi jam datam sibi vin­dicarent; 5 quod non tam peterent quam vindicarent, imo jam & in coelis habere se dicerent, ut habemus in Epistola cleri Romani, Eo nimirum haec spectabant [Page 42] omnia ut non tam Episcoporum esset, quam martyrum, communionis Ecclesiasticae concessio.
  • §. IV. Similis erat postea Donatistarum causa quae hanc mirisice illustrat. Illi etiam presbyteros aliosque elericos à suis Episcopis divellebant, novos Episcopos in eorum loco sofficiebant qui jam fuissent ab Eccle­si [...] catholica constituti. Nunquam tamen haec ex or­dinarsa aliqua quam habebant in Ecclesia, potestate tue­ri conati sunt (quod conantur hodierni, SCHISMA­TICI) sed vero solo martyrum nomine atque praetex­tu. Edidit, nuper doctissimus6 Baluzius martyrum acta à Donatista aliquo conscripta. Inde constant haec, quae dixi, omma. Concilium, uti vocat, cele­brarunt in carcere martyres, in quo ita sancitum di­cit: 7 Siquis traditoribus communicaverit, nobiscum par­tem in regnis coelestibus non habebit. Haec sibi arripie­bant Donatistae ut ipsi martyrum fuccessores viderentur atque haeredes. Videamus igitur quas inde conclusio­nes collegerint. In ipso actorum initio id suum con­silium prodit statim auctor, scribi haec à se ut Eccle­sia catholica teneatur, sanctaque communio à profana dis­cernatur. Ergo partem suam pro Ecclesia catholica ha­buerunt Donatistae, id quod aliunde luculentissime constat; idque hoc ipso nomine quod martyrum de­creta servarent, ne jam miremur lapsos etiam Cypria­ni Ecclesiae itidem se titulo insigniisse. Idem rursus in eandem sententiam:8 His enim de rebus Ecclesia catho­lica quae sit, poterit recognosci, si labes pestifera tradito­rum nefandis actibus suis, sententiaque martyrum omnibus seculis declaretur. Rursus:9 Igitur cum haec ita sint, quisnam est Divini juris peritia pollens, fide praeditus, de­votione praeclarus, religione sanctus, qui judicis Dei me­mor veritatem ab errore discernat, &c. & unum atquo idem existimet & Ecclesiam martyrum & conventicula traditorum. Tandem ita concludit:10 Fisgienda est ergo & execranda pollutorum omnium congregatio vitiosa, & appetenda omnibus beatissimorum martyrum successio glo­riosa, quae est Ecclesia sancta, una & vera catholica, ex qua martyres profecti sunt, & à quibus Divina testamen­ta servata sunt. In hac virtutes populi Spiritus praesentia frequentantur, baptisma à Salvatore perficitur, &c. Ex hac igitur martyrum successione colligebant, suam esse Ecclesiam catholicam, suum esse baptismum pro baptis­mo legitimo solum agnoscendum. Jamque illud etiam intelligimus cur id tantopere laborarit Felicissimus ut martyres ab Episcopo disjungeret, cujus ipsum testem habemus11 Cyprianam. Fuisse nonnullos qui Episco­patui. Cypriani restiterunt, innuit Pontius. In horum numero fuisse Felicissimum docet Cyprianus. Utigitur, quem initio factum noluit Episcopum, ab ejus se com­munione verisimili aliqua ad vulgus specie subduceret, id dedit operam ut martyres sibi sui consilii socios ad­scisceret, ita futurum ratus ut sejuncti etiam ab Epis­copo, Ecclesiae tamen titulum tueri possent, dum mar­tyrum illam, quam dixi, communionem retinere vide­rentur. Videbat igitur ipse Felicissimus frustra sibi praesidium è presbyteratu suo esse quaerendum; ita ne­minem, aetate ea, credidisse non esse presbyteros E­piscopis suis obnoxios ut ne populo quidem fallendo fu­cus iste sufficeret. Nec sane erat alia aliqua in Eccle­sia auctoritas quae Episcopatum aemulari posset quam martyrum illa. Ea vero tanta erat ut aegre illi omnes per orbem Episcopi possent repugnare.
  • §. V. Hanc igitur martyrum auctoritatem si Epis­copatui obnoxiam probare posset, alia nulla erat quae non iisdem posset argumentis facillime opprimi atque refelli. Varia itaque erant quibus se Ecclesiasque suas adversus hunc martyrum arietem tuerentur Episcopi catholici. Opponebant inprimis martyribius alios mar­tyras, Africanis nimirum illis Romanos, quorum unus Moyses in carcere tandem extinctus est, ut nimirum arctissimo nominis usu merito posset martyr appellari. Quod fortasse essicacissimum erat hujus schismatis op­primendi remedium. Vivaciores certe erant Donati­stae quorum martyribus alios non habuerunt quos op­ponerent illius aetatis catholic [...]. Id enim consecuti sunt ea martyrum inter se commissione ut ne posset mar­tyrum auctoritate ea controversia dirimi, ut proinde esset ad alia [...] necessario confugiendum. Tum [...] si martyrum auctoritate res illa transigenda esset, ca [...] ­sam tamen esse quae martyres, faceret, nec esse unita­tis Ecclesiasticae causam, quam fidei illam, minus ho­norsicam, nec proinde unitatis nomine minus esse martyrium, quam fidei nomine, oppetendum. Ita ar­gumentatur adversus Novatianum ipsum Dionysius A­lexandrinus. Ita fiebat, ut, missa martyrum auctori­tate, in causam unitatis esset necessario inquirendum. Cum praesertim illud praeterea addidissent, ne mar­tyres quidem esse habendos, siqui, vel fidei nomine, extra unitatem mortem oppetiissent; idque ex loco 1. Cor. XIII. 3. confirmassent, quod fecit aliquo­ties 12 Cyprianus. Nec enim caritatem abillis illibatam servari qui unitatem violassent. Quae sane argumen­tatio ad mentem Apostoli eo loco accuratissime res­pondet, ut alibi ostendimus.
  • §. VI. Tandem igitur huc revertebat tota illa dis­putatio, de unitatis principio esse inprimis disquiren­dum. Cum enim, ex jam concessis, manifestum esset, eam communionem legitimam esse quae in uni­tate esset, eam notham & adulterinam quae ab eodem fuisset unitatis principio divulsa; Quaerendum deinceps erat, Episcopine, an potius martyres, pro unitatis es­sent principio agnoscendi? Et quidem Episcopis hoc jus ubique asserit Cyprianus, ut inde constet quam illum perperam in suam partem traxerint Donatistae, qui martyribus illud asserebant contra Episcopos jam legitime constitutos. Hoc certe erat è principiis Cypria­ni schismaticum, ut proinde illum si judicem audire voluissent, ipsi essent pro schismaticis habendi. Nec tamen vidit hoc in suis de Cypriani nomine disputa­tionibus Augustinus, nec recentior aliquis, quod quidem sciam, Cypriani interpres, sed nec ante Au­gustinum Optatus, nec Patres in collatione Cariha­giniensi coaevi. Verum revertamur ad Cyprianum.
  • §. VII. Notandum itaque 1o. Cum de unitate Ec­clesiae disputatur, non agi tamen de illius Ecclesiae u­nitate quam cath [...]licam hodie dicimus, quae nimirum omnes ambitu suo per terrarum orbem Ecclesias particulares complectitur, sed de ipsis duntaxat Ec­clesiis particularibus. Nec enim, in hac ipsa causa, id quaerebatur, an martyribus, an Episcopis universis es­set adhaerendum, cum martyres ad unicam duntaxat dioecesim pertinerent (quo sensu nos dioeceseon limites hodie distinguimus) sed an martyribus Carthaginiensibus (tales erant à quibus hae turbae conflatae sunt) an proprio martyrum Episcopo, Carthaginiensi viz. tutius se Carthaginiensis Ecclesia possit adjungere? Id innuunt Cypriani de Felicissimo ejusque factione verba illa:13 Hi­fomenta olim quibusdam confessoribus & hortamenta tri­buebant, ne concordarent cum Episcopo suo. Idem etiam de alio illo Novatidni à Cornelio schismate statuendum. Nec enim ea unquam fuit, Cypriani tempore, quae­stio, Romanone Pontifici, an reliquis per orbem Epis­copis, esset adhaerendum? Sed, quis esset pro Ro­mano Episcopo agnoscendus, Novatianus, an potius Cornelius? Contra, potius Cyprianus pares omnes [Page 43] Episcopos ubique statuit, neminemque admittit Episco­porum Episcopum (quae verba in synodo Carthaginiensi insipsum Stephanum Romanum Episcopum proculdu­bio jactata sunt) &14 cum de Episcopi schismate disse­reret in causa Martiani Arelaiensis, non illum SCHIS­MATIS propterea damnat quod ab uno aliquo quan­tivis nominis Episcopo ne Romano quidem illo (quan­quam ad eum ipsum haec data esset epistola) sed ve­ro quod à15 catholicae Ecclesiae unitate, à corporis & sa­cerdotii concessone discesserat, collegio Episcoporum insul­taret. Similiter ad Antonianum: 16 concordiam collegii sacerdotalis firmiter obtinentes, & catholicae Ecclesiae cohae­rentes. Idem igitur Cypriano valet catholicae Ecclesiae cohaerere, quod concordiam collegii sacerdotalis firmiter obtinere.
  • § VIII. Scio equidem apud Cornelium 17 [...]. Nec id nego de Ecclesia Romana dictum. Scio & apud Cyprianum si­miles loquendi formulas occurrere, & quidem de eadem itidem Ecclesia Romana. 18 Contra sacramentum esse semel traditum Divinae dispositionis & catholicae unita­tis adulterum & contrarium caput extra Ecclesiam fie­ri;19contra institutionis catholicae esse unitatem, alium Episcopum sieri consensisse; agnoscere communionem Corne­lii idem valere apud illum quod Ecclesiae catholicae ra­dicem & matricem agnoscere ac tenere communionem ejus, i. e. catholicae Ecclesiae unitatem pariter & caritatem pro­bare firmiter & tenere. Scripserat & ad20 Antonianum se cum Cornelio, hoc est, cum catholica Ecclesia communi­cate. Inde colligunt Romanenses cam Ecclesiam esse ca­tholicam quae cum Romana hodie communicat; & vi­ce versa quae cum eadem non communieat, nec esse illam pro catholica hodie existimandam. Mirum sa­ne viros alioquin eruditissimos ita posse argutari! Quasi vero Ecclesiae catholicae nomen non esset Ecclesiis etiam particularibus commune. Quis nescit Ecclesiam quoque Smyrnensem, in antiquissima forte hujus vocis mentione, catholicam appellari? Ita scribunt ipsi de Polycarpo suo Episcopo:21 [...]. Quis22 Cyprianum ipsum de suo quoque schismatico Felicissimo, ejusque pseudo-Episcopo Fortunato idem scribere, fuisse illos sacerdo­tum hostes, & contra Ecclesiam catholicam rebelles, id­que vacillante adhuc Cornelio? De Melitio Episco­po schismatico decrevit synodus Nicaena nihil illum ten­tare debere23 [...], i. e. Episcoporum Eccle­siae Alexandrinae subditorum. Idem concilium Canon. VIII. de haereticis Catharis sive Novatianis: [...], &c. Rursus Ecclesiae Alexandrinoe ita scribit Constanti­nus: 24 [...]. Eundem etiam suae quoque Piolemaidis Ec­clesiae titulum adhibet Synesius. Et si id fuisset apud eruditos minus in confesso, vel haec ipsa loca quae de Ecclesia Romana loquuntur, satis ipsa probarent, neu­tiquam de alia quam de particulare Ecclesia Romana esse intelligendum. Cum enim unus duntaxat Epis­copus in Ecclesia catholica agnoscitur, id ne verum qui­dem erat nisi de particulari Ecclesia Romana. Quod e­nim commentus est de Ecclesia catholica virtuali Car­dinalis Perronius, novum est omnino, nec illis secu­lis auditum. Erat autem usus hujus vocis manifestus, ut nimirum distingueretur Ecclesia Orthodoxa ab hae­reticorum schismaticorumque conventiculis. Propterea fortasse Ecclesia primaria, quam nos cathedralem appel­lamus, catholica audiit apud antiquos, quod is locus esset synaxeon Orthodoxarum caput, non haer [...]ticarum aut schismaticarum. Ita legatis Africanis Romae agen­tibus, & Antoniano Ecclesiae Romanae communicatu­ro, idem erat Ecclesiae catholicae communicare quod com­municare Cornelio, non Novatiano. Ita in Ecclesia Ca­tholica Romae unicus duntaxat esse potuit Episcopus, quod si quis alius, sede jam plena, Romae fuisset suffectus, is, pro illus aevi principiis, extra Ecclesiam catholicam esse debuerit, haereticis nimirum schismaticisve accen­sendus. Nec est quod aliud quispiam è voce matri­ce aut radice colligat.25 Eadem enim voce usus fuerat Cyprianus in tractatu de unitate Ecclesiae in usum Eccle­siae suae primum scripto, postea ad martyres Romanos ad unitatem reversos transmisso. Nec aliud illis voci­bus intellexerunt Africani quam originem. Non quod ab Ecclesia Romana reliquae orirentur, ut intelligunt Pontificii, quod certe non est, de orientalibus praeser­tim Ecclesiis, omnino verum; sed quod primariam ipsius Ecclesiae Romanae successionem illibatam servasset Cornelius, non servasset Novatianus qui à se ortus es­set, nemine Episcopatum dante, ut de suo Fortunato lo­quitur Cyprianus, per successionem nullo modo legiti­mam. Ita26 Tertulliano, primordialis lex data Adae & Evae in paradiso est quasi matrix omnium praecep [...]orum Dei. 27 Eva matrix erat generis foeminini, quia prima foemina erat, alioqui virorum erat matrix pariter ac foeminarum. 28 Ecclesiae matrices eaedem sunt quae origi­nales, quae viz. à prima usque manassent origine. 29 Mala (inquit) materia boni non erit matrix, i. e. o­rigo. 30 Bythos & Sige, nus & veritas, prima quadriga defenditur Valentinianae factionis, matrix & origo cuncto­rum. Plane igitur eadem in stylo Africano matrix & origo. Ita Cornelii Ecclesia matrix Novatiani au­dire posset, quod, Cornelio in sede legitime consti­tuto, res novas molitus sit Novatianus, ut proinde non ab ipso Cornelius, sed à Cornelio ipse discessisse es­set existimandus.
  • §. IX. Notandum itaque 2o. cum de unitate hu­jus particularis, ut diximus, Ecclesiae quaereretur, duo­bus modis illam unitatem intelligi posse. Sunt enim nonnulla integra quorum partes ita inter se uniuntur, ut nulla una pars sit ceteris unitatis principium, quin ipsae inter se unitae integrum conflare possent parte illa destitutae, tam commode quam haec cum aliis in­tegrum conflaret si haec similiter alia quavis parte si­gillatim sumta destitueretur. Ita in aquae integro con­stituendo, nulla est pars una aquae ita principalis quin illa destitutae reliquae corpus aquae constituere pos­sent tam apte quam illa posset cum reliquis, una qualibet sigillatim sumta destituta. Quod de totis homogeneis sive similaribus, quae vocantur, est praeci­pue intelligendum. Et quidem Ecclesiae universalis unitas hujusmodi est ex principiis Cypriani. Idem e­nim omnium Ecclesiarum particularium est officium, ut in aquae illo, quod diximus, exemplo.31 Episco­patus similiter unus est, cujus à singulis in soltdum pars tenetur. Si in solidum, plane sequitur nihil esse quo una quaelibet Ecclesi [...] aliis ita possit esse necessaria, ut sine ea nequeant subsistere. Si nullum sit in dis­ciplina Ecclesiastica officium quod non sit omnium pariter Ecclesiarum commune, nihil est quo una cer­ta [Page 44] aliqua Ecclesi [...] possit aliis ita esse necessaria ut ne­queant ab ea separatae inter se ipsae cohaerere. Qua­re ut in hujusmodi integris, totum est ex partium omnium inter se unitatibus conflatum, non ex una aliqua unione quae omnes quasi permeat; ita in Eccle­sia Catholica, unitas ejus ex particular [...]um Ecclesiarum inter se consensu deducenda est, & ex communione quae communis est omnium; non vero à communi aliquo vinculo ab una aliqua parte ad alias usque omnes de­rivando.
  • §. X. Sunt & alia integra heterogenea, dissimilaria & organica, quorum partes ita inter se diversis officiis di [...]cernuntur, ut sint omnes sibi quidem invicem necessariae, ita tamen ut prae aliis aliae sint multo ad­huc magis necessariae. Ita in corporibus animatis, nonnullarum partium officium ita necessarium est, ut & reliquae ab illis partes, totumque adeo ipsum omni­no pendeant, propterea quod earum influxus ad omnes partes derivandus est, [...]untque illi etiam influxus ita necessarii ut sine illis ne vita quidem ipsa posset conservari. Id genus partes sunt caput, cor, &c. Sunt igitur illae partes unionis principia. Si enim re­liquarum partium aliquae ab illis praecidantur, non illae utique, sed partes ita praecisae alienae cen [...]endae sunt; quae vero partes cum illis unitae sunt, eae solae ad totum pertinere existimantur. Quod signum est illas esse unionis externae principium, quia ab illis ad reliquas unio derivatur. Quanquam autem in corpore organico multae partes ita necessariae esse possent, si internas quoque partes trunco inclusas partium nomi­ne complectamur, si tamen partium nomine illas dun­taxat externas intelligamus, quae & membra appel­lantur, ita unicum duntaxat est in quovis corpore animato membrum reliquis unitatis principium, in animalibus caput, in vegetativis radix. Ita igitur in­telligit Cyprianus, Ecclesias particulares corporum or­ganicorum esse similes, ut sit etiam in Ecclesia visibili membrum aliquod itidem visibile quod animalium capiti respondeat, Episcopus nimirum, ut si quando contingat membrorum à se invicem [...]isjunctio, non sit adeo difficile distinguere quae membra ad Ecclesiam pertineant vitalium ejus influxuum participes, quae vero ab eadem separentur, nec vitam illam corporis Christi mystici communem habent. Id genus inte­gris unitatem Ecclesiae confert in quibus una aliqua, ut dixi, pars, eo, quo dixi, modo reliquis emi­net.32 Quo modo (inquit) solis multi radit, sed lu­men unum: & rami arboris multi, sed robur unum te­naci radice fundatum: Et cum de fonte uno rivi plurimi destuunt, numerositas licet diffusa videatur exundantis co­piae largitate, unitas tamen servatur in origine. Avelle radium solis à corpore, divisionem lucis unitas non ca­pit: ab arbore frange ramum, fractus germinare non pote­rit: à fonte praecide rivum, praecisus arescet. Sic & Ec­clesia Domini luce perfusa per orbem totum radios suos por­rigit, unum tamen lumen est, quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur: ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter [...]ivos Latius expandit: unum tamen caput est, & origo u­na, & una mater foecunditatis successibus cop [...]osa. Quae verba aliquoties exscribit confirmatque Augustinus, nequis putet singularem in hac causa fuisse Cypria­num.
  • § XI. Neque est quod quis gratis haec atque im­merito à Cypriano supponi suspicetur. Corpori etiam organico Ecclesiam confert sacra etiam Scriptura, & quidem ita ut membrorum mutuam inter se necessitu­dinem ab eorum officiis arcessat, 1 Cor. XII. Non sunt hae pro sermonis ornatu confictae alioqui otio­saeque similitudines; sed vero pro prophetarum sacro idiomate intelligendae, quo cerve idiomate si Scripta­ras sacras i. e. prophticas, concept [...]s esse existimemus, nihil est sane verisimilius magisve genuinum. Illo autem idiomate, id Deus [...]acturus intelligendus est quod per similitadinem fuerat representatum. Ex hac igitur membrorum mutua necessitu [...]me; quae nec ipsa erat fortuita, sed certo quodam consilio à Deo pr [...] ­visa atque instuata, id sane colligendum, De [...]m, quanquam possit singulis Ecclesiae membris in omni­bus eorum necessitatibus ipse nullo mediante, sub­venire; nolle tamen id à se ut expectet credtura, fra­trum potius dona, quoties opus esset, in usus suos convertant; cum itaque quae Deus aliis concessit do­na, eadem aliis negaverit, futurum deinde erat ut alteri alteris sibi invicem utiles forent atque necessarii. Inde colligit Apostolus, nullum fore in corpore my­stico SCHISMA. Ita qui donum habebat linguarum, interpretationis tamen dono saepe carebat; qui nonnullas etiam linguas ex dano callebat, aliarum tamen erat imperitus; quae tamen uties saepe essent, cum pror­sus essent quas ille callebat, inutiles. Qui & illas haberet, gratia saitatum; cui nec illa deerat, dono tamen miraculorum destitutus est. Nec vero erant id genus duntaxat gratiae quibus singulorum membro­rum defectus supplerentur; sed vero universales etiam nonnullae, quibus nullum erat quin careret mem­brum, ita erant omnibus pariter necessariae. Tales erant [...] illa atque [...], atque id ge­nus aliae. Proinde in corpore etiam mystico visibili (de eo enim agit) capitis pariter atque oculorum pedumque usum agnoscit Apostolus, quod nimirum reliquis omnibus membris ita necessarium est ut est cuput in corpore animalis.
  • §. XII. Ut autem intelligatur quam haec apposite ad causam Cypriani faciant, duo haec breviter noten­tur: Inprimis dona illa extraordinaria jamdiu defecis­se, cum tamen unitatis Ecclesiasticae ratio hodie per­maneat, sitque in aeternum permansura. Proinde praeter illam necessuudinem è donis illis extraordinariis o [...]iundam, aliam esse etiam agnoscendam è donis or­dinariis. Sunt igitur & alia ejusmodi dona quorum usus ab uno aliquo membro ad reliqua omnia perma­net, corpusque adeo universum & membra omnia ita constringant, ut ni unum corpus mysticum constituant, non sint plane pro vitalibus agnoscenda, ut membra animalium mori necesse est si à capite sejungantur. Deinde notandum donorum ordinariorum usum quo quidem unitas Ecclesiae in perpetuum hodie conser­vanda est, non aliorum esse quam officiorum publico­rum. Jam enim diu est ex quo Donatarit illi facti sunt officiariis ordinariis obnoxii, idque auctoribus ipsis, ut videtur, Apostolis, cum utique graviorem experirentur eorum [...] quam quae posset tolera­ri. Nostra autem dona nihil est quod vel obtendat quispiam quo minus sint obnoxia, cum sint & ipsa pariter ordinaria. Cum itaque dona non alia publico­rum coetuum unitatem constringere possent nisi quae sint ipsa in publicis coetibus exercenda; cum donorum quorumvis usu in publico arceantur nisi quibus indul­gendum censuerint officiarii ordinarii; cum nullis illi praeterquam officiariis indulserint; cum donorum Sp. Sancti in usum Ecclesiae, non privatorum duntaxat Ecclesiae membrorum, nulla hodie supersit divina in­stitutio qua sint communicanda, praeter [...] illam qua sacris deputantur officiis; plane sequitur in­ter officia Ecclesiastica quaerendum esse illud, quod diximus, unitatis principium. Recte igitur hucus­que supposuit Cyprianus, & esse membrum quod sit reliquis membris, in hoc etiam corpore Christi mystico, unitatis principium; & esse illud in officiis [Page 45] Ecclesiusticis ordinariis investigandum. Quanquam ejus aetate nondum defecisse dona etiam extraordinaria su­perius ostenderimus.
  • §. XIII. Quibus ita praesuppositis, Cypriani de unitatis principio satis est manifesta sententia, nec alte­rius quidem esse illud officii praeter quam Episcopatus. Proinde Episcopi communionem ita necessariam existi­mat ut Ecclesiae etiam definitionem ingrediatur.33 Illi (inquit) sunt Ecclesia, plebs sacerdoti adunata, & pa­stori suo gre [...] adhaerens. Unde observanda illa sequen­tia quae statim contra Florentium Pupianum intorquet, ipsum licet confessorem, &, pro illius seculi stylo, martyrem: Unde scire debes, Episcopum in Ecclesia esse, & Ecclesiam in Episcopo; & si qui cum Episcopo non sint, in Ecclesia non esse; & frustra sibi blandiri eos, qui pacem cum sacerdotibus Dei non habentes obrepunt, & latenter apud quosdam communicare se credunt, &c. Idem alibi contra Felicissimum: 34 Extra Ecclesiam soli rema­neant, qui de Ecclesia recesserunt. Soli cum Episcopis non sint, qui contra Episopos rebellarunt. Idem ergo de Ecclesia recedere, extra Ecclesiam remanere, quod cum Episcopis non esse. Rursus in eadem35 Epistola idem valent ad Ecclesiam redire, & cum Episcopis & plebe communicare. Idem alibi in eandem senten­tiam: 36 Solus poterat de Ecclesia ille discedere; solus E­piscopis derelictis cum schismaticis & haereticis in Jurore remanere. In Epistola ad Cornelium pro eodem ha­bet sacerdotum esse hostes, & in Ecclesiam Catholicam rebelles. Atque disputationem illam iilo memorabili epiphonemate concludit:37 Neque enim aliunde hae­reses obortae sunt, aut nata sunt schismata, quam inde quod sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in Eccle­sia ad tempus sacerdos, & ad tempus judex, vice Christi cogitatur, &c. Quanquam ipsum sacerdotis nomen vix aliis attributum legas apud Cyprianum quam E­piscopo; at cum de uno duntaxat sacerdote meminit, res ipsa clamat de alio ne posse quidem intelligi. Nec minus diserta illa in Epistola ad Rogatianum:38 Haec sunt enim initia haereticorum, & ortus atque conatus SCHISMATICORUM male cogitantium, ut sibi pla­ceant, ut praepositum superbo tumore contemnant. Sic de Ecclesia receditur, sic altare profanum foris collocatur, sic contra pacem Christi & ordinationem atque unitatem Dei rebellatur. De Unitate Ecclesiae: An esse sibi cum Christo videtur, qui adversus sacerdotes Christi facit? Qui se à cleri ejus & plebis societate secernit? Arma ille con­tra Ecclesiam portat, contra Dei dispositionem repugnat: hostis altaris, adversus sacrificium Christi rebellis, pro fide perfidus, pro religione sacrilegus, mobsequens servus, filius impius, frater inimicus, contemtis Episcopis, & Dei sacerdotibus derelictis, constituere audet aliud alta­re, &c. De Zelo & Livore: Hinc Dominicae pacis vinculum rumpitur, hinc caritas fraterna violatur, hinc adulteratur veritas, unitas scinditur, ad haereses atque ad SCHISMATA prosilitur; dum obtrectatur sa­cerdotibus, dum Episcopis invidetur, dum quis aut que­ritur non se potius or [...]inatum, aut dedignatur alterum ferre praepositum. Idem colligitur ex aliis quoque lo­cis illis, quos superius retulimus, quibus coincidunt communicare cum Cornelio. Nec enim ulla ratio erat, è principiis Cypriani, cur in Cornelium illa potius con­venirent, quam in alium quemvis Catholicum Episco­pum. Haec idcirco fusius deduximus, nequis aliam, quam quae revera fuit, à nobis tribui sanctissimo martyri sententiam suspicetur; tum ut ex his locis intelligamus, cur, quod his in locis Episcopo, idem alibi, & in hac ipsa quam in manibus habemus E­pistola clero etiam universo, & plebi etiam sive stanti­bus laicis tribuat. Constat enim ex his locis non plebem modo, sed & clerum quoque ipsum ab Ecclesia fore alienum si ab Episcopo discessissent, nec plebem, nisi Episcopo adunatam, Ecclesiam esse appellandam. Ita igitur Cyprianus intelligendus est, ita clerum atque plebem ad Ecclesiam pertinere, dum Ecclesiasticae uni­tatis principium retinuerint, viz. Episcopum. Cave­bunt ergo animabus suis, vel hoc ipso nomine, quod perpetua haec fuerit sibique constans Ecclesiae sententia, siqui sint qui primaevoe antiojuita [...]i, marty­risque tam illustris memoriae, ullam habeant reve­rentiam. Praesertim cum, nec ea primum aetate i [...] ­repserit in Ecclesiam Catholicam illa sententia. Ne plu­res Cypriano antiquiores inpraesentiarum commemore­mus; is est certe vel unus Ignatius, ut pl [...]ne nequeat in aliam trahi sententiam. Non est ovum (quod ajunt) ovo similius, quam Ignatianae tota haec ratiocinatio Cypriani.
  • §. XIV. Sentio autem cum illis mihi esse hac in causa negotium qui Catholicam antiquitatem non tanti faciant ut ei acquiescere velint nisi constet etiam de rationibus. Progredior itaque ut ostendam, & recte constitutum esse in Episcopo unitutis principium; nec adeo esse, quam putant fortasse, futilem rationem à S. Petri primatu petitam. Inprimis non in alio consti­tuendum erat unitatis principium quam in Episcopo. Re­colamus enim quae huc faciunt à praecedentibus fa­cili sequela colligenda. Lucrati sumus & esse talem, quam diximus, in Ecclesia etiam visibili unitatem, & quidem non aliunde illam quam è capitis unitate ar­cessendam. Quae si essent è dictis minus manifesta, vel inde sane constarent quod, in Sacris etiam Li­teris, quoties de unitate reddenda est ratio, à capite illam semper repetant. In matrimonio unum dicun­tur vir & uxor, & quidem ad illam eandem unitatis formam qua Christus cum Ecclesia unus dicitur, ut constat ex Eph. V. Nempe quia caput mulicris vir est. Unus dicitur cum fidelibus Christus, quia caput viri Christus est, unus cum Christo Deus, quia caput etiam Christi Deus est. Cum igitur in Archetypis il­lis unitatibus, quae quidem in Ecclesiastica unitate re­praesentantur, id locum habeat perpetuum; non est equidem quod dubitemus in externa quoque hac corporis mystici unitate idem esse oportere. Lucrati etiam sumus praeterea, è donis illam ordinariis, & quidem officiorum Ecclesiasticorum propriis esse repe­tendam; ut proinde quodcunque aliis praecellit offi­cium, ab illo deducenda sint omnino unitatis primor­dia. Addendum praeterea à sacramentis officusque in sacramentorum administratione occupatis, hanc arces­sendam esse unitatem. Ita enim explicat Apostolus membrorum hanc à capite dependentiam, quod ex eo39 totum corpus per nexus & conjunctiones [...] [nutritum viz. consolidatum­que] crescit in augmentum Dei. Nulli enim sunt ho­die alii gratiae canales quibus gratia possit per membra omnia emanare atque distribui. Nedum in hominum potestate siti, ut per illos alii possint homines aliis esse necessarii. Hac vero symbolorum administratione effe­ctum est, ut vitae spiritualis influxus nequeant ad membra derivari, nisi eorum consensu quibus credi­ta est à Deo sacramentorum administratio: ut in corpore animalis frustra expectent membra influxus vitales nisi subministrentur à capite. Qui igitur in hac sa­cramentorum administratione principem obtinent lo­cum, ab illis gratiam ad reliquos omnes emanare ne­cesse est, ipsi ab aliis pendere in gratiae illa derivatio­ne non poterunt, quippe quibus nefas est, nisi eo­rum permissu sacramenta administrare. Rectissime igi­tur in illos quadrabunt metaphoricae illae, quas dixi­mus, [Page 46] unitatis repraesentationes. Idemque valeant in Ecclesia necesse est quod caput in animali, quod in planta radix, quod ab illis derivandi sint ad alios quosque gratiae canales, ipsi vicissim ab aliis minime recipiant, sintque adeo prima illa, quam quaerimus, unitatis sedes, qua qui deficiunt, illi utique nec cum Ecclesia uniri censeantur. Atque ex hac gratiae com­municatione per sacramenta, sequitur & alia ab iisdem illis sacramentorum praesidibus expectanda. Quorum enim in potestate sita est illa gratiae per sacramenta com­municatio, illi proinde ad gratiae illam perceptionem admittere, vel ab eadem poterunt excludere, conce­dendo viz. vel negando, quae obtineri illis invitis non poterunt, Ecclesiae sacramenta. Poterunt proin­de illi ad Ecclesiae societatem quos velint, admittere, quos nolint, excludere. Poterunt fideles, delinquen­tes vel exclusione punire, vel admissione remunerare. Poterunt & leges Ecclesiasticas fidelibus imponere, praemiis, quae dixi, illis poenisve sanciendas. Ut proin­de qui sacramentorum administrationi praesint, eosdem illos in Ecclesiae regimine constituti necesse sit. Sunt autem rursus regiminis influentiae novi externarum gra­tiarum canales à praesidibus ad subditos quosque similiter etiam derivandi.
  • §. XV. Si itaque, aetate Cypriani, id quaereretur, quinam essent in Ecclesiae regimine, sacramentorumve ad­ministratione, summo in Ecclesiae loco constituti, u­trumque erat de Episcopis verissimum. De aliis au­tem, quam Episcopis ne erat quidem omnino verum. In utroque, quamvis nihil Cyprianus sine presbyterii consilio agendum statuerit; cum tamen opus esset, quod à se gestum, illis inconsultis, fuisset, ratum ni­hilominus habuit. Id ex ordinationibus in secessu habi­tis satis constat, unde jus in se uno aliter agendi agno­visse manifestum est. Quod vero ad rem sacramenta­riam attinet excommunicationemque, erat plane sine ae­mulo. 40 Solus in secessu decrevit de excludendis à communione presbyteris, qui, se inconsulto, pacem lap­sis concessissent.41 Solus etiam de abstinendo Felicissi­mo decrevit, cum quinque Felicissimi satellitibus e­tiam presbyteris. Ergo in ipsos etiam presbyteros, ipse etiam solus jus habebat. Quanquam nostrum institu­tum quod attinet, abunde sufficit ut cum saltem ob­tinuerit primatum quem S. Petro tribuit in reliquos Apostolos, quos alioqui pares agnoscit. Atqui pote­rat (inquies) ratio cap [...]is unius in pluribus etiam homi­nibus satis commode servari, ut servatur in formis regiminum aristocratica & democratica. Poterat, fa­teor, nec minus tamen commode servari poterat in uno etiam homine, ut in forma monarchica. Nostrum vero non est quaerere, in Ecclesia quid esse potuerit? sed, quid de facto obtinuerit: nec, quid à Christo at­que Apostolis ejus dimanare potuerit? sed, quid po­tius de facto dimanarit? Cypriani certe adversarii non alios opponebant aemulos quam qui fuissent in Eccle­sia de facto. Ut proinde recte ille prudenterque ar­gumentatus sit, cum è potestatibus in Ecclesia jam an­tea de facto receptis, eam designarit quae pro unitatis principio esset agnoscenda. Ita martyres ab unitatis principio excluserat quibus nullum fuerat jus, nulla in Ecclesia ordinaria potestas in sacramentorum unitatis symbolorum legitima administratione, hòc uno marty­rum nomine, ni alio fuissent in officio constituti. Ita aemulos etiam Episcopos. Est enim id monarchiarum omnium commune, etiam eorum quae per electionem deferuntur, ut, quanquam, sede vacante, omnibus pateant, eadem tamen plena, alium aemulum non admittant. Nec enim duo monarcham constituunt, ut proinde secundus non pro alio sit monarcha agnos­cendus, sed plane nullo. Est etiam id monarchiarum ejusmodi commune, ut electorum potestas cum inter­regno terminetur, ut si alium quemvis deinceps ele­gerint, non jam amplius electores habendi sint, sed subditi rebelles; nec jam amplius legitima habenda ea sit electio, sed vero irrita prorsus & plane nul­la.
  • §. XVI. Aliter tamen argumentatur in hac ipsa causa Cyprianus, nempe ab ipsa illa, quam diximus, uni­tatis natura. Si enim Ecclesia unum corpus mysticum constituat, sacramenta unitatis conciliandae instrumen­ta sint, sitque in Ecclesia unitatis principium, nec in alio illud quam in uno etiam homine constituendum quem Episcopum appellarent; plane sequitur & hic electorum potestatem cum prima esse electione terminan­dam, quia unius duntaxat eligendi potestatem habe­bant, ut ex eo capite secunda irrita sit. Sequetur praeterea ita suffectum nullum esse posse, quia priori additus unus esse non potest, non certe unus homo, ut diximus, nec proinde unitatis Ecclesiasticae jam con­stitutae principium. Sequitur proinde extra Ecclesiam, unumque ejus altare fore, atque adeo, è Cypriani prin­cipiis, profanum atque sacrilegum. Nec enim ad prio­rem, ut dixi, unitatem pertinere potuit, cum ejus caput esse non posset. Ergo unitas illa cujus caput constitutus erat novus iste commentitius Episcopus, plane alia erat quam Ecclesiae illa; &, cum in eadem fuisset ditione, necessario adversa, ut proinde si san­ctus fuisset primus Episcopus, secundus foret necessario sacrilegus. Ita de Cornelii Novatianique ordinationibus argumentatur in Epist. ad Antonianum42Cyprianus. Factum esse dicit Episcopum Cornelium: cum nemo ante se factus esset: cum Pabiani locus, id est, cum locus Petri & gradus cathedrae sacerdotalis vacaret, quo occu­pato de Dei voluntate, atque omnium nostrum consensio­ne firmato; quisquis jam Episcopus fieri voluerit, foris fiat necesse est, nec habeat Ecclesiasticam ordinationem; qui Ecclesiae non tenet unitatem, quisquis ille fuerit, mul­tum de se licet jactans, & sibi plurimum vindicans, pro­fanus est, alienus est, foris est. Et cum post primum se­cundus esse non possit; quisquis post unum, qui solus esse debeat, factus est, non jam secundus ille, sed nullus, est. Nec de Romana id sede duntaxat, ut putant Roma­nenses, docuit Cyprianus. Ratio certe de unico Episcopo omnino omnium sedium communis est, qua & alibi de sua Carthaginiesi similiter est usus. Ita ille de fa­ctione Felicissimi pseudo-Episcopum Fortunatum jam­jam suffectura:43 Aliud altare constitui, aut sacerdotium novum fieri, praeter unum altare & unum sacerdotium, non potest. Quisquis alibi collegerit, spargit [alludit proculdubio ad synaxeon nomen (quas collectas reddi­derant Africani) & quidem elegantissime] Adul­terum est, impium est, sacrilegum est, quodcunque hu­mano furore instituitur, ut dispositio Divina violetur. Recte igitur hucusque Cyprianus, solideque argu­mentatus est.
  • §. XVII. Sed nec illam quoque aliam de jure quaestionem praetermisi [...] intactam.44 Consuetudinem sine veritate vetustatem erroris appellavit postea martyr noster. Ad divinae potius traditionis caput & originem revertendum censet ad originem Dominicam & Evange­licam, & Apostolicam traditionem. Et inde (inquit) surgat actus nostri ratio, unae & ordo & origo surrexit. Propterea, ne, quod ipse Stephano, id sibi alius quis­piam exprobraret: illam personae etiam unitatem in uni­tatis principio probandam suscepit. Idque dupliciter, tum ex rei ipsius natura, tum ex Christi etiam institu­tione. Ex rei natura quidem, quia unus esset Deus, unus item Christus. Ita adversus Felicissimum: 45 Deus unus [Page 47] est, & Christus unus, & una Ecclesia & cathedra una super Petrum Domini voce fundata. Unde colligit quae supra exscripsimus de uno altari, unoque sacerdotio. Neque est quod mysticas hujusmodi ratiocinationes com­mentitias in hujusmodi causis putet quispiam, & pro arbitrio confictas. Quam non sint contemnendae eo bre­vius expediemus inpraesentiarum, quod illas in tracta­tu nostro anglicano de uno altari, unoque sacerdotio, adversus schismaticos nostrates fusius aliquanto deduxe­rimus atque explicuerimus.
  • §. XVIII. Animadvertendum igitur 1o totam hanc, de qua loquimur, Ecclesiae unitatem esse ipsam quoque mysticam. Hoc cum nemo sit, quod quidem sciam, qui neget; mirandum tamen id cuipiam mi­rum videri posse, si locutiones argumentationesque mysti­carum rerum propriae hic adhibeantur. Id mirum potius si aliae adhiberentur mysticarum rerum alienae. Ergo,
  • §. XIX. Animadvertendum 2o totam hanc exter­nam Ecclesiae unitatem eo esse consilio à Deo institu­tam, ut per illam fiamus spiritualis atque invisibilis, cum Deo Christoque ejus, unitatis participes. Erat enim id mysteriorum omnium ethnicorum consilium, unde mysteriorum ipsum ad Christianos emanavit exem­plum, ut visibilium invisibiliumque quoddam institue­retur quasi commer [...]um, ut per symbola quaedam at­que ectyp [...] sensibus obnoxia ad [...]& [...], atque ipsa adeo rerum illarum exemplaria archetypa, aditus patefieret. Ergo mystica illa Ecclesiae [...] ad intelle­ctualem illam [...], de qua tam multa Plato­nici, aspirabat. Ut igitur [...] cum orthodoxis apud S. Joannem 1 Ep. I. 3. viam parabat ad [...] cum Patre Filioqui; ita de [...] erat similiter statuendum, qui illam externam cum Ecclesia communem haberent, eos de intellectuali quoque cum Patre Filioque [...] par­ticipes futuros. Et quidem ita intellectualia haec bene­ficia respiciebant externa symbola, ut plane irrita exi­st imarentur atque supervacua, siqua symbola praestare illa beneficia non possent.
  • §. XX. Animadvertendum 3o. ita intellectualia haec rerum exemplaria per symbola fuisse communica­ta, quod symbola eo ipso consilio à Deo instituta intel­ligerentur, ut innueret ea se spiritualia beneficia prae­stiturum quae per symbola repraesentasset, ut proinde solicite cavendum esset de vera symboli repraesentatio­ne, cum alioqui spem omnem beneficiorum intellectua­lium alioqui repraesentandorum, falla esset repraesenta­tio praecisura. Id solenne erat prophetis, quorum haec sunt idiomate concepta.46 joasum reprehendit Eli­zaeus quod terram ter duntaxat percussisset, fore di­cens propterea ut trinam à Syris victoriam reportaret, si saepius ictum repetiisset, penitus profligaturus. Et vero ipso unitatis procurandae consilio instituta viden­tur à Deo sacramenta. Baptizamur scilicet in unum corpus, 1 Cor. XII. 13. Multi etiam unus sumus pa­nis, & unum corpus, quia de uno pane participa­mus, 1 Cor. X. 17. Ita igitur unitas Ecclesiae externa internam illam intellectualemque praestitura est, si eam quam accuratissime, & ad verum expresserit, i. e. si unitas ectypa respondeat archetypae. Aliter fiet ut ne Deus ipse obstringatur ad praestandam intellectualem il­lam, quae maximi facienda est, unitatem. Praesertim cum haec sacramentorum symbola ideo instituta sint ut pacti vicem obtinerent. Jam enim sequetur, ut eam praestare unitatem, si non repraesentetur, ne pactus qui­dem Deus intelligetur. Ea enim duntaxat pactus est quae significavit, nec alia significavit quam quae sunt in pacti solennibus repraesentata. Ita est pro moribus pacto­rum intelligendus. Legitima autem nulla esse potest, sine pacto obligatio.
  • §. XXI. Animadvertendum 4o. ut haec intellectua­lis unitas ad vivum repraesentetur, ejusdem generis uni­tas esse debebit in Ecclesia ectypa, qualis fuerat in ar­chetypa. Cum igitur in intellectuali: lla unitate à capite arcessatur omnis unitas (est enim Christi caput Deus, ut ipse Christus est caput Ecclesiae) sequitur ut in Ec­clesia unitas à capite sit similiter inchoanda. Cum à ca­pite illo ad membra deriventur unitatis influentiae, à Deo ad Christum, à Christo ad Ecclesiam; sequitur in Ecclesia idem esse agnoscendum, ut quaecunque uni­tatis beneficia participant membra, ea non sint alteri quam cap [...]t tribuenda. Utque omnis corporis membro­rumque unitas à capitis unitate profluit, idem in Ec­clesia valebit, à capitis ejus unitate Ecclesiae membro­rumque ejus omnem unitatem profluere debere. Chri­stus unus est, quia unum, habet caput, Deum Patrem, Ecclesia similiter una est, quia unum habet caput, ip­sum Christum.
  • §. XXII. Animadvertendum 5o. non sufficere ad Ecclesiae unitatem caput Christum, sed vero in Eccle­sia visibili de visibili haec esse capite intelligenda. Jam enim ostendimus nihil esse invisibilium expectandum à Deo nisi quod à visibilibus externisque symbolis re­praesentetur atque significetur. Proinde nisi in Eccle­sia visibili sit etiam unitas visibilis in ejus constitutio­ne repraesentata, unitatem illam invisibilem Ecclesiae membra à Deo frustra expectabimus. Ni adsit in Ecclesia visibile etiam caput; nec visibilem unitatem habere possumus à visibili, ut dixi, capite repeten­dam; nec etiam cum Christo invisibili capite conjun­gemur. Ni deriventur in Ecclesia visibiles illi gratiae canales à visibili ejus capite per sacramenta, nec erit quod à Christo invisibili capite invisibilem sacramento­rum gratiam speremus. Ni unum praeterea sit visibi­le caput, non erit unitatis visibilis primordium, nec invisibilis cepitis, ipsius Christi [...]. Quid quod ipsa etiam sacramenta visibilis unitatis instrumenta at­que pignora, probant omnino eorum omnium ne­cessitatem quae sunt ad visibilem unitatem necessaria, nec esse aliter de invisibili quoque unitate participandum.
  • §. XXIII. Animadvertendum 6o. visibilem etiam hanc, quam dixi, capitis visibilis unitatem, de personae esse unitate, non multitudinis, qua commune confle­tur caput, intelligendum. Idque ex hac ipsa Cypria­ni ratione, quia unus est Christus, & unus item Deus. In utroque enim archetypo non est multitudinis, sed vero personae, unitas. Et quidem tanti semper fecit Ecclesia hanc unitatem, ut pro haereticis haberet siqui hanc personarum unitatem quovis modo labefactandam censerent. [...], sive plures Christos introduxissent, sive etiam Jesum à Christo distinguen­dum censuissent, ab ipsis etiam Apostolorum usque temporibus in haereticorum censum relati sunt; ne jam recentioris Ecclesiae Decreta commemorem adver­sus Nestorium. Nec aliam existimo fuisse causam cur etiam in Trinitate unitatem tantopere depraedicarent Apostoli, cur eam ipsam, in Trinitate etiam, unitatem à capitis unitate deduxerint, nisi ut omnibus modis ostenderent, ad capitis unitatem ne tres equidem perso­nas esse adhibendas, sed in unam duntaxat esse refe­rendam. Si itaque plusquam una esset in Ecclesia vi­sibilis capite persona, jam coelestem illam unitatem mi­nime referret, cum illa nihil commune habitura. E­tiam haeretica esset illa repraesentatio. Cum enim Chri­stiani ita unum esse debemus, ut est unus cum Christo suo Pater: innueretur plures esse in Christo aut Patre personas, si ad Christi Patrisve repraesentationem plures personas adhiberemus. Nec enim est quod in verbis magis quam in factis haeresim constituamus cum certa esse debet facti repraesentatio. Quo magis Deum irri­tari oporteat ne ratam habeat in coelo falsam illam uni­tatem, [Page 48] non modo quia coelestem illam unitatem falso vi­tioseque repraesentaret capitis illa terrestris multitudo, ut non illam sed plane aliam exprimeret; sed vero quia in eo ipso male repraesentaret, in quo alioqui accuratissime fuisset cautum, ne, quam esset, aliter repraesentaretur.
  • § XXIV. Atque huc conveniunt origines illae om­nes ad quas Christianae institutiones à Deo sunt pro captu illius aetatis, expressae. [...] ipsum [...], ut Pa­trem [...], proprio quodam suo modo appellarunt Platonici. Iìli [...] attribuunt, ut qui uni­tatis sunt participes ( [...] nuncupant) [...] illam referant acceptam. Nec aliter loquuntur ipsae Sacrae Literae. Illum eundem [...] repraesentabat Judaeorum Pontifex maximus ex sententia Hellenistarum; & qui­dem ita ut unitatis principium inde colligebant, non alium esse oportere quam unum istiusmodi Pontificem; siquis esset praeterea, ut in templo Samaritano, pro­fanum illum, & à [...] coelestique unitate alienum, nec coelestis altaris sacrificiorumque esse participem. Nec aliter de Episcopis suis primaevi etiam Christiani, prae­cipue Ignatius. Christum animarum Episcopum agnos­cit Scriptura. Christumque eundem auctor Apocalypseos ita in medio Ecclesiarum describit, ut solebat Episcopus sedere in medio cleri hemicyclio. Quis non hic ag­noscat ipsum esse invisibilem, cujus typum gerebat il­le quem habebat Ecclesia visibilem? Id etiam in di­cto tractatu ostendimus, civitatém quamcunque respondere civitali Hierosolymitanae, nec minoribus frui sub Evangelio privilegiis, ut proinde civitatum Episcopi summis etiam Pontisicibus respondent, & esse adeo pariter [...] vicarios, eo tamen sanctio­res quo Evangelica omnia Legalibus sunt, ex N. Testamenti ratiociniis longe anteferenda. Recte i­gitur Ignatius Episcopum facit nunc Christi, nunc Dei Patris vicarium; nihil enim prohibet mediate eun­dem esse utriusque visibilem ectypum. Christum ipsum invisibilem agnoscit Episcopum in quem redundare di­cit Episcopi visibilis contemtum, eodem plane modo quo jam supra ostendimus nunciorum à facie contem­tum in principum esse contemtum referendum. Recte etiam Cyprianus noster Episcopum vice Christi judicem esse docet agnoscendum. Longe certe potiori ratione quam qua Mosis Aaronisque contumeliae in Deum si­militer essent referendae.
  • §. XXV. Recte itaque hucusque Martyr noster ex ipsa rei natura argumentatus est; videamus jam ut ratiocinetur idem de actuali Christi institutione. Atque hoc in loco illam adhibet raiionem quam sibi putant adeo propitiam Romanenses, qui praeterea ni­hil habent in primaeva trium, seculorum antiquitate quod sibi vel propitium existiment. Repetamus igi­tur ejus inprimis verba, ut, quid sibi velit, intelli­gamus. Tum argumenta etiam examinemus quibus quod vult putat astruendum. Ita judicabimus nun­quid sit de quo sibi tantopere gratulandum trium­phandumque censeant Romanenses. Quod eo libentius aggredimur, quia viro maximo Petro de Marca hoc unum prae reliquis argumentum ita placuisse videa­mus ut cum rogatu summi Pontificis aliquid esset de Primatu ejus conseribendum; nihil esset praeterea quod è primaeva illa, quam dixi, antiquitate deligen­dum potius existimaret.
  • §. XXVI. Quanquam igitur hoc idem argumen­tum, quoties opus esset, saepissime repetierit Cypria­nus, nescio tamen uno aliquo in loco an plura coa­cervarit quam in ipsa hac Epistola. Hinc igitur il­lum audiamus: Dominus, inquit, noster, cujus prae­cepta metuere & observare debemus, Episcopi honorem & Ecclesiae suae ratonem disponens in Evangelio loquitur, & dicit Petro: Ego tibi dico, quia tu es Petrus, & super istam Petram aedificabo Ecclesiam meam, & portae inferorum non vincent eam: Et tibi dabo claves regni coe­lorum, & quae ligaveris super terram, erunt ligata & in coelis, & quaecunque solveris super terram, erunt so­luta in & coelies. Inde per temporum & successinum vi­ces, Episcoporum ordinatio, & Ecclesiae ratio decurrit, ut Ecclesia super Episcopos constituatur, & omnis actus Ecclesiae per eosdem praepositos gubernetur. Quae in hac argumentatione tota asseruit, Cyprianus, ad haec fa­cile, ni fallor, capita redigentur: 1o. Quod Apo­stolo Petro eadem illa clavium potestas, quae reliquis postea omnibus Apostolis concessa est (ut observavit ipse47 alibi) soli tamen hic data est, non id sine certo arcanoque consilio à Servatore esse factum, ut in­ter pares unus tamen reliquis emineret. 2o. Hanc unius inter pares eminentiam ita commodissime intel­ligi posse atque explicari, si facta existimetur pro­pter ipsam unitatis commendationem; 3o. hanc uni­tatem ita commendatam ab una persona inchoandam esse quae sit etiam Ecclesiae fundamentum, quia super eam Christus Ecclesiam suam esset aedificaturus; 4o. hanc unitatis commendationem non cum S. Petri persona esse terminandam, nec vero esse credibile quod Chri­stus ipsae ita terminandam volu [...], sed ad alia dein­ceps Ecclesiae secula emanare debuisse; 5o. In illos S. Petri posteros convenire hunc, futuris seculis, ho­norem, qui eidem S. Apostolo in officio Praesidis singu­laris, pro more futurarum Ecclesiarum, essent suc­cessuri; 6o. illum esse legitimum Apostoli in eo offi­cio successorem qui per successionum vices ordinatus esset, vel, ut alibi loquitur, qui vicaria ordinatione, i. e. qui vacante sede in vicem decessoris fuisset suffectus, non qui plenam occupassent, quod fecerant Fortu­natus atque Novatianus: 7o. Non alios quam Epis­copos, & quidem omnes illos, qui quidem sedem E­piscopalem legitime adepti essent, esse S. Petri in hoc munere successores, ut & unitatis essent, in sua quis­que Ecclesia, principia, & ejusdem Ecclesiae funda­menta. In hac certe Epistola, de omnibus loquitur Episcopis universim, de sua vero sede Carthaginiensi in particulari, ut & alibi saepissime. Fateor equidem 8o. esse ubi sebi Romanae praeconii loco, partem in hac laude tribuant S. Petri unitatis principii, quod Episco­pum Romanum S. Petri in ea ipsa sede successorem ag­novissent. Sed quoties id faciunt, non id eo animo faciunt ut primatum ejus in alios Episcopos agnoscant, sed quo sanctiorem illius particularis Ecclesiae discipli­nam vel eo nomine commendarent, verecundiam­que ipsis incuterent violandae propriae unitatis à quibus ad reliquos exemplum unitatis emanas­set. Ita audaciam Felicissimi eo ipso nomine onerat, quod navigare auderet ad Petri cathedram, atque ad Ecclesiam principalem unde unitas sacerdotalis exorta esset; innuendo scilicet, mali esse exempli, siqui ceteris Ec­clesiis examplum fuissent unitatis, iidem aliarum Ec­clesiarum rehelles fovendo, violandae itidem unitatis exemplum essent. Recte nimirum haec, & pro sc­culi genio, procedebat argumentatio. Ut enim pri­ma rerum exemplaria longe omnium sanctissima habe­bantur, ita secundariorum quoque exemplarium eo quidque sanctius quo propius accedebat ad primum. Ita enim, ne longius abeamus, probat Apostolus in Ep. ad Hebraeos graviora esse quae in Evangelium, quam quae in Legem fuissent admissa: quia archetypa ipsa repraesentata essent sub Evangelio, quorum edita sub Lege fuissent duntaxat ectypa. Ita gravius erat in sede Romana, quam alibi, violatae unitatis piaculum, reliquis nimirum Ecclesiis atque unitatibus archetypae. Quod si illud unitatis primordium eundem Ecclesiae [Page 49] Romanae tribuisset in reliquas Ecclesias Episcoposque primatum quem in suae quisque Ecclesiae obnoxios habuit Episcopos (ut sane debuit, haec si eo recte de­torta fuisset argumentatio) tam profecto unitatem Ecclesiarum aliarum non temerassent cum eorum subditos appellantes admitterent, quam nec ipsi Epis­copi cum suos immorigeros ipsi coërcerent. Idem Stephano exprobrat Firmilianus: 48 quod qui sic de E­piscopatus sui loco gloriaretur, & se successionem Petri tenere contenderet, super quem fundamenta Ecclesia col­locata sunt, multas alias petras induceret, & Ecclesiarum multarum nova adificia constitueret, dum esse illic baptis­ma sua anctoriate defenderet. Quid audio? Multa sne Stephanum constituisse sedes Apostolicas, cathedras Pe­tri, aliorum Episcoporum primatus Romae aemulos? Id Stephano in mentem venire potuisse? Ita illum intelligere potuisse Firmilianum? Ubinam interea ille, de quo tantopere gloriantur, unus Episcopus, unusque Episcopatus? Quasi vero qui baptismos diversos admi­sissent, illos necesse esset ut varios per orbem prima­tus, aut varios in urbe etiam Episcopos agnoscerent aliorum Episcoporum petras. Manifesta est, è contra, Firmiliani sententia, quot fuissent in urbe quaque baptismi sibi invicem adversi, tot fore Ecclesias, tot Ecclesiarum petras, tot fundamenta diversis adversisque aedificiis substernenda. De singularum igitur Ecclesia­rum petris fundamentisque in Episcopo quoque agnos­cendis agit Firmilianus. Nec si aliud Stephanus ipse voluisset, verisimile est id praetermissurum esse Fir­milianum.
  • §. XXVII. Missis igitur Pontificiis, age videamus ipsa Episcoporum communia jura quam solide ex hoc argumento colligat Cyprianus. Nec enim defuturos scio qui quod mystica haec sit argumentatio, idcirco contemnendam putent. Non cogitant illi quam id Patribus fuerit familiare Origene etiam antiquioribus, quam id Apostolico seculo, quam ipsis etiam Apostolis iisque omnibus qui N. Testamentum scriptis consigna­runt; quam id Divino cum hominibus commercio, & Spiritui Prophetico, oraculisque omnibus, non Judaeo­rum modo, sed & gentilium, conveniat, ut res ho­minibus patefaciendas typis illis symbolisque repraesen­tarent. Verum hoc nos alibi. Videamus itaque inprae­sentiarum haec ipsa argumentatio quam sit firma atque solida.
  • § XXVIII. Supponebant igitur 1o. Prophetam fuisse Salvatorem nostrum,49 nec è grege duntaxat il­lud, sed vero omnium Prophetarum maximum atque principem. Nec id illos immerito supposuisse facile concedent adversarii. Non erit itaque necesse ut Theologorum hic scrinia compilemus de munere ejus Prophetico. Sequitur interim partem illum Prophetae sustinuisse personamque egisse, ut proinde gesta ejus essent atque dicta, pro prophetarum idiomate atque more intelligenda, non pro vocum duntaxat sono, externave factorum apparentia, sed sensu ut pluri­mum mystico atque arcano. Cum praesertim pa­rabolicum illud agendi commercium, de eo à ve­teribus quoque Prophetis fuisset praedictum, & ve­ro multa essent ab eo ita pro familiari etiam collo­quio dicta, quae ne à discipulis quidem intelligerentur.
  • §. XXIX. 2o. In hoc ipso inter Salvatorem alios­que quoslibet Prophetas magnum intercessisse discri­men, quod reliquis omnibus, pro certis duntaxat temporibus, Spiritus adesset. Reliqua humano & fal­libili spiritu agebant; nec in eorum erat arbitrio si­tum, ut, quoties vellent, Spiritum impetrarent. Salvator Spiritus plenitudinem habuit, eamque semper, & pro suo arbitrio. Unde sequitur ejus nulla esse facta aut dicta humana, praesertim quae ordinarios vi­tae usus non spectarent, sed Divina potius omnia ar­canisque sensibus refertissima.
  • §. XXX. 3o. Illam ipsam nominis mutationem, quoties à Prophetis esset facta, non vacare mysterio. Idque ab Hellenistis creditum constat è libro Philonis [...]. Ita se cum praeviderit à suis intelligendum fore Salvator, id proculdubio dedit operam ut ita intellectus recte intelligeretur. Scio equidem apud orientales illos usitatissimum fuisse ut nova sibi nomina, variis de causis, assumerent. Nec est sane improbabile id sibi arrogasse sectarum etiam magistros ut nova suis discipulis nomina vel boni ominis causa imponerent. Ita Malchum, nunc [...], nunc Porphyrium, [...] 50 Longinus & Amelius. Nec desunt etiam apud historia philosophicae Scripto­res alia, ni fallor, exempla, ne id eo quoque ma­gisterii jure à Salvatore alienum existimemus. Cum tamen Salvatoris [...] non à se esset, sed à Patre; nec proinde humanum fuisset, sed Divinum atque propheticum ejus magisterium; optime certe il­lum congruentissimeque intelligemus, si, quod ma­gisterii jure egerit, id pro prophetarum tamen certo il­lo, quod dixi, idiomate interpretemur. Sed nec hoc quidem difficiles fore adversarios existimo, ut credant, ad laudem Apostoli pertinuisse quod ita fuis­set à Domino cognominatus, quod nimirum praecla­ram illam confessionem quam ab omnibus rogaret Do­minus, solus tamen edidisset; quae quidem ipsa con­fessio petra fuerit in qua fundanda esset Ecclesia, vel etiam ipse, quem confessus fuerat, Dominus; Apo­stolus duntaxat [...]à petra foeminino genere agno­minatus, quod nimirum solidam & [...] confessio­nem edidisset, vel petram esset ipsam confessus.
  • §. XXXI. 4o. Tamen multa sunt quae suadent, ut illae quoque interpretationes verae essent, quae e­tiam alios è Patribus habuerint auctores, ita tamen esse veras, ut ne haec quidem martyris nostri alio­rumque ei coaevorum sit prorsus excludenda; 1o. Quod illa nomina ut plurimum de ipsa persona agnominata, pro usitatissimo Scripturarum more, intelligenda sint. Quod probant Orthodoxi de nomine Emmanuel ad­versus Socinianos; 2o. Quod nomen illud Cephae, cui respondet illud Petri Graecum, diu ante confessionem illam, à prima usque ejus conversione inditum ei fuerit à Domino; 3o. Quod emphatica sint illa, Dico tibi, quia tu es Petrus, & super hanc petram, quasi de eodem dicta essent omnia: praesertim 4o. Quia in idiomate Syriaco, quo locutus est Dominus, quo scripsit etiam Evangelista, periret illa omnis parono­masia, ex qua illas, quas diximus, eliciunt inter­pretationes, nec plusquam una utrobique vox oc­curreret, nimirum illa Cephae; & quidem 5o. parono­masiam illam propterea induxisse videtur Graecus E­vangelistae interpres, tum quod Petri nomen mascu­linum viro esset magis congruum, tum quod eo dun­taxat nomine apud Graecos appellari solitus esset, tum maxime quod [...] nomen licet saxis commune a­pud Graecos at certe cautibus designandis, quae quidem solidissima essent aedificii construendi fundamenta, est quidem [...]. illud longe usitatius. Unde constat Graecis auribus quam fuerit paronomasia non elegans modo, sed plane necessaria. Quae tamen non vidisse Latinos non est mirum, Graecae linguae atque Syriacae pariter, ut plurimum imperitos. 6o. Quia etiam illo fundamenti nomine ita intellecto, nihil tamen se­queretur cur à sensu loci maxime obvio recedamus, nihil à Scripturae more alienum si de Petri etiam per­sona intelligamus. Ut enim potestatem clavium soli­hic [Page 50] S. Petro concessam, Apostolis tamen reliquis fa­ctam esse postea communem observarat Cyprianus; idem de hoc fundamenti nomine observare etiam poterat (quod tamen nullibi est ab eo, ut puto, factum) fuisse & illud51 reliquorum postea Apostolorum. Est igitur & id satis consentaneum ut & hic titulus postea omnibus Apostolis communis, hic tamen soli attribu­tus fuerit, non reliquis itidem Apostolis.
  • §. XXXII. 5o. Verisimile non est in Apostoli unius honorem haec esse Domini dicta referenda. Non erat majestati ejus congruum ut discipulo, ut servo, adularetur. Et vero omnem ille titulorum fa­stum in discipulis a [...]ibi repressit. Sed & ambitum primatumque in suo regno studiose quaerendum, quamprimum esset ei occasio à discipulis oblata, ve­tuerat, & quidem severissime. Non est igitur ut oblatum ultro à Domino hunc honorem existimemus, ni majora habuisset in mente quam quae primo sese intuitu nobis offerunt, praesertim cum & indolem A­postoli compertam haberet, laudis, ut videtur, avi­dissimam. Poterat equidem, ut quam spem de eo con­ceperat Dominus, ei ne deesset Apostolus, quin po­tius magis indies magisque id operam daret ut magni­fico illi praeceptoris testimonio cumulatissime respon­deret. Poterat etiam in solamen futuri lapsus, ut, cum ille contigisset, ne spem omnem animumque dejice­ret; fore enim ut, qui petra appellatus fuisset funda­mentumque Ecclesiae inconcussum, ne illo quidem im­petu penitus frangeretur, sed quem gradum in Eccle­sia accepisset, eum ad finem usque tueretur, rever­susque, in gratiam dignitatemque rursus acciperetur. Poterat & in aliorum exemplum, qui quacunque dein­ceps Ecclesiae aetate victuri essent, ut nequem vires, aut novitii fervores, aut gratiae etiam à Domino in­dultae, altius efferrent; nemo fragilitatis humanae es­set immemor, nemo gratiae Divinae, quam sibi esset semper necessaria; quam à se nihil, ab illa omnia, essent expectanda, e [...]demque accepta referenda. Po­terat & in poenitentium exemplum, quod de se quoque observarat alius Apostolorum coryphaeus S. Paulus, ut ostenderet ita Deus52 divitias misericordiae, ne­minem ut criminis admissi, ut loci à se proditi, ut beneficiorum à se contemtorum, ut gratiarum amissa­rum, sive multitudo, sive etiam magnitudo, in despe­rationem conjicerent, cum tantum haberet Aposto­lum indulgentiae tamen indigentem pariter atque parti­cipe [...]. Rectae quidem haec in Apostoli in Ecclesiae petra fundamentoque stabilitatem referuntur. Cur autem ipse Ecclesiae petra atque fundamentum appellaretur, nihil plane faciunt. Ecclesiae pariter hic atque Apo­stoli causam tractari manifestum est. Est itaque a­liud omnino quaerendum Domini consilium, quo statuamus cum martyre nostro, quid sit, ex eo­dem hoc Apostoli exemplo, in Ecclesiae etiam causa, colligendum.
  • §. XXXIII. Observandum itaque 6o. ad munus Domini propheticum id maxime pertinuisse, ut Eccle­siam suam formaret, normamque ei in futurum ob­servandam traderet, nec id in doctrina modo, sed etiam in regimine ejus atque disciplina. Ut enim Israë­lis secundum carnem regimen erat Theocraticum, ut quae in ordinarios Synagogae rectores admissa essent, ea in Deum ipsum redundare crederentur, ita certe in mystico quoque Israële (quem N. Testamenti ratio­cinia semper superiorem supponunt) ita comparatum esse debuit, ut subditorum offensae in Deum Christum­que reciderent. Id de Apostolis cautum est ab ipso Do­mino: 53 Qui recipit vos, me recipit: & qui me reci­pit, recipit eum qui me misit. Et vice versa: Qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me. Cumque esset id firmissimum auctorita­tis Ecclesiasticae fundamentum (quae nec ipsa erat cum Apostolorum aevo terminanda) erat sane aliquid à Do­mino, non de extraordinariis duntaxat officiis (quale erat Apostolatus illud) sed de ordinariis quoque statuen­dum. Nec enim deficere debuit regnum Messia semel inchoatum, nec in eo etiam deficere regimen illud, quod dixi, Theocraticum inter ejus decora vel prae­stantissima numerandum. Unde obiter observamus, quam recte hic, & pro Christianorum primaevorum ge­nio atque principiis, cum Cypriano nostro etiam Igna­tius argumentetur, à Deo esse Christoque suorum etiam seculorum rectores, in illum itaque prodire rectorum cultum atque contemtum, ut proinde Ecclesiae Episcopo­rumque rebelles, iidem Deo essent atque Christo rebelles etiam existimandi.
  • §. XXXIV. 7o. Ne id quidem satis erat ut haec Dominus per Apostolos medios praestaret, quibus vices suas ascensurus mandaverat. Moses enim ipse totam Israëlis politiam superstes stabiliverat, ut proinde my­stici & etiam Israëlis auctori idem esset faciendum, ne Moses etiam hac ex parte videretur inferior. Et sane ad ejus honorem vel maxime spectabat, cavere ne quid eorum quae discessum suum secutura essent ad se sectamque suam pertinentia, tantum se prophetam latuisse videretur. Quid quod aliquandiu Apostolo­rum ipsorum fides apud Christianos etiam futura erat dubia, nec aliter quam Domini ipsius auctoritate con­firmanda. Ita certe Apostolorum ipse maximus S. Pau­lus de Eucharistia agens fidem suam liberavit prola­to Domini ipsius exemplo, 1 Cor. XI. 23. nihil à se traditum professus quod non ipse à Domino acce­pisset.
  • §. XXXV. 8o. Ut hoc ipsum praestare Dominum decuit, ita congruum etiam erat ne disertis verbis id ab eo expectarent Apostoli, sed per symbola potius prophetica atque aenigmata. Nec id ea generali dunta­xat ratione quod parabolicum illum docendi modum adhibere solitus est, sed quod propriae quoque essent, & gravissimae quidem illae rationes, cur non essent haec aliter tradenda. Quod enim per symbola res futu­ras adumbrare soleret Deus, nec ab ipsis etiam pro­phetis, nedum ab aliis, intelligenda, non id affectatae obscuritatis causa factum, multo minus ut eventuum incertitudinem sensuum obscuritate colorarent, quod Loxiae Apollini objiciunt Patres atque philosophi. Fidem Divinis prophetiis obscuris conciliabant manifestae illae aliae, ut jam supra ostendimus. Vera itaque ratio erat quod nonnulla indigni essent homines qui intelli­gerent, unde factum ut quae apud profanum vulgus parabolis disseruisset Dominus, eadem discipulis suis, clam, remotis ambagibus, explicaret, verum id quo­que ipsum pro captu etiam ipsorum discipulorum. Nonnulla falsis praejudiciis occupati vel perperam erant intellecturi, vel, si recte intellexissent, affectuum ta­men quam judicii ductu gravius fortasse quidpiam atque sceleratius ausuri. Id ipsum in hac ipsa causa locum habuit. Quod Ecclesiam esset à synagoga diver­sam habiturus, id si palam edidisset Dominus [...] ma­ximam erat invidiam sibi conflaturus, ne reliquorum deinceps ad ejus auctoritatem facientium aequi essent futuri judices. Videmus id quam aegre tulerint ab ipsis etiam Apostolis, cum jam temporis miraculorum­que progressu fides Christiana facta esset confirmatior. Quas illos tragoedias edituros, quas vociferationes putamus, si eadem antea ab ipso Domino nondum ita parati accepissent? Id cum esset à Domino prae­visum, consultissimum proinde suit ne quid manife­stius [Page 51] de Ecclesiae officiis proderet quae supponebant illam Ecclesiae à Synagogá distinctionem invidiae plenissimam, cum ne id quidem maturum esset ut de illa distinctio­ne futura quidpiam cognoscerent. Ut tamen prophe­tiae obscurae, cum respondissent eventus, non jam am­plius obscurae, sed, pro id genus prophetiarum ratio­ne, manifestae fideque adeo dignissimae videbantur; ita & haec quoque hujusmodi Salvatoris dicta aenigma­tica, cum officia in Ecclesia constituissent Apostoli, jam patebat manifesto, quam ea essent ad Domini mentem ab Apostolis oblitis nescientibusque constituta. Erant enim multa Domini dicta quidem atque gesta, eo etiamnum superstite, non tamen nisi in futurum intelligenda. Unde etiam S. Spiritus officium [...] dicitur, qui non esset tam nova revelaturus, quam praeterita illa nec intellecta tamen Salvatoris di­cta atque facta in memoriam revocaturus cum jam essent ex eventu ipso manifesta. Ut enim Domini [...] non propria ipsius erat, sed Patris, ita Spiritus S. [...] non alia futura erat quam Filii. Ita enim praedixerat Dominus de suis accepturum esse Sp. San­ctum quae postea esset Apostolis revelaturus, S. Joan. XVI. 13, 14. Erat tamen & alia ratio hujus obscuri­tatis, quod ea ipsa Ecclesiae à Synagoga futura distinctio non à peremtorio aliquo esset Dei decreto, sed ab in­fidelitate Judaeorum. Illorum enim ruinam gentium esse divitias ita statuit Apostolus ut plane innuat ne futu­ram quidem gentium vocationem ni infideles sese atque immorigeros Judaei praebuissent. Quanquam igitur praesciret Dominus futuram hanc Ecclesiae distinctionem, nondum tamen nisi conditionate voluit atque decrevit. Necdum conditionem posuerant judaei, qua posita, de­cretum esset è conditionato in absolutum transiturum. Quemcunque talis praedictio habitura esset eventum, nullo certe modo congruum erat ut esset ante even­tum manifesta. Si non obstante ea praedictione ita ta­men se impulsos sensissent ut ne ita quidem possent eventum adeo manifestum declinare, jam promtam habuissent sui excusationem, jam culpam suam facile in Deum rejecissent, Deum unum esse in causa, nec se sui compotes fuisse, ut aliter facerent, cum ne mo­niti quidem reatum illum effugere possent. Plenae sunt ejusmodi querelis tragoediae de Oedipo cui scele­ra sua fuerant antea ab oraculo praedicta, quibus, ut nihil discamus aliud, id certe discimus è poëtis illis vulgi personatoribus quid fuisset à vulgo expectandum. Quod si contra, liberi arbitrii usum in meliora con­vertissent; ita oraculi ipsius fides fuisset ipsa dubia, ut de sua praedictione non impleta prophetam ipsum Jonam collegisse videmus. Cum autem id certum sit, non esse à providentiae benignitate alienum, ut non­nulla hominum scelera non probet quidem, sed libero tamen hominum nonnunquam arbitrio permittat; tum nulla erant certe quae commodius permitti pos­sent quam haec ipsa Judaeorum facinora, è quibus tan­ta essent gentium beneficia, tanta providentia ipsius decora redundatura. Ut ergo ad Domini curam pertinebat, haec ad Ecclesiae regimen ordinarium at­tinentia ut praediceret; ita ad ejusdem infallibi­lem prudentiam, ne aliter praediceret quam aenigma­tice.
  • §. XXXVI. 9o. Igitur, cum id esset, ut vidi­mus, congruum ut Ecclesiae formam è Salvatoris di­ctis factisve aenigmatice intellectis colligerent, tum e­rant ipsi proni ut ejus omnia dicta atque facta in fu­turum Ecclesiae usum referenda existimarent. Jam e­nim veteris Instrumenti omnia ita interpretati erant, ut quaecunque Israëli carnali contigissent,54 ea illis in figura contigerint; scripta autem fuerint ad correptio­nem nostram, in quos fines seculorum devenerint. Atque hoc generali canone nituntur quamplurima N. T. my­stica ratiocinia; fuisse prophetarum non dicta modo, sed & facta prophetica; fuisse Israëlem veterem univer­sam gentem propheticam, ut eorum etiam historia pro­phetica censenda esset; eo spectasse historiam illam u­niversam ut mysticum Israëlem supremis temporibus manifestandum designarent, nec alium esse mysticum illum supremorum temporum Israëlitismum quam pu­rum putum Christianismum. Ita aqua Diluvii & nu­bes Israëlitarum ad mare rubrum, baptismi erant typi; Abrahami uxores, serva & libera, Mosaicae dispensatio­nis atque Evangelicae; ejectus ab Abrahamo Ismaël, ejiciende tandem à Deo Israëlis; decimae ab Abrahamo Melchizedico solutae, cessuri in posterum sacerdotii Levitici sacerdotio Christiano. Haec si de V. T. pro­phetiis historiisque statuerent, aequumne erat ut de N. T. prophetiis atque historia aliter judicarent? Quasi vero prophetarum magis interesset ut suae politiae finem, alienae initium, denotarent, quam Domini qui novum illum Israëlitismum ipse esset introducturus. Imo ve­ro & in historia etiam Evangelica prophetiam agnoscunt. Christus extra urbem passus, nos quoque monuit nul­lam hic esse nobis manentem civitatem, proinde pere­grinos esse debere, extra castra proficisci, dedecus ejus atque probra portaturos, Heb. XIII. 12, 13, 14. Proin­de ut ad Israëlitismi initium provocavit aliquoties Sal­vator, ita & ad Christianismi initium quam [...] E­vangelii appellant, sive [...] Act. XV. 7. primi illi Christiani, qui si illa etiam tempora eo no­mine includunt quae quidem ascensione Domini essent recentiora, non est quod dubitemus quin Evangeli­cam historiam, quo tempore superstes in terra agebat ipse Dominus, essent potius inclusuri. Non est igi­tur ut cum Origene natam hanc putemus Scripturas utriusque foederis interpretandi rationem.
  • §. XXXVII. 10o. Cum haec de universa illa sive V. T. sive Evangelica historia verum crederent, non fuisse illam seculorum illorum propriam, sed supremo­rum temporum Ecclesiam adumbrare; tum de illis hi­storiae utriusque gestis quae quidem scriptis fuissent prodita [...]id verius credebant. Ita saepissime Aposto­lus: Non est autem scriptum illud propter ipsum, quia reputatum est ills ad justitiam, sed & propter nos. Rom. IV. 23, 24. Quaecunque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, cap. XV. 4. Hic canonem ha­bemus plane generalem. Rursus: An propter nos uti­que hoc dicit? Nam propter nos utique scripta suntt [...]I Cor. IX. 10. & in loco jam laudato cap. X. 11. Nec alia hypothesi nititur illa Apostoli argumentatio qua promissio­nem Josuae factam, Jos. I. 9. ipse Christianis omnibus communem facit, Heb. XIII. 5. Fuisse & alia pro­phetarum Israëlitarumque dicta atque facta nonnulla neutiquam prophetica; fuisse & propheticorum nonnul­la illius aevi propria, negare utique non poterant. Negabant tamen utriusvis generis exempla in scriptis hodiernis historiis occurrere; curatum potius Divina Spiritus Sancti providentia ne alia quam prophetica scriptis mandarentur, nec illa ipsa alia quam quae no­stras supremorum temporum Ecclesias spectarent. Eum cum in V. T. interpretatione canonem adhibuissent, consequens proinde erat ut in N. T. interpretatione similiter adhiberent. Id si etiam factum credimus, jam id sequebatur, quia illam, de qua agimus, hi­storiam de S. Petro scriptis mandasset Evangelista, se­qui una, ad Ecclesiae illam futurae regimen ordinarium fuisse referendam.
  • §. XXXVIII. 11o. Non est illud absonum ut il­la quoque Domini familia Ecclesiae typum geserit. [Page 52] Ut postea legimus de Ecclesiis [...]; ita certe Dominus, quoties de Ecclesia sua loquitur, servavit illam ipsam ut plurimum domus allegoriam. Proin­de ut [...] appellavit Apostolus Gal. VI. 10. ita & [...] Dominus S. Matth. X. 25, 26. Pro­inde se nunc [...] S. Marc. XIII. 35. nunc [...] vocat S. Matth. X. 25. & alibi saepissi­me. Et quem praefecturus esset Ecclesiae, eum Eccle­siae [...] S. Luc. XII. 42. Ad quam eandem for­mam Apostolatus, quem hic denoravit, [...] di­citur 1 Cor. IX. 17. & qui Apostolatui successit etiam Episcopatus, Tit. l. 7. Nec aliunde capit experimen­tum futuri Episcopi quam è propriae domus admini­stratione, ut inde intelligatur, quomodo sit in Dei domo versaturus 1 Tim. III. 4, 5, 15. Atque ad can­dem administrationis domesticae metaphoram referendae funt claves regni coelorum. Cum enim domus Domini coeli fuerit archetypa, propriumque ejus, ut Messiae, regnum illud fuerit coelorum; plane sequebatur, qui dom [...]i ejus praefectus fuisset, eum regno etiam coelo­rum fore praeficiendum. Dispensationis autem dome­sticae symbola fuerunt claves, ei tradendae qui domni esset praeficiendus sive uxor fuisset illa, sive etiam dispensator. Hic autem ad dispensatoris officium respexit. Ut etiam, praeter domus privatas, aliae publicae erant, quae palatia vocamus; ita claves illae palatiorum, to­tius regni administrandi erant symbola. Ita intelligen­dae claves Domus David is. XXII. 22. Ut enim thro­n [...] David haeres erat Dominus, S. Luc. I. 32. ita & claves David habere dicitur Apocal. III. 7. quae & ipsae mystice sunt intelligendae. Sunt enim eaedem hic claves regni coelorum, quae alibi claves mortis in­fernique nuncupantur Apoc. I. 18. Videmus igitur quam hic apte ad mentem martyris nostri quadrent omnia, si sit modo per symbola judicandum. Vide­mus quam apte domus Domini respondeat Ecclesiae, quam apte claves sint symbola potestatis dispensatoriae atque domesticae, quam apte potestas illa dispensatoria Apostolis primum, tum & Episcopis Apostolorum hae­redibus, conveniat.
  • §. XXXIX. 12o. Ut haec apte per domus allego­riam repraesentata sunt, ita nondum maturum erat ut per aliam quamvis repraesentarentur, domo auctio­rem. Sub Judaeorum Pontificatu & in Synagoga agènti Domino non erat invidiosum si domus propriae ad­ministrationem, si munus dispensatorium in domo, cui placuisset, tribuendum assumsisset. Haec, vel Judaeis judicibus, invidia carebant. Majora tamen de eo crediderunt Apostoli, domum illam, non privatam esse, sed regiam; fore enim Messiam regem qui gen­tem Judaeorum è Romanorum jugo eriperet, regiamque illis potestatem restitueret. Proinde potestatem il­lam domus dispensatoriam facile erat ut de honoribus palatinis intelligerent. Sed ne ipsi quidem aliorum, quam judaeorum, fore regem credidisse videntur, reg­numque ejus angustis Palaestinae finibus terminandum. Non igitur Provinciarum administrationem rogarunt filii Zebedaei, sed locum duntaxat in consessibus regni honorificum. Ab eo aberant longissime ut spirituale & futurae vitae regnum ejus esse crederent, ut per or­bem, qua patet, universum, ditionem ejus esse agnoscendam, ut gentes ejus fore participes, & qui­dem paribus cum Israële privilegiis, ut in hac vita nihil esset ab eo praeter martyria atque cruces expo­ctandum. Haec ita nondum crediderunt, ut si non­dum in fide confirmati tale quidpiam à Salvatore au­diissent, ne ipsi quidem fuissent à scandali periculo securi. Id ita futurum cum videret Dominus, studio­sissime proinde ab omni plurium Ecclesiarum mentio­ne abstinendum duxit. Quae cum ita se habeant, constabit jam,
  • §. XL. 13o. Non esse haec hodie, & aetate etiam Cypriani, nisi de Singulis Ecclesiis intelligenda. Sive enim domum illam Domini, pro Judaeorum sententia intelligamus, de domo duntaxat privata; sive, pro discipulorum illa, de domo etiam regia: utrobique ta­men singularis Ecclesiae typum non excessit. Tota e­nim ditio Palaestinae, unicum tamen agnoscebat sum­mum pontificem, unicam solennium conventuum ur­bem, scilicet Hierosolymitanam, unicum altare, unica totius gentis sacrificia. Haec tamen omnia erant sin­gulis etiam Ecclesiis, pro illius aetatis moribus, com­munia. Uni illi sacerdoti respondebat quilibet Epis­copus, è sententia Cypriani; uni altari, singulorum Episcoporum communio; uni illi urbi Hierosolymitanae, quaelibet per orbem urbs in qua visum esset consti­tui Episcopum; unis illis gentis universae conventibus tribus illis anniversariis festis Paschae, Pentecostes at­que Tabernaculorum, celebrandis, Ecclesiarum sin­gularum conventus iisdem illis festis cum suo cujusque Episcopo. Non est quod alia congeram exempla in quibus uni illi Judaeorum pontifici singulos Ecclesiarum Episcopos respondisse in praedicto nostro de unico al­tari atque sacerdote tractatu anglicano jam probavimus. Idem etiam è Domini illis ad Samaritanam mulierem verbis collegimus, S. Joan. IV. 21. fore ut quo jure tunc fruerentur summi Judaeorum pontifices in unica illa civitate Hierosolymitana, idem postea plurium esse civitatum commune. Sed quae alibi fusius probavi­mus, non sunt hoc in loco repetenda.
  • §. XLI. 14o. Cum singularum itaque Ecclesiarum typum gesserit illa Servatoris domus, videmus etiam quam apte unius duntaxat dispensatoris facta sit men­tio, qui idem fuerat unius typus Episcopi. Et qui­dem ea vel ipsa ratio de singulis hoc Ecclesiis intelli­gendum suadet, quod cum hoc in loco, in quo sententiae jam vulgo obtinenti, de unica duntaxat Ecclesia futura [...] gratificatus est Dominus, unius duntaxat occurrit mentio dispensatoris; postea cum de Evangelio per orbem disseminando apertius lo­queretur, ut proinde plures jam essent domus, sive Ecclesiae, constitûendae, tandem plures ab eo consti­tuti sunt dispensatores, cum nulla vel minima impa­ritatis nota. Omnino omnia ad mentem Cypriani accommodatissime. Sequebatur enim singularum Ec­clesiarum unicos esse, ex Domini institutione, dispen­satores Episcopos. Sequebatur etiam Ecclesiae Catholicae praefectum Episcoporum collegium. Illi nempe parium sibi invicem Apostolorum collegio respondit antitypon, in ordinario Ecclesiae regimine, collegium Episcoporum, ipsorum quoque inter se parium, qui singularum essent Ecclesiarum dispensatores summi, & nulli humanae po­testati obnoxii. Cum autem unam duntaxat fami­liam constituerent Apostoli, reliqui, excepto dispen­satore, pro privatis habendi erant, ut plane nihil faciat illud symbolum ad unum Episcopum reliquis per orbem universis praeficiendum. Id certum, cum dissensio esset reliquorum Episcoporum à Romano in causa rebaptizandorum haereticorum, ita nunquam ea argumentatione usum esse Cyprianum, qua quis unus Episcopus ceteris pro unitatis esset principio agnoscendus, ut ne illi quidem responderit tanquam à Stephano ob­jectae. Quod sedes sua Petri fuisset sedes, de eo glo­riatum fuisse Stephanum discimus ex Epistola Firmi­liani. Quod vero inde, ut unitatis fuisset exemplum, ita reliquis etiam Episcopis unitatis debuerit esse prin­cipium, id ne Stephano quidem ipsi in mentem venisse constat; quanquam id si verum esset, si à Cypriano ipso in aliis adversus suos atque Cornelii schismaticos disputationibus concessum, nihil esset certe quod objici posset opportunius. Quid quod absoluta illa Episcoporum in sua cujusque dioecesi supremitas toties à [Page 53] Cypriano, inter aestus etiam disputandi, non agni­ta modo sed asserta etiam atque inculcata non patitur ut eundem existimemus unum aliquem inter illos ag­novisse unitatis principium, à quo utique qui Ecclesiae Catholicae unitatem illibatam vellent, pendere omni­no, & decreta ejus agnoscere debuerint. Ita nec sententiam habebimus Cypriani, nec ratiocinationem, ita, quam existimant, Romanensibus propitiam. Sed & alia illa explicanda est, de domus fundamento, ra­tiocinatio.
  • §. XLII. Observandum itaque 15o. non domum hic intelligi quamcunque, sed publicam duntaxat, & sanctam, quaeque adeo 1o. pro templo esset haben­da. Nec enim alibi solebant haberi populi conventus quos [...] vertunt LXXII. Interpretes, quos vocabulorum Ecclesiae Technicorum auctores fuisse diximus. Eo nimirum respexisse videtur Dominus, quod de Messia praedictum esset, fore ut55 reaedisica­ret tabernaculum David quod decidit, & diruta ejus re­aedificaret, & erigeret illud. Haec certe Prophe­tae 56 Amosi verba ad tempora Messiae accommodavit S. Jacobus, duae de templo illos intellexisse qui locus erat Tabernaculo recipiendo ab ipso57 Davide destina­tus, est sane verisimile. 2o. Quoties de58 templi re­aedificatione loquuntur veteres Prophetae, ita illam, ut plurimum, efferunt ut de fundamentis ejus mentio­nem faciant, unde facile erat ut colligerent, à pri­mis usque fundamentis fore ejus sub Messia restaura­tionem. Ita videmus quam apte de fundamentis Ec­clesiae ponendis meminerit Salvator. 3o. Tamen tem­plum hoc Messiae, non literae erat, sed mysticum, & quidem vivum illud, ut à templo illo Judaeorum vita destituto distingueretur, quippe quod Dei etiam vivi est templum, quo titulo Deus Judaeorum à gentium idolis in V. T. distinguitur. Non igitur lapidibus, sed personis, constat hoc Messiae templum. 59 Superaedificati (inquit Apostolus) super fundamentum Apostolorum & Prophetarum, ipso summo angulari lapide Jesu Christo: In quo omnis aedificatio constructa crescit in templum san­ctum in Domino. In quo & vos coaedificamini in habita­culum Dei in `Spiritu Sancto. 4o. Igitur, cum hoc ipsum templum è personis constet, non est utique mi­randum si fundamentum habeat itidem personam, nec dura istiusmodi locutio existimanda, sed genuina potius, reique ipsi accommodatissima. 5o. In hoc tamen templi hujus spiritualis à materiali diversa est ratio, quod cum aedificium materiale pluribus nitatur lapidibus fundamentalibus, spirituale unicum duntaxat habeat, quoties de unica duntaxat Scripturae loquun­tur Ecclesia. Petrae equidem vocem pariter ac [...] pro quolibet saxo intelligi posse fateor. Cum vero de aedificii fundamento usurpatur, ut ejus firmitatem denotet, S. Matth. VII. 24, 25. S. Luc. VI. 48. tum vero unum continuum saxum intelligendum esse con­tendo, quando nimirum solum ipsum non aliud est quam saxeum. Ita Petrae vox hoc in loco intelligi­tur cum Apostolo tribuitur, ut proinde aliis locum non relinquat sui ordinis [...] ne Apostolis quidem. Ita etiam lapis angularis intelligendus est. Quanqum enim in aedificio materiali plures sint lapides angulares; at, quo sensu Domino tribuitur, in aedificio spiritua­li, certum est plures esse non posse. 6o. Igitur, si in hoc Ecclesiae typo, praeter fundamentum invisibile, ipsum nimirum Dominum, fuerit praeterea aliud vi­sibile, humanum, & quidem illud ipsum quoque uni­cum; sequitur & in singulis Ecclesiis antitypis praeter Christum, aliud esse etiam fundamentum visibile & hu­manum, pariterque unicum, quod non aliud esse potuit quam Episcopus. Ita videmus, pro modo mysticarum ratiocinationum, quam prudenter solide­que, in hac causa, argumentatus fuerit noster Cy­prianus.
  • §. XLIII. Jamque ex unitatis illa schismatisque, quam è principiis aetatis Cyprianicae dedimus, expli­catione, ut solidissima, ita facillima manifestissimaque, fient singulorum officia, quandocunque schismata con­tigerint. Episcopus si fidem Christi negaverit, ut Mar­tialis & Basilides, aut in haeresim incideret, ut Priva­tus Lambesitanus, jam ita fundamentum esse non po­test, ut ad spirituale hoc Christi aedificium ne pertineat quidem, non propter malam aliquam administratio­nem, sed vero propter incapacitatem subjecti. Qui enim ne Christianus quidem est dicendus, is locum a­liquem honoremque in Ecclesia Christiana obtinere non potest. Idololatra autem Christianus non est pro­pter communicationem illam in sacrificiis Daemonum. Nullam enim Christo cum Belial esse communionem pronunciat Apostolus. Quid quod unitatis cum Christo principium esse non possit qui ne ipse quidem cum Christo esse unus, nec cum Christo esse unus qui se unum professus est cum Diabolo Christi adversario. At qui Diaboli sacrificiis se contaminavit, is se unum cum Diabolo participemque professus est. Ita certe factum illud interpretabantur Christiani nostro marty­ri coaevi, nec errasse illos in ea interpretatione con­stat ex Epistola Apostoli praedicta ad Corinthios. Sed nec haereticus pro Christiano habendus erat, ex principiis aevi Cyprianici. Sed ne ex veritate qui­dem, ut multis probare possemus, si id inpraesentia­rum ageremus. Siquis interim à talium communio­ne discesserit, non id jurisdictioni potestatique tri­buendum, sed ipsorum potius incapacitati, ut pro­inde laicis licuerit, in tali causa, ab Episcoporum quo­que communione discedere, quorum tamen nulla erat in Episcopos proculdubio jurisdictio. Id suadet in Mar­tialis & Basilidis causa Cyprianus, quae verba ejus mi­rum est ab aliis aliorsum trahi, quasi vero licuisset propter quamvis Episcoporum improbitatem, etiam la [...] ­cis, ab eorum se communione subducere. Erat itaque sententia istiusmodi declarativa duntaxat, ipsum jam à se, istiusmodi Episcopum, à Catholica communione esse praecisum, ut proinde qui communionem ejus de­inceps amplecterentur, ne ipsi quidem essent pro Catholicis agnoscendi. Idem etiam valebat, è prin­cipiis Cyprianicis, in causa SCHISMATIS, siquis se Episcopus à reliquorum Episcoporum collegio abrupisset. Ea causa erat Martiani Arelatensis, qui Novatiano, post quam à reliquis per orbem Romanum Episcopis damnatus fuisset, tamen adhaerebat. De illo ad plebem dandas esse à Stephano literas auctor erat Cypria­nus, innuens omnino illorum esse etiam se ut ab istius­modi Episcopo subtraherent, aliumque in ejus locum sufficiendum eligerent. Manifesta autem erat hujus etiam Martiani à communione Ecclesiae Catholicae alie­natio. Jam damnatus erat collegii Episcopalis concor­di sententia60 Novatianus, jam ab eorundem etiam communione exclusus, negatumque ei literarum for­matarum commercium. Siquis igitur deinceps Epis­copus communionem ejus agnosceret, is unum se cum eo professus erat qui ipse esset à communione Catho­lica alienus, & alienum se ab eorum etiam communio­ne quorum decreto atque suffragiis factus fuisset a­lienus.
  • §. XLIV. Utque res ipsa satis erat plebeiis etiam [Page 54] ingeniis manifesta, ut ne ducibus quidem destituti fa­cile possent errare; ita, sicubi necesse esset, duces habebant collegas etiam Episcopos. Quod ad sacrificio­rum causam attinet, quae quidem in facto versaretur, nulla opus erat judicandi peritia. Id testibus in medium prolatis manifestum erat sacrificasse illos, quos dixi­mus, Martialem atque Basilidem. In causa autem hae­reseos, quae quidem erat aliquanto difficilior, duces habuerunt alios, ut dixi, Episcopos. Damnatus fue­rat 61 Privatus Lambesitanus sententia nonaginta Epis­coporum, quo numero in Ecclesia Africana, nun­quam convenerat, Cypriani aetate, majus pleniusque concilium. At Novatianus orbis etiam Romani consen­su damnatus est. Hos duces habebant plebs Lambesita­na atque. Arelatensis cum à suorum Episcoporum com­munione discederent.
  • §. XLV. At salva communione catholica, colle­garumque commercio, alia deinde nulla restabat, ex his principiis, causa qua tutum esset Ecclesiarum sin­gularum subditis, cujuscunque essent ordinis, ab E­piscoporum se communione subducere. Hac ipsa enim de causa, quaecunque singularum Ecclesiarum com­munio ab Episcopi communione fuisset aliena, ea à ca­tholica atque coelesti aliena erat pariter existimanda. Qui enim ab unitatis principio dissidebant, illi nec ad unitatem pertinere poterant; qui ab uno illo sacerdote [...] antitypo, illi & à [...] ipso invisibili Episcopo divisi intelligebantur; qui ab uno Episcopi altari, illi & à mystico [...] sacrificio atque altari; qui dispensatoris potestatem non agnoscerent, nec domus illos aut familia agnoscere debuit; qui clavium usu à domo fuissent exclusi, foras illos esse necesse erat, quae si claves regni etiam coelorum fuissent, à regno etiam illo extorres exulesque fuisse oportuit. Qui in petra domus fundamento non fundarentur, nec firma illis po­tuit esse fundatio, nec domum ipsam poterant, lapi­dum vice, constituere. Nulli igitur Episcoporum mo­res, nulla mala regiminis administratio, nulla Episcopo­rum decreta, utcunque gravia, si peccatum tamen abes­set; utcunque etiam peccaminosa, ni talia fuissent peccata quae illos incapaces redderent nominis Christia­ni, communionisque collegarum atque catholicae, quae illos, non à beneficio modo, sed à jure etiam, commu­nionis catholicae excluderent (quo jure etiam fruuntur, suo licet periculo, impii, dum ab idoneo judice illo etiam jure excludantur) nihil, inquam, horum sub­ditos excusare poterit, quocunque tandem illo sepa­randi praetextu, se ab Episcoporum communione aliena­ri patiantur, quin Episcopis etiam errantibus, illis alio­qui recte sentientibus, sint tamen omni communio­nis beneficio pariter alieni. Longe itaque abest ut se omni, cujuscunque tandem is sit generis, clavium errore tueri possint, sive ipsi se ab Episcopis separent, sive separari etiam sese patiantur, quod nostros etiam facere videmus hodie SCHISMATICOS. At­que haec certe facilitas ipsa, ex his principiis, qua omnibus singulisque constat quodnam sit à se offi­cium, in quacunque causa, praestandum, si alia deessent argumenta, est sane per se ipsa gravissi­mo argumento ad hujus hypotheseos veritatem com­probandam. Inde enim talis esse constat, qualis esse debuit, si hanc curam Deus in se ipse suscepiset. E­rit etiam ex hoc ipso capite, [...] pariter atque [...], quae certe utraque faciunt plurimum ad dogmatum commendationem, si ipsum audiamus Apostolum.
  • §. XLVI. Est & aliud, ex iisdem his principiis, observatione dignissimum, fore, ea si admittantur, ut suffragi negativi jus, & quidem illud absolutissimum, sit penes solum Episcopum. Esto enim, reliquis om­nibus consentientibus, presbyteris, diaconis, clero etiam reliquo universo, sed & plebe similiter concordi (ut Ecclesiae Cyprianicae faciem ad vivum repraesentemus) refragetur solus Episcopus. Is, si nolit in eorum sen­tentiam concedere, jus nullum habent reliqui omnes quo invitum cogant ad sententiam mutandam. Nulla enim esse potest sine justa poenae inferendae potestate justa coactio, nec rata aliqua apud Deum poena esse potest nisi quae sit itidem justa. At poena alia nulla in Ecclesia locum habet praeterquam excommunicatio. Si itaque pertinacem Episcopum à sua communione ex­cluderent, id sibi fraudi futurum erat, non Episcopo. Se potius ipsos ab Ecclesia vera abscinderent quam E­piscopum, quemadmodum reliqua membra universa lo­cum suum in corpore tueri non poterant, si ab uno capite abscinderentur. Irrita ergo foret in Episcopum talis illa sententia. Vel solus sacramenta administran­di jus retineret, solus alios sibi conscribendi satellites, sive laicos, sive etiam clericos, quippe qui ab illis sui excommunicatoribus non haberet; & rata esset nihilo­minus apud Deum omnis illa potestas quam vel solus exercuisset.62 ‘Ut enim Cypriani utar similitudini­bus, fracto à sole radio, non sol ipse, sed radius, tenebresceret; praeciso à fonte rivo, non fons ipse, sed rivus, areceret; abruptis à trunco ramis omni­bus, ramis equidem deficeret vitalis ille succus quo plantarum illa vita conservatur, in trunco nihilominus & in radice mansurus.’ Ita nullam omnino vim haberet ad Episcopum cogendum irrita illa censura.
  • §. XLVII. At vim aliquam, inquies, habiturum esset decretum, si exequi illud possent, nolente Episco­po, ut nolentem non possent in suam sententiam vi ali­qua adigere. Fateor habiturum; sed nego, ex his principiis, posse vel omnes aliorum ordinum Eccle­siasticorum decretum aliquod suum exequi, nolente E­piscopo. Qui enim ipsi in Ecclesia non manerent, quam demum Ecclesiasticam potestatem retinere poterant qua decretum istiusmodi exequerentur? Non erat expeten­da ab Ecclesiae subditis fidelibus eorum illa commu­nio, ita non erat eorundem excommunicatio me­tuenda. Quid ergo stabilire poterant soli, quorum nec expetenda esset communio, nec censurae metuendae? quorum poenae in rebelles sibi subditos, apud Deum es­sent, & in coelesti curia, prorsus irritae? Si ergo nec dissentientem Episcopum cogere possent, nec, eo nolen­te, decreta sua stabilire; sequitur omnino ejus vel unius refragantis suffragium vim eorum decretis omnem esse abrogaturum, ut ne jure quidem valerent, quae nul­los jure possent constringere.
  • §. XLVIII. Dicendum contra, etiam solius E­piscopi metuendas fore censuras, aliorum quorumcun­que rebellium communionem esse etiam pertimescen­dam. Si enim, vel in illa causa, sejuncti ab Episcopo communionis Ecclesiasticae beneficia pariter amittant; tremenda erit eorum conditio gratia prorsus omnique invisibili communione desti [...]utorum, concedenda erunt, ut cunque dura, licita tamen omnia, ut veram illam ratamque Episcopi communionem possint consequi. Ita societatis Ecclesiasticae privilegia omnia, praemio­rum poenarumque potestas erunt etiam, in tali casu, penes solum Episcopum. Cum autem decreta praemio­rum p [...]enarumque jure destituta, ne vel decretorum nomine digna censenda sint, nec potestatis aliquam prae se ferant vel speciem; sequitur etiam decretorum Ecclesiasticorum condendorum potestatem omnem in solo esse Episcopo, ut proinde (jus quod attinet) pote­stas Episcopalis, subditorum saltem respectu, monar­chica existimanda sit, & quidem illa à legum huma­narum coërcitione liberrima. Talem illam repraesen­tat [Page 55] saepissime Cyprianus, cum soli Deo dicit ab Episco­pis rationem esse reddendam. Et tamen fere nemo est Patrum quem frequentius appellant hodierni E­piscoporum rebelles. Tantum ille clero suo, tantum ple­bi, laicisque, in exercitio potestatis Episcopalis indulsit, pene ut nihil suo loco reliquum fecerit, si, quae ipse pro sua in dulgentia, cum aliis communicanda censuit, ea sibi soli vendicare non potuerit. Ita equidem argu­mentantur qui pro causae suae partiumque studio, jus à facto minime distinguendum existimant adversarii. Quasi vero non esset id in laude ponendum, siquis in potestate constitutus jure suo nonnunquam cedat; quasi qui ita cesserit, id ei fraudi esse oporteat quo minus jure suo in posterum utatur; quasi porro indul­gentia illa unius Cypriani posteri essent omnes sui or­dinis Episcopi jure illo, idque in perpetuum, excluden­di. Ita redituum Ecclesiasticorum jure excidere debue­rant ultimorum temporum officiarii, quod non usus eo jure fuerit apud Corinthios Apostolus, cum tamen apud alios usus esset, & apud ipsos etiam Corinthios jus tamen suum animose defenderit. Iniquissima pa­riter atque ingratissima esset illa indulgentiae retributio. Et tamen ita passim argumentantur antiquarii qui hi­storiis ratiocinia non admiscent. Quasi denique non esset Cypriani temporibus congruum (persecutionis nimi­rum illis) multa ut de juribus remitterentur, quae [...]amen non essent, florente sub Christiano magistra­tu Christianismo, pariter remittenda. Jura semel à Domino concessa illibata conservari oportet. Quae vero sint pro juribus habenda, non est è factis, pro circumstantiarum varietate ipsis quoque variis; sed vero è principiis atque dogmatibus, certis illis nec mutationi obnoxiis (quod nos observavimus) aesti­mandum.

DISSERTATIO CYPRIANICA VIII. Ad EPISTOLAM XXX.
De praerogativa, indulgentiae privilegio, & privilegio societatis, ex sententia legum Romanarum.

Lapsorum argumentum de martyrum suffragio communicationis praerogativa. §. I. Cur vim illam praerogativae illi tribuerint, ex illius aevi principiis explicatur. §. II, III. Respon­sio Ecclesiasticorum, pro legum etiam Romanarum idiomate concepta, & ex iisdem expli­cata. §. IV, V, VI.

  • §. I. NAm cum omnis praerogativa ita demum ad indulgentiae privilegium spectet, si ab eo cui sociari quaerit, non discrepet, qui à Deo, cui sociari quaerit, discrepat, necesse est indulgen­tiam & privilegium societatis amittat.] Omnino haec verba è legibus Romanis desumta sunt, nec aliunde intelligenda. Eorum haec erat occasio. Lapsi pacem sibi à martyribus consessam ita vendicabant, quasi jam data esset, non danda deinceps ab Episcopis; quasi jam rata esset, ut diximus, in coelis, nec ab Episco­porum confirmatione expectanda esset. Hoc ut proba­rent, martyrum suffragium praerogativam communica­tionis esse contenderunt. Ita argumentatos esse lapsos ex illis cleri Romani verbis colligimus:1 Quod si ali­cunde praerogativam communicationis habere se credunt, &c. Ergo per praerogativam communicationis id genus suffragium intellexerunt, quod non esset ab aliis, quo­rum intererat, in dubium revocandum. Ita enim martyrum praerogativam ratam effe voluerunt in coelis, nec ab aliqua terrena potestate, ne Episcopi quidem illa, revocabilem. Ita praerogativa sententia apud Ter­tullianum 2 Nam saepe censores renascentia cum maxima theatra destruebant, moribus consulentes, quorum scilicet periculum ingens de lascivia providebant ut jam hinc ethni­cis testimonium cedat sententia ipsorum nobiscum faciens, & nobis in exaggerationem disciplinae etiam humanae prae­rogativa. Phrasis illa, in testimonium cedat, ex3 Evan­geliis accepta est, & quidem id genus testimonii deno­tat quod omni prorsus exceptione majus est. Sententia igitur illa praerogativa talis erat quae nec posset à gen­tibus rejici, quia ipsorum erat domestica, nedum à Christianis quibus praerogativa dicitur. Quod probat argumento à majori. Sanctior enim erat illa quae a­pud Christianos debuit obtinere disciplina, ut proinde humanae disciplinae cedere non debuerit. Cum igitur, ex gentilium illa disciplina spectacula fuissent improba­ta, fieri proinde non potuit ut à Christiana proba­rentur. Occurrit etiam apud4 eundem praerogativa suffragii de suffragio imp [...]atoris, quod nemo dubitet nequaquam facile fuisse repellendum.
  • §. II. Quod igitur martyrum suffragia pro praeroga­tivis habuerint, inde ortum habuisse videtur quod eorundem preces morientium, & quasi testamenta, tan­tum valere apud Deum crederent ut repulsam pati non possent. Totam illos Dei gratiam redimere, omnemque veniam ab eo compensatione s [...]nguinis sui expedire, 5 ait Tertullianus. Hoc de suis peccatis illum dixisse fateor. Inde vero pronum erat ut de alienorum peccat orum venia idem colligerent. Jam enim, ejus etiam6 aeta­te, mos ille pacem dandi obtinuit qui sub Cypriano nostro tantas tragoedias excitavit. Ideo Perpetua ro­gata est à fratre visionem quam & fidenter pollicita est, ea nimirum spe freta, fore ut nihil esset quin à Deo jam passioni proxima impetraret. Ita enim in Passione ejus scriptum habemus: Tunc dixit mihi fra­ter meus: Domina soror, jam in magna dignatione es, tanta, ut postules visionem, & ostendatur tibi, an passio sit, an commeatus. Et ego, quae me sciebam [...]abulari cum Domino, cujus beneficia tanta experta eram, fidens repromissionibus ejus, dixi, crastina die tibi renunciabo. Maxima vero sunt quae in hanc sententiam paulo an­te persecutionem illam Decianam scripserat Origenes. Idem ille munus martyrum sacrificiis atque illi quod obtulit in cruce ipse Dominus. Sunt enim ea ipsa in­terpretis verba:7 Quomodo autem & filii ejus auferant peccata sanctorum, id est, Apostoli & martyres, si pote­rimus, [Page 56] ex Scripturis Divinis probare tentabimus, &c. De Martyribus autem scribit Joannes Apostolus in Apoca­lypsi, quia animae eorum qui jugulati sunt propter nomen Domini Jesu, adsistant altari: Qui autem adsistit altari, ostenditur fungi sacerdotis officio. Sacerdotis autem officium est, pro populi supplicare peccatis. Unde ego vereor, ne forte ex quo martyres non fiunt, & ho­stiae sanctorum non offeruntur pro peccatis nostris, pecca­torum nostrorum remissionem non mereamur. Et ideo vereor, ne, permanentibus in nobis peccatis nostris, acci­dat nobis illud quod de semetipsis dicunt Judaei, quia non habentes altare neque templum, neque sacerdotium; & ob hoc nec hostias offerentes, peccata, inquit, nostra ma­nent in nobis, & ideo venia nulla subsequitur. Et con­tra, nos dicere debemus, quia hostiae martyrum non offe­runtur pro nobis, idcirco manent in nobis peccata nostra. Non enim meremur persecutionem pati propter Christum, nec mori propter nomen Filii Dei. Et ideo etiam Diabo­lus, sciens per passionem martyrii remissionem fieri pecca­torum, non vult nobis publicas gentilium persecutiones movere, &c. Nec aliter in Exhortatione Martyrii: 8 [...]. Rursus9 sub finem: [...].
  • §. III. Ex his Origenis locis multa Cypriani nostri intelligimus. Constat inprimis, ipsum sacerdotum of­ficium fuisse à nonnullis martyribus attributum, & quidem ex hoc ipso Apocalypseos loco. Male equidem collegerunt. Nec enim assistere altari martyrum dicun­tur animae, quod sacerdotum fuisset sacrificantium; sed [...] fuisse, loco nimirum sacrificio­rum proprio. Utcunque quo jure tandem illud, quave injuria, collegerint, id certe praeterea intel­ligimus, cur aliena, pariter ac sua, peccata expiare crederentur. Docet enim Origenes Ecclesiae peccata martyrum illis sacrificiis fuisse purganda; inde nullam fuisse sua aetate publicam remissionem quod deessent illa sacrificia. Id enim sacerdotibus pro officio suo munus incumbebat ut populi peccata tollerent. Inde intel­ligimus quo praetextu martyres à lapsis facti sunt E­piscoporum amuli, quod & ipsi etiam sacerdotes fuisse crederentur. Hinc non tam rogandam fuisse ab Epis­copis illam quam lapsis martyres concesserant pacem, quam potius vendicandam, collegerint, ut quam ipsi à Deo pacem sacrificio suo martyres impetrarant, ea ab Episcopis rata haberetur. Intelligimus praeterea cur ratam illam in coelis pacem, Episcopis etiam refra­gantibus, fuisse crediderint, quod nimirum martyres non visibilium altarium facerdotes fuissent, sed vero invisibilis illius atque archetypi altaris in coelo. Id cum ita esse supposuissent, jam recte deinde colligebant, pro illius aetatis ratiociniis atque principiis, potio­rem illis martyrum sacrificiis, certioremque vim, quam Ecclesiasticis, esse tribuendam. Ita enim Christi sacri­ficium Judaeorum sacrificiis, anteferendum conclu­dit 10 Apostolus quod ille tabernaculi veri minister esset. Heb. VIII. 2. quod non in manusacta sancta introiverit, exemplaria verorum, sed in ipsum coelum, Heb. IX. 24. cum Judaeorum pontifices super terram essent, Heb. VIII. 4. exemplari umbraeque duntaxat coelestium deser­virent, [...]. 5. Nec erat sane quod huic Apostoli ar­gumentationi reponere possent platonici Hellenistae. Certum apud illos erat archetypa illa sacrificia om­nium esse efficacissima, ab illis ad terrestria vim om­nem virtutemque esse derivandam, ut quo propius ad illa quidque accessisset, eo foret etiam efficacius. Ita igitur martyrum illa coelestia sacrificia terrestribus Ecclesiae erant, pro ejusdem ratiocinii tenore, ante­ferenda. Nec id modo collegisse contenti, addebant praeterea, jam ratam sibi esse in coelis illam pacem. Quanquam enim in his terrenis altaribus certum sit saepenumero non litare pontifices; at coeleste illud verum erat, ex iisdem illis principiis, appellandum, quod scilicet destinatum sibi finem semper conseque­retur. Ita igitur lapsos illos argumentatos esse veri­simile est, ratam ita in coelesti curia pacem in terrestri praerogativam habendam esse, ne illam scilicet judi­ces Ecclesiastici possent recusare, quem admodum in tri­bunalibus Romanis venia ab imperatore concessa non erat in curiis inferioribus refutanda. Fore enim, ita ni facerent, ut pacem à Deo ipso indultam Ecclesiastici in dubium revocare viderentar.
  • §. IV. Quas alias responsiones huic argumento adhibuerint Ecclesiastici, jam supra vidimus. Id u­num agimus inpraesentiarum ut de illa praerogativa causa quid videamus responderint. Id ipsum è ver­bis illis colligimus quae jam supra exscripsimus. Est­que etiam haec responsio pro Romanarum legum mori­bus concepta. Privilegii itaque nomine intelligunt jus illud subditorum è praerogativa oriundum quo possent sibi in inferioribus curiis vendicare quod fuerat ante praerogativa Principis concessum. Id enim ipsum à lapsis factum ex ipso Cypriano discimus, Ep. XXIX. quo etiam loco ipsa illa vendicandi voce est usus. Nam privilegii nomine singularem aliquam in illius causa legem observandam esse11 innuerunt, qua esset à communi lege talis subditus eximendus. Privile­gium igitur indulgentiae est quo quis legi poenali ob­noxius, indultu tamen principis ab ea fuisset lege li­beratus. Est enim illud indulgere, de poenalis legis se­veritate aliquid remittere. Respondent itaque Ec­clesiastici, in illis etiam principum praerogativis esse ta­men casus nonnullos legibus ipsis principumque etiam rescriptis exceptos, in quibus legum ipsarum potior habenda esset ratio quam praerogativarum. Id ipsum de Christo in Divorum numerum recipiendo contigis­se auctor est12 Tertullianus, Tiberium nempe id ad senatum cum praerogativa suffragii sui detulisse, repul­sam tamen propterea tulisse, quod in se senatus non pro­baverat. Erat enim etiamnum inter senatus jura apotheosis illa sive consecratio. Historia quam vera fuerit, non ad­modum laboro; pro legum tamen Romanarum mori­bus, quorum peritissimus erat Tertullianus, concep­tam esse vix est quod dubitemus. Ergo in ejusmodi causis recusari potuit coram licet praesentisque principis praerogativa. Absentis longe minor habenda erat ratio. Cum enim rescripta istiusmodi supplicantium saepe frau­de malisque artibus elicerentur, idcirco ipsi impera­tores istiusmodi rescriptorum vim aliis suis etiam re­scriptis limitandam censuerunt. Exemplum hodi [...] habemus in codice Justinianaeo. Ita enim ad senatum scribunt Theodosius junior &13 Valentinianus: Rescripta­contra [Page 57] jus elicita ab omnibus judicibus refutari praecipi­mus; nisi sorte si [...] aliquid quod non laedat alium, & pro­sit petenti, vel crimen supplicantibus indulgeat. Vide­mus hic indulgentiae nomine poenalium legum, quam diximus, remissionem intelligi. Quae quanquam indulgentiae in hoc rescripto universae confirmentur, sunt tamen in eodem variae praerogativarum limitatio­nes, & quidem tales, quibus judicum non modo ar­bitrio permittitur, ut praerogativas illas refutent, sed praecipitur etiam ne aliter faciant. Fieri etiam potuit ut, in hac ipsa indulgentiarum causa, aliter se habue­rint rescripta principum aetate Cypriani, modo codi­cem haberemus, qui jamdiu periit, Gregorianum. Sunt etiam in eodem illo14 titulo alia quoque ejus­dem rei exempla, in quibus & illud Constantii Aug. generale: Nec damnosa fisco, nec juri contraria postulari oportet.
  • §. V. Verum haec praerogativa, de qua loquimur, non ipsius Dei fuit, sed martyrum. Ut proinde non Imperatorum rescriptis, sed potius illorum, respon­deat, quibus concessum fuerat, nonnullis in causis, indulgentiae privilegium. Solebant enim Imperatores, etiam subditis, eam gratiam concedere, ut reos pos­sent & quidem capitis, poenae eximere. Virginibus id Vestalibus indultum est à libera usque republica. Plebi quoque Provincialium, pro Praesidum tamen, ut videtur, arbitrio, ut Judaeis in15 Evangelio. Po­tiori itaque ratione Praesidibus ipsis non negatum esse verisimillimum est. Majestatis tamen causam semper principibus reservatam esse vix est quod dubitemus, & quidem propter ipsam hanc, quam hic habemus, rationem. Propterea quod iniquum esset eum socie­tatis privilegio gaudere qui in ipsam fuisset societatem perduellis. Ni sibi [...]llam Imperatores reservassent, jam in rebellium praesidum potestate situm esset, sa­tellites conscribere, res novas eorum opera clam moliri, deprehensis ignoscere.
  • §. VI. Ita igitur responderint, ni fallor, Romani. Esto, fuerit martyribus sua praerogativa; at, pro legi­bus Romanorum, quibus illae praerogativae stabilitae es­sent, esse tamen causas in quibus illae essent praeroga­tivae repellendae, in eorum numero majestatis illam lon­ge esse praecipuam, quam & locum hic habere. Proinde si martyres suas praerogativas ratas esse voluis­sent, cavendum illis fuisse ne Deo alieni, ne legi e­jus, Evangelio nimirum, diversi invenirentur, ne societati à Deo pariter atque Evangelio institutae; quae enim cum illis pugnant, juri esse contraria, majestatemque laesura: horum esse judices Episcopos. Si quem igitur Episcopi à communione excludendum judicassent, tam non ese id martyrum praerogativis ad­versum, ut siqui martyres se Episcopis opposuissent, iidem Deo, Christo, Evangelio adversi esse censendi essent, nec proinde esse pro martyribus agnoscendos. Ita igitur ad indulgentiae privilegium spectare martyrum illam praerogativam, si se ipsi martyres Episcopo, pote­statique à Christo in Evangelio institutae morigeros praebuerint; aliter fore, ita ne sit lapsis profutura illa à martyribus sit vel maxime obfutura.

    Porro quae praerogativa communicationis paulo supra dicta est, ea praerogativa communicatio dicitur in aliis codicibus, auctore Pamelio. Utrovis modo legas, non longe aberrabis. Jam praerogativam suffragii & praerogativam sententiam legi observavimus apud16 Ter­tullianum, ut proinde tam adjective usurpari posset quam substantive. Frequentiorem tamen putat Junius vim ejus adjectivam.

    Amabunt hoc ipsum, ad fidelem se dilatos esse medici­nam.] Forte Hellenismus. [...] ita saepissime usur­pant Graeci.

DISSERTATIO CYPRIANICA IX. Ad EPISTOLAM XXXI.
De potestate presbyterii, sede Episcopali vacante.

Auctoritas quid sit ex usu legum Romanarum. Ea penes solum erat Episcopum. §. I. Ordi­nis Episcopalis auctoritas à presbyteriis, aetate Cypriani, sede etiam vacante, agnita. §. II, III. Ex quibus principiis id presbyterio, sede etiam vacante, non licuerit, quod tamen, sede plena, licuit Episcopo. §. IV.

  • §. I. POst excessum nobilissimae memoriae viri Fa­biani, nondum est Episcopus, &c. Qui omnia ista moderetur, & eorum qui lapsi sunt, possit cum AUCTORITATE & consilio habere rationem.] Locus diligenter notandus ex quo con­stat, quid possint, ea aetate, sede etiam vacante, pres­byteri; & quo jure potiretur Episcopus, quanquam illo jure suo cesserit nonnunquam, ea praesertim ae [...]a­te. Plane constat AUCTORITATEM omnem gestorum Ecclesiasticorum fuisse penes solum Episcopum. Similia de baptismo Tertullianus:1 Dandi quidem habet jus summus sacerdos, qui est Episcopus. Dehinc presbyteri & diaconi, non tamen sine Episcopi AUCTO­RITATE, propter Ecclesiae honorem. Quo salvo, salva pax est. Quem hic Ecclesiae honorem appellat Tertul­lianus, illum martyr noster Episcopi honorem, Ep. XXVII. & contumelias Episcopatus sui, siquae ausi essent, etiam secessus sui tempore, se tamen incon­sulto, presbyteri, Ep. X. Convenit nimirum cum alio illo martyris exiomate quo Episcopum ita in Ec­clesia esse statuit, ut sit etiam Ecclesia in Episcopo. Quaecunque igitur auctoritatis nomine potestas intelli­genda erat, eam ita propriam facit Episcopi, ut, ne vacante quidem sede, presbyteris conveniat. Vacabat enim sedes Fabiani quando haec scripserunt presby­teri Romani, quibus auctoritatem sibi tamdiu deesse innuunt, quamdiu defuit Episcopus. Videamus igi­tur quid sit auctoritatis illo nomine intelligendum. In legibus Romanis (quarum hic sunt proculdubio usi idiomate) mulierum omnium perpetua erat2 tutela. [Page 58] Tutorum istiusmodi potestatem auctoritatem appella­bant. Illorum nutu siquid gestum esset, id illis au­ctoribus gestum esse dixerunt, id firmum erat ra­tumque, nec postea revocandum. Sin aliter, id nullo auctore gestum illegitimum erat, planeque irri­tum. Id in pactis obtinebat, id in emtionibus vendi­tionibusque, ceterisque id genus omnibus negotiis fo­rensibus, ipsisque adeo connubiis, nihil ut pupillam obligaret ni tutorem habuisset auctorem. Eo ipso ar­gumento usus est saepissime in suis orationibus sum­mus oratorum. Ita igitur haec sunt in Ecclesiam re­ferenda, ut Ecclesia atque presbyterium in Episcopi quasi tutela fuisse intelligerentur, nisi potius fortasse mariti vicem sustinuerit Episcopus. Unitatem enim eam, cujus principium fuisse probavimus Episcopum, cum unitate matrimoniali conferendam censuit Apo­stolus. Mariti autem auctoritatem fuisse absolutissi­mam nemo est qui dubitet. Illum autem veluti so­lius Christi proprium titulum declinandum censuerit Episcopus. Amicum se sponsi professus erat Baptista, paranymphum S. Apostolus. Et vero tutoris nomen satis modestum fiduciariam quandam potestatem desig­nabat qualis illa esset Episcopi. Erat itaque istiusmo­di haec Episcopi veluti tutoris auctoritas, ut quanquam in nonnullis causis, nuptiarum praesertim illa, nihil posset fortasse tutor sinc pupillae consensu; at contra nihil posset etiam in quacunque causa pupilla sine tuto­re quod in lege ratum esset habendum. Episcopum igitur auctorem habere debuerunt reliqui cujuscun­que ordinis Ecclesiastici, siquid vellent in lege Eccle­siastica vim suam obtinere. Illa quidem in privato­rum quoque hominum commercio obtinebat aucto­ritas. Ad nostram autem Ecclesiae causam attinebit illa fortasse potius quae publicorum essent collegiorum. Id vero erat in illis fortasse perpetuum ut unum ha­berent è suo numero praesidem qui conventuum ne­gotia moderaretur. Id porro erat praesidum illorum jus fere perpetuum, ut negotiorum ad. conventus referendorum potestate soli potirentur quam & aucto­ritatem appellabant. Ita referebant ad senatum consules, ad plebem tribuni plebis. Quae ita decreta essent, ea, illo auctore, decreta dicebantur, à quo fuisset facta relatio. Nec quicquam agi in istiusmodi conventibus legitime poterat de quo non esset antea legitime rela­tum; nec vero ulla erat legitima relatio praeterquam eorum quibus referendi potestas fuerat à lege concessa. Ita factum ut, inconsultis relatoribus, nihil agi pos­sit in lege validum. Cum igitur ea auctoritate care­rent quae non fuissent, Episcopo referente, decreta, quanquam in ipso necessitatis casu; sequitur penes il­lum solum fuisse illam referendi potestatem Seque­tur etiam penes eundem fuisse jus suffragii negativi. Si enim quod, non eo referente, decretum esset, id auctoritate carebat, nec ad alium pertinebat jus illud referendi, nec relaturum probabile erat quod ipse non probarat; nihil igitur ratum esse potuit, nisi ipso suffragante. Plane igitur ad mentem Tertulliani res Ecclesiasticas gerebant se [...]uncta illius Cyprianicae aeta­tis 3 Presbyteria. Formam, ut loquebantur, expecta­bant à Cypriano Presbyteri Carthaginienses. Quorsum illud, si ex eorum suffragiis, res geri potuit, absente etiam, necessariis de causis, Episcopo? illum de cle­ricis etiam inferioris ordinis consulunt, de4 Philume­no & Fortunato hypodiaconis, & Favorino Acolutho qui cum medio (ut inquiunt) tempore recesserant, tan­dem rediissent. Illum de lapsis lapsorum patroni E­piscopatus ejus ab origine usque hostes nihilominus infensissimi, ne quid illos concessuros suspicemur quod non viderent, pro illorum temporum sensu, necessario esse concedendum. Quae vero clerus Ro­manus Episcopo viduatus, quae etiam eorum hortatu clerus Carthaginiensis, Episcopo absente, gesserunt; ea talia erant quae jam antea gerenda accepissent, quae­que adeo novo aliquo decreto ne quidem indigerent. Ad nova autem decreta condenda pertinebat Episcopi illa rogatio qua se auctorem interponere solebat Episco­pus, ut proinde quae novo decreto non egerent, ea Episcopi auctoritati derogare non possent. Habebant ea antiquiorum Episcoporum auctoritatem, vel sui etiam antiquius interpositam, quorum essent rogatu istiusmodi decreta atque auctoritate condita.
  • §. II. Quod si quid novi accidisset, de quo nihil veterum decretis cautum extabat, jam plane necessa­ria erat Episcopi auctoritas qua nova essent decreta con­denda. Atque hic quam cautissime agebant utrius­que, quam dixi civitatis presbyteri. Consulebant in­primis aliarum civitatum Episcopos [...]. Erat enim utraque civitas, tam Romana quam Carthagi­niensis, metropolitana, ad quam aliis de causis necessa­rium esset confluere vicinarum civitatum Episcopos. Id à Romanis observatum esse testantur eorum il­la: 5 Cujus temperamenti moderamen nos hic tenere quae­rentes, diu, & quidem multi, & quidem cum quibus­dam Episcopis vicinis nobis & appropinquantibus, & quos ex aliis provinciis longe positis persecutionis istius ardor ejecerat, &c. Nec aliter Presbyteri Carthaginienses de Gaio Diddensi, ejusque diacono:6 Integre & cum dis­ciplina fecistis (inquit Cyprianus) fratres carissimi, quod consilio collegarum meorum qui praesentes erant, Gaio Did­densi Presbytero & diacono ejus censuistis non communi­candum, &c. Horum ita usi sunt consilio, ut quae gerenda cum auctoritate essent, in illis Episcoporum [...] auxilium etiam adhibuerint quantum li­cuit in aliena ditione. Moniti erant Gaius iste cum sceleris participe dicono à collegis [Episcopis nimirum, nec enim alios unquam collegas appellat Cyprianus, ut in­fra observavimus] & semel atque interum moniti id ne fa­cerent. Ut proinde etiam hic auctores haberent Epis­copos, cum ne negare quidem communionem auderent in manifesto crimine deprehensis soli Presbyteri, nisi prius monitis per alienos etiam Episcopos. Non est quod credamus fore ut [...] ipsi ultro inferrent, si sui ordinis potestatem ad communionis ne­gationem satis ipsam per se sufficere credidissent. Nec est verisimile tam aequo animo laturum fuisse ipsum Cyprianum tantam illam Episcopatus sui contumeliam. Nunquam certe id ab Episcopo aliquo praesente factum legimus, ut collegarum auxilium in abstinendo suae ditionis presbytero implorarit. Tantum autem abfuit hoc illi ut molestum fuerit, ut, siqua gravior esset censura inferenda, ne presbyterio quidem integro vices suas mandandas censuerit, sed vero collegis Episcopis [...], adscitis è presbyterio suo uno vel altero quos illis socios adjunxerit. Ita in abstinendo Felicissimo & Augendo cum reliquis eorum satellitibus Cypriani munus obierunt, & quidem sibi ab ipso demanda­tum, 7 Caldonius, Herculanus, & Victor Episcopi, cum R [...]gatiano atque Numidico Presbyteris. Proprias for­tasse vices suas Presbyteris credidit, ut in recentiorum etiam temporum conciliis absentium Episcoporum vices unum alterumve Presbyterum sustinuisse legimus. Ita factum ut quod ita gestum esset, non Presbyterii, sed vero collegii Episcopalis nomine gestum intelligeretur. Certe definientes, subscripserunt decretis synodalibus vicarii illi Presbyteri, quod tamen alioqui solorum erat proprium Episcoporum.
  • §. III. Romani paulo severius, utpote in causa paulo graviori. Lapsorum causa istiusmodi suit qua [Page 59] nulla erat Ecclesiastica potestatis exercendae necessitas. Qui sacrificiis profanis communicarant, jam mensae Dae­monum, ipsorumque adeo Daemonum, participes fa­cti sunt. Ut proinde ipso sacto jus omne communionis cum Christo perdiderint, quia nulla communio Christo cum Belial. His igitur à communione abstinendis sufficiebant quicunque communionem penes se habe­bant, nec opus erat novo aliquo decreto quo de per­sona pariter ac de facto statuendum esset. Id unum potestati Ecclesiasticae relictum est in quo possit appar [...] ­re, ut de restituenda communione Ecclesiastica judi­carent, de rei poenitentia atque satisfactione aliisque istiusmodi conditionibus ad communionem requisitis. Hanc autem totam quaestionem Episcopo reservant fu­turo, & quidem in8 interregno omnium diutissimo. Quorsum illud si, sede etiam vacant [...], parem existi­massent presbyteri [...] potestatem cum ea quam haberent praesidente etiam Episcopo?
  • §. IV. Fateor equidem fuisse in hac causa nonni­hil singulare in quo Cyprianus ipse, non Episcopus mo­do, sed & metropolitanus, nihil tamen tentare solus ausus est sine consilio coepiscoporum, ne miremur si in ea cautiores se praebuerint clerici Episcopo destituti. Hi vero id plane innuunt ne id sibi quidem licuisse quod licuisset Episcopo. Nec, ut Cyprianus, ad pacem duntaxat consiliumque Episcoporum differunt, sed ad E­piscopi etiam constitutionem; interea si quid ipsi decre­vissent, id auctoritate omni cariturum metuunt. Re­cte quidem illi. Erant enim, in causa communionis concedendae aut negandae, alii omnino consulendi, ne quam alius communionem conce [...]sisset, eam alii re­futarent. Communio autem Ecclesiae catholicae penes col­legium erat Episcoporum, ut saepissime Cyprianus. Epis­coporum igitur [...]omine, & ad Episcopo [...], scriptae viden­tur litera formatae. Quanquam igitur, in conciliorum intervallis, quaedom possent à metropolitano, possent etiam à privatis Episcopis nonnulla decerni, quae tan­dem ab aliis essent, q [...]ibisscunque tandem illis, Episco­pis necessario probanda; solius tamen collegis benefi­cio hoc jure fruebantur singuli etiam Episcopi, ut quod à singulis, pro sua esset Ecclesia constitutum, id ab universis esset collegis ubique confirmandum. A [...], Cy­priani saltem aetate, aliud omnino erat Episcoporum collegium quam presbyterorum, ut proinde, siquid esset à presbyteris aliisve quibuscunque, praeterquam Epis­copis, gestum, id ne collegii quidem jure apud exteros valere debuerit. Cum enim defuisset Episcopi res [...]ren­tis in sua, illa quam explicuimus, Ecclesia, auctori­tas id ne collegae nomine nec Ecclesiae gestum interpre­tabantur leges Ecclefiasticae, ut proinde nulla esset ra­tio cur utrovis nomine esset, sive collegarum commer­cii, sive Ecclesiastici confirmandum. Atque ca ipsa ratio fortasse fuerit cur in excommunicatione Felicis­simi, electis è presbyterio paucis quibusdam presbyteris qui vice sua fungerentur, alios etiam illis Episcopos qui coram aderant, adjunxerit, ut ita sententia ab Episcopis lata (suo etiam tanquam Episcopi suffragio per delegatos illos presbyteros repraesentato) apud a­lias etiam Ecclesias vim haberet, nullam alioqui habi­tura.

DISSERTATIO CYPRIANICA X. Ad EPISTOLAM XXXIII.
De ordine Episcoporum presbyterorumque, è Cypriani veterumque sententia, ab invicem distinguendo.

Lectorem ab unico & solo Episcopo ordinandum esse. §. I. Collegae Cypriani non alii quam Episcopi. §. II. Ex eo quod Episcopi diversum à presbyterii collegium constituerint, in­fertur etiam alium constituisse ordinem. §. III, IV. Objectio Blondelli de S. Cypriani [...]. §. V. Resp. veteres eosdem qui uno eodemque ordine Episcopatum complectun­tur atque presbyteratum, alium tamen utriusque atque alium ordinem agnoscere. §. VI. Refelluntur qui praxeos primi sequentiumque seculorum diversitati tribuunt phraseou illam apud veteres diversitatem. §. VII. In sacerdotibus Judaeorum, quibus responderunt sacri­fici eucharistici apud Christianos, nunc unum duntaxat ordinem, nunc duos, agnoverunt Hellenistae. §. VIII. Pro analogia illa quae inter Judaeorum Christianorumque sacerdo­tia intercessit, in ipsa nominum communirate, primario tamen presbytero exors aliqua po­testas reservanda erat. §. IX. Ad Judaeorum exemplum bipertitas illas veterum Christia­norum distributiones fuisse conceptas. §. X. Tunc unum faciunt ordinem, apud Judaeos Hellenistas, sacerdos summus vulgaresque, cum Levitis opponuntur. §. XI. Eadem ratio valuit in Christianorum primario vulgaribusque presbyteris, si eum diaconis con­ferantur. §. XII. Cur aliis potius clerum suum nominibus, quam sacerdotalibus, insig­niendum censuerint primaevi Christiani. §. XIII. Nullam esse in eo veterum pugnam, quod nunc unum faciant, nunc diversum Episcoporum presbyter [...]rumque ordinem. §. XIV.

  • §. 1. HUnc igitur, fratres dilectiss [...]mi, à me & à collegis qui pr [...]sentes aderant, ordina­tum sciatis, &c.] De Aurelio con­fessore in lectorem ordinatio haec Cyprianus. Non est tamen quod collegas hosce de aliis quam Episcopis in­telligendos suspioemur. Quod enim à collegis etiam illis ordinatum dicat Aurelium, de alia eorum opera praeterquam suffragii consensusque intelligi non po­test. Erat quidem in lectoris etiam ordinatione [...], (si de aetate Cypriani ex antiquissimis constitu­tionibus judicandum sit) sed Episcopi solius illa, non item aliorum clericorum. 2us canon eorum qui Apo­stolici [Page 60] appellantur,1 [...]. Hi canones, cum constitutionum laciniae sint, quae nimi­rum ibi fusius disputata essent, in breviorem formam redacta unique intuitui sub finem repraesentata; ne­queunt proinde melius quam ex ipsis constitutionibus explicari. Ibi autem excluduntur ab illa inferiorum clericorum [...] disertissimis verbis presbyteri, & quidem ita excluduntur, ut soli illa unique Episcopo integra reservetur.2 [...]. Habemus igitur hoc in loco exemplum quo ab illo quis ordina­tus dici possit cujus suasis atque consilio ordinatus fue­rit, licet locum in ipsa [...] nullum prorsus ha­buerit. Hoc unum multis obviare poterit adversa­riorum exemplis, de Monacho ab Abbate in presbyte­rum ordinato apud Cassianum, de Northumbriae Episcopis Scotis à Columbani successoribus presbyteris missis ordi­natisque.
  • §. II. Quod vero ad vocem illam collegarum atti­net, usurpat illam frequentissime sanctissimus mar­tyr, nec de aliis tamen usurpat quam Episcopis, ipse scilicet Episcopus. Et quidem ita propriam facit Epis­copis ut collegas presbyteris opponat, plane innuens pres­byteros, aliosque adeo omnes clericos, ab eo tamen esse collegio prorsus excludendos. Ne longius abeam, scripta est ad presbyteros diaconosque suos Ep. XXVIII. Et ta­men collegarum in ea ab utrisque diversorum meminit saepissime. A collegis suis monitos fuisse dicit Gaium Diddensem ejusque diaconum ne lapsis communicarent, eorundem collegarum consilio communionem esse illis à clero suo negatam, eam ipsam epistolam collegis e­tiam legendam, tractandam denique lapsorum cau­sam non tantum cum collegis suis, sed & cum plebe ipsa universa. Tertiae personae collegas hosce quis du­bitet à cl [...]ro suo, ad quos data est epistola, omnino fuisse diversos? Importunus sim [...], si exempla conge­rerem quae occurrunt in his epistolis, ut dixi, fre­quentissima. Nec tamen ullibi, ut opinor, alios collegas appellat quam Episcopos, quo magis mirum est ab adversariorum nonnullis hunc ipsum locum pro presbyterorum ordinatione esse prolatum.
  • §. III. Atque ut Episcopos collegas, ita Episcoporum universitatem collegium, appellat. Ecquis dubitet id, eo nomine à legibus desumto, intellexisse martyrem nostrum quod leges illae Romanae intellexerant a qui­bus mutuo acceperat? Illae autem corpora, quae vo­cantur soci [...]tates, sodalitia, [...](his enim omni­bus nominibus3 appellantur) ea voce denotant. Di­versum igitur à presbyteri [...] corpus, Cypriani etiam aeta­te, constituebant Episcopi. Proinde ordinem etiam diversum constituerint necesse est. Singula 4 enim distincta corpora suum ordinem fecisse fatetur ipse Salma­sius. Estque id Romanis legibus accommodatissimum. In hac tamen causa, sunt & aliae rationes quae sua­deant diversos à se invicem fuisse Cypriano Episcoporum presbyterorumque ordines, nec fore aliter responsurum si coram ipsum consuluissent adversarii. Ut in cor­poribus etiam pol [...]icis ordines agnoverunt leges Roma­nae, ita certe in sacris sacerdotum collegiis, eam vo­cem frequentissime adhibere solebant. Constat id è quamplurimis inscriptionibus in quibus sacerdotalium collegiorum mentio occurrit. Inde probabile est hanc eandem vocem in Ecclesiam à Tertulliano illatam, le­gum, ut dixi, Romanarum peritissimo. Qui igitur in sacris diversum constituunt collegium, ad diversum e­tiam sunt ordinem referendi.
  • §. IV. Ne vero nos in voce ludere putent adver­sarii, jam suadet vocis ipsa ratio. Ut enim in politici [...] ordinem plebi opponebant, ad eandem plane formam qua usus est in Ecclesiasticis Tertullianus; ita qui à ple­be distincti erant, illi erant etiam in ordinem accen­sendi. Plebis autem nomine eos omnes complecteban­tur qui in communi nomine participes, nullam ta­men obtinebant propriam loci dignitatem qua. cete­ris eminerent. Plebem igitur Deorum memorat Ovi­dius Metam. I.

    Plebs habitat diversa locis, &c.
    Non est itaque quod miremur in sacerdotum multitu­dine suam pariter fuisse plebem; qui hoc duntaxat honore potirentur quod fuissent sacerdotes. Qui igi­tur in communi honore sacerdotali proprium habebant munus, propriamque dignitatem, quibus essent reli­quis etiam sacerdotibus anteferendi, illi non in plebe, sed in ordine erant necessario censendi. Dixi, qui­bus munus fuisset, munerisque dignitas, ita fuisse cen­sendos, ut in ordinibus senatorio atque equestri apud Romanos quorum uterque erat à plebe diversissimus. Fateor enim non loci duntaxat ordinem ad hanc, quam tractamus, ordinis dignitatem sufficere. Sed vero E­piscopis proprium erat, è principiis Cypriani, munus à presbyterorum illo admodum diversum. Jam enim ex illis, quae dixi, principiis ostendi, quanquam pres­byteros in consilium adhibere solerent Episcopi, jus ta­men omne potestatemque rerum, communi licet consi­lio gestarum, ab Episcopis fuisse derivanda; eorum fuisse auctoritatem, & quidem solorum, inde rata fuisse in foro conscientiae, apud Deum exterosque Episcopos, communia illa decreta non quod presbyteros, sed quod Episcopos, suffragantes habuissent. Haec sunt de anti­quo vocis hujus usu, ni fallor, certissima. De novo illo qui heri nudiustertiusque in scholis obtinuit, non est quod deinde laboremus.
  • §. V. Sed id (inquit5 Blondellus) exceptione omni majus est, quod constanter cleri corpus [...]. Pro­fertque testimonia ex Ep. LXII. LXV. LXVIII. LXXII. & libro de Lapsis, quibus duobus hisce, E­pisco orum (praepositorum, sacerdotum) diaconorumque nominibus clerum complectitur universum. Inde se­qui forte quispiam existimet non alium esse hunc e­trumque ordinem quod alterum duntaxat hujus [...] membrum impleat, videaturque proinde in eodem ordine contineri. De hoc suo argumento sen­tiunt sane magnifice adversarii. Nec in Cypriani so­lius causa urgent, sed sacrorum etiam scriptorum & patrum quotquot habemus Cypriano etiam antiquio­rum, recentiorumque. Id genus testimoniis magnam suae apologiae partem implevit Blondellus, suosque pu­tat illos fuisse omnes quicunque istiusmodi [...] delectantur. Unicum fere hoc est adversariorum, sive in Scripturis, sive in primaeva etiam antiquitate, praesidium, à quo si dejiciantur, reliqua deinde fa­ciliori negotio obtinebimus. Quod non ad Cypriani solius causam faciat, sed totius etiam antiquitatis, si, quae hic dicenda habemus, ea breviter exponamus, praesertim ea quae non sunt ab aliis, quod quidem sciam, antea observata.
  • §. VI. Nego itaque eam quam adeo manifestam existimant, sequelam, si eundem ordinem constituant Episcopi & presbyteri, fore deinde ut non sint pro di­versis ordinibus agnoscendi. Ego contra, & unum fuisse utrorumque ordinem, & tamen à se invicem diversos itidem ordines constituisse contendo. Nullam [Page 61] certe harum assertionum fuisse pugnam illi omnes senserint necesse est, quorum pro utraque testimo­nia collegit observavitque ipse Blondellus. Horum numero Cyprianum accensendum esse jam probavi­mus. Idem & de aliis Cypriano etiam antiquioribus Blondel [...]us, Tertulliano praesertim & Clemente Alexan­drino. Clerum universum bipertita nonnunquam di­visione exhauriunt: & tamen alibi trium quoque ordinum mentionem faciunt disertissimam. De eo, siquis dubitet, Blondellum ipsum consulat. Is ultro suppeditabit exempla.
  • §. VII. Qui autem diversas fuisse discordesque sententias existimant, inde ortam putant auctorum eo [...]undem sententiarum nihilominus tantam illam quam putant diversitatem, quod stylum aevi Apostolici cum sui aevi moribus longe aliis conjungendam exi­stimarint. Cum itaque trium ordinum meminerunt, pro suo esse seculo intelligendos; cum duorum dun­taxat, tum stylum illos expressisse Apostolicum, & morum proinde Apostolicorum in eo elucere nonnulla, licet subobscura, vestigia. Dici id fortasse non im­merito posset, siquam styli novitatem observassent adversarii, vel siqua esset, inter duorum ordinum triumve auctores, tanta illa, quam existimant, sen­tentiarum discrepantia. Quod si ex originibus Chri­stianis utriusque sententiae habuerint exempla cum nulla adhuc esset de morum atque styli pugna vel le­vissima suspicio; si de illis, quorum tanta fuit olim quanta fuit postea apud Christianos, estque etiam­num hodie, Ep [...]scoporum presbyterorumque diversitas, eadem tamen styli diversitate usi sunt, ut nunc duplici illos ordine distinguerent, nunc in eodem complecte­rentur; duo inde sequentur pro nostra sententia ma­nifestissima: Alterum nihil esse quod Apostolicis etiam primaevisque seculis colligant non tantam fuisse inter presbyteriorum praesides plebeiosque presbyteros interval­lum quantum postea fuit Episcoporum atque presbytero­rum, eo solo nomine quod eodem utrique ordine con­tinerentur; alterum, nec esse quod existiment ma­jus fuisse apud recentiores illud intervallum quod diverso nonnunquam à se invicem ordine censeren­tur.
  • §. VIII. Age itaque rem totam à primis usque rei Christianae originibus repetamus. Jam diximus eo collimare plerasque N. T. ratiocinationes ut quae­cunque I [...]raëlitae carnales privilegia venditassent, ea mystico Israëlitismo assererent. Cum itaque sacerdotii illud sacrifictique decus Judaei praecipue jactarent, my­stico certe Israëlitismo maximo fuisset probro si eo quoque decore caruissent. Tantum aberat ut vera illa sit Salmas [...] sententia, ab omni sacerdotii illos sa­crificiique praetextu fuis [...]e alienos. Cum itaque sa­crificii mystici apud mysticum Israëlitismum locum ob­tinuerit Eucharistia, sequitur illos quorum ad offi­cium attinebat Eucharistiae consecratio, sacerdotes e­tiam fuisse mysticos atque Evangelicos. Haec alibi à nebis probata inprae [...]entiarum duntaxat vera esse supponimus. Cum itaque sacerdotium Mosaicum E­vangelici typum gesserit; sequitur quae in typo reprae­sentata sunt, esse quoque quod illis in antitypo res­pondeat. Erat autem in typo, praeter gregarios sa­cerdotes, unus tamen praecipuus quem summum sa­cerdotem appellarunt. Huic nullus erit qui in Evan­gelio respondeat, ni talem aliquam exortem (quam vocat Hieronymus) potestatem in presbyterii praeside ag­noscamus. Idque ipsum in Tractatu nostro angli­cano probavimus, in summi pontificis locum successisse singularum Ecclesiarum Episcopos. At summum sacer­dotem nunc communi sacerdotum ordine censebant Hellenistae, nunc alium ejus propriumque tamen ordi­nem agnoscunt. Utriusque generis exempla habe­mus apud Philonem. In vita Mosis: 6 [...] &c. Rursus:7 [...]. In libro cui Titulus, [...], ita: [...]. Postea de Levitarum De­cimis, ita:8 [...]. His in locis [...]uos duntaxat ordines agnoscit, sacerdotum proprie dictc­rum atque Levitarum, ut proinde necesse sit sun­mum pontificem in sacerdotum ordine censeri. Idque etiam innuere fortasse videtur alibi, quando eum9 [...] appellat. Vox à militia Romana desumta est. Eodem autem apud illos ordine censeri poterant milites gregarii ordinum qui hic [...] appel­lantur, atque ordinum ductores qui [...]. Fi [...]ri tamen etiam potuit ut alium per se ordinem consti­tuerint [...], cum sibi licet invicem aequales, gregariis tamen [...] militibus omnes fuerint inaequa­les. Sed idem alibi Philo alium proculdubio proprium­que summo pontifici ordinem concedit. Summum pon­tisicem virginem uxorem ducere oportuit. [...] (inquit) [...].
  • §. IX. Conveniebat itaque accuratissime cum Christianitatis originibus, ordinum Ecclesiasticorum u­traque illa distributio tam bipertita illa quam etiam tripertita. Conveniebat etiam utriusque ordinis Epis­coporum atque presbyterorum, nominum illa communitas tanta tamen potestatis cum diversitate conjuncta, quan­ta fuit, apud Judaeos, summi sacerdotis atque grega­lium. Nullum certe fuit apud Judaeos summi pontifica­tus proprium nomen. [...]& ille fuit, sed nonnun­quam emphatice [...] Exod. XXXVIII. 21. nonnun­quam cum Epitheto appellatus est [...], Graecis simplici [...] vocabulo. Nec negat etiam10 Sal­masius in communi illo primaevorum presbyteriorum nomine fuisse tamen praesidem, in communi [...], sive consessus, honore, fuisse [...], sive locum in consessis primarium. Quin id potius pro com­muni, illo seculo, more collegiorum usitatum fuisse concedit; nec est sane aliter ut effugiant Monarchiae illa in recenti Apostolorum memoria manifesta vesti­gia, in angelis Apocalypseos, in Apostoli ad Timotheum Titumque epistolis, in catalogis Episcoporum ab Apo­stolis secundi saltem seculi medio collectis. Sub com­muni presbyterorum nomine unum saltem concedant necesse est presbyterum fuisse primarium. Primi autem loci privilegia quaenam fuerint, nihil est in scriptis Apostolorum quo facile decernant. Cogendorum con­vemuum dimitrendorumque potestatem, concedit Blon­dellus, quam unam satis esse in nostro de SCHIS­MATE tractatu anglicano ostendimus. Sed nec in conventibus paria eorum praesidum probant cum ple­beiis presbyteris suffragia. Nullus est Scripturae textus, nullum prorsus eorum temporum exemplum, quo quid, refragante praeside, gestum legimus à presbyte­rio. [Page 62] Contra potius ex hoc ipso Judaeorum exemplo colligimus tantam esse potuisse primaris presbyteri in ce­teros potestatem, non obstante nominum communita­te, quanta fuit summi sacerdotis in vulgares sacerdotes; nec potuisse modo, sed etiam oportuisse, si sacerdotium Christianum Judaeorum illi, velut anti [...]ypum typo, res­pondisse supponamus, quod erat in illius aevi ratio­einiis certissimum.
  • §. X. Et vero ad hoc ipsum Judaeorum exemplum bipertitas istiusmodi divisiones fuisse conceptas, ex plerisque ipsius Blondelli testimoniis manifesto con­stat. Ipse mart [...]r noster Episcopos & sacerdotes diaco­nis opponit, quae duo munera altaris ministerium, locumque sacerdotalem appellat, Ep. LXVIII. Sacer­dotes etiam ministris, tum Ep. LXXII. tum in libro de Lapsis. Estque Cyprianus in illis sacerdotii aliarisque similitudinibus sune frequentissimus. Disertius ante Cyprianum 11 Origenes sacerdotem & ministrum, ordi­nemque etiam sacerdotalem atque Leviticum in hac ea­dem causa sibi invicem opponit. Sed & ante Orige­nem 12 Clemens Romanus coaevus Apostolis Christiano­rum sive Episcopos & diaconos, sive presbyteros potius & diaconos malint, cum Judaeorum sacerdotio compo­nit. Deest equidem [...], unde nihil illis com­mune tribuisse colligit Salmasius; quasi vero non es­sent En [...]bymemata in illius aevi ratiociniis, praesertim oratoriis, usita [...]issima. Atqui argumentatur eo in lo­co Clemens ab exemplo Judaeorum ad officium Chri­stianorum. Perperam omnino, ni haec sibi invicem respondisse supposuisset. Et tamen Clemens nunc bipertitam illam cleri Judaici, nunc tripertitam, ad exemplum Philonis, agnoscit. Bipertitam §. 32. [...]. Bipertitam etiam alibi, ubi è contra sa­cerdotes ordinarios Levitis accenset. Ait enim sacrifi­cium [...], §. 40. Tripertitam postea §. 40. cum [...] ab invicem distermi­nat. Poterat itaque & in Ecclesiasticae potestatis [...] triplicem tamen potestatem agnoscere. Et vero debuit siquam habuisset apud Christianos [...] triplex e [...]iam ille Judaeorum sacrificorum ordo cujus paulo antea meminerat, siquem usum illud saltem com­parationis membrum quo summum etiam Judaeorum Pontificem cum Christiano itidem Pontifice conferendum censuit. Quid quod etiam Clementis aetate obtinuisse primarii presbyteri [...], testem habeamus Clementi coaevum Hermetem. Meminit enim ille re­prehenditque suorum ambitum de 13 prima cathedra, de 14 principatis & dignitate. Quorsum illa ni primae cathedrae principatus aliquis atque dignitas, [...] pro­culdubio Hermeti, atque [...], sive etiam [...], fuisset prae reliquis è grege presbyteris?
  • §. XI. Quod vero sacerdotum communi nomine summum etiam sacerdotem complectantur aliquoties Hellenistae, id ea potissimum occasione factum est cum de Levitis esset mentio facienda. Ut autem à Levitis distinguerentur, satis erat commune utrisque sacerdotium, nec opus est ut communis etiam fuerit utrisque sacerdotii ordo aut gradus. Nomen enim sa­cerdotii ad sacrificandi munus praecipue referebat. E­rat autem id utrisque, tam pontifici quam sacerdotibus, commune, ut utrique sacrificta pariter offerrent: & utrisque offerentibus Levitae etiam pariter ministrarent. Quem autem quisque in communi sacerdotii honore locum obtineret; quam usurparint collegae sacerdotes in suo corpore regimin [...]s formam, sive monarchicam illam, seu potius Aristocraticam aut Democraticam; quo mu­nere in regimine fungerentur, regentiumne, an po­tius eorum qui regerentur; quale fuerit id regimen, an absolutum legibus, an subjectum, humanisque etiam judicibus obnoxium; alterius omnino loci erat ut dis­putaretur, cum sacerdotes, non cum Levitis, sed ve­ro inter se, essent conferendi.
  • §. XII. Communis etiam erat Christianis quoque sacerdotibus & illa ratio qua & illi unum eundemque ordinem constituerent si ad diaconos conferrentur, & tamen inter se collati alium atque alium. Commune erat utrisque, tam Episcopis quam presbyteris, munus Eucharistiae offerendi nimirum sacrisicium Evangelicum. Diaconorum similiter atque Levitarum par munus e­rat, non ut sacrifiearent ipsi, sed ut sacrificantibus offerentibusque ministrarent. Nec enim Episcopis dun­taxat, sed & presbyteris, ministrabant antiquitus dia­coni. Scio equidem majora ausos postea, sed secu­lis Cypriano recentioribus. Cautum est in concilio Neocaesareensi ne in urbe, quantumvis magna, plures tamen essent quam VII. ad exemplum nimirum A­postolorum Act. VI. Hic Canon primo in codicem Ecclesiae universae, tum in illum quoque, migravit quem in usum Ecclesiae Romanae interpretatus est Dio­nysius Exiguus. Inde in recentiores Canonum collectio­nes, moresque aliarum quoque Ecclesiarum, praeser­tim Occidentalium, emanasse probabile est, praeser­tim cum exemplum haberent illae Ecclesiae Romanae, à temporibus usque antiquissimis,15 Cypriano certe coaevis, eo numero contentae. Ab hac diaconorum paucitate, presbyterorum contra in magnis praesertim civitatibus copia, creverunt, ut videtur, diaconis animi, ut fuerint deinde variis Ecclesiae Occidenta­lis canonibus coercendi. Cypriani autem seculo pres­byteris, ut dixi, ministrabant. 16 De presbyteris in carcere apud confessores offerentibus, singuli (inquit) cum singulis diaconis per vices alternent. Offerebant pres­byteri. Quod igitur à diaconis munus praestandum erat id unum reliquum est ut presbytero offerenti ministrarent. De Gaio etiam Diddensi presbytero ejus­que diacono legimus Ep. XXVIII. Unde etiam colli­gimus presbyteris [...] suos etiam fuisse diaconos. Sed & ante Cyprianum 17 Ignatius Sotionem diaconum laudat, quod Episcopo subjectus esset ut gratiae Dei, & presbyterio ut legi Jesu Christi. Recte igitur offerentium ministrantiumque ordines duo ita in Ecclesia distincti sunt, ut antea in synagoga.
  • §. XIII. Levitarum quidem nomen diaeonis attri­butum fateor cum Salmasio recentiorum fuisse secu­lorum. Male tamen inde colligit, nihil illos cum Levitis habuisse commune. Nec enim in iisdem re­bus vocabulis etiam iisdem utebantur mystici carna­lesque Israëlitae. Quem Emmanuel appellavit18 pro­pheta, eundem Jesum nominavit19 Evangelista, & tamen in eo ipso Jesu nomine prophetiam illam im­pletam esse dixit. De Judae [...] locurus est 20 Psaltes, quem de ejusdem Apostolatu interpretatus est Apostolus21 Petrus. Haec etiam è Scripturis Pro­pheticis futurum Evangelii statum praenunciantibus. Mirum itaque esse non debet si in Judaeorum oecono­mia aliis tamen nominibus appellarentur quae Evan­gelicorum tamen essent similium typica, Mutanda esse illa quae Evangelicis dogmatibus adversa essent, ipsum docuit Evangelium. Id ipsum in hac causa locum habuit. Quod inferiores ministri omnes Levitae ap­pellarentur, inde factum quod certae tribui, Leviti­cae nimirum, id ministerium esset, ipso natalium jure [Page 63] proprium. Contra nihil valent sub Evangelio, sine merito, natales, merentibus quibuscunque, quacun­que tandem stirpe oriundis, patet aditus ad honores Evangelicos. Tollendum igitur erat ipsum nomen quo quis natalibus sine merito hos Evangelii honores exambiret. Quid quod etiam ipso benedicendi sancti­ficandique consilio nomina mutari solita in confesso fuerit apud mysticos Hellenistarum interpretes, ut proinde in Evangelio non tam miranda fuerit nomi­num illa mutatio quam speranda potius atque expectan­da, accedente praesertim veterum quoque Scriptu­rarum auctoritate. Episcoporum enim diaconorumque nomina ex22 Isaiae prophetia deduxit23 Clemens Ro­manus, quam de Novi Testamenti dispensatione est interpretatus. Ita habebant codices Clementi coaevi, quanquam aliter locum illum legant non hodierni modo codices, sed verustiores etiam illi Irenaei. Apo­stolis autem temporumque Apostolicorum Christianis id unum satis erat, ita locum in sui aevi codicibus fuisse conceptum. Ex illis enim Veteris Testamen­ti de Novo Testamento Prophetiis plerasque Chri­stianorum voces technicas emanasse diximus. Quin & ea potuit fuisse ratio cur diaconi potius Christianorum sacrorum inferiores ministri quam Levitae appellaren­tur, quod sacrificiis potius corban, eleemosynariis quam Eucharisticis, primaria sua institutione deservierint. Id enim munus elcemosynarium in stylo Novi Testa­menti Hellenistico, [...] dicitur, & quidem signi­ficatione maxime genuina. Quod porro presbyterorum nomen inter Ecclesiae officia admiserint, occurrebat ea, ni fallor, in promtu ratio quod, cum nondum à publicis templi sacris vel descivissent ipsi, vel pulsi e­tiam fuissent à Judaeorum sacerdotibus, essent tamen Christianis ipsis inter se lites atque jurgia, essent prop­terea privati constituendi Judices quorum essent arbi­trio à fidelibus permittenda. Nec enim è re fuisse Christiana censuit24 Apostolus si eorum inter se dis­sidia, & quae dissidentes fere comitantur calumniae atque jurgia, ea infidelibus patefierent, sive gentilibus illis, sive paulo adhuc fortasse aequioribus Judaeorum sacerdotibus. Id ante Apostolum vetuerat etiam25 Do­minus, cum necdum è synagoga pulsi essent, necdum à Mosaicae cathedrae cultu obsequioque discedere con­cessisset, quin potius vetera illa officia novis ipse 26 praeceptis cumulasset. Erat igitur etiamnum, cum unum adhuc cum Judaeis corpus Christiani, sacrifi­ciorum respectu, conflarent, arbitrantium tamen tribunal istiusmodi domesticum plane necessarium. At­qui seculares istiusmodi causas quod attinet, civitates integrae cum suis ditionibus suburbicariis eadem juris­dictione contineri solebant. Proinde consentaneum erat ut à civitatibus exemplum Christiani in tribuna­lium illorum constitutione desumerent. Civitatum autem plerarumque regimen penes seniores fuisse quo­rum concilia nunc senatus, nunc [...], appellata sunt, observavit ipse concessitque Salmasius. Propius ad nostram causam spectat quod Judaeorum etiam ci­vitates eandem etiam regiminis formam observarent, sive Rabbinis, sive potius Josepho, credendum censea­mus [...] Hos etiam [...] etiam appellant inter­pretes Hellenistae quam vocem nescio an de suis senio­ribus usurparint Graeci. Frequentior certe magisque familiaris ejus usus occurrit apud Hellenistas, ut proin­de dubium non sit quin illis acceptum retulerint Christiani, Porro in judiciis locum habuisse hosce pres­byteros, constat etiam exemplis. In27 synedrio adver­sus Dominum adfuerunt, non solum sacerdotes, sed hujusmodi etiam [...], nempe laici, ut videtur. In antiquiori etiam Helle [...]ista [...] e­tiam habemus judices 28 Susannae. Cum igitur, ante Christianorum à synagoga secessum hoc ipsum in syna­goga officium obtinuerint presbyteri, non est utique mirandum, si alia etiam omni Ecclesiae potestate locu­pletatum retinuerint. Postquam enim Ecclesiarum synaxeon disciplinam perturbassent immorigeri [...], tandem constitutum videtur ut non pro do­no, sed vero pro officio, munia essent synaxeon obeun­da. Inde factum, ut cum29 eucharistia etiam ab eo administranda esset, qui dono illo spiritus fuisset prae­ditus, jam propria facta esset officii, cum jam diver­si essent ecclesiae atque synagogae conventus, successis­sentque in carnalium locum haec sacrificia eucharistica. Nihil autem erat proclivius quam ut in eosdem pres­byteros conferretur nova haec Ecclesiae potestas in spi­ritualibus quibus antea credita fuisset illa causarum secularium. Recepto vero, in Ecclesiae usu, pres­byterorum titulo vetustiore, nihil erat necesse ut no­vo hoc aucti officio, novo deinceps titulo appella­rentur. Metum nihilominus praeterea à synagaga in causa fuisse puto primis illis Christianis cur à sa­cerdotum nomine abstinendum censuerint, non per­secutionis illum intelligo, sed scandali. Si enim sacerdotes alios templi sacerdotibus opposuissent, si Pon­tificem alium Principemve sacerdotum summo illi Ju­daerum Pontifici; id in defectionis signum Judaei vide­bantur interpretaturi, cum idem jam in defectione Sa­maritana exemplum diris atrocissimis devovissent. Ea­dem igitur Officia, nominibus tamen aliis, erant reti­nenda, cum praesertim primaevos illos Christianos de hoc scandalo vi [...]ando maxime fuisse solicitos constet ex Act. XXI. 21, 22, 23, 24 Quid quod illi aeternum Christi sacerdotium secundum ordinem Melchizedeci sa­cerdotio Aaronis Levitico, eo ipso nomine praetulissent, quod mortales essent homines qui eo munere Mosaico fungerentur, Heb. VII. 8. 23. Cavendum igitur e­rat, ne, qui cam ipsam sacerdotum vicem in Evange­lio supplerent, ii Sacerdotum titulo censerentur. Is uni Christo reservandus erat, ne ipsi, pariter ut Aaroni, mortuo succedendum videretur. Nec enim desunt & alia exempla quamplurima in quibus cum res ipsa communis esset, rei tamen titulus uni duntaxat pro­prius agnosceretur. Solum Deum sapientem, solum im­mortalem appellant sacrae literae, & tamen alios alibi appellant caedem supientes atque immortales. Solum Christum docent pro doctore esse agnoscendum, nec minus tamen alios agnoscunt itidem doctores. Chri­stum eundem martyrem celebrant solum martyres Lugdu­nenses atque Viennenses apud Eusebium, nec se eo titulo dignos, non minus profecto digni eo titulo revera quod se illo indignos profiterentur. Ita fieri potuit ut qui sacerdotes essent atque haberentur, à sacerdotum tamen titulo ipsi temperarint, quem & Christo pro­prium agnoverint. Utcunque quicquid sit de nomine existimandum, at rem ipsam Ecclesiae ministris fuisse communem, multa faciunt ne prorsus dubitemus. Apostoli inprimis illa à Mosaicae legis sacerdotibus ad of­ficiarios Evangelii, in communi alimentorum causa, deducta argumentatio; rum & illa Clementis Romani ab eorundem sacerdotum disciplina ad observandam propterea in Evangelii etiam ministris similem utique disciplinam: tandem & aliae in Cypriano nostro quam­plurimae, his plane similes, in quibus ex Levitici sa­cerdotii muneribus non uno in loco colligit quid sit etiam de Evangelici sacerdotii muneribus sentien­dum, in quibus etiam eosdem Evangelii ministros ipso quoque sacerdotii titulo decorandos existima­rint. [Page 64] Nec tamen solus id fecit, sed & alii ipsi coae­vi.
  • §. XIV. Quod porro veteres nunc unum eundem­que faciant Episcoporum Presbyterorumque ordinem, nunc diversum fateantur, ne id quidem utique miran­dum est, nec pro contradictione habendum. Quaecun­que id quod sunt in relatione situm habent, ea pro correlatorum variorum respectu ita fient & ipsa quo­que inter se diversa, ut quae uno respectu vere affir­mari possint, ea ipsa alio respectu poterint tam vere itidem negari. Ea rei est ipsius indoles, & vero mul­ta ejus suppe [...]unt in usu hominum exempla. Osten­dimus supra totam Ecclesiae Plebem pro clero Domini esse agnoscendam, & tamen, si ad Ecclesiae officiarios conferantur, ita illis cleri titulum non esse tribuen­dum ut sit potius negandus, sintque ipsi merito pro laicis existimandi. Idem de eadem cleri voce inserio­ribus Ecclesiae ministris tribuenda observavimus ex ipso Cypriano. Ministros illos nunc cleri ambitu com­plectitur, nunc pro correlatorum diversitate vicissim excludit. Eodem & illa quoque spectant exempla quae jamjam protulimus de vocum limitatione cum res tamen ipsa nullis esset limitibus constricta. Quid­ni itaque dicamus Episcopos itidem atque presbyteros, si ad diaconos conferantur, unius esse ejusdemque or­dinis propter sacerdotium utrisque, non item diaco­nis, commune; rursus tamen eosdem Episcopos pres­byteris collatos, ad alium jam spectare ordinem, prop­ter singularem illam [...] Episcopis propriam, exortemque illam, quam appellant Episcoporum pote­statem?

Ad eandem.

INterim hoc die auspicatus est dum dedicat lectionem] Dedicandi vocem idem apud Afros valere quod incipiendi, observarat ante nos etiam Pamelius. Cur vero ita significet, non idem explicavit. De­ducta est nimirum ea significatio à locorum sacrorum dedicatione in quibus prima quaeque sacra officia dedi­cationis vicem obtinebant. A prima ea sacrorum of­ficiorum recitatione jam rite pot [...]rant alia deinceps sacra ibidem administrari, quae si ibi antea admini­strarentur, profana essent potius atque piacularia ha­benda. Quaecunque igitur sacris essent usibus desti­nanda, eorum usu, nisi dedicatorum, erat prorsus in­terdictum. Arborum segetumque frugibus ne uti qui­dem licuit, nisi primitiarum antecessit oblatio atque consecratio. Et cum, pro legis etiam Mosaicae usu, do­mus essent etiam privatorum dedicandae, peragenda erat dedicationis illa qualiscunque solennitas, ante­quam legitima haberi posset habitatio. Id etiam vide­runt sanctiores Ethnici rerum gravioris momenti qua­rumcunque numini dicanda esse primordia. Ita Ara­tus, ita Hesiodus, ita philosophorum sanctissimi Pytha­goraei. Ita &, in vitae communis usu, pleraeque gentes atque respublicae, ut neque nuptiae essent, neque praelia, neque foedera, nisi praevio auspicatu, ineun­da, sed nec nova cujusvis generis negotia, nec nova vitae instituendae consilia; ut inde manifesto constet quam congrue noster auspicatum cum dedicatione con­junxerit. Id cum esset ab aliis observatum, tum Israë­litis (qui gens sancta habebantur) longe erat potiori ratione observandum, ut cum non res modo omnes à gente sancta usurpandae, sed & negotia essent sacris gentis sacrae usibus aptanda; tum vero sanctitas illa rerum atque negotiorum primordiorum esset dedicatione concilianda. Redundare enim credebatur ad alia e­jusdem generis omnia primitiarum illa sanctimonia. In primitiarum consecratione messem totam sacrari credi­derunt, in primogenitorum totam itidem familiam, in tribus Leviticae, primogenitorum nomine, illa totam stirpem Israëliticam. Inde superstitiosa illa consecra­tionis cautela, cujus meminit Arnobius, ne nimia illa sanctimonia messem universam profanis usibus exi­meret, frustra nimirum illa in primitiarum illam quam diximus sanctitatem ad messem reliquam pertinere cre­didissent. Ita factum ut cum res essent omnes pri­mordiorum, ut dixi, dedicatione dedicandae, idem apud illos valeret dedicare atque incipere. Id quod eo veri­similius est quod styli Africani, quae quidem extant in scriptoribus Christianis, pleraque idiomata, ea sint è Scripturae sacrae gentisque sacrae moribus utpluri­mum derivata.

Confirmat hanc nostram de locorum sanctorum de­dicatione observationem accusatio illa Athanasii de qua legimus in1 Apologia ejus ad Constantium Augustum. Paschali ille solennitate, cum habendae essent synaxes solito longe frequentiores, Eucharistiae nimirum gra­tia à singulis, pro illius seculi more, percipiendae, & vero jam aliquoties experti essent in synaxibus qua­dragesimalibus quam incommode tanta multitudo in Ecclesiis angustioribus fuisset coacta; magnam Ec­clesiam ab Imperatore nuper extructam, necdum ta­men dedicatam, in suos usus ea occasione convertit. Hoc ejus factum ita calumniabantur adversarii quasi Imperatoris illam Ecclesiam Imperatoris injussu de­dicasset. Unde illud nisi quia prima illa, ut diximus sacra pro dedicatione haberentur? aliis quidem quam­plurimis sui seculi exemplis causam suam tuetur A­thanasius, decessoris sui Alexandri in Ecclesia Theonae Alexandrina, aliorumque Europaeorum, Trivirensium atque Aquilegientium, Constantis etiam Augusti qui ipsae Ecclesiae Aquileiensis synaxi nondum dedicatae interfuisset; verum ita tuetur ut necessitati potius il­las, quam certo consilio, synaxes tribuendas censue­rit, quae si ingruat, etiam in loco non sancto synaxes nemo dubitat sanctas esse atque legitimas. Una ergo illa necessitatis causa demta, prima istiusmodi sacra Dedicationis vicem praestitisse confessus est ea ipsa de­fensione Athanasius.

DISSERTATIO CYPRIANICA XI. Ad EPISTOLAM XXXIV.
De Martyrum commemoratione, eaque occasione, de Martyrum paucitate in primaevis Christianorum persecutionibus, deque fide Actorum atque Martyrologiorum.

Martyrum commemoratio annua singulorum distincta erat, & perpetua. §. I. Ea cum ita se haberet, fieri non potuit ut tot martyrum nomina perierint, si tam multi quam putantur, unquam extitissent. §. II. Ut in singulis Ecclesiis perire potuerint, vix certe poterant ex Ecclesia universa. §. III. Martyrum gloria quam illustris fuerit apud exteras etiam Ec­clesias. §. IV. Nec insigniorum duntaxat martyrum illa, sed plebeiorum etiam, ne ta­les à martyrologiorum collectoribus praetermissos adversarii existiment. §. V. Ne antiquio­ribus quidem martyrum collectoribus, fuisse tamen, eam quae putatur, monumentorum co­piam. §. VI. Paucos admodum, ante suam aetatem, martyres agnovit Origenes. §. VII. Paucos ex Imperatoribus fuisse persecutores. §. VIII. Rescripta principum in favorem Christianorum impediebant quo minus frequentes esse possent, sive plebium tumultus, sive Praefectorum provincialium surores. §. IX. Imperatores nonnulli Christianorum amici atque patroni. §. X. Alii, ut amici non fuerint, à faevitia tamen erant alieni. §. XI. Felicitateni temporum suorum in clementia ponebant illius aetatis Imperatores. §. XII. Persecutio Neronis ingentem quidem sustulit multitudinem, sed nec alibi quam Romae, nec ullis, ut videtur, tabulis Ecclesiasticis consignatam. In illius persecutionis martyribus dies translationis pro veris natalitiis habebantur. §. XIII. Exemplum insigne in die SS. Apostolorum Petri & Pauli. §. XIV. Commemoratio illa martyrum annua, ut Aposto­lorum temporibus non fuerit, fuit tamen certe illis proxima. §. XV. Domitiani persecu­tio & brevis fuit, & minime cruenta. §. XVI. Trajani persecutio nulla per edicta. §. XVII. Trajani persecutio Antiochena & paucorum fuit, & brevi quievit. §. XVIII. Illarum, quae sub Trajano contigerant, persecutionum auctores erant Judaei. §. XIX. Per­secutionis tempus quo passus est Simeon Cleophae. §. XX, XXI. Ea non aliorum fuisse videtur quam familiae Davidicae. §. XXII. Persecutio & epistola Tiberiani ad Traja­num omnino supposititiae. §. XXIII, XXIV. Persecutio Plinii nec Trajanum habuit au­ctorem. §. XXV. Nec multos martyrio coronavit. §. XXVI. Persecutio Arrii Antonini proconsulis in Asia. §. XXVII. Hadriani nulla persecutio per edicta. §. XXVIII. Fa­bulae de Oedipodeis Christianorum incestibus & infanticidiis ortae sub Hadriano occasione Carpocratianorum haereticorum. §. XXIX. Necdum creditae. Magica Hadriani studia persecutionis, siqua fuisset, occasio esse potuerunt. §. XXX. Nec è Christianorum apo­logiis, nec è Serenii Granniani relatione constat Christianorum aliquam fuisse sub Hadria­no persecutionem. §. XXXI. Nec è Templo Veneris quod in Domini N. sepulcro condi­disse dicitur Hadrianus. §. XXXII. Sub Antonino Pio plures erant persecutiones [...]. §. XXXIII. Calumnia majestatis temporumque infelicium. §. XXXIV. Cur Marcus de Gallorum Christianorum supplicio rescripserit. §. XXXV. De hujus persecu­tionis tempore. §. XXXVI. De tempore quo legationem obiit, pro Christianis, Athe­nagoras. §. XXXVII. Persecutiones, quarum meminit Athenagoras, magistratuum e­rant urbicorum qui jure gladii carebant. §. XXXVIII. Eorundem magistratuum erant & Asiae persecutiones quarum occasione apologias scripserunt Melito & Apollinaris. §. XXXIX. Commodi persecutio nulla. §. XL. Severi nulla ante A. D. CCII. desiit an­no seculari CCIV. §. XLI. Occasio hujus persecutionis nata à Judaeorum defectione. §. XLII. Universalis erat, sed saevissima Alexandriae. §. XLIII. Nulla alibi fortasse, praeterquam Alexandriae, proposita erant persecutionis edicta. §. XLIV. Invitus persecu­tus est Severus, inviti etiam provinciarum praesides. §. XLV. Haec persecutio non alio­rum fuit quam proselytarum. §. XLVI. A Severo ad Maximinum tempora Christianis satis propitia. §. XLVII. Persecutio Maximini solorum fuit clericorum, & paucarum Ecclesiarum. Nulla in Africa. §. XLVIII. Romae etiam brevissima. §. XLIX, L. Aliae persecutiones in Oriente locales erant & à nullo Maximini edicto. §. LI. Decii mite & minime cruentum ingenium. §. LII. Vix ante An. Dom. CCL. ad caedes pro­gressus est, eodemque desiit cruenta esse Decii persecutio. § LIII. Persecutionis varii gra­dus in Africa. §. LIV. Exempla virorum insignium in hac persecutione fugientium obsta­bant [Page 66] quo minus multi potuerint esse martyres §. LV. Primus annus persecutionis Alexan­drinae paucos martyres coronavit. §. LVI. Annus secundus non admodum multos. Tertio pax. §. LVII. Galli persecutio brevissima. §. LVIII. Persecutionis Valeriani annus primus sine martyriis. §. LIX. Anno 2o. quo martyria coepta, paulatim remisit. §. LX. Multi, in ea persecutione, martyres esse non potuerunt; ab initio Valeriani usque ad An. Dom. CCLVIII. nulli. §. LXI. Resp. Testimonio Cypriani de martyribus innumerabilibus. §. LXII. Valeriani edicta revocavit Gallienus. §. LXIII. Aureliani per [...]ecutio intentata tantummodo, non item executioni mandata. §. LXIV. Persecutio Diocletiani. §. LXV. Primis XVIII. Diocletiani annis nulla persecutio. §. LXVI, LXVII Prima persecutio. solorum militum. §. LXVIII Nec alibi quam in Orientis dioecesi. Martyres paucissimi. §. LXIX. Narseum Galerius An. Dom. CCCII. Superavit. §. LXX Primum edictum de persecutione nondum sanguinarium. §. LXXI Secundum edictum sanguinarium sed in so­los clericos mense Julio. §. LXXII. Primus annus persecutionis, secundum calculos Eu­sebii est revera secundus. §. LXXIII Novum edictum sanguinarium in omnes, etiam laicos Galerii, ut videtur, & quidem post depositam à Diocletiano purpuram. §. LXXIV In Constantii imperio nulla omnino persecutio quae martyres fecerit. §. LXXV. Persecutio in Africa, de synaxibus, & de tradendis sacris codicibus, desiit quo tempore purpuram deposuit Maximianus Herculius. §. LXXVI. Desiit eodem tempore in Italia, & in Occi­dentali imperio universo. §. LXXVII. Restaurata in Oriente à Maximino. §. LXXVIII. Nova edicta in Christianos urbium etiam magistratibus directa. §. LXXIX. Mutatio per­secutionis à mortibus ad mutilationes. §. LXXX. Anno persecutionis 7o. ultimus martyr Caesareae. §. LXXXI. Concessa à Galerio pax eodem anno à Maximino violata. §. LXXXII. Deterritus à Constantino Maximinus antequam edicta sanguinaria emitteret. §. LXXXIII. Mutilationes jussit, caedes vetuit. §. LXXXIV. De primi Augusti ti­tulo Constantini proprio, historia. §. LXXXV, LXXXVI. Maximini primum edictum pro pace. §. LXXXVI. Pauci erant secundae hujus Maximini persecutionis martyres. §. LXXXVI. Pauci omnino, pro moribus Romanorum, suppliciis dies quotannis assig­nandi. §. LXXXVIII. Quos illi locos atque dies suppliciis plerunque assignarint. §. LXXXIX. Quos illi numeros singulis suppliciorum diebus pro magnis habuerint. §. XC. Persecutiones Licinii & Juliani. §. XCI. Paucitas martyrum nihil detrahit primorum Christianorum gloriae. §. XCII. Ecclesiastici honores ab Imperatorum Romanorum honoribus mutuo accepti. §. XCIII. Inde natalitia martyrum. §. XCIV. Et natalitia Episcoporum. §. XCV.

  • §. I. SAcrificia pro eis semper, ut meministi, offe­rimus, quoties martyrum passiones & dies anniversaria commemoratione celebramus.] De martyrum commemoratione Eucharistica1 scripsi e­quidem nonnulla superius, quibus & alia si hoc in loco addidero, operam utique lectori pio antiquita­tisque Ecclesiasticae studioso non ingratam fore cen­sui. Aliorum itaque commemoratio cum unica, ut videtur, anniversaria solennitate determinaretur, in eo eminere diximus martyrum illam quod in omne aevum duratura, redeunte celebritate, permaneret; nec uno eodemque tempore omnium, ut in Romanis februis quae superioris anni defunctorum omnium communis erat, sed vero alia erat singulorum marty­rum & ab invicem diversa commemoratio, & qui­dem ipso illo quo fuissent coronati die. Id voluerunt proculdubio Smyrnenses cum martyrii Polycarpiani diem tam accurate notandum ducerent, eundem nempe illum diem quem antea [...] appellassent, à se [...]. Idem Cyprianus noster:2 De­nique & dies eorum quibus excedunt annotate, ut com­memorationes eorum inter memorias martyrum celebrare possimus. Quanquam Tertullus fidelissimus & devotissimus frater noster pro cetera solicitudine & cura sua quam fra­tribus in omni obsequio operationis impertit, (qui nec illic circa curam corporum deest) scripserit & scribat, ac sig­nificet mihi dies quibus in carcere beati fratres nostri ad immortalitatem gloriosae mortis exitu transeunt, & cele­brentur hic à nobis oblationes & sacrificia ob commemoratio­nem eorum quae cito vobiscum Domino protegente celebra­bimus. Nec aliud, opinor, in mente habuit3 cum Xysti Romani diem quo passus est clero suo significan­dum censuit, quem & aliis collegis suis innotescere voluit, nisi ut eodem illo die omnes Xysti memo­riam celebrarent. Non est itaque opus ut martyro­logiorum fidem, in hac causa, è pseudo-Damasi pon­tificali, aliisve istiusmodi stramineis monumentis a­struamus.
  • §. II. Ut autem martyrologiorum fidem certam hic putamus, ita eadem de causa fluxam alibi incertam­que credimus. Cum enim martyrum aliquot millia falsus nobis procudat4 Hieronymus, quique alia nobis recentiora martyrologia eum secuti collegerunt, & qui­dem primorum illos utique seculorum, primarumque persecutionum; extant tamen in antiquissimis istius­modi collectionibus nomina paucissima, & quo quae­que est aliis antiquior, eo pauciora. Extant prae­terea eorundem martyrum natales in diversis martyro­logiis atque menologiis alii omnino atque alii. Quid igitur? Tantamne credemus in fastos Ecclesiasticos ir­repere potuisse discrepantiam, cum à proxima usque martyrum memoria dies martyrum natal [...]ios notan­dos curarint locorum temporumque, in quibus passi narrantur, Episcopi? Tantamne martyrum à primis collectoribus multitudinem credemus praetermissam si, quam creduntur, multi extitissent? Unde id nimi­rum? deditane opera certoque consilio? at qui nobis id genus collectiones confecerunt, eo gratiorem ope­ram [Page 67] suam crediderunt meliusque collocatam, quo fuissent utique copiosiores. Ignorantiae igitur illam tribuemus negligentiam? atqui nulla est historiae, sive Ecclesiasticae, sive etiam civilis, pars, quae me­liora habuerit subsidia quo minus posset intercidere. Extabant inprimis acta Romanorum magistratuum à notariis publicis excepta fide omni dignissima, quae & ipsa à Christianis fuisse consulta constat è formis antiquissimis ad Romanarum legum normam propius, quam ad Christianorum mores, accedentibus. Exta­bant eorundem acta à Christianis fratribus, qui rebus gestis ipsi interfuissent, concinnata; ea etiam fide dignissima, quippe quae Episcoporum clericorumve cu­ra atque fide niterentur, ut jam vidimus ex ipso Cypriano. Accedebat praeterea festa illa commemora­tionis solennitas, cum annis feculisque redeuntibus, ipsa quoque rediens. Accedebant Homiliae atque Pa­negyrici maxima omnium Ecclesiae ordinum frequen­tia celeberrimi. Haec si perpendantur, fieri vix po­tuit ut in singulis martyrum Ecclesiis propriorum cu­jusque martyrum memoria deficere potuerit.
  • §. III. Sed vero, praeter singularum Ecclesiarum fidem, erant praeterea, in Ecclesiae Catholicae com­mercio, tam fida etiam adminicula, ut ne ita qui­dem eorum memoria ex Ecclesia Catholica deficere potuerit, si vel maxime cam è singulis defecisse fin­gamus. Florente enim imperio Romano, ita inter se communicabant Romani orbis Ecclesiae, ut si quid esset in una aliqua Ecclesia quod omnium interesset, id necessario ad alias omnes debuerit permanare. Jam vero martyrum quorumcunque ea erat, pro [...]llorum seculorum moribus, fama ut longe illa la­teque per Romanum orbem volitaret. Eorum nomina in aliarum quoque Ecclesiarum diptycha recepta, natalia celebrata, praesertim Ecclesiarum finitimarum. Ita in Romano illo veteri Kalendario Bucheriano Afri­canorum quoque martyrum nomina habemus. De a­liorum quoque celebriorum martyrum triumphis epi­stolae encyclicae extabant ipsis martyribus coaevae, qua­lis illa erat Smyrnensium, de Polycarpo, ad Philomelien­ses, Lugdunensium quoque atque Viennensium ad Eleu­therum Pontisicem Romanum atque Asianos, pro for­ma Judaicarum epistolarum quas habemus in5 Macca­baicis de gentis suae in quacunque orbis parte versa­retur, angustiis ut in aliis quoque quamplurimis more Christianorum à Judaicis permanasse certissimum est. Et quidem adeo sedulos fuisse in martyrum ge­stis memoriae tradendis veteres, ut nihil illos fere fu­gerit, discimus ex disertissimo Pontii testimonio: 6 Majores (inquit) nostri plebeiis & catechumenis mar­tyrium consecutis, tantum honoris pro martyrii ipsius ve­neratione dederunt, ut de passionibus eorum multa, aut, prope dixerim, pene cuncta conscripserint, ut ad nostram quoque notitiam, qui nondum nati fuimus, perveni­rent. Fieri itaque vix potuit ut oblivioni traderen­tur, nisi in Diocletiani fortasse persecutione quae scripta Ecclesiastica exhausit, illa monumenta perie­rint.
  • §. IV. Tum & illae quoque martyrum, de pace lapsis concedenda, epistolae communicatoriae ad universi orbis Episcopos, quam late, ipsae literae Episcoporum formatae, erant dirigendae pro lapsorum itineribus. Tum si qua gravior ingruebat Ecclesiae communio­nem violatura controversia, magnum erat, etiam apud exteros, martyrum nomen, maximique qua­cunque impellebant momenti. Et si quam commu­nionem fuissent martyres amplexi, in maximam ces­sit communionis commendationem. Jam vidimus ali­bi eo argumento usos Cypriani nostri SCHISMA­TICOS, recentioresque Cypriano Donatistas. Usus est, è contra, ipse etiam Cyprianus, commissis inter se Romanis martyribus atque Africanis. Usus pariter adversus Novatianum est Cornelius in sua ad Fabium Antiochenum epistola. Ipse etiam pro se Novatianus, antequam rediissent ad un [...]atem martyres qui ei fa­vebant. Nicostrati etiam nomine deinceps usum esse, verisimile est, quem nunquam constat ad uni­tatem rediisse. Sed & ante Cyprianum, eodem argu­mento, à martyrum auctoritate, usi sunt antiquio­res Haetici. Montanistas de Themisone 7 atque Alexan­dro gloriatos esse constat. Idem de aliis etiam haere­ticis observavit Asterius Urbanus: 8 [...]. Metrodorum porro Marcionistam, nostro Cypriano co­aevum, sub Decio passum existimat9 Valesius. Mitto recentiorum Cypriano monumentorum testimonia, quia ipsum Cyprianum illiusque seculi mores suscepi explicandos.
  • §. V. Fieri itaque non potuit quin, si tot olim fuissent, quot putantur martyres, superessent hodie­que è probatis illorum seculorum monumentis eo­rum saltem nomina. Nec enim illustrium duntaxat, eorumque qui insignia in Ecclesia munera obiissent, honorem illum proprium voluerunt; sed laicorum quoque, si qui insignia fortitudinis specimina edidis­sent; sed foeminarum quoque atque servorum, etiam puerorum. Laicorum tot habemus exempla, ut fru­stra simus si alia proferamus. Foeminas habemus in hac eadem Ecclesia Africana Perpetuam atque Felici­tatem, in hac eadem epistola aviam Celerini Celeri­nam, alias etiam in Ep. Luciani ad Celerinum, Bi­bliadem praeterea & Blandinae dominam in10 Ep. Lug­dunensium & V iennensium, ipsamque Blandinam, ser­vam licet, egregiis tamen praeconiis hac in causa ornatam. Puerum etiam habemus apud Prudentium in11 martyrio Romani. De plebeiis etiam & catechu­menis ipsum Pontium testem modo audivimus. Pau­ca nos exempla selegimus, sed ex optimae fidei mo­numentis. Aliena enim erat à Christianorum primae vorum moribus illa [...](à S. Jacobo acri­ter reprehensa cap. II. 1. &c.) qua personarum meri­tis ex loci dignitate pretium vel contemtus accede­ret. Ita alius etiam Apostolus: Non est servus neque liber, non est masculus neque foemina; omnes enim in Christo Jesu unum sumus, Gal. III. 28. Quod certe de privilegiis spiritualibus omnino verum est, nullam esse loci dignitatem qua quis audeat se aliis anteferre. Quo modo sententiam suam exponit ipse Jacobus Aposto­lus v. 5. In eo eadem spiritualium privilegiorum cen­su nemo dubitet includendum esse martyrium. Non est itaque quod existimemus insigniores duntaxat loco officioque martyras ab Ecclesia esse delectos quorum nomia atque memoriam in suis monumentis conservarit.
  • §. VI. Quod ergo paucorum martyrum memoriam habemus in primaevis indubiae fidei monumentis, signum fuisse puto, ne multos fuisse quidem qui per­secutionibus illis primaevis absumerentur. Tantum enim abest ut monumentorum copia ad nos usque permanarit, ut ne antiquioribus quidem seculis qui id genus monumenta scrutati sunt, eorum habuisse videantur. Eusebius duas martyrum collectiones, de [Page 68] antiquioribus aliam, aliam de sui temporis martyribus Palaestinis. Posteriorem habemus hodie integram. Prior periit quidem ipsa, sed ex iis quae de ea histo­riae suae Ecclesiasticae aliquoties inseruit, facile colli­gimus non fuisse magnam, quanquam ex actis instru­mentisque originalibus maxima, ut videtur, ex parte conflatam. Singulis enim persecutionibus quae suo tempore extabant etiamnum monumenta in historia monet, omnia, ut opinor, illa, vel maximam cer­te eorum partem quae [...] suae inseruerat, quae tamen pauca admodum erant, nec recentiorum magnificae jactationi respondentia. Et tamen ibi non unius duntaxat (ut in posteriori) provinciae mar­tyria collegerat, sed orbis, ut videtur, Romani uni­versa, Orientis fortasse omnia, Occidentis etiam quae Graece saltem extabant, qualia erant illa Lugdunen­sium atque Viennensium. Quarto tandem seculo ora­tiones habemus atque homilias Panegyricas de tempore, quarum si supposititias à genuinis distinguamus, pau­ci supererunt martyres quorum festa eo seculo cele­brarentur. Ejusdem seculi Kalendarium habemus Bucherianum illud, sub Liberii, ut videtur, pontifi­catu concinnatum, ex aliis tamen antiquioribus Li­berio monumentis. Est quidem Latinorum illud Occi­dentaliumque duntaxat martyrum, ut proinde Eusebia­nam collectionem supplere possit, ut qui Occidentalium martyrum apud Eissebium desiderantur, eos in Buche­riana hac collectione expectare possimus. Est enim La­tinorum, non Italiae duntaxat, sed aliarum quoque provinciarum, quos tamen omnes paucissimos recen­set. Sub hujus seculi finem scripsit [...] Pru­dentius, in Latinos etiam martyras, praecipue Hispa­nos, sed & illos etiam paucissimos.
  • §. VII. Successerunt paulo postea martyrologia, in­primis Hieronymianum illud, tum & alia in singulis Ecclesiis, tam Graecis quam Latinis, ad illius imita­tionem concinnata, in quibus omnibus, id verum experimur quod diximus, quanto antiquiora sunt, tanto etiam esse simpliciora. Sed de paucitate primae­vorum martyrum disertissimum habemus Origenis te­stimonium, quod miror hactenus à nemine, quod sciam, esse animadversum.12 [...](inquit) [...]. Additque nullam neque [...], neque [...] persecutionem neque [...]. Et tamen millenos aliquot in singulos anni dies confinxit nobis Pseudo-Hierony­mus, & multos Imperatorum annos persecutonibus tribuunt martyrologiorum menologiorumque consarcina­tores. Sciunt nempe illi de primaevis illis persecutio­nibus quae certe ignoravit Origenes.
  • §. VIII. Neque enim illud verum est, quod illi putant, tam multos Imperatorum fuisse persecutores. Qui scripsit sub Constantino, 13 Lactantius paucos an­te Diocletianum in eo persecutorum albo recensuit, Neronem duntaxat Domitianum, Decium, Valeria­num, atque Aurelianum. Conventique, pro aetate sua, cum Lactantio 14 Tertullianus, nec enim alios ille ante se quam quos Lactantius persecutores Imperato­res agnoscit, Neronem atque Domitianum. De reli­quis ita: quas (leges nimirum adversus Christianos à Domitiano, ut videtur, & Nerone editas) Trajanus ex parte frustratus est vetando inquiri Christanos (Ep. ni­mirum illa ad Plinium juniorem celeberrima) quas nullus Hadrianus, quanquam curiositatum omnium ex­plorator; nullus Vespasianus, quanquam Judaerum debel­lator, nullus Pius, nullus Severus impressit. Et tamen otiosi Monachi quot illi nobis Vespasiani, Trajani, Hadriani, & Severi de persecutione edicta confinxe­runt? Convenit cum Tertulliano qui Marcio impe­rante scripsit15 Melito Sardensis. Solos ille Neronem atque Domitianum ex Imperatoribus sua aetate anti­quioribus persecutores agnoscit. [...](inquit) [...]. Quanquam haec non ita intelligo, quasi nemo Christianorum, sub his etiam Imperatoribus, marty­rium obiissent, ipso etiam auctore Imperatore. Igna­tium sustulit Trajanus. Id unum nego edictis illos in Christianos saeviisse, ut proinde multi esse nequeant qui horum Imperatorum auctoritate perierint. Restat igitur ut qui illis temporibus martyrium passi sunt, vel Praefectorum provincialium edictis, aut ple­bium in theatro clamoribus passi intelligantur. Neutros autem [...] didicimus ex O­rigene.
  • §. IX. Quid quod etiam rescripta principum in favorem Christianorum edita provinciarum licet praesi­dibus data, non tamen in illis duntaxat Provinciis, sed per universum Imperium, pro Romanorum mori­bus, legum vicem obtinebant; nec illis duntaxat, quibus edita sunt, temporibus, sed donec futurorum principum revocarentur edictis contrariis. Est enim ea forma perpetua rescriptorum in codicibus & Pande­ctis quae tamen nemo dubitat fuisse perpetua, & qui­dem Romani imperii universi. Iis autem rescriptis pro­vincialium praesidum potestas plebiumque est infra angu­stiores coercita limites; ut deinceps quaecunque isti­usmodi rescriptis vetarentur, ea ne auderent quidem provinciales praesides aut munerum theatricorum editores, si aliter fecissent, gravioribus suppliciis re­primendi. Tiberii quidem minas in rescriptum ema­nasse, ne is ipse quidem, qui earum meminit, auc­tor est Tertullianus. Et post illum Christianorum ac­cusatores impune tulisse constat. Trajani tamen re­scriptum cujus meminit16 Tertullianus, habemus ho­dieque apud Plinium. In eo negat conquirendos qui­dem esse Christianos, nulla tamen poena deferentibus constituta. Eum supplevit defectum Hadrianus in suo rescripto ad Minutium Fundanum Asiae proconsu­lem, quod nobis servavit Latine 17 S. Justinus, Graece vertit18 Eusebius. In eo poenae etiam calumnianti­bus constituuntur. Vetat praeterea ne quid durius in Christianos [...] constituatur. [...] illae libelli erant, ut videtur, accusantium; [...] clamores populi in theatro, Christianos ad leones, &c. De [...] etiam disertis verbis cautum est in hoc rescripto, ut proinde in futurum non licuerit, sive praefectis provincialibus, sive populis, Christianos ita tractare. Multa porro in Christianorum favorem rescripta edidisse Pium, auctorem habemus19 Melito­nem Sardensem, ad Larissaeos viz. ad Thessalonicenses, ad universos denique Graecos. His edictis id tandem effe­ctum est ut longa illa pax, cujus meminit cum20 O­rigene noster quoque21 Cyprianus, ad Decii usque tempora, repressis ab initio populi tumultibus, in­violata permanserit, repressa eriam praesidem saevien­tium ferocia. Quare fieri vix potuit quin hucusque verum fuerit quod scripsisse diximus Origenem. Non negamus interim erupisse nonnunquam populi praesi­dumque furorem, accessisse etiam excitatis consulto­rum Imperatorum rescripta, quale illud fuit Marci in causa Lugdunensium atque Viennensium. Sed, quia dedita opera nunquam eo incubuerint Imperatores, [Page 69] nec superiorum principum revocata essent edicta; nec plurium erant provinciarum, nec in iis ipsis provinciis in quibus accensus iste furor esset, potuit tamen esse diutu [...]nus. Mitto jam recentiora Gallieni atque ulti­mae persecutionis Imperatorum rescripta. Quae enim pacem Christianis dabant, ea contrariis persecutorum rescriptis revocata esse nemo dubitat. Quae modum duntaxat persecutioni ponebant, ea & in ipsa persecu­tione nonnunquam valuisse probabile est.
  • §. X. Erant etiam, in eodem intervallo nonnulli principes Christianorum amici atque patroni. Talis fuisse creditur à nonullis Hadrianus. Talis Cara­calla, Elagabalus, atque Alexander Severus. Tales Philippi, talis initio Valerianus, & perpetuo Gallienus. Talis etiam initio Aurelianus, & in ultima quoque illa Diocletiani persecutione Constan [...]ius Chlorus. Ho­rum temporibus ne populi quidem tumultus, nec praefectorum provincialium impressiones, frequentes fuisse verisimile est, cum principum demerendorum prae­textus frequentissimam praebuerit tumultuariis istius­modi persecutionibus ansam. Nec enim id in gratiam principum admissuri erant quod, si fieret, videretur iisdem displiciturum. Scio illum ipsum nonnullorum principum favorem invidiae causam praebuisse aemulis principibus. In odium Philipporum persecutus est De­cius, in odium Alexandri Maximinus. At certo superstitibus id genus principibus Christianorum pa­tronis, id saltem assueverat populus ut principum cultum cum Dei honore conciliarent, ut, eo sal­tem nomine minus futuri essent, etiam in poste­rum, infensi.
  • §. XI. Erat Imperatorum & alia classis, ut Chri­stianis forte minime faventium, mitis tamen illa, & sanguinis humani parum avida. Tales fuisse constat Titum, Nervam, Trajanum, utrumque Antoninum, Pertinacem. Horum indo es placidissima tam fuit à crudelitate omni aliena, ut, nisi superstitiosi admodum iidem fuerint, fieri certe vix potuerit ut vel numi­nis violati praetextu sanguinem innocuorum hauriri paterentur, nedum ut progressus aliquos in saevitia fe­cerint, si vel aliorum impulsi consilio durius quip­piam ab initio statuissent. At ab ea quoque super­stitione cavendum sibi duxit22 Marcus. Nec est sane quod suspicemur, sub clementissimis principibus multum sibi in crudelitate indulgere potuisse sive ple­bes in theatris, sive praesides etiam provinciales.
  • §. XII. Quid quod ab Antoninis orta secutos e­tiam principes generosa quaedam de clementiae laude in­cesserit ambitio, quae vel nocentium sanguinem hau­riri aegre pateretur, nedum ut lanienis cruciatibus­que innocentium tantopere studuerint quam sibi a­liisque persuaserunt fabulatores. De felicitate tempo­rum suorum admodum omnes fuisse solicitos è num­mis inscriptionibusque atque imperialibus edictis ab­unde manifestum est. Id autem in fuorum temporum laude ponebant si quam paucissimi quocunque demum praetextu interficerentur, quocunque tandem delicto suo mortem meruissent. Pius23 prorsus sine civili san­guine & hostili, quantum ad seipsum pertinet, vixit. Verba sunt Julii Capitolini. Eam laudem Marcus ae­mulatus, in capitolio juravit, nullum senatorem se scien­to occisum, quum etiam rebelles dixerit se servaturum fuisse, si scisset. Id quod in Avidii Cassii defectione fecit sane manifestum. Cum enim illum de primis Cassii conatibus opprimendis monuisset Lucius frater, ita rescripsit Marcus: 24 Epistolam tuam legi (inquit) & solicitam potius quam imperatoriam, & non nostri temporis. Et postea, oppresso Cassio, de ejus studio­sis, in oratione ad Senatum:25 Vivant igitur securi, scientes sub Marco se vivere. Et rursus:* Ego vero a vobis peto ut consciot senatorii ordinis & equestris à caede, à proscriptione, à timore, ab infamia, ab invidia, & postremo ab omni vindicetis injuria: detisque hoc meis temporibus, &c. Idem apud26 Dionem Pertinax in causa Falconis consulis de laesa majestate à Senatu pu­niendi: [...]. Et de27 Alexandro Severo Lampridius: [...] imperium ejus [] idcirco vocatum est quod senatorem nullum occiderit. Testem­que advocat Herodianum, cujus haec sunt verba: 28 [...]. Et alibi:29 [...]. Ex qui­bus locis intelligimus non in senatores solos, sed in omnes talem se praebuisse Alexandrum. Ab Impera­toribus deinde ad provinciales etiam praefectos utilem hanc emanasse ambitionem, testem habemus S. Am­brosium: 30 Scio (inquit) plerosque gentilium gloriari so­litos, quod incruentam de administratione provinciali se­curim revexerint. Parum itaque credibile est quod principes praefectosque, praeterquam quod persecutores essent, ceteroqui bonos, adeo tamen inhumanos, adeo sanguinis innocentium sitientes repraesentarint fabula­tores. Si minus Christianorum causa, at suorum cer­te temporum, famaeque apud posteros, non erant eousque saevituri.
  • §. XIII. Age itaque breviter percurramus has, quas ita sanguinarias existimant, persecutiones. Ita in­telligemus non tot martyrum, quot putant, nomina perierint. Prima Neronis erat, cujus ita meminit Tacitus ut plane innuat plurimos fuisse qui in ea pa­terentur. 31 Igitur primo (inquit) correpti qui fateban­tur, deinde indicio eorum multitudo ingens haud perinde in crimine incendii, quam odio humani generis, convicti sunt. Eam ingentem multitudinem etiam poenae fuisse subjectam innuunt sequentia, in quibus poenam eo­rum per noctes pariter atque dies durasse legimus. Quid quod repressam dicat ea persecutione in praesens exitiabilem, quam appellat, Christianorum supersti­tionem, quod certe, nisi ingenti aliqua multitudine su­blata, fieri non potuit. At non aliorum certe Chri­stianorum illa potuit esse persecutio, quam eorum qui Romae versarentur. Utcunque iniquos persecutores exi­stimemus, qui Roma tamen aberant in illos nulla erat vel specie tenus verisimilis ratio cur intentare­tur urbis incendium. Aliam itaque persecutionem com­miniscantur necesse est, quam illam cujus meminit Tacitus, siquos alios praeterquam Romae Christianos in ea passos comminiscuntur. At quo illam tandem idoneo testimonio fuisse confirmabunt? Redeamus interim ad Tacitum nostrum. Ultro itaque ingentem multitudinem hac persecutione passam agnosco, nec proinde tamen eorum nomina ex Ecclesiae archivis periisse existimo. Id, rogabis forte, fieri qui potuc­rit? Ego duorum alterum omnino asserendum pu­to, vel dedita opera praetermissam esse fortassis ingen­tem illam multitudinem, quod non tam Christianita­tis, quam incensae urbis praetextu, licet falso, passi [Page 70] tamen crederentur; vel, quod est fortasse verisimi­lius, serior erat illo seculo martyrum haec annua com­memoratio. Est enim id observatione dignum Apo­stolorum apostolicique seculi martyrum nomina in re­centioribus Kalendariis primum comparere. Quarto nimirum quintoque seculo, cum reliqu [...]arum cultus in Ecclesiam irreperet, tum primum basilicae in eo­rum memoriis conditae, tum & urbium insignium tu­tissima praesidia haberi coeperunt. Inde revelationes à monachis nescio quibus confictae de reperiendis mar­tyrum corporibus, magnam illarum urbium loco­rumque gratiam inituris quibus illa fuissent ab Im­peratoribus concessa. Praecipue vero in conquiren­dis undequaque reliquiis superstitiosi erant Constanti­nopolitani, urbisque illius Imperatores. Ita factum ut quorum nulla unquam extitisset in probatis Eccle­siae monumentis memoria, historiam tamen eorundem ex fictitiis istiusmodi somniis revelationibusque commi­niscerentur. Et cum dies eorum vere natalitii, mor­tis nimirum aut depositionis, i. e. sepul [...]urae, laterent; dies translationis repertorum ita corporum cum solen­ni pompa in insigniorem aliquam urbem aut basili­cam, verorum natalitiorum locum supplebant. In il­lis annui conventus, in illis commemorationes ora­tionesque panegyricae haberi solitae, ut proinde tan­dem factum sit ut, temporis progressu, veri tan­dem natalitii crederentur. Illo demum, quo dixi, tempore Timothei 32 reliquias Kal. Jun. Constantinopolim allatas esse memorat Idatius ad An. Dom. CCCLVI. Andreae & Lucae V. Non. Mart. An. CCCLVII. S. Stephani protomartyris fer. VI. III. Non. Decemb. An. CCCCXV. ne ad alia istiusmodi exempla digre­diar quae sunt sane frequentissima.
  • §. XIV. Nec se aliter res habuit in festo SS. A­postolorum Petri & Pauli cujus diem exploratissi­mam censuit Baronius, III. Kal. Jul. Nullam hic sententiarum diversitatem observavit in id genus mo­numentorum consarcinatoribus. Quin & Caii & Ze­phyrini Pontificis Romani, & Dionysii Corinthii testimo­nia huc relata à Nicephoro Calisto. Egregia procul­dubio omnique fide digna, si quod eorum nomine commendat Nicephorus, idem ipsi tradidissent. Sed si Eusebium consulamus, à quo hausit ista Nicephorusi, alia longe apparebit eorum sententia quam fuit illa N [...]cephori. 33 Caius corum trophaea suo quoque tem­pore Romae dixit ostendi. Zephyrinum non testem pro­duxit Eusebius, sed, pro more illius seculi, aetatem Caii Zephyrini mentione designat. Dionysius eodem tempore passos dicit, eadem nempe Neronis persecutio­ne, sed ne annum quidem nedum diem sibi explora­tum innuit. Et tamen in die consentit Kalendarium Liberii Bucherianum, & quotquot illum exceperunt, omnes. Unde (inquies) illi? Nempe ex eodem, quem diximus, errorum fonte quod diem translatio­nis, quae comperta esset, cum vero natali, qui incom­pertus esset, omnino confuderint. Ita intelligemus cur Tusci & Bassi Coss. meminerit in Apostolorum martyrio designando Kalendarium, quod non intel­lexit ipse Bucherius. EVaticano scilicet & via Ostiensi ubi sigillatim sepultae essent, aetate Caii, horum Apostolorum reliquiae, translatae postea sunt in Ca­tacumbas, inde rursus à Cornelio, ut volunt, rogatu Lucinae ad loca ubi fuerant antea depositae. Posterioris translationis recentior erat memoria, ejusque certum diem, sive vera illa fuerit, sive ipsa quoque pariter commentitia, commemorationi tamen eorum annuae pa­negyricisque, ea occasione, conventibus assignarunt. Extat ea de re commentitia Cornelii 34 Epistola inter merces Isidori. Nec in Pseudo-Damasiana modo Cor­nelii vita, sed in antiquiori quoque illo simpliciori­que Liberii indiculo occurrit hujus rei mentio. Nec sane aliter, quam de hac recentiori translatione, intel­ligi possunt, quae de hujus diei celebritate tradun­tur. Hanc ipsam fuisse hujus translationis diem con­veniunt omnes, cum nemo tamen hac translatione antiquior certam aliquam huic martyrio diem assig­narit. 35 Lucinam hujus translationis auctorem volunt, unde aliam quoque Lucinam commenti sunt qui u­tramque hanc historiam commiscuerunt. Quod vero Tusci & Bassi Coss. meminit in eo martyrii tempore indiculus Bucherii, ut certe de alia translatione intelli­gi nequit praeterquam illa Cornelii, ita prodit sane au­ctorem Cornelianis temporibus recentiorem. Certum enim est ad illos Coss. non vixisse Cornelium. Cum tamen Valeriani quoque martyres Decio etiam tri­buant fabulatores (in quo etiam versatur errore Baro­nius) & vero fastos illorum temporum pro arbitrio transponerent scriptores Cyclorum paschalium, & in­signium martyrum Cypriani & Xysti memoria celeber­rimus ille esset consulatus; facile omnino fuit ut re­centior aliquis Cornelio fabulator, qui Romanis illis Apostolorum annuis commemorationibus primus an­sam dedit, quod gestum esse à Cornelio finxisset, id illis etiam consulibus assignaret. Quod si fastos aliquos ab illis usque temporibus deduxisset Ecclesia, fieri certe vix potuit ut per omnes illius seculi martyres, translationis dies pro veris eorundem natalitiis observa­rentur.
  • §. XV. Ut vero Apostolicis temporibus recentio­rem illam putemus commemorationis consuetudinem, ita certe non mul [...]o recentiorem fuisse verisimile est. Tertullianus eam traditionibus non scriptis accensuit: 36 Oblationes pro defunctis, pro natalitiis annua die faci­mus. Plane natalitia hae, quae à vulgarium defun­ctorum commemoratione distinguuntur, non alia ar­bittor fuisse quam martyrum. Ergo quando scripsit illa Tertullianus, adeo jam antiqua erat haec consue­tudo ut de prima ejus origine non constaret. Nec re­centes erant aetate Tertulliani 37 census illi & fasti qui­bus Episcoporum depositiones martyrumque natales in archivis Ecclesiae signarentur, quousque martyrolo­giorum recentiorum primos fontes existimant fuisse eruditi. Quanquam in Ecclesia Africana (quae co­lonia fuisse videtur Romanorum sub secundi seculi ini­tium deducta) quod antiquum fuerat id fateor ab A­postolorum memoria esse potuisse aliquanto remotius. Sepulcrorum tamen observatio, quae in hanc tandem commemorationem desiisse videtur, à brevi post Apo­stolos intervallo repetita est.38 SS. Pauli & Petri tro­phaea Caii Zephyrinique aetate extitisse & nota omni­bus fuisse, jam observavimus. Johannum etiam duo­rum sepulcra apud Ephesum, 39 non Eusebii aetate modo, sed etiam40 Dionysii Eusebio antiquioris mon­strabantur. Et quod ita metuerent Gentiles ne Po­lycarpi reliquias suffurarentur Christiani, Christoque ipso relicto Christi vice colerent; indicio est Me­morias, quas appellabant, martyrum ea etiam aetate synaxibus fuisse frequentatas, quod in illis fortasse locis synaxes illae annuae, quibus fieret eorum comme­moratio, haberentur. Eas illi synaxes, cum Deo, martyrum nomine, gratias referrent, in martyrum ipsorum cultum fuisse conversas Gentiles existimabant. [Page 71] Ab hoc ergo tempore quo inceperint hi fasti atque solennis commemoratio, siqua nomina in recentiori­bus Kalendariis appareant quorum vetustiorum nullus meminerit, ea omnia suspecta esse & pro commentitiis haberi debebunt, Sed redeat eo, unde digressa est, oratio.
  • §. XVI. Proximus post Neronem Christianos per­secutus est Domitianus. Quo tempore, sive inceperit haec commemoratio, sive fuerit potius recentior, at sa­ne multi esse non poterant qui in ea coronati sunt. Erat enim ea persecutio brevissima ut vix unum an­num implere potuerit. Statim extinctum innuit41 La­ctantius. Tutus (inquit) regnavit donec impias manus adversus Dominum tenderet. Postquam vero ad perse­quendum justum populum instinctu daemonum incitatus est, t [...]nc traditus in manus inimicorum luit poenas. Sed quid agimus conjecturus cum tempus ipsum certissimis habea­mus characteribus consignatum? Ethnicum scripto­rem protulit Eusebius (quem Brutium appellat in Chronico, eundem forte qui consulatum gesserit sub Antonino) qui ita scripserit,42 [...]. Consulatus ille Fla­vii Clementis incidit in annum AErae Christianae vul­garis XCV. Tribunitiam potestatem XV. à Septem­bris XIII. iniit Domitianus. Sub finem igitur anni persecutionem illam contigisse necesse est. Atqui sub finem Septembris anni sequentis, die nimirum e­jus XVIII. occisus est. His itaque terminis conclu­di illam persecutionem necesse est, ut vix annum impleri potuerit. Sed ne illis quidem limitibus cruen­ta esse potuit. Si Tertulliano credimus, ne ad crucia­tus quidem progressus est, nendum ad caedem. Ita e­nim ille:43 Tentaverat & Domitianus, portio Neronis de crudelitate, sed qua & homo, facile coeptum repressit, restitutis etiam quos relegaverat. Tentavit itaque dun­taxat, non item Caesariano, quod fecit Nero, gladio ferociit. Relegavit etiam confessos, non capitali etiam, fed nec membrorum supplicio, affecit. Nec alios sub eo quam exules habemus in probis Ecclesiae monu­mentis, Flaviam illam Domitillam, & S. Joannem A­postolum. Antipas in Asia populi furore passus est. Nisi forte Glabrionem, quem Judaismi & Flavium cos. quem Atheismi nomine interfectos testis est Dio, Christianismi nomine interfectos intelligamus. Re­pressit etiam coeptum, & quos relegaverat ipse restituit. Non itaque, ut hactenus creditum est, exules de causa Christianitatis, à Nerva primum revocati sunt. Rediisse sub Nerva primum revocati sunt. Rediisse sub Nerva facile concessero & ab eodem fuisse revo­ca [...]os. Ita enim fuisse auctores habemus Dionem Xi­philini, & Clementem Alexandrimum in Tractatu de divine salvando. Sed non pugnat, ut existimat Balu­zius, à Domitiano etiam fuisse revocatos, si tamen mors tyranni impedierit quo minus revocationis be­neficio potiri possent exules Christiani. Sed nec per totum illud, quod dixi, tempus duravit persecutio, si suum ipse coeptum represserit. Consentit cum Ter­tulliano, de hac Domitiani mutatione, Hegesippus. Cum enim in Davidicam familiam ille inquisivisset, & pro locupletibus metuendisque pauperes illos sper­nendosque reperisset; illum hujus inquisitionis even­tum ita describit Hegesippus, Domitianum 44 [...]. Scio equidem, eodem auctore45 Tertulliano, Joannem Apostolum Domitiano in oleum igneum esse conjectum, tum stupendo mi­raculo salvum, in insulam deinde esse relegatum, ve­rum eo miraculo ita deterritus est fortasse tyrannus ut ne auderet quidem deinde in innocentes pro in­genio suo saevire. Haec si vera sunt, suspecta e­runt deinde recentiorum monumenta omnia quae­cunque martyres Domitiano tribuendos esse censuerint.
  • §. XVII. Jam, si Lactantium audimus, à Domi­tiano ad Decium usque nulla erat omnino persecutio. Ita enim ille:46 Rescissis igitur actis tyranni, non modo in statum pristinum Ecclesia restituta est, sed etiam multo clarius ac floridius enituit; secu [...]isque temporibus, quibus multi ac boni principes Romani imperii clavum regimen­que tenuerunt, nullos inimicorum impetus passa, manus suas in orientem occidentemqe portexit, &c. Sed enim postea longa pax rupta est. Exitit enim, post annos plu­rimos, execrabile animal Decius, qui vexaret Ecclesiam. Ex quibus conterranei sui verbis intelligimus longa Cypriani pax quibus sit limitibus includenda. Sed quia Lactantio causam suam permittere non poterunt, si­qui erunt [...]; age videamus quid sit de iis, quos persecutores appellant, Imperatoribus sen­tiendum. Primum, in hoc intervallo, Trajano lo­cum tribuunt, quem Decio ipso saeviorem, si audi­mus fabulatores, fuisse necesse est. Nec cogitant in­terim quam ille ingenio miti esset placidoque & gloriae praeterea avidissimo, ut, si Christianos vel maxime odisset, sui tamen causa non esset, suorum temporum felicitatem tanta illa, quam volunt, crudelitate ma­culaturus. Sed edictis tantum abest ut in Christianos saevierit, ut Neronis & Domitiani quae etiamnum ex­tabant edicta ex parte frustratum dicat Tertulliaenus. Et quidem illum purgant ipsa Eusebii verba si accurate perpendantur.47 [...]. Populum itaque, non imperatorem, facit illius persecutionis auctorem, [...], non [...], ut ejus potius tempore quam jussu extitisse significet. Nec vero [...] fore probabile erat si rescriptis illam san­xisset imperator per orbem Romanum universum, ut dixi, valituris.
  • §. XVIII. Videamus itaque [...] illae persecu­tiones quousque fuerint progressae. Et quidem quae imperatorem spectat sola illa fuit Antiochena in qua pas­sus dicitur Ignatius. Ejus certum tempus habemus in actis Ignatii consulatum Syriae [Surae potius] & Sene­cionis, annum Domini CVII. sed paucos admodum absumit ea persecutio. Ignatio comites in martyrio Zosimum duntaxat & Rufum adjunxit Polycarpus qui statim ab eorum martyrio scripsit celeberrimam il­lam ad Philippenses quae extat hodie epistolam, sub initium anni CVIII. alia proculdubio additurus ac­cendendis ad martyrium Philippensium animis, siquae alia è provincia Syriae habuisset exempla. Nec est ve­risimile postea alios fuisse interfectos. In ipso enim itinere nondum Troade egressus pacem suis redditam ipse acceperat48 Ignatius. Nec est sane probabile, eo quidem tempore ultra hoc ipsum saeviisse Trajanum. Jam enim in procinctu erat expeditionis, quam ador­nabat adversus Persas, cum ipsum damnaret Ignatium, ut proinde postquam Antiochia discessisset, nec edicta adversus Christianos emisisset, statim Antiochena illa quieverit Ecclesia. Quae de aliis Trajani persecutioni­bus attulit Baronius, ea omnia è recentioribus hausta sunt, & suspectae fidei monumentis.
  • [Page 70] [...] [Page 71] [...] [Page 72]§. XIX. Sed nec [...] illae provinciarum perse­cutiones tam erant cruentae quam existimantur. E­rant equidem Judaei Christianorum hostes infensissimi in hoc uno toti occupati ut quibuscunque demum ar­tibus Gentilium animos ad Christianorum cruciatus cae­demque accenderent. In Apostolorum historia quam illi seduli in his maleficiis fuerint, omnibus arbitror esse compertissimum. Sed nec ita extinctis Aposto­lis rabies ista desaeviit. De sui quoque temporis Ju­daeis ita Justinus martyr:49 [...]. Atheismi accusatio ut Apostolorum temporibus recentior est, ita secundo tan­dem seculo & deinceps Christianis fuisse intentatam constat è Christianorum apologiis; constat etiam è Poly­carpi martyrio, qui cum jussus esset à Praeside de A­theis tollendis votum suum publice testari, de Chri­stianis utique tollendis proculdubio praeses erat intel­ligendus; constat & è Luciam Alexandro Pseudo-man­ti qui in numero eorum quos à mysteriis suis arcuit, Atheos, E [...]cureos Christianosque recensuit. Idem & in alio ejusdem dialogi loco idem martyr, ubi cum alia in illam, ut dixi, s [...]ntentiam retulisset, & illa quoque subjunxit:50 [...]. Ut ne dubi­tari quidem possit de recentioribus etiam Judaeis esse illa intelligenda. Sed & exemplis idem aliunde constat. Simeonem Cleopae ab haereticis accusatum esse observa­vit 51 Hegesippus. De Judaeorum VII. (quas alibi L. IV. c. 22 recensuit idem Hegesippus) haeresibus intel­lexit illum rectissime Valesius. Addidit enim eodem in loco Hegesippus, virginem eousque permansisse Ec­clesiam quod Christianorum haereses ne natae quidem viderentur, nedum ut tanta illa auctoritate, qua usos hosce videmus haereticos, invaluerit. Et in Polycarpi martyrio Judaeos etiam Polycarpo infensos memorat Ecclesia Smyrnensis. Neque porro aliis in locis hanc persecutionem saeviisse constat quam ubi magnae es­sent Judaeorum coloniae. Quod si Judoeorum, potius quam Gentilium, furore excitata illa fuerit sub Tra­jano persecutio, jam populorum potius, praefectorumque fuisse videbitur quam imperatorum quorum neminem legimus ita Judaeis fuisse propitium; jam nec adeo dura esse potuit, cum nec adeo gratum esset Gentili­bus concivibus Judaeorum nomen, magnaeque inter utrosque simultates intercesserint.
  • §. XX. Sed percurramus [...] illas provinciarum singularum persecutiones quas quidem constat è pro­batae fidei monumentis contigisse sub Trajano. Alia itaque erat in eadem Syriae provincia sub eodem e­quidem imperio, diversa tamen ab ea quam excitasset ipse52 imperator. Passum enim legimus in eadem illa provincia, eundem, quem diximus, Simeonem Cleopae. 53 [...]. Verba sunt Hegesippi. Qui Trajani edicto hanc tribuunt persecutionem omnes hasce [...] persecutiones in unam commiscent, quam & duobus his [...]e temporis characteribus designatam existimant: Anno Trajani X. quo passum legimus Ignatium, & hujus Attici consulatu, quem & in hujus anni X. fastos intru­dunt. Frustra nimirum illi. Nec enim uni cuidam certoque anno assignanda sunt quae per diversas pro­vincias populi furore gesta sunt; nec est quod ex hoc Attici consulatu, si vel maxime constaret, [...]er­tum aliquid de persecutionis tempore colligamus. Prae­terquam enim quod suffectus fuisse videatur, non or­dinarius, nec tamen huic anno Trajani X. quo esset in provincia Atticus, proculdubio collocandus; nec id tamen dicit, quod existimant, Hegesippus, [...] fuisse, sed duntaxat [...]. Id nempe voluit, cum legati Caesaris alii consulares, alii essent praetorii in Sy­r [...]a tamen fuisse consularem, non ut illius anni consul fuerit, sed ut olim consulatu functus, quod satis erat ad provinciam consularem administrandam. Nec certo aliquo intervallo à consulatu in provincias missi sunt. Scio equidem in libera repub. annuum plerumque il­lud fuisse intervallum, quinquennale ex Augusti decre­to apud Dionem. Et quidem in populi provinciis ob­tineri hoc fortasse potuit. Sed in provinciis Caesareis quae per legatos Caesarum administrarentur, omnia ge­sta pro solorum imperatorum arbitrio.
  • §. XXI. Quod vero ad hunc motum attinet in quo passum diximus Simeonem, ego si in re incerta divinari liceat, sub finem imperii statuendum esse exi­stimarim. Cum enim Judaei Cyrenenses & Cyprii jam rebellassent, & ad res novas moliendas spectarent ipsi etiam Syiaea Judaei qui & ipsi postea defecerint, & vero Messiae expectatio causa esset praeci [...] quae Ju­daeis novarum rerum studium excitaret, quem & ip­sum crediderint è Davide oriundum; proinde con­sentaneum erat ita praefectos Syriae paci esse publicae con­sulturos si stirpem omnem Davidis sustulissent. Eo itaque nomine odiosum Romanis metuendumque Si­meonem repraesentarunt Judaei quod ea esset familia Davidis oriundus. Herodis nimirum exemplum secu­tus fuerit in eo consilio Atticus. Aliter certe cum nulli imminerent tumultus, de familia Davidis veri­simile est parum admodum solicitos fuisse Romanos. Ita fiet ut medio aliquo tempore hoc Simeonis mar­tyrium contigerit, inter motus Judaeorum Cyrenensium AEgyptiorum Cypriorumque & Mesopotamenorum in Syria quos debellarit Lusius Quietus. Eodem autem anno conjungit Dio hos Judaeorum in aliis provinciis motus cum terrae motu Antiocheno in quo periit Pedo consul, anno nimirum Trajani XVII. vel XVIII. ineunte, Domini CXV. Illo enim anno consulem Pedonem habent fasti probatissimi, fasti quos Siculos appellant liber Cuspiniani, & Idatius. Debellatos au­tem à Lusio Quieto Judaeos Mesopotamenos ultimo Tra­jani anno posuit in Chronico Eusebius, Domini ni­mirum CXVII. Medio itaque anno Domini CXVI. passum esse Simeonem, est sane verisimillimum. Ita fuerit Domino coaevus, quem aera vulgari quadriennio seniorem fuisse consentiunt eruditi, utpote qui ipse tunc annum egerit CXX. Nec sane seniorem fuisse probabile est ex historia Evangelica, quae certe Si­meone seniores Cleopam ipsum & Mariam Cleopae Do­mino coaevos facit; sed nec ex historia Ecclesiastica quae S. Jacobum Simeoni praeponit in sede Hierosolymitana. Jam enim familiae Domini conjunctam fuisse hanc successionem, nos alibi observavimus. Erat autem ea successionis lex ut maximus natu haereditatem adire de­buerit. Ita etiam intelligimus cur Simeonis non me­minerit Polycarpus, non utique praetermissurus si in eadem persecutione eademque Syriae provincia passus esset Simeon quae Ignatium sustulisset. Ita intelligi­mus cur ad Trajanum, nec ultra, perstitisse Domini consanguineos dicat Hegesippus. Extinctam enim hac occasione à Romanis Davidis fuisse familiam, extin­ctamque eadem occasione familiam Domini univer­sam, quae ad familiam illam attinebat, omnino ve­risimile est; ita deinde alienis à stirpe Domini locum esse factum in sedem Hierosolymitanam succedendi. Ita [Page 73] denique intelligimus cur nisi accusatus non puniretur à praefecto Simeon, quod nimirum ita jam antea cau­tum esset ab ipso Imperatore in suo illo ad Plinium rescripto.
  • §. XXII. Est etiam id observatione dignum Si­meonis accusatores in ea accusatione causae suae praesi­dium posuisse quod ex Davidica stirpe oriundus esset potius quam in eo quod esset Christianus. Si enim Christianitatis causam satis ipsam per se ad ejus poe­nam valituram existimassent, ab illa certe stirpis Da­vidicae mentione vel sui causa, si minus Simeonis, ab­stinuissent, ipsi sibi ejusdem criminis conscii, tan­demque deprehensi. Quod itaque illam praeterea addiderint, signum est ea spe fecisse, fore ut plus valitura esset apud Romanos causa illa majestatis quam illa religionis. Paucorum autem erat ea, & ut ad stirpem penitus delendam suffecerit, ad alios certe Christianos non spectabat qui de stirpe illa gloriari ipsi non poterant.
  • §. XXIII. In hac eadem Syriae provincia Tiberia­num habent adversarii Palaestinae primae praefectum te­stem, ut existimant, de sui temporis martyrum mul­titudine amplissimum. Ita enim legimus in illius ad Trajanum Imperatorem Epistola, [...], &c. Sed multa sunt quae hanc Epistolam suspectam faciunt, ab illius seculi historia & moribus admodum aliena. Vel eo nomine suspecta est imprimis quod cam à Joanne Malel [...] Antiocheno ediderit praestantissimus Usserius, auctore fabulosissimo, nec alium in omni antiquitate repererit qui ejus meminit praeter Suidam quem ex eodem Joanne habuisse verisimile est. At certe Palaestini praefecti Epistolam Eusebium, ipsum quoque Pal [...]stinum, vix est ut dicamus effugisse, vix est ut in ejus historia Ecclesiastica illam hodie de­sideraremus si in illam incidisset. Palaestinae quoque illam distributionem in primam & secundam nemo est veterum qui meminerit Trajano coaevus. Reliquit Augustus senatui imperii Breviarium, quod quale fuerit ex54 Strabone & Tacito & Plinio intelligimus, nec ullus memoratur Imperatorum qui eam provin­ciarum distributionem innovarit usque ad Hadria­num. Mutata equidem nonnulla ab Hadriano disci­mus ex55 Appiano. Sed quamcunque tandem ille provinciarum distributionem reliquit posteris, ea rur­sus permansisse videtur usque ad Diocletianum. No­vam enim ille cum suis Caesaribus provinciarum partitionem fecit. Provincias, eo imperante, in frusta concisas tradit in aureolo de persecutorum mor­tibus libello Lactantius. Constantinum Magnum rursus eo nomine fugillat56 Zosimus quod in imperii admi­nistratione nonnulla mutare ausus sit. Nulla tamen hucusque apparet Palaestinae in primam secundamque partitio. Postea quae divisio obtinuerit, intelligimus ex legibus, ex Conciliorum subscriptionibus, ex Am­miano, & Ru [...]i Festi Breviario ad Valentinianum I. Nec ulla tamen hactenus Palaestina prima. Primam distri­butae Palaestinae in tres provincias mentionem observa­vit Gothofredus in57 codice Theodosiano, anno CCCCIX. Inde ad impostoris nostri tempora vide­tur emanasse.
  • §. XXIV. Sed & tituli quibus Trajanum ornavit Tiberianus, alieni etiam sunt ab aetate Trajani. Quod [...] appellet, quod, [...](victorem scilicet & triumphatorem pro forma scriptorum Latinorum) quod [...], recentiorem fictoris aetatem plane sapiunt, omnia Constantinopolitanorum Imperatorum stylum referentia.58 Victorem, triumphatorem, circa Constantini tempora inventa esse dicit Onuphrius. Vi­ctoris equidem titulo usum Constantinum fateor, sed triumphatoris illi atque [...] longe adhuc Constan­tino recentiores sunt. Constat id quod dico è num­mis, inscriptionibus, legibus, aliisque id genus publicis monumentis. Aliud est quod Antoninum P [...]um [...] appellet in edicto59 Marcus. De Divo Impe­ratore consecrato recte ille & pro Romanorum mori­bus. [...] enim Graeci, quem Latini Divum nuncu­pabant. Nos vero Imperatorum etiamnum supersti­tum titulis alienum [...] titulum aetate Trajani fuisse contendimus. Et vero mali ominis in loco, pro illius seculi superstitione, fuisset, si quis Divum Imperatorem mortuorum titulis compellasset, ne du­bitemus vel imprudenti Tiberiano excidere potuisse. Maledictum est (inquit Tertullianus) ante apotheosin Deum Caesarem nuncupari. Quod etiam plurali nume­ro est usus, [...], & [...] prodit auctorem Heraclio fortasse coae­vum, qui filios habuit imperii socios, ut proinde plu­rium Imperatorum nominibus monumenta publica essent concipinda. Se [...] & [...] illa mentio ipsa quoque suspecta est. Cum enim [...] obsequio tantam ille multitudinem sustulisset, fieri certe vix potest ut de aliis possint quam de generalibus edictis intelligi. Talia autem à Trajano nunquam fuisse edita jam probavimus.
  • §. XXV. In Bythinia grassata eadem est Trajani persecutio, sub Plinii junioris, ut dixi, proconsula [...]u. Post consulatum Plinii eam contigisse certum est, sed paucorum, ut probabile est, annorum intervallo, ut proinde non sit longe ab initio Trajani removenda. Sed nec illa, quandocunque fuerit, Imperatorem ta­men habuit auctorem, nec, quam existimant, mul­tos martyrio coronavit. Unum equidem memo­rat Imperatoris, quod Christianos spectarit, edictum, nempe de Hetaeriis. Sed & illud Agapas duntaxat spectavit, non item synaxes Ecclesiasticas quae quidem Eucharistiae percipiendae gratia celebrarentur; nec inobsequentes habuit ipsos Christianos, ut praetex­tum inde quaerere potuerit in illos saeviendi. Ait enim ipsos60 se sacramento non in scelus aliquod obstrin­xisse, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria commit­terent, ne fidem fallerent, ne deposium appellati abnega­rent, [omnino de Eucharistia haec videntur intelli­genda] quibus peractis morem sibi discedendi fuisse [haec populi dimissio est finita synaxi, pronunciatis à dia­cono verbis solennibus. ite in pace, quae & missa postea est, pro styli Africani genio, dicta] rursusque coeundi ad capiendum cibum, promiscuum tamen & in­noxium: quod ipsum facere desiisse post edictum (inquit) meum, quo secundum mandata tua Hetaerias esse vetue­ram. Novus hic coetus ad capiendum cibum post di­missam synaxem Eucharisticam vix est ut de alio coetu quam Agaparum illo intelligamus. Hoc itaque Tra­jani edictum de Hetaeriis nullos fecit martyres, quia ab e [...]usque tempore quo propositum erat, ipsi Christiani ab illis abstinuerunt. Aliud autem nullum memorat eo in loco Plinius. Quod itaque nonnulli passi fue­rint, non est Trajano, sed vel praecedentium Impera­torum edictis, vel provinciarum consuetudinibus vim leg [...]m tandem progressu temporis obtinentibus, tri­buendum.
  • [Page 74]§. XXVI. Utcunque tamen plurimos in magistra­tu suo Christianos à Plinio esse interfectos memorat Eu­sebius. Unde vero ipse hoc rescivit61 Eusebius? Certe Plinius perseverantes à se duci jussos dicit. Plurimi au­tem fuerint, an pauci, non dicit.62 Plinium Ter­tullianus de quibusdam duntaxat daemnatis, quibusdam gradu pulsis intellexit. Nec sane fuisse admodum mu [...]tos ex illis Plinii verbis colligimus: Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitan­tium numerum. Non passorum (inquit) sed periclitan­tium. Nondum itaque multos interfecerat cum Tra­janum de iis propter ipsam eorum multitudinem con­sulendum esse duxit. Suspicatur tamen Scaliger er­rasse ab Eusebii mente interpretem Hieronymum. In Graecis enim Eusebii Syncellianis, voci plurimos respon­det [...]. Ego Eusebium ipsum potius hallucinatum puto, & fidelius in Eusebii interpretatione versatum esse Hieronymum quam Syncellum, in verbis ipsius re­citandis. Eundem enim errorem erravit in Histo­ria etiam Ecclesiastica. Ait enim Plinium 63 [...]. Nempe marty­ras appellat quorum tantam dixerat fuisse multitudi­nem, & cum voce [...] usus est potius quam [...], plane innuit de passorum potius quam de periclitantium multitudine intellectum ab eo esse Plinium. Perperam autem intellectum esse jam pro­bavimus.
  • §. XXVII. Eodem ni fallor tempore quo perse­cutus est in Bithynia Plinius, persecutus etiam est in Asia proconsulari Arrius Antoninus avus maternus An­tonini Pii, ad quem scripsit etiam nonnullas epistolas ipse64 Plinius. De hujus persecutione ita Tertullia­nus: 65 Arrius Antoninus in Asia cum persequeretur in­stanter, omnes illius civitatis Christiani ante tribunalia ejus se manu facta obtulerunt: cum ille paucis duci jussis, reliquis ait, [...]. Paucos hic duci jussos ait ipse Tertullia­nus. Et hic sese offerentium multitudine, ut Plinius multitudine periclitantium, impeditus est quo minus pro libitu suo saeviret. Hortatur Philippenses suos ad martyrium ita Polycarpus, 66 [...]. Ita hodier­na Polycarpi exemplaria & Eusebii. Sed [...] in Eu­sebii codice D. Savilii & Nicephoro & apographo Sal­masii legi, notavit calamo in libri sui ora Usserius. Probabile est de sui temporis persecutione intelligen­dum esse Polycarpum, quanquam hic Apostolos etiam ipsos in exemplorum numero recensuerit. Ita illum si intelligamus, vel de suae Smyrnensis Ecclesiae marty­ribus loquitur, vel de illius ad quam scribit Philippen­sis. Si de suae, non aliam fuisse crediderim quam hanc Arrii, ut dixi, Antonini. Si de alia Ecclesiae Philippensis, illa quoque fuerit Ignatii martyrio coaeva, circiter annum Domini, quem dixi CVII. Ut pro­inde Plinii & Arrii Antonini persecutiones non longe ab hoc esse tempore removendas sit sane verisimilli­mum. Ceterum multos fuisse probabile non est quos ita paucis, tam frigide censuit esse annumerandos.
  • §. XXVIII. Quartam Hadriano persecutionem tribuunt recentiores, auctore, ut existimo, Sulpitio Severo. Neminem certe reperi eo antiquiorem qui ita senserit.67 Eusebius quartam Marco Anto [...]ino assignat. Eusebium secuti veterum plerique68 Hiero­nymus, 69 Augustinus, 70 Orosius. Idem senserunt Eusebio antiquiores, Lactantius, Tertullianus, Melito Sardensis. Antonino Pio, ut pacem Christianis impetra­ret, Hadriani nomine usus est qui vixit sub Hadria­no 71 S. Justinus Martyr, qua fronte usurus si & ipse fuisset persecutus? Nec etiam alia mente unquam innuit fuisse Hadrianum. Curavit Hadrianus templa in omnibus civitatibus sine simulacris construenda. Fama erat Christo ea fore dicanda, ut testis est gen­tilis ipse72 Lampridius. Ejus mentem si recte asse­cuti fuerint qui ita essent suspicati, longe sane ab­fuisse necesse est ut ejus discipulos persequeretur quem pro Deo ipse habuerit. Sed scio aliter sentire Casau­bonum, nec ita fuerit necne mihi impraesentiarum disputandum existimo. Certiora jam dedimus argu­menta quibus constat nunquam persecutorem fuisse Hadrianum. Omnium loco id unum esse potuit cum rescriptorum in favorem Christianorum editorum me­minerint scriptores Christiani ab Hadriani aetate pro­ximi; neminem tamen habeamus qui edictorum me­minerit persecutionem decernentium. Et sane rescrip­tum Hadriani ad Minucium Fundanum, provincialium duntaxat clamores quam iniqui essent, ostendit, sua edicta nullus meminit, memoraturus omnino & re­vocaturus siqua, ea de causa edidisset. Accedebat praeterea quod hoc Hadriani tempore Judaei Christia­norum hostes infensissimi (quos illius aevi persecutio­num auctores praecipuos fuisse diximus) ipsi dome­sticis calamitatibus oppressi Christianis vexandis va­care non possent; quod cum bellis tumultibusque Romano etiam imperio molestiam maximam crearint, gratiam proculdubio omnem sive Imperatoris, sive praefectorum etiam Romanorum provincialium, amise­rint, quam in perniciem Christianorum ante conver­terant; quod in sua Palaestinae provincia Christianos gravissimis cruciatibus puniret defectionis dux Bar­cochebas, in Christum negare vellent atque blasphe­mare (de quo testem habemus coaevum73 Justinum Martyrem) quin eo etiam ipso nomine quod nollent sibi adversum Romanum militem ferre subsidium, si74 Eu­sebio credimus, vel saltem Hieronymo, & secuto il­lum 75 Orosio, aliisque. Haec proculdubio, ut Ju­daeis odium, ita gratiam Christianis favoremque con­ciliabant, ut nec ipsi possent Christianis esse molesti, neque vellent, ut antea solebant, eorum suasu im­pulsuque Romani. Id quod etiam capta urbe Hiero­solymitana tandem apparuit. Pulsis enim Judaeis loci incolis & nova deducta in AEliam colonia, Christia­nis tamen permissam testatur Orosius. Et vero ma­ximum Christianorum numerum eo confluxisse exin­de constat quod76 Episcopum gentilem habuerint novi coloni. Ita nempe reprimendam existimarit Hadria­nus Judaeorum ferociam si Christianos illis ingratissimos in eorum locum introduxisset. Neque vero ab hujus imperii fine duntaxat molestissimos se praebuerant Judaei, sed à fine Trajani, ipsiusque Hadriani etiam initio, ut nunquam animo in Judaeos benevolo, nun­quam malevolo in Christianos, verisimile sit fuisse Ha­drianum.
  • §. XXIX. Edicto itaque in Christianos Hadria­num concedit temperasse77 Baronius. Alia tamen arte usum esse contendit, ut fidem martyrologiorum suorum quavis tandem arte tueatur. Scripsisse nimi­rum ad civitates illos sibi non placere, ita quorum [Page 75] vellet, sanguine satiandum, sine sanguinis tamen invidia. Atqui probet primum necesse est alienum Hadriani à Christianis animum. Tum & in privatos dolus iste singulosque fortasse processerit; at in sectam universam, in multos uno impetu delendos, nedum si diuturnam pateretur urbium crudelitatem, sine modo, sine fine, saevire, frustra omnino sperare potuit fore ut lateret. Negare tamen interim non possumus, ut à Judaeis metuendum non fuerit, ab Haereticis tamen qui sub Hadriano catervatim erupe­rint, conflatum esse nomini Christiano odium gra­vissimum atque invidiam. Jam enim78 Carpocratiani obscoenis suis irreligiosissimisque mysteriis fabulis il­lis de Oedipodaeis incestibus & infanticidiis, occasio­nem dederunt, quae quantum valuerint ad gentilium animos in Christianos accendendos, satis constat ex scriptoribus apologeticorum. Quanquam enim illis cum Orthodoxis nullum intercesserit commercium, fugit tamen id gentilium curiosissimos.79 Celsus ipse, cum de sua diligentia gloriatus esset, nihil tamen est quod legerit apud scriptores haereticos quin Catholicis etiam Orthodoxisque attribuerit. Utcunque fuerit, certum tamen est spurcitias illas haereticorum in contumeliam Orthodoxorum, ab eo usque tempore, esse conversas. Observavit id ante nos80 Eusebius, & Eusebio antiquior 81 Irenaeus quos consulat Lector qui de eo dubitandum esse censuerit. Nec enim vacat ut eorum verba ex­scribamus.
  • §. XXX. His itaque initiis ortus novus deinde excitatus est Christianos persequendi ardor, tanto uti­que perniciosior quo colorem habuit praetextumque plausibiliorem, ut cum superstitiosis duntaxat antea, jam bonis omnibus humanique generis studiosis odio digni viderentur. Minus tamen nocuit ea calumnia coaevis Hadriano Christianis, quod aliena viderentur à Christianorum moribus, & fortasse quod notos Chri­stianorum hostes Judaeos illarum calumniarum auctores praecipuos fuisse compererant, qui jam omni fide indigni habebantur. Nec enim cessasse illos in hac quoque calumnia Christianis inurenda è verbis82 Ju­stini supra recitatis suspicamur. Id ipsum etiam di­sertis verbis testatur83 Origenes. Ab initio certe fi­dem non obtinuerunt. De illis ipsis calumniis, [...], in­quit apud Justinum 84 Trypho. Nec aliter alii quorum meminit85 Origenes. Cum autem nondum crederen­tur hae calumniae, fieri certe non potuit ut vel po­puli, vel saltem praefectorum furores saepe multumve excitarint. Quod autem notat Origenes sua etiam aetate repertos esse nonnullos qui has fabulas veras crediderint, innuit certe apud graviores plurimosque Orientalium serius visas esse credibiles, ne dubitemus in initio, quod appellat, Christianitatis, nondum eam fidem obtinere potuisse ut gentiles possent ad cae­dem innocentium bonorumque accendere. Accede­bat fortasse & alia ratio quae, utcunque in se levis, apud Hadrianum tamen principem superstitiosissimum gravissima esse poterat, quod nempe magicis opera­tionibus Christiani adversissimi haberentur. Ideo86 A­lexander pseudomantis Christianos à suis mysteriis sum­movendos curavit. Ideo Valerianum 87 Macrianus Magus ad persecutionem adegit. Ideo Diocletianum suus quoque, quem appellat88 Lactantius Tages. Id­eo 89 Julianus Babylam Martyrem è Daphne tollendum curavit, quod Christianos invisos Diis suis censue­rint ut proinde nulla sua sacra possent, nisi sublatis Christianis, rite procedere. Docent itaque in apolo­giis suis Christiani malos esse genios illos qui Christia­nis essent infensi, nec tam odio Christianorum, quam motu, illos cessisse Christianis.
  • §. XXXI. Sed scriptas à Quadrato atque Aristide apologias magnas ab Hadriano in Christianos conci [...]a [...]ae persecutionis indices existimat90 Baronius. At ne par­vas equidem fuisse facile compererat si ipsam consu­luisset Historiam. Eusebius conatus duntaxat memo­rat malevolorum hominum qui illis dederint occasio­nem scribendi, nondum vero ortam aliquam perse­cutionem eorum interpellatione sedandam91 [...] (inquit) [...]. Qua­re ante apologias illas nulla adhuc persecutio orta erat, sed eo tantum propendit fortassis Hadrianus ut eam aliquando concitaret. Postea vero his ipsis apo­logiis sedatam esse, & testem habemus92 S. Hierony­mum, & concedit ipse Baronius. Nullos itaque in ea martyres factos esse verisimile est. Sed & relatio­nem illam Serenii Granniani ad Hadrianum persecutio­nis argumentum existimant adversarii. Imminentis equidem fuisse argumentum facile concessero, arden­tis fuisse nihil est quod concedamus. Serenii ipsius a­lienum à persecutione animum arguit ipsa relatio. Quorsum enim illa ipsa consulendi mora, quorsum argumenta quibus ostenderat quam iniqui essent pro­vincialium clamores, si provincialium sententiam probasset? Plane innuunt illa non sponte sua liben­temque Christianis nociturum, sed invitum coactum­que à rescripto Imperatoris. Aliter foret ut rem ipsam ne Imperatoris quidem arbitrio permisisset, ni usque ad responsum manum à caede temperasset. Sed nullum ipse responsum tulit; ante enim è pro­vincia decessit quam appellaret, & adversum perse­cutioni rescriptum accepit successor Minucius Funda­nus, quem nec ipsum persecutum esse verisimile est cum rescriptum Imperatoris quotidie expectaretur. Quod vero ait in rescripto ita agi posse in Christianos siquid deprehenderentur [...], & si provinciales vellent [...], suas [...], plane ostendit verum esse quod diximus, non jam de religione, sed vero de infanticidiis incestibusque aliisque id genus criminibus adversus leges Christianos deinde fore postulandos.
  • §. XXXII. Est & aliud Hadriani factum quod in argumentum convertunt adversarii, templum nem­pe Veneris ab eo in loco quo passus esset Dominus extructum, de quo ita Sulpicius Severus:93 Qua tempestate Adrianus, existimans se Christianam fidem lo­ci injuria peremturum, & in templo, ac loco Dominica passionis, daemonum simulacra constituit. Nempe quo in loco crucem Domini reperisse dicitur Imperatrix Helena, 94 in eo templum Veneri dicatum una repe­rit. Hoc Christiani dedita opera factum interpreta­bantur, in Christianae religionis contumeliam. Et quia novam illam coloniam AEliam ab AElio Hadria­no constitutam noverant, maxima etiam ex parte de novo constructum; ideo templum quoque illud Hadriano tribuendum censuerunt auctores Christiani Eusebio recentiores quarti seculi & deinceps omnes. Ipse Eusebius inventae cruci coaevus de Hadriano ne meminit quidem. Inde colligunt malignum Hadriani in Christianos animum. Verum id immerito. Nec enim constabat ab Hadriano templum illud fuisse [Page 76] constructum, nec rescivisse eum de sepulcro Christi eo in loco constituto, nec conservatam esse à Chri­stianis ad ejus usque aetatem sepulcri Dominici me­moriam, nedum ut id rescire posset Ethnicus Impe­rator. Nimium conjecturis suis tribuebant hac in causa Christiani nulla Historicorum monumentorum fide nitentibus. Cum enim AEliam suam sub impe­rii finem conderet Hadrianus, jam certe longe il­lum ab omni persecutionis consilio abfuisse probabile est. Jam enim Judaeorum turbae toties repetitae Judaeis illum alieniorem, quam antea reddiderant, magis item viceversa, quam antea, propitium Christianis. Et cum Judaeos tam profano illo suis spectaculo à pa­tria sua arcere voluerit, non est sane verisimile passu­tum ut novis suis coloniis Christianis tam foedum il­lud blasphemumque in memoriam Domini spectacu­lum ob oculos obversa [...]etur. Nulla itaque fuisse videtur, sub imperio Hadriani, in Christianos quo­rumcunque perfecutio. Ne unum quidem habemus apud Eusebium martyrem qui in ea perierit, sed nec in aliis quibuscunque probatae fidei monumentis. Unus forte excipiendus erit Telesphorus, quem mar­tyrem fuisse tradit Irenaeus III. 3. Si tamen Hadriani temporibus assignandus sit (quod fateor mihi videri verisimillimum) quanquam quo Imperatore passus fuerit, non constat ex Irenaeo aut coaevo Irenaei ali­quo auctore. Quin & eorum, quos sub Barcocheba passos esse certum est, tantis tamen illorum tempo­rum tumultibus, ipsa quoque nomina extincta sunt omnisque memoria. Nocuit omnino Hadriano fama illa nativae crudelitatis quam illi tribuunt histori­ci, ut deinde saeva quaeque de eo facillime crederen­tur.
  • §. XXXIII. Qui ita de temporibus imperatorum ab eorundem moribus judicandum censent, longe pa­catiora Christianis existimant tempora Antonini quam fuerint illa Hadriani. At si rem ipsam remotis prae­judiciis partiumque studio perpendamus, aliud om­nino sentiemus. Jam dixi nullius martyris in probis monumentis extare memoriam qui passus fuerit sub Hadriano, cum tamen multae fuerint persecutiones [...] sub Antonino Pio. Statim ab initio imperii obtulit ei Justinus apologiam priorem quae [...]. tamen est in distributione hodierna, in qua, cum quera­tur de solo nomine conflari Christianis invidiam, id­que unum agat ut crimina siqua Christianis intenta­rentur, probari tamen velit, provocatque ad rescrip­tum Hadriani; innuit sane jam neglectam fuisse contemtamque apud provinciales illam legem. Et cum in1 Dialogo cum Tryphone dicit praesentissimum sibi apud conterraneos suos periculum de ea apologia esse conflatum, facile intelligimus jam in ipso per­secutionis procinctu saltem fuisse Samaritanos. Idem in sua [...] apologia, quae hodie prima est, plures habet martyres ab ipso urbis Romanae praefecto pau­lo antea sublatos Ptolemaeum, Lucium, & forte illam, cujus meminit, foeminam. Jam ergo & in ipsa urbe Romana orta erat persecutio, ne dubitemus ad eam excitandam provincias fuisse propensissimas. Nec tamen plures quam quos memorat passos fuisse con­stat. Probabile est enim ea ipsa apologia, ubi ad Imperatorem senatumque pervenerat, extinctam eam esse persecutionem. Recruduit tamen postea. Ipsum enim Justinum sub Antonino P [...]o passom esse necesse est, si tam juvenis periit quam vult Epipha­nius. In Asia sub eodem passus videtur Polycarpus, si nimirum calculos sequamur cruditissimi patris Cestriensis qui illum anno Dom. CXLVII. extinctum existimat. Polycarpo additi socii XI. è Philadelphensi­bus, nec plures ea persecutio videtur absumsisse. Nisi forte illis martyres Pergamenos jungimus, quos sub Decio passos existimat Valesius. Sub eodem Pii imperio & illa quoque orta videtur in Syria perse­cutio de qua mentio in vita Peregrini, non tamen eodem quo passus est Polycarpus tempore. Missam enim ait Lacianus à Communi Asiae ad Peregrinum le­gationem gratulatoriam, quae certe mitti non po­tuit si & ipsi similiter laboraslent. Sed nec ea quoque videtur fuisse sanguinolenta. Dimissus enim est à praeside viro philosophico ipse Peregrinus, quem Christianorum praecipuum habitum tradit idem au­ctor, ut proinde verisimile non sit eundem in gre­garios Christianos saeviisse. Sed & in variis Graeciae u [...] ­bibus motus fuisse in Christianos, innuunt varia illa Pii ad easdem rescripta, qui tamen fortasse nullos, vel admodum paucos martyres fecerunt, subveniente Christianis opportune, per rescripta sua, ipso Impe­ratore.
  • §. XXXIV. Novis hisce persecutionibus causae e­rant novae in Christianos calumniae, hoc primum tem­pore, ut videtur, excogitatae. Prima erat majesta­tis illa quod per genium. Caesaris jurare nollent, nec statuas ejus adorare, sed nec eum Dominum saltem agnoscere. Primum legimus Polycarpum qui his arti­bus fuerat tentatus.2 [...](inquiunt He­rodes ad eum & Nicetes) [...] & postea Proconsul: [...]. Inde postea expressius de hoc crimine agunt Christianorum apologetici,3 Theophilus Antiochenus, & praesertim 4 Tertullianus. Nec enim ita disertam facit hujus ac­cusationis mentionem qui scripsit ante Polycarpi mar­tyrium 5 S. Justinus, quamvis eam in animo habere ipse etiam potuerit. Alia erat qua calamitates pu­blicas omnes Christianis imputabant. Inciderunt e­nim in hujus Antonini, ut in Marci etiam, tempo­ra gravissimi in Asia terraemotus urbium aliquot ex­cidio insignes. Hos Christianorum hostes Asiani in odium Christianorum convertebant, quasi vero Chri­stianorum causa Dii Romano imperio irascerentur, Christianorum proinde quasi [...] sanguine sa­tiandi. Id ita fuisse è rescripto illo colligimus ad commune Asiae quod nobis conservavit Eusebius, & quicunque illud [...]. Justini apologiae subjunxit. U­trique Antonino illud tribuunt codices, Marco Eu­sebiani, Pio autem illi Justini. Et sane utriusvis esse potuit. Marco Imperatore, terraemotus contigisse fa­cile consentiunt omnes, & quidem in Asia, ad cu­jus incolas dedit illud Imperator. Testis est illius aevi atque loci omni exceptione major Aristides. Si­militer in Pii imperio fuisse terraemotum & quidem in Asia auctor est6 Capitolinus, qui inter adversa il­lorum temporum recenset terraemotum quo Rhodio­rum & Asiae oppida conciderunt, quae omnia mirifice instauravit. Illos terraemotus partim [...] partim [...] recenset eo ipso tempore quo rescriptum suum edidit Imperator, ex quo tempus certo con­staret, modo de auctore rescripti liquido constaret. Si Marci tribunitiam potestatem XV. cum consula­tu componamus cum7 Eusebio, rescripserit illud in ipso suo IIIo. consulatu Marcus A. D. CLXI. Sin Pii potestatem similiter tribunitiam XV. cum con­sulatu ejus IV. ut habent codices Justini, ita editum fuerit A. D. CLIII. Sed mihi fateor suspectum esse hoc edictum, magisque ad mentem Christianorum esse [Page 77] conceptum quam illud concepturus fuerit gentilis Imperator.
  • §. XXXV. Quintam persecutionem Marci tem­poribus assignat8 Sulpicius quam quartam reliqui nu­merant, ut dixi, veterum Eusebii sequaces. Sed nec illa Imperatorem auctorem habuit, nec tam multos coronavit quam putant, martyras, ut ex recensione constabit. Diximus jam antea excogitatam fuisse il­lam in Christianos calumniam de insanticidiis & Oedi­podaeis incestibus. Ea jam apud nonnullos eam fidem obtinuerat ut Christianos pro genere hominum flagi­tiosissimo haberent. Non est itaque quod miremur eorum rabiem ultra modum increvisse, & in rudi creduloque vulgo magis indies magisque esse propa­gatam. Quid porro vulgus de re aliqua cen [...]uisset, in ludis panegyricisque conventibus praecipue eluxisse constat ex illorum temporum9 historia. Haec occa­sio erat persecutionis illius quae Lugdunenses Viennen­sesque martyres exercuit. Cum enim ludi quinquen­nales à Druso instituti, totius Galliae conventu in Lug­duno celebrandi essent, ea occasione non est quod dubitemus maximos fuisse totius gentis frequentissi­mosque concursus, maximam ut plerunque fit, popu­li ita convenientis licentiam. Et quanquam solis po­puli clamoribus nihil esset per superiorum Imperato­rum rescripta permissum; ut tamen lege agerent cum Christianis, [...]i quid utique probandum suscepissent, ita nunquam vetitum erat ut contra esset ipso Ha­driani rescripto disertissimis verbis permissum. Ca­piunt itaque Christianos, multis proculdubio, in tan­to populi impetu, quod ju [...]serat Trajanus, promtissi­mo animo accusantibus. Captos, ni cives essent Ro­mani, ipsos, in id genus causis parum exploratis, quaestionibus subjiciunt, ut subjecturus erat10 Apostolum praeses, subjecerunt11 Philippenses, cum nondum com­perissent illum virum esse Romanum. Neminem au­tem horum martyrum civem Romanum legimus prae­ter unum Attalum. Praecipue autem in eorum, si­qui essent, servos, pro moribus Romanorum, quaestio­nem instituunt. Horum nonnullos ethnicos fuisse tra­dunt Lugdunenses & Viennenses qui metu cruciatuum, militibus praeterea ad hoc ipsum eos incitantibus, confessi sunt coenas illas Thyesteas atque Oedipodaeos con­cubitus. Jamque omnium sententia convicti eorum criminum erant Christiani, de quibus antea nihil ha­buissent explorati. Inde non est quod miremur re­scriptum esse à clementissimo alioqui mitissimoque Imperatore, de puniendis Christianis. Id tamen ea aequitate temperavit ut ne in aliorum Christianorum fraudem cederet praeterquam Lugdunensium atque Viennensium, quos servorum testimonio convictos eo­rum criminum constrictosque teneret, ut proinde non tam Christiani nominis hostis quam infanticidiorum incestuumque hostis fuerit habendus.
  • §. XXXVI. In hujus persecutionis tempore sta­tuendo diversus à se est Eusebius. In Historia annum Marci XVII. ei assignat, in Chronico VII. duntaxat. Hinc diversae à se invicem Doctorum sententiae. E­go Chronico potius accedo, non quod bellum Parthicum cum ea conjungit Orosius quo usus est testimonio Blondellus. Fecit enim hoc Orosius ex conjectura sua, nulla prorsus historiae fide; nulla enim belli Parthici mentio in epistola Lugdunensium & Viennensium. Ego ex ipsa potius epistola repetendum censeo. Ludos instituit Drusus Lugduni in honorem Julii An. U. C. DCCXLIII. ut è Dione collegit & Livii epito­matore doctissimus pater Episcopus Asaphensis, Ka­lendis ut videtur Juliis illos dedicaturus. Sed repen­tino Germanorum incursu impeditus est ne illo anno dedicare posset. Proximo itaque anno venit in Gal­liam ipse Augustus. Inde ludi instaurati, non in Julii (ut antea constituturm erat) honorem sunt, sed ipsius Augusti ipsis Kalend. mense viz. Augusto sacro. Me­minit 12 Suetonius, ineminit etiam sub Haariano 13 Ju­venalis, & sub Alexandro Severo Dio. Instituti [...]unt Julo Antonio, Fabio Africano Coss. An. U. C. Varro­niano DCCXLIV. Pentaetericos fuisse probabile est, i. e. quarto quoque anno absoluto, quinto ineunte rediisse, ut pentaetericos explicat14 Censorinus. In hos ludos inci­disse hanc persecutionem ex ipsa constat Lugdunensium epistola. Annus itaque urbis DCCCCXX. agonalis fuerit necesse est, Christi nimi [...]um, pro aera vulgari CLXVII. Mors Pii in Aprilis initium incidit, ut proinde Aprilis initio Marcus VI. imperii annum absolverit, Kalend. Augusti VII. jam per aliquot menses inchoa­rit. Convenit praeterea quod unum dicant à praefe­cto Gaelliarum Imperatorem fuisse consultum. Is nem­pe Marcus fuit, necdum reverso à bello Parthico fra­tre Lucio. Quod si annus fu [...]set XVII. jam Com­modus etiam tribunitiam potestatem acceperat, ut proinde rescriptum fuerit illius etiam nomine inscri­bendum. Illud fateor omnium esse difficillimum, quod ad Pontificem Romanum Eleu [...]herum scripserint martyres Gallici per Irenaeum. Sed incertissima pro­fecto sunt quae de horum Pontificum temporibus tra­dunt sive Eusebius, sive Indiculus Bucherianus, sive pseudo [...] Damasus, &c. Ut nihil sit ex illis de indu­b [...]tatae fidei monumentis statuendum. Id unum cer­tum quandocunque contigerit haec persecutio, coae­vum tamen illi, &, qui in ea passus est, Pothino fuisse Eleutherum. Nec enim omnino credibile est, quod existimat Blondellus, martyrum legationem, tot ab eorum obitu elapsis annis, obiisse Irenaeum. Proinde ex eo quod VII. hujus imperii anno haec contigerit persecutio, concludendum potius hallucinatos else a­lios omnes qui tot annis recentiorem faciunt Eleutheri Pontificatum, & Irenaeum tot annos jam Pontificem. Et quidem eo minus credibilia sunt illa monumenta contraria, quod nec ipsa inter se consentiant. Vidit nihilominus Eusebius quod non vidit Blondellus, coae­vum illi fuisse persecutioni Eleutherum ut proinde quo in loco Eleutherum, XVII. Antonini assignat, eo­dem etiam Persecutionem collocandam esse censuerit. Sed longe profecto melius in horum Pontificum tem­poribus conveniunt cum historia monumenta ea qui­bus usus est Eutychius quae sub initium Antonini suc­cessisse tradunt Eleutherum. In alta Ecclesiae pace, & ante illam, ut videtur, persecutionem scripsit ad­versus haereses Irenaeus. Vix aliter fuisset otium. Quid quod cum de martyribus 15 disserit ita loquitur tamen, ut, cum illa scriberet, nullos innuat fuisse martyres. Et tamen jam Ponti [...]ex erat Eleutherus. Sed longe accuratiora de illorum temporum Pontifi­cibus à viro longe eruditissimo maximoque Cestriensi expectamus.
  • §. XXXVII. Haec prima erat, ni fallor, quae sub Marco contigit, persecutio, in qua qui passi essent è Lugdunensium Viennensiumque epistola intelli­geremus, si eam integram haberemus qualis extitit aetate Eusebii. Nec enim verisimile erat adornatam eam fuisse legationem qua illae ad Eleutherum & A­sianos datae essent episolae, nisi postquam intermissa paulatim desaeviret illa persecutio. Reverso sub anni sequentis initium ad triumphum Romae celebrandum [Page 78] Lucio, legatum egit pro Christianis, ni fallor, Athe­nagoras, ut proinde ejus apologia non sit alteri quam huic Galliae persecutioni aptanda. Fateor equidem Lucium Aurelium Commodum (cui legationem suam in­scripsit Athenagoras) tam fratrem Marci quam filium intelligi posse. Quod vero Armeniaci titulum cum Sarmatico conjungit, codicum omnino vitio tribuen­dum. Nec enim Lucius frater unquam Sarmaticus appellatus est qui diu antea defunctus est quam bel­lum Sarmaticum oriretur. Nec Lucium filium un­quam Armeniacum appellatum legimus. Quod autem de.16 [...] gratulatur Athenagoras, de alio certe quam fratre Lucio intelligi non potest. Nec enim absolvit Marcus Marcomannicum bellum in quo filio socio est usus. Pro [...] itaque omnino [...] reponendum. Eum enim titulum Marcus, cum primum repudiasset, at profligato bel­lo utrumque Parthicum appellatum esse scribit in Marci vita17 Capitolinus. Marci Trib. Pot. XIX. (quae cum Veri V. concurrit, annoque Domini CLXV.) Parthici titulus in utriusque, tam Marci quam Veri nummis primum apparet. Inde etiam in sequentium annorum nummis occurrit, ut certum sit utroque titulo tam Parthici quam Armeniaci titulo utrumque esse usum, quanquam fateor in Marci nummis Armeniaci quam Parthici titulum frequentio­rem esse. Convenit & quod addit in titulo legationis suae Athenagoras, [...]. Hunc enim titulum cum Marco Lucium Verum habuisse commu­nem, constat è 2 [...] apologia justini. Quod eum u­surparit Commodus, nemo est qui asserat. Ita etiam loquitur de Protco, sive Peregrino, acsi ea ipsa qua haec scriberet, Olympiade is se in ignem conjecis­set. 18 [...]. Rectissime, Concremavit se iste Proteus ipsa Olympiade CCXXXVI. Marci anno V. trien­nio antequam Romam redierit Lucius. Nec vero tem­pus opportunius esse potuit legationi obeundae quam cum Augustis de victoria Parthica, & triumpho brevi secuturo esset gratulandum. Jam enim indulgentia Augustorum pro more expectanda erat. Quo vero tempore redierit ab Oriente Lucius, è nummis utrius­que facile colligimus. Marci nummos habemus hac epigraphe insignitos: M. ANT. AUG. ARM. PARTH. MAX. TR. P. XXII. IMP. V. COS. III. FORT. RED. Similis eodem an­no concurrit nummus Luci [...] ita inscriptus: L. AUR. ANTONINUS. AUG. ARM. TR. P. VIII. IMP. V. COS. III. FORT. RED. Horum unum exhibent Cimelia illustrissimi Domini Edvardi Comitis Clarendoniae, harum literarum Patroni studio­sissimi. Utriusque scilicet Imperatoris nomine vota fortune reduci soluta sunt, quod post quinquennalem absentiam salvus tandem rediisset Lucius. Utraeque tribunitiae potestates A. D. CLXVIII. designant, sed eum ipsum jam provectum; sunt enim & alii utrius­que nummi iis tribunitiis potestatibus consignati, in quibus IMP. IV. duntaxat legimus. Unde sequitur eodem anno gesta aliqua in bello Parthico intercessisse, quorum felici successu uterque Imp. V. pro more, ab exercitu acclamatus est, ante hunc, quem dixi, Lucii reditum. Hoc itaque tempore legationem obiit Athenagoras, viz. An. CLXVIII. statim à reditu Lucii. Si enim eam diutius distulisset, obstitisset bellum Marcomannicum quo minus posset pacem il­lam, quam [...], appellat, Imperatoribus revera gratulari. Neque porro obstat quod dicit, neminem Christianum ullius criminis fuisse convictum. Nec e­nim necesse est ut eum ita intelligamus quasi alieno testimonio non fuissent convicti; sed (quod ait19 Ter­tullianus) cum tot Christianorum conventicula distur­bassent, neminem tamen persecutores in flagitio de­prehendissent, neminem etiam fide dignorum homi­num testimonio convicissent.
  • §. XXXVIII. Ad eandem itaque persecutionem omnino pertinuisse videtur haec Athenagorae apologia, aliis tamen in locis excitatam, Hellade nimirum, si Atheniensis ipse fuerit Athenagoras. Nec enim est quod dubitemus quin, cum de convictis operarum testimonio Christianis fama emanasset, odiosum dein­de & Diis hominibusque invisum hominum genus ubique haberentur; exarsisse deinde plebium clamo­res, fanaticorum zelum, factiosorum avaritiam, ut quantum cuique per leges liceret, tantum omnes, pro suo quisque modulo, in Christianos saevierit. Tum interpellatos probabile est provinciarum plebiumque legationibus Imperatores, fatigatos circi clamoribus praefectos provinciales. Cum vero nullum haberent Im­peratorum rescriptum, & vero praefectorum provincia­lium potestas tot fuisset priorum Imperatorum in fa­vorem Christianorum editis edictis coercita ut nihil illi, nisi admodum superstitiosi fuissent, novare ta­men, nisi praeeuntibus Imperatoribus, auderent; pro­babile est paucos omnino praefectorum Romanorum fuisse repertos qui Christianos persequerentur. Ea itaque spe dejecti ad magistratus urbicos confugerunt, quorum animi jam erant à Christianis alieniores, & quibus pro­prias plerunque leges atque consuetudines Romani e­tiam indulserant. Facile itaque illi in Christianorum persecutionem conversi sunt. Dum tamen Romano­rum praefectorum consensum non habebant, aliis equi­dem incommodis Christianos afficere poterant, non item illos martyrio coronare. Jure enim gladii care­bant, per Romanas leges, magistratus urbici. Hanc ipsam fuisse eorum Christianorum causam quorum no­mine legationem susceperat Athenagoras, illa ejus ver­ba innuunt:20 [...]. Non dicit ipsos persecutionum auctores fuisse Imperatores, sed aliorum saevitia oppressis Christianis non utique subvenisse, plane ad mentem Tertulliani atque La­ctantii, ut supra vidimus. Quos vero persecutores in­telligat, ex ipsa poenarum mentione facile colligimus, [...]. Nempe proscriptionem illa & exilium denotant, non autem mortes, sed ne cruciatus quidem. Non est itaque quod hic martyres aliquos fuisse colligamus. Male igitur adversarii, quoties apologias à Christianis oblatas Imperatoribus le­gunt, toties Romanorum persecutiones fuisse conclu­dunt. Male rursus, quoties essent persecutiones, to­ties Christianorum lanienas fuisse atque martyria.
  • §. XXXIX. Ab Hellade deinde ad Asiam mino­rem transiit tragoediarum Gallicarum fama, & cum fama rabies in Christianos. Ibi nova orta persecutio occasionem dedisse videtur apologiis Melitonis Sarden­sis & Apollinaris Hierapolitani. Uno enim eodemque tempore fuisse scriptas verisimile est ut uni certum est oblatas esse eidemque Imperatori. Erat tamen haec persecutio aliquot fortasse annis Gallicana recentior, & Graeca illa in qua scripsit Athenagoras. Post mor­tem certe Lucii veri scriptam illam verisimile est obla­tamque utramque apologiam. Aliter certe Lucio il­lam pariter ac Marco obtulissent, praesertim cum in ea agerent Imperii parte quae ad Lucii potius, cum abesset à fratre, ditionem attinebant. Post annum [Page 79] itaque Marci IX. Domini, pro aera vulgari, CLXX. inchoatum scripserint necesse est. Rursus ante An. Dom. CLXXV. Tunc enim tribunitiam potestatem accepisse Commodum constat è nummis inscriptionibusque. Quod si, cum illi scriberent, jam consors imperii factus esset Commodus, ut certe rescriptum erat cum Commodi mentione concipien­dum, ita certe nec in libello supplici erat nomen ejus praetermittendum. Quid quod ominatur Commodi imperium21 Melito quo ipse innuit nondum ipsum fuisse Imperatorem. Medio itaque tempore conti­gerit ea persecutio. X. imperii anno tribuunt tam Eusebius in Chronico quam Chronicon Alexandrinum. Ita fiet ut apologiam obtulerit Melito post prima salten vicennalia Mart. XVII. A. D. CLXX. Ap­tissime ex ipsius Cl. Pagi rationibus, ut primis de­cennalibus votis solutis pro principis indulgentia suppli­caretur. Et magis, ni fallor, ad mentem auctoris Chronici Alexandrini, qui Eusebium, ut probabile est, secutus auctorem, cum anno potius Imperatoris, quam cum Coss. illam Melitonis conjunxit apologiam. Ita turbas illas, quarum occasione apologiam. Ita tur­bas illas, quarum occasione apologiam scripsit Athe­nagoras proxime exceperit, ut ab eodem impetu tran­sierit ille furor ab Hellade in Asiam, quo antea à Gal­lus in Helladem transierat. Atqui solarum illa quo­que fuit urbium, plane ad exemplum prioris in Hel­lade, non Imperatorum, sed ne praefectorum quidem provincialium. [...] (inquit) [...]. Plane [...], pro usu illarum Rerum­pub. non alia erant quam urbium decreta quae in eam formam concipi solebant, [...], non autem rescripta Imperatorum, sed nec edicta praefe­ctorum provincialium. Id novum esse dicit, & quod nunquam antea [...]it factum. At novum non fuit ut prae­fecti provinciarum Christianos persequerentur etiam in Asia. Novum non fuit, si praesertim adversarii audiendi sint ut persequerentur etiam Imperatores. Quod porro ait in Asia hoc fuisse novum, plane in­nuit alibi ne hoc quidem ipsum exemplis caruisse. Nempe idem à Pio datas aliquas ad urbes memorat epistolas, ne quid novi in Christianorum causa moli­rentur. Et nuperrimo exemplo idem à Graecis civi­tatibus factum, de quo diximus egisse Athenagoram. Unde etiam constat de urbium [...] haec esse intel­ligenda. Constat porro obiter edictum illud quod sub nomine Antonini Pii Justini apologiae II. subjun­xere Librarii, Pii certe esse non potuisse. Quod e­nim ad [...] Asiae datum illud esse edictum, plane significat omnes Asiae urbes quae in communi Asiae Con­cilio repraesentabantur, spectasse Pium, ut in hoc ipso Melitonis exemplo edicto dato ad [...] cautum est ne quid in aliqua Helladis civitate tumul­tuaretur. At si hoc sub Pio olim in ipsa Asia conti­gisset, jam certe fieri non potuit ut novum illud nec unquam antea factum diceret qui sub Marco scripsit Melito. Dubitat praeterea Melito num haec perse­cutio ab Imperatore emanarit, de occultis proculdubio literis intelligendus. Dubitare enim non potuit, si per edicta illam jussisset Imperator. Smyrnae enim aut Ephesi aut in aliqua alia primaria saltem Asiae civita­te propositum fuisset antequam illud proconsul exe­queretur. Sed de diverticulo in viam. Confirmat etiam quod diximus poena ipsa cujus meminit Me­lito, bonorum illa certe, non capitis. Ita enim scribit Melito: 22 [...] [male imperialia edicta [...] vertit Valesius] [...]. Poenae itaque capitalis nulla in hac Asiae perse­cutione mentio, sed nec ullius potestatis quae capitalem posset, pro arbitrio suo, irrogare.
  • §. XL. Sub Commodo pacem Ecclesiae fuisse [...] testis est illorum temporum scriptor23 Asterius Urbanus, quam pacem cunctas orbis Ecclesias comple­xam esse scribit24 Eusebius. Nempe Marciam Chri­stianorum fuisse Patronam ait, Dione suo fortasse au­ctore, 25 Xiphilinus. Passum equidem legimus hoc ipso tempore Apollonium, cum praefectus praetorio adhuc esset Perennis, i. e. ante A. D. CLXXXVI. Verum ita passum ut rescriptum Hadriani accuratis­sime Perennis observaret. Nec accepit libellos accusa­tionis Perennis nisi edito accusatoris nomine, ut jusserat Trajanus; & accusatorem ipsum extremo supplicio af­fecit è rescripto Hadriani. Qua ipsa severitate pro­babile est deterritos accusatores non multos postea esse repertos.
  • §. XLI. Quintam deinde persecutionem Severo tribuunt Eusebius & qui illum exscribunt alii, quam sextam numerat Sulpicius Severus. Nec tamen illam ipsam inchoatam putant ante X. ejus annum. Nec otium erat antea sive ipsi Imperatori, sive provincia­rum praefectis, nec ipsis urbium plebibus magistratibus­ve quos externa saltem ab hostibus pax in eam saevien­di lasciviam plerunque convertit. Domesticis tumul­tibus inquieta erant omnia, nec de Imperatore consta­bat quis pro legitimo esset habendus, usque ad cae­dem Albini. Nec erat A. D. CXCVII Nec occur­rebat saltem occasio aliqua quae Imperatoris iram in Chri­stianos excitaret, cum nec Nigriani fuissent illi nec Albiniani, ut ait26 Tertullianus. Inde bella à Romani imperii hostibus externa ingruebant. V. Severi anno bellum Judaicum & Samariticum assignat Eusebius, & vero certum est Romanis finibus molestos fuisse Par­thos cum in bello adversus Albinum, Severus esset oc­cupatus. Absoluto hoc Albini bello, statim in illos movit Severus, & de re adversus illos bene gesta tri­bunitia potestate VI. Imperator XI. appellatus est. VII. tandem anno Parthicum, Adiabenicum & Arabi­cum nuncupatum annotavit in Chronico Eusebius. Id nempe, ut opinor, à militibus. Vix enim illum Parthici titulum in inscriptionibus legimus ante Trib. P. VIII. ut proinde illo tandem VIII. ejus anno ti­tulum illum à senatu confirmatum, acceptumque à Severo sit omnino verisimillimum. IX. autem anno persecutionem assignat auctor chronici Alexandrini, sed manifestissimo unius anni errore. Tempus enim notavit accuratissime in Severi vita Spartianus. De Caracallae enim consulatu I. in quo patrem III. colle­gam habuit, ista subjungit:27 Statim in Syria consu­latum inierunt. Post hoc, dato stipendio cumulatiore mi­litibus, Alexandriam petiit. In itinere Palaestinis pluri­ma jura fundavit. Judaeos fieri sub gravi poena vetuit. I­dem etiam de Christianis sanxit. Incidit ille consula­tus in annum AErae vulgaris CCII. X. etiam Severi anno hanc persecutionem tam in Chronico quam etiam in Historia tribuit28 Eusebius, & quidem auctore, ut videtur, coaevo Juda, aliisque fortasse Origenis ea occasione scriptis epistolis. Ergo post VIII. Id. A­pril. orta illa est persecutio. Ab eo enim natali suo pot. tribunitiam suam X. iniit Severus. Forte auctor [Page 80] chronici Alexandrini in hoc primo persecutionis anno statuendo secutus fuerit Olympiadum aliquem colle­ctorem. Annus autem Olympiacus à Solstitio anni D. CCI. ad Solstitium anni CCII. extenditur. Ita si mentem ejus recte capimus, initium hujus perse­cutionis inter VIII. Id. April. & Solstitium, medio aliquo tempore erit statuendum. Durasse autem constat duobus annis, anno viz.29 Origenis XVII. & XVIII. Praefectis AEgypti duobus, Laeto & A­quila. Huc itaque refero quod observavit sive Euse­bius, sive Hieronymus, de duodecimo Severi an­no: 30 In hoc anno Jobelaeum à majoribus invenimus ob­servatum, i. e. duodecimo anno Severi, & CCLII. Antiochenae urbis. Non convenire hunc annum nu­meris aliorum Jubelaeorum observavit ipse Scali­ger, verum incidisse in annum secularem U. C. DCCCCLVII. qui Coss. habuit Chilonem & Libo­nem. ut notat scriptor accuratissimus31 Censorinus. Incidisse autem in XII. Severi annum constat ex in­scriptionibus quibus XII. Severo VII. Antonino Trib. Pot. assignatur cum ludos seculares facerent. Inde constat obiter quantum errarit hactenus vulgus chro­nologorum qui Severo natalem tribuunt Palilibus re­centiorem. Nempe occasione anni secularis, ne tan­ta celebritas cruore macularetur, pacem Ecclesiae concessit Imperator. Inde Christiani, cum urbis Romanae, earumque superstitionum, nomine quibus illum Gentiles celebrarent, festum habere non pos­sent, at pacis suae religionisque causa habebant. Cum vero è Scriptura quaererent exemplum, nullum cer­te occurrebat accommodatius quam illud Jobelaei. Jam enim licebat omnibus, ut in illo Judaeorum Jobelaeo, ad suam cujusque haereditatem in pace redire. Inde fortasse & alios duos ante Diocletiani persecutionem celebrarunt Jobelaeos. Meminit certe, eadem etiam forma Hieronymus, quanquam uno alterove anno à vero situ remotos. Sed XLIX. forte, non L. an­norum illi fuerunt Jobelaei. Tertii itaque anni praefe­ctum probabile est nihil in mandatis habuisse de per­secutione Christianorum.
  • §. XLII. Prima itaque hujus persecutionis occa­sio [...] ex illa Judaeorum defectione nata videtur. Profli­gato enim illo judaeorum bello, & oblato à Senatu triumpho Judaico; cavendum erat ne qui deinde ab iisdem tumultus orirentur. Proinde Judaeos fieri ve­tuit sub gravi poena, non tamen Judaeis, sed Proselytis, sive solis sive praecipue, inferenda. Et cum triumphi Judaici occasione & consulatus Augustorum in Antio­chia suscepti, & ludorum muneruinque ea causa edi­torum magni fuissent in Antiochia populi concursus, credibile est fatigatum theatri circique clamoribus Severum ut Judaeis Christianos adjungeret. Certe illo­rum temporum Gentilibus non ita magnum videba­tur Judaeorum Christianorumque discrimen, ut proinde quae de Judaeis legunt in illorum seculorum historiis, ea de Christianis intelligant viri eruditi. Ita32 Sueto­nium interpretantur de Judaeis Chresto impulsore assidue tumultuantibus & à Claudio urbe pulsis. Ita judaeum 33 Epicteti [...].34 Ita Judaicam religionem ob quam collusorem suum puerum gravius verberatum flebit septennis Caracalla. Inde his ipsis temporibus vel pau­lo etiam fortasse recentius, nova illa quam appel­lat 35 Tertullianus, Christianorum Dei editio, cum ejus­modi inscriptione, Deus Christianorum Ononychites, au­ribus asininis, altero pede ungulati, librum gestantis, & togati, Judaeorum enim Deo eandem ipsam formam tribuerat36 Tacitus, & qui Antiochum Epiphanem in templum comitati sunt, apud* Josephum. Inde etiam Judaeorum illa Christianorumque apud recentiores con­junctio quasi idem sentientium. Judaeos, Samarita­nos & Christianos conjunxit37 Elagabalus, & Elaga­balo antiquior38 Hadrianus; Christianos & Judaeos re­centior 39 Alexander Severus. Sed vero in hac ipsa causa quae Judaeos Romano imperio suspectos faciebat, erant & alia quae ne Christianos quidem, apud Gen­tiles rerum Christianarum nescios, ab eadem illa suspi­cione videbantur liberare. Christiani etiam expecta­bant Messiam, & quidem talem illum plerique qui terrenus foret princeps, erant enim Millenarii. Et quanquam nullam unquam experti essent Christiano­rum in tot Judaeorum defectionibus perfidiam, quo­niam tamen ante Messiae sui adventum Christiani cre­debant fore ut Romanum imperium è medio tolle­retur, & proinde auditis Romanorum infortuniis lae­tarentur, non quod Romanis male vellent, sed quod brevi venturum Messiam quotidie expectarent, ma­levoli tamen ab adversariis & Romanae majestati in­fensi credebantur, ut constat è dialogo quem Philo­patridem appellant sub nomine Luciani. His itaque, ni fallor, gradibus mota haec est Antiochiae in Chri­stianos persecutio, ne mirum sit cur prae aliis praeci­pue eam Antiocheni suae urbis epocha signarint, cur Jobelaeum illi ad imitationem anni Romani secularis in ejus memoriam celebrarint. Pacem enim quae Dio­cletiani persecutionem secuta est multis Encaeniis & solennibus concentibus celebratam scribit40 Euse­bius. Inde obvium erat ut Palaestinae scriptores (qua­les erant tam Eusebius quam ipse etiam Hieronymus) memoriam ejus è metropolis suae archivis conserva­rint.
  • §. XLIII. Undecunque tamen eam ortam creda­mus, longe ea lateque per Romanas provincias grassa­ta est. In AEgypto qualis fuerit descripsit Eusebius L. VI. Hist. Eccl. c. 2, 3, 4, 5. In Africa, praeter Per­petuam & Felicitatem, huic proculdubio persecutioni assignandi sunt quorum meminit hac ipsa epistola noster martyr, Avia Celerini & patruus & avunculi. Nec aliam Tertulliano ansam datam existimo scriben­di ad martyras. Sed & omnibus in locis, omnibus­que Ecclesiis, tradit Eusebius tunc fuisse marty­ria, 41 [...] Et alibi,42 [...]. Quod certe verum esse non potuit, nisi candide intelligatur. Alexandriae enim maximam fuisse copiam idem confessus est,43 [...](inquit) [...], propterea fortasse quod ibi in persecutionis initio versaretur ipse Severus. In itinere enim ab Antiochia Alexandriam versus decre­tam fuisse superius audivimus. Inde igitur judicare licet de reliquis. At Alexandriae his ipsis temporibus agebat Origenes qui [...]& [...] fuisse tradit qui ibi coronati fuerint. Nec sane tantam fuisse, quantam innuit Eusebius, martyrum multitudinem, ex ipsa Eusebii historia facile colligimus. Nec enim multos ille recensuit, nec vero admodum multos signi­ficat à se esse praetermissos.
  • §. XLIV. Sed & alia de causa credibile est Alex­andriae magis quam in aliis (Occidentis praesertim im­perii partibus esse saevitum, propterea quod maximae ibi fuissent Judaeorum coloniae, & quod ab illis prae­cipue [Page 81] partibus maxime immineret metus si qui novi tumultus in Judaea orirentur. Propterea fortasse ibi proposita sunt persecutionis edicta, cum in reliquis tamen provinciis non nisi ad clamores tumultuantis in circo & theatro plebis, & quod rem aliunde Im­peratori sensissent non fore utique ingratam, nullis certe propositis edictis, praefecti persequerentur. Ita certe rem fuisse multa suadent, quod Severum in persecutorum catalogo praetermiserit. Lactantius, nec Lactantius modo, sed Severo coaevus etiam Tertullia­nus. Nec praetermisit solum, sed disertis verbis ex­clusit. 44 Solos inquit impios, injustos, turpes, truces, vanos, dementes, leges illas persecutionis adversus Christianos exercuisse, & Neronem rursus solum at­que Domitianum illis notis designavit, non omnino Severum, quem infra inter laudatae memoriae prin­cipes recensuit. Leges illas easdem, nullum dicit Pium, nullum Severum impressisse. Ita editio Junii. Quid dici potuit clarius, nisi forte pro Severo Verum cum Rhenano & Rigaltio, legamus (quem errorem in veterum scriptis frequentem observavit Scaliger) & de Marco Lucioque Veris intelligamus. Sed ne ita quidem adversariis satisfaciet, qui & Marcum nu­merant inter persecutores: nec suo etiam instituto, satisfaciet ipse Tertullianus, qui eo ipso nomine per­secutioni invidiam conflat quod nulli eam boni prin­cipes exercuisse legerentur. Porro in actis nostri martyris frequentissima occurrit mentio rescriptorum imperialium: Sacratissimi Imperatores (inquit Paternus proconsul) Valerianus & Gallienus literas ad me dare dignati sunt, quibus praeceperunt eos qui Romanam reli­gionem non colunt, debere Romanas ceremonias recognos­cere. Rursus: Poteris ergo secundum proceptum Vale­riani & Gallieni exul ad urbem Curubitanam proficisci? Iterum: Non solum de Episcopis, verum etiam de Pres­byteris mihi scribere dignati sunt. Postea: Praeceperunt etiam ne in aliquibus locis conciliabula fiant, nec coeme­teria ingrediantur. Ad eandem formam sequentis etiam anni Proconsul Galerius Maximus. At nullum memorant sive Praeceptum sive edictum Imperatoris acta Perpetuae & Felicitatis quae habemus hodie since­ra.
  • §. XLV. Quod si edictum aliquod in has etiam, Occidentis, partes emissum concedamus, at sane ab Imperatore extortum potius videtur, quam emissum à volente. Id satis innuunt illa Tertulliani ad Scapu­lam: 45 Sed & clarissimas foeminas & clarissimos viros Severus sciens hujus sectae esse, non modo non laesit, verum & testimonio exornavit, & populo furenti in os palam restitit. Populi itaque potius quam Severi furore na­ta haec videtur persecutio, & quanquam cessit popu­lo in emittendo persecutionis decreto, restitit tamen eidem in os Christianos amicos ad supplicium poscen­ti. Plane haec resragantis ab initio & nolentis indicia sunt. Sed & praesides provinciarum Africanarum Chri­stianos inviti persecuti sunt. Ita idem Tertullia­nus: 46 Quanti autem praesides & constantiores & cru­deliores dissimulaverunt ab hujusmodi causis? Ut Cincius Severus, qui Thistri ipse dedit remedium quomodo respon­derent Christiani ut dimit [...]i possent: ut Vespronius Can­didus, qui Christianum quasi tumultuosum civibus suis satisfacere dimisit: ut Asper qui modice vexatum homi­nem, & statim dejectum, nec sacrificium compulit face­re, ante professus inter advocatos & assessores, dolere se incidisse in hanc causam. Pudens etiam missum ad se Christianum, in elogio, concussione ejus intellecta, dimi­sit, scisso eodem elogio, sine accusatore negans se auditu­rum hominem, secundum mandatum, Trajani scilicet in rescripto ad Plinium [...] Nequeunt haec exempla de aliqua alia persecutione ita commode intelligi ac illa, de qua agimus, Severi, Cincius Severus idem est, ni fallor, quem Cingium Severum appellat in Commodo 47 Lampridius, Cincium Severum 48 Spartia­nus in Severo, quem etiam memorat à Severo Augu­sto accusatum quod se veneno appetisset, atque ita interfectum, eo ut videtur tempore quo Romae mo­ratus est Severus à fine An. Dom. CCII. ad CCVIII. quo expeditionem Britannicam adornavit. Vespro­nius Candidus, quem & veterem consularem appellat, legationem obiit à Didio Juliano ad exercitum Severi, teste Spartiano. Pro vetus consularis, Verus legendum esse contendit Casaubonus, nec alium quam hunc Ves­pronium Candidum Verum collegam Commodi Augusti agnoscit Onuphrius An. U. C. DCCCCXXXII. Christi CLXXIX. Duo Aspri Coss. erant A. D. CCCXII. ut proinde si eorum alter Africae Pro­consul fuerit, in Caracallae imperium incurrere de­buerit ejus Proconsulatus, nisi jam iterum Cos. eum fuisse supponamus. Pudens aliquis Marco imperante bis Cos. fuit A. D. CLXV, CLXVI. Ita etiam sub Marco Proconsul esse potuit. Si itaque de persecu­tione aliqua ab Imperatore concitata intelligendus sit Tertulliauus, in nullam certe propius quam in Se­veri persecutionem convenient. Fateor tamen & in alia quam Severi tempora convenire potuisse, vel Marco vel Commodi, vel etiam fortasse Caracallae; fateor etiam populi potius clamoribus quam Impera­torum edictis potuisse concitari; fateor denique non potuisse omnes in Africae Proconsulatu biennio illo persecutionis succedere. Id unum ergo colligo quam remissi futuri erant illius temporis Proconsules in majori, quam qua usum esse diximus Severum, dili­gentia Imperatoris in Christianorum persecutione in­citarentur.
  • §. XLVI. Est etiam id observatione dignum, Christianos fieri duntaxat vetuisse Severum, nihil au­tem esse quo jam factos posset colligi ejus esse jussu pu­niendos. Ita nulli martyres coronandi erant nisi qui gentiles olim fuissent, & Christo nomen dedissent postquam propositum illud fuisset persecutionis edi­ctum, & quidem intra illud persecutionis biennium; vel siqui se libentes supplicio obtulissent, quod factu­rus erat puer Origenes (hos enim nulla superiorum Imperatorum edicta à poena eximebant) vel siqui denique alios ad Christianam religionem convertissent, quo ipso etiam legimus tantum sibi odium gentilium factum jam celebriorem eundem concitasse Origenem. Non alios certe Origenis discipulos martyres recen­set 49 Eusebius quam proselytas. Nec alia de causa fugientem persecutos Origenem tradit Eusebius, quam propter multitudinem eorum qui ab eo quotidie con­verterentur. Hac una de causa summo illum studio 2o. praesertim persecutionis anno quaesitum esse con­stat, cum jam tempus pateretur ut multi possent post edictum à gentilium superstitione se ad Christia­nam religionem conferre. Ita50 Eusebius [...]. Longe certe diligentius quaesitum con­stat quam ipsum Episcopum Demetrium. Cur ita, nisi quia ipse etiam fuisset in proselytarum conversio­ne [Page 82] ne longe diligentior? nisi quia odiosius esset, ex edicti forma, conversoris nomen quam Christiani, quam etiam Episcopi? Quoscunque igitur huic per­secutioni assignant martyrologiorum compaginatores, si parentibus nati essent Christianis, & in Ecclesia ab origine baptizati atque enutriti, nec se tamen obtu­lissent, nec alios ad fidem pertraxissent, sed nec aliis accusantibus ad judices delati, ii omnes suspectorum numero sunt omnino accensendi.
  • §. XLVII. Jam Caracallae tempora, ut aliis fue­rint cruentis [...]ima, at Christianis certe prorsus [...] fuisse verisimillimum est. Lacte Christiano educatum ait51 Tertullianus. Septennis puer52 collusorem suum puerum ob Juddicam religionem gravius verberatum do­luit, quo ipso Judaicae religionis nomine Christianam vulgo intelligant eruditi. Sub eo etiam Asprum fuisse Africae Proconsulem, qui quantum Christianis faverit è Tertulliano jam didicimus, id proculdubio non ausus, nedum ut id coram advocatis suis & as­sessoribus profiteri auderet si sub imperio vixisset Chri­stiano nomini infenso, praesertim cum in eos quos pro hostibus haberet, tam saevo esset alioqui ingenio Caracalla. Macrino nec tempus fuit, nec animus me­moratur à Christianis alienus. Alagabalus cetera im­manissimus, ita tamen Christianos non oderat ut pro suis etiam habuerit.53 Dicebat (inquit Lampridius) Judaeorum & Samaritanorum religiones, & Christianam devotionem illuc transferendam, ut omnium culturarum secretum Heliogabali sacerdotium teneret. Locum Psalm. XIX. 5. [...] legebant, quotquot interpretatione LXXII. usi sunt Judaei & Christiani, & de [...] dictum intelligebant. Idem senserint fortasse Samaritani, siquid aliis à Pentateucho Scripturis tribuendum esse censuerint, vel idem for­tasse ex aliquo Pentateuchi loco collegerint. Hoc ille ita intelligebat acsi solem ipsum pro Deo habuis­sent, nec enim alium54 Heliogabalum suum quam solem existimavit. Ita itaque non erat persecuturus quos pro suis habuit ut, si vellent alii, esset etiam impediturus. Quam vero amicum Christianis fuerit Alexandri imperium, abunde manifestum est.55 Chri­stianis ille publicum locum occupantibus in Ecclesiae usum concessit.56 Idem Christianos in munerum pu­blicorum dispositione sibi in exemplum proposuit. 57 Idem Christum in Larari [...] majore sanctioreque habuit, quod nullos tamen nisi divos optimosque & consecratos complecteretur. Idem Christo templum facere voluit, eumque inter deos recipere. Idem per praecones illam Christi sententiam celebrabat, quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris. Sed &58 Mammaea mater (cui ni­mium in reipub, administratione permissum esse que­runtur, qui hujus praestantissimi principis memo­riam carpserunt) ipsa quoque Christiana fuit, & Ori­genem accersivit ut ab eo in doctrina Christi erudire­tur. Ea cum ita se haberent, non erat quod Chri­stiani metuerent, sive à plebium tumultibus, sive etiam à praefectis provinciarum. Sed & metum illum edictis sustulit, ni fallor, Alexander. Ita enim de eo59 60 Lampridius: Judais privilegia servavit. Christia­nos esse passus est. Cum Judaeos Christianis hac in cau­sa conjungit, plane innuit revocatum de utrisque ab Alexandro quod fuerat antea de utrisque à Septimio Severo constitutum, & quidem per edicta, si quidem per edicta sancitum esset à Severo. Si enim leges ad­versus Christianos à suis decessoribus latas solum non impressisset, non tanti id erat ut de solo Alexandro no­taretur, cum nec alius quispiam à Severo Imperator illas impressisset. Id fuit ergo in Alexandro singula­re, quod quas Caracalla leges adversus Christianos, & Macrinus, & Alagabalus, non impressissent, eas ipse etiam sustulisset, ut jam deinde populis praefectisque non liceret Christianos persequi nisi nova à novis prin­cipibus emitterentur edicta.
  • §. XLVIII. Successit deinde Alexandro Maximi­nus cui VI. persecutionem tribuunt Eusebius, Hiero­nymus, Augustinus & Orosius, V. tamen duntaxat ex ordine Sulpicii Severi. Hunc in Ecclesiarum sacerdotes factum à Maximino ait Eusebius, in chronico Hierony­mi Latino, in Ecclesiarum [...], idem in Historia. Sed [...] nomine gregarios etiam sacer­dotes includi ex eo ipso colligunt, quod Protocteto Ecclesiae Caesariensis presbytero librum suum de marty­rio dicarit Origenes hac occasione conscriptum, quem una cum Ambrosio [...]. Recte itaque Eusebium intellexisse61 Oro­sius qui persecutionem hanc in sacerdotes & clericos, i. e. doctores, motam esse tradit, si tamen elericorum nomen non infra presbyteros extendamus, qui soli do­ctores esse poterant, praesertim aetate Orosii. Esset­que res extra dubium si de illius veritate constaret quod statim addit Orosius, praecipue propter Orige­nem presbyterum persecutionem hanc à Maximin [...] esse concitatam. Sed ut verum esse hoc fortasse po­terat propter Mammaea, illud cum Origene commer­cium, quam oderat Maximinus, ita tamen habuisse nullo habemus coaevi auctoris testimonio consigna­tum. Ita non ad multos pertinebat illa persecutio. Sed levior adhuc erat edicto edicti executio. Addit praeterea62 Sulpicius nonnullarum duntaxat Ecclesiarum clericos ab eo esse vexatos. Cui etiam consentit63 Fir­milianus, quod persecutio illa non per totum mundum, sed localis fuisset, si tamen de eadem persecutione sit intelligendus. In Africa certe non videtur fuisse cum illam ignorarit Lactantius. Nec sane aliter tam longa illa fuisset pax de qua meminit in libro de lapsis Cyprianus, si memoria tam recenti illam inter­rupisset Maximinus. Sed nec illud verum esse potuit quod dicit de Cypriano Pontius, sacerdotales coronas in Africa primum imbuisse si in Africam transiisset illa persecutio quae in sacerdotes praecipue saeviebat. Et ne alibi quidem tantam fuisse ejus, quantam putant saevitiam, ex illo quo duravit tempore, ex illis quibus est grassata locis, facile colligimus.
  • §. XLIX. Quos itaque limites habuerit illa Maxi­mini persecutio, ex Episcoporum Romanorum suc­cessione optime colligimus. Ut enim in Romanis E­piscopis & ditione praesertim suburbicaria exemplum edidit provincialibus praefectis, quo quid sibi gra­tum esset intelligerent; ita non est quod suspicemur quin Romae omnia pro ejus mente gesta fuerint, cum tantum haberet tamque infamem ibi saevitiae mini­strum Vitalianum. Quo ergo tempore Romanus E­piscopus occisus est, eo tandem tempore constabat Episcopos fuisse è Maximini mandato occidendos: quo etiam tempore tuti erant Romani Episcopi ab omni persecutionis incommodo, eo recte colligimus re­missam esse à Maximino persecutionem. Ita illam si aestimemus, necesse erat hanc persecutionem omnino fuisse brevissimam. Primus Maximinum sibi infensum sensit Pontianus, quem tamen primum exilio, tan­dem [Page 83] morte affecit sub finem anni CCXXXV. Dis­cinctum tradit Sept. XXVIII. Indiculus Bucherii [...] defunctum pseudo-Damasus Novem. XIX. ita ut in ambiguo relinquat, ipsisne exilii incommodis occu­buerit, an jussu Maximini [...] Hunc in martyrii die sequuntur martyrologia. Recent [...]orem martyrii Epo­cham verisimile est fuisse veriorem. Novembris enim XXI. suffectum fuisse in ejus locum Anterot [...]m testis est Bucherii indiculus. Nec longe abit quod defun­ctum Anterotem III. Januarii mensem unum dicant & X. sedisse diebus. Successit Anteroti Fabianus cui ne­minem deinceps ad Decii usque persecutionem mo­lestum fuisse legimus. Ita fiet ut intra finem No­vembris & initium Januarii tota haec sit concludenda persecutio. Hippolytum Portuensem regionis suburbi­cariae Episcopum August. XXII. tradunt martyrologia. Id si verum sit, vel superiori anno CCXXV. vel hoc CCXXXVI. contigerit necesse est. Ita deposi­tio ejus, quam cum Pontiani depositione conjungit Kalendarium Bucherianum, non fuerit ante annum CCXXXVII. XIII. enim Augusti illam assignat Ka­lendarium. Nec vero est quod dubitemus, quin Au­gusto exeunte anni CCXXXVII. pax fuerit Chri­stianis restituta.
  • §. L. Ego citius restitutam suspicor ut omnino verus vix potuerit esse, quem assignant, Hippolyti natalis. Augusti XIII. anni CCXXXV. Legem ha­bemus Alexandri Imperatoris in64 codice Justiniani. Ex quo obiter constat quantum aberrarit à scopo vulgus chronologorum qui ante illum mensem con­s [...]ituunt natalem Maximini. Ita fiet ut, cum tanto intervallo abfuerit à Roma Maximinus, vix potue­rit occidi eo anno Hippolytus Romae, si Augusti XXII. passum credamus. Sed etiam Augusto anni insequen­tis, nulla erat fortasse Romae potestas Maximini. Unicam habemus in65 codice illis Coss. Maximini legem, sed Januarii IX. editam. Nec plura quam unius anni gesta commemorat Herodianus. Contule­rat se in hiberna Maximinus, proximo vere in hostem moturus. Minatus enim est se excisurum subacturum­que Oceano tenus omnes Germaniae barbaras nationes. Id quod etiam praestiturum credit66 Herodianus, ni do­mesticis fuisset turbis impeditus. Proximo itaque an­no ineunte Imperatores facti sunt in Africa duo Gor­diani. Literas Gordiani patris è Carthagine datas ad Senatum recitavit Junius Syllanus Cos. suffectus Maii XXVII. ut legimus in hodierno67 Capitolino, vel Junii XXVI. ut emendat ex veteri editione Salmasius. Ita mense Augusto nihil potuit Romae Maximinus. Nuncium de Gordianis interemtis accepit senatus VII. Kal. Junii, ipsis Apollinaribus ludis, si68 Capitolinum audimus. Liber Puteani quo usus est Casaubonus, VII. Id. Jun. alius VIII. Id. Jun. reponendum om­nino VII. vel VIII. Id. sed Jul. In illos enim dies incidunt Ludi Apollinares in veteri Augusti Kalenda­rio. Sed brevius est intervallum quam ut eodem an­no utrosque hosce nuncios acceperit senatus, nec suf­ficiebat rebus à Gordiano gestis. Sequente itaque an­no CCXXXVII. mensi Julio tribuendum Gordiano­rum interitum est sane verisimillimum. Aliter mitti non potuerunt à Maximino ad senatum legati, cum nuncium jam de imperio Gordianorum accepisset in Pannonia ipse Maximinus, quos tamen missos rejectos­que à senatu auctore constat69 Capitolino. Et qui­dem annum unum menses VI. Gordianis tribuit70 Ca­pitolinus. Ut in mensibus errarit sortasse, at certe in anno non errasse constat ex illis, quos dixi, [...]un­ciis, quorum dies ex actis senatus proculdubio descrip­serat. Tandem audita71 Maximi & Balbini Augg. renunciatione movet in senatum Maximinus, appo­tente hyeme. Rem enim illam totam hyem [...] gestam testis est Herodianus. Et sub finem hujus anni occisi sunt, vel sequentis initium, III. enim Trib pote­statem inchoasse Maximinum seniorem constat è num­mis. 72 Ita annum absolvere poterant Maximinu [...] & Balbinus, quem tribuit illis73 Capitolinus. Quod enim alibi bienn [...]um illis assignat, numeravit annum74 Gor­dianorum Eo enim tempore eminebant75 Maximus & Balbinus inter XX. viros quibus Reipub. tutela commissa est à senatu, distributis inter illos Italia re­gionibus. Occisi igitur sunt à militibus Ann. D [...] CCXXXVIII. Agon. Capitolino, sed ante mensem Junium. Juni [...] enim XXII. & deinceps leges habe­mus 76 Gordiani August [...], qui post eorum caedem fa­ctus est Augustus. Et quod unam habe [...]mus Kal. Januarii 77 signatam, omnino probabile est excidisse numerum Kalendurum, ut anni potius fine quam initio eam condiderit Gordianus. Ita fortasse horum impe­riorum tempora recte explicuerimus, quibus ne [...]cio quidpiamne sit in Romana historia perturbatius. Quae si vera esse concedantur, jam intelligemus quam bre [...] vis illa necessario fuerit Maximini persecutio. Intel­ligemus praeterea cur nulla fuerit in Africa, quia de­fecerunt ibi Gordiani.
  • §. LI. Nec etiam praeterquam ad Vitalianum, ad alium aliquem Provinciarum praefectum datum illud videtur Maximini de persecutione rescriptum. Quas certe alibi in partibus imperii Orientalibus, legimus persecutiones, eorum ut occasio aliqua fortasse fuerit, at causam certe nullum verisimile est fuisse Impera­toris edictum. Maximini persecutio Episcoporum era [...] solorum, vel forte etiam presbyterorum. At fidelium omnium communis erat illa cujus meminit Firmilia­nus. Id i [...]uunt illa ejus verba—78 ad turban­dum populum nostrum terribilior effecta est. Et. in hac autem perturbatione constitulis fidelibus, &c. Sed nec ulla propria sacerdotii mentio in Origenis exhortatio­ne ad martyrium Ambrosio dicata, sed eo potius om­nia referuntur ut Christianitatis potius quam sacerdoti [...] illud videatur fuisse periculum. Sed & alias fuisse causas manifestum est. Per suam Cappadociae & Pon [...] provinciam terraemotus plurimos frequentesque ait fuisse Firmilianus, qui urbes aliquot integras absorp­serint, quos sane constat in tota illa Asia minor [...] fuisse frequentissimos. Ex hoc persecutionem gravem Christiani nominis factam dicit. Constat enim omni [...] reipublicae incommoda eo esse relata à gentilibus, u [...] diis ob Christianum nomen infensis tribuenda vide­rentur. Idem tradit de sui etiam temporis persecu­tione 79 Origenes, si tamen de eadem persecutione loquatur, quam alibi80 Maximini imperio ipse con­signavit, ut illum vulgo intelligunt eruditi. Ita fiet ut Maximini edictum inter solas fortasse suburbicanas regiones nocuerit Christianis: quae alibi nascerentue persecutiones. è certis locorum incommodis, certis ple­bium praesidumque odiis in Christianos, quam Imperatori potius tribuenda erant. Sed nec illae admodum cruentae esse poterant, cum pateret Christianis suga, ut ait patuisse Firmilianus, Incepit persecutio illa (cu­jus meminit Firmilianus) A. D. CCXXXV. accura­tissime. [Page 84] Ad illum enim annum anni XXII. ab eo quo scripsit Firmilianus anno retro supputati pertin­gunt. Medio aliquo tempore inter Severi persecu­tiones atque Maximini, orta ea videtur in Africa persecutio quae Tertulliano occasionem dedit scriben­di apologeticum, & libros ad nationes & ad Scapulam. Sed & ea videtur, non Imperatorum fuisse, sed prae­fectorum provincialium, nec ita multos fecisse marty­res. Non vacat tamen eam impraesentiarum accura­te exequi.
  • §. LII. Venio itaque tandem ad nostri Cypriani tempora, in quibus prima occurrit persecutio Decii quam septimam numerat Eusebius. Ab illa Severi XXXVIII. annorum intervallum interponit Sulpi­cius. Recte nimirum ille, pro communi sententia, modo decadem, quae intercidit, reponas. Ab anno enim Domini CCII. Severi X. quo incepisse illam dixi­mus persecutionem ad A. D. CCL. in quem incidit maxima pars primi anni imp [...]rii Deciani, numeran­tur anni XLVIII. accuratissime. Hanc persecutionem faciunt fabulatores, excepta ultima Diocletiani, om­nium omnino saevissimam, martyrumque copia foecun­dissimam. Et quo id videantur meliori jure facere, fastos Ecclesiasticos perturbant, consules transponunt, alium nobis Decium redivivum sub Valeriano com­miniscuntur, quem & ipsi cum Decio Imperatore imperite confundunt, ut ostendit in suis annalibus pater maximus accuratissimusque noster Cestriensis. Ita factum ut omnes nostro martyri coaevae persecu­tiones unios Decii nomen ferant, & Galli Valeriani­que martyres in ejus censum referantur. Iniquissimi quidem illi, ut longe alium nobis Decium repraesen­tent quam suopte fuerit ingenio. [...] 81 appellat Zosimus. Artibus cunctis virtutibusque instructum, placidum & communem domi Aurelius Victor. Et quod Trajani optimique principis titulis vivus à senatu fuerit orna­tus, mortuusque ab iisdem in Divos relatus; plane innuunt, praeterquam in Christianos, non tam fuisse, quam putatur, sanguinolentum Decii imperium. Quod si saevus sua fuisset indole, eundem & in alios futu­rum verisimile erat. Si mitis placidusque, cur alius omnino fuit in Christianos? Demus aliquid supersti­tioni. At cum ita crederet pro bono reipublicae in Christianos esse saeviendum; modum tamen aliquem justis alioqui meritisque, quas existimabat, poenis imposuisset ipsa illa nativa clementia, ipsa illa quam bonos illorum temporum principes incessisse diximus, ambitio de temporum suorum felicitate. Neque vero probis Ecclesiae monumentis subinnuitur tantam fuisse sub Decio, quam putant, martyrum multitu­dinem.
  • §. LIII. Statim equidem à suscepto imperio incoep­tam constat ab eo persecutionem. Quasi hujus rei gratia provectus esset ad illud principale fastigium, furere protinus contra Deum coepit ut protinus caderet, 82 in­quit Lactantius. Et ad Alexandrinos unus idemque nuncius retulit & successisse in imperio Decium, & edidisse persecutionis edicta, ut è Dionysii Alexandri­ni 83 epistola constat ad Fabium Antiochenum. Nem­pe Romae fuit ipse sub finem A. D. CCXLIX. Primi omnium capti sunt cum sociis Moyses & Maximus & Celerinus, ipso adhuc Romae versante Decio. Sed cruciatibus duntaxat & tormentis adhuc gesta res est, nondum poena capitis in quenquam constituta. Di­missus etiam videtur post aliquot dierum probatio­nem Celerinus, ut ex hac ipsa epistola colligimus. Unde illud si tam saevus fuisset, quam volunt in Christianorum persecutione, Decius? Primum legi­mus martyrem Fabianum sub finem Januarii, si tamen recte tempus consignatum à vitarum Pontificalium concinnatoribus, sub discessum fortasse Decii, nec enim diu ille Romae est moratus. Postea paulo plus quam annuum intercessit intervallum antequam in Fabiani locum sufficeretur Cornelius. Inde colligimus ea usum esse arte in Ecclesiae persecutione Decium qua usus antea fuerat Maximinus, ut in Ecclesiae sacerdotes praecipue persecutionem intentaret, subla­to ita pastore, rem fore facilem ratus, & minimo sanguine praestandam, ut ovile dissiparetur. Inde certe remissius cum Christianis agi coeptum. Capti jam deprehensique Confessores in custodia detineban­tur usque ad finem persecutionis. Nec alios deinde captos legimus, sed nec eos ipsos novis deinde, post Decii discessum, cruciatibus quaestionibusque subje­ctos. Qui enim in carcere obiit Moyses, carceris potius incommodis quam nova aliqua judicis saevitia videtur occisus. Nec est sane omnino verisimile alios fore interficiendos, cum quos adhuc in custodia ha­berent, eorum tamen sanguini vitaeque pepercerint. Sed nec unquam meminerunt cleri Romani, sede vacante, conscriptae epistolae, novum aliquem post Fabianum martyrio coronatum, sed ne captum equi­dem cruciatumque eo Christiani nomine à judice. Et vero totum opprimendae Christianitatis praesidium in eo esse positum à Decio si sedem Romae vacuam servasset, ex illis nostri martyris verbis colligimus quae scripsit ad Antonianum.84 Multo (inquit) patientius & tole­rabilius audisse Decium levari adversus se aemulum prin­cipem quam constitui Romae aemulum sacerdotem. Quor­sum illud, ni gravius aliquod momentum in ea si­tum credidisset Romanae sedis vacatione? Aliter certe tam tolerabilis erat Christianis unius, licet fortissimi, militis jactura quam ipsi fuit85 Decio cum filium for­tissime dimicantem ab hostibus interfectum accepisset. Omnino haec Christianos tractandi ratio, ut quam paucissimo sanguine constaret ipsius Christianitatis ex­cidium, miti illi, quod in eo principe celebratur placidoque optime conveniebat ingenio.
  • §. LIV. Talis fuit Romae Decii persecutio, ubi pro principis arbitrio res singulas gestas esse verisimil­limum est. Verum ad Provincias emanavit principis edictum, & in illis pro diverso praefectorum provin­cialiumque genio, erat & ipsa quoque persecutio diversissima, ita tamen ut omnibus exemplo procul­dubio fuerint quae Romae ipsius Imperatoris jussu ge­sta audivissent. Carthagini, ut è Cypriani nostri con­stat epistolis, primus impetus populi erat furentis in Episcopum, plane ad exemplum `Decii qui Romanum Episcopum primo loco tollendum censuit.86 Orto ita­que turbationis impetu primo Cyprianum ad leonem populus flagitavit. Inde illi secessus occasio, prop­ter quietem fratrum publicam, quod se unum prae aliis expeti, & sui unius invidiosa praesentia populi cla­mitantis furorem intellexisset accendi. Eo fugato duo erant omnino persecutionis gradus, prior magi­stratuum urbicorum usque ad adventum novi, ut vi­detur, proconsulis, anno sequenti AErae vulgaris CCL. officium inituri; tum ipsius, ubi appulisset, proconsulis. Magistratus illi, cum pro Romanis, ut dixi, legibus, jus gladii non haberent; consentaneum pro­inde erat ut pro eo intervallo nulli prorsus omnino fierent martyres. Solis itaque proscriptionibus & carce­ribus rem gestam hactenus fuisse manifestum est. Proscriptus ipse est Cyprianus. Confessores reliqui in custodiam dati. Eo enim usque concessum erat magi­stratibus [Page 85] stratibus ut suo proprio jure procederent. Et tamen hujus incruentae persecutionis metu lapsa est tanta illa fidelium multitudo, quam toties luget ipse87 Cypria­nus, quo ipso nomine sceleris gravitatem extollit. Tandem appulit proconsul, atque inde martyria facta esse legimus. De illis agit Ep. IX. Cyprianus. Eam statim ab adventu proconsulis, datam, verba ejus illa innuunt: Et nuper quidem, cum, confessione perstante suscepta poena est, quae confessores Christi fecit extorres. Prima ita que proconsi [...]lis persecutio erat per exilia, inde ad caedes facta est gradatio. Ita enim sequi­tur: Confessio tamen praesens, quanto in passione [...]or­tior, tanto clarior & major in honore est. Crevit pu­gna, crevit & pugnantium gloria. Nec retardat [...] e­stis ab acie tormentorum metu, sed ipsis tormentis ma­gis estis ad aciem provocati; fortes & stabiles ad ma­ximi certaminis praelium promta devotione prodistis. Ge­mina sunt & illa quae habet alibi de Aurolio con­fessore: 88 Gemino hic agone certavit; bis confessius, & bis confessionis suae victoria gloriosus; & quando vicit in cursu factus extorris, & cum denuo certamine fortiore pugnavit, triumphator & victor in praelio passionis. Quo­tiens adversarius provocare servos Dei voluit, totiens prom­tissimus miles pugnavit & vicit. Parum fuerit sub oculis ante paucorum, quando extorris fiebat, congressum fuisse meruit; & in foro congredi clariore virtute, ut post magistra­tus etiam proconsulem vinceret, & post exilium tormenta superaret. Non erant itaque ante proconsulis adven­tum expectanda martyria. Sed nec postea antequam compererat pro [...]onsul prima sua exilii methodo nul­los se in delenda Christianitate fecisse progressus. Id quando contigerit ita colligimus. Ab hac proconsu­lis posteriori persecutione, quae capitis erat, ad prima Paschae solennia triennium numerat Cyprianus, ad89 Pa­scham viz. A. D. CCLIII. Verisimillimum est aeta­te Cypriani ea methodo usos esse Afros quae in eo tra­ctatu traditur quem Cypriano suo subjunxerit è MSS. Dominus Oxoniensis. In eo autem tractatu A. D. CCXLIII. qui Arriano & Papo Coss. notatur, est annus Cycli CXII. annorum tertius. Ergo annus CCLIII. quo illud triennium absolvitur, est ejus­dem Cycli XIII. Is Cycli annus XIV. primi men­sis lunaris habet V. Kal. Apr [...]l. (i. e. Martii XXVIII.) fer. II. Ergo Dominica Paschalis erit April. III. Scrip­sit vero illam LIII. Cyprianus circa prima paschae solen­nia. Ea, ni fallor, erant jejunium Paschale, ut proin­de secunda solennia habenda sint quam laetitiam Paschae appellat Celerinus Ep. XXI. hebdomada Dominicam Paschalem excipiente. Id jejunium, apud Afros, il­los praecipue dies complectebatur, quibus ablatus est sponsus, teste90 Tertulliano, i. e. quibus [...]acuit in se­pulcro corpus Domini, viz. intervallum à feria Passio­nis ad Dominicam Paschalem. Ita fiet ut initio Apri­lis A. D. CCL. ad martyria progressus fuerit procon­sul, si tempus accurate designarit Cyprianus. Erant autem, ut in violentis plerunque fit, illius quoque persecutionis initia longe saeviora. Quosdam jam co­ronatos ait cum Ep. IX. scriberet Cyprianus, quosdam vero ad coronam victoriae proximos. Nulla tamen in u­trovis genere magnae alicujus multitudinis significatio. Postea. cum nihil istiusmodi initiis se comperisset profecisse proconsul, ad alia Reip. negotia conver­sus remissiorem se in persecutione praebuit. Cum enim postea accidissent illae de martyrum pace lapsis conce­denda controversiae, magnus jam lapsorum erat ad martyras concursus, multa de eorum nomine dispu­tatio, eorumque auctoritas hinc inde ventilata. Nul­los tamen novos martyres captos legimus, nullos jam captorum novos cruciatus, sed ne prola [...]os quidem c [...] ­ram proconsule, solius carceris incom [...] oppressos qui deinde perierint, quae sane magna fuisse discimus ex epistola Luciani ad91 Celerinum. I [...]a fiet ut quae in Africa perierit martyrum multitudo, [...]gna [...]ane esse non potuerit.
  • §. LV. Sed & alias imperii prov [...]cias Deci [...] illud de persecutione proculdubio emanavit edictum. Quid gestum esset in Asia, è vita Gregorii [...] per Nyssenum conscripta facile intelligeremus, siquid tamen esset in ea vita fide dignum quod me [...]o posset coae­vis monumentis immisceri. Sed evoluto seculo & amplius scripsit illa Nyssenus, nec ullo usus illius aevi teste, ex orali duntaxat traditione fabularum matre foecundissima. Magnum ille tormentor [...] apparatum deseribit superandae Christianorum patientiae; gra­vissimas etiam principis minas in praefectos provincia­rum si negligentiores in eo persecutionis officio depre­hendisse [...], alienas illas à moribus Romani imperii; à moribus ipsius Decii, à coaevorum scriptorum fide commemorat. Martyres etiam in ea factos dicit; sed vero multi illi fuerint an pauci, omnino non di­cit. Sed non adeo multos fuisse admodum probabi­le est, quod fugae dedisset exemplum ipse Thaumatur­gus, Deo nempe ita jubente. Quod ideo certe veri­similius est quod aliis etiam maximae auctoritatis vi­ris idem Deus in eadem persecutione praeceperit, Cy­priano & Dionysio Alexandrino. Sed in Asia magis fuit id quam aliis in locis necessarium, non modo infir­miorum causa, ut illis subveniretur, quam causam memorat Nyssenus; sed propter Monta [...]stas etiam qui ea ipsa causa à Catholicis damnati essent quod negas­sent in persecutione esse fugiendum. Et in priori illa, cujus meminisse diximus F [...]rmilianum, persecutione Maximini, idem etiam auctor est fugisse Catholicos, ut proinde non sit quod miremur si in hac etiam per­secutione similiter fugerint. Sed & in Palaestina passi sunt92 Decio imperante Babylas Antioch [...]us, Alexan­der Hierosolymitanus, & confessionem certe praeclarissimam edidit Origenes. Unde etiam constat [...] pro Decii & Maximini exemplo factum quod i [...] sacerdotes sit praecipue saevitum, & quod expetitus fuerit prae aliis Origenes. Sed, praeter illos illustres viros, a­lios etiam esse passos, nihil est quod colligamus. Romanum exemplum proposuerit for [...]e sibi Palaesti­nae praefectus, plebem scilicet, uno alterove insig­niori edito exemplo, ita fore crediderit ut facile coerceret.
  • §. LVI. Omnium vero durissima erat illa quae Alexandrinis incubuit persecutio. A [...]no enim inte­gro persecutionis edictum antevertisse auctor est coae­vus 93 Dionysius. Praefectus erat illi [...]s anni Sabinus. Inflammavit in Christianos plebem Alexandrinam prae­stigiator aliquis [...], qui scilicet malorum quae civitati ominatus esset, idem ipse auctor fuerit, tantam illam bonorum civium in­nocentiumque hominum caedem excitando. Semper enim Christianos id genus impostoribus odio fuisse di­ximus. Et facile illis fuit omnium [...] invi­diam, apud imperitum vulgus, in Christianorum ca­pita convertere. Involant illico ill [...] in Christianos, & quos obvios habent, diris inhumanisque modis in­terficiunt. Tum in domos Christianorum irrumpunt, sed jam avaritia superstitionem vincente, dum bo [...]is in­hiant, hominibus fugam facilem concedunt. Paucos itaque hactenus martyres fuisse verisimile est, praeser­tim nullo adhuc accedente Imperatoris edicto, nullo adhuc praesecti militari auxilio. Qui [...] illa potius om­nia [Page 86] habuerunt adversa, tam publicae pacis conservan­dae causa, quam ne seditiones illae tandem in defectio­nem erumperent, quam etiam tuendi innocentes, cum [...] illam Philippi [...] dicat Christianis fuisse Dionysius. Haec itaque impediebant quo minus pro libitu saevirent in Christianos. Interim tutum non fuit Christianis in publicum procedere ne novi in eos tumultus orirentur, & nequid durius in ipsos edere­tur qui ita processissent, tanta erat populi j [...]m conci­tati rabies. Hoc est quod [...] significat Dionysius. Nec vero credibile est multos Christiano­rum ita aliorum exemplo monitos, tam sui quam publica Ecclesiae causa, illud incurrisse periculum. Tandem mutuis Gentilium seditionibus & bellis ci­vili [...]us, quae qualia fuerint explicavit Cl. Cestrien­sis, factum est ut ad finem hujus anni Christiani pa­ce fruerentur.
  • §. LVII. Successit annus persecutionis Alexan­drinae secundus, Christi, ex maxima parte, CCL. pro AEra vulgari, Decii primus absolutus, secundus inchoatus, cum jam appulisset Alexandriam persecu­tionis edictum. In eo quinam passi fuerint, in urbe Alexandrina, martyres, accurate scripsit Dionysius e­pistola ad Fabium Antiochenum. Nec vero innuit sal­tem alios multos à se fuisse praetermissos. Ait equi­dem 1 [...] fuisse à gentili­bus discerptos. Sed nihil vetat [...] fuisse omnes collectim, cum tamen in singulis urbibus vicisque pauci admodum fuissent. Nec alioqui multos fuisse ex ipso Alexandriae exemplo colligere possumus. Ha­bebat enim ea civitas plebem tumultuosissimam no­varumque rerum avidissimam, ut constat ex Hadria­ni epistola ad Se [...]vianum. Non est itaque probabile modum Alexandrinorum exemplumque superasse mi­nores illas urbeculas. Tertio persecutionis anno re­misisse persecutionem in ipso anni initio è Dionysio col­ligimus. Reversus enim Alexandriam Paschalem ibi festivitatem celebravit, [...], ut ait2 Eusebius. Nec enim intelligi potest de Pa­schate anni CCL. Tunc enim nulla erat Christianis pax. Sed neque de sequente Pa [...]chate anni CCLII. Is enim annus fuit Galli primus peste illa quae Hosti­lianum absumsit, per Romanum orbem celeberrimus. Pestem autem illam Pascha antevertisse proximo capite testatur3 Eusebius. Ita enim ille: [...]. Medium itaque Pascha intelligi necesse est. Conve­nitque cum alia ejusdem persecutionis historia. Nec enim Alexandriae duntaxat, sed & in aliis imperii Ro­mani provinciis remisit eodem tempore, ipso ut vi­detur Decio connivente. Ni ita fui [...]set, non est quod putemus ausuros Romanos Cornelium sibi, superstite etiamnum Decio & gravissime laturo, Episcopum adsciscere; non est quod putemus ausurum redire Cyprianum, & tam securum exercuisse cum Cornelio nuper in Episcopatum evecto, de ejus & Novatiani ordinatione commercium; non est quod putemus tot legationes hoc ipso anno CCLI. ultro citroque à No­vatiano, à Co [...]elio, & rursus ad eosdem ab ipso Cypriano & concilio Africano universo esse transmis­sas. Haec plane innuunt maximam fuisse Christia­nis eo anno pacem pacisque permansurae fiduciam. Et tamen ad finem usque illius anni superstitem fuisse Decium invictis argumentis evicit Cl. Cestrien­s [...]s.
  • §. LVIII. Successit Decio Gallus, quem, nisi è coaevis Galli, Cypriano &4 Dionysio, constaret, aliun­de esset ut nesciremus eum in persecutorum esse cata­logo censendum. Praetermittunt eum in Chronico Eusebius, Hieronymus, Augustinus, Orosius, & Sulpi­cius Severus, ipse etiam Lactantius. Et tamen eam longe graviorem fore persecutione Deciana praedixit ex revelatione Divina Cyprianus. Ita scribit ille ad Cornelium:5 Diem certaminis appropinquasse; hostem violentum cito contra nos exurgere; pugnam, non talem qualis fuit, sed graviorem multo & acriorem venire. Nec dubitandum quin eventus responderit, ex quo intel­ligimus quanto levior fuerit illa Decii persecutio quam fecerint illam commentis suis fabulatores. Sed nec illa, quae tam brevis fuit, admodum multos marty­res coronare potuit. Nec enim ultra A.D. CCLIIL Galli simul atque AEmiliani tempora extendi posse ostendit Cestriensis. Ab illo certe anno tribunitias suas potestates numeravit Valerianus. Et tamen non primis statim imperii in [...]iis, sed cum imperium ejus jam prospero esset in statu, cunctaque ex animi senten­tia succederent, persecutionem Gallus inchoavit. Ver­ba Dionysis funt: [...]. Aliquantum certe temporis elapsum in­nuit quo probandum fuit rectene & pro voto prima illa imperia initia procederent. Occasionem persecu­tionis à lu [...] repetendam existimo, & quod plerunque sieri solebat, primo eam à populi clamoribus, tum ab Imperatore & prasectis esse excitatam. Constat jam elapsas esse Idus Maias illius anni quo LV. ad Cor­nelium dedit Epistolam. Constat & secundam jam à reditu ab exilio, synodum habuisse Cyprianum, & superiori anno fuisse primam. Quae certe notae an­num saltem CCLI. accurate designant. In ea pri­ma edicti mentio quo populus celebrare sacrificia jubeba­tur. Inde ad leonem ipse clamore popularium in circo postulatus est. Sed proconsulis, ni fallor, nondum Im­peratoris illud fuerit edictum. Romae enim, postea­quam passus esset Cornelius, & reversus esset ab exilio Lucius, nuper tamen6 scribit exortam esse persecutionem repentinam, & contra Ecclesiam Christi & Episcopum Cornelium beatum martyrem Romanosque omnes secula­rem potestatem subito prorupisse. Breve itaque fuit inter­vallum ab exilio Cornelii ad reditum Lucii. Nec ante illud Cornelii exilium proruperat Romae potestas secu­laris, sive praefectorum ea fuerit, sive ipsorum etiam Imperatorum. At cum Lucio redierunt Lucii comites in exilio, redierunt cum ingenti fratrum gratulantium gaudio. Quae plane innuunt ita rediisse Lucium, ut nullus superesset novi exilii metus. Nec constat un­quam inde redintegratam illam fuisse persecutionem. Bel­la, ut opinor, undequaque ingruentia, ut intelligi­mus ex libro nostri martyris adversus Dem [...]trianum, alio Imperatores diverterant ne Christianorum perse­cutioni vacare possent; vel forte illos saevitiae poeni­tuit cum ita non viderent placari Christianorum cae­de adversa numina, ut res indies in deteriorem sta­tum laberentur; ita non expiari pestilentiam ut no­va praeterea reipublicae infortunia quotidie succres­cerent. Brevissimis itaque limitibus tota illa Ita­liae est conclusa persecutio. Et tamen cum tot es­sent tantillo spatio exules, non est certe verisimi­le insigni aliqua feritate usos esse persecutores, nec adeo multos fecisse martyres. Nec etiam constat extra I [...]aliam ullum emanasse Imperatoris edictum.
  • §. LIX. Va [...]erianum, quamvis brevi tempore, multum justi sanguinis fudisse tradit Lactantius. Tene­mus itaque de temporis brevitate confessum. Aliter tamen coaevum Dionysium vulgo intelligunt eruditi, [Page 87] qui ubi S. Joannis Apostoli de Antichristo verba reci­tasset, 6 [...] statim addit, [...]. Sed qui putant toto eo tempore martyres esse coronatos, nec recte capiunt mentem Dionysii, nec cum eo Lactantium conciliare poterunt. Cum e­nim VII. tribunitias potestates duntaxat ex nummis le­gamus complevisse Valerianum ab An. Dom. CCLIII. exeunte numerandas; & legamus An. Dom. CCLXI. Gallieno & Volusiano Coss. de novo Imperatore deli­gendo consultasse inter se7 Macrianum & Balistam, ex quo sequitur sub finem anni CCLX. captum esse Valerianum; constat menses illos XLII. septennii il­lius medium omnino spatium occupare oportere. Proinde incidet initium illius persecutionis in men­sem Julium anni CCLVII: Fieri certe vix potest ut citius inceperit, potest tamen ut aliquanto fortas­se tardius. A Roma enim ad Africam brevissima est trajectio. Primus in Africa exulavit ipse Cyprianus. Ita enim scribunt ad eum reliqui8 confessores (quos habuit in exilio comites, licet non in exilii loco) ip­sum priorem sibi ducatum ad confessionem nominis Christi praebuisse. At primo exilii Curubitani die oblatam illi dicit9 Pontius illam fuisse visionem qua significatum esset eodem illum sequentis anni die fore coronan­dum. Dies ille XIV. erat Septembris. Fieri itaque vix potuit ut antea quam diximus Romae illud emis­sum fuerit edictum, ni maximas intercessisse moras supponamus. At primo hoc persecutionis anno nulli erant martyres. Exulabant duntaxat omnes etiam alii Cypriani in confessione socii. Exulabant etiam cum 10 Dionysio Alexandrino ejus etiam comites, in con­fessione, Alexandrini. Nec enim gravioris in eo edi­cto supplicii mentio fuisse videtur quam exilii.
  • §. LX. Prodiit itaque secundo tandem persecu­tionis anno ferale illud edictum quo poena capitis Chri­stiani essent puniendi, exeunte, ut videtur, mense Julio, vel etiam Augusto fortasse ineunte. Nuncios enim miserat ad urbem, ea ipsa de causa,11 Cypria­nus, ut quomodocunque de Christianis rescriptum fuisset, exploratum sibi veritatem ad se referrent. Unde verisi­mile est prima quaque data opportunitate redituros, nequam moram intercessisse suspicemur. Ex his di­dicit quid rescripsisset ad senatum de poena Christiano­rum capitali Valerianus, & Xistum Pontificem Roma­num VIII. Id. August. i. e. Augusti VI. fuisse a­nimadversum, anni nimirum AEr. vulg. CCLVIII. Non est quod putemus moram aliquam fuisse inter edictum & poenam Xisti, quod passum Xistum au­diissent ante reditum suum nuncii; nec rursus inter reditum nunciorum & edicti appulsum in A­fricam moram aliquam interpositam esse constat ex eo quod Cyprianus ipse passus fuerit Septembr. XIV. ejusdem anni, qui prior (inquit Pontius) in provincia martyrii primitias dedicavit. Serius deinde transiit ad alias provincias Africa remotiores, ut proinde vix biennium superarit ea persecutio quae martyres fecit, usque ad captivitatem Valeriani. Et tamen aegre vel unum annum vigori persecutionis assignaveris, tanti eam secuti sunt reipublicae tumultus qui vel saevissi­morum persecutorum impetus solerent interrumpe­re. Iisdem illis Coss. expeditionem Persicam suscepit Valerianus, eumque usque ad Byzantium comitatus est ipse Cos. Memmius Fuscus, 12 Vopisco teste in Aureliano. Purpuram etiam sumsit in Pannonia iis­dem Coss.13 Ingenuus, post discessum tamen Valeria­ni quia adversus illum Gallienus ipse profectus est, ex quo intelligimus quanta festinatione post edictum, discesserit Roma Valerianus. Ab eo tempore ita belli curis implicitus est Valerianus ut vacare ipse persecu­tioni non potuerit, ut proinde in provinciarum prae­fectis situm fuerit ut persecutionem, pro suo quisque ingenio atque arbitrio urgerent remitterentve. Nec enim de persecutione urgenda videtur unquam solici­tus fuisse Gallienus. Ita intelligimus quam recte scripserit Lactantius brevi tempore sanguinem fudisse Valerianum.
  • §. LXI. Videamus jam rectene illud praeterea adjecerit, multum justi sanguinis brevi illo tempore ab eo esse fusum. Ad quos illud periculum pertinue­rit, è rescripti Imperatoris summa, quam nobis con­servavit 14 Cyprianus, intelligimus. Rescripsit ille ad senatum ut Episcopi & Presbyters & diacones incontinenti animadvertantur; senatores vero & viri egregii & equi­tes Romani, dignitate amissa, etiam bonis spolientur, & si, ademtis, facultatibus, Christiani esse perseveraverint, capite quoque multentur; matronae ademtis bonis in exi­lium relegentur; Caesariani quicunque vel prius confessi fuerant, vel nunc confessi fuerint, confiscentur, & vincti in Caesarianas possessiones descripti mittantur. Ita Cypria­nus. Non itaque ad alios pertinebat hujus edicti pe­riculum quam ad eos qui in horum ordinum aliquo censerentur. Inde intelligimus quam ultra edicti mo­dum saevus fuerit in15 AEgypto AEmilianus qui viros & mulieres; juvenes ac senes; puellas & anus; milites ac paganos, ex omni hominum genere atque aetate ali­quos martyrio coronavit. Non est itaque quod ex iis quae AEgypto gesta narrat Dionysius, de reliquis prae­fectis provinciisque statuamus. Sed nec omnibus e­tiam in edicto comprehensis poena tamen statuitur ca­pi [...]alis, non Matronis, non Caesarianis, libertis nimi­rum Caesareis qui jam essent manumissi. Non est ita­que quod in reliquis provinciis, quibus non praees­sent praesides ingenio suo saevi & in Christianos infen­si, tales aliquos martyres fuisse suspicemur. Erant & illa senatorum & equestris ordinis virorum caedes quan­tumvis noxiorum odii tamen invidiaeque plenissima, & temporum felicitati, ut dixi, adversissima, si ingen­ti aliquo numero fuissent intersecti, & quam princi­pes, alioqui saevissimi, aversarentur. Hadrianus quod quatuor uno tempore consulares, nec jussu tamen suo, sed senatus & quidem majestatis nomine postulatos, occidi passus esset, de amolienda à se tristissima illius facti16 opinione admodum solicitus fuit. Nec multo­rum nomina habemus nobilium quos occiderat17 Ha­drianus, & tamen tanta fuit de illis ipsis senatus in­dignatio ut aegre admodum, nec nisi magna18 Anto­nini Pii importunitate, eum in Divorum numerum retulerit.19 Severus etiam eo ipso nomine male audiit quod tot nobiles viros occiderit consulares nonnullos, & aliquos praetorios. Et tamen totius imperii annis XVIII. vix ad numerum quadragenarium consurgunt. Horum itaque pauci pro multis habebantur. Soli itaque supersunt clerici, & quidem ii superiorum or­dinum, Episcopi duntaxat, Presbyteri & Diaconi, qui ipsi licet pro cleri paucitate multi esse possent, pauci tamen etiam esse poterant respectu fidelium. Cum itaque multos Cyprianum in martyrio secu [...]os dicit20 Pon­ti [...]s, multos omnino uni Cypriano opposuit, non de magna aliqua multitudine intelligendos. Et cum mul­tum [Page 88] justi sanguinis brevi tempore fusum tradit Lactantius, multum viz. pro temporis brevitate, multum pro pas­sorum qualitate intellexit. Quod vero aliquot millia in hac persecutione excruciata tradit21 Orosius, recen­tior est ipse quam ut fidem de rebus eo seculo gestis mereatur; & scriptorum antiquiorum imperitior quam ut monumentorum coaevorum fidem secutum suspi­cemur; eodemque in loco habendum cum eo quod dicit, mox ut arripuit imperium Valcrianus, adegisse per tormenta Christianos ad idololatriam, quem tamen primis imperii annis Christianis amicissimum fuisse testetur coaevus22 Dionysius. Tam fuisse Christianis amicum ait quam fuerint [...] (Alexandrum, ni fallor, intelligit at­que Philippos) quin & illos benevolentia superasse; sa­miliam praeterea totam Christianis abundasse, ut Eccle­sia Dei esse videretur. Id si verum, jam neque prae­sidum quispiam, neque plebes urbicae, illis molesti esse ausi fuissent quos tam caros Imperatori gratosque accepissent. Inde non Orosius modo, sed & alii qui­cunque fabulatores refellentur, si quos martyres pri­mis illis Valeriani annis fuerint commenti.
  • §. LXII. Sed Cyprianum ipsum de sui temporis martyrum multitudine testem profert23 Aringhus, qui ita martyres Veteris Test. cum N. Test, martyribus confert ut illos numerabiles, hos dicat innumerabi­les. 24 Per eadem (inquit) documenta poenarum, per eadem passionum martyria pergamus, hoc ampliorem glo­riam computantes temporis nostri, quod cum vetera ex­empla numerentur, exuberante postmodum copia virtutis & fidei, numerari non possunt martyres Christiani, te­stante Apocalypsi & dicente, Post haec vidi turbam mag­nam, quam dinumerare nemo poterat, &c. Sed si con­ferantur N. T. martyres cum martyribus quorum fit mentio in libris Maccabaicis, Eleazaro & matre cum VII. filiis, (quod facit eo in loco Cyprianus) non necesse est ut magnus fuerit numerus qui cum longo intervallo superarit, ut illius respectu dici posset innumerabilis. Sed non loquitur profecto san­ctissimus martyr de illorum, qui jam facti essent martyres, numero, sed potius eorum qui Evangelii totius temporibus futuri essent, ut legis veteris tem­poribus opponuntur. Idem itaque valent apud illum nostri temporis martyres ac martyres Christiani, qui sci­licet non legis Mosaicae, sed Christianae, nomine fa­cti essent martyres. Nec alios probare potuit innu­merabiles ex illo quem profert Apocalypseos loco. Nec enim ibi de certo aliquo temporis Evangelici inter­vallo egit Apostolus, sed de omnibus qui futuri essent usque ad seculi consummationem. Inde recte colligit nemini esse de martyrii honore desperandum. Nemo (inquit) difficile vel arduum putet esse martyrem fieri, quando videat martyrum populum non posse numerari. Non praeteritorum sed futurorum martyrum multitudo huc inserviebat, ne quis sibi difficile putaret, futurum omnino, martyrium. Nondum certe fuisse martyres innumerabiles ex eo ipso constat quod de eorum passio­nibus pene cuncta ad suam usque memoriam conser­vata esse tradat Pontius.
  • §. LXIII. Capto Valeriano revocavit ejus edicta Gallienus, restitutis ubique locis sacris. Extat hodie­que ejus rescriptum apud25 Eusebium quod quidem ad AEgyptum pertinebat, cui simile aliud aetate sua extitisse tradidit, ne proprium illud AEgyptiorum fuisse indultum existimemus. Quod aliud AEgyptiis Episcopis rescriptum proprium emiser it Gallienus, quam quod antea in reliquorum Episcoporum gra­tiam emiserat, ea erat, ni fallor, ratio, quod cum pacem Christianis primo indulgeret, nondum Gallie­num principem agnoscerent AEgyptii. Cum enim captus esset Valerianus, purpuram sumsit acerbissi­mus iste Christianorum persecutor AEmilianus, ut è Trebellio Pollione constat in duobus Gallienis & trigin­ta tyrannis. Captus est tandem missusque ad Gallie­num à Theodoto. Sed post anni spatium, ut è Dio­nysio colligimus. Ita enim ille de imperio Gallie­ni: 26 [...]. Annus omissus ad AEmilianum omnino spectare vi­detur qui Macriani, ut videtur, exemplo, purpu­ram in AEgypto sumserat. Ita edictum indulgentiae e­miserit Gallienus AEgyptiis A. D. CCLXII. accura­tissime, instante solennitate Paschali, paulo ante­quam illa sacriberet Dionysius. Hortatur enim Chri­stianos suos Dionysius ut gratitudinem fuam, pro con­cessa indulgentia, Paschali laetitia celebrarent. Nec enim de Macriano solo hic sermonem esse Dionysio, sed etiam de aliis Macriano similibus tyrannis qualis fuit AEmilianus, in AEgypto, constat ex forma plu­rali qua usus est Dionysius, [...].
  • §. LXIV. Inde nemo est de persecutione suspe­ctus usque ad Aurelianum. Eum tamen ipsum prae­termisit Sulpicius Severus, vir alioqui fabulis addictis­simus. Et merito quidem ille. Intentata enim dun­taxat erat ab Aureliano, non item executioni manda­ta. Id satis manifeste indicant scriptores illis tempo­ribus proximi,27 Lactantius & Eusebius. Ecquid il­lis Lactantii verbis clarius? Verum illi ne perficere qui­dem quae cogitaverat licuit, sed protinus inter initia sui furoris extinctus est. Nondum ad provincias ulteriores cruenta ejus scripta pervenerant, & jam Caenofrurio, qui locus est Thraciae, cruentus ipse humi jacebat. Si perficere quae cogitaverat non licuit, nullos itaque ejus decreto factos martyres fuisse necesse est. Similiter28 Eusebius de eodem Aureliano: [...]. Impulsus itaque erat duntaxat Au­relianus ut persecutionem adversus Christianos com­moveret, & de ea rumor solum, quasi de re non­dum ad exitum perducta, ferebatur. [...] etiam dixit, & edictis [...], à Deo esse occupatum. Nondum igitur persecutionem ex­citaverat, vixdum etiam subscripserat edictis cum à Deo punitus est. Constricto cubito Deus conatum ejus repressit. Nondum igitur res erat ultra con [...]um per­aucta, nondum etiam plagam inflixerat quam fuerat elevato cubito minatus. Ostendit etiam hoc exem­plo Deus unquam hujus mundi principibus adver­sus Christi Ecclesias licere, nisi quibus, ipsi visum est temporibus id fieri permiserit. Ergo Aurelianum Deus ne permisit quidem. Convenitque ad amussim cum eo quod alibi de Diocletiani persecutione tradit idem Eusebius, tum primum tanquam ex alto sopo­re excitatum fuisse diabolum post illud intervallum quod persecutionem Decii ac Valeriani subsecutum [Page 89] est. L. VIII. c. 4. Nullo itaque in loco habuit persecutionem Aureliani. Ita sunt haec omnia per­spicua, ut de Eusebii mente vix habuerit cur du­bitaret ipse Baronius. Rogat tantum, hoc si verum est, unde tot martyres in persecutione Aureliani passi in­veniuntur? Videat id cum [...]uis fabulatoribus eruci­tissimus Cardinalis. Sed necesse erit ut Eusebii fidem coaevo testimonio impugnet, non recentioribus qui Eusebii errores novis suis plerunque erroribus cumu­larunt, quibus aberrarunt à mente ipsius Eusebii. Sed Eusebio opposuit quae scripserat in Chronico idem Eu­sebius ad annum Abrahami MMCCXCI. Aurelianus quum adversum nos persecutionem movisset, fulmen juxta eum comitesque ejus ruit: ac non mul [...]o post inter Constan­ [...]nopol [...]m & Heracleam in Caenophrurio viae veteris occidi­tur. Ita Chronicon, priorem partem ex Eus [...]bio, po­steriorem ex Eutropio, ut solet Hieronymus. Sed pro­fecto male mentem Eusebii quaesivit potius in Chroni­co quam in Historia, in primis Eusebii quam in secun­dis ejusdem cogitationibus: in Interprete quam in Graeco ejus originali; in opere interpo [...]ato quam in pu­ro nullisque interpolationibus ab auctoris mente im­mutato. Saepe Eusebium male interpretatus est Hiere­nymus, quod & in hoc ipso loco fecisse constabit, si tamen Graeca ejus qua par erit, fide è suo Syncelli MS. repraesentarit Scaliger. Ita enim Graece scripsit Eusebius: 29 [...]. Alio omnino sensu, quo innuitur antequam emissum fuisset per [...]e­cutionis edictum, deterritum fuisse ab ejus subscrip­tione lapsu fulminis Aur [...]ianum, eodemque tempore quo subscripserit structas illi fuisse illas, quibus pe­rierit, insidias. Plane omnia ad mentem ejus in hi­storia, iisdemque pene verbis concepta, ut nihil sit quod de fide Scaligeri hoc saltem in loco dubitemus. Nec tamen id, quod vult Baronius, ipse tradit inter­pres Hieronymus. Quod ait motam ab Aureliano per­secutionem, id verum erat ex sententia Lactantii. Emisso enim persecutionis edicto motam fuisse necesse est. Quod vero contra testatur Lactantius impedi­tum esse Imperatorem quo minus posset id quod cogi­taverat perficere, nihil innuit in contrarium Hierony­mus. Nescio tamen an integrioribus Hieronymi codi­cibus usus fuerit O [...]osius, propius certe accessit ad men­tem Eusebii. Ita enim ille:30 Novissime cum persecu­tionem adversus Christianos agi, nonus à Nerone decerne­ret, fulmen ante eum magno pavore circumstantium ruit, ac non multo post in itinere occisus est. Et rursus alibi clarius:31 Nona correptio fuit, cum Aureliano persecu­tionem decernenti diris turbinibus terribile ac triste fulmen sub ipsis pedibus ruit. Plane innuit cum moveretur ab Aureliano persecutio, lapsum illud esse fulmen, non cum illud movisset, & unum duntaxat intervallum constituit à decreto Aureliani ad ejusdem caedem, non duo ut Hieronymus à decreto ad fulmen aliud, aliud à fulmine ad necem Aureliani. Omnino ex sententia Graecorum quae jam Scaligero retulimus. Hodiernam tamen Hieronymi lectionem secutus est32 Prosper A­quitanus, paulo tamen Orosio recentior. At Ruffinus Eusebium ita intellexit acsi persecutionis edicto ne subscripsisset quidem Aurelianus. Eum forte secutus O­rosius, nec enim Graecum Eusebium ab eo consultum arbitror. Recte itaque Eusebium & Orosium intelle­xit 33 Baronius, & immerito illum hoc nomine reje­cit vir sane maximus & de literatura chronologica meritissimus34 Antonius de Pagi. Sed errare profecto necesse est qui de veteribus Ecclesiae monumentis malunt è commentitiis recentioribusque Monacho­rum fabellis statuere, quam vicissim has as illorum fidem exigere.
  • §. LXV. Ab Aureliano deinde ad Diocletianum neminem habent Imperatorum de persecutione suspe­ctum. Sed nec populorum in theatris adversus Chri­stianos clamantium, nec praefectorum in eosdem decer­nentium ulla habemus in bonae fidei monumentis vel minima vestigia. Sed vero haec ut omnium lon­gissima erat, ita etiam forte saevissima, certe marty­rum proventu erat copiosissima. Inde factum ut AE­ram Diocletiani recentiores Graeci AEram martyrum ap­pellent. Ut tamen fieri solet. qui multorum crimi­num revera rei sunt, ut multis praeterea commenti­tiis criminibus onerentur; ita veram hujus persecu­tionis saevitiam longe tamen, quam fuit, saeviorem repraesentant fabulatores. Quod quidem eo faciunt securius, quod paucissima extent etiamnum illius persecutionis sincera monumenta quibus revincantur. Qui historiam ejus plenissime executus unum habui­mus Eusebium (exscribunt enim illum recentiores a­lii) qui tamen ipse paucissima habet de martyribus qui alibi passi essent praeterquam in imperio Diocletians. Magnam fecit huic historiae accessionem editus nu­per à doctissimo Baluzio Lactantius de mortibus perse­cutorum. Et quidem gratulandum rei literariae Eccle­siasticae, gratulandum Ecclesiae Catholicae, gratulandum ipsi Lactantio, quod eum nactus fuerit editorem, vi­rum ita candidum, ita veritatis amantem, ita alienum à Partium studiis atque praejudiciis. Aliter foret ut lucem fortasse nunquam expertus aeternum latitasset, in ipso partu vel suppressus vel etiam forte penitus extinctus. Infeliciorem certe fuisse ferunt S. Chryso­stomi epistolam ad Caesarium. Jam cum habemus a­lium quem cum Eusebio contendamus auctorem coae­vum, nihil erit sane in recentiorum mar [...]yrologiis at­que menologiis quod his tantis consentientium suffra­giis conferendum putent viri paulo cordatiores atque peritiores.
  • §. LXVI. Quod itaque per totum hujus impe­rium persecutionem fuisse putent, longe abest ut ve­rum fuerit.35 ‘Multa erant è contra prolixissimae Im­peratorum in Christianos benevolentiae indicia. Re­gendas Christianis provincias crediderunt, omni sa­crificandi metu, qui praefectis provinciarum ex of­ficio imminebat, illos liberabant. Quin & in ipsis Imperatorum palatiis, liberi versati sunt. Ipsae eo­rum uxores & liberi & servi erant Christiani.’ (Tales fuisse constat36 Diocletiani uxorem Priscam, & filiam ejusdem Valeriani, Maximiani autem Ga­lerii uxorem.)37 ‘His ea quae religionis suae erant, tam verbis quam factis libere exequendi coram se­metipsis potestatem dederunt; ipsis ob hanc fidei suae libertatem gloriari ac se ostentare quodammo­do permittentes; eosque prae ceteris omnibus mini­stris praecipuo quodam amore complectebantur. Id genus exempla aliqua profert Eusebius Quin & sin­gulis Ecclesiarum antistitibus summus honor, cul­tus ac benevolentia ab omnibus tam privatis quam provinciarum rectoribus delatus est. Innumerabi­lem praeterea hominum quotidie ad fidem Christi confugientium fuisse turbam, immensum Ecclesia­rum in singulis urbibus numerum, illustres popu­lorum [Page 90] in sacris aedibus concursus, quo factum esset ut priscis aedificiis jam non content in singulis ur­bibus spatiosas ab ipsis fundamentis extruerent Ec­clesias, tradit Eusebius. Quin & haec progressu tem­poris increscentia, & quotidie in majus ac melius proficientia, nec livor ullus atterere, nec maligni­tas daemonis fascinare, nec hominum (inquit) insi­diae prohibere unquam potuerunt, quamdiu omni­potentis Dei dextera populum suum, utpote tali dignum praesidio, texit atque custodiit.’ Videant fabulatores qui prioribus illis Diocletiani annis martyres passos volunt, videant, inquam, quomodo haec pos­sint cum suis commentis conciliare.
  • §. LXVII. Confessum hic tenemus Baronium. Quantum (38 inquit) has adversentur actis sanctorum m [...]rtyrum, quae certis definita temporibus sunt suis locis superius recitata, nemo non videt. Opponit tamen Eu­sebio testimonium Constantini, Eusebio proculdubio an­teferendum si pro Baronio sententiam tulisset.39 Ait ille sese [...] interfuisse cum consultaret de Apollinis oraculo Diocletianus quo fuerit deinde in Chri­stianorum persecutionem concitatus. Quod se admo­dum puerum Constantinus appellet, cum huic interes­set consultationi, colligit Baronius circa initia Diocle­tiani, annum autem Constantini IX. circiter illam con­tigisse. Sed non necesse est ut a [...]modum soliciti si­mus de hoc Baronii argumento cum tempus ipsum hujus consultationis accurate consignatum habeamus ab ipso Lactantio, ut statim videbimus. Nec enim de alio Apollinis oraculo quam illo quod decennalem persecutionem immediate praecessit, Constantini ver­ba intellexit Cl. Baluzius. Quod vero [...] IX. circiter Constantini annum necessario designare existimarit Baronius, non observavit profecto illius seculi, in hominum aetatibus designandis, morem licentissimum. [...] ad tricesimum usque aetatis annum extendi observavit non uno in loco doctissi­mus Casaubonus. Gordianum XIII. ad minimum an­nos natum infantem appellat40 Capitolinus. Verisimi­lius tamen est XV. tunc egisse annum si XXII. pe­rierit, ut periisse auctor est41 Junius Cordus apud Ca­pitolinum. Si infans fuerit ea aetate G [...]dianus, non erit quod miremur anno CCCII. puerum fuisse Con­stantinum. Sed de ipso Constantino non sunt istiusmo­di loquendi formae sine exemplo. Anno CCCVI. ju­venem appellat42 Lactantius. Anno CCCVII. cum Faustam uxorem duceret filiam Maximiani Herculii ita de eo auctor43 Panegyrici Epithalamii: O divi­num tuum, Maximiane, judicium qui hunc tibi jure adoptionis nepotem, majestatis ordine filium, etiam gene­rum esse voluisti, Divi, inquam, Constantii filium, in quem septima (leg. proculdubio se prima) illius juventa transfudit, &c. Idem tradit primam suam uxorem, Crispi matrem, ab ipso fine pueritiae duxisse Constanti­num, ut primo ingressu adolescentiae formaret animum maritalem, & fuisse novum jam tum miraculum juvenem uxorium. Ita itaque sibi invicem connectuntur finis pueritiae, ingressus adolescentiae & juventus, ut in an­nos maritales omnes conveniant. Qui autem prima fuit juventa anno CCCVII. quid miremur si puer idem fuerit anno CCCII? Donandum certe aliquod vehementiae illi quae tam in illa Constantini lege, quam in oratione ejusdem ad sanctorum coetum, variis exem­plis elucet.
  • §. LXVIII. Primum persecutionis gradum in mi­lites fuisse tradit44 Eusebius in historia, ex Chronico omnino intelligendus. Ad annum Diocletian [...] XVII. num. Abrahami MMCCXVII. Veturius (inquit) magister militiae Christianos milites persequitur, paulatim ex illo jam tempore persecutione adversum nos incipiente. Biennio anteriorem ponit editio Pontaci, triennio Prosper Aquitanus & acta Marcelli centurionis, si ta­men sinceri sint illius anni in actis Coss. Faustus & Gal­lus, quod negat Antonius de Pagi. Sed recte omnino constituit editio Scaligerana. Convenit enim45 La­ctantius qui omnia ordine temporis accuratissimo dis­posuit. Occasionem ait captasse hujus persecutionis Diocletianum è quibusdam ejus sacrificiis quibus ventu­ra quaerebat. Cum enim cruce se signassent qui ade­rant Christiani, sacra turbata sunt, trepidabant aruspices, nec solitas in extis notas videbant, &, quasi non litassent, saeptus immolabant. Tandem respondit magister Aruspi­cum, idcirco non respondere sacra quod rebus divinis pro­fani homines interessent. Inde Diocletiani furor in Chri­stianos accensus est. Tempus notat Lactantius, cum a­geret in partibus Orientis, & cum esset pro timore scru­tator rerum futurarum. Is timor quisnam fuerit, è superioribus facile colligimus. Cum enim Galerium adversus Narseum per Armeniam misisset, ipsum dixe­rat 46 Lactantius in Oriente substitisse aucupantem exitus rerum. Omnino haec sibi invicem conveniunt accu­ratissime. Idem enim valet aucupare exitus rerum in priori loco, quod in posteriori, scrutari res futuras & ventura quaerere. Nec sunt alio ea sacrificia referenda. Omnino maximo erat in metu Diocletianus, cum jam duobus praeliis superatus fuisset à Narseo Galerius, ut proinde ad nativam sibi superstitionem duxerit esse confugiendum. Et cum dixisset Lactantius reducem deinde à victoria Galerium fastum inde superbiamque sibi attulisse, &c. ita illam digressionem repressit: sed differo de factis ejus dicere, ne confundam tempora. Ex quibus intelligimus tum admodum solicitum fuisse de temporum ratione Lactantium, tum victoriam illam praecessisse quae statim esset traditurus. Ergo in A. D. CCCI. incidit. haec prima militum persecutio. Quae enim in contrarium profert ex actis Marcelli doctissi­mus Pagi, ea certe suspecta sunt, nec cum Lactantii fide ulla ex parte conferenda.
  • §. LXIX. Sed videamus quousque prima haec persecutio processerit. Ita itaque47 Lactanius: Tum ira furens, sacrificare non eos tantum qui sacris ministra­bant, sed universos qui erant in palatio, jussit, & in eos, si detrectassent, verberibus animadverti; datisque ad prae­positos, literis, etiam milites cogi ad nefanda sacrificia prae­cepit, ut qui non paruissent, militia solverentur. Emissa itaque sunt adversus milites persecutionis edicta, non­dum tamen sanguinaria. Ita enim sequitur: Hactenus furor ejus & ira processit, nec amplius contra legem aut religionem Dei fecit. Passos tamen aliquos, licet non pro Imperatoris edicto, at pro ministri propria saevitia, docet Eusebius, sed ita docet, ut innuat omnino fuisse paucissimos. Nec enim alium [...] intelligit in ejus historia Valesius quam quem Veturium appel­laverat in Chronico, & magistrum militiae; nec sane alius erat intelligendus qui48 [...] Magister militiae qui primus per­secutionem aggressus est, non alius ut puto fuerit quam qui jussa Imperatoris in Palatinos milites execu­tus est. Agebat enim hoc tempore, in Oriente, ut dixi, Diocletianus. In eo autem Orientis praetorio erat [Page 91] illud etiam officium [...], sive magistri mili­tum, cui jussa Imperatorum praecipue demandaban­tur, ea praesertim quae milites spectabant. Maximini edicta adversus Christianos [...] executioni manda­runt, Eus. de Mart. Pal. c. 9. Praefectum praetorii red­dit eo in loco Valesius. Rursus confessores in metal­lis cum Gentilium invictam novamque persecutionem liberioribus suis synaxibus concitassent à praefectis me­tallorum primo ad [...], quem [...] etiam ibidem Eusebius appellat, ab eo deinde missi sunt ad Caesarem Maximin [...]m, ib c. 13. Hic ducem vertit Valesius qui militaribus copiis illic prae­erat. Ducem etiam verit L. VIII. c. 4. Ego neutra interpretatione Eusebii mentem existimo assecutum esse Valesium; propius tamen accessisse ad [...] officium praefectum praetorio. Id tamen unum me ab ea sententia alieniorem facit quod praefectos praetorio nullos alibi legamus praeterquam in provinciis Caesa­reis, qualis nondum fuerat Oriens quo tempore age­bat ibi Diocletianus. Potius itaque magistrum armorum reddendum censuerim. Illius enim officii in provin­ciis non Caesareis meminit saepissime Ammianus Mar­cellinus. Huic itaque persecutionis illius quae in mi­lites exercenda erat, curam commisit Imperator. Ita recte verterit Hieronymus. Hos verberibus animad­verti jusserat Diocletianus. Ex his verberibus nonnul­los mortuos fuisse credi [...]erim, quos tamen cum [...]. & [...] dicat Eusebius, id palam, uti dixi, innuit fuisse paucissimos. At in edicto nulla est omnino verberum mentio. Militia duntaxat erant solvendi. Quos igitur per provincias passos comminis­cuntur, illi suspecti, & quae passos tradunt monu­mentorum, hoc ipso nomine fides vacillabit. Sed redeamus ad historiam.
  • §. LXX. Dimissus itaque à Diocletiano Galerius in proprium rediit imperium, nempe ut novum exer­citum conscriberet. Per Illyricum enim Maesiamque novas ilias copias esse contractas tradit Eutropius. In hac cura reliquam anni, quae supererat, partem in­sumtam verisimile est, ita tamen ut vere appetente paratus expeditioni fuerit. Confestim enim exercitum illum è voteranis ac tyronibus esse contractum auctorem habemus Schotti Victorem in Caesaribus. Ergo A. D. CCCII. primo vere movit in Persas, itinere per A­siam ut videtur minorem disposito, quos etiam in Ar­menia majori, uno, ut videtur, praelio penitus de­bellavit. Inde tempus aliquod nuntiis ultro citroque ad Diocletianum mitten dis de pacis conditionibus in­sumtum esse verisimile est, ita ut reversus à Diocle­tiano in Mesopotamia, cum ingenti 49 honore susceptus fuerit. Haec omnia ante antumni finem gesta esse constat. Rediit50 enim interjecto aliquanto tempore in Bithyniam hyematum Diocletianus. Hoc tempus quan­tum voluerit Lactantius ex hac rerum serie colligi­mus. Illum secutus est postea Galerius, ut totam il­lam hyemem consultationibus de persecutione insum se­rint. Repugnabat diu Diocletianus, satis esse mo­nens, si (quod ipse antea fecisset)51 Palatinos tantum ac milites ab ea religione prohiberet. Cum [...]alerium de­flectere non posset; consulti deinde amici, tum etiam Dii, & prae aliis Apollo Milesius. Tandem Diocletia­nus, cum nec amicis, nec Caesari, nec Apollini posset reluctari, hanc tamen moderationem (inquit Lactantius) tenere conatus est ut eam rem sine sanguine transigi jube­ret, cum Caesar vivos cremari vellet qui sacrificio repug­nassent. Nondum itaque ad caedes consenserat Diocle­tianus. Suffragatur huic temporum dispositioni Eu­sebius qui huic anno Diocletiani XVIII. tribuit victo­riam Galerii.
  • §. LXXI. Successit itaque fatalis annus Diocletia­ni XIX. Christi CCCIII. Coss. Diocletian. VIII. Ma­ximiano VII. in quo omnes fere consentiunt initium decennalis persecutionis esse collocandum. Quod enim aliter habeatur in Augustino, id codicum potius quam Augustini vitio Actorumve tribuendum probavit Va­lesius. Hoc itaque anno, absoluta jam hyeme, vere ineunte (quod ab hirundinum visu ventisque Chelido­niis arcessunt scriptores Romani, quorum utrosque mensi Februario assignant) jam conveniebat de perse­cutione, 52 inquirebatur duntaxat, (ominis causa) peragendae rei dies ap [...]us & felix, tandemque terminalia delecta sunt, ut quasi terminus imponeretur Christiana religioni. Is erat VII. Kal. Mart. Feb. XXIII. Eo itaque die Ecclesiam diruebant, Scripturas incendebant Nicomediae, quod reliquo deinde impetio foret in exemplum. Proximo die Feb. XXIV.53 edictum Nicomediae, propositum est, quo cavebatur ut religionis illius homines carerent omni honore ac dignitate, tormen­tis subjecti essent ex quocunque ordine aut gradu venirent, adversus eos omnes actio caleret, ipsi non de injuria, non de adulterio, non de rebus ablatis agere possent, liberta­tem denique ac vocem non haberent. Ita Lactantius. Unum tamen illud in auo edicta dispescuit54 Euse­bius, diverso etiam tempore ad provincias missa. Pri­mum erat de Ecclesiis ad solum usque diruendis, sacris codicibus incendendis, utque honorati infamia notaren­tur. [...]. Quem locum vu [...]go non intelligunt interpretes, quo pacto nempe fieri posset ut qui jam [...] essent, libertatem tamen aliquam retinerent qua possent deinde privari. Sed non erat hoc pro Romanorum legibus difficile, Liber­ti enim qui inferiori illo libertatis gradu donati essent (superiorem enim fuisse quo omnis servitutis memoria deleretur, ostendit Appianus) adhuc erant [...], & actione ingrati tenebantur ut, si minus fuissent in patronos officiosi, facile libertatem amitterent, quod si privatis jure Romano concessum fuerit, nihil erit sane quod miremur si ex legum actionibus eadem pri­varentur. Simile habemus exemplum in edicto Va­leriani quod è Cypriano nostro supra retulimus. Caesa­riani enim ibi erant liberti Caesaris quos [...] ap­pellat Dio Xiphilini in Severo. Hos confiscari, & vinctos in Caesarianas possessiones descriptos mitii, jussit55 Vale­rianus. Quod autem in suos duntaxat Caesareos libertos constituit Valerianus, id in alienos etiam constituerint Principes seculi Diocletianes. De primo hoc edicto intelligo quod scripsit Eusebius mense Dystro secun­dum Syros, Martio Romano, esse propositum in Sy­ria. [...] Propter maximam enim Paschalium solennium frequentiam jam maxime erant Ecclesiae necessariae cum essent ex edicto diruenda. Scio aliter Eusebium intellexisse tam exscrip­tores ejus antiquiores, quam recentiores etiam interpretes. Id tamen voluit, ni fallor, non in ipsa paschali festi­vitate, sed cum immineret feria passionis, propositum in Syria edictum de Ecclesiis diruendis. Cyclum Ana­tolii Syros secutos verisimile est, cujus limes Pascha­lis erat aequinoctium Sosigenis Martii XXV. Ergo il­lum sequi oportebat Dominicam Paschalem. Et tamen ante Martium finitum propositum esse edictum necesse erat, si Syrorum Dystro propositum fuerit qui Roma­norum Martio respondet.
  • §. LXXII. Erat & aliud ex56 Eusebii testimonio edictum [...], non multo post superius emissum, [Page 92] quo mandatum est [...] omnes ubicunque Eccle­siarum, primum quidem ut conjicerentur in vincu­la, deinde vero ut Diis sacrificare omnibus modis cogerentur. [...] omnes cujuscunque ordinis cle­ricos intellexisse Imperatores è decreti exocutione ma­nifestum est. Quod vero hujus etiam edicti duplicem [...]ursus gradum. distinxerit Eusebius, id certo fecit con­silio, & ex rei gestae veritate. Cum enim alibi di­xisset pro primo hujus edicti gradus ita carceres fuisse repletos Episcopis, presbyteris, diaconis, lectoribus atque exorcistis, ut nullus iis qui ob alia crimina condem­nati essent, jam locus superesset; ita deinde novi edi­cti sententiam explicat,57 [...]. Hujus forsitan edicti tempus designavit quicunque Eusebio notulam illam subjunxit quam habemus hodie in fine libri VIII. cum ait mense Xanthico sive Aprili, edicta Syriam appulisse de persecutione. Quod enim ille de primo illo edicto intellexit, fieri non potest ut verum fueret, cum. contra ipse Eusebius veteresque omnes Eusebii tam interpretes quam exscriptores prius illud edictum eo quo dixi tempore propositum affir­ment. Convenit praeterea tempus Procopii primi mar­tyris Palaestini, quamvis illud vitiosissime expresse­rit 58 Eusebius, [...]. Nec convenit VIII. Daesii cum VII. Id Jun. nec utri­vis feria IV. Rectius omnino Acta Latina quae è duobus MSS. profert Cl. Valesius, in haec verba: 59 Dies erat septima Julii mensis quae VII. Idus Julii dici­tur apud Latinos. Cyclo Solis IV. Litera Dominic. C. VII. Julii est feria IV. Quod autem VII. Id. ap­pellarit Eusebius illorumque Actorum auctor, obliti sunt Julio VI. esse Nonas. Aliter foret VII. Julii es­set revera pro VII. Iduum numerandus. Tam ita­que tardus erat in persecutione Diocletianus, tamque à Christianorum sanguine alienus, ut, exceptis illis qui Nicomediae incendii nomine, licet falso, puniti sunt, ne cruciatus quidem permitteret provincialibus in Christianos, omni licet conatu, renitente in con­trarium atque impellente Galerio. Ita itaque media fere primi anni pars incruenta transiit. Nec enim ve­risimile est segniores in Palaestina quam in aliis pro­vinciis fuisse persecutores. Sed nec multos reliqua il­litis anni parte passos fuisse probabile est. Imprimis quod solorum esset clericorum [...], inquit60 Euse ius, juxta edicta superius memorata; tum etiam quod cruciatibus potius quam caede saevitum sit, ut qui martyrium passi sunt, eorum plerique ipso cruciantuum dolore extincti fuerint; [...]um etiam quod captos cruciatosque facillime dimitterent, etiam61 invitos nonnullos, si quid viderentur, vel tacentes, vel si loqui etiam non possent, de invicto illo patientiae robore remittere; tum etiam quod in civi­tatibus duntaxat capitalibus, & quidem instantibus festis solennibus, cum dimittendi reliqui essent pro more captivi, plecterentur, etiam quibus non in­dulgendum censuissent Imperatores, vel in usum spe­ctaculorum reservarentur ut cum bestiis depugnarent. Unicum autem praeterea festum hoc anno memorat Eusebius quo passi sint Christiani, viz, Novembr. XVII. appetente jam Diocletiani die vicennali Novembr. XX. secundum Lactantium. Ea occasione duos solos Caesareae passos memorat Eusebius, [...](inquit) [...].
  • §. LXXIII. Quod tamen ille prime persecutionis anno tribuit, id secundo tribuendum existimo, anno nimirum AErae vulg. CCCIV. Hoc enim anno finem fuisse ait Vicennalium, [...], quod non observavit in sua interpretatione Valesius. Legendum itaque [...]. Neque vero est ut hoc excidisse putemus Eusebio. Quanquam enim recte ille persecutionem XIX. Diocletiani anno assignaverat tam in chronioo quam etiam in historia, idem tamen sui oblitus, de eo anno ita loquitur quasi fuisset etiam XX. Ita Imperatores ait, dum benevolo in Christianos animo fuissent,62 [...]. Vicennalia itaque prima quae fine anni XIX. principio XX. celebrata essent, jam praeterita asseruit cum inciperet persecutio, quae tamen eo ipso persecutionis anno celebrata esse tradit auctor certissimae fidei Lactantius. Inde etiam est quod se­cundo persecutionis anno purpuram deposuisse tradit Diocletianum atque Maximianum, quod tamen non ante III. annum, Christi nimirum CCCV. fecisse constat è Lactantio. Mirum tamen cum ea ipsa63 Eu­sebii verba de secundo anno exscripserit Hieronymus, ad annum tamen persecutionis III. ea apposuisse, in librario, potius quam Hieronymo, tribuendum sit. Certe alienum erat à mente Eusebii qui ita etiam ali­bi scribit:64 [...], cum mentis suae statu dejectus ad privatam se vitam contulit Diocletianus, cum Hercu­lio. Biennium tamen superasse constat è Lactantio. Persecutionem à mense Martio anni CCCIII. ar­cessit, uti diximus, Eusebius. At purpuram Nico­mediae deposuit Diocletianus ipsis Kalendis Maiis anni CCCV. eodem teste65 Lactantio, cui etiam consen­tit, sui rursus oblitus, Eusebius, cum tertio tandem anno persecutionem à Maximino excitatam scribit, qui tamen Caesar eodem tempore factus est quo exces­sit imperio Diocletianus. Quanquam autem instar omnium unus sit habendus Lactantius, sunt tamen & alia quae fidem ejus hac in causa commendant. Cer­tum est ex historia eodem tempore quo deposuerint imperium Diocletianus atque Maximianus, Augustos factos Constantium atque Galerium, Caesares etiam Se­verum atque Maximinum; ita ut Severum sua purpu­ra vestierit Maximianus, sua etiam Diocletianus Ma­ximinum. Curavit enim Galerius ut illa Diocletiani, quam appellat, dispositio accuratissime servaretur, ut nunquam respublica duobus Augustis, duobus Caesa­ribus careret. Appellat Diocletianum & Maximia­num, [...] in edicto suo Maximinus ap. Euseb. Hist. Eccles. IX. 9. non facturus proculdubio ni ab illis Caesares facti fuissent ipse & Severus. Filio­rum enim adoptione Caesares, fratrum adoptione aequa­les Augustos creabant illius aevi lmperatores. Atqui anno CCCV. Augusti facti sunt Constantius atque Galerius. At Constantio qui obiit A. D. CCCVI. an­nuum imperium tribuit Victor. Conveniunt & Fasti nostri Alexandrini Theonis, in quibus ita legimus: [...]. Rectissime ex regulis eruditissimi Pagi quas ille sibi hac in causa adversas fuerat suspicatus. Inde constat VI. consulatus quem. A. D. CCCVI. gesserunt Con­stantinus atque Maximianus fuisse Augustum utrius­que imperium priore anno susceptum. Quod vero ad Caesares attinet, quanquam Eusebius eos proximo an­no à depositione Diocletiani Caesares factos asserat, nempe à Galerio, quod ex ipsius Maximini edicto [Page 93] refutavimus, at certe tempus Caesarei eorum im­perii satis accurate consignavit, Anno CCCV. Eodem spectat quod tertio tandem persecutionis anno persecutionem dicat à Maximino fuisse resusci­tatam: quod denique Severum secundo imperii sui anno testetur interfectum, quem Anno CCCVII. concidisse (quo consulem illum habet cum Maxi­mino Theon) manifestum est. Ipsi illi Fasti quibus Coss. An. CCCVI. novi habentur Augusti, Anni CCCVII. novi Caesares, omnem prorsus dubitandi rationem excludunt de anno innovati imperii CCCV. Fateor tamen gravissimos esse, in contrarium, au­ctores qui Coss. An. CCCIV. tradunt imperio ces­sisse Diocletianum, Idatium imprimis & Zosimum. Ut­cunque sive cesserit, sive nomen etiam imperii reti­nuerit, ab eo certe tempore probabile est, omnia pro arbitrio suo gessisse Galerium. Atque ita fortasse Eusebius cum Lactantio & Victore Caesarum auctore conciliandus. Id saltem erit ex hac hypothesi cer­tum, quamdiu rempu [...]l: administravit Diocletianus, usque ad annum CCCIV. in solos clericos esse capi­tali poena animadversum, nec ad laicos illud perti­nuisse periculum. Quae certe optime conveniunt cum iis quae de Diocletiano observavit Lactantius, fuisse illum à sanguinariis edictis, in hac faltem Christiano­rum causa alienissimum.
  • §. LXXIV. Successerunt deinde anno CCCIV. si Eusebio credimus, edicta saeviora, quibus66 [...]. Quo tempore Timotheum tradit Eusebius, post innumera tormenta, tandem tenui ac lento igni fuisse consumtum. Plane haec edicta Galerium sa­piunt auctorem quem67 Lactantius ait vivos illos cre­mari voluisse qui sacrisicio repugnassent, etiamnum im­perium administrante Diocletiano. Postea etiam ejus decreta ita describit Lactantius ut omnino hisce Eu­sebianis ad amussim respondere videantur, si tamen locum illum integrum sincerumque haberemus.68 Dig­nitatem (inquit) non habentibus poena ignis fuit, & exi­lii primo adversus Christianos permisorat, datis legibus ut post tormenta damnati lentis ignibus urerentur. Tum modum illum cruciatus ita describit ut Eusebiano respondeat. Fateor equidem mutila haec videri, & in eam forte interpolanda sententiam, ut quae de exclusione à legum beneficio vel exilio molliora statuis­set in Christianos Diocletianus, permittente utique, non probante Galerio num. 14. ea Galerius jam Augu­stus novis legibus revocarit, & quidem durioribus illis quas ille Caesar Diocletiano consuluisset, num. 11. Quo vero tempore haec emissa essent, ex Agone C. sariensi colligendum. Agon quinquennalis Hero­dis ab eo in honorem Caesaris in dedicatione Caesareae instituta anno Herodis XXVIII. ex quo Hierosolymis potitus est, Olympiad. CXCII. viz. anno olympiadis tertio, incidit in annum U. C. pro AEr. Varroniana DCCXLV. Mortuus est Agrippa ludis Caesariensibus anno Claudii III. U. C. DCCXCVII. qui quartus est atque adeo agonalis ab illo, quem dixi, Herodis agone primo, accuratissime. Ab illis si initium sup­putationis exordiamur, annus Christi CCCIV. qui est U. C. MLVII. erit, fateor, agonalis. Sed de hoc Iudo rectius omnino è coaevis monumentis quam è tam longe repetendis originibus statuemus. Si haec [...], cujus meminit secundo suo, quem numerat, anno persecutionis Eusebius, sit pro agonum quinquennalium solennitate aliqua redeunte habenda: ego de illa potius intelligendam arbitrarer quam designat69 Eusebius infra in martyrio Pamphili ejusque sociorum, nempe V. Dystri III. Non. Mar­tii, quo [...] genii natales gentes celebra­rent, urbis omnino suae natalitia, ab Herodis tamen illis quae videntur intercidisse, aliquantum discrepan­tia. Certe ethnicorum propria erat id genus idolola­trica solennitas, non Judaeorum nedum ut à Judaeo fuerit instituta. Convenit etiam mensis Dystrus. Qui enim post paucos ab hac solennitate dies occisi sunt, illos XXIV. Dystri passos tradit Eusebius. Septimus is erat persecutionis annus quo passus est cum suis Pamphilus. Ille itaque, si pro consuetudine agonum quinquennalium qui IV. quoque anno solido absoluto redire solebant, fuerit agonalis, plane sequitur ut de III. persecutionis anno intelligi debeant quae de II. tradit Eusebius, illum fuisse similiter agonalem. Quae sane mirifice faciunt ad confirmandam illam Lactantii chronologiam quam ille accuratissime diligentissime­que designavit. Ita fiet ut non prodierint illa Gale­rii edicta ante annum persecutionis III. Christi CCCV. quo se purpura exuerunt seniores Augusti, atque adeo hucusque verum fuisse quod ait Euse­bius in solos Ecclesiarum antistites vim omnem per­secutionis incubuisse, saltem pro ditione Diocle­tiani.
  • §. LXXV. Videamus itaque jam qualis fuerit in reliquis imperii partibus eadem illa persecutio. In Galerii imperio omnino probabile est pro saevissimi principis ingenio fuisse etiam saevissimam. Sed nulla habemus de eo coaeva monumenta quae qualis fuerit testatum faciant. Constantium ab initio amicissimum, [...], tradit70 Eusebius. Idem & in scho­lio quod fini lib. VIII. subjunxit studiqsus quispiam, non ipse forsitan Eusebius, ex Eusebio tamen sua ma­ximam partem mutuatus, & iisdem fere verbis. Dis­crepat nonnihil71 Lactantius, cujus haec sunt verba: Constantius, ne dissentire à majorum praeceptis videretur, conventicula, id est, parietes, qui restitui poterant, di­rui passus est, verum autem Dei templum, quod est in hominibus, incolume servabat. Nec id temere. Infra enim de Constantino jam Augusto ita scribit:72 Suscepto imperio Constantinus Augustus nihil egit prius quam Chri­stianos cultui ac Deo suo reddere. Haec fuit prima ejus sanctio sanctae religionis restituta. At nihil habuit agen­dum Constantinus si nihil fuisset à patre ejus Constan­tio in Christianorum causa innovatum. Ego Lactan­tio potius crediderim scriptori diligentiori rerumque Latinarum longe peritiori. In eo tamen uterque convenit nullam fuisse quae martyres fecerit in Con­stantii ditione persecutionem. Confirmatque doctissi­mus Baluzius ex epistola Donatistarum apud73 Opta­tum ex Eutropio. Cuncta autem quae [...]rans Alpes e­rant Constantio credita ait Victor Schotti. Ergo non Britannias modo, & Gallias, sed Hispanias, regebat, nec enim illas aliis ditionibus accensuit idem Victor. Habentur equidem nonnulla in canonibus concilii Eliberitani ad cultum idololatricum spectantia, ve­rum ea talia pleraque ut sponte potius admissa, quam à magistratu coacta videantur. Unum illud propius huc attinere videtur, de illis qui non74 immolava­rant, sed munus tantum dederant, eo quod se à fu­nestis abstinuerant sacrificiis. Erat enim ea ipsissi­ma libellaticorum causa, ut eam describit noster mar­tyr Ep. ad Antonianum. Sed cum nullum accederet [Page 94] Constantii edictum, non aliorum esse potuit ea per­fecutio quam urbicorum magistratuum, qui cum gladii potestate carerent, nullos certe martyres coronare poterant. Quae etiam in concilio75 Arelatensi haben­tur de causa traditorum, ea certe non ad domesticam aliquam causam attinebant, sed ad Afrorum illam de schismate Donatistarum, cujus illos cognitores ju­dicesque dederat Imperator. At si aliqua fuisset, ut existimat Baluzius, illis in partibus persecutio; fieri omnino vix potuit quin in illorum conciliorum ca­nonibus faltem aliquos haberemus de traditoribus propries lapsisque quales ediderunt, quae proximis à persecutione temporibus convenerunt in Oriente, Sy­nodi Neocaesariensis & Ancyrana. Quae porro recen­tiorum fidei astruendae protulit ex Eusebio Baluzius, ea statim exponemus.
  • §. LXXVI. Pergendum interim ad imperium Herculii. Nam praeter Galltas, ab Oriente usque ad Occasum, tres (inquit76 Lactantius) acerbissimae bestiae saeviebant. De Maximiano etiam ita:77 Senex Maxi­mianus libens paruit per Italiam, homo non adeo clemens. Cum vero tempora in Africa quam alibi certiora ha­beamus, propter gravissimas illas, quae inde ortae sunt, de Donatistarum schismate disputationes, inde possumus de reliquis Maximiani partibus certissime judicare. Incepit autem ea etiam in Africa, eodem illo quo dixi anno CCCIII. Ita enim Alsius Caecilia­nus, cujus Duumviratu coepta perfecutio est, in78 actis purgationis Felicis Aptungitani à Baluzio editis: Non modicum (inquit) tempus est ex quo duumviratum ad­ministravi, anni suat undecim. Gesta illa sunt Coss. Volusiano & Anniano A. D. CCCXIV. Inde si re­trorsum numeres annos XI. in A. D. CCCIII. in­cides accuratissime. Facessant itaque quae ex vitio­sis S. Augustini codicibus crucem hactenus chronolo­gis fixerunt in statuendo hujus persecutionis initio. Ut itaque eo anno, ita certe vix ante mensem Apri­lem edicta persecutionis Africam appellere potuerunt. Sed alia erant omnino haec edicta Maximiani ab iis quae ediderant priores Ecclesiae persecutores. Ne­minem jam passum legimus eo solo nomine quod f [...]sset Christianus, neminem quod gentilium idolis sacrificare recusasset. Sed ne eo quidem nomine quo usum diximus Diocletianum, quod quis esset clericus: sed eo quod sacros codices tradere renuisset. Id etiam fuisse videtur è Maximiani edicto capitale siquis col­lectam sacerdos celebrasset, vel ei etiam laicus inter­fuisset. Hoc certe uno nomine passi sunt quorum passiones nobis conservavit editus à79 Baluzio auctior Donatista. Non Christianitatem, ne sacerdotium qui­dem, objicit Saturnino presbytero Proconsul, sed synaxim. Tu (inquit) contra jussionem Imperatorum & Caesarum fecisti, ut hos omnes colligeres. Et rursus con­fesso Christiano, Non quaero (80 inquit) utrum Chri­stianus sis, sed an collectam feceris, vel Scripturas aliquas habeas? Multos equidem periculo involvebant hujus­modi edicta, cum quicunque synaxibus interfuissent de vita illis esset periclitandum. Sed neminem pro­fecto involvebat nisi sponte sua periculum adeuntem (quod certe animorum erat plusquam vulgarium) ne­minem nisi deprehensum, quod saepe contigisse vix est verisimile, & invidiam conflabat deprehendentibus ipsa poenae illa gravissima atrocitas. Et vero illos qui vel minima victoriae specie tam facile deprehensos dimitte­bant, qui saepe ipsa periclitantium multitudine, op­pressi, fatigati atque emolliti essent, non est sane verisimile fuisse in investigandis Christianorum latebris admodum diligentes. Sed qualiscunque fuerit haec perfecutio, non erat certe, quam putant, diutur­na. Non est ut eam ultra depositam à Maximiano purpuram prorogemus. Tempora diligentissime no­tarunt acta quae extabant aetate Augustini: Nam ge­sta (81 inquit) martyrum quibus ostendebatur tempus per­secutionis Coss. gesta sunt Diocletiano IX. & Maximiano VIII. prid. Id. Februarias: gesta autem episcopalia decre­ti C [...]rtensis, post eorundem consulatum III. Non Mar­tias. Constat omnino, quod tempus hic appellatur persecutionis, non alium esse quam secundum ejusdem annum. Nec enim initio Februarit Africam appulisse potuit edictum à Diocletiano Nicomediae sub finem Fe­bruarii emissum, nedum aliud à Maximiano Her­culio postea emittendum. Cum vero synodus illa ha­beretur, jam certe pacem Ecclesia accepisse videtur. Vix aliter foret ut Synodi habendae vacare possent Episcopi, nedum ut tam levi causa tam multi con­venerint, ut unus Episcopus constitueretur. Idque innuit82 Optatus, cum ait idcirco consedisse in domo Urbani Carisi, quia Basilicae necdum fuerant restitutae. Sperasse illos indicat brevi fore ut restituerentur. Melius tamen tempus notavit, ni fallor, Optatus III. Iduum Maiarum. Jam enim deposuerat impe­rium eo ipso anno Maximianus, sive Kal. Aprilis de­posuerit, ut Idatius, sive Kal. Maiis, ut videtur in­nuere Lactantius.
  • §. LXXVII. Eodem tempore desiit & in Italia. Valedicturus enim imperio Maximianus eam, ni fal­lor, gratiam subditis faciebat quo gratior illis acce­ptiorque esset ejus memoria. Sequebantur tempora turbulenta usque ad imperium Maxentii. Is autem in initio captandae benevolentiae causa revocavit per­secutionis edictum, Christianumque se simulavit. I­ta 83 Eusebius: [...]. Nec alio fuisse unquam in Christianos animo Maxentium inde colligi­mus, quod, recepta tandem A. D. CCCXI. Afri­ca, eundem se adhuc in Christianos praebuisse auctor sit84 Optatus. Distulit autem fortasse Galerius quod novo suo Caesari Severo persecutionem in mandatis dedisset. Quacunque tamen id de causa evenerit, ita erat in Occidentalibus imperiis restincta secundo anno persecutio, ut toto deinde decennio nunquam fuerit resuscitata. Testis est locupletissimus illorum temporum coaevus Eusebius mille fabulatoribus an­teponendus. Is uhi dixerat Orientale imperium ad Illyricum usque diutinis gravissimisque persecutioni­bus fuisse vexatum, ita deinde subjunxit:85 [...]. Ecquis est qui non videat eundem hic designari Occidentalium per­secutioni terminum atque illum quem dixi fuisse imperii Maximiano Herculio? 86 [...] à persecutionis edicto dixerat de imperio Diocletiani & Maximiani. Et hic [...] conclusam illam dixit persecutionem. Quod vero existimat doctissimus Baluzius innuere Eusebium in Gallia atque Hispania fuisse saltem aliquam, quae se­cundo tamen anno desierit, persecutionem; fugit [Page 95] illum certe ratio. Certum est, nec ipso refragante, nihil Christianos esse passos auctore Constantio. Et vero jamdiu extincta erat principum edictis prava illa consuetudo praefectorum innocentes concedentium populis in theatro clamantibus. Ne populum quidem in hac persecutione infensum videntur habuisse Chri­stians. Cur aliter populum primo persecutionis anno ita sibi infensum sensit87 Diocletianus? Cur populi be­nevolentiam ira sibi captandam censuit Maxentius si se Christianum simularet? Cur ita persecutores omnes in Italia populi tanto odio flagrabant, ut tradiderit in Italia exercitus Severum, ipsum esset Galerium tra­diturus? Nec credibile est ausuros provinciarum prae­fectos in Christianos saevire sub principe benevolo; nec si id auderent, impune laturos; nec si unum alte­rumve impune sustulissent, tantam tamen illam, quam faciunt fabulatores, martyrum multitudinem impune sublaturos Id unum igitur voluit, ni fal­lor, Eusebius ut annum illum occidentalis imperii tra­ctum, praecipuis provinciis nominatis, designaret, nec ultra secundum persecutionis annum ipsam in toto illo tractu durasse indicaret.
  • §. LXXVIII. Redeamus itaque ad pertexendam ejusdem persecutionis historiam in partibus imperii Orienialibus. Purpuram diximus deposuisse Diocletia­num A. D. CCCV. April. I. si Idatium, Maii I. si88 Lactantium audiemus. Eodem illo die factus est Caesar Maximinus. Eadem enim purpura qua se exuit illum induit Diocletianus, quod factum etiam innuit89 Lactantius in alio Caesare Severo à Maximia­no Herculio. Et tamen alium illi ab utrisque natalem tribuit90 Eusebius Novemb. XX. eundem scilicet quem D [...]ocletiano 91 Lactantius, nisi forte quid myste­rii illis verbis subesse suspicemur, [...], quasi diceretur duntaxat, non item vere fuisset ejus natalis. Sed inde fortasse fa­ctum, quia Diocletiani Caesar esset, ut eundem etiam cum Diocletiano natalem celebraret, cum tamen alio die Caesaream majestatem inierit. Eumne diem Nico­mediae, ominis gratia, expectarit antequam provin­ciam capesseret, non est ut facile dicamus. Fieri tamen potest ut ita fuerit. Id si verum fuerit, ali­quandiu quievisse Orientis Christianos necesse erat, à depositione nimirum Diocletiani usque ad adventum Maximini. Inde [...] illa, quam appellat Euse­bius, [...] Maximini jam longe saevior illa quae praecesserat, quam cum illi [...] tribuit92 Eusebius, tertio tamen illam consti­tuit persecutionis anno, ut proinde exeunte A. D. CCCV. nova illa persecutio inceperit. Recte qui­dem id, & pro suis principiis, Eusebius. Sequenti enim post Diocletiani depositionem anno initium Maximini tribuit Eusebius in Chronico, ex quo illum erroris manifesti convictum tenemus, cum certum sit è Lactantio uno eodemque non anno modo, sed & die deposuisse Diocletianum, suscepisse Maximinum. Ut tamen consultum de edicto persecutionis consti­tutumque anno tertio concedamus, fieri tamen vix potest ut ante annum IV. emissum fuerit per pro­vincias atque propositum. Sub finem Martii anni IV. sese obtulit praefecto Apphianus, reperitque omnia quasi in ipso persecutionis procinctu atque ap­paratu. Praecones urbis Caesariensis omnes patresfami­lias una cum uxoribus liberisque ad idolorum tem­pla jussu praesidis evocabant, citabantque tribuni è catalogo militari, ut videtur, milites praesidiarios no­minatim. Haec plane incipientium erant, non eo­rum qui progressus aliquos jam fecissent in persecu­tione.
  • §. LXXIX. Quale autem fuerit novae hujusce persecutionis edictum ex Eusebio facile intelligi­mus, 93 [...]. Plane haec respondent illis quae supra secundo persecutionis anno retulerat Eusebius, & fere iisdem verbis, [...], ut, vix dubium esse possit quin unum fuerit idemque edictum, ab uno eodemque Galerio, non tamen eodem tempore emissum. Convenit & poe­na Apphiani, lentus ignis pedibus ejus admotus, pla­ne ad mentem Galerii, ut supra è Lactantio observa­vimus. Illud unum tamen fuerit in utroque edicto fortasse diversum, quod eum superiori edicto omnes, non ut antea duntaxat clerici, sacrificare juberentur, executio tamen Romanis duntaxat praefectis, non item urbium magistratibus qui potestate gladii carerent, fuisset demandata; secundo tamen edicto magistra­tuum, etiam urbicorum opera in civium suorum è matriculis detectione etiam exigeretur. Id certe stu­duit postea Maximinus ut civitates etiam in persecu­tionis invidiam alliceret. Sexto persecutionis anno edictum direxit94 [...]. Rursus edictum quo revo­catum est Galerii edictum de persecutione, dire­ctum 95 [...], quos etiam, [...] appellat. Inde tandem nata [...] adversus Christianos, quae nova videbantur96 Eusebio, utpote à Maximino primum excogitata. Non me­minit ille quae fuissent olim ab urbibus decreta sub Antoninis. Nempe experientia compertum est ad cives detegendos quam esset illa civicorum magistra­tuum opera necessaria. Ita quarto tandem persecu­tionis anno natum est hoc posterius edictum paulo an­tequam pateretur Apphianus, A. D. CCCVI.
  • §. LXXX. Ab hoc tertio anno quo imperium deposuit Diocletianus perstitit Nicomediae persecutio usque ad palinodiam Galerii, à Kal. Maiis Anni CCCV. usque ad prid. Kal. Maiis Anni CCCXI. Id colligimus è97 Lactantio qui hoc tempore Dona­tum suum scribit è carcere fuisse liberatum, cum car­cer illi sex annis pro domicilio fuisset. At in ditione Maximini Caesarea erat saltem aliqua persecutionis re­missio, licet nulla fuerat ejusdem revocatio. Ipsa cae­dium satietas, atque affectatio illa, quam diximus, incruenii imperii, ad saeviora quidem persecutores con­silia, minus tamen martyrum proventu copiosa, con­vertit. Ita98 Eusebius: [...], nempe ut in posterum nulla adversum Christianos saevitia uti viderentur. Ne­que enim fas esse aiebant, ut urbes quidem civium san­guine contaminarentur; imperatores autem ipsi erga om­nes benigni ac mansueti crudelitatis aspergerentur infamia: sed potius decere, ut humanitas & beneficentia impera­toriae majestatis in universos diffunderetur, nec posthac nostri capitali supplicio plecterentur. Quippe hujusmodi per Imperatorum indulgentiam liberatos nos esse. Ita pro ditione Orientis Caesarea Eusebius. Nec aliter in di­tione Augustea factum, cujus metropolis erat Nico­media, testis est99 Lactantius: Illud vero pessimum (inquit) genus est, cui clementiae species falsa blanditur: [Page 96] ille gravior, ille saevior est carnifex qui neminem statuit occidere. I [...]aque dici non potest, hujusmodi judices quan­ta & quam graviora tormentorum genera excogitaverint, ut ad effectum propositi sui pervenirent. Haec autem non tantum ideo faciunt, ut gloriari possint, nullum se inn [...] ­centium peremisse (nam & ipse audivi aliquos gloriantes, quia administratio sua hac parte fuerit incruenta) sed & invidiae causa, ne aut ipsi vincantur, aut illi virtutis s [...]ae glor [...]am consequantur. Proinde summam curam adhibebant ne morerentur quos cruciaverant. Ita enim sequitur: Contendun [...] igitur ut vincant, & ex­quisitos dolores corporibus immittunt: & nihil aliud evi­tant, quam ut ne tor [...]i moriantur. Et rursus: Illi au­tem pertinaci stul [...]tia jubent curam tortis diligenter adhi­beri, ut ad alios cruciatus membra renoventur, & repa­retur, novus sanguis ad poenam. Quid tam pium, tam beneficum, tam humanum, fieri potest? non curassent tam solicite quos amarent. Plane illi ad exemplum Decii qui eadem, ni fallor, ante crudelitatis infamiam se putavit evitare posse. Ita enim de ejus tormentis noster1 Cyprianus: Tormenta venerunt, & tormenta sine fine tortoris, sine exitu damnationis, sine solatio mor­tis; tormenta quae ad coronam non facile dimitant, sed tamdi [...] torqueant quamdiu dejiciant: nisi si aliquis divi­na dignatione subtractus inter ipsa cruciamenta profecerit, adeptus gloriam non termino supplicii, sed velocitate mo­riendi. Ita intelligimus ut clementiae laudem conci­liarint boni alioqui principes cum immanissima adversus Christianos saevitia. Quanquam autem Chri­stianorum patientiam gravius exercuerunt hi cru­ciatus, at pauciores certe fecerunt omnino marty­res.
  • §. LXXXI. Ia eo autem ponebant hanc clemen­tiae laudem persecutores, de quibus agimus, Diocle­tianaei, si, cum vitae pepercissent, oculos tamen dex­tros eruissent, & sinistros poplites debilitassent canden­ti ferro. Ex quo itaque coeperunt hae mutilationes, cum vitae servandae causa fuissent excogitatae, exinde ra [...]iora fuisse martyria verisimile est. Cum itaque quarto tandem persecutionis anno saeviorem illam Maximini persecutionem recruduisse dixerimus; V. tamen inc [...]pisse2 mutilationes damnationesque ad me­talla testatur Eusebius. Hoc anno periit Urbanus sae­vissimus Christianorum persecutor. Qui illum deinde VI. anno excepit Firmilianus in praefectura3 Palaesti­nae, quanquam nonnullos capite multavit, at quam­plurimos illis, quas dixi, mutilationibus operisque metallicis pro virili sua fatigavit. Jamque persecu­tionis incendium tot martyrum cruore imminutum re­stinctumque observavit4 Eusebius, [...], cum novo qua­si captato initio novum Maximini prodiit edictum quo omnes erant, tam foeminae quam viri, tam servi quam domini, ipsi etiam [...] infantes ad sacri­ficia cogendi. Durasse itaque videtur illa intermissio à mense Augusto usque ad Novembrem. Primo ergo novi hujus edicti impetu interfectos à Firmiliano non­nullos martyres memorat5 Eusebius, ita tamen ut mense Decembri ad ingenium redierit, &, pro mor­tibus, mutilationibus deinde operisque metallicis saevie­rit, paucis duntaxat ad martyrium delectis. Cum tamen maximo flagraret ipsorum6 gentilium odio at­que invidia nova haec eruptio, non est quod mire­mur non fuisse diuturnam. Anno enim tandem per­secutionis VII. Martii VII. passus Eubulus ultimus martyrum Caesariensium, 7 [...], inquit Eusebius, cum nempe ipse Firmilianus à Maximino extremo supplicio addictus, capite truncatus est. Ita transiit annus ille VII. cum rursus sensim negligi à gentilibus res Christianorum viderentur. Id enim vult illis ver­bis 8 Eusebius, [...]. Inde anno VIII. tanta crevit Chri­stianis in metallis constitutis fiducia ut palam collectas celebrarent, extructis etiam Ecclesiis. Hoc illis no­vam rursus novi post Firmilianum praefecti conflavit invidiam. Inde, consulto Imperatore acceptisque rescriptis, quatuor ex omni numero selectos ipse vivicomburio consummavit, XXXIX. Maximino destinavit, quos ille uno eodemque die capitibus truncavit. Reliquos per alia metalla dispersit, nec alios in ea praefectura passos verisimile est à VII. Mart, anni VII. usque ad annum persecutionis IX. Nec est quod dubitemus de aliis etiam esse praefecturis ex hac ipsa praesectura statuendum.
  • §. LXXXII. Prodiit tandem absoluto anno per­secutionis VIII. ineunte IX. edictum Galerii, quo persecutio illa penitus extincta est, inter Kal. Mar­tias quibus XX. tribunitiam potestatem inchoaverat, prid. Kal. Maias quod Nicomediae dicit propositum [...] fuisse9 Lactantius, & quanquam invito Maximino, à Sabino praef, praetorio10 Orientis, praefectis provin­cialibus urbicisque magistratibus communicatum, cum & ipse verbo tenus judicibus mandasset ut ab oppug­natione 11 Christianorum abstinerent. Duravit haec pax ne sex quidem integris mensibus. Inde ad novas artes praetextusque quaerendos restaurandae persecu­tionis se convertit Maximinus. Imprimis arcuit Chri­stianos à coemeteriis. Tum subornavit civitatum ad se legationes magni quasi beneficii loco id à se peten­tium ut Christiani pellerentur, imprimis Antiochiae, in qua urbis curator Theotecnus egregius impostor novum Jovis Philii simulacrum magicis artibus con­secratum erexit, ejusdemque commentus est oracu­lum quo juberetur12 Christianos urbe omnique urbis territorio esse exterminandos. Tum novo quodam exemplo civitates, quae id gratum Maximino fore intellexissent, sua etiam [...] adversus Chri­stianos emiserunt. Legationes hae eodem quo deces­sit Galerius anno, sed exeunte, Nicomediae accepit, postquam Galerii ditionem ad fretum usque Chalce­donium occupasset [...] & pacem am [...]citiamque cum Licinio certis conditionibus composuisset. Hoc ex ipsius Maximini edicto constat in favorem Christia­norum sequenti Anno CCCXII. finiente edito. Sed &13 indulgentiam Christianis à Galerio concessam hoc etiam anno revocatam necesse est si non integris VI. mensibus ea pax duraverit. Sed occultis, ni fal­lor, artibus, nondum aliquo edicto, hucusque fae­vitum est.
  • §. LXXXIII. Postea aliae fraudes excogitatae ut in Christianorum odium populos accenderet. Acta imprimis14 Pilati in Salvatoris nostri contumeliam ab Impostore aliquo conficta, quae tamen tanti fecit Maximinus ut publicis edictis ea commendarit, ut u­bique locorum, tam in agris, quam in civitatibus publice proponerentur, utque ludimagistri pro dicta­tis haec declamanda & memoriae commendanda pueris traderent. Tum etiam impuras quasdam mulierculas eo tormentis adegit dux quidem Damascenus, ut pu­blice editis apud acta testimoniis faterentur se olim Christianas fuisse, & flagitiorum quae à Christianis in ipsis aedibus sacris gererentur, esse conscias, ut [Page 97] nempe fidem aliquam antiquiorum illi calumniae con­ciliarent de Oedipodeis Christianorum incestibus [...] Tandem ita concitato populo, facta etiam sunt illa urbium 15 [...], earum proculdubio praecipue quae legationes superiori anno Nicomediam destinarant, idque ipsis cohortantibus provinciarum praesidibus qui id gratum esse Imperatori perspexerant. Quibus ita comparatis jam pulcherrimam sibi invidiae decli­nandae nactus videbatur occasionem, ut quasi urbium legationibus coactus edictum pacis revocaret. Re­scripsit enim ad illa civitatum decreta, pellendos esse Christianos. Qualis fuerit rescripti forma, con­stat ex eo exemplari quo usus est ad Tyrios, quod­que aereis tabulis, pro more civitatum incisum tra­dit 16 Eusebius ad perpetuam rei memoriam. Subjun­git enim ejusmodi literas in omnibus provinciis fuisse propositas. Jamque persecutioni matura erant omnia ni Constantinus illum17 deterruisset. Tempus quo haec rescripta edita sunt, colligimus ex Eusebio. Post­quam enim victus esset à Licinio in campo sereno men­se Maio anni CCCXIII. secundum rescriptum e­didit in favorem Christianorum18 [...]. Haec itaque rescripta edita fuisse post mensem Maium Anni CCCXII. necesse est. Existimo tamen maxi­mam hujus persecutionis partem sub finem anni su­perioris contigisse. Lucianum martyrem Octobr. XXVI. passum volunt, quibus res Luciani magis exploratae erant, auctores Graeci. Nondum scilicet mensis VI. ab edicto moribundi Galerii expletus est, ut ait Eusebius. Passus est etiam Nicomediae cum in ea esset civitate ipse Maximinus. 19 Hic autem hoc ipso tempore primas civitatum legationes excepit sine [...], teste ipso20 Maximino in primo suo pro Christianis edicto sub finem Anni CCCXII. emisso. Secundo enim edicto Anni CCCXIII. [...] superius edictum à se editum testatur. Dolis itaque Theotecni Antiochiae curatoris, hostisque Chri­stianorum infensissimi missum Antiochia Nicomediam Lucianum fuisse probabile est. Convenit etiam quod Petrum episcopum Alexandrinum IX. per­secutionis anno passum tradit Chronicon Alexandri­num.
  • §. LXXXIV. Quod autem ait21 Eusebius hanc Maximini persecutionem priori fuisse multo acerbio­rem, nisi candide intelligatur, verum esse vix po­test, quanquam non necesse est ut ita intelligatur quasi majorem fecerit martyrum proventum. Diu egit per dolos ut in alios potius quam se invidia re­cideret. Si quod edidit rescriptum sanguinarium, id privatis potius literis quam edicto aliquo publice pro­posito praesectis insinuavit. Innuit ipse Maximinus edicto Anni CCCXII. pacem à se Orienti 22 indul­tam nunquam esse à se revocatam; quod vero judi­ces immitius cum Christianis egerint id illis potius, quam sibi, fuisse tribuendum. Ita illa ejus verba in­telligo: [...]. Maxi­mum itaque eorum numerum qui secunda hac Maxi­mini persecutione perierunt absorpsit primus ille ju­dicum impetus, cum tamen aliunde rem fore gra­tam intellexissent, qui licet pro temporis brevitate multi esse potuerint, multos tamen absolute fuisse non est omnino verisimile. Tandem cum civitatum, post legationes, etiam decreta accepisset, tum fatetur [...] se aliquid illis fuisse indultum, eo quod necesse esset illis benignius respondere, pro more superiorum Im­peratorum: [...](inquit) [...]. Rescriptis itaque ad civitatum decreta responsoriis, Christiani ita non de vita, ut ne de membris quidem periclitabantur, tantum erant [...]b illarum civitatum territortis pellendi. Una tamen cum illis rescriptis etiam alia ad prafectos provincia­rum judicesque data esse verisimile est, sed nec illa caedem imperantia. Nam cum clementiam (inquit23 La­ctantius) specie tenus profiteretur, occidi servos vetuit, debilitari jussit. Ita rediit ad supra dictas corporum mutilationes, quae licet confessores multos fecerunt, nul­los tamen martyres. Sed brevis admodum fuit haec etiam persecutio. Cum enim post mensem Maium emissa illa probavimus persecutionis edicta Ann. CCCXII. movente jam adversus Maxentium Con­stantino, eo tamen ipso tempore, simul ac rescivit, literis illum deterruit Constantinus, quibus ad dissi­mulationem eum adactum scribit24 Lactantius. Me­rito quidem ille. Erat enim primus Augustorum Con­stantinus, cui, pro illorum temporum administra­tione, parere oportebat reliquos Imperatores omnes, tam25 Caesares, quam etiam Augustos. Fecit illum Augustum Constantius pater26 Augustus Galerio prior. Renunciavit etiam Augustum, statim à patris de­cessu, exercitus, cui, pro eorundem temporum mo­re, jus renunciandi competebat. Refragatus tamen est Augusti titulo Galerius, qui Caesaream illi duntaxat dignitatem confirmavit. Quod enim excogitatum à Galerio scribit27 Lactantius, ut Severum Augustum nuncupando, Constantinum non Imperatorem, sicut erat factus, sed Caesarem cum Maximino appellari juberet, ut eum de secundo loco rejiceret in quartum, praeposito ni­mirum illi ipso quoque Maximino; id etiam fecisse constat è fastis Alexandrinis MSS. Usseriani, Theone, ni fallor, Alexandrino auctore, qui illos ad annum usque Dom. CCCLXXII. perduxit. Ibi enim pro Anni CCCVII. Coss. quos agnovit imperium Orien­tale, legimus [...], nostrum nempe Maximinum, cujus primum consu­latum reperire non potuit28 Baluzius, saepe enim haec nomina inter se permiscent illorum temporum scriptores. Temperavit itaque aliquantisper Augusti titulo Constantinus ut è panegyrico anonymi discimus coaevi illorum temporum auctoris. Interim sublato Severo imperium Licinio dedit Galerius substituto in Severo loco, Augusteun [...] nimirum imperium, id enim Severo concessum probavimus, nec aliud imperii no­mine solet denotare Lactantius. Et eodem, ut vi­detur, consilio Constantinum 29 deprimendi, ut pro­inde Constantino illum anteponeret. Postea secutae nuptiae Constantini cum Fausta filia Maximiani Her­culii, qua occasione Augusti titulum illi à Maximia­no attributum testatur auctor panegyrici. Nec du­bium quin Licinio illum anteposuerit, quem injuria illi antetulerat Galerius. Cum autem purpuram re­sumsisset Herculius, non est quod dubitemus quin potior illius esse debuerit quam Galerii auctoritas, utpote ipso Galerio senioris. Nondum tamen fateor pro imperio cum Maximino egisse Constantinum, cum minis potius quam mandatis Maximinum deterreret. Cum enim se Maximinus Augustum nuncupasset, [Page 98] ante novam illam Constanini confirmationem ab Herculio, jam neminem superiorem agnoscebat, non30 Licinium, quia ipse prius fuisset Caesar; non Constantinum, quia eo antiquior fuisset in titulo Au­gusti.
  • §. LXXXVI. Duravit itaque haec ipsa dissimula­tio usque ad nuncium de profligato à Constantino Maxentio. Jam primi Augusti titulum extra dubium posuit auctoritas Senatus. Ita enim31 Lactantius: Se­natus Constantino, virtutis gratia, primi nominis titu­lum decrevit quem sibi Maximinus vindicabat. Inde pro auctoritate egit cum Maximino Constantinus. Hye­me proxima, (ut inquit32 Lactantius) rebus in urbe compositis, Mediolanum venit, Decembri, ut existi­mo, ineunte, eodem venit, nuptiarum causa, Li­cinius. Nihil prius gestum quam ut Deo gratias age­rent pro recenti victoria, Christianis autem pacem. Ibi conditum decrerum pro pace quod nobis conser­vavit Latine hodie33 Lactantitis. Illud extemplo u­na cum victoriae nuntio mittunt Maximino. Ille vero [...], novum, ut auctorem habemus34 Eusebium, [...], emisit edi­ctum. AEgre enim admodum & invitus senatus­consulto cessit quo Constantinus primi tituli Augustus renunciatus est. Quod autem sequenti potius Anno CCCXIII. hoc edictum emissum vult Baluzins, & annos Maximini à natali ejus Kal. Maiis numeran­dos existimat, non à Kal. Januariis, erravit, ut existimo, manifesto vir doctissimus à sententia Ma­ximini. Quod enim existimat vir35 doctissimus, se­quenti potius emissum Anno CCCXIII. & annos Maximini ab ejus natali Kal. Maiis non à Kal. Ja­nuariis esse arcessendos, novum est omnino, nec pro ilius, ut puto, seculi moribus receptum. Fateor equidem me pronum esse ut in ejus sententiam con­cederem si idonco aliquo probataeque fidei exemplo id potuisset confirmare. Et ratio fortassis esse po­tuit quod tribunitiis potestatibus edicta solerent aliquan­do signare. Exemplum habe [...]us illustre illud ipsum Galerii edictum quo Christianis concesserat pacem. Ita fieri potuit ut quae nova tribunitia potestate signanda essent ea novo etiam anno tribuenda viderentur. Sed in hoc profecto, quod in manibus habemus, edictò nulla est omnino tribunitiae potestatis mentio, ni for­te illam neglexerit in Graeca sua interpretatione Eu­sebius. Sunt tamen in adversum alia quae suadent anno potius CCCXII. assignandum illud esse Maxi­mini edictum. Maxentium vicit Constantinus VI. Kal. Novembr. auctore36 Lactantio. Nec longe abit Ka­lendarium Constantii à Bucher [...]o editum. In eo enim ad V. Kal. Novembr. habemus, evictio Tyranni, ad IV. adventus Divi, si tamen Tyranni nomine Maxen­tius, potius quam Licinius, sit intelligendus, ut est fane verisimillimum. Ita siet ut Romam Octob. XXIX. ingressus fuerit Constantinus. Inde duos menses Ro­mae non explevit. De Maxentio & Constantino i­ta 37 Nazarius: Quicquid mali sexenni toto dominatio feralis inflixerat, bimest [...]is fere cura sanavit. Conve­nit etiam lex Constantini in codice Theodosiano quam Romae edidit sub initium Decembris, sed Roma sta­tim discessurus. Convenit etiam accuratissime con­firmatque nostram hanc sententiam mors Diocletiani. Vocatum enim ad nuptias Constantiae & Licinii tra­dit 38 Aurelius Victor, se tamen, ait, per senectam, quo minus interesse valeret, excusavisse. Deinde rescrip­tis minacibus acceptis quibus increpabatur Maxentio fa­visse, ac Maximino favere, suspectans necem dedecoro­sam, venenum dicitur, inquit, hausisse. Diocletia­num III. Decembris defunctum docet nos Idatius, hujus omnino Anpi CCCXII. post caedem Maxen­tii. Si enim ad mensem Decembren [...] sequentis Anni CCCXIII. vixisset, jam ipsi Maximino superstes fuisset, quod falsum esse constat è Lactantio. Ita constabat brevi fore ut convenirent Mediolani Con­stantinus atque Licinius nuptiasque celebrarent. Edi­ctum autem Mediolani medium circiter Decembrem editum ad Maximmum pervenire potuisse, ut aliud ipse edictum eodem anno emittere potuerit, non erit quod quis miretur si veredariorum celer itatem, ipsi­usque Maximini praeceps ingenium exploratum ha­buerit.
  • §. LXXXVII. Quandocunque tamen edidit il­lud rescriptum Maximinus, seu fine anni superio­ris, seu initio Anni CCCXIII. longum tamen in­tervallum intercedere non potuit inter illam, quam diximus, Maximini dissimulationim atque hoc pacis edictum, sed nec inter hoc edictum pacis atque expe­ditionem adversus Licinium, indeque ad secundum hoc edictum quo persecutio sedata est, ipso tandem Tyranno in Christianorum partes fere concedente. Nullum itaque suppetebat in omnibus hisce interval­lis rerum novandarum oti [...]m, ut concedamus earum cispientissimuni fuisse Maximinum. Non est interim ut negemus passos esse aliquos, & quidem usque ad coronam martyrii. Coronavit nonnullos ipse Maxi­minus post illam quoque dissimulationem. Et tamen (inquit39 Lactantius) si qu [...]s inciderat, mari occu [...]tè mergebatur. Non itaque audebat palam, quod fece­rat antea, Christianos laniare, sed nec illos studiose quaerere, ut paucissimos fuisse necesse sit qui in eum inciderent. Sed & alibi judices nonnullos in Chri­stianos saeviisse ipse innu [...]t Maximinus, sed praecepta ejus perperam intelligentes si ipsi sit credendum.40 [...] (inquit) [...]. Sed quod se purgat eorum culpa Tyrannus, nullo pu­blico edicto rescriptove illis auctorem fuisse pro­babile est; quod nonnullos duntaxat, [...] scilicet, in eo dicat errore versatos, plerosque indicat Christia­nis ab eo usque tempore, non fuisse molestos. Ne­que est profecto quod miremur judices revocanti non ita facile credidisse qui tantum illum dissimulatorem antea fuissent experti. Sed nec martyres fecisse in­nuit paucos illos judices, ne cruciatus equidem adhi­buisse sed edicti interpretatione impeditos esse Christia­nos quo minus synaxes suas auderent in coemeteriis ce­lebrare, quod libertatem illam nondum illis Maxi­minus indulfisset. In eo enim non temere creditum esse ei superiori capite dixerat Eusebius. Quod itaque acerbiorem dicat hanc superiori persecutione Eusebius; vel de fine superioris persecutionis intellexit quo re­misisse illam ost endimus; vel de cruciatuum mutilatio­numve acerbitate intellexit; vel temporis rationem habuit ut pro temporis quidem brevitate fuerit acer­bissima. Brevissimam enim fuisse ex dictis manifestum est.
  • §. LXXXVIII. Atque ita primas decem, quas appellant, gentilium persecutiones recensuimus. Sunt tamen & alia in hisce generatim notanda quae minus copiosam, quam quae hactenus credita est, suadeant martyrum fuisse multitudinem. Imprimis certum est penes Romanos solos fuisse jus gladii, non penes pro­vinciales, [Page 99] nec urbium magistratus. Unde sequitur, quicunque capite plecterentur, de illis è Romanis le­gibus omnino esse statuendum. Tum & illud quo­que certum est, qui Christianos persequerentur, fuisse omnium superstitiosissimos, ut proinde quae leges ad re­ligionem spectare crederentur, nihil fit quod dubite­mus illas accuratissime fuisse ab illis observatas. Qui itaque jus gladii, pro Romanorum legibus haberent, illi vel judices erant ordinarii, vel ipsi provinciarum praefecti, qui tamen judices haberent adsessores atque advocatos. Erat autem judicum omnium commune quod multis diebus illis officio suo fungi fuerit inter­dictum. Imprimis diebus nesastis, quos etiam religio­sos, atros, AEgyptiacos appellabant scriptores Latini, Graeci [...]. Cavebant enim imprimis ne quid mali ominis gestis publicis intercederet. Unde formae illae gestis Romanorum publicis, in libera republica praepositae, Quod bonum felix faustumque sit & [...] in Rebuspublicis Graecis. Nefastos idcirco appellabant quod tria illa verba solennia praetorem fari non oportuit,41 Do, dico, addico. Horum pluri­mi occurrunt in vetustioribus Kalendariis. Erant & alii, illis quidem inferiores, religiosi tamen & ipsi, quos nefastos ex parte appellabant, quod una eorun­dem parte fari non liceret, alia liceret. Erant & dies intercisi quos Endotercisos appellant vetera Kalen­daria, quod inter Deos hominesque essent distribuen­di. Horum quibusdam horis fas non est jus dicere, in­quit Macrobius, quas etiam ibidem explicat. Erant etiam quotannis feriae Messivae & vindemiales quibus judiciaria cura causidicis relaxata, ut loquitur42 Mi­nucius Felix, ut licitum fuerit illis in rura, animi causa secedere, quod certe [...]licere non potuit, ni cri­minalium pariter ac civilium fororum fuisset justi [...]ium atque vacatio. Patroni enim erant in criminalibus e­tiam actionibus causidici. Sed & alii praeterea erant, non stati quidem illi, sed pro aeris temperie, admo­dum frequentes dies minime [...]. Qui enim coe­lo servabant siquod [...], aut subinfensi nu­minis indicium, pro Etruscorum disciplina, depre­hendissent, si exta infausta, si avium volatus aut gar­ritus minime propitios, si fulmina, aut subitam ali­quam procellam; jam vitiosa erant omnia, conven­tusque dissolvendus. Vel pluviae praetextu comitia dissolvuntur apud Aristophanem. Proinde sub dio co­mitia celebrata sunt, ut si qua nova fuisset aerismu­tatio, eo illam facilius citiusque haberent explora­tam. Nec Romanorum modo dies nefastos probabile est à praesidibus provinciarum Romanis fuisse observatos, fed & illos quoque provincialium suae, in qua versa­batur quisque provinciae. Judaeis concessit Pilatus ne remanerent in cruce corpora sabbato, praesertim sab­bato in [...] incidente S. Joan. XIX. 31. Ita sabbatum non erat nova aliqua crucifixione viola­turus. Idem reliquis provincialibus à praesidibus conces­sum verisimile est. Violata haec fuisse festa ut non­nunquam concedamus, in seculis Imperatoriis, qui­bus omnia licentius quam in libera repub. gesta fuisse certum est; at certe nec frequentes fuisse id genus [...], in principibus alioqui superstitiosissimis, ne­dum in praefectis qui saltem principum rescriptis con­stringerentur, facile est ut suspicemur. Et cum felicem diem persecutioni inchoandae expectasse aliquan­diu Diocletianum testis [...]it43 Lactantius: non erat sane consentaneum ut infaustis diebus seu supplicia irro­ganda decreverit, feu decreta irrogarit. Convenit cer­te Eusebius qui per universam decennalem persecu­tionem, vix ternos annis singulis, aut quaternos, sup­pliciorum d [...]es assignat, quos etiam eosdem Antiochiae fuisse aliquoties innuit atque Caesareae, & in eos re­servatos tradit qui diversis temporibus capti essent, ut una tamen paterentur. Videant itaque fabulato­res, qui singulis anni diebus, exceptis Kalendis Ja­nuariis, aliquot martyrum millenos assignant.
  • §. LXXXIX. Nec enim est quod temere tam paucos recensuerit suppliciorum dies Eusebius. Con­venit cum moribus Romanorum accuratissime. Ut enim praeter provinciarum praesides, & judices illorum adsessores atque advocatos, nemo alius [...]ure gladii erat ornatus; ita certe vix puto reperiri posse alios qui sententias capitales è tabellis recitar [...]t, nec alium for­tasse quam ipsum praesidem, vel ejus, si gravi aliqua invaletudinis, vel necessitatis causa detineretur; vi­carium. Ipsum certe decretis suppliciorum perpetuo praesentem tradunt, ipsisque etiam plerunque suppli­ciis, bonae alioqui probataeque fidei monumenta. Inde factum ut nusquam alibi supplicia praeterquam in urbe praesidis sede memoret Eusebius. Hoc ideo notandum, ne alios nescio quos per alias Palaestinae urbes & vicos ab Eusebio martyres praetermissos su [...]pi­cemur, qui tamen omnes à se commemoratos in­nuit. Id cum ita se haberet, illos praesertim sup­pliciis dies constituebant quibus frequentissimi totius provinciae conventus pro more essent expectandi. Hoc erant in numero dies quibus ludi & munera essent Circensia edenda. Imprimis Imperatorum omnium Cae­sarumque natalitia etiam in provinciis celebrabant om­nes praefecti. Tum & Divorum etiam Augustorum in urbibus [...], siquae templa haberent in eorum ho­norem, vel urbis etiam Romanae, vel etiam ludos quin­quenales in perpetuum celebrandos. Haec in urbi­bus alioqui liberis. Sed in Romanis coloniis in quibus essent capitolia, aliaque ad exemplum urbis Romanae expressa, & ludos etiam nonnullos, Romanorum alio­qui proprios, fuisse [...]verisimile est, quibus expensae suppetebant in illos prodigendae. Hi publici. Erant praeterea privati sacerdotiorum, Asiarcharum, Aly­tarcharum, Phoeniciarcharum, Ciliciarcharum, &c. Sed non admodum multos ferre poterant provinciae prop­ter expensas, erant enim omnino gravissimae. Siqui igitur ad bestias, vel ad munus gladiatorum in se in­vicem damnati essent, illis ipsis Indis omnino profe­rebant. Nec alio ipsos, quam ludorum ipsorum diebus, pati potuisse ex epistola Smyrnaeorum de mar­tyrio Polycarpi colligimus. Petebant Asiarcham Phi­lippum Smyrnaei, ut Polycarpo leonem immitteret. Respondit Philippus [...]. Ludi illi, cum sacri essent, nefas e­rat, nec rite fiebant si alieno tempore solverentur. Unde alia etiam regula colligitur explorandae marty­rologiorum fidei, an quos illo martyrii genere occu­buisse tradunt, illos etiam ipsis ludorum periisse die­bus agnoscant. Quod si alio potius martyrii genere damnarentur, eadem equidem solennitate, sed die­bus profestis, pati illos opportebat (habebant enim ad praecipuorum festorum apparatum dies aliquot, mi­nus tamen insigni nota praevios) ita tamen ut non fue­rit id perpetuum. Iisdem diebus & illi perierunt, quos indulgentiae beneficio privare volebant, quoties appe­tebat tempus indulgentiae. Ita Barabbae indulgentiam cum impetrassent a Pilato Judaei, Dominum nostrum se una eademque opera perdituros sciebant S. Matth. XXVII. 20. quod illa eximendus esset indulgentia. Et in hac ipsa Diocletiani 44 persecutione, cum, ex solenni more, absolutis Vicennalibus Imperatorum, universis qui in custodia tenebantur indulgentia pu­blice [Page 100] per praeconem annunciata esset, qui solus ea fue­rat exclusus Romanus, fractis laqueo faucibus, mar­tyrio coronatus est. Atque ut non admodum fre­quentes redire poterant horum ludorum vices, ita nec frequentes redibant vices suppliciorum publicorum. To­to biennio quo retentum in custodia tradit45 Eusebius Agapium, à secundo nimirum anno persecutionis ad quartum, ter duntaxat è caroere eductus fuerat, & cum maleficis solenni pompa traductus in stadio. Et toto46 sexennio Donatus, & tribus praesidibus sibi invi­cem succedentibus, Flaccino, Hierocle & Priscilliano, novies tamen, nec saepius, tormentis cruciatibusque variis subjectus est.
  • §. XC. An tamen magnus revera fuerit martyrum in hac universa persecutione numerus, ita optime judicabimus, si quos ille numeros pro magnis habue­rit, intelligamus. Cum ex omni confessorum nume­ro qui in metallis Palaestinae exulabant, XXXIX. de­legerat praeses ad Maximinum mittendos, magna e­jus saevitiam onerat Eusebius infamia quod eos omnes uno eodemque die interfecerit:47 [...]. Quod ita­que tot uno die martyres confecerit, id pro extraor­dinario habuit Eusebius, & quod vulgarium dierum supplicia longe superarit. Idem48 auctor est perse­cutionis hujus vim longe gravissimam provinciis A­fricae, Mau [...]itaniae, Theba [...]dis atque AEgypti incubuis­se. Ita sequetur ut eorum d [...]rna supplicia sint pro omnium numerosissimis habenda. Videamus itaque quos ille numeros reputarit magnos in ipsa Thebaide. 49 [...](inquit) [...]. Plane innuit numerum decennarium vicena­riumque pro singulis diebus insignis fuisse feritatis; quod vero ad triconarium sexagenarium centenariumque usque assurrexerint, rarum admodum & singularis fuisse exempli. Suffecerat sane numerus longe cen­tenario inferior ad hebetandum unicum, quo sunt usi, gladium, ad lassandum unicum, quem solebant adhibere, carnificem, ut successore opus fuerit. E pro­vincia Africa civitate Alutinensi fuerunt illi martyres quorum gesta scripsit Donatista à Baluzio auctior e­ditus, qui numerum quinquagenarium non attingunt. His itaque omnibus expensis quod soli praesides pro­vinciarum jus gladii haberent, pro legibus Romano­rum; quod non alibi praeterquam in civitatibus me­tropolitanis praesidum sedibus, edi solerent Christiano­rum supplicia; quod nec aliis annorum tempestatibus praeterquam fes [...] is ludorum munerumque editione cele­bribus, quae nec ipsa fuerint per universum anni curriculum admodum frequentia; quod singulorum dierum non magnus esset numerus, nec multi essent, in illis ludis, dies suppliciis destinandi: quod tanta fuerint in decennali illa persecutione, pacis tamen, aut saltem quietis, intervalla, & majora adhuc sanguina­riae persecutionis quae martyres coronarit: conficietur omnino nullo in loco ponendam esse martyrologiorum actorumque fidem quae tam immensam faciat illorum martyrum multitudinem.
  • §. XCI. Jam ultimae illae Licinii & Juliani perse­cutiones non est quod longam nobis moram injiciant. Licinis imprimis illa agre tandem, diversisque gradi­bus ad mortes usque progressa est, sed Episcoporum dun­taxat, ne clericorum quidem omnium, nedum Chri­stianorum. Sed & illos etiam clam potius & ex insi­diis aggressus est, non palam, metu Constantini, In reliquos cum pararet edictum, occupatus est à Con­stantino quo minus rem ad exitum perducere potue­rit. Ita fuisse disertissimis verbis testatur50 Eusebius. [...]. lisdem fere verbis usus est etiam in51 vita Constantin [...]. Ergo universalem persecutionem Licinius solum [...], nondum [...], nec [...], à Deo [...], & quidem [...]. Ca­veant itaque fabulatores ne quos alios sub Licinio mar­tyres faciant, praeterquam Episcopos. Julianus Christia­nis 52 martyria invidebat, & saevitiae notam fugiebat, quam viderat incurrisse persecutores, ipse sui ostenta­tor maximus, gloriaeque avidissimus. Et siquos mar­tyres fecit, eos tamen alio quovis, praesertim majesta­tis quem captabat avidissime, praetextu,53 interfe­cit. Victus indignatione insultantium in suos Deos Christianorum Theodorum 54 Salustio praefecto praetorii cruciandum mandavit, & persecutionem molieba­tur, etiam ad exitum fortasse perducturus, si à bel­lo Persico rediisset. Sed in ipso persecutionis consilio oppressus est. Incertum se prodit Optatus: Persecu­tionem (inquit) jam miserat, aut mittere disponebat L. II. Ita tamen ut nullos passos innuat, at emissum fuisse concessisset persecutionis edictum. Graviora erant quae populi tumultibus, quae provocantium in se Gentilium furores Christianorum, ultroque se obji­cientium, promtitudine in se concitassent, quan­quam Alexandrinos in causa Georgii ab illis discerp­ti, acriter increpuerit ipse Juhanus. Occurrebant tamen hujusmodi alia nonnulla, aliis in locis exem­pla.
  • §. XCII. Neque est quod Christianorum gloriae quippiam propterea detrahamus, quod pauciores fue­rint, quam putant, martyres. Ipsa Christianorum illa monstrosa fortitudo persecutorum fregit plerunque ferociam, ne ultra saevire auderent. Conciliabant spectatorum omnium misericordiam tot innocentium tam saevi cruciatus; conflabant persecutoribus odium gravissimum atque invidiam; incutiebant ipsis perse­cutoribus pudorem generosae indoli minime ferendum, quod cum tanta sua ignominia, tam gravi crudelitatis infamia, nihil interim proficerent quin gloriam po­tius immortalemque memoriam passis procurarent; & vinci se ab idiotis, adolescentibus, etiam mulierculis aegerrime ferebant. Periclitantium multitudine de­territus est à saeviori persecutione Plinius. Fractus est etiam sefe offerentium stupenda promtitudine vir, una demta persecutionis causa, caetera optimus, Ar­rius Antoninus. Praefectum Syriae vicit sua pertinacia [Page 101] Christianus adhuc peregrinus, quam & aliis suae aetatis Christianis familiarem fuisse tradit Lucianus. 55 Sabi­num AEgypti praefectum cum assessoribus, cum alius quidam cedere nonnihil cruciatibus sensimque re­mittere videretur de pristina animi firmitate, re­presserunt alii codem tempore ad subsellium accur­rentes, seseque Christianos, nemine interrogante, confessi, Idque ipsum Galerio ad persecutionem sti­mulanti opposuit Diocletianus, quod Christiani56 li­benter mor [...] solerent. Quanta etiam aemulatione con­tenderent de victoria praefecti, habemus è57 Lactan­tio. Itaque in excogitandis poenarum generibus, nihil a­liud quam victoriam excogitant. Sciunt enim certamen illud esse & pugnam. Vidi ego in Bithynia praesidem gau­dio mirabiliter elatum, tanquam barbarorum gentem ali­quam subegisset: quod unus, qui per biennium magna virtute restiterat, postremo cedere visus est. Inde facilli­me concessi dimissionum praetextus. ‘Alius (in­quit 58 Eusebius) cum quidam manus ejus appre­hendissent, ipsumque ad aram adduxissent, & abo­minandum ac scelestum sacrificium dextrae ejus in­jecissent, quasi sacrificasset dimittebatur. Alius, cum ne summis quidem digitis thus attigisset, non­nullis tantum affirmantibus eum sacrificasse, silen­tio discedebat. Hic semivivus correptus ac subli­mis elatus, projiciebatur ut mortuus, & vinculis absolvebatur, computatus inter eos qui sacrifica­verant. Ille vociferans atque contestans se his quae jubebantur minime assentiri; pugnis ore contuso, plurimis ad hoc constitutis illum tacere cogentibus, per vim extrudebatur, tametsi haudquaquam sa­crificasset: [...]. (inquit) [...].’ Atque ut victoria su­pra modum efferebantur, ita vicissim spe victoriae dejecti oppugnatione omni abstinebant. Ita de Do­nato suo59 Lactantius: denique post illas novem glorio­sissimas pugnas, quibus à te Zabulus victus est, non est ausus ultorius congredi tecum, quem tot praelus expertus est non posse superari. Et cum tibi parata esset victrix corona, desiit amplius provocare, ne jam sumeres. Non est autem quod eorum gloriam inde minuendam exi­stimemus, cum non ipsi tormentis, sed vero zelo eo­rum atque votis paria tormenta, defuissent. Sed & illa quoque ratio cur intersectiones evitarint studiosis­sime ipsi persecutores, ut cruciatus saeviores facerent, longiusque protraherent, id sane efficiebat, ut quo pauciora ederent martyria, eo etiam illustriora, & con­fessiones ipsas aliorum temporum martyriis adaequarent. Et cum temporum infelicitatem administrationisque sanguinariae infamiam hac una arte se eludere posse crederent persecutores, si dirissimos quidem crucia­tus, mortes tamen nullas inferrent; jam nativae suae feritati liberius indulgebant cum nulla existimationis suae jactura exercendae.
  • §. XCIII. Sed redeamus tandem ad nostrum Cy­prianum. Est itaque id observatione dignum, om­nes hosce martyrum honores ad Romanorum esse imi­tationem expressos, atque inde rectissime intelligen­dos. Consulibus aliisque annuis magistratibus martyres Romanos confert noster60 Cyprianus, quorum confessio fuerat & ipsa quoque annua. Consules designatos ha­bebant Romani, & martyres designator memorat61 Ter­tullianus. Fastos consulum servabant gentiles, & fasto­rum Ecclesiasticorum idem meminit Tertullianus. Mu­nera edebant in officii susceptione consules & procon­sules. Nec aliud, opinor, in mente habuit Mappa­licus, cum novo proconsuli nuper appulso, & perse­cutionem incipienti, Cras (62 inquit) videbis agonem. Id nempe voluit innuere tam sibi gratum fore acce­ptumque atque honorificum certamen illud pro Chri­sti fide suscipiendum quam proconsuli essent ludi ill honoris sui officiique comites quibus Christianorum supplicia edi solita jam antea observavimus. Nec vero aliam frequentiorem similitudinem adhibent, hac in causa, primaevi illi scriptores quam agonis il­lam atque ludorum. Jam vero in triumphi atque mar­tyrii contentione, in Donati sui causa, auctor est am­plissimus Lactantius. Quod etiam coronam memotant martyrii, duplici respectu potest intelligi, tam coro­nae illius qua ornandus erat qui certamen ipsum obiis­set, pro more Graecorum; quam illius etiam qua or­natus sedebat in Orchestra consul sive proconsul in cu­jus honorem ludi ederentur. Ita etiam sentiendum de martyrum natalitiis à Romanorum omnino mori­bus, in Imperatorum Divorum consecrationibus, esse arcessenda. Postquam enim relatus quis fuisset in numerum Divorum, senatu suffragante; jam tem­pla illi atque altaria, & nova etiam plerunque sacer­dotum sodalitia atque collegia instituta erant, & redi­tibus salariisque instructa, qui sacris illis procurandis vacare possent in omne aevum duraturis. Et ne dees­sent collegiis ita institutis frequentia, in quibus occu­parentur, officia, fastos quosdam concinnabant re­rum à Divo illo gestarum Kalendarii more disposita­rum, ut quo die quidque gestum fuisset, eo gesti memoria sacrificiis officiisque publicis quotannis redeun­tibus in perpetuum servaretur. Id genus Kalendaria in sodalium usum proculdubio confecta, duo hodie habemus, Divi Julii aliud sub Augusto, aliud Divi Constantini imperante ejus filio Constantio. Ut vero in illis Kalendariis alia quoque, ut dixi, utriusque Divi gesta deprehendimus; ita natalitia eorum prae­cipua quadam celebritate observata nihil est quod du­bitemus. Proinde duplicia habemus in Kalendario Bu­cheriano Constantini natalitia, tam vitae nimirum quam Imperii. Et cum aliorum principum Divorum vix quicquam videretur fortasse dignum quod poste­ritati commendaretur praeter natalitia; proinde & alta sigillatim Kalendaria conficiebant quibus princi­pum Divorum sola natalitia confignarentur. Id genus unum habemus etiamnum in Bucherio. Ita itaque cum martyrii dignitatem summis seculi honoribus ae­quare vellent primaevi Christiani; consentaneum proin­de erat ut eorum exemplum seris nepotibus commen­darent commemorando eorum [...]atalitia. Inde natos diximus primos Ecclesiae fastos & prima Kalendaria. Nec enim d [...]rant etiam apud ethnicos exempla eo­rum qui, morte pro bono publico suscepta, gratam posterorum commemorationem meruissent. Et vero optime cum Christianorum de futuro statu sententia conveniebat ut martyrum mortes pro natalitiis habe­rentur. Id unum obesse videbitur quod omnis illa mortuorum hominum consecratio à Christianis minime probaretur. At certe fero tandem sublata est ipsa illa Imperatorum consecratio. Constantinus ipse Divus factus est, & post illum Christiani Imperatores quam­plurimi. Eorum catalogum collegit63 Onuphrius us­que ad Theodosum juniorem & Valentinianum III. Sed & alia supererant in Christianorum principum titulis ethnica vestigia. Ipsum Pontificis maximi nomen à Gratiano primum repudiatum tradit Zosimus, ne alia id genus exempla impraesentiarum commemorem. Proinde hanc rationem facile prohibituram concede­remus quo minus martyres his honoribus impertirent, [Page 102] si in genere omnes improbassent. Cum tamen Impe­ratores, ipsos quoque mortales, his titulis ornarent; nec alienum censerent à bonorum Imperatorum offi­cio ut delatos sibi à senatu sive ipsi acciperent, sive ipsi etiam decessoribus suis meritis ultro deferrent; cum martyrii honorem longe maximum haberent, & qui­busvis seculi titulis infinito intervallo anteferendum; cum nomen etiam Deorum sanctis hominibus conce­derent, ut64 alibi probavimus, & vero consenta­neum esset ut cum nomine honorem etiam conjunge­rent; cum id unum in creaturarum honore improba­rent si quam partem honoris summo numini debiti ven­dicassent, si quam hominum tutelam, si quod mu­nus in regimine providentiae administrare crederentur; aut siquas proinde preces, impetrandis beneficiis illis obtulissent, aut de impetratis gratias; cum solius me­moriae honor, exemplique commendatio, & grata be­neficiorum Dei in martyrum constanita elucentium, commemoratio, ita nihil honori Divino adversum, ex eorum sententia, continere viderentur, ut hunc honorem illis à se deberi apertissime profiterentur; cum denique nihil sit in hac natalitium commemoratio­ne quod non possit ad probati illius, quem diximus, honoris significationem satis commode referri: nihil erit vicissim cur dubitemus quin natalitiorum tota il­la, quam dixi, solennitas ab Imperatorum in Divos Romana posset consecratione dimanare.
  • §. XCIV. Conveniebat certe accuratissime haec origo cum dogmatibus Christianorum. Ut enim [...] Imperatores Romanos, pro illorum seculorum usu, appellabant; ita martyres suos Christiani. Proin­de thronos martyribus concedit auctor65 Apocalypseos [...], nec thronos modo, sed & [...], utraque [...] insignia. Quin & disertis verbis millennii [...] iisdem tribuit, & quidem, solis. Sol [...]s enim illis partem in prima resurre­ctione assignat; solis etiam partem in prima resurre­ctione obtinentibus66 [...] atque [...]. Ita millenarii quos secutos osse constat illorum seculorum Christianos fere universos. Ut ergo annua erant Im­peratorum illa Romanorum natalitia, sic & martyrum illa apud Christianos Ut sacrificiis illa atque conviviis & sportulis in usum pauperum assignandis celebrata sunt; sic martyrum festa sacrificiis Eucharisticis & A­gapis ad eorum memorias in usum pauperium simili­ter distribuendis. Thure multo incenso procurata est67 Imperatorum consecratio, Et thure multo usos in Christianorum sepultura auctor est68 Tertullianus: Si Arabiae queruntur (inquit) sciant Sabaei pluris & carioris suas merces Christianis sepeliendis profligari, quam Diis fumigandis. Quae cum de vulgarium Christianorum se­pultura intelligit69 Baronius, fugit illum omnino ra­tio. Illustrium certe personarum propria fuisse videtur. Martyrum autem dignitas erat, in primaevorum Christianorum censu, omnium longe maxima. Et in eorum corporibus curandis, tam vivorum, quam mortuorum, Christianorum zelus praecipue emicui [...], eorum praesertim qui lapsi essent, quique martyrum favorem ambirent ut Ecclesiastice communionis resti­tuerentur. Ut enim opere & eleemosynis (Cyprianico sermone utor) redimenda erat amissa communio, ita in eleemosynarum censu locum vel primarium obtine­bat sepultura mortuorum, in qua rursus primarium ob­tinebat illa martyrum. Non est itaque quod, miremur ita fuisse, in martyrum sepultura, ambitiosos primaevos illos Christianos.
  • §. XCV. Sed & alia natalitia recepit in fastos suos, paulo fortasse recentiores, Ecclesia. Nec enim soli martyrum dies emortuales, verum & illi, quibus hono­rem suscepissent Episcopi, natalitiorum nomine designa­bantur. Respondebant Imperatorum natalitiis haec quoque natalitia. Duplicia enim fuisse Imperatorum natalitia constat, tam vitae illa, quam etiam alia im­perii & quidem utraque fastis consignata, atque an­nua solennitate celebranda. Recte itaque susceptorum Episcopatuum dies pro natalitiis habendi erant, quod Christianorum [...]acerdotium regale haberetur. Sacerdo­tale enim nomen, ut sacro ordine, ita, in eo ipso e­tiam ordine, Episcoporum fuisse, ex Ecclesia usu, pro­prium, jam alibi superius observavimus.
Chronologia Persecutionum, rerumque ad persecutiones attinentium.
Ann. AEr. vulg. LXIV.
PErsecutio Neronis ex Tacito. §. XIII.
Ann. XCV.
Persecutio Domitiani post Sept. XIII. ince­pit, ex Brutio. §. XVI.
Ann. XCVI.
Revocavit Christianos ab exilio Domitianus paulo ante Sept. XVIII. ib. Necdum enim redierant exu­les ante novum edictum Nervae.  
Ann. CVII.
Persecutio qua passus est Ignatius, ex actis. §. XVIII. Pax reddita hoc ipso anno. ib. Plinii & Arrii Anto­nini persecutiones hoc ipso etiam fortasse anno. §. XXVII.
Ann. CVIII.
Post Ignatii mortem, quae Decembri mense die XX. anni superioris contigerat, cum nuncium de morte in Asia accepisset, necdum tamen gesta Ignatii habe­ret explorata, Epistolam scripsit ad Philippenses Poly­carpus. §. XVIII.
Ann. CXVI.
Passus Simeon Cleopae, & extincta est familia Da­vidis. §. XXI.
Ann. CLIII.
Edictum Antonini Pii pro Christianis, si forte fue­rit pii §. XXXIV.
Ann. CLXI.
Idem edictum si Marco potius sit, quam Pio, tri­buendum. ib.
Ann. CLXVII.
Persecutio Gallorum Lugdunensium Viennensiumque sub Marco. §. XXXVI.
Ann. CLXVIII.
Athenagore legatio pro Christianis post reditum Lu­cii §. XXXVII.
Ann. CLXX.
Melitonis Sardensis & Apollinaris Hierapolitani apolo­giae. §. XXXIX.
Ann. CCII.
Post VIII. Id April. ante Solstitium incepit per­secutio Severi §. XLI. Ann. XVII. aetatis Origenis.
Ann. CCIII.
Ann. XVIII. Origenis, hujus persecutionis secun­dus, ibid.
Ann. CCIV.
Anno seculari ineunte, desiit haec Severi pers. ibid.
[Page 103] Ann. CCXXXV.
Sub finem anni persecutio Maximini, §. L. Perse­cutio in Asia. §. LI.
Ann. CCXXXVI.
Initio anni finis persecutionis. Defecerunt in Africa Gordiani mense Maio, in Italia senatus. ib. §. L.
Ann. CCXXXVlI.
Mense Junio occisi in Africa Gordiani. Mense Julio Augustum imperium susceperunt Maximus & Balbinus, Caesareum Gordianus tertius, ib. §. L.
Ann. CCXXXVIII.
Ludis Capitolinis, ante Jun. XXII. occisi Maximus & Balbinus, Augustum imperium suscepit Gordianus. §. L.
Ann. CCXLVIII.
Persecutio Alexandrina. §. LVI. in fine anni.
Ann. CCXLIX.
Sub finem anni incepit cum imperio Decii persecu­tio. §. LIII. In Africa saltem hucusque incruenta. §. LIV.
Ann. CCL.
Initio Aprilis ad caedes progressa est persecutio in A­frica, confestim facta remissior. §. LIV. Persecutio­nis Alexandrinae anni secundi maxima pars in hunc annum incidit. §. LVII.
Ann. CCLI.
Tertius annus persecutionis Alexandrina. Remissa persecutio tam Alexandria, quam etiam in Africa. §. LVII.
Ann. CCLII.
Lues sub Gallo, ejusdemque persecutio brevissima, §. LVIII.
Ann. CCLVII.
Sub initium Augusti persecutio Valeriani, sed fine martyriis, §. LIX.
Ann. CCLVIII.
Sub initium Augusti edictum Valeriani de poena capitis. §. LX.
Ann. CCLXI.
Purpuram arripuit in AEgypto AEmilianus, Revo­cata in reliquo imperio Valeriani persecutio à Gallieno. §. LXIII.
Ann. CCLXXV.
Revocata à Gallieno eadem persecutio in AEgypto, capto jam AEmiliano. §. LXIII.
Ann. CCLXXV.
Sub initium anni, sub finem Aureliani, emissa ab eo persecutionis edicta. §. LXIV.
Ann. CCCI.
Prima Diocletiani persecutio in milites. §. LXVIII.
Ann. CCCII.
Victus à Galerio Narseus Persarum rex. §. LXX.
Ann. CCCIII.
Annus primus persecutionis inchoatus à Feb. XXIII. Nicomediae §, LXXI.
Ann. CCCIV.
Annus primus persecutionis absolutus, secundus inchoatus, sed primus Eusebio §. LXXIII.
Ann. CCCV.
Annus 2us pers. absolutus, 3ius inchoatus, sed se­cundus Eusebio. Purpuram deposuerunt Diocletionus & Maximianus. Nova deinde & saevior persecutio in­staurata in Oriente à Galerio & Maximino, omnium deinceps Christianorum, cum antea solorum fuisset clericorum. Agon quinquennalis Caesareae. § LXXIV. Desiit persecutio in Occidente. §. LXXV, LXXVI, LXXVII, LXXVIII.
Ann. CCCVI.
Annus tertius pers. absolutus, quartus inchoatus. Incepit Caesareae nova illa persecutio Maximine quae omnes cogebat sacrificare. §. LXXVIII, LXXIX.
Ann. CCCVII.
Annus quartus persecutionis absolutus, quintus in­choatus. Coeperunt pro caedibus mutilationes. Mors Urbani praefecti Palaestinae persecutoris. §. LXXXI.
Ann. CCCVIII.
Annus quintus absolutus, sextus inchoatus. Fir­milianus Palaestinae praeses mutilationibus, potius quam caedibus, persecutus est. Persecutio remista à mense Au­gusto ad Novembrem, rursusque sub hujus anni finem novo Maximini edicto instaurata, ita tamen ut men­se Decembri redierint ad mutilationes persecutores, §. LXXXI.
Ann. CCCIX.
Annus sextus absolutus, septimus inchoatus. Mar­tii VII. passus est Eubulus ultimus martyrum Caesareen­sium. Inde neglectu Gentilium rediit Christianis pax. §. LXXXI.
Ann. CCCX.
Annus septimus absolutus, octavus inchoatus. No­va rursus, invidia gentilium, orta Christianorum persecu­tio, verum ea brevissima, & unius impetus. §. LXXXI.
Ann. CCCXI.
Annus octavus absolutus, nonus inchoatus. Edi­ctum Galerii pro pace, inter Kal. Mart. & prid Kal. Maias. Pax illa ne sex quidem mensium integrorum, ita ut sub finem Octobris redierit persecutio, sed & ea unius impetus, sanguinolenta. Legationes primas ur­bium accepit Nicomediae Maximinus. §. LXXXII.
Ann. CCCXII.
Annus nonus absolutus, decimus inchoatus, Se­cundae urbium legationes cum decretis adversus Chri­stianos. Maximini ad illas rescripta de pellendis ex illis urbibus Christianis, earumque urbium territoriis, post mensem Maium. §. LXXXIII. Persecutio nova in­choata, sed mutilationum duntaxat, & statim minis literisque Constantini sedata adversus Maxentium mo­ventis. §. LXXXIV. Profligato Maxentio sub finem Octobris, primi Augusti titulus Constantino à senatu de­cretus. Roma discessit, Mediolanum medio Decembri venit Constantinus. Edictum pacis. Nuptiae Licinii cum Constantia. Mors Diocletiani. Primum Maximini edictum pro pace. §. LXXXVI.
Ann. CCCXIII.
Annus decimus absolutus, undecimus inchoatus. Victus à Licinio Maximinus in campo sereno Maii pri­mo edictum Constantini & Licinii pro pace, Nicomediae propositum Jun. XIII. quo tempore decennalem hanc persecutionem terminat Lactantius, num. 48. Secun­dum deinde Maximini pro Christianis edictum.
Ann. CCCXX.
Persecutio Licinii. Euseb. Chron. §. XCI.
Ann. CCCLXII.
Persecutio Juliani cum ageret Antiochiae sub finem Octobris, cum conflagrasset simulacrum Jovis Olympii ut colligitur ex Ammiano XXII. §. XCI.

DISSERTATIO CYPRIANICA XII.
De primorum martyrum insigni fortitudine, ejusque causis.

Illustris erat primaevorum martyrum in dolore perferendo constantia. §. I. Causa externa prima Galilaeorum mores in Christianos derivati. §. II. Secunda Disciplinae Christianae rigor, Apostolorum, Viduarum; aliorumque Ecclesiasticorum. §. III. Vulgus etiam primaevorum Christianorum à voluplatibus alienissimum. §. IV. Et corporum etiam ex­cercitiis deditum, praecipue Poenitentes. §. V. Et persecutionum assiduo, saltem, metu, in officio continebantur, praesertim exercitiorum corporeorum. §. VI. Ea corporum exercitia quantum valeant ad dolores fortiter tolerandos. §. VII. Nec tamen sufficere credebantur, in causa martyrum, sine auxilio Divino. §. VIII. Tertia, gloria §. IX. Poterat, in causa martyrum, locum aliquem habere gloria. §. X. Ita tamen aliquem, ut plane omnem habere non posset. AEgre admodum Ecclesiae communionem retinere po­terant qui uno gloriae studio impellerentur. §. XI. Ut possent, frustra tamen tantos, Christi nomine, dolores, uno gloriae studio, pertulissent. §. XII. Nullum, apud gloriae studiosos, occurrit exemplum quod posset cum primorum martyrum constantia comparari. §. XIII. Non omne gloriae studium in martyribus erat improbandum. §. XIV. Non [...], sed [...]; non aemulatio, sed juncta aemulationi invidia. §. XV. Quarta, vitae bene sibi consciae innocentia. §. XVI. Quinta, spes immortalitatis. Ea gentes universas in mortis metum confirmavit. §. XVII. Nec ea tamen sufficiebat tantae illi martyrum constantiae. §. XVIII. Sexta, praemia martyrii pro illius aevi dogmatibus, primo, futu­rae vitae martyres recta Deum petere credebantur. §. XIX. Martyrum precibus datum credebant ut futurae vitae praemia properarentur. Prima resurrectio, in millenni Christi regno, martyrum propria. §. XX. Eam resurrectionem, sua etiam aetate, futuram ex­pectabant. §. XXI. Et mundi finem prope imminentem. §. XXII. Testimonia S. Pe­tri, Clementis Romani, Hermeti. §. XXIII. S. Joannis, Ignatii, oraculorum Sibyl­linorum, Philopatridis dialogi, sub Lucio Antonino, ut videtur, scripti. §. XXIV. Tertulliani, Cypriani. §. XXV. Lactantii. §. XXVI. Hae opiniones, ut minus ve­rae, ingenti tamen martyrii studio poterant credentium animos accendere. §. XXVII. Mar­tyrum in mundi conflagratione privilegium, & in coelo praemia. §. XXVIII. Secundo, hujus vitae. Sacramentorum vicem implere martyrium credebant, tam baptismi, quam sacrificii Eucharistici. §. XXIX. Etiam quoad mysticam illam unionem, quae sacramen­torum finis erat primarius. §. XXX. Et unionis illius beneficia, peccatorum remissio­nem. §. XXXI. Etiam alienorum. §. XXXII, XXXIII. Duriusculae nonnullae ve­terum de martyrii merito locutiones explicantur ac defenduntur. Martyrum passiones eae­dem pro Christi ipsius passionibus habendae. §. XXXIV. Eaedem occurrunt, in sacris li­teris, de martyrum passionibus, quae de Christi passionibus, argumentationes. §. XXXV. Christo martyrum passiones tribuunt scriptores etiam Ecclesiastici. §. XXXVI. Marty­rii merita, cum non sint martyrum, sed Christi propria, per gratiam tamen ipsis marty­ribus imputantur. §. XXXVII. Multum tamen valere credebatur martyrum intercessio ad sui martyrii beneficia aliis impetranda. Martyres Christi in judicio adsessores. §. XXXVIII. Internae causae. Prima revelationes ipsis martyribus factae de futura sua passione. §. XXXIX. Secunda gaudium quo affecti sunt à Deo martyres Christi causa passuri. §. XL. Fieri non potuit quin vere senserint martyres Divina haec auxilia quorum soli essent conscii. §. XLI. Tuebatur nonnunquam Deus martyres nequid possent in eos inimicorum conatus. §. XLII. Illud martyrii genus martyribus concessit Deus quod opta­verant ipsi martyres. §. XLIII. In ipso agone constitutis tanta subministravit auxilia, ut minueretur nonnunquam dolorum sensus, nonnunquam penitus extingueretur, nonnunquam etiam in voluptates converteretur. §. XLIV. De horum gestorum fide prorsus nihil est quod dubitemus. §. XLV. Primo non sunt audiendi in contrarium Philosophi. §. XLVI. Secundo in aliis gentilibus qui miraculis Christianorum martyrum interfuissent, is sequeba­tur eventus qui à veris esset probatisque miraculis expectandus. §. XLVII. Tertio idem dicendum de Christianis. Lapsi ea aetate admodum rari. §. XLVIII, XLIX. Quarto haec ita contigisse constat è coaevis monumentis. §. L.

  • §. I. CUm in hoc versemur tam nobili, tam hodieque utili, de martyrio argumento, consultissimum credidimus ne, quae de eo dicenda habuimus, ad primaevorum Ecclesiae scrip­torum, historiaeque Ecclesiasticae, illustrationem spectantia, ab aliis tamen plerunque praetermissa, [Page 105] diversis in locis lector quaereret. Nec erit, ut spero, hoc etiam in loco importunum ea disserere, quorum amplissimam, aliis in locis ansam, ipse praebiturus erat Cyprianus.

    Quanquam itaque primarum illarum persecutio­num damnum pervenerit, ut vidimus, ad paucos; at certe metum ad omnes, nemine excepto, permanasse manifestum est. Ut proinde satis mirari nequeamus primorum Christianorum tantam illam fortitudinem, qua mortem illi, nec eam ipsam simplicem, sed diris diuturnisque cruciatibus adhuc formidabiliorem, con­stanti tamen atque heroico plane animo pertulerint; quod laici pariter atque clerici, foeminae pariter ac vi­ri, pueri pariter ac adulti, ea omnia contemserint, quae tremenda aliis viderentur. Ingeniosi erant ad­modum in novarum poenarum excogitatione adversa­rii, quarum vel mentionem hodie lectores perhorres­cimus; ambitiosi admodum in Christianorum divina illa constantia expugnanda, acsi familiam suam novis titulis, rempub, essent novis triumphis novarumque provinciarum accessione cumulaturi; seduli admodum atque indefessi in poenarum illa tantarum irrogatio­ne, nondum obductas priorum vulnerum cicatrices novis subinde vulneribus, inauditis hucusque dolo­rum augendorum artibus laniantibus: nec tamen tan­tum illi omni suo ingenio, ambitione, sedulitate, pro­ficere potuerunt, quantum Christiani poterant supe­rare patientia. Estque id omnium maxime mirandum quod soeminae alioqui molles atque delicatae, qualis fuerat in partu Felicitas: quod viri etiam alioqui mali, tormenta tamen atque martyrium Christi nomine, avi­de fortiterque susceperint, qualem alibi diximus fuisse Nicostratum Novatianum. Non erant haec hu­manis proculdubio viribus, non Enthusiasticae creduli­tati, accepta referenda; sed vero ipsi potius Numi­ni, malis etiam, sua tamen causa patientibus, prae­sentissimo, quo publicum statueretur aliis similiter passuris exemplum. Erit tamen nec inutile, nec e­tiam injucundum, si humanas quoque causas expo­namus, tam ut constet qui sint martyrii candidatis proprii etiam conatus adhibendi, quam etiam ut pateat quam sint illi etiam humani conatus sine Dei propitii auxilio inanes penitus atque prorsus inuti­les.

  • §. II. Harum itaque causarum aliae in omnium ob­servationem incurrebant, etiam infidelium; aliae in­ternae erant, solorumque fidelium, sua nimirum cu­jusque experientia teste comprobandae. In primo genere censendum erat quod primorum martyrum exemplum & gloria posteris animos addere poterant similia passuris. Poterat & Judaeorum, praesertim Galilaeorum, obstinata illa indoles in primorum Christianorum patientia locum habere. Judaeis om­nibus moriendi contemtum tribuit1 Tacitus. Majus est quod de Galilaeis suis tradit2 Josephus mortis etiam omnimodas species illos pro nihilo duxisse. Et sane Galilaeorum ut nomen in primaevos Christianos transiit, & mores una transisse verisimillimum est. Nec e­nim à Juliano incepit hoc nomen. Ante illum Chri­stianos Galilaeos appellavit auctor Philopatridis & Cel­sus Christianorum hostes infensissimi. Accedit etiam quod ut hoc ipso obstinationis nomine celebres erant Judaeorum Galilaei, ita obstinationem Christianis fuisse ex­probratam constet ex Apologetico Tertulliani. Ut­que Galilaeorum mirandam hanc patientiam [...] po­tius aut gentis consuetudini tribuit3 Epictetus; ita Chri­stianorum illam similem utique constantiam [...], non vero [...]& [...] ejusdem cum4 E­picteto sectae Stoicae Imperator Marcus. Nec est sane quod miremur Galilaeorum mores in primos Christia­nos emanasse, cum Dominus ipse Nazarenus, cum Apostoli plerique saltem primarii, fuissent patria Ga­lilaei; cum frequentissimas in Galilaeam legamus Do­mini excursiones, ut primorum proinde Christiano­rum probabile sit partem longe maximam fuisse etiam patria Galilaeam.
  • §. III. Accedebat primaevus ille disciplinae Christia­nae rigor, austerumque primorum Christianorum vi­vendi genus, quae eos poterant ad labores cruciatusque facilius tolerandos indurare. Vigiliis illos jejuniisque reliquisque id genus corporum [...] atque [...] addictissimos, ab omni autem voluptatum usu abstinentissimos ex ipsa N. T. historia satis constat. Multis patientiae exercitiis usus est S. Apostolus Pau­lus; 5 In tribulationibus fuit, in necessitatibus, in angu­stiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in labori­bus, in vigiliis, in jejuniis, &c. Inde non est quod miremur diutino illo tam durae disciplinae usu con­firmatum illum fuisse ad laborem omnem atque pa­tientiam. Ipse certe in tanto animi robore compa­rando his ipsis exercitiis locum saltem aliquem fuisse ultro agnoscit. Ego 6 (inquit) didici in quibus sum, sufficient esse. Scio & humiliari, scio & abundare (ubi­que & in omnibus institutus sum) & satiari, & esurire, & abundare, & penuriam pati. Quid mirum cum & ipsum Dominum didicisse dicat,7 ex iis quae passus est, obedientiam? Neque vero solus fuit in duro hoc vi­vendi instituto gentium Apostolus. Idem de aliis quo­que Apostolis traditum habemus in veterum monu­mentis. De S. Matthaeo testem habemus Clementem Alexandrinum, de S. Jacobo Hegesippum. Sed nec Apostolorum propria erat illa disciplina. Eandem alii etiam observarunt illius aetat is Christiani. S. Timethaeus imprimis ab ineunte usque aetate sanctissime institu­tus. 8 [...] ad exemplum disciplinae militaris. Usus est9 [...], cui exercitationi ne ni­mium tribueret, monendum illum duxit Apostolus. 10 [...] usque ad stomachi infirmitatem, cui tamen ut mederetur, modicum suadet vini ut aquae admisceret. Eandem corporis subigendi disciplinam coluerunt & viduae Ecclesiasticae. 11 Instabant obsecrationibus & oratio­nibus nocte & die. Plane ad exemplum viduarum Ju­daicarum atque Ethnicarum à quibus morem illum in Ecclesiam transiisse verisimile est, quae quales fuerint, & quali usae vivendi instituto, aliunde constat. Eo fuit in numero censenda12 Anna prophetissa, de qua legimus non discessisse eam de templo, jejuniis & obser­vationibus servientem nocte ac die. Eo in numero13 Ju­ditha, de qua legimus, habuisse super lumbos suos cili­cium & jejunasse omnibus diebus vitae suae, praeter sabba­tha, & Neomenias, & festa domus Israel. Ex quo cer­te testimonio, quicquid sit de historiae sentiendum, at certe constat de moribus Hellenistarum. Talis illa denique Ephesiae matrona celeberrima cujus meminit Petronius. Ex his itaque exemplis jejunia & corporis do­mandi disciplinam ad Christianas etiam viduas emanas­se verisimile est. A voluptate certe omni alienissimum fuisse earum institutum, ex illis ipsis Apostoli verbis constat quibus deliciarum studiosas reprehendit,14 nam que in deliciis est vivens, mortua est.
  • [Page 106]§. IV. Non est itaque quod dubitemus quin com­munis omnium illorum fuerit dura haec corporum exercitatio qui quidem Ecclesiae catalogo contineren­tur, pro illius aetatis moribus, Ecclesiae sumtibus alen­di. Instabant enim & illi omnes orationibus quibus je­junia illa adhibere solebant, & reliquam omnem cor­poris disciplinam. Clericos autem omnes, viduas, vir­gines, pauperes, infirmos, hospites praeterea Ecclesiae cau­sa peregrinantes complectebantur illi Ecclesiae catalogi. Sed ne vulgus quidem Christianorum mollitiem tamen aliquam aut delicias sectabantur quibus inepti labori­bus perferendis doloribusque redderentur. Abstine­bant imprimis à publicis plerisque vulgi voluptatibus quas illi impias existimabant & prorsus illicitas. Eo retulerunt spectacula omnia atque sacrificia; eo festos gentilium omnes in idolorum daemonum cultum in­stitutos; eo acroamata poëtarum omnia, sive in thea­tro agentium, sive domi etiam recitantium. Abstine­bant praeterea à vocationibus voluptatum administris, arte statuaria atque histrionica, &c. Abstinebant por­ro à vitae communis plerisque oblectamentis, à jocis omnibus atque facetiis. Eutrapeliam quam mediam inter [...]& [...] constituit Aristoteles, reprehendit tamen Apostolus. Nihil itaque admitte­bant nisi quod grave esset & serium, sanctaque con­versatione dignum. Et in licitarum quoque volupta­tum usu modum tamen adhibebant atque temperiem, ut ne unquam voluptati indulgeretur.15 Edebant quantum esurientes capiebant, biberunt quantum pudicis erat utile, ita saturabantur ut qui meminissent etiam per noctem adorandum Deum sibi esse; ita fabulabantur; ut qui scirent Dominum andire, inquit Tertullianus. Cu­piditatem procreandi aut unam sciverunt, aut nullam, te­ste 16 Minutio, unum nempe duntaxat matrimonium quo & ipso modestissime sunt usi, non ad voluptatem, sed ad liberorum duntaxat procreationem, ut communi Christianorum nomine profitentur Justinus atque A­thenagoras. Ergo voluptatum corporalium, etiam in communi Christianorum vita, is tamen erat usus ut neminem pusset emollire.
  • §. V. Sed nec aberant à vulgo Christianorum illae etiam, quas diximus, [...]. Incumbebant enim ea etiam laicis officia quae ad corpora induranda om­nino faciebant. Catechumonorum imprimis atque com­petentium, severa admodum erat, ea aetate, disciplina. Nec enim discendae modo Christianorum vitae se de­derunt, sed etiam exercendae, ut sui experimentum darent Ecclesiae Rectoribus quales deinde essent in pacti Baptismalis persolutione expectandi. Jejuniis praesertim sese expiabant, ceterisque, ut videtur, quae jejunia solebant exercitiis, xeroghagiis, humicu­bationibus, &c. Haec omnium fuisse Christianorum, nemo est quin facile intelligat. Poenitentium porro, etiam laicorum, qualia fuerint exercitia corporalia apud omnes in confesso est, & quam levia crimina, pro illius seculi disciplina, sufficerent ut in poenitentium ordinem quis deturbaretur. Reliqui sunt fideles laici quibus & ipsis multa erant corporum exercitia subeun­da, stationes frequentes, nocturnae orationes, jejunia ab Ecclesiae praefectis indicta, cum ciliciis & humicuba­tionibus, siqua gravior Ecclesiae, aut etiam reipubli­cae, calamitas immineret, si pellendae essent siccitates, si bella, si contagiosi morbi, si texraemotus, &c. cum ordinandi essent Ecclesiae ministri, restaurandi in Ec­clesiam poenitentes, subigendae haexoses aut schismata, seu propria aliqua domestica, seu publica esset pertur­batio metuenda. Ita fiebat ut raro admodum feria­ri possent ab his exercitiis fideles etiam laici, cum prae­sertim, in publica Ecclesiae administratione, tantum laicis, pro illius seculi moribus, indulgeretur. Con­venit etiam auctor Philopatridis qui Christianos omnes eo ipso jejuniorum nomine sugillat, moestosque illos repraesentat atque vultuosos. Convenit & Clemens A­lexandrinus, qui cum Paedagogum suum, disciplinae se­verissimae librum in Catechumenorum usum conscrip­serat, ut nimirum inde discerent Catechumeni quid es­set ab iisdem jam Christianis deinde expectandum; id sane innuit, omnium Christianorum communes illas. fuisse [...].
  • §. VI. Tales esse, pro officio suo, oportuit omnes Christianos. Et vero ne officii obliviscerentur, im­pediebant frequentes illae persecutiones, aut, quod eo­dem redit, frequentes laltem persecutionum metus. Quanquam enim persecutiones Romanorum, quibus de vita periclitandum esset, jam probavimus non admodum fuisse frequentes; at magistratuum urbicorum persecutiones, quae possessionum, quae libertatis, quae exilii, quae corporum etiam flagellandorum jus habe­bant, siqui non fuissent cives Romani; at plebium tu­multus; at Judaeorum superstitiosorumve hominum, at­que impostorum Christiano nomini infensissimorum in­sidiae, & saepe contigerunt, & tamen saepius quam contingerent, metuebantur. Satis autem erant hae ipsae persecutiones, seu reipsa contigerint, seu dunta­xat metuerentur, ad mentes à mundo alienandas, ad voluptates mundi reprimendas quas tam fluxas atque caducas quotidie experirentur, ad bonorum coelestium cogitationes firmius imprimendas quae sola essent so­lida ac diuturna, extraque omnem proedarum insidia­rumque metum constituta. Inde officia omnia etiam laici diligentius praestabant propter praemiorum coele­stium spem, suppliciorumque infernorum metum pro­ximum atque praesentissimum. Inde & illa quoque corporum exercitia serius exculta quibus ad martyria animosius suscipienda confirmarentur. Quanquam nec aliae rationes deerant cur frequentiora his tempo­ribus corporum exercitia expectarentur. Ipsae illae fugae; ipsi carceres & quae carceres comitari solerent, vitae incommoda; ipsa flagella, bonorum direptiones, quae­que spoliatos expectare necesse erat, angustiae; ipsa vita illa tam levi momento mutabilis, tam vaga at­que incerta, tot illis mortium cruciatuumque meti­bus obnoxia, ut deessent reliqua, erant sane & ipsa corporum durissima exercitia. Nec tamen est quod & alia exercitia ab illis neglecta suspicemur corporibus du­randis imprimis facientia. Jam stationes solito frequen­tiores, jam jejunia, cilicia, chameuniae, tota illa humi­lificandi hominis disciplina (ut de poenitentia loquitur Ter­tullianus) egregiis corporum exercitiis refertissima, ut Deum placarent, ut sui auxilium gentiliumque con­versionem à Deo impetrarent.
  • §. VII. Faciebant haec omnino ad corpora confir­manda Christianorum primaevorum exercitia. Nec est sane quod diffiteamur ad mortis contemtum doloresque perferendos plurimum valere duram corporis institutio­nem. Hinc Barbarorum omnium nativa illa fortitudo qui delicias nescirent, laboribus autem & duro viven­di genere instituti fuissent. Hinc & praedonum illa at­que gladiatorum hominum alioqui malorum, ut intel­ligamus non tam esse animo illam quam corpori refe­rendam. Hinc & illa Lacedaemoniorum, quae & mu­lierum communis erat atque puerorum qui quidem fuerant, pro Lycurgi legibus, educati. Nota illa Puerorum Lacedaemoniorum constantia laeto sefe & im­moto vultu verberandos ad mortem usque praeben­tium, & in ipsa quoque morte ridentium. Et mulie­bris fortitudinis apud Lacedaemonios exempla multa suppeditat Plutarchus in libro de virtutibus mulierum. [Page 107] Iisdem hisce corporum [...]& [...] fortitu­dinem suam acceptam referebant Philosophi qui, ra­tione duce, pusillanimam alioqui indolem, ad stupen­dam plane animi generositatem extulerunt. Si quis plura cupiat, praeter alios, Ciceronem praecipue con­sulat in Tusculanis.
  • §. VIII. Nec tamen huic tam durae, cui assue­verant, vitae institutioni constantiam suam acceptam ita referebant primaevi Christiani, ut Dei etiam ipsius auxilium excluderent. Apostolus ipse, quo loco il­lum superius audivimus de sua ad dolores perferen­dos institutione profitentem, Dei tamen auxilium, verbis proxime sequentibus, necessarium agnovit. 17 Omnia possum (inquit) in eu qui me confortat. Mar­tyres Lugdunenses Christum unum martyrem agnove­runt, se vero viles esse abjectosque confessores. Pro­inde lacrymis profusis fratres obsecrabant18 [...]. Spiri­tus S. Perpetuae martyri19 dictavit, non aliud petendum ab aqua [Baptismi scilicet] nisi sufferentiam carnis. Er­go & illam quoque carnis sufferentiam Dei tamen do­num agnovit, & ab eo solo impetrandum. Id quod ipsa experientia verum esse reperit. Cum enim, post paucos à Baptismo dies in carcerem recepta esset, ut proinde disciplinae Christianae nondum potuerit, per tempus, assuescere; primas carceris angustias sensit plane difficillimas. Nunquam (inquit) experta eram tales tenebras. O diem asperum! Quas itaque postea sensit delicias, quibus carcerem ait subito factum esse praetorium, non est quod corpori exercito, sed Divi­nae potius gratiae tribuamus. Idem experta est & socia Perpetuae martyr Felicitas. Cum enim, pro naturali difficultate octavi mensis in partu laborans doleret, ait illi quidam ex ministris cataractariorum: quae modo doles, quid facies objecta bestiis? &c. Respondit illa, modo ego patior quod patior: illic autem alius erit in me, qui pa­tietur pro me, quia & ego pro illo passura sum. Fidem­que praestitit facta in passione pro Christo animosissi­ma. Quod si corporis exercitati duritiei tribuenda il­la omnis fuisset invicta in passione constantia; cur non eadem fuisset in pariu? AEqua erat omnino & ad omnia pariter parata acquisita illa corporis exerci­tati durities. Quod vero delicatior in partu, aliam se sensit in martyrio, aliis omnino erat quam Felicita­tis viribus assignandum. Eandem carnis sufferentiam à Deo rogant & illi martyres quotum acta habemus hodieque à Donatista conscripta à Cl. Baluzio since­rius edita atque locupletius. Sensit & Blandina, in persecutione20 Lugdunensium, [...] quandam & [...], quoties illa verba proferret, [...]. Ecquid valere poterant quaelibet corpo­rum exercitia ad vim tantam verbis illis concilian­dam? Ecquid prorsus ad [...] Sensum dolo­ris minuere fortasse poterant corporum exercitia; sen­sum omnem tollere atque penitus extinguere plane non poterant. Et tamen id in se experti sunt & alii martyres, ita nullum ut sentirent dolorem, ut con­tra mirificas potius, fidemque prorsus non experto­rum omnem superantes pro dolore delicias. Sensit illas sub21 Juliano Theodorus, accepitque ab ipso Theo­doro Ruffinus. Constantes porro in doloribus toleran­dis illa reddere fortasse potuit tam dura institutio; non item audaces ad pericula adeunda, non laetos, non ambitiosos, non avidos, ad adversarios ultro provocan­dos. Damna illa facilius forte pertulissent, non item in lucro posuissent quae reliqui plerique pro damno­sissimis habuerunt atque luctuosissimis, ut in lucro posuisse videmus plerosque martyres primaevos. Altius itaque omnino repetenda tanta illa tolerantia.
  • §. IX. Ergo gloriam hic suspicabuntur habere lo­cum qui verae martyrum gloriae qui religioni Christia­nae, detractum cupiant. Magnam esse gloriae vim ad mentes hominum accendendas facile concessero, tam in rebus fortiter gerendis, quam in adversis etiam fortiter tolerandis. Decantata passim extant in utro­que genere Graecorum Remanorumque exempla; de­cantata etiam philosophorum, gloriae animalium; decari­tata gentium integrarum gloriae studiosarum. Quid quod illi quoque gloria impellerentur qui rejicere il­lam viderentur atque contemnere. Observavit hoc olim in Philosophis ipse22 Cicero qui libros adversus gloriam conscriptos propriis tamen nominibus inscri­berent atque insignirent. Unde colligitur, quan­tumcunque gloriae studium damnarent primaevi Chri­stiani, non id tamen obstare quo minus eodem glo­riae studio impulsi tanta illa gesserint atque tolera­rint. Sensim enim etiam sine sensu obrepit hoc vi­tium, ut qui humiles aliis videantur, qui se quoque humiles existimant, de sua tamen ipsa humilitate glo­riari reperiantur. Nec in aliam facilius incurrit quam in indolem vere magnam, vere generosam. Et, quod propius nostram hanc de Christianitate causam spe­ctat, Peregrinus iste, cujus vitam scripsit Lucianus, totus gloriae ab ipsa usque origine mancipium, & qui gloriam eo ipso patientiae nomine, mortisque contem­tu affectavit, factus tandem gloriae victima cum se coram Graecia universa, in Olympicis incenderet; is inquam, ipse Peregrinus se, eo ipso, ut videtur, consilio Christianis adjunxit, ut in carcerem eo no­mine conjectus cruciatus toleraret atque martyrium. Quid quod etiam, in sui temporis nonnullis martyri­bus. qui tantas illas in Ecclesia turbas, de pace lapsis concedenda, concitarint, calorem gloriae notarit ip­se 23 Cyprianus.
  • §. X. Nec sane mirum in hoc gloriae studio pecca­re potuisse martyres. Quanquam enim ambitionem il­lam martyrum supra modum & Ecclesiae regulas in­tumescentem reprimat saepe reprehendatque Cypria­nus; at cum intra illos limites sese contineret, tan­tum abest ut reprimeret ut contra potius omni stu­dio illam excitet atque accendat. Huc certe spe­ctant pleraque ejus argumenta. Gloriam Ecclesiae, glo­riam sui temporis in eo sitam esse monet si fortiter paterentur; gloriosum esse illud Deo hominibusque spe­ctaculum patientis Christiani. Et pro illius aetatis mo­ribus, multa sane erant quae martyres ad patientiae glo­riam accenderent. Accendebant illos imprimis glo­riosa illa primorum martyrum exempla. Accende­bat annu illa, & in omne aevum duratura, com­memoratio. Accendebat magna illa martyrum in Ec­clesia auctoritas, siqua gravior occurrisset controver­sia eorum nomine dirimenda. Accendebant visitan­tium, Christianorum studiosissima officia, quae talia ac tanta erant ut reprimenda ea censeret noster Cypria­nus, ne martyribus apud gentiles invidiam conflarent. Proinde24 singulos cum singulis diaconis presbyteros jussit alternare per vices, quia & mutatio (inquit) per­sonarum & vicissitudo convenientium minuit invidiam. Id ipsum Julianum Christianorum hostem infensissi­mum à persecutione cohibebat quod tantam illis glo­riam invideret. Visitationem illam quantovis pretio re­dimebant à custodiae militibus.25 Reptabant religio­sae foeminae ad osculanda martyrum vincula. Tum om­nia [Page 108] necessaria ad eorum solatia abunde suppeditabant, non clerici modo, quorum id ad officium spectabat; sed & è laicis quisque qui martyrii esset paulo studio­sior, 26 laeti omnes atque ac triumphabundi siquam suam operam martyribus, gratam fuisse intellexissent. Lapsorum autem eo erat ambitiosior erga martyres de­votio quod id genus officiis Doum se sperarent perin­de ac martyres, demerituros. Ita lapsus suos redi­mere voluerunt Numeria & Candida. 27 Ad Statim (inquit Celerinus) & Severianum aliosque consessores &c. ipsae in portum descenderunt, & in urbem levaverunt; quod sexaginta quinque ministraverunt, & usque in ho­diornum in omnibus soverunt. Ea Christianorum offi­cia ut experiretur, ipsum se in carcerem inclusisse impostorem, quem diximus, Perogrinum, auctor est Lucianus. Expertusque est sane prolixissima. Prae­ter illa, quae diximus, officia vulgaria, legationem accepit ab Asiae Ecclesiis sane honorisicam. Tanti martyres etiamnum superstites fecerunt primaevi Chri­stiani. Qui porro essent martyrio defancti, eorum sepulturam magnifice procurabant, & sacra corpora à militibus immani pretio mercati sunt, memoriam deinde panegyricis conventibus atque orationibus illu­strem conservarunt. Tanta erat martyrum gloria, quae homines, alioqui malos, poterat, si tamen gloriae studiosi essent, ad martyrium exstimulare.
  • §. XI. Poterat itaque gloria locum hic habere aliquem; ita tamen poterat ut non omnem prorsus habuerit, ut non alia generosae indolis longe gravio­ra hortamenta prorsus excluserit. Qui unam gloriam ob oculos habuerunt, ita disciplinam illius Ecclesiae si­bi senserunt adversam, ut raro admodum contigerit quin Ecclesiae communione tandem pellerentur, ni no­vas ipsi haereses, illo gloriae studio plerunque oriundas, condidissent, & sponte sua ab Ecclesiastica commu­nione secessissent. Nec enim quenquam, utcunque magni nominis, utcunque celso in loco constitutum, à communibus Ecclesiae regulis eximebant; & vero multa erant, in illis regulis, cervicosis hominibus gloriaeque studiosis, adversa. Non dico vitia illa vul­gi etiam opinione damnata, quae vitaturum hominem laudis studiosum erat consentaneum. Ea ipsa dico quae ipsi gloriae studio essent è diametro contraria. Imprimis gloriae illud immane studium ab Ecclesia damnatum esse constat, ut proinde, qui Ecclesiae lau­dem vellet captare, eum humilem videri oportuerit, quantoque esset laudis appetentior, eo magis ab om­ni laudis studio videri debuerit alienior. Quam vero onerosum hoc ingenio jactabundo, atque odiosum, esse debuit quod qualis esset nunquam apparere aude­ret, sed aliam omnino, adversamque sibi, personam sustinere debuerit? Nec videri modo alium oportuit, sed in praxi agere, quae essent sui sidentibus homi­nibus ingratissima. Subjiciendus erat Ecclesiae rectori­bus, eorum judicio standum siquid reprehendendum in eo censuissent, & quidem standum quanquam alia fuis­set ipsius sententia, si communione tamen Ecclesiae pri­vari nollet. Communione pulsus majorem adhuc sui dejectionem probare, animosque romittere debuit ut ad communionem denuo reciperetur. Durissima omnino homini superbo, neque prorsus toleranda. Pulsus ita­que Aquila, pulsus etiam Porphyrius cum judiciariae A­strologiae studium nollent, Ecclesia prohibente, relin­quere. Pulsus tantus ille Peregrinus cum quid veti­tum ab Ecclesia comedisset. AEgre itaque poterat Ec­clesiae communionem hoc genus hominum retinere, ut proinde qui retinuerint, alios fuisse sit omnino veri­simillimum.
  • §. XII. Si retinere illam potuissent; quaero porro, quo consilio tantam illam patientiam, unico laudis stu­dio, ostentare potuissent? quo tandem suo commo­do? quo operaepretio? nempe ut gentilium laudem captarent? At tam longe aberat ut eorum laudem consequerentur, ut contemtum potius incurrerent at­que contumeliam. Ipsam Christi crucem illi pro stulti­tia habuerunt. Qui vero crucifixi nomine occumbe­rent, stultissimos omnino censuerunt, desperatos, [...], vitae pertaesos. Egregiam vero laudem illam quam tanto suo damno mercarentur! Ergo potius ut laudem Ecclesiae? At quae ratio fuit cur Ecclesiae laudem ipsam ambirent, ni vera illa cre­derent quae in Ecclesia docerentur? Nullum erat cer­te mundanum lucrum ab Ecclesia expectandum, damna potius eorum omnium quae mundani homines in lucro ponunt. Stulti porro cum haberentur Christiani, qui vero sapientiae laude in mundo slorerent, illi essent ab Ecclesia alienissimi; nihil erat sane cur stultorum ho­minum opinionem tam avide ambirent, tam immani pretio captarent. Quod si veram crederent Christia­nam religionem, stultissimum omnino soret tantam illam patientiam, non alio quam laudis studio osten­tare. Nec enim ipsam illam laudem illis concessisset Ecclesia, si unico illo laudis studio passos rescivisset. Quae vero illa laus est ab illis laudari nescientibus, qui si te intus & in cure nossent, essent vituperaturi? Non te laudant qui ita laudant, sed alium illum quem te esse crediderant. Quare si fuissent ex ani­mo Christiani, ne laude quidem dignum judicare esse poterant quod solius laudis intuitu paterentur. Quid quod laude humana longe prastantiora praemia martyri­bus reposita crederent quibus fraudarentur siqui lau­dem humanam fuissent avidius conversati. Divinum auxilium atque solatium interciperet omnis humanae laudis importuna captatio. Nec futura praemia illum sperare licuit qui fuisset humana laude contentus, nec poenas etiam futuras declinare qui praemiis futuris ex­cidisset. Ita factum ut futurorum praemiorum secu­ritas in humilitate, in humanae laudis contemtu tota poneretur, quod ipsum aliquoties inculcat noster Cyprianus. Paucis contraham. Si Christiani non fuis­sent; nihil erat cur tam graves paterentur, Christi no­mine, poenas. Sin fuissent, nihil item cur solius hu­manae laudis intuitu illas paterentur.
  • §. XIII. Quare fidem omnem prorsus excedit, unius gloriae studio tantam illam Christianorum tribuen­dam esse patientiam. Irrepere poterat fortasse non­nullis parum cautis; rem totam secum reputantibus, non poterat. Nec est verisimile, in tanto periculo, temere tamen atque inconsulto egisse quamplurimos. Non opus est ut hic operose disputemus tantumne posset in aliis humana gloria quantum praestitit in Christianis invicta patientia? Et tamen nullum ullibi occurrit exemplum quod nostris possit martyribus con­ferri, nedum aequiparari. Unum fortasse alterumve inveneris heroem aut philosophum, unam fortasse alte­ramve in suis tamen finibus, gentem qui mortem cru­ciatusque prae gloria contemserint. At populum uni­versum, omnium ordinum, sexuum, aetatum, nulla inter se natalium aut patriae affinitate conjunctum, u­na doctrinae atque Sectae foedere sociatum, per univer­sas, qua patebat, orbis Romani partes, dissemina­tum, tot aliarum gentium moribus, tam à se, quam ab invicem, diversissimarum, erat aliorum malis exemplis ubique praesentissimis circumseptum, mores tamen suos illibatos servare posse, nedum alios sibi mores effingere posse, nedum duriores: unam apud illos institutoris valere potuisse, unam Sectae reveren­tiam, civili nulla coercitione armatam, & tamen om­ni [Page 109] apud illos civili coercitione longe formidabiliorem; tantum potuisse contemtorum alioqui hominum aucto­ritatem ut tam duram vitae austeramque disciplinam illis possent commendare; tantum extulere ut nullis possent mundi, sive deliciis, sive terroribus ab illa revocari; tantum potuisse ut illorum hominum lau­dem omni aliorum seu laudi, seu vituperio, seu mi­nis, seu cruciatibus, anteponerent; haec inquam lon­ge omnia mundana superant exempla. Haec nulla un­quam gens praestitit, nulla unquam institutio, nulla Philosophia. Et tamen si vel maxime posset humanae laudis aviditas ad tantam homines animare constan­tiam; nobis tamen sufficit nihil esse quod nostrorum martyrum constantiam gloriae humanae tribuamus. In­de consequetur graviora esse quaerenda, quam glo­riae, incitamenta quae Christianos ad martyria impule­rint.
  • §. XIV. Non interim negavimus & gloriae tamen suum fuisse locum. Nec enim quaelibet gloriae aviditas est omnino reprehendenda. Quod quis ab aliena opi­nione pendeat, praesertim humana illa, id in gloriae appetentia culparunt ipsi etiam Philosophi. Quod quis etiam sui fidens de suis viribus donisque glorietur, id in omni religione damnatum est, non minus Ethnico­rum illa quam nostra Christianorum, tanquam reli­gioni maxime adversum. Inde frequentissimas memo­rant [...] numinisque [...] ex hoc ipso vitio plerunque oriundos, quibus & nostras favere Scrip­turas sacras28 superius probavimus. Quod quis etiam ex illorum quoque donorum aestimatione nimia, quae quidem ipse pro Divinis donis agnoverit, efferatur ta­men ipse, ut alios prae se omnes, & eorum dona contemnat; id etiam in exemplo Pharisaei de suis do­nis Deo ipsi gratulantis redarguit ipse Dominus, id in gentibus de sua vocatione gloriantibus, & Judaeos quasi rejectitios contemnentibus, ut publicanum con­temserat Pharisaeus, reprehendit Apostolus. Haec au­tem vitia à nostris plerisque martyribus alienissima pro­bavimus. Nullum illi in se donum agnoverant quod non Deo soli referrent acceptum, & quo majores a­pud Deum honoratioresque fierent eo facti sunt hu­miliores fratrumque observantiores, Dei gratiam & preces fratrum obsecrantes ardentius. Jam tolle ab illo gloriae appetitu haec vitia, quid porro reliquum erit quod in eo merito reprehendas? Esto, homi­num opiniones flocci faciendae sint. At Dei certe, quem judicem habituri sumus falli nescium, de nobis nostrisque actionibus, sententia magni aestimanda est. At conscientiae nostrae, quae Dei vicem obtinet, quae ad animorum nostrorum pacem est aliorum instar om­nium, quis audiat dicere sententiam esse spernendam? At bonorum etiam hominum Deum unice ob ocuios habentium, pro Dei regulis, pro conscientiae dictami­nibus, res nostras aestimantium, ecquis est quin fa­teatur plurimum valere ad pacem conscientiae concilian­dam atque stabiliendam? Quo quis certe est humi­lior; quo sibi de favore (in propria causa) suspectior, eo majorem concipit ab alieno de se rebusque suis, quam à proprio, judicio fiduciam, eo pacatiorem ex­peritur ipsam conscientiam. Mala itaque esse non po­test haec alienae opinionis aestimatio cujus eo est quis­que appetentior, quo quis est humilior, quo quis bo­nae conscientiae studiosior. Erat tamen & aliud quod Ecclesiae judicium maximi faciendum esse suaserit, quod Dei locum sustinuerit Ecclesia, ejusque judicium repraesentarit, & quidem ita repraesentarit, ut in dubiis, nec per humana media certo intelligendis, etiam obligare illum posset ut rata haberet in coelis quae illa judicasset in terris. Talem esse judicem, ex ipsa Sacramentorum potestate facile colligimus. U­nica salutis media ordinaria illa à Deo instituta sunt, quae tamen ita Ecclesiae commisit, ut nec possit quis­piam, illa repudiante, communicare, nec illa quem­piam debeat admittere nisi è se approbatum. Nec ali­ter senserunt illius aevi martyres. Ecclesiae judicium summum futuri judicii praejudicium appellat29 Tertullia­nus. Quis autem negat tale judicium esse votis omni­bus atque conatibus ambiendum?
  • §. XV. Non itaque [...], sed [...] impro­banda est, illa scilicet hominum opinio quae praeter opinantium sententiam, nihil continet praeterea soli­dum, nullum side dignum virtutis testimonium; & pro vana illa hominum opinione vera gloria unice ex­petenda est. Quanquam scio [...] nomine. [...] esse saepissime intelligendam. Sed non proinde res ipsa damnanda est quia voce res longe alia nonnun­quam intelligitur. Vocem [...] adhibent non sacrae modo N. T. literae, sed alii etiam, à Christio nato, auctores, etiam pagani. Usus est saepissime Philo Judaeus, usus30 Lucianus, usi alii. A Platoni­cis Philosophis desumtum arbitror, qui cum omnem nostram, pro hac vita, cognitionem non [...], scientiae, sed unius [...] nomine designarent, & ta­men adversus Scepticos discrimen aliquod harum [...] admitterent quo nimirum alii aliis saltem propius ad veritatem ipsam accederent, essent verisimiliores; proinde [...] nomine illam [...] denotarunt, quae inanis esset, nec quippiam haberet cum veritare affine. Inde ad illas quoque hominum opiniones transla­ta quae ad famam spectant, [...] illam alienae opinionis affectationem significat, quae praeter opinio­nem atque famam aliud nihil sibi proponit, de veri­tate prorsus non solicita, verene laude sint digna, quae tantopere ab hominibus laudantur, vel illa ipsa fama sitne saltem verisimile meriti testimonium. Hanc [...] nemo est qui dubitet esse damnandam, nec tamen inde sequitur veram gloriam similiter esse dam­nandam, aut à primaevis Christianis de facto esse dam­natam. Porro quod de gloria diximus, est etiam de aemulatione dicendum, quae ab illo gloriae studio prosi­ciscitur. AEmulabantur enim martyres gloriosa prio­rum martyrum exempla. Deme tamen aemulationi in­vidiam, nihil restabit in aemulatione redarguendum. Quid enim mali in se continet bonis aliorum exemplis in studio virtutis accendi? Et tamen idem hic quod in priori voce contingit [...] nomen, quam aemula­tionem vertit Latinus interpres, alia denotare in pri­maevis Ecclesiae scriptoribus. In N. T. scriptis, & in Clemente Romano, aliisque, pro ejus homonymis habe­mus [...], & in Cypriani nostri opere de Zelo & Livore.
  • §. XVI. Multum porro valere potuit ad mortem fortiter oppetendam vitae institutae innocentia bene sibi conscia, etiam in futurae vitae praemiorum incerti­tudine. Id sensit in31 Platone Socrates. ‘Bene sibi ominatur, nihil sibi, in illa vita, esse metuendum; feliciorem fore, ea quae est hujus mundi vita, si ta­men ulla sit; sin nulla sit, etiam hujus mundi tur­bis feliciorem ipsam illam esse [...].’ Et tamen ad credenda illius vitae praemia eo erat proclivior, quo sibi partem in illa, siqua esset, credidit esse reposi­tam. Et vel incerta illa bonorum, hujus vitae bona tanto intervallo superantium spes omni erat mundaenae possessione praestantior. Id sentiunt hodie qui bona vi­liora bonorum longe praestantiorum spe, licet incertissi­ma, lubentissime projiciant. Id sensit Cleombrotus, [Page 110] qui ipso illo Socratis exemplo, ipsa Platonis lectione, incitatus mortem, incerta illa praestantium bonorum spe, avidissime arripuit. Tantum potuit Christiano­rum insignis illa innocentia.
  • §. XVII. Accedebat praeterea futurorum, quae dixi, praemiorum spes illa longe certissima. Licet au­tem, apud nos, qui spem illam omnem debemus edu­cationi potius atque consuetudini quam rationi atque fidei, raros admodum, nec insigni laude dignos, fru­ctus spes illa tanta plerunque producat; at apud il­los qui spem illam ex animo certaque ratione concepe­rant, stupendum peperit mortis contemtum, vitaeque melioris futurae aviditatem. Mitto Philosophos qui in­dole essent institutioneque minime vulgari, ne homi­nibus hoc potius, quam principiis, videatur esse tri­buendum. Gentes universas memorant auctores, uno immortalitatis intuitu, in mortem avidissime ruentes. De gentibus septentrionalibus, non Gallis modo, sed & Britannis qui à Druidibus, hoc dogmate fuissent im­butae, ita32 Lucanus:
    —regit idem spiritus artus
    Orbe alio: longae (canitis si cognita) vitae
    Mors media est. Certe populi, quos despicit Arctos
    Felices errore suo, quos ille timorum
    Maximus, haud urget leti metus. Inde ruendi
    In ferrum mens prona viris, animaeque capaces
    Mortis, & ignavum rediturae parcere vitae.
    Mela:33 Unum ex iis quae praecipiunt, in vulgus effluxit, videlicet ut forent ad bella meliores, aeternas esse animas, vitamque alteram ad manes. Itaque cum mortuis cre­mant & d [...]fodiunt apta viventibus olim. Negotiorum ratio & exactio crediti deferebatur ad inferos: erantque qui se in rogos suorum, velut una victuri, libenter im­mitterent. Diodorus:34 [...]. Caesar:35 In primis hoc vo­lunt persuadere, non interire animas, sed' ab aliis post mortem transire ad alios; atque hoc maxime ad virtutem excitari putant, metu mortis neglecto. De Germanis ita Appianus in Celticis: Germanis mores ferocissimi insunt; in aggrediendo insignis audacia, contemtus mortis maxi­mus ob reviviscendi spem. [...]. De Thracibus Mela:36Una gens Thraces habi­tant, aliis aliisque praediti & nominibus & moribus. Qui­dam feri sunt, & ad mortem paratissimi, Getae utique. Id varia opinio persicit; alias redituras putant animas obeuntium: alii, etsi non redeant, non extingui tamen, sed ad beatiora transire: alii, emori quidem, sed id me­lius esse quam vivere. Et communem illis foeminisque hanc fuisse fortitudinem constat è sequentibus. Nec aliter Solinus:37 Thracibus barbaris inest contemtus vi­tae, ex quadam naturali sapientiae disciplina. Concordant omnes ad interitum voluntarium, dum nonnulli eorum putant obeuntium animas reverti; alii, non extingui, sed beatas magis fieri. Sed & Judaeis ipsis eandem hanc de futura animarum immortalitate opinionem tantae il­lorum causam fortitudinis fuisse tradit Tacitus:38 A­nimas (inquit) praelio aut suppliciis peremtorum, aternas putant. Hinc generandi amor, & moriendi contemtus. Quae itaque in aliis gentibus, in ipsis etiam Judaeis, tantam peperit constantiam, tam egregium moriendi contemtum opinio de animae immortalitate; quidni ea­dem parere potuerit apud Christianos, tanto praeser­tim intervallo certior, tanto supernaturalium quo­que praemiorum accessione cumulatior?
  • §. XVIII. Erant tamen haec omnium Christiano­rum communia, & ad omnem pariter mortis speciem cruciatuumque pariter idonea; cum tamen Christianos in martyrio, morte nimirum illa quae Christi nomine obeunda esset, constet quam in alio quovis mortis ge­nere, longe adhuc fuisse animosiores. Felicitatem di­ximus, quae in partu dolores sensit acerbissimos, de martyrio tamen ne quidem fuisse solicitam, nec cum pateretur ullum edidisse doloris indicium. Et in lue illa quae nostro martyri occasionem dedit scribendi de mortalitate, id maxime nonnullos doluit, quod mor­te illa vulgari à martyrio cujus spem maximam con­cepissent, abriperentur. Proinde gratias judicibus agebant damnati, gratias Deo. Formam hodie ha­bemus qua usus est in sua passione39 Polycarpus. 40 Ig­natius tunc se fore Christi discipulum professus est si pro Christo pateretur, & vero admodum solicitus erat ne vel piorum precibus, vel Dei etiam miraculo à ferarum faucibus eriperetur. Deum consuluit per Perpetuam frater, passio futura esset, an commeatus? Ita metuebant illi ne corona illa martyrii excide­rent. Sed infinitum esset exempla congerere. Id unum satis est quod diu est ex quo observavit41 Sul­pitius Severus, avidius expetita esse ea aetate martyria quam postea Episcopatus. Accedit praeterea quod quo saevius esset martyrii genus cruciatibusque ingenio­se excogitatis onustius, eo adhuc ambitiosius ambire­tur. Grandia sunt illa & vere generosae indolis ple­nissima quae scripsit ad Scapulam Tertullianus:42 Sed m [...]ora certamina majora sequuntur praemia. Crudelitas vestia gloria est nostra. Vide tantum ne hoc ipso quod ta­lia [...]stinemus, ad hoc solum videamur erumpere, ut hoc ipsum probemus, nos hac non timere, sed ultro voca­re. Aliae itaque quaerendae causae altiores, & mar­tyrio propriae, cum in co propria quaedam eluxerit Christianorum fortitudo.
  • §. XIX. Futurae imprimis vitae praemia expectabant ingentia. Nec immerito quidem illi. Pollicitus e­nim est in Scriptura Deus mercedem hujus vitae passionibus dignissimam, quin illas infinito potius intervallo superantem. Ita enim Apostolus:43 Exi­stimo quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad suturam gloriam quae revelabitur in nobis. Sed quae pas­sim habentur in sacro codice huc spectantia, ea qui­busvis obvia sunt. Nos ea potius hic colligenda suscepimus quae primaevi Christiani de futura illa mer­cede senserint, vel saltem è Scriptura collegerint. Il­lud itaque imprimis martyrum proprium crediderunt, quod recta illi Dominum à morte peterent, nec in exteriori illo atrio atque animarum vulgarium commu­ni receptaculo diem judicii cum reliquis expectarent, nedum illius ignis quo mundus universus esset con­flagraturus, & quo animae reliquae expiandae essent, purgatione opus haberent. Huc spectat locus Cypria­ni celeberrimus:44 Aliud est, ad veniam stare, aliud ad gloriam pervenire: Aliud missum in carcerem non exire inde, donec solvat novissimum quadrantem; aliud statim fidei & virtutis accipere mercedem: aliud pro pec­catis [Page 111] longo dolore cruciatum emundari, & purgari diu igne; aliud peccata omnia passione purgasse: aliud deni­que pendere in die judicii ad sententiam Domini; aliud statim à Domino coronari. Verba illa, statim accipere mercedem, statim à Domino coronari, id plane innuunt quod diximus, moram esse nullam inter caedem mar­tyrum eorundemque mercedem. Qui ita censuerunt, id inde collegisse videntur quod moram illam omnem solius expiationis causa à Deo constitutam existimas­sent. Ut proinde qui nihil haberent expiandum, eo­rum nulla futura esset in eo expiationis loco mora. Quod porro nihil in martyribus purgandum superasse crederent, exinde collegerunt, quod secundo mar­tyrii baptismo illam quoque baptismi virtutem tribue­rent, quod peccata eo penitus expiarontur, de quo statim plura. Cum vero expiationis futurae dolorem longe graviorem crederent quantocunque martyrii dolore; quis est qui non videat quam hoc esset illos incitaturum ad quantosvis martyrii dolores animose perferendos?
  • §. XX. Haec illi statim à morte crediderunt mar­tyribus reservata esse praemia. Erant & alia, quae ut aliis quoque justis crederent communia, ita tamen communia crediderunt ut proptio quodam suo jure martyres in communi mercede eminere crederentur. Imprimis illorum precibus è Deo concessum credide­runt quod properatum ab eo esset in reddendis futurae vitae praemiis, quod persecutionum tempora contrahe­rentur. Tantam praenunciat Dominus supremorum temporum tribulationem, ut45 nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro. Electis tamen dan­dum pollicetur quod essent breviandi. Qui illi essent electi, discimus ex46 Apocalypsi. Quod enim vindicta tandem retribueretur illis qui martyrum sanguinem effudissent, id non aliorum quam ipsorum mariyrum precibus impetratum legimus, eorum scilicet quorum animae subtus altare, victimarum ritu, jacuissent. Cum enim sanguinem omnem vocalem repraesentet S. Scrip­tura, tum vero illum praecipue qui justorum, & in causa justitiae fuisset effusus. Piaculum contrahebat terra universa sanguine innoxio contaminata, nec in Judaeorum modo moribus, sed etiam in Gentilium, Graecorum praesertim, historiis exempla occurrunt fre­quentissima. Quod certe ipsum piaculum eo sceleratius esse oportuit atque funestius, quo sanctiores ipsi & in causa sanctiori, fuissent occisi. Ergo martyrum pre­cibus concedendum crediderunt, quod & poenae infi­delium, & justorum in millenni regno praemia essent properanda. Jam in millenni regno primam fose resur­rectionem corporum crediderunt primaevi Christiani. Et ut justorum propriam eam crediderunt resurrectio­nem, ita martyrum in ea portionem longe esse prae­cipuam. Ut huic sententiae faverit Apocatyptes, jam superius ostendimus. De [...] agit in eo loco Apotalyptes, non [...], ut male codex Alexandrinus. Consentiunt enim hic cum vulgata Graeci codicis lectione non an­tiqui modo codices plerique, sed & versionet. Vulgata imprimis, & vulgata antiquiores illae Cypriani quoque nostri atque Tertulliani. Gladio enim aut securi pro more Romanorum in primaevos martyres animadver­sum est à praesidum lictoribus, cum ad eruciatus non­dum esset crudelitas Romana progressa. Ita enim ad Scapulam Tertullianus: 47 Nam & nunc à praeside legio­nis, & à praeside Mauritaniae vexatur hoc nomen, sed gla­dio tenus, sicut & à primordio mandatum est animadver­ti in hujusmodi.
  • §. XXI. His itaque [...] vel solis, vel ut dixi praecipue, tribuit Apocalyptes, quod & corum corpora essent in prima illa resurrectione revictura, ipsi­que una cum Christo regnaturi. Aliorum certe non meminit. Unde facile colligimus quam pronum es­set ut Apocalypten ita intelligerent primaevi illi Chri­stiani plerique millenarii. Sane huc spectare videba­tur locus Sap. V. quem ad martyres retulit noster mar­tyr, quem certe librum ut in Canonicis non recensue­rint, auctoritati tamen ejus Ecclesiasticae certum est mul­tum illos scriptos tribuisse. Haec cum ita crederen­tur, dici nequit quantum martyres illius aetatis marty­rii studio inflammarint. Nec enim illi, quod nos facimus, spem illam beatae resurrectionis futuram dun­taxat è longinquo speculabantur, sed [...], ut loquitur Apocalyptes, nec ultra suam aetatem proro­gandam crediderunt. Cum enim quae prophetae de [...] praedixerant, illi ad Evangelium re­ctissime retulissent, facilis inde erat erroris occa­sio ut post Evangelii tempora brevi mundum finien­dum existimarent. Proinde Dominum ipsum ante passionem consulcbant48 discipuli, de signo adventus sui & consummationis seculi quam [...] appellabant Platonici, & AEgyptii Hermetis Trismegisti discipuli, & [...], quorum etiam vocabula adhibuerunt hac in causa N. T. Scriptores. Nempe intelligebant his vocibus illi, quos diximus, philosophi anni sui magni circulum quo sphaerae omnes & stellae ad eun­dem situm interque se aspectum essent rediturae. Tunc enim nova omnia etiam in hoc inferiori mun­do reditura credebant quae antea aetate aurea, prioris nempe circuli initio extitissent. Et, quod propius ad hanc Christianorum causam spectabat, credebat49 Pla­to novi circuli initio [...] esse mundi gubernaculo praeficiendum, & bona omnia quae aetatem illam au­ream comitarentur, ejus esse praefecturae tribuenda. Nihil certe aliud voluisse Hesiodum ostendit doctissi­mus Heinsius in eruditissimis suis ad Hesiodum prolego­menis, quem & Cumaei carminis nomine denotat imita­turque Virgilius. Et tamen Virgilium tanquam sibi [...] ad suas partes traxerunt primaevi Christiani. Inde intelligimus quam recte, & pro horum quoque dogma­tum tenore Christus Dominus, qui [...] idem fuerit, etiam [...] fuerit appellandus. In­telligimus praeterea quam è Gentilium pariter princi­piis quibus assueverant primaevi Christiani è gentibus oriundi, pariter ac Judaeorum de Messia suo traditio­nibus, proni omnes fuerint ut mundi finem jam jam­que affuturum exspectarent.
  • §. XXII. Eam porto, undecunque illam colle­gerint, Christianorum tamen primaevorum fuisse senten­tiam, abunde constat. Inde illud vulgi consilium quo regem Dominum facturi erant, quod nempe fu­turi, ut dixi, seculi principem Messiam fore credidis­sent. Inde Zebedaei filiorum tanta illa ambitio qua lo­cum sibi primarium in concessu regio Messiae appara­bant. Inde discipulorum post resurrectionem illa in­terrogatio: 50 Domine, si in tempore hoc restitues reg­num Israel? Inde Emmauntem proficiscentium discipu­lorum illa:51 Nos autem sperabamus quia ipse esset re­demtatus Israel. Et illa novaturientium querela, quos è professorefellendos suscepit S. Petrus Apostolus:52 U­bi est promissio aut advenius ejus? Ex quo enim patres dor­mierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae. De quibus & alius ille Gentium Apostolus:53 Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, & nostrae congregationis in ipsum: ut non cito moveamini à vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam, tan­quam [Page 112] per nos missam, quasi instet dies Domini. Idque ipsum in causa fuisse puto cur omnem illam de tem­poribus & momentis disputationem studiose amoliren­tur Apostoli:54 De temporibus autem (inquit S. Pau­lus) & momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vo­bis. Inde & illa disertissima Domini monita:55 Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posutt in sua potestate. Vidit nimirum Dominus brevi fore qui ea ipsa de temporibus solicitudine ad defectionem à fide Christiana essent impellendi. Et cum orto il­lo errore scriberet S. Lucas, illud ipsum tam oppor­tunum Domini monitum sua praesertim commemo­ratione dignum censuit, quo coaevis suis posterisque consuleret.
  • §. XXIII. Atqui sufficiebant, inquies, Domini haec Apostolorumque adeo diserta testimonia ad opinio­nem hanc de propinquo mundi fine è Christianorum a­nimis deinceps evellendam, neve temporum illi tam pernicioso studio incumberent. Sufficiebant omnino ad purgandam Christianae fidei veracitatem, ne illa deinde erroris convicta putaretur, quem illi perperam curiosi homines è suis potius conjecturis, quam è cer­to aliquo Christianae fidei testimonio collegissent. Con­stabat ultimos illos Evangelii dies de mundi fine pro­pinquo intelligi non potuisse cum, ne oborto qui­dem errore illo, ab illis tamen phrasibus cavendum esse crederent in posterum. Et cum ultimorum die­rum unum diem, pro idiomate Prophetico, mille an­nis aequiparari posse dicat S. Apostolus56 Petrus: quis est qui non videat, illis testimoniis non obstan­tibus, quanto intervallo aetas illa potuerit à fine mun­di sejungi. Nec tamen ita errori occursum quin & a­lii deinceps in eundem errorem impegerint. Cum scriberet ad Corinthios Clemens Romanus, erant qui hoc ipso errore de fide periclitarentur. In illos A­pocryphae cujusdam Scripturae verba intorquet eodem plane facientia quo & illa quae supra è S. Petro retu­limus: [...]. Eundem Apocryphi libri locum, quem & [...] appellat, retulit & secunda epistola quam Clementi tribuunt, antiquissima tamen illa ip­sique Clementi, ut videtur, fere coaeva, è quo in­telligimus durasse etiamnum istiusmodi dubitatores. Clementi coaetaneus fuit Hermas qui sibi de temporibus interroganti, & an jam futura esset consummatio? ita sibi responsum ait: Quando consummata fuerit tur­ris & aedificata, habet finem. Sed & cito consummabitur. Lib. I. Vis. III.
  • §. XXIV. Post Clementem scripsit, ut existimo, Epistolam primam Apostolus Joannes, qui licet ipse non errarit, aliis tamen facilem errandi occasionem praebere potuit.57 A mundi amore dehortatur ea potissimum usus ratione qua & alibi usus est Aposto­lus S. Paulus, quod mundi bona sint transitoria. Quod ita probat quia hora jam adesset, cum illa scriberet, novissima. Nempe Antichristum à prophetis accepissent hora novissima venturum, haereticos autem ille sive Pseudochristos pro Antichristis habuit. Inde colligit sua jam aetate horam illam adesse novissimam. Quan­quam autem satis esset ad Apostoli institutum quod mundus transiturus probaretur; inde enim facile in­fertur amorem nostrum in aeterna potius esse conver­tendum: quanquam etiam ad illum transitum com­probandum satis fuerit, adesse signa quibus ad finem propius quam ad initia accedere probaretur, ut me­diam saltem ejus aetatem fuisset egressus, quod verum esse potuit ut milleni aliquot anni ad finem usque re­starent; inde tamen aliis in promtu erat ut finem mun­di propius instare colligerent.58 [...] paulo postea scripsit Ignatius, ni illum pro Apostoli sententia potius intelligamus. Post illum quicunque partem hodiernorum oraculorum Sibyllinorum ante excessum Marci confinxit, is finem mundi sub Marco imperante praedixit. Unde etiam confirmatur Blon­delli sententia de Montanista illorum auctore. Eodem enim, ut videtur, tempore praedixit similiter59 Ma­ximilla Montanistarum prophetissa, post se aliam nul­lam fore prophetissam, [...]. Eodemque fortasse referenda quae habet sub Christianorum nomi­ne auctor Philopatridis: [...] Et [...] atque [...] praedixit60 Maximilla.
    Ap. Euseb. Hist. Eccles. V. 16.
    Ad veras illas Domini prophetias, alludunt, ni fallor, ambo, quibus haec inter signa [...] praenuncia recensentur [...] S. Matt. XXIV. 6. S. Marc. XIII. 7. & [...] S. Marc. XIII. 8. Quibus & Christianorum quoque persecutiones adjunxerat procul­dubio Maximilla, cum ex eo ipso illam falsitatis ar­guerit Asterius Urbanus quod Christianis pax firma sta­bilisque permansisset. Atqui persecutiones utrobique inter [...] numeravit Dominus. Ita itaque innuebant Montanistae proximam esse [...]. Et sane quae habentur, eo in dialogo, prophetiae, stylum omnino potius Montanisticum, quam catholicum, sa­piunt. Et Celsi Luciano coaevi errores frequentissimi quibus ea Catholicis Christianis tribuit quae solorum fuissent haereticorum, faciunt omnino ne miremur si in simili etiam versetur errore Lucianus. Convenient etiam melius Luciani temporibus si de Lucii potius Antonini victoriis in Persas atque Arabes, quam Tra­jani ea intelligamus quae in hujus dialogi fine legi­mus. Quid quod Celsus ille, quem diximus, horum, ut videtur, temporum scriptor ejusdem genii memo­ret prophetias, alienas certe à moribus Catholicorum, Montanisticis vero illis quam simillimas quarum spe­cimina conservavit hodie nobis Epiphanius. Ea in u­trisque nota similis occurrit quod pro persona Numi­nis, quo se mentirentur afflatos, utraeque concipe­rentur. Unde etiam fortasse factum ut cum personam Paracleti repraesentarit in suis prophetiis Montanus, ipse se pro Paracleto venditare putaretur. Longe ali­ter prophetae Orthodoxi tam V. quam N. T. Deum illi in tertia persona, se vero à Deo missos duntaxat ex­primunt.
  • §. XXV. Porro preces Ecclesiae pro mora finis me­morat 62 Tertullianus. Quorsum illud ni finis in pro­pinquo ab Ecclesia etiam crederetur? Antichristum jam instare scripsit de fug. in persec. c. 12. Ad decimum Severi, quo anno persecutionem concitatam ostendi­mus, Danielis hebdomadas deduxit63 Judas scriptor eorum temporum, quo etiam tempore decantatissi­mum Antichristi adventum imminere existimavit. Ita vehementia persecutionis nonnullorum animos fuisse perturbatos observavit Eusebius. Ad finem mun­di jam proximum, ut existimabat, haec omnino spe­ctabant omnia, tam adventus Antichristi quam etiam persecutio, ut ostendimus, nempe inter signa [...] recensita. Jam Cypriani tempore quam propin­quum crediderint mundi finem, multa sunt quae mani­festum faciunt. Antichristum & illi instare credide­runt. [Page 113] 64 Decium majorem metatorem Antichristi appel­lat Lucianus, metaphora à re castrensi deducta. Quem cum ad locum metator praecesserat eo brevi secuturus exspectabatur Imperator, praesertim si major ille fue­rit, ceteris nimirum metatoribus praefectus. De Galli persecutione ita ipse Cyprianus: 65 ‘Illorum flenda & lamentanda, concisio est, quos sic diabolus excae­cat, ut aeterna gehennae supplicia non cogitantes, Antichristi jam propinquantis adventum conentur imitari. Rursus ad Thibaritanos ita:66 Scire enim debetis, & pro certo credere ac tenere, pressurae diem super caput esse coepisse, & occasum seculi atque Antichristi tempus appropinquasse, &c. Ite­rum: Quae nunc omnia consideranda sunt nobis, ut nemo quidquam de seculo jam moriente deside­ret, &c. Nec quisquam miretur persecutionibus nos assiduis fatigari, & pressuris angentibus fre­quenter urgeri, quando haec futura in novissimis temporibus Dominus ante praedixerit, &c. Neque aliquis ex vobis, fratres dilectissimi, futurae per­secutionis metu, aut Antichristi imminentis ad­ventu sic terreatur, ut non Evangelicis exhorta­tionibus & praeceptis ac monitis coelestibus ad om­nia inveniatur armatus. Venit Antichristus, sed & supervenit Christus. Et ad Cornelium de No­vatiano: 67 Agnoscitne jam qui sit sacerdos Dei?quae sit Ecclesia & domus Christi? qui sint Dei servi, quos diabolus infestet? qui sint Christiani, quos Antichristus impugnet? Ad Lucium: 68 Im­minente Antichristo paret ad proelium milites non solum sermonis & vocis incitamento, sed fidei & virtutis exemplo.’ De Basilide & Martiali lapsis ad Hispanos: 69 ‘Praenunciata sunt haec futura in seculi fine, & Domini voce atque Apostolorum con­testatione praedictum est, deficiente jam mundo atque appropinquante Antichristo, bona quaeque deficere, mala vero & adversa proficere. Non sic tamen, quamvis novissimis temporibus, in Eccle­sia Dei aut Evangelicus vigor cecidit, &c. De uni­tate Ecclesiae: Malum hoc, dilectissimi fratres, jampridem coeperat, sed nunc crevit ejusdem mali infesta clades, & exurgere ac pullulare plus coepit haereticoe perversitatis & schismatum venenata per­nicies, quia & sic in occasu mundi fieri oportebat, praenunciante per Apostolum nobis & praemonente Spiritu Sancto: In novissimis, inquit, diebus ade­runt tempora molesta, &c. Paucis interpositis: Adimplentur quaecunque praedicta sunt, & appro­pinquante jam seculi fine, hominum pariter actem­porum probatione venerunt.’ In libro adversus De­metrianum id fere agit ex professo ut mundi senium probet & propinquum ejus finem. Nec aliter in libro de idolorum vanitate: ‘Nec non Deus ante praedi­xerat fore, ut vergente seculo, & mundi fine jam proximo, ex omni gente, populo & loco cultores sibi allegeret Deus multo fideliores, & melioris ob­sequii, &c.’
  • §. XXVI. Eodem. spectant & illa, in libro de mortalitate quibus pestilentiam illam, bellum, famem, &c. è dictis Domini S. Luc. XXI. novissimis tempo­ribus, & regno Dei jam proximo assignat. Et de pro­xime futuris persecutionibus illa: ‘Excedunt ecce in pace tutae cum gloria sua virgines, venientis An­tichristi minas & corruptelas & lupanaria non ti­mentes. Postea ait, Coronare jam mundum, & malorum infestantium turbinibus obsideri. Paucis­que rursus interpositis: Mundus ecce nutat & la­bitur, & ruinam sui non jam senectute rerum, sed fine testatur. Librum de exhortatione martyrii ita exorditur: Desiderasti, Fortunate carissime, ut quoniam persecutionum & pressurarum pondus in­cumbit, & in fine atque in consummatione mundi, Antichristi tempus infestum appropinquare nunc coepit, ad praeparandas & corroborandas fratrum mentes de Divinis Scripturis hortamenta compone­rem, quibus milites Christi ad coeleste & spiritale certamen animarem.’ Et quidem in primis perse­cutionibus id omnium commune ut persecutores om­nes pro Antichristis haberentur, quae etiam opinio ad quartum usque seculum descendit. Ita enim de Con­stantio etiam loquuntur qui sub ejus persecutione scrip­serunt, Athanasius, Hilarius, Lucifer Calaritanus. U­na etiam descendit opinio de propinquo mundi fine, ut è juliano Pomaerio constat, & Bedae epistola ad Pleg­winum. Sed nos intra Ethnicarum persecutionum tem­pora nosmetipsos continemus. Sub decima persecutio­ne vixit scripsitque primam Institutionum editionem omnino Lactantius, qui sui seculi de mundi fine sen­tentiam ita repraesentat:70 ‘Completis annorum sex millibus, mutationem istam fieri oportere, & jam propinquare illum summum conclusionis extremae diem, de signis quae à prophetis dicta sunt, licet noscere. Praedixerunt enim signa, quibus consum­matio temporum exspectanda sit nobis in singulos dies atque timenda. Quando autem compleatur haec summa, docent ii qui de temporibus scripse­runt, colligentes ea ex Literis sanctis, & ex variis historiis, quantus sit numerus annorum ab exordio mundi: qui licet varient, & aliquantulum nume­ri eorum summa dissentiat, omnis tamen exspecta­tio non amplius, quam ducentorum videtur anno­rum.’ Quanquam itaque essent qui suis summis chro­nologicis de sex millibus annorum 200. reliquos face­rent, illi scilicet qui Christum anno 5500. natum cre­diderunt (post 300. enim à Christo nato annum scrip­sit illa Lactantius) adeo tamen incertae videbantur eo­rum rationes, ut consummationem temporum in singulos dies exspectarent atque timerent.
  • §. XXVII. Jam, ut minus verae fuissent hae Chri­stianorum opiniones, erant certe illae animis ad mar­tyria incitandis longe tamen utilissimae. Id genus enim argumenta suppeditabant quae, pro captu vulgi, es­sent accommodatissima. Imprimis non spiritualia duntaxat praemia captum illum superantia, sed etiam sensibilia, pro millenni saltem illo Christi in terris reg­no, proponebant. Tum nec illa ipsa praemia sensi­bilia admodum remota, quae, quo remotiora putan­tur, eo difficilius impellunt ingenia sensibus addicta. Haec autem cum hujus vitae delicias omnes longo in­tervallo superare crederentur, prope etiam & prae foribus & jamjam adfutura sperabantur. AEgre ad­modum quempiam ita sensibus addictum reperies quin in lucro ponendum existimet si voluptates cum dolore permistas cum sinceris, si minores cum majori­bus, si breves admodum & mox perituras cum aeter­nis permutare possit & minime caducis, si praesertim mora quoque brevissima fatiganda ejus & probanda fuerit exspectatio. Et tamen eo etiam accedebat quod, ut ea futura praemia quo propiora, eo etiam ma­jora viderentur; ita vicissim illae quibus interim frue­rentur terrenae deliciae, quo breviores, eo viderentur esse minores. Longe autem brevissimas illas repraesen­tatura erat haec opinio de propinquo mundi fine. Pro­pria erant natura breves & aetatis incertae, & tamen eam ipsam brevitatem nativam correptura erat bre­vioremque factura propinqua mundi consummatio. Cur [Page 114] enim illi divitiis cumulandis, cur perituris honori­bus studerent, cur voluptatibus undequaque con­quirendis; cum essent vel in ipso fortasse conatu ad judicium rapiendi? Cur posterorum curam foverent ullam, aut longas ingentesve spes producerent, ne una equidem aetate duraturas? Ipsa illa spei incertitu­do magna reprimebat omnino molimina. Id certe apud voluptuarios effectura erat ut ne labores ingentes tam levi mercede crederent esse tolerandos; id certe ut tam fragiles ne tantae habetentur in ipsa etiam frui­tione deliciae? Quae cum studium terrestrium bonorum ita imminuerent, etiam apud homines alioqui deli­catos, nec ullo vitae durioris instituto à terrestrium rerum studio alieniores; at vim certe amulam adhuc magis imminuebant qua viderentur tantis illis futu­rae vitae voluptatibus jamjam adfuturis anteferendae. Tandem & futurae vitae supplicia, illa proculdubio sensibilia, quo propinquiora, eo etiam magis metuenda videbantur. Est hominum indoles metus quam spei plerunque capacior, rerum novarum studiosa, futu­rorum bonorum ut appetentior, malorum itidem futu­rorum magis meticulosa, si praesertim & gravia illa sint, & certa & prope imminentia. Ita fieri necesse erat ut qui propinquum mundi finem quotidie expecta­rent, illis praesentissimum lapsus crederetur immi­nere supplicium.
  • §. XXVIII. Sed eo redeat unde deflexit oratio. Post illa martyrum, quae dixi, in millennio praemia, secutura credebatur mundi conflagratio. Una etiam mortuorum secunda illa resurrectio, impiorum praeci­pue, & justorum fortasse nondum penitus defaecato­rum. Hic novum rursus credebatur martyrum pri­vilegium quod communi illo orbis incendio soli for­tasse, vel cum paucis admodum sociis, minime lae­derentur. Id ipsum innuunt martyris nostri verba superius recitata. Cum enim dicat, In die judicii pendere alios ad sententiam Domini, consentaneum est ut & ignis ille, cujus meminit, non sit utique de alio quam de illo conflagrationis intelligendus. Is e­nim est quem judicii comitem adjungunt veteres. Nec enim verisimile est sensisse illos tantum illud incendium subito esse extinguendum, ne locum in eo habere possit Cypriani illa diutina purgatio. De alio equidem non intellexit qui Cypriani erat fortasse con­terraneus Lactantius:71 Tum quorum peccata (inquit) vel pondere, vel numero praevaluerint, perstringentur igni, atque amburentur. Quos autem plena justitia & maturitas virtutis incoxerit, ignem illum non sentient. Habent enim aliquid in se Dei, quod vim flammae repel­lat ac rejiciat. Tanta vis est innocentiae, ut ab ea ignis ille refugiat innoxius, qui accipit à Deo hanc potestatem, ut impios urat, justis obtemperet. Plenam enim marty­rum fuisse justitiam constabit ex iis quae de veterum sententia sumus infra tradituri. Eo autem haec or­dine disponuntur à Lactantio; primo ut praecedat incendium; tum ut animae corporibus destitutae exci­tentur; deinde ut recta per incendium illaesae coelum petant justorum perfectorum animae, cum corporibus quae in priori illa resurrectione recepta essent; imper­fectorum animae tamdiu conflagrarent dum corporeorum affectuum faecibus penitus fuissent purgatae: inde corporibus suis secunda resurrectione vestirentur, recta & illae coelum deinde petiturae. Quorum autem ani­mae prorsus essent insanabiles, nulla ut incendii possent expiatione defaecari, nulla esset eorum in utravis re­surrectione portio, seu corpora nunquam recepturae essent, seu in poenam duntaxat recepturae, ut proin­de talis corporum receptio ne nomine quidem resur­rectionis digna esset existimanda. Porro tantam cen­suerunt hujus incendii poenam, ut quantuscunque hujus vitae cruciatus ei longe esset anteponendus. Re­ceptis denique in coelum martyribus majora & in glo­ria praemia reposita esse censebant quo fuerant & in passionibus illustriores. Illum gloriae gradum ut aureo­lae nomine scholastici, sic & veteres coronae nomine denotabant. Adhibebant & illam Domini similitu­dinem qua vulgarium justorum praemia trigesimo fructui contulit, virginum sexagesimo, martyrum centesimo. Tanto majora credebantur martyrum, quam vulgarium justorum, praemia, quanto proportionem tricesimam superat centesima.
  • §. XXIX. Haec futura putabantur martyrum prae­mia. Erant & alia hujus quoque vitae, quae quo pro­piora erant & magis in prospectu, eo erant martyrii studium ardentius inflammatura. Quaecunque enim haberentur in Ecclesia media quibus homines Deo grati redderentur, eorum omnium vicem unum credi­derunt sustinere martyrium, & quidem ita sustinere ut & eadem praestaret beneficia, gradu tamen praestan­tiora. Imprimis Baptismi vicem illi tribuebant, de qua plura proxima Dissertatione trademus. Tum & Eucharistiae. Huc [...], de quo Pro­pheta Regius, huc & Domini [...] quod & ipse bibiturus, & filiis Zebedaei propinaturus, retulit Ori­genes, & ante Origenem poculum Domini72 Clemens Alexandrinus praeceptor Origenis, ne alios comme­morem persecutionibus primaevis recentiores. Nem­pe ad libationum morem allusum est quo vini pocu­lum in vulgaribus etiam sacrificiis adhiberi solebat, quo aptius convenire potuit in sacrificium Domini Eucharisticum. Haec vini libatio ipsa erat [...] qua pacta essent, de pace inter hostes ineunda, procuran­da. Ita factum ut pacta de pace inter Deum homi­nesque non tam sacrificiis cruentis, quam illis potius vini libationibus, tribuenda viderentur. Ita Euchari­sticis Christianorum sacrificiis incruentis; ita & marty­rum cruentis, optimo jure congruebat, si vel sangui­nis ulla esset necessitas agnoscenda. Longe enim ma­gis pactis humanis paciscentium sanguis, quam bestia­rum, erat accommodatior, quod ipsis gentium facri­ficiis humanis confirmat73 Tertullianus. Quanquam autem ea sanguinis emissio, quae vita constitura erat, rarior esset fortassis; at ea certe quae vitam non adi­meret, longe adhuc erat in pactis frequentior, ut facile probare possemus si id esset agendum ex pro­fesso. Ita constat, ut [...] nomen liquidorum praecipue sacrificiorum erat proprium, ita inter liqui­da, sanguinem; inter sanguines, humanum, fuisse praecipuum. Proinde ne à Scripturarum equidem moribus alienae erant hujusmodi locutiones.74 Obse­cro itaque vos, fratres, (inquit Apostolus) per miseri­cordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viven­tem, sanctam, Deo placentem, quae huc retulit75 Cy­prianus. [...], cujus meminit S. Paulus, ad [...], templi nimirum sacrificia quibus se extu­lerunt prae aliis hominibus Judaei, referenda. Cum itaque hoc nostri corporis sacrificium [...] di­citur, in eo illud Judaeorum sacrificiis praetulit Apo­stolus, quod hoc nostrum sacrificium sit mysticum. Ita enim alibi [...] lac mysticum, & in aliis my­sticis scriptoribus, Philone praesertim & Clemente A­lexandrino. Cum itaque sacrificium hoc appellat Apo­stolus, id plane innuit, eadem omnino beneficia expectare posse Christianos ab hoc corporum suorum [Page 115] sacrificio quod solebant Judaei à suis bestiarum sacrifi­ciis. Cum vero mysticum praeterea illud sacrificium agnoscit, tanto jam solidiora ejus atque certiora bene­ficia pollicetur, quanto mystica erant atque Arche [...]ypa ectypis in virtute anteferenda. Quod voce etiam [...] satis aperte significavit. Ad sacrificia enim per­tinet in idiomate Hellenistico. De Abele observavit auctor ad Ebraeos, 76 [...], propter [...] nempe [...]. Sed haec (inquies) de viven­te corporis sacrificio intelligenda sunt. At cum illa corporis oblatio Deo jus permittat ut pro suo prorsus arbitrio de nobis disponat; non est quod dubitemus quin de jure nostro eo magis cedamus quo ad mortem propius accedimus. Id certe in laudem Domini no­stri qui erat [...], martyr viz. Archetypus, recensuit Apostolus quod [...]. At cum alibi Apostolus ita scribit,77 [...], nemo est quin de martyrio ejus intelligat. Inde Saturus sanguinem suum moribundus aspersit, plane pro more libatio­num, quod & Senecam praestitisse auctorem Tacitum habemus.
  • §. XXX. Cum itaque sacrificii apud Christianos vicem impleat Eucharistia, facile intelligimus Eucha­ristiae vicem implere posse martyrium. Ita certe cre­didit noster78 Cyprianus, cum hac ipsa ratione suos confessores consolatur de eo ipso solicitos quod facul­tas non daretur offerendi & celebrandi sacrificia Divi­na. Nec sacrificii modo, sed etiam altaris, vicem praestitit martyr79 Lucianus, cum in carcere Eucha­ristiam in suo pectore consecraret. Et ne nominum solam hanc fuisse communitatem suspicemur, utrius­que sacramenti officium praestare martyrium credeba­tur. Eo utraque collimare alibi ostendimus ut nos Deo quam arctissime uniant, inde reliqua eorum e­manare beneficia. Hoc autem ipsum martyrio tribue­bant primaevi Christiani. Ita Hermas:80 Qui vero de profundo trahuntur, & imponuntur in structuram, & conveniunt commissurae eorum cum ceteris lapidibus, qui jam aedisicati sunt, ii sunt qui jam dormierunt, & passi sunt causa nominis Domini. Id nempe primum sacra­mentorum est officium, ut per ea uniamur cum fra­tribus, est & alia Divinior unio qua cum Deo omnes conjungimur, quam & ipsam martyrio tribuendam censuerunt. Ita enim ad martyres suos Origenes: 81 [...] Quae tamen ita veteres intellexerunt, non ut divisi ab externa Ecclesiae communione, seu Deo, seu Ecclesiae, per martyrium conjungerentur (nec enim haereticos aut schismaticos martyres agnoscebant) sed quod hactenus in voto uniti penitius unirentur per mar­tyrium ut cum Catechumeni aut poenitentes martyrio co­ronarentur; vel quod illi qui in externa etiam Eccle­siae unione jam fuissent admissi, internam tamen illam utilioremque unionem, ut per alia bona opera, ita e­tiam per martyria, consummarent saltem atque per­ficerent.
  • §. XXXI. Id cum ita se haberet, non est proin­de quod miremur si unionis illius beneficia martyrio concederent. Imprimis peccatorum omnium remissio­nem, nec eam talem qualis esse putabatur illa poeni­tentium, inchoatam duntaxat & certis quibusdam ex­piationis gradibus consummandam, sed qualis esset recens baptizatorum, suis numeris omnibus absolutam martyribus tribuebant atque perfectam. Nec illi id immerito. Ita enim sanctus Apocalypseos scriptor; cum primum martyria in Ecclesia coeperunt esse fre­quentia: Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna; & laverunt stolas suas, & dealbaverunt eas in sanguine. Plane alludit ad lotionem aliquam quae propria crede­retur eorum qui de tribulatione magna venerant. Nec enim id à scriptorum sacrorum more alienum est ut vim quandam purgatricem & expiatricem tribulationi­bus assignent. Ita Malachias: 82 Et sedebit constans & emundans argentum, & purgabit filios Levi, & co­labit eos quasi aurum & quasi argentum. Quam ibi purgationem Metaphora ab igne deducta repraesen­tarat Malachias, quid miremur si liquido item ele­mento tribuat Apocalyptes? Utrique enim elemento expiationem assignant scriptores mystici qui uni illi ex­piandorum hominum studio incumbebant. Siqua itaque lotione haec peragenda erat expiatio, nulla ta­men habebatur efficacior quam illa sanguinis: siquo rursus sanguine, nullus tamen sanguis tribulationi ma­gis proprius quam qui in martyrio fuisset effusus. Quod enim ad externum illum Christi sanguinem at­tinebat. non ille adversarum magis quam prospera­rum rerum erat proprius; nec proinde martyrum quam justorum in hoc seculo florentium. Quod si ita haec intelligas ut externi quoque illius sanguinis propriam saltem applicationem concedas propter pro­priam eorum cum Christo in passione conformitatem, eodem plane redibit, nec admodum repugno, seu proprium martyrum sanguinem Christo uniendum censeas; seu proprium Christi martyribus applican­dum.
  • §. XXXII. Idem quod Apocalyptes scripsit auctor vetustissimus Hermas Apocalyptae coaevus.83 ‘Qui­cunque (inquit) propter nomen Domini passi sunt, honorati apud Deum habentur, & omnium eo­rum deleta sunt delicta, quia propter nomen filii Dei mortem obierunt. Rursus: Vos igitur, qui­cunque propter hoc nomen mortem obitis, Do­minum honorare debetis, quod dignos vos habet Dominus, ut nomen ejus feratis, & omnia pecca­ta vestra redimantur.’ In passione SS. Perpetuae & Felicitatis cum Saturus uno morsu Leopardi tanto ‘perfusus esset sanguine, ut populus revertenti illi secundi Baptismatis testimonium reclamaverit, sal­vum lotum, salvum lotum: plane (inquit auctor) utique salvus erat, qui hoc modo laverat.’ Ex quo intelligimus de quo sanguine Apocalypten, intel­lecturi erant illius aevi Christiani. Tertullianus: 84 Quis non ubi requisivit, accedit? ubi accessit, pati exoptat? ut totam Dei gratiam redimat, ut omnem veniam ab eo compensatione sanguinis sui expediat? omnia enim huic operi delicta donan­tur. Inde est quod ibidem sententiis vestris gra­tias agimus, ut est aemulatio Divinae rei & hu­manae, cum damnamur à vobis, à Deo absolvimur.’ Alibi de eo ipso, quem huc retulimus, Apocalypseos loco:85 ‘Hi sunt, ait, qui veniunt ex illa pressu­ra magna, & laverunt vestimenta sua, & candi­daverunt ipsum in sanguine Agni: vestitus enim animae caro. Sordes quidem baptismate abluuntur, maculae vero martyrio candidantur.’ 86 Origenes ubi varios modos recenset quibus remissionem peccatorum consequi possumus, secundum locum tribuit marty­rio. Alium ejusdem locum supra87 retulimus locu­pletissimum, quo martyrium cum Domini sacerdotio contulit, ita ut utrique communem faciat peccatorum expiationem, nec suorum modo peccatorum, sed etiam [Page 116] alienorum. Retulimus & alios ejusdem88 Origenis locos ex exhort. martyrii, in quibus martyres existimat sacerdotibus suppares [...], quin & redimi quosdam sanguine marty­rum, ut & Christi pretioso sanguine redimuntur. A­lium equidem Tertulliani locum Origeni opponit89 Wet­stenius, sed jam Montanistae, nec plane pro Ecclesiae sententia audiendi. Omnem enim martyrum oppugnat alienorum criminum indulgentiam, quam tamen Ec­clesiam admisisse manifestissimum est. Nobis interim abunde sufficit, ne eo quidem ipso in loco ita alie­num ab Ecclesia Tertullianum gratiam tamen martyrum in propriorum saltem peccatorum remissione ausum esse negare. Sufficiat (inquit) martyrio propria delicta pur­gasse.
  • §. XXXIII. Nostri autem martyris, quae huc spectant, egregia sunt omnino martyrii praeconia. Gehennae ignes martyrum sanguine sopiri docet.90 Flue­bat (inquit) sanguis, qui incendium persecutionis extin­gueret, qui flammas & ignes gehennae glorioso cruore sopi­ret. Emere praeterea immortalitatem.91 Pretiosa mors haec est quae emit immortalitatem pretio sui sanguinis. Mitto jam quae passim obvia sunt in hoc nostro martyre de pace lapsis concedenda, unde constat ita securam fuisse Ecclesiam de propriorum martyris pec­catorum remissione ut ad alios etiam martyrum illam indulgentiam derivari posse concesserit. Neque refra­gatus est noster, dum se martyres inter regulas Domi­ni atque Evangelii continerent, utcunque martyres in suae Ecclesiae disciplina senserit infestos. Mitto & quod supra retuli testimonium ex Ep. ad Antonia­num. Mitto & suspecti auctoris de laude martyrii te­stimonia. Sed & alia mitto primaevis persecutioni­bus recentiora testimonia. Id enim unum ago impraesentiarum ut, quae in Gentilium persecutio­ne eluxit, tam stupendae Christianorum fortitudi­nis rationes reddam. Non est autem illa ex a­liorum quam illorum, receptis opinionibus deducen­da.
  • §. XXXIV. Video interim fore ut dura haec non­nullis videantur, & in Christi contumeliam cessura, si purgari proprio martyrum sanguine peccata dicantur; si Christo etiam in hoc expiationis officio conferantur martyres; si nec sua duntaxat sed & aliorum, poeni­tentium imprimis, etiam Ecclesiae, peccata eodem sanguine expiari credantur; si pro sacrificiis expiatoriis habenda sint martyria; si gratiam Dei redimere dican­tur, & quidem proprii sanguinis compensatione; si im­mortalitatem emere, idque sui sanguinis pretio; si & gehennae ignes glorioso cruore sopire. Non hic facimus, quod faciunt plerique, ut quaecunque docent vetu­stissimi Ecclesiae scriptores à recentiorum placitis alie­na, ea statim pro naevis habeant & erroribus, nihil admodum soliciti, quoties aliter locuti sunt, aliter­ne senserint, & num in eorum sensum cadat illa, quae videtur merita, reprehensio blasphema haec omnino vi­derentur, nec minus à Dei mente, quam honore, aliena, si, quo sonant sensu, essent intelligenda; fi tanta haec praeconia de humano, quantivis pretii san­g [...]ine, excluso Christo, praedicarentur. Nos vete­rum patrocinium, pro virili nostra suscipimus. Me­minerimus itaque inter beneficia martyrii à nobis su­perius recensita, etiam arctissimam illam fuisse cum Christo atque Patre ejus unionem. Inde factum ut excludi Christus à martyrio non posset, quin essent potius omnia Christo cum ipsis martyribus in martyrio communia. Non tam itaque martyribus, quam Christo potius in martyribus, omnes illae passiones, omnis illa fortitudo, omne patientiae meritum erat pla­ne tribuendum. Idque ipsum erat hujus unionis vel praecipuum, vel unicum fortasse consilium, ut com­munes haberentur cum Christo martyrum passiones, & vicissim cum martyribus communia Christi merita. Nec enim otiosa erat haec unio, ut non solidi cujus­piam in lege beneficii intuitu fuerit instituta; nec tan­ta tamen, quam somniant Enthusiastae, ut physicam naturarum discrepantiam esset absorptura: Sed eo potius institutae consilio, ut & martyrum passiones Christi propriae in lege haberentur, & proinde ipsis etiam martyribus jus novum accresceret, quo idem praemium illis eorum passionibus deberetur, quod, pro pacti Evangelici ratione, Christi esset ipsius passio­nibus persolvendum. Eo certe spectant pleraeque N. T. locutiones. Inde ipse Christus in sanctis habi­tare dicitur & vivere. Si autem Christus in vobis est, &c. Rom. VIII. 10. An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christi: 2 Cor. XIII. 3. Christus Jesus in vobis est, nisi forte reprobi estis. [...] 5. Vivo au­tem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Gal. II. 20. Christus in vobis spes gloriae. Col. I. 27. Inde & eorum membra pro membris Christi habentur: sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae & iniqui­tati ad iniquitatem: ita nunc exhibete membra vestra ser­vire justitiae in sanctificationem. Rom. VI. 19. Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? 1 Cor. VI. 15. Et ut [...] terrestris Adami, ita hor­tatur Apostolus ut [...](ita enim legunt MSS.) [...]1 Cor. XV. 49. Nempe in corpo­re, eo enim fine haec proferuntur ab Apostolo ut probet resurrectionem corporis. Proinde idem alibi: [...]1 Cor. VI. 20. Sed & hic [...] in suis quibus usus est codicibus Graecis legisse videtur vulgatus interpres, dum ita lo­cum transtulit: Glorificate & portate Deum in corpore vestro. Inde & passiones corporum nostrorum Christo tribuuntur, ut dixi. Saule, Saule, quid me perseque­ris? Act. IX. 4. inquit ad Apostolum Dominus, cum tamen persequeretur Ecclesiam. Sicut abundant pas­siones Christi nobis; ita & per Christum abundat conso­latio nostra. 2. Cor. 1. 5. Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, & adimpleo ea quae desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia. Col. I. 24. Plane passiones in carne Apostoli eae Christi repu­tantur; & quidem ita ut supplerent quae forent aliter Christi passionibus defutura. Rursus ita Christo impu­tantur ut ne propriae essent S. Pauli, sed toti etiam Ecclesiae communes. Iterum: Semper mortificationem Jesu Christi in corpore nostro circumferentes, at & vita Jesu manifestetur in corporibus nostris. 2 Cor. IV. 10. Ego stigmata Domini Jesu Christi in corpore meo porto Gal. VI. 17. Haec est [...] Phil. III. 10. 1 Petr. IV. 13. quod scilicet passiones nostrae in causa Christi non sint nobis propriae, sed cum Christo communes.
  • §. XXXV. Accedit porro quod in nostris, pro causa Christi, passionibus eaedem plane argumentatio­nes in N. T. adhibentur, ut quae Christi ipsius passio­nibus, pro novi foederis ratione, debeantur, eadem & nobis ita patientibus possent vendicari. Christus ipse suis passionibus gloriam promeruit. Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod [ [...]] & Deus exultavit illum, &c. Phil. II. 8, 9. Videmus Jesum propter pas­sionem mortis gloria & honore coronatum, Ebr. II. 9. Ita nimirum de eo praedixerant V. T. Scripturae: De torrente in via bibet: propterea exaltabit caput. Ps. CX. 7. Ideo dispertiam ei plurimos, & fortium dividet [Page 117] spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, &c. Is. LIII. 12. Eadem prorsus habemus de nostris passionibus argumenta: Si tamen compatimur, ut & glorisicemur. Rom. VIII. 17. Ita & in loco jam su­perius laudato 2 Cor. IV. 10. Rursus: Fidelis sermo. Nam si commortui sumus, & convivemus. Si sustinebi­mus, & conregnabimus. 2. Tim. II. 11, 12. Sed com­municantes Christi passionibus, gaudete, ut & in reve­latione gloriae ejus gaudeatis exultantes. 1 Petr. IV. 13. Unde itaque nostris passionibus vendicare possumus Christi mercedem, nisi promissa Patris & inita cum Christo pacta ad illas etiam pertinere censeantur? Hoc etiam unde nisi quia & ipsae pro Christi passionibus ha­bentur? Id si ita se habeat, quidni & illis prout Christi habentur, eadem dignitas, idem valor atque meritum accrescat? Nec enim, ut ad Christum refe­runtur, quicquam in se continent imperfectum quod cum meriti ratione pugnet. Quod imperfectum est id nostrum est, nec ad Christum alia ratione pertinere censetur quam ut expiatur, impediturque quo minus veniat in nostras cum Deo rationes. Sed quod Chri­sti nomine mercedem exposcit, id eadem, qua Chri­stus uti solet, ratione exposcere censendum est, quae alia nulla est quam ipsa operis dignitas. Ita itaque martyrii beneficium in martyrem redundabit, ut nec desit quod homines vere possit ad martyrii studium accendere, nec sit interim quippiam quo Christi me­ritis, quo gratiae, vel minimum derogetur. Nec e­nim dubitabunt adversarii quin quae dixi omnia, ve­re ea Christi possint meritis passionibusque accommoda­ri. Quod nihil in se martyres eximium agnoscerent; quod uni Christo omnia tribuerint: id ad Christi glo­riam maxime spectabat, siquid posset è martyribus eximium elicere.
  • §. XXXVI. Recte itaque haec, & pro vera Scrip­turarum sententia poterant colligi. Dubitabit autem fortasse quispiam verene possit ad scriptorum, quos dixi, Ecclesiasticorum mentem accommodari? Illi scilicet an non tam martyrum, quam Christi potius in martyribus operantis facinus martyrium agnosce­rent? Exemplis hoc constabit manifestissime. De sancto martyre ita Lugdunenses & Viennenses: 92 [...] De Blandina: 93 [...]. Ideo martyres illi Christo vero & fideli martyri nomen martyris tribuendum censuerunt, quod Christi viribus, non suis tribuendum martyrium esse censerent. Id plane agnovisse Felicitatem jam supra vidimus, ut aliam omnino Christi virtutem in mar­tyrio, quam in partu, expectarit, ut suis viribus cum partus doloribus congredi eam oporteret, Christi tamen fretam viribus in martyrio. Cyprianus no­ster: 94 Qui pro nobis mortem semel vicit, semper vin­cit in nobis. Rursus: Ipse luctatur in nobis, ipse con­greditur, ipse in certamine agonis nostri & coronat pari­ter, & coronatur. Videant adversarii ut coronari pos­sit in martyribus Christus, ni ipsum martyrium Chri­sto in martyribus habitanti tribuendum esse censue­rint.
  • §. XXXVII. Ita vidimus ut martyrum passiones sacrificii expiatorii vicem possent sustinere, nec pro suis modo, sed pro alienis, etiam universae Ecclesiae, peccatis. Quod itaque martyrum pacem rogarent lapsi, ra [...]am etiam haberent plerunque Episcopi; non id martyrum meritis, sed vero gratiae qua valebant apud Christum concedebant. Cum enim ea passionum meri­ta non martyribus ipsis, sed soli Christo, ut dixi, tri­buenda essent, nempe ipsis illis passionibus, non ut martyrum, sed Christi; essent propriae, convenirent: sequebatur nec meritum illud martyri, nec jus illud meriti distribuendi applicandive competere. Et tamen revera competere debuit siquod meritum martyris pro­prium, siquod Christi non proprium, agnovissent. Ne­mo enim est qui neget jus suum esse cuique in pro­priorum bonorum administratione. Quod itaque om­nem illam martyrum pacem à Christo nihilominus im­petrandam esse censuerunt atque confirmandam; nec aliam ipsius martyris, in ea pace procuranda, virtu­tem agnoscerent quam gratiam, quam dixi, illam qua valituram sperarent ad pacem à Christo impetran­dam; plane sequitur nihil illos in hac tota causa sen­sisse quod Christi meritis injurium credi posset sive contumeliosum. Progredior itaque ad gratiam illam explicandam qua praeditos credebant martyres ad be­neficia à Christo impetranda. Ut enim unio nostra cum Christo mystica ejusdem plane generis est cujus uxoris illa cum viro, cui etiam confertur ab Apostolo Eph. V. ita & jus nostrum ab ea unione oriundum ejusdem generis fore consentaneum est cum jure uxo­ris in bona mariti. Habet itaque uxor jus quoddam in universa mariti bona, praesertim ut unam cum marito personam in lege constituit; sed personale dun­taxat illud quo quae ad propriam personam necessaria videbuntur omnia, sine certo aliquo limite potest vendicare; non item arbitrarium quo possit in alios, marito refragante, transferre. Ad eundem plane modum martyr, propter mysticam illam, quam dixi, cum Christo unionem, ad omnia Christi merita atque beneficia jus obtinebit, quae quidem ad propriam sunt salutem necessaria; eo tamen majus quo ipsa unio arctior est atque intimior, & quo res ipsa ad pro­priam quandam juris sui speciem propius spectare vi­detur. Aliter foret ut omnium justorum, qui mysti­ca hac unione cum Christo conjunguntur; etiam prae­mia essent paria. Cum itaque haec unio in eo sit sita quod portemus Christi, & quidem patientis, imaginem (quam omnes in baptismo portamus in quo nos cum eo commori & consepeliri docet Apostolus) tum pro­fecto illam ad vivum magis repraesentant martyres qui mortem etiam corpoream, de facto. pro ejus no­mine suscipiunt. Ita fiet ut & unio eorum intimior censenda sit. Inde etiam oritur justorum inaequali­tas, quod ut non per opera, at secundum opera, nemo est quin justos judicandos fateatur. Inde conseque­tur, quibus plura & meliora opera imputantur, eo­rum etiam majorem fore mercedem. Quanquam ita­que bona opera qua bona, nostra non sint, sed so­lius Dei, eam tamen gratiam omnibus concedit Do­minus, ut quibus usus est in rebus gerendis instru­mentis, eorum rationibus res ipsae gestae reputentur. Ita & martyrii meritum ipsis martyribus accensebitur, eo propensiori gratia, quo magis Dei auxilium ad martyrium, quam ad alia bona opera necessarium est. Et cum summum Christi meritum in ejusdem sit morte constituendum, sequitur & summum hominum meritum similiter esse in martyrio ponendum. Cum itaque martyribus imputetur, pro Evangelico Dei cum hominibus commercio, proprium cujusque mar­tyrium, non est proinde dissentaneum ut & merita martyrii ipsis etiam martyribus imputentur. Et cum Christus sua morte, suo sanguine, immortalitatem e­merit, gehennae flammas extinxerit, &c. & martyres haec fecisse dicentur, cum praesertim, pro mystica, quam dixi, unione, unam facere intelligantur ill [...] cum Christo personam.
  • §. XXXVIII. Sed ut uxor bona mariti sine mariti [Page 118] consensu, in alios transferre non potest; ita nec martyres sui etiam beneficia martyrii. Et tamen ma­gna est uxoris apud maritum auctoritas ad quidlibet facile impetrandum. Similiter & veteres magnam crediderunt martyrum auctoritatem apud Deum, ne re­pulsam facile paterentur.1 In magna (inquit ad Per­petuam frater) dignatione es, tanta, ut postules visio­nem, & ostendatur tibi. Cui & illa, fidens Domini repromissionibus, crastina, respondit, die tibi renuncia­bo. Tanta erat moribundae martyris dignatio ut de visione auderet spondere. Noster martyr ad marty­res Moysem & Maximum: 2 ‘Quid enim petitis de indulgentia Domini, quod non impetrare merea­mini, qui sic Domini mandata servastis; qui E­vangelicam disciplinam sincero fidei vigore tenui­stis, qui incorrupto honore virtutis, cum praece­ptis Domini, & cum Apostolis ejus, fortiter stan­tes nutantem multorum fidem martyrii vestri ve­ritate solidastis.’ Idem ad martyras in metallis con­stitutos: 3 ‘Plane quia nunc vobis in precibus effi­cacior sermo est, & ad impetrandum quod in pressuris petitur facilior oratio est: petite impen­sius & rogate, &c.’ Jam alibi ostendimus quaenam efficacia martyrum precibus exinde accreverit quod cum sacrificio conjungi existimarentur, & quidem cum ejus­modi sacrificio quod & mysticum esset, & Deo acceptabile, ut proinde aegre fieri posset quin litaret. Quod si au­ctoritatem quandam his precibus necessariam putarent, ut pro loci dignitate audirentur; eam inde repete­bant, quod & impraesentiarum amicos Dei illos cre­derent, & in futuro Christi regno atque judicio assessores. Ita noster ad Sergium, Rogatianum &c.4 ‘Ful­gebunt justi & tanqum scintillae in arundineto discurrent. Judicabunt nationes, & dominabun­tur populis, & regnabit eorum Dominus in per­petuum. Quando ergo judicaturos vos & regnatu­ros cum. Christo Domino cogitatis, exultetis ne­cesse est,’ & futurorum gaudio praesentia supplicia calcetis, &c. De exhortatione martyrii:4 ‘Quis ergo non omnibus viribus elaboret ad tantam cla­ritatem pervenire, ut amicus Dei fiat, ut cum Christo statim gaudeat? ut post tormenta & sup­plicia terrena, praemia Divina percipiat? Si mili­tibus secularibus gloriosum est, ut hoste devicto redeant in patriam triumphantes: quanto potior & major est gloria, victo diabolo ad paradisum triumphantem redire, & unde Adam peccator e­jectus, illuc prostrato eo qui ante dejecerat, tro­phaea victricia reportare? offerre Deo acceptissi­mum munus, incorruptam fidem, & virtutem mentis incolumem, laudem devotionis illustrem? comitari eum, cum venire coeperit, vindictam de inimicis recepturus; lateri ejus assistere cum sede­rit judicaturus, &c. Et alibi: ‘Quid enim glo­riosius, &c. quam judicis sui dignatione judicem factum fuisse?’ Ep. XXVI. Nec aliter Dionysius Alexandrinus: 5 [...]. Eodem plane redit seu de triumphantium moribus intelligamus qui locum in triumphis suis carissimis amicis concede­bant qui & veniam possent captivis impetrare in tri­umpho trucidandis; seu de regum in concilio conses­sibus qui locum proximum solerent carissimo cuique tribuere; seu de praesidum Romanorum tribunalibus qui suos haberent assessores pro quorum sententia fo­lerent de reis constituere. Maximam hae omnes si­multudines repraesentant judicis gratiam qua pollere martyres existimabant. In eo tamen diversus est à Dionysio noster Cyprianus, quod, cum uterque judi­cio assignet tantam hanc martyrum gratiam, Dionysius, à Millenariorum sententia alienior, statim à martyrio hanc gratiam martyribus assignet, Cyprianus differen­dam censeat, ut videtur, ad Millennium & judicium Christi in millenni ejus regno exercendum. Id sane innuunt verba illa ejus observatione dignissima: 6 ‘Credimus quidem posse apud judicem plurimum martyrum merita, & opera justorum: sed cum judicii dies venerit, cum post occasum seculi hujus & mundi ante tribunal Christi populus ejus adstiterit.’
  • §. XXXIX. Et quidem ratio praecipua cur mar­tyria uni Christo potius, quam [...] ipsis martyribus assig­narentur, erat praesentissimum illud Christi auxilium quo supra vires suas proprias in poenis Christi causa tolerandis adjuvarentur. Multis autem modis sese exerebat hoc auxilium. Nunc enim martyres de in­stante periculo monebat numen signo aliquo praevio, & revelatione plerunque Divina. Ita intelligebant ni­hil fore in futura passione fortuitum, nihil hostium odio tribuendum; sed vero providentissimo Dei con­silio omnes confessiones eventus ab eo administrari. Intelligebant nihil esse in creatura situm quo vel latum unguem à Dei permissione persecutores discede­rent, cum id genus praedictionibus eventus accura­tissime responderent. Intelligebant nihil sibi fore in ea persecutione metuendum quae tota à benevolentis­simi Numinis nutu penderet, nec sibi nocituram, sed vero maximum potius in lucrum cessuram, si se to­tos Deo ejusque providentiae, summa cum fiducia, commisissent. Intelligebant honoris loco habenda esse omnia illa patientiae exercitia, cum quos revela­tionibus dignaretur Deus, eorum patientiam ita pro­bandam esse statueret atque exercendam, & majora sibi destinari praemia quo graviores decernerentur in futura persecutione dolores. Intelligebant nec esse quod de sua essent futura perseverantia soliciti: qui enim futuras persecutiones decrevisset Deus, illum suis nec in eventu defuturum, nec dolores permissu­rum eorum viribus impares, sed vel impediturum quo minus procederent hostium machinationes; vel (quod mercedis intuitu longe adhuc esset optabilius) novas laborantibus vires quae oneri ferendo satis es­sent, esse administraturum:7 fidelem enim esse Deum, nec passurum illos tentari supra id quod possent, sed factu­rum etiam cum tentatione proventum, ut possent sustine­re. Intelligebant denique id sibi unice esse curan­dum ut Deo se totos crederent, de eventu, sub ejus administratione, plane securos. Ita resciverat de sua passione futura Polycarpus; ita & Perpetua, sed cu­stodiae jam mandata, ita & Cyprianus noster. Nec enim alia hic adhibenda censui testimonia quam quae habemus fidei probatissimae, qualia habemus hodie paucissima. Aliter fortasse foret ut frequentiora ha­bemus, si & illa primaeva sincera extarent, nec in­terpolationibus suspecta. Sed nec illa etiam adhibui Apostolorum SS. Petri & Pauli, qui de instante [...] ita loquuntur quasi illam revelatione didicissent, ne propriae hae viderentur Apostolorum temporum­que Apostolicorum revelationes. Neque vero ad martyres in patientia duntaxat, sed & in fide, confir­mandos faciebant hae praedictiones. Praebebant enim religioni Christianae confirmandae argumenta longe soli­dissima. Ut enim de revelationibus alienis dubitare fortasse possent; de suis certe dubitare non poterant; [Page 119] sed nec de alienis ejusdem spiritus prophetiis quas pro­prio suo spiritui ita consentaneas experirentur, talem nempe illum experti qualem pollicitae erant in Chri­stiana religione Scripturae, qualem & expresserant Apostoli. Ut de illis revelationibus minus constaret quarum eventus esset à suis temporibus remotior; de illis certe constabat manifestissime quae proprio essent tempore implendae, quae nec alios quam se spectarent, ut proinde essent necessario in proprios eorum sensus observationemque incursurae utcunque illos existima­mus rerum alienarum parum curiosos. Ut obscurae revelationes, utcunque veracissimae, fidem tamen suam aliis non ita facile comprobaturae viderentur; at profecto manifestas facile intellecturi erant, & ve­raene essent, an falsae deprehensuri. Et ut alioqui ob­scurae fuissent istiusmodi prophetiae, ipso tamen even­tu futurae erant sane manifestae. Ex his autem ma­nifestis prophetiis fides etiam accedebat aliis obscurio­ribus pro ea, qua usos veteres superius ostendimus, argumentatione. Ut denique alias prophetias ad pro­prium suum officium nihil attinentes, minus intelli­gerent, minus erat utique quod mirarentur. Nec enim erat quod à Deo cognitionem illam expecta­rent quae ad officium suum nihil attineret. At quae erant officiis propriis necessaria ea cum manifestissimis oraculis haberent consignata; spes inde erat fore ut & reliqua essent, cum ad officium suum spectarent, similiter manifestissima. Ita praedictiones hae argumen­ta suppeditabant omni prorsus exceptione majora a­pud illos quibus fuissent à Deo patefactae, sed & il­lis etiam quibus fuissent, ante eventum, communi­catae praesertim si ad viros alioqui illustres attine­rent, in quos omnium essent ora conversa, & in vulgus aliquantisper ante eventum emanassent, qua­lem illam superius ostendimus nostri fuisse Cypriani.
  • §. XL. Deprehensos porro captosque martyres tan­tis gaudiis persundere solebat Deus, ut quae illis du­ra antea & acerba visa essent, ea in dulcedinem tota converterentur. Suavissimum erat animarum cum Deo commercium, pax illa Dei quae exuperat omnem sensum Phil. IV. 7. Laetitia illa inenarrabilis & glorifi­cata. 1 Pet. I. 8. De hujus enim vitae gaudiis utrobi­que loquuntur Apostoli. Praeterea [...]& quaecunque benevolentiae Divinae [...], jam longe solitis cumulatiora atque illustriora, ut quam cari Deo essent, intimius experirentur, inde reliqua in agone futuro pro votis responsura sperarent. Inde tot legimus in N. T. paraeneses de gaudio in tribula­tione servando, S. Matth. V. 11, 12. Luc. VI. 22, 23. Jacob. 1. 2. Rom. V. 3. 1 Pet. 1. 6. IV. 13, 14. Quorsum illud ni qui gaudium in persecutione jussisset Deus, idem persecutionem patientibus concessurus es­set gaudendi argumentum? Illud certe experti sunt Apostoli, cum irent gaudentes à conspectu concilii, quo­niam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati, Act. V. 41. Illud8 S. Paulus & Silas cum in interio­ri carcere, pedibus eorum in nervo constrictis, o­rantes tamen laudarent Deum. Illud idem Apostolus, cum tantum abesset ut persecutiones Christi nomine detrectaret, ut consolationis nomine eas ultro etiam a­videque expetierit:9 Libenter (inquit) gloriabor in in­firmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Pro­pter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contume­liis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiss pro Christo, quum enim infirmor, tunc potens sum. Inde tantus ille Ignatii ardor, qui cum in omnibus ejus e­pistolis eluceat, tum in illa praesertim quam dedit ad Romanos. Inde Polycarpi, aliorumque ultro sese offerentium, & praesidum in se rabiem bestiarumque provocantium. Narrat simplicissimo stylo quae exper­ta esset ipsa Perpetua, cum primo carceris ingressu expavisset, tandem in laetitiam conversum omnem illum esse pavorem. Factus est (inquit) mihi carcer subito praetorium, ut ibi mallem esse quam alicubi. Tum & quo frueretur Dei commercio: Ego quae me sciebam fabulari cum Domino, cujus beneficia tanta experta eram, fidens repromissionibus ejus, dixi, &c. Eadem expertus cum suis Lucianus ita scribit:10 Jussi sumus secundum praeceptum Imperatoris fame & sui, necari, & reclusi su­mus in duabus cellis, ita ut nos afficerent fame & sini, sed & ignis ab opere pressurae nostrae tam intolerabilis erat, quam nemo portare posset; sed nunc ipsam claritatem su­mus consecuti. Talia itaque erant interna haec marty­rum auxilia quorum, praeter ipsum martyrem, nemo alius posset esse conscius.
  • §. XLI. Nec vero est quod quis propterea de illis censeat esse dubitandum. Imprimis constat à Deo id genus auxilia expectasse martyres cum esset pro illius nomine patiendum. Habebant enim & illa, quae dixi, gaudendi praecepta, quibus etiam promissio internae consolationis, quae foret gaudit argumentum, contineretur. Et de sacto ita illos aliosque Scriptu­rae locos intellexisse, ut spem maximam ante passio­nem conceperint fore ut ipsum Christum sibi praesen­tissimum, novasque ejus vires experirentur, ex illis constat quae produximus testimoniis. Ex quo sequi­tur secundo ni respondisset, pro expectatione, even­tus, fore omnino ut spe sua frustrarentur, unde im­minebat maximum defectionis periculum. Ita enim persuasis, eaque opinione de promisso Christi auxilio imbutis, erat merito cur de ipsa Christi fide videretur esse dubitandum. Nec enim est quod futurarum pro­missionum spe praesentium promissionum dilationem su­stinerent; cum potius essent è praesentium promissionum experimento de futurarum quoque spe fallaci judicaturi. Ita certe sensuros primos Christianae religionis proselytas om­nino verisimile est, nulla prorsus educatione, nullis tor seculorum praeconceptis praejudiciis occupatos, sed soli rationi duci fidem illam omnem quam de nostra religione conceperant, acceptam referentes. Et ta­men è lapsis ne unum quidem reperient qui defectio­nem suam omnino defenderit, nedum ea ratione, quod spem suam de praesenti Christi auxilio delusam esse sen­sisset. Vel mora aliqua insignis spem illam fecisset saltem dubiam, & si vel dubta fuisset, non erat uti­que suffectura tantis illis seu martyrii doloribus tole­randis, seu, post lapsum, poenitentiae, ut in Ecclesiam denuo reciperentur. Vere itaque haec Christi auxilia & solatia senserunt quicunque Christi nomine pateren­tur; & vere omnes, cum neminem legamus de delu­sa saltem expectatione sua fuisse conquestum; & certo omnes, cum neminem legamus eo capite aut pu­sillanimiorem esse factum, aut minus in sequenti ali­qua probatione constantem. Quod si minus spei, at metui saltem inferorum, graviorumque ibi aeternorum­que cruciatuum, illustrium illam martyrum toleran­tiam assignandam fortasse putabunt adversarii. Et sa­ne multum potuisse, qui tam prope adfuturus crede­retur, inferorum metum jam superius ostendimus. Nego tamen suffecisse tantis patientiae phaenomenis. Observ. enim tertio quae graviorum cruciatuum me­tui assignanda esset patientia, eam, ut lubenti forte animo suscepta fuerit; at laeto certe hilarique suscipi non potuisse. Unde itaque tantum illud moribun­dorum martyrum gaudium? Unde animus adeo tran­quillus? Unde frontes ita exporrecti, vultus tranquil­li, oculi ardentes, ita plane quasi ad triumphum es­sent, potius quam ad poenam, rapiendi? Metus fuisset [Page 120] suppliciorum infernalium; quam minimo mun­danorum suppliciorum metu metum illum redemtum voluissent. Supplicium omne, quoties possent, sine officii dispendio, vitassent; sin minus possent, constanti, equidem, non laeto, vultu, ut minus malum, erant toleraturi. Atqui non tolerabant modo, sed laeti etiam se & lubentes supplicio offerebant; etiam irritabant adversarios, & quo magis irritassent, quo saeviori es­sent ingenio, quo constaret saevituros atrocius: eo magis triumphabant & sibi gratulabantur. Quis est qui non videat bonorum haec esse potius, quain ma­lorum, prospectui tribuenda? Quis est qui non prae­teritorum potius honorum experientiae, quam spei futu­rorum? Neque vero illustriorum duntaxat egregiorum­que virorum proprium erat ut ita paterentur. Vix est quod Christianorum quempiam Christi nomine pas­sum legamus quin eo, quod dixi, animo vultuque sit passus. Et quidem huic ipsi rattocinio magnum ac­cedit praeterea momentum, si recolamus quarto a­lias omnino Christianis fuisse patiendi rationes quam quae Philosophis possent, sine futurorum prospectu, pa­tientiam fortasse commendare. Credebant Stoici hu­jus corporis dolores ne in malis quidem esse numeran­dos, neque minus felicem fore sapientem suum in Pe­rilli tauro quam rebus mundanis utcunque prospere, & pro voto fluentibus. Sed rarissimos illi sapientes in hac vita numerabant, nec nisi longo rerum usu & [...], vix anno tandem quingentesimo, pro Phoeni­cis aetate, reperiendum. Reliquorum omnium alias longe fuisse [...] ipsi facile concedebant. Alias certe fuisse Christianorum, saltem vulgarium, ex illo ipso Apostoli ratiocinio facile colligimus:11 Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores su­mus omnibus hominibus. Ergo & in malis censebant hujus vitae dolores, & in malis hujus mundi maximis, ni aliunde supramundanis praemiis deliciisque com­pensarentur. Quibus & illa Domini consentanea le­gimus in Parabola:12 Fili, recordare quia recepisti bo­na in vita tua, & Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, in vero cruciaris. Alia itaque supererat Epicuri ratio qua dolores quidem illi vere mali, ut exi­stimabant, longe tamen praestantiorum voluptatum sen­su ita absorberentur atquc compensarentur, ut malo­rum sensum omnem excluderent. Ita enim moribun­dus Epicurus scripsit se diem suum ultimum, utcunque gravissimis corporis doloribus oneratissimum, eundem tamen agere jucundissimum. Idem proculdubio sen­sere Christiani. Sed quam ille doloris levationem prae­claris suis inventis acceptam retulit, & memoriae illo­rum jucundissimae; eam illi non aliunde quam à Dei sanctique Spiritus visitatione expectabant, nec crea­turam ullam, ejusve voluptatem tantis doloribus fe­rendis parem agnoscebant. Altiori itaque principio de­bebant sua illa tanta gaudia, nec omnino fieri potuit ut tam alacres haberemus, si spe sua tanta excidissent. Haec itaque in apparatum.
  • §. XLII. Productis itaque ad poenam martyribus & in ipso jam agone constitutis, & alia suppeditavit benignus fidelisque Deus auxilia, quibus confirma­rentur. Apparuit nonnunquam ipse signo aliquo sen­sibili. Ita Stephano contigit; ita Polycarpo, qui & vo­cem coelitus delapsam accepit illam [...], [...]. Plane ad exemplum Domini protomartyris quem13 angelus apparens ad agonem confirmavit. Et vero frequentius Dominum ipsis martyribus verisi­mile est, quam spectatoribus, apparuisse; & frequen­tius adhuc menti internisque sensibus esse patefactum quam extrinsecus apparuerit. Utcunque tamen Domi­num martyr praesentem deprehenderet, dici nequit quanto illum martyrii studio zeloque inflammarit. Prolatis deinde poenarum instrumentis, impedivit ta­men aliquoties Deus ne martyribus nocerent. Illud etiam pro exemplo Domini, quem deprehensuri mi­lites abierunt14 retrorsum, & ceciderunt in terram. Adeo erat hoc primis illis seculis familiare, ne bestiae martyres auderent contingere, ut praeviderit id me­tueritque Ignatius, totusque in id unum incumbat scribens ad Romanos, ut eorum pro se preces depreca­retur, ne sibi etiam non possent bestiae nocere,15 [...]. Similia quoque fuisse in suprema Diocletiani persecutione exempla, testemque habemus hodie16 [...] ipsum Eusebium. Feras illas in alias satis acres, solos Christianos ait, nec at­tingere ausas, nec propius accedere: & cum irruere jam impetumque facere coepissent, constrictas tamen, quasi Divinae virtute, earum fuisse fauces, ipsasque retro fuisse repulsas, & ne candenti quidem ferro quo illas stimulabant bestiarii, in Christianos agi potuisse; nec in una modo bestia factum experimentum, sed in secunda etiam tertiaque similiter successisse. Quo se itaque convertent nostrae religionis adversarii? Suisne potius credent de re non visa conjecturis quam testis oculati testimonio? Scio eo esse ingenio id ge­nus hominum. Id quam aequum sincerumque sit, ipsi viderint. Eo referendum & illud quod de Po­lycarpo narrant Smyrnaei, & ipsi17 testes oculati, ignem, quo comburendus erat Polycarpus, in arcus similitu­dinem esse figuratum, & quasi velum navis corpus martyris ita obduxisse, ut tamen non laeserit.
  • §. XLIII. Tandem ubi passionis tempus appete­ret, ita tamen omnia plerunque contingebant, plane ut Divinae, potius dispositioni, quam persecutoribus, tri­buenda viderentur. Optaverat Ignatius ut totus à bestiis absumeretur, ne molestus esset fratribus suas reliquias collecturis.18 [...](inquit) [...]. Et pro votis respondisse eventum constat ex ejus actis à coaevo & oculato etiam teste conscriptis:19 ‘Sic bestiis crudelibus ab impiis ap­ponebatur ut confestim sancti martyris Ignatii com­pleretur desiderium (secundum quod scriptum est: Desiderium justi acceptabile) ut sit nulli fratrum gravis per collectionem reliquiarum, secundum quod, praeoccupans in epistola, propriam concu­piscit fieri fruitionem. Sola enim asperiora sancto­rum offium relicta sunt, &c.’ Sed illa forsitan in­terpolata sunt. Idem itaque testatur Eusebius, ut verisimile sit, hac saltem in causa, esse sincera. Si­mile & aliud habemus exemplum in actis Perpetuae & Felicitatis, de martyre Saturo. Ita illa: ‘Saturus autem nihil quam ursum abominabatur: sed uno morsu Leopardi confici se jam praesumebat. Ita­que cum apro subministraretur, venator potius qui illum apro subligaverat, subsessus ab eadem be­stia post diem muneris obiit. Saturus solummodo tractus est. Et cum ad ursum substrictus esset in ponte, ursus de cavea prodire noluit. Itaque se­cundo Saturus illaesus revocatur.’ Deinde nonnul­lis interpositis: ‘Item Saturus in alia porta militem exhortabatur, dicens: Ad summam, inquit, cer­te, sicut praesumsi & praedixi, nullam usque adhuc bestiam sensi. Et nunc de toto corde credas. Ec­ce [Page 121] prodeo illo, & ab uno morsu leopardi consu­mor. Et statim in fine spectaculi, leopardo eje­cto, de uno morsu tanto perfusus est sanguine, ut populus revertenti illi secundi baptismatis testi­monium reclamaverit, &c.’ Ita non aliam quam optaverant ipsi martyres, mortem persecutores in­ferre poterant. Similia habent eadem acta de Satur­nino & Revocato Saturi sociis, datum & illis à Deo eum exitum, quem quisque desideraverat. Sed ne unum quidem poenae diem poterant anticipare. Observavit id in nostri martyris causa Pontius, cui ipsum passio­nis diem ante annum diximus fuisse revelatum. ‘Forsitan tamen quaerat aliquis (inquit) quae causa fuerit à praetorio revertendi ad principem. Et vo­lunt, hoc scilicet de suo, tunc proconsulem no­luisse. Absit ut in rebus Divinitus gestis segni­tiem sive fastidium proconsulis conquerar. Absit ut malum hoc intra conscientiam religiosae mentis admittam, ut de tam beatissimo martyre ructus hominis judicaret. Sed crastinus dies ille quem ante annum dignatio Divina praedixerat, vere cra­stinus esse debeat. Illuxit denique dies alius, ille signatus, ille promissus, ille Divinus; quem si ty­rannus ipse differre voluisset; nunquam prorsus valeret; dies de conscientia futuri martyris laetus, & discussis per totum mundi ambitum nubibus, claro sole radiatus.’ Ita nimirum censuerunt illius seculi Christiani. Et in hoc quoque respondebant Domini protomartyris exemplo primaevi Christiani, cui ita omnia sunt à Deo Patre antea constituta, ut nec in eum ante horam illam fatalem, quicquam pos­sent hostium insidiae, nec ut eum alto, quam praedi­ctum esset, genere mortis afficerent.
  • §. XLIV. Constitutis porro in ipso agone marty­ribus, quo magis essent necessaria numinis auxilia, eo etiam uberiora illa sentiebant, tanta ea nonnun­quam ut omnem plane doloris sensum penitus extinxe­rint, plerunque ut maxima ex parte imminuerint, fecerintque omnino levissimum; aliquando denique ut in voluptates etiam converterint. De sublato doloris sensu egregium habemus exemplum in ipsa Perpetua. Ea ita vaccae jactationem non sensit, ut ne fuisset e­quidem creditura nisi quasdam notas vexationis in corpo­re & habitu suo recognovisset. Toto nimirum eo tem­pore in spiritu eam & extasi fuisse memorant Acta. Simile & aliud exemplum de Blandina supra retuli­mus. Mutati in voluptatem doloris exemplum etiam dedimus in Theodoro. Et cum turgescentibus & in­flammatis è priori cruciatu vulneribus ad novos cru­ciatus producerentur, magnaquc essent in spe perse­c [...]tores fore ut duorum saltem alterum consequeren­tur, ut aut ipsi martyres essent defecturi, aut aliis saltem exemplo suo terrorem injecturi; longe tamen aliud effectum quam speraverant, numinis providen­tissimi auxilio, tam ne gravior esset, solutis vulne­ribus, secundus illc cruciatus, ut sanarentur etiam priora vulnera: tam ne dejectiori animo ad novos cru­ciatus progrederentur, ut essent etiam animosiores; tam ne alios exemplo suo terrerent, ut inflammarint potius atque excitarint. Haec expertus est in lanie­na Lugdunensi Sanctus, de quo ita scribunt Lugdu­nenses: 20 [...]. Inde factum ita ut ne alius quispiam deficeret, ut etiam è lapsis una Biblias ex­pergefieret tandem, & novo sit martyrii stu­dio accensa. Inde fatigati victique adversarii ad nova sese consilia artesque converterunt.
  • §. XLV. Jam si harum narrationum fidem pro historicae fidei captu atque natura probare velint athei, nihil prorsus video quod hic desiderare possint quo minus videantur esse verissimae. Imprimis non in angulis, aut paucis quibusdam consciis, quorum posset interesse, sed palam gesta & in omnium con­spectu narrant, tam inimicorum, quam amicorum, quin potius inimicorum qui locum in theatris praeci­puum habebant. Ita factum non modo ut qui ea scripserint ea certo possent cognoscere; sed & qui alia in sententia essent, ea facile possent certoque refel­lere. Observandum secundo, talia fuisse haec gesta ut plurimorum intererit, & quam maxime, ne late­ret veritas, sed potius ut esset compertissima. Perse­cutorum intererat ne haec vera crederentur quibus gravissima forent crudelitatis infamia, apud absen­tes, tam vivos, quam etiam posteros onerandi; qui­bus Divino etiam suffragio damnati viderentur. Chri­stianorum etiam maxime omnium intererat, si qui­dem fuissent falsa, ne vera crederentur, quibus tan­tos hujus vitae cruciatus tam nulla futurorum prae­miorum mercede lucraturi. Non est itaque quod suspicemur contemtas has fuisse narrationes; sed ve­ro omnem potius ab utrisque diligentiam in illis e­ruendis fore adhibendam. Tertio itaque in Chri­stianae religionis confirmationem cessisse omnem hanc indagationem, non modo è testimoniis Christianorum, sed ex ipsis rerum gestarum monumentis omni modo manifestum est. Ea certe omnia ex his miraculis con­secuta esse constat, quae verisimile erat, si vera de­prehenderentur consecutura.
  • §. XLVI. Certum est primo nulla extare eorum, vel Gentilium testimonia qui de facto dubitent, itane gesta essent; sed qui causam duntaxat facti altam as­signarent, magicae scilicet, vel id genus imposturis. S [...] vel maxime miracula Christianorum repudiassent philosophi, non est tamen quod ratione duce ea repu­diasse suspicemur. Nec tamen opus est ut co, hac in causa, confugiamus. Siqui philosophi de facto du­bitandum censuerint, nunquam tamen speciali ali­qua ratione & Christianae religioni propria, quasi pro­prias quasdam in nostris miraculis imposturae notas ac characteres deprehendissent, sed id genus universali­bus rationibus quibus omnem rerum praeternaturalium fidem, quas suis non hausissent sensibus, erant de­rogaturi. Alii omnem prorsus certitudinem nega­bant, nec esse ulla omnino [...] concedebant quibus falsa possint à ver [...]s distingui; alii omnem e­tiam verisimilitudinem. Et quidem ipsa etiam Aca­demia quae primis Christianismi temporibus maxime vigebat, nullam agnoscebat certitudinem. Hi nulla admittebant principia quibus possent res gestae confir­mari, omnique adeo Historicae fidei detrahebant, qui mirum non est si à Christianis convinci non possent, cum nulla concederent argumentandi principia qui­bus convincerentur. Horum personam induit apud Minutium Caecilius, unde probabile est tales etiam fuisse plerosque qui Christianis adversarentur. Alii si­qua concederent rei gestae probandae topica, plus ta­men tribuebant praeconceptis suis hypothesibus quam historicae rerum gestarum fidei. Recte quidem illi si hypotheses suas certiori aliquo argumento confirmassent quam esset in rerum gestarum confirmatione huma­num testimonium. Sed ab eo longissime aberant ut eas ita probarent. Epicureorum atomi, & Astrologo­rum fata, & siquae aliae essent receptae rerum natu­ralium hypotheses sola Phaenomenorum congruentia pro­batae sunt, ut proinde à Phaenomenorum fide necessa­rio [Page 122] penderent. Ipsa autem illa Phaenomena qua alia fide acceperant quam sensuum atque hominum naturae peritorum? Praepostere itaque agebant & absurde cum Phaenomena nova ad receptas jam hypotheses exi­gerent, cum essent contra ad Phaenomena ipsae potius hypotheses exigendae. Erant denique & alii è philo­sophis, qui, ut plus tribuerent idoneo rerum gesta­rum testimonio quam suis hypothesibus, Christianos ta­men contemnerent, ut ne quaerendum esse censerent, itane se haberent quae ab illis affirmarentur. Inde consentancum erat ut veritatem ibi non reperirent ubi ne quaerendam esse credidissent. Et vero multos hoc fuisse ingenio ex illo S. Lucae testimonio colligimus quo Beraeenses tanquam Thessalonicensibus [...] hoc ipso nomine commendat, quod21 susceperint ver­bum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si haec ita se haberent. [...] enim ea ipsa notione est vox technica apud Platonicos, ut constat è22 Spen­sippo qui eam definit [...]. Reli­qui itaque utcunque rationem aliis in rebus creparent, in rebus tamen Christianorum ne curiositati quidem il­li philosophorum genuinae, indulgebant, nec ipsi etiam rationi ductiles sese praebebant. Aliter non foret ut toties errarent quoties de Christianis loquuntur, ut errasse videmus. Non erat itaque ut hos veritatem consecuturos speraremus, ni ipsa sese minime quae­rentibus ultro obtulisset. Atqui abstinebant philoso­phi à foris & judicum plerunque tribunalibus & lu­dis publicis, quibus in locis haec Christianorum mi­racula edita fuisse diximus. Nulla itaque est ratio quod suspicemur ullam fuisse suspicionis rationem si vel maxime fuissent id genus hominibus suspe­cta.
  • §. XLVII. Demtis itaque philosophis, è Gentili­bus Christianorum adversariis supererant secundo, ii qui in thea [...]ris & publicis spectaculis solerent esse fre­quentissimi. His enim maxime constabat verane haec essent Christianorum miracula quae palam & in omnium conspectu ederentur. Apud hos autem eum omnino habuerunt eventum quem è veris essemus pro­batisque atque agnitis expectaturi. Desaevire coepit, ut plurimum persecutio, nec [...], ut lo­quitur Origenes. Spectatores omnium ordinum, tam ipsorum praesidum quam adsessorum, quam aliorum qui aderant virorum etiam illustrium; plebeii etiam ipsique milites optiones quibus martyrum custodia de­mandata erat, Christo nomen dabant, & in nume­rum patientium Christianorum, saeviente adhuc ipsa persecutione, quotidie transibant. Inde martyrum sanguinem Ecclesiae semen tradit fuisse Tertullianus. Hos autem nihil erat quod in Christianorum partes allice­re posset nisi deprehensa veritas. Christianorum vel odio maximo vel contemtu imbuti ad spectacula pleri­que venerant, ut magna omnino animorum demis­sione opus esset ut se deinde, vel convicti, Christia­nis adjungerent. Tum etiam qui, voluptatis causa, spcctacula frequentarent, ea deinde erat in perpetuum voluptate carendum. Parum id videtur fortasse; de pacis etiam erat ipsaque persecutione participandum, & quidem è jussu Severi & sequentium fortasse prin­cipum, magis proselytae illi quam qui à prima sua us­que origine fuissent Christiani. Fabellis deinde odio­sissimis de conviviis Thyestaeis & Oedipodaeis incestibus maxima nomini Christiano invidia conflata est, quae & verae credentu [...] siquod falsitatis argumentum in Christianis deprehendissent. Id si evenisset, jam ali­ter omnia cessisse necesse erat; majori omnium odio conflictari Christianos, dignos deinde judicandos qui è genere humano extirparentur; plures hostes infen­sioresque indies experituros. Vera itaque necesse est crediderint Christianorum miracula qui ad Christia­nam religionem eorum evidentia converterentur. Et cum illi qui adhuc in avita superstitione permanse­rant, de causis duntaxat quaerendum censerent, ma­giaene essent aliisve artibus id genus superstitiosis tri­buenda, de facto vera esse concesserant. Et quidem haec miracula ansam dedisse illi de Christianorum ma­gia calumniae colligimus è supradictis Perpetuae & Fe­licitatis actis, ubi de illis ita legimus; A tribuno ca­stigatius eo fuisse tractatos, quia ex admonitionibus homi­num vanissimorum verebatur, ne subtraherentur de car­cere incantationibus aliquibus magicis. Non est quod alio referamus hujus suspicionis occasionem quam ad miracula illa satis frequentia in martyrum passionibus saepe edita. Cur vero luculentius expectemus testimo­nium ab adversariis in infidelitate sua nihilominus per­severantibus?
  • §. XLVIII. 30 Itaque Christianos quod attinet, nihil est quod in illis desideremus, à verorum miracu­lorum comprobatione expectandum. Animi ipsorum martyrum quo gravioribus & diuturnioribus exerce­rentur cruciatibus saepiusque repetitis, eo indies au­dentiores sunt facti atque confirmatiores. Eorum ex­emplis & lapsis animi accedebant, ut victi deinde de victoribus triumpharent. Excitabantur & aliorum astantium ardores, non fidelium modo, sed & genti­lium, ut sese profiterentur martyrii candidatos. Haec plane omnia consentanea sunt prodigiis maximis signis­que à Deo in passione martyrum patrandis; consentanea deprehensae veritati sincerae à fucis omnibus & falla­ciis omnibus aliena. Eo autem usque processit haec [...] ut vera admodum lapsorum occurrant, in primis persecutionibus, exempla usque ad tempora nostri Cypriani. Id certe innuit sua aetate Plinus: 23 Propositus est libellus sine auctore, muliorum nomina continens qui negarent se esse Christianos, aut fuisse, quum praeeunte me daeos appellarent, & imagini tuae, quam propter hoc jusseram cum simulacris numinum afferri, thu­re ac vino supplicarent: praeterea maledicerent Christo, quorum nihil cogi dicuntur qui sunt revera Christiani. Quod lapsos hosce vere Christianis opponat, plane sig­nificat falsos fuisse Christianos, non utique quod fidem Christo datam violassent (nec enim id reprehensurus erat ipse persecutor) sed quod alieni essent ab eorum Christianorum societate qui nomen Christianorum & dis­ciplinam à Christo usque & Apostolis vera & legitima successione traduxissent. Horum itaque à moribus ita ait alienum fuisse lapsum, ut quos utique lapsos fuisse constaret, eos concludat ne quidem alim fuisse Chri­stianos, & proinde veraces esse eos qui se fuisse nega­rent. Eadem plane ratiocinatione usus est Plinius, qua & usus est Apostolus:24 Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis. Nam si fuissent ex nobis, perman­sissent utique nobiscum; sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis. Uterque innuit, qui vere essent, non externa duntaxat simulatione. Christiani, eorum lapsum fuisse, cum illa scriberent, longe rarissimum. Gnosticos itaque fuisse Plinianos illos Christi negatores & maledictores omnino consentaneum est. Hi enim martyria facienda esse negabant, aut Christum cruci­fixum in persecutione agnoscendum, ut ex Ire­naeo constat & plerisque N. etiam Testamenti ra­tiociniis. Et profecto ex principiis potius quam ex infirmitate negantium, erat tanta illa negantium au­dacia, qua Christum ita negabant, ut negati ne puderet quidem, sed ipsi etiam proconsuli se nun­quam Christianos fuisse persuaderent. Egissent cer­te Catholici modestius; pudorem suum ac dolorem [Page 123] non poterant ita dissimulare ut ne quidem fuisse vide­rentur.
  • §. XLIX. Durabatque haec Christianorum con­stantia quamdiu & mos ille ad poenas sese offerendi a­pud illos invaluit. Nec enim aliunde postea impro­batus est nisi cum eorum aliquos in ipsa probatione deficere comperisset Ecclesia. Id ex Ecclesiae Smyr­nensis epistola colligimus. Cum enim Quintus Phryx, qui & se obtulisset, & aliis auctor fuisset sese ut offer­rent, visis tamen bestiis cessisset; inde collegerunt improbandum esse eorum exemplum. Sunt enim illa illius Ecclesiae verba: [...] [melius cum Lang­biano [...]. Ita enim omnia in persecutione Divinae providentiae as­signabant, ut & lapsorum etiam defectiones pro Divini beneplaciti significatione haberent, non esse rapiendam ab ambientibus martyrii coronam, sed à Dei potius gratia humiliter expectandam. Inde aliqua quidem habemus spontaneorum martyrum exempla, longe ta­men quam antea rariora, & paucorum duntaxat ho­minum, cum antea sese catervatim obtulissent, Ci­ves universos sese Arrio Antonino Asiae sub Trajano, proconsuli obtulisse observavimus è Tertulliano. Quod itaque Blondellus promtum Ignatii paratumque ad martyrium animum in argumentum trahat, falso ei inscriptas eas fuisse epistolas quae hanc prae se ferant promtitudinem, contra erat potius faciendum. Lon­ge enim seculi Ignationi magis propria, quam sequen­tium, haec erat ipsa promtitudo. Conveniunt huic hypothesi Phaenomena. In Nov. Testament. historia cum & persecutionum mentio, etiam à Gentilibus in­tentarum, aliquoties occurrat, & passim vitia in Ecclesiam irrepentia reprehendantur; vix tamen Iapsos aliquos reperies. Gnosticorum aliquos fortasse, sed plane desperatos, nullos Orthodoxos, nullos poe­nitentes; quales Orthodoxos futuros etiam antea ob­servavimus. Idem & in scriptis Clementis, Hermae, Ignatii, Barnabae, Justini, observare possumus qui ante illud Polycarpi martyrium scripserant, de lapsis ra­ram admodum occurrere mentionem, sed ne querelam quidem. Caeterum illud ipsum coaevum Polycarpo exemplum, Christianos ut cautiores fecerit, nondum tamen dejectiores. Nec crevisse inde videtur lapsorum numerus, aut decrevisse martyrum. Interposito dein­de plusquam XX. annorum intervallo, in persecu­tione Lugdunensi decem lapsi [...], magnam dederunt reliquis Christianis con­sternationem. 25 [...](inquiunt scriptores Lug­dunenses) [...]. Et causam postea exponunt cur ita afficerentur, [...]. Fieri vix potuit ut tanta fuerit reliquorum Christianorum consternatio si id genus exemplis assue­vissent. Et tamen pauci erant omnino qui cecide­rant, & omnes postea resipuerunt. Ea nempe im­buti opinione ipsum esse Christum qui in martyribus concertaret, inde spem conceperant ne unum quidem fore in martyrii agone superandum. Et cum contra quam speraverant, alium eventum experirentur ea­dem & illos admiratio incessit, quae & Josuam inces­serat cum, in parva licet velitatione, Israelitas rece­pisset à Cananaeis superatos. Male quidem illi argu­mentati cum ne parvas equidem providentiae in spe­ciem anomalias concederent arcano quodam Dei con­silio moderandas. Inde tamen intelligimus quam & illi lapsibus oppido rarissimis assueverant, & si frequen­tes fuissent, quam essent animos illorum dejecturi, spemque illam omnem in dubium revocaturi. Secu­ta postea est Severi persecutio, quae cum proselyta­rum fuerit praecipue, & plerunque Neophytorum; nec tamen vel unius lapsi occurrit mentio in probatis Ecclesiae monumentis. Quos enim ait Tertullianus martyrum ambiisse pacem, non lapsus illi, sed moechiae, aliarumque vitae sordium poenitentiam agebant. Pri­ma lapsorum magno numero deficientium mentio in nostro occurrit Cypriano. Sed illi minis incruentis cesserunt, emolliti longae pacis deliciis, & neglecta vivendi disciplina, nec Christo sese ad tormenta us­que crediderant, ut superari crederentur, ejusve auxilium credentibus praesentissimum in dubium re­vocare.
  • §. L. Observ. denique quarto haec haberi omnia in coaevis Ecclesiae monumentis (nec enim alia nos adhibenda censuimus) omni fide dignissimis, viz. e­dita fuisse illa quae diximus, Divini auxilii indicia manifestissima; fuisse illas gentium conversiones; fuis­se illas Gentilium reliquorum infidelium calumnias; fuisse illam auxilii Divini expectationem, eique res­pondisse martyrum constantiam, lapsorumque paucita­tem; fuisse denique & alia omnia quae forent, haec si vera deprehenderentur, expectanda. Ita de reipsa constat, siqua fides, in causis facti, humano testi­monio: siqua de rebus antiquis fides antiquorum coae­vis monumentis. Nos itaque rerum gestarum cau­sas pares, & quae sufficere possent assignavimus; ad­versarii pares, siquas possint, comminiscantur prae­cluso Dei tam illustri, tam explorato, omnibusque veritatis studiosis tam facili sedulitate deprehenden­do auxilio; praeclusis religionis Christiana tam manife­stis testimoniis.

DISSERTATIO CYPRIANICA XIII.
De secundo Martyrii Baptismo.

Cur singularem huic argumento dicemus dissertationem. §. I. Ab antiquissimis usque Eccle­siae temporibus ad nostra haec descendit opinio. §. II. Baptismus aqueus & unio externa cum Ecclesia praerequisita ad sanguineum martyrii Baptismum. §. III. Baptismum san­guineum aqueo praetulerunt veteres. §. IV. Explicatur, hac in causa, locus Cypriani. §. V, VI. Defenditur haec Veterum sententia. §. VII. E quibus Scripturae locis illam collegerint. §. VIII. Observ. primo è factis Domini legitimam procedere argumentatio­nem, praecipue id genus factis qualia adhibuerunt, hac in causa, Veteres. §. IX, X. Obs. secundo, non è factis modo, sed ex ipsis Domini verbis, constat pro baptismo habendum esse martyrium. §. XI. Obs. tertio, non verborum esse duntaxat, sed rerum etiam ipsa­rum baptismi atque martyrii affinitatem. Locorum occasionem, in quibus de baptismo sanguinis agi crediderunt Veteres, fuisse martyrium. Domini baptismus ejusdem erat mar­tyrium, idque sensu Ecclesiastico. §. XII. Haeretici Apostolis coaevi martyrium negabant. Horum Pseudo-Christos refellebat S. Joannes argumento à veri Messiae adventu per aquam & sanguinem. Explicatur tota illa argumentatio. §. XIII, XIV, XV, XVI. Observ. quarto, in ipso illo initiationis expiationisque ritu, cui peccatorum purgationem tribuebant Veteres, tam frequentem fuisse apud illos sanguinis quam aquae usum: & quidem sanguinis initiatorum proprii. §. XVII. Nec id modo in initiationibus, sed & in pactis obtinebat, pro moribus Veterum antiquissimis. §. XVIII. Ut sanguini, in hoc expiationis negotio, partes concedebant facile primarias, ita humani sanguinis, prae aliis etiam sanguinibus, vim longe maximam agnoverunt. §. XIX. Obs. quinto, ad ipsum baptismi sacramentum per­tinere sanguineum hunt baptismum, & quidem ita pertinere ut partem ejus praecipuam consummet. §. XX. Primo pactum baptismale pro illis (qui apud Veteres obtinebant) pa­ctorum esse moribus explicandum. §. XXI. Secundo ut in aliis pactis, ita & in nostro quoque baptismali, duo esse à se invicem distinguenda diversarum partium officia, Dei alia, alia nostra. §. XXII. Tertio, jus illud legale omne, quod pacti beneficio obtinemus, ad Dei promissiones, ex officii nostri praestatione esse deducendum. §. XXIII. Quarto, quae nobis incumbunt in hoc pacto baptismali conditiones à nostra parte praestandae, è symbolo­rum solennium significatione colligendum. §. XXIV. Quinto, in symbolis baptismi nostri sacramentalis solennibus, non aquae solius baptismus denotatur, sed etiam ille sanguinis; & quidem ita denotatur ut ad unum eundemque baptismum uterque pertinere intelligatur. §. XXV. Ita se habet de facto. §. XXVI. Redditur facti ratio. §. XXVII, XXVIII. Sexto, ita adumbratur in ipso aquei baptismi symbolo baptismus sanguineus ut plane innua­tur nullam esse aquei baptismi efficaciam nisi ad sanguineum baptismum referatur. §. XXIX, XXX. Infertur septimo, non modo ex pacti baptismalis lege, sed vero ex ejusdem etiam aequitate, vendicari posse in sanguineo baptismo omnia beneficia à Christo, pro sua pacti baptismalis parte, praestanda. §. XXXI, XXXII. Infertur octavo plenam omnium pec­catorum praecedentium indulgentiam tam esse martyrio, quam baptismo, concedendam. §. XXXIII, XXXIV. Nihil esse alienum à baptismi natura quod temporis intervallo se­jungantur à se invicem baptismus aqueus atque sanguineus. §. XXXV. Nono martyrum sanguinem pro Christi sanguine habuisse Veteres. §. XXXVI. Decimo praecipue si, pro Christi exemplo, publica animarum causa fuisset effusus. §. XXXVII. Defenduntur Ve­teres. §. XXXVIII. Martyrium in altero etiam Eucharistiae sacramento spondemus. §. XXXIX. In martyrio jus ad beneficia baptismi tam privativa, quam etiam positiva conse­quimur. §. XL.

  • §. I. DIximus, superiori dissertatione, in primo­rum temporum martyriis, locum ab au­xilio Divino primarium obtinuisse rece­pta illius Ecclesia primaevae de martyrii dignitate dog­mata, illud imprimis quo secundi baptismi vicem atque beneficia martyrio vendicabant. Hoc, quia alienum scio à recentiorum placitis qui suas sacrarum literarum interpretationes, utcunque infirmas, nec certo aliquo ra­tiocinio nitentes, Veterum tamen ratiociniis anteponunt; & quia tota haec mysticae argumentationis ratio, quae my­sticarum omnino scripturarum, hujusque adeo de sa­cramentis argumenti, est, suo quodam jure propria, contemta tamen vel neglecta est à celeberrimis ple­risque nostrorum temporum interpretibus; & quia qui hanc Veterum sententiam tuentur hodie scriptores pontificii, unam Veterum auctoritatem tamen obten­dunt, plane de eorum ratiociniis securi, rectene tam è Scripturis, & pro primaevae Christianitatis captu (cui ta­men soli Spiritum S. in Scripturarum concinnatione consuluisse alibi1 probavimus) atque adeo solide, col­legerint: proinde consultissimum duximus si tam ju­cundo utilique argumento, propriam suam, singu­laremque dissertationem assignaremus.
  • §. II. Ab antiquissimis itaque temporibus Ecclesiae, [Page 125] recentissimaque Apostoloram memoria, deducta haec est de secundo martyrii baptismo sententia, & in Eccle­sia vulgariter recepta. De Felicitate ita auctor2 A­ctorum: Item Felicitas salvam se peperisse gaudens, ut ad bestias pugnaret, sanguine ab obstetrice ad retiarium lotu­ra post partum baptismo secundo. Eodem spectat etiam gentilium de Saturo acclamatio cum uno leopardi mor­su totus suo sanguine perfunderetur, salvum lotum, salvum lotum, quod ita interpretatur actorum auctor, ut ad secundam martyrii lotionem facta esset vel à nes­cientibus turbis allusio. Ita jam obtinuerat apud Chri­stianos ea loquendi ratio qua quis etiam martyrii pa­riter ac aquae baptismo lotus diceretur. Secundae porro intinctionis voce usus est de martyrio3 Tertullianus, quod & alibi secundi Lavacri, sanguinis nimirum bap­tismi, nomine designat. Nec aliter4 Origenes qui ex eo ipso baptismi officio colligit recte, martyrium baptismi nomine, meritoque, insigniri posse, quod peccato­rum remissionem praestet pariter ac Baptismus, ne so­lius nominis hic haberi rationem suspicentur adversa­rii: 5 [...](inquit) [...], &c. Idem & in aliis locis saepe habet idem6 Adamantius. Idem saepe noster 7 Cyprianus, & recentiores alii Cypriano Patres quam­plurimi, quos taedet in hoc loco sigillatim recensere. Inde enim consentientibus Graecorum Latinorumque suffragiis comprobata haec opinio ad nostra usque tem­pora descendit.
  • §. III. Est porro illud animadversione dignum, ita inter se duos hosce aquae atque sanguinis baptismos contendisse Veteres, ut nonnunquam postponant se­cundum hunc sanguinis baptismum aquae illi primo, & vice versa nonnunquam anteferant, diverso id ni­mirum respectu atque consideratione. Quod quidem ad illud spectat aquei baptismi officium quo unimur Chri­sto atque Ecclesiae, quanquam superiori jam disserta­tione ostenderimus suam quoque vim in hac ipsa quo­que union [...] augenda saltem atque promovenda concessisse Veteres: ita tamen illam concesserunt ut vim inte­rim ejus nullam agnoverint ad eorum unionem pro­movendam qui nondum essent praevio alique atque in­choato saltem unitionis vinculo Ecclesiae conglutinati, seu communionis in officio Eucharistico, seu baptismi reipsa suscepti, vel in voto saltem expetiti, quae cau­sa erat competentium Catechumenorum; vim rursus nul­lam ad martyrii beneficia nondum unitis impetranda. Nec enim martyrio beneficium aliquod tribuunt siquis extra unitatem passus fuerit; sed nec illud ejus benefi­cium agnoscunt, ut ea ipsa ratione quis unitus invisi­bili aliqua unitate censeatur si martyrium passus fuerit. Proinde haereticorum schismaticorumque martyria, illo­rum viz. qui aliquo vel actu suo, vel Ecclesiae, ab u­nitate abscissi essent, nec unitorum fuisse crediderunt, nec adeo ullius apud Deum pretii. Catechumenorum causam favorabiliorem censuerunt, qui non tam essent ab unitate sejuncti, quam eam ipsam unitatem nondum consecuti; quibus ita vitio non esset vertendum quod nondum essent uniti, ut contra laudi potius esset quod Ecclesiasticae disciplinae leges observassent. Hi certe voto tam suo, quam Ecclesiae, uniti jam erant; & cum se legibus Ecclesiasticis subjecissent, eo ipso se politicae uni­tatis membra professi sunt, quod mysticam illam uni­tatem, quantovis eam haberent in pretio, arripere ta­men non auderent; expectarent [...]uterim, dum, per leges Ecclesiasticae politiae eam rite adipisci liceret. Il­lis igitur aequum erat concedi unitatis beneficia, qui jam ea essent, quae legitima esset, unitate conjuncti; nec ulla sua culpa impedirentur quo minus illam quoque consecuti essent quae nondum esset legitima. Erat au­tem martyrii fructus inter unitatis beneficia, pro illorum seculorum sententia, censendus. Hanc Catechumeno­rum causam agit in epistola ad Jubaianum noster8 Cy­prianus. Damnasse autem haereticorum schismaticorum­que martyria notius est quam ut ulla probatione in­digeat. Nec solum fuisse in hac causa Cyprianum, sed Ecclesia pariter universa suffragante damnasse, ex ipso S. Augustino liquet, qui cum nostro martyri, in cau­sa baptismi haereticorum sese strenuissime opponit, hanc tamen ejus de haereticorum schismaticorumque martyriis censuram ubique comprobat; ex ipsa etiam Ecclesiae catholicae praxi liquet, quae cum verorum martyrum semper fuerit observantissima, nunquam tamen illis haereticos schismaticosve accensuerit, nulla eorum nomi­na in fastos suos admiserit, nullam instituerit eorum solennem commemorationem.
  • §. IV. Quanquam ergo ad subjecti dispositionem ne­cessarius sit prior ille aquae baptismus, ut quis sangui­nei baptismi possit fructum percipere; si tamen recte hanc comparationem instituere velimus, & de utrius­que baptismi beneficio judicare, id porro quaerendum, utrius baptismi magis sit beneficium in subjecto rite disposito? Et quidem hujus beneficii respectu sangui­neum baptismum aqueo praetulerunt Origenes & noster Cyprianus. 9 Baptisma sanguinis (inquit Origenes) solum est quod nos puriores reddat, quam aquae baptismus red­didit. Quod, paucis interpositis, ita explicat: Ve­reor ne istud baptismi eminentius sit isto baptismate quod per aquam traditur. Illo enim accepto, valde pauci sunt ita beati, qui id immaculatum usque ad exitum vitae ser­vare potuerint. Hoc vero baptismo qui baptizatus fuerit, peccare jam ultro non potest. Et si temerarium non est, in rebus talibus audere aliquid, possumus dicere quod per illud baptisma praeterita peccata purgantur, per istud ve­ro etiam futura perimuntur. Ibi peccata dimissa sunt, hic exclusa. In eandem plane sententiam gloriosissimum hunc & maximum sanguinis baptismum appellat noster martyr, quod nempe gloriosiora sint & majora sangui­nei baptismi beneficia quam sint ea quae per aqueum sunt baptismum à subjecto rite disposito expectanda. Ita enim scribit ille in sua ad martyrium exhortatio­ne: Nos tantum (inquit) qui Domino permittente pri­mum baptisma credentibus dedimus, ad aliud quoque sin­gulos praeparemus, insinuantes & docentes hoc esse baptis­ma in gratia majus, in potestate sublimius, in honore pretiosius: baptisma in quo Angeli baptizant, baptisma in quo Deus & Christus ejus exultant, baptisma post quod nemo jam peccat, baptisma quod fidei nostrae incrementa consummat, baptisma quod nos de mundo recedentes sta­tim Deo copulat. In aquae baptismo accipitur peccatorum remissa; in sanguinis corona virtutum. Amplectenda res est & optanda, & omnibus postulationum nostrarum pre­cibus expetenda, ut qui servi Dei sumus, simus & ami­ci. Multa hic habemus in hoc Cypriani nostri testi­monio cum Origeniano illo communia, quaeque tam communi assertions, quam sibi invicem, lucem vieissim foenerentur:
  • §. V. Gratiae imprimis magnitudinem inde aestimat quod, cum post aquae baptismum peccamus iterum, baptizalemque gratiam amutimus, in baptismo sangui­nis nullus supersit metus futurorum peccatorum, ut [Page 126] proinde per illum tam futurorum securi reddimur quam praeteritorum, cum praeterita duntaxat in aqueo baptismo expientur, quod etiam ante Cyprianum ob­servaverat Origenes, & post Cyprianum nostrum san­ctissima martyr Pelagia apud Ambrosium L. III. de Virginib. Tum ad gratiae quoque magnitudinem illud pertinere censet, quod, cum ad [...]& [...] aqueum illum baptismum retulerit Apostolus, Ebr. VI. 1, 2. Sanguinis hic baptismus ad fidei nostrae incrementa consummanda pertineat; quod, cum in aqueo baptismo renunciantes mundo fruitionem Dei non nisi è longinquo tamen expectemus, per sanguineum statim Deo copulemur; quod, cum ibi peccatorum re­missionem consequamur, hic praemium etiam coronam­que expectare possimus; illic servos Dei nos, vel sal­tem [...] profiteamur, hic etiam amici Dei agnoscamur. Porro potestate sublimiorem dicit hunc s [...]nguinis baptismum, quod hominem ministrum ad aquae baptismum adhibeamus, in sanguineo Angelorum ministerio initiemur. Ut enim invisibilis plane est martyrum ille baptismus, saltem quod ad illam partem attinet quae Deum ipsum spectat; ita certe invisibilem illam [...] ad Deum ipsum diximus, pro mysti­cae Philosophiae principiis, fuisse referendam. Ut autem in mystico sacerd [...]tio duo erant officia visibili sa­cerdotio ad amussim respondentia, superius aliud, quod [...] sive [...] appellarunt, Christi procul­dubio ipsius in hac mystica [...] proprium; infe­rius aliud sive [...], quod angelorum etiam fuisse proprium nihil est quod dubitemus: ita certe baptis­mi munus ad inferius illud ministerium pertinuisse, ali­bi est à nobis, nisi fallimur, probatum. In externo enim aquei baptismi munere inferioris generis mini­stris usi sunt utplurimum Apostoli. Ut proinde i [...]lem sit de invisibili quoque illo mysticoque baptismo statuendum, ut exteriori baptismo adamussim respon­deat, hic quoque [...] fuisse usum, qui non alii esse potuerint, pro veterum illorum captu, quam angeli. Divinae enim praesentiae symbolum (Schechinam appellant Judaei) angelis tribuunt scriptores veteres tam Judaei, quam Ecclesiastici, quam Sacri & Cano­nici; & quam Deo tribuunt nonnunquam apparitio­nem, eandem alibi angelis assignant. Deus in rubo Moysi apparuisse legitur, quem tamen angelum ap­pellat10 S. Stephanus. Deus in monte Sinai Decalogum edidit, quam tamen eandem legem ab Angelis editam ait11 Apostolus. Et vero in hoc coelestium mysteriorum universo negotio, quod praestatur in visibilis Eccle­siasticae Hierarchiae mysteriis officium ab ordinariis Ecclesiae ministris, tam [...] illud, quod dixi, quam etiam [...], idem angelis officium assignat Clemens Alexandrinus: 12 [...](inquit) [...], &c. Sed redeamus ad nostrum Cyprianum.
  • §. VI. Idem denique addit mysticum hunc san­guinis baptismum in honore esse pretiosiorem. Quae verba ad illa fortasse referenda sunt, quod cum in aqueo baptismo servi duntaxat conscribimur, hic in sanguineo baptismo amicorum titulo longe honoratio­ri exornemur. Forte etiam ad externam Divini hujus Agonis pompam atque apparatum, quod nem­pe in eo Deus & Christus ejus exultent. Docet Do­minus exul [...]ationem in coelo esse in conversione pecca­toris. Hanc conversionem illi ad baptismum aqueum fortasse retulerint, & exultationem in coelo illam de angelorum exultatione intellexerint. Opponitur enim Deo coelum S. Luc. XV. 21. Et coelum cum [...] conjungitur, Apocal. XII. 12. quod certe de Trin-uno `Deo ita commode intelligi nequit. Ita igitur Deum hujus sanguinei baptismi praesidem cre­diderunt, quod, cum martyrium agonibus, sive ludis theatralibus, contulissent, Deum Agonothetam fece­rint, & quasi consulem in Orchestra spectatorem. Ipsa spectaculi voce à theatris desumta usus hac in causa est Octavius:13 ‘Quam pul [...]rum (inquit) spectaculum Deo,’ cum Christianus cum dolore congreditur, &c. Et noster Cyprianus: 14 ‘Spectat militem suum Christus ubique pugnantem. Et postea: Ecce agon sublimis & magnus, & coronae coelestis prae­mio gloriosus, ut spectet nos certantes Deus. [ [...]] Praeliantes nos & fidei congressione pugnantes spe­ctat Deus, spectant angeli ejus, spectat & Christus.’ Et alibi:15 ‘O quale illud fuit spectaculum Domi­no, quam sublime, quam magnum, quam Dei oculis sacramento ac devotione militis ejus accep­tum, &c.’ Nec mirum hac eadem similitudine u­sos esse toties Christianos, quam & ipsam eandem adhibuerant ipsi etiam Philosophi, 16 Seneca &17 Epi­ctetus. Quanquam etiam altius repetitam fuisse ve­risimile est, à visionibus nimirum illis quibus Deus praesens laborantibus apparuerat. Ita S. Stephano Christus Act. VII. 55. Et in certamine Polycarpi vo­cem coelitus emissam memorant Smyrnenses, 18 [...]. Et merito sane illi Dei hanc faventis praesentiam maximi honoris loco duxerunt. In eo autem praetulerint fortasse sanguinei hujus bap­tismi apparatum, quod, cum in coelo gaudium esse memorant sacrae Literae in conversione peccatoris, (aqueo nimirum baptismo expiati) coeli nomine coelestes crea­turas, angelos nimirum intellexerint; hic Deum ip­sum ejusque Christum plaudentes introduxerint.
  • §. VII. Non me latet antiquitatis contemtores quam illi haec veterum Christianorum ratiocinia nullo sint in loco habituri. Quod martyrium baptismi secun­di titulo insignierint; nec nudo duntaxat titulo, sed praeterea omnia prioris baptismi beneficia eidem attri­buerint; nec eo ipso contenti, superiorem etiam eo ipso baptismo fecerint qui à Deo fuerat institutus: pro nudis illi proculdubio habituri sunt martyrum de­liriis atque commentis. Indignabuntur porro, nec ferendam audaciam esse clamitabunt, tantum illos inventis suis tribuere ut commentitium suum baptis­mum baptismo à Christo instituto vel conferre au­deant, nedum anteferre. Quaeramus igitur merito­ne, an secus, in ea veteres fuerint sententia? Rogo interim atque obsecro, ut tantisper seponant affectus dum rationem reddimus cur ita senserint primaevi Christiani. Ita fiet ut & nobis aequiores sint, & sibi ipsis optime consulant, si non sint in heroas il­los, Christo proculdubio carissimos, censores teme­rarii. Videamus itaque imprimis unde veteres se­cundum hunc baptismum collegerint. Inde intellige­mus an proba fuerit & solida illa collectio. Inde num & illa quoque solida quae de eorum inter se com­missione prioribus illis principiis datis superstruxe­rint.
  • §. VIII. Et quidem recentiores ab antiquioribus il­lum accepisse manifestum est. Non sunt igitur in hunc nostrum censum recipiendi. Huc retulit mar­tyr noster S. Luc. XII. 50.19 De quo (inquit) & Do­minus dicebat habere se aliud baptisma baptizari. Re­tulit etiam Origenes, Locupletior est in eo proban­do Tertullianus: 20 ‘Est quidem nobis etiam secun­dum [Page 127] dum lavacrum, unum & ipsum, sanguinis scili­cet, de quo Dominus, Habeo, (inquit) baptis­mo tingui, quum jam tinctus fuisset. Venerat enim per aquam & sanguinem, sicut Joannes scri­psit, ut aqua tingueretur, sanguine glorificaretur. Proinde ut nos faceret aqua vocatos: sanguine e­lectos, hos duos baptismos de vulnere perfossi la­teris emisit. Quia qui in sanguinem ejus crede­rent, aqua lavarentur: qui aqua lavissent, etiam sanguinem potarent. Hic est baptismus qui lava­crum & non acceptum repraesentat, & perditum reddit.’ Quod itaque Dominus passionem suam bap­tismum alium appellaverit; quod venerit in aqua & sanguine; quod cum aqua sanguinem in cruce è vul­nere perfossi lateris emiserit: hinc colligunt Domini duplicem fuisse baptismum. Nec tamen Domini pro­prium fuisse è S. Matth. XX. 22. colligere pote­rant, in quo loco Apostolorum passio baptismi nomi­ne etiam intelligenda est. Videamus ergo rectene haec atque legitime procedat argumentatio.
  • §. IX. Recolendum itaque imprimis, quod su­perius etiam21 observavimus, non dicta modo Do­mini nostri, sed & facta, quae quidem scriptis habe­mus hodie mandata; Prophetica esse, & in perpetuum Ecclesiae usum conscripta, ut proinde ex id genus factis non sit futilis, ut putant vulgo, sed solida, argumentatio. Recte itaque concludit Tertullianus, ex eo quod Dominus tam per sanguinem quam per aquam venerit, Christianis etiam tam sanguinem, quam aquam, esse proficuum. Recte iterum ex eo quod sanguinem pariter ac aquam è vulnere lateris emiserit, sanguinem quoque illum ex usu fore Ecclesiae. Ne ve­ro nimia permittatur in hoc genus argumentationi­bus licentia, observetur imprimis ea quae hic pro­tulerat Tertullianus Domini exempla, non extraordi­naria fuisse, sed ordinaria. In ordinariis facile admit­tent adversarii vitam Domini exemplum esse Christia­norum. Quod autem per sanguinem pariter ac aquam venerit, id nemo dubitet quin tale sit in quo eum imitari possimus, quod ipsum nos ordinarii voce intel­ligimus. Quod porro etiam cum sanguine aqua è vulnere lateris emanarit, id quoque concedent me­dici extraordinarium non fuisse si de aqua pericardii sit intelligendum. Observetur porro secundo Christia­nam vitam ita in N. T. describi quasi quod à Christo ad literam gestum sit, id nos mystice gerere debea­mus. Ita cum eo mori debemus, cum eo crucifigi, cum eo ignominiam ferre, cum eo sepeliri, resurgere & ascendere in coelum. Notetur tertio, haec de Christi passionibus esse vel primario intelligenda, ut quanquam gesta sint ab eo nonnulla imitationem nostram for­tasse superantia; at quae passus est, nos eadem pati debeamus. Notetur quarto, ita optime de sensu Prophetiae judicari posse si typus propheticus ad rem notam alludat in praxi Ecclesiae ab eo repraesentatam. Ut enim in Propheticis repraesentationibus id certum est, non sui gratia typum, sed antitypi ab eo repraesentati, à Deo esse designatum; ita id quoque certum est non alibi, quam in Ecclesia, illud antitypum esse quaerendum. Ut proinde quoties aptum occurrit in Ecclesia antitypum quod typo examussim respondeat, nec de alio quaestio est, an ab eo magis ad vivum exprimatur; ita dubitari non possit quin id ipsum Deus designare voluerit; nec est in hac argumenta­tionis methodo quippiam quod lascivientibus inge­niis permittatur. Est id sane veterum omnibus mo­ribus omnino consentaneum, quicunque sunt in Propheticorum symbolorum interpretatione versati. Id cum ob oculos haberent N. T. scriptores N. Testa­menti universam oeconomiam antitypam esse, quae fuerit in universa itidem V. Testamenti oeconomia ad­umbrata: proinde cum quid in utraque oeconomia simile repererint, id una etiam admittunt, quod ali­bi nuspiam, ut in id genus similitudinibus à similtu­dine prototypa ad antitypam solidam agnoscant & legi­timam argumentationem. Et quidem ea certitudine certam agnoscebant hujusmodi argumentationem quae cum ea obscuritate conciliari poslet quae styli symbolici & prophetici fere genuina est, ita saltem cer­tam ut locum interim relinquat libero hominum ar­bitrio, ita certam ut hominibus cordatis abunde suffi­ciat ad praxim prudenter instituendum. Ita quibus­cunque V. T. locis aliquam habemus aquae mentio­nem, ea omnia referunt etiam sacri scriptores ad N. Testamenti aquam baptismalem, & quae sint in nostro baptismo officia observanda inde colligunt. Ita & in illo Atheniensium de muris ligneis oraculo Themisto­cles, cum Atheniensium causa editum perpenderet, inde prudentissime colligebat ex Atheniensium proin­de moribus esse intelligendum. Et cum oracula Loxiae, Delphici nimirum Apollinis, pariter ac Judaeo­rum Prophetiae, non essent ad literam, sed symbolice, potius exponenda; id porro quaerendum duxit, ec­quid esset in jam constituta Atheniensium Rep. quod cum muris ligneis aliquid haberet affine (nec enim in muros noviter exstruendos ipsum innuebat oraculum) & vero nihil erat quod in urbe quae viribus floreret commerciisque maritimis, de quo muri illi aptius possent, quam de navibus, intelligi. Nec vero aliquid opponi in contrarium potest de hujus argumentatio­nis incertitudine, quod non sit omnium fere Prophett [...] ­rum oraculorumque commune ab ipsis usque utrorum­que exordiis.
  • §. X. Haec itaque omnia validissime procedent, si quinto id quoque supponatur, res ita à Propheticis typis repraesentatas ad perpetuum attinuisse Ecclesiae usum. Quae enim ita perpetua futura sunt, ea Deo curae esse certissimum est; ea maxime necessarla ut certo aliquo decreto stabilirentur; ea ad primarium Dei in Propheticis symbolis consilium pertinuisse cen­senda sunt. In his itaque cum quid accuratissime quadrat, non fortuito id casuis, sed certissimo pro­videntiae consilio tribuendum est. Cum ergo quae de Domini adventu legimus per aquam & sanguinem, de aqua etiam & sanguine è lateris vulnere profluentibus, pro styli Prophetici idiomate, symbolorum vicem obti­nuerint; cum ea in utrumque hunc Ecclesiae baptismum aptissime conveniant; cum nihil sit quod dubitemus quin perpetuus uterque futurus sit: plane sequitur, ita esse Dominum commodissime intelligendum. Prae­sertim sexto si id quoque observetur, ni huc typos Domini referamus ut praenunciarent quem ille vo­luit Ecclesiae statum atque constitutionem; nihil cer­te esse quo aliunde constet Ecclesiae disciplinam ab eo esse constitutam. Nec enim de ea disertis verbis à Domino alicubi cautum legimus. Quid quod haec per symbola tradendi methodus ita est à Domino pro­bata, ut multitudini omnia, discipulis etiam pleraque per symbola tradiderit; & quidem, pro veterum de se prophetiarum fide, ita erat traditurus. Tunc vero maxime idonea erat ea tradendi ratio cum res futu­rae traderentur quibus nondum maturus esset audito­rum captus. Cum enim talia traderet Salvator, etiam discipulos per symbola instituit, dedita nimirum opera, ne antea intelligerentur quam eorum fidem eventus comprobasset. Atqui Spiritus baptismus, quae quidem sacramenti pars erat praecipua, non tamen ante resur­rectionem erat communicatus, ut proinde illum quo­que non disertis verbis, sed aquae symbolo, praediceret, S. Joan. VII. 38, 39. Quod si baptismum Spiritus, qui [Page 128] ad gloriam ejus tantopere faciebat, obscuris tamen aenigmatibus involvendum duxerit; multo certe po­tiori ratione occultandus erat sanguinis illi atque mar­tyrii quem modum possent omnino capere. Nec enim adhuc ipsum Dominum eo sanguinis baptismo fungi o­portere crediderant, in infidelitatem fere relapsi, cum id verum, praeter expectationem suam, revera comperissent, S. Luc. XXIV. 21. gravius omnino passuri scandalum si sibi quoque eundem subeundum nondum maturi didicissent. Proinde quamvis eo­rum, quae sua causa passuri erant discipuli, memi­nerit aliquoties Dominus, ne, cum evenissent, eum latuisse, aut praeter illius consilium evenisse, suspica­rentur; id tamen caute admodum, & pro infirmorum captu, fecit, nedum ut baptismum sanguinis, qui status erat patiendi, perspicue commemoraret.
  • §. XI. Observandum itaque secundo, id quoque negari non posse, passionem suam baptismum appellasse Salvatorem: & quod Apostoli pro ejus nomine passuri essent, tantundem apud illum valere ac baptizari eo baptismo quo esset ipse baptizatus, S. Matth. XX. 22. Ita enim in Graeco habemus, & in aliis vetustissimis versionibus, desunt tamen ea verba in Latino interpre­te vulgato, suffragantibus etiam22 Hilario Ambro­sio, 23 Hieronymo, ipsoque, quicquid innuat in con­trarium Grotius, 24 Origene. Convenit tamen cum Graecis codicibus vetustissimus interpres Syrus, & ut hic expungenda esse fateremur, quin tamen apud S. Mar­cum legenda sint Cap. X. 38, 39. nemo est qui du­bitet, ut proinde nihil sit quod de argumento me­tuamus. Sed aliam hic significationem hujus vocis in­telligent adversarii quam qua utimur cum de sacra­mento loquimur. Ostendant igitur aliam in illius aevi auctoribus quam quae ad expiationem sanctificationem­que pertinet. Eo certe spectabant, qui tum obtine­bant, baptismi, ut opinor, omnes, non hominum modo quibus in Pharisaeorum aut Johannis disciplinam ascriberentur, sed & vasorum quoque illi sacrorum­que utensilium. Quando igitur notae significationis vo­cem Dominus tribuit martyrio, id illum voluisse ne­cesse est, idem fore à martyrio, quod à baptismis illis expectandum, ut nimirum tam sanguine à suis impu­ritatibus, quam aqua, purgarentur atque expiaren­tur. Quod si dicant nuspiam indicasse Dominum hos esse fructus à martyrio expectandos, iidem ob­servare poterant ne de baptismi quidem sacramento id unquam docuisse Salvatorem. Nulla certe mentio peccatorum expiandorum in ejus apud S. Matthaeum institutione, nulla in ejus usu apud S. Johannem. Et tamen hunc baptismi sacramentalis fructum nos alibi ex Apostolorum scriptis probavimus. Quod ergo ita docuerint Apostoli, id ex nota illa, quam dixi, tunc temporis significatione vocis, & rei ipsius apud illos, à quibus illam Christiani, usu illo [...] deduxisse est sane verisimillimum, nisi ad novam potius Apostolorum revelationem hic, sine ulla prorsus necessitate, confu­giendum putent adversarii. Quod si Apostoli ex nota illa vocis significatione collegerint baptismo sacramentali vim illam peccatorum expiatricem esse tribuendam; quidni & nos, ex ejusdem vocis significatione itidem colligamus, sanguineo quoque baptismo vim eandem purgatricem esse pariter tribuendam?
  • §. XII. Ne quis autem putet unicum nostrum praesidium in vocis ipsa significatione esse positum; age, videamus, annon ex re ipsa constet recte hic à vete­ribus acceptum esse Salvatorem? Observandum ita­que tertio, verisimillimam horum locorum occasio­nem, in quibus de baptismo sanguinis agi crediderunt veteres, fuisse martyrium. Alium illum baptismum, quo se dixit Dominus fore baptizandum, de passione ejus in cruce intelligendum esse nemo dubitet. Ea au­tem ipsa passio, pro more etiam scriptorum sacro­rum, martyrium appellatur. Inde & ipse Dominus [...], Apocal. 1. 5. III. 14. dici­tur, & [...] [...]1 Tim. VI. 13. Quae verba omnia martyrium, pro primaevae Ecclesiae idiomate, designant. Nequid autem hic ab Ecclesiasticis confictum arbitremur, etiam ipsam martyrii vocem significatione Ecclesiasti­ca usurpant sacrae literae. Ita [...] Stephanus Act. XXII. 20. & [...] Antipas Apocal. II. 13. quae eadem Domino antea tribuerat, ut vidimus, auctor Apocalypseos, nequis hic miretur martyris vocem etiam Domino tributam, sensu Ecclesiastico intellectam esse à veteribus. Ita certe alienam non crediderunt à Domino hanc hujus vocis significationem, ut propriam etiam fere Domino fecerint ipsi martyres nonnulli a­pud 25 Eusebium. Quod si Domini passio martyrium, eademque sit baptismi quoque nomine insignienda; Ecquid novum alienumve dicimus si etiam de mar­tyribus Ecclesiasticis idem affirmemus?
  • §. XIII. Sed & aliorum locorum occasionem eo­dem collimare est sane verisimillimum. Cum scribe­ret Apostolus S. Joannes, jam orti videntur haeretici Valentinianis quidem antiquiores, eorum tamen paren­tes atque origines. Nec enim prorsus novum erat Va­lentinianorum institutum, sed priorum haereticorum in­venta [...], inquit de Va­lentino 26 Irenaeus; cujusdam veteris opinionis semina na­ctus est, teste27 Tertulliano. Ut igitur Jesum à Christo diviserunt Valentiniani, ad antiquiorum haereticorum exemplum Apostolo coaevorum, quorum occasione tam est in eo ipso argumento multus in prima sua epistola Apostolus; ita & martyria cum iisdem Va­lentinianis eosdem etiam Apostolo coaevos haereticos su­stulisse probabile est. In illam certe sententiam op­time quadrabunt Apostoli argumenta, ut ante nos no­ster observavit Hammondus. Antichristi erant hi haere­tici, seu, quod apud Apostolum tantundem valet, Pseudo-Christi, quod Christi Judaeis promissi personam ipsi in se susciperent. Proinde illud innuit Apostolus totius Evangelii sui fuisse consilium, ut crederent Je­sum fuisse filium Dei, Joan. XX. 31. (quem nempe titulum Messiae suo è Ps. II. 7. illius seculi Judaei asse­rebant) non autem illos haereticorum antesignanos. Quare inter caetera argumenta quibus falsum illum de Christo praetextum refellit Apostolus, illo quo­que usus est de veri Christi adventu per aquam & san­guinem, 28 Hic est (inquit) qui venit per aquam & san­guinem Jesus Christus; non in aqua solum, sed in aqua & sanguine. A signis nimirum veri Messiae argumenta­tus est de quibus inter Judaeos, vel saltem illius aevi Christianos, convenerat, tam ut Jesum nostrum verum Messiam comprobaret, quam ut Pseudo-Christos illos vel eo ipso baptismi nomine improbaret. Venit (inquit) per aquam & sanguinem. Nempe inter alios Messiae titulos, quibus illum designatum intellexerant in Scripturis, erat vel praecipuus ille [...]. Ita habemus in S. Luc. VII. 19, 20. & alibi. Illum fortasse è celeberrimo illo lo­co, Gen. XLIX. 10 vel Ps. L. 3. XCVI. 13. XCVIII. 9. collegerint, aliisve similibus Scripturae locis quibus Messias venturus dicitur. Quare cum Messias venturus ap­pellaretur, tantundem valent signa Messiae ac signa ad­ventus. Ita de vero Messia discipuli ejus, Quod signum adventus tui? S. Matth. & de falso Messia Apostolus: Cujus est adventus secundum operationem Satanae in omni [Page 129] virtute & signis, &c. 2 Thess. II. 9. Venire itaque per aquam & sanguinem idem valet ac per aquam & san­guinem se verum Messiam comprobare.
  • §. XIV. Nempe qui venturus erat in mundum is idem erat à Patre mittendus atque sanctificandus, S. Joan. X. 36. Ea autem sanctificatio qualis intelligere­tur, è sanctssimo Judaeorum officio, summo nimirum sacerdotio, optime colligemus. In illius itaque san­ctificatione tam aquam quam etiam sanguinem locum habuisse constat; aquam equidem Exod. XXIX.4. Lev. VIII. 6. sanguinem autem Exod. XXIX. 20, 21. Lev. VIII. 23, 24. Ad Messiam enim tanquam mysti­cum Evangelici foederis sacerdotem, retulit in hac ipsa causa Apostolus Judaei Pontificis exemplum, quod ille etiam passione sua esset sanctificandus. [...] voce usus est29 Apostolus, mystica nimirum illa, & sacrae mysteriorum praefecturae propria. Ita tamen Christi hoc sacerdotium cum Judaeorum sacerdotio contendit Apostolus, ut, cum in utriusque consecratione san­guinis usum adhibitum probasset, in eo eminuerit Christi sacerdotium quod suo duntaxat sanguine conse­cratus fuisset Christus cum externo duntaxat pecudum sanguine usi essent in sacerdotum suorum consecratione Judaei, Ebr. IX. 25, 26. Idem & alibi saepius incul­cat, cum non taurorum hircorumve, sed vero proprio duntaxat, sanguine Christum docet initiatum. Ergo cum Judaeis in eo convenerat Apostolus, ad quorum principia suam hic aptavit argumentationem, ut Ponti­ficem fore Christum à summo nimirum Judaeorum Pon­tifice adumbratum, ita qui verus futurus esset Messias, sanguine pariter ac aqua tam ipsum fore lustrandum (vel, ut Evangelica voce utamur, baptizandum) quam alios iisdem esse lustrandum. De aquae baptismo id fuisse receptum constat ex ipsa illa Pharisaeorum in­terrogatione qua Joannem, ipsene se pro Messia ven­ditaret, explorandum censuerunt: Quid ergo bapti­zas, si tu non es Christus, neque Elias, neque Propheta? S. Joan. I. 25. Idem de sanguinis baptismo innuunt illa Domini ad discipulos:30 O stulti & tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt Prophetae! Nonne haec oportuit pati Christum, & ita intrare in gloriam suam? Hoc scilicet ex illis collegit Scripturis quarum sensum postea discipulis explicuit, cum eorum intelle­ctus aperuisset ut scripturas intelligerent, illis nimi­rum quae vel ex illorum seculorum concessis, vel cer­tis quibusdam illius seculi ratiociniis, de Messia in­telligendae erant, quaeque futuram commemorarent Messiae passionem, quales proferunt quamplurimas non N. modo Testamenti scriptores, sed & sequentium seculorum Patres quorum extant hodie disputationes adversus Judaeos, Justinus, Tertullianus, Eusebius, &c.
  • §. XV. Illae ergo Scripturae quae, pro illius seculi captu, de Messiae passione intellectae sunt, argumenti vicem obtinere poterant apud illos, qui, ut ab Or­thodoxis discrepabant in eo quod Jesum esse Christum negarint, ita & in eo vicissim à Judaeis, quod Chri­stum qualemcunque illum finxissent, venisse tamen crediderint. Ita ergo Jesum Apostolus Christum fuisse confirmavit, quod tam per sanguinem quam per a­quam venerit, in eo nempe ponens emphasin atque argumenti vim, quod non in aqua solum venerit, sed in aqua & sanguine, quod nimirum illum de adventu in aqua praetextum nec Pseudo Christi quidem abje­cissent, sanguinem duntaxat inter adventus sui signa non adhibuissent, (cum nec ipsi Antichristi patiendi, seu exemplum, seu etiam institutionem, discipulis edi­dissent) qua ipsa ratione illos probat à Christi esse no­mine excludendos, qui utrumque signum adhibere de­buerit.
  • §. XVI. Nec alio referendum existimo quod, in Evangelio, signum illud de aequa & sanguine è lateris vulnere in cruce manantibus tantopere confirmandum crediderit Apostolus, quasi de eo fuisset maximope­re dubitatum.31 Et qui vidit (inquit) testimontum perhibuit, & verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit, ut & vos credatis. Ni quaestio fuisset inter aemulos Christi, ea, qua dixi, ratiocinatione terminanda, alia profecto Domini miracula abunde ejus à Patre missionem confirmassent. Eorum tamen mirac [...]lorum testes nullos protulit, nedum tanta illa, qua hic usus est, asseveratione. Quid quod verba il­la, ut & vos, emphasin quandam habeant eximiam, reliqua nimirum miracula infideltum causa fuisse tam edita, quam scriptis etiam consignata; hoc unum aliis omnino adversariis fuisse destinatum illis nimirum quorum gratia scriptum fuisset Evangelium, Anti­christorum aemulorum assertoribus. Recte itaque hanc sanguinis pariter ac aquae è Christi latere emissionem, atque duplicem hunc aquae sanguinisque baptismum, eodem retulit Tertullianus. Quod enim adversus eos­dem adversarios conscripta essent ab Apostolo, inde sane verisimile est, eodem esse referenda. Et quia cum aquae & Spiritus baptismis ita sanguis ab32 Aposto­lo confertur ut ipse ternarium cum illis numerum conficiat; plane sequitur baptismi etiam rationem sanguini cum aqua fuisse communem. Quia etiam ex aquae & sanguinis emissione ita Antichristos refutat in Evangelio ut in epistola refutarat per adventum in aqua & sanguine: sequitur praeterea, si in epistola per san­guinem baptismus sanguinis intelligendus sit, in emis­sione etiam illa aquae & sanguinis, quae in Evangelio memoratur, aquae etiam sanguinisque baptismos esse si­militer intelligendos. Ita itaque ex locorum occasio­ne in quibus aquae sanguinisque mentionem retulithuc Tertullianus, & cum Tertulliano vetus illa proculdubio Ecclesia, colligimus, non alium utique sanguinem quam baptismalem esse intelligendum.
  • §. XVII. At aequivoce (inquies) communis erat baptismi illa ratio aquae, sanguini atque Spiritui, ut proinde non sit quod ex communi hac baptismi ra­tione inferamus sanguinei atque aquei baptismi fructus eosdem esse expectandos. Id ne dicatur, observa­mus praeterea quarto in ipso illo initrationis expiationis­que ritu, cui peccatorum illam purgationem tribuebant Veteres, tam frequentem fuisse apud illos sanguinis, quam aquae, usum. In utraque illa tam Judaeorum, quam Gentilium, initiatione sacrificiorum usum inter­cessisse nemo est quin facile concedat. Nota est apud Judaeos etiam Rabbinorum illa observatio qua tria di­cunt in proselytismo esse observanda, circumcisionem, fucrificium atque baptismum. Et vero sacrificii vicem sustinuisse, ex Veterum sententia, martyrium jam probavimus. Porro praeter sacrificiorum sanguinem, ne id quidem erat à communi initiationum u [...]u alienum ut suum quoque sanguinem ad sui expiationem adhibe­rent. Clarum illud est in circumcisione apud Judaeos exemplum. Sed & in Bellonae initiis sanguinem emis­sum esse discimus ex Tertulliano:33 Hodie (inquit) isthic Bellonae sacratus sanguis de femore pros [...]isso in pal­mulam exceptus fuis datur signatis. Ejusdem ritus me­minerunt & alii. Cum tamen ita scribat in Commo­do suo Lampridius, Bellonae servientes vere exsecare brachium praecepit, colligit Casaubonus plerunque ficta & simulata tantum fuisse vulnera Bellonariorum. Eo venerunt fortasse mollioribus suis interpretati [...]nculis fanatici recentiores. Sed verum fuisse sanguinis emissio­nem quae ab antiquioribus introducta est, & verum illam quae à militibus observata est Bellonae initiatis, [Page 130] è supradicto Tertulliani loco colligimus atque Vegetii, aliorumque plerorumque qui hujus ritus meminerunt. Et vero vetustissimum fuisse illum lustrationis morem per sanguinis emissionem è quamplurimis constat Scrip­turae locis Lev. XIX. 28. Deut. XIV. 3. 1 Reg XVIII. 28. Jer. XVI. 6. Ita nempe Baalitae, ita Gaeli (quorum diem sacrum IX. Kal. April. quem & sanguinis diem ap­pellabant, memorat in D. Claudio Trebellius Pollio, per­peram enim ea ad Bellonam retulit Casaubonus, quae ad magnam matrem ipse retulit Trebellius) ita Isiaci & Lu­perci flagris sese pectorumve tunsionibus male ad san­guinis missionem usque mulctantes. Eodem scilicet exemplo quo sua quoque cum daemonibus foedera Ve­neficae etiam sanguine dicuntur hodie sancire.
  • §. XVIII. Neque vero initiorum duntaxat vicem supplebat baptismus, pacti etiam illam obtinebat. At paciscentium quoque mos erat suo invicem sanguine foedera sancire. Ita circumcisionem suam intelligebant Judaei. Unde etiam qui pacto Mosaico per sanguinem initiatus fuisset, eum, pro receptis Judaeorum mori­bus, [...] appellatum ad Exod. IV. 26. observa­runt Medus atque Gregorius, & ante illos in Lexico suo Schindlerus. Idem in Gentilium quoque pactis ob­tinuit, quorum equidem memoriam aliquam hodie retinemus, antiquissimis, De Medis atque Lydis auctor est in Clio Herodotus, [...]. De Scythis in Melpomene: [...]. De iisdem Scythis atque Medis ita Solinus: Haustu mutui sanguinis foedus sanciunt, non suo tantum more, sed Me­dorum quoque usurpata disciplina, Polyhist. c. 20. Et vero aliorum Barbarorum, quorum haec recepta fue­rit consuerudo, meminerunt; historici etiam recentiores. Quanquam & in illis quoque brutorum sacrisiciis idem intellexisse gentiles ostenderunt nostri adversus Socinia­nos, hominum vicem gessisse illas brutorum mactatio­nes similia sibi imprecantium si fidem fesellissent. Er­go ille quoque sacrificiorum sanguis humani tamen erat sanguinis vicarius, eodemque erat loco censendus acsi homo ipse sanguinem proprium oppignorasser. Cumque duplex esset haec, quam dixi, tam apud Judaeos quam Gentiles, aquae atque sanguinis, peccatorum expiando­rum gratia, recepta lustratio; major ramen credita est, sanguinis, quam aquae, efficacia. Leviora enim erant illa quae aquae aspersione expianda crederentur. Graviora quaeque quae piacula sive [...] habebantur, sanguine pur­ganda erant. Homicidium inter piacula numerabant Ve­teres, quod nimirum ipsi terrae maculam inureret nul­lo, praeterquam sanguinis, lavacro eluendum. Ejus au­tem, si notus fuisset auctor, proprio ejus sanguine pia­culum expiabant; sin latuisset, vaccae sanguine in loco immolandae. Neque vero c [...]des sola, sed & impuritas illa legalis è morticiniis contactu contrahenda vaccae ru­sae cineribus purganda erat. Quinetiam totius populi Israëlitici peccata in34 hircum emissarium imprecatione conjecta sunt, ejusdem, ut Rabbini volunt, morte luen­da. Nec alia Graecorum erat de suis quoque35 [...] sententia, ut ex Aristophanis scholiaste discimus. Tam­que erat universalis haec peccatorum per sanguine [...] purgatio, ut nullam hic exceptionem adhibeat Apo­stolus: 36 Sine sanguinis (inquit) effusione non sit remissio. Ita consentaneum erat illorum temporum dogmati­bus, ut cum utramque tam sanguinis, quam aquae ex­piationem pro baptismo haberent, majorem tamen san­guinei baptismi, quam aquei, virtutem agnoscerent.
  • §. XIX. Et ut sanguini in hoc expiationis negotio, partes concedebant facile primarias; ita humani sangui­nis, prae aliis etiam sanguinibus, vim longe maximam agnoverunt. Inde ortum duxit immanis illa, quae a­pud Veteres invaluit, [...], quod delictis ho­minum expiandis humanus sanguis aptissimus videretur. Cum gravior aliqua immineret ab irato numine patriae calamitas quae multorum exitium epidemicum mina­retur, multorum vitae paucorum erant sanguine redi­mendae, sive is sacrificio esset, sive [...]lio aliquo modo hau­riendus. Eam37 [...], apud Ph [...]enicas rationem reddidit, apud Phil [...]nem Byblium, Pseudo-Sanchoniathon auctor, ut vulgo creditur, vetustissimus. Eandem dicunt rationem Mythologi cur Phryrus & Helle sacrifi­cio destinarentur, cum terrae sterilitas (ita enim Atha­manti persuasit Ino) famem minaretur. Eandem cur Leonis filiae, cur Andromeda, cur etiam, apud recen­tiores Romanos, Curtius & duo Decii se, patriae ser­vandae augendaeve gratia, exitio devoverint. Exerci­tus salutem voluit Agamemnon Iphigenia filia sua, vo­luit & hoste Polyxena, immolanda servare. Multa sunt eodem spectantia exempla quae plenam fidem faciant quantum in humanis criminibus expiandis humano san­guini tribuerint, quantum etiam aqueis illum lustratio­nibus praetulerint. Apud Judaeos ipsa circumcisio sangui­neae omnino expiationis (sive baptismum cum Domino ap­pellare malis) vicem sustinebat, & quidem humano ip­sius initiati sanguine faciendae. Cum itaque id unum ad baptismi rationem proprie spectet ut in eo peccata expianda sint; cum etiam, in ca expiationis ratione, exempla habuerit Dominus tam Judaeorum, quam Gen­tilium, qui sanguini benesicium illud, pariter ac aquae tribuissent, qui humano etiam ipsius initiati sanguini, qui majorem quoque efficaciam sanguineae lustrationi, quam vel aqueae concessissent: Non erat sane consen­taneum ut quam expiandi majorem in sanguine quam in aqua virtutem alii apud se fuisse gloriarentur, ea soli Christiani destituerentur. Praesertim cum in eo versari, jam diximus, universam fere N. T. argumen­tationem, ut quaecunque essent, sive apud Judaeos, sive Gentiles, privilegia de quibus gloriarentur, ea Christia­nis potiori praestantiorique ratione convenire probaren­tur. Non erat consentaneum ut, cum in eadem hac causa baptismi vocem adhiberent tam ipse Dominus quam N. T. scriptores, aliam tamen significationem in­telligerent quam expiandi illam omnium notissimam receptissimamque. Non erat consentaneum ut, qui ita sensissent, aliter tamen loquerentur quam martyrem nostrum jam locutum observavimus, ut nimirum san­guinei baptismi vim etiam expiaetricem aquei baptismi illi longe anteserendam existimarent. Tantum abest ut du­ram hanc, & à sacramentorum dignitate, & Domini mente alienam censere deheamus loquendi rationem, ut purant illam alienam adversarii.
  • §. XX. Ita itaque ostendimus, quam hic omnia apte inter se congrueque, pro illius aetatis dogmatibus cohaereant, si ita Dominum ipsum, ita ejus Apostolos, intelligamus. Inde sequitur pro hoc esse potius sensu praejudicandum, vel, si vocem malimus Tertullianeam, praescribendum, ni clara occurrant in reipsa argumenta cur sit aliter intelligenda. Atqui tantum abest ut in reipsa contraria habeamus argumenta, ut nihil magis faciat ad nostrae sententiae confirmationem quam si rem ipsam penitius examinemus. Animadvertendum itaque quinto ad ipsum baptismi sacramentum pertinere sangui­neum hunc baptismum, & quidem ita pertinere ut par­tem ejus praecipuam consummet. Hoc ubi probatum dederimus, nemo erit, opinor, quin facile concedat praecipuum baptismi fructum ab eo esse jure meritoque expectandum. Nec alio spectat, ut puto, Apostoli illa [Page 131] comparatio qua aquam, sanguinem & Spiritum in unum ita contulit, ut, quemadmodum Pater, Eilius & Spiri­tus S. unum sunt, ita aqua, Spiritus & sanguis sint in unum, quod nempe unum idemque praestent omnes compleantque o [...]icium. De baptismali aqua & Spiritu intelligendum observavimus, ut proinde baptismum il­lum sacramentalem supplere debeat sanguinens hic bap­tismus. Idque ipsum observavit ante nos Origenes, ne quis veterum dogmatibus minus consentaneam suspi­cetur nostram hanc interpretationem. Neque vero pugnat quod sanguineum hunc baptismum secundum ap­pellarint iidem veteres. Ita enim intelligendi sunt, quod, cum renovari denuo non possit sacramentalis ille baptismus, in martyrio tamen ejus beneficia sint de novo, sine ejus tamen ipsius renovatione expectanda, & quod nova fidelium adultorum peccata, quae quidem in aqueo baptismo remissa non essent, hic plene penitusque & pro baptismalis remissionis modo mensuraque remittatur. Quae cum secunda sit remissio, non erit utique mirum si secundo etiam baptismo tribuenda videatur. Sed, mis­so Apostoli testimonio, age rem ipsam, ex propria hu­jus sacramentalis baptismi natura, explicemus.
  • §. XXI. Recolamus itaque imprimis omne hoc baptismi negotium pactum esse quoddam fidelium cum Dev, nec aliunde rectius quam è receptis pactorum moribus explicandum, Esse enim Evangelii [...] ab illa scilicet diversam quae Judaeorum fuerat at­que legis Mosaicae; esse etiam sub Evangelio non Te­stamentum modo, sed & pactum, eamque duplicem [...] significationem Evangelicis etiam temporibus convenire; esse etiam sub mystico Israëlitismo eadem omnino pacti beneficia quae propria olim fuerant Israë­litismi literalis, ut nobis Deus summus in proprium ascri­batur Deum, nos illi vicissim in proprium alcribamur populum; nec illud modo, sed externam esse hanc no­stram cum Deo confoederationem, ita nempe intelligen­dam, ut externum aliquod intercedat unionis politicae vinculum tam nobis invicem, quam Deo etiam nobiscum commune, quo nos ipsi profiteamur Deo foederatos, & ab aliis etiam foederati agnoscamur, ad eundem pla­ne modum quo & Israël secundum carnem pro foederato Dei populo, prae universi orbis gentibus, olim poterat agnosci: haec, inquam, ita sunt ex N. T. ratiociniis manifesta, ut mirum sit esse hodie qui de nostra as­sertione dubitent. Haec enim si vera agnoscamus: pla­ne sequitur externa ea solennia quibus in societatem Chri­stianorum politicam ascribimur, ea foederis esse solennia, Quis autem illud dubitet baptismi esse proprium offi­cium ut per illum sacris Christianorum initiemur, & in propriam ascribamur Christianorum societatem? Con­venit praeterea quod qui confertur in Christianorum baptismo Spiritus, is [...](quae & arrha est scrip­toribus Romanis) in N. T. appelletur. Erat enim in jure Romano arrha pactorum propria, praecipue nup­tialium. Nempe mysticam cum Ecclesia unitatem ma­trimoniali unitati respondere V. ad Eph. innuit Apo­stolus. Propria porro arrha est illius temporis quo pri­mo foedus inimus. Inde sequitur ut de alia Spiritus col­latione, praeterquam baptismali, nequeat intelligi. Conveniunt denique & baptismi illae in Ecclesia pri­maeva formae, Credis? Credo; Abrenuncias? Abrenun­cio. Sunt enim & illae ad Romanorum pactorum for­mas expressae, rursus praecipue nuptialium, Das? Do; Spondes? Spondeo. Unde illud saltem necessario colli­gitur, pro pacto baptismum primaevos saltem habuisse Christianos.
  • §. XXII. Hinc sequitur secundo ut in aliis pactis, ita & in nostro quoque pacto baptismali, duo esse à se invicem distinguenda diversarum partium officia, Dei alia, alia nostra. Ad Deum spectant promissiones quibus cavetur de praestandis baptismi beneficiis, tam illae quae de praesenti praestandae sunt, peccatorum omnium expia­tio, Spiritus S. donatio, mystica cum Christo unio, sal­tem externa, &c. quam quae de futuris adhibentur of­ficii nostri praemiis. Ad nos spectant quae à nobis vi­cissim spondentur pro nostra pacti baptismalis parte prae­standa. Quanquam enim promissiones fateamur extra pacta factas, sine alterius partis obligatione satis commo­de intelligi posse; at quae alteram pacti partem consti­tuunt, illae mutua omnino utrinsque partis exigunt officia. Ipsa hoc pacti ratio necessario supponit. Datae enim fortasse, non certe pactae, illae promissiones dice­rentur quae nulla supponerent officia sibi ex adversa parte respondentia.
  • §. XXXIII. Sequitur tertio jus illud legale omne, quod pacti beneficio obtinemus, ad Dei promissiones, ex officii nostri praestatione esse deducendum. Est e­nim. illud omnium pactorum commune ut quae haben­tur in illis promissiones eae conditionatae intelligantur, nec antea debitae quam praestitae fuerint, ex altera parte, promissionum conditiones. Sed in id genus pa­ctis-quae, ex altera parte, sola includunt benesicia aliis praestanda, nulla vicissim ab aliis recipienda, qualia sint pacta necesse est quae Deo sunt hominibusque commu­nia, nemo est quin aequum fateatur nullum esse pos­se jus ad beneficia, ni praecesserint conditiones ex alte­ra parte praestandae. Nos tamen de jure legali imprae­sentiarum agimus, non de sola aequitate. Et ut aequi­tas aliqua sortasse esse possit, ut qui conditionem im­plere voluerit, conditionis beneficium nonnunquam im­petret, licet illam de facto nondum impleverit, cum nulla sua culpa à conditione etiam de facto praestanda impeditur; at legali saltem jure carere qui-conditio­nem de facto non praestiterit, quocunque tandem re­rum eventu fuerit impeditus, est omnino certissimum. In illis praesertim pactis adhuc validius procedit argu­mentum quorum conditiones non sunt conditiones dun­taxat ad arbitrium imponentis requisitae, sed etiam dispositiones ex parte subjecti necessariae. Cum itaque nullum hujus pacti redundet in Deum beneficium, se­quitur quaecunque Deus à nobis postulat, ea nostri esse causa necessaria, ut proinde ni postulata praestemus, ipsis promissionem beneficiis obtinendis inepti reddamur atque indispositi.
  • §. XXIV. Quarto itaque ut intelligamus quae nobis incumbant in hoc baptismali pacto conditiones à nobis pro nostra pacti parte praestandae, attendendum est quae symbola sint à nobis in ipsis pacti solennibus ad­hibenda, & quid illa symbola, ex ipso Dei instituto significant, & pro legibus significationis symbolicae quae illa saltem aetate vigebant. Quae enim symbola in pacti solennibus usurpantur ea non significandi duntaxat, sed obligandi etiam gratia instituta sunt. Ut enim sa­cramenta omnia, sive mysteria, pro sacris hominum cum Deo pactis intelligenda sunt; ita & id sacri om­nis commercii genuinum est ut symbolice potius quam ad literam, intelligenda sint, nec ita verbis, quam rebus, rerum tamen aliarum symbolis, officia illa re­praesententur quae partium inter se transigentium ha­bentur obligatoria. Quae itaque symbolis baptismalibus significantur ea nos spondere à nobis deinde praestanda virtute pacti baptismalis existimamur, ea à nobis prae­stita jus inde nobis faciunt ut promissa Divina ejusdem pacti Evangelici virtute vendicemus.
  • §. XXV. Quinto in symbolis baptismi nostri sacra­mentalis solennibus, non aquae solius baptismus denota­tur, sed etiam ille sanguinis, verum ita denotetur ut uno eodemque symbolo, uno eodemque denotetur ele­mento, ut proinde ad unum, ut diximus, eundem­que baptismum pertinere intelligantur. Ut enim, cum aqua adhibetur, peccatorum desertionem pollicemur, fu­turamque vitae sanctimoniam quae externo aquae symbolo [Page 132] satis apte repraesentatur; ita cum in aquam descen­dimus & vicissim ex eadem emergimus, Christs mor­tem, sepulturam resurrectionemque repraesentamus, nos­que etiam spondemus horum omnium participes, pa­ratos nimirum ut quaecunque ille nobis immiscrit, ea nos, illius causo ad mortem usque toleraturos. Eo­dem symbolo, qua Christum respicit, intelligimus Christum sibi passiones nostras imputaturum, & quam mercedem ipse à. Patre, pro suo cum Patre foedere vendicat, eadem nostras quoque passiones esse remune­raturum. Ita constabit quo jure sibi baptismi nomen vendicent nostra passiones, cum ad ipsam baptismi sa­cramentalis rationem spectent consummandam. Consta­bit etiam quo porro jure ejusdem sibi vendicent bap­tismi beneficia, cum illis etiam symbolis repraesenten­tur quae à Deo instituta sunt, & quae hoc ipso con­silio instituta sunt ut passiones nostras repraesentent at­que spondeant, & quae Dei etiam nobiscum paciscen­tis sunt quoque symbola sponsoria, ipsum praeterea, pro mutuo pacti jure, ad praestanda ea quae symbolis repraesentantur obligantia, se quoque nostras passiones pro suis agniturum, & suo merito, sua mercede com­pensaturum.
  • §. XXVI. Et vero accuratissime, pro Domini nostri ment [...] atque principiis conceptam hanc omnem fuisse argumentationem facile constabit si diversa di­versarum Scripturarum asserta in unum colligamus quasi fasciculum. Repraesentari imprimis nostram in baptismo cum Christo passionom atque mortem, nec repraesentari modo verumetiam ita repraesentari u [...]cum Christi passione nostras uniat quodammodo & com­munes utrisque faciat, VI [...]. ad Romanos capite satis aperte docet Apostolus. Unam esse nostram Christi­que passionem ex illis ejus verbis constat: Mortui su­mus cum Christo, v. 8. Vetus homo noster simul [...]ruci­fixus est, v. 6. Consepulti sumus cum eo, v. 4. Et qui­dem repraesentatione quadam ad vivum totam hanc transigi unionem illa innuunt: Complantati facti samus similitudini mortis ejus, v. 5. Nec alio quam baptismi officio: An ignoratis quia quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepul­ti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, v. 3, 4. Neque vero unio sola & mera haec habenda est, & quae tota in hominum imaginatione atque aestimatione constituta est. Eam diximus symboli sponsorii esse na­turam ut una inferat legalem quandam obligationem qua partes inter se paciscentes praestare id tenentur quod symbolis repraesentarint. Inde fit ut, quod sola similitudine fieri non potuit, nobis tamen ex hac ipsa repraesentatione jus quoddam ad rem ipsam proveniat, quo unionem ipsam internam & mysticam vendicare possumus, ejusque beneficia. Eo ipso principio ni­tuntur id genus ratiocinia: Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus; simul & resurrectionis eri­mus, v. 5. Si autem mortui sumus cum Christo, credi­mus quia simul etiam vivemus cum Christo, v. 6. Nec enim de alia morte hic agi quam typica hac atque sym­bolica in baptismo repraesentata jam ostendimus. Ea morte symbolica constabat jam desunctos esse apud quos ita argumentatur Apostolus qui mortis nimirum symbolis in baptismo usi fuerant. Inde tanquam è prin­cipio notorio legitima procedebat argumentatio si & illud subintelligamus symbola inter paciscendum usur­pata esse etiam & ipsa sponsoria. Nec aha, ut existi­mo, hypothesi illud nititur etiam ejusdem Apostoli, alio tamen in loco ratiocinium: Igitur, si constarrexi­stis (inquit) cum Christo, qu [...] sursum sunt quavite, &c. Col. III. 1. Mortisicate ergo membra vestra, &c. v. 5. Quod illos jam supponat consurrexisse, ad illud re­ferri non potest quam ad omersionem illam ex aqua baptismali quae resurractionis erat symbolem, ut nimi­rum forensi pactorum idiomate tune resurrexisse existi­marentur cum usurparent resurrectionis symbolum. In­de recte colligit Colossensium officia, ea modo suppo­nantur quae jam ostendimus necessario esse supponen­da. Cum enim mortis illo symbolo, immersione nimi­rum, sponderent se membrorum suorum mortificatio­nem curaturos; & resurrectionis symbolo id quoque spo­pondissent, ad novam se coelestemque vitaus esse re­surrecturos: inde nemo non videt quam ille solide prudenterque argumentetur, cum è pacto promissoque illos hortatur ne officio deessent, fidemve fallerent. Infirmae autem admodum & jejunae forent id genus sequelae si ex inani mortis resurrectionisque symbolo ad mysticam illos mortem resurrectionemque hortaretur.
  • §. XXVII. Ita nimirum constat de facto, ex ipsa aquet baptismi institutione baptismum sanguinis excludi non posse, nec etiam è pacti baptismalis beneficio. Si porro facti rationem quaerimus, ea est, ni fallor, altius è duobus praesertim principiis deducenda: quod scilicet Christi mors ea sit beatae resurrectionis mercede coronanda; quod etiam illud sit in praecipuis baptis­mi beneficiis numerandum ut nimirum baptismi virtu­te illud consequamur ut nostra quoque mors sit Chri­sto imputanda. Quod Christo, eo ipso mortis nomine, ea deberetur, quam dixi, resurrectionis merces, è V. quoque T. jam superius ostendimus. Ex illo nimi­rum antiquiori pacto quo de toto redemtionis negotio incarnationisque cum Patre transegit. Quod enim Christi resurrectio, non tam propriae ejus & nativae Deitati, quam Patri tribuitur; quod etiam Pater non Patris tamen in hac causa personam egerit, sed judicis; nec suae in silium [...] rationem habuerit, sed Christi potius in passione meriti: quod etiam Chri­stus non pro sua hic aequalitate cum Patre, sed plane quasi subditus, sit considerandus, & obedientiae merito praemium exaltationis à Patre repurarit; plane (in­quam) haec omnia arguunt non suam hic, sed vero alienam, & quidem à sua longe diversissimam à Chri­sto susceptam esse personam. Et vero ipsae personae, quam sustinuit, [...]atio pactum aliquod omnino postu­lat, & mutuum cum Patre consensum. Nec enim Christi nomine una aliqua ut Scholae loquuntur, in­dividua persona intelligitur, sed politica & publica quae suo ambitu omnes omnium seculorum locorumque omnium fideles complectatur. His enim omnibus convenire intelliguntur hujus beneficia. Poterant for­tasse Christi merita praemium aliquod ex aequitatis jure sibi impetrare. Quod vero non ex aequo duntaxat, sed pro justitiae debito illud vendicent; quod non sibi modo, sed suis omnibus illud à Patre debeatur, sine pacto prorsus intelligi non potest quo Pater etiam personae politicae illam constitutionem acceptaret. Erat enim hoc antecedenter ad pactum ita arbitrarium ut nulla Patrem, ni ita convenisset, vel aequitas obliga­ret, ut pro Christi meritis mercedem fidelibus per [...]ol­veret, cum praesertim & ipsi Christo, in propria etiam persona persolvisset. Et quidem admodum consenta­neum erat Platonicis illius aevi dogmatibus, ut huic [...] Evangelii [...], quae tamen erat terrestris, alia etiam responderet [...] in coelis cujus vir­tuti sit etiam tribuenda terrestris [...] efficacia. Ita probatum dedimus hoc pactum, quod licet asserant etiam recentiores, neutiquam tamen probant, neo probare unquam poterunt qui nullam nisi ex disertis Scripturarum testimoniis probationem admittunt.
  • §. XXVIII. Huic itaque coelesti pacto duo illa tri­buenda erant: primo ut jure etiam legali Christo prae­mium pro suis meritis deberetur; secundo etiam ut fid [...]les universi unam in lege cum Christo personam constituerent. Nec enim de utrovis horum quic­quam in terrestri pacto cautum legimus. Nondum ta­men [Page 133] ad singulos homines descendit hoc pactum, ut in­telligi possit quinum ad hanc politicam Christi per­sonam homines pertineant ut sibi possint illius coele­stis pacti beneficia vendicare. Proinde praeter hoc Pa­tnis cum Christo coeleste pactum; aliud praeterea ne­cessarium erat, Christi cum hominibus, & quidem pro captu humano ext [...]rnum, externisque symbolis ce­lebrandum, ut constet quinam illi sint qui à Christo pro suis agnoscantur. Hoc autem pactum ut ad sa­crumenta spectat in genere, ita propius & praecipue ad baptismum quod unicum initiationis sacramentum omnes agnoscunt. Illud enim proprie pactum appel­lamus quo jus pacti ejusdemque ben [...]ficia primum con­sequimur, non quo consecuti jus idem aug [...]mus atque consummamus. Qua itaque ratione ad baptismi consum­mationom ostendimus pentinere martyrium, eadem & ad pactum Evangolicum pactique beneficia pertinere censebitur, nequis nominis solius, non item rei per nomen significatae, hanc baptismi cum martyrio com­municationem interpretetur.
  • §. XXIX. Observandum enim sexto, non ea tan­tum generali ratione adumbrari in baptismo martyrium, qun & reliqua omnia baptizati officia adumbrantur; sed quod ipsum aquei baptismi symbolum ita nostrum, quem diximus, sanguineum baptismum repraesentet, ut plane nulla fit aquei baptismi efficacia nisi ad sangui­neum baptismum referatur. Qua enim immersio in a­quam vitae animalis mortificationem, denotat, qua emersio ex eadem novae etiam spirit ualisque vitae spon­sionem, ea, qua dixi, sponsarii symbolic significatione repraesentat; fateor nullum esse Christianae vitae offi­cium quin ad horum alterutrum referatur, cum [...] omnia aut [...] spectent, ut loquamur cum Pythagoraeis, haec ad novam mysticamque vi­tam, ad novam illa mysticamque mortem, similiter referenda. Nec tamen propterea novi baptismi bene­ficia quibuslibet vitae Christianae officiis, sed ne omni­bus quidem simul collectis, asserimus, Cum enim illud dixerimus praecipuum baptismi fuisse consilium ut Christi morientis resurgentisque imaginem ad vi­vum repraesentemus, inde etiam beneficii baptismalis spem omnem ab ea ipsa repraesentatione arcessamus; sequitur proinde ut qua vita atque morte Christum accura­tissime exprimimus, in illis primarium baptismi con­silium constituendum fit, ab [...]isdem baptismi etiam beneficia sint praecipue expectanda. Atqui corporeae erant illae Christi tam mors quam resurrectio, quibus nos profitemur in baptismo consormes, & quarum nos ibidem portemus imaginos, ut in corparae resur­rectionis causa 1 Cor. XV. loquitur etiam Apostolus. Mystica enim resurrectio si sola in baptisma spondere­tur, tota illa Apostoli argumentatio concideret. Est quidem verisimillimum inde ortum esse resurrectionem negantuem errorem quod resurrectionem illam baptismi symbolicam de solius animae mystica resurrectione, non item corporis intelligerent. Cum autem ex universa illa Apostoli disputatione manifestum sit, illud fuisse praecipuum baptismi consilium ut, de quo praecipue illius aetatis fides vacillaret, de eo interponerentur promissiones in pacto baptismali omnium certissimae; plane sequitur Christi resurrectionem, non aliam quam corpoream in baptismo exhiberi, cui & nostra respon­deat resurrectio praecipue corporea. Quod vero ad mortem resurrectionemque mysticas attinet, tantum ab­est ut per illas possimus Christi [...], ut ne vere quidem Christus eo sensu sit unquam mortuus aut resurrexerit. Mori ille peccato non potuit qui nunquam ei vixerat. Mortificare carnem non opus habuit qui nullam unquam sensit carnis rebellionem. Nec resurrexit ille ad novam spiritualemque vitam qui praeterquam spiritualem vitam aliam nullam un­quam duxerat. Mystica ergo mors atque resurrectio se­cundarias fuisse oportet, non primariae in baptismo reprasentationis, quatenus & illae, quanquem nullam cum Christo conformitatem ipsae denotent, disponant saltem ad illam animarum nostrarum cum Christo conformitatem, quam & ipsam Christo fateor esse gra­tissimam.
  • §. XXX. Cum itaque mortis haec resurrectionisque in baptismo repr [...]sentatio ad corpora nostra primo re­ferenda esse probaverimus: sequitur primarium bap­tismi consilium esse ut corpora nostra Christo devovea­mus, nosque promtos spondeamus paratosque ut Christi causa mortem oppetamus, corporum viz. Inde reliquorum baptismi boneficiorum spem concipimus ac­cipimusque omnium certissimam. Imprimis de beata resurrectione corporis nimirum illa, quae corporis passio­nibus accuratissime respondet. Quaeque ut praecipua erat plerisque ratio Christianitatis, ea praesertim aeta­te, recipiendae, ita creditu erat omnium difficillima, ut proinde consentaneum esset eam commendari ar­gumentis omnino certissimis. Tum & mysticam quo­que illam mortem resurrectionemque pollicemur, quae secundaria imm [...]rsionis nostrae emersionisque in baptismo significatione denotantur: & quatenus haec cadem symbola pro Christi etiam parte adhibentur, is una spondet ne suam quidem openam nobis defuturam. Ita constat martyrium in primaria baptismi significa­tione contineri. Constat deinde ita à nobis interpo­sitam hanc martyrii sponsionem ut sit conditio ex nostra parte praestanda unde pendeant reliqua baptismi bene­ficia. Ita sequitur ex pacti hujus jure, martyrio sal­tem in voto deberi omnia baptismi beneficia. Sequitur ita ad baptismi consummationem spectare martyrium ut martyrum de facto praestitum spectat ad consummatio­nem martyrii duntaxat in voto.
  • §. XXXI. Ne vero nimius videar in captandis baptismalis pacti minutiis, colligo septimo non modo ex illius pacti lege, sed vero ex ejusdem etiam aequi­tate, vendicari posse in sanguineo baptismo omnia be­neficia à Christo pro sua pacti baptismalis parte prae­standa, nequid superesse videatur, cur dubitemus rectene haec & pro Christi mente veteres collegerint. Cum enim jam ostenderimus oonditionem à nobis prae­standam, qua jus illud consequamur ad promissa Christi beneficia, hanc ipsam esse corporis nostri pro Christo devotionem; quod nihilominus recens bapti­zatis incruenta morte sublatis concedat tamen Chri­stus baptismi beneficia, ratio non est quod conditionem illam praestiterint cui debentur ex pacti aequitate ejusdem beneficia, sed quod prima pacti beneficia gratis con­cedantur & sine ulla prorsus conditione, praesertim il­lis qui nondum actuali obligationi aut conditioni de facto praestandae obnoxii essent, propter incapacitatem sub­jecti. Adultorum alia est omnino ratio. Quam enim conditionem nondum praestare possunt, eam velle sal­tem poterant, ut facti loco apud Deum [...]abeatur illud ipsum votum. Sunt autem inter se admodum diversae illae aquitatis rationes qua quis excusatur à praestanda pacti conditione, & qua quis eandem le­gis conditionem censetur implevisse, si minus ad lite­ram legis, at pro legislatoris sententia, si aequus mo­do adhibeatur legis interpres. Ita igitur martyrium in voto cum sit pro legis litera reipsa aliud, idem tamen censebitur cum martyrio de facto pro interpretationis aequitate. Ita fiet ut omnia baptismi beneficia soli de­beantur martyrio, saltem in voto. Quod si etiam in baptizatis non-martyribus, soli tamen martyria in voto debeatur jus illud omne quod consecuti in baptismo sunt ad baptismi beneficia; quis est qui non videat potiori ratione tribuendum esse martyrio actuali? Est enim haec legis ipsa conditio, non autem aliud quid [Page 134] quod aequo egeat legis interprete ut pro ipsa conditione censeatur. Quanquam igitur nusquam aliunde con­staret, disertis Evangelicae legis verbis martyrio deberi baptismi beneficia; id tamen facile ex ipsa ejusdem ratiocinii sequela colligeremus.
  • §. XXXII. Est enim ea in omni, humana quo­que, legumlatione probata argumentatio qua legum casibus omissis è ratiocinii paritate prospicimus. iliis nempe canonibus generalibus oriunda, quod causis omnibus consultum cuperent legumlatores; quod ra­tionem ubique ducem sequi vellent; quod denique quam rationem in una causa probassent, eandem essent & in aliis similiter probaturi. Inde contingit ut quae ita constituta fuerint, non pro prudentium modo consiliis habeantur, sed legum etiam vim obtineant. Inde sequitur, si vel pro legum humanarum exemplo Divina etiam legislatio esset instituenda, rationis pa­ritatem pro Divina esse lege intelligendam. Atqui major certe est ratio cur valere in Divina legislatione debeat haec argumentatio quam in humana. Fallun­tur enim in suis ratiociniis humani etiam legislatores, nec sequelas omnes praevident, etiam legitimas; ut proinde etiam cum recte argumentamur ex eorum principiis, adhuc tamen dubitare liceat essentne tamen illi nostras sequelas probaturi. Deus tamen nec in principiis hallucinari, nec in sequelis, potest. Ita cer­tum erit quam rationem in una causa probarit, in aliis etiam esse agniturum. Certum erit, si martyrii cau­sa tanta beneficia in baptismo concedat, ipsi martyrio longe potiori ratione concessurum. Certum si mar­tyrii vel votum tanta tamen & tam copiosa mercede compenset, nihil esse quod metuamus soluto voto ean­dem mercedem esse negaturum. Certum denique proinde, si plenam numerisque suis omnibus absolu­tam peccatorum remisionem consequantur baptizati, fo­re omnino ut candem consequantur martyres.
  • §. XXXIII. Addo enim octavo non ita esse in­telligendum hoc commune baptismi jus atque marty­rii, ut in baptismo remittantur peccata virtute qui­dem illius in voto martyrii quod profitemur in baptismo, sola tamen illa quae baptismum praecesserint, non item ca quae inter baptismum admissa fuerint atque mar­tyrium. Aliter veteres hoc etiam ipso paria facere censuerunt cum baptismo martyrium, quod ut in bap­tismo peccata omnia remittuntur, ipsum nempe bap­tismum praecedentia, non originale duntaxat, verum­etiam actualia, idem sit de martyrio quoque sentien­dum, delere scilicet universae vitae flagitia, nihil ut praeterea supersit expiandum. Recte quidem illi è principiis modo explicatis. Si enim propter illud martyrii votum concedatur peccatorum praeteritorum plena indulgentia; parem utique indulgentiam potius, ut dixi, expectabimus, eodem voto jam soluto. At par illa indulgentia esse nequit si quocunque tandem tempore susceptus baptismus peccata tamen praeterita universa deleat, nec tamen alia in martyrio delean­tur quam quae baptismum praecesserint, tanto utique intervallo à se dissitum, cui & intervallo peccatorum nondum remissorum copia necessario responderit. Pro pacti certe aequitate, quo magis conditiones praestamus pro nostra pacti parte praestandas, eo consequitur ac­crescitque nobis jus ad mercedem à Deo praestandam validius; eo & vicissim major erit ipsius Dei ad mer­cedem, quam pollicitus est, praestandam, obligatio; eo etiam favorem Dei possumus, pro pacti ratione, ampliorem nobis vendicare. Quin &, missa pacti con­sideratione, favorem saltem, quem dixi, Dei illum tanto majori cum fiducia possumus expectare, quan­to nostram versus Deum benevolentiam luculentius testatum facimus. Qui autem s [...]nguinem suum pro Deo profuderit, hunc nemo dubitet longe certe te­statiorem fecisse suam versus Deum benevolentiam, quam qui promto fuerit duntaxat expeditoque ad profundendum animo. Et cum gratiae speciali tribua­mus si quis pro facto voluntatem fuerit interpretatus, signum est profecto factum ipsum ad justitiae rationem propius accedere, longe certe adhuc propius siquando pacti etiam consideratio intercesserit. Est itaque na­turae pacti, est & rectae rationi, prorsus consentaneum, ut quam peccatorum indulgentiam plenariam baptismo concedimus, eam nec martyrio negandam existime­mus.
  • §. XXXIV. Quid quod illud etiam, pro recep­tis pactorum moribus, omnes aequum agnoscant, ut siquando stipulatione primum interposita nonnullae praemii primitiae stipulatori in manus tradantur; at cer­te fidem stipulationis liberatam, praestitamque pacti con­ditionem maneat praemii plenitudo, eo copiosior quo & illae fuerint ampliores. Arrham tradunt in manus pacta nuptialia, at nondum dotem nisi consummato ma­trimonio. Idem & in aliis quae ad bona passionesque spectant pactis solet obtinere. Verum hoc in illis praecipue pactis elucet quae nondum-adultorum nomi­ne stipulantur tutores. Inchoato quodam jure vestit ipsa illa inchoata stipulatio. Donec tamen adulti fue­rint, & ad annos conditionum praestandarum capa­ces provecti, pactumque suo quoque proprio nomine consummandum, nondum pleno jure atque consum­mato quae jam consccuti sunt possidere censentur, nedum ut jas habeant tam firmum ad futura pacti praemia. Quorsum illud ni majori in pretio haberentur conditiones jam praestitae, quam susceptae duntaxat & fide quantumcunque firma praestandae? Ita igitur con­summati in martyrio baptismi pleniorem fore quam in­choati indulgentiam consentaneum est. Ut proinde, si peccata praeterita eluantur in baptismo aqueo, nihil sit cur dubitemus fore etiam eluenda in baptismo san­guineo.
  • §. XXXV. Quod enim spatio temporis interposi­to baptismum aqueum sequatur sanguineus, non est utique quod à baptismi natura alienum censeamus. Distinxit, ut vidimus, Apostolus tres baptismi par­tes, aquam, Spiritum & sanguinem. Nec tamen qui baptismo aqueo lustrarentur, semper tamen uno eo­demque tempore Spiritum etiam accipiebant baptisma­lem, ut alibi probavimus. Apostoli aqueo baptismo, superstite adhuc Domino perfusi sunt, cum tamen Spiritum nemo, nisi post ejusdem resurrectionem ac­ciperet. Samaritanos aqua expiavit Philippus diaco­nus; Spiritum nemo poterat iisdem conferre praeter Apostolos. Quid igitur, Aquaene soli tribuemus vim illam peccatorum praeteritorum expiatricem? Ita fieret ut nova opus esset expiatione peccatorum aqueum bap­tismum consecutorum. Sicut enim in Gentilium my­steriis elementa [...] viam [...] parare crede­bantur, nequid superesset impurum cum sanctiora commercia ambirent; ita Spiritui proculdubio inser­viebat aquea illa lustratio nequa vasis impuritas obsta­ret quo minus posset pro dignitate sua recipi. Pror­sus itaque alienum erat ab ejus sanctitate ut quis illum impurus acciperet. Proinde necessarium erat ut ipse Spiritus vicem aquae suppleret pro peccatorum expia­tione baptismo aqueo recentiorum. Quod si Spiritui vim illam concedamus, non erit utique cur à san­guine alienum censeamus. Pro pacti ratione à sangui­ne potius expectanda erat, quod ille ad officium no­strum dispositionemque spectat quorum major haberi solet in pactorum jure ratio quam donorum Dei gra­tuitorum. Favet porro quod pro illius aevi dogma­tibus Platonicis (è quibus omnis haec Theologia sym­bolica omnino explicanda est) cum à prototypes omnis illa symbolorum sive antityporum virtus deducenda cre­deretur; [Page 135] ita tamen symbolorum efficaciam explica­bant, ut quidem ipsa per se nihil ad effectum con­ferrent, indicarent duntaxat cui prototyporum illa na­tiva virtus esset applicanda, ita ut ab ipsis prototypis omnis illa virtus, seu naturalis illa esset, seu juris etiam legalis, esset expectanda. Et cum [...]qua esse debeat paciscentium conditio qua juris illo conjunguntur in­ter se commercio; congruum profecto est ut quam vim symbolis Divinis pro Dei obligatione concedimus, eandem nostris pro nostra obligatione vicissim conceda­mus; & quo pacti jure Deus delinquentes afficit supplicio, eodem jure teneatur ad mercedem illis, qui conditionem praestiterint, retribuendam. Si itaque martyrii vel professio, martyrii absentis virtute remis­sionem peccatorum praestet, eandem certe necessario oportet, ipsum, quando [...]dest, praestare martyrium. Convenitque accuratissime, quod superius huc re­tulimus, cum stolas suas martyres in Agni sanguine la­visse narrantur. Nec enim id de baptismi lavacro ita commode poterat intelligi, quod omnium fidelium commune fuerat, sed de lavacro patientium proprio; nec de illorum duntaxat peccatorum expiatione quae tantam illam tribulationem antecesserant, in baptismo scilicet aqueo expiata, sed illorum quoque quae in ipsa illa tribulatione essent expianda.
  • §. XXXVI. Neque vero erit quod miremur tan­tam veteres baptismo martyrum sanguineo vim assignas­se, si & illud recolamus nono martyrum illum san­guinem Christo ipsi à veteribus fuisse attributum: & quidem ita Christo ut ne martyrum fuisse crederetur, nec in martyrum propria duntaxat commoda cessisse, sed vero in Ecclesiae potius universae Haec è veterum sententia superiori Dissertatione probavimus, ubi & illud pariter ostendimus quam non essent à Scrip­turis sacrorumque Scriptorum principiis abhorrentia. Haec itaque si concedantur, jam intelligemus quam solide illi prudenterque omnem hanc baptismi sangui­nei efficaciam è Scriptura collegerint. Christi enim sanguini nemo dubitat convenire hanc peccatorum expiationem. Christi autem nomen pro universo Chri­sti corpore mystico saepissime intelligitur. Quidni igi­tur vim illam peccatorum purgatricem Christo ita intellecto asseramus? Nihil est profecto, cur quoties Christi sanguinem peccata nostra lavare atque purgare tradunt sacrae literae, de personali ejus sanguine illas duntaxat intelligamus. Et vero nominis ratio suadet potius ut sit virtus haec Christo cum ejusdem mystico corpore, communis. Quod enim nomen suum nobis­cum communicet, id illo nempe consilio fecit ut & jura nomini respondentia intelligantur esse commu­nia. Ut in matrimoniali unitate (quam hic adhibet Apostolus ad Christi mysticam cum Ecclesia unitatem explicandam) commune viro atque foeminae nomen communia etiam utriusque in lege jura facit. Ita & cum martyrum sanguis pro Christi sanguine habetur, consentaneum est id idcirco fieri ut & jura utriusque sanguinis fiant invicem communia. Nihil autem est quod dubitemus quodvis Christi symbolum à vero ta­men ejusdem atque orig [...]nali sanguine superari. Eo­dem tamen rediturum diximus seu martyrum sangui­nem pro suo Christus agnoverit; seu per mysticam utriusque sanguinis unionem proprii etiam sanguinis virtutem per martyrium applicuerit. Illa certe ipsa vel applicatio tanto efficacior esse debuit quo Christi san­guinem propius attingit, magisque viva repraesenta­tione exhibet.
  • §. XXXVII. Estque adhuc eo magis consenta­neum recte veteres, & pro causae aequitate hic esse argumentatos, Quod 10o. non quibuslibet fidelium seu passionibus, seu mortibus, tantam virtutem assig­narint, sed illis duntaxat quibus ad Christi mortis exemplum propius accessissent, cum nempe publica Ecclesiae fratrumque causa sese obtulissent. Est qui­dem sanctorum omnium in conspectu Domini mors quae­libet pretiosa. Est & adhuc pretiosior innocentium, eorum scilicet quos vis oppressit iniquorum homi­num. Sed & illam Deo caram esse nihil est quod dubitemus qua occumbunt ii quibus officia sua quae­libet vita sunt ipsa cariora, qui mortem prae peccato eligunt. Estque etiam haec ipsa mors baptismali officio affinis, ne ab illius pr [...]miis privilegiisque, putetur prorsus aliena. Nec illa proculdubio Deo ingrata mors, quam tantis Ethnici esserunt praeconiis, qua quis patriae vitam suam impendit, multorumque mor­tes una morte redimit, nec illa etiam à Christi exem­plo aliena. Longe tamen omnium proxime ad Chri­sti illud illustrissimum accedit exemp [...]um, si & ani­marum causa quis, & communi quidem illa multo­rum, vel etiam omnium ubicunque fidelium, mor­tem oppetat; Si quis pro communi fide, pro com­muni fidelium corpore, pro communi unitate unita­tisque communi vinculo, ut corpus Christi mysticum in sua integritate conservet, & nova insuper resipis­centium accessione locupletet. Hoc est ferri [...], hoc est Christi, & quidem patientis, [...] portare; hoc est supplere quae deerant Christi pro Ecclesia passionibus; hoc cum eo mori, crucisigi, sepe­liri, cum & eadem patimur, & eadem etiam de cau­sa, cum & passionem & passionis causam habemus cum Christo communem. Plane innuunt haec omnia esse mysticam quandam, in hac ipsa passionum causa com­munem nobis cum Christo unitatem, ut proinde ad unam utraeque eandemque passionum collectionem per­tinere censeantur. In his autem de unitate mystica ratiociniis id genus canones, & quidem universales il­los, agnoscit Apostolus, ‘Quod capiti convenit, id & membris esse commune; Quod primitiis, id & massae universae.’ Ni universales fuissent illi, quos diximus, canones, omnino subjungere debuit Apo­stolus cur in illa potius quam in alia qualibet causa essent agnoscendi. Argumentantis enim personam hic sustinuit Apostolus, non autem illius qui pro sua duntaxat auctoritate dictaret. Ita igitur quae peccato­rum expiatio capiti, eadem & membris; quae hujus sanguinis primitiis, eadem & massae conveniet. Ita scilicet nos incitare voluit Dominus ad mortem pro fratribus lubenti animo constantique obeundam, ut in hac ipsa etiam causa ipsum imitaremur, ut sicut ipse pro nobis vitam posuit, & nos pro fratribus vitam poneremus 1 S. Joan. III, 16. Ita vitam pro Apostolo ponere parati erant discipuli, ipse vicissim pro disci­pulis. Ita Ignatius [...] eorum esse voluit qui Episcopis adhaererent, quod scilicet eorum [...] sua, vitas nempe vita, redimere voluerit. In­de tantus ille Christianorum in se invicem amor quo illustres illos & conspicuos fuisse sua etiam aetate memorat Tertullianus. Damonis & Pythiae Historia apud Pythagoraeos longe celeberrima est. Hos aemu­lati Judaeoru [...] sunt Esseni, illos Christiani, quos ta­men omnes longo intervallo superarunt. Ita con­veniebat ad amussim cum hisce principiis praxis etiam primaevorum Christianorum. Ita praxim illam gene­rosissimam prudentissimis etiam principiis fulcivit Do­minus legislator omnium longe peritissimus.
  • §. XXXVIII. Quae cum ita se habeant, jam fa­cile intelligimus nihil esse cur male audiant, hac in causa, primaevi Christiani. Baptismi titulo martyrium insignierunt. Nec temere id, nec pro suo duntaxat arbitrio. Christum nimirum ipsum habuerunt quem sequerentur auctorem. Sed cum titulo jura etiam bap­tismi martyrio tribuerunt, & quidem Sacramentalis baptismi à Deo ipso instituti. Immane proculdubio [Page 136] facinus, si quae à Deo essent in pacto Sacramentali praestanda, ea suis adinventis assererent, nullo tamen nixi Dei promisso, nullo Dei legitimo vicario qui Dei personam agere saltem pos [...]et, & Dei nomine ea polliceri quae Deus ipse, propter legitimam delega­tionem, praestare teneretur. Sed longe aberant ab eo scelere veteres ut Dei nomen, sine Divina tamen au­ctoritate, suis institutis praetexerent. At impium pro­fecto non fuit si conditiones à Deo ipso praestandas ex­pectarent in pacto baptismali ab ipso instituto. Impium non fuit è baptismi Sacramentalis consilio colligere siquid porro in pacto baptismali videretur inclusum. Im­pium non fuit hoc ipsum de martyrio colligere, siqua possent legitima Sacramentorumque propria argumen­tatione. Impium denique non fuit, si & martyrio, ubi id probassent, & jura quoque baptismalia assererent. Atqui baptismo martyrium non conferunt modo, sed etiam antesf [...]runt. Male quidem id, si jam constitisset sua nimirum humana instituta cum Divinis ausos esse contendere. Sed vero aliter se rem habere ex dictis constat. Cum in pacto baptismali includi martyrium probarint veteres, immerito sane martyrium humanis institutis accensent adversarii. Jam non humana cum Divinis instituta contendunt, sed Divina cum Divi­nis, vel unam fortasse potius Divini instituti partem cum alta ejusdem instituti parte. Nihil autem vetat quo minus Divinorum institutorum alterum altero possit esse praestantius: quin id potius necesse est quo­ties ad eundem finem referuntur, cum aliqua tamen subordinatione. Quod enim finem illum propius attin­git, id necessario erit, in medii ratione, praestantius. At à pactis symbolicis (qualia Sacramenta esse omnes agnoscunt) sejungi nequit istiusmodi subordinatio. Cum enim symbola adhibeantur ad alia tamen officia à symbolis diversissima repraesentanda, ipsaque adeo illa repraesentatione spondenda, ut proinde mediorum utraque vicem impleant; constat tamen officii quam symboli longe potiorem esse rationem, jusque ad mer­cedem à Deo promissam conferre longe auctius atque validius. Dici tamen denique potest tam symbolum nostrae in baptismo prosessionis, quam conditionem quam eo symbolo spondemus à nostra pacti baptisma­lis parte praestandam, quanquam in pacto à Deo qui­dem instituto adhibeantur, ad humana tamen officia, partemque pacti illam quae homines spectat, attine­re. Ita non cum humanis Divina conferentur, sed cum humanis officiis alia officia & illa quoque pariter humana, ut alia aliis meliora habeantur, & Deo gra­tiora. Fateor equidem horum officiorum jus ad mer­cedem pacto institutionique Divinae totum acceptum esse referendum. Id tamen ita verum est ut quan­quam non propter opera Deus mercedem retribuat, at secundum opera fiat illa retributio, ut proinde in officiis nostris quo sunt quaeque in se praestantiora & Deo gratiora, eo exigantur à Deo paciscente diligen­tius, & mercede copiosiori coronentur.
  • §. XXXIX. Quanquam autem baptismi solius ra­tionem in hac nostra Dissertatione habuerimus; quod tamen de baptismo asseruimus, idem de altero Eucharistiae sacramento asserere poteramus, repraesen­tare nimirum hic, atque adeo sponderi, nostrum pro Christo martyrium, ut proinde hujus etiam Euchari­stia pacti praemia possint à martyribus vendicari. Nec enim aliter in pane Eucharistico fracto repraesentatur corpus Domini quam ut passum, fractum, crucifixum; nec aliter in effuso vino sanguis quam ut ipse etiam effusus. Quis est qui non videat quam sint haec ma­nifesto ad passiones Christi referenda? Cum itaque per unum illum panem unum nos cum Christo corpus pro­fiteamur, 1 Cor. X. 17. id plane pro symbolico spon­dendi ritu, spondemus, non in corpore modo nos, sed in ipsis quoque corporis passionibus cum Christo fore communicaturos, ut & ipsi nos paratos praeste­mus ut cum eo patiamur atque crucifigamur. Cum etiam dicitur hic sanguis pro multis effusus, id porro pollicemur, nos etiam, pro Christi exemplo, eo promtiori animo ad patiendum accessuros quo plu­rium salutem intelligimus nostra fore morte promo­vendam. Ita enim fore ut Christi patientis exemplum magis ad vivum repraesentemus. Proinde verisimilia sunt, & Divino consilio prorsus consentanea, quae de martyrii praemiis hucusque disputavimus, cum eo utriusque sacramenti pacta collineare videamus.
  • §. XL. Quanquam etiam unicum illud hactenus tractaverimus baptismi beneficium (quod etiam ipsum privativum est) peccatorum scilicet remissionem, unde etiam sequitur impunitas, & ipsa etiam privativa; non est tamen inde ut propterea negemus jus esse martyribus ad positiva baptismi beneficia. Si enim cum Christo patimur, cum eodem etiam regnabimus. Ita argumentatur Apostolus è canone harum mysticarum argumentationum proprio. Ita etiam & veteres cum primarium martyribus, ut ostendimus, in regno Chri­sti, consessum assererent. Et merito quidem illi. Si enim Christo passuro merces proposita est, debeba­tur certe illi, praestita pacti conditione, tanta illa mer­ces. Si & nos candem Christi patientis personam in nostra quoque passione sustineamus; & quidem eo ipso sustineamus consilio ut quae jura Christo patien­ti pro pacto Divino accrescebant, & nobis quoque si­militer patientibus accrescerent; sequitur & nobis patientibus ingentem illam repositam esse mercedem, tantam scilicet quanta Christo, pro hujus pacti jure debebatur, & quidem ex ejusdem pacti eodem etiam jure. Ita fiet ut universa baptismi beneficia, tam negativa, quam etiam positiva, martyribus debean­tur.
FINIS.

APPENDIX AD DISSERTATIONES CYPRIANICAS. PROLEGOMENA.

Canon Regum Astronomicus, partim cum MSS. editisque collatus, partim è MSS. nunc primum editus.

Fasti Graeci priores, Theonis forsitan Alexandrini, ex archivis tamen sacerdotum Heliopoli­tanorum) nunc primum editi, è MSo. Saviliano.

Fragmentum Theonis Alexandrini in [...] Ptolemaei [...], è MSo. Barocciano.

Fasti Graeci posteriores, forte Imperatoris Heraclii, ex apographo Vossiano.

Fragmentum Imperatoris Heraclii in [...] Ptolemaei [...]è MSo. eodem Barocciano.

Fasti Latini è MSo. Collegii Corporis Christi Oxoniensis.

AB HENRICO DODWELLO A. M. DUBLINIENSI.

PROLEGOMENA,
De fastis sequentibus tam Graecis quam Latinis, deque regum regnorumque canone Astronomico.

Graeci fasti priores utilissimi in temporibus persecutionis Diocletianeae, §. I. Cur tanta in illius persecutionis Coss. fastorum discrepantia, §. II. Alexandrinus fuit horum fastorum concinnator, §. III. Duplex erat anni AEgyptiaci forma, alia Alexandrinorum, quae & apud scriptores Christianos; alia reliquorum AEgyptiorum, quae & apud scriptores Ethni­cos longe notior erat atque usurpatior, §. IV. Cur anni vagi formam ita studiose retinue­rint Ethnici AEgyptii, §. V. Profligato cultu Idololatrico sensim extincta, §. VI. Haec fixi anni atque vagi comparatio à Theone Alexandrino instituta, §. VII. Ano. Augusti Vo. concurrebant Thoth Alexandrinus & AEgyptius, Ano. Aug. IXo. admissa est ab Alexan­drinis prima intercalatio, §. VIII. Fastos suos à caniculae ortu fixo in anno Juliano in­choavit Theon, concurrente etiam Thoth mobili, ipsoque adeo anni magni novi canicula­ris exordio, §. IX. Ortum caniculae in AEgypto Julii XXo, in anno fixo Juliano, as­signabant, §. X. Diversa admodum ab invicem de stellarum ortu erant & occasu veterum parapegmata; in designando tamen ortu caniculae plerique ad hunc ipsum etiam diem prope accedebant, §. XI. Accessit certe noster Theon, §. XII. Locus Solini difficilis explica­tur. Canicula Syrius & terra AEgypti Seriadica à Nilo qui vetustissimo nomine Siris ap­pellatus est, §. XIII. Natalis mundi primus erat cycli magni dies quo ad unum & com­mune primordium redituri credebantur sol & luna in anno AEgyptiaco vago, §. XIV. Sacerdotum AEgyptiorum erat haec Epocha. Solinus Antonino Pio junior, §. XV. Sa­cerdotum etiam Heliopolitanorum, §. XVI. Conciliantur inter se de hujus Epochae ini­tio Theon & Censorinus. Ab Antonini Pii initio hanc Epocham deduxerunt Sacerdotes AEgyptii, §. XVII. Cum novo cycli mundani initio aetatem auream redire credebant, eamque Antonino Pio, quod in ejus tempora incidisset, gratulabantur, §. XVIII. Fostos hosce collegerunt, Sacerdotes, pro sua quisque aetate, Heliopolitani; ab illis Theonem ac­cepisse probabile est, §. XIX. Horum fastorum errores Librariorum esse potius, quam pri­morum Auctorum, §. XX.

De fastis Graecis secundis Heraclianis, §. XXI.

Utrique fasti canoni Astronomico aptati, §. XXII. AEra Nabonasari, pro observationi­bus Astronomicis, omnium antiquissima, §. XXIII. Illae observationes publici erant A­stronomorum Babyloniorum Collegii, à Beroso primum, ex archivis Chaldaeorum, Grae­ce editae, §. XXIV. Satis apte convenit AEra Nabonasari cum Historia Astrologiae judi­ciariae, §. XXV. Cum Berosi rationibus convenit noster canon, §. XXVI. A Beroso accepit Hipparchus, ab Hipparcho Astronomi Alexandrini, §. XXVII. Prima canonis Epocha defenditur, §. XXVIII. Secunda Epocha Astronomis usitatissima, sed recentius introducta, §. XXIX. Certa tamen, §. XXX, XXXI. Tertia Augustorum Epocha fixa Astronomis inutilis; vaga utilis, & certis Imperatorum annis ab Astronomis signata, §. XXXII. Ultima Diocletiani Epocha nullis Imperatorum annis ab Astronomis distin­cta, §. XXXIII. Canonis Astronomici dies incipiunt à meridie. Cur illud initium con­stituerit Ptolemaeus, §. XXXIV. Anni à neomenia Thoth. Ita in Epochis incepisse ostenditur, §. XXXV. Ita & in regum singulorum annis Epochae primae, §. XXXVI. Epochae etiam secundae, §. XXXVII. Praecipue vero constat in Epocha tertia. Percur­runtur Imperatorum Romanorum tempora usque ad Nervam, §. XXXVIII. Trajani initia varia, primum, idemque citimum à morte Nervae Jan. XXVIIIo. A. D. XCVIIIi §. XXXIX. Secundum altius, à Nervae abdicatione. Nullum hoc tempore discrimen Caesarum atque Augustorum, §. XL. Abdicavit Nerva Dec. XXVIIo. A. D. XCVIIi, §. XLI. Tertium, ab adoptione Oct. XXVII. A. D. XCVIIi. mortuus Trajanus A. D. CXVIIo, §. XLII. Numeravit tamen ab A. D. CXVIo. Trib. Pot. cum canone, Hadria­nus, §. XLIII, XLIV. Vera honorum AElii Caesaris series, §. XLV. Provinciam Pannonicam fine anni Dom. CXXXVIi. administravit, §. XLVI. De secundo AElii con­sulatu, §. XLVII. Duplicem habuit Hadrianus natalem, adoptionis alium ab A. D. CXVIo. alium [...]à morte Trajani, numerandum, §. XLVIII. Non tamen anno CXVIo. Hadrianum palam agnovit Imperii haeredem Trajanus, §. XLIX. Percurritur canon ab Antonino Pio ad Caracallam, §. L. A Caracalla ad Alexandrum, (cur inde natales Imperatorum non habeamus ita certo consignatos,) §. LI. Ab Alexandro ad De­cium, §. LII. In Decio canon non potest omnino defendi, §. LIII. à Decio ad Pro­bum, §. LIV. à Probo ad Diocletianum, §. LV. Post tempora Ptolemaei non est hu­jus [Page 140] canonis eadem, quae antea, auctoritas. Tempora secuta sunt Reip. perturbatissima, §. LVI. Scriptores deinde paueissimi, & neglecta Astronomiae studia, etiam Alexandriae, §. LVII. Restaurato, post Concilium Nicaenum, occasione cycli Paschalis, apud Alexan­drinos Christianos, studio Astronomiae; ea occasione canonem, in Imperatorum tempori­bus, ab Antonino Pio usque ad Diocletianum, suppleverunt fortasse recentiores, §. LVIII, LIX, LX.

De fastis postremis Latinis, §. LXI. Ratio reddita de MSS. §. LXII.

  • §. I. FAstos hic, benigne Lector, habes in universum tres, Grae­cos duos, tertios Latinos, Grae­cos priores in temporibus per­secutionis Diocl [...]tianeae utilissi­mos expertus, proinde tecum communicandos censui. Tem­pus depositi à Diocletiano & Maximiano Herculio Im­perii Augustei, sumtique à Constantio Chloro & Maxi­miano Galerio, hic clarissime consignatum habemus. Cum enim pro An. Dom. CCCVi. Coss. Constanti­num legimus & Maximinum Caesares (Constantium quem dixi illum atque Maximianum Galerium intel­ligit) & pro anno CCCVIo. eosdem iterum, sed novo jam Augustorum titulo auctos: facile colligi­mus anni CCCVi. initio jam Caesares fuisse duntaxat cum fastis inscriberentur, nondum scilicet deposito primorum principum Imperio; eodem tamen anno provecto factos Augustos, ut proinde sequentis anni CCCVIi initio Augusti appellentur. Constat etiam repetiti utriusque consulatus ratio. Pro regulis enim CI.1 Pagi, novos anni CCCVIi. Augustos oportuit sequenti anno Coss. procedere. Proximo anno CCCVIIo. Coss. legimus Severum Augustum & Maxi­mianum Caesarem. Maximinum vult quem Caesarem appellat. Habemus itaque primum Maximini consu­latum frustra alibi à CI.2 Baluzio quaesitum. Quan­quam & in libro de praefectis urbi obscura etiam ex­tent hujus consulatus vestigia. Anni enim CCCVIIi. usque ad mensem Aprilem, Coss. ibi consignatos ita legimus. Maximian. VII. & Maximian Secundus il­le Maximianus non alius est à nostro Maximino. Nec enim recentiores modo, sed & illius seculi coaeva monumenta haec nomina confundunt cum Maximi­no Maximianum, & cum Constantino Constantium. Ita intelligimus, vel superioris anni fine, vel hujus initio, hostem Italis fuisse Severum (quem propterea suis fa­stis expunxerint) & fortasse captivum, ut proinde Galerium ejus loco sufficerent, & cum altero Galerii Consule conjungerent; quem tamen & ipsum postea similiter hostem è suis fastis, à mense Aprili, simili­ter expunxerint, & novum sibi jam utrumque Con­sulem Occidentalem substituerint, ut proinde & illa quoque Galerii in Italiam expeditio, aut affecto Martio, aut Aprili ineunte, contigerit. Discimus praeterea jam superiori anno titulo Augusteo ornatum esse Severum, ut hujus anni initio Augustus appella­retur. Nova & haec, nec, ut puto, aliunde discen­da, cum ne consulatum quidem Serveri in editis, quos habemus, fastis ullibi repercris. Et tamen ordine succedunt, pro Cl. Pagi regulis, admodum consen­taneo, ut nimirum post deposituum à supremis Augu­stis A. D. CCCVo. Imperium, novi primum Augusti anno CCCVIo. tum & novi Caesares anno CCCVIIo. Coss. processerint. Iidem porro fasti anno CCCIXo. Licinium Augustum Coss. exhibent cum collega Con­stantino M. quem auctor perpetam Constantium scrip­fit. Constantimum itaque nondum Orientales Augustum, ut videtur, agnoverunt, cum tamen Licinium su­periori anno à Galerio renunciatum agnoscerent. Coss. deinde anni CCCXi. frustra alibi quaesieris, Andronicum & Probum. Haec de horum fastorum utilitate pro hoc, quem dixi, limite persecutionis Dio­cletianeae. Nimius enim forem si & aliorum tempo­rum utilia hic annotarem.
  • §. II. Quod autem fuerint, hoc in loco, fasti omnes ab invicem aliquanto discrepantiores, ratio ma­nifesta est. Nempe deposito à senioribus Augustis Imperio, statim vacillare coepit in novis principibus Imperii concordia. Ita factum ut quos Coss. alius Im­perator crearet, alii minime agnoscerent, sed novos ipsi, pro sua quisque ditione, in eorum locum suf­ficerent. Coepit hoc sibi jus vendicare Maxentius à fuga patris Maximiani Herculii, sub finem anni CCCVIIi. Ab eo usque tempore Coss. sibi proprios atque Italiae designavit, quorum hodieque nomina nobis conservarunt auctor praestantissimi libelii depraefectis Urbi atque Idatius. Alios interim fecit Coss. pro sua ditione Constantinus, praesertim post nuptias Faustae confirmatior jam factus, atque novo Augusti titulo auctus, ab Herculio. Quanquam & superiori anno CCCVIIo. à mense Aprili, alios ab orientalis Imperii consulibus retulit libellus praef. Urbi in occi­dente suffectos. Verum illi totius erant occidentis com­munes quousque perstitit patris Maximiani concor­dia cum filio Maxentio. Alios inde Galli, alios Itali, sibi proprios agnoscebant. Alios rurus creavit pro suo saltem Augusteo Imperio Galerius, qui nullum occidentalium Imperatorum jus pro eo intervallo com­probavit. Hos acceperitne in sua ditione Caesarea Maximinus, non constat. Duravitque illa Impertato­rum discordia ab obitu Constantii Chlori An. Dom. CCCVIo. ad debellatum usque anno CCCXIIo. Maxentium. Inde intelligimus cur etiam anni CCCVIIi. Coss. Galerianos Severum atque Maximi­num nulli hodieque agnoscant fasti occidentales. Jam enim purpuram resumserat Herculius cum consulatu, ascito sibi collega Constantino; jam Italiam petebat hostis cum exercitu Severus, profligatum Severum secutus eodem etiam anno cum exercitu infesto ho­stis Galerius. Andronicum & Probum Coss. fecerit for­tasse vel desertus à Licinio Galerius, vel desertor Ga­leris Maximinus qui de Augusteo Licini titulo se Ga­lerio subinsensum prodidit, & aegre admodum, si forte, in officio retentus est, uti discimus è3 Lactan­tio. Perturbatissimum certe Imperii statum ipsi in­nuunt postconsulatus. Ita enim fastos notabant quo­ties comitiorum consularium nullum esset otium. Hosce orientiales consulatus è fastis etiam orientalibus eraserint fortasse, victo Maximino, occidentales Imperatores, sive Constantinus, sive Licinius; vel in gratiam victo­rum, ipsi etiam librarii. Cum enim unius Imperii non nisi unos Coss. fastis inscribendos existimarent, illos potissimum seligendos credebant quorum gra­tior esset memoria, & in monumentis frequentior. Ita certe factum verisimile est, ut orientales, quos dixi, Coss. reticerent, non Idatius modo & fasti Bucheriani, qui Latini erant, & Occidentalium proin­de consulum duntaxat meminisse putandi sunt, sed & Graeci illi quos Siculos appellant. Noster tamen [Page 141] Alexandrinus fuit, provinciae nimirum illius quae & Imperatores, & Coss. agnoscebat duntaxat orientales; nec remota admodum eorum vixit memoria, ne hal­lucinari illum potuisse suspicemur; & cum Ethnicus fuerit, non est quin eorum memoriae benevolum fuisse existimemus quorum nomina fuissent è fastis à Christianis Imperatoribus, aut in eorum gratiam à librariis, erasa.
  • §. III. Quod Alexandrinum dixerimus horum fa­storum concinnatorem, id à nobis non immerito esse dictum, multa sunt quae produnt. Imprimis quod non alios agnoscat Coss. quam quos orientales Coss. agnoscerent, nec alios, ut vidimus, Augustos quam qui ab Orientis fuissent Imperatoribus in eam allecti dignitatem. Saltem hinc in orientalium numero fuisse versimile est. Sed & illae, quibus usus est, Epochae Alexandrinorum propriae AEgyptium illum produnt potius quam alterius cujuslibet in oriente provinciae, Alexandrinum etiam potius quam alterius cujuslibet etiam in AEgypto civitatis. Prima est ab Alexandro magno, ab ipso nimirum coloniae Graecae Alexandrinae deductore, ipso urbis Alexandrinae [...] sive condito­re. Secunda [...], nec ab initio Augusti, nec à fine, arcessitur, sed vero ab initio ejus dun­taxat Alexandrino; eo nimirum initio quo, extincta Cleopatra, Augustum primo agnoscerent dominum Alexandrini. Annus enim fastorum nostrorum pri­mus, Christi CXXXVIIIus urb. cond. pro calculis Varrontanis, DCCCXCIus. est annus Augusti CLXVIIus. Deme ex annis U.C. CLXVII. super­erunt DCCXXIV, quo U. C. anno sese Cleopatra interfecerit, accuratissime. Reliquae duae [...] auctorem indicant adhuc manifestius. Quam enim supputandi rationem secutus est in nostro illo, quod nunc damus è MSo. Bodleiano, Theonis Alexandrini fragmento ipse Theon, eandem secutus est & noster, ut plane verisimile sit non alium à Theone illo nostro­rum quoque fastorum esse auctorem.
  • §. IV. Ex illo scilicet eximio Theonis fragmento discimus, (quod nescirent aliter eruditi) sua etiam adhuc Theonis aetate, aliam fuisse suis civibus Alexan­drinis Graecis, aliam reiiquis AEgyptiis, anni rationem; Alexandrinis nempe fixam atque stabilem Solari anno Juliano respondentem, reliquis vagam atque mobi­lem, nec nisi emenso anno Caniculari magno, (anno­rum scilicet AEgyptiorum communium MCCCCLXI, Julianorum MCCCCLX.) ad exordium commune redeuntem. Estque id animadversione dignum fixam Christianis, vagam C [...]ntilibus [...] notiorem fuisse atque receptiorem. Fixam solummodo agnoscunt scripto­res Paschales ad unum, ut opinor, omnes, non coae­vi modo Theonis, sed Theone antiquior Anatolius, & Anatolio rursus antiquior Clemens Alexandrinus, & quorum ille sese rursus antiquiorum sententias recen­set in mortis Christi die designanda, tam Catholici quam etiam Haeretici. Nimium enim ab aequinoctio, & à Judaeorum paschate, aberrassent, si vagam secuti essent anni AEgyptiaci rationem. Qui Phamenoth XXV. passionem Domini4 [...] celebrabant, si fixam anni formam observabant, Mart. XXIo. si va­gam, Mart. VIIIo. celebrasse necesse erat. Poterant e­quidem Mart. XXI. qui in eo ipso die ponebant aequi­noctium. At qui Mart. VIIIo. passionis memoriam cole­bant, fieri certe nulla supputandi ratione potuit ut non aequinoctium anticiparent. Ita longe illos abfuisse necesse erat à tanta illa, quam jactabant, [...]. Fixam similiter Theoni coaevus Epiphanius, & alii quo­que Christiani, ut ne fuisse quidem innuant qui va­gam sequerentur. Et tamen viceversa vagam simi­liter usurpant scriptores, quotquot habemus illorum seculorum, Gentiles, fixam altissimo plerunque si­lentio praetermittentes. Illam perpetuo* Ptolemaeus civis ipse (ut volunt) Alexandrinus: illam5 Censorinus scriptor curiosissimus, qui tamen ne id quidem ip­sum rescivisse videtur, fuissentne ex AEgyptiis aliqui qui fixam agnoscerent: illam6 Proclus, qui nec aliam innuit ab AEgyptiis usurpatam. Unusest fortasse7 Plu­tarchus ex auctoribus Gentilibus Diocletiano antiquio­ribus qui fixos menses AEgyptiacos agnoverit. Una etiam fortasse quae meminerit8 inscriptio Antonino Pio coaeva, anno Dom. CXLVI. Sed Graeci erant illi, non AEgyptii.
  • §. V. Quod formam anni vagi ita mordicus reti­nuerint Gentiles AEgyptii, & à forma fixa ita studio­se temperarint, causam illam fuisse suspicor, quod, cum sacra quadam atque mystica ratione annum suum ita digessissent, ut Canicularis anni magni cir­cuitu 9 festa eorum per Solarem annum universum permearent, nefas esse ducerent si aliam aliquam se­querentur anni formam qua fieret ne suo tempore sa­cra recurrerent. Id genus rationes tradit10 Macro­bius de anno Romano, cur mensibus aliis VI. Nonae assignarentur, aliis duntaxat IV; cur mensi Februa­rio dies tantum XXVIII; cur VI. kal. Martii potius quam fine anni veteris, aut initio novi, fieret inter­calatio. Ex quibus intelligimus in id genus nugis Gentiles fuisse superstitiosissimos. Similiter Athenienses, cum mense alieno Demetrium initiari vellent, decre­to publico mensis nomen mutarunt, ut ne alio men­se mysteria quam Boedromione peragi viderentur. Nec id equidem immerito, si, quod existimabant, id fuisset verum, à vero nempe Deo festa illa fuissent instituta, & quidem ob arcanas etiam rationes, & per symbola pactum denotantia. Erat enim periculum longe maximum ne à mente Dei aberrarent siquam novitatem molirentur in rebus mysticis atque arcanis; & praeterea nefas esset siqua nova symbola Dei nomi­ne venditarent, pactum scilicet à Deo praestandum denotantia atque stipulantia. Ita enim Dei nomine ea stipularentur quae Deus nunquam praestanda suscepisset. Sic intelligimus quantum fuerit Jeroboami flagitium cum festa illa à Deo instituta alio tamen auderet tem­pore celebrare, quae perperam referunt Novatores ad festa nec à Deo instituta, nec ob arcanas aliquas rationes, nec per symbola pactum significantia. Om­nino enim ad mores gentium in Divino cultu receptos haec accommodata esse verisimile est. Ita igitur fa­ctum puto ut, cum in Augusti gratiam forma ea, quam dixi, fixa ab Alexandrinis fuisset introducta, Graeci quidem eam atque Romani usurparent, AEgyp­tii autem omnes repudiarint, & qui sacris AEgyptii [...] assuevissent, etiam cives alioqui Alexandrini. Nec puto aliquid in anni forma novasse Diocletianum, id potius curasse unum ut novam Epocham induceret, quam tamen alii annis fixis, alii vagis, emetirentur. Epocham illam eandem per annos fixos numerant scrip­tores Epistolarum Poschalium; per vagos Theon, & Ptolemaeus, qui cum annis Nabonasari, & Philippi conjungunt, quos vagos fuisse constat. Erat autem Astronomis in universum, nova illa fixi anni ratio, propter ipsam novitatem, incommoda. Pauciorum enim erat annorum omne illud intervallum quam quod usibus Astronomicis admodum inserviret, & Hipparcho recentius, aliisque quamplurimis primi no­minis [Page 142] Astronomis, quorum essent propterea praeter­mittendae observationes in observationum Astronomi­carum altius repeteretur exordium. Sed nec illud minori laboraret incommodo si diversas ab invicem annorum formas in una eademque Astronomicarum observationum historia permiscerent. Essent nimi­rum tot aequationes longe molestissimae quibus ad unam formam essent tandem redigendae.
  • §. VI. Atque ita obiter intelligimus cur qui il­lam fixi anni formam usurpant Christiani neutiquam altius quam ad recentissimam omnium Diocletians E­pocham assurgant. Nulla apud illos mentio Nabona­sari, nulla Alexandri, nulla Augustorum. Altum de his omnibus occurrit apud illos ubique silentium ni [...] Ptolemaei canonem suscepissent continuan­dum. In promtu ratio est. Nimirum recentior erat, apud AEgyptios, illis omnibus Epochis haec fixi anni forma, ut proinde non posset ad illas, pro fide re­rum historicarum, accommodari. Intelligimus prae­terea, cur, statim à recepto per AEgyptum ubique Christianismo, profligata penitus Gentilium [...], tam vagi anni forma, quam Epochae ad illam ac­commodatae omnes, in communi usu esse desierint. Ipsam nempe illam superstitionem Idololatricam cau­sam unicam esse diximus quo minus ad receptiorem Solaris anni formam se auderent accommodare, prae­sertim cum & illam verissimam agnoscerent, & pri­mi hanc fortasse mortalium didicissent, aliosque omnes docuissent, nuper illam certe Romanos, cum eorum cive Sosigene usus esset in Romani Kalendarii reformatione ipse Julius, Liberos itaque ab ea super­stitione Christianos nihil erat quod vel ab initio face­ret alieniores, & quo magis numero nostri atque au­ctoritate invalescerent, eo jam vulgarior erat fixi anni forma atque receptior. Accedebat tamen & alia ra­tio, quod Paschalium cyclorum constructio, ipso Synodi Nicaenae decreto, Patriarchis Alexandrinis fuisset credita, & quidem ita credita ut quae ab illis statuerentur, ea orbem Romanum universum opor­teret agnoscere. Et tamen ad propriam Episcopi Alexandrini ditionem spectabat Libya Cyrenaica, AE­gyptus universa, atque Thebais, & quidem ex ejus­dem Synodi Nicaenae decreto. Ita factum ut qui nullo sacrorum praetextu superstitioso ab ea abhorre­rent, eos jam sacrorum ipsa religio ad [...] fixi anni for­mam constringeret. Quid quod anni fixi forma longe poterat facilius ad Romani anni formam aptari, ac proinde facilius ab aliis universis Romani orbis Eccle­siis intelligi.
  • §. VII. Dum tamen tanta illa perstaret anni A­lexandrini à reliquorum AEgyptiorum anno diversitas, & Theonis equidem aetate longe plures essent Alexan­drini qui formam anni AEgyptiaci vagam nescirent quae jam apud illos in desuetudinem abierat, non modo Christiani omnes, sed & Graeci etiam, ut dixi­mus, coloni atque Romani; constat inde ad litera­rium Alexandrinorum cum reliquis AEgyptiis com­mercium quam necessaria fuerit utriusque anni com­paratio ut siquo anni mensisque die quidpiam fuisset ab aliis, pro sua supputandi rationi annotatum, id alii, quo suae supputationis die contingere debuerit, vicissim intelligerent. Praecipue vero studiorum Astronomicorum causa crediderim hanc institutam esse comparationem, ut siquid annotassent in fixa anni forma Astronomi Alexandrini, id scire possent quo intervallo distaret ab observationibus Astronomorum antiquissimorum in forma anni Nabonasarea. AEram enim illam Nabonasari observationes illae Astronomicae praecipue nobilitarant. Hanc itaque comparationem à Theone esse institutam è nostro discimus Theonis fragmento cui respondent ad amussim nostri quoque fasti. Eam repetendam censuit à primo anni fixi Alexandrini exordio quo primum illi à reliquis. AEgyp­tiis discesserant. Eousque non aliter numerabant11 A­stronomi Alexandrini quam reliqui AEgyptii. Quot illi pro Romani anni forma Bissextos, pro sua singu­lares Epagomenas, intercalassent, tot etiam diebus à communi AEgyptiorum forma discesserant. Ita fiebat ut non ante annum Canicularem magnum evolutum, (fixorum MCCCCLX. vagorum MCCCCLXI, cum Bissexii illi, sive Epagomenae, ad justum annum ipsi consurgerent) fieret [...], ad unum sci­licet redirent annus tam fixus quam vagus & com­mune primordium, & in unum rursus eundemque diem Thot Alexandrini atque AEgyptiaci initium inci­deret. Medio interim intervallo ab illo Alexandrinae Epochae capite, à quo prima fuerat intercalatio, nu­merabant dies intercalares addendos anno AEgyptiaco ut eundem mensis diem in anno Alexandrino depre­henderent; detrahendos vicissim Alexandrino ut eun­dem reperirent in anno AEgyptiaco. Mensium utris­que una adhuc cademque forma permanebat.
  • §. VIII. Sed unde repetendum illud esset Alexan­drinae Epochae caput, & quo tandem aerae AEgyptia­cae anno prima facta esset ab Alexandrinis intercalatio, id fugit hactenus omnes (ante Petavium) Chronolo­gos, & nos quoque fugeret, ipsumque Petavium, ni fragmenti nostri Theoniani ope id quoque discere­mus. Crediderunt nonnulli ab Epocha Diocletiani deducendum. Verum eam sententiam refutavit12 Sca­liger exemplis Diocletiano antiquioribus, viditque fo­re, id si verum esset, ut non ab Augusti XXIXo. incipiendus esset annus fixus Alexandrinus, quod ta­men constat esse verissimum. Ipse potius in annum receptae ab Augusto Alexandriae conferendum censet, urbis nimirum conditae DCCXXIVm. Fatetur ta­men, id si verum foret, initium Thoth in ultimum Augusti diem incursurum. Id cum falsum esse con­staret, ad vitiosam Romanorum Pontificum confugit intercalationem cujus meminit Solinus, frustra se ten­tasse professus si emendati cycli rationem habuisset. Quasi vero nihilo peritiores essent Romanis Pontifi­cibus Alexandrini, nec propriam sibi habuissent in­tercalandi rationem. Sed tenebras omnes dispulit no­ster Theon. Ab eo discimus non ab initio Augusti Alexandrino, sed post Vm. ejus annum, esse nume­randum. Eo anno uterque Thoth tam fixus quam vagus in unum eundemque anni Juliani diem inci­derunt. Inde pro quarto quoque anno unum nume­rat diem Theon quo annus AEgyptiacus Alexandrinum anteverterit. Quarto itaque post Vm. illum Augu­sti annum, i. e, IXo. post receptam Alexandriam, U. C. DCCXXXIIIo. prima erat Alexandrinorum intercalatio. Ita enim Thoth, cum jam fuisset in Aug. XXIXo. impeditus est ne in alium quemvis diem relaberetur. Sic optime omnia cohaerebunt. Erat enim annus Bissextus, & quidem à Scaligerano 2us. ut si Bissexto Scaligerano an. U. C. DCCXXIo. initium Thoth in August. XXXIm. inciderit, DCCXXVo. in Aug. XXXm. DCCXXIXo. in August. XXIXm. incidere debuerit, inde, interpo­sito IVi, cujusque anni die intercalari, non possit di­moveri. Conveniunt & nostri fasti. Ab illo enim U. C. anno DCCXXIXo. Augusti Vo. extra nume­rum [Page 143] rejecto, XLIus. Bissextus incidet in Ann. U. C. DCCCXXXIIIm. Christi CXLm. accuratis­sime. Perperam itaque Theonem nostrum intellexit Petavius, qui ipsum illum annum Augusti Vm. pu­tavit ab Alexandrinis in [...]ercalatum. Frustra etiam Anianus & Georgius qui idem videntur sensisse cum Petavio, vid. Syncell. p. 312, 313. Ita si fuisset, jam alio die Thoth fixus, alio mobilis inceperit, ut proin­de post evolutum cyclum magnum ab eo anno nu­merandum, uno adhuc die ab invicem discrepan­tes invenirentur, nec ad ullam redirent [...].
  • §. IX. Quod siquis quaerat cur fastos nostros Theon ab an. Dom. CXXXVIIIo. inceperit, nos illam pu­tamus fuisse rationem, quod inde repetendum cen­suerit anni magni canicularis exordium. Id discimus è13 Censorino, cujus haec sunt verba: Horum, inquit, initia semper à primo die mensis ejus sumuntur, cui apud AEgyptios nomen est Thoth, quique hoc anno fuit ante diem VIIn. Kal. Jul. cum abhinc annos centum, Impera­tore Antonino Pio II. & Bruttio Praesente Coss. iidem dies fuerint ante diem XIIm. Kal. Aug. quo tempore solet ca­nicula in AEgypto facere exortum. Quare scire etiam li­cet, anni illius magni, qui, ut supra dictum est, & solaris, & canicularis, & Dei annus vocatur, nunc a­gi vertentem annum centesimum. Nondum exple­vissent à Nabonasaro annum magnum, nequis inde novum initium ductum existimet. Sed cum à quo­libet Zodiaci puncto ad eundem punctum fieret in an­no magno [...], ut proinde in hominum ar­bitrio situm esset quem vellent Zodiaci punctum pro anni magni initio designare; placuit tamen ab eo po­tius puncto annum magnum exordiri quod anni na­turalis vertentis principium existimabant maxime con­sentaneum. Multis autem eam sententiam placuisse à canis exortu esse exordiendum sub finem capitis te­statur idem Censorinus. In horum numero AEgyptios fuisse colligimus è14 Porphyrio. Nempe cancrum prop­terea ab illis pro anni initio haberi solitum, quod prope cancrum esset [...], inquit, [...]. Nimirum duplex erat ratio cur ita cen­serent, propria alia AEgyptiorum, alia mystica & quae aliis posset [...]tiam esse communis. Propria erat AEgyp­tiorum, quod Nili sui in [...]ndationem, cujus beneficium tota esset AEgyptus, sub caniculae ortum quotannis contingere observassent, quod ex eodem ortu qua­lis esset futurus annus conjecturam capere solerent, quanquam etiam & Coss. similiter ex illo ortu conje­ctari solitos discimus è15 Cicerone, Mystica erat quod ait, ex eorum sententia,16 Porphyrius, illam [...]. Nempe nomine [...] descensum animae intellige­bant in mundum sublunarem quem à Solis etiam des­censu à tropico cancri deducebant nobis propinquissi­mo ad aliud usque capricorni tropicum à nobis remo­tissimum. Ab eo enim usque tempore Sol populis aquilonaribus descend [...]re videtur quia ejus altitudo gra­datim in nostro horizonte decrescit. Similiter & animae descens [...]m, cujus fontem ponebant in Sole, signis tri­buebant aquilonaribus, ascensum meridionalibus, aqui­lonarium nomine ea intelligentes quae inter cancri tro­picum sita essent atque illud capricorni; & vicissim nomine meridionalium ea quae à tropico capricorni ad cancri usque tropicum pertingerent. Haec è praedicto Porphyrio discimus atque Macrobio. Ita erat consenta­neum ut quod animae humanae principium esset descen­s [...]s in [...], id pro Solis in Zodiaco motus annui principio haberetur.
  • §. X. Et quidem ad caniculae motum quod annum illum magnum conformare vellent, ipsa ejus nomina, ut alia deessent argumenta, manifeste indicarent. Inde illum canicularem appellabant. Inde etiam [...], quod scilicet circuitum [...], sive caniculae, complecteretur dum ad idem rediret in coelo punctum in quo antea fuisset. Ita habebant fixum aliquod in coelo & coelesti anno punctum, unde anni etiam civilis fixi arcessendum esset exordium, ut non ab hominum institutis illud, quae incertiora erant & mutabiliora quam ut possent pro anni Astro­nomici regula haberi; sed à coelo potius, ipsaque ad­eo natura, petitum videretur, nec ulla posset homi­num institutione violari. Cum itaque ad caniculae [...] annum illum canicularem magnum composi­tum fuisse ostenderimus; quo die anni Solaris fixi oriretur illa in AEgypto, ab eo maxime consentaneum erat ut repeteretur anni AEgyptiaci primordium. Hunc ortum Censorinus tribuit XII. kal. Augusti, si Librarium audiamus. Sed reponendum omnino XIII. kal. ut XXus. Julii denotetur, non XXIus. In­cidit enim Consulatu Antonini Pii IIo. & Bruttii Prae­sentis, Christi scilicet CXXXIXo. neomenia Thoth in illum quem dixi Julii diem, accuratissime. Et cum inde numerat annum vertentem centesimum ad sui temporis Coss. Ulpium & Pontianum, Christi scilicet CCXXXVIIIm. certum est centum annorum spatio XXV. numerandos esse dies intercalares, quos si à VII. kal. Jul. Junii viz. XXVo. numeres, Julii diem pertingent non XXIm. sed omnino XXm. Uterque certe numerus Censorini esse vix potest. Aliter foret ut ipsi etiam Censorino errorem illum tribuendum exi­stimarem, adeo convenit cum hodierno etiam Cen­sorino Solinus in loco plane gemino, & è Censorino fortasse descripto, vel è Censorini potius auctioribus. Proinde credideram è diversa numerandi methodo omnem illam numerorum fluxisse discrepantiam. 17 Romanis à nocte media ad mediam numerantibus, totum illud intervallum quod solis ortum occasum­que intercedit, ad unum spectabat diem Julii XXm. Ptolem [...]o & Astronomis à meridie numerantibus, an­temeridiana diei pars finiebat Julis XXm. postmeri­diana Julii XXIm. inchoabat. Sed mihi fateor ne hanc quidem satisfacere numerandi rationem. Si enim primum hujus centenarii annum ita numerarit Censorinus, cur non itidem centesimum? Ita fieret ut, quo anno scripsit Censorinus, Thoth vagus non in VIIm. kal. Jul. incidisset, sed VIIIm. Juni [...] nempe XXIVm.
  • §. XI. Redeo jam unde digressus sum. In hunc itaque ipsum diem Julii XXm. caniculae ortum con­tendit veteres plerosque contulisse18 Salmasius, cum tamen falsam illam secutus, quam diximus, Censo­rin [...] lectionem, sententiam illorum crederet diversam à sententia. Censorini. Refellit illum19 Petavius, pro suo more, maledicentissime. Utinam causam posset praestare Salmasius. Sed tanta est, ut verum fatear, veterum ab invicem in stellarum ortu & occasu sta­tuendo diversitas ut aegre admodum repereris exem­plum in quo apud illos de die convenitur. Ipsa etiam hypothesis falsa est, uno eodemque Juliani anni die una eademque coelestium motuum Phaenomena, etiam in eodem Ioco perpetuo reditura. Id quo minus fiat vetat ipsa Zodiaci anticipatio, & puncto­rum [Page 144] cardinalium, tam aequinoctialium quam folstitia­lium, incerta admodum & ab invicem diversa posi­tio. Haec veteribus suboluisse fateor. Primus haec invenit, ut videtur, Hipparchus. Secutus est Hip­parchum 20 Ptolemaeus. Inde meminerunt recentio­res 21 Origenes &22 Proclus. Sed eorum nulla habi­ta est ratio in constructione anni Juliani, aliorumve vulgarium fixorum. Et ignota fuisse prorsus vet ustissi­mis videntur AEgyptiis. Erat praeterea rudis admodum illa connexio qua cum Nili inundatione, & Solis in Zodiaco descensu, ortum Caniculae conjunxerunt. Frustra laborat in eorum conciliatione23 Salmasius. Et frustra Porphyrius ortum illum tribuit Solis in can­crum ingressui. Nec id puto voluisse veteres, ut ita diem accurate denotarent, sed duntaxat cardmem, quod nimirum ad illum cancri cardmem Caniculae ortus quam ad alium quemvis cardinem propius acce­deret. Descensum certe Solis ab ipso Septentrionali sols [...]io, solstitium ab initio cancri deducebant, vel concludebant saltem infra decimum cancri grodum. Inde etiam Nili inundationem, ut haec tamen omnia infra mensem Junium concluderent, & cancri saltem Dodecatemorion. Quanquam etiam solstitii nomine duo omnino signa, tam cancri quam etiam leonis concluserit Lucanus, illos forte secutus auctores, qui haec omnia cum solstitio conjunxerint. Observavit magnus Scaliger, 'tam in Manilianis, quam in Ep. ad Mamertum Patissonem. At qui ortum Caniculae accurate designare volebant, praesertim Heliacum, à Junio removebant illum, ut opinor, omnes, aut è cancri saltem Dodecatemorio. Nolo hic recensere veterum quamplurimas, & à se diversissimas, hoc de ortu, sententias. Eas alii collegerunt. Id unum dico, in co tamen convenire plerosque primi nomi­nis Astronomos, mense Julio, Sole leonem ineunte, Caniculam oriri. Nec est quod unius alteriusve diei discordiam miremur, etiam in ejusdem loci observa­tionibus. Aliquam oportuit esse discrepantiam cum gradus CCCLX. essent per dies CCCLXV. & qua­drantem tribuendi. Quid quod mensium civilium initia non essent ad mensium coelestium initia exigen­da. Nec illi inter se, nec cum Zodiaco conveniunt, ne Juliani quidem illi omnium receptissimi, & Sosi­genis Astronomi peritissimi consilio concinnati. Me­dio circiter mense Juliano Solis ponit ad Zodiaci signa appulsum Kalendarium Herwarti Constantianum. Et quidem ita ponere necesse erat qui puncta cardinalia in VIII. kal. contulissent (quorum punctorum ratio duntaxat habita est in constructione anni Juliani) & qui puncta illa in octavis coelestium signorum gradi­bus collocabant. Et tamen qui in aliis signorum gradibus quam octavis collocabant, illos aliter nu­merare necesse erat. Ita qui in coelestium signorum loco conveniebant, discrepare tamen poterant ab in­vicem in designando mensis civilis die.
  • §. XII. Ex ipso autem Censorini die, Julii XXo. constat illos, quorum hic sententiam de anni mag­ni initio retulit, Caniculae ortum ad Solis in leonem ingressum retulisse. Idem nostrum quoque sensisse Theonem constat ex ejus in24 Aratum Scholiis. [...] (inquit) [...]. Notandae sunt om­nino voces [...]& [...]. Ortus [...] est ortus Heliacus, qui idem etiam [...] proprie dici­tur; est enim ortus Cosmicus [...], uti discimus è Gemino. Concurrunt itaque, pro hac nostri Theonis, quam diximus, hypothesi, ortus Caniculae, quem diximus, Heliacus, & ortus Nili sensibilis, quam a­liam diximus notam exordii anni magni AEgyptiaci. Quanquam enim Sole cancrum tenente, & mense Junio, & sub solstitio, ortum Nili alii collocent; sensibile tamen ejus incrementum ortum Caniculae non antevertisse, & illud quoque confirmat, quod Etesiae in eundem Caniculae ortum, eundem Solis in leonem appulsum, tam pro Arati, quam Scholiastae etiam Theonis, principiis, incurrant. Etesiis enim illis Nili incrementum Thales & Veterum antiquissimi tribue­bant, non ita proculdubio sensuri ni recentius Etesiis illud fuisset incrementum. Eodem etiam & illud re­ferendum quod Epiphi mensi AEgyptiaco Solis in leone sedem tribuit idem Theon, quo tempore & [...] dicit ab AEgyptiis fuisse celebratam. Epiphi mensis fixus est omnino cui certus Solis locus in Zo­diaco respondet, fixo autem Epiphi mensem Julium pro maxima parte respondisse constat in anno Julia­no. Ita itaque probabile est cum illis sensisse Theo­nem quos ait Censorinus, à Caniculae ortu, mense Julio Romano exeunte, annum magnum AEgyptiacum fu­isse exorsos.
  • §. XIII. Respondet Censorino ad amussim, etiam vitiosae illi, quam probavimus vitiosam, lectioni Solinus, qui etiam ea omnia confirmat, quae diximus. Ita ille25 de Nili incremento: omnem, ait, excessus originem de Sole fieri, primamque exultantiam tumoris concipi, cum per cancrum Sol vehatur. Postmodum tri­ginta ejus partibus evolutis, ubi ingressus leonem, ortus Syrios excitaverit, propulso omni fluore tantam vim am­nis erumpere. Quod tempus Sacerdotes natalem mundi judicarunt, id est, inter tertium decimum calendas Au­gusti & undecimum diem. Ab illa scilicet conjunctio­ne incrementi Nili cum ortu Caniculae, & nomen quo­que Nili ad sidus cum magno26 Seldeno derivatum existimo. Nempe Nilus sacris Scriptoribus [...], &, recentioribus etiam seculis, Siris ad cataractas usque & Syenen audiebat. Ab eo deinde loco ad mare an­tiquissimum nomen mutasse videntur recentiores. Ab eo fluvii nomine astrum etiam [...] appellabant quo fluvii ortus indicabatur. Et qua forma [...] appellatur ab Hesiodo, eadem verisimile est AE­gypti terram [...] vel [...] ab antiquis fuisse appellatam. Inde forte intelligemus locum illum Josephi difficillimum, Geographorum hactenus crucem, in quo ait Sethi columnas Astronomicas in terra Seriadica esse collocatas. Jam ostendi in verna­cula de Sanchoniathone Dissertatione, in AEgypto po­tius quam alibi quaerendam illam esse terram Seria­dicam. Id è Manethone, id ex Ammiano, id ex ip­sa Sethi mentione, collegimus. Accedit etiam & ipsa ratio cur stelis illa Astronomica inventa creden­da censuerunt, & quidem illis lapideis. Nempe di­luviis consultum stelis illis lapideis, conflagrationi stelis coctilibus lateritiis, fatetur in eo loco Josephus. Diluvia haec ad Nili inundationes facillime retulerimus. Ita terram illam Seriadicam talem fuisse oportuit ut Nili esset inundationibus maxime obnoxia. Et in prom­tu erit ratio cur prae aliis AEgypti partibus illa [...] appellaretur quae fluvio Siri fuisset, prae aliis, maxi­me [Page 145] exposita. Ad hanc etymologiam proxime acces­sit 27 Eustathius, qui scripsit [...]. Et ut astrum [...] Syrium scribunt Auctores Latini, ita non est quod miremur de Syria terram Seiriadicam intellexisse veterem Josephi interpretem. Quod porro fluvii no­men in terram deduxerimus, habemus in ipso AEgypti nomine exemplum antiquissimum. Est quidem illud nomen nostris Scriptoribus sacris antiquissimis inco­gnitum. De fluvio usurpat Gentilium antiquissi­mus 28 Homerus. Inde ad terram transiisse est sane ve­risimillimum. Frustra huc Seres & Insulam Seriam retulit Goar. Inde Serica, non Serias aut Seriadica fue­rit appellanda.
  • §. XIV. Ait praeterea Solinus natalem mundi hoc die esse constitutum. Natalis nomine intelligit pri­mum illum Epochae diem unde novae supputationis ducendum esset exordium, ut in urbium regumque natalibus novi anni erant ab ipso eorum natali die in­choandi. Mundi autem propterea hunc natalem ap­pellabant quod non unius duntaxat coelestis orbis in eo circuitus denotaretur, ut in motu Solari anni ver­tentis; nec unius duntaxat [...], ut in motu So­lari anni Canicularis magni, tunc enim redire crede­batur sol ad idem coeli punctum unde ab illius anni initio discesserat, & quidem in eodem mensis civilis die, eademque hora. Ita natalem Invicti legimus de sole in Kalendario Constantiano ad VIIIm. kal. Januarii. Sol. invictus dicitur in nummis inscriptionibusque. Et ve­ro incidit in VIIIm. kal. Jan. sol novus, seu natalis motus Solaris annui. A solstitio enim hiberno annum inchoabant Romani, quod & in ipsum illum diem contulerunt. Mundi itaque ille fuit, apud AEgyptios, circuitus quo fieret non solis modo, sed lunae etiam, [...], ita ut non sibi duntaxat, verumetiam invicem responderent in eodem situ, eodemque inter se respectu. Sacrorum enim causa diximus ab ethnicis id genus cyclos fuisse excogitatos. In sacris autem non solis tantum, sed lunae etiam, rationem habebant propter neomenias. Illam itaque lunae cum sole in eun­dem locum [...] XXV. annorum circuitu contingere credebant, annorum scilicet vagorum AE­gyptiacorum, ut proinde anni magni [...] redi­ret post cyclum annorum vagorum MCCCCLXI. quinquies repetitum atque vigesies. Ita cyclus anno­rum mundi annis constabat 36525 [...] vagis, 36500. Julia­nis. Vagorum tamen unicam rationem diximus ha­buisse Gentiles AEgyptios. Hunc cyclum tradiderant auctores [...]& [...], librorum scilicet qui sub Mercurii nomine ferebantur, teste29 Syncello, auctore, ut videtur, ipso Manethone. Non est itaque quod dubitemus quin idem fuerit AEgyptiorum. Erat enim illud i [...]lis solenne ut sua omnia antiquissima in­venta Mercurii sui nomine inscriberent. Hujus ita­que cycli annum numerabant, aetate Censorini, cente­simum. Nec alium exordiri ac notare volebat, ut opinor, fastis suis consularibus noster quoque Theon. [...] tabellas in [...] confe­cisse Ptolemaeum testis est30 Syncellus. Iisdem usum in Commentario esse Theonem, ex hoc ipso constat, quod damus. illius fragmento.
  • §. XV. Addit praeterea Solinus Sacerdotes hunc natalem mundi judicasse. Ita intelligimus sacris usibus hunc cyclum fuisse destinatum. Intelligimus etiam quinam fuerint à quibus numeratus fuerit annus ille Censorini centesimus. Erat enim moribus illorum secu­lorum receptum ut sacrorum antistitibus annorum dispositio crederetur. Ita Bissextos intercalabant Ponti­fices Romani, utcunque imperiti. Sed & antea mag­nam illam anni confusionem, cui occurrere voluit Julius, iidem Pontifices induxerant. Inde intelligimus, quo tandem exemplo, cyclorum quoque Paschalium cura solis commissa fuerit Episcopis, praesertim Alexan­drinis, earum rerum longe peritissimis. Ita provide­bant ethnici ne alio quam suo tempore feriae redirent, quod, pro illius seculi superstitione, magni habeba­tur ad res etiam seculares feliciter gerendas. Inde etiam colligimus (quod nescio aliusne quispiam hacte­nus observarit) recentiorem esse, quam vulgo credi­tur, ipsum quoque Solinum. Plinio coaevum putant, vel paulo etiam fortasse juniorem. Atqui Antonin [...] Pii initia exceperit necesse est qui eo tempore vixe­rit quo hunc mundi natalem Sacerdotes AEgyptii jam antea judicarant; ipsum etiam fortasse Censorinum, qui errorem ejus in die fuerit imitatus. Nemo est certe quarto Christi seculo antiquior qui illum unquam testem adduxerit. Multa tamen habuit cum eo com­munia ipse Censorinus.
  • §. XVI. Redeat tandem eo nostra, unde deflexit, oratio. Jam ostendimus, qui in signo coelesti & gradu etiam convenirent, quam tamen illis facile fuerit & proclive ut in die mensis civilis possint ab invicem discrepare. Nec tamen longe abeunt ab invicem qui diem hujus ortus designabant in Kalendario Juliano. Conveniunt ad amussim, uti diximus, Censorinus atque Solinus. Ipso Julii XXo. die tam solis in leonem appulsum, quam caniculae ortum, collocat Leonici Ptolemaeus. Sed fide prorsus indignum fateor istum compaginatorem. Habeo ipsum Ptolemaeum MSm. quo usus est in tractatu de anno Macedonico magnus Usse­rius, longe etiam illo sinceriorem quem Graecum edi­dit in auctario Petavius. In neutro tamen habemus quod repraesentat planus iste Leonici. Caeterum solis in leonem introitum eo ipso die constituit Columella, ut proinde non alio illos oportuerit constituere ortum caniculae qui primo illum leonis gradui assignassent. XXIo. Etesias tribuit noster MSus. viz. Epiphi XXVIIo. quas diximus veteres cum Nili incremento, & caniculae ortu, conjunxisse. Eodemque die caniculae ortum ponit Ptolemaeus Petavii Hor. XIVa. viz. Paral­lelo IXo. quem per inferiorem AEgyptum duxit Ptole­maeus, ubi agebant Sacerdotes Heliopolitani. Ita veri­similem habebant errandi occasionem Censorinus & Solinus. Anteriorem tamen faciunt alii. XIXo. assig­nant Palladius & Aetius. XVIIIo. planus Leonici & non uno loco Plinius. Sed certum est initio Antonini Pii heomeniam Thoth mobilis in alium diem non po­tuisse quam in Julii XXm. incurrere. Non est itaque quod dubitemus hunc ipsum diem hujus Epochae fuisse primordium. Qui ergo remotiorem ab hoc tempore diem ortui caniculae assignant, vel de alio lo­quuntur caniculae ortu quam matutino & heliaco, vel alio in loco observabant quam Heliopoli, vel coelestes aliter civilesque menses inter se contulerunt, vel de gradu etiam coelesti aliter sentiebant quam Heliopoli­tani. Nihil itaque illi ad nostrum Theonem. Ut enim Sacerdotum AEgyptiorum hanc fuisse Epocham didici­mus è Solino, ita certe non aliorum fuisse verisimile est quam Heliopolitanorum, qui in rebus sacris longe reliquis AEgyptiorum etiam sacerdotibus, praecelle­bant.
  • §. XVII. Discrepare tamen uno anno videtur in fastis suis Theon ab illa supputandi ratione quam etiam Consulibus notavit Censorinus. Fasti Theonis ab illis Coss. incipiunt quorum Consulatu decessit Ha­drianus, successit Antoninus Pius, viz. an. Dom. CXXXVIIIo. Incipit Censorinus à Coss. sequentibus [Page 146] anni Dom. CXXXIXi. in illum enim annum incidit Antonini Consulatus IIus. cum Bruttio Praesente. Quod equidem ad diem attinet quem hujus anni Cosmici natalem appellavit Solinus, eodem redit seu hoc no­stri Theonis anno, seu illo potius Censorini, hanc no­vam Epocham incepisse dicamus. Integro enim qua­driennio, ab anno CXXXVIo. ad CXXXIXm. vagi Thoth neomenia incurret in diem Julii XXm. Ergo aliunde quaerenda hujus difficultatis solutio, quod diversis, ut dixi, Coss. hujus magni cycli initium signarit noster Theon atque Censorinus. Erit autem & illa expedita si de annis absolutis Censorinum, de in­choatis nostrum intelligamus, ut secundus Antonini cum Bruttio Praesente Consulatus sit hujus cycli pri­mus absolutus, secundus inchoatus; Ulpii etiam & Pontiani Consulatus ejusdem cycli sit absolutus equi­dem centesimus, inchoatus autem centesimus primus. Id quod admodum sane verisimile est. Cum enim in fixo anno Juliano fixam etiam caniculae, in qua orire­tur, sedem concessissent, toto etiam illo quadrien­nio, quo in eundem fixi anni Juliani diem idem vagi mensis AEgyptiaci dies incideret, eodem etiam mensis AEgyptiaci die oriri caniculam, erat omnino, pro Kalendarii ratione, consentaneum. Cur igitur ul [...]i­mum quadriennii annum potius quam è tribus ante­rioribus quemvis eligerent? Ultimum appello prop­terea quod anno sequenti, Domini CXLo. jam in­tercalato VIo. Epagomen [...]n, mutabat neomenia Thoth sedem in anno Juliano. Est itaque omnino ve­risimile in honorem Antonini Pii novam hanc ab AEgyptiis institutam esse Epocham, atque adeo ab e [...]usdem esse Imperio numerandam. Neque enim est quod ab illius seculi moribus alienum putemus ipsum hunc honorem. Ita certe proximos ejus successores Marcum & Verum cultos esse constat, de quibus ita scribit Spartianus in AEl. Ver. c. 5. Fastos Consulares nonnullos ab his sumsisse ordinem Consulum. Ita omnia convenient ad amussim. Ut enim an. CXXXVIIIo. decessisse Hadrianum, successisse Antoninum, probavit felicissime Cl. Pagi; ita primum illum Antonini, & reliquos deinceps in AEra Nabonasari ita numerare Ptolemaeum, & apud omnes in confesso est, etiam illos qui tamen aliter quam Pagi sentiunt de an­nis Antonini, & è nostris constabit in illum cano­nis Ptolemaici locum annotationibus. Nempe annos duntaxat inchoatos numeravit Ptolemaeus. Quis au­tem dubitet numeros Ptolemaei suorum etiam fuisse numeros AEgyptiorum? Ita scilicet magni habebatur si in natalem Antonini, non equidem diem, sed sal­tem annum, & mensem, si à morte Hadriani ejus Imperium exordiamur, etiam mundi natalis incide­ret, & ab eo usque exordio tanta illa futuro­rum in tento cyclo annorum series esset numeran­da.
  • §. XVIII. Et vero si illorum seculorum recepta dogmata perpendamus, nullum esse potuit novi Im­perii melius omen aut felicius auspicium. Novi enim cycli mundani initio novum etiam credebant redire mundum. Ut enim cycli Solaris annuo initio Solem novum appellabant (ita enim appellasse constat è31 Ser­vio, 32 Censorino, 33 Virgilio, 34 Ovidio &35 Varrone) ut ver novum pro veris initio legimus apud36 Virgi­lium; ita consentaneum erat ut novi cycli mundani initium pro novo mundo haberetur. Ita fortasse in­telligemus quae de novo mundo legimus in novo prae­cipue Testamento, quanquam è veteri Testamento de­sumta. Ita certe intellecturi videbantur qui illa no­vi Testamenti aetate vivebant. Cum novo mundo au­reum etiam redire credebant, quod primum fuerat mundi seculum. Hoc illos sentire consentaneum erat qui mala omnia seculorum reliquorum, tam aerei quam ferrei, defectis mundi viribus & senio tribue­bant, quae quidem erat sententia eo, de quo loqui­mur, seculo, etiam inter Christianos receptissima. Si enim senectuti mala, bona etiam vicissim omnia mun­di erant aetati primae tribuenda. Et vero ita fensisse tam Hesiodum quam Platonem probavit Heinsius in e­ruditissimis suis ad Hesiodum Prolegomenis. Remota enim à mundo clavo [...] atque [...], eum jam novi cycli mundani initio ab ipso [...] susceptum cre­didit 37 Plato, ei autem Fausta omnia atque felicia tribuenda. Cum ergo temporum suorum felicitatem folenne esset Romanis Imperatoribus gratulari; nihil est proinde quod miremur Antonino Pio haec tribui ab AEgyptiis Sacerdotibus tempora omnium felicissima. Ipsi Augusto, ipsi Consuli Pollioni, hoc idem gratu­latus est38 Virgilius, quod ab eo usque anno Aurei seculi initium esset numerandum. Quin & magnos menses pro aureae aetatis initio habet Virgilius. Aptissi­me nimirum si ad annum magnum magni etiam men­ses 39 referantur. Quod si etiam, cum Asconio Pedia­no, magnos menses de Julio & Augusto mensibus in­telligamus qui nomina à primis Imperii Romani con­ditoribus acceperant; ne ita quidem abludent. Jam vidimus mense Julio nostrae quoque Epochae initium esse constitutum ab AEgyptiis. Virgilium imitatus ae­tatem Carino auream similiter gratulatur Calpurnius Siculus. Sic & Diocletianum [...]urei parentem seculi, & ferrei Maximianum appellat, pro vulgi sermone Lam­pridius in Heliog. c. 35. Sed libertate haec cecinit Vir­gilius, cecinit Calpurnius, omnino Poëtica, nullo prorsus, cur ab eo potius quam ab alio quovis anno mundi novi initium deduceret, argumento. Solidius id multo, pro fuis equidem principiis, colligebant Sacerdotes AEgyptii, quod scilicet initio Antonini Thoth mobilis in mundani motus initium naturale incurrisset, & in magnorum mensium primum. Nec enim teme­re haec & fortuito putabant contigisse, sed vero consultissima numinis providentia, & insigni bene­volentiae argumento. Et, ut providentiam missam facerent, inde meliora omnia & feliciora futura col­ligebant qui res nostras à coelestibus motibus necessario pendere credebant, quod crediderunt AEgyptii Ge­nethliaci. Et ut pauca aliqua subessent paucis in locis (ut phrasi utar Virgiliana) priscae vestigia fraudis, at de mundi fato credebant è mundano esse motu sta­tuendum. In Romanum vero haec quam in aliud quodvis humanum Imperium quadrabant, quod illius ditionem mundum, pro illius aetatis usu, appella­rent. Accedebat, apud Gentiles, divini sui Platonis vaticinium, tunc fore homines felices cum reges ha­berent Philosophos, quem titulum avide affectabant tam Pius quam & filii ejus Antonini. Conveniebat praeterea tam domi incruentum, quam ab externis etiam host ibus pacatissimum Antonini Imperium, quae certe auream aetatem maxime apud Virgilium insig­niunt. Ominati tamen sunt potius quam gratulati illam felicitatem AEgyptii. Quae enim post initium Imperii subsecuta sunt, ca causam nullam prae­bere poterant Epochae ab ejus initio numerandae. [Page 147] Si tamen alias habuerint, quam, quas dixi, Astro­nomicas hujus dogmatis AEgyptii rationes; poterant etiam è moribus, etiam sub Hadriano cognitis expio­ratisque, ominari quam futuri essent, eo Imperan­te, felices. Habemus itaque hujus novae Epochae Theonianae annum primum, primum scilicet Pri, Chri­sti autem CXXXVIIIm. diem etiam primum in an­no Juliano Julii XXm. mobilem tamen illum, &, pro anni AEgyptiaci ratione, per omnes deinde anni Ju­liani dies errabundum. Quod autem fastis Consulari­bus, illam deduxerit ad suam usque, qua scribebat, aetatem Theon, exempla habuit apud Paschalium cy­clorum Christianos Scriptores recentissima. Similes & illi cyclos quibus solis inter se Innaeque rationes aequa­rentur, ad suam usque aetatem per fastos Consula­res similiter deduxerant. Sed antiquiores crediderim Theonis fuisse Auctores, & suae superstitionis affines, à quibus etiam ad Christianos illud emanarit exem­plum.40
  • §. XIX. Omnino probabile est fuisse etiam Cen­sorino suos quoque fastos ab hujus Epochae initio perductos è quibus primum Epochae annum & cente­simum adeo accurate designarit. Est & illud etiam probabile, ab AEgyptiis accepisse Censorinum, Sacer­dotibus nimirum Heliopolitanis. Ab illis enim nume­ratam hanc novam fuisse Epocham è Solino jam col­legimus. Cum itaque in Romani Imperatoris hono­rem eam esse à Sacerdotibus excogitatam sit sane ve­risimile; consentaneum proinde fuit ut calculos suos pro captu Romanorum ac more designarent. Inde factum puto ut ipsum mensis Juliani diem ab illis di­dicerint Solinus atque Censorinus. Inde etiam ut Coss. hujus Epochae primos, & quem locum in eorum numeratione tenuerint etiam illius anni, quo scrip­sit, Coss. didicerit Censorinus. Non est autem ve­risimile vitiosis fastis usos quos secutus fuerit Au­ctor, illius, quo scripsit, seculi forsitan accuratissi­mus. Quod si eousque annos sui cycli vertentes Coss. notarint Consorino coaevi Sacerdotes Heliopolita­ni; non est sane probabile de futuros exemplo posteros sacerdotes, quin & illi, dum absolveretur cyclus, ad suam quilibet aetatem eosdem illos fastos Romano­rum Coss. perducerent. Ita fide publica collegii Heliopolitani nitentur hi fasti, quo nescio ecquid pos­sit, in id genus rebus, testimonium esse locupletius. Nec aliam sane originem produnt ipsi fasti. Solos illos Coss. agnoscunt quos agnovit AEgyptus, cum alios tamen Coss. aliae Romanis Imperii partes agnos­cerent. Fieri hoc vix certe potuit si ex aliis quam domesticis archivis depromerentur. Suntque etiam in Consulum Caesareorum dignitate, seu Caesarea, seu Augustea desiguanda accuratissimi, ut plane eodem tempore quo Consulatum inierint, fastis illos consig­narint Heliopolitani. Aliter foret ut, qui postea erant Augusti, eos etiam in Caesareis Consulatibus Augusteo tamen titulo ornarent. Et quidem ab ipsis Sacerdotibus haec accipere potuit Theon. Nondum enim, cum haec scriberet ille, eversa sunt à Theo­dosio Idolorum in AEgypto templa; nondum dissolu­ta, ut videtur, Idololatricorum Sacerdotum Colle­gia. De Constantio ita Symmachus in relatione ad Valentinianum juniorem: Nil ille decerpsit sacrarum Vir­ginum Privilegiis, replevit nobilibus Sacerdotia, Roma­nis Caeremoniis non negavit impensas, &c. Idem de re­liquis ad Valentinianum juniorem. Imperatoribus. Tantum aberat ut aliis sacerdotia prohiberent ut ipsi etiam Christiani Imperatores ad Gratianum usque omnes Pontificatus Maximi titulum retinuerint Impe­ratoriae majestati conjunctum; vestem, inter alia Im­perii insignia, à sacerdotibus Idololatricis, sacerdo­talem acciperent; & fasti [...] etiam Pontificiis Pontifices inscriberentur. Haec cum Romae tolerarentur, non erit proinde ut miremur si & in AEgypto fuerint, & in interiori AEgypti regione Heliopolitana, tolera­ta.
  • §. XX. Fateor tamen in his fastis occurrere non­nulla hodie vitiosissima. Quod Consulum nomin [...] male concipiantur, id leviculum & facile ferendum. Ita facile irrepunt, Librariorum imperitia, id ge­nus errores ut vix ullae extent hodie fortasse No­menclaturae quae i [...]lis careant. Est praeterea ubi Collegae ab invicem separantur, & ordine etiam per­turbatissimo disponuntur, praesertim in temporibus Maximini Thracis, Maximi & Balbini, Gordiani, Philippi, Decii; rursus Claudii & Aureliani. Accu­rate tamen illi sibi invicem, etiam in errore, saepe respondent. Anno CCXXXVIo. Maximinum Im­peratorem Africani Collegam omiserat Librarius. Proinde ejus locum primo sequentis anni Consule sup­plevit. Inde transiit in sequentes annos idem error, ut primus quisque Consul annum suum & Collegam uno anno anticiparet. Anno CCXXXIXo. repetit deinde & infercit Cornelianum anni CCXXXVIIi. Consulem. Anno CCXLo. Gordiano II. Coss. ad­jungit Collegam Pompeianum, sed loco non suo, quem etiam rursus loco suo repetit, quod fecerat in Corneliano. Tum repetit Coss. omissos annorum su­periorum, duobus jam locis à suo loco revulsos, tri­bus à Collegis Coss. primis, suum, ut dixi, uno lo­co anticipantibus. Ita factum ut tribus deinde locis distent ab invicem Collegae Consules. Omissis tan­dem annorum CCXLV. & CCXLVI. secundis Coss. Titiano & Albino, jam uno deinde anno distant ab invicem Collegae. Numerato denique Valeriani Con­sulatu, quem ille sub finem anni CCLIIIi. gesserat tantummodo suffectum, ita redeunt in suum locum Collegae. Ecquis est qui non videat ab oscitanti­bus potius Librariis hos, quam à fastorum conditori­bus, errores emanasse? Similem habemus erro­rem sub Claudio & Aureliano. Annus CCLXIXus. solum Claudium habet Coss. temere nimirum intru­sum. Ita annus unus redundat. Rursus itaque o­missis anni CCLXXIII. Coss. Tacito & Placi­diano, sic tandem conveniunt Coss. propriis deinde annis restituti. Non est itaque ut à melioribus Co­dicibus meliora desperemus. Nos interim, quae po­tuimus, ea tecum, Lector, communicare decrevi­mus.
  • §. XXI. De secundis, quos damus, fastis Graecis non audemus, Lector, adeo polliceri magnifice. Sunt equidem illi admodum barbari, & è variis fa­storum fragmentis, diversorumque forsitan Auctorum, hinc inde concinnati. Ad an. Dom. CDLVII. sexa­ginta Coss. paria omissa sunt, quae tamen postea in­terpolata reperies. Eo ipso anno condidit fastos suos Victorius. Ergo suspicatus eram Auctorem nostrum vel Victorianos fastos eousque descripsisse, inde ex alio aliquo Paschalis cycli conditore reliquos attexuisse; vel aliunde ad Victorii tempora perductos, è Victo­rii saltem Continuatore supplevisse. Sed neutro in loco conveniunt, & è Graeco potius aliquo Scriptore nostrum accepisse verisimile est. Quod ab Alexan­dri initio incipiat noster, quo cyclum suum condi­dit Hippolytus; vel à recentiore aliquo Scriptore Coss. acceptos indicat, qui tamen Hippolyti cyclum secu­tus fuerit, vel partim ab ipso etiam forsitan Hippo­lyto. Quanquam enim ejus canonem habeamus, periit tamen Liber quem scripsit de Canone. Non tamen [Page 148] Alexandri videtur rationem habuisse noster, sed An­tonini. Ita enim inscripsit fastos suos, [...]. Ptolemaei habuit, ni fallor, in mente Antoninum cujus Epochas sequitur, aut Epocham illam, quam dixi, celeberrimam ab illo Antonino deductam. Immani scilicet errore quo Antoninum Pium cum degenere isto Antonino Elagabalo confude­rit, & cum initio Antonini etiam finem. Nec tamen ulla id genus monumenta Chronologica indigna cen­seo quae in lucem edantur; nedum hosce fastos, quos Imperatoris Heraclii fuisse suspicor, ut proinde, pro proximis Heraclio temporibus, omni fide videantur esse dignissimi.
  • §. XXII. Utrosque fastos Graecos, tam Theonia­nos quam Heraclianos, Epochis tamen AEgyptiis con­signatos observavimus. Annis Alexandri, Augusti, & Tetraeteridum, pro AEgyptiorum more interpolata­rum, suos insignivit Theon. Annis etiam Augusti, & Diocletiani, &, sub finem, Philippi, sive Alexan­dri, suos Heraclius, quanquam nullo titulo conspi­cuis. Eos nos Latinos praefiximus ne viderentur esse MSi. Proinde canones regum Astronomicos omnino dignos censui qui praefigerentur. Plane enim per­tinent ad eandem temporum seriem, & in eodem MSo. continebantur, unde Theonianos Coss. descrip­simus, tam Usseriano, quam etiam Saviliano; & temporum antiquissimorum rationes ex hibent fide dignissimas. Tam Philosophis has, quam Historicis, gratas fore censeo. Continent enim ea temporum in­tervalla, eam anni formam accuratissime signatam, quibus phaenomena Astronomica sunt à vetustissimis quibusque celeberrimisque Astronomis, pro suo quis­que tempore, accuratissime consignata. Et quidem hac ipsa phaenomenorum historia niti constat hypo­theses Hipparchi atque Ptolemaei [...] ut plane non sit quod dubitemus canones hosce omnium fuisse certissimos. Aliter foret, ut, si horum canonum suspecta esset fi­des, hypotheseon illis nitentium fides universa labasce­ret. Illos itaque cum MSS. & qua parte editi erant cum editis, contulimus, ad tempora nimirum magni Theodosii. Reliquos nunc primum edimus, & qui­dem illos à recentioribus, sed longe tamen imperi­tioribus, ad sua cujusque tempora perductos. Et in notas ea omnia congessimus, quae Lectoris intererat ut uni ejus intuitui repraesentarentur, quippe quae videri possent necessaria ad judicium de nominibus temporibusque antiquissimis.
  • §. XXIII. Ergo, ut à titulo ordiamur, ut cano­nis nomine omnem cujuscunque generis catalogum complectebantur veteres; ita [...] illum appel­labant qui in tabellas redactus in promtu esset, ut nulla illum oporteret operosa demonstratione investi­gare. Id genus tabulas cum motuum coelestium con­fecisset Ptolemaeus, tum praeterea unam regum for­tasse confecerit, quorum toties in magna constructio­ne meminerat, eorumque annis tot Astronomorum observationes consignatas commemorasset. Ipsi cer­te Piolemaeo hunc etiam canonem tribuerunt codices Petavii, tribuit Syncellus. Quod porro [...] alii, alii [...], hunc canonem appellent, eodem re­dit utrovis modo legas. Continet enim diversas e­tiam [...], & quidem sigillatim postea ab invi­cem distinctas, primam [...], secun­dam [...] tertiam [...], quartam [...] ean­demque ultimam. Ut proinde41 Theonis canoni, qui legerit [...], ne illos quidem titulos deesse oportuerit. Quod vero à Nabonasaro Epocham in­ceperint Chaldaei, occasionem resert ex Alexandro Polyhistore & Beroso Syncellus, quod gesta regum an­tiquiorum Nabonasarus ipse corruperat. Ita factum ut ab eo incipere necesse esset, cum jam rerum an­tiquiorum fides esse suspecta. Suntque illa sane ve­risimilia, sed quae sola sufficiant ad Berosi fidem at­que Polyhistoris elevandam. Unde enim illi (haec si vera sint) tam immensam nobis historiarum seriem procuderunt Nabonasaro antiquiorum? Corruptis monumentis deerant saltem argumenta quibus pos­sent rerum adeo antiquarum fidem aliis commenda­re. Unde & illas etiam Astronomicas Callisthenes observationes, quarum meminit42 Simplicius, an­norum ante Alexandrum MDCCCCIII, quas ad43 Aristotelem fabulatur etiam à Callisthene missas? Nempe inviderit humano generi, inviderit rei pu­blicae literariae, tam egregias vetustasque observa­tiones Aristoteles; nullus repererit in Aristotelis Bi­bliotheca Graecus, seu Philosophus, seu Astronomus; nullus etiam post receptam à Macedonibus Babylo­nem, & arcana eorum s [...]rinia jam reserata Graecis atque patefacta. Nullus illas viderit Berosus, nullus Hipparchus, nullus Ptolemaeus; sed ne Chaldaeorum quidem Astronomorum ullus qui observationes suas aera Nabonasari consignassent etiam ante captam ab Alexandro Babyloniam? Scriptorum qui res gestas Alexandri M. memoriae mandarunt fidem sugil­lant 44 Strabo & Arrianus, & quidem ita ut ne ipsum Callisthenem 45 Strabo ab eo sublestae fidei crimine ab­solvat. Horum aliquem Simplicio praeivisse verisimi­le est.
  • §. XXIV. Omnino probabile est Epocham om­nium antiquissimum, earum scilicet quae Astronomicis fuissent observationibus insignitae, in hunc usum esse delectam ab Astronomis. Maxime enim facie­bat ad hypotheseon firmitatem si quamplurimorum anno­rum habuissent observationes sibi tamen invicem consentientes. Quod ergo altius non repetiverint suarum observationum exordia, inde colligimus, aut suspectam illis antiquiorum historicorum fuisse fidem; aut incertam, in aliis Epochis, nec sibi consentien­tem, anni formam; aut nullis saltem illam Astrono­micis observationibus fuisse insignitam: & vicissim haec omnia in hac, quam delegarant, Epocha fuisse c [...]rtissima. Jam observavimus non esse novi anni ca­nicularis exordium. Quantumcunque discrepent de ortu caniculae, ab invicem Astronomi: nemo est tamen qui non recentiorem existiment Feb. XXVIo. à quo numeratur Thoth primus Nabonasari. Ergo historicae rationes fuerint oportet cur ab hac aera numerarint Astronomi: Proinde mihi & illa quoque solutio suspecta qua fidem AEgyptiorum Chaldaeorumque ex­cusare saltem aliquatenus conatur Cl. Marshamus. Nempe de coelestium orbium revolutionibus intelli­git nugacem eorum Chronologiam. Ingeniose qui­dem ille. Nec aliter puto responsuros Chaldaeos si quis eorum fidem in dubium vocasset. Sed & illas orbium coelestium conversiones fictitias fuisse necesse est. Si enim fuissent ab eorum Astronomis observa­tae, potius illa observationum antiquissimarum pe­nus, quam recentiorum haec altera à Nabonasaro, erat in lucem proferenda. Quod vero ad has nostras attinet Nabonasareas, quae quidem in Babylone ipsa observatae sunt, omnino animadversione dignum existimo, nulla hodie earum apud Ptolemaeum extare [Page 149] nomina, cum tamen Graecarum observationum Aucto­res suis quemque nomi [...]ibus plerunque commemoret. Nec tamen ad earum fidem minuendam, sed augen­dam potius haec spectat observatio. Est enim proin­de quod existimemus non privatorum hoc Astronomo­rum apud Chaldaeos fuisse munus, sed publici potius Astronomorum Collegii. Ita certe fuisse apud Sinenses Auctor est Martinius. Et vero publicum fuisse, apud Babylonios, id genus corpus è sacro Danielis libro facile colligimus. Eo scilicet majori fide dignas has fuisse constat observationes. Non audebant illi fal­lere principes alioqui in scientiam, levissimis de cau­sis, propensissimos. Poena capitis id genus errores luisse, hodieque luere, Mathematicos Sinenses, tradit idem46 Martinius. Neque vero est quod mitiorem apud reges Babylonios poenam, quam apud Sinenses, metuerent Astronomi. Levissimam rei artis naturae­que vires superantis ignorantiam toti Mathematico­rum Collegio capitalem decrevit Nabuchodonosorus. Accedit praeterea quod has observationes in stelis ex­arare solerant in sempiternam rei memoriam. Nec enim alias intelligo Sethi columnas fuisse lateritias, quarum meminit47 Josephus, quam has ipsas Babylo­nias. Gentem utramque AEgyptiorum scilicet & Chal­daeorum) fuisse aemulam, & communes sibi multas origines venditasse,48 alibi ostendimus. Et vero la­teritiam illam in aedificiis [...] primi usurparunt Ba­bylonii. Stelae alterae lapid [...]ae AEgyptiae erant, sed quae nullas continerent observationes Astronomicas. E coctilibus laterculis suas collegerunt siderum observa­tiones annorum CCCCLXXX Berosus atque49 Cri­todemus, DCCXX. annorum Epigenes, Babylonias nimirum illas, nec enim alias scripsit Berosus, qui & primus meminit Epochae, ut vidimus, Nabonasa­reae. Quare cum doctissimis viris, Vossio & Marsha­mo, omnino existimamus non esse aliunde annos il­los, quam à Nabonasaro numerandos. Annus Na­bonasari CCCCLXXXus. est annus à morte Alexan­dri LVIus. ut recte observavit Marshamus. Ita An­tiocho tertio, ab Alexandro, Syriae regi libros suos re­rum Chaldaicarum dicarit Berosus, anno nempe illius Antiochi Soteris XIIo. qui idem fuerit, pro nostri canonis rationibus, Philadelphi Ptolemaei XVIIus. Ita legimus in ipso50 Tatiano, ut sic ipsi etiam Alexan­dro coaevus esse potuerit idem ille Berosus, quod te­stantur de eo Tatianus atque51 Syncellus. Male hic calculos subduxit vir maximus Gerardus Vossius, qui, hoc posito annorum numero, credidit fore ut in ter­tii à Seleuco Antiochi (quem [...] cognominabant) tempora incideret Berosus. Ita locum Tatian [...] in Evan­gelica praeparatione recitavit52 Eusebius ut Berosum in tertii à Seleuco Antiochi tempora contulerit. Nec re­fragabitur Plinius si Mureti lectionem sequamur atque Chriffletii. Denario enim illum Berosi numerum faciunt auctiorem. Ita scripserit Berosus anno à morte Alexan­dri LXVIo. anno A [...]tiochi [...] IIIo. Ptolemaei Phila­delphi XXVIIo.
  • §. XXV. Cum igitur in coctiles laterculos refer­rent suas illas, quas dixi, motuum coelestium obser­vationes, easque omnibus quo facilius inno [...]escerent, in templis etiam, conventuum nimirum publicorum locis proponerent; jam facile cum illis poterant om­nium locorum homines suas etiam domesticas obser­vationes conferre. Inde orta illa est observationum penus qua sola nititur tota illa quae à Chaldais inven­ta excultaque est, judiciaria Astrologia. Nempe anni sequentis phaenomena omnia quae quidem ad Plane­tas attinerent (nullas enim de stellis fixis editas fuisse eorum observationes, Ptolemaeum ipsum testem ha­bemus locupletissimum) diebus etiam horisque distri­buta proponebant Mathematici. Edito infante, hora puerperii observata, horoscopum illius horae parens è templi proximi tabellis didicerit. Tum vitam fortu­namque prolis parens in Ephemeridas annalesque digesse­rit, dum annos maturos ipse infans attigisset; ipsa proles vitam suam deinde pertexuerit, annotatis praesertim insignissimis vitae casibus. Tum è suppel­lectile ita parata regulas generales colligebant Sacer­dotes Chaldaei, quis esset cujusque ca [...]s, cui stellae, & cui illius stellae s [...]tui vir [...]utique assignandus. Haec si ita contigerint, plane compertissima fuerint ne­cesse est quorum memoria fuisset hunc in modum consignata. Nec enim fieri potuit, error aliquis si primum irrepsisset, diu ut lateret; nec fieri rursus ut proditus in memoriam tamen posterorum propa­garetur. Constat autem, cum Graecis haec proderet Berosus, jam excultissimum apud Chaldaeos hoc stu­dium fuisse judiciariae Astrologiae. Respondetque satis apte hujus studii historia, ut illam Nabonasari aeta­tem attingere potuerit, vix potuerit superare. Ipse meruit hoc nomine ab Atheniensibus statuam inaurata lingua Berosus, ob divinas (inquit53 Plinius) praedictio­nes, Sed & in Alexandri morte praesagienda fidem arti suae, ante Beros [...]m, conciliarunt ipsi quoque Chaldaei. Haec è scriptoribus prophanis habemus Astro­logiae specimina, ut puto, antiquissima. Est enim Astrologia inventa à Chaldaeis, quicquid de se aemuli glorientur AEgyptii. Et verum illud omnino puto quod scribit Josephus, à Chaldaeis ad AEgyptios, inde ad Grae­cos aliasque gentes excultiores emanasse. Et ut Astro­nomiae fuerit apud AEgyptios aliquod, Astrologiae cer­te nullum legimus fuisse specimen antiquius Alexan­dro. Apud Chaldaeos habemus in sacris Codicibus ad­huc antiquiora. Sub Nabuchodonosoro legimus, apud Danielem, fuisse apud Babylonios Chaldaeorum Colle­gium futurorum praescium. Perstringit etiam Astro­logos verbis disertissimis54 Isaias non longe certe à nostra Nabonasari Epocha remotus.55 Idem [...] meminit & [...], quae probat è principiis hujus Astrologiae dicta doctissimus56 Huetius, quod & antea eo retulerat noster quoque57 Seldenus. Scio equi­dem huc referri & Liae verba Gen. XXX. 11. à Cl. Seldeno. Sed nihil habet quo adeo antiquam hanc fuisse disciplinam evincat. Homeri verba tam de signis Zodiaci, quam de domibus Genethliacis intelligi possunt. De Sethi columnis jam diximus. Sed & orphaica etiam recentiora esse constat, quanquam illa reticuerit Sel­denus. Nos tamen illam à primis fere aerae Nabonasareae initiis deduximus. Neque vero verisimile est tantam perfectionem illam consequi qua scripsit Berosus aeta­te potuisse, ni quadringentorum fuisset, & quod ex­currit, annorum observationibus exculta atque lo­cupletata.
  • §. XXVI. Berosum itaque nostri canonis primum editorem fuisse diximus. Conveniunt & ejus ratio­nes, si tamen recte concipiantur; & ut recte con­cipiantur tam Beroso lucem [...]oenerabitur noster canon, quam à Beroso lucem vicissim accipiet. Nabopolasaro [Page 150] annos tribuit Berosus [...], si Graeco Scaligeri Eu­sebio fides, vel Latino etiam contra Appionem Jose­pho. Eamque sequitur lectionem ipse58 Scaliger. Sed errore facillimo [...] in [...] mutavit Libra­rius. Refragantur enim Scaligero alii omnes. Cum nostro canone XXI. duntaxat annos illi concedit, etiam è Berosi sententia ipsisque verbis, 59 Josephus in Antiquitatibus tam Graecus quam Latinus, etiam con­tra Appionem Graecus; concedunt utriusque tam Berosi quam etiam Josephi verba apud60 Euseb. in praeparatio­ne Evangelica. Quin & ipse è quo Graeca descripsit Scaliger Eusebiana 61 Syncellus, ex eodem etiam Beroso atque Josepho. Et vero ita scripsisse Josephum alius illius numerus suadet ne prorsus dubitemus. Annus secundus Nabuchodonosori est apud illum captivitatis quintus. Nempe captivitatem inchoavit ille à Nabo­polasari XVIIIo. Ita, Nabopolasaro si anni XXI. assi­gnentur, incidet quintus captivitatis in Nabuchodo­nosori secundum accuratissime. Reliqui Berosi nume­ri cum nostro canone satis accurate conveniunt, prae­terquam quod Laborosoarchodum numeret Berosus, paucorum duntaxat mensium principem, in nostro canone omissum. Verum id pro more fecit noster. Qui annum integrum non explerent, eorum nunquam meminit, ita tamen ut numero universo nihil pereat, nempe eorum tempora aliorum principum diuturnio­rum temporibus accensens. Solenne id fuisse Sinensi­bus testis est in Sinica historia Martinius. Et qua aequandorum temporum arte nostri usi sint AEgyptii, utque regum diversorum tempora inter se propterea permiscuerint; habemus hodieque luculentum62 Por­phyris fragmentum. Quidni idem etiam apud Chal­daeos valuisse existimemus? Id potius est quod in Be­roso miremur, tantam ejus esse in eorundem regum nominibus concipiendis à nostro discrepantiam. Ab ipsis templorum Archivis descripserit nostra fortasse Berosus, quo factum ut propius ad idioma Babylonium accederent; cum tamen in historia id dederit aliarum gentium ipsis auribus ut pro eorum recepta pronun­ciatione ea nomina efferrent; & cum varia essent, pro more orientalium, ejusdem quoque principis no­mina, ea tamen in historia commemoranda existima­ret quae essent jam in aliarum quoque gentium histo­riis decantatissima. Vel fieri etiam forta [...]se poterat ut non à Beroso, sed à Critodemo, nomina acceperint nostri canonis concinnatores.
  • §. XXVII. Tantum itaque coelestium observatio­num tamque eximium thesaurum cum edidisset Bero­sus, Graecorum doctorum plausu, praecipue Astrono­morum, exceptum esse probabile est. Inde & illos consulendi stelas illas, seu coctiles laterculos, studium incesserit, ut siqua fuissent à Beroso praetermissa; si­qua nova, post Berosi tempora, à Chaldaeis observa­ta, supplerent, & cum Graecis suis communicarent. Haec Critodemus & Epigenes. Primus tamen, quod scimus, Graecorum ad rem Astronomicam serio promo­vendam aptavit Hipparchus, Beroso plusquam cente­nario toto junior, anno Nab. circiter DC. Is enim suas aliquot observationes eadem illa Epocha signavit. Ab illo reliqui deinde acceperunt Astronomi, quo studio florebant, ea aetate, praecipue Alexandrini. Illis eo proculdubio nomine gratior erat atque acce­ptior quod anni forma uteretur AEgyptiaca. Illam ad­hibebant Agrippa, Menelaus, & Theon Ptolemaeo coae­vus. Ita descendit ad nostrum Ptolemaeum, aliosque Astronomos Ptolemaeo recentiores. Haec de usu hujus canonis Astronomico.
  • §. XXVIII. In ejusdem usu historico variae factae sunt Epocha. Prima à Nabonasaro ad mortem Alexan­dri; secunda à morte Alexandri, seu initio Philippi ad initium Augusti Alexandrinum; tertia ab initio Au­gusti ad initium Diocletiani; quarta ab initio Diocle­tiani qua hodieque utuntur AEgyptii, sub alio tamen nomine. Martyrum enim aeram illam appellant, non Diocletiani. Prima regibus insignitur, Assyriis atque Medis, & Persis; verum illis duntaxat qui Babylo­nem in potestate hubuerint, & ab eo usque tempore quo illam obtinuerunt. Ratio in promtu est. So­lorum enim Chaldaeorum illae erant observationes, nec alibi factae quam in ipsa urbe Babylone; ipso tamen illo, quo factae sunt, tempore regum nominibus an­nisque signatae. Quin & anni initio signatas esse pro­babile est ut lunae in eclipsi laboribus pulsandis aeneis tympanis, pro illius aevi superstitione, occurrerent. Illam certe tradit Martinius rationem observatio­num Sinicarum tanto Mathematicorum periculo e­dendarum, & vero Veteres plerosque eadem illa su­perstitione afflatos compertissimum est. Ita concur­rentium annorum etiam confusionem vitabant, siquis filius uno eodemque tempore cum patre regnasset. Filii tamen nomen, ante patris excessum, non fere­bant publicae inscriptiones. Ita tempora accuratissi­me respondisse necesse erat. Opponit tamen huic canoni Syncellus canonem alium quem [...] appellat, in summa quidem annorum eun­dem, in regum singulorum annis admodum diversum. Sed nostri canonis rationes tuentur eclipses, tuetur & Berosus. Nec habet quod opponat [...] cum his tantae fidei monumentis ullatenus conferendum. Conjecturis suis usum verisimile est illius [...] Auctorem (si tamen unus sit) nulla certe discrepan­tium MSS. fide. Qui priorem nominis Nabonasari partem in mente habuit quispiam Ecclesiasticus (nec enim Africanum esse constat) Nabuchodonosorum fuisse suspicatus est, sola ductus, ut videtur, nominum aliqua similitudine. Tum & Nabuchodonosori annos à captivitate numeravit, quam etiam ab ejusdem XVIIIo. anno deducendam existimavit. Ex integro annorum XLIII. numero, demptis XVIII. supere­rant anni XXV. suo Nabonasaro tribuendi. Illum ipsum de annis Nabuchodonosori numerum colligit è Josepho 63 Syncellus. Tum & Nabuchodonosori haeredi XVIII. tribuit annos vitiatus in Antiquitatibus Jo­sephus. Inde forte VIII. suos annos elicuit [...] quos Nadio assignaret. Longe enim abeunt à vero illi Josephi numeri. Alius quispiam prudentior Eccle­siasticus posteriorem nominis partem propius accedere putavit ad nomen Salmanasari (cum & aetas etiam melius responderet) retinendos tamen credidit annos jam antea assignatos Nabuchodonosoro. Hanc senten­tiam sequitur ipse Syncellus. Similiter in reliquis, cum quos Babylonico nomine reperisset in canone, illos alio nomine in sacris literis appellatos conjecisset; quos ille sacrae Scripturae principes in canone memorari sola conjectura ductus [...] existimasset, eorum & tempora illis assignavit, & ex aliis plerunque, diver­sisque, à canone Auctoribus. Haec usque ad regum Persarum [...]. Inde totus est à canone diversus Ecclesiasticus iste [...]. Haec de prima hujus ca­nonis Epocha, à Nabonasaro ad mortem Alexandri [...] Magni, in qua nullae habebantur observationes, prae­terquam Chaldaeorum.
  • §. XXIX. Proxima deinde Epocha ab Alexandri Magni morte consurgit, seu ab initio Philipp [...]. Utro­que [Page 151] enim nomine memoravit Astronomi, & fere so­lam, omissa deinde (ni antiquius aliquod annorum intervallum id posceret) mentione Nabonasari. Hinc certe numerasse Theonem constat è nostro ejus frag­mento. Hinc & Theonis Auctor, in quem scripsit, ipse Ptolemaeus, in [...] Ita64 Syncellus: [...][leg. [...]] [...]. Annum AEgyptiacum lunarem in­telligit, cujus [...] cum XXV. annorum spatio, scilicet vagorum vulgarium, solitam redire dixerimus; proinde Solari annorum MCCCCLXI. respondere non potuit. Omisso itaque anno in­tercalari, proximam [...] ad annum MCCCCLXXVI. terminari necesse erat. Hanc itaque Lunarem [...] ab Alexandri morte repeten­dam censuit Ptolemaeus, propterea fortasse quod illa AEgyptiorum Epocha esset antiquissima, saltem Ale­xandrinorum, nec enim constat de Lunari illa perio­do aliquid, ante Alexandrum, rescivisse Chaldaeos. Ab Alexandrinis autem praecipue inventam hanc usurpatamque esse Epocham, ex ipso [...] nomine facile colligimus quo insignitur in ipso canonis titulo Alexander. Obtinuerat nimirum jam aliquantisper per praecipuas Romani orbis civitates mos ille imita­tione dignissimus quo conditoris memoriam insigni Epocha commemorarent. Ita Romulum Romant, Se­leucum Edesseni, Julium Caesarem Antiocheni. Quin & Tyriis suam, & Ascalonitis & Laodicenis Epocham fuisse testatur65 Eusebtus. Horum aemulos fuisse Alexan­drinos omnino verisimile est, cum & urbem habe­rent Romanae urbi proximam, & conditorem praeterea longe celeberrimum. Ipso tamen Alexandro recen­tiorem fuisse certum est. Nondum in aliis, quas dixi, civitatibus mos iste receptus est, & Calippi duntaxat periodis usus est in Alexandrinis etiam observationi­bus Timocharis. Nullam ille urbis Epocham comme­morat, siqua tamen fuisset, proculdubio comme­moraturus; sed nec alius quispiam Hipparcho anti­quior Astronomus Alexandrinus. Ipse etiam Hipparchus periodi Calippeae numeris suas designat observationes, ut proinde siquando notetur annis ab Alexandro, Pto­lemaeo tamen potius nota illa, quam Hipparcho, tri­buenda videatur. Et ut alia deessent argumenta; ipsum tamen hujus Epochae initium, ipsa regum sub initio tempora vitiosissima, id palam faciunt quod à coaevis non fuerint consignata. Annos Aridaei nume­rat canon VII. Alexandri deinde XII, ut nimirum decesserit junior ille Alexander anno à morte Alexan­dri Magni XIXo. Uno tamen eodemque tempore utrumque illum regem regnasse certum est. Mo­riens Alexander regnum Philippo Aridaeo fratri lega­vit, & infanti quem paritura esset jam gravida, per aliquot menses, ex Alexandro Roxana. juniorem ita­que Alexandrum illa enixa est. Inde regum (in plurali numero) nomine gesta publica Macedonum consigna­ta legimus. Decessit Alexander Magnus anno primo Olympiad. CXIVae. Occisus ab Olympiade matre Phi­lippus Aridaeus anno quarto Olympiad. CXVae. post annum regni sextum, mensem quartum, Auctore Diodoro. Occisus à Cassandro junior Alexander anno secundo Olymp. CXVIIae. (anno viz. XIIIo. à Magni Alexandri morte duntaxat inchoato) eodem teste Dio­doro. Omnino à coaevis hic error emanare non potuit. Sed nec alium quempiam se superiorem agnoscebat tamdiu Lagides.
  • §. XXX. Et tamen postea anni regum observatio­nibus Astronomicis illustres respondent accuratissime. Haec ita contigisse suspicor. Cum regum Babylonio­rum nomina ad Alexandrum duntaxat deduxisset è Babyloniorum Archivis Berosus; & vero esset utilissi­mum ut & suorum similiter Alexandrinorum obser­vationes, etiam ante editos Berosi libros, certa ali­qua temporum nota designarent, ut quo intervallo di­starent ab invicem ejusdem motus phaenomena di­stinguerent: proinde ab eo usque tempore quo de­fecissent canones Babylonii, novi erant sibi canones, sed pro Babyloniorum exemplo, concinnandi. Ita tandem placuit ab eo novo canone urbis etiam suae novam exordiri Epocham. Et quia conditoris sui A­lexandri Magni memoriam colere volebant; tot etiam annos à primo suo Lagide Ptolemaeo detrahebant, quot annis aliquem è stripe ejus regem à Macedonibus ag­nitum didicissent. Ab initio Philadelphi literarum Maecenatis munificentissimi, jam certa erant regum AEgyptiorum tempora tam pro reliquorum Scriptorum copia, quam praecipue Astronomorum. Insignem inde apud Astronomos Epocham deduxerat Dionysius (cu­jus meminit saepe Ptolemaeus) nec ipse ab initio Epo­chae suae admodum remotus. Illius Epochae initium an. Nabonasari CCCCLXIII. absolutus, i. e. XXXIXus. itidem absolutus à morte Alexandri. Hic nihil est quod dubitemus cum haec Epocha fuerit à coaevo signata. Hinc itaque cum coepissent in Alexan­dria observare Astronomi, jam certa fuerit oportet numerandi ratio, ne sallerent observationum inter­valla. Cum itaque aemulorum deinde de regno li­tigantium vices variae calculo perturbassent, sedulo tamen cavebant Astronomi nequis inde error eorum observationibus irreperet. Distinguebant itaque qui regum anni fuissent cum aliis regibus communes, quae aliorum regum intervalla hujus ejusdemque regis annos interrupissent. Id genus canonem conservavit nobis in aureo fragmento66 Porphyrius cum nostro canone ad amussim consentientem. Ita contigit ut quanquam sero fuerit apud Alexandrinos recepta no­va haec, quam dixi, Epocha ab Alexandro, re­cte tamen ejus intervalla ad initium usque supple­verint.
  • §. XXXI. Ut emim ab initio Philadelphi tempora AEgyptiorum regum certissima fuisse necesse est; ita Lagidae, si annos illos assignaveris qui à morte Alexan­drs fluxerint ad initium Philadelphi, constabit etiam XXXIX. annos absolutos, pro nostri canonis ratio­nibus, soli esse Lagidae assignandos. Fateor equidem XXXVIII. duntaxat concedere Porphyrium. Sed an­nos Ptolemaei Porphyrius ab eo usque tempore nume­rat quo missus est in AEgyptum ab Aridaeo, quod [...] ait contigisse, à morte scilicet Alexandri nu­merandum. Ita factum ut cum annum à morte A­lexandri XLIm. attigerit Lagides, annos tamen ei XL. duntaxat assignent Scriptores, quod ab hac ejus sub Aridaeo Satrapia anni numerentur. Nec tamen, pro nostri canonis rationibus, necesse est integrum intelligamus seu primum à illum morte Alexandri an­num quo Satrapa constitutus est ab Aridaeo Ptolemaeus; seu XLIm. quo è vivis excesserit. Menses enim a­liquot veram Alexandri. mortem anticipat nostra E­pocha à morte Alexandri. Et vero secundum illum, quo cum patre regnarit Philadelphus, annum, in­choatum duntaxat existimat Usserius. Hinc itaque videmus ut in Alexandri posteris errare potuerit ca­non, illibata tamen ejusdem in Ptolemaeorum tempo­ribus consignandis fide. Nempe à recentioribus adjecti sunt solius Epochae explendae causa illi posteri, nul­lis [Page 152] omnino caeovorum Astronomorum observationibus insignes. Satrapiae annos XVII. duntaxat numeravit Porphyrius, recte si de absolutis intelligamus. Anno enim secundo Olympiad. CXVIIIae. regium à Ptolemaeo nomen sumtum scribit Diodorus, à morte Alexandri XVIIo. Ex quo rursus intelligimus non esse annos XIX. cum nostro canone, à Ptolemaei regno detra­hendos. Juniorem itaque necesse est hujus Epochae fuisse conditorem. Et si quidem Epigenis illi anni DCCXX de annis essent Nabonasari intelligendi, ut intellexit CI. Marshamus, non equidem alium hu­jus AEgyptiacae Epochae Auctorem fuisse crediderim. Conjunxit equidem Alexandrinas observationes & Calippicarum periodorum annos cum aera Nabonasari Hipparchus. Sed conjunxeritne cum eadem aera re­gum Alexandrinorum aliquem laterculum, illud sane non constat. Sunt porro in hac Epocha secunda eclipses quae intervalla ejus justa, fidemque confir­mant.
  • §. XXXII. Tertiam itaque Augustorum Epocham quod artinet, à morte Cleopatrae ductam; crvilis illa potius videtur Alexandrinorum in honorem Augusti, quam Astronomorum. Nec enim Astronomicis usibus idonea fuit varia illa anni forma, vagi ab initio, tum fixi deinde à nono illius Epochae anno. Quintus ta­men ejus annus, seu potius Bissexti seu dies intercala­res à quinto illo anno numerandi, caput erat, ut è Theone jam oftendimus, Epochae Astronomicae. In co conveniebat Thoth uterque, tam Alexandrinorum, quam reliquorum etiam AEgyptiorum. Inde itaque incipiebat annus canicularis magnus, eo etiam post emensum. CCCLXV. Bissextorum cyclum rediturus, quem cyclum numerabat in tertia fastorum suorum [...]& quarta Theon. Ita scilicet commercium ser­vabant cum reliquorum AEgyptiorum Astronomis A­stronomi Alexandrini. Quanquam autem ab Epo­chae initio nullam Epocham numerarint Astronomi; Imperatorum tamen deinde Romanorum annis suas ob­servationes insigniebant, ut proinde & hic intervalla accurate designarint. XIIo. Domitiani observavit A­grippa, primo Trajani Menelaus Geometra, primis Hadriani annis senior Theon, Ptolemaeus ipse postremis Haedriani & primis Antonini. Et conveniunt inter­valla accuratissime; ita tamen ut non ab Augusto, sed à Nabonasaro numerentur. Cum tamen ex annis Imperatorum colligunt annos Nabonasari; proinde constat annos Imperatorum certum, etiam apud A­stronomos, habuisse locum in Epocha Nabonasari. Et cum pro nostri canonis numeris apte respondeant, sequitur non alias, quam canonis nostri, fuisse Astro­nomorum Alexandrinorum etiam rationes. Sic etiam veteres de Paschate Scriptores Christiani, quorum me­minit 67 Clemens Alexandrinus, nostri etiam canonis numeros secuti sunt. Cum enim Christum anno Au­gusti XXVIIIo. natum docerent, & XXX. annorum mediam partem sub Augusto, mediam vixisse sub Tiberio; Augusto XLIII. annos tribuerint necesse est, ab initio ejus, ut dixi, Alexandrino, non Romano, numerandos. Proinde Astronomorum iidem erant nu­meri, cum non alios quam illos Auctores sequeren­tur in cyclis suis Paschalibus plerunque Christiani. Quod vero dixi ineptam supputationibus Astronomi­cis hanc fuisse ab Augusto Epocham, de forma A­lexandrina intelligo. Qui enim formam anni vagi so­lam observarent, quod reliquos fecisse diximus AE­gyptios, à quocunque exordio poterant satis commo­de numerare. Ita igitur noster Theon, ita & nonnun­quam Ptolomaeus solet, sed raro, numerare.
  • §. XXXIII. Ultimam hujus canonis Epocham Diocletiani fuisse diximus. Ea cum simplicem utrobi­que anni formam exhiberet, proinde Astronomicis etiam utrobique usibus erat satis idonea. Sed nullis illam puto regum temporibus fuisse ab Astronomicis distinctam. Ipsa tempora hoc clamant vitiosissima dein­de, & à summa illa Mathematicorum [...] omni­no alienissima. Noster Theon, in hoc ejus fragmento, & commentariis in Ptolemaeum, hac ipsa usus Epocha; neutro tamen in loco numerat annos Imperatorum, sed ne canonis quidem meminit in quo numeraren­tur. Idem tamen annos ab Augusto ad Diocletianum, [...], numerat CCCXIII. Simi­liter & Scriptores cyclorum Paschalium Christiant (à quibus Astronomorum morem discendum esse dixi­mus) annum Diocletiani memorant quidem, sed nul­lo unquam Imperatoris anno designatum. Plane ita­que à recentioribus monachis reliqua Imperatorum no­mina fuisse suspicor; quorum licet in temporibus an­tiquioribus nullo sit in loco fides, pro fuis tamen proximisque temporibus non sint facile spernendi. Proinde commode accidit quod tot habeamus nostri canonis continuatores, & tot intervallis aliqua saltem minime temnenda.
  • §. XXXIV. A Nabonasaro tamen ad Diocletia­num, ut ab Astronomii concinnatus est hic canon, ita eorum usibus aptatum esse verisimile est. Proinde numerandi rationem ubique certam constantemque fuisse oportet, ut ab uno eodemque exordio anni omnes accuratissime incipiant. Commune itaque annorum omnium initium est neomenia Thoth vagi in quemcunque anni Juliani diem inciderit; com­mune etiam dierum omnium initium est meridies. Quod à meridie dies inchoet Ptolemaeus est sane quod miremur, cum nec Babyloniorum ea fuerit consuetu­do, nec Hipparchi, nec etiam AEgyptiorum. Babylo­nios à Solis ortu ad ejusdem ortum numerasse è68 Pli­nio constat, & Varrone apud69 Gellium, 70 è Censori­no etiam atque71 71 Macrobio. Hipparchus candem nu­merandi rationem secutus quae fuerat AEgyptiorum, atque Romanorum, à nocte media ad noctem similiter mediam. Solos Umbros legimus qui eo modo diem finierint quo Ptolemaeus, & tamen nihil illis fuisse certum est cum nostro Ptolemaeo. Plane pro Astrono­morum usibus & hanc à Ptolemaeo numerandi metho­dum susceptam esse verisimile est. Ortus solis & occa­sus ita erant ab invicem, pro variis anni tempestati­bus, ipsi quoque varii, ut prorsus inepti essent cal­culis Astronomicis. Idem de aliis quoque [...] punctis statuendum à meridiano circulo diversis. A meridiano itaque puncto alterutro, seu diurno, seu nocturno inchoandus erat omnino dies Astronomicus. Erat tamen & illud incommodum si à meridiano no­cturno [...] primordium arcesserent, quod Astro­nomicas observationes plerasque noctu factas duobus die­bus necesse esset assignare. Proinde mutavit Hippar­chi initium fortasse Ptolemaeus; Ptolemaeum secuti reli­qui deinde AEgyptiorum Astronomi, in illis è nostro fragmento constat nostrum fuisse Theonem. Quod si Historiae, potius quam Astronomiae, in hoc canone consultum vellent; nec verisimile est horam diei con­signaturos qua inceperit Nabonasarus, nedum illam praecise meridianam; nec mutaturum Hipparchi horam recentiorem Hipparcho Ptolemaeum.
  • §. XXXV. Quod vero dixi Thoth vagi neome­niam commune omnium hujus canonis annorum esse [Page 153] primordium, id (quia nondum observarunt Chrono­logi) paulo accuratius demonstrandum est. Inde perpetuo numerat Nabonasari Epocham Ptolemaeus, ut etiam menses, dies, ipsas horas numeret ab hora sexta primi diei Thoth vagi Nabonasarei. Sed non con­stat illud verumne Nabonasari fuerit exordium. E­tiam secundae Epochae idem statuit initium, cum ta­men Thoth illo VI. mensibus recentior esset excessus Alexandri. Anno Nabonasari CCCCXXV. quem pri­mum numerat canon à morie Alexandri, incidit Thoth vagus in Novemb. duodecimum pro rationibus anni Juliani. Excessit Alexander sequentis anni Juliani Maii XXIIo. Etiam illo excessu recentius erat initium Phi­lippi post turbas militum praetorianorum, ut expleto anno à morte Alexandri, viz. AEgyptiaco à Thoth alio numerando, AEgyptum appulerit missus à Philippo sa­trapa AEgypti Ptolemaeus Lagides. Et tamen tam mor­tem Alexandri quam initium Philippi à praecedente Thoth arcessit noster Ptolemaeus Astronomus, & reli­qui deinde Astronomi. Ita numerat eosdem mensium dierumque supervacuorum calculos in hac Alexandri Epocha secunda quos in priori illa numeraverat E­pocha Nabonasari. Unde illud, ni ab eodem etiam illa repeteretur initio? Id etiam unde ni Astronomicae praesertim aequationis rationem habuisset? Sic & noster in fragmento Theon. Similiter & tertiam Augustorum Epocham, ab initio Thoth, & quidem à meridie, pro more suo numerat idem73 Ptolemaeus. Idem noster Theon, nequid suspicemur hac etiam in causa, dis­cessisse ab invicem Astronomos. Inde contigisse osten­dimus quod, ab eo usque tempore quo primum in­tercalare coeperunt Alexandrini, annum Augustorum ab Augusti Juliani XXIXo. numerarent, quod primo anno intercalari Thoth mobilis in illo ipso mensis Ju­liani die repertus fuisset. Nec sane longe aberat à fine Cleopatrae, quam Augusto mense extinctam verisimi­le est. Quarta denique Diocletiani Epocha Thothfixum reperit apud Alexandrinos. Apud reliquos AEgyptios adhuc vagus erat. Et quo sese invicem intelligerent; hos fastos, hanc intercalares supputandi methodum, à Theone nostro usurpatam diximus. Constat tamen primi mensis AEgyptiaci, potius quam veri Diocletianaei Imperii initii, hic etiam habitam esse rationem. Thoth CCCXIIIIns. ab Augusto fixus incidit in August. XXIXm. anni Domini CCLXXXIVi. Thoth vagus, quem noster numerat Theon, in ejusdem anni Do­mini Jun. XIIIm. cum tamen sequenti mense Septem­bri, & quidem die ejus XVIIo. Diocletianum Augu­stum salutatum testetur Chronicon Alexandrinum. Nempe eam numerandi rationem omnium expeditis­simam judicarunt, qua ad unum omnia & commune essent deducenda primordium, ut idem omnium Epo­charum esset initium, quod fuerat etiam & anni AE­gyptiaci.
  • §. XXXVI. Quod porro in Epochis idem & in principum singulorum annis observatum verisimile est. Aliter fuisset, addendi erant praeterea principum natales, menses praeterea & dies supervacui. Nec enim aliter colligere poterant quotus regni annus in quo­tum Epochae annum incurrisset; nec quanto interval­lo ab origine distarent observationes Astronomicae re­gum annis consignatae, nedum annorum menses, dies, horas, sexagesimas, &c. quae tamen erant ad [...] Astronomicam omnino nccessaria. Quae factae erant in Babylonia observationes eas, facta meridianorum aequatione, redigit ad meridianum Alexandriae accu­ratissimus Ptolemaeus. Idem labor ad aequandos regum annos cum annis Nabonasari fuisset necessarius ni, qua diximus methodo, jam aequati intelligerentur. Sed de eo nullibi solicitum videmus Hipparchum, nullibi Rtolemaeum. Conveniunt accuratissime nume­ri, ut quot intercessissent novi Thoth, tot numeren­tur ab exordio non anni modo Nabonasari, sed & regum etiam singulorum. Qui enim in aequandis Epo­chis eam adhibuerant, refragante etiam Historia, quam dixi, methodum; cur non etiam eandem ad­hibituros putemus in regum singulorum annis, quo­rum & anomaliae perplexiores futurae essent, & lon­ge etiam frequentiores? Sub Mardocempado duas me­morat eclipses ex Hipparcho 74 Ptolemaeus, quarum u­traque in mensem Thoth incurrerit, sed primo alte­ram, alteram secundo, illius regis anno. His etiam respondent accuratissime anni Nabonasari quos nemo dubitat à Thoth fuisse numeratos. Hoc certe fieri vix potuit nisi cum vago Thoth inceperit initium Mardocempadi. Proinde & regum Mardocempado an­tiquiorum annos ita aequatos fuisse consentaneum est. Conveniunt itaque initia annorum Nabonasari atque regum. Conveniunt & fines. Annus Nabonasari CCXLV. cum75 diebus 327. est annus Nabonasari CCXLVI, fere absolutus. Convenit autem cum Darii Hystaspis anno XXo, pro canonis rationibus, accuratissime. Ita magorum menses omissi, aliorum­que regum menses atque dies, nihil tamen impediunt quo minus in summa optime conveniant. Estque id observatione dignissimum in toto hoc regum cano­ne ne unum equidem hic comparere qui non spatium annuum expleverit, nec tamen propterea minus in­ter se convenire annorum integra intervalla. Aliun­de itaque necesse est ut defectus illi sarciantur, quod tamen veris regum temporibus fieri omnino non potuit.
  • §. XXXVII. Ita factum in canone regum Baby­lonico, & in ea etiam ejusdem versione quam Graeco­rum Astronomorum usibus accommodavit Hipparchus. Exemplum etiam in aliis ejusdem canonis Epochis AEgyptiacis secuti videntur AEgyptii. Annos duntaxat integros memorat canon; & tamen aequantur inter­valla, & conveniunt observationes ab ipsis Astronomis sub Philadelpho & Philometore consignatae. Et quidem in Philadelphi annis observatum esse è Dionysii etiam Astronomi Epocha colligimus, quam ab initio76 Phi­ladelphi numeratam esse verisimillimum est. Quan­quam enim mensibus coelestibus observationes suas consignarit ipse Dionysius, annis tamen Nabonasareis à Thoth inchoandis illas aptat Ptolemaeus.
  • §. XXXVIII. Est autem id manifestissimum in tertia nostri canonis Epocha, ab Augusti initio Alexan­drino. Hic equidem occurrunt, fateor, maximae difficultates, quas hac tamen unica observatione ex­pediri posse puto. Sunt tamen quae dicturus sum in hac Epocha propterea manifestiora quod Imporatorum plerorumque natalitia vera habeamus explorata. In­valuerat nimirum per Romani Imperii etiam Provin­cias consuetudo qua Imperatorum natalitia annua so­lennitate celebrabant, ut discimus è Plinio. Invalue­rat & alia qua divis Imperatoribus sodalitia Sacerdotalia dicarentur, quorum id officium esset ut divorum, etiam defunctorum, natalitia annua colerent, ut con­stat è veteribus kalendariis. Faciebant haec quotannis redeuntia festa ne unquam natalitiorum irrepere posset oblivio. Percurramus itaque Imperatores, & videa­mus annon, pro nostra hypothesi, anni eorum inte­gri in canone nostro commemorentur. Primo Au­gusto anni tribuuntur XLIII. Addantur anno U.C. DCCXXIVo. Ita discesserit Augustus anno U. [Page 154] C. DCCLXVIIo. Christi XIV. Incidit eo anno Thoth mobilis in Aug. XXm. cui superstes fuit Augu­stus usque ad Sept. XIXm. Ita proximus Thoth ad pri­mum spectabat annum Tiberii. Tiberio tribuit canon annos XXII. Desinent an. Dom XXXVI. Mortuus est Tiberius an. Dom. XXXVIIo. Mart. XVIo. ante Thoth Aug. XIV. qui proinde Caio imputandus est. Caius Imperavit annis IV. Numerentur, pro cano­nis rationibus, ab an. D. XXXVIo. Incidet ultimus ejus Thoth in an. Dom. XLm. Decessit enim Caius se­quentis Jan. XXIVo. ante Thoth anni XLIi. Aug. XIII. Claudio concedit canon annos XIV. Ita ultimus ejus Thoth inciderit in an. Dom. LIVm. Aug. X. Re­cte nimirum ille. Excessit enim ejusdem anni Octob. XIIIo. Neroni cum assignantur anni XIV. necesse est ut Thoth an. D. LXVIIIi. ei tribuatur, propter tu­multus Reip. Nec enim succedentium principum quispiam annum integrum explevit usque ad Vespa­sianum, quem tamen nondum Augustum agnoverunt Itali. Non tamen illum attigit Nero occisus Jun. IX. Thoth enim illius anni incidit in Aug. sextum. Inde si numeres, decimus Vespasiani Thoth conveniet an. D. LXXVIIIo. Excessit Vespasianus anno sequenti, Jun. XXIVo. sed ante Thoth Aug. IV. qui Titi primus est. Tertius itaque Titi Thoth an. Dom. LXXXIo. constituendus est. Thoth ille fuit Aug. tertio, su­perstes fuit Titus usque ad Sept. XIIIm. Ita intelli­gimus cur tres annos Tito tribuat canon, qui tamen paucos tertii anni menses expleverit. Inde decimus quintus Thoth Domitiani attinget an. D. XCVIm. Re­cte scilicet. Thoth anni XCVIi. fuit Jul. XXX. Oc­cisus est Domitianus Sept. XVIII. Nervae Thoth unicus incidit in Jul. XXXm. A. D. XCVII. Proximum non attigisse certum est, defunctum scilicet sequen­ti anno, sub finem Januarii.
  • §. XXXIX. Sunt equidem sequentia tempora, pro nostri canonis rationibus, paulo diffic [...]iiora. Thoth Trajani XIXus. (si ab anno XCVIIo. numere­tur) conveniet A. D. CXVIo. Et tamen Thoth anni CXVIIi, probabile est superstitem fuisse Trajanum, Thoth anni CXVIIi. fuit Jul. XXV. Mortuus est Trajanus Aug. XI. si tamen anni CXVIIi. Thoth Tra­jano assignaveris, universam deinde perturbari ne­cesse est canonis nostri seriem. Thoth enim anni CXXXVIIIi. non vidit Hadrianus. Incidit Thoth ille in Jul. vigesimum, sed Jul. decimo jam excesserat Hadrianus. Ita Thoth non plures quam XX. Haedria­no concedendi erunt, & reliquam deinde quae jam bene habet, labefactari necesse est canonis nostri Chronologiam. Vix est certe ut ante an. Dom. CXVIIm. Trajanum mortuum existimemus. Secundo Consulem favore Plotinae factum, totam praesumtionem A­doptionis emeruisse, ait de Hadriano 77 Spartianus. Con­sulatum illum gessit an. CXVIIIo. Priori itaque an­no designatus fuerit oportet. Tum enim aderat mo­ribundo Plotinae. Ita etiam Adoptionis fuisset argumen­tum. Pro regulis enim Cl. Pagi novus princeps pro­ximis kal. Januar. Coss. procedere debuit. Et quan­quam fateor, sub Imperatoribus, plurium etiam non­nunquam annorum Coss. fuisse designatos; at signum certe Adoptionis non fuisset Consulatus ultra annum prorogatus. Conveniunt etiam huic anno CXVIIo. annorum numeri quos Trajano auctores assignant. Sed quia varia erant Trajani initia unde deduxerunt au­ctores numerorum suorum exordia; proinde & illa distinguenda sunt ut intelligamus illi numeri quam apte respondeant. Citimum Trajani initium à morte Nervae deducendum est. Qui illud accurate designa­rint, duos Veterum habemus,78 Dionem & Eutro­pium. Dion Nervae annum unum tribuit, menses qua­tuor, dies novem; annum similiter Eutropius, toti­demque menses, sed dies duntaxat octo. Nulla est in reipsa discrepantia, sed in sola numerandi ratione. Uterque diem Januarii indicat XXVIIm. Sed Dio à XVIIIo. Septembris numeravit, quo periit Domitianus, ad XVIIIm. Januarii. Inde nonum si numeres diem, incidet in illum, quem dixi, Januarii XXVIIm. Eutropius à XIVo. kal. Octob. more Romano, ad XIVm. similiter kal. Februarii, Demtis VIII. erit VI. kal. Febr. idem Januarii dies XXVII. Uterque numerus alterum invicem confirmat. Inde corrigen­dus apud Theophilum Chryscros. In numero dierum [...] pro [...]reponendum. Error admodum facilis est. Sic & Clem. Alexandrim. Hinc [...], ut loqui­tur Dio, seu [...] initium repetendum. [...] Trajanus, ex calculis Dionis, annos XIX. mens. VI. dies XV. Numerentur à Jan. XXVIIo, pro more Dionis vulgari, pertingent ad Jul. XXVIIm. Adde dies XV, Julii reliquos quatuor, caeteros Au­guste; incidet initium Hadriani in Aug. XIm. accu­ratissime. Uno die discrepare videtur è Chryserote 79 Theophilus Antiochenus qui annos Trajani numera­vit mensesque totidem quot Dio, sed dies praeterea XVI. Nihil discrepat, sed morem supputandi secu­tus est, quem dixi, Romanum, à VI. kal. ad VI. kal. sic à sexto kal. Aug. XVIus, est Augusti unde­cimus.
  • §. XL. Paulo altius aliud erit repetendum Trajani initium quo Imperium abdicavit Nerva. Tunc illum [...] fecit Nerva quod scribit de eo Dio, pri­mo Caesarem, [...] ab eo renunciatum. Quod enim Augusteam hic à Caesarea dignitate distin­guant eruditi, omnino hallucinantur. In ipsa etiam Augustea dignitate varii tamen scmper erant gradus, quorum primum usque ad abdicationem tenuit ipse Nerva. Propius accedebat ad aequalitatem cum quis fratrem adoptaret quam cum filium. Sic Marcus Lu­cium; sic Diocletianus Maximianum Herculium. Et ta­men primi Augusti dignitas fratri seniori reservata est. Hic prioris Augusti gradus erat [...], & abdi­cante Nerva, in Trajanum collatus est. Recentiorem illo tempore fuisse tantam illam Caesaris atque Augusti discrepantiam testis est disertissimus80 Victor in Caesa­ribus: Abhinc, inquit, diversa nomina Caesarum atque Augusti: inductumque in Rempublicam, uti duo, seu plures, summae potentiae dissimiles, cognomento ac potestate dispari sint. Ne vero haec Victori temere excidisse sus­picemur, idem scribit, quod Victor, Spartianus. Ad Hadrianum usque eos duntaxat ait à se commemora­tos qui principum locum retentassent; deinde illorum se vitas scripturum pollicetur, qui Caesarum nomine appel­lati essent, nec principes aut Augusti fuissent. Horum primum ait fuisse81 AElium Verum, qui primus, inquit, tantum Caesaris nomen accepit, adoptione Hadriani familiae principum adscriptus. Sic in vita Lucii Veri 82 Capitoli­nus: Huic naturalis pater fuit L. AElius Verus, qui ab Adriano adoptatus, primus Caesar est dictus, & in eadem statione constitutus periit. Probabile est Hadrianum cum AElium Caesarem turpibus de causis, & promis­sis adactus, Caesarea dignitate ornaret, propterea dignitatem ipsam illi datam imminuisse. Aliter certe illum Caesarem ab Hadriano esse factum quam fuerit à Nerva Trajanus, verba habemus83 Spartia­ni expressissima. Sic enim ad Diocletianum ille: [Page 155] Non testamento ut antea solebat, neque eo modo quo Trajanus est adoptatus; sed eo prope genere quo nostris temporibus, à vestra clementia, Maximianus atque Constantius Caesares dicti sunt, quasi quidam principum filii viri, & designati Augustae majestatis haeredes. Haec obiter, quia nondum comperi observata ab eruditis. Videat itaque Cl. Pag [...] quam fidem mereantur tot Caesareae dignitatis ante AElium Caesarem quinquenna­lia atque decennalia ab eo primum commemorata. Quanquain autem abdicato Nervae Imperio, jam pri­mum in Imperio gradum confecutus erat Trajanus; eum tamen, Nerva superstite, noluit usurpare. Sic enim84 Plinius: Jam te provident [...]a deorum primum in locum provexerat; in adhuc in secundo resistere, at­que etiam senescere, optabas. Privatus tibi videbaris, quamdiu Imperator & alius esset. De vita enim Ner­vae haec, non de ejus Imperto, intelligenda esse, in­dicant sequentia: Audita sunt, inquit, vota tua, sed in quantum optimo illi & sanctissimo seni utile fuit, quem dum [leg. dii] coelo vindicaverunt, nequid post illud Divinum & immortale factum mortale saceret. Ita intel­ligimus cur quarto etiam Nervae consulatu nummos habeamus Tribunitia ejus Pot. II. etiam insignitos, cum tamen jam privatus esset Nerva.
  • §. XLI. Superiori enim anno illum Imperium abdicasse, ex eodem85 Plinio colligimus. Sic enim scribit: Divus quidem Nerva (nam privatus quoque attendebat his quae recte in publico fierent) missis ad me gravissimis literis, non mihi solum, verumetiam seculo gratulatus est, cui exemplum (sic enim scripsit) simile an­tiquis contigisset. Gesta haec coram Coss. de causa Bae­bii Massae scribit Plinius, quibus tamen Nerva jam privatus attenderit. Alios illos Coss. fuisse oportet quam ipse Nerva. Atqui anno XCVIIIo. alios prae­ter se Coss. non vidit, ne suffectos quidem. Nec enim mensis Januarii finem attigit. Superioris itaque an­ni XCVIIi. fine causam illam actam esse necesse est coram mensis illius Coss. suffectis. Convenit & senior Victor in Caesaribus, qui mense Imperii XVIo. Ner­vam abdicasse testatur. Inibat mensem Imperii XVIm. Nerva XVIIIo. Decemb. an. XCVIIo. Sed statim Au­ctorem novi hujus Trajani honoris consecratum ait Plinius. Proinde brevissimum inde ad mortem Nervae fuisse oportet intervallum. Ipsum abdicationis diem designavit, ni fallor,86 Clemens Alexandrinus cum Trajano tribuit annos XIX. mens. VII. dies XV. Eundem dierum numerum habet Clemens, quem à morte Nervae Dio, ut proinde probabile sit justum inde mensem implevisse Nervam. Ita Imperium exu­erit Decemb. XXVIIo. Ita etiam intelligimus, cur Menelaus, qui87 observavit anno XCVIIIo. Mechir XVo. qui decimus est Januarii, primo se dixerit ob­servasse anno Trajani, ne facta quidem Nervae, quan­quam etiamnum superstitis, mentione; quia jam su­periori anno Imperium exuerat. Haec itaque secunda est Trajani Epocha.
  • §. XLII. Est & tertia utrisque superior à prima Trajani adoptione in Capitolio. Factus est enim à Ner­va Trajanus Imperator, etiam absens & ignarus. Eras (inquit88 Plinius) Imperator, & esse te nesciebas. Impe­rator titulis, imaginibus & signis, caeterum modestia, &c. Legatus & miles, quum jam tua vexilla, tuas Aqui­las [...] anteires. Quae vero dignitas Trajano ex hac adoptione accreverit, ita describit idem89 Plinius: Si­mul silius, simul Caesar. Mox Imperator, & consors Tribunitiae potestatis.—Non solum successor Imperii, sed particeps sociusque.—Et omnia pariter & statim fa­ctus es quae proxime parens verus tantum in alterum fi­lium contulit. Frustra haec ad alium quam Augustum Imperii gradum retulit Cl. Pagi. Certum est quod in alterum duntaxat filium Titum contulit Vespasianus, de alio intelligi non posse. Pares certe illos fecit coae­vus 90 Plinius senior. Sciant, inquit, omnes quam ex aequo tècum vivit Imperium. Triumphalis & Censorius tu, sexiumque Consul, ac Tribunitiae potestatis particeps. Hujus adoptionis tempus è Victore Epitomatore discimus. Ait imperasse Nervam menses XIII. dies X. De Nervae Monarchia proculdubio intelligendus est. Ita Trajanum adoptarit Octobr. diem circiter XXVII. Cum Trajano tribus, ait, vixisse mensibus. Vixisse ait, non Imperasse, ut proinde tres illi menses non sint in Ner­vae abdicatione, sed in morte, terminandi. Respon­dentque, ut vidimus, accuratissime. Inde numera­vit in Chronico Eusebius cum Trajano assignat annos XIX. menses IX. Inde & Victor in Caesaribus cum tribuit eidem annos prope viginti. Inde & Augu­stus 91 Julianus cum rotundum numerum annorum XX. Inde & Trajani Tribunitiae potestates. Modo enim Plinium fatentem audivimus, hoc ipso tempore con­sortem Tribunitiae potestatis à Nerva factum esse Traja­num. Ex his omnibus Epochis numerisque respon­dentibus, Trajanum anno CXVIIo. decessisse necesse est. Ita Trib. Pot. vigesimum attigerit, quam &92 nummi commemorant. Non poterat sane si Aug. undecimo, anni CXVIi. mortuum statuamus.
  • §. XLIII. Mortuus itaque Trajanus est anno CXVIIo. & tamen ab anno CXVIo. Tribunitias pote­states suas certum est numerasse Hadrianum. Constat hoc imprimis è coaevis Hadriano Astronomis, Theone seniore, ipsoque Ptolemaeo. Sic enim conjungunt ilii annos Hadriani cum aera Nabonasari ut necesse sit Thoth anni CXVIi. ultimum esse Trajani, reliquos Hadriano imputandos. Recte itaque canon noster &, pro Astronomorum mente, Hadriani annos consigna­vit. Pro more suo fecit cum duorum simul regnan­tium annos soli tamen posteriort assignat. Sic in Epo­cha Ptolemaeorum, Lagidae annos cum filio Philadelpho communes soli tamen Philadelpho accensuisse jam vi­dimus. Nec Astronomi modo, sed & alia quoque il­lius aevi monumenta ita numerarunt. Tribunit. Pot. XXIIm. Hadriani habent Inscriptiones. Sic in Transyl­vania una apud93 Gruterum: ‘IMP. CAES. DIVI. TRAIANI. PARTH. FIL.
    DIVI.NERVAE.NEPOTIS.TRAIAN [...].HADRIANO.
    AUG.PONT.MAX.TRIB.POT.XXII.IMP.II.
    COS. III.
    DERESIUS. RUSTICUS. CURATOR. VELETRIA­RUM.
    TIBERIS.ET.CLOACARUM. URBIS.’
    Alia est omnino inscriptio Transylvanica quam The­sauro Gruteriano acceptam refert Pagi, cum tamen ibi non legatur, in haec verba è94 Lazio: ‘L. ANNIO FABIANO III. VIRO CAPITAL. TRIB.
    LEG. II. AVG. QVAESTORI. TVRBANTIVM TRIB.
    PLEBIS PRAETORIS CVRATORI VIAE LATINAE
    IMP. CAES. DIVI TRAIANI PARTH. FIL. DIVI
    NERVAE NEPOTIS. TRAIANI HADRIANI AVG.
    PONT. MAX. TRIB. POT. XXII. IMP. II. COS. III.’
    Nihil habet quod huic Inscriptioni respondeat Cl. Pa­gi, [Page 156] nisi quod dedicatam existimet in Transylvania an­tequam de Hadriani morte rescivissent. Sed, quod pace viri ingeniosissimi, dictum velim, divinari hoc est potius quam respondere, praesertim cum & alia huc convenire ostenderimus, & simus porro ostensuri. Est etiam & alia Romae in Thefauro Gruteri, ubi non est quod existimemus diu latuisse mortem Ha­driani. Eam ita recitavit1 Gruterus: ‘IMP. CAES. DIVI. TRAIANI. PARTHICI. FILIO
    DIVI. NERVAE. NEPOTI. TRAIANO HADRIANO.
    AVG. PONT. MAX. TRIB. POT. XXII. IMP. II.
    COS. III. P. P. ET. DIVAE. SABINAE.
    IMP. CAESAR. T. AELIVS. HADRIANVS
    ANTONINVS. AVG. PIVS. PONT. MAX. TRIB.
    POT. II. COS. DES. III. P. P. IMP. II.
    PARENTIBVS. SVIS.’
    Quod hic TRIB. POT. XXI. legerit Onuphrius, id nulla auctoritate factum existimat ipse Pagi. Quod vero quaeritur omissum hic DIVI nomen Hadriano tribuendum, id leviculum, & fieri potest ut litera D [...] pro eo posita transcribentium incuria fuerit prae­termissa.
  • §. XLIV. Habemus etiam Inscriptiones in Panno­nia superiori, quo tempore Provinciam illam admi­nistrabat L. AElius Caesar ab Hadriano adoptatus, Ha­driani Trib. Pot. XXI. dedicatas. E2 Lazio aliam exscripsit Pagi: HADRIANO AUG. P. P. TRIB. POT. XXI. COS. III. IMP. II. LELIVS. CAES. FIL. TRIB. POT. COS. PR. PROCOS. VIVIR SACRIS FACI. VII. Aliam è Bongarsii & Clusii schedis3 Gruterus: IMP. CAES. TRAIA­NO HADRIANO AVG. P. P. TRIB. POT. XXI. COS. III. IMP. II. L. AELIVS CAES. FIL. TRIB. POT. COS. II. PROCOS. XV. VIR SACRIS. FACIVND. Quo vero anno illae dedicatae quaerendum. Gesta hujus AElii Caesaris or­dine perturbatissimo repraesentavit Spartianus. Ita ille in4 Hadriano, Adoptavit ergo Ceionium Commodum Verum invitis omnibus, eumque AElium Verum Caesa­rem appellavit. Ob cujus adoptionem Ludos Circenses dedit, & donativum populo ac militibus expendit: quem Praetura honoravit, ac statim Pannoniis imposuit, de­creto Consulatu cum sumtibus; eundem Commodum se­cundum Consulem designavit. Nec aliter in5 AElio Vero: Adoptatus autem AElius Verus ab Adriano eo tempore quo [...]am (ut superius diximus) parum vigebat, & de Successore necessario cogitabat, statimque Praetor factus, & Pannonis du [...] ac rector impositus, mox Con­sul creatus. Et quia erat deputatus Imperio, iterum Con­sul designatus est. Datum etiam populo congiarium causa ejus adoptionis, collatumque militibus HS. ter millies, Circenses edi [...]i, neque quicquam praetermissum quod posset laetitiam publicam frequentare. Haec ille quasi hoc gesta essent ordine. Primo ut adoptatus fuerit AElius, tum Praetor factus, deinde Pannoniae impositus, ita decretus ei primus cum sumtibus Consulatus, tandem secundum Consul fuerit designatus. Pessime haec, & ordine alienissimo. Nos veram gestorum seriem e­ruere & designare conabimur.
  • §. XLV. Primum itaque AElii honorem Praetu­ram existimamus. Eo enim tempore natum filium ejus Verum qui cum Marco postea Imperavit, tra­dit 6 Capitolinus, & quidem eodem quo Nero die Dec. XVo. Sic enim de Nerone 7 Suetonius. Post sep­timum annum in familiam8 Aureliam traductus est. Adoptatus à Marco est9 Feb. vigesimo quinto, an. D. CXXXVIII. Ergo annum septimum impleve­rit Verus Dec. XV. an D. CXXXVIIi. natus nimi­rum eodem Decemb. XV. anni CXXXi. ut proinde eo ipso anno Praeturam gesserit pater AElius Verus. Qui enim XLIIm. regisse annum putarunt, cum moreretur, Lucium Verum, de XLIIo. anno in­choato duntaxat intelligendi sunt, & pro ea senten­tia quae ei Imperii annos XI. tribuebat, quae ut falsa est, ita tamen veterem fuisse, constat è10 Capitolino, & Eusebio. Quod itaque statim Praetor factus dicitur AElius, non ita intelligendum est quasi statim ab a­doptione sit factus, sed quod per saltum Praetor factus sit, non antea Quaestor, quod munus, per leges An­narias, Praeturam debuit antecedere. Proximus AE­lio gradus in gratia Hadriani fuit an. Dom. CXXXV. Consulatus sequentis anni decretis cum sumtibus. Quod enim sumt [...] publico Consulatus decerneretur, id ha­buit prae aliis Consulatibus eximium, quod insignem quandam Imperatoris indicaret benevolentiam, vix­que esset aliorum quam quos Imperii destinarent hae­redes. Ita igitur Consulatum illum inierit AElius non­dum Caesar. nec AEliae gentis nomine fastis inscriptus. Editis igitur Consulatus muneribus, etiam sequentis anni CXXXVII. Cos. iterum designatus est, quia de­putatus Imperio est, ut ait Spartianus. In secundo enim Consulatu praecipuum erat, pro receptis Imperii mo­ribus, omen Imperii; praecipue in nova hac Nervae familia. Designatus erat iterum Cos. Trajanus, cum Imperium capesseret, ut è11 Plinio didicimus.12 Ipse Hadrianus secundo Cos. designatus totam praesumtionem adoptionis emeruit. Sic & Antoninus Pius secundo ejus Consulatu designato adoptatus est, aliisque Imperii in­signibus ornatus.13 Marcus Caesar, designato Consulatu, appellarus est. Ita intelligimus cur quia Imperio de­putatus erat AElius, idcirco iterum Cos. designatum ait Spartianus. Nondum itaque Imperium capessiverat AE­lius, fed erat tantum Imperio deputatus. Aliter fuisset, vix est certe ut credamus gratias AElii de adoptione tamdiu differendas, si orationem Consularem in Senatu habuisset. Sed & Hadrianus ipse antea nuncium ac­cepit de secundo suo Consulatu, quam de adoptione. Similiter de AElio statuendum erit, si sit equidem quidpiam in ejus causa, ex Hadriani exemplo sta­tuendum. Postea adoptatus est AElius, datum, eo nomine, populo militibusque congiarium, editi ludi Circenses quibus ipse interfuit Hadrianus. Tandem Hadriani secessus Tiburtinus, quo tempore urbem Lu­cio AElio Caesari permissam scribit Victor in Caesaribus. Hoc ipso Urbanae administrationis tempore datam crediderim illam ejus Epistolam, seu etiam legem, quam conservavit nobis ex inscriptione14 Kirchman­nus, ad Libertos Sannori Quintiliani, XIII. kal. Julius, in hortis Statiliae Maximae, Ceionio Commodo & Civi­ca Pompeiano Coss. Inde intelligimus hoc an. Dom. CXXXVIo. ante Jun. XIXm. jam adoptatum esse AElium, nec tamen adhuc ex urbe in provinciam dis­cessisse. Romae enim illam legem edidit.
  • §. XLVI. Ita igitur vix potuerit provinciam ante Aug. undecimum attingere. Inde Trib. Pot. vigesi­mum duntaxat inivit Hadrianus si quidem à morte Trajani, & Christi anno CXVIIo. numerentur. Et [Page 157] tamen omnes ejus Pannonicas Inscriptiones Trib. Ha­driani Pot. vigesimum primum numerare videmus, ex an. CXVIo. proinde arcessendam. Redux è pro­vincia 15 AElius, & gratias Hadriano de adoptione actu­rus, ipsis periit Calendis Januariis quibus orationem erat de eo argumento jam paratam recitaturus. Ex quo intelligimus ultimo loco gestam illam esse Pan­nonicam provinciam. Neque vero possumus cum Cl. Pagi Caesaream AElii dignitatem in annum integrum prorogere, ut nimirum non anni CXXXVIIi. sed CXXXVIIIi. perierit Calendis Januariis. Brevius fue­rit oportet illi Caesarei honoris spatium quam ut bien­nium fere expleverit. De illo Virgilianum illud saepe dixit Hadrianus: ‘Ostendent terris hunc tantum fata, neque ultra Esse sinent.’ Et, Ego Divum mihi adoptavi, non filium. Diu [...]tiam ancipitem, ait16 Spartianus, post mortem AElii Veri. quid ageret, fuisse Hadrianum. Id verum esse non potest si Calendis Januariis anni CXXXVIIIi. mor­tuum Verum statuamus. Jam enim ostendimus Feb. vigesimo sexto adoptatum esse Antonium. Et ta­men aliquid de hoc ipso spatio deterendum erat. Quum eum Hadrianus adoptare se velle publicasset, ac­ceptum est ab 17 Antonino deliberandi spatium, utrum ar­rogari ab Adriano vellet. Non fuit certe anceps Adria­nus ab eo usque tempore quo publicavit. Sed nec ante publicationem brevi temporis spatio ancipitem fuisse probabile est, ni temerarium plane in re tanti momenti fuisse statuamus Hadrianum. Et plane de secundo AElii Consulatu ita loquuntur Auctores quasi designatus ille potius fuisset quam gestus. Porro fera nimis fuisset, post biennium, etiam in Senatu gratia­rum actio. Ni illum hoc anno CXXXVIo. in pro­vinciam profectum dicamus, Romae illum diu hae­sisse necesse erat; Senatum vidisse saepius coactum; suo etiam secundo Consulatus occasionem habuisse, cum illum iniret, etiam in Senatu gratias agendi longe opportunissimam. Quam tandem nobis causam ex­cogitabit Vir Cl. cur tamdiu dilatam putet solennem illam gratiarum actionem.
  • §. XLVII. Nec dissimulo tamen esse quod pro sua causa obtendat Vir Doctissimus. Jam vidimus è nostris inscriptionibus unam quae XXIm. Hadriani Trib. Pot. cum secundo AElii Consulatis conjungat, Est & alia quae secundi Consulatus meminit apud18 Gruterum istiusmodi, idque Romae: L. HELIO. CAES. DIVI. HADRIANI. AVG. F. COS. II. F. Post mortem AElii hanc secundam inscriptionem fuisse ma­nifestum est quae Divum ipsum appellat Hadrianum. Non est itaque quod miremur si in titulis ejus me­moretur secundus ejus Consulatus cum & fastis fuisset inscriptus, & anno nomen dederit, ipsasque attigerit Calendas Januarias: Prior inscriptio difficilior est. Probavit tamen Cl.19 Pagi Consulatus designatos pro absolutis saepe memorari. Quod de Consulatibus Caesareis praecipue verum. Sic in Consulatu Claudii quarto, & Aureliani tertio. Et in illis rursus maxime designa­tis Consulatibus qui in ipsi Imperii auspiciis, & Im­perii nomine designarentur. Sic Claudio natus Imperii die vigesimo Britannicus, viz. Feb. duodecimo, A. D. XLIi. secundo tamen20 Claudii Consulatu natum ait Suetonius, cum tamen secundum illum Consulatum inierit21 Claudius an. Dom. XLIIo. Sic etiam adop­tatum Feb. XXVo an. D. CXXXVIIIo. superstite etiamnum Hadriano, secundo Antonini Pii Consula­tu Marcum dicit Capitolinus. Et tamen an. CXXXIXo. Consulatum secundum gessit Antoninus. His exemplis etiam priorem anni praecedentis partem Consulutu de­signato notam videmus. Posteriorem partem qua, pro nostris rationibus, in Provinciam Pannonicam venerit AElius, frequentius ita consignatam verisimile est, cum Imperis causa designatus ille esset Consulatus. Po­terat tamen anni CXXXVIIi. initio, antequam de morte AElii nuncius Pannoniam attigisset, inscriptio illa in Pannonia dedicari, pro nostra tamen, non ad­versariorum sententia, Pot. Trib. XXI. confignan­da.
  • §. XLVIII. Confirmant etiam nostram hanc sen­tentiam Auctores omnes qui tribuunt, Hadriano annos XXII. vel partem certe aliquam anni XXIIi. plures certe gravioresque quam ut possent facile contemni. Victor Schotti tradit interiisse, anno Imperii, absque mense, vicesimo secundo. 22 Spartianus: Imperavit an­nis XXI. mensibus XI. Victor Epi [...]omator: Imperavit annis viginti duobus. Eutropius: Obiit in Campania, major sexagenario, Imperii anno XXIo. mense decimo, die XXIXo. Sic & Epiphanius etiam in Ancorato. Secant plane hunc nodum, non solvuns, vulgo Chronolo­gi, qui his tantis Auctoribus sidem plane derogant. Nos methodo expedimus longe faciliori quae utro­rumque auctorum fidem illibatam servet, tam eo­rum qui annos Hadriano XXII. assignant, quam eo­rum qui tantummodo XXI. Ut triplicem Trajanus, sic Hadrianus duplicem habuit Epocham, ab adoptio­ne aliam, aliam à morte Trajani; & quidem illam duplici praeterea natali insignitam. Natalis adopt [...]onis fuit Aug. IX. Natalis [...], seu [...], erat Aug. XI. quo de Trajani morte nuncium accepit. Id itaque fe [...]ellit hactenus eruditos quod ab uno eo­demque anno Juliano utrumque hunc natalem repe­tendum esse censuerint. Jam ostendimus in Trajano ab an. Dom. XCVIIo. Natalem adoptionis, ab an. XCVIIIo. quo excessit Nerva, [...]nperii natalem esse numerandum. Sic etiam de Hadriano dicendum, ab Aug. nono, an CXVIi. superstite etiamnum Traja­no, ducendos esse annos adoptionis; ab Aug. undeci­mo, anni CXVIIi. quo nuncium accepit de morte Trajani, annos Imperii, seu [...]. Conve­niunt accurate cum priori Epocha Auctores qui an­nos Hadriani XXI. menses numerant XI. si priorem terminum excludas. Convenit & Eutropius qui an­nos XXI. mens. X. dies duntaxat XXIX. uno nem­pe die à justo mense deficientes. Sic enim habebis fi, pro more Romano, numeres à V. Id Aug. anni CXVIi. ad VI. Id. Jul. anni CXXXVIIIi. quo de­cessit Hadrianus. Sequebantur adoptio [...]em, & praecede­bant Imperium, pro Trajani exemplo, Tribunitiae, ut vidimus, potestates. Proinde & illae huic etiam prio­ri, Epochae respondent. Quod vero eandem Epo­cham adhibuerint Astronomi, id inde contigisse cre­diderim, quod cum reliqui August [...]ae potestatis tituli varii admodum essent, & temporis incerti, potesta­tem tamen Tribunitiam hucusque Caesares sine inter­vallo comitatam experientur. Secundam Epocham manifeste sequitur Dio: [...](inquit) [...]. Ad eandem plane formam qua antea Trajani annos à morte Nervae numeraverat. Nec [Page 158] longe abeunt qui hunc numerum accurate desig­nant 23 Chryseros apud Theophilum Antiochenum, 24 Cle­mens Alexandrinus, &25 Chronologus Anonymus qui scripsit sub Alexandro Severo. Annos illi nume­rant Hadriani XX. menses X. dies XXVIII. Nu­merentur à III. Id. Aug. anni CXVIIi. ad sextum Id. Jul. anni CXXXVIIIi. Ita conciliatae hae duae Epo­chae una etiam ostendunt Trajanum anno CXVIIo. mortuum, & tamen ab anno usque CXVIo. Tribu­nitias potestates numerasse Hadrianum.
  • §. XLIX. Quanquam autem inde numerarit Ha­drianus; non est tamen ut existimemus palam illum à Trajano agnitum pro Imperii haerede, ut fuerat à Nerva ipse Trajanus. Ita si fuisset, dubitari non potuit verene esset à Trajano adoptatus, an potius artibus consiliisque Plotinae. Nullum locum illa fa­bella habuisset, mortuo jam Trajano, 26 Adrianum in adoptionem adscitum esse, supposito qui pro Trajano [moribundo scilicet] fessa voce loqueretur. De his ne dubitandi quidem relictus fuisset locus, si anno integro Caesarem illum renunciasset Trajanus, fecissetque pote­statis Tribunitiae participem. Nec27 secundo Cos. favore Plotinae factus totam praesumptionem adoptionis emeruisset. Omnino anno CXVIIo. designatus est, ut dixinus, secundus ille Hadriani Consulatus quem gessit anno CXVIIIo. Nondum igitur anni CXVIIi. initio to­tam illam adoptionis praesumptionem emeruerat, quam tamen emeruisse necesse erat, si superiori jam anno CXVIo. jam Tribunitia potestate fuisset ornatus; non­dum adoptatus cum adoptionis praesumtionem faceret se­cundum illum Consulatum, etiam designatum. Condi tamen potuit superiori anno testamentum Trajani quo adoptatus est, haeresque institutus Imperii Hadrianus, Trajano jam in expeditione Parthica occupato pericu­li plenissimo, ita tamen ut non ante Trajani mortem emanarit in vulgus. Utcunque tamen non conditi signatique testamenti diem, sed quo literas adoptionis accepit, pro illo quoque superioris anni natali cele­brari voluit. Sic enim conceptis verbis28 Spartianus: Quinto Iduum Augusti die, Legatus Syriae literas adop­tionis accepit, quando & natalem adoptionis celebrari jussit. Mandato Hadriani tribuit quod illi celebratus esset natalis. Nullum itaque superiori anno ante lite­ras adoptionis celebratum verisimile est. Ut itaque hujus Epochae natalem primus instituit post Trajani excessum Hadrianus; sic & ab eodem fuisse proba­bile est, quod retro esset ab anno superiori nume­randus.
  • §. L. Ita canonem ad Ptolemaei usque tempora de­duximus. Scripsit enim ille observavitque sub An­tonino Pio. Reliqua deinde tempora non ita certa sunt. Pio itaque annos tribuit XXIII. ab an. Dom. ut dixi, CXXXVIIo. numerandos. Ita Thoth ejus ultimus inciderit in A. D. CLXm. Defunctus est anno CLXIo. Mart. septimo. Ita Thoth proximum non vidit qui eo anno fuit Jul. XIV. Commodus non unum duntaxat ut Hadrianus, sed plures habuit an­nos cum patre communes. Proinde ne bis iidem numerarentur, aut utriusvis anni plures praetermit­terentur, placuit Astronomis in unum numerum u­triusque tempora conferre. Sic enim vetustissimus nostri canonis exscriptor Clemens Alexandrinus, quam­vis recentiores alii suos utrique annos sigillatim assi­gnarint. Recte tamen illi quoque recentiores, & pro nostri canonis methodo. Marco concedunt an­nos XIX. Sic ultimus ejus Thoth fuerit An. Dom. CLXXIXo. mortuus est sequenti anno Mart. XVIIo. Sic Thoth anni CLXXXi. Jul. X. primus erit Com­modi. Addantur Commodi anni XIII. ultimus ejus Thoth erit An. Dom. CXCII. Idemque erit Thoth XXXIIus. ab initio Marci, si uno utriusque tempo­ra numero complectamur. Pertinax deinde & Didius Jultanus in nostro canone non comparent. Recte, quia neuter annum absolvit. Severi deinde & Cara­callae annos rursus conjungunt Auctores canonis an­tiquiores, quos itidem distinguunt recentiores, quod in Marco & Commodo factum modo observavimus. Severi Thoth XVIIIus. convenit A. D. CCXo. Proxi­mo Feb. IV. defunctus est Eboraci, quo anno Thoth vagus in Jul. secundum incurrit.
  • §. LI. Inde si Thoth Caracallae septimum, Severo & Caracallae communem XXVm. numeremus; per­tinget ad an. Dom. CCXVIIm. Et tamen certum est Thoth illum septimum non attigisse Caracallam. Occisus est Caracalla ineunte Aprili, Thoth fuit Jun. XXX. Nempe Macrini fuit hic Thoth, qui licet annum integrum absolverit, nullus tamen in hoc nostro canone comparet. Numeravit hic, pro more suo, canon. Cum enim praecessent id genus Prin­cipes qui nec Rempub. haberent pacatam, nec Im­perium ad haeredes transmiserint, nec diu etiam ipsi imperarint; non ipsis solet, sed vero eorum decesso­ribus, eorum quoque tempora imputare. Exem­plum in Nerone jam vidimus, cui illius anni Thoth quo imperarint Galba, O [...]ho & Vitellius, canon tamen similiter annumeravit. Ita certam habebant nume­randi rationem Astronomi, dum redirent Reipub. pacata tempora, siquid observassent interea certo principis anno consignandum. Et vero consilio, po­tius quam errori, hos esse tribuendos numeros exin­de constat, quod non propterea deficiant annorum solidorum intervalla, sed respondeant nihilominus accuratissime. Proximus anni CCXVIIIi. Thoth de jure debetur Elagabalo. Victus enim est ab eo Ma­crinus Jun. tertio, ante Thoth Jun. XXX. Sic quar­tus ejus Thoth conveniet anno CCXXIo. Occisus est sequentis anni Mart. sexto, ante Thoth Jun. XXIX. Inde XIIIus. Alexandri Thoth incurret in A. D. CCXXXIVm. Id si verum, proinde ante Thoth anni CCXXXVi. Alexandrum occubuisse o­portuit, qui eo anno Jun. XXVI. inceperit. Ex quo eorum sententia confirmabitur qui mense Mar­tio interfectum existimant. Sed hoc in loco vacilla­re incipit canonis nostri fides. Hucusque Impera­torum natales certius habemus consignatos. Reliqui deinde incertiores sunt. Defecit enim jam Nervae familia cujus natales conservarunt Sodales Antoniniani. Permistae sunt invicem deinde familiae usque ad Dio­cletianum, ut non diu Imperium in una aliqua fami­lia permanserit. Ita quanquam Divos, in hoc ipso intervallo, plures habeamus à Senatu consecratos; quia tamen (excepto Claudio) nullam cum sequenti­bus Imperatoribus habebant cognationem, idcirco nulla sacerdotum Sodalitia legimus [...]n eorum honorem instituta, qui eorum natales annua29 solennitate ce­lebrarint. In Constantini equidem Kalendarium ad­missi postea sunt Gordianus, Claudius & Probus; sed vitae duntaxat, non item imperii, natalibus ibi com­memoratis. Reliquorum natales omnes ita periisse probabile est. Estque id sane dolendum quod quo loco vacillat hujus seculi Historia, eodem & nostrum canonem vacillare manifestum sit. Sed pergamus.
  • [Page 159]§. LII. Thoth itaque tertius Maximini idemque ultimus incidit in Jun. XXVm. anni CCXXXVIIi. Recte illud. Sub illius enim anni finem ante ludos Capitolinos periit cum filio Maximinus Trib. Pot. ter­tia. Proinde Thoth sextus Gordiani in An. Dom. CCXLIXm. conferendus est. Sequenti anno à Mart. XIVo. & deinceps Leges habemus in codice Philippi, post mensem Matum nullas habemus Gordiani. Ita Thoth Jun. XXIII. Philippo concedendus erit. Quan­quam etiamsi Thoth attigisset Gordianus, participem tamen habuit Imperii Philippum. Estque ea canonis nostri consuetudo ut communes duobus principibus anni, si singuli sint, posteriori assignentur. Sic in Ptolemaeo Philadelpho vidimus; sic in Hadriano. Con­venit & hujus seculi Auctor30 Porphyrius. Annus Gor­diani ultimus est Plotini XXXIXus. Philippi primus est ejusdem Plotini XLus. Annos Plotini non absolu­tos numerat, sed ineuntes; nec à corto aliquo mense (eum enim celavit ex industria Plotinus), nec proinde à certo aliquo Imperatoris natali qui sine mense de­signari non potuit quem teneret locum in aetate Plo­tini. Proinde à communi illo Romani anni exordio, kal. nimirum Januariis, Plotini etiam annos verisimi­le est numerasse Porphyrium; easque ita cum Impera­torum annis conjunxisse ut cujus principis natalis kal. Januarias propius attigisset, illi annus, cujus illae essent kalendae, assignaretur. Primum Plotini annum ducit à Severi XIIIo. ut dixi ineunte. Inivit T. P. XIIIm. Severus circiter mensem Maium anni CCVi. Ab illius igitur anni kalendis Januariis primus nume­ratur annus Plotini. Ita XLus. inchoabitur ab A. D. CCXLIVi. kal. itidem Januariis. Hunc cum pri­mum numeret Philippi, proinde consentaneum est ut priori anni parte purpuram acceperit Philippus, prio­ri etiam Gordianui occubuerit. Sextus itaque Philippi Thoth an. CCXLIXo. statuendus est. Edidit Philip­pus legem ultimam Jun. XVIIo. primam Decius Octob. XIXo. Medio tempore certum est interiisse Philip­pos, quo vero tempore incertum. Si nostrum cano­nem audimus, Jun. XXII. superstites necesse est, qui Thoth vagi pro eo anno fuerat initium. Estque id sane verisimile. Cum enim triginta menses Decio Vi­ctor Epitomator assignat, ab eo usque tempore nu­meravit, ni fallor, quo à Maesicis Pannonicisque le­gionibus Decius Imperator renunciatus est. Junio il­lud exeunte fortasse contigerit. Inde etiam Tribuni­tias potestates forte numeravit. Diutius tamen pro­babile est vixisse Philippos, eosque adhuc agnovisse Romanos. Incepisse enim persecutionem cum Decii Im­perio jam ostendimus è Lactantio & Dionysio Alexan­drino. Constat porro in eorum numero qui primi capti sunt fuisse Moysem, Maximum atque Celerinum. Constat praeterea Decio Romae versante tortum Cele­rinum, à quo Decium propterea superatum ait Lucia­nus. Ab hyeme autem annum illum inchoavit Cypria­nus quem egerint in carcere praedicti Martyres. Hyeme itaque Romam venit Decius anni CCXLIXi. nec diu ante hyemem probabile est occubuisse Philip­pos. Ita Thoth Philippo imputandus erit, non De­cio.
  • §. LIII. Ipsi porro Decio Thoth unicum concedit canon anni viz. CCLi. Et tamen certum est Thoth anni CCLIi. fuisse superstitem. Plane nihil hic suc­currit quo canoni nostro patrocinemur. Suspicabar mutatos invicem Decii annos atque Galli. Sed conve­niunt cum Bambrigii Codice nostri etiam Codices MSS. omnes. Convenit etiam Imperatorum latercu­lus quem fastis suis adjunxit Heraclius, è nostro pro­culdubio canone desumtus. Suspicabar ad Decii fi­lium spectare potuisse partem illam anni CCLIi. po­stremam. Filium enim Decii à Gallo adoptatum tradit Zosimus, eundemque postea à Gallo occisum, me­tuente scilicet, ne paterni nominis celebritate Impe­rium assequeretur. Sed invictis argumentis probavit maximus Pater Cestriensis illius, quem dixi, anni finem attigisse Decium, quae de alio Decio, quam Augusto, intelligi non possunt. Nec alium legimus fuisse, in probis monumentis, quam unicum Decii filium, qui & ipse una cum patre occubuerit. Ficti­tius plane secundus iste videtur Decii filius, nec a­liunde, ut existimo, repetendus quam ex alio Ve­terum errore quo Volusianum Decii filium credide­runt. Sed & illos refutavit idem Pater eruditissi­mus. Suspicabar denique annum illum ultimum De­cio fuisse cum Gallo communem. Favebat huic con­jecturae quod sint alii qui cum canone nostro sentiant. Decio annum duntaxat unum, menses tres, tribuit Cassiodorus. Gallo annos totidem, quot noster canon, viz. tres, alii apud Syncellum. Favebat etiam quod utriusque anni quatuor, ut male singulis distribuantur, amborum tamen Thoth omnes complectantur accura­tissime. Nihil tamen est in Historia cur suspicemur cum Decio Imperasse Gallum. Filium habebat Decius egregiae indolis juvenem, jamque Imperii cum patre participem, ut nulla sit proinde ratio cur Gallum De­cius adoptaret. Nec vero munus aliquod gessit in Imperio Gallus quo parem aliquam colligamus fuisse ejus cum Decio potestatem. Et ne post mortem qui­dem Decii Gallum verisimile est retro Tribunitiam po­testatem saltem unam in Decii tempora numerasse, ut numeravit sub Trajano Hadrianus. Ut enim ab eo Gallum adoptatum esse non constat, sic Decii memo­riae Gallum constat fuisse infensum. Nec denique Decio vivente invitoque purpuram assumsit Gallus ut fecerat Decius vivo adhuc atque etiam nolente Phi­lippo, ut partem sibi posset aliquam de Decii etiam Imperio decerpere. Nihil itaque fateor hic succurre­re quo possint nostri canonis defendi rationes.
  • §. LIV. A fine tamen Philippi Thoth quartum ex­plevit, uti dixi, Gallus Jun. XXI. anni CCLIIIi. praesertim si tres AEmiliani quatuorve menses ei ac­censeantur. Sic enim vidimus perturbatae Reipu­blicae temporibus breviora principum Imperia, qui annum non absolverent, decessoribus imputari. Adulta aestate renunciatus est à Senatis 31 Caesar Gal­lienus, quamprimum nuncius appulisset de Augusteo Valer [...]ani patris Imperio apud legiones Maesiacas, i. e. quamprimum Augustum Valerianum agnovissent Ro­mani. Adulta aestas medius aestatis est mensis, vel etiam ultimus. Saltem Junii finem fuisse verisimile est. Vix tamen Thoth illum Valeriano detraxeris si ab ini­tio ejus Maesiaco, aut ab AEmiliani morte numeretur. Cum vero Gallieno Thoth XVm. assignat canon, vix puto rursus posse defendi. Thoth ille XVus. erit Jun. XVII. anni Dom. CCLXVIIIi. De32 Claudio Au­gusto renunciato (non de morte Gallieni, ut existimat Cl. Pagi) accepit nuncium Senatus Mart. XXIVo. Non est tamen verisimile diu superstitem fuisse Gal­lienum. A moribundo enim33 Gallieno purpura Clau­dio destinata est. Proinde Jun. XVIIm. non attige­rit. Quod porro Claudio unicum duntaxat Thoth concedit canon, post annum Dom. CCLXVIIIm. ne id quidem est verum. Tertiam illi fuisse aestatem è sortibus Virgilianis tradit34 Trebellius Pollio. Secun­dum Claudii annum [...] memorat coaevus Clau­dio in vita Plotini Porphyrius, quo extinctus peste fue­rit [Page 160] Plotinus eadem, ni fallor, peste quae & Claudium ipsum quasi urbis [...] devotum sastulerit. Sed & legem habemus Claudii Antiochiano &35 Orfito Coss. editam, an Dom. CCLXX. Octob. XXVI. Pro no­stri tamen canonis rationibus, Thoth ille primus erit Aureliani. Ita Thoth ejusdem sextus erit Jun. XVI. anni CCLXXVi. Sic noster canon & Heraclius. Sed Thoth illum non vidit Aurelianus initio anni oc­cisus. Excusari nihilominus potest hoc in loco ca­non. Pro more suo tribuit Aureliano menses interreg­ni, sed & illos quoque, quorum non meminit, Ta­citi atque Floriani, quod singulorum tempora ad ju­stum annum non assurgant. Thoth itaque anni CCLXXVIi. primus est Probi, quo anno à Senatu, initio Februarii, (si36 Vopisco credimus) initio Aprilis (si Cl. Pagi) acclamatus est Augustus; certe ante Thoth, Jun. XV. Proinde septimus ejus Thoth erit Jun. XIV [...] anni CCLXXXIIi. Sic & Julianus Im­perator septimum Probi annum agnoscit. Probi Trib. Pot. sextum, cum Consulatu quarto conjungit in­scriptio apud37 Reynesium. Nempe fine anni CCLXXXIi. Ita post initium anni CCLXXXIIi. mense Februario aut Martio exibit Pot. Trib. VI, inibit P. T. VII. Tres vero praeterea anni septimi, aut quatuor menses Probo tribuunt Auctores; qua­tuor Eutropius & Syncellus, à fine Taciti, ni fallor, arcessendos; tres Eusebius in Chronico & Cassiodo­rus, à fine forsitan Floriani. Hos itaque si nu­meres menses à Februario aut Martio, non longe certe aberit caeles Probi à Thoth Jun. XIV. & fieri potest ut recte illi canon Thoth illum assigna­verit.
  • §. LV. Cari deinde Thoth duos numerat canon quorum ultimus inciderit in Jun. XIII. anni CCLXXXIVi. Nec tamen propterea credendum est Thoth illi posteriori superstitem fuisse Carum. Trib. ejus Pot. secundum cum Consulatu ejus se­cundo conjungunt nummi. Proinde Thoth anni CCLXXXIIIi. transierit necesse est, si quidem an­ni CCLXXXIIi. Thoth Probo assignemus. Sed anni sequentis initio leges Carini & Numeriani nomi­nibus insignitas observavit Pagi, nulla facta Cari mentione. Proinde superioris anni fine aut hujus initio Carum decessisse concludit. Omnino superio­ris anni sine, Autumno scilicet, qua anni parte prae­cipue solent contingere tonitrua quibus Carum inter­fectum Veteres plerique tradiderunt. Sic eodem illo anno tempus erat rebus aliis gerendis quas ab utroque filio jam Augusto gestas fuisse verisimile est. Nummus habetur Numeriani jam Augusti cujus in aversa parte38 legitur MARS VICTOR S. C. Et utrique Augusto, jam consecrato patre, victorias gratulatur in Cynegetico Olympius Nemesianus, pene­trata à Numeriano Persidos intima, captam ipsam Ba­bylonem, &c. & bella sub Arcto à Carino profligata. Nempe Cari patris victorias prosecutus est Numeria­nus novis ipse victoriis, ut proinde eadem expedi­tione gesta utraque contigerint Cari atque Numeria­ni. In terra hostili occubuit Carus, non in hibernis, & in ipso expeditionis cursu, cum fines Persarum à fatis, ut crediderant superstitiosi, constitutos, trans­gredi cuperet. Proinde de hibernis ne cogitaverat quidem, & eundem plane impetum secutus videtur Numerianus cum Persidis intima penetraret. Carini autem illam attigit victoriam, ni fallor, Nemesianus qua Sabinum Julianum oppressit, qui Cari morte cog­nita (inquit39 Victor) Imperium (apud Venetos) avebat eripere. Proinde & illa quoque gesta sunt eodem anno quo occubuit Carus, nec adeo sera fuit mors Cari quin & nuncius de ejus morte occidentem appu­lerit, & tempus etiam suppereret res alias eodem anno gerendi. Id quod sane necessarium erat si hoc ipsum Nemesiani Cynegeticon viderit Numerianus, & cum eo contenderit, quod factum testis est40 Vopis­cus. Nec enim locus fuisset studiis inter ipsos ar­morum fremitus atque tumultus. Cum itaque Ca­ro biennium accenset canon, eodem modo numera­vit quo & alii numerant Auctores. Nec enim de Caro solo id intelligunt, sed & liberos etiam ejusdem includunt. Id profitentur disertis verbis Victor Schot­ti, Eutropius, Cassiodorus, Eusebius in Chronico, Syn­cellus & Patriarcha Nicephorus. Id quoque suo pro more noster. Sic enim Commodi tempora cum pa­tre Marco, Caracallae cum Severo conjunxit. Supe­ravit autem biennium Carinus. Tertiam enim ejus Trib. Pot. repraesentant nummi. De eo itaque inter­vallo biennium hoc intelligendum est quod fluxit à caede Probi ad caedem Numeriani aut initium Diocle­tiani. Sic recte Thoth secundum tenuerit Carus. Incepit enim Diocletianus à Sept. XVIIo. anni CCLXXXIVi. Initium itaque Epochae Diocletianeae in anno Alexandrino fixo ab Aug. XXIXo. in anno AEgyptiaco vago à Jun. XIIIo. an. Dom. CCLXXXVi. repetendum est.
  • §. LVI. Non est itaque hujus unius ejusdemque canonis una tamen ubique eademque auctoritas. Quae Ptolemaeum praecedunt longe certiora sunt, flo­rente scilicet Astronomiae studio, nec Astronomorum Alexandrinorum perturbata successione. Postea, subla­tis Antoninis, ut alia studia fortasse floruerint, non est tamen probabile floruisse studium Astronomiae, nedum Alexandriae. Severi tempora bellis erant mo­lestissima, & quidem in oriente, & partibus AEgypto vicinis, cum Nigro primum, dein cum aliis genti­bus Romano nomini infensis. Omni autem hoste atrocior erat in Alexandrinos Caracalla. Satis erat illa vel una clades quae fugaret eruditos, amoenissi­mumque illud otium perturbaret quae studiorum uni­ca est patrona. Sequebantur caedes Caracallae, tum & bella illa civilia Elagabali cum Macrino in oriente omnia, ne liberam ab eorum terrore putemus AE­gyptum. Sequebantur expeditiones Alexandri & Gor­diani, hae etiam in orientem. Sequebantur & sedi­tiones illae Alexandrinorum domesticae quarum me­minit sub Philippi finem41 Dionysius Alexandrinus, & Jotapiani motus in Syria sub Decio. Sequebatur, non magno intervallo expeditio Persica Valeriani omnium infelicissima, & tot deinde tyrannides in orbe Roma­no universo, AEmiliani praesertim illa in ipsa urbe Alexandrina. Pulsis ab Odenato profligatisque Persis, novi tamen sequebantur motus in AEgypto à Zenobiae duce Timagene, & gravissimum inde bellum. Tum & bellum illud Aureliani in oriente cum Zenobia. Rebellavit etiam sub Probo Saturninus, in oriente. Sequebantur bella Cari & Numeriani in Persas, ipsa etiam orientalia. Sequebantur novi in AEgypto motus quos aegre tandem composuit Diocletianus. Quem tandem studiis locum Alexandriae relictum existima­bimus in tantis seu seditionibus, seu bellis, seu bello­rum propinquorum frequentissimis etiam terroribus?
  • [Page 161]§. LVII. Proinde illorum temporum habemus hodicque Scriptores admodum paucos, non quod multi perierint, sed quod multi ne unquam quidem fuerint. Occisus est ab Aureliano Dionysius Longinus scriptor [...]. Recensuit ille1 viros Eruditos, sua adolescentia celebres, tam qui scriptis claruissent, quam qui nihil scripsissent; nullos tamen inter illos Astronomos. Idem nihilominus queritur, cum illa scriberet, post mortem Plotini, sub initium Aurelia­ni, vel Philosophorum minimum fuisse proventum. Sunt enim illa ejus verba: [...]. Aliter fuisset, vix certe tanti principes, quanti erant Au­relianus & Probus, adeo tamen essent obscuri. Nemi­nem à se Latinorum lectitatum (ait2 Vopiscus) qui Au­reliani vitam in literas retulisset. Probum (inquit3 idem) scriptorum inopia pene nescimus. Ipsos tamen illos Phi­losophos, Graecos etiam atque Alexandrinos, Romam confluxisse discimus è Porphyrio. Venit eo cum Phi­lippo Plotinus A. D. CCXLIVo. & quidem ab ipsa Alexandria. Reperit tamen ibi Ammonii Alexandrini discipulos, Erennium atque ethnicum Origenem. Eo postea venit Amelius, eo ipse Porphyrius, eo Antonius Rhodius, Paulinus Scythopolites, Zethus Arabicus, & Eustochius, Serapion, Olympius, omnes Alexandrint. Eo illos venisse non est equidem quod adeo mire­mur. Sed quod sedem Romae & scholam fixerint, id erat plane novum, innuitque ne tutas equidem aliis in locis sedes habuisse philosophiam. Nec tamen u­num legimus in his omnibus Astronomum. Alexandri­norum porro in his studiis Astronomicis infantiam u­nus ille, quem habemus horum temporum Scripto­rem Paschalem, prodit Anatolius. Studuit ille Alexan­driae Nec studuit modo, sed scholae etiam fuit A­lexandrinae praefectus. Nec tamen cycli Paschalis ipsa calluit elementa, ne quidem epactas solis (quibus usi sunt, pro literis dominicalibus veteres) aut Bissextos, pro anni, non modo Juliani, sed etiam Alexandrini fixi, forma intercalandos. Videmus itaque quo fue­rint in loco, illo praesertim seculo, illa etiam in scho­la Alexandrina, studia Astronomiae.
  • §. LVIII. Neglecto itaque studio Astronomiae, & soluto Alexandrinorum Astronomorum Collegio; nul­las deinde oportet fuisse observationes, nullam deinde apud Astronomos curam temporum, nullam caenonis Imperatorum quorum annis notanda essent observatio­num intervalla. Ita quae sequuntur canonis tempora usque ad Epocham Diocletiani, ut ab Astronomis fue­rint, à coaevis tamen non fuisse necesse erit. Inde se­quebantur errores, longe certe graviores quam qui à coaevis esse poterant. Redierunt tandem sub Constan­tino tempora felicissima; redierunt una literae praeser­tim Astronomicae, quae quidem rursus in eadem schola Alexandrina excolebantur atque vigebant. Sub Con­cilio Nicaeno fervebat acris de Paschate disputatio, non illa quidem, ut vulgo existimant eruditi, eadem quae sub Victore Ecclesiam exercuerat, An Dominica potius, quam alia quaevis dies, Paschati dicanda esset? sed, Quem tandem cyclum sequerentur in Do­minicae diei designatione? Non equidem cessisse, ut pu­tant, Asiae Quartadecimanos, ex4 Epiphanio constat &5 Socrate atque6 Sozomeno, aliisque illius seculi Au­ctoribus. Et fuisse in diversis Ecclesiis alium tamen cyclum atque alium, Gallis, alium Africanis, alium suis Syris & forsan Alexandrinis, testem habe­mus Patribus Nicaenis paulo superiorem Anatolium. Hos igitur conciliabat invicem Nicaena Synodus, quod nec erat factu difficile, cum id facile concederent omnes Ecclesiae plus omnium interesse Romani orbis in illo festo celebrando uniformitatem, quam suum cujusque cyclum. Proinde nulla fuisse constat par­tium, de suo cyclo, studia. In eo facile convenie­bant Episcopi, id esse maxime optandum, si in uno eodemque Paschate convenire possent Imperii Romani universae Provinciae. In eo rursus, ita facilius conve­nire posse Provincias, si de reipsa ea adhiberetur cura ut observaretur quam accuratissime. Cum itaque ad illam quam dixi uniformitatem prorsus necessarium esset ut unius Provinciae morem caeterae sequerentur; ea tamen erat Provincia reliquis in exemplum propo­nenda, non quae reliquis in Imperii notitia, sed quae in cycli Paschalis peritia, antecelleret. Cum itaque Alexandrinis Episcopis hoc detulerint officium Nicaeni Patres; sequitur in solis [...]naque motibus inter se ae­quandis, atque adeo rei Astronomicae universae peri­tia praelatos reliquis fuisse, eo saltem seculo, Alexan­drinos.
  • §. LIX. Ita equidem statutum à Concilio Nicae­no asserunt Patres quinti, & deinceps, seculi omnes, & sub finem quarti etiam Ambrosius. Et quidem A­lexandrinorum rationes secutos constat, qui & menses AEgyptiacos, pro more tamen Alexandrinorum fixos, sequuntur in computo Paschali, & Epocham Diocle­tiani. Sunt enim utraque Alexandrinorum propria. Nullam tamen habemus Alexandrini Episcopi Epi­stolam Paschalem ante Theophilum. Sed & illae ipsae AEgyptiis inscriptae sunt duntaxat Episcopis, & men­sium etiam consignatae nominibus duntaxat AEgyptiis, cum tamen Romanorum etiam mensium nomina ad­hibuerint illi qui in usum universi Imperii scripserunt. Extat tamen7 cyclus ejusdem Theophili Imperatori Theodosio inscriptus quem confecerit [...]ortassis in usum Imperii. Primum habemus successorem ejus ne­potemque è [...]orore, Cyrillum qui Ecclesiis Africanis, ditioni suae non subditis, Paschatis celebrandi tem­pus indicarit. Utcunque tamen ab ipsis usque Con­cilii Nicaeni temporibus jam celebres fuisse constat prae aliis Romani orbis Episcopis Episcopos Alexandri­nos, hoc ipso Astronomiae studio. Accenditque pro­culdubio Christianorum industriam hoc illorum offi­cium, ut in Astronomiam excolendam, vel cycli Pa­schalis causa, Christiani Alexandrini diligentius incum­berent. Quod vero Epocham praecipue Diocletiani usurparent, nec Diocletiani causa factum est, cujus memoria erat apud Christianos odiosissima; nec quod eousque cyclos suos exordirentur, aut intermissa A­stronomiae studia inde repetiverint; sed quod pro ca­nonis Astronomici rationibus numerandum in hac cau­sa existimarent quae tota spectaret ad Astronomiam. Cur vero haec potius Epocha Christianis arrideret prae aliis ejusdem canonis etiam Epochis, ea quoque est in promtu ratio, quod & omnium esset recentissima & repetitis studiis Astronomiae propinquissima, quod sola omnium Christi aera recentior esset, & sola etiam formam Alexandrini anni fixam (quam Christianis semper placuisse diximus) ab initio usque numera­ret.
  • §. LX. Haec autem ut occasio fuerit restauratae Astronomiae, altius tamen illa deinceps, & ex aliis etiam canonis Epochis, erat repetenda. Ut enim ac­curate solis motus cum lunae motibus aequarent; quae maximo ab invicem intervallo distarent observationes, eo erant omnium utilissima. Ita necessarium erat ut sui temporis observationes cum superiorum Epocha­rum observationibus compararent. Et quia in tertia Augustorum Epocha nonnullas Astronomorum obser­vationes [Page 162] reperissent Imperatorum annis consignatas, quem illae locum in canone tenerent nisi è sequen­tium Imperatorum annis similiter consignatis intelligi non poterat. Supplenda itaque posteriorum Impera­torum erant tempora usque ad initium Epochae Dio­cletiani. Aliter foret ut obscura essent annorum Au­gusteorum inter se collatorum ab invicem intervalla; obscurum etiam Epochae Diocletianeae initium, quo tandem esset intervallo à reliquis canonis Epochis an­nisque collocandum. Hoc itaque supplementum cum à jun [...]oribus esset, remotioribusque ab eorum tempo­rum memoria; inde tot illius errores. Mirum potius videri poterat inter tot errores annorum, tam justa tamen observari potuisse intervalla, ut ne unus qui­dem redundet annus, aut deficiat. Id fastis debuisse crediderim, quod numeratis Coss. paribus de inter­vallis statuerent, quamvis male illos inter Imperatores distribuerent. Et fieri poterat ut non alios secuti essent fastos quam Theonianos nostros aut Heliopolitanos. Quamvis enim à Christianis orta sit occasio instauran­dae Astronomiae; non est tamen propterea dubitandum quin & Ethnicos incesserit Christianorum saltem aemu­latio, cum & apud illos studia artesque reviviscerent, & tot etiam tamque celebres haberent post Constan­tini tempora Philosophos; & festorum etiam causa, praecipue N [...]viluniorum, & illos quoque de solis lunae­que motibus aequandis oportuerit fuisse solicitos. Et quidem si recte MSS. suos, nec pro arbitrio mutila­ros, repraesentarit Petavius, & vere illi in Antonino Pio desierint; fieri quidem potest ut ipse Ptolemaeus canonem eousque perduxerit, (si tamen finem atti­gerit Antonini) & fieri rursus potuit ut ab eo ipso loco reliqua suppleverint recentiores.
  • §. LXI. De fastis Latinis monuit nos Pater Eru­ditissimus Oxoniensis. Erant cum aliis quibusdam Miscellaneis in MSo. Collegii Corporis Christi Oxonien­sis, in quo sequebatur Marianus Scotus. Admodum vitiosos esse fateor perturbatosque, novisque impe­riti Librarii erratis inquinatiores, qui collegas etiam Coss. in diversos annos aliquando dispescuit. Nec ta­men ita prorsus inutiles existimo qui edantur. Nec enim quicquam ita vitiosum est quin sincerae veritatis rudera saltem praebeat, si cum aliis studiose confera­tur. Est enim is errantium casus ut non semper in iisdem locis impingant. Hi ipsi fasti fastorum Theo­nianorum fidem in Severi & Maximini collegarum Consulatu confirmant, quo ipso nomine bene de Rep. Literaria merentur. Nec dubito, quin, si cum Prospero, Victorio, & Cassiodoro, cum ipso etiam Mariano, contendantur, fore ut & alia praeclara ex illis eruantur. Ex illis ita concinnati videntur, ut tamen Codices nonnunquam emendatiores, nonnun­quam & alios etiam Auctores, habuerit concinnator.
  • §. LXII. Superest jam ut, quid mecum debeat Lector, & quibus studiorum meorum fautoribus, grato animo recognoscam. Deum itaque imprimis optimum maximumque veneror qui & mihi vires tantillo oneri ferundo dedit, & Patronis amicisque me etiam juvandi voluntatem. Horum agmen ducat Cl. Pater Episcopus OXONIENSIS, cui & multa debet resp. literaria, & plura debitura est. Totum ille se impendit ut de ea quam optime mereatur. Hoc Auctore manum hisce Dissertationibus primam ad­movi. Idem MSS. Codices, siqui essent in Bibliothe­cis Oxoniensibus qui nostra studia juvare possent, qua conserendos curavit, qua etiam exscribendos. Fastos Latinos illi debemus soli. Eidem & excerpta illa quae damus è Commentariis Theonis Alexandrini & Heraclii Imperatoris in [...] Ptolemaei [...]. Heraclium indicavit amicus integerrimus THOMAS SMITH Sacrae Theologiae Professor Eruditissimus, & Socius Collegii Magdalenensis dignissimus. Nos ea ex u­troque exscribenda selegimus quae, seu ad canonem intelligendum, seu ad rem Historicam aliquatenus illustrandam, factura viderentur. Paschalia vero ex Heraclio idcirco lubentius exscribenda curavimus quod illorum temporum Paschata parum congrua experti essemus. Suberat itaque suspicio neforte a­lium aliquem cyclum 8 observarint illo seculo Con­stantinopolitani, Verum id ut verum non sit; hoc tamen ipsum ut sciremus erat operae pretium. Sed fragmentum nostrum commendabit non Imperatoris modo nomen, sed & ipsa ejus antiquitas. Nec enim puto extare aliquem Computistam Constantinopolitanum nostro Imperatore vetustiorem. Idem Pater Oxo­niensis Apographa è MSo. Usseriano Collegii nostri Dubliniensis descripta cum Autographis Savilianis con­ferenda curavit unde sua noster descripserat Usserius. Usus est, in ea collatione, opera Cl. D. D. WAL­LIS [...] Professoris Saviliani dignissimi; qui non nostra modo cum Savilianis contulisse contentus est, sed & alium nobis canonem ex iisdem Archivis Savilianis ipse descripsit, quem nos secundum Savilianum ap­pellavimus. Pertingit autem à secunda canonis Epo­cha, initio nimirum Philippi Aridaei, ad Leonem Sa­pientem. Alia praeterea canonis Apographa duo cum fastis etiam Consularibus Graecis secundis suppedita­runt schedae Viri longe praestantissimi ISAACI VOS­S [...]. In eo Viro nescio ecquid potius miremur, in­dolemne humanissimam, & rei Literariae publicae studiosissimam; an ingenium felicissimum, & hu­maniori Literatura omnigena excultissimum.

Notae Auctorum è quibus haec collegimus, vel confirmavimus.

B. Bainbrigius.

Censor. Censorinus de die Nat. c. 21.

Cl. Al. Clemens Alexandrin. Strom. 1.

[...] ap. Scalig. p. 379. Eus. Gr. & Syncell. auctores illius [...]. Hip­polytus Martyr, Annianus & Maximus, vide Syncell. p. 315.

Pet. Petavius ad fin. Rationar. Tempor. è variis MSS.

Pt. Ptolemaeus in Constr. Magn.

S. 2. MS. Savilii secundum, quod Theonis fuisse puto usque ad Diocletianum, nunc primum à Cl. Wallisio communicatum.

Sc. Scalig. in Gr. Chron. Euseb. & [...]. & can. Isag.

Sync. Syncellus à Goar editus.

Th. Theon Alexandrin. Comm. in Ptol. & in fragm. quod nunc primum edimus.

Voss. V. Cl. Is. Vossit Apographa duo è MSS. duo­bus. Primum Heraclii Imperatoris fuisse putamus, secundum ex eodem, à recentiori tamen Auctore concinnatum.

Uss. Usserius in Notis ad suum Apographum margi­nalibus.

1 [...].

Hinc nova sequitur Epocha à morte Alexandri, sive ab initio Philippi. Utroque enim modo illam designant Scriptores qui hunc canon [...]m in temporum ratione sequuntur, omissa deinde aera Nabonasari. Quoniam vero P [...]olemaeus hanc etiam Epocham cum priori Nabonasari Epocha plerunque conjungit, a­liam deinde [...] apponere visum est, sed nume­ris Indicis signatam, ne MS [...]. ea tribueret Lector quae nos facilioris duntaxat supputationis gratia sub­jecimus. Ita enim facile intelligetur, quae in his [...]r­sus intervallis Nabonasari Epocha notat P [...]olemaeus, quam illa accurate cum nostri canonis fide consen­tiant. Constat porro è Theonis fragmento non al­tius ab illo, quam ab hac secunda Epocha Philippi, repetitam esse Astronomicorum Phaenomenorum Hi­storiam. Nec aliter in [...] ipse P [...]olemaeus. Vide Syncell. p. 207. Et quidem è Thesauro Savilia­no alium nobis, & ex alio Codice, Catalogum des­cripsit Cl. Wallisius à Philippo incipientem, quem nos proinde Theoni tribuendum esse censemus, à recen­tioribus tamen aliis ad sua usque tempora perdu­ctum, & fortasse conspurcatum. Quod enim in Theodosio majori suum finierit canonem Bainbrigius, est quod suspicemur non aliqua MS. fide, sed sua potius conjectura, id fecisse Bainbrigium, & Cata­logum suum posteriori parte mutilasse. Nullum re­perit Codicem Wallisius in Cimeliis Savilianis qui Theodosium ultimum numerarit. Nec aliunde veri­simile est sua accepisse Bainbrigium. Convenit certe etiam in scribendis minutiis cum priori nostro Codi­ce Saviliano quem descripserat Usserius. Nec etiam

[...] [...] [...]
2 [...]3 [...]3 [...]
4 [...]5 [...]6 [...]
7 [...]8 [...]9 [...]
10 [...] [...]11 [...]
12 [...] [...]13 [...]
14 [...] [...]15 [...]
16 [...] [...]17 [...]
18 [...] [...]19 [...]
20 [...] [...]21 [...]
22 [...] [...]23 [...]
24 [...] [...]25 [...]
[...] 26 [...] [...]27 [...]
28 [...] [...]29 [...]
30 [...]31 [...]32 [...]
33 [...]34 [...]35 [...]
36 [...]37 [...]38 [...]
39 [...] [...]40 [...]
41 [...]42 [...]43 [...]
44 [...]45 [...]46 [...]
47 [...]48 [...] [...]

1 [...] [...] [...]
2 [...] [...] [...]
[...]3 [...] [...]
[...] 4 [...]5 [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] 6 [...] [...] [...]
[...] 7 [...] [...] [...]
[...] 8 [...] [...] [...]
[...] [...] [...]
9 [...] [...]10 [...]
11 [...]12 [...]13 [...]
[...] 14 [...]  
[...] 15 [...]16 [...]17 [...]

[Page 164] usquequaque convenit, cum tempore quo Catalo­gum suum confecit Theon, finis Theodosii. Obiit Im­perator An. Dom. CCCXCV. Scripsit in [...] canones noster anno Diocletiani LXXVII. Christi CCCLXI. Scripsit in posteriores magnae Syntaxeos libros anno Diocletiani LXXXI. Nabonasari MCXII. Christi CCCLXV. Fasti nostri Graeci priores, siqui­dem sunt, ut putamus Theonis, ad Ann. Christi CCCLXXII. pertingunt. Nec dum tamen Augustus factus est Theodosius. Est tamen fateor, mendis Chronologicis, pro hac secunda Epocha, inquina­tissimus noster iste Theon. Eum tamen qualisqualis est, cum Lectore communicabimus.

1  Nab.
2 [...]3 [...]4 [...]431
5 [...] [...]6 [...]443
7 [...]   
8 [...] [...]9 [...]10 463
11 [...]12 [...]13 [...]14 501
[...] 15 [...] [...]16 [...]17 526
18 [...] [...]19 [...]543
20 [...] [...]21 [...]567
22 [...]23 [...]24 [...]602
[...] 25 [...] [...]26 [...]631
27 [...]28 [...] [...]667
29 [...] [...] [...]696
[...] 30 [...]31 [...]718

Sequitur deinde tertia jam AEra, Augusti, à mor­te viz. Cleopatrae. Eam quia saepe adhibent, qui hoc Canone usi sunt, AEgyptii, placuit & hanc subjice­re, sed, quod in AEra Nabonasari jam fecimus, nu­meris Indicis, non Graecis.

1 [...]  Nab.Aug.
2 [...] [...] [...]76143
3 [...] [...] [...]78365
4 [...] [...] [...]78769
5 [...] [...] [...]80183
6 [...] 7 [...] [...]81597
8 [...] [...] [...]825107
9 [...] [...] [...]828110
10 [...] [...] [...]843125
11 [...] [...] [...]844126
[Page 165] 12 [...] [...] [...]863145
13 [...] [...] [...]884166
14 [...] [...] [...]907189
15 [...] [...] [...]939221
16 [...] [...] [...]964246
17 [...] [...] [...]968250
18 [...] [...] [...]981263
19 [...] [...] [...]984266
20 [...] [...] [...]990272
21 [...] [...] [...]996278
22 [...] [...] [...]997279
23 [...] [...] [...]1000282
24 [...] [...] [...]1015297
25 [...] [...] [...]1016298
26 [...] [...] [...]1022304
27 [...] [...] [...]1029311
28 [...] [...]29 [...]1031313

1 [...] [...] [...]
2 [...] [...] [...]
3 [...] [...] [...]
4 [...] [...] [...]
5 [...] [...] [...]
6 [...] [...] [...]
7 [...] [...] [...]
8 [...] [...] [...]
9 [...] [...] [...]
10 [...] [...] [...]
11 [...] [...] [...]
12 [...] [...] [...]
13 [...] [...] [...]
14 [...] [...] [...]
15 [...] [...] [...]
16 [...] [...] [...]
17 [...] [...] [...]
18 [...] [...] [...]
19 [...] [...] [...]
20 [...] [...] [...]
21 [...] [...] [...]
22 [...] [...] [...]
23 [...] [...] [...]
24 [...] [...] [...]
25 [...] [...] [...]
26 [...] [...] [...]
27 [...] [...] [...]
28 [...] [...] [...]
29 [...] [...] [...]
30 [...] [...] [...]
31 [...] [...] [...]
32 [...] [...] [...]
33 [...] [...] [...]
34 [...] [...] [...]
35 [...] [...] [...]
36 [...] [...] [...]
37 [...] [...] [...]
38 [...] [...] [...]
39 [...] [...] [...]
40 [...] [...] [...]
41 [...] [...] [...]
42 [...] [...] [...]
43 [...] [...] [...]
44 [...] [...] [...]
45 [...] [...] [...]
46 [...] [...] [...]
47 [...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]

[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]
[...] [...] [...]

A. D.a a [...] [...] [...] [...] [...]b b [...]
138 [...]. [...] c c [...] [...] [...] [...]
139 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
140 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
141 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
142 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
143 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
144 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
145 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
146 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
147 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
148 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
149 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
150 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
151 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
152 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
153 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
154 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
155 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
156 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
157 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
158 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
159 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
160 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
161 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
162 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
163 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
164 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
165 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
166 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
167 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
168 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
169 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
170 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
171 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
172 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
173 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
174 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
175 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
176 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
177 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
178 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
179 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
180 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
181 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
182 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
183 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
184 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
185 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
186 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
187 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
188 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
189 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
190 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
191 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
192 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
193 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
194 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
195 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
196 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
197 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
198 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
199 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
200 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
201 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
202 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
203 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
204 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
205 [...]d [...] [...] [...] [...] [...]
206 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
207 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
208 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
209 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
210 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
211 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
212 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
213 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
214 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
215 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
216 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
217 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
218 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
219 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
220 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
221 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
222 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
223 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
224 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
225 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
226 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
227 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
228 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
229 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
230 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
231 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
232 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
233 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
234 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
235 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
236 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
237 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
238 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
239 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
240 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
241 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
[Page 168] 242 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
243 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
244 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
245 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
246 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
247 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
248 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
249 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
250 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
251 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
252 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
253 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
254 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
255 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
256 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
257 [...]a [...] [...] [...] [...] [...]
258 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
259 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
260 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
261 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
262 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
263 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
264 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
265 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
266 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
267 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
268 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
269 [...]  [...] [...] [...] [...]
270 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
271 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
272 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
273 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
274 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
275 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
276 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
277 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
278 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
279 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
280 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
281 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
282 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
283 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
284 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
285 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
286 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
287 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
288 [...] [...]  [...] [...] [...]
289 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
290 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
291 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
292 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
293 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
294 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
295 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
296 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
297 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
298 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
299 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
300 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
301 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
302 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
303 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
304 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
305 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
306 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
307 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
308 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
309 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
310 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
311 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
312 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
313 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
314 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
315 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
316 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
317 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
318 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
319 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
320 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
321 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
322 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
323 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
324 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
325 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
326 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
327 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
328 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
329 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
330 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
331 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
332 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
333 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
334 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
335 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
336 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
337 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
338 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
339 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
340 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
341 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
342 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
343 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
344 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
345 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
346 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
347 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
348 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
349 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
350 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
351 [...]  [...] [...] [...] [...]
352 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
353 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
354 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
355 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
356 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
357 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
358 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
359 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
360 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
361 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
362 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
363 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
364 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
365 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
366 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
367 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
368 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
369 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
370 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
371 [...] [...] [...] [...] [...] [...]
372 [...] [...] [...] [...] [...] [...]

THEONIS FRAGMENTUM.

[...].

[...],a [...] b [...] c [...] d [...] e [...] f

[...]

Theonis Alexandrini in Canones expeditos.
Lecturis Canonem quae sint supponenda praecognita.

QUO pacto sint Astrorum calculi per expeditos Ca­nones putandi, in alio, fili Epiphanie, quinque Librorum opere, pro severioris ratiocinii legibus oftendi: Quoniam vero nostrorum discipulorum plerique nec multiplicandorum dividendorumve numerorum [molestiam ferunt; quod tamen faciant necesse est] si id genus demonftrationes velint satis apprehendere; propterea novam, horum quoque gratia, operam pro virili nostra ponendam censuimus, ut nudis duntaxat documentis pro­positis illos faciliori methodo commonefaciamus, ut ita haec Canonum disciplina illis manifestior appareat. Quoniam itaque Canonum horum, qui stellarum motus metiuntur, expeditorum tam tempus, quam locum etiam certum opor­teat supponi in quo agant stellae (est enim motus illius ini­tium in certo illo loco atque tempore) proinde hoc nostro­rum Canonum initium arcessit [Ptolemaeus] à primo illius Philippi anno qui Alexandro conditori successit, & quidem secundum AEyptios, quorum annus dies duntaxat CCCLXV complectitur, à Thoth novilunii meridie, absoluta hora sexta, inchoata hora septima, pro climate nostrae AEgyptia­cae Alexandriae (sunt enim pro aliarum Regionum diversita­te & horae quoque aliae ab invicem atque aliae) proinde con­sentaneum duximus, quae ad nostrum argumentum aliqua­tenus conducunt, ea praemonere, de [caelestium circulo­rum] partibus, aut minutis (seu potius sexagesimas appella­re malis) deque horum multiplicationibus aut partitionibus, & de nominum eorum, quae in hoc argumento occurrunt, significatione. Id vero ante omnia praemonendum, Zodia­co, seu maximorum circulorum quovis alio, in partes CCCLX. aequales diviso singula illa intervalla gradus appel­lari; & quidem illos ipsos gradus in minuta prima LX. rur­sus distribui, horum rursus singula in minuta LX secunda, & minuta secunda in tertia pariter LX. & sic deinceps. Id quoque praemonendum, gradus si per gradus multiplicentur, gradus reddi; sin per minuta sexagesima prima, minuta ea­dem prima; si per secunda, secunda; si per tertia, tertia; atque ad eundem modum, si ulterius processeris. Prima autem minuta si per prima multiplices, efficies minuta se­cunda; & viceversa si secunda minuta per LX. partiaris, prima rursus minuta provenient. Sic prima minuta si per secunda multiplicentur, dabunt tertia, quae ipsa tertia, per LX. divisa, secunda colliges. Sic & in reliquis. Quod si secunda per secunda duxeris, quarta fient; eadem per LX. distributa, tertia efficies. Praeterea canonis nomine omnem intelligimus cujuscumque generis congeriem tabel­lis designatam, in quocunque tandem illa versetur argu­mento, & plurium sit laterculorum. Stichum vero, seu versum, pro vulgi etiam more usurpamus [ut nempe seriem à sinistra dextram versus denotet.] Selidion vero, seu la­terculum applellamus qui titulo in capite praefixo sua [deor­sum] positura respondet, utcunque graduum sit solorum, seu solorum etiam minutorum. Eodem etiam nomine u­trumque, [seu tertium potius ex utroque conflatum] insi­gnimus.

Porro distributo in duodecim partes aequales Zodiaco, primam illam duodecimam, quam à verno AEquinoctio Sol emetitur, Arietem nuncupamus, secundam Taurum, & sic deinceps secundum traditum nobis ordinem duodecim sig­norum. Horum illa consequentia vocamus quae eo ordine se invicem sequuntur, ut Taurus Arietem, ut Taurum Gemini, & in reliquis similiter; & vicissim antecedentia quae contra­rio ordine sibi invicem respondent, ut Geminis Taurus, Tauro Aries. Sequi enim dicimus pro motus continuitate, Taurum si ad Arietem instituatur comparatio, Geminos e­tiam si ad Taurum, & ad eundem modum caetera. Epo­cham praeterea [astri] illum dicimus Zodiaci gradum qui [Page 170] designato tempore à stella occupatur. His ita expeditis, age jam ad illud, quod nobis proposuimus, argumentum progrediamur.

Quoniam. itaque hanc. numerandi per expeditos Canones rationem, incipientibus, id inprimis necessarium est ut dati temporis titulos discant qui plerunque quinque sunt de his proinde inprimis agendum. Sunt autem illi tituli, [cir­culi annorum viginti quinque, seu] lcosipentaeterides, anni etiam simplices, mensis AEgyptius, dies & hora. Id genus ergo cyclos hunc in modum investigamus. Nempe annos ab initio Philippi ad tempus usque designatum in unam summam collectos, in I cosipentaeteridum laterculum inseri­mus, & quem reperimus in eo numerum summa illa proxi­me minorem, cum dicemus absolutas esse I cosipentaeteridas; siqui autem è summa illa ab initio Philippi supererint, eos annos simplices habebimus. Sin nihil restet, ipsa autem summa ab initio Philippi collecta in primo I cosipentaeteri­dum laterculo reperiatur; simplicium annorum titulum ne quidem designabimus. Propterea diximus titulos plerunque esse quinque. Horum titulorum primum accipies I cosipen­taeteridum, tum & mensis & diei AEgyptiacae, hunc in mo­dum. Quoniam enim annus Graecorum, id est, Alexandri­nus est dierum 365 [...], AEgyptiacus autem dierum, ut dixi­mus, 365 tantummodo; perspicum est quarto quoque anno diem unum ad Alexandrinum accrescere, in annis au­tem MCCCCLX. dies CCCLXV, i. e. annum unum AEgyp­tiacum. Deinde unum rursus Alexandrini habent anni, cum AEgyptiis, initium, dies deinceps mensesque, pro forma tem­porum AEgyptiacorum, uno tamen id duntaxat anno. Se­quentis anni initio quarta rursus diei parte annum suum fa­ciunt auctiorem Alexandrini, & sic deinde consequenter.

Est autem supradicta annorum MCCCCLX restauratio, à certi quodam temporis initio [arcessenda,] à quinto sci­licet Augusti anno; ut proinde ab hoc usque tempore, no­vum capiant AEgyptii suae supputationis exordium, ut quo­libet deinde anno quarta diei parte [annum Alexandrinum] antecedant. Quoties itaque mensis AEgyptiaci & diei lo­cum in Graecorum anno seu Alexandrino, indagare placet; summae annorum à quinto Augusti anno ad annum designa­tum, quadrantem accipimus (quarto enim quoque anno u­nam Alexandrinis diem diximus addendam) siqui supererunt dies, qui tamen numerum ternarium non excedant, illos praetermittentes, ita numerum assequemur eorum die­rum quibus annus AEgyptiacus Alexandrinum antecedit, quo & tetracteridas appellamus. Illos itaque datae mensis diei adjiciemus, & quidem ita utab illius diei meridie illos nu­meremus [sic enim diem mensis Alexandrini deprehende­mus] collectam [rursus] illam dierum summam à dati men­sis initio rejiciemus [ut nempe data mensis Alexandrini die diem mensis AEgyptiaci investigemus] tum & singulis men­sibus totidem dierum tricenarios assignabimus: quo autem mense distributio desecerit, illum mensem AEgyptiacum ha­bebimus, & reliquos [è tricenaria distributione] dies pro quota mensis AEgyptiaci die numerabimus. Quod si nulli su­pererint, sed vero tricenaria. illa distributio totum nume­rum exhauserit; illum designabimus mensem in quo desinit aequalis illa distributio. Porro, si, rejectis dierum trice­nariis, in Thoth desinemus, vel mensem illi proximum, de­trahendae erunt praeterea, pro [AEgyptiorum] quinque Epa­gomenis, dies perpetuo quinque; & si sex habeat Epagome­nas, [quod in anno intercalato contingit] addemus nume­ro annorum annum unum (si quidem è dierum numero col­ligatur) quod si nulli reperiantur anni simplices, unum sal­tem, [pro eo ipso intercalari die] annum describemus. Horam autem à merdie numerabimus, septimam diei horam primam appellantes, octavam secundam, & sie in reliquis usque ad XXIV, quae est hora diei sexta.

Ut autem quinque titulorum supradictorum doctrina ad­huc amplius illustretur; proponatur, exempli causa, tem­pus ab initio Regni Philippi ad annum Diocletiani LXXVII, Thoth XXII, hora diei XI. Quoniam itaque ab initio Phi­lippi ad Diocletiani initium anni colliguntur DCCVII, ut è Regnorum. Canone in unam summam collecto manifestum est; his si addamus annos ab initio Diocletiani propositos LXXVII. summam ex utraque collectam [annorum] DCLXXXIV. in primum I cosipentaeteridum laterculum in­serimus, & quem ibi reperimus numerum proxime mino­rem DCLXXXIV. viz. DCLXXVI, eum pro numero Icosi­pentaeteridum habebimus; reliqui praeterea VIII, sunt anni [...]

[...] a [...] b [...].

[...] c [...] d

[...] [Page 171] [...],a... [...] b [...] c [...].

simplices.... & ad inventionem AEgyptiaci tam mensis, quam etiam die [...]. Ergo quoniam ab initio Augusti usque ad initium Diocletiani similiter, ex eodem Regnorum Cano­ne, anni colliguntur CCCXIII. diximus autem Alexandrini anni commune illud cum AEgyptiato exordium post quintum ab initio Augusti annum esse repetendum: si itaque à com­muni illo anni utriusque initio usque ad initium. Diocletiani annis elapsis addamus & reliquos à Diocletiano annos LXXVII; collatisque in unam summam utrisque, qua­drantem accipiamus, dies scilicet, pro divisionis illius quo­to, XCVI, (reliquis nimirum omissis qui ad numerum quaternarium non assurgunt tenebimus dierum numerum à communi utriusque primordio deductum ad annum Diocle­tiani LXXVII. quo Alexandrinum illum, seu Graecorum, annum antecedit AEgyptiacus. His addemus propositum mensis diem à meridie numerandum, Septembris nimirum dies XXII, propterea quod meridiem hora proposita con­sequatur. Si enim antemeridiana fuisset hora, dies utique XXI. addidissemus, fuisset enim eadem dies cum praece­dentis diei meridie. Fient omnes collecti CXVIII. Horum rursus, si ab initio dati mensis tricenarios ejiciamus, ita ut non modo Thoth, sed singulis praeterea mensibus, suos etiam concedanius tricenarios; habehimus mensem AEgyptia­cum Choiac, diem XXVIII. tot enim dies restabunt dedu­ctis solidorum mensium tricenariis.

Fasti alii ex Apographo Vossiano illi Regum Canoni subjuncti, quem Heraclii Imperatoris fuisse suspicati sumus, ut & hos putemus ejusdem esse Heraclii. Sunt autem mutili pariter atque ordine perturbatissimo. Nulli autem in Apographo accentus, nulli spiritus, sed nec etiam plerunque dipthongi.

  [...] Anni, ut vi detur, Impe­rii.Anni Augu­sti.
222 [...] [...] [...] [...]
223 [...] [...] [...]252
224 [...] [...] [...]pro­culdu­bio.
225 [...] [...] [...] 
226 [...] [...] [...] 
227 [...] [...] [...] 
228 [...] [...] [...] 
229 [...] [...] [...] 
230 [...] [...] [...] [...]
231 [...] [...] [...] 
232 [...] [...] [...] 
233 [...] [...] [...] 
234 [...] [...] [...] 
235 [...] [...] [...] 
236 [...] [...] [...] 
237 [...] [...] [...] 
238 [...] [...] [...] 
239 [...] [...] [...] 
240 [...] [...] [...] [...]
241 [...] [...] [...] 
242 [...] [...] [...] 
243 [...] [...] [...] 
244 [...] [...] [...] 
245 [...] [...] [...] 
246 [...] [...] [...] 
247 [...] [...] [...] 
248 [...] [...] [...] 
249 [...] [...] [...] 
250 [...] [...] [...] [...]
251 [...] [...] [...] 
252 [...] [...] [...] 
253 [...] [...] [...] 
254 [...] [...] [...] 
255 [...] [...] [...] 
256 [...] [...] [...] 
257 [...] [...] [...] 
258 [...] [...] [...] 
259 [...] [...] [...] 
260 [...] [...] [...] [...]
261 [...] [...] [...] 
262 [...] [...] [...] 
263 [...] [...] [...] 
264 [...] [...] [...] 
265 [...] [...] [...] 
266 [...] [...] [...] 
267 [...] [...] [...] 
268 [...] [...] [...] 
269 [...] [...] [...] 
270 [...] [...] [...] 
271 [...] [...] [...] [...]
272 [...] [...] [...] 
273 [...] [...] [...] 
274 [...] [...] [...] 
275 [...] [...] [...] 
276 [...] [...] [...] 
277 [...] [...] [...] 
278 [...] [...] [...] 
279 [...] [...] [...] 
280 [...] [...] [...] [...]
281 [...] [...] [...] 
282 [...] [...] [...] 
283 [...] [...] [...] 
284 [...] [...] [...] 
Omittitur deinde Epocha Augusti.
  [...]XZ Ep. Dio­clet.Phi­lippi. 
285 [...] [...] [...] 
286 [...] [...] [...] 
287 [...] [...] [...] 
288 [...] [...] [...] 
289 [...] [...] [...] 
290 [...] [...] [...] 
291 [...] [...] [...] 
292 [...] [...] [...] 
293 [...] [...] [...] 
294 [...] [...] [...] 
295 [...] [...] [...] 
296 [...] [...] [...] 
297 [...] [...] [...] 
298 [...] [...] [...] 
299 [...] [...] [...] 
300 [...] [...] [...] 
[Page 172]301 [...] [...] [...] [...]  
302 [...] [...] [...] [...]  
303 [...] [...] [...] [...]  
304 [...] [...] [...] [...]  
305 [...] [...] [...] [...]  
338 [...] [...]    
339 [...] [...]    
340 [...] [...]    
341 [...] [...]    
342 [...] [...]    
343 [...] [...]    
344 [...] [...]    
345 [...] [...]    
346 [...] [...]    
347 [...] [...]    
348 [...] [...]    
349 [...] [...]    
350 [...] [...]    
351 [...]    
352 [...] [...]    
353 [...] [...]    
354 [...] [...]    
355 [...] [...]    
356 [...] [...]    
357 [...] [...]    
358 [...] [...]    
359 [...] [...]   [...] 
360 [...] [...] [...] [...] [...] 
361 [...] [...] [...] [...] [...] 
362 [...] [...] [...] [...] [...] 
363 [...] [...] [...] [...] [...] 
364 [...] [...] [...] [...] [...] 
365 [...] [...] [...] [...] [...] 
366 [...] [...] [...] [...] [...] 
367 [...] [...] [...] [...] [...] 
368 [...] [...] [...] [...] [...] 
369 [...] [...] [...] [...] [...] 
370 [...] [...] [...] [...] [...] 
371 [...] [...] [...] [...] [...] 
372 [...] [...] [...] [...] [...] 
373 [...] [...] [...] [...] [...] 
374 [...] [...] [...] [...] [...] 
375 [...] [...] [...] [...] [...] 
376 [...] [...] [...] [...] [...] 
377 [...] [...] [...] [...] [...] 
378 [...] [...] [...] [...] [...] 
379 [...] [...] [...] [...] [...] 
380 [...] [...] [...] [...] [...] 
381 [...] [...] [...] [...] [...] 
382 [...] [...] [...] [...] [...] 
383 [...] [...] [...] [...] [...] 
384 [...] [...] [...] [...] [...] 
385 [...] [...] [...] [...] [...] 
386 [...] [...] [...] [...] [...] 
387 [...] [...] [...] [...] [...] 
388 [...] [...] [...] [...] [...] 
389 [...] [...] [...] [...] [...] 
390 [...] [...] [...] [...] [...] 
391 [...] [...] [...] [...] [...] 
392 [...] [...] [...] [...] [...] 
393 [...] [...] [...] [...] [...] 
394 [...] [...] [...] [...] [...] 
395 [...] [...] [...] [...] [...] 
396 [...] [...] [...] [...] [...] 
397 [...] [...] [...] [...] [...] 
398 [...] [...] [...] [...] [...] 
399 [...] [...] [...] [...] [...] 
400 [...] [...] [...] [...] [...] 
401 [...] [...] [...] [...] [...] 
402 [...] [...] [...] [...] [...] 
403 [...] [...] [...] [...] [...] 
404 [...] [...] [...] [...] [...] 
405 [...] [...] [...] [...] [...] 
406 [...] [...] [...] [...] [...] 
407 [...] [...] [...] [...] [...] 
408 [...] [...] [...] [...] [...] 
409 [...] [...] [...] [...] [...] 
410 [...]  [...] [...] [...]10719
411 [...] [...] [...] [...] [...] 
412 [...] [...] [...] [...] [...] 
413 [...]  [...] [...] [...] 
414 [...] [...] [...] [...] [...] 
415 [...] [...] [...] [...] [...] 
416 [...] [...] [...] [...] [...] 
417 [...] [...] [...] [...] [...] 
418 [...] [...] [...] [...] [...] 
419 [...] [...] [...] [...] [...] 
420 [...] [...] [...] [...] [...] 
421 [...] [...] [...] [...] [...] 
422 [...] [...] [...] [...] [...] 
423 [...] [...] [...] [...] [...] 
425 [...] [...] [...] [...] [...] 
426 [...] [...] [...] [...] [...] 
427 [...] [...] [...] [...] [...] 
428 [...] [...] [...] [...] [...] 
429 [...] [...] [...] [...] [...] 
430 [...] [...] [...] [...] [...] 
431 [...] [...] [...] [...] [...] 
432 [...] [...] [...] [...] [...] 
433 [...] [...] [...] [...] [...] 
434 [...] [...] [...] [...] [...] 
435 [...] [...] [...] [...] [...] 
436 [...] [...] [...] [...] [...] 
437 [...] [...] [...] [...] [...] 
438 [...] [...] [...] [...] [...] 
439 [...] [...] [...] [...] [...] 
440 [...] [...] [...] [...] [...] 
441 [...]  [...] [...] [...] 
442 [...] [...] [...] [...] [...] 
443 [...] [...] [...] [...] [...] 
444 [...] [...] [...] [...] [...] 
445 [...] [...] [...] [...] [...] 
446 [...] [...] [...] [...] [...] 
447 [...] [...] [...] [...] [...] 
448 [...] [...] [...] [...] [...] 
449 [...] [...] [...] [...] [...] 
450 [...] [...] [...] [...] [...] 
451 [...] [...] [...] [...] [...] 
452 [...] [...] [...] [...] [...] 
453 [...] [...] [...] [...] [...] 
454 [...] [...] [...] [...] [...] 
455 [...] [...] [...] [...] [...] 
456 [...] [...] [...] [...] [...] 
457 [...] [...] [...] [...] [...] 
518 [...]  [...] [...] [...] 
519 [...] [...] [...] [...] [...] 
520 [...] [...] [...] [...] [...] 
521 [...] [...] [...] [...] [...] 
522 [...] [...] [...] [...] [...] 
523 [...]  [...] [...] [...] 
524 [...] [...] [...] [...] [...] 
525 [...] [...] [...] [...] [...] 
526 [...]  [...] [...] [...] 
527 [...]  [...] [...] [...] 
528 [...]  [...] [...] [...] 
529 [...]  [...] [...] [...] 
530 [...] [...] [...] [...] [...] 
531 [...]  [...] [...] [...] 
532 [...]  [...] [...] [...] 
533 [...]  [...] [...] [...] 
534 [...] [...] [...] [...] [...] 
535 [...]  [...] [...] [...] 
536 [...]  [...] [...] [...] 
537 [...]  [...] [...] [...] 
538 [...] [...] [...] [...] [...] 
539 [...]  [...] [...] [...] 
540 [...]  [...] [...] [...] 
541 [...]  [...] [...] [...] 
542 [...]  [...] [...] [...] 
543 [...]  [...] [...] [...] 
544 [...]  [...] [...] [...] 
545 [...]  [...] [...] [...] 
546 [...]  [...] [...] [...] 
547 [...]  [...] [...] [...] 
548 [...]  [...] [...] [...] 
549 [...]  [...] [...] [...] 
[Page 173]550 [...]  [...] [...] [...] 
551 [...]  [...] [...] [...] 
552 [...]  [...] [...] [...] 
553 [...]  [...] [...] [...] 
554 [...]  [...] [...] [...] 
555 [...]  [...] [...] [...] 
556 [...]  [...] [...] [...] 
557 [...]  [...] [...] [...] 
558 [...]  [...] [...] [...] 
559 [...]  [...] [...] [...] 
560 [...]  [...] [...] [...] 
561 [...]  [...] [...] [...] 
562 [...]  [...] [...] [...] 
563 [...]  [...] [...] [...] 
564 [...]  [...] [...] [...] 
565 [...]  [...] [...] [...] 
566 [...] a  [...] [...] [...] 
567 [...]  [...] [...] [...] 
568 [...]  [...] [...] [...] 
569 [...]  [...] [...] [...] 
570 [...]  [...] [...] [...] 
571 [...]  [...] [...] [...] 
572 [...]  [...] [...] [...] 
573 [...]  [...] [...] [...] 
574 [...]  [...] [...] [...] 
575 [...]  [...] [...] [...] 
576 [...]  [...] [...] [...] 
577 [...]  [...] [...] [...] 
578 [...]  [...] [...] [...] 
579 [...]  [...] [...] [...] 
580 [...]  [...] [...] [...] 
581 [...]  [...] [...] [...] 
582 [...]  [...] [...] [...] 
583 [...]  [...] [...] [...] 
584 [...]  [...] [...] [...] 
458 [...]  [...] [...] [...] 
460 [...] [...] [...] [...] [...] 
461 [...] [...] [...] [...] [...] 
462 [...]  [...] [...] [...] 
463 [...]  [...] [...] [...] 
464 [...] [...] [...] [...] [...] 
465 [...] [...] [...] [...] [...] 
466 [...]  [...] [...] [...] 
467 [...] [...] [...] [...] [...] 
468 [...]  [...] [...] [...] 
469 [...] [...] [...] [...] [...] 
470 [...] [...] [...] [...] [...] 
471 [...] [...] [...] [...] [...] 
472 [...] [...] [...] [...] [...] 
473 [...]  [...] [...] [...] 
474 [...]  [...] [...] [...] 
475 [...]  [...] [...] [...] 
476 [...]  [...] [...] [...] 
477 [...]  [...] [...] [...] 
478 [...]  [...] [...] [...] 
479 [...]  [...] [...] [...] 
480 [...]  [...] [...] [...] 
481 [...]  [...] [...] [...] 
482 [...]  [...] [...] [...] 
483 [...]  [...] [...] [...] 
484 [...]  [...] [...] [...] 
485 [...]  [...] [...] [...] 
486 [...]  [...] [...] [...] 
487 [...]  [...] [...] [...] 
488 [...] [...] [...] [...] [...] 
489 [...]  [...] [...] [...] 
490 [...]  [...] [...] [...] 
491 [...]  [...] [...] [...] 
492 [...] [...] [...] [...] [...] 
493 [...]  [...] [...] [...] [...]
  [...]  [...] [...] [...] 
494 [...] [...] [...] [...] b [...] 
495 [...]  [...] [...] [...] 
496 [...]  [...] [...] [...] 
497 [...]  [...] [...] [...] 
498 [...] [...] [...] [...] [...] 
499 [...]  [...] [...] [...] 
500 [...] [...] [...] [...] [...] 
501 [...] [...] [...] [...] [...] 
502 [...] [...] [...] [...] [...] 
503 [...] [...] [...] [...] [...] 
504 [...]  [...] [...] [...] 
505 [...] [...] [...] [...] [...] 
506 [...] [...] [...] [...] [...] 
507 [...] [...] [...] [...] [...] 
508 [...] [...] [...] [...] [...] 
509 [...]  [...] [...] [...] 
510 [...]  [...] [...] [...] 
511 [...] [...] [...] [...] [...] 
512 [...] [...] [...] [...] [...] 
513 [...] [...] [...] [...] [...] 
514 [...]  [...] [...] [...] 
515 [...] [...] [...] [...] [...] 
516 [...]  [...] [...] [...] 
517 [...] [...] [...] [...] [...] 
585 [...]  [...] [...] [...] 
586 [...]  [...] [...] [...] 
587 [...]  [...] [...] [...] 
588 [...]  [...] [...] [...] 
589 [...]  [...] [...] [...] 
590 [...]  [...] [...] [...] 
591 [...]  [...] [...] [...] 
592 [...]  [...] [...] [...] 
593 [...]  [...] [...] [...] 
594 [...]  [...] [...] [...] 
595 [...]  [...] [...] [...] 
596 [...]  [...] [...] [...] 
597 [...]  [...] [...] [...] 
598 [...]  [...] [...] [...] 
599 [...]  [...] [...] [...] 
600 [...]  [...] [...] [...] 
601 [...]  [...] [...] [...] 
602 [...]  [...] [...] [...] 
603 [...]  [...] [...] [...] 
604 [...]  [...] [...] [...] 
605 [...]  [...] [...] [...] 
606 [...]  [...] [...] [...] 
607 [...]  [...] [...] [...] 
608 [...]  [...] [...] [...] 
609 [...]  [...] [...] [...] 
610 [...]  [...] [...] [...] 
611 [...]  [...] [...] [...] 
612 [...]  [...] [...] [...] 
613 [...]  [...] [...] [...] 
614 [...]  [...] [...] [...] 
615 [...]  [...] [...] [...] 
616 [...]  [...] [...] [...]Epo­cha
[...] [...]  [...] [...] [...]Au­gusti.
[...]x indi­ctica [...] [...]     
  [...]     
617 [...]  [...] [...] [...] [...]
618 [...]  [...] [...] [...] [...]
619 [...]  [...] [...] [...] [...]
620 [...]  [...] [...] [...] [...]
621 [...]  [...] [...] [...] [...]
622 [...]  [...] [...] [...] [...]
623 [...]  [...] [...] [...] [...]
624 [...]  [...] [...] [...] [...]
625 [...]  [...] [...] [...] [...]
626 [...]  [...] [...] [...] [...]
627 [...]  [...] [...] [...] [...]
628 [...]  [...] [...] [...] [...]
629 [...]  [...] [...] [...] [...]
630 [...]  [...] [...] [...] [...]

FRAGMENTUM HERACLII IMPERATORIS.
[Fragmentum è Commentario Imperatoris Heraclii in [...] Ptolemaei Canones.]

[...].

[...] a [...] b [...] c [...] d [...] e [...] f [...] g [...]

Methodus qua invenitur cujuscunque mensis quaecunque dies, & in quem septimanae feriam incurrit, & in quem annum incidit Bissextus.

IN expedito Ptolemaei Canone post Canones inerran­tium stellarum, habentur etiam praeterea & alii Cano­nes quorum ope intelligi possit cujusvis mensis dies in quem septimanae diem incurrit. Quoniam vero sine il­lis Tabulis non poterit dies expetita reperiri; proinde me­thodum expeditiorem nos excogitavimus qua inveniri faci­le possit, in quacunque Indictione, cujuscunque mensis dies in quam septimanae feriam conveniat; quin & illud quo­que, in quo anno sit Bissextus interpolandus. Ergo ab ini­tio tertii anni nostri,a quod Dei gratia administramus, Imperii, repetendi sunt anni, inque unam summam colli­gendi, b à prima viz. Indictione, & collectae annorum sum­mae, pro quarto quoque anno, unitas per perpetuam Re­gulam addenda. Qua facta additione unitatis quartae, a­lia vicissim unitas à summa quaque detrahenda erit. Tum & dies mensis, de quibus instituitur quaestio, in praedictam summam conferendi; quod tamen ita intelligendum ut pro Alexandrinorum more procedat calculus, à mense nempe Septembri proinde repetendus. Inde numerandi menses ad eum usque mensem cujus feriam quaeris, mensiumque nu­merus duplicatus summae jam collectae adjiciendus. Ea summa ita aucta, in septenos distribuenda, & quae dies re­liqua fuerit, eam habeas pro die septimanae expetita. Seu anni una fuerit relicta, Dominica fuisse deprehenditur, seu duae, feria secunda, & sie deinceps usque ad Sabbatum. Exempli gratia, proponatur Aprilis c XI. Indictionis septi­mae jam labentis. Sunt itaque à prima Indictione ad hunc usque annum nostri, quod Divino nutu administramus, Im­perii, Indictionem nempe VII. anni VII, quorum quarta pars unicam praebet unitatem. Tres enim reliqui eorum indicant annorum numerum qui à Bissexto fluxere. Ho­rum itaque quartam partem non accipimus dum add IX. usque assurrexerint, ut alia rursus unitas pro quarta eo­rum parte accedat. Cum enim numero annorum à prima Indictione per VI. distributo, nihil restat reliquum, illi anno Bissextus inserendus. Sic in futura Indictione octava, numerus octonarius in IV. distributus nihil facit reliquum. Est enim ille annus ab eadem prima Indictione prorsus octa­vus. Similiter & in anno XII. & in XVI. à prima illa Indictione, & in reliquis deinceps eodem ordine respon­dentibus. Qui enim reliqui supersunt (ut fieri solet) post divisionem per quatuor, illi sunt anni à Bissexto, seu unus fuerit relictus, seu duo, seu tres. Horum, ut dixi, quartam non accipimus unitatem dum quatuor annorum numerus fuerit impletus. Tum pro quarta eorum parte unitas addenda. Quare unitatem illam ab annorum VII, (à prima Indictione ad eam quae jam instat VII.) per qua­tuor distributione relictam. VII. illis annis oportebit adji­cere. Ea igitur adjecta parte quarta, prodibunt anni ne­mero octo. Horum unus, uti jam ostendimus, subducen­dus. Ita rursus supererunt numero septem. His addenda dies de qua instituitur quaestio, Aprilis e undecima, quae eodem apud Alexandrinos XV. est. Ergo septem illis, abla­ta unitate, relictis addere oportet quindecim, & fient XXII. [Page 175] Porro à Septembri menses numerabis ad quaesitum usque mensem, i. e. Aprilem, suntque octo. Hi duplicati fa­ciunt sedecim. I [...]los adde praedictis XXII, eruntque in universum XXXVIII. Ex hoc itaque numero XXXVIII. per VII. diviso, ejectis quinque septenariis, supererunt tres, è quibus intelligimus decimum Aprilis mensis diem in fe­riam septimanae tertiam incurrere.

Demonstratio cur oporteat, quaerentes quotam mensis Alexandrini diem, à tribus ante Septem­brem diebus incipere.

QUoniam necessarium est ut sciamus, quoties A­lexandrini mensis diem investigamus, cur tres accipiamus, ante Septembris initium, dies; scien­dum nobis Romanis primum mensium numerari Januarium, Alexandrinis autem Septembrem, quem & Thoth appellant. Huic itaque accensent tres Augusti supra nume­rum dies, singulis nimirum mensibus dies XXX. conce­dentes, sic enim menses suos numerare solent Alexandrini. Si enim dies ab ineunte Januario ad Augusti finem, men­sium nimirum octo, in unam summam colligamus, erunt dies CCXLIII. Subductis rursus VIII. mensibus. Alexandri­nis, XXX. dierum, ut dixi, singulis; reliqui in venientur dies tres ante mensem Romanum nonum, quem numerant primum. Alexandrini. Quem itaque Augusti diem nos XXIX. numeramus, eundem Alexandrini primum sui Thoth, [nostri] scilicet Septembris. Quem rursus nos Sep­tembris primum censemus, eum ejusdem mensis IV. Alex­andrini. Ergo ut sciamus mensem Alexandrinum Thoth aut aliquem deinceps quemvis alium; & quo pacto sibi apud illos respondeant; tres hosce dies superfluos addere necesse est, atque ita à Septembri incipere, numerosque ad Augu­sti finem perducere, quem illi Mesori appellant. Sub finem itaque Augusti, VIII. apud Alexandrinos dies redundantes deprehendemus. Tribus enim ante Septembrem additis, a­liorum quoque mensium dies (qui quidem dies habent XXXI) redundantes unam è singulis oportebit adjicere, unam scilicet Octobris, Decembris unam & unam Januarii, Im erunt numero VI. Inde duobus pro Februario mense sub­ductis, restabunt quatuor. Deinde manifestum est quatuor mensium, Martii, Maii, Julii & Augusti pro singulis, diem unum esse adjiciendum. Hi enim omnes XXXI. dies habent. His VI. additis, fient Augusto exeunte, VIII. Illis VIII. diebus cum quinque dies detraxerint, u­numque inde mensem conflarint. Alexandrini, quem & [...] i. e. quinque dierum, appellant, tres deinde re­linquunt dies Septembri incunti rursus adjiciendos, siquis velit Thoth Alexandrinum mensem reperire, qui illum ex­cipit (diem dixi) [...], dierumque trium auctarium complectitur. Ita rursus & menses numerate oportet, sin­gulorumque mensium diebus singulis redundantibus tres il­los augere. Quoties vero annus est Bissextus, solenta A­lexandrini, in anno ante Bissextum (i. e. quando supputa­tionem impleverint) in illo (inquam) anno, & eo quidem solo, finito jam Augusto (quem illi Mesori vocant) pro quinque dierum mense, senum dierum illum, conficere. Demtis itaque. VI. diebus ex VIII. dierum numero, (quem dixi,) redundantium, reliquae erunt duae. Quapropter illo anno, & quidem Bissexti illo solo, duae dies adjicien­dae ante Septembrem; & pro Februario, non duae, sed uni­ca eximenda, quia Februarium in Bissexto XXIX. dierum faciunt Romani.

[...] a [...] b [...].

[...] c [...] d [...].

[...] e [...] f [...] g [...] h [...] i [...].

[...].

[...] a [...] b [...] c [...] d [...] e [...]

Methodus qua Pascha, secundum Ecclesiasticam Traditionem, sit investigandum.

DIes omni cultu dignissima, qua vivificae Resurre­ctionis Domini nostri & veri Dei Jesu Christi fe­stum celebramus à XXII. mensis Martii incipit, ipsaque illa XXII. & ad XXV. mensis Aprilis pertingit, quam & ipsam includit XXV. Neque enim XXI. Martii celebratur, neque Aprilis XXVI. Observa­ri autem folet à Luna XV. & ea ipsa, usque ad Lunam XXI. & eam quoque ipsam. Nec enim Luna XIV. solet, nec etiam XXII. Hoc autem modo invenitur hujus festi dies secundum calculum Ecclesiasticum. Quaerere oportet imprimis Epactas Solis & Lunae. Sic autem invenientur E­pactae Solis. Ab Indictione prima nuper praeterita, tertio ni­mirum anno nostri Deo grati Imperii, annos omnes opor­tet in unam summam collectos numerare. Ita usque ad In­dictionem, quae jam adest, undecimam, colliguntur anni XI. Horum quartam partem, binarium scilicet, accipies, addesque superioribus. Bis enim quatuor VIII. sunt. Re­liqui sunt tres quorum quartam partem non accipies. Indi­cant enim tres illi reliqui tres annos à Bissexto. Quarta e­nim parte detracta, quae supererunt, seu unus, seu duo, seu tres, annos indicant, ut dictum est, qui ab ultimo Bissexto transierint. Quare horum pars quarta accipienda non est. Ergo annorum à prima Indictione collectorum pars quarta, uti diximus, Indictioni semper addenda erit, ut in hac ipsa Indictione, quaea jam adest, XI. pars ejus quarta, nempe binarius; factaque additione, quartae unius unitas rursus semper eximenda; tum reliqua per VII. partiere, & quae deinde supererunt, ea Solis Epactas appellabis. Exem­pli gratia, jam XI. est à prima Indictione annus. Horum quarta pars duo quibus additis fiunt XIII. Rursus unitate, per perpetuam regulam, sublata, restant XII. His per VII. divisis supererunt quinque pro XI. Indictione, Solis Epactae. Sic autem reperiuntur Epactae Lunae. A Mauricii beatae memoriae Principis Indictioneb sepone annos usque ad XI. Indictionem XXXIV. Quotquot autem reperti fue­rint XIX. annorum Cycli, illi ex annorum praedicta colle­ctione c detrahendi, qui autem supererunt per XI. multi­plicandi, inde menses XXX. dierum omnes detrahendi, numero reliquo Epactae Lunae reperientur. Sic ab octava, uti dictum, Indictione ad illam, quae jam instat, undeci­mam annos accipimus XXXIV. His uno Cyclo novende­c [...]nnali subducto, manebunt anni XV. Illos si per XI. mul­tiplices, dant annos CLXV. Hinc subducimus menses XXX. dierum, i. e. quinquies triginta, [seu, quod eo­dem redit] dies CL. ita manebunt dies XV. pro Epactis Lunae. Porro Epactis Lunae dies VIII. semper addendae sunt. Quare cum in ea quae jam adest XI. Indictione Epa­ctas Lunae habeamus XV, octo praeterea dies addimus, fientque numero XXIII. Pro hoc autem numero illum semper accipere oportet quo desicit à numero dierum XLIV. nempe numerum XXI. Indicatque Martii XXI. hujus In­dictionis XI. Lunam fore XIV. Et quidem Lunae XIV. ita observanda est.d Seu enim octonarium superet, nume­rus ei geminus quo deficit à XLIV. pro die Martii acci­piendus est; seu ab octonario deficiat, colligendum inde in Aprilem incidere Lunam XIV. Et quidem si sit Aprilis VIII. minor, è reliquo numero quo deficit ad XLIV. sem­per unitas detrahenda est, reliquus erit Aprilis dies quo Luna invenietur XIV.e Sin vero collectae Lunae Epactae cum aaditione supradicta numerum Complements, quo defi­cit XLIV, relinquant mense majorem; demtis XXXI, re­liquum scies numerum esse Aprilis quo Luna XIV. inve­nienda sit. Quod si anni ab VIII. Indictione Mauricii beatae memoriae, per novendecim annorum Cyclos divisi nihil faciant reliquum, sed possint omnes in pares Cyclos resolvi; nullas annus iste habebit Epactas. Proinde solum octouarium accipies Epactis Lunae, per perpetuam Regu­lam, addendum; & quo superatur à XLIV, numerum observabis, verum subductis XXXI, eoque die Lunam di­ces XIV. Cum enim Epactis illa careat Indictio, habe­mus tamen numerum octonarium Epactis adjiciendum, [Page 177] cujus & reliquum accipimus qui ei deest ad XLIV, est­que ille reliquus XXXVI. Subductis itaque (uti jam su­perius diximus) XXXI, restant V, ex quo discimus, quo­ties occurrit Indictio, Epactis destituta, quintum Aprilis Lunae esse XIV.

Qua autem Septimanae feria Luna illa XIV. inveniatur, seu in mensem Martium, seu potius in Aprilem fortassis in­currerit, hoc modo investigamus. Diei mensis, quo Luna XIV. inventa est, Epactae Solis addendae. Epactae Solis jam V. funt, Luna autem XIV. in Martii incidit XXI, quo ipso die eam habet aetatem Luna. Sic fient numero XXVI. Semper autem (quoties in Martium cadit Luna XIV,) qua­tuor addenda, fientque, nostra Indictione XI, XXX. Quod si in Aprilem ea Luna XIV. inciderit, quatuor addenda non sunt. Ergo numerus inde conflatus per septena dividendus. Ita jam quater VII. fiunt XXVIII. Reliquae sunt è XXX. duae dies, id nempe indicantes secundam esse Septimanae feriam diem illam Martii XXI, cui concurrit Luna XIV. Cum itaque dies Martii XXI. secunda sit Septimanae feria; reliquis praeterea ad Dominicam usque diebus additis, Mar­tii XXVII. invenietur sancta & vivifica resurrectionis dies pro Indictione XI. Ad eundem modum, pro quocunque anno eadem sacra & vivifica dies resurrectionis Domini no­stri & veri Dei cupientibus innotescet, siquis velit, pro sin­gulis Indictionibus ab Indictione nostri Deo auspice Imperii unum semper annum adjicere, ad indagandas Epactas So­lis; & ab octava Mauricii beatae memoriae Indictione, me­thodo praedicta procedere ad Lunae Epactas similiter inve­stigandas. Ita inveniemur vivificam Christi nostri resurre­ctionem, pro Apostolica Sanctorum Patrum Traditione ce­lebrare, laeti, & summa gloria efferentes sanctissimum il­lius nomen, cum ingenito Patre, & vivifico Spiritu, nunc & semper, & in Secula Seculorum. Amen.

[...],a [...] b [...] c [...].

MONITIO AD LECTOREM.

STatueram, Lector, tertios illos, quos promisi, Fastos Latinos, hoc in loco subjungere. Quanquam enim in eodem Codice haberentur in quo sequebatur Chronicon Mariani Scoti; alios tamen credideram a Fastis Ma­riani. Cur ita sentirem, duae me praecipue movebant rationes; altera quod in fronte MSt. seorsim lege­rentur, non ut in editis Mariani exemplaribus reliquo operi permisti; altera quod major esset illorum à vulgatis Ma­riani Faslis plerunque discrepantia quam quae videretur esse Librarii. Monuit tamen eruditissimus Pater Asaphen­sis ipsos illos Mariani Fastos à Florentio Wigorniensi exscriptos, sinceriores tamen hodie in Florentio haberi, quam apud ipsum Marianum; nempe melioribus uso Mariani Codicibus quam fuerint illi unde emanarint hodiernae Mariani Editiones. Facto itaque experimento deprehendi quo longius ab edito Mariano discederent Fasti Oxonien­ses, eo ad Florentium plerunque propius accedere. Deprehendi etiam utrobique primum illum Maximini cum Col­lega Severo Consulatum. Non sunt itaque Fasti illi alii à Fastis Mariani, sed alius duntaxat in Codice ordo, & Codex ipse sincerior. Haec te ratio mutati postea consilii nolui, Lector, ut lateret.

FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.