Sancti Caecilii CYPR …

Sancti Caecilii CYPRIANI OPERA RECOGNITA & ILLUSTRATA Per JOANNEM OXONIENSEM Episcopum.

Accedunt ANNALES CYPRIANICI, SIVE Tredecim Annorum, quibus S. Cyprianus inter Christianos versatus est, brevis historia Chronologice delineata Per JOANNEM CESTRIENSEM.

[figure]

OXONII E THEATRO SHELDONIANO Anno MDCLXXXII.

DOMI­NVS ILLV­MINA­TIO MEA

UNIV OXON

Lectori S.

QUANQUAM praefandi onere magna me ex parte levavit, eruditissimis suis Annalibus Cyprianicis, Frater meus omnibus nominibus mihi dilectissi­mus; tamen quaedam supersunt, de quibus Lectorem admonitum fuisse minime pigebit. Et primo insti­tuti mei rationem reddere par erit, quod B. Martyrem quem edendum suscepi, ad quaestionem denuo vocaverim; & si non ca­pite plexum, artubus detruncatis, mutilum saltem at­que mancum dimiserim: Tractatibus nimirum pluri­mis qui Cypriani operibus hucusque inserebantur, ex­auctoratis; id egerim, ut jam pars minima sit ipse sui.

Norunt eruditi, in quantum rei literariae damnum ces­serint supposititia scripta magnis insignita nominibus, fraude ad librariorum compendium instituta; quibus mendacio pretium facere pro mercatura habetur. Hinc comparatum est, ut statuae aureae non modo pedes lu­tei; sed & vivo corpori, putridum cadaver subinde jungantur. In ethnicis literis hoc quidem facilius feren­dum; quid enim magni refert si Oratio una aut altera semibarbara Ciceroni aut Salustio; vel futile Carmen Virgilio aut Ovidio tribuantur? Sed cum in Pietatis negotio, & S. Patrum scriptis hoc intervenerit, dici vix potest, quanti malum istud steterit. Ex noxa hac non modo haeretica dogmata decus sibi & honestamentum quaerunt; sed fides & auctoritas, quibus sacra illa mo­numenta [Page] unice pollent, languent inde & evanescunt: & postquam fucum in aliquibus detexerit Lector; de aliis dubitabit, & demum omnia despiciet. Nec ex nu­pero maleficio haec passus est Cyprianus, cui seculo quarto imputabantur Novatiani haeretici scripta; Cypriani [...] haerese [...] s librum appellat Hieronymus, cujus etiam meminit illi suppar Ruffinus. Neque intra istos limites stetit injuria, siquidem non modo supposititii libri Marty­ri nostro inscripti fuerant, sed & subdititius Cyprianus ter­rarum orbi obtrudebatur, homo flagitiosissimus & Magus: de quo alibi dabitur disserendi locus.

Agnosco Tractatus quos eliminandos curavi, criticae sacrae Auctores olim falsi insimulasse; & nuperos Edito­res, quasi gradu submotos, seorsim reposuisse; sed interea temporis, illi ipsi Editores, aut quaestionem de eorum sta­tu intactam praeterierunt; aut pro aliquibus ipsi fide­jubebant; quod prae aliis fecit Pamelius; de nonnullis enim ait, Stylus ipse, & Scripturae citatae certo convin­cunt esse D. Cypriani genuina. De aliis addit, Etsi stylus nonnihil haesitationis adferat, multa tamen sunt, quae aut D. Cypriani esse persuadent, aut ad minimum scriptoris aeque vetusti. Cujus censurae eminentissimi Cardinales Bellarminus & Baronius aliique nonnulli, quibus error inveteratus pro antiquitate placuit, adstipulati sunt. In­ficias non iverim, eorum nonnulla quae a me notantur, luce publica satis esse digna: sed non hic agitur quam boni sint libri, sed an Cyprianum habuerint auctorem; & an iis­dem cum ipso auspiciis in medium procedere, & eodem cum ipso lare uti debeant.

Floreat per me licet, & in doctorum manibus fera­tur, de Symbolo Apostolorum commentarius; sed hoc fieri nolim cum Martyris nostri molestia, & Ruffini qui scripserat damno. In apricum procedat de Cardinalibus Christioperibus satis grandis liber; sed inter Arnoldi Bo­nae-vallis Abbatis opera prodeat, in cujus MSS. codicibus etiamnum passim cernitur: nisi quod Impostor qui Cy­priano assignabat, ut fucum celaret, in principio operis pagellas aliquot de suo addiderit, quae in Arnoldi libris, quos vidi, minime occurrunt. De Singularitate clerico­rum opusculum, locum aliquem habeat; ea lege si aut Origenes, aut Gaudentius Brixianus, aut alius aliquis cir­ca seculum millesimum scriptor, quo tempore lis ista in [Page] Occidente maxime fervebat, pro suis agnoscere sustine­ant. Altercationi inter Jasonem & Papiscum quae Origi­nis tempora anteverterat, & Celso convitiandi materiem praebuit, tandem aliquando modum statui velim; sed ar­bitrio Celsi alterius qui se pro interprete venditavit, & extra cujus praefationem nihil ad nos pervenisse deprae­henditur. Duodecim abusiones seculi, quae tamen in co­dicibus plurimis MSS. Augustino tribuuntur, tandem si­bi habeat bonus ille, qui Erasmo judice conscripserat, laicus; ex Pamelii conjectura Erardus nomine; aut eti­am fuerit ille S. Patricius, qui Hibernorum Apostolus di­cebatur, quod nonnulli senserunt. Certe in linguam gen­tis nostrae veterem olim transferebatur, & in Manu­scripto volumine admodum antiquo Homiliarum Saxo­nicarum locum invenit, sub hoc titulo; De duodecim abusivis secundum disputationem S. Cypriani Episcopi & Martyris. Ego quidem hoc unum contendo, ut deci­motertia abusiva non addatur, nominis Cypriani injuria.

Porro inter se distribuant personati Declamatores, prolusiones suas de Spectaculis, de Disciplina & bono Pudicitiae, de Laude Martyrii, de Duplici Martyrio, de Venia Lapsis non deneganda, de Aleatoribus, de Montibus Sina & Sion, de Judaeis qui insecuti sunt Domi­num Jesum Christum, cum Carminibus quae musis invitis natae: sub hac exceptione, ut longe a bonarum literarum fi­nibus ablegentur, nugarum refertissimae sarcinae, Coena Cypriani, Revelatio capitis Joannis Baptistae, quaeque ad Magum Antiochenum pertinent, Poenitentia, Secreta & Orationes Cypriani, de quibus hoc unum dicendum, quod eorum nonnulla plus mille annos jactant.

Superest demum opus quoddam Paschale Cypriano nostro tributum, de quo viri docti varie sentiunt. Probabile omni­no est, illum ipsum esse librum qui a Paulo Diacono (quem aliqui immani errore Pontium Diaconum dixere) lauda­tur titulo Chronici valde utilis, quod composuisse Cypri­anum dicit. Certe Martyris nostri seculum per omnia re­fert, & Paschales tabulas pro nascentis Ecclesiae statu non bene consignatas exhibet; porro S. Scripturas ipsissi­mis Cypriani verbis subinde laudat. Qualis qualis sit liber, ad Cottoniani & Remensis MSS. fidem quantum fieri po­tuit, emaculate edendum curavimus. Et parcent mi­hi spero B. Martyris manes, si in purgato solo, sa­cram [Page] ipsius imaginem statuam, ejusdemque basi unciali­bus literis inscribam; Procul hinc, procul ite profani. Quantumcunque adscititia moles accreverit Auctori no­stro, tantum justae ejus staturae decessit; & quo grandius fa­ctum est volumen, liber tantundem diminutus est.

Interim, ut Lectores illos demerear, quos quidem non paucos esse intelligo, quibus ingens liber par lucrum esse videtur: Spurios Tractatus universos, Cypriano olim ad­scriptos; cum mantissa satis liberali quorundam hucusque ineditorum, seorsim imprimendos curavi; tali etiam forma, ut cum genuinis commode jungi possent: Ut nemo quera­tur, se expectata merce fraudatum.

His de operis summa praestitutis, proximum fuerit de ejusdem partibus, hinc inde novo ordine digestis ratio­nem reddere. Et revera siquidem Editores fere omnes id juris sibi arrogaverant, ut proprio judicio libere uti velint; alii Epistolas in quatuor, alii in quinque libris collocarent, alii in unum fasciculum compingerent, alii seorsim reponerent, alii demum cum Tractatibus permi­scerent, quae etiam non uno ordine invicem succedebant: inexpiabile non videbitur facinus, si aliquid & mihi li­cere crediderim; & inter tot diverticula, nulli semitae praescriptae insisterem. In Tractatuum quidem & Episto­larum dispositione, quando temere omnia erant congesta, parum refere bat quid primum quidve ultimum occurre­ret; neque enim in S. Scripturarum libris ordinandis, speciatim S. Pauli Epistolis, temporis ratio habita vide­tur. Sed aliter longe se res habuit, ex quo Pamelius id in se operae suscepit, ut ad temporis leges singula digerere prae se ferret; consilio quidem egregio, (siquidem ordo le­gitimus, commentarii, imo historiae fere vicem supple­verit) successu tamen non pariter felici: quandoquidem Lector praejudiciis imbutus, ad hypothesin quam animo concepit, omnia finxit protenus & efformavit. Exinde igi­tur factum, ut quoties Pamelius perturbatis calculis tem­porum rationes confudit; accidit porro, ut Lectorem una transversum raperet. His ita se habentibus, mihi Cy­priani editionem adornaturo, eligendi potestas haec per­missa est, utrum veterum caecam sortitionem repetere, an vero Pamelii vestigiis utcunque deviis insistere, aut demum potiora aliunde sequi vellem. Quid in hoc negotio maxime sit expetendum in promtu fuerit dicere; si non [Page] laudem, saltem veniam merebitur, optima voluisse: & quidem spero me iis usum auspiciis, de quibus nec me, nec lectorem poenitere debeat.

Si cui Martyris nostri placitis addictior aequo subinde videar; cogitet me notas ad Cyprianum, non in eum scrip­sisse. Tutelae quoddam genus suscipit Editor; nec pro­priam liberat fidem, nisi Auctoris sui tueatur. Mini­me mihi placet illorum industria, qui in naevis Patrum ostentandis operam collocant, non sine insigni Religionis damno Orthodoxi. Rectius illi pietatem colunt, qui ve­rendae Patrum nuditati non tantum tergum obvertunt, sed etiam pallium injiciunt; & errores humanitus admis­sos, benigna humanitate dissimulant simul & amoliuntur. Interim illa fuit eximia & pene singularis Cypriani feli­citas, ut paucissima apud eum sint, quae aut censuram me­tuant, aut veniam requirant.

In adnotationibus designandis, non ita perpetuas in­gessi, tanquam ipse omnia scire videri vellem, Lectorem vero omnia nescire existimarem. Quicquid ab aliis com­mode dictum reperi, eorum verbis, peculiari charactere descripsi; nominibus insuper additis. Et quia Nicolaus Rigaltius in Epistolis praesertim elucidandis, summa cum laude versabatur; illum fere integrum exhibui, nostris modestius additis. A nobis praeterita, opportune supplebit eruditissimis suis observationibus Cyprianicis, propedi­em edendis; vir optimus, ad pietatis juxta & rei literariae profectum natus, Henricus Dodwellus.

Quod ad dispositionem operis Typographicam spectat, id egi ut textum ipsum Cypriani, varias insuper lectiones, & demum adnotata, simul & semel proponerem: exper­tus molesta fere esse, si non & inutilia, quae ad libri cal­cem rejici solent. Quinimo ut lectoris non oculis modo, sed & animo subveniretur, quae utraque diutina intentio­ne fatigata, intervalla desiderant; textum Cypriani in bre­ves paragraphos distinxi; adjunctis, singulis eorum, indi­culis marginalibus.

Lectorem ulterius non morabor, nisi tantisper dum monuero, quibus praesidiis fretus ad opus hoc accesserim; illa vero erant hujusmodi. Ad manum habui editiones vetustissimas, Spirensem, Anni 1471. Innominatam cui nec patria nec aetas affigitur, nec non illam Remboldi An­ni 1512. Mora esset referre. Erasmum, Gravium, Manu­tium [Page] Morellium, & qui deinceps seque bantur. Manu­scripti Codices suppetebant mihi, quatuor Bodleiani, qua­tuor itidem Illustrissimi D. Isaaci Vossii; duo Novi Collegii Oxoniae, unus Collegii Lincolniensis ibidem, unus Col­legii Pembrochiani Cantabrigiae, unus Bibliothecae Lam­bethanae, alius Arundelianae, alius Eboracensis, alius West­monasteriensis, alius Sarisburiensis, alius Cottonianae. Porro communicatae sunt mihi collationes Codicis Collegii Corporis Christi Cantabrigiae, & alterius Londinensis, o­pera Reverendi viri Thomae Gale SS. Theol. Professoris. Idem in Sarisburiensi quodam Codice praestitit Reverendus in Christo Pater Asaphensis Episcopus. Collationibus etiam Codicum Thuani, nec non coenobiorum S. Michaelis in pe­riculo maris, S. Victoris Parisiensis, S. Mauri Fossatensis, & S. Petri Corbeiensis frui datum est, ex singulari humanita­te Reverendorum Patrum Benedictinorum Lutetiae, qui a me non sine honoris praefatione solenni sunt memoran­di. Demum collationes aliquot Codicum Vaticanorum, Veronensis itidem atque Beneventani, nec non Regis Gal­liae, studio amicissimi viri Domini Roberti Rigby, mihi op­portune perferebantur. Rationem porro habui codicum quibus pridem usi erant, Jacobus Pamelius, Simon Gou­lartius, Nicolaus Faber, Latinus Latinius, & si qui forte alii occurrerent, qui in hac palaestra desudarunt: quos omnes per operis decursum designaturus, voces in com­pendium abbreviatas adhibui, quas Lector suo Marte facile intelliget, ut in illis explicandis immorari super­vacuum videatur.

Minime spondeo me in hisce omnibus exhibendis, ita serviliter addictum, ut [...] aliqua ultro praeterirem, quae aut Librariorum manifesti errores, aut minora erant quam ut Lectori moram facerent. Nec dissimulare au­sim, plurima notatu digna, in tam diffuso opere, ocu­lorum animique aciem fugisse. Id unum sancte profiteor, me nihil partium studio, aut suppressisse, aut permutasse. Peritiam aut diligentiam meam subinde fortassis desidera­bit Lector; interim spero, fidem & voluntatem eum nun­quam requisiturum. Ubicunque a recto tramite deviare contigerit, Dei atque hominum veniam obnixe peto, pa­ratus meliora monentibus, non tantum obsequium prae­stare, sed etiam gratias referre.

Thascium Gyprianum gladio animadverti placet.

[...] [...]

Burghers sculp

VITA S. Caecilii Cypriani PER PONTIUM EJUS DIACONUM.

2 CYPRIANUS Religiosus Antistes, ac testis Dei gloriosus, Mos erat [...] Ecclesia ab ejus pri­mordiis re­ceptus, Mar­tyrum pas­siones scri­ptis man­dare. tametsi multa conscripsit, per quae memoria digni nominis su­pervivat; eloquentiae ejus ac Dei gratiae larga foecunditas it a se copia & ubertate sermonis extendit, ut usque in finem mun­di fortasse non taceat: tamen, quia operibus ejus ac meritis etiam haec praerogativa debetur, a ut exemplum suum in literas digeratur, placuit summatim pauca conscribere; non quod aliquem gentilium lateat tanti viri vita, sed ut ad posteros quo que nostros incomparabile & grande do­cumentum in immortalem memoriam porrigatur. Certe durum erat, ut (cum majores nostri , plebeiis & catechumenis martyrium consecut is, tantum honoris promartyrii ipsius b veneratione dederint, ut de passioni­bus eorummulta, aut, prope dixerim, pene cuncta conscripserint, ut ad nostram quoque notitiam, qui nondum natifuimus, pervenirent) Cypriani, tanti sacerdotis, & tanti Martyris, passio praeteriretur, qui & sine mar­tyrio habuit quae doceret; & quae dum vixit gesserit, non paterent : quae quidem tanta, atque tam magna & mira sunt, ut magnitudinis contem­platione deterrear, ac imparem me esse confitear ad proferendum digne pro meritorum honore sermonem, nec posse sic prosequi facta tam gran­dia, ut, quanta sunt, tantavidentur: nisi quod c numerositas gloria­rum sibimetipsa sufficiens, alieno praeconio non eget. Accedit ad cu­mulum, quod & vos de eo multum, aut, si fieri potest, totum desideratis audire, concupiscentes ardore flagranti, vel facta ejus cognoscere, etsi [...] viva verba tacuerunt. In qua parte si dixero nos d opibus facun­diae defici minus [...], facundia enim ipsa deficit digna facultate, quae disiderium vestrum pleno spiritu satiet. Ita e utrinque graviter urgemur: ille nos virtutibus suis onerat, vos f nos precibus fatigatis. Unde igi­tur incipiam? unde exor dium bonorum ejus aggrediar, nisi à principio fidei, & nativitate coelesti? si quidem hominis Dei facta non debent aliunde numerari, nisi ex quo Deo natus est. Fuerint licet studia, & bonae artes devotum pectus imbuerint: tamen illa praetereo, nondum enim ad utilitatem, g nisi seculi, pertinebant; postquam & sacras literas didicit, & mundi nube discussa, in lucem sapientiae spiritalis emersit, si quibus [Page 2] ejus interfui, si qua de antiquioribus ejus operibus comperi, dicam: hanc tamen petens veniam, ut quic quid minus dixero (minus enim di­cam necesse est) ignorantiae meae potius, quam illius gloriae derogetur.

Inter fidei suae prima rudimenta nihil aliud credidit Deo dignum, Prima [...] cura suit, ut ca­stitatem tu­cretur; pro­xima ut S. Scripturis legendis in­cumberet; dein ut [...] sub­veniret: sub initiis ipsis perfectus. quam si continentiam tueretur: tunc enim posse idoneum fieri pectus, & sensum ad plenam veri a capacitatem pervenire, si concupiscentiam car­nis robusio at que integro b sanctimoniae vigore calcaret. Quis unquam tanti miraculi meminit? Nondum secunda nativit as novum hominem splendore toto divinae c lucis oculaverat, & jam veteres ac pristinas tene­bras sola lucis paratura vincebat. Deinde quod majus est, cum de lectio­ne divina quaedam jam non pro conditione novitatis, sed pro fidei festi­natione didicisset: statim rapuit quod invenit promerendo Domino pro­futurum. Distractis rebus suis ad d indigentiam pauperum sustentandam, e tota praedia pretio dispensans, duo bona simul junxit, ut & ambitionem se­culi sperneret, qua perniciosius nihil est; & misericordiam, quam Deus eti­am sacrificiis suis praetulit, quam nec ille qui legis omnia mandata servasse Mat. 19 2 se dixerat, fecit; impleret: & praepropera velocitate pietatis, pene ante coepit perfectus esse, quam disceret. Quis oro de veteribus hoc fecit? Quis de antiquissimis in fide senibus, quorum mentes & aures per pluri­mos annos divina verba pulsaverant, tale aliquid impendit, quale adhuc rudis fidei homo, & cui nondum forsitan crederetur , supergressus vetustatis aetatem, gloriosis & admirandis operibus, perpetravit? Ne­mometit statim ut sevit. Nemo vindemiam de novellis scrobibus expressit. Nemo adhuc unquam de noviter plantatis arbusculis matura poma quaesivit. In illo omnia f incredibilia cucurrerunt. Praevenit, si potest dici (res enim fidem non capit) praevenit, inquam, g tritura semen­tem, vindemia palmitem h poma radicem.

Aiunt Apostoli literae, debere neophytos praeteriri, ne stupore genti. I Tim 3 6. Cyprianus ad Ecclesia­stica mune­ra cito pro­motus. litatis nondum fundatis sensibus adhaerente, aliquid in Deum novitas inerudita peccaret. Ille fuit primus, & puto solus exemplo, plus fide posse, quam tempore promoveri. Sed etsi in Apostolorum Actis Eunuchus ille Act. 8 [...] describitur, quia toto corde crediderat, à Philippo statim tinctus; non est similis comparatio. Ille enim & Judaeus erat, & de templo Domini veniens Prophetam legebat Isaiam, & sperabat in Christo, etsi nondum eum venisse crediderat: Hic de imperitis gentibus veniens, tam ma­tura coepit fide, quanta pauci fortasse perfecerint. Mora denique circa gratiam Dei nulla, nulla dilatio. Parum dixi: Presbyterium & sa­cerdetium i statim accepit. Quis enim non omnes honorum gradus cre­deret tali mente credenti? Multa sunt quae adhuc plebeius, multa quae jam Presbyter fecit, multa quae ad veterum exempla justorum, imitatio­ne consimili prosecutus, promerendo Dominum totius religionis obsequio Praestitit. Nam & sermo illi de hoc fuerat usitatus, ut si quem praedicatum Dei laudatione legisset, suaderet inquiri propter quae facta Deo placuisset. Si Job, Dei [...] gloriosus, dictus est verus Dei cultor, & cui in terris nemo compararetur, faciendum docebat ille, quicquid Job ante fe­cisset: Job. I [Page 3] ut dum & nos paria facimus, simile in nos Dei testimonium pro­vocemus. Contemtis ille dispendiis rei familiaris, in tantum exercitata virtute profecit, ut nec pietatis temporalia damna sentiret. Non illum penuria, non dolor fregit. Non uxoris suadela deflexit: non proprii corporis dira poena concussit. Permansit in suis sedibus fixa vir­tus, & altis radicibus fundata devotio; nullo diaboli tentantis impetu cessit, quominus Dominum suum, fide grata, etiam inter adversa benedi­ceret. Domus ejus patuit cuicunque venienti. Nulla vidua reversa est sinu vacuo: nullus indigens lumine, non illo comite directus est: nullus debilis gressu, non illo bajulo vectus est: nullus nudus auxilio de potentioris manu, non illo tutore protectus est. Haec debent facere (dicebat) qui Deo placere desiderant. Et sic per bonorum omnium do­cumenta decurrens, dum meliores semper imitatur, etiam ipse se fecit imitandum.

Erat sane illi etiam de nobis contubernium viri justi & laudabilis Caecilius Cyprianum ad sidem convertit. memoriae Caecilii, & aetate tunc & honore Presbyteri, qui eum ad agni­tionem verae divinitatis à seculari errore correxerat. Hunc toto honore at que omni observantia diligebat, obsequenti veneratione suspiciens, non jam ut amicum animae coaequalem, sed tanquam novae vitae paren­tem. a Denique, ille demulsus ejus obsequiis, in tantum dilectionis im­mensae b merito provocatus est: ut de seculo excedens, arcessitione jam proxima commendaret illi conjugem ac liberos suos, & quem fecerat de sectae communione participem, postmodum faceret pietatis haeredem. Lon­gum est ire per singula: sancta ejus facta onerosum est enumer are.

Ad probationem bonorum operum, solum hoc arbitror satis esse: quod Cyprianus ad Episco­patum no­lens promo­vetur, & mulis igno scit. judicio Dei & plebis favore ad officium sacerdotii, & Episcopatus gra­dum adhuc neophytus, & ut putabatur, novellus electus est. Quamvis in primis fidei suae adhuc diebus, & rudi vitae spiritalis aetate, sic generosa indoles reluceret; ut etsi nondum ofsicii, spei tamen fulgore resplendens, imminent is sacerdotii totam fiduciam polliceretur. Non praeteribo etiam illud eximium, quemadmodum cum in dilectionem ejus & honorem totus populus c adspirante Domino prosiliret, humiliter ille secessit antiquiori­bus cedens, & indignum se titulo tanti honoris existimans, ut dignus ma­gis fieret. Magis enim dignus essicitur, qui quod meretur excusat. d Quo tunc ardore plebs aestuans sluctuabat, spiritali desiderio concupiscens Act. 9. 2 Cor. 11. 33. (ut exitus docuit) non tantum Episcopum; sed in eo quem tunc latentem divinitatis praesagio taliter e flagitabat, non solummodo sacerdotem, sed & futurum etiam Martyrem requirebat. Obsederat fores domus [...] fraternitas, & per omnes aditus solicita caritas circuibat. [...] for tasse tunc illi Apostolicum illud evenire, quod voluit, ut per fenesiram deponeretur; si cum Apostolo etiam ordinationis honore [...] . Erat vi dere ceteros omnes suspensos anxio spiritu expectare venturum, cumgaudio nimio excipere venientem. Invitus dico; sed dicam necesse est. Quidam illi restiterunt , etiam ut vinceret. Quibus tamen quanta f lenitate, [Page 4] quam patienter, quam benevolenter indulsit, quam clementer igno­vit, amicissimos eos postmodum & inter necessarios computans, miran­tibus multis? Cui enim posset non esse miraculo, tam memoriosae mentis oblivio?

Exinde quemadmodum se gesserit, quis referre sufficiat? a Quae illi pie­tas? Cypriani mores & vi­tae tenor. qui vigor? misericordia quanta? quanta b censura? Tantum sanctitatis & gratiae ex ore ejus lucebat, c ut confunderet intuentium mentes. Gravis vultus & laetus: nec severitas tristis, d nec comitas ni­mia, sed admixta utrinque temperies; ut esset ambigere, vereri plus an diligi mereretur: nisi quod & vereri & diligi merebatur. Sed nec cultus fuit dispar à vultu, temperatus & ipse de medio. Non illum su­perbia secularis inflaverat: nec tamen prorsus affectata penuria sordi­darat: quia & hoc vestitus genus à jactantia minus non est, quam osten­tata taliter ambitiosa frugalitas. e Quid autem circa pauperes Episco­pus faceret, quos catechumenus diligebat ; Viderint pietatis Antistites, seu quos ad officium boni operis instruxit ipsius ordinis disciplina, seu quos sacramenti religio communis, ad obsequium exhibendae dilectionis artavit. Cyprianum de suo talem accepit cathedra, non fecit.

Statim denique pro talibus meritis etiam Proscriptionis gloriam conse­cutus Cyprianus secedit & proscribi­tur, non sibi sed Eccle­siae consu­lens. est. Nec enim aliud oportebat, quam ut eum, qui intra secretam conscientiae latebram, religionis & fidei toto honore florebat, etiam pub­lice celebrata gentilium fama titularet. Potuisset quidem tunc pro velo­citate qua semper omnia consecutus est, etiam martyrii circa eum debita corona properare; maxime cum & suffragiis saepe repetitis ad leonem [...]: nisi per omnes ordines gloriarum transeundum illi esset, & sic [...] summa veniendum; & nisi f imminens ruina ope tam foecundi g pe­ctoris indigeret. Finge enim tunc illum martyrii dignatione translatum. Quis emolumentum gratiae per fidem proficientis ostenderet? Quis vir­gines ad congruentem pudicitiae disciplinam, & habitum sanctimonia dig­num, velut fraenis quibusdam lectionis Dominicae coerceret? Quis docerei poenitentiam lapsos, veritatem haereticos, schismaticos unitatem, filios Dei pacem & h Evangelicae precis legem? Per quem gentiles i blasphemi, repercussis in se iis quae nobis ingerunt, vincerentur? A quo Christiani k mollioris affectus circa amissionem suorum, aut quod l magis est, fidei parvioris consolarentur spe futurorum? Unde sic misericordiam, unde patientiam disceremus? Quis livorem de venenata invidiae malignitate venientem, m dulcedine remedii salutaris inhiberet? Quis martyras tantos exhortatione divini sermonis erigeret? quis denique tot Confessores, fron­tium notatarum secunda inscriptione signatos, & ad exemplum martyrii superstites reservatos, incentivo tubae coelestis animaret? Bene, bene tunc, & n vere spiritaliter contigit, quod vir tam necessarius, tam mul­tis & tam bonis rebus, à martyrii consuminatione dilatus est. Vultis scire secessum illum non fuisse formidinem: ut nihil aliud excusem, ipse postmo­dum passus est: quam passionem utique ex more vitaret, si & ante vi­tasset. [Page 5] Fuit vero formido illa, sed justa; formido quae Dominum timeret offendere: formido quae praeceptis Dei mallet obsequi, quam sic coronari. Dicata enim in omnibus Deo mens, & fides divinis admonitionibus man­cipata; credidit se, a nisi Domino b latebram tunc jubenti paruisset, etiam ipsa passione peccare. Puto denique etiam nunc aliqua de dilationis uti­litate c disserenda, tametsi jamdudum pauca perstrinximus: per haec enim quae videntur postmodum subsecuta, ut sequitur probemus, se­cessum illum non hominis pusillanimitate conceptum; sed, sicuti est, vere fuisse divinum. Vastaverat Dei populum persecutionis infestae, insolens atque acerba grassatio; & quia omnes decipere una fraude non poterat artifex hostis; quacunque miles incautus prodiderat latus nudum, dis­pari genere saeviendi, singulos diversa strage dejecerat. Debebat esse qui posset saucios homines & varia expungentis inimici arte jaculatos, adhi­bita medicinae d coelestis medela pro qualitate vulneris, vel secare interim, vel fovere; servatus est vir ingenii praeter cetera etiam spiritaliter tempe­rati: qui inter resultantes collidentium schismatum fluctus, Ecclesiae iter medium, librato limite gubernaret. Nonne haec, oro, consilia divi­na sunt? Hoc fieri sine Deo potuit? Viderint qui putant posse fortuito ista contingere. Ecclesia illis clara voce respondet, dicens: Ego sine Dei nutu necessarios reservari non admitto, non credo.

Percurramus tamen cetera, si videtur. Erupit postmodum lues dira, Cypriani pietas pestis tempore. & detestabilis morbi vastitas nimia, innumeros per diem populos à sua quemque sede abrupto impetu rapiens, continuatas per ordinem domos vulgi trementis invasit. Horrere omnes, fugere, vitare contagium, ex­ponere suos impiè: quasi cum illo peste morituro, etiam mortem ipsam aliquis posset excludere. Jacebant interim tota civitate, non jam cor­pora, sed cadavera plurimorum: & misericordiam in se transeuntium, contemplatione sortis mutuae flagitabant. Nemo respexit aliud praeter­quam lucra crudelia. Nemo similis eventus recordatione trepidavit. Ne mo fecit alteri quod sibi fieri voluit. Quid inter haec egerit Christi & e Dei Pontifex , qui pontifices mundi hujus tanto plus pietate, quanto religio­nis veritate praecesserat, scelus est praeterire. Aggregatam primo in [...] uno plebem de misericordiae bonis instituit, docens divinae lectionis exemplis, quantum ad promerendum Deum prosint f officia pietatis. Tunc deinde subjungit non esse mirabile si nostros tantum debito carita tis obsequio foveremus; g eum perfectum posse fieri qui plus aliquid publicano, vel ethnico fecerit; qui malum bono vincens, & divinae cle­mentiae instar exercens, inimicos quoque dilexerit; qui pro persequen­tium se salute, sicuti Dominus monet & hortatur, orarit. Oriri [...] Mat. 5. 45. igitur solem suum, & pluvias subinde nutriendis seminibus im­pertit; exhibens cuncta ista non suis tantum, sed etiam alienis: & qui se Dei etiam filium esse profitetur, h cur non exemplum patris i imitatur? Respondere, inquit, nos decet natalibus nostris, & quos renatos per Deum constat, degeneres esse non congruit; sed probari k potius in sobole [...] cem boni patris, aemulatione bonitatis. l Multa alia & quidem magna [Page 6] praelereo, quae temper andi voluminis ratio non patitur prolixiore a sermone replicari. De qui bus hoc tantum dixisse satis est. Quod si illa gentiles [...] audire potuissent, forsitan statim crederent. Quid Christia­na plebs faceret, cui de fide nomen est? Distributa sunt ergo continuo pro qualitate hominum atque ordinum ministeria. Multi qui angustia paupertatis beneficia sumtus exhibere non poterant, plus sumtibus exhibebant; compensantes proprio labore mercedem divitiis omnibus [...] Sed quis non sub tanto doctore properaret inveniri in parte aliqua talis militiae, per quam placeret & Deo Patri, & judici Chri­sto, & tam bono interim sacerdoti? Fiebat itaque exuberantium Gal. 6. 10. operum largitate quod bonum est ad omnes, non ad solos domesticos fi­dei. Fiebat plus aliquid quam de Tobiae incomparabili pietate signa­tum est. Ignoscat ille, & ignoscat iterum, & frequenter ignoscat: aut ut verius dixerim, merito concedat, tametsi ante Christum pluri­mum licuit, plus aliquid licuisset post Christum: cujus temporibus ple­nitudo debetur. Necatos ille à rege & projectos, sui tantum generis Tobiae. 2. colligebat.

His tam bonis & tam piis actibus supervenit exilium. Hanc enim Cypriani exilium. vicem semper repraesentat impietas, ut b melioribus pejora restituat. Et ut quid Sacerdos Dei Proconsule interrogante responderet, taceam; sunt Acta quae referant: excluditur c interim è civitate, ille qui fecerat bo­ni aliquid pro civitatis salute; ille qui laboraverat, ne viventium ocu­li paterentur infernae sedis borrorem; ille inquam, qui excubiis pietatis invigilans (pro nefas!) ingrata bonitate providerat, ne omnibus tetram civitatis faciem relinquentibus, multos exules deserta respublica, ac destituta patria sentiret. Sed d viderit seculum, cui inter poenas exili­um computatur. e Nobis patria minus cara, & commune nomen est; qui parentes ipsos, si contra Dominum suaserint, abborremus. Illis Luc. 14.26. extra civitatem suam vivere gravis poena est. Christiano totus hic mundus una domus est. Unde licet in abditum & abstrusum locum fu­erit relegatus; admixtus Deisui rebus, exilium non potest computare. Adde quod Deo integre serviens, etiam propria in civitate peregrinus est. Dum enim se carnalibus desideriis continentia sancti Spiritus abstinet, conversationem prioris hominis exponens; etiam inter cives suos, aut prope dixerim, inter parenses ipsos vitae terrestris, alienus est. Accedit, quod & si haec f talis poena possent videri, in hujusmodi tamen causis atque sententiis quas ob adprobandae virtutis experimen­ta perpetimur, non est poena, quia g gloria est. Sed esto sane nobis poena exilium. Illis ultimum crimen, & pessimum nefas etiam ipsorum con­scientia testis adscribat, qui possunt innocentibus irrogare quod pu­tant poenam. Nolo g nunc describere loci gratiam; & deliciarum omni­um paraturam interim transeo. Fingamus locum illum situ sordidum, squalidum visu, non salubres aquas habentem, non h amaenitatem viroris, non viciniam litoris; sed i rupes vastas silvarum, inter k inhospitas fau­ces desertae admodum solitudinis avia mundi parte summotum. Posset licet talis locus, habere nomen exilii: quo Cyprianus sacerdos Dei venerat; cui si hominum ministeria desicerent, vel alites, ut 3 Reg. 17. 6. Heliae, vel ut Danieli, angeli ministrarent. l Absit ut credat aliquis, Dan. 13. [Page 7] cuilibet minimo, dummodo in confessione nominis constituto, a aliquid de­futurum existimet. Tantum abest b ut Dei Pontifex ille, qui misericor­diae semper rebus c institerat, horum omnium opibus indigeret.

Jam nunc quod secundo posueram loco, cum gratiarum actione repe­tamus: Visio no­cturna, quae de passione sua Cypria num adme [...] Provisum esse divinitus etiam pro [...] tanti viri, apricum & competentem locum, hospitium pro voluntate secretum, & quidquid Mat. 6. 33. apponi ei ante promissum est, qui regnum & justitiam Dei quaerunt. Atque ut omittam frequentiam visitantium fratrum, ipsorum & inde civi­um caritatem, quae repraesentabat omnia, quibus videbatur esse frauda­tus; admirabilem visitationem Dei non praeteribo: qua Antistitem su­um sic in exilio esse voluit de secutura passione securum, ut imminentis martyrii pleniore fiducia, non exulem tantummodo d Curubis, sed & mar­tyrem possideret. Eo enim die quo primum in exilii loco mansimus, (nam & me inter domesticos comites dignatio caritatis ejus delegerat exulem voluntarium, quod utinam & in passione licuisset.) apparuit mihi, in­quit, nondum somni quiete sopito, juvenis ultra modum hominis enormis: qui cum me quasi ad praetorium duceret, videbar mihi tribunali sedentis tum Proconsulis admoveri. Is ut in me respexit, adnotare statim coepit in tabula sententiam, quam non sciebam, nihil enim de me solita interro­gatione quaesierat: sed enim juvenis, qui à tergo ejus stabat, admodum e curiosus legit f quidquid fuerat adnotatum. Et quia id verbis proferre nou poterat, nutu declarante monstravit, quid in literis tabulae illius habe­retur e. Manu enim expansa & complanata ad spatahae modum , ictum solitae animadversionis imitatus; quod g volebat intelligi, ad instar liqui­di sermonis expressit. Intellexi sententiam passionis futuram. Rogare coepi, & petere continuo, ut dilatio mihi vel unius diei prorogaretur, donec res meas legitima ordinatione disponerem. Et cum preces frequen­ter iterassem, rursus in tabula coeperat nescio quid adnotare. Sensi ta­men de vultus serenitate, judicis mentem, quasi justa petitione commo­tam. Sed & ille juvenis, qui jamdudum de passionis indicio, gestu potius, quam sermone prodiderat; clandestino identidem nutu, concessam dila­tionem, quae in crastinum h petebatur, contortis post invicem digitis , significare properavit. Ego quamvis non i esset lecta sententia, & si de gaudio dilationis acceptae laeto admodum corde gauderem; metu tamen interpretationis incertae sic tremebam, ut reliquiae formidinis, cor exul­tans k adhuc toto pavore pulsarent. Quid hac revelatione manifestius, quid hac dignatione felicius? Ante illi praedicta sunt omnia, quae cunque postmodum subsecuta sunt. l Nihil Dei verbis imminutum: nihil de tam sancta promissione mutilatum. m Singula denique secundum quod osten­sa sunt, recognoscite. Dilationem n petit crastini cum de passionis sen­tentia cogitaretur: postulans, ut res suas die illo, quem impetraverat, ordinaret. Hic dies unus significabat annum , quo ille post visionem acturus in seculo fuerat. Nam ut manifestius dicam, eo die post exactum annum coronatus est, quo hoc illi ante annum fuerat ostensum. Diem au­tem Domini, o & si non annum in divinis literis legimus, promissioni [Page 8] tamen futurorum, debitum illud tempus accipimus. Unde nihil interesi; a si sub diei significatione solus annus ostensus est; b quia illud plenius debet esset quod majus est. Quod vero nutu potius, & non sermon eex­planatum est, repraesentationi temporis servabatur sermonis expressio. Solet enim tunc verbis quodcunque proferri, quotiens quidquid profer­tur impletur. Nam & vere nemo cognovit quare hoc ei ostensum fuisset, nisi post quam eodem die quo id viderat, coronatus est. Medio nihilominus tempore imminens passio pro certo ab omnibus sciebatur: passionis tamen dies certus ab iisdem omnibus quasi ignorantibus, tacebatur. Sane & in scripturis tale aliquid invenio. Nam Zacharias sacerdos, promisso sibi Luc. 1. 59. per angelum filio, quia non crediderat obmutuit; ita ut c filii nomen, scripturus potius quam d relaturus nutu tabulas postularet. Merito & hic, ubi Dei nuncius passionem Antistitis imminentem nutu potius ex­pressit: & fidem admonuit, & sacerdotem munivit. Dilationis autem pe­tendae ratio, de ordinatione rerum & de voluntatis dispositione veniebat. Quae vero res illi, aut quae voluntas ordinanda, nisi Ecclesiastici status? Suprema iccirco accepta dilatio est, ut quicquid circa pauperum foven­dorum curam e supremo judicio disponendum fuerat, ordinaretur. Et pu to propter nihil aliud, imo vero propter hoc tantum, etiam indulgen­tia ab ipsis, f qui ejecerant, & qui occisurierant, admissa est; ut prae­sens & praesentes pauperes, novissimae dispensationis extremis, & ut ple­nius dixerim totis sumtibus relevaret. Ordinatis ergo tam pie rebus, & sic g pro voluntate dispositis; proximabat dies crastinus.

Jam de Xysto bono & pacifico sacerdote, ac propterea beatissimo Mar­tyre, Xystus Pon­tifex Roma nus de per­secutione secutura Cyprianum admonet. ab urbe nuncius venerat. Sperabatur jam jamque carnifex veniens, qui devota sanctissimae victimae colla per cuteret; & sic erant omnes dies illi quotidiana expectatione moriendi, ut corona singulis posset ascribi. Conveniebant interim plures egregii & clarissimi ordinis & sanguinis, sed & seculi nobilitate generosi: qui propter amicitiam ejus antiquam, secessum subinde suaderent: & ne parum esset nuda suadela, etiam loca in quae secederet offerebant. Ille vero jam mundum suspensa ad coelum mente neglexerat; nec suadelis blandientibus annuebat. Fecisset for­tasse tunc etiam quod à plurimis & fidelibus petebatur, si & divino imperio juberetur. Sed nec illa sublimis tanti viri gloria sine praeconio transeunda est: quia jam seculo tumescente, & de fiducia Principum infestationem nominis anhelante; ille servos Dei, prout dabatur occa­fio, exhortationibus Dominicis instruebat, & ad calcandas passiones hujus Rom. 8. 18. temporis, contemplatione superventurae claritatis animabat. Videlicet tanta illi fuit sacri cupido sermonis, ut optaret sic sibi passionis vota con­tingere, ut dum de Deo loquitur, in ipso sermonis opere necaretur.

Et hi erant quotidiani actus destinati ad placentem Deo hostiam sa­cerdotis; Cyprianus Proconsu­lis jussu cor­ripitur, & eidem pro­pucitur. cum ecce Proconsulis jussu ad hortos ejus (ad hortos inquam, quos inter initia fidei suae venditos; h & Dei indulgentia restitutos, pro certo iterum in usus pauperum vendidisset, nisi invidiam i de persecutione vitaret) cum militibus suis princeps repente subitavit; imo ut verius [Page 9] dixerim, subitasse se credidit. Unde enim posset tanquam improviso im­petu mens semper parata subitari? Processit ergo jam certus expungi quod diu fuerat retardatum; processit animo sublimi, & a erecto, hila­ritatem praeferens vultu, & corde virtutem. Sed dilatus in crastinum, ad domum Principis à praetorio revertebatur; cum subito per Cartha­ginem totam sparsus rumor increbuit, productum esse jam Thascium, quem praeter celebrem gloriosa opinione notitiam, etiam de commemor atio­ne praeclarissimi operis nemo non noverat. Concurrebant undique versus omnes ad spectaculum, nobis pro devotione fidei b gloriosum, gentilibus & dolendum. Receptum eum tamen & in domo Principis constitutum una nocte continuit custodia delicata ; ita ut convivae ejus, & cari in contu­bernio ex more fuerimus. Plebs interim tota sollicita, ne per noctem ali­quid sine conscientia sui fieret, antefores Principis excubabat. Concessit ei divina tunc bonitas, vere digno, ut Dei populus etiam in sacerdotis passione vigilaret . Forsitan tamen quaerat aliquis, quae causa fuerit à praetorio revertendi ad Principem. Et volunt hoc scilicet quidam de suo tunc Proconsulem noluisse. Absit ut in rebus divinitus gestis seg­nitiem sive fastidium Proconsulis conquerar. Absit ut malum hoc intra conscientiam religiosae mentis admittam; ut de tam beatissimo Martyre ructus hominis judicaret. Sed crastinus dies ille, quem ante annum dignatio divina praedixerat, vere crastinus esse debebat. Illuxit deni­que dies alius, ille signatus, ille promissus, ille divinus; quem si tyran­nus ipse differre voluisset, nunquam prorsus valeret: dies de consci­entia futuri Martyris laetus; & discussis per totum mundi ambitum nubibus, claro sole radiatus. Egressus est domum Principis, sed Christi & Dei Princeps, & agminibus multitudinis mixtae ex omni parte val­latus est. Sic autem comitatui ejus infinitus exercitus adhaerebat, quasi ad expugnandam mortem manu facta veniretur. Eundi autem inter­fuit transitus stadii. Bene vero, & quasi de industria factum, ut & lo­cum congruentis certaminis praeteriret, qui ad coronam justitiae con­summato agone currebat. Sed ubi ad praetorium ventum est, nondum procedente Proconsule, secretior locus datus est. Illic cum post iter lon­gum nimio sudore madidatus sederet (sedile autem erat fortuito linteo tectum, ut & sub ictu passionis episcopatus honore frueretur) quidam ex tesserariis , quondam Christianus, res suas obtulit; quasi vellet ille vestimentis suis humidis sicciora mutare: qui videlicet nihil aliud in rebus oblatis ambiebat, quam se proficiscentis ad Deum Martyris sudores jam sanguineos possideret. Cui ille respondit, & dixit: Medelas adhi­bemus querelis quae hodie forsitan non erunt. Mirum, si contemsit labo­rem corpore, qui mortem mente contemserat? Quid plura? Subito Procon­suli nunciatus est; producitur, admovetur, interrogatur de suo nomine, se esse respondit; & hactenus verba.

Legit itaque de tabula jam sententiam judex, quam nuper in visio­ne Sententia supplicii capitalis in Cyprianum fertur. non legerat: sententiam spiritalem non temere dicendam; senten­tiam Episcopo tali, & tali teste condignam; sententiam gloriosam; in qua dictus est sectae signifer, & inimicus deorum, & qui suis futurus esset [Page 10] ipse documento, & quod sanguine ejus inciperet disciplina sanciri­Nihil hac sententia plenius, nihil verius; omnia quippe quae dicta sunt, licet à gentili dicta, divina sunt. Nec mirum utique, cum sole­ant [...] de Passione Pontifices prophetare. Signifer fuerat , qui de feren­do signo Christi docebat: inimicus deorum, qui idola destruenda man­dabat; documento autem suis fuit, qui multis pari genere secuturis, pri­or in Provincia, martyrii primitias dedicavit. Sanciri etiam coepit ejus sanguine disciplina: sed martyrum; qui doctorem suum imitatione gloriae consimilis aemulati, ipsi quoque disciplinam exempli sui proprio cruore sanxerunt.

Et cum exiret Praetorii fores, ibat comes militum turba, & nequid Passionis Cypriani apparatus. in passione deesset, centuriones & tribuni latus texerant: ipse autem locus a aequalis est ubi pati contigit, ut arboribus ex omni parte den­satis sublime spectaculum praebeat. Sed per enormitatem spatii longioris visu denegato per confusam nimis turbam, personae faventes in ramos ar­borum repserant; ne vel hoc illi negaretur ut ad Zacchaei similitudi­nem Luc. 19. 2. de arboribus videretur. Sed jam ligatis per manus suas oculis, moram carnificis urgere tentabat, cujus munus est ferrum; & labente dextera gladium vix trementibus digitis circuibat, donec ad perpetran­dam pretiosi viri mortem, clarificationis hora matura, centurionis ma­num concesso desuper vigore firmatam, permissis tandem viribus expe­diret. O beatum Ecclesiae populum, qui Episcopo suo tali, & oculis pa­riter & sensibus, & quod est amplius, publicata voce compassus est; & sicut ipso tractante semper audierat, Deo judice coronatus est. Quam­vis enim non potuerit evenire, quod optabant vota communia, ut consortio paris gloriae simul plebs tota pateretur; quicunque sub Chri­sti spectantis oculis, & sub auribus sacerdotis ex animo pati voluit, per idoneum voti sui testem, legationis quodam modo literas ad Deum misit. Sic consummata passione perfectum est; ut Cyprianus, qui bonorum omnium fuerat exemplum, etiam sacerdotales coronas in Africa primus imbueret: quia & talis esse post Apostolos prior coeperat. Ex quo enim Carthagini Episcopatus ordo numeratur, nunquam aliquis, quamvis ex bonis & sacerdotibus, ad Passionem venisse memoratur; licet semper Deo mancipata devotio, dicatis hominibus pro martyrio deputetur: Cyprianus tamen etiam ad perfectam coronam Domino consummante profecit; ut in civitate ipsa, in qua taliter vixerat, & in qua prior fecerat multa praeclara, prior etiam sacerdotii coelestis insignia glorioso cruore decoraret. Quid hoc loco faciam? inter gaudium passionis, & re­manendi dolorem, in partes divisus animus, & angustum nimis pectus affectus duplices onerant. Dolebo quod non comes fuerim? sed illius victoria trumphanda est. De victoria triumphabo? sed doleo, quod comes non sim. Verum vobis tamen & simpliciter confitendum est, quod & vos scitis, in hac me fuisse sententia. Multum, ac nimis multum de gloria ejus exulto; plus tamen doleo, quod remansi.

S. Cypriani Passio ex Vet. Cod. MS.

112 IMperatore Valeriano quartum, & Gallieno tertium consulibus a, ter­tio Calendarum Septembrium, Carthagine in secretario , Paternus Prcconsul Cypriano Episcopo dixit: Sacratissimi Imperatores Valeria­nus & Gallienus, literas ad me dare dignati sunt, quibus praeceperunt, eos qui b Romanam religionem non colunt, debere Romanas caeremonias reccgnoscere. c Exquisiviergo de nomine tuo; quid mihi d respondes? Cy­prianus Episcopus Dixit: Christianus sum, & Episcopus. e Nullos alios Deos novi, nisi unum & verum Deum, qui fecit coelum & terram, mare & quae in eis sunt omnia. Huic Deo nos Christiani deservimus, hunc deprecamur diebus ac noctibus, f pro nobis, & pro omnibus homini­bus, & pro incolumitate ipsorum Imperatorum. Paternus Proconsul dixit: In hac ergo voluntate g per severas? Cyprianus Episcopus respondit, bona voluntas, quae Deum novit, h immutari non potest. Paternus Proconsul dixit: Poteris ergo secundum praeceptum Valeriani & Gallieni, exul ad urbem Curubitanam proficisci? Cyprianus Episcopus dixit: Profi­ciscor. Paternus Procconsul dixit: Non solum de Episcopis, verum eti­am de Presbyteris mihi scribere dignati sunt. Volo ergo scire ex te, qui sint Presbyteri, qui in hac civitate consistunt. Cyprianus Episcopus re­spondit: Legibus vestris bene atque utiliter censuistis, [...] non esse k . Itaque detegi & deferri à me non possunt: in civitatibus au­tem suis invenientur. Paternus Paternus Proconsul dixit: Ego hodie in hoc loco exquiro. Cyprianus dixit: Cum disciplina prohibeat, ut qui se ultro offerat , & tuae quoque censurae hoc displiceat ; nec offerre seipsi possunt l: sed à te exquisiti invenientur. Paternus Proconsul di­xit: A me invenientur. Et adjecit: Praeceperunt etiam, ne in ali­quibus [Page 12] locis conciliabula fiant, nec a coemeteria ingrediantur. Siquis itaque hoc tam salubre praeceptum non observaverit, capite plectetur. Cyprianus Episcopus respondit: b Fac quod tibi praeceptum est. Tunc Pa­ternus Proconsul jussit beatum Cyprianum Episcopum in exilium depor­tari. Cumque diu ibidem moraretur, successit Aspasio Paterno Procon­suli, Galerius Maximus Proconsul, qui sanctum Cyprianum Episcopum ab exilio revocatum sibi jussit praesentari. Cumque Cyprianus sanctus Martyr, electus à Deo, de civitate Curubitana, in qua exilio praecep to Aspasii Paterni tunc Proconsulis datus fuerat, regressus esset; ex sa­cro praescripto in hortis suis manebat. Inde quotidie sperabat veniri ad se, sicut illi ostensum fuerat. Et cum illic demoraretur, repente Idibus Septembris Tusco & Basso consulibus, venerunt ad eum c Principes duo: Unus sirator officii Galerii Maximi Proconsulis, qui Aspasio Paterno successerat, & alius d Equistrator à e custodiis ejusdem officii, qui & in curriculumeum levaverunt, in medioque posuerunt, & in Sexti per­duxerunt. Ubi idem Galerius Maximus Proconsul, bonae valetudinis recu­perandae gratia secesserat. Et ita idem Galerius Maximus Proconsul, in aliam diem Cyprianum sibi reservari praecepit: Et eo tempore beatus Cypri­anus ductus; ad principem & stratorem ejusdem officii Galerii Maximi Pro­consulis clarissimi viri secessit. Et in hospitio ejus, cum eo in vico qui dici­tur Saturni, inter Veneream & f Salutariam mansit. Illuc universus populus fratrum convenit. Et cum hoc sanctus Cyprianus comperisset, custodiri puellas g praecepit, quoniam omnes in vico ante januam hospi­tii principis manserant. Et ita altera die, octava decima Calenda­rum Octobrium, h mane, multa turba convenit ad Sexti, secundum prae­ceptum [Page 13] Galerii Maximi Proconsulis. Et ita idem Galerius Maximus Proconsul, eadem die Cyprianum sibi offerri praecepit, in atrio Saucio­lo sedenti. Cumque oblatus fuisset, Galerius Maximus Proconsul Cy­priano Episcopo dixit: Tu es Thascius Cyprianus? Cyprianus Epi­scopus respondit: Ego sum. Galerius Maximus Proconsul dixit: Tu Papam te sacrilegae mentis hominibus praebuisti? Cyprianus Episcopus respondit: Ego. Galerius Maximus Proconsul dixit: Jusserunt te sa­cratissimi Imperatores ceremoniari. Cyprianus Episcopus dixit: Non facio. Galerius Maximus ait: Consule tibi. Cyprianus Episcopus re­spondit: Fac quod tibi praeceptum est: in re tam justa nulla est con­sultatio. Galerius Maximus collocutus cum consilio , sententiam vix aegre dixit verbis hujusmodi: Diu sacrilega mente vixisti, & plurimos ne­fariae tibi conspirationis homines aggregasti, & inimicum te diis Romanis & sacris legibus constituisti, nec te pii & sacratissimi Principes Valeri­anus & Gallienus Augusti, & Valerianus nobilissimus Caesar , ad sectam ceremoniarum suarum revocare potuerunt. Et ideo cum sis nequissi­morum criminum auctor & signifer deprehensus; eris ipse documento his, quos scelere tuo tecum aggregasti; sanguine tuo sancietur disci­plina. Et his dictis, decretum ex tabella recitavit: Thascium Cypri­anum gladio animadverti placet. Cyprianus Episcopus dixit: a Deo gra­tias. b Post hanc vero sententiam turba fratrum dicebat: Et nos cum ipso decollemur. Propter hoc tumultus fratrum exortus est, & multa turba eum prosecuta est. Et ita idem Cyprianus in agrum Sexti productus est, & ibi se lacerna birro expoliavit c, & genu in terra flexit, & in orationem se Domino prostravit. Et cum se dalmatica expoliasset, & Diaconibus tradidisset, d in linea stetit, & coepit spiculatorem sustinere. Cum venisset autem spiculator, jussit suis, ut eidem spiculatori XXV. aureos darent e . Linteamina vero & ma­nualia à fratribus ante eum mittebantur f. Postea vero Beatus [Page 14] Cyprianus manu sua oculos sibi texit. a Qui cum lacinias manuales liga­re sibi non potuisset, Julianus Presbyter, & Julianus Subdiaconus ei ligaverunt. Et ita beatus Cyprianus passus est. Ejusque corpus propter gentilium curiositatem in proximo positum est cum cereis & scolacibus , in areis Macrobii Candidi procuratoris, quae sunt in via Mappaliensi juxtapiscinas, cum voto & triumpho magno. Post paucos autem dies Galerius Maximus Proconsul decessit. Passus est autem beatissimus Cy­prianus Martyr die octava decima Kalendarum Octobrium, sub Vale­riano & Gallieno Imperatoribus: regnante vero Domino nostro Jesu Christo , cui est honor & gloria in secula seculorum, Amen.

Passio S. Cypriani ex MS. S. Victoris, nec non Bodleiano I.

CUM Cyprianus, sanctus martyr, electus à Domino, de civitate Curu­bitana, in qua exilio datus erat, ex praecepto [...] Paterni tunc Proconsulis, clariss. viri , regressus esset ex sacro rescripto, specialiter ad hoc & personaliter emisso, in hortis suis manebat; & ad diem omnibus b modis veniri sicut ei ostensum erat, sperabat. Idem cum illic c demoraretur, repente Idib. Septembrib. Tusco & Basso consulibus, venerunt ad eum Principes duo, unus Strator officii Galerii Maximi proconsulis, clariss. viri, qui Aspasio Paterno successit, & alius Equistrator qui esset a custo­diis officii ejusdem clarissimi viri, & in curriculum eum d imposuerunt, & ambo eum tenuerunt, & in Sexti tulerunt; ubi idem Galerius Maximus Proconsul vir clariss. alia die, id est, crastina, offerri sibi praecepit, & it a idem Cyprianus cum Principe & Stratore officii Maximi Procons. clariss. [Page 15] viri secessit, & in hospitio ejus , cum eo, vico Saturni, inter Venerea & Salutaria mansit. Illic ante januam universus populus fratrum mansit Et cum hoc Cyprianus comperisset, castigari puellas praecepit, quoniam in vico omnes ante januam hospitii Principis jacebant. Et ita altera dle, id est xviii. Kal. Octob. mane multo, ad Sexti, secundum praeceptum a Galerii Maximi Proconsulis, clariss. viri, in atrio sedentis Sau­ciolo , oblatus est. Quo oblato, idem Galerius Maximus Procon­sul, clariss. vir, Cypriano dixit: b Tu papatum sacrilegae mentis homi­nibus exhibuisti? Cyprianus dixit: Ego. Galerius Maximus Proconsul, clariss. vir locutus cum consilio, sententiam vix & aegre dixit, verbis hujusmodi: Diu sacrilega mente vixisti, & plurimos tibi nafariae con­spirationis homines aggregasti, & inimicum te constituisti Diis Romanis & Religionibus sacris, nec te pii & sanctissimi principes nostri Valeria­nus & Gallienus Augusti, & Valerianus nobilissimus Caesar, secta feli­cissimorum temporum suorum, obdurati furoris , ad ceremonias percolen­das, bonamque mentem habendam tanto tempore potuerunt revocare: & ideo quod nequissimi criminis auctor & signifer deprehensus es, quo tu scelere docuisti, ipso documento peribis; ut quoniam tuo adnisu duravit sacrilega contumacia, tuo sanguine sanciatur disciplina. Et decretum ex tabella recitavit. Thascium Cyprianum gladio animadverti placet.

Beati Caecilii Cypriani, per Lactant. Instit. lib. 5. c. 1. elogium.

Crprianus magnam sibi gloriam ex artis oratoriae professione quoesierat, & admodum multa conscripsit in suo genere admiranda. Erat enim ingenio facili, copioso, suavi; &, quoe sermonis maxima est laus, aperto: ut discernere nequeas utrumne ornatior in loquendo, an facilior in explicando, an promtior in persuadendo fuerit.

Per Euseb. in Chron.

Crprianus primum Rhetor, deinde Presbyter, ad extremum Cartha­giniensis Episcopus martyrio coronatur.

[...]

Per Pacian. Epist. 2.

Crprianus in concordia omnium, in pace communi, in Confessorum gre­ge passus est; & saepe confessus iteratis persecutionibus & multa laceratione vexatus, & novissime salutari calice propinatus est.

Per D. Hieronymum. Catalogo Virorum Illustrium.

Crprianus Afer primum gloriose Rhetoricam docuit: exinde, sua­dente presbytero Caecilio, à quo & cognomentum sortitus est, Chri­stianus factus, omnem substantiam suam pauperibus erogavit: ac post non multum temporis, electus in presbyterum, etiam Episcopus Cartha­giniensis constitutus est. Hujus ingenii superfluum est indicem texere, cum sole clariora sint ejus opera. Passus est sub Valeriano & Gallieno Principibus; persecutione octava, eodem die, quo Romae Cornelius, sed non eodem anno.

Per eundem Epist. ad Paulam.

BEatus Cyprianus instar fontis purissimi, dulcis incedit & placidus: & cum totus sit in exercitatione virtutum, occupatus persecutio­num angustiis, de scripturis divinis nequaquam disseruit.

Per eundem comment. in Jon. cap. 3.

PRoponamus nobis B. Cyprianum, qui prius idololatriae adsertor fuit, & in tantam gloriam venit eloquentiae, ut or atoriam quoque doce­ret Carthagini: audisse tandem sermonem Jonae, & ad poenitentiam conversum, in tantam venisse virtutem, ut Christum publice praedica­ret, & pro illo cervicem gladio flecteret.

Per Hilar. comment. in Matt.

Crprianus vir sanctae memoriae.

Per. D. Augustin. 1. 2. de Bapt.

NON me terret Auctoritas Cypriani, quia reficit humilitas Cypriani; magnum quidem meritum novimus Cypriani Episcopi & Martyris.

Per Gelas. Pap. Rom. in ejus decret. de script. Eccles. ordinem ducunt

Opuscula Cypriani Martyris & Carthaginiensis Episcopi.

Per S. Gregor. M. in Sacramentario.

18. Kal. Octob. eadem die natales SS. Cornelii & Cypriani.

Antiquiss. Bucherii Fragment.

18. Kal. Octob. Cypriani Africae, Romae celebratur in Callisti.

Missal. Roman.

BEatorum Martyrum pariterque Pontificum Cornelii & Cypria­ni nos quaesumus Domine, festa tueantur: Et eorum commendet oratio veneranda, per Dominum nostrum.

Per Maximum Taurinensem.

FUIT in Cypriano, sicut compertum habemus, & contra errores Dia­boli, spiritalis sapientiae plenitudo; & adversum persecutiones mundi, Christiani pectoris indefatigata constantia. Quis non hujusmodi virum, quantis valet, praeconiis prosequatur; cujus eloquentia inspirata divinitus, & Ecclesias docuit, & seculum confutavit? Vere hic mirabi­lis atque omnium ubique studiis celebrandus, quem sanctitas Sacerdo­tem, peritia Doctorem, fides Martyrem consecravit. Pretiosa, inquit David, in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Videte, carissimi, in quantum venerabilis Cyprianus, etiam propheticam supergressus est lau­dem, cujus in conspectu Domini non solum mors, sed & vita extitit pretiosa. Moriendo namque proprium Christo sanguinem dedit, vivendo nihilominus cohortatione fortissima, innumeros coelo martyras adquisivit. Quid hoc clarius sacerdote, qui inter hominum turbas, gloria coelestis con­versationis emicuit, atque inter angelicos caetus, & sua factus est & aliorum morte conspicuus.

Per Augustin. in Natal. Cypr.

PAssione Beati Cypriani tristis proculdubio Ecclesia fuit; at non damno cadentis, sed desiderio recedentis; semper cupiens videre prae­sentem tam bonum rectorem atque doctorem: sed quos adflixerat solicitu­do certaminis, consolata est corona victoris. Et nunc non solum sine ulla tristitia verum etiam cum ingenti laetitia, cuncta quae tunc gesta sunt legendo recolimus, dieque isto nobis gaudere concessum est, non timere. Ne­que enim formidamus terribiliter venientem, sed expectamus hilariter [Page 14] redeuntem. Placet itaque universam illam fidelissimi & fortissimi & gloriosissimi Martyris passionem, cum exultatione recordari praeteritam, quam tunc fratres sustinuere futuram.

Per Procop. lib. 1. Belli Vandal.

[...]

Per Cassiodorum Divin. lect. c. 19.

BEatissimus Cyprianus velut oleum decurrens in omnem suavitatem lingua composita: Declamator insignis doctorque admirabilis. Quan­tos enim ille dubitantes non pertulit labi, lapsos vero firmissima praedi­catione solidavit, Confessores admartyrium ipse perduxit? Et ne minor esset [...] suis; ipse quoque martyrii corona, Domino prae­stante, decoratus est.

Per Prudent. Hymn. 13.

DEsine flere bonum tantum, tenet ille regna coeli,
Nec minus involitat terris, nec ab hoc recedit orbe:
Disserit, eloquitur, traetat, docet, instruit, prophetat.
Nec Lybiae tantum populos regit, exitusque in ortum
Solis; & usque obitum, Gallos fovet, imbuit Britannos,
Praesidet Hesperiae, Christum serit ultimis Iberis:
Denique Doctor humi est, idem quoque martyr in supernis,
Instruit hic homines, illic pia dona dat Patronus.

Per Ennod. Episc. Ticinensem.

VAtis Cypriani & Martyris
Cor, lingua, sensus, dignitas
Mortem ferendo proferunt.
Vitalis ictum nex dedit,
Mucrone parta lux micat.
Dictis fuit praefulgidus,
Et ore dives unico,
Torrentis unda gurgitis
Impacta cornu spicula
Sermone vincens promulo, &c.

INDEX OPERUM OMNIUM SANCTI CYPRIANI JUXTA EDITIONEM ET CENSURAM PAMELII, Quatenus respiciunt Erasmi & Manutii Editiones, & demum hanc nostram.

Epistolae statim à Baptismo D. Cypriani conscriptae.
Edit. Edit.
Nostr.Pam. Erasm. & Manut.
 I.DOnati ad Cyprianum.  
 II.Cypriani ad Donatum.Lib. 2.Epist. 2.
  Epistolae in secessu Cypriani toto biennio conscriptae.  
8.III.Cleri Romani ad Clerum Carthaginiensem, de secessu Cypriani.  
9.IV.Cypriani ad Clerum Romanum, de dormitione Episcopi Urbici.3.21.
5.V.Ad Clerum suum, de cura pauperum & quiete plebis.5.2.
14.VI.Ad eundem, de cura pauperum & Confessorum.3.10.
13.VII.Ad Rogatianum et ceteros Confessores, de observanda disciplina.1.5.
11.VIII.Ad Clerum, de precando Deo pro peccatis.4.4.
10.IX.Ad Martyres & Confessores, de Mappalico.2.6.
16.X.Ad Clerum de Presbyteris qui temere pacem Lapsis dederant, nec dum sedata persecutione, & citra conscientiam Episcoporum.3.14.
15.XI.Ad Martyres & Confessores qui petierunt Lapsis pacem dari.3.15.
17.XII.Ad plebem, de rescripto Martyrum, ac iis qui pacem petebant.3.16.
18.XIII.Ad Clerum, de lapsis Catechumenis, ne vacui communione exeant.3.17.
19.XIV.Ad eundem, de iis qui ad pacem festinabant.3.18.
20.XV.Ad Clerum Romanum, de praecedentium epistolarum exemplis è suo secessu Romam missis.3.5.
37.XVI.Ad Moysen & & Maximum & ceteros Confessores Romanos, de eorum confessione.2.4.
23.XVII.Confessorum universorum ad Cyprianum, de pace Lapsis data.5.14.
26.XVIII.Cypriani ad Clerum, de praecedenti & duabus sequentibus epistolis.3.19.
24.XIX.Caldonii ad Cyprianum & Compresbyteros, de iis qui sacrificarent, sive de Lapsis.5.15.
25.XX.Cypriani ad Caldonium responsum.3.20.
21.XXI.Celerini ad Lucianum, de Numeria & Candida.  
22.XXII.Luciani ad Celerinum, de pace omnibus Lapsis data.  
27.XXIII.Cypriani ad Clerum Romanum, de sex epistolis praecedentibus & Luciani inverecundia.5.4.
29.XXIV.Ad Clerum suum, de literis praecedentibus Romam missis, & Saturo Lectore ac Optato hypodiacono factis.3.22.
28.XXV.Ad Moysen & Maximum & ceteros Confessores, de confessione eo­rum, & Lapsis.4.3.
31.XXVI.Moysis & Maximi & ceterorum ad Cyprianum rescriptum.5.12.
33.XXVII.Cypriani ad Lapsos, qui illi de usurpata pace per Paulum marty­rem data, scripserant.56.
34.XXVIII.Ad Clerum, de Gaio Diddensi ac aliis qui Lapsis communicabant.5.3.
35.XXIX.Ad Clerum Romanum, de iisdem Lapsis qui sibi pacem à Paulo martyre datam vindicabant.5.5.
36.XXX.Ad Cyprianum Cleri Romani responsum.5.13.
30.XXXI.Ad eundem Cleri Romani aliud eadem de re rescriptum.2.7.
32.XXXII.Cypriani ad Clerum suum de missis Romam, & acceptis inde literis.3.4.
38.XXXIII.Ad Clerum & plebem, de Aurelio Doctore ordinato.2.15.
39.XXXIV.Ad eosdem, de Celerino Lectore ordinato.4.5.
40.XXXV.Ad eosdem, de Numidico presbytero.4.10.
7.XXXVI.Ad Clerum, de cura pauperum & peregrinorum.3.24.
12.XXXVII.Ad eundem ut Confessoribus in carcere constitutis omnis humanitas praebeatur.3.6.
41.XXXVIII.Ad Caldonium & ceteros, de abstento Felicissimo.5.7.
42.XXXIX.Caldonii & ceterorum ad Clerum Carthaginiensem, de abstento Felicissimo cum suis.5.16.
43.XL.Cypriani ad plebem, de quinque presbyteris factionis Felicissimi.1.8.
  Epistolae scriptae sub Pontificatu Cornelii & Lucii.  
44.XLI.Ad Cornelium, quod ordinationem Novatiani non receperit.2.11.
45.XLII.Ad eundem, de ordinatione ejus a se comprobata, & Felicissimo.2. [...]
47.XLIII.Ad eundem, quod ad Confessores a Novatiano seductos literas fecerit.5.9.
46.XLIV.Ad Confessores Romanos, ut ad unitatem redeant.3. [...]
48.XLV.Ad Cornelium, de Polycarpo Hadrumetino.4. [...]
49.XLVI.Ad Cyprianum Cornelii, de Confessoribus ad unitatem reversis.3. [...]
51.XLVIICypriani ad Cornelium responsum congratulatorium, de illorum reditu ex schismate.2.1 [...].
50.XLVIII.Ad Cyprianum Cornelii, de factione Novatiani cum suis.3.12.
52.XLIX.Cypriani ad Cornelium, de Novati sceleribus responsum.2.8.
53.L.Maximi & ceterorum Confessorum ad Cyprianum, de suo reditu ex schismate.3.14.
54.LI.Cypriani ad illos, de reditu congratulatoria.3.3.
55.LII.Ad Antonianum, de Cornelio & Novatiano.4.2.
56.LIII.Ad Fortunatum & alios collegas, de his qui per tormenta superantur.3.23.
57.LIV.Ad Cornelium synodi Africanae de pace Lapsis danda.1.2.
59.LV.Ad eundem Cypriani, de Fortunato & Felicissimo.1.3.
58.LVI.Ad Thybarita nos exhortatoria ad Martyrium.4.6.
60.LVII.Ad Cornelium in exilio, de ejus confessione.1.3.
61.LVIII.Ad Lucium reversum ab exilio.3.1.
  Epistolae miscellaneae in pace Ecclesiae variis temporibus conscriptae.  
64.LIX.Ad Fidum, de infantibus baptizandis.3.8.
62.LX.Ad Episcopos Numidas, de redemtione fratrum ex captivitate Barbarorum.5.8.
2.LXI.Ad Euchratium, de Histrione.1.10.
4.LXII.Ad Pomponium, de Virginibus.1.11.
63.LXIII.Ad Caecilium, de Sacramento Dominici calicis.2.3.
65.LXIV.Ad Epictetum & plebem Assuritanorum, de Fortunatiano quon­dam eorum Episcopo.1.7.
3.LXV.Ad Rogatianum Episcopum, de superbo Diacono.3.9.
1.LXVI.Ad Clerum & plebem Furnitanorum, de Victore qui Faustinum tutorem nominavit.1.5.
  Epistolae scriptae sub Pontificatu Stephani, de baptizandis haereticis.  
68.LXVII.Ad Stephanum Papam, de Martiano Arelatensi, qui Novatiano consensit.3.23.
67.LXVIII.Ad Clerum & plebem Hispaniarum, de Basilide & Martiali.1.4.
66.LXIX.Ad Florentium Pupianum, de obtrectatoribus.4.10.
70.LXX.Ad Januarium & ceteros Episcopos Numidas, Cypriani, & co­episcoporum, de baptizandis haereticis.1.12.
71.LXXI.Ad Quintum, de baptizandis haereticis.  
72.LXXII.Ad Stephanum Cypriani & Collegarum, de Concilio.2.1.
73.LXXIII.Ad Jubaianum, de baptizandis haereticis.  
74.LXXIV.Ad Pompeium, contra Epistolam Stephani.  
75.LXXV.Ad Cyprianum Firmiliani, contra eandem Stephani Epistolam.  
69.LXXVI.Cypriani ad Magnum, de baptizandis Novatianis, & de iis qui in lecto gratiam consequuntur.1. & 4.6. & 7.
  Epistolae in exilio conscriptae & sub finem vitae.  
76.LXXVII.Ad Nemesianum & ceteros Martyres in metallo constitutos.3.25.
77.LXXVIII.Ad Cyprianum Nemesiani cum collegis responsum.5.10.
78.LXXIX.Ad eundem Lucii cum Collegis responsum.3.7.
79.LXXX.Ad eundem Felicis & ceterorum responsum.5.11.
6.LXXXI.Cypriani ad Rogatianum Juniorem & ceteros Confessores in car­cere constitutos.4.1.
80.LXXXII.Ad Successum de nunciis Roma reversis persecutionem nuntiantibus.5.9.
81.LXXXIII.Ad Clerum de suo, sub finem vitae, secessu.5.1.
Tomus secundus, Libros continens & Tractatus varios.
Edit.  
Nost.Pamel.  
6.1.De Disciplina & habitu Virginum.p. 92.
8.2.De Lapsis.121.
7.3.De Unitate Ecclesiae Catholicae: vul­go de simplicitate Praelatorum.104.
9.4.De Oratione Dominica.139.
12.5.Ad Demetrianum.185.
2.6.De Idolorum vanitate.11.
10.7.De Mortalitate.156.
13.8.De Opere & Eleemosynis.197.
4.9.De bono Patientiae.pag. 210.
15.10.De Zelo & Livore.221.
11.11.Ad Fortunatum de exhortatione Martyrii.167.
3.12.Ad Quirinum Test. contra Judaeos l. 1.17.
4.13.Ad eundem Test. contra Judaeos l. 2.31.
5.14.Ad eundem Testim. lib. 3.52.
16.15.Concilium Carthaginiense de bap­tizandis haereticis.229.

INDEX OPERUM SANCTI CYPRIANI JUXTA EDITIONEM ERASMI ET MANUTII, APPOSITIS etiam numeris editionis Pamelianae & nostrae.

Epistolae Liber primi.
  Pam.Nost.
I.COgnovimus frater. Ad Cornelium Papam de confessione ejus.Epist. 57.60.
II.Statueramus quidem. Ad eundem de pace Lapsorum.54.57.
III.Legi literas tuas. Ad eundem, de pace Lapsorum.55.59.
IV.Cum in unum convenissemus. Ad Clerum & plebem in Hispania consistentes, de Basilide & Martiale.68.67.
V.Et jampridem vobis. Ad Rogatianum & ceteros Confessores.7.13.
VI.Pro tua religiosa diligentia. Ad Magnum de Novatiano, & de iis qui in lecto gratiam consequuntur.76.69.
VII.Graviter & dolenter motus. Ad Epictetum & plebem Assuritanorum, de For­tunatiano quondam Episcopo eorum.64.65.
VIII.Quanquam, fratres carissimi. Ad plebem, de quinque presbuteris schismaticis.40.43.
IX.Graviter commoti sumus. Ad Clerum & plebem Furnitanorum, de Victore qui Faustinum presbyterum tutorem nominavit.66.1.
X.Pro dilectione tua. Ad Eucratium, de Histrione.61.2.
XI.Legimus literas tuas frater. Ad Pomponium, de virginibus.62.4.
XII.Cum simul in Concilio essemus. Ad Januarium & ceteros, de haereticis bapti­zandis.70.70.
 Epistolae libri secundi.  
I.Ad quaedam disponenda. Ad Stephanum Papam de concilio.72.72.
II.Bene admones Donate. Ad Donatum. Tract. p. 1.2. 
III.Quandam sciam frater: Ad Caecilium, de sacramento Domini calicis.63.63.
IV.Cunctos vos pariter. Ad Moysen & Maximum Presbyteros & Confessores.16.37.
V.In ordinationibus. Ad Clerum & plebem, de Aurelio confessore, Lectore or­dinato.33.48.
VI.Exulto laetus & gratulor. Ad Martyres & Confessores.9.10.
VII.Quanquam bene sibi conscius. Cleri Romani ad Cyprianum.31.30.
VIII.Et cum diligentia. De Novato & Novatiano.49.52.
IX.Et religiosum nobis. Ad Cornelium de Confessoribus.43.47.
X.Quod servis Dei. Ad Cornelium de ordinatione ejus.42.45.
XI.Venerunt ad nos frater. Ad Cornelium de ordinatione Novatiani.41.44.
XII.Et egisse nos & agere. Ad Cornelium de Confessoribus regressis.47.51.
 Epistolae libri tertii.  
I.Et nuper quidem tibi. Ad Lucium de exilio reversum.58.61.
II.Cum frequenter carissimi. Ad Confessores pravos.44.46.
III.Lectis literis vestris fratres. Ad Confessores de schismate reversos.51.54.
IV.Quales literas. Ad Clerum de Epistolis tam suis quam Romanorum edendis.25.28.
V.Quoniam comperi fratres. Ad Clerum Romanum de secessione sua.31.30.
VI.Quanquam sciam vos fratres. Ad Clerum, ut Confessoribus in carcere consisten­tibus omnibus humanitas praebeatur.37.12.
VII.Exultantibus nobis. Lucii Papae & ceterorum tam Martyrum, quam Confessorum.79.78.
VIII.Legimus literas tuas. Ad Fidum de infantibus baptizandis.59.64.
IX.Graviter & dolenter. Ad Rogatianum Episcopum de superbo diacono ejus.65.3.
X.Optaveram quidem fratres. Ad Clerum de cura pauperum & quiete Confessorum.6.14.
XI.Quantam solicitudinem. Ad Cyprianum de Confessoribus reversis.46.49.
XII.Ne quid minus ad poenam. Ad Cyprianum de quibusdam schismaticis.48.50.
XIII.Faustinus collega nosser. Ad Stephanum de Marciano Arelatensi, qui Nova­tiano consensit.67.68.
 Certi sumus frater. Ad Cyprianum Maximi, Urbani, Sidonii, Macarii, qui cum Cor­nelio Episcopo pacem fecissent.50. [...]
XIV.Diu patientiam meam. Ad Clerum de Presbyteris, qui temere pacem Lapsis dederunt, necdum sedata persecutione.10.16.
XV.Sollicitudo loci. Ad Martyres & Confessores, qui Lapsis petierunt pacem dari.11.15.
XVI.Ingemiscere vos. Ad plebem de rescripto Martyrum, & Lapsis, qui pacem petierunt.12.17.
XVII.Miror vos fratres. Ad Clerum de Lapsis & Catechumenis, ne vacui exeant.13.18.
XVIII.Legi literas vestras fratres. Ad Clerum de eis qui ad pacem festinant. Epist.14.19.
XIX.Dominus loquitur & dicit. Ad Clerum non dandam Lapsis pacem ante Poeni­tentiam actam.18.26.
XX.Accepimus literas tuas. Ad Caldonium prima.20.25.
XXI.Cum de excessu boni viri. Ad Clerum Romanum, de dormitione Episcopi Urbici.4.9.
XXII.Ne quid Conscientiam. Ad Clerum de literis Romam missis, & de Saturo Lectore, & Hypodiacono Optato factis.24.29.
XXIII.Scripsistis mihi fratres. Ad Fortunatum & ceteros de iis qui per tormenta superantur.53.56.
XXIV.Saluto vos fratres. Ad Clerum propter curam pauperum & peregrinorum, ut de pecuniis ejus stipendientur.36.7.
XXV.Gloria quidem vestra. Ad Martyres & Confessores in metallo constitutos.77.76.
 Epistolae libri quarti.  
I.Saluto vos fratres carissimi. Ad Rogatianum & ceteros Confessores.81.6.
II.Accepi primas literas. Ad Antonianum de Cornelio & Novatiano.52.55.
III.Gloriam fidei & virtutis. Ad Moysen & Maximum presbyteros, & ceteros Con­fessores.25.28.
IV.Quanquam sciam fratres. Ad Clerum de deprecando Deo pro peccatis nostris.8.11.
V.Agnoscenda & amplectenda sunt. Ad Clerum & plebem, de Celerino Con­fessore Lectore ordinato.34.39.
VI.Cogitaveram quidem fratres. Ad Thibarita nos de exhortatione martyrii.56.58.
VII.Quaesivisti etiam fili. Ad Magnum secunda, de iis qui in lecto gratiam conse­quuntur.76.69.
VIII.Legi literas tuas frater. Ad Cornelium de Polycarpo Hadrumetino.45.42.
IX.Ego te frater credideram. Ad Florentium quem & Pupianum.69.66.
X.Nunciandum vobis fuit. Ad plebem de Numidico Confessore presbytero or­dinato35.40.
 Epistolae libri quinti.  
I.Cum perlatum ad nos fuisset. Ad Clerum de secessu ejus.83.81.
II.Saluto vos incolumis. Ad Clerum de cura pauperum & quiete plebis.5.5.
III.Integre & cum disciplina. Ad Clerum de Gaio Diddensi presbytero, & Philu­meno Hypodiacono, & Favorino Acolutho.28.34.
IV.Post factas ad vos literas. Ad Clerum Romanum de multis Confessoribus, & de Luciani inverecundia, & Celerini Confessoris modestia.23.27.
V.Et dilectio communis. Ad Clerum Romanum de iis qui sibi pacem à Paulo Martyre datam vendicabant.29.35.
VI.Dominus noster. Ad Lapso, qui illi de usurpata pace scripserunt.27.33.
VII.Vehementer contri status sum. Ad Caldonium, & Herculaneum Episcopos.38.41.
VIII.Cum maximo animi nostri gemitu. Ad Episcopos Numidas, de redemtione fratrum ex captivitate barbarorum.82.80.
X.Semper magnis sensibus. Nemesiani & aliorum ad Cyprianum.78.77.
XI.Resalutamus te. Felicis & ceterorum Confessorum ad Cyprianum.80.79.
XII.Inter varios. Moysis & Maximi & ceterorum Confessorum ad Cyprianum.26.31.
XIII.Quum perlegissemus. Cleri Romani, ad Cyprianum.30.36.
XIV.Scias nos. Confessorum universorum ad Cyprianum de pace Lapsis data.17.22.
XV.Necessitas. Caldonii & ceterorum ad Clerum Carthaginiensem de abstento Fe­licissimo cum suis.19.24.
XVI.Abstinuimus. Caldonii & ceterorum ad Clerum Carthaginiensem de abstento Felicissimo cum suis.39. [...]
LIBRI ET TRACTATUS.
Oblatrantem te. Ad Demetrianum.pag. 185.
Disciplina custos spei. De habitu Virginum.92.
Cum moneat Dominus. De Unitate Eccles.104.
Deos non esse quos colit vulgus. Quod Idola dii non sint.11.
Multa & magna sunt. De Opere & Elee­mosynis.167.
Zelare quod bonum videas. De Zelo & Li­vore.221.
De patientia locuturus. De bono Patientiae.210.
Et si apud plurimos vestrum. De mortali­tate.156.
Pax ecce dilectissimi fratres. De oratione Dominica.139.
Desiderasti Fortunate. Ad Fortunatum de ex­hortatione martyrumpag. [...]
Obtemperandum fuit. Ad Quirinum adver­sus Judaeos. [...]
Christum primogenitum esse. Ad eundem adversus Judaeos. [...]
Pro fide ac devotione tua. Ad eundem.52.
Scripsisti mihi frater carissime. Ad Ju­baianum de haereticis baptizandis.Epist. 73.
Quanquam plene ea. Ad Pompeium, con­tra Epistolam Stephani.Epist. 74.
Retulit ad me, frater. Ad Quirinum.Epist. 71.
Concilium Carthaginiense. De baptizandis [...] haereticis.229.

INDEX EPISTOLARUM Juxta nomina eorum quibus dirigebantur ordine Alphabetico.

ANtoniano.
55.
Caecilio.
53.
Caldonii Cypriano.
24.
Caldonio Cypriani.
25.
Eidem cum aliis.
41.
Ejusdem clero Carthag.
42.
Celerini Luciano.
21.
Clero Carthag.
5.
Eidem.
14.
Eidem.
11.
Eidem.
16.
Eidem.
18.
Eidem.
19.
Eidem.
26.
Eidem.
29.
Eidem.
34.
Eidem.
32.
Eidem.
39.
Eidem.
12.
Clero & plebi Carthag.
38.
Iisdem.
39.
Iisdem.
4.
Iisdem.
81.
Confessorum Cypriano.
23.
Cornelii Papae eidem.
49.
Eidem.
45.
Eidem.
47.
Eidem.
46.
Eidem.
51.
Eidem.
52.
Eidem.
59.
Eidem.
60.
Cornelio Synodi Africanae.
57.
Epicteto & plebi Assuritanorum.
4.
Fucratio.
4.
Felicis cum aliis Cypriano.
79.
Fido.
64.
Firmiliani Cypriano.
75.
Florentio Pupiano.
66.
Fortunato & aliis.
56.
Furnitanorum Clero & plebi.
1.
Hispaniarum Clero & Plebi.
67.
Januario & aliis Numidis.
62.
Iisdem.
70.
Jubaiano.
73.
Lapsis.
33.
Luciani Celerino.
22.
Lucio Papae.
61.
Lucii Episcopi & alior. Cypr.
53.
Magno.
69.
Martyribus & Confessoribus.
10.
Iisdem.
15.
Maximo & aliis.
46.
Maximi & alior. Cypr.
53.
Iisdem Cypriani.
54.
Moysi & Maximo cum aliis.
37.
Iisdem.
28.
Eorundem Cypriano.
31.
Nemesiano & aliis.
76.
Ejusdem & aliorum Cypr.
77.
Plebi Carthaginiensi.
17.
Eidem.
43.
Pompeio.
64.
Pomponio.
4.
Quinto.
71.
Rogatiano Episcopo.
3.
Rogatiano cum aliis.
6.
Rogatiano Presbytero cum aliis.
13.
Romani Cleri Carthag. Clero.
8.
Romano Clero Cypr.
9.
Eidem.
20.
Eidem.
27.
Eidem.
35.
Ejusdem Cypriano.
36.
Ejusdem eidem.
30.
Stephano Papae.
68.
Eidem.
72.
Successo.
80.
Thibaritanae plebi.
58.

INDEX Exhibens tempus & ordinem Epistolarum secundum hanc editionem & Annales Cyprianicos: adjectis earum numeris juxta ordinem Pamelii.

Epistolae IV. à Cypriano Episcopo, per Fabiani tempora, scriptae.
Ordo Noster.Ordo Pamelii.
I.66.
II.61.
III.65.
IV.62.
Epistolae XXXIX. in secessu Cypria­ni, sede Romae vacante, scriptae.
V.5.
VI.81.
VII.36.
VIII.3.
IX.4.
X.9.
XI.8.
XII.37.
XIII.7.
XIV.6.
XV.11.
XVI.10.
XVII.12.
XVIII.13.
XIX.14.
XX.15.
XXI.21.
XXII.22.
XXIII.17.
XXIV.19.
XXV.20.
XXVI.18.
XXVII.23.
XXVIII.25.
XXIX.24.
XXX.31.
XXXI.26.
XXXII.32.
XXXIII.27.
XXXIV.28.
XXXV.29.
XXXVI.30.
XXXVII.16.
XXXVIII.33.
XXXIX.34.
XL.35.
XLI.38.
XLII.39.
XLIII.40.
Epistolae XVII. post reditum Cypri­ani, per Cornelii tempora, scriptae.
Ordo Noster.Ordo Pamelii.
XLIV.41.
XLV.42.
XLVI.44.
XLVII.43.
XLVIII.45.
XLIX.46.
L.48.
LI.47.
LII.49.
LIII.50.
LIV.51.
LV.52.
LVI.53.
LVII.54.
LVIII.56.
LIX.55.
LX.57.
Epist. III. per Lucii tempora, scriptae.
LXI.58.
LXII.60.
LXIII.63.
Epist. XII. per Stephani temp. scriptae.
LXIV.59.
LXV.64.
LXVI.69.
LXVII.68.
LXVIII.67.
LXIX.76.
LXX.70.
LXXI.71.
LXXII.72.
LXXIII.73.
LXXIV.74.
LXXV.75.
Epist. IV. per Xysti temp. scriptae.
LXXVI.77.
LXXVII.78.
LXXVIII.79.
LXXIX.80.
Epistolae II. sub finem vitae Cypriani scriptae.
LXXX.82.
LXXXI.83.
Duae Pamelii, prima & secunda excluduntur.

INDEX S. SCRIPTURARUM TOTO OPERE CITATARUM à Jac. Pamelio adornatus; relatione habita ad praesentem hanc Editionem.

Quum in Veterum operibus soleant plerique non aliud quam Scripturarum toto opere explica­tarum Indicem texere, idque etiam verbis immutatis, ita ut quae plerumque citantur jux­ta editionem 70. Interpretum, ipsi describant juxta vulgatam D. Hieronymi editionem (quam recte viderint alii) consilio eruditissimorum quorundam Theologorum, & verbo tenus ipsum Cyprianum secutus sum, & quidquid apud illum citatur, in hunc indicem contexui. Primus numerus indicat locum Scripturae: Alter vero paginam hujus libri in quo citatur. Litera E. Epistolas, T. Tractatus, ¶ Annotationes designat.

EX GENESI.
  • SPIRITUS Domini ferebatur super aquam, c. 1. v. 2. T. 231.
  • Et vidit Deus lucem, quia bona est; & divisit inter lucem & tenebras. ib. v. 4. T. 238
  • Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem no­stram, ib. v. 26. T. 99.
  • Adam primus à Deo factus, ib. v. 27. T. 23.
  • Crescite & generate, ib. v. 28. T. 102
  • Plasmavit Deus hominem, & insufflavit in faciem ejus flatum vitae, ib. E. 213.
  • Complevitque Deus die septimo opus suum. c. 2. v. 2. T. 27
  • Plantaverat autem Dominus Deus [...] ib. v. 8. T. 173.
  • Tunc dixit Deus ad serpentem; Quia tu hoc fecisti, maledictus tu ab omni genere bestiarum terrae. Pectore tuo & ventre repes, & erit tibi terra cibus in omnibus diebus vitae tuae. Et ponam inimicitiam inter te & mu­lierem, & inter semen ejus: ipse tuum observabit caput, & tu observabis calcaneum ejus, c. 3. v. 14. T. 37, 126 ¶
  • Multiplicans multiplicabo tristitias tuas, & gemitus tuos: & in tristitia paries filios, & erit conversio tua ad vi­rum tuum, & ipse tui dominabitur, ib. v. 16. T. 74, 102
  • Tunc dixit Dominus ad Adam: Quia exaudisti vo­cem uxoris tuae, & manducasti ex illa arbore, de qua sola praeceperam tibi ne manducares; maledicta terra erit in omnibus operibus tuis. In tristitia & gemitu edes ex ea omnibus diebus vitae tuae. Spinas & tribulos ejiciet tibi, & pabulum agri edes. In sudore vultus tui edes panem tuum, donec revertaris in terram, de qua & sum­tus es; quia terra es & in terram ibis, ib. v. 17. T. 80, ¶ 214.
  • Abel justus, c. 4. v. 2. T. 23.
  • Ad Cain munera non respexit Deus, ib. v. 5. T. 113, 149
  • Et interfecit fratrem suum Abel, ib. v. 8. E. 12, 119, 123, 127. T. 222.
  • Et complacuit Enoch Deo, & non est inventus post­modum, quia Deus illum transtulit, c. 5. v. 24. T. 23, 80, 164
  • Noe electus, c. 6. v. 8. T. 23.
  • Noe obtulit Deo, & delectatus est Deus in odorem suavitatis, c. 8. v. 20. E. 233.
  • Bibensque vinum inebriatus est, c. 9. v. 21. T. 149, 153
  • Et dixit Dominus Deus ad Abraham: Exi de terra tua, & de cognatione tua, & de domo patris tui, & vade in illam terram quam tibi ostendero: & faciam te in gen­tem magnam, & benedicam te, & magnificabo nomen tuum, & eris benedictus; & benedicam qui te benedixe­rit; & maledicam qui te maledixerit, & benedicentur in te omnes tribus terrae, c. 12. v 1. T. 27
  • Melchisedech rex Salem protulit panem & vinum, fu­it autem sacerdos Dei summi, & benedixit Abraham, c. 14. v. 18. E. 149. T. 23.
  • Credidit Abraham Deo, & deputatum est ei ad justiti­am, c. 15. v. 6. E. 149. T. 22, 77
  • Abrahae de ancilla natus est prior filius, c. 16. v. 15. T. 26.
  • Circumcidetur ex vobis octavo die, c. 17. v. 10. T. 23
  • Et pluit Dominus super Sodomam & Gomorrham sul­phur & ignem de coelo à Domino, c. 19. v. 24. T. 75
  • Uxor Loth retro respexit, ib. v. 26. E. 26.
  • Et tentavit Deus Abraham, & dixit ad illum: Accipe filium tuum unicum quem diligis Isaac, & vade in ter­ram altam imponens illum ibi in hostiam, in unum ex montibus de quo tibi dixero, c. 22. v. 1. T. 68, 160, 214.
  • Et vocavit Abraham Angelus Domini de coelo, & dix­it illi: Abraham, Abraham. Ille autem dixit: Ecce ego. Et dixit: Noli imponere manum tuam super puerum, neque feceris illi quicquam. Nunc enim cognovi, &c. ib. v. 11. T. 33, 71.
  • Non accipias uxorem filio meo de semine Chanaan, c. 24. v. 3. T. 83.
  • Et dixit Dominus Rebeccae: Duae gentes in utero tuo sunt, & duo populi de ventre tuo dividentur, & populus populum superabit, & major serviet minori, c. 25. v. 23. T. 26.
  • Esau primatus perdidit, ib. E. 109. T. 218.
  • Et benedixit Isaac Jacob: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, quem benedixit Dominus. Et det tibi Deus de rore coeli, & à fertilltate terrae multitudinem frumenti, & vini, & olei; & servient tibi gentes, & ado­rabunt te principes, & eris Dominus fratris tui, & ado­rabunt te filii patris tui; & qui te maledixerit, erit ma­ledictus, & qui te benedixerit, benedictus, c. 27. v. 27. T. 27.
  • Jacob fugientem persecutus est Esau. ib. v. 41. E. 119.
  • Lapidem posuit Jacob ad caput suum, c. 28. v. 11. T. 42.
  • Jacob uxores duas habuit, c. 29. v. 23. T. 26.
  • Rachel peperit Joseph, c. 30. v. 22. T. 26.
  • Et dixit mihi Angelus Domini in somnis: Ego sum Deus, quem vidisti in loco Dei, ubi unxisti mihi titulum lapideum, & vovisti mihi votum, c. 31. v. 13. T. 34.
  • [Page]Dixit autem Deus ad Jacob: Exsurge & ascende in lo­cum Bethel, & habita illic, & fac illic altare illi Deo, qui tibi apparuit cum fugeres à facie Esau fratris tui, c. 35. v. 1. T. 34. ¶ ib.
  • Ecce somniator venit. Nunc ergo venite, occidamus eum, c. 37. v. 12. E. 169.
  • Ut vendiderunt Joseph fratres ejus, ib. v. 28. E. 127. T. 214.
  • Thamar cooperuit se pallio, & adornavit; & cum a­spexisset eam Judas, visum est ei meretricem esse, c. 38. v. 14. T. 76.
  • Ut vidit autem Joseph, quoniam superposuit pater suus manum dexteram super caput Ephraim, grave illi visum est; & apprehendit Joseph manum patris sui, au­ferre eam à capite Ephraim ad caput Manasse. Dixit au­tem Joseph ad patrem suum: Non sic pater. Hic est pri­mogenitus meus, superpone dexteram tuam super caput ejus. Ille autem noluit, & dixit: Scio fili, scio; & hic erit in populum, & hic exaltabitur, sed frater ejus junior major illo erit, & semen ejus erit in multitudinem gen­tium, c. 48. v. 17. T. 27.
  • Juda, te laudabunt fratres tui, manus super dor­sum inimicorum tuorum. Adorabunt filii patris tui, catulus leonis Juda, de frutice fili mi ascendisti, recubans obdormivisti sicut leo, & velut catulus leonis. Quis ex­citabit illum? Non deficiet princeps de Juda, & dux de femoribus ejus, quoadusque veniant deposita illi; & ipse est spes gentium. Deligans ad vitem pullum suum, & ad Helicem pullum asinae suae: lavabit in vino stolam suam, & in sanguine uvae amictum suum. Formosi oculi ejus à vino, & candidi dentes ejus magis quam lac, c. 49. v. 8. E. 150. T. 27.

EX EXODO.
  • QUantoque eos deprimebant, tanto plures fiebant & invalescebant magis, c. 1. v. 12. T. 176.
  • Et apparuit ei Angelus Domini in flamma ignis de ru­bo, & vidit quoniam rubus arderet igni, rubus autem non cremabatur. Et dixit Moyses: Transiens videbo hoc grande visum, cur itaque non crematur rubus. Ut vidit autem quoniam accedit videre, vocavit eum Dominus Deus de [...] dicens: Moyses, Moyses. Qui dixit: Quid est? Et dixit: Ne accesseris huc nisi solveris calceamen­tum de pedibus tuis; locus enim in quo stas, terra san­cta est. Et dixit ei: Ego sum Deus patris tui, Deus A­braham, & Deus Isaac, & Deus Jacob, c. 3. v. 2. T. 44, 89.
  • Quis dedit os homini? & quis fecit mogilalum? & quis surdum? & quis videntem & caecum? Nonne ego Domi­nus Deus tuus? Et nunc perge, & [...] aperiam os tuum, & instruam te quid loquaris, c. 4. v. 11. T. 176.
  • Accipiant sibi singuli ovem per domos tribuum, ovem sine vitio, perfectum, masculum. anniculum erit vobis. Ab agnis & ab hoedis accipietis, & occident illum omne vulgus synagogae filiorum Israel ad vesperam; & acci­pient de sanguine ejus, & ponent super duos postes, & su­per limen in domibus, in quibus eum edent in ipsis, & edent carnes ipsa nocte assatas igni, & azyma cum picri­dibus edent. Non edetis ab eis crudam neque coctam in aqua, nisi astatam igni; caput cum pedibus & interaneis nihil derelinquetis ex his in mane, & os non confringetis ex eo. Quae autem relicta fuerint de eo usque in mane, igni crementur. Sic autem comedetis eum: Lumbi vestri praecincti, & caligae vestrae in pedibus vestris, & bacula vestra in manibus vestris, & edetis eum festinanter, Pas­cha est enim Domini, c. 12. v. 11. T. 41, 46, 65.
  • Et erit sanguis in signo vobis super domos, in quibus ibi critis; & videbo sanguinem, & protegam vos, & non erit in vobis plaga diminutionis, cum percutiam ter­ram AEgypti, ib. v 13. T. 46, 196.
  • In domo una comedetur, non ejicietis de domo car­nem soras. ib. v. 46. E. 182. T. 86. 110.
  • Deus autem praeibat eos, die quidem per columnam nubis ostendere illis iter, noctu autem in columna ignis, c. 13. v. 21. T. 34.
  • Quid hoc nobis fecisti in ejiciendo nos de AEgypto? Melius est nobis servire AEgyptiis, quam mori in [...] hac. Et dixit Moyses ad populum: Fidite, & state, & cernite salutem quae à Domino est, quam vobis faciet ho­die. Dominus ipse pugnabit pro vobis, & vos tacebitis, c. 14. v. 11. T. 174. ¶ ib.
  • Pharao submersus in mari rubro, ib. E. 187.
  • Promovit autem Angelus Dei, qui praecedebat exerci­tum filiorum Israel, ib. v. 19. T. 34.
  • Colligat unusquisque gomor per singula capita, c. 16. v. 4. E. 187.
  • Dixitque Moyses ad Jesum: Elige tibi viros, & exi. & constitue cum Amalech in crastinum. Ecce ego stabo in cacumine collis, & virga Dei in manu mea. Et factum est cum levabat manus Moyses, praevalebat Israel: ubi au­tem submiserat manus Moyses, invalescebat Amalech: sed manus Moysi erant graves, & accepto lapide suppo­suerunt sub eo, & sedebat super eum: & Aaron & [...] sustentabant manus ejus hinc & inde, & factae sunt manus Moysi stabiles usque in occasum solis, & fugavit Jesus Amalech, & omnem populum ejus. Et dixit Dominus ad Moysen: Scribe hoc, ut sit memoria in libro, & da in au­res Jesu; quoniam deletione deleam memoriam Amalech de sub coelo, c. 17. v. 9. T. 42, 46, 175. ¶ ib.
  • Et dixit Dominus ad Moysen: Descende & testisicare populo, & sanctifica illos hodie & cras, & lavent vestem suam, & sint parati in perendinum diem, die enim tertio descendet Dominus in montem Sina, c. 19. v. 10. T. 47. ¶ ib.
  • Et mons Sina fumabat totus, quoniam descendebat Dominus in eum in igne, ib. v. 18. T. 89.
  • Cum praecepisset Dominus Moysi, ut sanctificaret po­pulum in diem tertium, sanctificavit ille, & adjecit: E­stote parati: tribus diebus non accedetis ad mulieres, c. 19. v. 15. T. 75.
  • Et sacerdotes qui accedunt ad Dominum Deum sancti­ficentur, ne forte derelinquat illos Deus, ib. v. 22. E. 162, 170. 197. ¶ ib.
  • Non erunt tibi dii alii absque me, c. 20. v. 3. T. 171, 187.
  • Non facies tibi idolum, nec cujusquam similitudinem, ib. v. 4. T. 82, 171.
  • Non accipies nomen Domini Dei tui in vanum, ib. v. 7. T. 67.
  • Honora patrem & matrem, ib. v. 12. E. 207.
  • Non facietis vobis Deos argenteos neque aureos, ib. v. 23. T. 82.
  • Sacrificans diis eradicabitur nisi Domino soli, c. 22. v. 20. T. 124, 162, 172, 191. E. 134, 162.
  • Omnem viduam & orphanum non vexabitis. Si au­tem vexaveritis eos, & vociferantes exclama verint ad me; exaudiam exclamationes eorum, & irascar animo in vo bis, & perimam vos gladio, & erunt conjuges vestrae [...] & filii vestri orphani, ib. v. 22. T. 90.
  • Principem populi tui non maledices, ib. v. 28. T. 67.
  • Innocentem & justum non occides, c. 23. v. 7. T. [...]
  • Ecce ego praemitto Angelum meum ante faciem tuam ad custodiendum te in itinere, ut te inducat in [...] quam tibi praeparavi. Observa eum & obaudi eum, & [...] fueris inobaudiens ei, & non deerit tibi, nomen enim me­um in illo est, ib. v. 20. T. 34. ¶ ib.
  • Septiformis lucerna in tabernaculo martyrii, c. 25. v. 31. T. 27.
  • Et cum accedunt ministrare ad altare sancti, non addu­cunt in se delictum, ne moriantur, c. 28. 43. E. 162. ¶ ib.
  • Populus ad Aaron: exsurge & fac nobis Deos qui nos praecedant, quia Moyses vir hic qui nos ejecit de AEgyp­to, quid ei acciderit, non scimus, c. 32. v. 1. T. 20. ¶ ib.
  • Et fecit ex eis caput bubulum, ib. v. 4. T. 218. ¶ ib.
  • Et consedit populus manducare & bibere, & surrexe­runt ludere, ib. v. 6. T. 82.
  • Precor Domine, deliquit populus hic delictum gran­de: fecerunt sibi deos aureos & argenteos, & nunc si di­mittis eis delictum, dimitte; sin autem, dele me de libro quem scripsisti. Et dixit Dominus ad Moysen: Si quis deliquit ante me, delebo eum de libro meo, ib. v. 31. T. 20, 130, 172. E. 214.

[Page]

EX LEVITICO.
  • OMne mundum manducabit carnem. Anima autem quaecunque manducaverit ex carne sacrificii saluta­ris, quod est Domini & immunditia ipsius super ipsum est, peribit anima illa de populo suo, c. 7. v. 20. T. 87, 128.
  • Nadab & Abihu filii Aaron offerebant ignem alienum, c. 10. v. 1. E. 201. T. 116.
  • Sancti estote, quoniam ego sanctus sum, c. 19. v. 2. E. 191. T. 143.
  • Non dormiet merces mercenarii tui apud te usque in mane, ib. v. 13. T. 86.
  • Diliges amicum tuum sicut teipsum, ego Dominus, ib. v. 18. E. 30.
  • Non facietis cirrum ex corona capitis vestri, non cor­rumpetis effigiem barbae vestrae, ib. v. 27. T. 86, 135.
  • A facie senioris exurges, & honorabis personam pres­byteri, ib. v. 32. T. 86.
  • Homo in quo fuerit vitium & macula, non accedet offerre dona Deo, c. 21. v. 21. T. 283. E. 162, 170, 197.
  • Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Produc eum qui maledixerit, foras extra castra, & imponent om­nes qui audierunt manus suas super caput ejus, & lapi­dabit eum omnis Synagoga filiorum Israel, c. 24. v. 13. T. 67.

EX NUMERIS.
  • ET locutus est Dominusad Moysen; dicens: Accipe Levitas de medio filiorum Israel & purifica bis eos. Et ita facies eis purificationem eorum, circumsparges eos aqua purificationis, c. 8. v. 7. E. 186.
  • Aqua aspersionis purificatio est, ib. v. 19. E. ib.
  • Et fuit Moyses homo nimis lenis, c. 12. 3. E. 107. ¶ 1.
  • Desinat murmuratio eorum à me, & non morientur, c. 17. v. 10. T. 68, 160.
  • Chore, Dathan & Abiron surrexerunt contra Moysen, c. 16. v. 1. T. 116. E. 5, 183, 201.
  • Separamini à tabernaculis hominum istorum durissi­morum, & noli tangere ab omnibus quae sunt eis, ne si­mul pereatis in peccato eorum, ib. v. 26. E. 171, 184. ¶ ib.
  • Memoriale filiis Israel, ut non accedat quisquam alie­nigena, qui non ex semine Aaron, imponere incensum ante Dominum, & non sit, ib. v. 40. E. 184.
  • Tribui autem Levi non dedit possessionem, c. v. 20. E. 2.
  • Et homo qui fuerit immundus usque ad vesperam hic purificabitur die tertio & die septimo, & mundus erit. Si autem non fuerit purificatus die tertio & die septimo, non erit mundus, & exterminabitur anima illa de Israel, quoniam aqua aspersionis non est super eum, c. 19. v. 7. E. 186.
  • Et omnia quae tetigerit immundus, immunda erunt, ib. v. 22. E. 190.
  • Apprehende Aaron fratrem tuum, & Eleazarum fili­um ejus, & impones eos in montem coram omni Synago­ga, & exue Aaron stolam ejus, & indue Eleazarum fi­lium ejus, & Aaron appositus moriatur illic, c. 20. v. 25. E. 172.
  • Asina Balaam, c. 22. v. 30. T. 177.
  • Non quasi homo Deus suspenditur, neque quasi filius hominis minas patitur, c. 23. v. 19. T. 45. ¶ ib.
  • Ecce populus quasi populus Leoninus exsurget, ib. v. 24. T. 28.
  • Procedet homo de semine ejus & dominabitur multa­rum gentium, & exaltabitur Gog regnum ipsius, & auge­bitur regnum ejus, & Deus eduxit eum ab AEgypto, quasi claritas unicornis ei, & edet gentes inimicorum suorum, & crassitudines illorum emedullabit, & ballistis suis [...] inimicum: recumbens requievit quasi leo, & quasi catulus leonis. Quis suscitabit eum? Qui benedicunt te benedicti sunt, qui maledicunt te maledicti sunt, c. 24. v. 17. T. 37. ¶
  • Orietur stella ex Jacob, & exsurget homo ex Israel, ib. v. 17. T. 37.
  • Zelus Phinees, c. 25. T. 202.

EX DEUTERONOMIO.
  • DOminus Deus tuus, Deus zelans est, c. 4. v. 24. E. 202.
  • Diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo, & de tota anima tua, & de tota virtute tua, c. 6. v. 5. T. 71.
  • Dominum Deum tuum adorabis, & illi soli servies, ib. v. 13. T. 65, 171, 187.
  • Dominus Deus tuus vexabit te, & famem injiciet tibi, & cognoscetur in corde tuo, si bene custodieris praecepta ejus, sive non, c. 8. v. 2. T. 160.
  • Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis Dominum Deum vestrum ex toto corde vestro, & ex tota anima vestra, c. 13. T. 68, 160, 175.
  • Et propheta ille, aut somnium somnians; ille qui lo­cutus est, ut errare te faceret à Domino Deo tuo, intersi­cietur, ib. v. 5. E. 84.
  • Quod si rogaverit te frater tuus, aut filius tuus, aut filia tua, aut uxor tua quae est in sinu tuo, aut amicus tu­us, qui aequalis est animae tuae, latenter dicens: Eamus & serviamus diis aliis, diis gentium; non consenties ei, & non exaudies eum, & non parcet oculus tuus super eum & non celabis eum, annuncians annunciabis de illo. Ma­nus tua erit super eum inprimis, interficere eum, & manus omnis populi postremo; & lapidabunt eum & morietur: quoniam quaesivit avertere te à Domino Deo tuo, ib. v. 6. T. 172. ¶ ib.
  • Aut si audieris in una ex civitatibus, quas Dominus Deus tuus dabit tibi inhabitare te illic, dicentes: Eamus & serviamus diis aliis, quos non nosti; quaeres solicite, & si in veneris certum esse quod dicitur: interficiens ne­cabis omnes qui sunt in civitate caede gladii, & incen­des civitatem igni, & erit sine habitaculo in aeternum. Non reaedificabitur etiam nunc, ut avertatur Dominus ab indignatione irae suae, & dabit tibi misericordiam, & miserebitur tui, & multiplicabit te, si exaudieris vo­cem Domini Dei tui, & observaveris praecepta ejus, ib. v. 12. T. 173.
  • Et homo quicunque fecerit in superbia, ut non exau­diat sacerdotem aut judicem quicunque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, c. 17. v. 12. E. 5, 9, 85, 128, 166.
  • Et omnis populus cum audierit, timebit, & non agent impie etiam nunc, ib. E. 5.
  • Non ominemini, neque auguremini, c. [...] v. 10. T. 86.
  • Et dixit Dominus ad me: Prophetam excitabo eis [...] fratribus eorum sicut te; & dabo verbum meum in ore ejus, & loquetur ad eos ea quae praecepero ei. Et quis­quis non audierit, quaecunque locutus fuerit Propheta ille in nomine meo, ego vindicabo, ib. v. 18. T. 26.
  • Non induetur vir vestem muliebrem, c. 22. v. 5. E. 4.
  • Non foenerabis fratri tuo usura pecuniae & usura [...] borum, c. 23. v. 19. T. 78.
  • Si autem voveris votum Domino Deo tuo, non [...] feceris reddere illud, quia inquirens quaeret illud Domi­nus Deus tuus à te, & erit in peccatum. Ea quae egredien­tur per labia tua, observabis, & facies donum quod lo­cutus es ore tuo, ib v. 21. T. 73.
  • Et scribes super lapidem omnem legem hanc, manise­ste nimis, c. 27. v. 8. T. 42.
  • Eritis gentes in caput, incredulus autem populus in caudam. c. 28. v. 24. T. 28.
  • Et erit pendens vita tua ante oculos tuos, & timebis die & nocte, & non credes vitae tuae, ib. v. 66. T. 45. ¶ ib.
  • In novissimis diebus circumcidet Deus cor tuum, & cor seminis tui ad Dominum Deum amandum, c. 30. v. 6. T. 23.
  • [Page]Ecce dedi ante faciem tuam vitam & mortem, bonum & malum: elige vitam tibi, ut vivas, ib. v. 19. T. 79.
  • Sacrificaverunt daemoniis, & non Deo, c. 32. v. 17. T. 20, 172.
  • Mihi vindictam & ego retribuam, ib. v. 35. T. 89, 192.
  • Videte, quia ego sum Deus, & non est Deus praeter me. Ego interimam & vivere faciam, percutiam & ego sanabo, & non est qui eripiat de manibus meis, ib. v. 39. T. 171.
  • Qui dicunt patri aut matri: Non novite, & filios su­os non agnoverunt, hi custodierunt praecepta tua, & te­stamentum tuum servaverunt, c. 33. v. 9. T. 142, 173, 204.

EX JESU NAVE.
  • NOn recedet liber legis hujus ab ore tuo, sed medita­beris in eo die ac nocte, ut observes facere omnia quae scripta sunt in eo, c. 1. v. 8. E. 211.
  • Patrem tuum, & matrem tuam, & fratres tuos, & totam domum patris tui colliges ad teipsam in domum tuam: & omnis qui exierit ostium domus tuae foras, reus sibi erit, c. 2. v. 18. T. 110. E. 182.
  • Et dixit Dominus ad Jesum: Fac tibi cultellos petri­nos nimis acutos, & assidens circumcide secundo filios Israel, c. 5. v. 2. T. 23.
  • Et factum est cum esset Jesus in Jerico, circumspexit oculis, & vidit hominem stantem ante faciem suam, & frameam habentem (vel tenentem) in manu ejus, & dix­it: Nosteres, an adversariorum? ille autem dixit: E­go sum dux virtutis Domini, nunc adveni. Et Jesus ce­cidit in faciem ad terram, & ait illi: Domine, quid im­peras samulo tuo? Et ait dux virtutis Domini: Solve calceamentum de pedibus tuis, locus enim in quo stas, terra sancta est, ib. v. 13. T. 44. ¶ ib.
  • Et accepit lapidem magnum, & statuit eum illic con­tra Dominum. Et ait Jesus ad populum: Ecce lapis iste erit in testimonium, quia iste audivit omnia quae dicta sunt à Domino quanta locutus est ad vos hodie, & erit ipse vobis in testimonium in novissimo dierum, quando recesteritis à Deo vestro, c. 24. v. 26. T. 42. ¶ ib.

EX JUDICUM LIB.
  • ET fecerunt filii Israel malignum coram Domino Deo patrum suorum, qui ejecit eos de terra AEgypti, & se­cutisunt Deos gentium, quae circa illos sunt, & offende­runt Dominum, & reliquerunt Deum, & servierunt Baal. Et adjecerunt filii Israel iterum facere malignum coram Domino, & servierunt Baal & diis alienigenarum, & re­liquerunt Dominum, & non servierunt illi, c. 2. v. 11. T. 20.

EX REGNORUM LIB. 1.
  • LOquebatur in corde suo, & labia ejus movebantur, & vox ejus non audiebatur, & exaudivit eam Deus, c. 1. v. 13. T. 140.
  • Nolite gloriari neque loquamini elata, & non proce­dat magniloquentia de ore vestro, quia Deus scientiarum Dominus, c. 2. v. 3. T. 62.
  • Invalidus factus estarcus potentium, & infirmi accin­cti sunt virtute, ib. v. 4. T. 62.
  • Sterilis peperit septem, &c. ib. v. 5. T. 27.
  • Si delinquendo peccet vir adversus virum, orabunt pro eo Dominum: si autem in Deum peccet homo, quis orabit pro eo? ib. v. 25. T. 73, 172, 226.
  • Eos qui clarificant me, clarificabo: & qui spernit me, spernetur, ib. v. [...] T. 143.
  • Et suscitabo mihi sacerdotem fidum, qui omnia quae sunt in corde meo faciet, & aedificabo ei domum fidelem, & transibit in conspectu Christorum meorum omnibus diebus, & erit qui remanserit in domo tua, veniet adora­re in obolo pecuniae & in pane uno, ib. v. 35. T. 26.
  • Posuerunt arcam super lapidem magnum, c. 6. v. 15 T. 42.
  • Lapidem statuit Samuel, & appellavit eum Abenezer id est, lapis auxiliator, c. 7. v. 12. T. 43.
  • Non tespreverunt, sed me, c. 8. v. 7. E. 5, 128, 166. ¶ [...]
  • Homo videt in facie, Deus autem in corde, c. 16. v. 7. T. 80, 134. E. 108.
  • Lapis, quo frontem Goliae percussit David, c. [...] [...] 49. T. 42.
  • Et respondit sacerdos ad David, & dixit: Non sum panes profani in manu mea, nisi panis sanctus unus: [...] observati sunt pueri à muliere, manducabunt, c. 21. v. [...] T. 75. ¶ ib.

EX REGNORUM II.
  • ET fuit verbum Domini ad Nathan, dicens: Vade & dic servo meo David: Haec dicit Dominus: Non tu aedificabis mihi domum ad inhabitandum, sed erit cum impleti fuerint dies tui, & dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, qui erit de utero tuo, & parabo regnum ejus; hic aedificabit mihi domum in no­mine meo, & erigam thronum ejus in secula, & ego ero ei in patrem, & ipse erit mihi in filium, & fidem conse­quetur domus ejus, & regnum ejus usque in secula in conspectu meo, c. 7. v. 11. T. 24. ¶ ib.

EX REGNORUM III.
  • ET averterunt uxores alienigenae cor ejus post Deos suos, c. 11. v. 4. T. 83.
  • Et excitavit Dominus Satanam ipsi Solomoni, ib. v. 14. T. 86, 117, 150.
  • Achias Propheta Jeroboam Regi obvius factus in campo, in duodecim scissuras vestimentum suum disci­dit, dicens: Sume tibi decem scissuras, quia haec dicit Dominus: Ecce scindo regnum de manu Solomonis, & dabo tibi decem sceptra, & duo sceptra erunt ei propter servum meum David, & propter Hierusalem civitatem, quam elegi, ut ponam nomen meum illic, ib. v. 14. T. 110. ¶ ib.
  • A tribu Juda & Benjamin scissae sunt decem tribus. ib. E. 182.
  • Homo Dei ad Hieroboam missus, c. 13. v. 9. E. 183.
  • Helias pastus à corvis, c. 17. v 6. T. 148, 201.
  • Haec dicit Dominus: Fidelia farris non deficiet, & capsaces olei non diminuetur usque in diem, quo dabit Dominus imbrem super terram, ib. v. 14. T. 204. ¶ ib.
  • AEmulando aemulatus sum Domino Deo omnipotenti, quia dereliquerunt te filii Israel, altaria tua demolie runt, & Prophetas tuos intersecerunt gladio, & remansi ego solitarius, & quaerunt animam meam auferre [...] c. 19. v. 10. T. 20. E. 174.

EX REGNORUM IV.
  • INfans resuscitatus ab Helisaeo, c. 4. v. 34. E. 160. Et indignatus est Dominus in omne semen Israel, & dimovit eos, & dedit eos in direptionem donec abjice­ret eos à facie sua, quia dissipatus est Israel à domo Da­vid, & constituerunt sibi Regem Hieroboam filium Na­bat. c. 17. v. 19. E. 183.
  • Non morientur patres pro filiis: & filii non morien­tur pro patribus, unusquisque in peccato suo morietur, c. 24. v. 6. E. 113.
  • Venit Nabuchodonosor Rex Babyloniae in Hierusa­lem, & expugnabat eam, & dedit eam Deus in manum ejus, ib. v. 11. T. 150.

EX PARALIPOMENON II.
  • DOminus v biscum est dum estis cum ipso, si dereli­queritis eum, derelinquet vos, c. 15. v. 2. T. [...] 174.
  • Et dixit eis Zacharias: Haec dicit Dominus Deus, de­reliquistis vias Domini, & ipse derelinquet vos, c. 24. v. 21. E. 138.
  • [Page]Ozias lepra percussus, c. 26. v. 18. T. 116.

EX ESDRAE I.
  • SAtis non fit Deo cum vastarentur Judaei, nisi alieni­genas uxores cum filiis quoque quos ex illis procre­averant, reliquissent, c. 10. T. 83.

EX ESDRAE II.
  • DEsciverun [...] te, & abjecerunt legem tuam post dor­sum suum, & Prophetas tuos interfecerunt, qui ob­testabantur eos, ut reverterentur ad te, c. 9. v. 29. T. 21.

EX ESDRAE III.
  • VEritas manet, & invalescit in aeternum, & vivit & ob­tinet in secula seculorum, c. 4. v. 38. E. 215.

EX TOBIA.
  • ET dixi Tobiae filio meo: Vade & adduc quemcun­que pauperem inveneris ex fratribus nostris, qui ta­men in mente habeat Deum ex toto corde suo; cum ad­duc, & manducabit pariter mecum prandium hoc. Ecce sustineo te fili, donec venias, c. 2. v. 2. T. 57. ¶ ib.
  • Ubi sunt justitiae tuae, ecce quae pateris, ib. v. 15. T. 59, 64, 160.
  • Omnibus diebus vitae tuae, fili, Deum in mente habe, & noli praeterire praecepta ejus. Justitiam fac omnibus diebus vitae tuae, & noli ambulare viam iniquitatis; quo­niam agente te ex veritate, erit respectus operum tuorum. Ex substantia tua fac eleemosynam, & noli avertere fa­ciem tuam ab ullo paupere: ita fiet ut nec à te averta­tur facies Dei. Quomodo habueris fili, sic fac. Si tibi fuerit copiosa substantia, plus ex illa fac eleemo­synam: si exiguum habueris, ex hoc ipso exiguo com­munica. Et ne timueris cum facis eleemosynam; praemi­um bonum reponis tibi in [...] necessitatis: quoniam eleemosyna à morte liberat, & non patitur ire in tene­bras. Munus bonum esteleemosyna, omnibus qui faciunt eam coram summo Deo, c. 4. v. 6. T. 57, 83, 205, 206.
  • Uxorem accipe ex semine parentum tuorum, & noli sumere alienam mulierem, quae non est ex tribu paren­tum tuorum, ib. v. 12. T. 83.
  • Opera Dei revelare & confiteri honorisicum est, c. 12. v. 8. T. 153, 160.
  • Bona est oratio cum jejunio & eleemosyna, c. 12. v. 9. T. 153, 199.
  • Quia eleemosyna à [...] liberat, & ipsa purgat pec­cata, ib. E. 110.
  • Nam quando orabas tu & Sarra nurus tua, ego obtuli memoriam orationis vestrae in conspectu claritatis Dei. Et cum sepelires tu mortuos simpliciter, & quia non es cunctatus exsurgere & derelinquere prandium tuum, & abisti & condidisti mortuum, missus sum tentare te. Misit me Deus curare te & Sarram nurum tuam. Ego enim sum Raphael unus ex septem angelis justis, qui assistimus & conversamur ante claritatem Dei, ib. v. 15. T. 27, ¶ 160.
  • Ego in terra captivitatis meae confiteor illi, & ostendo virtutem ejus in natione peccatrice, c. 13. v. 6. T. 148.

EX JOB.
  • IOb homo verus & justus habuit septem filios, & silias tres. Et emundavit illos offerentes pro eis hostias Deo secundum numerum illorum, & pro peccatis eorum u­num, c. 1. v. 5. T. 205.
  • Animadvertisti puerum meum Job, non enim est fimi­lis illi quisquam in terris homo sine querela; verus Dei cultor, abstinens se ab omni malo, ib. v. 8. T. 68, 159.
  • Ecce omnia quaecunque habet, in manus tuas do, sed ipsum cave ne tangas, ib. v. 12. T. 150.
  • Nudus exivi de utero matris meae, nudus etiam ibo sub terram: Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini bene­dictum, ib. 21. T. 63, 159. ¶ ib.
  • Dic verbum aliquod in Dominum, & morere. At ille intuitus eam, dixit: Tanquam una ex insipientibus mu­lieribus locuta es. Si bona suscepimus de manu Domini, mala cur non tolerabimus, c. 2. v. 10. T. 68, 159.
  • In his omnibus quae contigerunt ei, nihil peccavit Job labiis suis in conspectu Domini, ib. v. 22. T. 63, 159.
  • Reprehendam sapientes in astutia ipsorum, c. 5. v. 13. T. 85, 210.
  • Quis enim mundus à sordibus? Nec unus, etiamsi uni­us diei sit vita ejus in terra, c. 14. v. 4. T. 80. ¶ ib.
  • Conservavi egenum de manu potentis, & pupillo cui non erat adjutor, auxiliatus sum. Os viduae benedixit me, cum essem oculus caecorum, pes quoque claudorum ego essem, & invalidorum pater, c. 29. v. 12. T. 90.

EX PSALMIS.
  • CAthedra pestilentiae, Ps. 1. v. 1. T. 111. in lege Domini voluntas ejus, & in lege ejus medi­tabitur die ac nocte, ib. v. 2. T. 91.
  • Propterea non resurgent impii in judicio, neque pec­catores in consilio justorum, ib. v. 6. T. 74. ¶ ib.
  • Ad quid tumultuatae sunt gentes, & populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, & principes collecti sunt in unum adversus Dominum, & adversus Christum ejus. Disrumpamus vincula corum, & projiciamus à no­bis jugum eorum, Ps. 2. v. 1. T. 24, 91.
  • Ego autem constitutus sum rex ab co super Sion mon­tem sanctum ejus, adnuncians imperium ipsius, ib. v. 6. T. 49.
  • Dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie ge­nui te. Postula à me, & dabo tibi gentes haereditatem tu­am & possessionem tuam terminos terrae, ib. v. 7. T. 37.
  • Reges eos in virga ferrea, & tanquam vas fictile con­fringes eos, ib. v. 9. E. 100, 112.
  • Et nunc reges intelligite: emendamini qui judicatis terram, ib. v. 10. T. 90.
  • Servite Domino in timore, & exultate ei in tremore, ib. v. 11. T. 72, 92.
  • Continete disciplinam ne forte irascatur Dominus, & pereatis de via recta, cum exarserit cito ira ejus super vos, ib. v. 12. E. 17. T. 84. 92. ¶ ib.
  • Ego dormivi, & somnum cepi, & resurrexi, quoniam Dominus auxiliatus est mihi, Ps. 3. v. 5. T. 47.
  • Dicite in cordibus & in stratis vestris, & transpunge­mini, Ps. 4. v. 5. T. 140.
  • Sacrisicate sacrificium justitiae, & sperate in Domi­num, ib. v. 6. T. 25.
  • Rex meus & Deus meus, quoniam ad te orabo Domi­ne, mane exaudies vocem meam: mane assistam tibi, & contemplabor te, Ps. 5. v. 2. T. 50, 154.
  • Apud inferos autem quis consitebitur tibi? Ps. 6. v. 5. E. 108, 114. T. 90.
  • [...] tibi Dominus secundum cor tuum, Ps. 13. v. 4. E. 45.
  • Qui pecuniam suam non dedit in foenore, & munera super innocentes non accepit: qui ista fecerit, non com­movebitur in aeternum, Ps. 14. v. 6. T. 78.
  • Non derelinques animam meam apud inferos, neque dabis sanctum tuum videre corruptionem, Ps. 15. v. 10. T. 47.
  • Cum justo justificaberis, & cum viro innocente inno­cens eris, & cum perverso perversus eris, Ps. 17. v. 28. T. 88.
  • Constitues me in caput gentium. Populus quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi, ib. v. 47. T. 28.
  • In universam terram exivit sonus eorum, Ps. 18. v. 4. E. 218.
  • Et ipse velut sponsus egrediens de thalamo suo, ex­ultavit ultavit ut gigas viam currere, à summo coeli egressio ejus, & decursio ejus usque ad summum ejus, & non est qui lateat à calore ejus, ib. v. 5. T. 43.
  • [Page]Timor Domini tastus perseverans in secula seculorum, ib. v. 10. T. 72.
  • Delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me, Domine, ib. v. 13. T. 80.
  • Isti in curribus, & isti in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimus. Ipsi copulati sunt pedes, & ceciderunt; nos autem surreximus & erecti su­mus, Ps. 19. v. 8. T. 176. ¶ ib.
  • Ego autem sum vermis & non homo, maledictum ho­minis & abjectio populi. Omnes qui me videbant, de­spiciebant me, & locuti sunt in labiis, & moverunt ca­put. Speravit in Domino, eripiat eum, salvum faciat eum, quoniam vult eum, Ps. 21. v. 6. T. 39.
  • Aruit velut testa virtus mea, & lingua mea adglutina­ta est faucibus meis, ib. v. 16. ib.
  • Effoderunt manus meas, & pedes meos, dinumerave­runt omnia ossa mea. Ipsi autem contemplati sunt, & vi­derunt me, & diviserunt vestimenta mea sibi; & super vestem meam sortem miserunt. Tu autem Domine ne e­longaveris auxilium tuum à me: in auxilium meum at­tende. Libera à gladio animam meam, & de manu canis unicam meam. Salva me ex ore leonis, & à cornibus u­nicornium humilitatem meam. Enarrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae laudabo te, ib. v. 18. T. 45. ¶ Ib.
  • Commemorabuntur & convertentur ad Dominum om­nes termini terrae, & adorabunt in conspectu tuo omnes patriae gentium; quoniam Domini est regnum, & ipse do­minabitur omnium gentium, ib. v. 29. T. 49.
  • Calix tuus inebrians, quam peroptimus, Ps. 22. v. 7. E. 153. ¶ ib.
  • Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus & mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, & non juravit subdole proximo sibi: iste accipiet benedictionem à Domino, & misericordiam à Deo salutari suo. Ista nati­vitas eorum qui eum quaerunt, qui quaerunt faciem Dei Jacob. Ps. 23. v. 3. T. 43, 86.
  • Auferte portas principes vestras, & extollimini portae aeternales, & introibit rex claritatis. Quis est iste rex claritatis? Dominus fortis & potens, Dominus fortis in praelio. Auferte portas principes vestras, & extollimini portae aeternales, & introibit rex claritatis. Quis est iste rex claritatis? Dominus virtutum ipse est rex claritatis, ib. v. 7. T. 49. ¶ ib.
  • Vias tuas Domine ostende mihi, & semitas tuas; doce me, & deduc me ad veritatem tuam, & doce me, quoni­am tu es Deus salvator meus, Ps. 24. v. 4. T. 37.
  • Si directa fuerint in me castra, non timebit cor meum; & si exsurrexit super me bellum, in illud ego sperabo. Unam petii à Domino, hanc requiram ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae, Ps. 26. v. 5. T. 176. E. 217.
  • Redde eis retributionem eorum, quoniam non intel­lexerunt in operibus Domini, Ps. 27. v. 7. T. 21.
  • Domine, reduxisti ab inferno animam meam, Salvasti me à descendentibus in [...] Ps.. 29. v. 3. T. 47.
  • Nunquid exomologesin facit tibi pulvis? ib. v. 12. T. 90. ¶ ib.
  • Sermone Deicoeli firmati sunt, & spiritu oris ejus om­nis virtus corum, Ps. 3. v. 6. T. 32.
  • Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo, Ps. 33. v. 1. T. 68.
  • Gustate & videte quoniam dulcis est Dominus; felix est vir qui sperat in eum. Timete Dominum Deum omnes sancti ejus, quoniam non est inopia eis qui eum metuunt. Divites eguerunt & esurierunt, qui autem inquirunt Do­minum non indigebunt omni bono, ib. v. 8. T. 29, 72.
  • Quis est homo qui vult vitam, & amat videre dies op­timos, ib. v. 12 T. 67, 119.
  • Contine linguam tuam à malo, & labia tua ne loquan­tur invidiose. Declina à malo, & fac bonum, quaere pa­cem & sequere eam, ib. v. 13. E. 87. T. 67, 119.
  • Proximus est Dominus contritis corde, & humiles spi­ritu salvabit, ib. v. 18. T. 63.
  • Multae pressurae justorum, sed ex omnibus illis libera­bit eos Dominus, ib. v. 19. E. 13. T. 63.
  • Noli zelare bene ambulantem in via sua, Ps. 36. v. 8. T. 224.
  • Observabit peccator justum, & stridebit ad eum den­tibus suis. Deus autem irridebit eum, quoniam provi­det quia veniet dies ejus, ib. v. 12. T. 224.
  • Junior fui, etenim senui, & non vidi justum dereli­ctum, nec semen ejus quaerens panem, ib. v. 26. T. 58, 148, 205.
  • Tota die miseretur, & foenerat & semen ejus in bene­dictione est, ib. v. 27. E. 127. T. 58.
  • Vidi impium exaltatum, & extolli super cedros [...] & transivi, & ecce non fuit, & quaesivi eum, & non [...] inventus locus ejus, ib. v. 37. E. 127.
  • Propter te interficimur tota die, aestimati sumus [...] oves victimae, Ps. 43. v. 24. E. 63.
  • Eructavit cor meum sermonem bonum, dico ego ope­ra mea regi. Lingua mea calamus scriptoris acute scri­bentis; decorus specie super filios hominum. Effusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in secu­la. Accingere ense tuo ad femur potentissime. Decori & speciei tuae & intende, & dirige, & regna propter verita­tem, & mansuetudinem & justitiam, Ps. 44. v. 1. T. 32, 50. ¶ ib.
  • Thronus tuus Deus in secula seculorum, virga aequita­tis, virga regni tui. Dilexisti justitiam, & odisti iniquita­tem; propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultatio­nis super participes tuos, ib. v. 8. T. 35.
  • Astitit regina ad dexteram tuam in veste inaurata, a­micta est varietate, ib. v. 11. T. 50.
  • Audi filia, & vide, & inclina aurem tuam, obliviscere populi, & domus patris tui; quoniam desideravit rex speciem tuam, quia ipse est Dominus Deus tu us, ib. v. 22. E. 224. T. 50.
  • Vacate & cognoscite, quoniam ego sum Deus: exalta­bor in gentibus, & exaltabor in terra, Ps. 45. v. [...] T. 35. E. 224.
  • Beatus qui intelligit super egenum & pauperem, in die malo liberabit eum Dominus, Ps. 46. v. 1. T. 58. 199.
  • Deus Deorum Dominus locutus est & vocavit terram. A solis ortu usque ad occasum, ex Sion species [...] ejus, Ps. 49. v. 1. T. 48.
  • Deus manifestus veniet, Deus noster, & non [...] Ignis ante eum ardebit, & in circuitu ejus procella ni­mia. Advocavit coelum sursum, & terram deorsum; [...] separet populum suum. Colligite illi justos ejus, eos [...] disponunt testamentum ejus in sacrificiis, & annuncia bunt coeli justitiam ejus, quoniam Deus judex est, ib. v. 3. T. 48, 220. ¶ ib.
  • Non edam carnes taurorum, aut sanguinem hircorum bibam. Sacrifica Deo sacrificium laudis, & redde [...] simo vota tua. Invoca me in die pressurae, & eruam te, & clarificabis me, ib. v. 14. T. 25, 73.
  • Peccatori autem dixit Deus: Ad quid exponis justificationes meas, & assumis testamentum meum per [...] tu­um? Tu autem odisti disciplinam & abjecisti sermones meos retro: si videbas furem, concurrebas ei, & [...] moechos particulam tuam ponebas, ib. v. 17. T. 84, 92. E. 157, 175.
  • Sacrificium laudis clarificabit me, & illic via est in qua ostendam illi salutare Dei, ib. v. 24. T. 25.
  • Os tuum abundavit malitia, & lingua tua complecte­batur insidias. Sedens adversus fratrem tuum detrahebas. & adversus filium matris tuae ponebas scandalum, [...] v. 20. E. 87. T. 89.
  • Ecce in iniquitatibus conceptus sum, & in delictis con­cepit me mater mea, Ps. 50. v. 6. T. 80.
  • Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum & humiliatum Deus non despiciet, ib. v. 18. E. 12, 232. T. 63. 160.
  • [Page]Qui hominibus placent, confusi sunt; quoniam Deus nihil fecit illos, Ps. 52. v. 7. T. 80, 94.
  • In Domino speravi, non timebo quid faciat mihi ho­mo, Ps. 55. v. 11. T. 64.
  • Non nisi soli Deo subjecta est anima mea, Ps. 61. v. 1. T. 64. ¶ ib.
  • Exsurgat Deus & dissipentur inimici ejus, & fugiant à facie ejus qui oderunt eum. Sicut desicit fumus, defici­ant, sicut tabescit cera à facie ignis, sic pereant peccato­res à facie Dei, & justi jucundentur, & exultent in con­spectu Dei, & laetentur in jucunditate, Ps. 67. v. 1. T. 49. ¶ ib.
  • Cantate Deo, psallite nomini ejus, viam facite ei, qui ascendit in occasum. Deus nomen illi, ib. v. 4. T. 35, 49.
  • Turbabuntur à facie ejus patris orphanorum, & judi­cis viduarum: Deus in loco sancto suo, Deus qui inhabi­tare facit unanimes in domo, ib. v. 6. E. 24, 217. T. 49, 87, 90, 110. ¶ ib.
  • Producens vinctos in virtute, similiter eos qui in iram provocant, qui inhabitant in monumentis. Deus dum prodires in conspectu populi tui, in transeundo in ere­mum, ib. v. 7. T. 49.
  • Deus judicium tuum regi da, & justitiam tuam filio regis judicare populum tuum in justitia, Ps. 71. v. 1. T. 50, 75. ¶ ib.
  • Ecce qui longinquant se abs te, peribunt, Ps. 72. v. 26. E. 219.
  • Deus autem rex noster ante seculum, operatus est salu­tem in medio terrae, Ps. 73. v. 13, T. 50.
  • Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernens, Ps. 81. v. 1. T. 36.
  • Humilem & pauperem justificate, ib. v. 3. T. 63.
  • Non cognoverunt, neque intellexerunt, in umbra de­ambulabunt, ib. v. 5. T. 21, 35.
  • Ego dixi: Dii estis, & filii altissimi omnes; vos autem sicut homines moriemini, ib. v. 6. T. 36.
  • Exsurge Deus: judica terram, quoniam tu extermina­bis in omnibus gentibus, ib. v. 8. T. 49. ¶ ib.
  • Quam dilectissimae habitationes tuae Deus virtutum! desiderat & properat anima mea ad atria Dei, Ps. 83. v. 1. T. 81, 165.
  • Exclamavi ad te, Domine, tota die, extendi ad te manus meas, Ps. 87. v. 10. T. 45.
  • Et ego primogenitum ponam eum, altissimum apud re­ges terrae. In aet ernum servabo illi misericordiam meam, & testamentum meum fidele illi. Et ponam in seculum seculi semen ejus, Ps. 88. v. 27. T. 91.
  • Si dereliquerint legem meam, & in judiciis meis non ambulaverint; si justificationes meas profanaverint, & praecepta mea non custodierint: visitabo in virga facinora eorum, & in flagellis delicta eorum. Misericordiam au­tem meam non dispergam ab eis, ib. v. 30. E. 23, 111. T. 80, 124.
  • Dominus cognovit cogitationes sapientium, quia stul­tae sunt, Ps. 93. v. 11. T, 210.
  • Omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit, Ps. 95. v. 5. T. 82.
  • Dominus regnavit, exultet terra, jucundentur insulae multae, Ps. 96, v. 1. T. 50.
  • Misit sermonem suum, & curavit illos, Ps. 106. v. 20. T. 32.
  • Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram me­am, quoadusque ponam inimicos tuos suppedaneum pe­dum tuorum. Virgam virtutis tuae mittet Dominus à Sion, & dominaberis in medio inimicorum tuorum, Ps. 109. v. 1. T. 47.
  • Ante Luciferum genui te. Juravit Dominus & non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, ib. v. 4. E. 149. T. 26. ¶ ib.
  • Initium sapientiae timor Domini, Ps. 110. v. 10. T. 71.
  • Distribuit, dedit pauperibus, justitia ejus manebit in seculum seculi, ib. v. 8. T. 58.
  • Idola gentium argentum & aurum, opera manuum ho­minum. Os habent & non loquuntur; oculos habent & non vident; aures habent & non audiunt; neque [...] est spiritus in ore ipsorum. Similes fiant illis qui faciunt ea, Ps. 113. v. 4. T. 82, 171. ¶ ib.
  • Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, & nomen Domini invocabo, Ps. 115. v. 3. E. 232.
  • Pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus, ib. v. 5. E. 12, 21, 120. T. 69, 182.
  • Non metuam quid faciat mihi homo. Dominus mihi auxiliator est, Ps. 117. v. 6. T. 64, 176.
  • Bonum est confidere in Dominum, quam fidere in ho­mine. Bonum est sperare in Dominum, quam sperare in principibus, ib. v. 8. T. 64.
  • Emendans emendavit me Dominus, & morti non tra­didit me, ib. v. 18. T. 80.
  • Lapis quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factus est iste, & est admira­bilis in oculis nostris. Iste est dies quem fecit Dominus, exultemus & jucundemur in eo, ib. v. 21. T. 42, 154. ¶ ib.
  • O Domine salva igitur. O Domine dirige igitur, be­nedictus est qui venit in nomine Domini, ib. v. 24. T. 34.
  • Beati qui immaculati sunt in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui perscrutantur martyria ejus, in toto corde exquirunt eum, Ps. 118. v. 1. T. 70. 182.
  • Confige clavis de metu tuo carnes meas, ib. v. 119. T. 45. ¶. ib.
  • Qui seminant in lacrymis, in exultatione metent. Am­bulantes ambulabant, & plorabant, mittentes semina sua. Venientes autem venient in exultatione, tollentes gre­mia sua, Ps. 125. v. 6. T. 69, 182. ¶ ib.
  • Juravit Deus ipsi David veritatem, & non reprobavit eam: de fructu ventris tui ponam super thronum tuum, Ps. 131. v. 11. T. 38.
  • Ecce quam bonum & quam jucundum habitare fra­tres in unum, Ps. 132. v. 1. E. 217. T. 87.
  • Idola gentium argentum & aurum, &c. sicut supra, Ps. 134. v. 15. T. 82, 171.
  • Quod est imperfectum meum viderunt oculi tui, & in libro tuo omnes scribentur, Ps. 139. v. 16. T. 133. ¶ ib.
  • Adlevatio manuum mearum sacrificium vespertinum, Ps. 140. v. 2. T. 45.
  • Oleum peccatoris non ungat caput meum, ib. v. 6. E. 191.

EX PAROEMIIS SALOMONIS.
  • QUaerent me mali, & non invenient; oderunt enim sapientiam, verbum autem Domini non recepe runt, c. 1. v. 28. T. 21.
  • Fili, ne neglexeris disciplinam Dei, neque defeceris ab eo correptus. Quem enim Deus diligit, corripit, c. 3. v. 11. T. 84, 93.
  • Ne dixeris: Abi & revertere, cras ego dabo cum possis continuo benefacere: non enim scis quid contin­gat sequenti die, ib. v. 28. T. 58.
  • Dominus condidit me initium viarum suarum in o­pera sua, ante seculum fundavit me: in principio, ante­quam terram faceret, & antequam abyssos constitueret, priusquam procederent fontes aquarum, antequam mon­tes collocarentur, ante omnes colles genuit me Dominus. Fecit regiones & inhabitabilia, & fines inhabitabiles sub coelo. Cum pararet coelum, aderam illi, & cum secerne­ret suam sedem, cum super ventos validas faceret desu­per nubes, & cum confirmatos ponebat fontes sub coelo, quando fortia faciebat fundamenta terrae, eram penes illum disponens, ego eram cui adgaudebat: quotidie autem jucundabar ante faciem ejus in omni tempore, cum laetaretur otbe perfecto, c. 8. v. 22. T. 31. ¶ ib.
  • Sapientia oedificavit sibi domum, & subdidit colum­nas septem; Mactavit suas hostias, miscuit in cratera vi­num suum, & paravit suam mensam, & misit servos suos convocans cum excelsa praedicatione ad craterem, dicens: [...] est insipiens? declinet à me. Et egentibus sensu dixit: Venite, edite de meis panibus, & bibite vinum quod miscui vobis. Derelinquite stultitiam, & quaerite prudentiam, & corrigite scientiam in intellectu, c. 9. v. 1. E. 150. T, 27, 32. ¶ ib.
  • [Page]Qui corripit impium, odietur ab eo. Corripe sapien­tem, & diliget te, ib. v. 8. T. 89.
  • Qui fidens est in falsis, hic pascit ventos, ib. v. 12. T. 231. ¶ ib.
  • Ab aqua aliena abstine te, & à fonte alieno ne biberis, ib. v. 19. E. 19 [...] 227. T. 231. ¶ ib.
  • Non occidet Dominus fame animam justam, c. 10. v. 3. T. 148, 201.
  • Qui ambulat simpliciter, ambulat fidenter, ib, v. 10. T. 79.
  • Ex multiloquentia non effugies peccatum, parcens au­tem [...] sensatus cris, ib. v. 19. T. 89.
  • Captans annonam maledictus in plebe est: benedictio autem ejus in capite est, qui communicat, c: 11. v. 26. T. 82.
  • Imprudens eadem die enunciat iram suam; abscondit autem inhonorationem suam astutus, c. 12. v. 17. T. 64.
  • Abominatio est Domino, labia mendacia, ib. v. 22. T. 89.
  • Qui parcit baculo, odit filium, ib. v. 23. T. 89.
  • [...] diligere detrahere, ne extollaris, c. 13. v. 25. T. 89. ¶ ib.
  • Liberat de malis animam martyr fidelis, c. 14. v. 27. T. 68. ¶ ib.
  • In omni loco speculantur oculi Dei, bonos & malos, c. 15. v. 3. T. 80.
  • Qui oderunt correptiones, consumentur turpiter, ib. v. 11. E. 9.
  • Non diligit indisciplinatus castigantem se, ib. v. 13. E. 9.
  • Eleemosynis & fide peccata purgantur, ib. v. 29. T. 58, 197.
  • Cor viri cogitet justa, ut à Deo dirigantur gressus ejus, c. 10. v. 1. T. 228.
  • Ne destiteris puerum emendando, ib. v. 18. T. 89.
  • Perversus in ore suo portat perditionem, & in labiis suis ignem condit, ib. v. 27. E. 140. ¶ ib.
  • Melior est vir patiens forti. Qui enim iracundiam continet, melior est, quam qui urbem rapit, ib. v. 32. T. 64.
  • Malus obaudit lingua iniquorum, justus autem non intendit labiis mendacibus, c. 17. v. 4. E. 140, 167.
  • Frater fratrem adjuvans exaltabitur, c. 18. v. 19. E. 108. ¶ ib.
  • Testis falsus non erit impunitus, c. 19. v. 5. E. 225.
  • Qui miseretur pauperem, Deo fenerat, c. 19. v. 17. T. 58, 203. 204.
  • Qui conversatur sine vituperatione in justitia, beatos post se filios relinquit, c. 20. v. 7. T. 58, 205.
  • Quis gloriabitur castum se habere cor, aut quis glori­abitur mundum se esse à peccatis? ib. v. 9. T. 198.
  • Cor regis in manu Dei est, c. 21. v. 1. T. 86.
  • Ne dixeris: [...] me de inimico meo, sed expe­cta Dominum ut tibi auxilio sit, ib. v. 22. T. 192.
  • Qui obturat aures suas ne audiat imbecillum, & ipse invocabit Deum, & non eirt qui exaudiat eum, c. 21. v. 13. T. 58, 199.
  • In aures imprudentis noli quicquam dicere: ne quan­do audierit, irrideat sensatos sermones, c. 23. v. 9. T. 79, 185.
  • Ne adduxeris impium in habitaculum justorum, c. 24. v. 18. T. 88 ¶ ib.
  • Si esurierit inimicus tuus, ciba cum: & si sitierit, po­ta cum: hoc enim faciens carbones vivos superfundes in caput ejus, c. 25. v. 21. T. 58.
  • Noli respondere imprudenti ad imprudentiam ejus, ne similis fias illi, c. 26. v. 4 T. 185.
  • Qui fodit foveam proximo suo, ipse incidet in eam, ib. v. 26. T. 89.
  • Beatus homo qui veretur omnia per metum, c. 28. v. 14. T. 71.
  • Qui dat pauperibus, nunquam egebit: qui autem avertit oculum suum, in multa, penuria erit, ib. v. [...] T. 58, 201.
  • In locis impiorum gemunt justi: in illorum [...] perditione abundabunt justi, ib. v. 28. T. 64. ¶ ib.
  • Homo animosus parit lites, & vir iracundus [...] peccata, c. 29. v. 22. E. 228.

EX ECCLESIASTE.
  • VIdi universa opera quae facta sunt sub sole, & [...] omnia vanitas, c. 1. v. 14. T. 65.
  • Prout voveris votum Deo, ne moram feceris [...] illud, c. 5. v. T. 73.
  • Noli esse justus multum, & noli argumentari [...] quam oportet, c. 7. v. 17. T. 79.
  • Scindens ligna periclitabitur in eis, si exciderit [...] c. 10. v. 9. T. 86. ¶ ib.

EX CANTICIS.
  • VEni sponsa de Libano, advenies & pertransibis à principio fidei, c. 4. v. 8. E. 224. ¶ ib.
  • Ingressus sum in hortum meum soror mea, sponsa, c. 5. v. 1. E. 224.
  • Ego dormio & cor meum vigilat, ib. v. 2. T. 152.
  • Una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa genitrici suae, c. 6. v. 9. E. 181. T. 108.
  • Hortus conclusus, soror mea, sponsa fons [...] puteus aquae vivae, paradisus cum fructu pomorum, [...] v. 12. E. 216, 224. T. 181.

EX SAPIENTIA.
  • IN simplicitate cordis quaerite illum, c. 1. v. 1. T. 79.
  • Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum, ib. v. 13. E. 111.
  • Circumveniamus justum, quoniam insuavis est nobis, & contrarius est operibus nostris, & exprobrat nobis pee­cata legis. Promittit scientiam Dei se habere, & filium Dei se nominat. Factus est nobis in traductione cogitatio­uum nostrarum, gravis est nobis etiam ad videndum; quo­niam dissimilis est aliis vita illius, & mutatae sunt viae il­lius. Tanquam nugaces aestimati sumus ab illo, & conti­net se à viis nostris, quasi ab immunditiis, & praefert no­vissima justorum, & gloriatur patrem se habere Deum. Videamus ergo si sermones illius veri sunt, & tentemu­quae futura (vel ventura) sunt illi. Contumelia & tor­mento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam illius, & probemus patientiam illius. Morte turpissima con­demnemus eum. Haec cogitaverunt & erraverunt; [...] enim illos malitia ipsorum, & nescierunt [...] Dei, c. 2. v. 12. T. 40.
  • Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum; imitantur autem illum qui sunt ex parte ejus, ib. v. 24 T. 222.
  • Etsi coram hominibus torementa passi sunt, spes eorum immortalitate plena est, & in paucis vexati, in multis [...] disponentur, quoniam Deus tentavit illos, & [...] dignos se. Tanquam aurum in fornace probavit il­los, & quasi holocausta hostiae accepit illos, & in [...] erit respectus illorum. Judicabunt nationes. & [...] populis, & regnavit Dominus eorum in per­petuum, c. 3. v. 4. E. 12. T. 68, 182. ¶ ib.
  • Disciplinam qui abjicit, infoelix est, ib. v. 11. E. T. 84, 92.
  • In locis impiorum gemunt justi, in illorum autem per­ditionem, abundabunt injusti, ib. v. 11. E. 7. T. 84. [...]
  • Raptus est ne malitia mutaret intellectum illius, [...] ta enim erat Deo anima illius, propter hoc [...] educere eum de medio iniquitatis, c. 4. v. 11. T. 81, 165.
  • Tunc stabunt justi in magna constantia adversus cos qui se angustiaverunt, & qui abstulerunt labores corum. Videntes turbabuntur timore horribili, & mirabuntur in subitatione insperatae salutis, dicentes inter se, poeniten­tiam agentes, & prae angustia spiritus gementes: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum, & in similitudi­nem improperii. Nos insensati aestimabamus vitam illo­rum insaniam, & finem illorum sine honore. Quomodo ergo computati sunt inter filios Dei, & inter sanctos sors illorum est? Ergo erravimus à via veritatis, & justitiae lumen non luxit nobis, & sol non est ortus nobis. Lassati sumus in iniquitatis via & perditionis, & ambulavimus solitudines difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum jacta­tio contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam um­bra, c. 5. v. 1. T. 68, 97, 182, 195.
  • [Page]Judicium durissimum in his, qui praesunt fiet. Exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormenta patientur, c. 6. v. 6. T. 90.
  • Neque opera attendentes, agnoverunt quis esset arti­fex, sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum acrem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem, aut lu­nam rectores orbis terrarum deos putaverunt: quorum si propter [...] hoc aestimaverunt, sciant quanto his Dominus sit speciosior; aut si virtutes & opera eorum mirati sunt intelligant ab ipsis, quoniam qui haec consti­tuit fortia, fortior est illis, c. 13. v. 1. T. 82, 171.
  • Omnia idola nationum existimaverunt deos, quibus ne­que oculorum usus est ad videndum, neque nares ad per­cipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti in manibus ad contrectandum; sed & pedes eorum pigri ad ambulandum. Homo enim fecit illos, & qui spi­ritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo autem sibi simi­lem homo potcrit Deum fingere; cum sit enim mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior est autem ipse iis quos colit; quoniam ipse quidem vixit, illi autem nunquam, c. 15. v. 15. T. 81, 171. ¶ ib.

EX ECCLESIASTICO.
  • INitium sapientiae metuere Deum, c. 1. v. 16. T. 71.
  • Fili accedens ad servitutem Dei, sta in justitia & ti­more, & praepara animam tuam ad tentationem, c. 2. v. 1. T 159. ¶ ib.
  • In dolore sustine, & in humilitate tua habe patienti­am: quoniam in igne probatur aurum & argentum; ho­mines autem receptibiles in camino humiliationis, ib. v. 4. T. 159, 217.
  • Altiora te ne quaesieris, & fortiora te ne scrutatus fu­eris, c. 3. v. 22. T. 79.
  • Sicut aqua extinguit ignem, sic eleemosyna extinguit peccatum, ib. v. 3 [...] T. 58, 197.
  • Esto pupillis misericorsut pater, & pro viro matri il­lorum, & eris velut filius Altissimi, si obedieris, c. 4. v. 10. T. 90. ¶ ib.
  • Noli citatus esse in lingua tua, & inutilis & remissus in operibus tuis, ib. v. 34. T. 88.
  • Ne dixeris: Peccavi, & quid accidit mihi tristc? Est enim Altissimus patiens redditor, c. 5. v. 4. T. 76.
  • Ne tardes converti ad Dcum, & ne differas de die in diem. Subito enim venit ira illius, ib. v. 8. T. 88.
  • Qui diligit argentum, non satiabitur argento, ib. v. 9. T. 82.
  • Amicus fidelis medicamentum vitae & immortalitatis, c. 6. v. 16. T. 88.
  • Ex tota anima tua time Deum, & sacerdotes ejus san­ctifica, c. 7. v. 29. E. 5.
  • Honora Deum ex tota anima tua, & honorifica sacer­dotes ejus, ib. v. 31. E. 5.
  • Ne pigriteris visitare infirmum, ex his enim in dilecti­one firmaberis, ib. v. 39. T. 89.
  • Longe abesto ab homine habente potestatem occiden­di, & non suspicaberis timorem, c. 9. v. 18. T. 88.
  • Viri justi sint tibi convivae, ib. v. 22. T. 88.
  • Noli te extollere in faciendo opere tuo, c. 10. v. 29. T. 79.
  • Ante mortem ne laudes hominem quenquam, c. 11. v. 28. E. 32.
  • Fili si habes, bene fac tecum, & Deo dignas oblatio­nes offer, memorare quoniam mors non tardat, c. 14. v. T. 58.
  • Ne impediaris orare semper, & non cesses usque ad mortem justificari: quoniam merces Domini manet in aeternum, c. 18. v. 23. T. 91.
  • Vir multum jurans replebitur iniquitate, & non dis­cedet à domo ejus plaga; & si vane juraverit, non justi­ficabitur; & si frustra juraverit, [...] punietur, c. 23. v 12. T. 67. ¶ ib.
  • Ego ex ore altissimi prodivi ante omnem creaturam. Ego in coelis feci, ut oriatur lumen indeficiens, & nebu­la texi omnem terram. Ego in altis habitavi, & thronus meus in columna nubis. Cyrum coeli circuivi, & in pro­fundum abyssi penetravi, & in fluxibus maris ambulavi, & in omni terra steti. Et in omni populo, & in omni gente primatum habui, & omnium excellentium & hu­milium corda propria virtute calcavi. In me omnis spes vitae & virtutis. Transite ad me omnes qui concu­piscitis me, c. 24. v. 5. T. 31. ¶ ib.
  • Beatus qui invenit amicum verum, & qui enarrat ju­stitiam auri audienti, c. 25. v. 12. T. 88. ¶ ib.
  • Vasa figuli probat fornax, & homines justos tentatio tribulationis, c. 27. v. 6. T. 63, 161, 175.
  • Susurro & bilinguis maledictus, multos enim turba­bit pacem habentes, c. 28. v. 15. T. 90.
  • Sepi aures tuas spinis, & noli audire linguam nequam, ib. v. 28. E. 140, 167. T. 115. ¶ ib.
  • Conclude eleemosynam in corde pauperis, haec pro te orabit ab omni malo, c. 29. v. 15. T. 58, 199. ¶ ib.
  • Dona iniquorum non probat Altissimus, c. 34. v. 23. T. 90.
  • Qui haptizatur à mortuo, quid proficit lavatio ejus? c. 34. v. 30. E. 193. T. 235. ¶ ib.

EX ESAIA.
  • AUdi coelum, & auribus percipe terra; quoniam Do­minus locutus est: Filios generavi & exaltavi, ipsi autem me reprobaverunt. Agnovit bos possessorem su­um, & asinus praesepe domini sui: Israel autem me non cognovit, & populus meus me non intellexit. Vae genti peccatrici, populo pleno peccatis. Semen nequam, silii scelesti; dereliquistis Dominum, & in indignationem misistis illum sanctum Israel, c. 1. v. 2. T. 21, 143, 227, ¶ ib.
  • Terra vestra deserta, civitates vestrae igniexustae; re­gionem vestram in conspectu vestro, alieni comedent eam; & deserta & subversa populis alienis derelinque­tur filia Sion, sicut casa in vinea, & sicut custodiarium in cucumerario, quasi civitas quae expugnatur. Et nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, & quasi Gomorra similaremur, ib. v. 7. T. 22.
  • Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum, di­cit Dominus? Plenus sum: holocaustomata arietum, & pinguamina agnorum, & sanguinem taurorum & hirco­ruw nolo. Quis enim exquisivit ista de manibus vestris? v. 11. T. 25. ¶ ib.
  • Jam non laxabo peccata vestra. Cum extenderitis ma­nus, avertam faciem à vobis; etsi multiplicaveritis pre­ces, non exaudiam vos. Manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Lavamini, mundi estote, auserte nequitias ab animis vestris à conspectu oculorum meorum, cessate à nequitiis vestris, discite bonum facere, exquirite judi­cium, conservate eum qui injuriam patitur, judicate pu­pillo, & justificate viduam. Et venite disputemus, dicit Dominus: & si fuerint peccata vestra ut phoeniceum, ut nivem exalbabo: è si fuerint quasi coccinum, ut lanam inalbabo. Et si volueritis & audieritis me, bona terrae edetis. Si autem nolueritis & non audieritis me, gladius vos consumet. Os enim Domini locutum est ista, ib. v. 15. T. 29. ¶ ib.
  • Erit in novissimis diebus (vel temporibus) manife­stus mons Domini, & domus Dei super vertices monti­um, & exaltabitur super colles, & venient super illum omnes gentes, & ambulabunt multi, & dicent: Venite ascendamus in montem Domini, & in domum Dei Jacob, & nunciabit nobis viam ejus, & ambulabimus in illa. De Sion enim procedet lex, & verbum Domini de Hie­rusalem, & judicabit inter gentes, & redarguet populum multum; & concident gladios suos in aratra, & lanceas suas in falces, & jam non discent pugnare, c. 2. v. 3. E. 217. T. 23, 43. ¶ ib.
  • [Page]Venite ambulemus in lumine Domini. Dimisit enim populum suum domum Israel, ib. v. 5. T. 23.
  • Adoraverunt eos quos fecerunt digiti eorum, & cur­vatus est homo, & humiliatus est vir, & non laxabo il­lis, ib. v. 8. E. 162. T. 124, 172, 191.
  • Dies enim Domini Sabaoth super omnem injuriosum & superbum, & super omnem elatum & excelsum, ib. v. 12. E. 127.
  • Ecce dominator Dominas Sabaoth auferet à Juda & ab Hierusalem valentem & validum, valentiam panis & valentiam aquae, c. 3. v. 1. T. 29.
  • Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, & semitam pedum vestrorum turbant, ib. v. 11. E. 67. T. 90. I. 8.
  • Exaltatae sunt filiae Sion, & ambulaverunt alto collo, & nutu oculorum, & incessu pedum trahentes tunicas, & pedibus simul ludentes. Et humiliabit Deus principa­les silias ion, & revelabit Dominus habitum earum, & auferet Dominus gloriam vestis illarum, & ornamenta ea­rum & crines, & cincinnos, & lunulas, & discriminalia, & armillas & botronatum, & dextralia, & annulos, & inaures & serica contexta cum auro & hyacintho. Et erit pro odore suavitatis pulvis, & pro cingulo reste cingeris, & pro ornamento capitis aureo calvitium habebis, ib. v. 16. T. 98. ¶ ib.
  • Septem mulieres apprehendent hominem unum, c. 4. T. 179.
  • Vinca Domini Sabaoth domus Israel est, c. 5. v. 7. E. 153.
  • Vae qui conjungunt domum ad domum, & agrum ad agrum continuant, ut auferant proximo suo aliquid. Nunquid habitabitis soli super terram? ib. v. 8. T. 82. ¶ ib.
  • Vae qui arguti sunt in semetipsis, ib. v. 21. T. 29.
  • Et in his omnibus non sunt conversi; igitur extollet signum in gentes quae longe sunt, & attrahet illos à sum­mo terrae. Et ecce cito leviter venient, non esurient, ne­que sitient, ib. v. 25. T. 28.
  • Vade & die populo isti: Aure audietis & non intelli­getis, & vi entes videbitis & non videbitis. Incrassavit enim cor populi hujus, & auribus graviter audierunt, & oculos suos concluserunt, ne forte videant oculis, & au­ribus audiant, & corde intelligant, & revertantur, & cu­rem illos, c. 6. v. 9. T. 16, 21.
  • Si non credideritis, neque intelligetis, c. 7. v. 9. T. 22, 77.
  • Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens: Pete tibi signum à Domino Deo tuo, in altitudinem sursum, & in altitudinem deorsum. Et dixit Achaz: Non petam, & non tentabo Dominum Deum meum. Et dixit: Audite ergo domus David: Non pusillum vobis certamen cum hominibus, quoniam Deus praestat agonem, Propter hoc dabit Deus ipse vobis signum: Ecce virgo in utero [...] & pariet silium, & vocabitis nomen ejus Emma­nuel. Butyrum & mel manducabit; priusquam cognos­cat ut praeferat mala, commutabit bonum, ib. v. 10. E. 21. T. 37. ¶ ib.
  • Tunc manifesti erunt, qui signant legem ne discant. Et dicet: Expecto Deum qui avertit faciem suam a do­mo Jacob. & sidens ero in illum, c. 8. v. 16. T. 23. ¶ ib.
  • Terra / abulon & terra Nephtalim via maris, & ceteri qui maritima inhabitatis, & trans Jordanem [...] gen­tium; populus ambulans in tenebris, videte lumen mag­num. qui habitatis in regione umbrae mortis, lumen lu­cebit super vos, c. 9. v. 1. T. 28.
  • Ecce natus est nobis puer, & datus est nobis filius, cu­jus imperium super humeros ejus, & vocatum est [...] ejus magnae cogitationis nuncius, ib. v. 6. T. 45. ¶ ib.
  • Verbum consummans & brevians in justitia: quoni­am sermonem breviatum faciet Deus in toto orbe [...] c. 10. v. 22. T. 32, 151.
  • Et exibit virga de radice Jesse, & flos de radice ejus as­cendet, & requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae & intellectus, spiritus consilii & [...] spiritus scientiae & pietatis, & implebit eum spiritus [...] Domini, c. 11. v. 1. T. 38. ¶ ib.
  • Et erit in die illa radix Jesse, qui surget imperare om­nibus gentibus: in illum gentes sperabunt, & erit [...] ejus honor, ib. v. 10. T. 28.
  • Ululate, proximus est enim dies Domini, & [...] à Deo erit. Ecce enim dies Domini venit, [...] in­dignationis & irae, ponere orbem terrae desertum, & [...] perdere ex eo, c. 13. v. 9. T. 19.
  • Tu autem dixisti in animo tuo, in coelum [...] super stellas Dei ponam sedem meam, sedebo in [...] alto super montes altos in Aquilonem, ascendam super nubes, ero similis Altissimo. Tu vero ad inseros de [...] in fundamenta terrae, & qui te videbunt [...] super te, c. 14. v. 13. E. 127. ¶ ib.
  • Hic homo qui concitat terram, & commovet [...] qui ponit orbem terrae totum desertum, ib. v. 16. T. 91.
  • Edamus & bibamus, cras enim moriemur. Non remit­tetur vobis peccatum istud, quoadusque moriamini, c. 22. v. 13. T. 82.
  • Domine Deus, altum est brachium tuum, & non scie­bant: cum cognoverint autem, confundentur, c. 26. v. 11. T. 33. ¶ ib.
  • Ecce ego immitto in fundamenta Sion lapidem perti­osum, electum, summum, angularem, honoratum, & qui crediderit in eum, non confundetur, c. 28. v. 16. T. 42.
  • Et dedit illis Deus spiritum transpunctionis, ib. v. [...] E. 134. T. 127. ¶ ib.
  • Et erunt vobis hi omnes sermones, sicut sermones li­bri qui signatus est: quem si dederis homini scienti lite­ras ad legendum, dicet: Non possum legere, signatus est enim, c. 29. v. [...] T. 21.
  • Populus este labiis honorisicat me, cor vero eorum longe separatum est à me. Sine causa autem colunt me. mandata & doctrinas hominum docentes, ib. v. 13. E. 155, 170, 212. T. 22, 212.
  • Sed in illa die audient surdi sermones libri, & qui in tenebris, & qui in nebula sunt; oculi caecorum vide­bunt, ib. v. 18. T. 22.
  • Perdam sapientiam sapientium, & prudentiam pruden­tium reprobabo, ib. v. 14. T. 210.
  • Vae vobis filii desertores: Haec dicit Dominus: [...] consilium & non per me, & fecistis conventionem, & non per spiritum meum adjicere peccata super pecca­ta, c. 30 v 1. E. 129. ¶ ib.
  • Cum conversus gemueris, tunc salvaberis, & scies ubi fueris, ib. v. 15. E. 67. T. 138. ¶ ib.
  • Nunc exsurgam dicit Dominus, nunc clarificabor, nunc exaltabor, nunc videbitis, nunc intelligetis, nunc confundemini: vana erit fortitudo spiritus vestri, ignis vos consumet, c. 33. v. 10. T. 47
  • Confortamini manus resolutae, & genua debilia ex­hortamini. Qui estis pusillanimi, nolite metuere. Deus noster judicium retribuet, ipse veniet, & salvos faciet nos. Tunc aperientur oculi caecorum, & aures surdo­rum audient, tunc saliet claudus sicut cervus, & plana erit lingua mutorum, quia rupta est in deserto aqua, & rivus in terra sitienti, c. 35. v. 3. T. 36.
  • Vox clamantis in deserto, parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri. Omnis rivus implebitur, & om­nis mons & collis humiliabitur: & erunt omnia tortuosa in directum, & aspera in campum, & videbitur claritas Domini, & videbit omnis caro salutare Dei, quoniam Dominus locutus est, c. 40. v. 3. T. 34. ¶ ib.
  • Clama: Omnis caro foenum, & omnis claritas ejus ut flos foeni. Aruit foenum, & flos decidit: sermo autem Domini manet in aeternum, ib. v. 6. T. 81. 95.
  • [Page]Ecce feci te sicut rotas vehiculi triturantis novas in serras formatas, & triturabis montes, & extenuabis col­les, & sicut lanuginem pones, & ventilabis, & ventus oc­cupabit illos, & procella disperget: tu autem jucunda­beris in sanctis Israel, & exultabunt inopes & egeni; quae­rent enim aquam, & non erit, lingua enim illorum à siti siccabit. Ego Dominus Deus, ego exaudiam Deus Israel, & non derelinquam eos; sed aperiam inter montes flumi­na, & in mediis campis fontes. Faciam desertam in ne­mora aquosa, & sitientem terram in aquaeductus; po­nam in inaquosam terram cedrum, & buxum, & myr­tum, & cupressum, & populum; ut videant & cognos­cant & sciant & credant simul, quia manus Domini fecit ista, & sanctus Israel ostendit, c. 41. v. 15. T. 33. ¶ ib.
  • Non clamabit, neque audiet quis in plateis vocem ejus; arundinem quassatam non confringet, & linum fumigans non extinguet; sed in veritate proseret judici­um. Fulgebit & non quassabitur quoadusque ponat in terra judicium, & in nomine ejus gentes credent, ib. v. 3. T. 39.
  • Ego Dominus Deus, vocavi te in justitia, ut teneam manum tuam, & confortabo te; & dedi te in testamen­tum generis mei, in lumen gentium, aperire oculos caeco­rum, producere à vinculis vinctos, & de domo carceris sedentes in tenebris. Ego Dominus Deus, hoc mihi no­men est, claritatem meam alii non dabo, neque virtutes meas sculptilibus, ib. v. 6. T. 36.
  • Dominus Deus virtutum prodibit, & comminuet bel­lum. Excitabit certamen, & clamabit super inimicos suos cum fortitudine. Tacui. Nunquid semper tacebo? ib. v. 13. T. 48, 220.
  • Quis dedit in direptionem Jacob, & Israel iis qui praedabantur illum? Nonne Deus cui peccaverunt, & nolebant in viis ejus ambulare, neque audire legem ejus? Et superduxit super eos iram animationis suae, ib. v. 24. T. 131, 150. ¶ ib.
  • Noli timere, quia te redemi, & vocavi te nomine tuo, meus es tu. Et si transieris per aquam, tecum sum, & flu­mina te non inundabunt. Et si transieris per ignem, non combureris, & flamma te non comburet. Quoniam ego Dominus Deus tuus, sanctus Israel, qui te salvum facio, c. 43. v. 1. T. 176. ¶ ib.
  • Nolite ergo priora meminisse, & antiqua nolite re­putare. Ecce facio nova, quae nunc orientur, & cognos­cetis; & faciam in deserto viam & flumina in loco ina­quoso, adaquare genus meum electum, plebem meam quam acquisivi, ut virtutes meas exponeret, ib. v. 18. E. 150. T. 24. ¶ ib.
  • Sic dicit Dominus Christo meo Domino, cujus tenui dexteram, ut exaudiant eum gentes. Et fortitudinem regum disrumpam; aperiam ante ipsum portas, & ci­vitates non claudentur, c. 45. v. 1. T. 28. ¶ ib.
  • Sic dicit Dominus Deus Sabaoth: Fatigata est AEgy­ptus, & negotiatio AEthiopum, & Sabaim viri alti ad te transgredientur, & tui erunt servi, & post te ambula­bunt vincti compedibus; & adorabunt te, & in te pre­cabuntur, quoniam in te Deus est, & non est Deus alius praeter te. Tu enim es Deus, & non sciebamus, Deus Is­rael salvator. Confundentur, & reverebuntur omnes, qui adversantur tibi, & cadent in confusionem, ib. v. 14. T. 34.
  • Si [...] per deserta adducet illos, aquam de petra producet illis, scindetur petra, & fluet aqua, & bibet plebs mea, c. 48. v. 21. E. 151. T. 24.
  • Non sum contumax, neque contradico, c. 50. v. 5. T. 39, 220.
  • Dorsum meum posui ad flagella, & maxillas meas ad palmas, faciem autem, meam non averti à foeditate sputo­rum, & fuit Deus auxiliator meus, ib. v. 6. T. 39.
  • Revelavit Dominus brachium suum, illum sanctum, in conspectu omnium gentium, videbunt omnes gentes ipsa suprema terrae salutem à Deo, c. 52. v. 10. T. 33.
  • Discedite, discedite, exite inde, & immundum nolite tangere. Exite de medio ejus, separamini qui fertis vasa Domini, ib. v. 11. T. 75, 126. ¶ ib.
  • Quibus non est nunciatum de co, videbunt; & qui non audierunt, intelligent, ib. v. 15. T. 28.
  • Domine, quis credidit auditui nostro, & brachium Do­mini cui revelatum est? Annunciavimus coram ipso si­cut pueri, sicut radix in terra sitienti. Non est figura ejus neque claritas: & vidimus illum, & non [...] figu­ram neque speciem; sed figura ejus sine honore, & de­ficiens praeter ceteros homines. Homo in plaga positus; & sciens ferre imbecillitatem: quia aversa est facies ejus, inhonoratus est, & non est computatus. Hic peccata no­stra porcat, & pro nobis dolet, & nos putavimus illum esse in dolore, & in plaga, & in vexatione: ipse autem vulneratus est propter facinora nostra, & infirmatus est propter peccata nostra. Doctrina pacis nostrae super il­lum, & livore ejus sanati sumus. Omnes sicut oves erra­vimus, homo à via sua erravit. Et Deus tradidit illum pro peccatis nostris, & ipse propterea quod vexatus est, non aperuit os suum, c. 53. v. 1. T. 33. 39.
  • Sicut ovis ad victimam ductus est, & sicut agnus co­ram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum: in humilitate judicium ejus sublatum est, nativitatem ejus quis enarrabit? Quoniam auferetur à terra vita ejus à facinoribus populi mei adductus est ad mortem, & dabo malos pro sepultura ejus, & ipsos divites pro merte ejus: quia facinus non fecit, neque insidias ore suo. Propter ea ipse consequetur multos, & fortium dividet spolia: propterea quod tradita est ad mortem anima ejus. & in­ter facinorosos [...] est. Et ipse peccata [...] pertulit, & propter facinora illorum traditus est, ib. v. 7. E. 30. T. 16, 40. 220.
  • Jucundare sterilis quae non paris, erumpe & exclama quae non parturis, quia multi filii [...] magis quam ejus quae habet virum. Dixit enim Dominus: Dilata lo­cum tabernaculi tui, & aulaeorum tuorum, & fige. No­li parcere, longas fac mensuras tuas, & palos tuos con­firma. Adhuc in dexteram tuam, & in sinistram ex­tende, & semen tuum gentes possidebit, & civitates desertas inhabitabit. Noli timere quia revinces, neque reverearis, quia maledicta es, quoniam confusionem aeternam oblivisceris, c. 54. v. 1. T. 26.
  • Qui sititis, vadite ad aquam, & quotquot non habe­tis pecuniam, euntes emite, & bibite sine pecunia, c. 55. v. 1. T. 89.
  • Ecce testem manifestavi illum [...] principem & imperantem gentibus. Gentes quae non noverunt te, invocabunt te; & populi qui ignorabant te, ad te consu­gient, ib. v. 4. T. 28.
  • Quaerite Dominum, & cum inveneritis, invocate eum. Cum autem appropinquaverit vobis, relinquat impius vias suas, & vir facinorosus cogitationes suas, & conver­tatur ad Dominum, & misericordiam consequetur; quia in multum remittet peccata vestra, ib. v. 6. T. 65.
  • Videte quomodo justus perit, & nemo [...] & viri justi tolluntur, & nemo recognoscit. A sacie enim injustitiae sublatus est justus, & erit in pace sepultura ejus. c. 57. v. 1. T. 40.
  • Illis fudistis libamina, & illis imposuistis [...] su­per haec non indignabor? dicit Dominus, ib. v. 6. E. 134, 162. T. 172.
  • Exclama in fortitudine, & noli parcere: sicut tuba exalta vocem tuam, & annuncia plebi meae peccata ipso­rum, & domui Jacob facinora eorum, &c, c. 58. v. 1. T. 57, 198. ¶ ib.
  • Solve omnem nodum injustitiae, resolve suffocationes impotentium commerciorum. Dimitte quassatos in re­quiem, & omnem consignationem injustam dissipa. Fran­ge esurienti panem tuum, & egenos sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, vesti, & domesticos se­minis tui non despicies. Tunc erumpet temporaneum lu­men tuum, & vestimenta tua cito orientur, & praeibit ante te justitia, & claritas Dei circundabit te. Tunc ex­dicet: & Deus exaudiet te, & dum adhuc loqueris, dicet: Ecce adsum, ib. v. 6. T. 86, 153. ¶ ib.
  • Nunquid non valet manus Domini ut salvos faciat, aut gravavit aurem ut non exaudiat? Sed peccata ve­stra inter vos & Deum separant, & propter peccata vestra [...] faciem suam à vobis ne misereatur. Manus enim vestrae inquinatae sunt sanguine, & digiti vestri in pecca­tis. Labia autem vestra locuta sunt facinus, & lingua ve­stra injustitiam meditatur. Nemo loquitur vera, neque est judicium verum. Fidunt in vanis, & loquuntur ina­nia, qui parturiunt dolorem, & pariunt facinus, c. 59. v. 1. T. 78, 131, 190.
  • [Page]Spiritus Domini super me propter quod unxit me, be­ne nunciare pauperibus misit me, curare contribulatos corde, praedicare captivis remissionem, & caecis visum, vocare annum Domini acceptabilem & diem retributio­nis, c. 61. v. 1. T. 38.
  • Quis est iste qui venit de Edom, rubor vestimentorum ejus ex Bosor? Quare rubicunda sunt vestimenta tua, & indumenta tua velut à calcatione torcularis pleni & percalcati? c. 63. v. 2. E. 150. ¶ ib.
  • Torcular calcavi solus, filiae Sion, ib. v. 3. T. 36.
  • Non senior neque angelus, sed ipse Dominus libera­bit illos, quia diliget eos & parcet eis, & ipse redimet eos. ib. v. 9. T. 36. ¶ ib.
  • Manifestus factus sum eis, qui me non quaerunt; in­ventus sum ab eis, qui me non interrogabant. Dixi: Ec­ce sum, genti quae non invocavit nomen meum, c. 65. v. 1. T. 28.
  • Expandi manus meas tota die ad plebem contuma­cem & contradicentem mihi, qui ambulant vias non bonas, sed post pecata sua, ib. v. 2. T. 44. ¶ ib.
  • Ecce qui serviunt mihi, manducabunt; vos autem esurietis. Ecce qui mihi serviunt, jucundabuntur; vos autem confundemini. Vos interficiet Dominus; eis au­tem qui serviunt mihi, nomen nominabitur novum, quod benedicetur in terra, ib. v. 13. T. 29.
  • Sic dicit Dominus Deus: Coelum mihi thronus, & ter­ra suppedaneum pedum meorum. Quam mihi sedem aedi­ficabitis aut quis locus ad requiem mihi? Omnia enim ista fecit manus mea, & sunt mea omnia ista, c. 66, v. 1. E. 20. 51. T. 33, 62.
  • Et super quem aspiciam alium, nisi super humilem & quietum, & trementem sermones meos, ib. v. 2. E. 29, 51. T. 62, 71.
  • Ecce enim Dominus sicut ignis veniet, & sicut pro­cella currus ejus, retribuere in ira vindictam. In igne enim Domini judicabuntur, & in gladio ejus vulnera buntur, ib. v. 15. T. 220. ¶ ib.
  • Venio colligere omnes gentes & linguas, & venient & videbunt claritatem meam, & dimittam super eos sig­num, & mittam ex eis conservatos in gentes quae longe sunt, quae non audierunt nomen meum, neque viderunt gloriam meam, & nunciabunt claritatem meam in gentes, ib. v. 18. T. 28.
  • Vermis eorum non morietur, & ignis eorum non ex­tinguetur; & erunt ad visionem universae carni, ib. v. ult. T. 195.

EX HIEREMIA.
  • PRius quam te formarem in utero, novi te: & prius­quam exires de vulva, sanctificavite, & prophetam in gentibus posui te, c. 1. v. 5. T. 28, 130.
  • Me dereliquerunt fontem aquae vivae, & effoderunt sibi lacus detritos, qui non possunt aquam portare, c. 2. v. 13. E. 189. T. 21. ¶ ib.
  • Sine causa percussi filios vestros, disciplinam non ac­ceperunt, ib. v. 30, T. 188.
  • Et moechata est in lignum & lapidem, & in his omni­bus non est reversa ad me, c. 3. v. 9. E. 157.
  • Et dabo vobis pastores secundum cor meum, & pas­cent oves pascentes cum disciplina, ib. v. 15. E. 7. T. 24, 84. 93.
  • Haec dicit Dominus viris Juda, & qui inhabitant Je­rusalem: Renovate inter vos novitatem, & ne semina­veritis in spinis; circumcidite vos Deo vestro, & cir­cumcidite praeputium cordis vestri, ne exeat sicut ignis ira mea, & exurat, & non sit qui extinguat, c. 4. v. 4. T. 23. ¶ ib.
  • Verberasti eos, nec doluerunt: flagellasti eos, nec vo­luerunt credere, nec accipere disciplinam, c. 5. v. 3. T. 188.
  • Ecce sermo Domini factus est eis in maledictum, & non volunt illum, c. 6. v. 10. T. 21.
  • Audite vocem tubae. Et dixerunt: Non [...] Propter hoc audient gentes, & qui pascent pecora in [...] ib. v. 17. T. 28.
  • Noli orare pro populo hoc, & noli postulare pro eis in prece & oratione, quia non exaudiam in tempore quo in vocabunt me, in tempore affictionis suae, c. 7. v. 16. T. 130, 172. ¶ ib.
  • Haec dicit Dominus: Nunquid qui cadit, non sur­get, aut qui avertitur, non convertetur? c. 8. v. 4. T. 90.
  • Cognovit tempus suum turtur & hirundo, rurispas­seres custodierunt tempora introitus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini. Quomodo dice­tis, sapientes sumus, & lex Domini nobiscum est? Incas­sum facta est metatura falsa, scribae confusi sunt, sapientes trepidaverunt, & capti sunt, quia verbum Domini re­probaverunt, ib. v. 7. T. 21. ¶ ib.
  • Non glorietur sapiens in sapientia sua, neque glorie­tur fortis in fortitudine sua, neque glorietur dives in di­vitiis suis; sed in hoc glorietur qui gloriatur, intelligere & nosse quoniam ego sum Dominus, qui facio [...] & judicium & justitiam super terram; quoniam in his est voluntas mea, dicit Dominus, c. 9. v. 23. T. 64.
  • Haec dicit Dominus: Secundum viam gentilium ne ambulaveritis, c. 10. v. 2. T. 75.
  • Domine significa mihi & cognoscam, tunc vidi medita­tiones eorum. Ego sicut agnus sine malitia perductus sum ad victimam, in me cogitaverunt cogitatum dicentes: Venite mittamus lignum in panem ejus, & eradamus [...] terra vitam ejus, & nomem ejus non erit in memoria am­plius, c. 11. v. 18. T. 41, 44. ¶ ib.
  • Exterrita est quae parit, & taeduit anima ejus. Subiit sol ei cum adhuc medius dies esset; confusa est & maledi­cta, reliquos eorum in gladio dabo in conspectu inimi­corum eorum, c. 15. v. 9. T. 46.
  • Ut quid, qui contristant me, praevalent? Plaga mea solida est, unde sanabor? Dum fit, facta est mihi quasi aqua mendax, non habens fidem, ib. v. 18. E. 201. ¶ ib.
  • Et auferam de civitatibus Juda, & de quadriviis Hie­rusalem vocem laetantium, & vocem gaudentium, vocem sponsi, & vocem sponsae, c. 16. v. 9, T. 43.
  • Maledictus homo qui spem habet in homine c. 17. v. 5. T. 65, 129.
  • Benedictus homo qui fidit in Domino, & erit in Deo spes ejus, ib. v. 7. T. 65.
  • Et homo est, & quis cognoscet eum, ib. v. 9. T. 37. ¶ ib.
  • Nolite audire sermones pseudoprophetarum, quoni­am visiones cordis eorum frustrantur eos. Loquuntur, sed non ab ore Domini. Dicunt eis qui abjiciunt verbum Domini: Pax erit vobis, & omnibus ambulantibus in vo­luntatibus suis: Omnis qui ambulat in errorem cordis sui, non venient super eum mala, c. 23. v. 16. E. 83. T. 112. ¶ ib.
  • In novissimo dierum cognoscetis ea, ib. v. 20. T. 22.
  • Non locutus sum ad eos, & ipsi prophetaverunt. Si stetissent in substantia mea, & audissent verba mea, & si docuissent populum meum; convertissem eos à malis co­gitationibus eorum, ib. v. 21. T. 112. ¶ ib.
  • Ego Deus approximans, & non Deus de longinquo? Si absconditus fuerit homo in absconditis, ergo ego non videbo eum? Nonne coelum & terram ego impleo, dicit Dominus, ib. v. 23. T. 80, 134, 140.
  • Quid est paleis ad triticum? Propter hoc ecce ego ad prophetas, dicit Dominus, qui furantur verba mea n­nusquisque à proximo suo, & seducunt populum meum in mendaciis suis & in erroribus suis, ib. v. 28. E. 157. T. 140.
  • [Page]Misi ad vos servos meos prophetas, ante lucem mitte­bam, (& non audiebatis me, neque intendebatis auribus vestris) dicens: Convertatur unusquisque à via sua mala, & à nequissimis affectationibus vestris; & habita­bitis in terra ista, quam dedi vobis & patribus vestris à seculo & usque in secula, c. 25. v. 4. T. 20.
  • In die illa contribulabo jugum a vertice illorum, & vincula illorum disrumpam, & non operabuntur aliis, sed operabuntur Domino Deo, & David regem suscita­bo ipsis, c. 30. v. 8. T. 24.
  • Audite verbum Domini gentes, & nunciate insulis quae longe sunt, dicite: Qui dispergit Israel congrega­bit illum, & custodiet sicut pastor gregem suum; quia eruit Dominus Jacob, & eruit de manu fortioris illius, c. 31. v. 10. T. 24.
  • Ecce dies veniunt, dicit Dominus, & consummabo domui Israel, & domui Juda testamentum novum. Non secundum testamentum quod disposui patribus eorum in die qua apprehendi manus eorum, ut educerem eos de terra AEgypti; quia non permanserunt in testamento meo, & ego neglexi eos, dicit Dominus. Quia hoc testamen­tum, quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus: Dans leges meas, in sensum illorum scribam illas, & ero illis in Deum, & ipsi erunt mihi in plebem; & non docebunt unusquisque fratrem suum, dicentes: Dignosce Dominum, quia omnes scient me à minimo usque ad maximum corum; quia propitius ero iniqui­tatibus eorum, & peccatorum eorum non ero memor amplius, ib. v. 31. T. 23. ¶ ib.
  • Maledictus qui facit opera Dei negligenter, c. 48. v. 10. T. 73.

EX BARUCH.
  • HIc Deus noster, & non deputabitur alius absque illo; qui in venit omnem viam prudentiae, & dedit eam Jacob puero suo, & Israel dilecto sibi: in terris visus est, & cum hominibus conversatus est, c. 3. v. 35. T. 35.
  • In sensu debet tibi adorari, Deus, c. 6. v. 5. T. 141. ¶.

EX EZECHIELE.
  • DIcit Deus: Transi per mediam Hierusalem, & no­tabis signum super frontes virorum qui ingemunt & moerent ob iniquitates quae fiunt in medio ipsorum, c. 9. v. 4. T. 46, 194. ¶ ib.
  • Vadite & caedite & nolite parcere oculis vestris. Noli­te misereri senioris aut juvenis & virginis; & mulieres interficite ut perdeleantur. Omnem autem super quem signum scriptum est ne tetigeritis. ib. v. 5. T. 194. ¶ ib.
  • Terra quaecunque peccaverit mihi ut delinquat deli­ctum, extendam manum meam super eam, & obteram stabilimentum panis, & immittam in eam famem, & aufe­ram ab ea hominem & pecora. Et si suerint tres viri hi in medio ejus, Noe, & Daniel, & Job; non liberabunt filios neque filias, sed ipsi salvi erunt, c. 14. v. 12. T. 130, 172.
  • Homo autem qui erit justus, hominem non opprimet, & pignus debitoris reddet, & rapinam non faciet, & pa­nem suum esurienti dabit, & nudum operiet, & pecuni­am suam in usuram non dabit, c. 18. v. 7. T. 78. ¶ ib.
  • Omnes animae meae sunt, sicut anima patris & anima filii. Anima quae peccaverit, ipsa morietur, ib. v. 20. E. 113.
  • Justitia justi super eum erit, & scelus scelerati super eum erit, ib. v. 20. E. 113.
  • Nolo mortem morientis, quantum ut revertatur & vivat, ib. v. 32. T. 138, 211.
  • Malo poenitentiam peccatoris quam mortem, c. 33. v. 11. T. 90.
  • Justitia justi non liberabit eum, in quacunque die ex­erraverit, ib. v. 12. T. 174, 216.
  • Ecce lac consumitis, & lanis vos tegitis: & quod cras­sum est interficitis, & oves meas non pascitis. Quod in­firmatum est non confortastis, & quod male habuit non corroborastis, & quod contribulatum est non consoli­dastis, & quod errabat non revocastis, & quod periit non inquisistis, & quod forte fuit, confecistis labore. Et dis­persae sunt oves meae, co quod non sunt pastores, & factae sunt in comesturam omnibus bestiis agri; & non fuit qui inquireret neque qui revocaret. Propterea haec di­cit Dominus: Ecce ego super pastores, & inquiram oves meas de manibus corum, & avertam eos, ut non pascant oves meas, & jam non pascent eas, & extraham oves me­as de ore corum, & pascain eas cum judicio, c. 34. v. 10. E. 16, 111, 119, 178. T. 24 ¶ ib.
  • Et aspergam super vos aquam mundam, & mundabi­mini ab omnibus immunditiis vestris, & ab omnibus si­mulacris vestris emundabo vos, & dabo vobis cor no­vum & spiritum novum dabo in vobis, c. 36. v. 25. E. 186, 190.
  • Ipsi dicunt; Arida facta sunt ossa nostra, periit spes nostra, expiravimus; propterea prophetiza, & dic: Haec dicit Dominus: Ecce ego aperio monumenta ve­stra, & educam vos de monumentis vestris, & inducam vos in terram Israel. Et dabo spiritum meum in vos, & vivetis. Et ponam vos in terram vestram, & cognosce­tis quoniam ego Dominus locutus sum, & faciam, dicit Dominus, c. 37. v. 11. T. 81.

EX DANIELE.
  • ET ecce imago nimis magna, & contemplatio ejus imaginis metuenda, & elata stabat contra te; cujus caput fuit ex auro bono, pectus & brachia ejus argentea, venter & femora aerea, pedes autem ex parte quidem [...] ex parte autem fictiles; quoadusque abscissus est lapis de monte sine manibus concidentium, & percussit imaginem super pedes ferreos & fictiles, & comminuit eos minutatim, & fractum est simul ferrum & testa, & aera­mentum & argentum & aurum: & facta sunt minuta quasi palca aut pulvis in area aestate. & ventilavit illa ventus, ita ut nihil remanserit ex illis: & lapis qui per­cussit imaginem, factus est mons magnus, & implevit to­tam terram, c. 2. v. 31. T. 43.
  • Responderunt autem Sidrac, Misac, & Abdenago, & dixerunt regi Nabuchodonosor: Rex non opus est no­bis de hoc verbo respondere tibi. Est enim Deus cui nos servimus potens eripere nos de camino ignis ardentis, & de manibus tuis, Rex, liberabit nos. Et si non, notum sit tibi, quia diis tuis non servimus & imaginem auream, quam statuisti, non adoramus, c. 3. v. 16. E. 13, 122, 114, 144, 175. T. 64, 178. ¶ ib.
  • Stans Azarias precatus est, aperuit os suum, & exomo­logesin faciebat Deo simul cum sodalibus suis in medio ignis, ib. v. 24. T. 113, 136.
  • Tunc illi tres quasi ex uno ore hymnum. canebant, & benedicebant Dominum, ib. v. 51. T. 113 142
  • Propterea Rex consilium meum placeat tibi, & pec­cata tua eleemosynis redime, & injustitias tuas misera­tionibus pauperum, & erit Deus patiens peccatis [...] c. 4. v. 27. T. 199. ¶ ib.
  • Videbam in visu nocte, & ecce in nubibus coeli quasi silius hominis veniens, venit usque ad veterem dierum, &c stetit in conspectu ejus, & qui assistebant ei obtule­runt eum, & data est ei potestas [...] & omnes reges tei­rae per genus, & omnis claritas serviens ei, & potestas ejus aeterna quae non auferetur, & regnum ejus non cor­rumpetur, c. 7. v. 13. T. 4. ¶ ib.
  • Domine Deus magnus & fortis & metuendus, qui ser­vas testamentum tuum & miserationes tuas iis qui te di­ligunt & conservant imperia tua: peccavimus, facinus admisimus, impii suimus, transgressi sumus, ac deserui­mus praecepta tua & judicia tua; non audivimus verba puerorum tuorum prophetarum, qui locuti sunt in no­mine tuo super reges nostros, & omnes gentes, & omnem terram. Tibi Domine gloria, tibi justitia, nobis autem confusio, c. 6. v. 4. T. 136.
  • Muni sermones, & signa librum, usque ad tempus con­summationis quoad discant multi, & impleatur agnitio; quoniam cum fiat dispersio, cognoscent omnia haec, c. 12. v. 4. T. 22.
  • [Page]Duo presbyteri Susannam pudicam corrumpere cona­ti sunt c. 13. V. 20. E. 83.
  • Daniel cum compelleretur adorare idolum Bel, dixit: Nihil colo nisi Dominum Deum meum, qui condidit coe­lum & terram, c. 14. v. 4. E. 123. T. 178. ¶ ib.
  • Prandium Danieli allatum est ab Abacuc, ib. v. 30. T. 148, 201.

EX OSEA.
  • ERit enim quo loco dicetur, non populus meus, illo loco vocabuntur filii Dei vivi, c. 1. v. 10. T. 26.
  • Vocabo non populum meum, populum meum, & non dilectam, dilectam, c. 2. v. 24. T. ib.
  • Audite sermonem Domini filii Israel, quia judicium est Domini adversus incolas terrae, eo quod neque mise­ricordia, neque veritas, neque agnitio Dei sit super ter­ram. Sed execratio & mendacium, & caedes, & furtum, & adulterium diffusum est super terram. Sanguinem singuini supermiscent. Iccirco terra lugebit cum uni­versis incolis suis, cum bestiis agri, cum serpentibus terrae, cum volucribus coeli, & deficient pisces maris, ut nemo judicet, nemo revincat, c. 4. v. 1. T. 78, 188.
  • Diluculo vigilabunt, ad me dicentes: Eamus & rever­tamur ad Dominum Deum nostrum, c. 6. v. 1. T. 154.
  • Vivificabit nos. post biduum, die tertia resurge­mus, ib. v. 2. T. 47. ¶ ib.
  • Misericordiam volo magis quam sacrificium, & agniti­onem Dei plusquam holocaustomata, ib. v. 6. T. 58. ¶ ib.
  • Sibimetipsis [...] regem, & non per me, c. 8. v. 4. E. 129, 172. ¶ ib.
  • Sacrificia eorum tanquam panis luctus, omnes qui manducant ea, contaminabuntur, c. 9. v. 4. E. 129, 171, 184.
  • Non faciam juxta iram indignationis meae, non sinam deleri Ephraim, quoniam Deus ego sum; & non homo in te sanctus, & non introibo in civitatem, post Deum ibo, c. 11. v. 9. T 35.

EX JOELE.
  • REvertimini ad me ex toto corde vestro, in jejunio, in ploratione, & planctu: & discindite corda ve­stra, & non vestimenta, & revertimini ad Dominum Deum vestrum, quoniam misericors est, & pius, & pati­ens, & miserator, multae miserationis, & qui sententiam flectat adversus malitias irrogatas, c. 2. v. 12. E. 111. T. 134, 138, 211. ¶ ib.
  • Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium: & indici­te curationem, aggregate populum, sanctificate Ecclesi­am, excipite majores natu, colligite parvulos lactentes; procedat sponsus de cubili suo, & sponsa de thalamo suo, ib. v. 15. T. 43. ¶ ib.

EX AMOS.
  • ET pluam super unam civitatem, & super aliam non pluam. Pars una compluetur, & pars super quam non pluero, [...] Et congregabuntur duae & tres civi­tates in unam civitatem potandae aquae causa, nec satia­buntur; & non convertimini ad me, dicit Dominus, c. 4. v. 7. T. 187.
  • Quaerite Deum, & vivet [...] vestra, c. 5. v. 6. T. 195.
  • Et erit in die illo dicit Dominus, occidet sol meridie, & obtenebrabitur dies lucis, & convertam dies festos vestros in luctum, & omnia cantica vestra in lamentatio­nem, c. 8. v. 9. T. 46. ¶ ib.

EX MICHEA.
  • QUoniam de Sion lex proficiscetur, & sermo Domini de Hierusalem; & judicabit inter plurimos popu­los, & re vincet, & deteget validas nationes, c. 4. v. 2. T. 23.
  • Et tu Bethleem domus Ephrata non exigua es, ut con­stituaris in millibus Juda; ex te mihi procedet ut [...] princeps apud Israel; & processiones ejus à [...] diebus seculi, c. 5. v. 2. T. 15, 39. ¶ ib.

EX ABACUC.
  • JUstus ex fide mea vivet, c. 2. v. 4. T. 22, 77. ¶ ib.
  • Ille vero qui praesumit & contumax est, vir [...] ja­ctans, nihil omnino perficiet, qui dilatavit tanquam in­fernus animam suam, ib. v. 5. E. 119, 178.
  • Texit coelos virtus ejus, & laudis ejus plena est ter­ra, & splendor ejus ut lux, cornua in manibus ejus erunt. Et illic constabilita est virtus gloriae ejus, & con­stituit dilectionem validam: ante faciem suam ibit ver­bum, & procedet in campos secundum gressus suos, c. 3. v. 3. T. 45. ¶ ib.
  • Ficus non afferet fructum, & non erunt nascentia in vineis. Mentietur opus olivae, & campi non praestabunt cibum. Deficient à pabulo oves, & non erunt in [...] boves. Ego autem in Domino exultabo, & gaude­bo in Deo salutari meo, ib. v. 17. T. 193. ¶ ib.

EX SOPHONIA.
  • DEfectione deficiat à facie terrae, dicit Dominus. De­ficiat homo, & pecudes deficiant, volucres coeli & pisces maris: Et auferam iniquos à facie terrae, c. 1. v. 2. T. 78. ¶ ib.
  • Metuite à facie Domini Dei, quoniam prope est dies ejus; quia apparavit Dominus sacrificium suum, sancti­ficavit electos suos, c. 1. v. 17. T. 45. ¶ ib.
  • AEdificabunt domos, & non inhabitabunt: & institu­ent vineas, & non bibent vinum earum, quia prope est dies Domini, ib. v. 13. T. 82.
  • Expecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis [...] in testimonium, quoniam judicium meum ad congrega­tiones gentium, ut excipiam reges, & effundam super [...] iram meam, c. 3. v. 1. T. 219.

EX AGGAEO.
  • HAEc dicit Dominus Deus omnipotens: Eo quod do­mus mea deserta est, vos autem sectamini unus­quisque in domum suam; propterea abstinebit coelum [...] rore, & terra subtrahet procreationes suas, & inducam gladium super terram, & super frumentum, & super vi­num, & super oleum, & super homines, & super pecora. & super omnes labores manuum eorum, c. 1. v. 9. T. 18.

EX ZACHARIA.
  • ET ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem [...] magnum, stantem ante faciem angeli Domini, & di­abolus stabat ad dexteram ejus adversari ei. Et Jesus [...] indutus vestimenta sordida, & stabat ante faciem ipsius angeli, & respondit, & ait ad eos qui stabant ante faci­em ejus, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo, [...] dixit ad eum: Ecce abstuli iniquitates tuas, & induite eum poderem, & imponite cidarin mundam super caput ejus, c. 3. v. 1. T. 40. ¶ ib.
  • Ecce ego adduco puerum meum, Oriens nomen est ei, quoniam lapis quom dedi ante faciem jesu, super lapi­dem ipsum unum septem oculi sunt, ib. v. 8. T. 42.
  • Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi justus & salvans, mitis, sedens super asinum indomitum, c. 9. v. 9. T. 49.
  • Et transibunt per mare angustum, & percutient in ma­ri fluctus, & arefacient omnes altitudines fluminum, & confundetur omnis injuria Aslyriorum, & sceptrum AE­gypti auferetur: & confortabo eos in Domino Deo ip­sorum, & in nomine ejus gloriabuntur, dicit Dominus, c. 10. v. 11. T. 35. ¶ ib.
  • [Page]Et intuebuntur in me, in quem transfixerunt, c. 12. v. 10. T. 45.

EX MALACHIA.
  • NOn est mihi voluntas circa vos, dicit Dominus, & sacrisicum acceptum non habebo ex manibus ve­stris. Quoniam à solis ortu & usque in omni loco odores incensi offeruntur nomini meo, & sacrificium mundum; quoniam magnum est nomen meum apud gentes, dicit Dominus, c 1. v. 10. T. 25. ¶ ib.
  • Rex magnus sum ego, dicit Dominus, & nomen me­um illustre est apud gentes, ib. v. 14. T. 49.
  • Et nunc praeceptum hoc ad vos est, ò sacerdotes: Si non audieritis & si non posueritis in corde vestro, ut detis honorem nomini meo, dicit Dominus: immittam in vos maledictionem, & maledicam benedictionem ve­stram, c. 2. v. 1. E. 135, 214.
  • Testamentum meum fuit cum Levi vitae & pacis, & dedi illi timorem ut timeret me, à [...] nominis mei pro­ficisci illum. Lex veritatis fuit in ore ejus, injustitia non est inventa in labiis ejus. In pace linguae corrigens, am­bulavit nobiscum, & multos avertit ab injustitia. Quo­niam labia sacerdotis servabunt scientiam, & legem ex­quirent ab ore ejus, quoniam [...] omni potentis est, c. 2. v, 5. T. 34.
  • Nonne unus Deus condidit nos? Nonne pater unus est omnium nostrum? Quid utique dereliquistis unus­quisque fratrem suum? ib. v. 10. T. 6, 20, 61.
  • Derelictus est Juda, & abominatio facta est in Israel & in Hierusalem, quoniam profanavit Judas sancta Do­mini, in quibus dilexit, & affectavit deos alienos. Exter­minabit Dominus hominem qui facit haec, & humilis ef­ficietur in tabernaculis Jacob, ib. v. 11. T. 20. ¶ ib.
  • Et sedebit conflans & expurgans sicut aurum & ar­gentum, & emundabit filios Levi, c. 3. v. 3. T. 80.
  • Ecce dies Domini venit ardens velut clibanus, erunt­que omnes alienigenae, & omnes iniqui stipula: & suc­cendet illos adveniens dies, dicit Dominus, c. 4. v. 1. T. 48, 194, 219. ¶ ib.
  • Vobis autem, qui timetis nomen Domini, orietur sol justitiae, & in alis ejus curatio, ib. v. 2. T. 154.

EX MACHABAEORUM. LIB. I.
  • MAttathias interficit eum, qui ad aram sacrificatu­rus accesserat, c. 1. v. 24. T. 173.
  • Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis, & deputatum est ei ad justitiam. ib. v. 52. T. 68.
  • Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum, ib. v. 60. T. 79.
  • Et verba viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus in stercora erit & in vermes. Hodie extolletur, & cras non invenietur; quoniam conversus est in terram suam, & cogitatio ejus periit, ib. v. 62. E. 127. T. 62.

EX MACHABAEORUM. LIB. II.
  • Non enim aetati nostrae dignum est fingere, ut mul­ti adolescentium arbitrati Eleazarum nonaginta annorum ad alienigenarum morem, relicta & [...] Dei lege, transisse: Nec tanti est lucrari brevia vitae momenta, ut offenso Deo incurram aeterna supplicia, c. 6. v. 22. T. 181.
  • Domine, qui sanctam habes scientiam, manifestum est quia cum possem à morte liberari, durissimos dolores corporis tolero, flagellis vapulans, animo autem pro­pter tui ipsius metum libenter haec patior, ib. v. 30. T. 181.
  • Septem fratrum, matrisque martyria latissime prose­quitur. Ad Fortunatum cap. 11. 89. & sequentibus, fit etiam mentio c. 7. T. 179, 100.
  • Justum est subditum Deo esse, & mortalem non paria Deo sentire, c. 9. v. 12. T. 62. ¶ ib.

EX MATTHAEO.
  • GAbriel Angelus ad Joseph: Joseph fili David, ne metueris assumere Mariam uxorem tuam. Quod enim ex illa natum fuerit, de Spiritu sancto est. Pariet autem filium, & vocabis nomen ejus Jesum; hic enim salvum faciet populum suum à peccatis eorum, c. I. v. 20. T. 36.
  • Et vocabitis nomen ejus Emmanuel, quod est interpre­tatum, nobiscum Deus, ib. v. 23. T. 36.
  • Et cum natus esset Jesus in Bethleem Judae, in diebus Herodis regis, ecce Magi ab Oriente venerunt Hierolo­lymam, dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, & venimus cum muneribus adorare illum, c. 2. v. I. T. 39, 50.
  • A bimatu & infra, ib. v. 16. E. 123.
  • Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, re­ctas facile semitas Dei nostri, c. 3. v. 3. T. 94.
  • Potens est Deus excitare de lapidibus filios Abrahae, ib. v. 9. E. 149.
  • Omnis arbor non faciens fructum bonum, excidetur & in ignem mittetur, ib. v. 10. T. 72, 153, 206.
  • Ego quidem vos baptizo in aqua in poenitentiam: qul venit autem post me, fortior me est, cujus non sum ido­neus calceamenta portare: ipse vos baptizat in Spiritu sancto & igni, ib. v. II. T. 24, 26.
  • Quia venit Dominus ferens palam in manu sua, & mundabit aream suam, ib. v. 12. E. 100. ¶ ib.
  • Jesus baptizatus, ib. v. 15. T. 213.
  • Sic enim decet nos implere omnem justitiam, ib. v. 16. T. 212.
  • Et ecce vox de nube dicens: Hic est silius meus dile­ctissimus, in quo bene sensi, ipsum audite, ib. v. 17. T. 23.
  • Tunc ductus est Jesus in desertum à spiritu, c. 4. v. I. T. 212.
  • Dominum Deum adorabis, & illi soli servies, ib. v. 10. T. 124.
  • Populus ambulans in tenebris, videte lumen magnum, &c. ib. v. 16. T. 28.
  • Beati pauperes spiritu. Beati mites, quoniam ipsi hae­reditabunt terram, c. 5. v. 3. T. 63, 74.
  • Beati plangentes, quoniam ipsi consolabuntur, ib. v. 5. E. III. T. 63.
  • Beati qui esuriunt & sitiunt justitiam, quoniam ip­si saturabuntur, ib. v. 6. E. 151. T. 58, 227.
  • Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam con­sequentur, ib. v. 7. T. 59.
  • Beati mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt, ib. v. 8. E. 93. T. 86. ¶ ib.
  • Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur, ib. v. 9. T. 61, 119, 228.
  • Beati qui persecutionem passi fuerint propter justiti­am; quoniam ipsorum est regnum coelorum, ib. v. 10. E. 62. T. 69, 182.
  • Sic enim persequuti sunt prophetas, qui ante vos fue­runt patres eorum, ib. v. 12. T. 65, 121.
  • Vos estis sal terrae. Si autem sal infatuatum fuerit, in quo salietur? ib. v. 13. T. 87, 104, 146, 232.
  • Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, & clarificent patrem vestrum qui in coelis est, ib. v. 16. E. 29. T. 73.
  • Qui solverit unum de mandatis istis minimis, & sic do­cuerit homines, minimus vocabitur in regno coelorum: qui fecerit & sie docuerit, maximus vocabitur in reg­no coelorum ib. v. 19 E. 155, 232. T. 88, 225.
  • [Page]Audistis quia dictum est antiquis: Non occides, qui autem occiderit, reus erit judicio. Ego autem dico vo­bis, quia omnis qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio, ib. v. 21. T. 64.
  • Qui dixerit fratri suo: fatue, & qui dixerit Racha, reus erit in gebenna ignis, ib. v. 22. E. 120. T. 67. ¶ ib.
  • [...] manus tuum ad altare, & illic recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relin­que illic munus tuum ante altare, & vade prius recon­ciliari fratri tuo, & tunc veni & offer munus tuum ad al­tare, ib. v. [...] T. 62, 113, 149, 228. ¶ ib.
  • Non exibis inde donec solvas novissimum quadran­tem, ib. v. 26. E. 109. T. 80.
  • Dico vobis non jurare in totum. Sit autem sermo ve­ster, est, est, non, non. ib. v. 34. E. 137. T. 67.
  • Non potest facere capillum unum album aut nigrum, ib. v. 36. T. 99, 149.
  • Omni poscenti te da, & ab eo qui voluerit mutuari, ne adversatus fueris, ib. v. 42. T. 59.
  • Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, & odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vo­bis: Diligite inimicos vestros, & orate pro eis qui vos persequuntur, ut sitis filii patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos & malos, & pluit super justos & injustos, ib. v. 53. T. 79, 146, 212, 226.
  • Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit ele­emosyna tua in abscondito. Et pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi palam. Cum facis eleemosynam, noli buccinare ante te, quomodo hypocritae faciunt in vicis & synagogis, ut clarificentur ab hominibus. Amen dico vobis; compleverunt mercedem suam, c. 6. v. 2. T. 77. 140. ¶ ib.
  • Sic orate: Pater noster qui es in coelis, Sanctifice­tur nomen tuum, ib. v. 9. T. 141, 142.
  • Adveniat regnum tum: fiat voluntas tua sicut in coelo & in terra, ib. v. 10. T. 71, 140, 141, 173.
  • Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, ib. v. 11. T. 65, 71, 146.
  • Et remitte nobis debita nostra, sicut & nos remittimus debitoribus nostris, ib. v. 12. T 72. 148.
  • Et ne nos patiaris induci in tentationem, sed libera nos à malo, ib. v. 13. T. T. 150, 151.
  • Nolite vobis condere thesauros super terram, ubi tinea & comestura exterminat, & ubi fures effodiunt & furan­tur,. Thesaurizate autem vobis thesauros in coelo, ubi neque tinea neque comestura exterminat, & ubi fures non effodiunt nec furantur. Ubi enim fuerit thesaurus tuus, ibi & cor tuum erit, ib. v. 19. T. 59, 200.
  • Non potestis duobus dominis servire, ib. v. 24. T. 133, 240.
  • Aspicite volatilia coeli, quoniam non seminant, neque metunt, neque colligunt in horrea, & pater vester coele­stis pascit illa. Nonne vos pluris estis illis? ib. v. 26. T. 65, 202.
  • Nolite cogitare, dicentes: Quid edemus, aut quid bi­bemus, aut quid vesticmur. Haec etiam nationes quae­runt. Scit autem pater vester, quia horum omnium indi­getis. Quaerite primo regnum Dei, & justitiam ejus & haec omnia apponentur vobis. ib. v. 31. T. 65, 148, 201.
  • Nolite cogitare in crastinum; crastinus enim dies ipse cogitabit sibi. Sufficit diei malitia sua, ib. v. 34. T. 65, 147.
  • In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, c. 7. v. 2. T. 149.
  • Ne dederitis sanctum canibus, neque miseritis mar­garitas vestras ante porcos: ne forte inculcent eas pedi­bus suis, & conversi elidant vos, ib. v. 6. E. [...] T. 79, 185.
  • Quis est ex vobis homo, quem si petierit filius ejus pa­nem, lapidem porrigat illi; aut si piscem postulaverit, serpentem illi porrigat? Si ergo vos cum sitis nequam, scitis bona data dare filiis vestris; quanto magis pater vester coelestis dabit bona petentibus se? ib. v. 6. [...] [...] T. 153.
  • Quaecunque volueritis ut faciant vobis homines [...] & vos facite illis. Haec est enim Lex & [...] [...] v. 12. T. 151. ¶ ib.
  • Quam lata & spatiosa via est quae ducit ad interitum, & multi sunt qui intrant per eum! Quam arcta & an­gusta est via quae ducit ad vitam, & pauci sunt qui eam inveniunt, ib. v. 14. E. 2, 11. T. 64, 101. ¶ ib.
  • Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, introi­bit in regnum coelorum, &c. ib. v. 21. E. 205. T. 71.
  • Multi mihi dicent in illo die: [...] Domine, non­ne in nomine tuo prophetavimus, & in nomine tuo dae­monia exclusimus, & in tuo nomine virtutes magnas fe­cimus? Et tunc dicam illis: Nunquam vos novi, rece­dite à me omnes qui operamini iniquitatem, ib. v. 22. T. 73, 114. ¶ ib.
  • Qui audit verba mea, & facit ea, similabo eum viro sapienti qui aedificavit domum suam super petram. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, & impegerunt in domum illam, & non cecidit; fundata enim fuit super petram. Et omnis qui audit verba mea, & non facit ea, similabo eum viro stulto. qui aedificavit domum suam super arenam. Descendit pluvia, venerunt flumina, & impegerunt in domum illam, & cecidit, & fa­cta est ruina ejus magna, ib. v. 24. E. 101. T. 88, 105.
  • Vade, & monstra te sacerdoti, & offer donum, c. 8. v. 4. E. 6, 120.
  • Multi venient ab Oriente & Occidente, & recumbent cum Abraham & Isaac & Jacob in regno coelorum; filii autem regni expellentur in tenebras exteriores, illie erit ploratio & stridor dentium, ib. v. 11. E. 4. T. 29, 144. 163.
  • Vulpes foveas habent, & volucres coeli diversoria [...] autem hominis non habet ubi caput suum [...] ib. v. 20. T. 65.
  • Sine mortuos sepelire mortuos suos, ib. v. 22. T. 142.
  • Quid nobis & tibi fili David? Venisti ante tempus pu­nire nos? ib. v. 29. T. 49.
  • Non est opus sanis medicus, sed male habentibus, c. 9. v. 12. E. 107. ¶ ib.
  • In viam nationum ne ieritis, & in civitatem Samarita­norum ne introieritis, ib. v. 10. E. 183.
  • Gratis accepistis, gratis date, c. 10. v. 8. T. 88.
  • Estote prudentes sicut serpentes, & simplices [...] [...] lumbae, ib. v. 16. T. 87, 104, 221.
  • Ante reges & potestates stabitis, ib. v. 18. E. 62.
  • Cum autem tradiderint vos, nolite cogitare [...] [...] quamini; dabitur enim vobis in illa hora quid [...] mini. Non enim vos estis qui loquimini, sed [...] pa­tris vestri qui loquitur in vobis, ib. v. 19. E. 21, 63, [...] 232. T. 69, 176.
  • Et tradet frater fratrem ad mortem, & pater [...] ib. v. 21. E. 62.
  • Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit, ib. v. 22. E. 27, 32, 62. T. 93. 117, 174, 215.
  • Cum persequentur vos in civitate ista, fugite ad [...] ib. v. 23. E. 42.
  • Si patrem-familias Beelzebub dixerint, quanto [...] domesticos ejus? ib. v. 25. T. 86. ¶ ib.
  • Ne timueritis eos, qui occidunt corpus, animum [...] non possunt occidere. Magis autem metuite eum, qui potest animam & corpus occidere in gehennam, ib. v. 28. E. 12, 124. T. 69, 173. ¶ ib.
  • Nonne duo passeres asse veneunt, & neuter [...] dit in terram sine patris voluntate? ib. v. 29. E. 169. T. 127.
  • Inimici hominis domestici ejus, ib. v. 30. E. 119.
  • Quicunque in me confessus fuerit coram hominibus, & ego illum confitebor coram patre meo qui in coelis est; qui autem negaverit me coram hominibus, & ego [...] eum coram patre meo qui in coelis est, & coram [...] ejus, ib. v. 33. E. 27, 36, 60, 113, 134. T. 69, 173.
  • Qui amat patrem aut matrem super me, non est [...] dignus; & qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus; & qui non tollit crucem suam, & sequi­tur me, non est meus discipulus, ib. v. 37. E. 61. T. 71, 173, 204. ¶ ib.
  • [Page]Qui potaverit unum ex minimis istis calicem aquae frigidae, in nomine discipuli; amen dico vobis, non per­ibit merces ejus, ib. v. 4. T. 59.
  • Inter prophetas non surrexit major Joanne Baptista, c. 11. v. 12. E. 62.
  • Omnes Prophetae & lex usque ad Joannem propheta­verunt, ib. v. 13. T. 23.
  • Venite ad me omnes qui laboratis & onerati estis, & ego vos requiescere faciam. Tollite jugum meum super vos, & discite à me, quia mitis sum & humilis corde, & invenietis requiem animabus vestris, Jugum enim meum bonum est, & sarcina mea levis, ib. v. 24. T. 24, 91.
  • Arundinem quassatam non confringet, &c. c. 12. v. 19. T. 39.
  • Ejicit daemonia per Beelzebub, c. 12. v. 24. T. 16. 223.
  • Qui non est mecum, adversus me est, & qui mecum non colligit, spargit, ib. v. 30. T. 87, 109, 235. ¶ ib.
  • Quicunque dixerit verbum adversus filium hominis, remittetur illi; qui autem dixerit adversus Spiritum sanctum, non remittetur illi, neque in hoc seculo, neque in futuro, ib. v. 31. E. 36. T. 73. ¶ ib.
  • Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis nequam? De abundantia enim cordis os emit­tit. Bonus homo de bono thesauro emittit bona, & ne­quam homo de nequam thesauro emittit nequam, ib. v. 34. E. 127.
  • Dico autem vobis, quia omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent pro eo rationem in die judicii. De sermonibus enim tuis justificaberis, & de ser­monibus tuis condemnaberis, ib. v. 37. E. [...] T. 67.
  • Progenies nequam & adultera signum quaerit, & sig­num non dabitur illi, nisi signum Jonae Prophetae. Quo­modo enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus & tri­bus noctibus, ita erit filius hominis in corde terrae tribus diebus & tribus noctibus, c. 13. v. 4. T. 47.
  • Et dabunt fructus, aliud centenarium, aliud sexagesi­mum, aliud tricesimum, ib. v. 10. E. 193. T. 101. ¶ ib.
  • Multi prophetae & justi cupierunt videre quae videtis, & non viderunt, & audire quae auditis, & non audierunt, ib. v. 17. T. 48.
  • Parabola de zizaniis, ib. v. 25. E. 99.
  • Simile est regnum coelorum homini negotianti, quae­renti bonas margaritas: ubi autem invenit pretiosam margaritam, abiit & vendidit omnia quae habuit, & emit illam, v. 45. T. 59, 200.
  • Modicae fidei, quare dubitasti? c. 14. v. 31. T. 77.
  • Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur, c. 15. v. 4. E. 207.
  • Omnis plantatio quam non plantavit pater meus coe­lestis, eradicabitur, ib. v. 16. E. 68, 131.
  • Caeci sunt duces caecorum; caecus autem caecum du­cens, simul in foveam cadent, c. 15. v. 14. E. 83. T. 116, 233.
  • Ego tibi dico Petre, quia tu es Petrus, & super istam petram aedificabo Ecclesiam meam, & portae inferorum non vincent eam. Et tibi dabo claves regni coelorum. Et quae ligaveris super terram, erunt ligata & in coelis; & quaecunque solveris super terram, erunt soluta & in coe­lis, c. 16. v. 18. E. 66, 83, 101, 116. T. 106. ¶ ib.
  • Hic est filius meus dilectissimus, &c. ib. v. 20. E. 93, 155.
  • Si autem & Ecclesiam contemserit, sit tibi tanquam ethnicus & publicanus, c. 18. v. 17. E. 140, 180.
  • Dico autem vobis, quoniam si duo ex vobis conve­nerint in terra de omni re quamcunque petieritis; con­tinget vobis à Patre meo, qui in coelis est. Ubicunque enim fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum, v. 19. E. 24. T. 61, 112, 113.
  • Donavi tibi omne debitum, quia rogasti me, ib. v. 32. E. 60. T. 149.
  • Servus qui post dimissum sibi debitum, conservo nolu­it dimittere, in carcere relegatur, ib. v. 34. T. 149.
  • Non omnes capiunt verbum, sed illi quibus datum est. Sunt enim spadones qui ex utero matris sic natisunt, & sunt spadones qui coacti sunt ab hominibus, & sunt spadones qui seipsos castraverunt propter regnum coe­lorum. Qui potest capere, capiat, c. 19. v. 12. E. 9. T. 74, 94. 102. ¶ ib.
  • Si vis ad vitam venire, serva mandata, &c. ib. v. 17. T. 59, 104. ¶ ib.
  • Si vis perfectus esse, vade & vende omnia tua, & da pauperibus, & habebis thesaurum in coelo, & veni, se­quere me, ib. v. 21. T. 126, 148, 200.
  • Et acceperunt singulos denarios, ib. v. 23. T. 40.
  • Deus non est mortuorum, sed vivorum, ib. v. 32. E. 66.
  • Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit, &c. c. 21. v. 5. T. 49, 225, 109.
  • Deus ad convivium vocat, c. 22. v. 12. E. 60.
  • Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram me­am, &c. ib. v. 24. T. 47.
  • Diliges proximum tuum tanquam te, ib. v. 39. E. 30.
  • Diligunt primum recumbendi locum in coenis, & pri­mam sessionem in synagogis, & salutationes in foro, & vocari ab hominibus Rabbi. Vos autem ne vocaveritis Rabbi; unus est enim vobis magister, c. 23. v. 6. T. 63. ¶ ib.
  • Nolite vocare vobis patrem in terra, ib. v. 9. T. 142. 179.
  • Vae vobis Scribae & Pharisaei, quia aedificatis monu­menta Prophetarum, ib. v. 13. E. 36.
  • Hierusalem Hierusalem, quae occidis Prophetas, & lapidas missos ad te; quoties volui colligere filios tu­os sicut gallina pullos sub alas suas, & noluisti? Ecce re­linquetur vobisdomus vestra deserta, ib. v. 37. T. 22.
  • Non relinquetur in templo lapis super lapidem qui non dissolvatur, c. 24. v. 2. T. 25.
  • Cavete ne quis vos fallat. Multi enim venient in no­mine meo, dicentes: Ego sum Christus, & multos fallent. Incipietis autem audire bella, & auditus bellorum: vi­dete, nolite tumultuari, oportet enim haec fieri, sed non­dum est finis. Exsurget enim gens super gentes, & reg­num super regnum: erunt fames & terrae motus, & pe­stilentiae per singula loca. Omnia autem ista initia par­turitionum sunt. Tunc tradent vos in pressuram, & in­terficient vos; & eritis odibiles omnibus gentibus prop­ter nomen meum. Et tunc scandalizabuntur multi, & invicem tradent & odient in vicem. Et multi pseudo-pro­phetae exsurgent, & seducent multos: & eo quod faci­nus abundet, refrigescet caritas multorum. Qui autem toleraverit usque in finem, hic salvus erit. Et praedica­bitur Evangelium istud regni per totum orbem terrae in testimonium omnibus gentibus, & tunc veniet finis. Cum ergo videritis abominationem vastationis, quae di­cta est per Danielem Prophetam, stantem in loco sancto (qui legit intelligat) tunc qui in Judaea sunt fugiant in montes, & qui in tecto est, non descendat tollere quic­quam de domo, & qui in agro est, non convertatur re­tro auferre vestimentum suum. Vae autem praegnantibus ad nutrientibus in illis diebus. Orate autem ne fiat fuga vestra hieme, neque sabbato. Erit enim tunc pressura magna, qualis non fuit ab initio mundi usque nunc, sed neque fiet: & nisi breviati essent dies illi, non esset salva omnis caro; propter electos autem breviabuntur illi di­es. Tunc si quis dixerit vobis: Ecce hic est Christus, aut ecce illic, nolite credere. Surgent enim pseudochristi, & pseudoprophetae, & dabunt signa magna, & prodigia & errorem faciendum, si fieri potest, etiam electis. Vos autem cavete, ecce praedixi vobis omnia. Si ergo dixe­rint vobis: Ecce in solitudine est, nolite exire; ecce in cubiculis, nolite credere, Sicut enim coruscatio exit ab Oriente, & apparet usque ad Occidentem, ita erit & ad­ventus filii hominis: Ubi fuerit cadaver, illic colligentur aquilae. Continuo autem post pressuram dierum illo­rum sol tenebrescet, & luna non dabit lumen suum, & stellae cadent de coelo, & virtutes coelorum movebuntur. Et tunc apparebit signum filii hominis de coelo, & lamen­tabuntur omnes tribus terrae, & videbunt filium homi­nis venientem in nubibus coeli cum virtute magna & claritate: Et mittet angelos suos cum tuba magna. Et colligent electos ejus à quatuor ventis, à summis coelo­rum usque ad summitates eorum, ib. v. 4. E. 205, 229. T. 177.
  • [Page]Vigilate, ib. v. 42. T. 221.
  • Cum venerit silius hominis in claritate sua, & omnes angeli cum eo, tunc sedebit in throno claritatis suae, & colligentur ante eum omnes gentes, & segregabit illos ab invicem, quemadmodum pastor segregat oves ab hoedis, & statuet oves ad dexteram suam, hoedos autem ad sini­stram. Tunc dicet Rex eis qui ad dextram ejus erunt: Venite benedicti patris mei, percipite regnum quod vo­bis paratum est ab origine mundi. Esurivi enim, & dedi­stis mihi manducare: sitivi, & potastis me: hospes fui, & adduxistis me: nudus, & texistis me: insirmus, & vi­sitastis me: in carcere fui, & venistis ad me. Tunc re­spondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidi­mus esurientem, & pavimus? sitientem, & potavimus? quando autem te vidimus hospitem, & adduximus? nu­dum, & vestivimus? quando autem te vidimus infirmum & in carcere, & venimus ad te? Et respondens Rex dicet eis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni horum ex fratribus meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet & il­lis qui ad sinistram ejus erunt: Discedite à me maledicti in ignem aeternum, quem paravit pater meus diabolo & angelis ejus. Esurivi enim, & non dedistis mihi mandu­care: sitivi, & non potastis me: hospes fui, & non addux­istis me: nudus, & non vestistis me: infirmus & in carce­re, & non visitastis me. Tunc respondebunt & ipsi, dicen­tes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitien­tem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in car­cere, & non ministravimus tibi? Et respondebit illis: A­men dico vobis, quamdiu non fecistis uni ex minimis his, neque mihi fecistis. Et abibunt isti in ambust onem aeter­nam, justi autem in vitam aeternam c. 25. v. 31. E. 59, 144, 147. T. 51, 59, 89, 204, 207, 227. [...] ib.
  • Quid vultis mihi dare, & ego vobis eum tradam? c. 26. v. 7. E. 20.
  • Calicem sub die passionis accipiens, benedixit, & dedit discipulis suis, dicens: Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis novi testamenti, qui pro multis effundetur in re­missionem peccatorum. Dico vobis, non bibam à modo ex ista creatura vitis, usque in diem illum quo vobiscum bibam novum vinum in regno Patris mei, ib. v. 16. E. 152. T. 19. ¶ ib.
  • Pater, si fieri potest, transeat à me calix iste; verunta­men non quod ego volo, sed quod tu, c. 26. v. 39. T. 71. 145.
  • Judas poenitentia ductus, sacerdotibus & senioribus dixit: Peccavi tradens sanguinem justum, c. 27. v. 3. T. 40.
  • Expuentes in eum, &c. ib. v. 30. T. 30.
  • Christus coronatus est spinis, &c. ib. v. 39. T. 213.
  • A sexta autem hora tenebrae factae sunt super totam terram usque ad horam nonam, ib. v. 45. T. 47, 154.
  • Data est mihi omnis potestas in coelo & in terra, c. 28. v. 18. E. 54, 157. T. 48, 232, 235, 237.
  • Ite ergo & docete omnes gentes, tinguentes eos in no­mine Patris, & Filii, & Spiritus sancti, docentes eos ob­servare omnia quaecunque praecepi vobis, ib. v. 19. E. 48, 53, 54, 200, 206, 211, 232, 235, 237.
  • Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad con­summationem seculi, ib. v. 20. E. 12.

EX MARCO.
  • ITe in nomine meo, manum imponite, daemonia expel­lite, c. 3. v. 15. T. 237.
  • Omnia peccata remittentur siliis hominum, & blas­phemiae; qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non remittetur illi, sed reus erit aeterni peccati, ib. v. 28. E. 36. T. 73. ¶ ib.
  • In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis, v. 24. T. 72.
  • Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem vestram sta­tuatis, c. 7. v. 9. E. 84, 155, 171, 212. T. 117, 139.
  • Qui me confusus fuerit, confundetur eum filius ho­minis, c. 8. v. 38. E. 155. T. 134.
  • Omnia postibilia credenti, c. 9. v. 24. T. 77.
  • Nemo est qui relinquat domum, aut agrum, aut pa­rentes, aut fratres, aut sorores, aut uxorem, aut filio, propter regnum Dei, & non recipiat septies tantum in isto tempore, in seculo autem venturo vitam aeternam, c. 10. v. 29. T. 127.
  • Omnia quaecunque oratis & petitis, credite quia acci­pietis, & erunt vobis, c. 11. v. 24. T. 77.
  • Et cum steteritis ad orationem, remittite si quid habe­tis adversus aliquem; ut & pater vester qui in coelis est, remittat vobis peccata vestra: si autem vos non [...] neque pater vester qui in coelis est, dimitter vobis, ib. v. 25. T. 72, 113, 149.
  • Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est. Et di­liges Dominum Deum tuum, &c. sicut supra, ib. v. 29. T. 114, 151, 172.
  • Multi venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus, & multos fallent. Vos autem cavete, ecce prae­dixi vobis omnia, ib. v. 6. E. 222. T. 114.
  • Vigilate & orate, ne veniatis in tentationem. Spi­ritus quidem promtus est, caro autem infirma, c. 14. v. 28. T. 150.
  • Post triduum aliud excitabitur sine manibus, ib. v. 58. T. 25.
  • Discipuli per orbem diffusi, c 16. v. 23. T. 16.

EX LUCA.
  • REplebitur Spiritu sancto adhuc in utero matris suae, c. 1. v. E. 185.
  • Ne timeas Maria; invenisti enim gratiam ante Deum. Ecce concipies in utero, & paries filium, & vocabis no­men ejus jesum. Hic erit magnus, & filius [...] vo­cabitur, & dabit illi Dominus Deus thronum David pa­tris sui, & regnabit super domum Jacob in secula, & reg­ni ejus non erit finis, ib. v. 30. T. 38.
  • Et respondens angelus dixit ad eum: Spiritus sanctus veniet super te, & virtus altissimi obumbrabit te. Qua­propter qui nascetur ex te sanctus, vocabitur filius Dei, ib. v. 5. T. 38.
  • Et factum est ut audivit salutationem Elizabet, exulta­vit infans in utero ejus: & impleta est Spiritu sancto, & exclamavit voce magna, & dixit: Benedicta tu inter mulieres, & benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi contingit ut veniat mater Domini mei ad me? ib. v. 41. T. 37.
  • Et Zacharias impletus est Spiritu sancto, & propheta­vit, dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, qui pro­spexit redemtionem populo suo, & excitavit nobis cor­nu salutis in domo David pueri sui, ib. v. 67. T. 6.
  • Ne timueritis. Ecce enim adnuncio vobis quoniam natus est vobis hodie salvator qui est jesus Christus in civitate David, c. 2. v. 10. T. 36.
  • Nunc dimittis servum tuum Domine secundum ver­bum tuum in pace; quia viderunt oculi mei salutare tu­um, c. 2. v. 29. T. 81, 157.
  • Non [...] de templo, jejuniis & orationibus ser­ens nocte ac die, ib. v. 37. T. 155.
  • Si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant, c. 4. v. 10. T. 36.
  • Ipse autem fuit secedens in solitudinem, & adorans, c. 5. v. 16. T. 151.
  • Quid cogitatis nequam in cordibus vestris? ib. v. 22. T. 140.
  • Exiit in montem orare, & fuit pernoctans in oratione Dei, c. 6. v. 12. E. 25. T. 151.
  • Beati eritis cum vos oderint homines, & separaverint vos & expulerint, & maledixerint nomini vestro quasi nequam propter silium hominis. Gaudete in illa die & exultate; ecce enim merces vestra multa est in coelis, ib. v. 22. E. 113. T. 69,. 127, 182.
  • Si diligitis qui vos diligunt, quae est vobis gratia [...] ib. v. 32. T. 79.
  • [Page]Estote misericordes, sicut & pater vester misertus est vestri, ib. v. 36. E. 107.
  • Nolite judicare, ne judicemini: nolite condemnare, ne condemnemini, ib. v. 37. T. 72.
  • Cui plus dimittitur, plus diligit: & cui minus dimit­titur, modicum diligit, c. 7. v. 47. T. 90.
  • Qui perdiderit animam suam propter me, hic salvabit illam, c. 9. v. 24. T. 182.
  • Quid prodest homini lucrifacere totum mundum, se­ipsum autem perdere? ib. v. 25. T. 82.
  • Qui minimus fuerit in vobis, hic erit magnus, ib. v. 48. E. 30. T. 63, 224.
  • Filius hominis non venit animas hominum perdere, sed salvare, ib. v. 56. T. 160.
  • Nemo enim retro attendens, & superponens manum suam super aratrum, aptus est regno Dei, ib. v. 62. E. 26. T. 65, 174. ¶ ib.
  • Qui vos audit, me audit; & qui me audit, audit eum qui me misit: & qui rejicit vos, me rejicit; & qui me rejicit, rejicit eum qui me misit, c. 10. v. 16. E. 128, 167.
  • Sacerdotes & Levites praeterierunt, ib. v. 31. E. 109.
  • Duxit illum in stabulum, ib. v. E. 13.
  • Quaerenti dabitur, & pulsanti aperietur, c. 11. v. 10. E. 24.
  • Qui non est mecum, adversum me est, & qui non colligit mecum, spargit. ib. v. 23. E. 180, 93, 224. ¶ ib.
  • Qui fecit quod intus est, fecit & quod foris est, ib. v. 40. T. 60.
  • Veruntamen date eleemosynam, & ecce vobis munda sunt omnia, ib. v. 41. T. 199.
  • Qui confessus me fuerit coram hominibus, & ego con­fitebor eum coram Patre, qui in coelis est, c. 12. v. 8. T. 131.
  • Dixit autem illi Dominus: Stulte, hac nocte expostu­latur anima tua: quae ergo parasti, cujus erunt? ib. v. 20. T. 148, 202.
  • Res vestras vendite, & date eleemosynam, ib. v. 33. T. 60, 200.
  • Sint lumbi vestri accincti, & lucernae ardentes, & vos similes hominibus expectantibus Dominum suum, quan­do veniat à nuptiis: ut cum venerit & pulsaverit, aperi­ant ei: Beati servi illi, quos adveniens Dominus invene­rit vigilantes, ib. v. 35. T. 44, 65, 120, 174.
  • Ille autem servus, qui cognoscit voluntatem Domini sui, & non paruerit voluntati ejus, vapulabit multis, ib. v. 47. E. 23. T. 71.
  • Cui multum datur, multum quaeretur ab eo, ib. v. 18. T. 117.
  • Habeo alio baptismate baptizari, ib. v. 50. E. 208.
  • Qui sese extollit, humiliabitur; & qui se humiliaverit, exaltabitur, c. 14. v. 11. T. 63, 118.
  • Cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres, neque vicinos, neque divites, ne for­te & illi reinvitent te, & siat tibi retributio. Sed cum facis epulum, voca pauperes, debiles, caecos, & claudos & beatus eris; quoniam non habent retribuere tibi, re­tribuetur autem tibi in resurrectione justorum, ib. v. 12. T. 60. ¶ ib.
  • Praemium in resurrectione justis promissum, ib. v. 14. E. 122.
  • Qui non renunciat omnibus quae sunt ejus, non po­test meus esse discipulus, ib. v. 33. T. 65, 147, 174.
  • Dico vobis: Sic erit majus gandium in coelo super u­no peccatore poenitentiam agente, quam super nona­ginta novem justis, quibus non est opus poenitentia, c. 15. v. 7. E. 95, 217.
  • Parabola filii prodigi, ib. E. 122.
  • Filii hujus seculi prudentiores sunt filiis lucis in secu­lo isto, c. 16. v. 8. E. 206.
  • Si in injusto mammona fideles non fuistis; quod ve­rum est quis credet vobis? Et si in alieno fideles non fu­istis; quod est vestrum quis dabit vobis? ib. v. 11. T. 201.
  • Audiebant haec omnia Pharisaei, qui erant cupidissimi, & irridebant eum, v. 14. T. 202.
  • Mitte Lazarum ut refrigeret linguam meam, ib. v 23. E. 128. ¶ ib.
  • Commemorare quoniam percepisti bona in vita tua, & Lazarus similiter mala. Nunc vero hic rogatur, tu au­tem doles ib. v. 23. E. 120. T. 81. ¶ ib.
  • Quis vestrum habens servum arantem, aut pastorem, & venienti de agro dicit continuo, transi, recumbe? Sed dicit illi: Para aliquid ut coenem, & accingere, & mini­stra mihi, donec manducem & bibam, & postea tu man­ducabis & bibes. Nunquid habet gratiam servo illi, quia fecit quae ei imperata sunt? Sic itaque & vos cum perfeceritis quae vobis imperata sunt, dicite: Servi su­pervacui sumus, quod habuimus facere, fecimus, c. 17. v 7 E. 66. T. 79. ¶ ib.
  • Sicut fulgur resplendet de Oriente usque ad Occiden­tem, ita erit adventus filii hominis, ib. v. 14. T. 64.
  • Regnum Dei intra vos est, ib v. 21. T. 79. ¶ ib.
  • Et qui in agro est, non convertatur retro. Memores estote uxoris Loth, ib. v. 31. T. 174.
  • Quidam qui nec hominem cogitant, nec Deum ti­ment, c. 18. v. 2. E. 38. ¶ ib.
  • Putas cum venerit filius hominis, inveniet fidem in terra? ib. v. 8. T. 120, 174, 215.
  • Homines duo ascenderunt in templum adorare: unus Pharisaeus, & unus Publicanus. Pharisaeus cum sterisset, talia apud se precabatur: Deus, gratias tibi ago, quia non sum sicut ceteri homines, injusti, raptores, adulteri, quomodo & Publicanus iste. Jejuno bis in sabbato, de­cimas do omnium quaecunque possideo. Publicanus au­tem de longinquo stabat. & neque oculos ad lum vo­lebat levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. Dico vobis descendit hic justificatus in domum suam, magis quam ille Pharisaeus, ib. v. 10. T. 141.
  • Quia omnis qui se extollit, humiliabitur; & qui se hu­miliat, exaltabitur ib. v. 14. T. 63.
  • Amen dico vobis, nemo est qui relinquat domum, aut agrum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum, & non recipiat septies in isto tempore, in seculo autem venturo vitam aeternam, &c. ib. v. 19. E. 113 T. 69, 182.
  • Ecce dimidium ex substantia mea do egenis, & si cui quid fraudavi, quadruplum reddo. Dixit autem Jesus; quia salus hodie domui huic facta est, quoniam & ipse filius est Abrahae, c. 19. v. 8. E. 149. T. 60, 200.
  • Servus qui in minimo sidelis fuit, constituetur super decem civitates, ib. v. 17. E. 18.
  • Filii hujus seculi generant & generantur; qui autem habuerint dignationem seculi illius, & resurrectionis à mortuis, non nubunt neque nubuntur. Neque enim in­cipient mori; aequales enim sunt Angelis Dei, cum sint filii resurrectionis. Resurgere autem mortuos Moyses significat, cum dicit in rubo: Dominus Deus Abraham, & Deus Isaac, & Deus Jacob. Non est Deus mortuorum, sed vivorum, omnes enim illi vivunt, c. 20. v. 34. T. 74, 102. ¶ ib.
  • Amen dico vobis, quoniam vidua ista plus omnibus misit in dona Dei. Omnes enim isti de eo quod abunda­vit illis, miserunt in dona Dei; haec autem de inopia sua omnem quemcunque habuit victum misit, c. 21. v. 3. T. 203.
  • Ponite in cordibus vestris non praemeditari excusare: Ego enim dabo vobis os & sapientiam, cui non pote­runt resistere adversarii vestri, ib. v. 14. E. 252. T. 176. ¶ ib.
  • Et eritis odibiles omnibus hominibus propter nomen meum, ib. v. 17. T. 73.
  • Cum autem videritis haec omnia fieri, scitote, quoni­am in proximo est regnum Dei, ib. v. 31. T. 157.
  • Dixit Dominus ad Petrum: Ecce Satanas postulavit ut vexaret vos quomodo triticum; ego autem rogavi pro te, ne deficiat fides tua, c. 22. v. 31. E. 25. T. 152. ¶ ib.
  • [Page]Erat autem hora quasi sexta, c. 23. v. T. 174.
  • Hodie mecum eris in paradiso, c. 23. v. 43. E. 208.
  • Isti sunt sermones quos locutus sum ad vos, cum ad­huc essem vobiscum, quia oportet adimpleri omnia scrip­ta in lege Moysi, & Prophetis & Psalmis de me. Tunc adaperuit illis sensum, ut intelligerent scripturas, & dix­it illis: Quia sic scriptum est; & sic oportebat Christum pati, & resurgere à mortuis tertia die, & praedicari in nomine ejus poenitentiam & remissam peccatorum usque in omnes gentes, c. 24. v. 44. T. 22.

EX JOANNE.
  • IN principio erat sermo, & sermo erat apud Deum, & Deus erat sermo. Hic erat in principio apud Deum: omnia per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil, quod factum est. In illo vita erat, & vita erat lux homi­num, & lux lucet in tenebris, & tenebrae illam non com­prehenderunt, c. 1. v. 1. T. 32, 35.
  • Fuit lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In hoc mundo fuit, & mun­dus per ipsum factus est, & mundus eum non cognovit, ib. v. 9. T. 23.
  • In sua propria venit, & sui eum non receperunt. Quot­quot autem receperunt, dedit eis potestatem ut filii Dei fierent, qui credunt in nomine ejus, ib. v. 11. T. 21, 142.
  • Ego quidem baptizo in aqua, in medio autem vestrum stat, quem vos nescitis, ipse est enim de quo dixi: Post me veniens homo ante me factus est, cujus non sum dig­nus corrigiam calceamenti solvere, ib. v. 26. T. 44.
  • Ecce agnus Dei, qui aufert peccata mundi, ib. v. 29. T. 42.
  • Aqua vinum facta, ib. v. 9. E. 153.
  • Domum patris mei, domum fecistis negotiationis, ib. v. 16. T. 88.
  • Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu, non potest introire in regnum Dei, c. 3. v. 5. E. 196. 208. T. 24, 72, 231.
  • Oportet vos nasci denuo, ib. v. 7. T. 2.
  • Quod natum est de carne caro est, & quod natum est de spiritu, spiritus est, ib. v. 6. T. 231.
  • Sicut Moyses exaltavit serpentem in eremo; ita exal­tari oportet filium hominis, ut omnis qui crediderit in filium, habeat vitam aeternam, ib. v. 14. T. 45.
  • Qui non crediderit, jam judicatus est, quia non credi­dit in nomine unici filii Dei. Hoc autem est judici­um, quoniam lux venit in seculum, & magis dilexerunt tenebras quam lucem, ib. v. 18. T. 23. 74.
  • Vos mihi testes estis, quoniam dixi eis qui missi sunt ab Hierosolymis ad me, quia non sum Christus, sed quoni­am missus sum ante illum. Qui enim habet sponsam, spon­sus est: Amicus autem sponsi est, qui stat & audit eum, & gaudio gaudet propter vocem sponsi, ib. v. 28. T. 44.
  • Nemo potest quicquam accipere, nisi datum fuerit illi de coelo, ib. v. 27. T. 62, 239.
  • Qui credit in Filium, habet vitam aeternam. Qui dicto non audiens est in Filium, non habet vitam: sed ira Dei manebit super eum, ib. v. 36. T. 48.
  • Omnis qui biberit ex hac aqua, sitiet iterum: qui au­tem biberit ex aqua quam dedero, non sitiet in aeternum, c. 4. v. 13. E. 151.
  • Oportet adorare patrem in spiritu & veritate, ib. v. 24. T. 139.
  • Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne quid deteri­us tibi fiat, c. 5. v. 14. E. 29, 113. T. 73, 93, 144, 197.
  • Nihil Pater judicat, sed omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem, &c. ib. v. 24. T. 49. 75.
  • Si testimonium dixero de me, testimonium meum non est verum: alius est enim qui testis est de me, ib. v. 31. E. 165. ¶ ib.
  • Scrutamini scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere, &c. ib. v. 39. T. 26.
  • Ego cibum habeo, quem vos non nostis. Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui me misit, & perficiam opus ejus, ib. v. 33. T. 82.
  • Ego veni in nomine patris mei, & non recepistis me: cum alius venerit in suo nomine, ipsum recipietis, ib. v. 43. T. 34.
  • Si enim credidissetis Moysi, crederetis & mihi. De me enim ille scripsit. Si autem illius scripturis non creditis. quomodo verbis meis credetis? ib. v. 45. T. 26.
  • Durus sermo, c. 6. v. 60. T. 2.
  • Ego sum panis vitae, qui venerit ad me, non esuriet: & qui in me crediderit, non sitiet nmquam, c. 7. v. 35. T. 29.
  • Non descendi de coelo, ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me, ib. v. 38. T. 71, 96. 145.
  • Ego sum panis vitae qui de coelo descendi. Si quis ede­rit de meo pane, vivet in aeternum. Panis autem quem ego dedero, caro mea est pro seculi vita, c. 6. v. 51. T. 147.
  • Nisi ederitis carnem filii hominis, & biberitis ejus san­guinem, non habebitis vitam in vobis, ib. v. 53. T. 29. 72, 147.
  • Nemo potest venire ad me, nisi datum illi fuerit à pa­tre, ib. v. 65. E. 206.
  • Dixit Jesus ad Apostolos: Numquid & vos vultis ab­ire? Respondit Petrus: Domine ad quem ibimus? ver­ba vitae aeternae habes; & nos credimus & cognovimus, quoniam tu es filius Dei vivi, ib. v. 67. E. 130, 131, 168.
  • Si quis sitit, veniat & bibat. Qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae, c. 7. v. 37. E. 151. T. 29.
  • Ego sum lumen seculi, qui me secutus fuerit, non am­bulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae, c. 8. v. 12. E. 157. T. 36. 225.
  • Si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris, c. 8. v 24. T. 22.
  • Si perman seritis in verbo meo, vere discipuli mei eri­tis, & cognoscetis veritatem, & veritas liberabit vos, ib. v. 31. T. 174, 215.
  • Omnis qui facit peccatum, servus est peccati, ib. v. 34. T. 143.
  • Vos de patre diabolo nati estis, & concupiscentias pa­tris vestri facere vultis. Ille enim homicida fuit ab initio, & in veritate non stetit, quia veritas non est in il­lo, ib. v. 44. T. 142.
  • Sputo caeci oculos Christus formavit, c. 9. v. 6. T. 213. ¶ ib.
  • Deus peccatorem non audit, sed si qui Deum colue­rit, & voluntatem ejus fecerit, illum audit, ib. v. 31. E. 163, 171, 191. T. 240.
  • Ego sum ostium; per me si quis introierit, salvabi­tur, ib. v. 10. T. 48. 72.
  • Ego sum pastor bonus, qui pono animam meam pro ovibus meis; mercenarius autem & cujus non sunt oves propriae, cum viderit lupum venientem, relinquens ef­fugit, & lupus dispergit oves, c. 10. v. 11. E. 17.
  • Et erit unus grex & unus pastor, ib. v. 16. E. 182. T. 110.
  • Nemo aufert animam meam à me, sed ego à me pono eam: Potestatem habeo ponendi eam, & potestatem ha­beo iterum sumendi eam. Hoc enim mandatum accepi à Patre meo, ib. v. 18. T. 47.
  • Ego & pater unum sumus, ib. v. 30. E. 182. T. 109.
  • Nonne scriptum est in lege quoniam ego dixi, dii estis? Si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est, & non potest solvi scriptura: quem Pater sanctificavit & misit in seculum, vos dicitis: quoniam blasphemas quia dixi filius Dei sum? Quod si non facio facta Patris, nolite mi­hi credere; quod si facio, & mihi non vultis credere; fa­ctis credite, & cognoscite, quoniam in me est Pater, & ego in illo, ib. v. 34. T. 36.
  • Ego sum resurrectio & vita, qui credit in me, licet mo­riatur, vivet; & omnis qui vivit & credit in me, non morietur in aeternum, c. 11. v. 25. T. 164.
  • Qui amat animam suam, perdet illam, & qui odit ani­mam suam in isto seculo, in vitam aeternam conservabit illam, c. 12. v. 25. E. 12, 124. T. 69. 173.
  • [Page]Dominus dignatus est lavare pedes discipuli ejus, c. 13. v. 3. T. 212.
  • Nisi lavero te, non habebis patrem mecum, ib. v. 8. E. 32.
  • Si ego lavi pedes vestros magister & Dominus, & vos debetis aliorum pedes lavare, &c. ib. v. 14. E. 32. T. 26, 77.
  • Quis credidit auditui nostro, &c. ib. v. 38. T. 39.
  • Non est servus major Domino suo, neque apostolus major eo qui se misit. Haec scientes eritis beati, si ea fece­ritis, ib. v. 16. E. 30, 100, 123. T. 63.
  • Quod facis, fac celerius, ib. v. 27. T. 86.
  • In domo Patris mei habitationes multae sunt, c. 14. v. 4. T. 102.
  • Ego sum via, veritas, & vita: [...] venit ad Patrem nisi per me, ib. v. 6. E. 205, 215. T. 48, 72, 139.
  • Pacem vobis remitto, pacem meam do vobis, ib. v. 27. T. 61. 119.
  • Si me [...] gauderetis; quoniam vado ad Pa­trem, quia Pater major me est, ib. v. 28. T. 81, 158.
  • Pater major me est, v. 20. T. 206.
  • Ego sum vitis vera, c. 15. v. 1. E. 148.
  • Hoc est mandatum meum ut diligatis invicem, quem­admodum dilexi vos, &c. ib. v. 12. E. 24. T. 61, 114.
  • Si feceritis quae mando vobis, jam non dicam vos ser­vos, sed amicos, ib. v. 14. E. 155. T. 104.
  • Si seculum vos odit, mementote quoniam me priorem vobis odit, &c. ib. v. 18. T. 73, 177. ¶ ib.
  • Veniet hora, ut omnis qui intersicit vos, arbitretur se obsequium Deo facere. Sed & hoc facient, quoniam non cognoverunt Patrem, neque me, &c. c. 16. v. 2. E. 113. T. 69, 177.
  • Amen amen dico vobis, quoniam vos plorabitis & plangetis, seculum autem gaudebit: vos tristes eritis, sed tristitia vestra in gaudium veniet, ib. v. 20. T. 158, 177.
  • Quodcunque petierimus à Patre in nomine ejus, da­bit nobis, ib. v. 23. T. 140., 200.
  • Petite & accipietis, ib E. 24.
  • Haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis, in seculo autem [...] habebitis: sed fidite, quoniam ego vici mundum, ib. v. 33. T. 63, 177, 215.
  • Haec autem est vita aeterna, ut cognoscant te solum & verum Deum, & quem misisti jesum Christum, c. 17. v. 3. E. 205. T. 32, 151, 172, 195.
  • Ego te clarificavi in terra, opus perfeci quod dedisti mihi ut faciam, &c. ib. v. 4 T. 206.
  • Non pro his autem rogo solis sed & pro illis qui cre­dituri sunt per verbum ipsorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, & ego in te, ut & ipsi in nobis unum sint, ib. v. 20. T. 152.
  • Pater, quos dedisti mihi volo ut ubi ego fuero, & ip­si sint mecum, & videant claritatem meam quam mihi de­disti ante constitutionem mundi, ib. v. 24. T. 81, 164.
  • Si male locutus sum, exprobra de malo: si autem be­ne, quid me caedis? c. 18. v. 23. E. 6, 166. ¶ ib.
  • Regnum meum non est de isto seculo; si de isto secu­lo esset regnum meum, ministri mei turbarentur ne tra­derer Judaeis: nunc autem regnum meum non est hinc. Dixit Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: tu di­cis quoniam Rex sum; Ego in hoc natus sum; Ego in hoc veni in seculum, ut testimonium perhibeam veritati. Omnis qui est de veritate, audit vocem meam, ib. v. 36. T. 50. ¶ ib.
  • Nullam haberes potestatem adversus me, nisi data es­set tibi desuper, c. 19. v. 11. T. 86, 150.
  • De tunica autem, quia de superiore parte non consu­tilis, sed per totum textilis erat, dixerunt ad invicem: Non scindamus illam, sed sortiamur de ea cujus sit, ib. v. 25. T. 110.
  • Sicut me misit pater, & ego mitto vos. Hoc cum dix­isset, inspiravit, & ait illis: Accipite Spiritum sanctum. Si cui remiseritis peccata, remittentur illi: si cujus tenu­eritis, tenebuntur, c. 21. v. 16. E. 185, 201, 225. T. 107.
  • Dixit Simoni Jesus: Diligis me? Respondit, [...] Ait illi: Pasce oves meas, ib. v. 17. E. 17. T 107, 225. ¶ ib.
  • Dixit Dominus ad Thomam: Injice huc digitum tu­um, & vide manus meas, & noli esse incredulus, sed fide­lis. Respondit autem Thomas & dixit illi: Dominus meus & Deus meus. Dicit illi Jesus, quia vidisti me, cre­didisti: felices qui non viderunt & crediderunt, ib. v. 27. E. 76. T. 35.

EX ACTIBUS APOSTOLORUM.
  • NEmo potest cognoscere tempus, aut tempora, quae Pater posuit in sua potestate, c. 1. v. 7. T. 87.
  • Jesus in nube sublatus est, ib. v. 9. T. 16.
  • Et erant perseverantes omnes unanimes in oratione cum mulieribus, & Maria quae fuit Mater Jesu, & fratri­bus ejus, ib. v. 14. E. 172. T. 142.
  • Surrexit Petrus in medio discentium; fuit autem tur­ba in uno, ib. v. 15. E. 172. ¶ ib.
  • Et factus est subito de coelo sonus quasi ferretur flatus vehemens, & implevit totum illum locum in quo erant sedentes. Et visae sunt illis linguae divisae, quasi ignis, qui & insedit in unumquemque illorum; & impleti sunt omnes Spiritu sancto, c. 2. v. 2 T. 89.
  • Cum sit hora diei tertia, ib. v. 17. T. 153.
  • Poenitemini, & baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi in remissionem peccatorum, & accipietis donum Spiritus sancti. Vobis enim est pro­missio, & filiis vestris, & omnibus deinceps, quoscunque advocaverit Dominus Deus noster ib. v. 38. E. 205.
  • Ad horam orationis nonam, ib. T. 134, ¶ ib.
  • Argentum quidem & aurum non est mihi, quod au­tem habeo hoc tibi do. In nomine Jesu Christi Naza­reni, surge & ambula, & apprehensa manu ejus dextera, excitavit eum, c. 3. v. 6. T. 83, 97.
  • Prophetam excitabo eis de fratribus eorum, &c. ib. v. 22. &c. 7. v. 27. T. 16.
  • Principes populi & seniores Israel audite: Ecce nos hodie interrogamur à vobis super benefacto hominis in­firmi, in quo iste salvatus est. Sit vobis omnibus notum, & omni populo Israel, quia in nomine Jesu Christi Na­zareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit à mortuis, in illo iste in conspectu vestro sanus adstat, in alio autem nullo. Hic est lapis qui contemtus est à vo­bis aedificantibus, qui factus est in caput anguli. Non enim est nomen aliud sub coelo datum hominibus, in quo oportet salvari vos, c. 4. v. 8. T. 42. ¶ ib.
  • Turba autem eorum qui crediderant, anima ac mente una agebant; nec fuit inter illos ullum discrimen, nec quicquam suum judicabant ex bonis quae eis erant, sed fuerunt illis omnia communia, ib. v. 32. E. 24. T. 62, 119, 208. ¶ ib.
  • Cur implevit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui san­cto? &c. c. 5. v. 3. T. 74.
  • Angelus adfuit Apostolis custodia clausis, ib. v. 19. T. 113.
  • Et convocarunt illi duodecim totam plebem discipu­lorum, & dixerunt illis, &c. c. 6. v. 2. E. 1, 172. ¶ ib.
  • Et elegerunt septem diaconos, ib. v. 2. E. 6.
  • Exi de terra & de cognatione tua, &c. c. 7. v. 3. T. 27.
  • Coelum mihi thronus, & terra suppedaneum pedum meorum, &c. ib. v. 49. T. 33.
  • Domine, ne statuas illis hoc peccatum, ib. v. 60. T. 216.
  • Tunc imponebant manus super illos, & accipiebant Spiritum sanctum, c. 8. v. 14. E. 202, 221.
  • Pecunia tua tecum sit in perditione, quia existimasti gratiam Dei per pecuniam possideri, ib v. 20. T. 88.
  • Ait Eunuchus: Ecce aqua, quid est quod me impe­dit baptizari? Tunc dixit Philippus: Si credis ex toto corde tuo, licet, ib. v 36. T. 77.
  • Tabitha, exsurge in nomine Jesu Christi, c. 9. v. 36. T. 200.
  • Cornelius Centurio fuit faciens multas eleemosynas in plebem & semper orans Deum. Huic circa horam no­nam oranti astitit Angelus, testimonium reddens sui ope­ris & dicens: Corneli, orationes tuae & eleemosynae tuae ascenderunt ad memoriam coram Deo, c. 10. v. 1. T. 153.
  • [Page]Petrus ascendit in superiora, ut oraret circa horam sextam, ib. v. 9. T. 154.
  • Dominus dixit mihi neminem communem dicendum & immundum, ib. v. 28. E. 161.
  • Et jussit eos baptizari, ib. v. 48. E. 196.
  • Filius meus est tu, ego hodie genui te, c. 13. v 33. T. 37.
  • Vobis primum oportuerat indicari verbum Dei: sed quia repulistis illud, nec vos dignos aeternae vitae judica­stis; ecce convertimus nos ad gentes. Sic enim dixit per scripturas Dominus: Ecce lumen posui te inter gentes, ita ut sis in salvationem usque ad [...] terrae, ib. v. 46. T. 29.
  • Visum est sancto Spiritui & nobis, nullam vobis impo­nere sarcinam, quam ista quae ex necessitate sunt; absti­nere vos ab idololatriis, & sanguinis effusione, & forni­catione. Et quaecunque vobis fieri non vultis, aliis ne fe­ceritis. c. 15. v. 8. T. 91.
  • Circa mediam autem noctem Paulus & Silas orantes gratias agebant Deo. Audiebant autem eos vincti, c. 19. v. 25. T. 68.
  • In quo sumus, vivimus, & movemur, c. 17. v. 28. T. 3.
  • Baptizati prius baptismo Joannis, baptizati sunt in no­mine Domini Jesu, c. 19. v. 5. E. 209.
  • Beatus Paulus cum ei dictum esset, sic insilis in sacer­dotem Dei maledicendo: Nesciebam (inquit) fratres, quia pontifex est. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices, c. 23. v. 4. E. 6, 120, 166. ¶ ib.

EX PAULI EPISTOLA AD ROMANOS.
  • FIdes vestra praedicatur in universo mundo, c. 1. v. 8. E. 57. 136. ¶ ib.
  • Justus fide vivit: ib. v. 17. T. 157.
  • In viros viri proruunt, ib. v. 27. T. 6.
  • Et coluerunt & servierunt creaturae, relicto creatore; propter quod & tradidit illos Deus in passiones ignomi­niae, ib. v. 25. T. 65.
  • Susurratores, detractores, abhorrentes Deo, injuriosi, superbi, jactantes sui, adinventores malorum. Qui cum justitiam Dei agnovissent, non intellexerunt, quoniam qui talia agunt, morte sunt digni; non tantum qui faci­unt ca, sed & qui consentiunt eis qui haec agunt, ib. v. 30. E. 175. ¶ ib.
  • Quare sine excusatione es, ô homo, omnis qui judicas; in quo enim judicas alium, teipsum condemnas: eadem enim agis, quae judicas. Speras autem tu qui judicas eos qui mala agunt, & eadem facis, quia ipse effugies judici­um Dei, c. 2. v. 1. T. 72.
  • An nunquid opulentiam bonitatis ejus, & sustinentiae, & longanimitatis contemnis, ignorans quoniam pa­tientia & bonitas Dei ad poenitentiam te adducit? &c. ib. v. 4. T. 76, 211.
  • Quotquot sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Et quotquot in lege peccaverunt, per legem & judicabun­tur, ib. v. 12. T. 88.
  • Non auditores legis justi sunt apud Deum; sed facto­res legis justificabuntur, ib. v. 13. T. 88.
  • Nomen Dei blasphematur, ib. v. 14. E. 29.
  • Quid enim si exciderunt quidam illorum à fide? Nun­quid infidelitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit. Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax, c. 3. v. 3. E. 131. T. 118, 238. ¶ ib.
  • Faciamus mala. dum veniunt bona; quorum condem­natio justa est, ib. v. 8. T. 88. ¶ ib.
  • Omnes enim peccaverunt, & egent claritate Dei; justi­fic abuntur autem dono ipsius, & gratia per redemtio­nem quae est in Christo Jesu ib. v. 23. T. 48.
  • Venenum aspidum sub labiis eorum, & os eorum male­dictione & amaritudine plenum est. Veloces ad effun­dendum sanguinem pedes eorum, contritio & calamitas in viis eorum. Qui viam pacis non cognoverunt, nec est timor Dei ante oculos eorum, ib. v. 13. T. 224.
  • Gloriamur in spe claritatis Dei; non solum autem, sed gloriamur in pressuris: scientes quoniam pressura tole­rantiam operatur, tolerantia autem probationem, pro­batio autem spem. Spes autem non confundit, quia [...] Dei infusa est in cordibus nostris per Spiritum san­ctum qui datus est nobis, c. 5. v. 2. T. 63, 175.
  • Si cum adhuc peocatores essemus, Christus pro nobis mortuusest; multo magis nunc justificati in sanguine il­lius, liberabimur per illum ab ira, ib. v. 8. E. [...]
  • Itaque fratres non secundum carnem vivamus. Si [...] secundum carnem vixeritis, incipietis mori. Si [...] Spiritu opera carnis mortificaveritis, vivetis. [...] enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt, c. 8. v. 12. T. 226.
  • Sumus filii Dei: Si autem filii; & haeredes Dei, [...] autem Christi. Si quidem compatiamur, ut & com­magnificemur, ib. v. 17. E. 12. T. 70, 175.
  • Non sunt condignae passiones hujus temporis ad [...] claritatem, quae revelabitur in nobis, ib. v. 18. E. 125, 233. T. 70, 183.
  • Spe autem salvati sumus. Spes autem quae videtur non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si au­tem quod non videmus, speramus; per expectationem speramus, ib. v. 24. T. 77, 215. ¶ ib.
  • Quis nos separabit à caritate Christi? An pressura, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an pericu­lum, an gladius? Sicut scriptum est: Quoniam causa tui occidimur tota die; deputati sumus ut oves victimae, sed in his omnibus supervincimus, pro co qui dilexit nos, ib. v. 35. E. 25, 63. T. 71, 173. ¶ ib.
  • Optabam ego ipse anathema esse à Christo pro fratri­bus cognatisque meis secundum carnem qui sunt [...] quorum adoptio, & claritas, & testamentum, & legis constitutio & famulatus, & promissiones; quorum pa­tres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in secula, ib. v. 3. T. 35. ¶ ib.
  • Quis credidit auditui nostro, &c. c. 10. v. 16. T. 33. 39.
  • Inventus sum ab eis qui me non interrogabant, ib. v. 20. T. 28.
  • Et dedit illis Deus spiritum transpunctionis. c. 11. [...] 8. T. 21.
  • Noli altum sapere, sed time. Si enim Deus naturali­bus ramis non pepercit; ne forte nec tibi parcat, ib. v. 20. E. 30. T. 63.
  • O altitudo divitiarum, sapientiae, & scientiae Dei Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus? Quam inve­stigabiles sunt viae ejus? Quis enim cognovit sensum Do­mini, quis aut consiliarius ejus fuit? Vel quis prior dedit ei, & non retribuetur illi? Quoniam in ipso, & per ip­sum, & in ipso sunt omnia; ipsi claritas in secula se cu­lorum, ib. v. 33. T. 79.
  • Oro vos fratres per misericordiam Dei, ut [...] corpora vestra hostiam vivam, sanctam, placentem Deo; nec configuremini seculo huic, sed transformamini in re­novatione sensus, ad probandum quae sit voluntas Dei, bona, & placens, & perfecta, c. 12. v. 1. E. 232. T. [...] ¶ ib.
  • Domino servientes, ib. v. 11. E. 11.
  • Benedicentes, & non maledicentes, ib. v. 14. T. [...] ¶ ib.
  • Cum plangentibus plangeo, &c. ib. v. 15. E. [...] T. 123.
  • Nemini malum pro malo reddentes, ib. v. 17. T. 72.
  • Noli vinci à malo, sed vince bono malum, ib. v. 21. T. 72.
  • Vis non timere potestatem? bonum fac, & [...] laudem ex illa, c. 13. v. 3. T. 76.
  • Reddite omnibus quae debentur; cui tributum, tri­butum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, [...] cui honorem, honorem. Nemini quicquam debeatis, nisi ut invicem diligatis, ib. v. 7. T. 63.
  • [Page]Nox transivit, dies autem appropinquavit. Abjicia­mus ergo opera tenebrarum, & induamur arma lucis, tanquam in die decenter ambulemus: non in comessati­onibus & in ebrietatibus, non in concupiscentiis & im­pudicitiis: non in certaminibus & zelo, ib. v. 12. T. 224.
  • Tu quis es qui judicas alienum servum? Domino suo stat aut cadit, stabit autem; potens est enim Deus [...] eum, c. 14. v. 4. T. 72.
  • Unusquisque nostrum pro se rationem Deo dabit, ib. v. 12. E. 188.
  • Non est regnum Dei esca & potus, sed justitia, & pax, & gaudium in Spiritu Sancto, ib. v. 17. T. 82.
  • Ventri serviunt, c. 16. v. 18. E. 163.

EX EPISTOLA AD CORINTHIOS I.
  • OBsecro vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, & non sint in vo­bis schismata. Sitis autem compositi in eodem sensu & in eadem sententia, c. 1. v. 10. T. 22, 87, 110.
  • Nunquid in nomine Pauli baptizati estis? ib. v. 13. E. 136.
  • Misit me Christus annunciare non in sermonis sapien­tia, ne inanis fiat crux Christi. Verbum enim crucis stul­titia est iis qui pereunt; iis autem qui salvantur, virtus Dei est. Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapien­tium, & prudentiam prudentium reprobabo. Ubi sapi­ens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus seculi? Nonne infatuavit Deus sapientiam hujus mundi? Quoniam qui­dem in sapientia Dei non cognovit mundus per sapienti­am Deum: complacuit Deo per stultitiam praedicationis salvare credentes. Quoniam Judaei signa desiderant, & Graeci prudentiam quaerunt; nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, genti­bus autem stultitiam: ipsis autem vocatis Judaeis, & Grae­cis Christum, Dei virtutem, & Dei sapientiam, ib. v. 17. T. 32, 85.
  • Sapientia in perfectis, c. 2. v. 6. E. 221.
  • Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, ib. v. 9. E. 125.
  • Et ego quidem fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus: quasi infantibus in Chri­sto: lac vobis potum dedi, non escam; dum adhuc enim pusilli eratis, non poteratis, sed neque nunc potestis: ad­huc enim estis carnales. Ubi enim in vobis aemulatio & contentio, & dissensiones? Nonne carnales estis, & secun­dum hom nem ambulatis, c. 3. v. 1. T. 61, 226. ¶ ib.
  • Nescitis quia templum Dei estis, & spiritus Dei habi­tat in vobis, ib. v. 16. E. 122, 146. T. 73, 93.
  • Nemo se decipiat. Si quis putat sapientem se esse in vobis, mundo huic stultus siat, ut sit sapiens. Sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Reprehendes sapientes in astutia ipsorum. Et iterum: Cognovit Deus cogitationes sapientium quoni am stultae sunt, ib. v. 18. T. 85, 210. ¶ ib.
  • Quid enim habes, quod non acceperis? Si autem acce­peris; quid gloriaris quasi non acceperis? c. 4. v. 7. T. 62.
  • Non in sermone est verbum Dei, sed in virtute, ib. v. 20. T. 88.
  • Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio sicut estis azymi. Nam & Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque festa celebremus, non in fermento ve­teri, neque in fermento malitiae & nequitiae; sed in azy­mis sinceritatis & veritatis, c. 5. v. 7. T. 67, 99. ¶ ib.
  • Audet quisquam vestrum adversus alterum negotium habens disceptare apud injustos, & non apud sanctos? An nescitis quia sancti hunc mundum judicabunt? Jam quidem totum delictum in vobis est, quia judicia habetis cum invicem. Quare non magis injuriam patimini, aut quare non magis fraudamini? Sed vos injuriam facitis & fraudatis, & hoc fratribus? an nescitis quoniam in­justi regnum Dei non consequentur? c. 6. v. 1. T. 77.
  • Neque fornicarii, neque idolis [...] neque adul­teri, neque molles, neque masculorem adpetitores, ne­que fures, neque fraudatores, neque ebriosi, neque male­dici, neque raptores regnum Dei consequentur. Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed justificati estis, sed sanctificati estis in nomine Domini Jesu Christi, & in Spiritu Dei nostri, ib. v. 10. E. 30, 128. T. 84, 87.
  • Omnia licent, sed non omnia expediunt, &c. ib. v. 12. T. 96.
  • Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Auferens membra Christi, faciam membra forni­cariae? Absit. An nescitis, quia qui conglutinatur forni­cariae, unum corpus sunt? Erunt enim duo in carne una. Qui autem se conjunxerit Domino, unus spiritus est, ib. v. 15. T. 65, 83, 9.
  • Omne delictum quodcunque fecerit homo, extra cor­pus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat, ib. v. 18. E. 113. T. 83.
  • Non estis vestri; emti enim estis pretio magno. Cla­rificate & portate Deum in corpore vestro, ib. v. 19. T. 65, 84, 93, 143, 174. ¶ ib.
  • Bonum est homini mulierem non contingere: prop­ter fornicationem autem unusquisque uxorem suam ha­beat, & unaquaeque virum suum habeat. Uxori vir de­bitum reddat, similiter & uxor viro. Uxor corporis sui potestatem non habet, sed vir: similiter & vir poresta­tem sui corporis non habet, sed uxor. Nolite fraudare invicem nisi ex conventione ad tempus ut vacetis oratio­ni, & iterum revertimini ad idipsum, ne tentet vos Sata­nas propter incontinentiam vestram: Hoc dico secun­dum veniam, non secundum imperium; volo autem om­nes homines esse, sicut & me, sed unusquisque proprium habet donum à Deo: alius sic, alius autem sic, c. 7. v. 1. T. 74.
  • Quod si non se continent, nubant. Iis autem quae nupserunt praecipio, non ego sed Dominus, uxorem à vi­ro non separari: si autem recesserit, manere innuptam, aut reconciliari viro, & virum uxorem non dimittere, ib. v. 9. E. 8. T. 87.
  • Tempus collectum; superest ergo ut & qui habent uxores, quasi non habentes sint; & qui plangunt, quasi non plangentes; & qui gaudent, quasi non gaudentes; & qui emunt, quasi non ementes: qui possident, quasi non possidentes; & qui hoc mundo utuntur, quasi non utan­tur. Praeterit enim figura hujus mundi, ib. v. 29. T. 66, 97. ¶ ib.
  • Coelebs cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat Deo: qui autem matrimonium contraxit, cogitat ea quae sunt mundi hujus, quomodo placeat uxori. Sic & mulier, & virgo innupta, cogitat ea quae sunt Domini, ut sit san­cta & corpore & spiritu: quae autem nupsit, cogitat de iis quae sunt mundi hujus, quomodo placeat viro, ib. v. 32. T. 75. 94. ¶ ib.
  • Mulier vincta est quamdiu vivit vir ejus; si autem dormierit, liberata est, ut cui vult nubat, tantum in Do­mino: felicior autem erit, si sic permanserit, ib. v. 39. T. 83.
  • Cibus nos non commendat Deo: neque si manducave­rimus, abundabimus: neque si non manducaverimus, egebimus, ib. v. 8. T. 82.
  • Si quis se putat scire aliquid, nondum scit quemadmo­dum oportebat, c. 8. v. 2. T. 72.
  • Si cibus scandalizat fratrem, non manducabo carnes in aeternum, ne fratrem scandalizem, ib. v. 13. E. 8.
  • Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrarer, ib. v. 22. T. 107.
  • Nescitis quoniam qui in stadio currunt, omnes qui­dem currunt, unus tamen accipit palmam? Sic currite ut occupetis. Omnis enim qui agonizat. in omnibus continens est. Et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos vero incorruptam, c. 9. v. 23. E. 21. T. 72, 174.
  • [Page]Nolo enim vos ignorare fratres, quai patres nostri omnes sub nube fuerunt, & omnes per mare transierunt, & omnes in Moyse baptizari sunt in nube & in mari. Haec autem omnia figurae nostrae fuerunt, c. 10. v. 1. T. 22, 187.
  • Et qui se putat stare, videat ne cadat, ib. v. 12. T. 72.
  • Tentatio vos non occupavit, nisi humana. Fidelis au­tem Deus, qui non patietur vostentari super quod po­testis, sed faciet cum tentatione etiam evadendi faculta­tem, ut possitis tolerare, ib. v. 13. T. 87.
  • Non potestis calicem Domini bibere & calicem dae­moniorum. Non potestis mensae Domini communicare, & mensae daemoniorum, ib. v. 21. E. 37. T 128.
  • Tu quis es qui judicas alienum servuni? ib. v. 26, 108, 147.
  • Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: Om­nia licent, sed non omnia aedificant, ib. v. 28. T. 36.
  • Imitatores mei estote, sunt ego Christi, c. 11. v. 1. E. 107.
  • Omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salventur, c. 11. v. 1. E. 107.
  • Viri caput Christus est, ib. v. 3. E. 90.
  • Si quis autem putatur contentiosus esse. nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei, ib. v. 16. E. 210.
  • Oportet & haereses esse, ut probati manifesti sint, ib. v. 19. T. 81, 111.
  • Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit pa­nem; & gratias agens, fregit ac dixit: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur; hoc facite in meam commemorationem. Simili modo & calicem, postquam coenatum est, accepit dicens: Hic calix novum testamen­tum est in meo sanguine. Hoc facite, quotiescunque fe­ceritis in meam commemorationem. Quotiescunque enim ederitis panem istum & calicem biberitis, mortem Domini adnunciabitis quoadusque viniat, ib. v. 26. T. 8, 1 8.
  • Quicunque ederit panem aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis & sanguinis Domini, ib. v. 27. E. 34, 37, 227.
  • Si patitur unum membrum, compatiuntur & caetera, &c. E. 107. ¶ ib.
  • Etsi habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. Etsi in cibos distribuero omnia mea. etsi tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil proficio. Caritas magnanima est, caritas benigna est: caritas non zelat, non agit perperam, non inflatur, nou irritatur, non cogitat malum, non gaudet super injustitiam, conlae­tatur autem in veritate. Omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, caritas nunquam excidit, c. 13. v. 2. E. 114, 207. T. 61, 113, 150, 216. 225. ¶ ib.
  • Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc scio ex parte, tunc autem cog­noscam, sicut & ego cognitus sum. ib. v. 12. T. 79.
  • Prophetae autem duo aut tres loquantur, & ceteri ex aminent. Si autem alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat, c. 14. v. 29. E. 195, 215. 219.
  • Mulieres in Ecclesia taccant. Si quae autem quid di­scere volunt, domi viros interrogent, ib. v. 34. T. 78.
  • Corrumpunt ingenia bona confabulationes pessimae, ib. v. 33. E. 140. T 88, 115.
  • Stulte, tu quod seminas non vivificabitur, nisi prius mortuum fuerit, &c. ib. v. 36. T. 81.
  • Stella à stella differt in claritate, sic & refurrectio mortuorum. Seminatur corpus in corruptione, resurgit sine corruptela. Seminatur in ignominia, resurgit in glo­ria. Seminatur in infirmitate, resurgit in virtute. Semi­natur corpus animale, resurgit spiritale, ib. v. 41. T. 81. ¶ ib
  • Oporter enim corruptivum istud induere incorruptio­nem. & mortale hoc induere immortalitatem. Cum au­tem corruptivum hoc induerit incorruptionem, & mor­tale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet verbum quod scriptum est: Absorpta est mors in contentionem. Ubi est mors aculeus tuus? ubi est mors contentio tua, ib. 53. T. 81, 159. ¶ ib.
  • Primus homo de terrae limo, secundus homo de [...] qualis ille de limo, tales & qui de limo: & qualis [...] tales & coelestes. Quomodo portavimus & [...] ejus qui de limo est, portemus & imaginem ejus [...] in coelis est, ib. v. 47. T. 38, 66, 103, 146, 226. ¶ ib.

EX EPISTOLA AD CORINTHIOS II.
  • OBtusi sunt sensus eorum usque ad hunc diem [...] eodem velamento in lectione Veteris testamenti ma­nente, quod non revelatur, quia in Christo evacuatur: & usque in hodiernum, si quando legitur Moyses, [...] mentum est super cor eorum. Mox autem ut [...] fuerint ad Dominum, auferetur velamentum, c. 3. v. [...] T. 22.
  • Omnes nos manifestari oportere ante tribunal Christi ut reportet unusquisque sui corporis propria, [...] quae egit sive bona sive mala, ib. v. 10. T. 49. 80.
  • Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae autem participatio est justitiae, & iniquitati? Aut quae est [...] luci ad tenebras? ib. v. 14. E. 204. T. [...] 123. ¶ ib.
  • Si voluntas promta est, secundum quodcunque [...] acceptabile est, non secundum quod non [...] neque sit aliis refrigerium, vobia autem preslura, c. 8. [...] 12. T. 60.
  • Vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut & il­lorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut at aequalitas, sicut scriptum est: Qui multum habuit, [...] abundavit; & qui modicum, non indiguit, c. 8. v. 14 T. 60.
  • Qui parce seminat, parce & metet: & qui [...] in benedictione, de benedictione & metet. [...] autem sicut corde proposuit, non quasi ex [...] vel ex necessitate; hilarem enim datorem diligit [...] 9. v. 6. T. 60.
  • Sicut scriptum est; Distribuit, dedit pauperibus; ju­stitia ejus manet in aeternum, ib. v. 9. T. 60.
  • Qui administrat semen seminanti, & panem ad edendum praestabit. Et multiplicabit seminationem vestram, & au­gebit incrementa frugum justitiae vestrae, ut in omnibas locupletemini, ib. v. 10. T. 60, 201. ¶ ib.
  • Administratio hujus officii non tantum supplevit [...] quae sanctis desunt, sed & abundavit per multam [...] actionem in Deum, ib. v. 12. T. 60, 201.
  • Despondi vos uni viro virginem castam adsignare Chri­sto, c. 11. v. 2. E. 224.
  • Transfigurat se velut angelum lucis, ib. v. 14. T. 105.
  • Datus est mihi stimulus carnis meae, Angelus Satanae, qui me colaphizet, ut non extollar: propter quod ter Dominum rogavi ut discederet à me, & dixit mihi: Sut­ficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur, ib. v. 7. T. 63. 161. ¶ ib.
  • Timeo ne forte veniens ad vos lugeam multos, ex [...] qui ante peccaverunt, & non egerunt poenitentiam de immunditiis quas fecerunt, & fornicationibus & [...] nibus, c. 12. v. 20. E. 113.

EX EPISTOLA AD GALATAS.
  • Mror quod sic tam cito demutamini ab eo qui [...] vocavit in gratiam, ad aliud Evangelium; quod non est aliud, nisi si sunt aliqui qui vos turbant, & [...] convertere Evangelium Christi. Sed licet [...] Angelus de coelo aliud adnunciet praeterquam quod [...] vobis, anathema sit. Sicut praedixiniu & nunc iterum dico: Si quis aliquid vobis adnunciavent praeterquam quod accepistis, anathema sit, c. 1. v. 6. E. 53, 152. ¶ ib.
  • Si hominibus placere vellem, Christi servus non estem, ib. v. 10. E. 10, 131. T. 80, 94.
  • [Page]Reprehensio Petria Paulo, ib. E. 195.
  • Deus non accepit personas, c. 2. v. 6. E. 165.
  • Abraham credidit Deo, & deputatum est ei ad justiti­am. Cognoscitis ergo quia quiex side sunt, filii sunt A­brahae. Providens autem scriptura, quia ex side justificat gentes Deus, praenunciavit Abrahae quia benedicentur in illo omnes gentes. lgitur qui ex side sunt, benedicti sunt cum fideli Abraham, c. 3. v. 6. E. 149. T. 22.
  • Quotquot in Christo baptizati estis, Christum indui­stis, ib. v. 27. E. 146. 223.
  • At ubi advenit impletio temporis, misit Deus filium suum natum de muliere, c. 4. v. 4. T. 37.
  • Ergo inimicas factus sum vobis, verum dicens vo­bis, c. 4. v. 16. E. 10.
  • Diliges proximum tuum tanquam te Si autem morde­tis & incusatis invicem, videte ne consumamini ab in­vicem, c. 5. v. 15. E. 30. T. 61.
  • Caro concupiscit adversus spiritum, & spiritus adver­sus carnem. Haec enim invicem adversantur sibi, ut non quae vultis, ipsa faciatis. Manifesta autem sunt facta car­nis, quae sunt, adulteria, fornicationes, immunditiae, spur­citiae, idololatriae, veneficia, homicidia, inimicitiae, con­tentiones, aemulationes, animositates, provocationes, si­multates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, co­messationes, & his similia. Quae praedico vobis sicut & praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non pos­fidebunt. Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, magnanimitas, bonitas, fides, mansuetudo, continen­tia, castitas, ib. v. 17. T. 84, 146, 231. ¶ ib.
  • Qui enim sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis & concupiscentiis, ib. v. 24. T. 95.
  • In contemplatione habentes unusquisque, ne & vos tentemini. Alterutrum onera sustinete, & sic adimple­bitis, legem Christi, c. 6. v. 2. E. 108. T. 64. ¶ ib.
  • Deus non deridetur, ib. v. 7. E. 108, 173.
  • Ergo dum tempus habemus, operemur quod bonum est ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Bonum autem facientes non deficiamus, tempore enim suo mete­mus, ib. v. 10. T. 208, 215.
  • Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, & ego mundo, ib. v. 14. T. 66, 95.

EX EPISTOLA AD EPHESIOS.
  • ET cum venisset, adnunciavit vobis pacem his qui lon­ge, & pacem iis qui prope; quia per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem, c. 2. v. 17. T. 48.
  • Obsecro vos ego vinctus in Domino, digne ambulare vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate sensus & lenitate, cum patientia sustinentes in vicem iu dilectio­ne, satis agentes servare unitatem spiritus in conjunctio­ne pacis. Unum corpus & unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum Baptisma, unus Deus & Pater omnium, qui super omnes, & per omnia, & in omnibus nobis, c. 4. v. 1. E. 112, 228, 235. T. 110, 216. 230.
  • Exponite prioris conversationis veterem hominem, qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis. Innovamini autem spiritu sensus vestri, & induite no­num hominem, eum qui secundum Deum constitutus est in justitia, & sanctitate, & veritate, ib. v. 22. T. 66. ¶ ib.
  • Irascimini, & nolite peccare. Sol non oceidat super iracundiam vestram, ib. v. 26. T. 64.
  • Nolite locum dare diabolo, ib. v. 27. E. 8.
  • Omnis sermo malus de ore vestro non procedat, sed bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audienti­bus, ib. v. 29. E. 87. T. 67. ¶ ib.
  • Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo sig­nati estis in diem redemtionis, ib. v. 30. T. 64, 217. ¶ ib.
  • Omnis amaritudo, & ira, & indigatio, & clamor, & blasphemia auferantur à vobis, c. 5. v. 3. T. 217.
  • Stultiloquium & scurrilitas, quae ad rem non pertinet, non nominetur quidem in vobis. Hoc enimsci tote in­telligentes, quia omnis fornicator, aut immundus, aut fraudator quod est idololatria, non habet haereditatem in regno Christi & Dei, ib. v. 4. E. 113. T. 77. ¶ ib.
  • Nemo vos decipiat inanibus verbis: propterea enim venit ira Dei super filios conturmaciae; nolite ergo esse particeps eorum, ib. v. 6. E. 84, 164, 181. T. 119. ¶ ib.
  • Christus dilexit Ecclesiam, & seipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, purgans eam lavacro aquae, ib. v. 25. E. 113, 181.
  • Propter hoc relinquet homo patrem & matrem, & erunt duo in carne una. Sacramentum istud magnum est: Ego autem dico in Christum & Ecclesiam, ib. v. 31. E. 96. ¶ ib.
  • Filii obsequentes estote parentibus vestris, hoc enim est justum. Honora patrem tuum & matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione ut bene sit tibi, ut sis longaevus super terram, c. 6. v. 1. T. 85.
  • Et vos parentes nolite in iracundiam mittere filios ve­stros, sed nutrire eos in disciplina & correptione Domi­ni, ib. v. 4. T. 85.
  • Servi obedite dominis carnalibus cum metu & tremo­re, & in simplicitate cordis vestri sicut Christo, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed quasi servi Dei, ib. v. 5. T. 85.
  • Et vos Domini eadem facite ad eos, laxantes iracundi­am, scientes quia & vester & ipsorum Dominus est in coe­lis, & exceptio personarum non est in illo, ib. v. 9. T. 85.
  • Non est nobis colluctatio adversus carnem & sangui­nem, sed adversus potestates & principes hujus mundi harum tenebrarum, adversus spiritalia nequitiae in coele­stibus, Propter quod induite tota arma Dei, ut possitis, stetis accincti lumbos vestros in veritate Evangelii, indu­entes loricam justitiae, & calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis, in omnibus aslumentes scutum fidei, in quo possitis omnia ignita jacula nequissimi extinguere, & galeam salutis & gladium spiritus qui est verbum Dei, ib. v. 12. E. 124. T. 90.

EX EPISTOLA AD PHILIPPENSES.
  • VEruntamen omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus adnuntietur, c. 2. v. 18. E. 204, 226. ¶ ib.
  • Qui in figura Dei constitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, for­man servi accipiens, in similitudinem hominum factus, & habitu inventus ut homo. Humiliavit se, factus obe­diens usque ad mortem, mortem autem crucis, c. 2. v. 6. T. 40, 76, 118. ¶ ib.
  • Deus exaltavit illum, & donavit illi nomen quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flecti­tur, colestium, terrestrium & infernorum, ib. v. 9. T. 220.
  • Omnia autem pro dilectione facientes sine murmura­tionibus, & reputationibus, ut sitis sine querela & im­maculati, filii Dei, ib. v. 14. T. 68.
  • Lucete sicut luminaria in mundo, ib. v. T. 73.
  • Omnes sua quaerunt, & non quae sunt Christi, ib. v. 21. E. 29. T. 66. ¶ ib.
  • Attendamus non posteriora, c. 3. v. 14. E. 26.
  • Quorum finis est interitus, quorum Deus venter est: & gloria in [...] eorum, qui terrena sapiunt. No­stra autem conversatio in coelis est, unde & salvatorem expectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui transformabit corpus humilitatis nostrae. conformatum corpori claritatis suae, ib. v. 19. E. 231. T. 66, 164.
  • Mihi vivere Christus, & mori lucrum, ib. v. 21. T. T. 158.
  • Saturatus sum recipiens ab Epaphrodito ea quae à vo­bis missa sunt, odorem suavitatis, sacrificium acceptum & placitum Deo, c. 4. v. 18. T. 153.

[Page]

EX EPISTOLA AD COLLOSSENSES.
  • QUi est imago Dei in visibilis & primogenitus totius creaturae, c. 1. v. 15. T. 32.
  • Primogenitus à mortuis, & fieret in omnibus ipse pri­matum tenens, ib. v. 18. T. 32.
  • Videte ne quis vos depraedetur per philosophiam & inanem fallaciam secundum traditionem hominum, se­cundum elementa mundi, & non secundum Christum, quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis, c. 2. v. 8. E. 107. T. 210.
  • Circumcisi estis circumcisione non manufacta in expo­liatione carnis, sed in circumcisione Christi, ib. v. 11. T. 23.
  • Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi; quid tanquam viventes in mundo vana sectamini? ib. v. 20. T. 66. ¶ ib.
  • Si consurrexistis cum Christo; quae sursum sunt quae­rite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae terrena sunt. Mortui enim estis, & vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum au­tem Christus apparuerit vita vestra, tunc & vos cum eo apparebitis in gloria, c. 3. v. 1. T. 66. 226.
  • Mortificate itaque membra vestra quae sunt in terra, exponentes fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, & avaritiam quae sunt idolo­rum servitus, propter quae venit ira Dei, ib. v. 5. E. 113. ¶ ib.
  • Instate orationi, vigilahtes in ea, c. 4. v. 2. E. 25. T. 91, 152.

EX EPISTOLA AD THESSALONICENSES I.
  • NOn circumvenire in negotio fratrem suum; quia ultor est Deus de his omnibus, c. 4. v. 6. T. 87.
  • Nolumus vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut & ceteri qui spem non habent. Si enim credimus quia Jesus mortuus est & resurrexit, sic & Deus eos qui dormierunt in Jesu, adducet cum illo, &c. ib. v. 13. T. 81, 164.
  • Dies Domini sicut fur in nocte ita veniet. Cum dixe­rint pax & firmitas, tunc illis repentinus adveniet inte­ritus, c. 5. v. 2. T. 87.

EX EPISTOLA AD THESSALONICENSES. II.
  • NE quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi dis­cessio venerit primum, & revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis qui adversatur & extollit se super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Et tunc revelabitur inimicus quem Dominus Jesus interfi­ciet spiritu oris sui, & evacuabit illuminatione adven­tus sui eum, cujus est adventus, secundum opera Satanae, in omni virtute signis & prodigiis mendacibus. Et ideo mitter illis Deus operationem erroris, ut credant menda­tio, ut judicenter omnes qui non crediderunt veritati, dilectum veritatis non habuerunt ut salvi fierent, ac propterea mittet illis Deus operationem [...] ut cre­dant mendacio, ut judicenter omnes qui non crediderunt veritati, sed sibi placeant in injustitia, c. 2. v. 10. T. 137.
  • Praecipimus autem vobis in nomine Domini nostri Je­su Christi, ut discedatis ab omnibus fratribus ambulan­tibus inordinate & non secundum traditionem, quam acceperunt à nobis, c. 3. v. 6. E. 140, T. 84, 119.
  • Neque gratis panem manducavimus ab aliquo ve­strum, sed in labore & fatigatione, nocte & die operan­tes ne quem vestrum gravaremus, ib. v. 8. E. 32.

EX EPISTOLA AD TIMOTHEUM. I.
  • QUi primo fui blasphemus, & persecutor, & [...] sus; sed [...] merui, quia ignorans [...] c. 1. v. 13. E. 204.
  • Sint mulieres vestrae cum verecundia & pudicitia com­ponentes se, non in tortis crinibus, neque auro, [...] margaritis, aut veste pretiosa, sed ut decet mulieres pro­mittentes castitatem per bonam conversationem, c. 2. v. 9. T. 76, 96.
  • Mulier in silentio discat in omni subjectione. Docere autem mulierem non permitto, neque praepositam esse vi­ro, sed esse in silentio. Adam enim primus formatus est, deinde Eva; & Adam seductus non est, mulier autem se­ducta est, ib. v. 11. T. 78.
  • Nemo juventutem tuam perspiciat, c. 4. v. 10. E. 6.
  • Viduas honora quae vere viduae sunt, &c. c. 5. v. 3. T. 85.
  • Si quis autem suorum & maxime domesticorum non agit curam; fidem denegat, & est infideli deterior, ib. v. 8. T. 85.
  • Juniores autem viduas praeteri. Cum enim indelicatae fuerint in Christo, nubere volunt, habentes judicium: quoniam primam fidem reprobaverunt, ib. v. 11. T. 85.
  • Adversus majorem natu accusationem ne receperis, ib. v. 19. T. 86.
  • Peccantes coram omnibus corripe, ut & ceteri me­tum habeant, ib. v. 20. T. 86.
  • Si quis aliter docet, & non acquiescit sanis verbis Do­mini nostri Jesu Christi & doctrinae ejus, stupore elatus est. Discedendum ab hujusmodi, c. 6. v. 3. E. 84. ¶ ib.
  • Nihil intulimus in hunc mundum, verum nec quid auferre possumus. Habentes itaque exhibitionem & te­gumentum, his contenti sumus. Qui autem volunt divi­tes fieri, incidunt in tentationem, & muscipulam, & de­sideria multa, & nocentia, quae mergunt hominem in per­ditionem & interitum. Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes naufragaverunt à fide, & inserverunt se doloribus multis, ib. v. 7. T. 83, 126, 147, 201. ¶ ib.

EX EPISTOLA AD TIMOTHEUM II.
  • NEmo militans Deo, obligat se molestiis secularibus, ut possit placere ei cui se probavit. Sed si certave­rit quis, non coronabitur, nisi legitime pugnaverit, c. 2. v. 4. E. 1. T. 66. ¶ ib.
  • Si enim commorimur, & convivemus; si toleramus, & conregnabimus; si negamus, & ipse negabit nos, ib. v. 11. T. 173.
  • Sermo eorum velut cancer serpit, ib. v. 17. E. 83, 140, 204. T. 86, 111, 137. ¶ ib.
  • In domo autem magna non solum sunt vasa aurea & argentea, sed & lignea & fictilia; & quaedam quidem ho­norata, quaedam autem inhonorata, ib. v. 20. E. 112.
  • Stultas autem & ineruditas quaestiones devita; sciens quia lites generant, ib. v. 23. T. 80.
  • Servum Domini non oportet litigare, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, cum omni modestia cor­ripientem eos, qui resistunt veritati: ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, & resi­piscant à diaboli laqueis, à quo captivi tenentur secun­dum ejus voluntatem, ib. v. 24. E. 215.
  • In novissimis diebus aderunt tempora molesta, & erunt homines sui placentes, superbi, tumidi, cupidi. blasphemi, parentibus inobedientes, ingrati impii, sine affectu, sine foedere, delatores, incontinentes, immites bonum non amantes, proditores, procaces, stupore [...] voluptates magis quam Deum diligentes, habentes desormationem religionis, virtutem autem eis abnegan­tes [Page] hos devita. Ex his sunt qui repunt in domos & prae­dantur mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur va­riis desideriis, semper discentes, & nunquam ad scienti­am veritatis pervenientes, & quomodo Jamnes & Mam­bres restiterunt Moysi, sic & hi resistunt veritati, homi­nes corrupti sensu, reprobi circa fidem, sed non profici­ent plurimum. Imperitia enim eorum manifesta erit om­nibus, sicut & illorum fuit, c. 3. v. 1. E. 130, 174. T. 115. ¶ ib.
  • Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad do­cendum, ib. v. 6. T. 134.
  • Erit tempus quando sanam doctrinam non sustinebunt, sed secundum sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes in audiendo, scalpentes aures: Et à veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem converten­tur, c. 4. v. 3. T. 84. ¶ ib.
  • Ego jam delibor, & tempus instat meae assumtionis. Bonum agonem certavi, cursum perfeci, fidem servavi, jam superest mihi corona justitiae, quam mihi reddet Dominus in illo die justus judex: non solum autem mihi sed omnibus qui dilexerint adventum ejus, ib. v. 6. E. 21. T. 70. ¶ ib.

EX EPISTOLA AD TITUM.
  • EPiscopum oportet esse sine crimine, quasi Dei dis­pensatorem, c. 1. v. 7. E. 173.
  • Omnia munda mundis, ib. v. 15. E. 160.
  • De nullo male loqui, nec litigiosos esse, c. 3. v. 2. T. 89.
  • Salvavit nos per lavacrum regenerationis, ib. v. 5. E. 213.
  • Haereticum hominem post unam correptionem devita, sciens quoniam perversus est hujusmodi & peccat, & est à semetipso damnatus, ib. v, 10. E. 140, 182, 202, 211. T. 86, 116.

EX EPISTOLA AD HEBRAEOS.
  • QUia per ipsum secula instituit, & per ipsum consti­stituit universorum haeredem, c. 1. v. 2. T. 31.
  • Deus quem corripit, diligit, c. 12. v. 7. E. 25.

EX EPISTOLA PETRI I.
  • SIcut hospites & peregrini abstinete vos à carnalibus desideriis, quae militant adversus animam; ut dum detrectant de vobis, quasi de malignis, opera vestra aspi­cientes magnificent Deum, c. 2. v. 11. E. 29. T. 67. ¶ ib.
  • Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exem­plum, ut sequamini vestigia ejus; qui peccatum non fe­cit, nec dolus inventus est in ore ejus: qui cum maledi­ceretur, non maledixit; cum pateretur, non comma­nabitur, &c. ib. v. 21. T. 76, 213, 225. ¶ ib.
  • Sit in muliere non exterior ornamenti, aut auri, aut vestis cultus; sed cultus cordis, c. 3. v. 3. T. 76, 96.
  • Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offeret Deo, ib. v. 18. T. 48.
  • In arca Noe pauci, id est, octo animae salvae factae sunt per aquam, quod & vos similiter salvos faciet baptisma, ib. v. 21. E. 181, 216, 224. ¶ ib.
  • In hoc enim & mortuis praedicatum est ut suscitentur, c. 4. v. 6. T. 48. ¶ ib.
  • Carissimi, nolite mirari ardorem accidentem vobis, qui ad tentationem vestram fit; nec excidatis tanquam novum aliquid vobis contingat, sed quotiescunque com­municatis Christi passionibus, per omnia gaudete, ut & in revelatione facta claritatis ejus gaudentes exultetis. Si improperatur vobis in nomine Christi, beati estis, quia majestatis & virtutis Domini nomen in vobis requiescit. Quod quidem secundum illos blasphematur, secundum nos autem honoratur, c. 4. v. 12. E. 113, 181. T. 175. ¶ ib.
  • Nec quisquam vestrum tanquam fur aut homicida pa­tiatur: aut tanquam maleficus, aut curas alienas agens, sed tanquam Christianus, ib. v. 15. T. 76.
  • Sobrii estote & vigilate, quia adversarius vester dia­bolus tanquam leo rugiens circuivit; aliquem devorare quaerens, c. 5. v. 8. T. 221. ¶ ib.

EX EPISTOLA PETRI II.
  • HAEretici vitandi, c. 3. v. 17. E. 220.

EX EPISTOLA JOANNIS I.
  • SI dixerimus quia peccatum non habemus; nos ipsos decipimus, & veritas in nobis non est: si autem con­fessi fuerimus peccata nostra, fidelis & justus est Domi­nus, qui nobis peccata dimittat, c. 1. v. 8. T. 149. 198.
  • Filioli mei, haec scribo vobis, ne delinquatis, & si quis deliquerit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, & ipse est deprecatio pro delictis no­stris c. 2. v. 1. E. 25, 108.
  • In hoc intelligimus quia cognovimus eum, si praecep­ta ejus custodiamus. Qui dicit quoniam cognovit eum, & mandata ejus non servat, mendax est & veritas in illo non est, ib. v. 3. E. 54.
  • Qui dicit se in Christo manere, debet quomodo ille ambulavit, & ipse ambulare, ib. v. 6. E. 120. T. 67, 96, 213.
  • Qui dicit se esse in luce, & fratrem suum odit, in tene­bris est usque adhuc, & in tenebris ambulat, & non scit quo eat, quia tenebrae excaecaverunt oculos ejus, ib. v. 9. E. 120. T. 62, 225. ¶ ib.
  • Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo. Quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia car­nis est, & concupiscentia oculorum, & ambitio seculi, quae non est à Patre, sed ex concupiscentia seculi, & mun­dus transibit & concupiscentia ejus: qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, quomodo Deus ma­net in aeternum, ib. v. 17. T. 71, 77, 96, 145, 165. ¶ ib.
  • Audistis quia Antichristus venit, nunc autem antichri­sti multi facti sunt, unde cognoscimus quia novissima hora est, ib. v. 18. E. 18, 192. T. 233.
  • Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum, ib. v. 19. E. 131. T. 86, 111.
  • Qui negat Filium, neque Patrem habet; qui confitetur Filium, & Filium & Patrem habet, ib. v. 25. T. 48, 173.
  • In hoc apparent filii Dei & filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est de Deo, & qui non diligit fratrem suum, c. 3. v. 10. T. 61.
  • Qui fratrem suum odit homicida est, & scitis quia om­nis homicida non habet in se vitam aeternam manentem, ib. v. 15. T. 61, 150, 225.
  • Qui habuerit substantiam mundi, & viderit fratrem suum desiderantem, & clauserit viscera sua ab eo, quo­modo caritas Dei manet in illo? ib. v. 17. T. 60, 204.
  • Si cor nostrum nos non reprehendat; fiduciam habe­mus apud Deum, & quodcunque petierimus, accipiemus ab eo, ib. v. 21. T. 86.
  • Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in car­ne venisse, de Deo est; qui autem negat in carne venisse, de Deo non est, sed est de Antichristi spiritu, c. 4. v. 2. E. 205. T. 37.
  • Major est qui in vobis est, quam in isto mundo, ib. v. 4. E. 29. T. 65, 176.
  • Deus dilectio est, & qui manet in dilectione, in Deo manet, & Deus in eo, ib. v. 16. T. 62, 114.
  • Si quis dixerit quoniam diligit Deum & fratrem suum odit, mendax est; qui enim non diligit fratrem suum quem videt; Deum quem non videt, quomodo potest diligere? ib. v. 20. T. 62.
  • Et hi tres unum sunt, c. 5. v. 7. E. 203. T. 109. ¶ ib.

EX EPISTOLA JOANNIS II.
  • SI quis ad vos venit, & doctrinam Christi non habet: nolite eum admittere in domum vestram, & ave illi ne dixeritis. Qui enim dixerit illi ave, communicat fa­ctis ejus malis, c. 11. v. 10. T. 242.

EX APOCALYPSI JOANNIS.
  • ET conversus respexi, ut viderem vocem quae mecum loquebatur; & vidi septem candelabra aurea, & in medio candelabrorum similem filio hominis vestitum po­dere, & erat praecinctus supra mamillas zonam auream. Caput autem ejus & capilli erant albi velut lana aut nix, & oculi ejus ut flamma ignis, & pedes ejus similes auri­chalco, sicut de fornace ignis, & vox ejus ut sonus aquarum multarum, & habebat in dextera sua septem stellas, & ex ore ejus gladius utraque parte acutus ex­ibat, & facies ejus splendebat ut sol in virtute sua. Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tanquam mortu­us, & imposuit super me dexteram suam, dicens: Nol­timere, ego sum primus & novissimus, & vivus qui fueram mortuus; & ecce sum vivens in secula seculorum, & habeo claves mortis & inferorum, c. 1. v. 12. T. 47, 101. ¶ ib.
  • Septem stellae, septem Angeli, septem Candelabra, sep­tem Ecclesiae, c. 1. v. 4. T. 27.
  • Memor esto unde excideris, & age poenitentiam, & fac propria opera, si quo minus, veniam tibi nisi poeni­tentiam egeris, c. 2. v. 5. E. 41, 67, 110. ¶ ib.
  • Qui vincet, dabo illi edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei, ib. v. 7. T. 70.
  • Nihil eorum timeas quae passurus es, ib. v. 10. E. 27, 32. T. 176.
  • Esto fidelis usque ad mortem, & dabo tibi coronam vitae, ib. v. 10. T. 70.
  • Habeo adversus te multa, quod uxorem tuam Jezabel, quae se dicit Prophetam, sinis docere & seducere servos meos fornicari, & manducare de sacrificiis. Et dedi illi tempus ut poenitentiam ageret, & poenitere non vult à fornicatione sua. Ecce mitto eam in lectum, & qui cum ea fornicati sunt in tribulationem maximam, nisi poe­nitentiam gesserint ab operibus suis, ib. v. 20. E. 110. ¶ ib.
  • Et scient omnes Ecclesiae, quia ego sum scrutator renis & cordis, & dabo unicuique secundum opera sua, ib. v. 23. E. 22, 113. T. 80, 134, 140, 163.
  • Tene quod habes, nc alius accipiat coronam tuam, c. 3. v. 11. T. 117, 175.
  • Dicis: Dives sum, & ditatus sum, & nullus rei egeo, & nescis quoniam tu es miser, & miserabilis, & pauper, & caecus, & nudus. Suadeo tibi emere à me aurum ignitum de igne, ut sis dives, & vestem albam vestiaris, ut non ap­pareat in te foeditas nuditatis tuae, & collyrio inunge oculos tuos ut videas, ib. v. 17. T. 203.
  • Quos diligo, redarguo & castigo, ib. v. 19. T. 128.
  • Vincenti dabo sedere super thronum meum, sicut & ego vici & sedi super thronum Patris mei, ib v. 21. T. 63.
  • Et vidi librum in dextera Dei sedentis super thronum, scriptum intus & retro, signatum signis septem; & vidi angelum fortem praedicantem voce magna: quis dignus est accipere librum, & aperire signa ejus? Nec quisquam poterat, neque de coelo, neque super terram, neque sub terra aperire librum, sed neque perspicere eum. Et ego flebam multum, quod nemo dignus repertus esset qui aperiret librum, aut videret illum. Et unus ex seniori­bus dixit mihi: Ne fleveris, ecce vicit leo de tribu Ju­da, radix David aperire librum, & solvere septem signa ejus, c. 5. v. 1. T. 3.
  • Et vidi in medio throni & quatuor animalium, & in medio seniorum agnum stantem qu [...] occisum, haben­tem cornua septem, & oculos septem; qui sunt septem spiritus Dei missi per orbem terrae. Et venit, & [...] liburm de dextera Dei sedentis in throno. Et [...] librum, quatuor animalia & viginti quatuor [...] prostraverunt se ante agnum, habentes singuli [...] & pateras aureas plenas odoramentis [...] quae sunt orationes sanctorum, & cantaverunt [...] novum, dicentes: Dignus es Domine accipereli­brum & aperire singacula ejus, quoniam occisus es & re­demisti nos sanguine tuo, ex omni tribu & lingua, & populo, & natione, & fccisti nos regnum Deo [...] sacerdotesque fecisti, & regnabunt super terram, ib. v. 6. T. 41.
  • Et cum aperuisset quintum signum, vidi sub ara Dei animas occisorum propter verbum Dei & [...] sa um, & clamaverunt magna voce, dicentes: Quousque domine sanctus & verus non judicas, & vindicas [...] nostrum, de his qui in terris inhabitant? Et datae sunt eis singulae stolae albae, & dictum est eis ut [...] brevi adhuc tempore, donec impleretur numerus conservorum & fratrum eorum, quique postea occiden­tur exemplo ipsorum, ib. v. 9. T. 69, 129, 219. ¶ ib.
  • Post haec vidi turbam magnam quam dinumerare ex his nemo poterat, ex omni gente, & ex omni tribu, & ex omni populo & lingua, stantes in conspectu throni, & in conspectu agni, & erant amicti stolas albas, & pal­mae fuerunt in manibus eorum, & magno clamore dice­bant: Salus Deo nostro sedenti super thronum, & [...] Et respondit unus ex senioribus, dicens mihi: IIi qui a­micti sunt stolas albas, qui sunt, & unde venerunt? [...] dixi ei: Domine mi, tu scis. Et ait mihi: Hi sunt qui venerunt ex magna tribulatione, & laverunt stolas [...] & candidas eas fecerunt in sanguine agni. Ideo sunt in conspectu throni Dei, & serviunt ei diebus ac nocti­bus in templo ejus. Et is qui sedet in throno, inhabi­tat super eos, neque esurient neque sitient unquam, sed neque sol super eo cadet, nullum unquam aestum patientur, quoniam agnus qui in medio throni est, re­get eos. Et deducet eos ad fontes vitae aquarum, & ab­sterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum, c. 7. v. 9. T. 70, 181.
  • Et vidi, & ecce agnum stantem in monte Sion & cum eo centum quadraginta quatuor millia, & habebant no­men ejus, & nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis, c. 14. v. 1. T. 46.
  • Hi sunt, qui cum mulieribus se non coinquinaverunt, virgines enim permanserunt: hi sunt qui sequuntur ag­num quocunque ierit, ib. v. 4. T. 75, 94.
  • Et vidi alium angelum volantem in medio coelo ha­bentem Evangelium aeternum, ut adnunciaret super om­nem terram, & super omnes nationes, & tribus, & lin­guas, & populos, dicentem voce magna: Metuire potius Deum, & date illi claritatem, quoniam venit hora judi­cii ejus, & adorate eum; fecit coelum, & terram, & mare, & omnia quae in eis sunt, ib. v. 6. T. 171. ¶ ib.
  • Si quis adorat bestiam & imaginem ejus, & accipit no­tam in fronte sua & in manu; bibet & ipse de vino irae Dei, mixto in poculo irae ejus, & punietur igne & sul­phure sub oculis sanctorum angelorum, & sub oculis agni, & fumus de tormentis eorum ascendet in secula seculorum: nec habebunt requiem die ac nocte, qui­cunque adorant bestiam & imaginem ejus, ib. v. 9. E. 124, 162. T. 172.
  • Beati erunt qui vigilabunt, & servabunt vestimenta sua ne nudi ambulent, & videant turpitudinem suam, c. 16. v. 15. T. 70.
  • Et venit unus ex septem angelis habentibus phialas, & aggressus est me, dicens: Veni ostendam tibi damnati­onem meretricis magnae, sedentis super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terrae. Et duxit me in spiri­tu. Et vidi mulierem sedentem super bestiam, & mulier illa amicta erat pallium purpureum & coccineum, & a­dornata erat auro & lapidibus pretiosis, & margaritis, tenens poculum aureum in manu sua plenum execratio­num, & immunditiae, & fornicationis totius terrae, c. 17. v. 1. T. 76.
  • [Page]Aquae quas vidisti super quas sedet meretrix illa, po­puli sunt, & turbae, & gentes, & regna, ib. v. 17. E. 153.
  • Et audivi aliam vocem de coelo dicentem: Exi de ea populus meus, ne particeps sis delictorum ejus, & ne perstringaris plagis ejus: quoniam delicta ejus usque ad coelum pervenerunt, & meminit Dominus Deus iniqui­tatum ejus. Ideo reddidit ei dupla, & in quo poculo miscuit, duplum remixtum est ei, & in quantum se cla­rificavit, & deliciarum habuit, in tantum datus est ei cruciatus & luctus: quoniam in corde suo dicit: Regi­na sum. & vidua esse non possum, nec luctum visura sum, propterea una hora plagae ejus advenient, mors, luctus, & fames, & igni cremabitur; quoniam fortis est Domi­nus Deus qui cam judicabit, & flebunt & plangent se in ea reges terrae, qui cum ea fornicati sunt, & in delictis conversati sunt, c. 18. v. 4. T. 75.
  • Regnavit Dominus Deus omnipotens, gaudeamus & exultemus, & demus ei gloriae claritatem; quoniam ve­nerunt nuptiae agni, & uxor ejus se praeparavit, c. 19. v. 6. T. 45.
  • Vide ne feccris quia conservus tuus sum, & fratrum tuorum, Dominum Jesum adora, c. 22. v. 9. T. 220. ¶ ib.
  • Et vidi coelum apertum, & ecce equus albus, & qui sedebat super eum vocabatur fidelis, & verus, aequum justumque judicat, & praeliatur. Oculi autem ejus erant tanquam flamma ignis, & super caput ejus diademata multa; & portabat nomen scriptum, nemini alii nisi sibi notum. Et erat coopertus vestem aspersam sanguine, & dicitur nomen ejus verbum Dei: & exercitus qui sunt in coelo, sequebantur eum in equis albis, induti byssi [...] album mundum: & de ore ejus exibat gladius utrinque acutus, ut ex eo percuteret nationes, quas ipse pascitu­rus est in virga ferrea & ipse calcabit torcular vini irae Dei omnipotentis. Habet etiam in veste & in femore suo nomen scriptum: Rex Regum & Dominus dominan­tium, ib. v. 11. T. 33, 50.
  • Et vidi animas occisorum propter nomen Jesu, & ser­monem Dei, & quicunque imaginem bestiae non adora­verunt, nec acceperunt inscriptionem in fronte aut in manu sua: & vicerunt & regnaverunt cum Christo, c. 20. v. 4. T. 183.
  • Ego sum α & ω initium & finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vitae gratis, c. 21. v. 6. T. 31, 32, 89.
  • Et venit unus ex septem angelis habentibus phialas, & aggressus est me, dicens: Veni, ostendam tibi novam nup­tam uxorem agni: & duxit me in spiritu in montem magnum, & ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de coelo à Deo habentem claritatem Dei, ib. v. 9. T. 43.
  • Et dixit mihi: Ne signaveris verba prophetiae hujus, quia jam tempus in proximo est; & hi qui perseverant nocere, noceant, & qui in sordibus est, sordescat adhuc: justus autem adhuc justiora faciat, similiter & sanctus sanctiora. Ecce venio cito, & merces mea mecum est, red­dere unicuique secundum facta sua, c. 22. v. 10. T. 72. 219.
  • Ego sum α & ω, primus & novissimus, initium & finis, felices eos qui faciunt praecepta ejus, ut sit potessas co­rum super lignum vitae, ib. v. 12. T. 13.
  • Foris canes, ib.

Franciscus Turrianus in defensione Canonum Aposto­lorum & Epistolarum decretalium, ait, meminisse se non ita pridem cum esset Cyprianus Romae imprimendus, suisse qui judicarent tunc in testimoniis veteris scripturae, quae sunt om­nia apud Cyprianum ex interpretatione 70. pro inter pretatio­ne 70. interpretationem Hieronymi substitui debere. Bene quidem habuit quod consilia ista temeraria minime ob­tinuerint: Interim intelligimus quam lubrica fide agant nonnulli in tradendis antiquorum monumentis; qui scalpello & spongia armati, ad bonorum Auctorum edi­tionem prodeunt, & siquid ad palatum eorum non faci­at, protenus aut corrumpunt aut delent. Quanti vero intersit rei literariae, ne lectiones istae antiquae S. scriptu­rarum intercidant, satis cognoscunt eruditi; non enim tantum versio graeca 70. interpretum, in Ecclesia Chri­stiana per plurima secula ubique recepta, inde saepius confirmatur, & non raro restituitur; sed etiam novi te­stamenti lectiones, quae olim invaluerunt, licet jam in desuetudinem abierint, denuo exhibentur. Qualis illa 1 Cor. 13. 7. ubi ait Cyprianus quod caritas omnia diligit, unde apparet legisse eum [...] non autem [...] quod nunc dierum obtinet. Sic 1 Cor. 6. 20. Cyprianus habet, glorisicate & portate Dominum in corporibus vestris, licet codices hodierni solummodo habeant [...]. At vero Cypriani lectionem olim receptam suisse, suadet Ignatii Martyris [...] nomen; nec non Tertul­liani suffragium, qui legit glorificate & tollite. Tertulli­ani quidem lectio quae habet tollite, suspicionem faceret Graecam vocem in ejus exemplari fuisle [...], eamque à scriba pro [...] repositam; sed iste error alium supponit minime probabilem, substituisse eum prius [...] pro [...] Hujus generis plurima in Annotationibus nostris obser­vavimus: & tamen omisimus plura, quae adhuc super­sunt ab aliis, cum profectu, observanda.

In Codice vetustissimo Bibliothecae Bodleianae haec habentur quae ad Cyprianum spectant, & illius tempora.

CHristiani quartam persecutionem 1 passi sunt à Decio Imperatore auctore malorum. Hac persecutione Cyprianus per Epistolas hortatus est Augustinum & Fe­licitatem 2, qui passi sunt apud civitatem Capuensem me­tropolin Campaniae, Valeriano imperante. Tunc etiam Cyprianus passus est apud Carthaginem.

INDEX ALPHABETICUS PC. Provinciam Proconsularem. N. Numidiam. B. Byzacenam. MS. Maurita­niam Sitifensem. M. reliquas Mauritanias. I. sedem Incertam designat.

A.
  • ABadira. B.
  • Abbenza. I.
  • Abbir major. vel Ger­manicia PC.
  • Abbir minor PC.
  • Abbista I.
  • Abidus B.
  • Abitina PC.
  • Abora PC.
  • Absafalla PC.
  • Abtuca PC. v. Pucca.
  • Abziti PC. v. Abdera.
  • Accufa PC.
  • Acemeriana I.
  • Acola B.
  • Acufida MS.
  • Adrumentum B.
  • Adsinvada M.
  • Advocata I.
  • Afufenia B.
  • Aggar B.
  • Aggar PC.
  • Agna M.
  • Ala militaris M.
  • Albula M.
  • Altaba N.
  • Altaba M.
  • Altesera PC.
  • Altibura PC.
  • Amaura M.
  • Ambia M.
  • Ambura I.
  • Ammedera PC.
  • Amphora N.
  • Amudarsa B.
  • Anguiena I.
  • Aobia I.
  • Apissana I.
  • Aptunga PC.
  • Aquae M.
  • Aquae B.
  • Aquae albenses B.
  • Aquae albae MS.
  • Aquae novae N.
  • Aquae regiae B.
  • Aquae Tacapinae B.
  • Aquae Tibillitanae N.
  • Aquiaba B.
  • Aquisira M.
  • Aquitana I.
  • Aradita PC. v. Arca­brica.
  • Arae MS.
  • Arsenaria M.
  • Arsicarita B.
  • Arsuri B.
  • Asenemsale I.
  • Astabensa I.
  • Assasa MS.
  • Asturus PC.
  • Astigi PC.
  • Asuoremita MS.
  • Augustum N.
  • Aurusuliana I.
  • Ausagga PC. v. Vaga.
  • Ausapha PC.
  • Ausucurro N.
  • Ausugrabene I.
  • Autentum B.
  • Auzegera. B.
B.
  • BAbra N.
  • Bacanaria M.
  • Badis I.
  • Bagai I.
  • Baia M. v. Vaia.
  • Baliana M.
  • Bammacora N. v Dam­macore.
  • Bana B.
  • Bapara M.
  • Bartinifia I.
  • Bazaridaca I.
  • Bazite I.
  • Belesace N.
  • Bellulitene I.
  • Bencenna I.
  • Benepota M.
  • Beneventum PC.
  • Bercera N.
  • Betagbara I.
  • Bida M. v. Bita.
  • Bilta I. v. Hilta.
  • Boana B.
  • Bofete N. v. Buffeda.
  • Bolita PC.
  • Bonusta PC.
  • Bosute I.
  • Botriana I.
  • Bubelia B.
  • Bucca PC. v. Abtucca. Tabucae.
  • Bucare I.
  • Buconia N.
  • Buffeda N. Bofeta.
  • Bulla PC.
  • Bulla regia PC.
  • Bulturia M.
  • Burca I.
  • Burita N.
  • Buslace I.
C.
  • CAbar sussis B.
  • Caecirita PC.
  • Caesarea N.
  • Caesaria M.
  • Calama N.
  • Caltadria M.
  • Capra M.
  • Capse B.
  • Caput cillanum M.
  • Carcabia B.
  • Carpes PC.
  • Cartenna M.
  • Cathago PC.
  • Casae calaniae N.
  • Casae medianae N.
  • Casae nigrae N.
  • Casis I.
  • Castellum N.
  • Castellum MS.
  • Castellumjaberita­num M.
  • Castellum minus M.
  • Castellum ripense M.
  • Castellum tetraporti­ense M.
  • Castra nova M.
  • Castro galbae I.
  • Castrum B.
  • Catabita M.
  • Catagnae I.
  • Cathaquenza N.
  • Cathaugura I.
  • Catra M.
  • Catula M.
  • Cavio petaura I.
  • Cebaradefa B.
  • Cedias I.
  • Cefala PC.
  • Cellae PC.
  • Cellae B.
  • Cellae MS.
  • Celerine I.
  • Cemeriniana I.
  • Cenculiana B.
  • Cene I.
  • Cenveste I.
  • Centenaria N.
  • Centuria N.
  • Centurio N.
  • Cibaliana I.
  • Cicsi PC.
  • Cidamus MS.
  • Cilibi I.
  • Cillita B.
  • Cincari PC.
  • Circi B.
  • Cirta N.
  • Cissae M.
  • Ciumturbo PC.
  • Cliens I.
  • Clypea PC.
  • Coelia N.
  • Columnae M.
  • Constantia N.
  • Corniculana M.
  • Covium MS.
  • Crepedula B.
  • Cubda PC.
  • Cufruta B.
  • Cuiculum N.
  • Cullabi I.
  • Cullicita N.
  • Cullu N.
  • Cunaga M. v. Gunaga
  • Culsita PC.
  • Cululi B.
  • Curubi PC.
D.
  • DAmatcore v.
  • Bammatcore N.
  • Decoriana B.
  • Diabe M. v. Zaba.
  • Diana N.
  • Dicea B.
  • Dionysiana B.
  • Drue I.
  • Druciliana PC.
  • Duaesenes palatinae PC
  • Duassedesmai PC.
  • Dura B.
  • Duse I.
  • Dusite I.
  • Dydrite I.
E.
  • EDistiana.
  • Egnatia B.
  • Eguse PC.
  • Eleneclusa M.
  • Elephantaria M.
  • Elibia PC.
  • Eminentiana MS.
  • Ensa I.
  • Equizotum MS.
  • Eudala PC.
  • Evera I.
F.
  • FAllaba M.
  • Fatum N.
  • Febianum B.
  • Felicianata I.
  • Feradite major B.
  • Feradite minor B.
  • Ficus MS.
  • Fidoloma M.
  • Filace B.
  • Fistana I.
  • Florianum M.
  • Flumen piscis MS.
  • Flumen zerita M.
  • Foratiana I.
  • Formae N.
  • Formae N.
  • Forontiniana B.
  • Frontae M.
  • Frontoniana B.
  • Furni PC. v. Furvita.
  • Fussala N.
G.
  • GAdamita MS.
  • Garbis N.
  • Gasauphala N.
  • Gateana B.
  • Gavarita B.
  • Gaudiate N.
  • Gauriana N.
  • Gauriana B.
  • Gazabeta I.
  • Gazabiana I.
  • Gemellae N.
  • Germania N.
  • Gervita I.
  • Gigita MS.
  • Gilba N.
  • Gilba N.
  • Ginesita I.
  • Girba I.
  • Girumoni M.
  • Girus Fariasi N.
  • Girus Marcelli N.
  • Gisippa PC.
  • Gitta I.
  • Gor I.
  • Gratiana B.
  • Gratianopolis M.
  • Gummita B.
  • Gunagita M.
  • Gunela PC.
  • Gurgaita B.
  • Gurgites M.
  • Gurra N.
H.
  • HAbal.
  • Helia B.
  • Hermiana B.
  • Herpis M.
  • Hilta PC. v. Bilta.
  • Hippa MS.
  • Hippo regius N.
  • Hippo zarita PC.
  • Hirina B.
  • Hirpiniana I.
  • Hizirzada N.
  • Horrea MS.
  • Horrea celia B.
  • Horrea v icina I.
  • Horta PC.
  • Hospitia I.
I.
  • JAcubace I.
  • Icosium MS.
  • Icrafita MS.
  • Ida M.
  • Ida M.
  • Idassa N.
  • Idicra N.
  • Idural.
  • Igilgile MS.
  • Insite I.
  • Inuca PC.
  • Irpiniana B. v. Hirpi­ana.
  • Ita M.
  • Jubaltiana B.
  • Jubeclidia B.
  • Jucundiana.
  • Junca B.
  • Junca M.
  • Izariana I.
L.
  • LAbdia M.
  • Lacus dulcis I.
  • Lamasba N.
  • Lambesa N.
  • Lambia I.
  • [Page]Lambiri N.
  • Lamfua N.
  • Lamiggiga N.
  • Lansforta N.
  • Lapda PC.
  • Lapidia M.
  • Lares PC.
  • Lares N.
  • Lege N.
  • Lelalata. I.
  • Lemelefa MS.
  • Lemfacta MS.
  • Leosita M.
  • Leptis min. B.
  • Leptis major T.
  • Lesvita. MS.
  • Liberalis I.
  • Libertina PC.
  • Limata I.
  • Limmica B.
  • Luci magna I.
  • Lugura N.
  • Luperciana I.
M.
  • MAcania M.
  • Macomades N.
  • Macomades B.
  • Macomades T.
  • Macri MS.
  • Macriana B.
  • Mada N.
  • Madassumma B.
  • Madaurus N.
  • Madiana MS.
  • Magarmela I.
  • Malliana M.
  • Majuca M.
  • Maliana M.
  • Mamilla M.
  • Manaccenseri M.
  • Maraggari PC. v. Naraggara.
  • Maragnia B.
  • Marazana B.
  • Marcelliana I.
  • Marculi N.
  • Marsimana B.
  • Mascula N.
  • Masucaba M.
  • Massimana B.
  • Matari B.
  • Matharia N.
  • Mattiana PC.
  • Maturbum M.
  • Maura M.
  • Maxa M.
  • Maximiana N.
  • Maxula PC.
  • Maza N.
  • Medianum B.
  • Medefessa I.
  • Megarmele I.
  • Meglopolis PC.
  • Melicbuza MS.
  • Melza PC. v. Melda.
  • Membresa PC.
  • Membro PC. v. Mem­blosita.
  • Menephessa B.
  • Merterobi I.
  • Mesarfelti I.
  • Metae N.
  • Metagonium M.
  • Mibiarcesis B.
  • Midila N.
  • Midila B.
  • Migirpa PC.
  • Milevi N.
  • Mileum N.
  • Mimiana B.
  • Minna M.
  • Miriciana B.
  • Milua PC.
  • Monte N.
  • Mopte M.
  • Moroteri B.
  • Moxori N.
  • Mozota MS.
  • Mulita PC.
  • Mulia N.
  • Munaciana I.
  • Munavili I.
  • Mulli I.
  • Municipia & Gerni­siae B.
  • Municipium canapi­um PC.
  • Municipium Tullien­se N.
  • Municipitogia PC.
  • Murconium M.
  • Murustaga M.
  • Musti PC.
  • Musti N.
  • Mussurti I.
  • Muticita M.
  • Mutuge N.
  • Muzua PC.
  • Muzuca B.
  • Muzula PC.
N.
  • NAbala M.
  • Namnuli I.
  • Nara B.
  • Naraggara PC.
  • Narabcata N.
  • Nasaita I.
  • Nasbicena M.
  • Natio I.
  • Neapolis PC.
  • Nebbi I.
  • Neptita B.
  • Neva I. v. Nova.
  • Niba N.
  • Nicibe N.
  • Nigna major I.
  • Nigna minor I.
  • Niguzibi I.
  • Noba caesaris N.
  • Nobalicia MS.
  • Noba barbara N.
  • Noba Germania N.
  • Noba parsa N.
  • Nobatina. N.
  • Nobica M.
  • Numidia M.
  • Nummula PC.
  • Nurconia M. v. Nurconium.
  • Nova M.
  • Nova petra I.
  • Nova sine I.
  • Nova summa I.
O.
  • OBba M.
  • Oborita M.
  • Octaba B.
  • Octabum N.
  • Oea T.
  • Ofita PC.
  • Oliva MS.
  • Onze I.
  • Oppenna B.
  • Oppidum novum M.
  • Oppinum M.
  • Oriene I.
  • Ospitum N.
P.
  • PAmaria M.
  • Panatoria M.
  • Papia PC.
  • Parisium PC.
  • Partenium MS.
  • Pausere I.
  • Pederodiana B.
  • Peradamium B.
  • Perdices MS.
  • Perfusa PC.
  • Pia PC.
  • Pisita T.
  • Pisita PC.
  • Piste I.
  • Praecausa B.
  • Praesidium B.
  • Privatum MS.
  • Pumentia N.
  • Pupput PC.
  • Putea N.
  • Putea B.
  • Putzia I.
Q.
  • QUaestionaria B. Quidium M.
  • Quidium N.
R.
  • REsale CP. v. Ce­fale.
  • Regium M.
  • Regium N.
  • Respecta N.
  • Reperitana M.
  • Restana N.
  • Rotaria N.
  • Rucuma PC.
  • Rufiniana B.
  • Rusadira M.
  • Rusgonia M. v. Ru­stonium.
  • Ruspe B.
  • Rustonium M.
  • Rusticiana N.
  • Rusubicari M.
  • Rusucurrum M.
S.
  • SAbrata T.
  • Saiae I.
  • Saldae MS.
  • Salica I.
  • Satafa MS.
  • Satafa M.
  • Saturnica I.
  • Scilita PC.
  • Seberiana B.
  • Segermis B.
  • Selenesita I.
  • Seleucia N.
  • Semesfila I.
  • Semina PC.
  • Sene I.
  • Septiminiciana N.
  • Serbasiana N.
  • Sereddeli M.
  • Serre I.
  • Serta M.
  • Sertere I.
  • Sestum M.
  • Sibida I.
  • Sicca PC.
  • Siccesi I.
  • Sicilibba PC.
  • Sfasterium M.
  • Siguite [...]
  • Silae M.
  • Sillitae N.
  • Simidicca I.
  • Simithu PC.
  • Simungita I.
  • Sinitu N.
  • Sennipse M.
  • Sinvara PC.
  • Sistoriana N.
  • Sitifi MS.
  • Socia MS.
  • Suaba N.
  • Sublecte B.
  • Suboabbarite I.
  • Subur M.
  • Sucarada M.
  • Succuba PC.
  • Suffara M.
  • Sufes B.
  • Sugita N.
  • Summa I.
  • Sumula M.
  • Surista MS.
  • Susicasia N.
T.
  • TAbadacara M.
  • Tabazagene I.
  • Tabla M.
  • Tabora PC.
  • Tabora M.
  • Tabuca PC.
  • Tabuda N.
  • Tacape T.
  • Taccara N.
  • Tadama M.
  • Tadua PC.
  • Tagara PC.
  • Tagara B.
  • Tagarbala B.
  • Tagaste N.
  • Talaptula B.
  • Talbora PC.
  • Tale I.
  • Tamaluma B.
  • Tamaluma MS.
  • Tamalempsis M.
  • Tamascaria MS.
  • Tamazuca M.
  • Tambaia B.
  • Tamagafia N.
  • Tamuda M.
  • Tamugada N.
  • Taprute I.
  • Tapsus B.
  • Taraza B.
  • Tarassa N.
  • Tarunamusa M.
  • Tasacora M.
  • Tasbalte B.
  • Talia montanensis PC.
  • Tauracina PC.
  • Tebeste N.
  • Tegla N.
  • Telepte B.
  • Temuniana B.
  • Tenissa M.
  • Tennona PC.
  • Tescita B.
  • Tesania I.
  • Thagamata B.
  • Thagura N.
  • Thamagrista MS.
  • Thelae PC.
  • Thenae B.
  • Theudalis PC.
  • Theusita B.
  • Thubunae M.
  • Thurati PC.
  • Thurris PC.
  • Thurza B.
  • Thybae I.
  • Tibazabenula I.
  • Tibilita I.
  • Tibuzabalte I.
  • Tices B.
  • Ticvalta B.
  • Tididita N
  • Tifelta M.
  • Tigamibena M.
  • Tigava M.
  • Tigisi M.
  • Tigisi N.
  • Tigillaba N.
  • Tigimma PC.
  • Tignica PC.
  • Timici M.
  • Timida PC.
  • Tingaria M.
  • Tinista PC.
  • Tipasa N.
  • Tisidium N.
  • Tisilis PC.
  • Tissica PC.
  • Tizia B.
  • Trisipellis PC.
  • Trosoniana B.
  • Travascani I.
  • Tubi M.
  • Tubunia N.
  • Tubulbaca B.
  • Tubursus commodia­na I.
  • Tuburbo majus PC.
  • Tuburbo minus PC.
  • Tubussputus MS.
  • Tubursica N.
  • Tucca N.
  • Tucca MS.
  • Tucca PC.
  • Tuccabora PC.
  • Tulana PC.
  • Tunagate I.
  • Tuncuvada I.
  • Tunes PC.
  • Turreblandis B.
  • [Page]Turres ammeniarum N.
  • Turres concordiae N.
  • Turris N.
  • Turris alba I.
  • Turviva l.
  • Tuzumme I.
  • Tuzurite M. v. Tus­drite.
  • Tuzurita B.
  • Tysurus B.
  • Tzella v. Zella.
U.
  • VAda N.
  • Vada N.
  • Vadentiana B.
  • Vadesita N.
  • Vaga N v. Ausuagga.
  • Vagadae N.
  • Vaga M.
  • Vagal M.
  • Vagarmelita N.
  • Vagrava N.
  • Valentia PC.
  • Vaia v. Baia.
  • Vallis PC. v. Ullite.
  • Vamai I.
  • Valeria PC.
  • Vamalla MS.
  • Vamacore v. Bamma­core.
  • Vanaria I.
  • Vararita B.
  • Vacua PC.
  • Vardimessa M.
  • Vartane I.
  • Vassianasse B.
  • Vatarbe I.
  • Vaudianum M.
  • Vazari N.
  • Vazua PC.
  • Ubaba M.
  • Uci majus PC.
  • Uci minus PC.
  • Ucula I.
  • Vegesela N.
  • Venta I.
  • Vescetra MS.
  • Veri PC.
  • Verrate I.
  • Veseli N.
  • Vessetra MS.
  • Vici Caesaris I.
  • Victoriana B.
  • Vicus ateriae B.
  • Vicus pacis N.
  • Villa degensis N.
  • Villa magna PC.
  • Villa noba M.
  • Vina PC.
  • Vinde I.
  • Vise v. Vite.
  • Vissalsa M.
  • Ullita N.
  • Unizibira B.
  • Undesita I.
  • Unuricopolis B.
  • Vol PC.
  • Voncaria M.
  • Voncariana M.
  • Vosete I. v. Visite, Bo­sute.
  • Urci PC.
  • Urge I.
  • Uruge I. N.
  • Utica PC.
  • Utimira PC.
  • Utina PC.
  • Utina PC.
  • Uthinuna I. v. Uci.
  • Uvazia I.
  • Uzala PC.
  • Uzippari PC.
  • Uzita PC. v. Visi.
  • Uzula B.
Z.
  • ZAbi MS.
  • Zabi N.
  • Zabuna I. v. [...] bunae.
  • Zallata MS.
  • Zama N.
  • Zarai MS.
  • Zaradu N.
  • Zarna PC.
  • Zartara N.
  • Zella B. v. Zelta.
  • Zeuta PC.
  • Zerta N.
  • Zeni v. Zenta.
  • Zigga PC.
  • Zica I.
  • Zuchabari M.
  • Zumma N.
  • Zura I.

EMENDANDA IN EPISTOLIS.

p. Paginam. t. textum. n. notas designat.

P 2. n. libram unam. p. 10. n. earum. p. 21. t. extingueret. p. 22. t. illustrat. p. 29. n matris. p. 34. n. dignam & honorificam petitionem, ibid. obtinuerunt. p. 36. n. [...]. p. 37. t. biberit. p. 44. t. cecidit. p. 45. n. pentecosten. p. 48. n. latomiae vocem. p. 51. t. potastis me, hospes fui & non adduxistis me. p. 69. in marg. Ecclesia Romana cer­tior. p 72. t. oratione. n. Augustinus. p. 73. t. fungendi. p. 75. n. Persii. p. 76. n. compelleret. p. 78. t. maximam. n. quoque. p. 79. n. obscoena. ibid. familiae. p. 80. n. & ad orandum. ibid. Arx Carthaginiensis. p. 81. n. sed simpli­cissima. p. 82. t. poenas quas. ibid. t. lapsorum causam. p. 83. n. Epistola. p. 84. n. convivendum. p. 100. n. [...] p. 105. n. Zonatas. p. 106. n. [...] ibid. primum. p. 108. n. [...] p. 109. t. virtutem. p. 110. n. [...] p. 117. n. positi. ibid. expectandum. p. 221. n. [...] p. 127. n. [...] p. 129. t. vaeneunt. p. 130. n. libertatem. p. 134. t. in Ecclesia. ibid. corumpunt. n. [...] p. 136. n. adire, adoriri divisos. [...] sollicitare. p. 137. n. re­scindendi. p. 144. n. Volusiano. p. 147. t. majore. p. 154. n. vitam. p. 155. n. & Londinensis consentiunt. p. 158. n. secunda. p. 162. n. redditus. ib. Fortunatiano. ib. [...] p. 168. t. nolentium. p. 174. n. [...] p 175. t. contacti­bus. p. 182. n. Augustino lib. 7. p. 187. t. quidam. p. 190. marg. Prov. 9. 19. n. [...] p. 193. n. [...] p. 194. n. [...] p. 199. n. [...] p. 200. n. Horat. p. 209. var. lect. Baptismata, Rig. Pam. Manut. p. 112. n. [...] ib. [...] p. 217. n. [...] p. 218 n. [...] p. 222. t. nominis. p. 228. n. talionis. p. 230. t. carcerum. ib. n praedi­ctos Episcopos. p. 233. n. quas ad. ib. Numidas. p. 236. n. illo qui. p. 237. n. regum. ib. infantibus. p. 239. n. gliscenti, ib. statuunt.

Emendanda in Tract.

PAg. 1. n. libro de. ibid. postium. ib. etiam illa. p. 2. t. penitus. ib. Var. Lect. impossibilius. p. 5. n. dispersas. p. 10. n. [...] ib. [...] p. 11. n. Ino seu. p. 14. t. consortem. p. 15. n. [...] p. 16. n. Tertulliano. p. 29. marg. cel­saret. p. 34. n. legationem aliquam. p. 35. n. [...] ib. [...] p. 37. marg. Num. 24. 7. n. Iren. l. 3. c. 26. p. 47. Var. lect. desunt ille voces, in corde terrae. p. 48. Var. Lect. sursum, à terra. p. 49. n. [...] ib. [...] p. 69. t. super­bia. p. 70. marg. 2 Macc. 7. p. 73. n. [...] p. 89. n. [...] p. 91. n. [...] p. 97. t. insignia. p. 108. Var. Lect. praevaricatione. p. 109. n. post pericopen agnoscit, adde. Imo hoc à Tertulliano praestitum, libro adv. Prax. cap. 25. p. 111. t. pectoribus. p. 113. n. spiritu roris. p. 119. n. Optatus. p. 121. n. promiserat. p. 125. n. docet. l. 2. p. 135. n. exegisie. p. 146. n. qui es. p. 149. n. hecatombes. p. 151. t. nisi nos. p. 256. t. tolerantiam. p. 160. t. tolerantiam. p. 162. n. refrigerii comprecatione. p. 164. n. nuptialem. Unde. p. 167. n. coaeva. p. 169. n. Luc. 16. p. 171. Var. Lect. Gutture. p. 190. t. quod cruentarum. p. 202. t. tuos divide. ibid. cohaeredem. p. 204. n. [...] p. 205. n. [...] p. 210. n. afferret. p. 218. n sydus. p. 219. t. expectare adhuc jubentur. ib. Var. Lect. actuum. p. 221. n. quem qui. p. 229. n suffragio octavo. p. 235. n. [...] p. 241. Suff. 25. Marg. à Lamasba n. Lamasba.] Urbs Numidiae, Antonino; qui 62. M. P. à Tamaguda, & etiam Sitisi distare dicit: mentio itidem ejus occurrit in Collat. Carthaginiensi. p. 241. Suffr. 77. n. Thucca.] Quatuor in Africa Urbes istius nominis. p. 242. n. alicui ex collegis. p. 243. n. contesteratione. ibid. diremisse. Convitium facere viderer lectori, si apicibus singulis immorarer. Plurima ipsius Judicio, adhuc plura ejus candori permittenda duco.

Emendanda in Pontii vita.

PAg. 3. n non uxoris suadela.] Ad Jobi historiam respicit. p. 9. possidere. vel quam ut proficiscentis. n. Ructus.] Hominis male habentis, aeger stomachus.

MOnendus est porro lector superesse quendam libel­lum. qui licet Cyprianum pro auctore non habe­at, instauratorem tamen agnoscit. Tyronis intclligo & Seneca Notas. quas praeful & Martyr noster auctario satis grandi locupletavit, adjiciens vocabula Christianorum usibus neceslaria, quae in Codice à Grutero edito, affatim comparent. Ars haec siglorum, quam Verborum surtum Hieronymus appellabat, fori usibus inprimis addiceba­tur: ideoque Ulpianus ait l. 14. eos qui notis scribunt Acta judicum, reipublicae causa videntur abesse; Artem hanc post Ciceronem, Rhetores romani libertorum opera passim ex­ercuere, & par est credere Tertullum, de quo in Cypriani Epistolis saepius agitur, sub illius Rhetoris jam Christiani auspiciis hac arte instructum, ad acta martyrum excipi­enda accessisse.

ANNALES CYPRIANICI S …

ANNALES CYPRIANICI SIVE Tredecim Annorum, QUIBUS S. CYPRIANUS Inter Christianos Versatus est, BREVIS HISTORIA CHRONOLOGICE DELINEATA.

PER JOANNEM CESTRIENSEM.

PRAEFATIO.

VITAM S. Cypriani a princi­pio susceptae fidei & nativitate coelesti, usque ad Martyrium de­scribere, ac brevem tredecim an­norum historiam tradere para­tus, in perturbatissima me tem­pora incidisse, maximisque difficultatibus im­mersum esse sentio. Cum enim annorum nu­merus & rerum ab eo gestarum ordo, tam Im­peratorum, sub quibus varie tractatus est, quam Pontificum Romanorum cum quibus multa transegit, temporibus ad a mussim quadrare de­beant; invenio Pontifices intra tam paucos an­nos Romae sedisse quinque; Fabianum, Cor­nelium, Lucium, Stephanum & Xystum: ne­que pauciores in Imperio succedentes, Philip­pum, Decium, Gallum, AEmilianum & Valeri­anum. Horum autem tum Imperatorum tum Pontificum tempora maxime confusa hactenus reperta sunt, ac proinde ad scripta S. Cypriani, resque ab eo in Ecclesia gestas minime accom­modata. Et quidem ab Historia vel Chronico Eusebii, scriptoris in rebus Occidentis parum accurati, non multum nobis subsidii speran­dum est; ab Epiphanio multo minus, qui dubi­tasse videtur a qua Persecutione, Maximini, an Decii, an Valeriani, origo Schismatis Novatia­ni, (quod utramque paginam apud nostrum facit) petenda sit: neque vero Theodoretus quic­quam juvat, qui licet Novatum sub Cornelio schisma instituisse, ipsumque Cornelium & Dio­nysium multas contra Novatianos Epistolas scripsisse recte doceat, Cypriani tamen, utpote Latini, nusquam meminit.

2. Ad Imperatores autem illos quinque quod attinet; eorum tempora ad intelligen­dum Cyprianum prorsus necessaria, perquam obscura reddidit veterum Historicorum penu­ria. Nam & Historiae Augustae corpus hic po­tissimum truncatum est, cum Vitae Philippo­rum, Deciorum, Galli & Volusiani a Trebel­lio Pollione scriptae penitus intercisae sint; Vale­riani & Gallieni mutilatae. Nihil hic Juliani dicteria: nihil Joannis Antiocheni aut Suidae excerpta exhibent. Imo barbara illa excerpta a Scaligero edita hic plane nos destituunt: ne unius quidem horum Imperatorum natalis vel in Calendario Herwartiano, vel in Indiculo Bu­cheriano memoratur. Eutropius, Zosimus, u­terque Victor, Orosius, & Zonaras de his Impe­ratoribus paucissima tradidere: Joannes Malela Philippos Decios, AEmilianum, Gallum & Vo­lusianum intactos praetermisit, imo Valerianum Antonino Caracallae successisse tradit. Cedrenus Decium post Gallum & Volusianum imperasse, & sub eo S. Cyprianum passum esse docet. Et revera Decii nomen multas hic turbas ciet. Cum enim Optatus de bestiis apud Danielem ita locutus esset, Prima fuit ut leo: haec erat persecutio sub Decio & Valeriano. Secunda ut ursus, alia per­secutio sub Diocletiano & Maximiano. Cumque Hieronymus in vita Pauli eremitae haec haud ac­curate scripsisset, Sub Decio & Valeriano persecu­toribus, quo tempore Cornelius Romae, & Cypri­anus Carthagine felict cruore damnati sunt. Ac rursus de Methodio in Catalogo, Ad extre mum novissimae persecutionis, sive, ut alii affirmant, sub Decio & Valeriano, in Chalcide Graeciae martyrio coronati sunt. Consarcinatores Actorum Marty­rum mira tradiderunt, quae cum aliunde, tum vel hoc uno nomine falsi convincuntur. Ut ipsum Novatiani Pseudomartyrium in quo con­tinebatur [...], teste Eulogio Alexandrino apud Pho­tium. Cod. CCLXXX. vel [...], ut in Cod. CLXXXII. Quinetiam moderni Chronologi de horum tem­porum incertitudine maxime queruntur: De Philippis, Deciis & Gallo agens Petavius de doctrina temporum lib. XI. C. 26. Sane (inquit) tam horum, quam insequentium Imperatorum tem­pora, partim scriptorum inopia vel [...], partim Consulatuum perturbatione, obscurissima remanse­runt; ut ad historicos illos nodos & controversi­as dirimendas, probabili conjecturae praecipuu, esse locus debeat.

3. Nec tamen a Proposito haec me deterrent, cum in tanta discrepantia numerus annorum omnium, quibus Imperatores illi, de quibus hic agitur, regnarunt, satis compertus esse videatur. Nam Porphyrius, qui illis temporibus vixit, ipsi Cypriano synchronus, (quippe 25. annos natus, quando ille passus est) luculentum nobis testi­monium praebet. Ille enim, per annos Impera­torum vitam Plotini accurate descripsit, & o­stendit Philosophum illum primo Philippi (hoc est A. D. 244.) XL annos natum, decimo Galli­eni (hoc est A. D. 263.) LIX egisse: Non igitur plures anni a primo Philippi ad decimum Gal­lieni, quam novendecim numerandi sunt; ne­que certe pauciores, cum ibidem doceat Ame­lium a tertio Philippi ad decimum Gallieni in Schola Plotini decimum-octavum annum egis­se: & hic calculus nostro, qui a tertio Philippi in­cipiens in quinto Gallieni desinit, plane consen­tire deprehendetur, quod ad annos omnes simul sumtos spectat: Quamdiu autem unusquisque sigillatim imperavit, ipsa historiae nostrae series plusquam probabiles conjecturas praebebit, & Dexippi, Porphyrii, & Diony sii Alexandrini te­stimoniis subinde munita, multo certiora tra­det.

4. Romanorum quidem Pontificum anni magis adhuc perturbati sunt; nam ab ordina­tione Cornelii, post quam VII tantum annos cum mensibus aliquot vixit Cyprianus, ad mar­tyrium Xysti, qui ante Cyprianum passus est, annos [...] octo mensibus numerat Eusebius; &, quod magis mirum est, XIII vetustissimi Cata­logi [Page 2] Auctor, ut nunc editur: nam hic attribuit

 Annos.mens.dies.
Copnelio2310
Lucio3810
Stephano4221
Xysto2116.
Omnibus simul13117.

Cum a Consulatu utriusque Decii, sub quo Cor­nelium ordinatum esse indicat, ad Consulatum Tusci & Bassi, quo passum esse Xystum ipse tra­dit, etiam inclusive anni tantum VIII. sint: adeo manifeste corruptus est vetustissimus ille Catalo­gus in annis unicuique Pontifici singulatim assig­natis.

5. Nec tamen de solvendis his nodis desperan­dum est, dum remanent Fasti Consulares, quibus inniti potest Chronologia nostra, & ad quos re­duci dubia Imperatorum tempora, atque etiam Pontisicum haud immerito debent. Quamvis e­nim vetustissimi scriptores Christiani; annos, quo­ties opus erat, per Imperatores numerare solerent; ut Theophilus, Clemens Alexandrinus & Tertul­lianus; Posteriores tamen numerum annorume Fastis Consularibus deducebant. Scaliger qui­dem Eusebium nomina Consulum in Chronico suo apposuisse tradit; cujus rei aliqua videntur vestigia in priori opere adhuc remanere: sed si unquam Consules omnes apud eum sua serie annotati sunt, certe eos ante tempora Cassio­dori intercidisse existimo, aut etiam ante Pro­sperum, & fortasse ab Hieronymo omissi sunt. Primus omnium, quos novi, Auctor Catalogi cir­ca A. D. 354. ut bene conjecisse videtur Buche­rius, creationes & obitus Pontificum Romano­rum per Consules descripsit. Post quem Epi­phanius in Alogorum haeresi circa A. D. 376. scripta, [...] Consu­sulatus secundum seriem infallibiles adhibuisse se perhibet. Ita postea Sulpitius Severus lib. 2. Id gestum post Romam Conditam anno fere ducentesi­mo sexagesimo, Macherino & Augurino Coss. abhinc annos (si tamen investigatio Consulum non fefellit) 888. Omne enim [...] ad Stiliconem Cos. direxi. Si investigatio Consulum non fefellit cautè dixit, non propter incertitudinem Fastorum, sed pro­pter computantis diligentiam haud semper exa­ctam, aut etiam Fastos ipsos in computatione neglectos; ut Velleius de Pompeio loquens ob­servat: lib. 2. cap. 53. In aetate tanti viri nimi­um occupatos fefellit quinquennium, cum à C. Atilio & Q. Servilio tam facilis erat annorum digestio. Haud aliter S. Augustinus de Civ. Dei lib. 18. cap. 52. agens de die Pentecostes, quem statuit contigisse Idibus Maiis, duobus Geminis Coss. Numeratis (inquit) proinde Consulibus, 365. anni [...] completi per easdem Idus, Consulatu Honorii & Eutychiani: Et Idem de Baptismo lib. 5. c. 1. Plusquam 40. anni sunt inter Cypriani Passionem & divinorum Codicum exustionem, sicut Conjulum ordo declarat. Posthac Annalium scri­ptores Christianos, juxta morem veterum Histo­ricorum, Coss. adhibuisse notissimum est.

6. Horum exemplo, quasi fundum hujus Historiolae, Fastos Consulares posuimus; & qui­dem XIII Consulum paria res omnes Cypriam nostri jam Christiani facti complectentur, quo­rum Laterculum hic proponendum esse [...] praefixo cuique Consulatui Anno Domim [...] Vulgaris, annoque Periodi Julianae.

Per. Jul.A. D.Coss.
4959246Praesens & Albinus.
4960247Philippus II. & Philippus.
4961248Philippus III. & Philippus [...]
4962249AEmilianus & Aquilinus.
4963250Decius II. & Gratus.
4964251Decius III. & Hetruscus.
4965252Gallus II. & Volusianus.
4966253Volusianus II. & Maximus.
4967254Valerianus III. & Gallienus
4968255Valerianus III. & Gallienus II.
4969256Glabrio & Maximus.
4970257Valerianus IV. & Gallienus III.
4971258Tuscus & Bassus.

Enimvero de his Consulibus in hoc Indiculo positis dubitare non licet: (nam quod [...] de Consulatuum perturbatione queritur, non ad Fastos veteres, sed modernos pertinet.) Quippe hi om nes eodem ordine in veteribus Consulum Fastis a Cuspiniano usurpatis, a Bucherio evulga­tis, recensentur. Quinque etiam Posteriores ea­dem serie in initio optimi Indiculi de Praefectis Urbi exhibentur: In Victorini porro Canone Pas­chali & Cassiodori Chronico, omnes eodem ordi­ne repraesentantur. Fasti etiam Siculi consenti­unt, uno excepto, quod Decios Gallo & Volusiano subjungunt, ubi manifesta transpositio est: Dem­que omnes Consulatus Imperatorum, qui ex his tredecim haud pauciores quam novem sunt, veteribus nummis & Inscriptionibus confirman­tur. Imo vero non tantum illi, sed & reliqui quo (que) omnes Consulatus, cum Rescriptis Princi­pum & constitutionibus in Codice Justinianeo, nullo alio intermixto, inveniuntur.

7. Neque vero quenquam movere debet trita illa Turriani, Baronii & aliorum objectio, qui nullam Fastis certitudinem attribui volunt, quod saepe, ut aiunt, suffecti Consules pro ordina­riis hisce tabulis inseruntur. Nam cum hoc se de­monstrare posse putant, saepissime falluntur. Ex­empli gratia, Panvinius ex Cassiodoro & [...] Graecis, imo & ex optimo Cuspiniani libro ad A. D. CCCCVIII. Severum & Sabinianum Consules ordinarios fecerat: Hos fuisse suffectos contendit Falconerius in Inscriptionibus Athleticis, idque probare nititur ex inscriptione quam pro [...] sententia, seu pro confirmatione Fastorum pro­tulerat Onuphrius. Feretrum Fieri Placet. Juben­tius Celsus pro magistro Subscripsi. 3. Non. Novemb. Antio Pollione & Opimiano Kos. Ordinariis Severo & Sabiniano Cos. Hinc contra Fastos omnes. Pol­lionem, inquit, & Opimianum Consules ordinarios fuisse diserte testatur hic lapis. Sed non vidit vo­cem Ordinariis, non ad priores sed ad posterio­res duos Consules pertinere. Id constat ex Co­dice Justinianeo, ubi extat Rescriptum (lib. 2. tit. 1.) Antonini Pii, PP. IV. Kalend. Octob. Sabi­no II. & Severo Coss. Nam ordiuariorum [...] [Page 3] non suffectorum nomina Rescriptis Principum adjungi solebant. Idem etiam Torquatum & Herodem tertio Antonini Pii anno Consules or­dinarios fuisse; & Panvinium mire Fastos con­turbasse asserit. Idque ex veteri Inscriptione in­feliciter probare nititur. Nam Inscriptio facta est 12 KAL. IOVN. i. c. lic. decimo sexto Maii. Eo die Torquatus & Herodes Consules fuere: suffe­cti nempe; nam tunc Consules ordinarios fuisse ipsa Inscriptio aperte negat; quae haec de Anto­nino Pio habet. [...] Trib. Pot. 3. Cos. III. Falconerius ipse largitur Antoninum II. & Bruttium Praesentem Consu­les ordinarios ante hunc annum fuisse; & anno praecedente Antoninum imperium capessisse VI. Id. Julii, Hadriano defuncto. Sed Hadrianus eo­dem anno ante obitum suum IV. Cal. Martias Autonino Trib. Potestatem indulserat, ut testa­tur Capitolinus; Tertius igitur annus [...] incepit Februarii 25. Erat autem eo tempore quo haec Inscriptio facta est, & Trib. Pot. terti­us, & Consulatus Antonini tertius. Ergo Tor­quatus & Herodes eo die Consules suffecti fuere si accurata sit Inscriptio; nam ordinarii erant Antoninus Pius III. & M. Aurelius Caesar. Sed suspicor Inscriptionem in anno Trib. Pot. male esse expressam, & levi mutatione pro [...] legi de­beres sexti numeri notam: qua emendatione admissa Consulatus ordinarius Torquati & Herodis secundum seriem Fastorum magis adhuc confirmatur. Non igitur hujus viri eruditi & in rebus hujusmodi, ut videtur, bene versati, & simi­lium curiosa diligentia; multo minus in alio­rum contra Fastos, [...] ulla exceptione nota­bili, nuda; aut ad errores suos contegendos neces­saria vitilitigatione movemur, ut a Fastorum, eorum praecipue, qui ad haec tempora pertinent, auctoritate recedamus.

8. AEram autem Christi vulgarem usurpa­vi, quod ea ab omnibus [...] & fixa sit; cum aera quaelibet ejusdem pro vera habita & propo­sita, varia sit & incerta pro scriptoris cujusque sententia atque judicio. Annos autem hujus aerae recte a me Consulum paribus appositos esse demonstrat vel unus Philippi III. & Philippi II. Consulatus, quo Ludi seculares millesimo U. C. celebrati sunt; qui annus, quatenus cum eo Consulatu componitur in annum Domini 248. incidit: Quod magis adhuc confirmatur; si ad­jicias Consulatum Ulpii & Pontiani Characte­ribus Censorini maxime notabilem, qui certissi­me notus est ad A. D. 238. pertinere. Nam ab illo Consulatu, ad Consulatum Praesentis & Albi­ni, a quo noster Indiculus incipit, tum in nume­ro, tum in ordine Consulum omnes Fasti etiam Siculi & Idaciani consentiunt; & a Capitolino obiter fere omnes in Codice Justinianeo confir­mantur. Denique plerique nuperi Chronologi eosdem consulatus cum iisdem annis aerae vul­garis committunt, ut Petavius, Calvisius, Lydia­tus, Bucherius, Labbeus, & Acciolius.

Quibus observatis, annum unumquemque hujus historiolae AEra vulgari, cum Periodo Ju­liana & Consulibus etiam, imprimis signandum putavi, in quibus tanta tum monumentorum veterum, tum doctorum virorum hujus aevi con­sensio reperitur. Imperatorum autem & Pon­tificum Romanorum annos, de quibus tanta & veterum & recentiorum dissensio est, non in in­itio suppono, sed in ipso opere probo ex Histori­corum Romanorum scriptis, ex veteribus num­mis & Fastis Consularibus, ac praecipue ex scrip­tis Cypriani & contemporaneorum, quae nunc pacem Ecclesiae, nunc persecutionem sub Impe­ratoribus alternatim, nunc vacationem sedis, nunc ordinationem Episcopi Romani, nunc obitum exhibent. Quo certius criterion vix re­periri posse putandum est. Neque enim Baroni­us tam perturbate atque confuse haec tempora tradere, neque vir doctissimus Carolus le Conte a mente Cypriani & Dionysii adeo aberrare po­tuisset, nisi uterque Fastos Consulares pro arbi­trio immutasset, & alii potius testimonio nimis infido credidisset, ut & alii Viri docti solent. Cum enim Pontificum tempora per Consulatus in veteri Catalogo, & exinde in Pontificali de­scribantur, iis aut neglectis aut perturbatis; so­lent hujus aevi Chronologi annos Pontificum ex ordinationum numero in Pontificali expresso saepe deducere. Quae quidem methodus, quod ad priora Ecclesiae secula attinet, fallacissima est. Nam ut vetustissimi Catalogi Auctor, Ponti­ficum tempora per Consules descripsit, & qui­dem vere de iis, quorum anni ad notitiam ejus pervenerant; sed his non contentus primis etiam Pontificibus Consules adhibuit, quos tamen ig­norasse deprehenditur. Ita Gestorum Pontifi­calium Auctor numerum ordinationum a poste­rioribus Episcopis factarum exhibuit, quas sa­tis certo novisse putandus est; idem autem in prioribus etiam similiter fecit; de quorum an­nuis ordinationibus nullam omnino notitiam habere potuit.

9. Sed & Imperatorum initia, ex his Con­sulatibus rite secundum Fastos dispositis, opti­me & prope certo colliguntur. Solebant enim Imperatores novi, mox post acceptum aut arre­ptum Imperium, Consulatum proximis Cal. Jan. adire. Hoc notavit Plinius in Panegyrico, dum Trajani omnia laudat, quod hunc morem ipse omisit; quamvis id fecerit ob duos scilicet Con­sulatus antea gestos: Contigit ergo (inquit) pri­vatis aperire annum fastosque reserare, & hoc quo­que redditae libertatis indicium fuit, quod Consul. alius quam Caesar esset. Et rursus. Initio Principa­tus Consulatum recusasti, quem novi Imperatores destinatum aliis in se transforebant, hocque honore privatis cessisti. Cum enim ipse consulatum secun­dum, eo ipso anno, quo Imperator factus est, ges­sisset, & quidem a fine Januarii imperium si­mul obtinuisset; eumque annum pene cum im­perio, certe cum Tribunitia potestate, quam paulo ante susceperat, aperuisset, annum se­quentem aperire noluit, sed ut Senecio & Palma proximis Calendis Januariis Consula­tum inirent permisit: Hoc erat in Traja no sin­lare, sed ob causam pariter, ut indicavimus, siugularem. Veterem morem mox sequutus est Hadrianus, & post eum Antoninus Pius, post hoc Commodus & Severus, Heliogabalus, Maximi­nus, Gordianus & Philippus, qui ante tempora nostra Imperium occuparunt. Post haec etiam [Page 4] tempota qui secuti sunt, eundem morem ob­servabant, ut Aurelianus, Tacitus, Probus, Carus, Diocletianus reliquique: Dubitari ita­que non debet, quin Decius, Gallus, & Valeri­anus eundem morem secuti sint, & proximis post assumtam Purpuram Kal. Jan. novo con­sulatu annum aperuerint, & Fastos reseraverint. Haec Chronologiae fulcimenta, in temporibus hactenus adeo perturbatis, erant omnino adhi­beuda: ut scripta S. Cypriani, & res gestae recte intelligi possent. [...] Apud quos enim temporum descriptio minime cohaeret, apud hos ea quae ad historiam pertinent, vera esse nullo modo possunt, ut observat Tatianus.

10. His recte positis, multo facilius & certius ordo tum Epistolarum S. Cypriani, tum Tracta­tuum disponetur: Tractatus sive libellos, & Epi­stolas dico, quia utrorumque tempora ex re­rum circumstantiis aeque colligi possunt. Et qui­dem Epistolas a libellis jure distingui debere ne­mo diffitebitur, ut Syncellus scripta Cypriani in [...], & [...] dividit; tametsi antiquitus confundebantur: ut Epiphanius eundem Tra­ctatum suum & [...], & [...] nominavit. & Rusfinus Epistolas Dionysii Alexandrini de Baptismo ab Eusebio semper nominatas in sua versione libros appellat: Ita Literae & Tractatus Cypriani ab Episcopis in metallo constitutis confunduntur Ep. 79. Semper magnis sensibus pro temporis conditione Literis tuis locutus es, Cypri­ane dilectissime, quibus assidue lectis & pravi corri­guntur, & bonae fidei homines corroborantur; dum enim non desinis Tractatibus tuis sacramenta oc­culta nudare, sic nos in fide facis crescere, & de se­culo homines ad credulitatem accedere: nam quae­cunque bona in multis libris tuis intulisti, nescius ipsum te nobis designasti. Et veteres nunc Epi­stolas, Libellorum; nunc Libellos, Epistolarum nomine vocabant: Solet S. Cypriani martyris omne Epistolarum corpus in uno codice scribi, inquit Ruffinus in Origenis Apologia; sine dubio etiam libellos nomine Epistolarum comprehendens, quoniam ibidem docet huic corpori haereticos quosdam Tertulliani libellum de Trinitate in­seruisse; quod, nisi alii libelli in eodem cor­pore reperti essent, nunquam fecissent. Sic Tractatum de Lapsis, quam ipse Cyprianus Li­bellum vocat, pacianus (licet optime in scriptis Cypriani versatus) Epistolam nominat: Lege (inquiens) totam de Lapsis Epistolam: ita ille Ep. 3. ad Sympronianum: Quod non aliter in­telligi debere ostendit. Nam quod Cyprianum be­atissimum mihi pro contrario Testem proponit, quia in Epistola, quae de Lapsis est, Moysen & Danielem & Job, orasse pro peccatoribus dicat, nec impetrasse: de ea enim re latius agit in hoc libello Cypria­nus. Similiter Augustinus Tractatum de Unita­te, quem ipse Cyprianus Libellum vocat, Epi­stolam nomiuat, lib. 2. contra Cresconium cap. 33. Cui Cyprianus ipse quale testimonium perhibe­at, audi ex Epistola, quam de. Unitate conscripsit. Unde Facundus lib. 1. Quod tamen Joannis Apo­stoli testi monium B. Cyprianus Carthaginiensis an­tistes & martyr in Epistola sive Libro, quem de Tri­nitate (lege de Vnitate) conscripsit, de Patre & Filio & Spiritu S. dictum intelligit. Rursum D. Augustinus libellum de Zelo & Livore [...] appellat lib. 4. de Bapt. c. 8. Legamus [...] Epistolam Cypriani de Zelo & Livore, & ex eo [...] nonnullis recitatis. Haec Verba inquit, [...] Epistola omnibus nota, quam vera, quam [...] sint recognoscimus. Male Coquaeus hunc [...] tum Epistolae nomine insignitum fuisse [...] quod in secessu scriptus esset; cum in Pace [...] sub Valeriano, sed controversia de [...] haereticorum gliscente, scriptum eum [...] conster. Idem Tractatum de Patientia, & [...] de Habitu Virginum, de Eleemosyna, & de Oratione Dominica, Epistolam vocat, & illum de Mortalitate nunc librum, nunc Epistolam ap­pellat: E contra Pacianus Epistolam tricesimam vocat Libellum, ad Sympronianum Ep. 3. [...] de negatoribus vel lapsis recipiendis [...] vester cum adhuc in Ecclesia degeret, & [...] & suasit & ligit. Hieronymus Epistolam ad [...] anum scriptam, lib. adversus Luciferianos, [...] indigitat: Ad Jubaianum quoque de He­reticis rebaptizandis scribens, in fine Libelli [...] locutus est. Et S. Augustinus Epistolam ad Cr­cilium vocat librum; de Doctr. Christian. lib. 4. c. 2. Neque mirum est Hieronymum Epistolam Cypriani libellum appellasse, cum suas etiam Epistolas saepe libellos nominet. Ut in Epistola ad Nepotianum; Scripsi, inquit, ad avunculum tuum sanctum Heliodorum exliortatoriam Epistc­lam: & non multo post addit. Sed & nostra, qualiacunque sunt, suscipe; & libellum hunc libello illius copulato. Rursus ad Rusticum, Habeant illi ordinem & gradum suum; quem si tenucris, quomodo in eo vivendum sit, editus ad Nepotianum liber docere te poterit. Ita de Epistola LXXXIII ad Oceanum data ipse in Apologia adversus Ruffinum loquitur, Habent libellum quem in cri­men vocant; ille respondeat.

11. Neque tamen dubitandum est, quin [...] Libellis Epistolae proprie dictae recte & utiliter se­paratae fuerint. Et quidem Romboldus omnium primus Parisiis Epistolas ipsas in Libros distin­xisse fertur; de qua re sic queritur Erasmus: Porro quod in toto opere, nescio quis, dissecuit li­bros, distinxit tractatus ab Epistolis, tametsi [...] inepte factum, tamen dissimulavi, quod non ad­modum referat. Sane quod ad Librorum disse­ctionem attinet, erat illa satis inepta, quia nul­lo modo utilis; sed distinctio tractatuum ab E­pistolis inepta non fuit, sua enim utilitate non caret. Cum autem nec Epistolae, neque Tracta­tus in vetustissimis Codicibus ordine continuo essent dispositi, aut certum aliquem locum ob­tinerent: ad modum referebat, ut Epistolae secnn­dum varias rerum & temporum [...] scriptae in certum ordinem ad sua tempora redi­gerentur. Hoc enim pacto & Epistolae ipsae mul­tum lucis sibiipsis affunderent, & historiae eo­rum temporum nimis obscurae, enucleandae at­que illustrandae appositissime inservirent, & Le­ctorem in rerum illius aevi notitiam primo qua­si intuitu manuducere viderentur.

12. Vidit hoc vir doctus & diligens Jacobus Pamelius, ideoque quod Paulus Manutius in or­dinandis Ciceronis ad Atticum Epistolis cum [Page 5] laude praestiterat, idem in Cyprianicis praestare conatus est. Et huic spartae, quam susceperat adornandae, magnam adhibuit diligentiam; sed difficultatibus historicis oppressus, & receptae pontificum Romanorum Chronologiae nimis adhaerens, etiamsi multa praeclare observavit, in haud paucis tamen a recto tramite aberra­vit; quod in vita Cypriani ab ipso collecta cla­rius elucescit. Ordinem à Pamelio editum aliquoties corrigere conatus est Illustrissimus Cardinalis Baronius; sed non multum praestitit, & Historiam pluribus erroribus maculavit. Post eum Rigaltius, dum aliud ageret, si quan­do ordinem respiceret, nihil bonae frugis attulit. Postremo non inutilem in hoc ordine disponen­do operam posuit nuper vir doctus Lombertus; sed nisi admodum fallor, haec res ulteriorem di­ligentiam postulat, quam in me, propter sum­mi Antistitis, beatissimique Martyris veneran­dam auctoritatem, & scriptorum ejus summam in Ecclesia utilitatem, nimis facile suscepi, certe non sine maxima molestia praestiti; dum & no­tas omnes temporis in ipsis Epistolis & Libellis vel expressas vel indicatas excutio; & Imperato­rum ac Pontificum Romanorum annos, utpote in hoc negotio maxime necessarios, observo; & ut amice inter se singula & cum iis, quae Corne­lius & Pontius & Dionysius Alexandrinus eodem tempore divulgarunt collata, conspirare pos­sint, sollicite curo.

13. Quoniam autem ordinem Pamelii ali­quoties immutare coacti sumus, ne id temere a nobis factum esse quispiam suspicetur, in ipsis Annalibus uniuscujusque fere Epistolae memi­nimus; & historiam rei gestae, quae occasionem cuique scribendae praebuit, narravimus; & fon­tem erroris, quo alii Viri docti videntur esse se­ducti, pariter aperuimus. Quinetiam cum Pa­melius Cypriani literas omnes in quinque Clas­ses distribuerit, in quarum tertiam rejecit Epi­stolas varias, de quibus, ut ait, quo tempore scriptae sint, certi nihil colligere licuit: Nos easdem, quae quidem octo sunt, ut inoffenso pede Lector pro­grediatur, ad certa loca redigere veriti non su­mus, conjectura satis ubique apposita ducti. Cum enim ille in pace Ecclesiae scriptas eas omnes fuisse fateretur, & quoniam historiam illius aeta­tis nonnisi conturbatam secutus est, tempora ipsa pacis haud recte distingueret, ad quae loca re­ferri deberent, perspicere non potuit: ego vero Imperatorum & pontificum annos rectius di­sponens, pacisque & persecutionis intervalla ac­curatius distinguens, & ipsarum Literarum, quas pro incertis habuit, argumenta penitius intro­spiciens, ad sua tempora satis tuto revocasse me non dubitavi.

14. Enimvero cum ex tredecim annis hu­jus vitae Cypriani, tres praecipui notandi sint, a morte Fabiani ad reditum Lucii, utpote ad quos major pars Epistolarum pertineat; cumque res maximae de sede vacante, & secessu; de per­secutione, & lapsis; de Pontificatu Cornelii & pri­mo schi smate, primoque Antipapa, hoc triennio circumscribantur: ad ordinem dilucidius & cer­tius percipiendum, hos tres annos suis mensibus disterminandos curavi; quos partim ex certis Historiae monumentis, partim ex conjecturis vel inde, vel ex re nata petitis, collegi. Neque quis­quam nos affectatae diligentiae reos peragat, quod scripta Cypriani per haec minora temporis intervalla disponimus, quasi pro Annalibus Me­nologia scriberemus. Hoc enim ideo tantum fe­cimus, ut res ip sae, ubi rem attingimus, prope positae sibi invicem lumen praebeant; & si quan­do erramus, error ipse manifestius appareat; & a lectore erudito tum citius detegatur, tum fa­cilius emendetur; utque clare elucescat, majus temporis spatium non requiri ad res omnes, quae sub vacatione sedis & pontificatu Cornelii, ad reditum usque Lucii contigere, explicandas; quam triennii, quibus enarrandis a lii quadri­ennium, alii fere quinquennium, necessario tri­buendum esse putaverunt; unde maxima per­turbatio in sequenti a tempora redundavit.

Annales Cyprianici.

Praesente & Albino. COSS.

A. D. CCXLVI.

Period. Jul. 4959.

ERAT in Africa vir haud obscurus, qui & Cyprianus, & Tascius vocabatur, ut seip­sum nominat Epistola ad Pupienum; & ut eum nominasse Proconsulem, tradunt Acta passionis; & populum praeterea Carthagi­niensem, Pontius. Unde decretum quod hacte­nus Gelasio Papae tributum est: Opuscula Tatii Cypriani Apocrypha. Hic autem postquam ma­gnam sibi gloriam ex artis oratoriae professione quaesierat, ut loquitur Lactantius, ad fidem Chri­stianam conversus est: unde S. Augustinus, Non­ne aspicimus quanto auro, & argento, & veste suffar­cinatus exierit ex AEgypto Cyprianus doctor sua­vissimus, & martyr beatissimus. Et quidem in ip­sa urbe Carthagine fidem suscepit, ut ipse testa­tur Epistola ad Clerum Carthaginiensem data, dum ait. Vbi enim mihi aut melius possit esse, aut laetius, quam illic, ubi me Deus credere voluit & crescere? Unde legimus apud Suidam, [...] Conversus autem est opera Caecilii presbyteri Carthaginiensis, qui eum ad agnitionem verae divinitatis, a seculari errore correxit, cum prius idololatriae assertor fuisset, ut testatur Hieronymus. Unde quasi in familiam divini senis assumtus praenomen Cae­cilii postea sortitus est. Ut pater ex forma Pro­scriptionis. Si quis tenet vel possidet de bonis Caeci­lii Cypriani Episcopi Christianorum: quod & Hie­ronymus testatur. Hunc Caecilium fuisse aliquan­do Diadumeni Imperatoris Magistrum, inanis Baronii conjectura est; cum Afer ille rhetor nec Caecilius nec Caecilianus apud Capitolinum, quem unicum pro sua sententia adducit; sed Caelianus scribatur etiam in omnibus vertustis membranis teste Casaubono. Idem Cardina­lis jam senem ad Christum esse conversum Cy­prianum docet; cum Pontius, quamvis per tredecim ferme annos post conversionem mu­lta ac dura passus sit, nunquam senectutis men­tionem faciat. Adhibet quidem Baronius Cy­priani testimonium ad hanc rem minime ido­neum; Ita enim ipse ad Donatum: Qui possibi­lis, [...], est tanta conversio, ut repente & per­niciter exuatur quod genuinum situ materiae natu­ralis obduruit, vel usurpatum diu senio vetustatis inolevit. ubi summus ille Orator non de sua aeta­te, sed de consuetudine peccandi longo usu robo­rata, loquitur. Sane Pontius narrat fuisse illi contubernium Caecilii & aetate tunc, & honore presbyteri; quod indicat Cyprianum ipsum eo tempore ut non honore, ita nec aetate fuisse presbyterum, hoc est, senem.

II. Dum Cyprianus pro Ecclesiae more ad­huc Catechumenus erat; sive ut loquitur Pon­tius inter sidei suae prima rudimenta, operam de­dit ut continentiam tueretur: unde porro Cardi­nalis obiter tradit eum tunc seculo nuncium remisisse; carissima conjuge & dulcissimis libe­ris, commendatis illis Caecilio presbytero, relicsis, eminentioris vitae iter confestim arripuisse. Qua observatione, & id quod falsum est, assent; & quod verum est, dissimulat. Nihil de uxore, aut liberis Cypriani dixit Pontius; nihil ipse, aut alius quispiam; uxoratum quidem fuisse un­quam, non constat. Loquitur quidem Pontius de uxore & liberis Caecilii, quos ille usque ad vitae extremum diem secum habuit, licet presbyter esset. Denique, inquit, ille (nempe Caecilius) de­mulsus ejus (scilicet Cypriani) obsequils, in tantum dilectionis immensae merito provocatus est, ut de seculo excedens, arcessitione jam proxima commendaret illi (nempe Cypriano) conjugom & liberos suos; & quem fecerat de sectae communione participem, postmodum faceret pietatis haeredem. Haec Pontius de conjuge & liberis, non Cypria­ni; sed Caecilii, qui Cyprianum Christianum fe­cerat. Atque hunc locum ita intelligi debere, tum res ipsa, tum verba praecedentia perspicue demonstrant. Erant quippe tunc temporis, quem­admodum antea, presbyteri in Ecclesia Africana conjugati, ut hic Caecilius, & Novatus qui u­terum uxoris calce percussit; quibus addi for­tasse debent Felix cum uxore Victoria; & Nu­midicus, qui uxorem adhaerentem [...] suoconcrematam laetus aspexit ipse semiustulatus, quod hinc observari noluit Cardinalis. Quod nec alii observare voluerunt, qui asfirmare non dubitant, Episcopos, presbyteros, & diaconosex Ecclesiae disciplina, usu ab Apostolicis tempo­ribus derivato, firmata; perpetuam continen­tiam servasse. Cyprianus quidem continenti­am a primordio sidei suae imprimis tueri studunt, antequam de sacris Ordinibus cogitabat, quod ei majori laudi fuisse putandum est, si in [...] & florente aetate fidem susceperit, non in sene­ctute, ut existimavit Baronius; nec illud tantum tam mature praestitit, sed etiam tum distractis rebus suis, ad indigentiam pauperum sustentan­dam tota praedia pretio dispensavit; etiam hortos suos vendidit, qui postea Dei indulgen­tia restituti sunt: unde Pontius, Quid autem en­ca pauperes Episcopus faceret, quos catechumeans diligebat?

III. Haec ante hujus anni Pascha [...] puto, dum inter catechumenos mansit [...] Cyprianus; baptizatus autem videtur [...] Pascha & Pentecosten. Nam ut observat Ter­tullianus presbyter Africanus, Diem baptismo solenniorem Pascha praestat, cum & passio Domini, in quam tinguimur, adimpleta est. Exinde Penti­coste [Page 7] ordinandis lavacris latissimum spatium est. Quo & Domini resurrectio inter discipulos frequen­tata est. Ubi Pentecoste non unum tantummodo diem denotat, sed quinquaginta dies a Pascha­re usque ad festum Pentecostes inclusive nume­rando clare complectitur: quo temporis spatio catechumeni, sive adulti ad Christianam fidem conversi & instituti, legitimo & solenni baptismo tingi solebant. Quae de aliis paucis diebus, qui­bus illud sacramentum in aliquibus Ecclesiis solenniter celebrari solebat, afferri possunt ex­empla, aetate Tertulliani longe posteriora sunt. Quare intra hoc temporis spatium ordinandis lavacris in Ecclesia Africana deputatum, Cy­prianum solenniter baptizatum fuisse perquam credibile est; & ab illo sanctissimo lavacro novi natalis ascendentem primas manus apud ma­trem cum fratribus aperuisse, ut idem Tertulli­anus loquitur.

IV. Nec Cyprianus post baptismum diu sile­re, aut artem, qua tantopere excelluit, ce­lare potuit. Sub autumno enim hujus anni scrip­sisse videtnr Epistolam, sive Libellum potius, ad Donatum & in Oratoria professione & in baptis­mo socium; cujus exordium ita celebrat Ruffi­nus Prologo in Origenis Homilias in Numeros. Vtar verbis tibi, Frater, beati martyris; Bene ad­mones, Donate carissime. In quo opusculo Chri­stianae religionis vim atque virtutem mire ex­tollit, & stylo plane oratorio depingit. Tem­pus anni ipse indicat, dum indulgente vindemia, & ad lenes auras blandientis autumni se scripsisse memorat. Quamvis enim certo id colligi [...] verbis non potest, si modum scribendi conside­remus, cui licentia concedi solet quodvis anui tempus rhetorice describendi; haud tamen diu post baptismum suum haec ab eo scripta esse autumo, tum quod baptismum tanquam prae­cipuam orationis partem proponit; tum quod il­lam ita propositam verbis quamplurimis & sen­tentiis artem ipsam quam nuper excoluerat nimis redolentibus prosequitur; tum denique quod S. Augustinus primum hoc ejus opus fuisse indicat; dum reliquas, consequentes literas appel­lat, de doctrina Christiana. 1. 4. c. 14. Quare hoc opusculum scripsit, aliaque multa fecit adhuc plebeius; quae nos ignorare voluit Pontius.

Philippo Imp. II. & Philippo Caes. COSS.

A. D. CCXLVII.

Period. Jul. 4960.

DIonysius, alius Rhetor apud Graecos sane praeclarus, & Origenis aliquando discipu­lus, (cujus in his Annalibus saepe mentio facienda est) sit Episcopus post Heraclam Alex­andrinus. Eusebius Hist. lib. VI. C. 35. Anno Phi­lippi tertio, cum Heraclas post sedecim praesidentiae annos obiisset, Episcopatum Alexandrinae Ecclesiae suscipit Dionysius. In Chronico quidem, anno Philippi quinto haec assignat, sed errore mani­festo; dum septem annos imperii Philippo tri­buit, qui quinque tantum integros imperavit, ut postea probabitur. Et ipse Eusebius Hist. lib. VII. cap. 28. tradit Dionysium obiisse duode­cimo anno Gallieni, cum septendecim annis Alexandrinae Ecclesiae praefuisset. Cui merito hic credendum est; quia rerum Alexandrinae Ecclesiae eo seculo maxime peritus fuisse cen­sendus est, propter ea quae tunc Origeni suo contigerunt. De annis septendecim consentit Indiculus Nicephoro tributus, qui hic obiter emendandus est. Nam in editione Parisiensi ex codice valde corrupto facta, legimus; [...] pro quibus omnino legen­dum est, ex codicc MSo. Londinensi. [...] Demetrius annis 43. Heraclas an­nis 16. Male in Versione Eusebii Ruffiniana, He­raclas apud Alexandriam sexto anno Episcopatus sui diem obiit. pro decimo sexto. Male Baronius ex alia versione legebat undecim annis pro sedecim. Tunc autem sequitur, in MSO [...] Dionysius, qui sub Impe­ratore Valeriano in exilium actus fuit, annis 17. Hic igitur Dionysius, Cypriano synchronus, arte oratoria pariter clarus, iisdem persecutio­nibus exagitatus, paribus exiliis multatus, iis­dem sidei controversiis, immistus, literis ad eos­dem Praesules & presbyteros Romanos datis, certissimum rebus Cyprianicis testimonium prae­buit; nobisque etiamnum ejus Fragmenta ab Eusebio conservata, maxime exploratam ista­rum persecutionum distinctionem, & Impera­torum erga Christianos animum aut benevo­lum aut exulceratum repraesentant; quae sunt ad horum temporum intervalla rite disterminanda, prorsus accommodatissima.

II. Cyprianus hoc etiam anno multa adhuc ple­beius fecit; & quidem, ut puto, Libellum de Va­nitate idolorum conscripsit; tum quod illius non meminit Pontius dum secessum Episcopi sui ex­cusat; tum quod tales libri Apologetici pro Chri­stianis adversus Gentes a viris eruditis ad fidem conversis scribi solerent. Nam omnibus ca­techumenis & recens baptizatis, ut hoc ipso tem­pore contra Celsum scribit Origines, vanitas idolorum inculcari solebat, [...] & ipsa Libelli textura qui dum tria capita perse­quitur, nihil in illis singulare habet; non alii quam huic tempori eum assignandum esse per se ostendere videatur. Denique de hoc argumen­to quam prunum scribere voluisse videtur Cyprianus, quod ipse antea idololatriae assertor fu­isset, ut tradit Hieronymus.

III. Sub finem hujus anni, mense, ut opinor, Decembri, presbyter factus est; & multa qui­dem presbyter fecit, ut testatur Pontius, Ali­quandiu igitur presbyteratus ordine gavisus est, antequam ad Episcopatum evectus est. Unde Hieronymus in Catalogo, Post non multum tem­poris electus in presbyterum, etiam Episcopus Car­thaginiensis constitutus est. Uti Eusebius in Chro­nico, Cyprianus, primum rhetor, dein presbyter, ad extremum Carthaginiensis Episcopus, martyrio core­natur. Quae & ex Eusebio, sive Hieronymo, tum Prosper, tum Cassiodorus pariter exhibent. [...] [...] D. Blondellus in Apologia pro sententia Hie­ronymi contra expressam de Cypriano Hierony­mi sententiam, docere Pontium tradit, Cypria­num mox a sacro lavacro ad Episcopalem thro­num raptum esse: cum Pontius cujus egregium co­lumen & vidit & laudavit Hieronymus, diserte doceat, post baptismum multa eum adhuc ple­beium, antequam scilicet presbyter factus est, multa jam presbyterum fecisse, nempe ante­quam Episcopus constitutus est. Mirum enim est, quod hic comminiscitur Blondellus, tredi­disse Pontium: Vitae Cypriani a baptismo statum bipartitum; primum inter plebeios, secundum in presbyterio; quasi Episcopatum presbyterii no­mine significasset, quod apud veteres prorsus inauditum est; sed & verba Pontii, quae huc trahit, plane contrarium evincunt; presbyten­um & sacerdotium statim accepit; non tantum presbyterium, sed & sacerdotium. Illis enim ver­bis duo ordines sive gradus aperte significantur atque plane distinguuntur; quorum unum post alterum statim obtinuit. Per presbyterium enim, presbyteratus ordinem sive presbyterorum con­sortium; per sacerdotium, Episcopatum hic in­telligi pro certo haberi debet. Eum sensum verba proxime sequentia omnino postulant, Quis enim non omnes honorum gradus crederet tali mente credenti? Pontius etiam ipse mentem su­am paulo inferius clarius adhuc explicat, cum de proscriptione Cypriani post Episcopatum loquens ait, Potuisset quidem tune provelocitate qua semper omnia consecutus est, etiam martyril circa eum debita corona properare. Quis [...] non videt, hanc velocitatem qua semper omma consecutus est, ad omnes honorum gradus, quos eum statim accepisse ante dixerat, signanter respicere? Neque etiam dubito quin inter illos omnes gradus, diaconatus numerari debeat, licet eum nec Pontius, nec alius quispiam dra­conum fuisse disertis verbis testetur. Nam & ve­tus consuetudo quae tunc in Ecclesia viguit hoc etiam postulat; idemque mihi innuere videntur obscura illa verba, Erat sane illi, etiam de nobis, contubernium viri & laudabilis memoriae Caecilii, & aetate & honore presbyteri. Cum enim illa scrip­serit Pontius, quidiaconus tantum fuit, etiam de nobis aliter interpretari non possum quam e­tiam cum diaconus, sive de nostro ordine fult. Quare circa finem hujus anni ordinem presbyte­ratus adeptum esse Cyprianum, aut pro certo, aut pro verisimillimo habendum est.

Philippo III. & Philippo II. COSS.

A. D. CCXLVIII.

Period. Jul. 4961.

SCyprianns hoc anno non pauca ex mul­tis presbyter fecit; & cum jam studio Scrip­turarum maxime incubuisset, multa ad ve­terum exempla justorum imitatione consimili prosecutus est. Ita cum Jobum diligenter le­gisset, omniaque ejus opera sermone usitato recitasset, Haec debent facere, dicebat, qui Deo placere desiderant. eodem tempore scripsisse videtur libros duos Testimoniorum adversus Judaeos ad Quirinum; paulo post etiam terti­um ab Augustino bis laudatum.

II. Hucusque intervalla temporis ex con­jectura tantum disposui, eamque ex solis Pon­tii verbis cepi, qui tradit Cyprianum postquam Christianam fidem amplexus est, multa adhuc plebeium, multa jam presbyterum fecisse; qui­bus faciendis ad minimum biennii spatium tri­buendum esse censui. Eundem autem cum do­ceat presbyterium statim accepisse, & ad Epi­scopatus gradum adhuc neophytum, & ut putaba­tur, novellum electum esse, Catechumenum cum integro triennio ante Episcopatum non putavi statuendum. Quae autem haec sequuntur multo certiora sunt omnia. Hoc enim anno jam adul­to S. Cyprianus presbyter, Episcopus Carthagi­niensis constitutus est. De tempore certiores ip­se nos facit, dum in Epistola quinquagesima no­na ad Cornelium sub initio persecutionis Galli A. D. CCLII. mense Julio data, se plebi suae in Episcopatu quadriennio jam probatum scribit. Et quidem sub his Consulibus Philippo III. & Phi­lippo II. Episcopum cum ordinatum esse do­cent Pamelius Baroniusque; & hoc anno aerae vulgaris CCXLVIII. Petavius, Bucherius, Bic­ciolius Labbeus, & Lombertus. Quibus hic plane assentior, ut Episcopatum Cyprianus toto de­cennio tenuerit.

III. Decessor ejus a nemine nominatur; ex ipso tamen recte colligitur Donatum quendam, de quo nusquam alibi legimus, in Episcopatu proxime praecessisse. Cum enim ad Cornelium scribat Privatum haereticum Antecessorum etiam nostrorum (quod & vestram conscientiam non latet) Fabiani & Donati literis severissime notatum fuisse, innuere videtur Donatum antecessorem suum fuisse, quemadmodum Fabianus Cornelii ante­cessor fuisse noscitur. Quem tamen locum aliter exposuisse mihi videtur Vir doctissimus Lucas Holstenius, dum Episcopos ante Cyprianum Carthaginienses tres enumerat, Agrippinum, Fabianum & Donatum; non enim aliunde quam ex hoc loco colligere potuit Fabianum aliquem in cathedra Carthaginiensi ante Cyprianum se­disse. Ita igitur verba praecedentia interpreta­tus est, ut Cyprianus tum Fabianum, tum Dona­tum antecessores suos vocaverit, & utrumque Carthagine ante se sedisse innuerit. Quam in­terpretationem licet novam & inexspectatam firmare tamen videntur verba Cypriani plane si­milia, Epistola ad Stephanum Papam, Servan­dus est enim antecessorum nostrorum beatorum Martyrum Cornelii & Lucii honor; horum enim Uterque Stephani decessor fuit, neuter Cypria­ni. Quocunque modo sumas, certe in Donati locum succesiit Cyprianus. Neque obstat S. Au­gustinus, quilib. 2. de Baptismo cap: 27. Agrip­pinum praedecessorem vocat; sed potius alium aliquem, Donatum scilicet, decessorem ejus, A­grippinum autem praedecessorem fuisse innuit; Ut Siricius Papa in Epistola ad Himerium Tar­raconensem, Damasum decessorem, Liberium praedecessorem suum vocat: Eam mentem fuisse Augustini, ipse lib. 3. cap. 12. his verbis ostendit: Cur enim Jubaianus de novitate turbaretur, ut cum per auctoritatem Agrippini sanari oporteret, si ab Agrippino usque ad Cyprianum hoc tenebat Eccle­sia Dum enim loquitur de tempore ab Agrippi­no usque ad Cyprianum clare significat, Cypria­num Agrippino proxime haud successisse. Sum­mo sane populi consensu & ardore, mortuo Do­nato, ad Episcopatum postulatus est S. Cypria­nus: Quidam tamen illi restiterunt, ut ait Pon­tius; Ipse autem Episcopatum antiquioribus ce­dens recusavit, & ut evitaret, humiliter secessit. Salmasius quidem in Notis ad Historiam Augu­stam pro secessit legit se gessit plane contra men­tem Diaconi, qui statim plebem eum tunc laten­tem flagitasse tradit: Secessit itaque latuitque, cum ad Episcopatum postulabatur.

IV. Ab initio Episcopatus ejus duo praecipue veniunt notanda. Primum, quod cum neophy­tus & novellus putaretur, statueret nihil agere sine consilio cleri & consensu populi sui. Secun­dum, quod disciplinae divinitus traditae, quam Pax longa a Maximini vel etiam Severi tempore corruperat, inprimis studeret & inserviret: Quo­rum exempla haud pauca & hic & proximus an­nus suppeditabit, reliqui autem cumulate refe­rent. Pacem lanc longam optime interpreta­tur Sulpicius, Severo imperante Chrislianorum ve­xatio suit: Interjectis deinde annis VIII & XXX pax chrislianis suit; nisi quod medio tempore Maximi­nus nonnullarum Ecclesiarum clericos vexavit. Cer­te haec Epocha recte huic tempori & loco con­venire videtur; cum ab initio Antonini Caracal­lae tot fere anni ad imperium Decii effluxerint. Localis autem Maximini persecutio in Africa vix obtinuisse, aut non multum invaluisse pu­tanda est; quia Afri ejus imperio maxime resti­terunt. Et Gordianus tunc Africae Proconsul fuit, adnitentibus cunctis qui Alexandri, Impera­toris Christianis amicissimi, imperium etiam in Africa clarum, per Proconsulis dignitatem haberi atque esse voluerunt, ut observat Capito­linus.

V. Hoc etiam anno sub exordio Episcopatus sui S. Cyprianus, dum continentiae maxime stu­deret, & disciplinae inserviret, scripsit praecla­rum illud Opusculum de Habitu Virginum, quod Hieronymus ad Eustochium, Beati Cypriani [Page 10] egregium volumen vocat. Stylus enim hujus Tra­ctatus ad priorem proxime accedit; & omnium Sermonum Episcopalium omnino primus fuisse videtur; in quo auctoritatem suam & indicare & dissimulare voluit, ut cum de virginibus ait, Ad has loquimur, has adhortamur, affectione potius quam potestate. Postea clarius Episcopum pro­dit, dum se virginum parentem agnoscit. Au­diteigitur, virgines, ut parentem; audite, quaso, vos docentem pariter ac monentem. Sed hunc Tracta­tum hoc anno, tam mature, ante persecutio­nem, & ante secessum scriptum fuisse negare vi­detur Pontius, qui dum secessum Antistitis sui magna industria & arte excusat; omnia fere e­jus Opuscula adeo Ecclesiae necessaria enume­rat, eorum argumenta breviter perstringens; quasi ea omnia, postquam secesserat, scripta fuissent. Quomodo enim utilitas ullius libri, qui ab ipso ante ortam persecutionem exaratus fue­rat, secessum ejus, fervente persecutione, excu­sare potuit? Veruntamen Pontius mihi videtur pro sua facultate rhetorica, etiam illa quae [...] scripta sunt, quod essent valde illustria, [...] praeterire voluisse. Sane illud quod primo lo­co commemorat: Quis emolumentum gratia per fidem proficientis ostenderet? ad nullum alium tra­ctatum pertinet, quam eum ipsum quem primo loco scripsit ad Donatum. Unde idem similiter judicandum est de eo quod secundo loco ponit: Quis virgines ad congruentem pudicitiae disciph­nam, & habitum sanctimonia dignum velut frcenis quibusdam lectionis dominicae coerceret? illud eti­am secundo loco, & ante secessum exaratum esse. Quae duo si tanquam valde illustria, & quae praetermitti nullo modo debuerant hic posita esse censeantur; reliqua quae sequuntur, tempo­ri optime respondebunt, quod vel in secessu vel postea transactum est: Quis doceret poenitentiam lapsos, veritatem haereticos, schismaticos unitatend Ab his enim verbis si incipias, clare procedunt omnia.

AEmiliano & Aquilino. COSS.

A. D. CCXLIX.

Period. Jul. 4962.

VEra & accurata hujus anni historia maxi­mi momenti est ad reliquam Cypriani vi­tam recte intelligendam; adeo ut ad cae­tera temporum intervalla debito ordine dispo­nenda, & Imperatorum Pontificumque Roma­norum annos disterminandos, quasi pro funda­mento haberi debeat. Hujus autem historiae se­ries ex Dionysii, Alexandrini tunc temporis E­piscopi, testimonio extra omnem aleam posito & certissime & facillime colligi potest. Ille enim in Epistola ad Fabianum Antiochenae Ecclesiae Antistitem sub imperio Decii scripta, narrat persecutionem Alexandriae ex motu populari ortam esse: quales motus in ea urbe frequentes fuisse ex quacunque vel levissima causa aliunde notissimum est. Hanc autem persecutionem po­pularem integro anno ante edictum Decii con­tigisse ait, cum aliae Ecclesiae alta pace sub Phi­lippo fruerentur. Ita ipse apud Eusebium lib. 6. cap. 41. [...] Nequaquam ex Impera­toris edicto persecutio apud nos caepta est; quippe quae integro anno anteverterat. Haec disertius ad­huc a Dionysio explicantur, verbis de incerto auctore hujus praeviae persecutionis proxime se­quentibus, nondum recte intellectis. [...] Hinc enim Magum quendam populum Alexandrinum instigasse vult Baronius, & quidem eum ipsum qui postea Va­lerianum adversus Ecclesiam concitavit: sed va­tem & poetam potius eum fuisse statuit Valesius; quia poetae cum vatibus magnam habent socie­tatem, & AEgyptii poetica delectabantur: unde ea verba sic transtulit. Etenim infaustus quidam vates & poeta, quisquis ille fuit, commoverat jam antea atque incitaverat adversus nos gentilium turbas. Sed neuter mentem magni illius Rhe­toris assecutus est. Tu simpliciter verte, Et prae­vertens malorum huic urbi vates & auctor, quisquis ille fuit, commovit & incitavit adversus nos genti­lium turbas. Hoc enim voluit, nescio quem, prio­rum civitati malorum auctorem fuisse sub Phi­lippo, futurorum autem sub Decio vatem: qua occasione arrepta, luculentam rerum, quae hoc anno in imperio Romano contigerunt, obiter historiam texit: quam alibi certo temporis in­tervallo signatam vix reperies, quaeque hic haud immerito explicanda est.

II. Etenim haec persecutio Alexandriae sub imperio Philippi Christianis maxime benigno, ex motu populari & tumultuario orta, referen­te Dionysio, [...] hoc est diu, non diutissime (ut Valesius) duravit. Usque ad festum Paschatis edictum Decii praecedentis certe saeviit. Tam­diu durasse Dionysius ipse indicat, in Epistola Paschali apud Eusebium lib. 7. cap. 22. Multa quidem & acerba ante hanc calamitatem nobis con­tigerunt, [...] Primum quidem nos ex­puleruut; cumque soli ab omnibus sugaremur, & morti exponeremur, etiam tum festum celebravi­mus, Paschale scilicet de quo agit. Haec sane de hac persecutione populari, quae prima sub Dio­nysio fuit, & solos spectabat Alexandrinos, om­nino intelligenda sunt, ut recte animadvertit Valesius: qua adhuc durante, Confessores Ale­xandrini urbe pulsi & fugati, in ipsa solitudine festum Paschale celebrabant. Sed haec persecu­tio paulo post Pascha cessavit. Orta enim inter ipsos Gentiles seditio persecutionem eam popu­larem repressit. Ita Dionysius, [...] Ubi pro [...] mallem legere [...] quae vox agonibus seu certaminibus & passioni­bus martyrum frequenter attributa est, & in hac ipsa Epistola postea ita usurpatur, ut sensus sit, Excipiens autem hos agonas seditio cum civili bello. crudelitatem contra nos in ipsos mutuo convertit. Id enim [...] postulat, quod successionem significat: quae quidem hoc loco non personas, sed res spectat. Verum quocunque modo le­gas, seditio cum civili bello insperato exorta persecutioni huic populari, quae integro anno ante edictum Decii eruperat, post Pascha finem imposuit.

III. Seditio autem illa quae persecutionem Alexandrinam tunc temporis sedavit, [...] ut loquitur Zo­simus, extitit: & civile illud bellum spectat ad Jotapianum in Oriente, & Marinum in occi­dente, & quae exinde sequebantur. Nam sub Philippis hoc anno Orientales milites Jotapia­num ad imperium evexerunt, legiones autem Moesiae & Pannoniae Marinum: unde in num­mis legitur, Imp. C. P. Carvil. Marinus Aug. Sed neuter imperio diu gavisus est; [...] ut idem Zosimus testatur. Quo tempore Christiani Alexandriae paululum respirarunt, ut ait Dionysius; qui ad­huc progreditur & rerum in Rep. statum sic de­scribit. [...] Subito autem imperii illius erga nos benignioris mutatio nuntiata est. Et mutatio illa non animi mutatio fuit, ut male locum explicat Baronius, sed, ipsius imperii ex subita Imperato­rum nece. Decius enim, sublato Marino, ad Pannonicas legiones castigandas à Philippo mis­sus, in Pannonia renuntiatus est Imperator ab exercitu. Qui purpura indutus, Philippum seni­orem adversus eum cum ingenti exercitu con­tendentem commisso praelio occidit Veronae; post quem Philippus junior occisus est Romae, & proinde Decius se Imperatorem & Consulem renunciavit. Haec erat benignioris erga Chri­stianos imperii mutatio, cujus ad Alexandrinos fama perlata, gravissimae Christianis minae in­tentabantur. Hucusque Dionysius, Episcopus ea tempestate Alexandrinus, rerum suae Ecclesiae testis omni exceptione major.

IV. Haec autem omnia hoc anno CCXLIX. Persecutionem Decianam praecedente, AEmilia­no & Aquilino Coss. contigisse pro certo haberi debet; quia Dionysius tum persecutionem po­pularem, tum respirationem, tum civile bellum, tum imperii mutationem, tum minas intenta­tas, tum edictum Imperatoris intra unjus inte­gri anni spatium clare compingit. Unde mini­me audiendus Lydiatus nostras, qui anno prio­re, duobus Philippis Coss. Jotapianum & Mari­num Imperatores appellatos esse; & utroque Philippo occiso, Decium hoc anno circa mensem Martium imperium obtinuisse tradit. Neque vero admittenda hic sententia Calvisii, qui Philippos periisse statuit A. D. CCL. Decio & Grato Coss. anno Imperii sui septimo: multo minus illa Baronii, qui tumultum hunc ad an­num sequentem, Decio & Grato Coss. rejicit, & manifesto biennii metachronismo, tandem sub Consulatu utriusque Decii utrumque Phi­lippum periisse, & Decium in Imperio successisse dicit; eo ipso anno quo non uterque Philippus, sed uterque Decius periit. Nobis interim de­monstrandum est, secundum historiam ex Dio­nysio delineatam, hoc ipso anno periisse Phi­lippos, imperasse Decium. Quod ad hos Anna­les recte disponendos perquam necessarium est. Gesta enim Cypriani ab initio fere imperii, at­que adeo persecutionis Decianae procedunt. In qua Fpocha quisquis fallitur, ut in historiae hujus serie semper oberret necesse est. In Codice Justinianeo extat Rescriptum lib. IV. tit. 16. cum hac inscriptione, Imp. Decius A. Thelema­chae; cui subscribitur, P. P. XIV. Kal. Novemb. AEmiliano & Aquilino Coss. Unde clare constat Decium hoc ipso anno mense Octobri pro Im­peratore & Augusto habitum agnitumque fuisse. Et quidem ante hunc annum pariter constat eum ad imperium minime evectum esse. Nam in eodem Codice Justinianeo extat etiam Con­stitutio lib. IX. tit. 32. cum hac Inscriptione, Philippi A. A. & C. C. Basiliae; & hac subscriptio­ne, P. P. x. Kal. Martii, AEmiliano & Aquilino Coss. Imo & alia Constitutio illa posterior lib. VIII. tit. 56. Imp. Phil. A. Cosmino, Dat. XV. Kal. Julii, AEmiliano & Aquilino Coss. Mense igitur Ju­nio istis Coss. adhuc imperabant Philippi, ante Octobrem perierunt. Quae cum sint per se certis­sima, ulterius tamen confirmanda sunt propter sententiam Illust. Annalistae, qui omni genere Chronographiae putavit se probasse occisos esse Philippos, & subrogatum Decium sub Con­sulatu utriusque Decii, hoc est, biennio postea; quo argumento omnia couturbavit.

V. Quapropter primo statuendus est annus, quo Philippus, occiso Gordiano, imperium arri­puit. Quod ab eo factum sub Consulatu Arria­ni & Papi (A. D. CCXLIII) circa mensem Se­ptembrem tradit Lydiatus; & inde imperium Philippi septem Consulatus attigisse colligit; sed aperte fallitur. Extant enim Constitutio­nes à Gordiano datae post mensem Septembrem i Codice Justinianeo: prima XII. Kal. Novemb. lib. 6. tit. 50. secunda VIII. Cal. Novembr. lib. 5. tit. 62. tertia XVI Cal. Dec. lib. 4. tit. 14. om­nes Arriano & Papo Coss. Mense igitur Novem­bri ejus anni adhuc imperabat Gordianus. Sed nec eo anno periit. Duae enim Constitutionel etiam extant, prima VIII. Id. Janu. lib. 9. tit. 2. secunda Idibus Januarii, lib. 6. tit. 10. utraque Pe­regrino & AEmiliano Coss. Constat itaque Gordia­num in imperio fuisse sub initio eorum Consu­latus, A. D. CCXLIV. Unde Onuphrius & post eum alii, illis Coss. mense Martio periisse Gor­dianum, successisse Philippum statuunt haud immerito. Extat enim Constitutio Philippi Ce­dice 2. tit. 4. Pridie Cal. Aprilis, aliaque Cod. 3. tit. 43. P. P. II. Idus Martii, utraque Peregrms & AEmiliano Coss. Dissimulandum interim non est, extare etiam in eodem Codice, lib. 6. tit. 22, sub nomine Gordiani A. Claudio. Dat. VII. Kal. Maii, Peregrino & AEmiliano Coss. Sed cum dux Constitutiones Philippi tot diebus praecessennt & tertia mox sequatur VI. Idus Maii, lib. 9. tit. 34. omnino in illa Gordiani pro Maii legen­dum est Martii. Illa autem correctione admissa, Gordianus periit & imperavit Philippus inter diem vicesimum tertium Februarii, & decimum tertium Martii, Peregrino & AEmiliano Coss. A. D. CCXLIV. Probatum autem est ante, De­cium occisis Philippis imperium occupasse, AEmi­liano & Aquilino Coss. A. D. CCXLIX. & qui­dem ante mensem Octobrem. Non plures igi­tur annos quam quinque integros imperavit, neque plures quam sex Consulatus attigit Phi­lippus.

VI. Haec praeterea confirmanda sunt consen­su Romanorum Historicorum maxime unam­mi. Philippi duo, inquit Eutropius, annis quin­que imperaverunt. Victor Schotti annos potentia quinque egere. Victor alter, Philippus imperavlt annos quinque; nempe praeter menses aliquot quos illi omisisse videntur, quia Jotapianus & Marinus & Decius sumta purpura postremes im­perii menses, & si Zonarae credamus, cul fidem nummi faciunt, priores Marcus & Hostilianus occuparunt. Romanis Historiae scriptoribus us­quequaque consentiunt inscriptiones numisma­tum; quae annos Tribunitiae potestatis cum Consulatibus Imperatoriis referunt, & cum Faltis ita concurrunt, ut clare desinant in Consulatu AEmiliani & Aquilini, & quinque integro impe­rii annos complectantur, sextum autem tan­tummodo attingant. Nam Inscriptiones plu­rimae, [...]. & TR. P. Clare spectant annum CCXLIV. Peregrino & AEmiliano Coss. quo Philippus Imperator, sed nondum Consul fuit, nisi designatus. Ad quod tempus referri debet Inscriptio Africana apud Falconerium, Imp. Caes. M. Julius Philippus. Invictus Pius Felix Aug. Pont. Max. Trib. Pot. Cos. Desig. TR. P. Cos. ante mensem Martium anni CCXLV. quo Consul cum Titiano fuit. TR. P. II. Cos. ante Martium anni CCXLVI, quo Praesens & Albi­nus Coss. fuere. TR. P. III. Cos. II. ante Marti­um anni CCXLVII. Ipso secundum & Philippo juniore Coss. TR. P. IV. Cos. III. ante Martium anni CCXLVIII, Ipso tertium, & Philippo junio­re secundum Coss. TR. P. V. Cos. III. post Mar­tium ejusdem anni CCXLVIII. TR. P. IT. Cos. III. post Martium anni CCXLIX. AEmiliano & Aquilino Coss. Nec ulterius nummi pro­grediuntur; [Page 13] neque septimus Tribunitiae pote­statis annus ullibi Philippo tribuitur. Idem eti­am demonstratur ex nummis Philippi junioris, qui tertio Imperii patris sui anno & Augustus & Consul factus est. Unde legimus, M. Julius Philip­pus Tr. P. Cos. anno scilicet CCXLVII. Et rur­sus TR. P. II. Cos. II. anno CCXLVIII. rursus­que TR. P. III. Cos. II. anno CCXLIX AEmilia­no & Aquilino Coss. neque ulterius ejus nummi progrediuntur.

VII. Eusebius quidem tum in Chronico tum in Historia, septem annos imperio Philippi tri­buit, quem secuti sunt Graeci, & post versio­nem Hieronymi, etiam Latini Christiani. Sed error erat manifestus, neque interpretatione Lydiati molliendus; quasi Eusebius intelligen­dus esset de septem Consulatibus ordinariis quos Philippi imperium attigisset. Imperium enim ejus non septem sed sex [...] Consulatus at­tigit, ut ostendimus. Illust. Annalista, qui ex sen­tentia Eusebii & sequacium septem annos im­perio Philippi tribuit, & proinde octo Consula­tus enumerat, quos ejus imperium attigisse pu­tat, ex ipsis Consulibus quos adjicit, erroris clare convincitur. Non enim tantum per totum Consulatum AEmiliani & Aquilini imperasse Philippum docet, cum illis Coss. imperare coe­pisse Decium jam ostenderim: sed etiam per totum Consulatum Decii & Grati Philip­pos imperio potitos esse asserit; cum in Codice Justinianeo supersint sex Imperialia Rescripta quae à Decio Augusto illis Coss. data sunt, & Fa­bianus iisdem Coss. passus sit, (ut testatur ve­tustissimi Catalogi auctor) qui non sub Philip­pis, sed sub Decio passus est. Et praeterea anno sequenti duobus Deciis Coss. Philippos periisse tradit; cum eo Consulatu Decios ambos pe­riisse constet, & Cornelium ordinatum esse in­dicet idem Auctor Catalogi, qui non nisi bien­nio fere postquam Decius imperare coepit, Ro­mae Episcopus fuit; ut ex Cypriano nostro cer­to colligitur. Quapropter omni genere Chro­nographiae, omnique historiae fide, non duobus Deciis, sed AEmiliano & Aquilino Coss, A. D. CCXLIX. occisos esse Philippos, & Decium im­perare coepisse habetur expressum. Quinimo inanis est conjectura Spondani, invidia & odio Christiani nominis septimum Philippi imperii annum obscurum valde remansisse; cum revera non tam obscurus quam nullus fuerit.

VIII. Ut autem ad Dionysium redeam, quantum ex ejus Epistolis conjectura capere possum, ineunte mense Maio Marinus in Panno­nia sumsit imperium; exeunte Julio Decius, sublato Marino sumsit purpuram; mense Au­gusto occisus est senior Philippus Veronae, & paulo post junior Romae. Unde mense Sep­tembri ineunte Decius se Imperatorem & Con­sulem statim renunciavit. Atque in hunc mo­dum post persecutionem Ecclesiae Alexandrinae ex motu populari ortam, post seditionem populi cum bello civili excitatam, Philipporum impe­rium, qui omnium hactenus Imperatorum ma­xime Christianis faverant, penitus excisum est. Quae imperii mutatio cum Alexandrinis nun­tiata est, statim terror & minae intentabantur; donec tandem ex Edicto novi Imperatoris, Christianis maxime infensi, gravissima persecu­tio erupit. Haec omnino mens est Dionysii Ale­xandrini de anno Decianam persecutionem praecedente historice explicata, & cum reliquis verae antiquitatis monumentis collata; quae pro fundamento hisce nostris Annalibus merito sub­sternitur. Quibus substratis res Episcopi & Martyris nostri, quae ad hunc annum videntur pertinere, pertexemus.

IX. S. Cyprianus, qui ab Episcopatus exor­dio statuerat nihil sine consilio Cleri sui agere, die Paschae hujus anni communi consilio Satu­rum Clero proximum fecit, dum ei semel atque iterum lectionem dedit; & circa idem tempus inter Lectores Optatum doctorem Audientium constituit, ut ipse indicat Epistola vicesima no­na anno proximo, mense Augusto scripta. Nam neque anno priori, cum ipse Cyprianus nondum Episcopus esset; neque sequenti, cum persecu­tio Carthagine, maxime sub tempore Paschatis, saeviret, haec communi consilio fieri potuerunt. Pertinet etiam ad commune consilium simul at­que curam disciplinae Epistola prima ad Furnita­nos à Cypriano & Collegis cum Presbyteris prae­sentibus, ut mihi videtur, hoc anno scripta. Nam in ea meminit formae cujusdam, & ab anteces­sore suo & nuper factae, quae duo huic anno, cum ipse jam nuper Episcopus ordinatus fuerat, op­time conveniunt; praesertim, cum hic nulla mentio sit persecutionis aut exortae, aut praevisae, à qua opportune potuit argumentum sumere: sed illud potius tempus indicatur, quod perse­cutionem praecessit, quod Cyprianus lib. de Lapsis exprimit & describit; quando Episcopi plu­rimi, quos & hortamento esse oportet caeteris & ex­emplo, divina procuratione contemta, procurato­res rerum seculi fierent. Observatio quidem Pa­melii nostrae refragatur: sed ea nihili esse vi­detur; putavit ille Geminium Victorem in hac Epistola notatum eum ipsum Episcopum fuisse, qui ConcilioCarthaginiensi septennio postea in­terfuisse noscitur; hunc autem mortuum esse hic supponitur, unde sequeretur sub finem vitae S. Cypriani, scriptam fuisse hanc Epistolam; sub illa scilicet gravissima persecutione, qua Cypri­anus exilio multatus & martyrium passus est; quod nullo modo verisimile est. Neque vero Geminius ille, qui testamentum fecit, Frater vocatur, quasi Episcopus esset; sed eo tantum modo, quo plebs Furnitana fratres charissimi appellantur; imo fratrem signanter dixisse vi­detur, respiciens scilicet decretum Concilii non diu ante habiti; Ne quis frater excedens ad tutelam vel curam Clericum nominaret: unde Cy­prianus ipse hanc scripsit Epistolam, ut caeteris fratribus daretur exemplum. Quare Geminius Victor, cum hic nominatur & tractatur tan­quam frater, à Clero distingui & separari vide­tur. Melior itaque multo conjectura est, alte­rum Geminium, Faustinum nempe, non Victo­rem, qui tum cum haec Epistola scripta est, Fur­nitanorum Presbyter fuit, postea ejusdem oppi­di Episcopum factum esse & Concilio interfu­isse. Cumque Pamelius putet in Synodo qua­dam post Carthaginiensem tertiam de baptismo

Haereticorum has literas scriptas esse: id docet, quod à nemine proditum est; Cyprianum sci­licet Synodum ullam post illam Carthaginien­sem coegisse; neque persecutio, quae anni pro­ximi initio orta est, patiebatur. Paulo consul­tius Illustrissimus Cardinalis hoc factum sub initio Pontificatus Stephani tradit, quamvis haud verius; & de sacra Synodo loquitur, quam tamen College, qui praesentes aderant, a pud Cy­prianum semper facere non solent. Ubi obiter notandum male Pamelium observasse, de Fur­nis nullam alibi mentionem factam esse, prae­terquam a pud Victorem Uticensem, ubi legitur Mansuetus Uticitanus incensus in porta Furni­tana: nam & Florentinus Furnitensis vocatur in Collatione Carthaginiensi; non Furvitensis, ut recte observat Holstenius; & Simeon Episcopus plebis Furnitanae in concilio Bonifacii etiam appellatur.

X. Ad eandem curam disciplinae & hunc ip­sum annum pertinere videtur Epistola ad Eu­cratium scripta, de histrione quodam, qui ad fidem Christianam conversus à theatro seipsum subtraxerat, sed artem histrioniam in aliis eru­diendis exercuit; nam cum ad eum comprimen­dum rationibus tantum modo generalibus uta­tur Cyprianus, nulla mentione facta persecu­tionis aut ferventis aut sedatae, aut praevisae, vel alterius circumstantiae ad Ecclesiae statum quo­quo modo pertinentis, unde ansam premendi urgendique argumenti peropportune sumere, uti solet, potuit; omnino persuasum habeo, hoc ipso anno in altissima Ecclesiae pace, tum à persecutione tum a schismate & controversiis libera, eam exaratam esse. Propter easdem ra­tiones non dubito quin Epistola ad Rogatianum Episcopum de superbo, sive potius contumelioso Diacono, qui eum contumeliis & injuriis suis ex­acerbaverat, hoc ipso tempore scripta sit: nec­non altera ad Pomponium Episcopum de Vir­ginibus, quae detectae sunt in eodem lecto pariter mansisse cum masculis; scripta ad hunc ipsum annum pertineat, quo Pamelius & Baronius nullam omnino ex omnibus Cypriani Epistolis scriptam fuisse autumabant. Et quidem Pame­lius, cum octo Epistolas, quas Miscellaneas vo­cat, in pace Ecclesiae variis temporilus conscriptas esse fateatur, de quibus quo tempore scriptae sint, nthil colligere licuit, nullam ad hoc tempus pacis, ante persecutionem Decii referre potuit, cum per totum hunc annum eam persecutionem sae­viisse male putaret, & Cyprianum paucis ante hunc annum mensibus Episcopum factum esse recte statueret. Mirum autem est Baronium nul­lam Epistolam ad hoc tempus pacis retulisse, qui Cyprianum toto biennio & mensibus haud paucis Episcopatum gessisse putavit, antequam Decius impetium occuparet. Nos quatuor ex illis octo Pamelii miscellaneis ad hoc pacis tem­pus (quod notabile ipse Cyprianus fecit, dum ad Cornelium in hac quiete se serviisse disciplinae professus est) reduximus; reliquas etiam suis temporibus reddituri. Unde factum est ut quae fuit Pamelio Epistola sexagesima sexta, nobis prima, quae illi sexagesima prima, nobis secun­da, quae illi sexagesima quinta, nobis tertia; quae denique illi sexagesima secunda, [...] quarta sit. Et has quatuor Epistolas à S. Cypriano jam Episcopo, sub Fabiano Pontifice Roma­no in altissima Ecclesiae pace, paulo ante perle­cutionem Decianam exaratas esse censeo.

XI. Extat praeterea singulare exemplum di­sciplinae postrema hujus anni parte exercend & quidem, sed non exercitae. Novatus enim presby­ter Carthaginiensis uterum uxoris calce percus­serat, unde abortio statim secuta est. Quare dictus est ei dies quo apud Cyprianum causa ejus age­retur; sed periecutio ante venit. Plane ut de Lucilla narrat Optatus; Irascenti & dolenti, ne disciplinae succumberet, occurrit subito persecutio­nis enata tempestas. Qui perpetuam continen­tiam Clericorum ea aetate observatam fuisse tra­dunt, facinus hoc Novatum ante ordinatio­nem suam perpetrasse volunt; quod diu igno­tum Ecclesiae fuisse tradunt, tunc autem vulga­tum, cum in ejus mores, schismatis ab eo facti occasione, diligentius inquisitum est; quo ni­hil dici potuit à veritate magis alienum. Nam notissimum hoc ejus facinus fuit ante schismatis originem; schisma enim, saeviente persecutio­ne, ortum est; facinus autem ante persecutio­nem notum est. Ita Cyprianus statim post illud facinus eleganter descriptum; Hanc (inquit) conscientiam criminum jampridem timebat, prop­ter hoc se non de Presbyterio excitari tantum, sed & communicatione prohiberi pro certo tenebat; & urgentibus fratribus imminebat cognitionis dies, quo apud nos causa ejus ageretur, nisi persecutio ante venisset. Novatus presbyter notissimi hujus criminis de utero uxoris suae calce percusso reus, judicio sistendus ante persecutionem fuit; sed ante diem, quo de presbyterio ejiciendus & ex­communicandus fuit, orta est persecutio. Et quod praecipue notandum, schisma Novati non erat occasio detegendi criminis, sed è contrario detectio criminis & poenae metus ad excitan­dum schisma ipsum impulerunt: Ita diserte Cyprianus; Quam iste persecutionem voto quo­dam evadendae & lucrandae damnationis excipiens, haec omnia commisit & miscuit, ut qui ejici de [...] & excludi habebat, judicium sacerdotum volun­taria discessione praecederet; quasi evasisse sit pae­nam, praevenisse sententiam. Hoc igitur ipso tem­pore Novatus presbyter uxoratus ob notissi­mum crimen in uxoris suae corpus perpetratum judicandus fuit; sed persecutio prius venit.

XII. Nam Decius, jam Imperator & Augustus, cum bellum civile, quod in Gallia motum fue­rat, oppressisset, Romam venit; ubi ad eum Jota­piani ora inopinato feruntur: jamque in impe­rio confirmatus gravissimam persecutionem molitus est: Edicta ejus in omnibus provincus publicabantur, ut testatur Gregorius Nyssenus in vita Gregorii Thaumaturgi: Tempus indi­cat Dionysius Alexandrinus in Epistola saepe laudata: Postquam nuntiata est imperii muta­tio, gravissimus, inquit, nobis minarum terror intentabatur, [...], imo etiam aderat Edictum. Post igitur initium imperii De­ciani primo minae intentabantur, deinde Edi­ctum prodiit; circa finem sine dubio hujus an­ni, aut ineunte proximo: Quare tunc orta est [Page 17] SEPTIMA PERSECUTIO; sub qua quid alibi passi sunt Christiani a Dionysio Alexan­drino, Eusebio & Gregorio Nysseno prodi­tum est; quid autem Romae & in Africa, ea durante, actum est, ex Cypriani scriptis potissi­mum discitur.

Decio II. & Grato. COSS.

A. D. CCL.

Period. Jul. 4963.

I. Accuratiores Fasti exhibent hoc anno Decium II. & Gratum Consules, ut In­diculus & Catalogus à Bucherio editi, & Fasti Idatiani. Sed iterati honoris notam in Decio Victorius & Cassiodorus, ut saepe solent, omiserunt. Unde Annalium conditor primum Decio non minus quam Grato hunc Consula­tum assignat, & Consulatum Decii secundum cum Grato putat fuisse suffectum, errore mani­festo. Nam in Codice Justinianeo lib. 3. tit. 22. Rescriptum Decii Imperatoris extat. Datum Decio II. & Grato Coss. Unde emendanda & huic rei accommodanda est subscriptio lib. 7. tit. 32. PP. V. Kal. Aprilis, Decio A. V. Grato Coss. Nam loco posteriori pro V. legendum est, duabus virgulis solutis, II. Emendatio certa est: Decius enim nunquam quintum Consulatum attigit. Similis menda pariter tollenda est Cod. lib. 7. tit. 57. Gordiano A. V. & [...] Coss. ubi legendum est, Gordiano A. II. Gordianus enim Augustus secundum Consul cum Pompeiano fuit, nec un­quam tertium Consulatum iniit, nedum quin­tum. Alia etiam Constitutio pariter emendanda lib. 8. tit. 54. PP. Non Martii Decio A. I. & Grato Coss. Pro. I. enim quin legendum sit II. du­bitari non potest, quia nota unitatis Consula­tui nunquam apponitur: sed Consulatus sine nota pro primo, tum in libris tum in nummis & inscriptionibus, semper habetur. Ex his igi­tur Constitutionibus constat Decium II. & Gra­tum simul Consules, & quidem ordinarios, non suffectos, fuisse. Nam in Constitutionibus & Rescriptis Imperatorum nulla suffectorum Con­sulum ratio haberi solet. Unde in Fastis MSS. apud Is. Vossium, hoc anno Consules leguntur [...] hoc est, Decius Trajanus II. & Gratus. Et Cuspinianus. ignotus, inquit, auctor ponit hoc loco, Decius II, & Gratus, quasi Decius prius fuerit Cos. suffectus. Quamobrem Decius anno superiori, occisis Philippis, se statim Consulem non minus quam Imperatorem re­nunciavit; & hunc annum postea more veteri aperuit ac Fastos reseravit, sumto Consulatu ordinario post suffectum, unde Cos. II. dictus est, & assumto, non filio suo Etrusco, sed Grato col­lega, quod etiam fieri solebat. Haec autem num­morum inscriptionibus luculentissime confir­mantur, quoties legimus de Decio. TR. P. Cos. II. & TR. P. II. Cos. III. & rursus TR. P. III. Cos. III. Quae vera esse nullo modo pos­sunt, nisi demus eum intra imperii sui annum primum, secundum Consulem fuisse; & intra im­perii annum secundum, tertium Consulatum iniisse. Ad hujus igitur anni partem priorem pertinent hi Numismatum tituli Decio attribu­ti, inter Graecos, [...] inter Latinos TR. P. Cos. II. Et Inscriptio Afri­cana apud Falconerium, Imp. Caes. C. Messius Q. Trajanus Decius Invictus Pius Felix Aug. P. M. Trib. P. Cos. II.

II. His Consulibus, ipso anni initio, S. Cypri­anus iterum flagitatus & quaesitus, & saepius ad le­onem petitus in Circo, in Amphitheatro, Domi­nicae dignationis testimonio honoratus est. Tandem vero à Deo jussus secessit cum Victo­re diacono suo. Dicata enim in omnibus Deo mens, & [...] divinis admonitionibus manci­pata credidit se, nisi Domino latebram tunc ju­bentiparuisset, etiam ipsa passione peccare, ut lo­quitur Pontius. Quamobrem cum non appare­ret, proscriptus est, applicito & adjuncto Epi­scopatus nomine; cum publice legeretur, Si quis tenet vel possidet de bonis Caecilii Cypriani Epi­scopi Christianorum &c. Quod à magistratibus factum esse puto circa medium mensis Januarii. Nam Carthagine, absente Proconsule, perse­cutio primum exercebatur per Magistratus, qua aliqui in carcerem conjecti, alii mox extorres facti sunt: eandem vero severius postea exercu­it Proconsul ipse, cum Carthaginem venit, ut in aliis etiam civitatibus fieri solebat. Ita in op­pido cui Superius antistes praefuit, Ninus, Cle­mentianus, & Florus, qui violentiam Magistra­tus & populi frementis impetum vicerant, post­modum cum a pud Proconsulem poenis gravibus excruciarentur, vi tormentorum subacti sunt, ut legimus Epist. quinquagesima sexta. Haec distin­ctio omnino observanda. quam saepe innuit Cy­prianus, & de Aurelio aperte his verbis tradit. Parum fuerat sub oculis paucorum, quando extorris siebat, congressum fuisse: meruit & in foro congre­di clariore virtute; ut post Magistratus etiam Pro­consulem vinceret, post exilium tor menta superaret. Ceterum quidem hoc ipso mense; sub initio persecutionis, dum multi, confessione facta co­ram Magistratibus, in carcerem conjecti sunt, plures multo fidem denegabant; de quibus sic conqueritur Cyprianus Libello de Lapsis, Ad pri­ma statim verba minantis inimici maximus sra­trum numerus fidem suam prodidit. Etrursus, Quid illi qui a Magistratibus vesper a urgente dilati sunt? Hi autem Lapsi, quibus opponebantur stantes, Christum negabant. Quorum alii etiam idolis sacrificabant, indeque dicti sunt sacrificati; alii vero ne sacrificarent praemium dabant, sed vel actis publicè habitis coram Magistratibus Chri­stum negabant, vel absentes ut acta fierent man­dabant, & libello accepto Libellatici dicebantur. Baronius hic miram historiam texit, dum seces­sui Cypriani haec statim subnectit. Sed & illud nesandum tunc accidit ut ex Clero Carthaginiensi quinque presbyteri desertores [...] sese ad per­sequendos [Page 18] fideles adjunxerint Magistratibus. Quod si verum esser, utlest per se prorsus in­credibile, ab omnibus detestandum, omnique verborum copia à Cypriano statim exagi­tandum fuisset; sed nihil habuit unde haec ex­culperet, nisi verba quaedam anno sequenti scripta, eaque pessime intellecta, & miserrime detorta.

III. Dum haec Carthagine agerentur, Deci­us tyrannus infestus Sacerdotibus Dei, Maxi­minum secutus qui solos Ecclesiarum antisti­tes ut Evangelicae praedicationis auctores inter­fici jusserat, S. Fabianum Romae Episcopum su­stulit. Fabianus autem vicesimo die Januarii (non decimo octavo, ut Blondellus) martyrio coronatus est. Vetus Depositio martyrum, Deci­mo tertio Kalendas Februarii, Fabiani in Callisti. Vetus Pontificum Catalogus. Fuit temporibus Maximini, Gordiani, & Philippi, a Consulatu Maximini & Africani usque Decio II. & Grato. Passus XIII. Kalend. Februarii, ut recte nuper hunc Catalogum edidit doctissimus Heinsche­nius. Eundem enim diem & Catalogus secun­dus ab eo primum editus exhibet, & Martyrolo­gia agnoicunt. Et ex hoc Catalogi loco non tantum annus & dies obitus, sed & tempus se­dis recte colligitur. Hinc enim patet Fabianum sedisse annos XIV. dies X. Additur quidem a­pud Catalogum mensis unus, sed haud recte. Nam idem docet Anterum Fabiani decessorem dormiisse tertio Nonas Januarii Maximino & A­fricano Coss. At à tertio nonas, hoc est, tertio die Januarii A. D. CCXXXVI. quo illi Con­sules fuere, ad vicesimum Januarii A. D. CCL. Decio II. & Grato Coss ne unus quidem mensis praeter annos XIV. & dies X. inveniri potest, nedum menses XI. ut hunc Catalogi locum male corrigendo corruptius adhuc edidit Hein­schenius. Ne (que) sedit Fabianus annos XV. dies IV. ut tradit Annalium conditor. Res ipsa ita brevi­ter se habere, ex antiquissimis Ecclesiae monu­mentis deprehenditur. Pontianus Papa exul de­portatus in insulam nocivam Sardiniam IV. Kal. Octobris, ibi discinctus est A. D. CCXXXV. Se­vero & Quintiano Coss. Anterus loco ejus ordi­natus est XI. Kal. Decembris iisdem Coss. & cum sedisset, mense uno, diebus duodecim (ut in secundo Catalogo recte legitur) dormiit III. Nonas Januarii. Maximino & Africano Coss. A. D. CCXXXVI. Ejusdem mensis die undeci­mo Fabianus ei successit, & cum sedisset annis XIV. diebus X. hoc anno CCL. die vicesimo Januarii martyrio coronatus est. Post obitum S. Fabiani sedes vacat per unius anni, mensium IV. ac dierum XV. spatium, ut ex creatione suc­cessoris ejus Cornelii infra patebit. Mirum au­tem est plane quod docet Heinschenius, sedem vacasse mensibus IV. diebus XV. adeoque Cor­nelium creatum esse circa IV. Junii hujus anni CCL. Cum clare pateat ex literis Cleri Romani (quas ante mensem Augustum non fuisse scrip­tas constat) post excessum nobilissimae memoriae viri Fabiani nondum Episcopum propter rerum & temporum difficultates constitutum esse. De qua Epistola, scilicet tricesima, loquens Pacia­nus, nondum Episcopum factum esse Cornelium cum illa scriberetur, docet. Cur igitur Novatia­nus tuus ne falso quidem adhuc Episcopatu sacerdos, longe antequam Cornelius Romae Episcopus [...] antequam sacerdotio ejus invideret haec suasit [...] rursum. Adhuc Cornelius, pro quo omnis haec vestra prorupit invidia, Episcopus non erat. Et reveta ad Epistolas Cypriani recte concipiendas & ex­plicandas, tanta, quantam nos ponimus, Roma­nae sedis vacatio prorsus necessaria est. Unde perspicitur quam tuto libro Pontificum sides adhiberi possit, qui tradit post obitum Fabram cessasse Episcopatum dies sex.

IV. Mense Februario ineunte, si non exeunte Januario, Moyses presbyter insignis Ecclesiae Romanae cum aliis in carcerem conjectus est. Vetustissimus Catalogus, Post passionem ejus (Fa­biani) Moyses & Maximus presbyteri, & Nicostra­tus diaconus comprehensi sunt & in carcerem missi. Neque enim diu post passionem Fabiani hoc contigisse putandum est, quia Cyprianus cos hi­berno tempore comprehensos esse, & surgentis belli impetus primos immobili robore atque inconcussa stabilitate fregisse declarat. Qum­etiam Celerinus, cujus avia Celerina, & [...] & avunculus Laurentius, & Ignatius diu antea martyrium passi fuerant, Moysi & Maximo fidei & virtutis comes fuit. Qui inter persecutioms initia ferventia cum Imperatore Decio congres­sus est, (quem Cyprianus ipsum infestationis principem & auctorem, Lucianus ipsum anguem majorem, metatorem Antichristi, tacito nomi­ne appellat,) & plurima tormenta perpessus, per decem & novem dies custodia carceris septus in nervo ac ferro fuit. Dum autem persecutio Ro­mae praesente Imperatore severius, Carthagine multo remissius per Magistratus exercebatur, Cyprianus in secessu suo delitescens, cum jam se incolumem sentiret, & eorum etiam quae Car­thagine agebantur certior factus esset, scripsit ad Clerum suum de disciplina & diligentia sua vice praestanda, ac praecipue de cura pauperum & quiete plebis. Quippe hoc est datum Clero [...] cujus primo loco meminit in Epistola vicesi­ma maxime notabili; & haec est Epistola & no­bis & Pamelio V. ex tredecim illis quas postea ad Clerum Romanum transmisit, omnino pri­ma. Paulo post scripsit Epistolam VI. quae apud Pamelium est LXXXI. longe à suo loco, ut opinor, dimota. Missa autem est ad Confessores Carthaginienses, & revera est exhortatio ista quae confessoribus non defuit: cujus mentio fit & qui­dem secundo loco, in Epist. vicesima à nobis saepe memoranda. Tota enim haec Epistola sexta ni­hil aliud spirat quàm exhortationem ad mar­tyrium alacriter subeundum; & est ejus generis prima, antequam tormenta venerunt, scripta, ac praeterea florida est & generalis, qualem pri­mam fuisse decuit. Sunt etiam alia nec levis momenti argumenta, quae credere nos congunt in secessu sub Decio, non in exilio sub Valeria­no eam exaratam esse: quaeque, ne nimis leviter à communi sententia recessisse videar, referre non pigebit.

V. Primo Cyprianus, scriptor valde accura­tus, hac Epistola absentiam suam, ad Confessores iisdem verbis excusat, quibus eandem ad Cle­rum [Page 19] suum jamjam excusaverat Epistola priori, & quibus ad eundem postea excusat. Ad Cle­rum modo dixerat. Et quoniam mihi interesse nunc non permittit loci conditio; ad eundem po­stea dicit, Vtinam loci & gradus mei conditio per­mitteret, ut ipse nunc praesens esse possem: ad Confessores hic dicit, Saluto vos optans ipse quo­que conspectu vestro frui, si me ad vos pervenire loci conditio permitteret. Eandem certe occasionem five rationem absentiae eadem ubique excusandi formula satis indicat; ut eodem fere tempore, & sub iisdem circumstantiistres has Epistolas haud immerito scripsisse videatur. Secundo fatetur Pamelius ex his verbis patere hanc Epistolam aut in secessu aut in exilio scriptam esse, quae etiam per se considerata potius secessum voluntarium, quam exilium coactum & violentum indicant. Cum Curubi exul erat, sententia Proconsulis ut Carthagine praesens esset, non permisit; at in se­cessu suo nihil praeter conditionem loci, hoc est Carthaginis, quo minus illic tunc praesens esset, impedivit. Perperam enim Pamelius in istis ad Clerum literis locum interpretatur secessum, de quo queri non potuit debuitve: intelligit certe Cyprianus locum in quo praesens esse, & iis inter­esse & conspectu eorum frui maxime concupivit; sed loci, hoc est Carthaginis, ubi persecutio jam fervebat, & gradus, hoc est, Episcopatus, qui si ipse adesset Gentilium invidiam magis indies provocaret, conditio non permisit. Haec mens Cypriani, hic animus in secessu fuit; aliter pla­ne se excusat ad Confessores in metallo consti­tutos cum Curubi in exilio fuit, ubi relegatione & loci praefinitionem & coercionem obtendit Epist. septuagesima sexta. Gloria quidem vestra poscebat, beatissimi ac dilectissimi fratres, ut ad conspectum atque ad complexum vestrum venire ipse deberem, nisi me quoque ob confessionem nominis relegatum praefiniti loci ter mini coercerent. Tertio narratio ipsa de Rogatiano presbytero, quam sententiae nostrae adversari putant, initio hujus persecutio­nis optime convenit. Nam primus hujusce tur­bationis impetus à plebe prosectus est, quo tem­pore ipsum Cyprianum clamore violento fre­quenter populus flagitavit; & eodem modo in hac Epistola Rogatianus cum Felicissimo fero­cientis populi impetum excepisse dicitur. His rationibus permotus Epistolam hanc ab extre­mo exilio Cypriani ad initium secessus revocan­dam putavi; neque argumentis Pamelii in con­trarium moveor, quae hic haud dissimulanda duxi.

VI. Primo scripsit Cyprianus in exilio Epi­stolam ad Martyres in metallo constitutos. Sed eaedem, inquit, Scripturae in hac & illa Epistola ci­tantur. Ergo utraque in exilio scripta est. Maxi­me infirma est haec consequentia: Sed & illud unde infertur falsum est. Nam cum in illa ad Martyres Epistola decem loca S. Scripturae re­spiciat, ex illis unum tantummodo in hac tangit, eumque in alium finem adducit. Alterum ejus argumentum à Baronio explicatur, & dilucide proponitur his verbis, Cyprianus, dum Rogatiani presbyteri tunc passi meminit, plane indicat non praeteritae persecutionis tempore, sed praesentis has a se scriptas fuisse literas. Nam Rogatianum su­perstitem fuisse allis persecutionibus, ex aliis tunc datis literis satis manifeste apparet. ut & Feli­cissimum. Illud quidem de Felicissimo addidit Baronius gratis, de quo nihil in aliis Cypriani literis legitur. Rogatianum presbyterum in vi­vis fuisse postquam persecutio Deciana Cartha­gine sedata est constat: eum autem martyrio coronatum esse nondum liquet. Sed Rogatiani & Felicissimi una die passorum natalis solennitas in tabulis Ecclesiasticis consignata est VII. Kal. Novembris, inquit Baronius. Illae autem Tabu­lae Ecclesiasticae nihil aliud sunt quam Martyro­logium Romanum, & scripta Bedae, Usuardi & Adonis, aliorumque quorum omnium antiquis­simus est Beda quem reliqui secuti sunt. Cete­rum Beda has Cypriani literas laudat, & ex illis docet Rogatianum & Felicissumum martyrio coronatos esse. Omnia itaque tandem redeunt ad solam Bedae interpretationem, quam ego in­certam, imo falsam esse puto. Verba Cypriani haec sunt, Vt sequamini in omnibus Rogatianum Presbyterum, viam vobis adgloriam temporis nostri religiosa virtute & divina dignatione saciontem: qui cum Felicissimo fratre quieto semper & sobrio excipiens ferocientis populi impetum, primum ho­spitium vobis in carcere praeparavit & metator quodammodo vester nunc quoque vos antecedit. Ex quibus verbis nemo certe colligere potest Feli­cissimum tunc Martyrem fuisse, quem tantum fratrem vocat Cyprianus, Laicum fuisse indi­cans, quietum quidem & sobrium, ac praeterea nihil. Quod si martyrium passus tum fuisset Feli­cissimus nunquam sine laude & insigni titulo eum nominasset. Imo vero neque Rogatianum ip­sum tunc Martyrem aut defunctum fuisse indi­cat. Nihil enim aliud dicit-quam presbyterum illum cum fratre primum caeteris Confelloribus hospitium praeparasse, atque adeo metatorem quodammodo eorum fuisse; eundem etiam, eo ipso tempore quo scripsit, viam eis ad glori­am temporis facere religrosa virtute & divina dignatione, atque iisdem eos adhuc antecedere. Clare igitur ostendit Rogatianum senem adhuc vivere, optimumque se exemplum caeteris Con­fessoribus praebere, adeoque eum in omnibus se­quendum docet.

VII. Cum jam haud pauci qui nomen Christi primo confessi sunt in carcerem fuissent conje­cti, ad quos Cyprianus praedictas literas dede­rat: alii ob similem coram Magistratibus con­fessionem extorres potius facti sunt & eorum bona in fiscum redacta, circa hoc tempus, ut patet ex literis de Mappalico, mense Aprili scriptis, Gloriata est nuper quidem Ecclesia, cum confessione perstante suscepta paena est, quae confes­sores Christi fecit extorres. Quibus verbis & quando facti, & quales essent qui extorres dice­bantur, ostenditur. Baronius quidem eos a Cy­priano extorres dictos esse docet, qui ne fidem proderent, relictis omnibus alio commigrabant, five qui, ne Christum negare cogerentur, di­missis omnibus se subtrahebant; sed aperte fal­litur: ut ex loco citato constat. Certe Cypria­no extorres sunt qui nomen Christi coram Ma­gistratibus libere confessi, patria per cosdem ma­gistratus expulsi sunt: quae expulsio in poenam [Page 20] confessionis & irrogata & accepta est, de qua gloriata est, inquit, Ecclesia, propter confessio­nem praecedentem, & poenam [...] subsequen­tem, non propter secessum aut substractionem sui, aut proscriptionem inde sequentem. Extor­res enim non minus Confessores erant, quam qui in carcerem conjecti sunt: quod clarissime o­stendit Cypriani adversus Lapsos pacem praepro­pere flagitantes. Ep. decima nona Caeterum quam [...] est, & ipsis quoque sestinantibus per­niciosum; ut cum extorres facti & patria pulsi, ac bonis omnibus spoliati nondum ad Ecclesiam redie­rint, quidam de Lapsis Confessores ipsos praevenire, & ante ad Ecclesiam introire festinent. Idem etiam clare illustrat exemplo Aurelii, quod ante teti­gimus, Gemino hic agone certavit, bis confessus, & his confessionis suae victoria gloriosus: & quando vicit in cursu factus extorris, & cum denuo certa­mine fortiore pugnavit. Extorres igitur erant non qui, ne Christum negarent, se subtrahebant, sed qui apud magistratus Christum libere pro­fessi, in poenam confessionis per eosdem patria pulsi sunt quales erant Aurelius, Statis, & Seve­rianus, aliique qui Carthagine pulsi Romam pro­fecti sunt, quos Celerinus nobilis Confessor col­legas suos, & confessores, & extorres vocat.

VIII. Mense Martio ineunte, rursus ad Cle­rum suum Epistolam scribit Cyprianus, quae qui­dem Pamelio est XXXVI. nobis autem VII. in qua rursus se incolumem esse prositetur, rursus­que de cura pauperum, etiam peregrinorum, & quiete plebis agit: & cum summa communis per clericos distributa jam desicere potuerit, quan­titatem suam pauperibus offert, & ne illa statim desiciat supplet, & quod nihil novi adhuc con­tigerit, ut opinor, nihil his addit. Has literas respicit non minus quam priores Epist. vicesima quae consilii Clero dati mentionem facit, easdem­que manifeste respicit Ep. decima quarta. Circa idem tempus acceptis Cleri Romani literis, tum ad se proprie tum ad Clerum suum datis, utris­que statim respondet; estque haec Epistola IX. cui immediate praeponitur illa Cleri Romani ad Clerum Carthaginiensem; quia hoc solenne est, ut literae ad quas respondetur suis responsis praesigantur. Literae autem ad ipsum Cypria­num datae desiderantur; quas Rigaltius a Clero Romano scriptas putat ante Cypriani secessum, & ante persecutionem in Africa ortam. Sed fa­cile refellitur, cum illae missae sint per Clemen­tium à quo didicerat Clerus Romanus, qui eas exaravit, jam ante secessisse Cyprianum; idem­que Clerus simul testetur, non à se missum esse Clementium ad Clerum Carthaginiensem, sed e contrario, Didicimus, inquit, secessisse benedi­ctum Papam Cyprianum a Clementio subdiacono qui a vobis ad nos venit. Etilla igitur ad Cyprianum, quae non extat Epistola, & haec ad Clerum Carthaginiensem, quae à Morelio primum edita est, per eundem Clementium a Clero Romano uno & codem tempore missae sunt, iisque una & cadem Epistola respondit Cyprianus, & u­tramque se ab eodem Clementio accepisse te­status est. Certe eodem fere tempore & Romae & Carthagine orta est persecutio Deciana; & cirea idem tempus Fabianus Romae passus est, & Carthagine secessit Cyprianus, ut totius histo­riae series testatur. Lombertus quidem recte u­tramque Epistolam simul missam esse ammad­vertit; sed cum tertiam à Celerino per eundem Clementium ad Lucianum missam esse putet, ejus sententiam nullo modo probare possum, ut mox dicetur, ubi de tempore, quo scripsit Cele­rinus ille, plenius agetur.

IX. Sub initio Aprilis, ut videtur, Proconsal Africae, quisquis ille fuit, venit Carthaginem: cujus adventu duobus modis persecutio, hacte­nus per Magistratus exercita, valde exacerbata est. Nam primo hoc potissimum tempore ad tormenta ventum est; & qui coram Proconsule Christianos se professi sunt, non jam extorres fie­bant, sed vel statim tormentis subjiciebantur, vel carceribus inclusi sunt ut mox torquerentur, vel morte crudelissima afficiebantur. Dum cor­pora Martyrum nunc slagella scinderent, [...] [...] fustes, nunc equuleus extenderer, nunc ungula essoderet, nunc flamma torreret. Tunc Saturninus in poena ungularum [...] confessus est, & mox Romam petiit. Secundo Proconsul Confessores in carceribus constitutos gravius multo vexandos esse decrevit. Hoc ad Celerinum literis suis indicat postea Lucianu; cum jussi sumus, inquiens, secundum proeceptum Imperatoris fame & siti necari. Decimo sexto hu­jus mensis coram Proconsule cruciatus est Map­palicus, & decimoseptimo die martyrio corom­tus, ut Martyrologia testantur, & quidem cum sociis circa idem tempus passis. Nam qui ex illis in mensem Februarium à Martyrologis con­jiciuntur, eos alieno loco positos esse, ut plerum­que fit, ex ipso Cypriano facile cognoscitur. Post martyrium Mappalici statim literas ad Martyre; & Confessores dedit Cyprianus (ut ex eo patet, quod ipsis tanquam documentum praesens [...] commendavit;) optans & exhortans ut istum beatissimum martyrem comitesque in side stabiles sectarentur. Et haec est Epistola X. Scripsit etiam ad Clericos De precando [...] Epistolam XI. quae tempus ipsum quo scripta est pluribus indicat: ut ubi inquit, tormen­ta venerunt, ut de re recenti: & loquitor de praesentis pressurae conflictatione, ut antea de prae­sente praelio; eosque ad quos scribit, [...] [...] docet inter plangentium ruinas, & [...] re­liquias, ut matrem Ecclesiam ante deseripserat plangentem ruinas & funera plurimorum, Quae omnia eidem tempori & rerum statui plane con­veniunt. Quamobrem nullo modo viro docto qui nuper hanc Epistolam in annum sequentem re­jecit, assentiri possum; praesertim cum ipse Cyprianus Epist. vicesima sub aestate hujus anni certissime scripta, harum literarum mentionem clare faciat; Nec universae fraternitati ad [...] Dei misericordiam allocutio & [...] no­stra desuit. Nam quamvis ad Clericos scriptae sint, ut titulus praesert, & observavit Augusti­nus: Cyprianus tamen illis in mandatis [...] ut universae fraternitati communicarentur. [...] enim eos alloquitur, Nec ipsi utique apud [...] [...] Epislolam teneatis occultam, sed legendam [...] suggeratis; & gravem addit comminatioms sen­tentiam, Intercipere [...] quibus nos [...] [...] [Page 21] & instruere dignatur, ejus est qui admoneri & instrui fratrem suum nolit. Hoc igitur tem­pore scriptam esse Epistolam XI. arbitror, cum Baronio: qui tamen cum putat hinc de­monstrari posse Decium annum tantummodo unum ac menses tres imperasse, idque ex sede adhuc vacante, & morula praedicta, post quam pax ventura erat, fugit eum omnino ratio; nam decem mensibus, antequam haec Epistola scripta est, Decius purpuram sumserat, & an­num integrum postquam scripta est, sedes vaca­vit, & Cornelius Romae sedit diu ante necem Decii. Neque vero pax illa, quae post morulam ventura erat, de statu illo Ecclesiae qui post mortem Decii contigit, intelligenda est; sed de sedata persecutione, quae haud diu post secuta est; quam pacem ipse Cyprianus alibi appellat, qui visionem suam optime interpretari po­tuit.

X. Mense Maio Cyprianus, qui jam binas literas de iis qui tormenta passi sunt scripserat, scribit ad Clerum suum de Confessoribus, qui sub Proconsule in carceribus gravius vexati sunt, Epist. XII. quae Pamelio est XXXVII. sed mul­to rectius à Baronio & Lomberto ad haec tem­pora refertur. Mandat enim ut corporibus om­nium qui etsi torti non sunt in carcere tamen glorioso exitu mortis excedunt, impertiatur & vigilantia & cura propensior. Monet etiam ut dies eorum quibus excedunt annotarentur, ut eorum commemorationes inter memorias Mar­tyrum celebrari possent. Quae duo satis osten­dunt hanc Epistolam tum scriptam esse, cum jam in carcere plures mortui essent, & quo­tidie morerentur: quod tempus Luciani literae adCelerinum satis indicant. Pamelius ipse fate­tur in quatuor MSS. exemplaribus tredecim Episto­larum, quarum sit mentio Epistola vicesima descrip­tum reperiri, in quo haec primo loco posita est; sed hanc earum numero exemit, quasi nullum locum habere inter tredecim potuerit, quia pri non erat. Circa hoc tempus, ut videtur, Pro­consul sanguine Martyrum satiatus Carthagi­nem reliquit, ut in aliis potius civitatibus Chri­stianos paulo mitius persequeretur. Certe ab hoc illius discessu persecutio multo mitius in­dies per Magistratus Carthagine exercita est. Nam post haec tempora ut de Proconsule, ita de tormentis, aut vexatione in carcere nulla mentio sit. Imo statim extorres nonnulli minus constantes praepropere reversi sunt, & cum aliis aliquibus Confessoribus carcere jam liberatis nimis sibi indulserunt, & Lapsi nimiam licentiam arrogarunt; de quibus omnibus posteriores sanctissimi Antistitis literae queruntur. Caete­rum Cyprianus mense Maio jam affecto iterum ad Confessores literas dat post eas quas jampri­dem scripserat verbis exultantibus congratulatus, hoc est, post Epistola [...] decimam, quae sic incipit, (Exulto laetus & gratulor, sortissimi ac beatissimi fraters) quamque periisse Pamelius, Baronius & Lombertus frustra suspicati sunt. Tres enim Epistolas à se ad Confessores ante illam in causa Lapsorum scriptas satis aperte indicat Epistola vicesima; primam ante tormenta, quae sexta est, secundam inter tormenta, quae decima est; tertiam post gravem vexationem carceris, post paucorum extorrium reditum, quae haec XIII. est, & inter tredecim una. Unde Moyses & Maximus, visis tredecim Epistolis ad Clerum Romanum missis, Cyprianum maxime lauda­runt, quod literis Confessores freouenter corrobo­rasset. Nullo igitur modo viro docto assentiri possum, qui nuper hanc Epistolam ad annum se­quentem relegavit; cum ad eam clare alludat Epistola vicesima his verbis, Nec extorribus quan­do oportuit objurgatio defuit. Nam his ipsis literis Confessores jubet quosdam numerum suum in­ficientes objurgare, inter quos ille numeratur, qui in eam patriam unde extorris factus est regre­ditur, ut deprehensus non jam quasi Christianus, sed quasi nocens pereat. Haec certe extorrium ob­jurgatio fuit, quando oportuit, hoc est, non quan­do extorres facti sunt & patria pulsi, tunc enim laude digni erant, & à Cypriano maxime lauda­ti sunt; sed quando immaturo tempore regressi legum sententiae temere se obnoxios reddide­runt. Frustra igitur vir idem doctus, Epistolam quandam à Cypriano ad Extorres proprie da­tam esse, & cum aliis periisse tradit.

XI. Mense Junio ineunte, cum accepisset à quatuor compresbyteris suis literas, quae illi minime, ut conjicio, placebant, optimus Anti­stes ad Clerum suum scribit Epistolam XIV. artificiosam plane & pungentem. Nam primo dolorem suum exprimens ob tempestatem nu­per infestam, quae non tantum plebem ex maxima parte prostraverat, sed & Cleri por­tionem sua strage perstrinxerat, & praesenti­am suam, quae mitiori tempore expectari po­tuit, quamque circa Ecclesiae gubernacula uti­litas communis exposcebat, solius Tertulli con­silio, qui ad ipsum saepius scripserat, excusans, curam non tantum pauperum, sed & Confesso­rum, qui è carcere jam prodierant eis commen­dat. Tum vero Confessores ipsos objurgat & cor­ripit, non tantum propter pravos & malos mo­res, sed etiam quod quosdam audisset improbe & insolenter discurrere ad ineptias vel ad di­scordias vacare. Unde Lapsorum petulantiam jam se sensisse indicat. Neque dubitandum est quin quatuor presbyteri, Donatus, Fortunatus, Novatus, & Gordius de recipiendis Lapsis ad eum scripserint, ad quod solum se rescribere nihil potuisse profitetur. Haec, ut opinor, controver­siae de Lapsis origo fuit, quae ei postea maximam molestiam creavit. Nam hoc ipso mense, cum Lapsi exambirent ad Martyres passim, Confesso­res quoque importuna & presbyteri aliqui, (quatuor ut puto, illi superius nominati) Lapsis nondum poenitentia acta, nondum exomologesi facta, Eucharistiam darent; statim tres Epistolas scripsit, ut ipse Epistola vicesima testatur, pri­mam ad Confessores, quae est XV. secun­dam ad Clerum, quae est XVI. tertiam ad plebem, quae est XVII. Hic enim ordo ser­vandus fuit, quem Auctor ipse servavit; quamvis has tres Epistolas eodem tempore missas fuisse appareat. Quibus omnibus ma­xime contendit, ne paxulli Lapso daretur, an­tequam mater Ecclesia pacem a misericordia [Page 22] Dei prior sumeret. Sed postea Cyprianus, cum secum reputasset aestatem jam coepisse, quod tempus insumitatibus assiduis & gravibus eam gentem infestare solebat; paululum recessit à faveritate prioris sententiae, & ad Clerum su­um Epistolam scripsit XVIII. mense hoc Junio exeunte, statim post solstitium aesti­vum, quod ea aetate 23. Junii contigit. Hoc autem tempus aestatis jam coeptae diligenter no­tandum est, utpote tum ad priores, tum ad poste­riores hujus anni literas recto ordine disponen­das maxime utile. Nam & optime convenit cum tempore martyrii S. Fabiani mense Ja­nuario passi, & Mappalici mense Aprili, & re­liqua interstitia mire illustrat. Neque aliud fundamentum per menstrua spatia Cypriani li­teras digerendi, certius reperiri potuit. Hac igitur infestae anni tempestatis occasione arrep­ta, cum proculdubio & Lapsi, & Presbyteri illis saventes, consilium sibi datum à Clero Roma­no contra sententiam Cypriani urgerent, ipse temperamentum hisce literis proposuit, consilio Cleri Romani maxine accommodatum, quod tribus partibus constat. Primo, ut Lapsi incom­modo aliquo & insirmitatis periculo occupati, non expectata Episcopi praesentia, apud pers­byterum quemcunque vel etiam diaconum ex­omologesin facere pussent, & pacem accipere: Secundo, ut alii etiam Lapsi praesentia Cleri foverentur & solatio focillarentur, & ad ve­ram poenitentiam perducerentur. Tertio, ut Catechumeni sive Audientes, adprehensi insir­mitate, sive periculo praeventi, non destitueren­tur quo minus misericordiam Domini consequi possent. Quae omnia literis Cleri Romani maxi­me conformia sunt, & ad praesentis temporis circumstantias à Cypriano prudentissime ac­commodata.

XII. Mense Julio ineunte, Presbyteri & Dia­coni Carthaginienses, cum ad literas Antistitis sui nihil adhuc rescripsissent, negligentiae tantae Epistola priori merito accusati, literis se suis ad Cyprianum datis excusant quae non extant; quibus ille statim respondit Epistola XIX. Et cum illi signisicassent, quosdam adbuc com­municationem accipiendam festinanter urgere, & in bac re formam dari desiderassent, stan­dum sententiae suae putavit, neque ab iis, quae proximis literis ad hanc rem satis plene scrip­serat, ullatenus recedendum. Quam constan­tiam & observandam, & literis ad Antonianum dignam repetitione duxit. Cumque Cyprianus tredecim jam Epistolas ad Carthaginienses è se­cessu suo dedisset in quibus rerum omnium ad Ecclesiae suae tempora sane dissicillima pertinen­tium curam ostendisset, tempus jam advenisse ratus est, quo se suaque Clero Romano facile probare posset. Quamobrem nunc tandem, non tantum secessum suum excusat, quem no­tasse Clerus Romanus literis ad Clerum Cart a­giniensem scriptis videbatur; sed sinistris etiam rumoribus, quos adversarii sui & Lapsorum [...] proculdubio Romae spargendos curave­rant, per Epistolam XX. occurrit, ut ex hoc [...] patet; Quoniam comperi, sratres [...] minus simpliciter & minus sideliter vobis renunciari, quae bic a nobis gesta sunt & [...] necessarium duxi has ad vos literas facere, [...] vobis actus nostri, ac disciplinae & diligentiae [...] redderetur. Quae enim à Cypriano jam [...] fuerant, & adhuc gerebantur, non [...] male Romanis renunciari, antequam illi primam Epistolam scripserunt. Tune e­nim tantum illis innotuit Cyprianum [...] & quid Carthagine ageret Clerus, absen­te Episcopo, aut Episcopus ipse in secessu [...], nondum noverant; ideoque eos illis literis [...] sui tantummodo admonent, & quid ab [...] Romae, sede vacante, factum fuerat, [...] dunt, suum illis exemplum proponentes. Qua­re ut sinistram de se famam Romae sparsam [...] Cyprianus, tredecim Epistolas ad Clerum Romanum transinisit, quas è secessu ad Clerum & Confessores & Plebem suam intra [...] dederat, & breviter earum argumenta hac una Epistola tetigit; unde illae à [...] [...] dignosci & à reliquis distingui potuerunt. Ha­rum tredecim Epistolarum decem congessia Pa­melius & huic praesixit: illis unam addidit Ba­ronius: ex illis octo tantum agnoscit Lomber­tus. Ego vero non dubito quin tredecim [...] omnes à nobis sint repertae, & secundum [...] tem­pora dispositae, & huic recte praesixae. Quineti­am puto eas omnes ideo conservatas [...] cum haud paucae perierint, quod in unum [...] collectae & ad Clerum Romanum trans­missae, tum Romae, tum Carthagine ab [...] legerentur. Antequam autem hae literae Ro­mam pervenerunt, Clerus Romanus ad Clerum Carthaginiensem, Moyses & reliqui Confessores Romani ad Confessores Carthagine constituto; literas dederant, quae non extant, earum tamen argumenta [...] sunt. Nam ut Cyprianus ipse testatur, in illis Evangelii plenus vigor & disciplina robusta legis dominicae [...] Ut Clerus Romanus proximis literis [...] in illis sententiam dilucida expositinoe [...] [...] de libellaticis & sacrificatis; ne [...] nimis remedia utique non profutura [...] Et Confessorum literas suis conspirasse indicat qui severitatem Evangelicae disciplinae pro­tulerunt, & illicitas petitiones ab Ecclesie [...] revocarunt. Haec as Clerum [...] Clero & Confessoribus Romanis tam opportune scripta Cyprianum laborantem & contra [...] impetum totis sidei viribus resistentem [...] adjuvabant.

XIII. Jam enim literae Luciani Confessers prodierant, quae Lapsis universis pacem dede­rant, & non tantum Cypriano, sed & in [...] provincia per aliquot civitates [...] magnam molestiam creaverant. Quod ne la­teret Clerum Romanum, quem ex literis proxi­mè datis in eadem secum fuisse sententia perce­perat, ad eum scripsit Epist. vicesimam septi­mam mense Augusto ineunte, eique subjunxit ipsas Luciani Literas, cum quinque aliis [...] ad eandem rem pertinentibus, quas omnes ad sua tempora deduximus, & vicesimae [...] praesigendas curavimas. Nam inter has sex I­pistolas illa Celerini ad Lucianum primo loco scripta est, circa fiuem Aprilis, ut opinor. [...] [Page 23] doctus eam missam fuisse putat simul cum literis Cleri Romani ad Cyprianum de excessu Fabia­ni per Clementium; sed ei assentiri non possum. Illae enim sine dubio missae sunt haud diu post martyrium Fabiani, qui vicesimo die Januarii passus est: & Cyprianus in responso suo fatetur rumorem tantum in Africa de ejus excessu in­certum fuisse, antequam eas literas accepit. Missas igitur fuisse literas illas per Clementium mense Februario fateamur necesse est. Apparet autem Celerinum non nisi post Pascha literas su­as ad Lucianum dedisse. In illis enim ipse sig­nificat se, in laetitia Paschae flevisse die & nocte, in cilicio & cinere lacrymabundum dies exegisse, qui certe dies diem Paschatis sequebantur. Quin­etiam sexaginta Confessores Carthagine extorres Romam jam venerant, quibus omnibus Nume­ria & Candida, (quae circa Pascha lapsae fuerant) ut poenitentiam suam per opera exprimerent, aliquandiu jam ministraverant. Imo non tan­tum Montanus de carcere, sed & Saturninus (qui in poena ungularum fortiter Carthagine con­fessus fuerat) jam Romam pervenerat. Et Nu­meriae & Candidae utpote lapsarum, & jam poe­nitentium, causa in presbyterio Romano audita fuerat, antequam Celerinus scripsit. Quippe haec occasio scribendi fuit, ut illis sub poeniten­tia Romae constitutis atque detentis à Confes­soribus Carthagine peccata remitterentur.

XIV. Observandum enim est haec omnia Romae facta esse, & Celerinum inde has literas misisse; quamvis Rosweydus vir sane doctus dixerit rationes non deesse, quibus ostendatur Celerinum Romae non scripsisse. Quaenam ra­tiones illi fuerint nescio: ego certe nullam vi­deo. Exploratum enim est Lucianum, ad quem Celerinus scripsit, Carthagine tunc fuisse: Cele­rinum autem Romae primo cum ipso Decio fortiter congressum esse. Qui se tantum audi­visse dicit Lucianum penes Magistratus, hoc est, Carthagine, esse confessum; eumque de operibus Numeriae & Candidae, quae secum erant, audi­turum spondet. Qui earum causam jam audi­tam fuisse docet: & Praepositos praeoepisse tan­tisper eas sic esse, donec Episcopus constituatur: quod de sede Romae vacante necessario intelligi­tur. Qui Numeriam & Candidam tradit Con­fessores in Vrbem levavisse, qua voce Romam ipsam indicari norunt eruditi. Qui denique scribit Etecusam ascendisse usque ad Triaanfa­cta, sive Tria Fata, quod nomen loci erat in foro Romano, Procopius Gothicorum libro pri­mo de Jano, [...]. Anastasius de Honorio Papa, Fecit Eccle­siam beato Adriano (vel Aeriano) Martyri in tri­bus fatis. I dem ejusdem loci bis in Adriano me­minit. Neque mirum est in Cypriano Trian­facta legi, cum etiam apud Anastasium pro Tri­bus satis, MSS. aliqui Tribus factis repraesentent. Quamobrem constat Epostolam Celerini Roma ad Lucianum scriptam esse; &, ut arbitror, sub sinem Aprilis vel initio Maii: cui respondit Lucianus mense Maio jam affecto; post exces­sum omnium Martyrum, quorum ipse memi­nit; & quidem tredecim diebus post mortem corum, qui in carcere desuncti sunt. Nam Vir doctus, qui eum respondisse autumat pridie martyrii Mappalici, quia meminit Mappalici in quaestione quasi mandantis ut pax daretur Numeriae & Candidae, supponit Celerinum id dixisse quod nequaquam dixit. Mappalicum scilicet mandasse nominatim ut Numeriae & Candidae pax daretur. Cum Mappalicus tantum domestica pietate commotus, matri suae & sorori, quae lapsae fuerant, mandaverit pacem dari ut Cy­prianus ipse testatur. Et quidem Pauli nomine praecipue utebatur Lucianus; ne (que) Paulum puto Numeriam aut Candidam nominasse: nam his literis nihil aliud petit ipse Lucianus, quam ut pacem habeant secundum praeceptum Pauli non tantum hae, sed & quaecunque ad animum suum pertinere noscebantur.

XV. Lucianus etiam paulo post, mense Julio, cum Cyprianus tum ad Confessores, tum ad Cle­rum, tum ad plebem scripsisset nemim lapso pacem dandam esse, antequam à Deo pax da­retur Ecclesiae, & postquam eas literas ad Clerum Romanum transmiserat, scripsit ad ipsum Cy­prianum literas, universorum Confessorum, qui adhuc supererant nomine, se universis pacem de­disse, de quibus apud eum ratio constiterit quid post commissum egerint, & ab eo postulavit, ut haec forma per eum aliis Episcopis innotesceret; quae res ei majorem conflavit invidiam, & in provincia per aliquot civitates in Praepositos impetus multitudinum inde factus est. Haud diu post Caldonius, qui non temere pacein dan­dam putavit, literis suis Cyprianum consuluit quid in eorum causa facere oporteret. qui pri­mo sacrisicaverant, & iterum tentati ac pro confessione nominis extorres facti pacem pete­bant. Cui rescripsit, lapsis illis impertiendam esse pacem Epistola XXV. eique adjun­xit quinque Epistolas de hoc negotio ad suos datas, quas ante ad Clerum Romanum, & ad aliquot Episcopos suae provinciae transmiserat. Tum vero Clerum suum harum rerum certio­rem facit, legisse se literas Luciani sub universo­rum Confessorum nomine scriptas, instandum tamen esse Epistolis ad eos proxime factis: ac­cepisse se etiam literas à Caldonio collega suo, eique rescripsisse, & utriusque Epistolae exemplum huic XXVI. adjunxisse; Deni­que scripsit Epistolam XXVII. mense Au­gusto ineunte, ad Clerum Romanum, ut ante ante diximus. Scripsit etiam eodem tempore ad Moysen & Maximum reliquosque Confessores Romae in carcere constitutos Epistolam XXVIII. Et haec est prima à Cypriano ad eos Confessores scripta, ut ex ipso initio patet, Gloriam fidei & virtutis vestrae, fortissimi ac bea­tissimi fratres, jampridem de opinone cognoveram, quod notandum suit contra ordinem Pamelii, qui huic aliam, diu post exaratam, manifesto er­rore praeposuit. De his literis ipse ad Antonia­num sic loquitur, Quod etiam Romam ad Clerum tunc adbuc sine Episcopo agentem, & ad Confesso­res Maximum presbyterum, & caeteros in custodia constitutos, nunc in Ecclesia cum Cornelio junctos plenissime scripsi. Ut autem hae literae solenni­ter, juxta morem Ecclesiae, mitterentnr; Cypri­anus [Page 24] fecit Lectorem Saturum & Hypodiaconum Optatum Confessorem, easque per eosdem misit; cujus rei statim Clerum suum certiorem facit Epistola XXIX. Et haec vera est secundae Epi­stolarum Sylloges ratio.

XVI. Mense Augusto exeunte, Clerus Roma­nus scribit ad Cyprianum literas, non quidem illas quas voluit Pamelius, sed quas primo Baro­nius, & post eum Lombertus suo loco recte resti­tuit. Haec autem est Epistola X X X. post li­teras de Fabiani martyrio prima à Clero Ro­mano ad Cyprianum proprie data, ut ex ipsa patet, & ex mentione literarum Cypriani ad se cum excusatione facta, & earum etiam quae ad Confessores Romanos eodem tempore scriptae sunt & missae per Saturum & Optatum. Illae enim, quas male praetulit Pamelius, respondent ad li­teras missas postea per Fortunatum. Et miror equidem doctissimum Valefium affirmare potu­isse scriptam esse hanc Epistolam, cum jam Moyses annum in carcere exegisset: idque ex Cypriani Epistolis ad Moysen prius datis aperte colligi. Nam una tantum Epistola ante hanc à Cypriano ad Moysen data est; & illa, quae annui spatii mentionem facit, diu post hanc scripta est. Sunt autem hae Cleri Romani literae prae­clare scriptae, & literis ipsius Cypriani pene ae­quandae; ex quibus de ingenio & eloquentia Novatiani judicium ferri potest. Ille enim hanc Epistolam exaravit, ut patet ex ipso Cy­priano ad Antonianum; dum recitatis ha­rum literarum ipsissimis verbis subjungit, Ad­ditum est etiam, Novatiano tunc scribente, & quod scripserat sua voce recitante, & presbytero Moyse, tunc adhuc Confessore, nunc etiam Martyre subscri­bente, ut Lapsis infirmis & in exitu constitutis pax daretur. Ita haec verba exposuit optimus hujus Antistitis interpres S. Pacianus Ep. 3. ut in Prae­fatione diximus. Huic autem Epistolae subjectae erant literae, quas Clerus Romanus in Siciliam quoque miserat, quae desiderantur. Adjecerunt etiam Confessores Romani literas suas, eas­que per Saturum & Optatum eodem tempo­re miserunt. Et est haec Epistola XXXI. pri­mo loco à Confessoribus ad Cyprianum scrip­ta, ut ex ipsa satis aperte patet. Ne quis autem miretur, cut tam sero Clerus & Confessores Romani ad Cyprianum rescripserint; notan­dum est, Clerum Romanum, cum jam quid in Africa circa causam Lapsorum actum fuerat, à Cypriano didicissent, eidem negotio curam maximam adhibuisse. Nam ipsi diu & quidem multi, cum quibusdam Episcopis vicinis, & quos ex aliis provinciis longe positis persecutionis isti­us ardor ejecerat, consilium inierant, tempera­mentum quaerentes, & anxie curantes, ut nec pronam suam improbi homines laudarent fa­cilitatem; nec vere poenitentes accusarent quasiduram crudelitatem.

XVII. Cyprianus his literis mense Septembri acceptis statim ad Clerum suum scribit, iisque tum suarum tum illorum literarum exemple transmittit, & mandat ut omnibus facultatem transcriptionis concederent; unde factum est ut literae à Novatiano scriptae per totum mun­dum missae, & in notitiam omnibus Ecclesiis & universis fratribus perlatae essent. Non, quod tantam in sede Petri inesse auctoritatem omnes in­telligerent, ut universus longe lateque diffusus Ca­tholicus Orbis sibi servandum esse indubitatum [...], quod sciret a Petri cathedra [...], [...] pro more suo loquitur Illust. Cardinalis, nec [...] minus feliciter, quam cum de nostro An­tistite agitur. Hoc enim ideo tantum [...] Novatiano scriptis contigit, quia earum, ut & trium reliquarum, exempla transcripta & ad alias plures Ecclesias missa erant. Nec in alium finem illa missa sunt, quam ut in Ecelesiarum [...] quoquo modo interim componendo servaretur una fidei consensio, ut Cyprianus ipse testatur. Vidit haec, opinor, acutissimus Cardinalis, ideoque hanc Epistolam XXXII. ab illis de quibus diximus literis, & à Clero & à Moyse datis disjunxit, ac posterioribus à solo Clero scriptis & per Fortunatum redditis male subjun it: & plane contra mentem Cypriani, qui hoc [...] loco quatuor Epistolarum diserte meminit, dua­rum à se, duarum etiam à Clero & Confessori­bus Romanis datarum, & omnes per Saturum missas fuisse indicat: unde Lombertus hanc Epistolam recte huic loco restituendam esse cen­suit. Interim Cyprianus duas à diversis lapsis, his quidem quietis & verecundis, illis autem temerariis & arrogantibus Epistolas acceperat, quae desiderantur, sed earum argumenta no­scuntur: nam arrogantibus statim respondit Epistola X X X I I I. ut singulorum nomina ad se transmitterentur, postulans. Ceterum eo­dem fere tempore contigit, ut Gaius Diddensis, Presbyter & Diaconus ejus frequenter cum Lap­sis communicarent & eorum oblationes offer­rent, & ab Episcopis moniti non desisterent; un­de Clerus Carthaginiensis consilio Episcoporum, qui praesentes erant, eis non communicandum esse censuit. De qua re Cyprianus certior factus, scribit Epistolam XXXIV. ad Clerum fuum eorum sententiam confirmans, & ut idem in po­sterum fieret mandans.

XVIII. Mense Octobri ineunte, ne quid late­ret Clerum Romanum, quod à se in causa La­psorum, qua tantopere omnes Ecclesiae pre­mebantur, gestum fuerat, Cyprianus [...] Epistolam XXXV. eamque per [...]. hypodiaconum Romam mittit, simulque exemplum literarum Lapsorum petulantium cum responso suo, & literarum suarum de [...] Diddensi transmittit: ut esset ipsis circa [...] Ecclesiasticae administrationis commune consilium. Et per eundem Fortunatum de Privato Lambesitano, Episcopo quidem, sed haeretico, eos monuit. Mense Octobri exeunte. Clerus Romanus literis Cypriani per Fortuna­tum redditis respondet Epistola XXXVI. Lapsorum petulantiam condemnantes, & il­lius vigorem laudantes, significantesque de Privato haeretico nihil metuendum esse, cum ipsi antehac vexillarium ejus (non Felicissimum, ut male conjicit Pamelius, sed nescio quem Diaconum ejus) subrepere conatum [...].

XIX. Mense Novembri nobilis Confessor Ce­lerinus Roma venit Carthaginem, & Cyprianum [Page 25] In secessu adit. Cui Moysis reliquorumque Con­fessorum affectus repraesentat, deque [...] dulciter [...] saepe loquitur. Cyprianus autem hisce ser­monibus intime permotus scribit ad eos Episto­lam XXXVII. circa finem hujus mensis, ut apparet. Constat enim Moysen aliosque vel exeunte Januario, vel Februario ineunte, post [...] Fabiani, hieme adhuc saeviente, in carcerem fuisse conjectos; ibique jam revertentis anni volubilem circulum transgressos esse, ut ipse loquitur. Annum circuli [...] per quatuor [...] describens atque definiens; scripsit igitur jam affecto mense Novembri. Circa idem tempus in Africa sedata est persecutio, ut patet ex ipso Cypriano, qui testatur Aurelium auspicatum esse pacem, dum dedicat Lectio­nem. Neque Baronius debuit primum pacis ra­dium in annum sequentem ante Paschae tempus referre, aut bellum sub Decio contra barbaros in Africa comminisci. Satis enim est ad hanc se­dationem persecutionis in hac provincia hoc tempore statuendam, finem jam annui Procon­sulatus appropinquasse, novum Proconsulem mox in provinciam adventurum esse, satis san­guinis ab eo, qui decessurus erat, haustum jam fu­isse. Quae ratio sedandae persecutionis valere Romae non potuit, ubi non tantuni Imperator ipse praesens fuit, sed & persecutioni praefecti in urbe insistebant. Hoc radio pacis jam apparente, veniunt ad Cyprianum in secessu suo Episcopi nonnulli, tempere ad ordinationem Clericorum accommodatissimo, unde & eorum, ut Colle­garum, opera usus est.

XX. Quocirca mense Decembri ineunte, Cy­prianus cum Collegis suis, inconsulto Clero suo, Aurelium Confessorem ordinavit Lectorem, & quidem, ut opinor, ipsis Calendis Decembribus; nam, ut ipse, refert, quoniam semper gaudium pro­perat, nec potest moras ferre laetitia. Dominico le­git Aurelius. Hoc autem A. D. CCL. Cyclo So­lis 7. Dominicali litera F. primus Decembri s dies Dominicus fuit. Ipse proinde Clerum su­um hujus ordinationis certiorem facit Epistola XXXVIII. Eodem die etiam Lector fue­rat ordinandus ex sententia Cypriani & Collega­rum, Celerinus Confessor illustris qui nuper Roma venerat: Sed ille consentire dubitavit Ecclesiae, donec Dei ipsius admonitu & hortatu in visione per noctem compulsus est ne negaret. Tunc igitur & ille ordinatus, & Aurelio in Le­ctione junctus est: qua occasione scripta est Epistola XXXIX. Eodem etiam tempore se divinitus admonitum fuisse significat ut Numidicum presbyterum, qui nempe alicubi Presbyter fuerat, & hortatu suo copiosum Mar­tyrum numerum lapidibus & flammis necatum ante se miserat, Presbyterorum Carthagini­ensium numero adscriberet. Id autem ut fieret, monet Clerum suum Epistola X L. & ut ma­jorem ei auctoritatem conciliaret, docet eum promovendum esse ad ampliorem locum religi­onis suae, hoc est, ad Episcopatum, cum Deus permiserit. Interea temporis dum Cyprianus Or­dinationi Clericorum in secessu suo incumberet, quod & alii Episcopi, pro more, sine dubio faci­ebant, quorum nonnulli etiam tunc temporis Carthagine fuerunt, ut ex Epistolis prioribus patet. Novatus Presbyter Carthaginiensis Fe­licissimum Cypriano semper intensum, ipso nec permittente nec sciente, Diaconum suum fieri curavit. Habebant enim Presbyteri Diaconos suos, ut de Gaio Diddensi Presbytero & Diacono ejus legimus.

XXI. Hoc autem diversimode interpretan­tur Viri docti. Nam inde Novatum hunc Epi­scopum fuisse colligit Baronius & post eum Pe­tavius, Labbeus, aliique; sed sine ullo funda­mento, & contra omnium Veterum mentem. Presbyter enim tautummodo fuit ad finem A. D. CCXLIX, persecutione jam erumpente, ut ostendimus. Anno hoc CCL. persecutione saeviente, neminem Episcopum factum esse [...], Novatum ipsum inter Presbyteros nu­meratum invenimus Epist. decima quarta sub fi­nem hujus anni Romam proficiscitur adhuc Presbyter, ut Eusebius, aut Hieronymus, in Chronico testatur, Novatus Presbyter Cypriani Romam veniens, Novatianum & ceteros Confessores sibi sociat. Pacianus Ep. 2. Tuss forte Presbyter Novatus ex Africa Romam venit. Dum in Afri­ca fuit, & cum Romam venit Novatus, certe Presbyter fuit, neque eum unquam Episcopum factum esse indicat Cyprianus, Sed fuisse Nova­tum in Africa Episcopum ex eo certum deducitur argumentum, quod de eo S. Cyprianus tradit fuisse ab ipso ordinatum Diaconum Felicissimum, inquit Baronius. Et quidem si hoc S. Cyprianus tra­didisset, inde Episcopatus Novati secundum praxin Ecclesiae indubitatam recte elici vide­retur. Sed Felicissimum à Novato Diaconum ordinatum esse non tradit Cyprianus. Ejus ver­ba de Novato ad Cornelium haec sunt Epistola quinquagesima prima. Ipse est qui Felicissimum satellitem suum Diaconum, nec permittente me nec sciente, sua factione & ambitione [...]. Non dicit Novatum ordinasse Felicissimum, neque sua manu, sed sua factione eum consti­tuisse Diaconum; hoc est, potentia factionis suae, ut Diaconus ordinaretur sine venia aut no­titia Episcopi sui, effecisse. Haec mens Cypriani fuit, ut ex sequentibus clarissime patet. Nam Similia & paria eum Romae molitum esse docet. Qui, inquit, istic, hoc est Carthagine, adversus Ecclesiam Diaconum fecerat, illic, hoc est Romae, Episcopum fecit. Simili plane & pari modo, fa­ctione sua & ambitione utrumque fecit, sed neutrum ordinavit. Certe Novatianum Episco­pum fecit, id est, sua factione, ut fieret, procura­vit: eum autem minime ordinavit, quem à tribus Episcopis ex Italia accitis ordinatum esse postea probabimus. Qua observatione necessa­rio admittenda tollitur nobile Presbyterialis po­testatis exemplum in ordinationibus, quod hinc excogitavit Blondellus.

XXII. Hunc Felicissimum Novati Diaco­num eo, quo diximus, modo constitutum diver­sum esse putat Baronius ab illo Felicissimo, qui sedi Cypriani adversatus, schismatisque auctor factus est; quam fententiam merito rejicit Lombertus, nullum inveniens hujus distinctionis de duobus Felicissimis vestigium. Et revera ar­gumenta duo, quibus inductus est Baronius, vim [Page 26] nullam habent. Primum est, quod Felicissimus ille, qui adversatus est Cypriano, ipsus Presbyter jam fuisse dicitur, Epist. scilicet quardragesima tertia. Sed in ea Epistola Felicissimus [...] Presbyter non dicitur; tantummodo quinque Pretbyteros Felicissimo copulatos ejusque satellites fuisse, illic refertur. Presbyteri autem non­presbytero copulari potuerunt. Imo quoties meminit Felicissimi & Presbyterii ejus, toties eum à Presbyteris distinguit, neque unquam Felicissimi alicujus tanquam Presbyteri mentio­nem fecit. Secundum Baronii agrumentum pariter imbecille est, quod cum duae essent in­ter se contrariae sectae schismaticorum, Feli­cissimus ille sententiae Novati adversarius erat, quod diceret Lapsos omnes absque poenitentiae mora recipiendos. Nam haec omnino nihil probant. Quippe Novatus, quamdiu in Africa fuit, semper se ejusdem cum Felicissimo sen­tentiae de Lapsis recipiendis professus est. Cum autem Romam venisset, & se Novatiano ad­junxisset, ut Romanum schisma promoveret; illius sententiam amplexus esse videbatur, sive serio sive fictè; ut & ipse Novatianus senten­tiam suam jam mutaverat, ut Cornelio fortius contradiceret. Hic autem Felicissimus, qua ab initio Cypriani electioni restiterat, Diaconus jam factus, portionem plebis cum Episcopo suo divisit, & persecutione jam sedata, in monte quodam suos colligebat, quo Lapsi petulantio­res praecipue convolarent.

XXIII. Interea temporis Cyprianus Caldo­nium & Herculanum Episcopos & Collegas [...] cum Numidico Presbytero; quem nuper [...] Carthaginiensi adjunxerat, Carthaginem [...], eosque cum Rogatiano vicem suam [...] vicarios constituit: ut necessitates fratrum sumtibus expungerent, simul etiam & [...] eorum & conditiones & merita discernerent; unde ipse cognoscere posset quos ad [...] administrationis officia promoveret. Dum autem illi his rebus incumberent, Felicissimus iutercessit, ne quis posset expungi, neve [...] merita possent diligenti examinatione discerni; praeterea interminatus, quod secum in monte non communicarent, qui [...] obtemperare voluissent. Quamobrem Caldo­nius reliquique scribunt ad Cyprianum [...] quae non extant, quibus eum monent docent­que quid à Felicissimo sibi factum esset; quid etiam ab Augendo, altero, ut videtnr, Diacono, qui se cum Felicissimi conspiratione sociaverat. Quibus Cyprianus graviter commotus scribitad vicarios suos Epistolam XLI. qua illis in man­datis dat, ut Felicissimum excommunicarent, & Augendum etiam si perseveraret, aliosque qui conspirationi & factioni Felicissimum se ad­jungerent. Qua auctoritate muniti Caldonius & Herculanus Episcopi, cum Presbyteris Ro­gatiano & Numidico. Felicissimum & Augen­dum, aliosque nonnullos obscuriores communi­catione abstinuerunt, ut ipsi indicant Epistola XLII

Decio III & Decio. COSS.

A. D. CCLI.

Period. Jul. 4964.

I. DEcius secundo imperii sui anno terti­um Consulatum iniit, secundum ve­ro ordinarium cum filio suo Decio Etrusco; ut ante eum Philippus primum cum Titiano, secundum cum Philippo silio suo sum­sit. Unde hic annus duobus Deciis Coss. insig­nitur, tum in Fastis, tum apud Trebellium Polli­onem, & veterem Pontificum Catalogum. Sub initio Januarii Novatus, relicto in Africa Fe­licissimo, Romam venit, & separavit ab Ecclesia Novatianum ut loquitur vetustissimi Catalogi auctor. Unde Novatianum antea sibi maxime familiarem Moyses Presbyter & Contessor illu­stris, [...] adhuc superstes, sed paulo ante mortem, [...] id est, se ab ejus com­munione separavit, ut testatur Cornelius Epist. ad Fabianum apud Eusebium I. 6. c. 43. Moyses autem paulo post moritur in carcere, hoc ipso mense exeunte, postquam ibi fuisset menses unde­cim, & dies undecim, ut refert ejusdem Catalogi auctor. Tempus enim hujus Confessoris obitus ad hujus historiae veritatem indagandam prorsus necessarium accurate notandum fuit, & à viro­rum doctorum parachronismis vindicandum. In­ter hos Blondellus, Moysen in carcere defunctum esse tradit Novembris XXV. & Novatianum sta­tim à Novato factum esse Episcopum A. D. CCL. prochronismo non magno, haud tamen praeter­mittendo. Sed Illust. Annalista multo majori metachronismo peccat, dum docet Moysen martyrium consummasse A. D. CCLV. Galli & Volusiani anno secundo, secundum aeram vul­garem anno CCLIII. Mirum [...] cuipiam vi­deatur, cum Martyrologium Romanum, quod ipse Cardinalis notis illustravit, testetur Moy­sen sub Decio passum esse, cujus testimonium solito effugio eludere, sed frustra, conatur. Ipse fatetur Cornelium Romae Episcopum factum esse ante morten Decii; cum constet Moysen defunctum esse [...] electionem Cornelii; non igitur Galli, sed Decii anno secundo mortuus est. Ipse fatetur Cornelium de morte Moysis tanquam praeterita ad Fabianum Antiochiae Episcopum scripsisse; cum notissimum sit ex literis Dionysii Alexandrini ad Cornelium da­tis, Fabianum illum sub initio imperii Galli & Volusiani obiisse. Denique Cornelium & Moy­sen eodem anno passos esse tradit, & quidem Cornelium decima quarta Septembris, quod ve­rum est; jam vero si Moyses eodem anno No­vembris decima quinta (ut ipsius Martyrologi­um testatur) passus sit, Moysen post Cornelii mortem vixisse dicendum esset, quod omnem hujus historiae seriem penitus evertit. In hunc errorem perquam manifestum virum doctissi­mum conjecit Tractatus quidam Cypriano ad­scriptus, vel potius titulus ejus, De laude Mar­tyrii ad Moysen & Maximum & [...] Consesso­res, Cum enim in illo Tractatu lues memore­tur, quae sub Gallo & Volusiano coepisse nosci­tur, ipsum (que) tractatum à Cypriano seriptum, & ab eodem ad Moysen missum putaret, inde asse­rere non est veritus Moysen post illius pestilen­tiae ortum, ac post strages populatarum urbium, vixisse, & demum secundo Galli anno defun­ctum esse. Verumenimvero Tractatus ille à S. Cypriano scriptus non est, multo minus ad Moysen missus, sed à declamatore aliquo com­positus, ut vel haec ostendunt: Etsi incongruens est, fratres carissimi, in hoc favore dicendi ali­quid trepidationis afferre; & Quae vox, quae latera, quae vires instar tanti muneris capiant sustinere? ut alia quamplurima omittam, quae Cyprianus ad Moysen ad Confessores nunquam scripsisset. Quamobrem cum Veteribus statuendum est Moysen in carcere defunctum esse, & quidem hoc mense Januario jam exeunte, aut ineunte Februario. Nam Fabianus vicesimo Januarii anni prioris martyrium passus est; post cjus obitum Moyses in carcerem conjectus est, hye­me adhuc saeviente; in eo carcere defunctus est, postquam menses undecim, & dies unde­cim ibi permansisset, neque Pontificale docet eum passum esse Novembris XXV. ut tradit Blondellus: sed Martyrologia eum diem me­moriae ejus assignant, quod ubi dies passiouis ig­noratur, fieri solet.

II. Mense Februario jam affecto postquam Felicissimus & Augendus, aliique fuerant ab­stenti, & jam Romae Novatus schisma excitare totis viribus nitebatur; quinque Presbyteri Car­thagine so ab Ecclesia Africana separabant, & Felicissimo adjungebant. Id autem eorum ma­lignitas & perfidia effecit; illi enim ipsi erant qui ordinationi Cypriani cum Felicissimo se opposuerant, qui in persecutione fomenta Con­fessoribus, ne concordarent cum Episcopo, tri­buebant, quique Lapsos ad flagitandum commu­nicationem sine Exomologesi animabant, & cum contumelia & contemtu Praepositi totum sibi vendicabant, ut de iis questus fuerat antea Cypri­anus, Epist. decima septima. Ita tandem appare­bat Felicissimi factio unde venisset, & quibus ra­dicibus staret. Quinque hi Presbyteri, si Pamelio credamus, erant illi in Epist quinquagesima no­na nominati, Felix, Jovinus, Maximus, Fortuna­tus, & Repostus. Et quidem quin Fortunatus unus ex illis esset, dubitari non potest, quia Cyprianus ita ad Cornelium de eo loquitur: Maxime quando & Fortunati nomen jam satis nosses, qui est unus ex quinque presbyteris jampri­dem de [...] profugis. Repostus autem inter eos minime numerandus fuit; erat enim Tubur­bicensis ex Numidia, qui in persecutione cecide­rat, quod de his presbyteris dici non potuit. Felix etiam ex eorum numero expungendus est, quem Privatus extra Ecclesiam in haeresi pseudo­episcopum olim [...] Jovinus & Maximus admitti possunt, in Concilio hoc anno absten­ti; quod quinque presbyteris hisce satis recte competit. Reliqui demum duo, loco Reposti & Felicis ponendi, si divinare liceat, erant Dona­tus [Page 28] & Gordius, qui cum Fortunato & Novato ad Cyprianum primi scripserunt, ut ego arbi­tror, de recipiendis Lapsis. Quinque igitur illi presbyteri primum de Ecclesia profugi, ac po­stea in Concilio abstenti, erant, quantum con­jectura capere possum, Fortunatus, Jovinus, Maximus, Donatus & Gordius. Horum defe­ctione comperta maxime angebatur animi S. Cyprianus, quia statuerat eo ipso tempore Car­thaginem redire; Quas nunc poenas patior, in­quit, fratres carissimi, quod ipse ad vos inprae­sentiarum venire non possum. Altera enim perse­cutione jam sedata; hanc defectionem quasi novam persecutionem aliamque tentationem interpretatus est. Quamobrem ad plebem su­am postea scripsit Epistolam XLIII. eos vehementer urgens ut Ecclesiae adhaerere per­gerent, nec aetate vel auctoritate illorum pres­byterorum se divelli paterentur. Quinetiam promittit se ad eos post Paschae diem cum Col­legis suis venturum.

III. Toto igitur mense Martio in secessu suo se continuit Cyprianus, propter minas & insidias factionis Felicissimi & Presbyterii ejus prodire tutum sibi & Ecclesiae minime ratus. Et quamvis festum Paschatis jam appropinquaret, quod secundum Canonem Hippolyti hoc A. D. CCLI Cyclo solis VIII. litera Dominicali E in vicesimum tertium Martii incidit, quodque cum suis Carthagine celebrare maxime in votis habuit, distulit tamen adventum suum ad ea tempora quae solennia Paschatis proxime sequu­ta sunt. Itaque Epist. quadragesima tertia ad plebem suam scripta hoc ipso mense, significat quinque presbyterorum malignitatem & persi­diam perfecisse, ne ad eos ante diem Paschae ve­nire licuisset, se autem praevidere novissimam hanc & extremam tentationem cito Domino protegente transituram, ut repraesenter, inquit, vobis post Paschae diem cum Collegis meis. Quippe ut se facilius & certius tueretur contra machi­nationes Felicissimi & Presbyterorum qui ab ejus communione ultro desciverant, prudenter reliquorum Episcoporum adventum praestola­batur, qui ex provincia post Pascha quotannis Carthaginem adire solebant. Hujus moris cum alii meminerint, tum ipse Cyprianus certos nos reddit, dum Fortunatum cum aliis Episcopis sic affatur Epist. quinquagesima sexta; Quoniam ta­men scripsistis ut cum pluribus Collegis de hoc ipso plenissime tractem, & nunc omnes fere inter Paschae prima solennia apud se cum fratribus demorantur, quando solennitati celebrandae apud suos satisfe­cerint, & ad me venire coeperint, tractabo cum singulis plenius. Quamdiu solennitas illa aetate Cypriani durare soleret haud scio; post ejus tempora per quindecim dies continuata esse vi­detur, ex Papiani Responsorum libro tit. 12. Messivis feriis & vindemialibus, Paschalibus etiam XV. Diebus & Natalis Domini VIII. Dominicis etiam diebus ceterisque Epiphaniae & Quinquage­simae nulla prorsus sunt litigia contingenda. Hoc igitur mense Martio scripta est haec Epistola, qua Cyprianus satis exprimit quamdiu ipse tunc cum scripsit in secessu delituerat, his verbis: Non [...] exilium jam biennii, & a vultibus atque ab oculis vestris lugubris [...] [...] de biennio tantum inchoato, non [...] expleto, necessario intelligendum est. Et [...] qui biennium jam exactum esse [...] primum annum secessus ante perfecutionem [...], & quid de secundo scriberet non [...]

IV. Mense Aprili, ut opinor, Lucio [...] qui Macedonas praesidatu regebat, delata [...] Gothorum concursu. Qua causa [...] [...] potuit maturrime Roma digressus est. Inde [...] Romae deferbuit persecutio, ut fieri solebat, [...] seditione aut bello civili, ut ante [...] Interea Episcopi Africani post Paschatis [...] domi celebrata suas sedes pro more [...] & Carthaginem petunt. [...] Cyprianus jam de factione Felicissimi [...] secessu prodit & sedem suam occupat. [...] autem & Stephanus, Episcopi Africam, Carthagine Roman profecti sunt, ut [...] Episcopi Romani, quam propediem, [...] Decio, futuram expectabant, interesse [...] Jamque Cyprianus, qui toties [...] Lapsorum ad commune consilium reservave­rat, seque cum collegis suis de factione [...] & presbyterii ejus judicaturum [...] Episcopos ex provincia sua convolantes ad Con­cilium rite ac pro more celebrandum praeparavit. Unde nobis observanda veniunt [...] quibus Concilia in Africa sub Episcopatu [...] celebrata sunt, quae hactenus à [...] [...] non sunt accurate consignata. Duo [...] Concilia à Cypriano memorantur ante [...] Episcopatum coacta, sed eorum tempora [...] Primum erat sub Agrippino Carthaginiensi Episcopo, cum Episcopis Africae [...] Numidiae, de baptizandis haereticis ad Ec­clesiam Catholicam venientibus, cujus [...] Epistola ad Quintum. Quod quidem & [...] bonae memoriae vir, cum ceteris coepiscopis [...] qui illo tempore in provincia Africa & [...] Ecclesiam Domini gubernabant, statuit, & librato consilii communis examine firmavit. Secundum illud quod Lambesitanum vocant, de [...] Cyprianus ad Cornelium scribit A. D. CCLII. significans Privatum veterem haereticum in [...] colonia ante multos fere annos ob [...] & gravia delicta nonaginta Episcoporum [...] condemnatum. Docet etiam eundem Privatum Fabiani & Donati literis severissime notatum fuisse. Unde sub Fabiano Pontisice [...] & Donato Episcopo Carthaginiensi [...] illud celebratum esse colligi, non immerito po­test. Reliqua quae à Cypriano sunt coacta ad annos suos, & plerumque menses nullo [...] reducuntur.

V. Certe mense Maio hujus anni CCLI. [...] Carthaginiense Concilium sub [...] celebratum est, de quo ipse literis ad [...] ante secundum Concilium datis, [...] quod tamen ante fuerat destinatum, [...] sopita, cum data esset facultas in unum [...] copiosus Episcoporum numerus, quos [...] & incolumes fides sua & Domini tutela [...] a unum convenimus. Tempus conveniendi his ver­bis accurate descriptum est; destinatum [...] [Page 29] fuit, quamprimum Episcopis in unum convenire, indulgentia divina permitteret, quod post hujus anni Pascha contigisse multa convincunt. Fa­ctum est persecutione sopita, nondum penitus [...] hoc est ante mortem Decii, qui hoc anno af­recto periit; imo & ante Electionem Cornelii, qui Decio adhuc imperante ordinatus est. Diu quidem continuatum est hoc Concilium, Scrip­turis ex utraque parte prolatis; diu multumque [...] inter eos habito, imo, & frequenter actum est, & saepius prorogatum, ut interius patebit. Interea Romae, ut opinor, absente Decio, & in Macedonia bello civili occupato, Julius Valens cupientissimo vulgo imperium cepit, & mox in Il­lyricum profectus est. Tunc autem Romani ad eligendum Episcopum festinabant, qui omnes controversias hactenus distulerant, donec Epi­scopus constitueretur, qui omnia moderari, & eorum qui Lapsi sunt posset cum auctoritate & consilio habere rationem. Duo tunc erant quo­rum alteri Episcopatus ab omnibus [...], Cornelius & Novatianus. Et quidem Cor­nelius Presbyter, jam erat per omnia Ecclesiasti­ca officia promotus, & in divinis administra­tionibus Dominum saepe promeritus, Clero Ro­mano atque plebi etiam gratissimus. Novatia­nus autem etiam Presbyter Romanus, sed non aequo jure fuit. Nam primo philosophus fuerat, & quidem Stoicus: dein cum inter Catechume­nos erat, tanquam daemoniacus exorcizatus est, & non nisi in lecto baptizatus; postea ex solo Episcopi favore Presbyter ordinatus est, quae omnia ejus ambitioni maxime obstabant. Et tamen cum esset magni ingenii, nec minoris do­ctrmae atque cloquentiae, reliquos in Clero Ro­mano insuper habuit, seque omnium [...] dignissimum putavit: & Novati jam atque [...] Presbyterorum, quos secum respuerat Movses factione stipatus, & Confessorum, quos ad suas partes post mortem Moysis traxerat, [...] nobilitatus, & severa contra Lapsos [...] turgidus, ac pro Evangelii vindice à [...], Episcopatum publice renuens, tacite quasi postulavit. Sed Cornelius electus & factus est [...] de Dei & Christi ejus judicio, de Clericorum peue omnium testimonio, de plebis quae tunc affuit suffragio, & de Sacerdotum antiquorum & bonorum virorum collegio, ut loquitur Cyprianus. Ex qui­bus sane qualiter fieri soleret Romani Pontifi­cis electio expressum satis habetur, ut observat Illust. Cardinalis, sed male interpretatur. Cum enim Cyprianus Clero testimonium, plebi suf­fragium tribuerit, ille è contrario plebi testimo­nium, Clero suffragium largitur: ut plebi suf­fragium adimat, quod [...] asserit Cyprianus, ut de seipso loquitur, Quando Episcopus in locum defuncti substituitur, quando populi universi sus­fragio in pace deligitur; & rursus, Nemo post di­vinum judicium, post populi suffragium, post coepi­scoporum consensum judicem se jam non Episcopi, sed Dei faceret. Eidem ordinatio justa & legitima dicitur, quae omnium suffragio & judicio fuerit ex­aminata, qui locus Cardinalis interpretatio­nem minime juvat, imo ne fert quidem. Hoc Sacerdotum collegium nihil aliud erat quam sede­cim Episcopi qui ejus ordinationi interfuerunt: inter quos duo erant Africani, Pompeius & Stephanus.

VI. Tempus hujus ordinationis imprimis in­dagandum est, quod quidem imperante adhuc Decio contigisse constat. Sedisse enim Corneli­um intrepidum Romae in Sacerdotali catbedra cum tyrannus infestus Sacerdotibus Dei sanda at que in­fanda comminaretur, testatur ipse Cyprianus, qui etiam mihi videtur indicare eum, absente Decio, & arrepto per Valentem imperio ordinatum esse, cum multo patientius & tolerabilius audiret levari adversus se aemulum Principem, quam [...] Romae aemulum Sacerdotem, vel potius ut in MSS. legitur, Dei Sacerdotem, Minime enim ferenda eorum observatio est, qui ex [...] Tertullia­ni male intellecto putant Episcopum Romanum tunc temporis passim [...] esse Pontifi­cem Maximum, & Decium edixisse post Fabiani mortem, ne quis Christianus augustum illum ti­tulum deinceps usurparet; & Urbicam C [...] hoc mandatum sprevisse; & denique Decium patientius tulisse à Gallo & Volusiano imperium, quàm à Cornelio invadi titulum summi Pontificatus, ut Christianus Lupus lo­quitur. Nam ut priora gratis, & sine ullo fun­damento asseruntur, ita illud quod postremo loco ponitur, historiae monumentis manifeste contradicit. Decius levari adversus se Gallum & Volusianum audire non potuit, quia Gallus sub ipso tunc militavit, nec nisi post mortem Decii imperium arripuit, & aliquanto post Vo­lusianum sibi Augustum adjunxit. Male igitur Acciolius Cornelii creationem refert ad ver­num tempus anni sequentis sub imperio Galli. Neque recte Annalista tradit Cornelium mense Aprili ordinatum, Decium eodem mense paulo post defunctum esse. Ordinatio enim ejus diu ante necem istius Persecutoris facta est, ut con­stat ex his Cypriani verbis de Cornelio, Qui tan­tum temporis sedit expectans corporis sui [...], & tyranni ferocientis ultores. Decius autem ante mensem Novembrem hujus anni non periit. Non igitur opus est ut Aprili Cornelium sedisse statuamus, quod ante necem Decii factus sit Episcopus, & tyrannum armis & bello postmodum victum prior Sacerdotio suo vicerit; aut quod Concilium Carthaginiense Maio mense celebra­tum sit: illud enim ante electionem Cornelii coactum est. Quamobrem dicimus Cornelium mense Junio ineunte, Romae Episcopum ordi­natum esse, & quidem die ejus mensis quarto, qui [...] annum unum, menses tres, & dies decem. Annos quidem duos exhibet Catalogus, ut nunc legitur; sed veterem lectionem conservant Ge­sta Pontificalia in quibus annum unum recte le­gimus. Emendationem hanc necessario postu­lant ipsa Catalogi verba quae sequuntur, A Coss. Decio III. & Decio, usque Gallo & Volusiano. Qui enim creatus est utroque Decio Coss. A. D. CCLI. & obiit Gallo & Volusiano Coss. A. D. CCLII. duobus annis & mensibus aliquot se­dere nullo modo potuit. Jam vero ab ejus deces­su, retro numerando recte colligitur initium Pontificatus ejusdem. Cum enim omnes con­sentiant Cornelium die Septembris decimoquar­co obiisse; si annum unum, menses tres & dies [Page 30] decem sederit, eundem quarto Junii die Sa­cerdotalem cathedram occupasse pariter faten­dum est; praecipue cum haec omnia scriptis Cornelii, Cypriani, & Dionysii Alexandrini op­time consentiant. Cornelius autem literas sta­tim de ipsius ordinatione ad Cyprianum dedit, quae non extant.

VII. Interim Novatianus contra ordinatio­nem Cornelii aperte disputavit, eamque ut il­legitimam publice traduxit & abrogare conatus est. Quod ut persiceret multa Cornelio ipsi & nefanda objecit, librumque acerbationibus criminosis plenum evulgavit, praecipue illi mini­me à quopiam communicandum esse docens, quod cum Lapsis communionem haberet. Ita discordia gliscente & in pejus recrudescente, Novatianus factione sua jam corroboratus mag­na parte plebis etiam separata, duos deploratae conditionis homines sibi socios adjunxit, ut eos in exiguam & vilissimam Italiae partem mitte­ret, atque illinc accitos tres Episcopos pellice­ret, simulate quasi Romae ortam discordiam se­daturos. Revera autem cum Romam tres illi Episcopi ex Italia venissent, Novatianus qui no­vit eum numerum secundum Canones Ecclesiae primitivae ad ordinandum Episcopum sufficere, ab illis se ordinari procuravit, praecipue per E­pistolam à Confessoribus missam. Unde Corne­lius ipse per tres Episcopos ordinatum esse No­vatianum Epistola ad Fabianum fatetur; Pa­cianus autem eum sine consecratione legitima Episcopum factum, ideoque nec factum tra­dit, per Epistolam eorum qui se Confessores esse simularent. Non quod Confessores antea non fuissent, sed quod tunc schismatici essent, & confessonis gloriam perdidissent. Ipsi enim postea confessi sunt, circumductos commisisse se quoque schismata & haresis auctores fuisse, ut pate­rentur ei manus quasi in Episcopum imponi. Con­stat igitur Novatianum à tribus Episcopis ordi­natum esse, & quidem Italicis, quorum manus ei imponebantur, non autem Novati. Licet enim apud Catalogi vetustissimi auctorem in Cornelio legamus: Sub Episcopatu ejus Novatus extra Ecclesiam ordinavit Novatianum in Vrbe Roma & Nicostratum in Africa; id tamen non Novati manu factum, sed factione ejus effe­ctum esse omnino dicendum est, ut ante mo­nuimus. Caeterum Novatianus per [...] adumbratam quandam & cassam ordinationem, loco Petri & gradu cathedrae Sa­cerdotalis per Cornelium antea ligitime occu­pato, quasi ex machina alter Episcopus, & pri­mus Antipapa apparuit. Qui etiam è vestigio, pro more, Legatos cum literis de sua electione, quasi ea fuisset maxime legitima, misit ad Cy­prianum cum Concilio Carthagine coacto. Le­gati autem illi erant Maximus Presbyter, & Au­gendus Diaconus, & Machaeus quidam & Longi­nus: qui etiam librum ferebant crimina Cor­nelio objecta contineutem.

VIII. Mense Junio jam affecto Cyprianus in Concilio acceptis Cornelii & Collegarum literis, quibus tum Cornelii electio, tum grave schisina repraesentabatur, nondum audita Novatiani ordinatione, Caldonium & Fortunatum Epis­copos Africanos è Concilio Legatos cum literis ad Cornelium & Coepiscopos misit, ut non tan­tum persuasione literarum, sed praesentia sua eniterentur ut ad Catholicae Ecclesiae unitatem scissi corporis membra componerent. Per eos­dem etiam Episcopos duarum Epistolarum ex­empla, quadragesimae primae de Felicissimo, & quadragesimae tertiae de Presbyterio ejus ad Cor­nelium transmisit ut toti fraternitati legeren­tur. Missis autem his Legatis, à Concilio statu­tum est; Ut omnia interim integra suspende­rentur, donec Legati redirent. Atque ita Con­cilium quasi prorogatum est, ut etiam postea patebit. Neque enim aliter Cyprianus ipse & Liberalis in Hadrumetinam coloniam, sedente Concilio, proficisci voluissent. Et quidem hoc Concilium non tantum diu habitum, sed etiam frequenter actum esse legimus: quod ego de fre­quenti Episcoporum conventione per intervalla intelligendum esse sentio, ut non tantum diu continuatum, sed & aliquoties prorogatum fuisse videatur. Frequenter enim hic accipio non pro magno numero, sed pro magno numero, sed pro multis vicibus, ut Sulpicius Severus de Ariminensi Synodo: Igitur frequentibus conciliis nihil actum; nostris in side per­manentibus, illis de persidia non cedentibus. Qui aliter illa verba, ut omnia interim integra suspen­derentur interpretantur, ac si decretum esset neque Cornelio neque Novatiano commumi­candum, sed literas Clerum Romanum dir­gendas esse, sibi ipsis contradicunt; nondun enim Novatianum Episcopum factum esse no­verant; imo Baronius ipse tradit, Caldonium & Fortunatum Legatos Romae agentes cum inca­sum omnia pertentassent, vidisse ex improviso velut ex portis inferorum Novatianum creatum, Romanum Episcopum.

IX. Mense Julio ineunte Legati à Novatia­no missi Carthaginem veniunt, ex quorum ser­mone & asseveratione, ut & ex literis, quas se­cum ferebant, Cyprianus & Collegae Novatia­num Episcopum factum esse didicerunt; qui il­licitae ordinationis pravitate commoti, Legatos à communione sua statim cohibendos esse cen­suerunt. Tum vero supervenerunt Pompeius & Stephanus Episcopi Africani, qui Cornelii or­dinationi interfuerant, suaque testimonia pro­tulerunt, unde Cyprianus & collegae Legatos No­vatiani haud ultra audiendos esse statuerunt. Quamobrem Legati à Novatiano missi, & à Con­cilio Carthaginiensi rejecti, ostiatim per multe­rum domos, & oppidatim per aliquas civitates discurrentes quaerebant sibi comites. Quo­rum omnium Cornelium fratrem suum certic­rem reddidit Cyprianus Epistola XLIV. hoc mense jam affecto, per Primitivum Presbyterum missa. Tum vero Cyprianus, & Collegae de le­gitima Cornelii ordinatione fatis persuasi, ad negotia Ecclesiae Africanae pertractanda dili­gentius accesserunt: ac primo in Concilio, Fe­licissimum & quinque Presbyteros nuper ab Ec­clesia prosugos audierunt, eosque auditos absti­nuerunt. Et quoniam ex reditu & relatione Caldonii & Fortunati ordinationis Cornelii & ratio justa & gloriosa innocentia apparuit, om­nes Episcopi Carthagine coacti in totam Africae [Page 31] provinciam, in Numidiam etiam & Mauritanias literas scripserunt, ut universi Collegae Corne­ium & communicationem ejus probarent firmi­ter ac tenerent. Quinetiam Synodicae literae ad Cornelium scriptae sunt, ut quid de Felicissimo & Presbyterio ejus actum esset, scire posset: quas Episcopi omnes manu sua subscriptas miserunt: sed hae literae desiderantur.

X Mense igitur Augusto ineunte Cyprianus scripsit Epistolam XLV. eamque cum literis Synodicis ad Cornelium misit per Mettium hy­podiaconum & Nicephorum acoluthum, litera­rum suarum de Felicissimo & Presbyterio ejus exemplaria rursus subjungens. Et quoniam Confessorum nomine peromnes Ecclesias literae calumniis & maledictis plenae frequentes missae sunt; ipse ad eos dar Epistolam XLVI. qua eos, ut ad matrem Ecclesiam revertantur, bre­viter hortatur; quam arbitrio Cornelii per­mittit proxima ad eum per Mettium data. Cir­caidem tempus scripsit etiam ad eosdem Con­fessores Dionysius Alexandrinus, dum adhuc Novatiani sententiae favebant, ut observat Eu­sebius. Quo etiam, opinor, tempore literas ad Novatianum dedit, breves certe sed praeclaras, quae apud Eusebium lib. 6. cap. 45. habentur, sed insigni mendo maculatae. [...] Doctissimus Valesius non vi­dit hunc locum fuisse corruptum, ideo putavit esse mutilum, & hac interpretatione eum sup­plere conatus est. Satius quidem fuerat quidvis pati ne Ecclesia Dei discinderetur. Nec minus glo­riosum fuisset, idcirco subire martyrium ne Eccle­siam scinderes, quam ut ne idolis sacrisicares. Imo il­ludmeo quidem judicio illustrius fuisset. Sed mag­nus Dionysius in tam brevi Epistola & acuta tau­tologice nunquam locutus est. Itaque pro [...] le­gendum est [...] Studiosus enim aliquis ad mar­ginem posuerat [...], tanquam interpretationem vocis [...]: imperitus autem librarius eam vo­cem in textu posuit loco [...], quae vox loco suo restituta sententiam Dionysii satis elegantem & acutam reddit. Emendationem hanc Ruffini versio confirmat. Et erat non inferior gloria, susti­nere martyrium ne scindatur Ecclesia; quam est illa, neidolis immoletur.

XI. Post Felicissimi & quinque Presbytero­rum abstentionem, de causa Lapsorum Syno­dice conclusum est: & Synodi placita libello sunt inscripta, ut scribit Cyprianus ad Antonia­num. Magno autem temperamento Placita haec concepta sunt, quae omnia ad duo generalia capita à Cypriano redacta sunt. Primo, ne in totum spes communicationis & pacis Lapsis de­negaretur, contra Novatiani sententiam. Se­cundo, ne censura Evangelica solveretur, ut ad communicationem temere prosilirent, con­tra Felicissimi factionem. Hic autem libellus Canonum, in quo singula Placitorum capita conscripta sunt, à Synodo ad Cornelium Colle­gam suum missus est, & ad aliosetiam in Africa Episcopos. Et satis infelix est conjectura Baro­nii, qui unum hunc Libellum in duos divisit, eosque à Cypriano ad Consessores diu postea missos esse putavit. Interea Primitivus cum li­teris ad Cornelium priori mense missus Carthagi­nem redierat cum literis Cornelii ad Cyprianum quae desiderantur. Sed earum argumentum sa­tis cognoscitur ex responso Cypriani. Significa­verat enim se motum fuisse, quod cum Poly­carpus Episcopus ad ipsum post electionem su­am scripsisset, tanquam legitimum Romae Epis­copum; posteaquam Cyprianus & Liberalis in Hadrumetinam Coloniam venissent, coepissent illuc ad Presbyteros & diaconos literae dirigi, quasi scilicet nondum Romae legitimus Episco­pus constitutus esset. Quocirca Cyprianus Epi­stola XLVIII. ei respondet, ut mihi vide­tur, nimis dilute. Cumque jam omnia Concilii auctoritate composita atque confirmata essent, Maximus & Longinus & Machaeus, Legati à Novatiano missi Africa expulsi sunt.

XII. Mense Septembri Cornelius, accep­to à Synodo Carthaginiensi Canonum Libello, ipse Concilium convocare statuit, & quidem numero quam potuit maxime copioso. Quod ipse Cyprianus ad Antonianum his verbis indi­cat, Ac si minus sufficiens Episcoporum in Africa numerus videbatur, etiam Romam super hac re scripsimus ad Cornelium Collegam nostrum, qui & ipse cum plurimis coepiscopis habito Concilio in ean­dem nobiscum sententiam pari gravitate & salubri moderatione consensit. Curavit igitur ut sexaginta Episcopi Romae convenirent quamprimnm sieri potuit, ut ex Eusebio constat. Neque enim au­diendus est Baronius, qui duo Concilia à Corne­lio Romae coacta esse tradit; Primum hoc tem­pore, cujus meminit Cyprianus; Secundum an­no sequente, cujus mentionem fecit Eusebius. In quem errorem incidit, quod putaret Episto­lam ad Antonianum ipso Cornelii sedis exordio scriptam esse, in qua mentio Romani Concilii facta est, cum literae illae anno sequente scriptae sint, ut postea patebit. Labbeus etiam, qui Baro­nium & Binium sequutus esse videtur in distin­guendis duobus Romanis Conciliis, ut primum sit, in quo decretum Carthaginiensis Concilii confirmatum; secundum, in quo Novatianus ejusque fautores excommunicatione perculsi; statim addit, cum utrumque in uno forte potuerit perfici; quod verum est.

XIII. Mense igitur Octobri celebratum est Concilium Romanum sub Cornelio, quo Sy­nodi Carthaginiensis decreta de Lapsis recipien­dis corroborata sunt, & Novatianus cum suis anathemate percussus. Erant autem in ea Sy­nodo sexaginta Episcopi, & multo plures Pres­byteri ac Diaconi. Concilio finito, Cornelius decreta ejus Ecclesiis longe dissitis communica­vit, & ad Fabianum Antiochiae Episcopum de iis scripsit. Et quia non pauci in Italia Episcopi Concilio minime interfuerant, eorum quoque sententias seorsim postulavit, unde Concilium Italicum ex Hieronymo conflatum est, an recte dubito. Interim Novatianus cum videret Maxi­mum Presbyterum cum suis Africa expulsum, & in Concilio Carthaginiensi Cornelii electionem confirmatam, suani sententiam de Lapsis con­demnatam, & condemnationem eam à Synodo [Page 32] [...] roboratam, jamque omnes per Itali­am Episcopos in suam excommunicationem con­fensuros praevideret; prostratus virtutibus Dei denuo resurrexit, & misit in Africam Euaristum suae partis Episcopum, Novatum Carthaginien­sis Ecclesiae Presbyterum, Nicostratum Diaco­num unum ex Confessotibus cum Primo etiam & Dionysio. Quare Cornelius literis per Augen­dum Confessorem missis de eorum discessu Cy­prianum admonuit; sed literae illae desideran­tur. Interea Confessores Romani, quos è carcere prodeuntes schismaticus & haereticus error ex­ceperat, & jamdiu palabundos populus viderat, literis Cypriani & Dyonysii primo molliti, & le­cto, ut videtur, libello de Unitate quem hoc tempore scripsit & Romam misit Cyprianus, be­ne instructi, de reditu ad Ecclesiam cogitave­rant, idque fratribus nonnullis significaverant, Novato jam cum reliquis tanquam procella & turbine recedente, Presbyteros Romanos adie­runt, circumventos se esse affirmabant, & ad Ec­clesiam se redire cupere protestati sunt.

XIV. Mense Novembri, cum jam Confes­sorum animus satis esset perspectus, Cornelio placuit contrahi Presbyterium, cui adfuerunt etiam Episcopi quinque; coram quibus & Con­fessbres, Maximus, Urbanus, Sidonius & Maca­rius (Nicostratus enim eorum in Confessione so­cius in schismate perseveravit) & plerique fra­tres qui se iis adjunxerant, summis precibus de­siderabant, ut ea quae ante fuerant gesta in oblivionem cederent. De qua re Episcopl cum Presbyteris sententias suas dixere. Et actu om­ni populo mox insinuato, & magno fraternita­tis concursu facto, professionem fecerunt, & ad communicationem & pacem Ecclesiae admissi sunt. Quinetiam eadem hora, eodemque mo­mento Cornelius horum omnium Cyprianum certiorem facit Epistola XLIX. per Nicepho­rum acoluthum missa. Cui etiam subjiciendas curavit sententias Episcoporum & Presbytero­rum in eo negotio prolatas, quae desiderantur. Scripsit etiam festinanter breves literas, quibus docere Africanos voluit, quales viri essent qui à Novatiano jam missi sunt, ac praecipuè Ni­costratus & Euaristus. Nec assentior Pamelio qui putavit hanc fragmentum esse Epistolam: quoniam Cyprianus dicit se ea de novis Novati & Novatiani machinis plenissime instructum fuisse; cum non de Epistola, sed de Nicephoro acolutho loquatur Cyprianus, qui eum plenissi­me instruxerat, & satis fuisse ostendit, quod de Euaristo & Nicostrato scripserit Cornelius. Nam [...] Novato, inquit, nihil inde ad nos fuerat nunci­andum, cum magis per nos. debeat vobis Novatus ostendi.

XV. Mense hoc Novembri Decius uterque Augustus & Consul simul periit. Victor Schotti, Decii barbaros trans Danubium persectantes Bru­ti fraude cecidere, exacto regni biennio. Pro Bruti lege Abruti, & locum intellige ubi periere; frau­dem vero non Bruti, sed Galli interpretare. Ita Dexippus eorum temporum scriptor apud Geor­gium Syncellum, [...] Post exactum igitur biennium à nece Philipporum periit uterque Decius. Et quidem Decium tertium imperii annum atti­gisse apparet ex Inscriptione apud Gruterum pagina 273. Imp. Caes. C. Messio Quinto Trajano Decio Pio Faelici Aug. Pontifici Max. Trib. Pot III. Cos. II. PP. PR. Cos. Ordo Feltr. Imo posterio­rem hujus anni partem quo Decius pater terti­um Consul fuit eam attigisse constat ex num­mis, in quibus leguntur. TR. P. Cos. II. TR. P. II. Cos. II. TR. P. II. Cos. III. TR. P. III. Cos. III. Unde apparet primum Tribunitiae po­testatis sive imperii annum, priorem ejus anni partem, quo secundum Consul fuit, complex­um esse: secundum rursus Tribunitiae potestatis annum posteriorem ejus anni & priorem sequen­tis partem occupasse: Tertius itaque Tribuni­tiae potestatis annus, ad posteriorem Consulatus tertii partem pertingit. Hoc igitur anno jam affecto Decius superstes fuit. Quod & Trebel­lius Pollio his verbis testatur. Duobus Deciis Coss. VI. Cal. Novemb. die ob Imperatorias literas in ade Castorum Senatus habebatur. Valerianus autem in procinctu suo cum Decio agebat. Non igitur ante Novembrem periit; sed sub initio hujus mensis sine dubio defunctus est, tricesimo imperii sui mense, à quo primum purpuram sumsit, ut Victor in Epitome. Decius e Panno­nia inferiore Bubaliae natus imperavit menses tri­ginta. Scilicet A. D. CCXLIX. mense Junio, sublato Marino purpuram sumsit. A. D. CCLI. mense Novembri palude absorptus est. Atque inde plena pax Ecclesiae, non tantum sedata [...] sopita, sed & prorsus finita persecutione à Deo [...] est. Hoc igitur mense exeunte, Cyprianus edidit Libellum de Lapsis, eumque Romam mi­sit, cujus initium hoc ipsum indicat, Pax ecce dilectissimi fratres, Ecclesiae reddita est; & quod dif­ficile nuper incredulis ac perfidis impossibile videba­tur, ope atque ultione divina securitas nostra repa­rata est. Ultio enim illa divina ad interitum Deciorum manifeste refertur.

XVI. Mense Decembri ineunte, Cypria­nus acceptis literis à Cornelio per Nicephorum acoluthum missis, respondet duabus [...] L I. de reditu Confessorum congratulatoria, & LII. de Novati [...].

Gallo II. & Volusiano. COSS.

A. D. CCLII.

Period. Jul. 4965.

HAnc seriem Consulum interturbat Baro­nius, & contra omnes Fastos Decium III. & Gratum II. ex Actis Pionii interpo­nit. Imo ubicunque in Actis martyrii passus ali­quis Decio & Grato Coss. dicitur, de hoc Consu­latu interpretatur; quia, inquit, prior Consulatus [...] cumGrato primum ante Philippi obitum conti­git, quo nondum persecutio aliqua in Occidente Chri­stianos vexabat. Ita erroribus errores cumulat, & dum Decium, se & Grato Coss. imperasse ne­gat, Gratum iterum una cum Decio Consulem creat, & innumeros sub Decio passos esse Mar­tyres tradit, postquam Decius ipse periisset: imo ex Actis martyrum expeditionem Decii in Per­sas refert, & partam de Persis ingentem victo­riam ope Mercurii hominis Christiani narrat, & persecutionem acrius illic à Decio exercitam tradit, ipso Mercurio & Persis Christianis, qui in ejus manus devenerant, occisis. Quae quidem fabula omnibus historiae monumentis repugnat, & Baronio maxime indigna fuit, qui Decii impe­rio annum tantummodo unum cum tribus men­sibus tribuit. Quando enim motus in Gallia pacavit, quando persecutioni Romae saevienti ipse interfuit, quando ibidem moenia instituit atque dedicavit, quando Hetruscum in Illy­rios praemisit, quando Priscum in Macedonia, Valentem in Illyrico oppressit, quando ad Ta­naidos ripas accessit, si primo imperii sui anno comparato exercitu bellum susceperit adversus Persas, & ingenti in Perfide victoria potitus se­verissime Christianos Persas persecutus sit, & uno tantum anno cum tribus mensibus imperave­rit? Neque haec aliunde quam ex Actis Marty­rum minime probatis haurire potuit Annalium conditor: quae eorum Auctores ex verbis Hiero­nymi male intellectis primum commenti esse videntur. Ille enim in vita Pauli eremitae haec habet. Sub Decio & Valeriano persecutoribus, quo tempore Cornelius Roma & Cyprianus Carthagine felici cruore damnati sunt, multas apud AEgyptum & Thebaida Ecclesias tempestas saeva populata est. Quae ab eo minus accurate & distincte scripta, ut in Praefatione monuimus, male à posteris accep­ta sunt, quasi Decius & Valerianus eodem tem­pore Ecclesiam persecuti essent. Inde liber Pon­tificum sub Decio Cornelium tradit Centum­cellas missum, ab eodem Romam revocatum, & ibi decollatum esse; & Acta martyrii mutuos inter Cornelium & Decium sermones recitant. Inde Sixtum Pontificem sub Decio Imperatore & Valeriano praefecto passum esse volunt, & Laurentium Diaconum cum eodem Imperatore congressum omni tormentorum genere coram ipso miseris modis laniatum fuisse. Inde Mar­tyrum Persarum ipso Decio praesente passiones enarrant, qui Persidem fortasse nunquam, cer­te postquam Imperator factus est, non vidit. Et pessime hunc locum accepit Baronius, qui Hieronymum ea de causa Decio Valerianum apposuisse ait, quod Decio in Persas proficiscente Valerianus Romae Principis vicem ageret, & Christi­anos edictis exagitaret, cum nec profectionis Decii in Persas, nec edictorum Valeriani sub Decio ulla in Historia vestigia supersint, imo e­dictorum ejus adversus Christianos nulla mentio facta sit antequam ipse exercitum pararet ad­versus Persas, Decio jamjam ante sexennium de­functo ne (que) ille primo Decii anno Romae ex cen­soria potestate Principis vicem agere potuerit, qui non est Censor factus ante tertium imperii Deciani annum, cum ipse absens in contubernio Decii esset, & quidem paulo ante caedem e­jus.

II. Interim novimus ex Codice Justinianeo AEmiliano & Aquilino Coss. Decium imperio potitum esse; novimus ex sex Constitutionibus Decio & Grato Coss. propositis, eum tunc impe­rium administrasse; novimus ex Fastis, Inscrip­tionibus & Historia eum cum Decio Hetrusco consulatum gessisse: Grati autem secundum Consulatum cum Decio nusquam legimus nisi in Annalibus Illust. Cardinalis. Facessant igitur hi novi Consules, ex mustaceo eruti, & Fastis importune inserti; dum sub Gallo II. & Volu­siano quid hoc an. gestum est inquirimus. Quan­quam Baronius nec hunc titulum probat, quem Fasti agnoscunt; sed adscribi vult Gallo & Vo­lusiano secundum Coss. afferitque ambos simul se­cundum Consulatum gessisse. Sed Georgius Syn­cellus, aut apud eum Eusebius, [...] ut ejus verba exhibet Scaliger: sed ali­ter Goar mirus Scaligeri censor, [...] legit, & interpretatur. Gallum quen­dam Exconsulem, & cum eo Volusianum Decii filium milites salutant Imperatorem. Tu lege [...] Volusianus enim non Decii, sed Galli filius fuit. Et ita quidem legi debuit, si ve­ritas quaerenda esset. Sed opinor, Eusebii ver­ba ea non sunt, sed Syncelli, qui rursus Volusia­num Decii filium, quod & sequiores Graeci re­rum Romanarum ignari facere solebant. Ut Scholiastes ad Dionysii Alexandrini Canones, [...] Gallus igitur qui diu ante Consul fuerat, hoc anno Consulatum iniit secundum, & cum eo Volusianus primum. Verum ex antiquis numismatum Inscriptionibus, inquit Annalista, ambos simul secundum Consula­tum gessisse colligitur, quibus secundus Consulatus, cum Tribunit a potestate secundo repetita ponitur. Imo vero inde colligi non debuit utrumque si­mul secundum Consulatum gessisse, sed hoc tantum, utrumque intra primum imperii bienni­um secundum Consulem fuisse. Quod certe ve­rum est: & ex utriusque nummis clare patet Gallum primo imperii sui anno secundum Con­sulatum gessisse. Ita nummus Graecus apud [Page 34] Goltzium, cui respondet hic Latinus, Imp. Caes. C. Vib. Trebonianus Gallus Aug. P. M. TR. P. Cos. II. P. P. Volusianum autem primo imperii sui anno primo Consulatum iniisse pariter ex his nummis constat, Graeco [...] Latino Imp. C. C. VIB. Volusianus Aug. Pontif­TR. P. Cos. Primo igitur imperii sui anno Gallus secundum iniit Consulatum, post quem nullum gessit. Primo ejusdem imperii anno pri­mum Consulatum gessit Volusianus, secundo se­cundum: primum nempe cum Gallo, secundum cum Maximo. In hunc modum Fasti cum num­mis optime congruunt; Baronius ab utrisque si­mul aperte dissidet. Nihil est quod illius sententiae patrocinetur; Fasti & nummi hac Inscriptione, quae apud Onuphrium & Gruterum extat, solide confirmantur. ACTUM PR. KAL. AUG. IMPP. D D. N N. GALLO AUG. II. ET VOLUSIANO AUG. COSS. Quare Gallus II. & Volusianus hunc annum ape­riebant & Fastos reserabant, eoque veterem mo­rem observantes, ordinarii Consules facti sunt.

III. Ipso statim hujus anni initio S. Cy­prianus ad Confessores Romanos dat Epi­stolam L I V. de eorum ad Ecclesiam reditu congratulatoriam; postquam non tantum à Cornelio, sed ab ipsis etiam postea literas de regressione sua & fraterna redintegratione accepisset. His autem literis duos libellos à à se scriptos illis commendat, de Unitate unum, quem ad Romanos dudum, antequam Confes­sores ad Ecclesiam reversi sunt; de Lapsis alterum, quem nuper post interitum Decii apud suos le­gerat, & Romam transmiserat; cujus brevem Synopsin his verbis proponit, Vbi Lapsis nec censu­ra deest, quae increpet; nec medicina, quae sanet. Ad haec euim duo capita omnia in illo libello prae­clare dicta facile reduci possunt; ut appareat li­bellum de Lapsis decretis in Concilio nuper fa­ctis plane conformem fuisse. Duo igitur libelli, quorum hac Epistola mentio fit, erant Tracta­tus duo ab ipso Cypriano exarati, & Carthagi­ne lecti, & Romam pro communi dilectione transmissi, de Unitate & de Lapsis; non autem Libelli canonum à ConcilioCarthaginiensi editi & promulgati, ut putat Baronius. Singula enim placitorum ejus Concilii capita uno Libello conscripta sunt, ut Cyprianus ipse ad Antonia­num testatur. Circa idem tempus S. Cornelius scripsit ad Fabianum Episcopum Antiochenum Epistolam de facinoribus Novatiani, cujus in­signe fragmentum extat apud Eusebium lib. 6. cap. 43. quod cum Cyprianicis collatum lu­men dat accipitque vicissim. In hac Epistola reditum Confessorum describit, & Novatia­num jam fere ab omnibus desertum esse narrat, quod ante hoc tempus dici non potuit, cum jam Confessores in Ecclesiam recepti, cumque Ni­costratus, Novatus, Euaristus, Primus & Dio­nysius, magna Novatiani partis praesidia, Roma in Africam profecti, & ab Ecclesia Africana rejecti essent. In hac Epistola Cor­nelius obiter omnes Cleri Romani gradus enu­merat, quos Blondellus in Praefatione in hunc modum ex eo recitat. A. D. 251. (contra quam libri Pontisicalis scriptor putavit) Presbyteris 46. Diaconis 7. acoluthis 42. exorcistis, lectoribus [...] ostiariis 52. constitit totius Romani Cleri [...] Vnde, inquit, constare potest, 1. nullos tum in [...] subdiaconos fuisse 2. de eorum creatione vel [...] a Fabiano decretum conditum, vel, si conditum est ullum, executiom necdum mandatum esse. Quae omnia & aperte falsa sunt, & expressis [...] verbis prorsus contraria. Verba ejus cum in E­ditione nupera H. Valesii, tum in prima [...] Roberti Stephani haec sunt. [...]. Ve­tustissima Ruffini Versio, Is ergo qui Evangelum vendicabat, nesciebat in Ecclesia Catholica [...] Episcopum esse debere: ubi videbat esse [...] quadraginta & sex (male Valesius, [...] diaconos septem, subdiaconos septem, acoluthos quadraginta & duos, exorcistas & lectores cum [...] quinquaginta & duos. In eadem Epistola Gregorius Syncellus [...]. Anastasius ejus interpres subdiaconos septem refert. Locus igi­tur tam insignis mutilari non debuit; nec sen­tentia tam falsa ex eo elicienda fuit. Quod ideo monendum duxi, ne nostri scriptores tanti [...] errorem nimis secure postea sequantur. [...] etiam Cornelius ejusdem argumenti Episto­lam ad Dionysium Episcopum Alexandrinum, adversus Novatianum, cujus obiter meminit Eusebius lib. 6. cap. 46.

IV. Mense Februario scribit Cyprianus ad Antonianum Numidiae Episcopum Epistolam L V. prolixam sane atque insignem, & ad hujus temporis historiam illustrandam appri­me comparatam: quam Baronius ipso Corne­lii sedis exordio scriptam esse perperam exi­stimavit. Nam post ordinationem Novatiani primas ad Cyprianum literas dederat Antonia­nus, quibus significavit se non cum Novatiano sed cum Cornelio communicare. Postmodum Novatianus literas ad Antonianum dedit, quae scriptae sunt, postquam Trophimus & thurificati à Cornelio admissi fuerant in Ecclesiam. His li­teris permotus alias dedit ad Cyprianum Anto­nianus, quibus se nutare coepisse significavit, iisque hac Epistola respondet Cyprianus, quae ip­so Cornelii sedis exordio exarari non [...] Quinimo ex ipsa Epistola constat, post Conci­lium prioris anni Carthagine diu habitum, [...] post Concilium Romanum quo Carthaginiense confirmatum est, post Confessorum reditum ad unitatem Ecclesiae, & post interitum Decii, eam scriptam fuisse. Et est sane Epistola prae­clara, in qua Cyprianus de causa [...] plene disserit, seipsum sedulo purgat, Corneli­um copiose defendit, Novatianum acriter per­striugit; placita prioris Concilii ita explicat & tuetur, ut ante secundum Concilium, hoc anno Idibus Maiis celebratum, se scripsisse aperte sig­nificet.

V. Mense Martio Fabianus Antiochiae Epi­scopus, qui Novatiani partibus nimis favebat, acceptis Cornelii literis de facinoribus Novati­ani, ut videtur, Concilium indicendum cura­vit, quod Antiochiae de Schismate deliberaturum [Page 35] conveniret. Tum vero Helenus cum suis ex Ci­licia, & Firmilianus ex Cappadocia, & Theocti­stus è Palaestina sedi Antiochenae subditi, Diony­sium Alexandriae Episcopum ad idem Concili­um invitabant, quod sentirent Antiochiae non­nullos ad Novatiani schisma confirmandum paratos fuisse. Sed antequam Concilium An­tiochiae conveniret, mortuus est Fabianus, & ejus loco electus Demetrianus, ut ad Corne­lium scribit Dionysius. Unde Eusebius in Chro­nico, ad primum Galli Imperatoris annum Antiochiae decimus quartus constituitur Episcopus Demetrianus. Et Graecum Synodicum, [...] Synodus divina & sacra localis, Antiochiae collecta a Demetriano ejus urbis sanctissimo Episcopo, quae Novatum, seu Novatianum, deposuit, tanquam qui peccatoribus patrocinaretur, sive potius, peccatis faveret, dum homines in eis relinqueret ne (que) ul­lum poenitentiae fructum in hac vita expectan­dum esse doceret, ac proinde iter doloris & poe­nitendi viam praecluderet atque abscinderet, ut loquitur Cyprianus.

VI. Hoc anno Pascha celebratum est secun­dum Canonem Hippolyti III. Idus Aprilis. Cy­prianus autem inter Paschae prima solennia, scribit Epistolam L V I. ad Fortunatum alios­que Episcopos qui in Capsensi civitate prop­ter ordinationem Episcopi convenerant, Re­spondens ad quaestionem sibi propositam, an Lapsos per triennium poenitentes ad commu­nicationem jam fas esset admittere. Caeterum tum ex notatione temporis, tum ex ipsa natura quaestionis palam est literas hasce post Conci­lium prioris anni datas esse, in quo decretum est, ut Lapsi agerent poenitentiam plenam [...] communicationem acciperent. Eas­dem etiam patet ante Concilium hujus anni ex­aratas esse; tum quod post illud Concilium quo major Lapsis indulgentia concessa est, nullus tali quaestioni locus relictus est; tum quod Epi­scopi peterent, ut Cyprianus cum pluribus Col­legis de hoc ipso plenissime tractaret, & Cypri­anus id se statim facturum sponderet, cum jam Episcopi plures convenirent, ut de eo quod consuluerunt, figatur & rescribatur firma illa sententia, multorum Sacerdotum consilio pon­derata. Quod quidem in Concilio Idibus Maiis celebrato mox constitutum, neque post illius de­cretum de hac re postea dubitari potuit, Tri­ennium igitur in his literis non pro exacto sed pro inchoato sumendum est: & ii, de quibus a­gitur, sub initio persecutionis lapsi sunt.

VII. Mense Maio, cum jam Episcopi post Paschae solennia, quibus apud se cum fratribus demorati sunt, Carthaginem se contulissent, ha­bitum est Concilium Carthaginiense II. & qui­dem Idibus Maiis, ut clare patet ex Epist. Cypri­ani quinquagesima nona, in qua & hujus memi­nit, & alterius etiam quod anno priore celebra­tum est. In hac autem Synodo relaxatio quaedam facta est decreti quod in superiori constitutum est; quod Lapsi scilicet agerent diu poenitentiam plenam, & si periculum infirmitatis urgeret, pacem sub ictu mortis acciperent. Loco igitur illius decreti aliud in hunc modum condide­runt. Eis qui de Ecclesia Domini non recesserunt, sed panitentiam agere & lamentari, ac Dominum deprecari a primo lapsus sui die non destiterunt, pacem dandam esse. Quod Synodus tunc cen­suit, non tantum ut [...] Lapsis vere poeni­tentibus praestarent, sed necestitate cogente; quia crebris atque assiduis ostensionibus admo­nebantur, diem alterius persecutionis jam ap­propinquare coepisse: unde Lapsos vere poeni­tentes ad praelium, quod tum imminebat, ar­mari & instrui oportere putabant. Facto hoc decreto, Synodica Epistola missa est ad S. Cor­nelium Romae Episcopum, quae est LVII. in qua & Decretum insum ponitur, & ratio­nibus multis asseritur atque desenditur. Scripsit etiam Cyprianus de omnium Collegarum consilio, misitque Cornelio nomina Episco­porum qui integri & sani in Ecclesia Catholica tunc fratribus praefuerunt, ut ipse & Collegae scirent quibus scribere, & literas mutuo à quibus eos accipere oporteret.

VIII. Concilio hoc sedente, Carthaginem venit Privatus, olim Lambesae in Numidia Episcopus, qui ante aliquot annos ob multa & gravia delicta nonaginta Episcoporum sen­tentia condemnatus fuerat, & Presbyterio Romano, Sede vacante, frustra obrepere co­natus erat. Venit autem nou solus, sed cum Felice Pseudo-episcopo à se constituto, Jo­vino & Maximo comitantibus, & Reposto Tu­bursicenci adjuncto: quibus stipatus in Conci­lio apud Episcopos causam suam agere se velle dixit, sed admissus non est. Quamobrem à Con­cilio rejectus, audacissimo facinore impiissimo­que se Obstrinxit. Nam Fortunatum unum ex quinque Presbyteris Carthginiensibus, anno pri­ori de Ecclesia profugis & abstentis, loco S. Cy­priani Carthaginis Pseudo-episcopum fecit. At­que etiam Maximum Presbyterum, à Novatia­no Legatum missum, & à communicatione Ec­clesiae Africanae anno priore rejectum, pars No­vatiani in Africa Pseudo-episcopum fecit. Caete­rum Fortunatus ab Haereticis & Schismaticis Pseudo-episcopus Carthagine factus, exemplo Novatiani jam pene in Italia ab omnibus deser­ti minime motus, quasi legitime cathedram Carthaginiensem adeptus esset, legatos pro more ad Cornelium Romae Episcopum mittit, ut am­plissimae Sedis communione frueretur. Inter hos princeps fuit Felicissimus Cypriani ab initio juratus hostis, & totius schismatis antesignanus: qui stipatus factione desperatorum, & literas fe­rens, Romam navigavit. Cujus legationem cum Cyprianus intelligeret, nactus occasionem fami­liarissimi hominis, Feliciani Acoluthi, literas ei dedit ad Cornelium quamprimum perferendas, quibus eum de ordinatione Fortunati, & de Le­gatione Felicissimi certiorem faceret. Sed dum Felicianus moras trahebat, Felicissimo ad Cor­nelium properante praeventus est.

IX. Mense Junio, Cornelius Felicissimum legatione, sua & comitum caterva turgidum vi­gore pleno de Ecclesia pepulit, & literas ejus accipere recusavit; atque confestim ad Cypria­num literas ipse scripsit, dilectionis fraternae & [Page 36] Ecclefiasticae disciplinae & Sacerdot alis censurae satis plenas, quae defiderantur. Tum vero Felicis­simus ejusque comites, hanc repulsam indigne ferentes, pro solita sua obstinatione atque au­dacia, Cornelium minis atque terroribus aggre­diuntur, multa turpia & probrosa in Cypria­num & suos proferunt, viginti quinque Episco­pos ordinationi Fortunati affuisse jactitant, ac deni (que) summa desperatione comminantur, quod fi Cornelius literas quas attulerant non accepis­set, ipsi eas publice recitarent. Hisce commi­nationibus Cornelius ipse nimis commotus, Feli­ciano Acolutho nondum adventante, Literas alias prioribus subjunxit, quibus culpam in Cy­prianum transfert, quod ille de Fortunato hoc Pseudo-episcopo nihil adhuc scripsisset. Sed & hae literae perierunt. Dum haec Romae aguntur, ap­propinquante jam, imo imminente Galli perse­cutione, Cyprianus scripsit ad Thibaritanos qui frequenter desideraverant, ut ipse Thibarin ve­niret, & exhortatione sua praesens fraternitatem corroborare dignaretur. Sed cum nec rerum ra­tio nec temporis conditio permiteret, Epistola hac LVIII. docet eos propter crebras admo­nitiones pro certo credere & tenere debere, pressurae diem super caput esse coepisse, & ratio­nibus multis ex Scriptura deductis ad praelium armat, & ad martyrium accendit.

X. Sub finem hujus mensis Persecutio, tot ostentis & admonitionibus praevisa atque prae­dicta, à Gallo tandem excitata est; de qua Dio­nysius Alexandrinus apud Eusebium lib. 7. cap. 1. ita loquitur. Sed neque Gallus culpam De­cii intellexit: neque prospexit quid tandem illum pessundedisset. Quin potius ad eundem lapidem ante oculos suos positum impegit. Qui cum imperi­um ipsius prospero in statu esset, cunctaque ex animi sententia succederent, [...] sanctos qui pro pace & incolumitate ipsius preces ad Deum allegabant, insectatus est. Cum illis ergo orationes pro ipso fieri solitas simul fugavit. Unde Georgio Syncel­lo dicuntur, [...], in­terprete Anastasio, nequaquam Decii mores secta­ti, perperam omnino. Sed pro nequaquam, legendum est nequam, quod non observavit Fa­brotus. Hoc ipso tempore hanc Persecutionem ortam esse, ex literis Synodicis quae de ea tan­quam futura loquuntur, & ex literis Cypriani, de quibus mox agendum est, quae eam referunt tunc [...] esse, liquido apparet. Conteus quidem post Deciorum mortem persecutionem quievisse ferme per biennium tradit; & pro hac sententia sua unicum hoc offert argumentum, quod proximo post mortem Decii anno primum Carthaginiense Concilium, ac demum altero se­cundum celebraverat Cyprianus. Sed nimis aper­te fallitur. Prunum enim Carthaginiense Conci­lium ante mortem Decii seditionibus & bello occupati, sedata persecutione, ut Cyprianus ipse loquitur, secundum intra septem menses ab ejus nece coactum est, cum pace jam plena fru­eretur Ecclesia, sed persecutionem mox futu­ram praesentiret. Et revera falluntur omnes qui Concilium hoc secundum non ante annum aerae vulgaris CCLIII. celebratum esse [...], ut Labbeus, Ricciolius. Hujus autem Persecu­tionis haec occasio fuisse videtur. Gravis jam pestilentia aliquas imperii partes invaserat, & Hostilianum cum Gallo Imperatorem a [...] constitutum absumserat; cumque [...] [...] ingravesceret, Gallus & Volusianus ad aras Deo­rum suorum confugiebant, nummos [...] cu­rabant cum hac inscriptione, APOLLINI SALUTARI. Imo ipsi anxie studioseque tenu­issimi cujusque exequias curabant, ut refert Vi­ctor; unde etiam edicta in provincias undique emittebant quibus sacrificia praescribebantur. Inde persecutio in Christianos orta est, [...], quae Ethnici adeo saluti [...] neces­saria putabant, celebrare vel [...] [...] recusabant. Hoc mihi his verbis ipse Cyprianus innuere videtur adCornelium scriptis in [...] exordio. His ipsis etiam [...] qui­bus has ad te literas feci, ob sacrificia quae [...] proposito celebrare populus jubebatur; [...] po­pularium ad leonem denuo postulatus in [...]. Ne­que enim Edictum aliquod à Gallo propositum legimus, quo Proconsules vel Magistratus Chri­stianos persequi juberentur.

XI. Hac igitur Persecutione Carthagine [...] hunc modum jam coepta, Cyprianus [...] [...] Cornelio literis de Felicissimi legatione ac­ceptis, respondet Epistola LIX. & quidem priores, quibus de publica Felicissimi comitum­que rejectione Cornelius disseruerat, grato am­mo se accepisse significat, & tam opportunum Ecclesiasticae censurae exemplum perhonorifice praedicat. Ad posteriores autem, quibus Corne­lius minis se Felicissimi comitumque com­motum fuisse significavit, & probra in Cypria­num jacta cum terroribus commemorasset, [...] quod eum de ordinatione Fortunati certiorem non fecisset accusavit, fortiter & ani­mose respondet, de Fortunato quod non statim scripserit multis se excusans vel potius defen­dens; scripserat enim per Felicianum, sed ille tardius Roman petiit. Tum vero rem totam exponit. Privatum & Collegas suos tanquam ho­mines sceleratissimos describit, Felicissimi & so­ciorum nefanda crimina patefacit & menda­cia refellit: circumcursationis eosque maxime accusat, quod, cum Episcopo suo [...]; Episco­pis Africanis causam suam subjicere tenerentur, Romam navigarent, & in alienam provinciam tenderent, quasi illic causam acturi. De qua re verba Cypriani summa attentione digna sunt. Quae autem causa veniendi, & pseudo-episco­pum contra Episcopos factum nunciandi? Aut [...] placet ill is quod fecerunt, & in suo scelere perseve­rant: aut si displicet, & recedunt, sciunt quo rever­tantur. Nam cum statutum sit omnibus nobis, & a­quum sit pariter & justum, ut uniuscujusque [...] illic audiatur, ubi est crimen admissum, & singulis pastoribus portio gregis sit ascripta quam re­gat unusquisque & gubernet, rationem sui [...] Domino redditurus; oportet utique eos quibus [...] non circumcursare, nec Episcoporum [...] cohaerentem sua subdola & fallaci [...] collidere: sed agere illic causam suam, ubi & [...] [...] habere & testes sui criminis possunt. Hoc ipso tempore post literas ad Thibaritano, [...] Persecutione non jam appropinquante, aut [...], [Page 37] sed incumbente, ad Fortunatum scripsit Libellum de Exhortatione martyrii, testimoniis ex S. Scriptura prolatis; ut Dei ple­bem non tantum classico vocis suae erigeret, sed & credentium fidem divina lectione firmaret. Hic autem à nobis objectio removenda est quae suadere videatur hunc Libellum nec hoc anno CCLII, nec à Cypriano scribi potuisse. Auctor e­nim Libelli, quisquis fuit, Cypriano multo ju­nior ex his ipsius verbis fuisse videri potest. Ad­versarius vetus est, & hostis antiquus, cum quo prae­lium gerimus. Sex Millia annorum jam pene complentur, ex quo hominem Diabolus impugnat: hoc est, ab initio mundi. Peritiores autem Chronologi hac aetate annum Mundi MMMM CXXXV. An. Dom. CCLII. respondere putant. Debilem nimis & dilutam responsionem hic ad­hibet Pamelius. Quare observandum est Vete­res longe aliam Mundi aeram quam Recentio­res secutos esse. Illi enim docuerunt Christum ipsum natum esse A. M. MMMMM D. Ho­rum autem calculum, ac praecipue Africani, cujus auctoritas tunc in Ecclesia haud immerito magna fuit, secutum esse Cyprianum ut creda­mus necesse est. Mirum igitur esse non debet, si post annos plures quam 5750. sex millia an­norum jam pene completa esse diceret. Nam & Sulpicius Severus Anno Domini CCCC. Mundus a Deo constitutus est abhinc annos jam pene sex millia, dixit: cum tamen ipse à mundo condito annos tantummodo 5604. tunc effluxisse doceret. Eodem tempore missam vult à Cornelio ad Lu­picinum Episcopum Viennensem Epistolam Baronius; sed ea proculdubio spuria est, ut & illa Pii Pontificis ad Justum Viennensem, quam adulterinam esse alibi demonstramus, ubi pari­ter Missarum mentio facta est. Certe haec & Cornelio indigna est, & veri nihil continet. Pri­mo conqueritur Edictis Imperatorum Christianos ubique tormentis variis affici: quasi jam per pro­vincias severissima Persecutio grassata fuisset: quod tum fieri non potuit, neque fortasse po­stea factum est. Dein, In urbe Romana, inquit, Imperator ad hoc constitutus est. Quod intelligi non potest. Baronius primo interpretatur de Volusiano, quasi tunc primo à Patre Augusti no­mine insignito, qui ad finem anni prioris ante Consulatum Augustus nominatus est, ut ex num­mis patet. Mox ad Hostilianum confugit, quasi Senatus, quod videret Gallum & Volusianum pacem reddidisse Ecclesiae, ad exturbandos Christianos hunc ipsum in Imperium provexe­rit. At Hostilianus ipso exordio imperii Galli & ante Volusianum à Senatu factus est Augustus. Victor Schotti statim post descriptionem inte­ritus Decii, Haec ubi Patres comperere, Gallo, Hostilianoque augusta imperia, Volusianum Gallo [...] Caesarem decernunt. Neque Eutropius er­rat, aut cum Gallo Hostilianum confundit, cum ait: Mox Imperatores creati sunt, Gallus Hostilia­nus, & Galli filius Volusianus. Pergit porro per­sonatus Cornelius, Jam plures martyrio coronati sunt. Haec Cornelius ipso persecutionis exordio, antequam teneretur, inquit Annalista, corona­tis interea nonnullis, ut ait, martyrio, & inter alios Moyse Romano Presbytero, sub Decio olim jam prope biennium detento in vinculis. Quod de Moyse tradit sub persecutione Galli martyrium passo, adeo perspicue falsum est ut refutatione non indigeat. Sed nec alios ullos passos esse antequam teneretur Cornelius, satis locuples testis est Cyprianus in Epistola mox commemoranda. Exprimi satis non potest quan­ta istic exultatio fuerit, & quanta loetitia, cum de vobis prospera & fortia comperissemus; ducem te illic confessionis fratribus extitisse, sed & confessio­nem Ducis de fratrum confessione crevisse; ut dum praecedis ad gloriam multos feceris gloriae comites, & Confessorem populum suaser is fieri, dum primus pa­ratus es pro omnibus confiteri. Et paulo post de Adversario loquens, Vnum primo aggressus, ut lu­pus ovem secernere a grege, ut accipiter columbam ab agmine volantium separare tentaverat, quod de Cornelio intelligendum est. Illa igitur Cor­nelii Epistola ad Lupicinum inter spurias & sup­posititias numeranda est.

XII. Cum mense Julio Romae non minus quam Carthagine arae ubique fumarent, & Chri­stiani pro salute Reip. Diis sacrificare recusa­rent, Cornelius Romae Episcopus ab Imperatore Gallo in exilium pulsus est. Locus exilii Cen­tumcellae fuit, ut ex Catalogo antiquissimo di­dicimus. Jam vero Cyprianus mense Augusto scripsit ad Cornelium in exilio, ut dicitur, de ejus confessione Epistolam L X. in qua se osten­dit incredibili laetitia exultare propter glorio­sam confessionem Cornelii, & fratrum, ac praeci­pue Lapsorum, qui in hoc agone restituti stete­runt fortes, & ipso dolore poenitentiae facti ad praelium fortiores; unde maxime opportunam de Novatiano triumphandi occasionem nactus, argumentum copiose & acute persequitur. De hac Epistola Vitae & Actorum Cornelii Auctores mira narrant. Primo Auctor libri Pontificum, Post hoc Cornelius Episcopus Centumcellas pulsus est, & ibi scriptam Epistolam de sua confirmatione, mis­sam a Cypriano (quam Cyprianus in carcere con­scripsit & dedit Celerino lectori) suscepit. Illud de carcere aperte falsum est. De Celerino ali­ter Ado in Martyrologio, de eodem exilio scri­bens. Quo tempore beatus Cyprianus scripsit ei de Celerino Lectore, quanta pro fide & confessione Christi sustinuerit. Quam opportune. Sed haec sunt se­quiorum temporum frivola & inania com­menta.

XIII. Mense Septembri Cornelius Pontifex Centumcellis obiit die decimo quarto. Locum quo mortuus est nobis indicat vetustissimi Cata­logi auctor in Cornelio. Post hoc Centumcellis ex­pulsus ibi cum gloria dormitionem accepit. De die nos certiores facit S. Hieronymus in Catalogo, de Cypriano loquens. Passus est sub Valeriano & Gallieno principibus, persecutione octava eodem die, quo Romae Cornelius, sed non eodem anno. Con­stat autem Cyprianum XVIII. Cal. Octob. pas­sum esse, quo die in Martyrologiis utriusque passio celebratur. Quamvis in Breviario Ro­mano ad XVI. Septembris diem devolvitur, cum mira illa Oratione, Beatorum martyrum, pa­riterque Pontificum, Cornelii & Cypriani nos, quae­sumus Domine, Festa [...]. Sed de loco, & an­no major multo est dissensio. Cum enim obiter [Page 38] dixisset Hieronymus verbis jam allatis Corneli­um Romae passum esse, & ex ejusdem verbis su­perius laudatis, eum cruenta morte sub Decio af­fectum esse posteriores colligerent, nescio quae Acta martyrii ejus excogitarunt, & insulsas hi­storias Martyrologiis inseruerunt. Liber Pon­tificalis de Cornelio, Hic sub Caesare Decio marty­rio coronatur. Inde Acta apud Adonem. Decius Caesar audito quod multi ei scriberent, & de beato Cypriano jussit eum sibi exhiberi. Tum vero ab ipso Decio mandatum esse tradunt, ut plumbatis caederetur, & decollaretur postea. Haec certe aperte falsa sunt, & à Baronio frustra tentata, qui in textum Decii nomen irrepsisse vult, & e­jus loco substituit Volusianum. Nam omnes alii Decii nomen semper praeferunt, quod etiam in Breviarii Romani Lectionibus recitatur. Acta igitur martyrii tum apud Adonem, tum apud Baronium adulterina sunt. Nam Cornelius non sub Decio, sed Gallo decessit, & quidem sub repentina ejus persecutione, ut loquitur Cy­prianus ad Lucium, quod etiam Eusebius, & Hieronymus, & res ipsa testatur. Gallus quidem Cornelium ad Centumcellas relegavit, locum per­jucundum ut testatur Plinius, de crudelitate aut Galli aut Volusiani nihil legimus. Assentior igitur auctori vetustissimi Catalogi, qui narrat eum Centumcellis dormitionem accepisse, & quidem hoc anno. Scribit enim eum sedisse à Consulatu utriusque Decii usque Gallo & Volusia­no, qui hoc anno Consulatum gessere. Neque in annum sequentem obitus ejus ullo modo de­jici potest, cum Stephanus ipse, qui post mortem Lucii Episcopatum obtinuit, à Consulatu Volusia­ni & Maximi sedisse dicatur, qui anno proximo Consules fuisse noscuntur. Falluntur igitur Chronologi qui Cornelium annis duobus & mensibus aliquot sedisse dicunt: ac demum an­no sequente obiisse. Et dubitari ulterius non potest, [...] hie optimus Pontifex & gloriosus Martyr hoc anno aerae vulgaris CCLII. XVIII. Cal. Octobris die Martis, in Domino obdormi­verit. Et quidem eodem die decessit, quo Cy­prianus passus: non tantum eodem die mensis, sed etiam septimanae.

XIV. Circa hoc tempus, cum jam lues & fames saevirent, scripsit S. Cyprianus Libel­lum insignem ad Demetrianum, quem viri do­cti putant fuisse eo anno Africae Proconsulem. Objecerat enim Cypriano Demetrianus vulgare illud argumentum, omnia mala, quae Remp. premebant, propter Christianos, qui sacra Deo­rum negligebant contigisse; cui acute respon­dens, ista non accidere inquit, quod Dii vestri a nobis non colantur, sed quod a vobis non colatur Deus. Hunc autem Libellum scriptum fuisse ar­bitror sub initio persecutionis Galli, ex illis Cy­priani verbs, Documentum recentis rei satis est, quod sic celeriter, quodque in tanta celeritate sic granditer nuper secuta defensio est, ruinis regum jacturis opum, dispendio militum, diminutione ca­strorum. Non enim haec intelligo de interfectio­ne Gordianorum & Philipporum, cum Pamelio, quod perabsurdum est; sed de sola nece Decio­rum, qui tam celeriter, tamque granditer ob persecutionem puniti sunt; & quorum ruinas statim jacturae opum secutae sunt, [...] [...] Scythis [...] [...] [...] Zosimus. Quibus consentit & [...] [...] querela. Hostem querer is [...] [...], ut idem [...] [...] Demetrianum Proconsulem [...] [...] to: sed judicem aliquem, Cypriano [...] [...] notum. Quod cum multa alia [...] tum vero illa verba quae de Proconsule [...] nullo modo possunt. Nam cum ad me [...] [...] contradicendi, quam voto discendi [...] [...] vocibus personans malles tua [...] [...], quam nostra patienter [...] [...] Respondeo igitur & tibi, Demetriane [...] [...], quos tu forsitan concitasti, & a [...] [...] odia tuis maledicis vocibus seminando [...] [...] plures, radicis atque originis tuae [...] [...]. Et hic est Tractatus quem [...] [...] his verbis, Per quem Gentiles repercussis [...] [...] quae nobis ingerunt, vincerentur? quemque [...] indicat post Libellum de Oratione [...] & ante tractatum de Mortalitate [...] esse.

XV. Post obitum Cornelii cessasse Episcopatum dies XXXV. indicat Liber Pontificum. [...] [...] ista hausta sunt nescio. Nemo [...] [...] [...] adhibebit de vacatione Sedis post obitum Cor­nelii, qui in Vacatione post passionem [...] ejus Fabiani tam turpiter tamque [...] erravit, ut tum Episcopatum cessasse dies [...] tantummodo dixerit. Ceterum ego cessasse Episcopatum hac vice dies XXXV. non [...] & minus intervallum verbis Cypriani [...] con­gruere sentio. Vetustissimus quidem Catalogus in Lucio maxime corruptus est; neque quic­quam aliud inde colligi potest, quam [...] Gallo & Volusiano Coss. ordinatum [...] [...] Pseudo-Isidorus in Epistolae à se [...] sub­scriptione significat. Qui non in anno, [...] [...] mense se prodidit, dum scripsit, Data Kal. [...] Gallo & Volusiano viris clariss. Coss. Post emm Cal. Aprilis hujus anni ultra quinque menses vixit Cornelius. Quamobrem pro comperto haberi debet Lucium hoc anno Pontificatum iniisse, & quidem post diem decimum quartum Septembris: sed tempus ipsum Ordinationis, ab obitu ejus cujus dies certus & definitus habetur, & à paucis illis ad Pontificatum ipsius pertinen­tibus quae apud Cyprianum extant, tantummodo colligi potest. Ut autem hoc quam fieri [...] certissime faciam, decem dies qui soli in Cata­logo veri esse possunt, sumo; & tot menses [...], quot ab obitu Cornelii ad exitum [...] [...] possunt; qui quinque tantum [...] sunt. Eutychius quidem menses octo, [...] totidem, sed non integros, Nicephorus [...] haud septem integros tribuit, qui [...] [...] attingere videtur. Qui enim de [...] locuti sunt, longissime aberrasse [...] [...] [...]. Mihi tutissime statui [...] [...] Lucium Romae Episcopum die [...] [...] cesimo quinto ordinatum esse, [...] [...] integros & dies decem sedisse, & quarto [...] [...] Martii A. D. CCLIII. obiisse.

XVI. Mense Octobri ineunte, Lucin [...] cutoribus in vitae discrimen adductus [...] [...] [Page 39] que jam Cyprianus tum ordinationis tum Con­fessionis ejus certior factus esset, ipse cum Col­legis suis literas communicatorias ad Lucium statim dedit. Quae quidem non supersunt, sed earum satis diserte meminit ipse Cyprianus in exordio Epistolae ad eundem post reditum mis­sae. Et nuper quidem tibi, Frater Carissime, gratu­lati sumus, cum te honore geminato in Ecclesiae suae administratione Confessorem pariter & Sacerdotem constituit divina dignatio. Launoius hoc negavit levissimo argumento ductus. Cyprianus, inquit, se quidem gratulatum fuisse ait, sed gratulatum se per literas non ait. Et rever a Cyprianus secum & cum aliis Episcopis de gemino Lucii honore gratu­lari potuit, quamvis per alias ab citata literas non fecerit. Haec ille nimis subtiliter, imo nimis dilute. Nam Cyprianus & Collegae significant se non minus post reditum gratulatos esse Lu­cio, quam post ordinationem & confessionem eidem gratulati fuerant. Non dicunt se sibi, sed illi gratulatos esse tempore utroque; & male Launoius vocem tibi utrobique omisit, nec vim ejus perspexit. Neque animadvertit hanc esse solennem in Epistolis Cypriani formam. Ut in illa ad Confessores de Mappalico. Exulto [...] & gratulor, fortissimi & beatissimi fratres, cog­nita fide & virtute vestra. Et in altera ad Roga­tianum & Confessores, quae illam respicit, Et jam pridem vobis, fratres carissimi & fortissimi, li­teras miseram, quibus fidei & virtuti vestrae verbis exultantibus congratularer. Cum autem Gallus Lucium non minus fortiter, quam Cornelium confessionem nominis facere, & plebem ad mori­endum pro fide Christiana non minus incitare & impellere videret, illum etiam pari exilio multavit. De quo Catalogus Pontificum, Hic exul fuit. De hac re praecipuè intelligenda sunt illa Dionysii verba de Gallo, [...] enim est agitavit, suis sedibus expulit, in exilium misit. Ut Coriolanus Dionysio Halicar­nassensi dicitur [...] exilio perpetuo multatus. Cornelium scilicet & Lucium cum aliquibus ex Clero Romano, qui proprie [...] dicuntur, Gallus exilio multavit.

XVII. Cum jam lues & fames simul incum­berent, scripsit Cyprianus Libellum de Morta­litate ad fratres suos; ne ex imbecillitate animi vel fidei parvitate, vel dulcedine secularis vitae minus fortiter starent. Nam etiamsi Lues haec [...] duravit, hoc tamen potissimum tempore Tractatum hunc editum esse apparet, quia ar­gumentum ab instante persecutione, & Antichri­sto veniente ductum late persequitur. Est autem hic Libellus & Cypriano apprime dignus, & re­liquis ejus Tractatibus tum stylo, tum vigore, tum denique argumentandi ratione simillimus. Attamen Christophorus Sandius, novus hujus se­culi Arianus, hunc inter supposititios reponit, le­vissimo argumento motus. Sermo, inquit; de Mortalitate ne verbo quidem meminit, vel AEgypti, vel Alexandriae, vel pestilentis morbi, quae ta­men in co contineri testatur Eufebius Chronico, & Jornandes. Nam quod ait Cyprianum hoc sermone ne verbo quidem pestilentis morbi me­minisse, aperte falsum est. Nam ipsum morbum contagiosum graphice depingit, & statim haec subjungit. Mortalitas ista ut Judaeis & Gentili­bus & Christi hostibus pestis est, ita Dei servis salu­taris excessus est. Et rursus: Quid deinde illud, fra­tres dilectissimi, quale est, quam pertinens, quam ne­cessarium, quod pestis illa & lues quae horribilis & feralis videtur, explorat justitiam singulorum. Non meminit Alexandriae aut AEgypti, quorsum enim, cum Carthagine ipsa pestilentia saeviret? Legimus quidem in Chronico Eusebii, Pestilens morbus totius orbis provincias occupavit, maxime­que Alexandriam & AEgyptum, ut scribit Dionysius, & Cypriani de mortalitate testis est liber. Sed ex­pedita responsio est. Hieronymus in eo Chro­nico plurima nunc à se addita, nunc mixta fate­tur. Meminit Eusebius pestilentiae ex Dionysio, quae Alexandriam & AEgyptum occupavit, quam ipse ex eo describit in Historia. Addidit te­stem ejusdem pestilentiae, quamvis non eodem loco, Hieronymus Cyprianum: cujus scripta ig­noravit Eusebius. Interim Hieronymus testis est Cyprianum scripsisse librum de Mortalitate; hunc autem quem in manibus habemus, eum esse quem scripsit Cyprianus, testis est Augusti­nus, qui in libro de Praedestinatione sanctorum, & contra Julianum & contra duas Epistolas Pe­lagii plurimas sententias atque periodos recitat quae omnes etiamnum in hoc libello inveniun­tur. Laudavit etiam dictum de Episcopo quo­dam aegrotante, quod Possidius ex hoc libello ipsissimis verbis refert. Hic igitur quem habe­mus, de Mortalitate libellus, aetate Augustini, multis ac pene omnibus qui Eclesiasticas literas a­mabant laudabiter notus, hoc demum seculo re­jici non debet, imo non potest.

XVIII. Quinetiam Lucius Roma relegatus cum comitibus suis haud diu in exilio mansit. Causa relaxationis à nemine exprimitur; sed ad providentiam Dei refertur. Catalogus Pontifi­cum. Postea nutu Dei incolumis ad Ecclesiam re­versus est. Et ad ipsum Cyprianus. Reduces vos denuo ad suos fecit benigna Domini & larga pro­tectio. Tempus autem reditus ad Novembrem spectare puto, & circa finem hujus mensis eum Romam cum comitibus reversum esse statuo, ip­so hoc anno aerae vulgaris Christi CCLII. Nemo quidem tam mature eum rediisse hactenus pu­tavit. Pamelius per totum quod reliquum erat, Galli imperium in exilio permansisse, ac demum sub Valeriano, pace Ecclesiis reddita reversum esse docet, Gallo & Volusiano sraude AEmiliani in­terfectis & ipso deinde AEmiliano post tres menses extincto. Sed illius sententia nullo negotio re­fellitur. Cyprianus enim iisdem literis, quibus reditum ejus celebrat, sub eadem persecutione adhuc durante eum rediisse clare ostendit. Re­gredientibus vobis breviata non est in Episcopo con­fessionis suae dignitas, sed magis crevit Sacerdotalis auctoritas, ut altari Dei assistat Antistes, qui ad confessionis arma sumenda & facienda martyria non verbis plebem sed factis cohortetur, & immi­nente Antichristo paret ad praelium milites non so­lum sermonis & vocis incitamento, sed sidei & virtu­tis exemplo. Et rursus, Et orare pariter ac pe­tere, ut qui perfectus est atque perficiens, custodiat & perficiat in vobis confessionis vestrae gloriosam co­ronam. [Page 40] Qui & ad hoc vos fortasse revotavit, ne gloria esset occulta, si foris essent confessionis vestroe cousummata martyria. In media igitur persecu­tione Galli, cum nondum pax expectaretur, Lu­cius cum comitibus Romam ab exilio reversus est. Neque hoc A. D. CCLIV. aut CCLIII. factum est, sed hoc ipso anno post admodum breve exilium, quod ex literis Cypriani firmiter & certo colligitur, quae post Lucii reditum sibi & Collegis suis cognitum exaratae sunt. Nam pri­mo; nuper se Lucio gratulatum esse de Ordina­tione & Confessione significat: diuigitur in exilio esse non potuit. Secundo, non tantum Lucium nuper relegatum, sed & Cornelium etiam nu­per exilio multatum, & Persecutionem ipsam Romae nuper exortam fuisse iisdem literis tra­dit. Intelligimus, Frater carissime, & tota cor­dis nostri luce perspicimus divinae majestatis salu­taria & sancta consilia, unde illinc repentina per­secutio nuper exorta est, unde contra Ecclesiam Chri­sti & Episcopum Cornelium, beatum martyrem, vos­que omnes, secularis potestas subito proruperit. Quisquis haec animadvertit, nunquam majus quam semestre spatium inter persecutionis hujus exordium & Epistolae Cyprianicae scriptionem, nunquam quinquemestre plenum inter exilium Cornelii, & reditum Lucii intercessisse putabit.

XIX. Mense Decembri Cyprianus de redi­tu Lucii & sociorum certior factus, cum Colle­gis suis qui forte tunc aderant, non in Concilio sexaginta sex. Episcoporum, ut hariolatur Pame­lius, dedit ad eum Epist. LXI. in qua ei de eo­dem reditu magnopere gratulatur, & iterum de Novatiano merito triumphat, quod ipse ab om­ni persecutionis molestia immunis esset, dum duo Episcopi, quibus tantopere adversatus [...] ad martyrii palmam cum suis gloriosi conten­derent. Unde vim majorem post has, quam post illas ad Cornelium exulem literas accipiunt ver­ba Paciani ad Sympronianum: Nam quod ante passum Novatianum putas, & Cyprianum dixisse subjungis, Praecessit me adversus meus, vide quam manifeste respondeam. Novatianus martyrium nun­quam tulit; nec ex verbis beatissimi Cypriam au­ditum istud aut lectum est. Habes ejus Epistolos quibus Cornelium Vrbis Episcopum, cui tunc Novatia­nus inviderat, inimicis Principibus resistentem, sape confessum, saepe vexatum refert, plurimis Confessri­bus, plurimis quoque martyribus ducem factum, & cum plurimis gloriosissime coronatum, vivente ad­huc Novatiano etiamque securo. Nam ideo ab Ec­clesia recesserat, ne illum labor confessionis ur­geret.

Volusiano II. & Maximo. COSS.

A. D. CCLIII.

Period. Jul. 4966.

MAximum quidem Consulem Baronius hic agnoscit, Collegam Volusianum re­jicit & expungit. Hoc autem facit ea­dem ratione permotus qua secundum ei Consu­latum anno priore tribuebat. Quo argumento jam a nobis refutato, necesse est, Volusianus lo­cum suum cum nota iterati Consulatus teneat, quem fuisse secundum Consulem ne ipse quidem Annalista negare potuit. Neque vero ejus vice inferciendus erat Valerianus, tanquam hujus anni Consul ordinarius, qui parte ejus postrema tantum Consul, & suffectus seu honorarius fuit; unde anno sequente Cos. II. in Fastis & in Num­misdicitur; & Consulatus ille secundus in Num­miscum primo Tribunitiae potestatis anno con­jungitur, ut [...] TO B. & TR. P. Cos. II. quia primus imperii ejus annus magnam partem secundi Consulatus occupavit. Aliter de Gallie­no, qui cum eo simul imperavit, & cum eo secun­dum Consule primum Consul fuit, [...] & TR. P. Cos. quia primus imperii ejus annus ean­dem partem primi Consulatus pariter occupa­vit. Ratio autem differentiae haec fuit, quia Va­lerianus Imperator hoc anno factus, se Consulem statim declaravit scilicet suffectum, Gallienum non item. Nec Valerianus ante sumtam pur­puram Consul fuit, sed Censor.

II. Circa initium hujus anni S. Cyprianus scripsit Epistolam ad Episcopos Numidas, de re­demtione fratrum ex captivitate barbarorum. Detempore scriptionis viri docti non consenti­unt; alii sub initio imperii Galli, dum pax esset in Ecclesia, alii sub ejus persecutione, alii sub AE­miliano, alii denique sub Valeriano & Gallieno scriptam esse Epistolam arbitrantur. Haec in­certitudo inde oritur, quod Cyprianus refert fratres a barbaris in captivitatem abductos fuisse. AGot his, inquit Pamelius, sive Scythis hoc factum est contra quos Decius profectus est, aut ab illis qui paulo post per Bosphorum in Pontum Euxinum erru­perunt. Alii his Persas addunt, qui circa ea tem­pora Antiochiam usque omnia vastarunt. Sed mihi mirum videtur, cuiquam in mentem ve­nire potuisse aut Scythas aut Persas in Africam pervenisse & plurimos Christianos ex Numidia captivos abduxisse, & captivos ab illis abductos redimi potuisse. Barbari certe, de quibus con­queruntur Numidae non tam longe arcessendi tuete; de propinquis potius & quidem Afris co­gitandum erat: quod miror neminem adhuc vi­disse. Quippe S. Augustinus in Epistola LXXX. huic loco lucem affundit. Sunt enim, inquit, apud nos, hoc est in Africa barbarae innumerabiles gentes, in quibus nondum esse praedicatum Evangelium, ex iis qui ducuntur inde captivi & Romano rum servitiis jam miscentur, quotidie nobis addiscere in promtu est. Erant autem ante aetatem Augustini hae om­nes barbarae gentes & Romanis infestae, & a reli­gione Christiana prorsus alienae. Pauci autem an­ni sunt ex quo quidem corum rarissimi at (que) paucissi­mi, qui pacati Romanis finibus adbaerent, ita ut non habeant Reges suos, sed super eos Proefecti a Roma­no constituantur imperio, & illi & ipsi corum proefe­cti Christiani esse coeperunt. Interiores autem qui sub nulla sunt potestate Romana prorjus nec religione Christiana in suorum aliquibus delinentur. Barbari igitur in Africa innumeri Romanis finibus ad­jacentes sub regibus suis sed sub nulla Romana potestate fuere. Unde nunc ex illis Romani, nunc illi ex Christianis imperio Romano subje­ctis, captivos ducebant. Ut Augustinus Epistola CXXII. Nam Sitifensis ante paucos annos Severi Episcopi neptis Sanctimonialis a barbaris ducta est. Sic sub imperio Joviani, Austuriani contermini Tripoleos partibus Barbari exiluere sedibus suis, & non nisi aucti rapinis & trahentes captivum Silvam, ordinis sui primatem reversi sunt. Sic A­fricam jam inde cb exordio Valentiniani imperii exurebat Barbarica rabies per procursus audentio­res & crebris coedibus & rapinis intenta, ut loquitur Ammianus Marcellinus. Haec certe sufficiunt ut de barbaris finitimis, non de Scythis aut Per­sis cogitemus. Sed est & aliud quod Numidas propius spectat, & Cypriani literas magis adhuc illustrat. Nam Herodianus lib. 7. de rebus Ma­ximini agens qui prima Cypriani aetate impera­bat, haec narrat, [...] Erat emm quidam nomine Capellianus ex Senatorio ordine. Proesidebat autem Mauris Roma­no imperio subjectis qui Numidoe vocantur. Haec au­tem gens castris munita est propter multitudinem Maurorum barbarorum circumjacentium, ut corum incursus & populationes coercerent. Qui & exerci­tum Capelliani ad pugnandum paratum esse dicit [...] ex consuetu­dine praliorum adversus barbaros. Inde factum est ut inter reliquas provincias Africae haec sola Legionem Romanam constanter aleret. In de­scriptione Ptolemaica Numidiae legitur [...] Legio tertia Augusta. Dio Historicus de Legionibus, quae sua aetate supererant lib. 55. [...] Et tres tertiae, una in Phaenicia, Gallica: alia in Arabia, Cyrenaica; altera in Numidia, Augusta dicta. De hac ipsa Legione tertia Augusta tutandis imperii finibus in Africa collocata intelligendus est Tacitus, Historiae lib. 4. Legio in Africa auxiliaque, tu­tandis imperii finibus sub Divo Augusto Tiberioque principibus Proconsuli parebant. Caius autem cam Proconsuli ablatam Legato tradidit: quam sub imperio Vitellii regebat Valerius Festus in Africa. Hi igitur Mauri barbari Numidiae finiti­mi, imperio Romano minime subjecti, hoc tem­pore famis & pestilentiae, cum Gallus negligen­ter [Page 42] & supine imperium administrabat, in Numi­diam militum copiis haud bene munitam irrum­punt, eamque late populantur, cumque aliis Christianos complures captivos abducunt, qui tamen ob hostium viciniam haud difficulter re­dimi potuerunt. Sed cum earum partium facul­tates ad omnium eorum redemtionem procu­randam minime sufficerent: Episcopi aliquot Numidiae ad Cyprianum scribunt, ut pro redi­mendis captivis subsidia nummaria colligere dignaretur. Qui statim tum Cleri ac plebis suae, tum Collegarum etiam qui praesentes erant colsatione collecta, eam ad Numidiae Episcopos cum Epistola LXII. transmisit.

III. Circa hoc tempus Cyprianus Literas ad Caecilium dedit de Sacramento Dominici calicis, cum observasset aliquos, etiam, ut opinor, Epi­scopos in calice Dominico sanctificando & plebi ministrando aquam meram sine vino adhibu­isse. Non quod illud semper fecerint, ut Haereti­ci qui Aquarii dicebantur, sed in matutinis sa­crificiis tantum; neque in illis semper, sed praeci­pue tempore persecutionis. Cyprianus autem nullo tempore in sacramento Calicis omitten­dum esse vinum tum ex institutione Christi, tum [...] quamplurimis rationibus probat. Duabus etiam objectionibus occurrit, uni a consuetudi­ne, alteri a persecutione ductae. Consuetudo il­la ab aliquo Carthaginiensi Episcopo, qui ali­quando aquam solam velignoranter vel simpli­citer usurpaverat, quem alii postea simpliciter secuti erant, profluxisse videtur. Argumentum a persecutione retorquet, quod hac vini in ob­lationibus subtractione a passione Christi in per­secutionibus fraternitas [...]. Hoc au­tem tempore hanc Epistolam scriptam esse arbi­tror, primo quia diu jam in Episcopatu fuisse Cyprianum illa verba mihi indicare videntur: Cum mediocritatem nostram semper humili & vere­cunda moderatione teneamus. Secundo quia non in pace Ecclesiae, sed sub persecutione potius exara­ta est, ut non solum objectio, de qua diximus, in­nuit, sed & illa verba ostendunt. Et quia jam secundus ejus adventus appropinquat, magis ac ma­gis benigna ejus & larga dignatio corda nostra luce veritatis illuminat.

IV. Mensis Martii die quinto qui crat dies Sabbati, Lucius Pontifex Romanus moritur. Ve­tus depositio Episcoporum, Tertio nonas Martii Lucii in Callish. Auctor primi Catalogi, Hic exul fuit, & postea nutu Dei decessit tertio nonas Martias. Consentit Auctor secundi Catalogi; solus liber Pontificum IV. nonas assignat, unde error unius diei in Martyrologia irrepsisse videtur, de anno major multo inter se & a nobis dissensio est. Pa­melius & Baronius eum passum esse tradunt Vo­lusiano II. & Gallieno Coss. hoc est, anno aerae vulgaris CCLIV. Petavius & Labbeus, Coss. Valeriano III. & Gallieno II. A. CCLV. cum sedisset annum unum menses V. aut circi­ter. Heinschenius eodem anno, cum sedisset annis duobus & mensibus aliquot. Qui lon­gissime abeo quod verum. est absunt, habent tamen quem sequuntur, nempe librum Pontisi­cum, imo etiam vetustissimum Catalogum, ut nunc editur, in quo ita scribitur de Lucio, Fuit temporibus Galli & Volusiani usque [...] [...] & Gallieno II. Hi autem Coss. fuere [...] CCLV. Eo igitur anno, ut volunt, decessit [...] cius. Sed facile perspicere potuerunt [...] hoc loco corruptum esse; [...] [...] Gallus & Volusianus non potiti sunt [...] usque ad tertium Valeriani consulatum [...] do, quod Catalogus idem Cornelium, [...] successit, passum esse Gallo & Volusiano [...] A. CCLII. indicet: sed Lucium pene [...] sedisse quis credet? Tertio quod idem [...] phanum Volusiano & Maximo Coss. [...] esse, biennio ante tertium Valeriam [...] Denique, quod doceat Lucium & [...] iisdem Coss. defunctos esse. Quae om­nia Catalogum hunc in Lucio foede [...] esse demonstrant. Attamen exiis quae in [...] & Stephano sana sunt, tempus [...] [...] [...] inter utrumque Pontifex, satis [...] [...] Nam Cornelius decessit, secundum [...] priorem Gallo II. & Volusiano [...] [...] est, A. D. CCLII. Stephanus ordinatus est, [...] eundem Catalogum, Volusiano [...] & Maximo Coss. hoc est, A. D. CCLIII. Nam in­ter primum Volusiani cum Collega Gallo, & [...] cum Maximo Consulatum, [...] [...] Consules in Fastis reperiuntur. Ergo [...] post Cornelii discessum ordinatus A. D. CCLII. & ante pontificatum Stephani ipse [...] A. D. CCLIII. Heinschenius quidem recte [...] [...] Cornelii & initium Stephan: [...] it & agnovit. Sed annis Lucii, quos ex [...] Ca­talogo sumserat, mire conciliavit. [...] Stephanum per biennium fere Lucii [...] & mensibus tantummodo quinque [...] Pon­tificem fuisse. Hoc autem est veterem historiam nova Chronologiae ratione non confirmare, sed evertere. Quid enim, si Stephanus ea tempesta­te qua Afros & Orientales Episcopos excommu­nicandos esse statuebat, vicarius tantum [...] fuisset, & tandem post ejus reditum ab exilio [...] post obitum tantummodo verus Pontifex; an hoc Cyprianus tacuisset, qui de fastu Stephani tam graviter conquestus est? an hoc [...] silentio praeteriisset? annon & Asri & Orier­tales Lucium ubicunque exulem, judicem po­tius, expetissent? Sed hoc fieri nullo modo po­tuit, cum ex ipso Cypriano constet Lucium an­te discordiam inter Stephanum & Afros ortam defunctam esse, & cum Cornelio inter [...] Martyres & Stephani antecessores numeratum. Sic enim ille in literis de Marciano [...] Stephanum alloquitur nondum irritatus. [...] est enim antecessorum nostrorum [...] Martyrum Cornelii & Lucii honor [...] [...] memoriam cum nos honoremus, multo magis [...] carissime, honorificare & servare [...] auctoritate tua debes, qui vicarius & [...] [...] factus es. Stephanus Cornelii non minus [...] Lucii vicarius, hoc est, interprete [...] [...] Sic Latini eam vocem [...] ut observat Suidas, [...] [...] Cyprianus ipse ad Florentium Pupianum. [...] dicit ad Apostolos, ac per hoc ad [...] [...] Apostolis vicaria ordinatione [...] cam alibi ordinationem succidaneam vocat. Non [Page 43] magis igitur vicarius Lucii erat Stephanus quam Cornelii; & Lucio defuncto diu ante suc­cesserat in Pontificatu, quam controversia de Baptismoorta est. Qui Lucium menses septen­decim sedisse statuunt, sola nituntur auctoritate libri Pontificalis, qui eum tradit duas ordinatio­nes per mensem Decembrem fecisse; cui in ea re minime sidendum esse in Praefatione de indu­stria ostensum est. Quapropter statuendum est hoc anno CCLIII. mensis Martii die quinto Lu­cium Pontificem obiisse.

V. Non diu post martyrium Lucii, mense, ut opinor, Aprili, AEmilianus sumsit purpuram; & ex hac seditione, persecutione, ut fieri solebat, defervescente, Stephanus Romae Episcopus ele­ctus & ordinatus est decimo tertio die Maii: qui sedit annos quatuor, menses duos, dies viginti unum. Verba sunt vetustissimi Catalogi. Et hoc quidem anno eum Pontificatum iniisse testatur ejusdem Catalogi auctor. Fuit enim temporibus Valeriani & Gallieni a Consulatu Volusiani & Ma­ximi. Unde supplenda est sententia secundi Ca­talogi, quae nunc ex mutilatione satis absurda est. [...] temporibus Valeriani & Gallieni & Maximi. Tu supple & lege, a Consulatu Volusiani & Maximi. Sedisse quidem eum dicit idem Catalogus ut nunc editur, us (que) Valeriano III. & Gallieno II. Sed locus in numeris manifeste corruptus est, & ex li­bro Pontificum hic emendandus, cujus anctor re­cte legebat, us (que) Valeriano IV. & Gallieno III. Du­bitari enim non potest quin Stephanus diu post Consulatum Valeriani III. & Gallieni II. vixe­nt. Nam ineunte hyeme anni post eum Consu­latum, cum ad Cyprianum scripsit Firmilianus, ut probabimus, certe Stephanus in vivis fuit; &: cum passus sit secundo die mensis Augusti, ut omnes fatentur, non nisi anno post eum proxi­mo pati potuit, hoc est A. D. CCLVII. Valeria­no IV. & Gallieno III. Coss. quo tempore Vale­riani persecutio orta est, ut postea demonstra­bitur. Haec erant omnino observanda ut res gestae in Ecclesia sub Stephani Pontificatu, bene distinguantur, & recte suo ordine disponantur. Nam cum sub eo exorta sit celeberrima de bap­tismo haereticorum controversia, qua totus or­bs Christianus agitatus est, biennium necessario [...] ejus Pontificatui in pace Ecclesiae ante ortam dissensionem, & alterum biennium, quo illa Controversia, & ortum suum & progres­sum, Stephano adhuc vivente & sedente, habuit. Nam quod Baronius totum de Basilide cum Hispanis & de Martiale cum Gallis negotium, & triaetiam Concilia de controversia in causa baptismi in unum annum, vel potius novem u­nius anni menses conjicit, tum ex re ipsa, tum ex Cypriano, clarissime refellitur.

VI. Non diu post ordinationem Stephani plena pax reddita est Ecclesiae. Nam AEmilianus post assumtam purpuram, & milites Scythis op­positos suo exercitui adjunctos, statim Italiam versus movere coepit. Gallus Valerianum cen­sorem & Senatus principem, sed non Consulem, misit ut Celticas & Germanicas legiones addu­ceret. Ipse autem per Italiam copias collegit, & adversus AEmilianum ad Urbem inagna festina­tione contendentem profectus est. Cumque jam amborum exercitus appropinquarent, [...] Galli se numero longe [...] vide­rent, Gallum ipsum cum Volusiano trucida­runt, seque exercitui AEmiliani adjunxerunt. In hunc modum Imperatores ambo & Ecclesiae Christi persecutores, Gallus & Volusianus deci­mo nono imperii sui mense perierunt. Haec ex Historia satis perspicua sunt. Nam Dexippus tradidit eos octodecim mensibus imperasse, ut de ipsis Georgius Syncellus loquitur. [...] Anastasius ejus in­terpres, Qui & imperant mensibus decem & octo nihil dignum laude gerentes; secundum alios au­tem annis tribus; porro secundum quosdam annis duobus. Et sane illis omnibus merito praeferen­dus est Dexippus, alter Thucydides judice Pho­tio, vel potius Xenophon alter, nam & Philoso­phiae peritus, & in historia clarus, & belli dux eximius fuit, & ad hanc controversiam dirimen­dam aptissimus, utpote qui sub Galli imperio ipse vixerit. Huic suffragatur Eutropius qui eosdem Interamnae occisos esse tradit non com­pleto biennio. Idem docet Victor Schotti, de Gal­lo Hostilianoque & Volusiano ac AEmiliano simul agens. His sane omnibus biennio prosicit. Idem tradit Eusebius Historiae lib. 7. cap. 9. [...] Ruffinus interpres, Gallus vero non integris doubus annis imperio detendo rebus humanis exemtus est. Orosius lib. 7. Gallus reg­num adeptus vix duobus annis cum Volusiano filio obtinuit. Idem tradit etiam Eutychius. Ex his magnus ille Panvinius Onuphrius, Post coedem Decii Gallus & Volusianus in insula Danubii Me­nynge imperium adepti, infelicissime illud per an­num & sex menses obtinuerunt. Unde perspicere licet quam vere haec dixerit Baronius, Gallum & Volusianum omnes bienmo vel paulo amplius vix­isse tradunt. Victor in Epitome annos duos assig­nat, integros non dicit. Epiphanius & Cassiodo­rus, menses quatuor AEmiliani attexentes, secuti sunt Eusebii Chronicon; quod ipse, ut solet, in Historia correxit.

VII. Parum hoc est: nam Illustrissimus An­nalista his Imperatoribus alterum biennium ad­dit, Gallumque & Volusianum ad quatuor an­nos imperium prorogasse asserit. Quinetiam per illud alterum [...] simul cum eis Vale­rianum & Gallienum imperasse statuit. Quae cum invita omni historia tradantur, tum distin­cta pacis & persecutionis tempora plane con­fundunt, quae sunt ad res Ecclesiasticas, ac prae­cipue Cyprianicas, recte percipiendas accurate distinguenda, & disterminanda. Qualis enim Christianorum sub quatuor Imperatoribus, quo­rum duo eos atrociter persecuti sunt, duo au­tem maxime fovebant, conditio fuit, quis di­vinare potest? Haec igitur necessario ad examen revocanda & enucleate pensitabda sunt. Prae­sertim cum sententia Baronii, quam desertam putavi, adhuc obtinere videatur, quod alius Annalista prioris aemulus, vir doctissimus, Caro­rolusle Cointe, eam amplectatur, & his verbis clare enunciet, Volusiano Augusto secundum & Maximo Coss. A. D. CCLV. Valerianus acclamatus. [Page 44] est Imperator, superstitibus adbuc Gallo & [...] qui post biennium occisi sunt, Maximo iterum & Glabrione Coss. A D. CCLVII. Miram hanc & novam historiam probare nititur Baronius partim ex nummis Galli & Volusiani, partim ex nummis Gallieni. Nummi autem illi Gallieni tain certo sunt adulterini, tamque manifeste se produnt, ut defendi nullo modo possint, quod anno sequente demonstrabimus. Unde vehe­mens [...] est illos etiam Galli & Volusiani non esse genuinos. Qui si se non prodant, ex hi­storia tamen falsitatis convincuntur, neque a suffragatoribus suis defendi possunt. Illi enim fatentur ex historia Valerianum hoc anno Volu­siano II. & Maximo Coss. purpuram sumsisse; & simul ex nummis statuunt Gallum & Volu­sianum per biennium superstites fuisse. Haec au­tem duo simul consistere, & vera esse non pos­sunt Eo ipso enim anno quo Valerianus sum­sit purpuram, Gallus & Volusianus occisi sunt. Valerianus enim non aliter sumsit purpuram quam ex arbitrio militum transalpinorum. At ille transalpinis militibus non praefuit antequam AEmilianus purpuram sumserat. Tunc enim eum Gallus misit, ut Celticas & Germanicas legiones adduceret, ut Zosimus auctor satis di­ligens diserte testatur. Ab illis legionibus tunc acclamatus est Augustus, quibus antea nunquam praefuit; & statim, AEmiliani exercitu appropin­quante, Gallus & Volusianus occisi sunt. Num­mos igitur, qui tertiam & quartam Tribuniti­am potestatem cum Consulatu secundo, Gallo & Volusiano tribuunt, minime probandos esse sentio, quos sine stomacho legere non potuit Lydiatus nostras. Neque mirum videri debet quod nobilissimus Annalista Gallo & Volusiano ex nummis contra omnem historiae fidem annos imperii duos addiderit, Fastosque conturba­verit: nam & pari modo postea Aureliani impe­rio biennium addidit, ex unius nummuli auctori­tate. Inscriptionem in nummo hanc affert. Re­stitut: Orbis C. P I P. M. TR. P. VII. Cos. III. P. F. & Adolphum testem citat. Sed primo partes Inscriptionis male conjungit; cum prio­ra pertineant ad unum nummum & quidem ae­reum, posteriora ad alium, nempe aureum. De quo quid sentiendum sit vel inde colligitur, quod Adolphus hanc solam inter Latinas habeat In­scriptionem ad annos Trib. potestatis spectan­tem. Goltzius vero nullam: qui nec inter Grae­cas ullam habet quae quintum imperii annum superat. Unde Petavius de ista re, Tot Histori­corum concordia pluris est apud me, quam Inscripti­onts illtus fides, quae sive cusoris hallucinatione sive exceptoris ipsius, mendosa videri potest.

VIII. Sed ille Dionysius Petavius, magnus artis Chronologicae instaurator, qui hoc imperii quadriennium ferre non potuit, quartam tamen Tribunitiam potestatem Galli & Volusiani ex nummis libenter admisit, & alio plane modo historiam cum numismatibus conciliare conatus elt. Caeterum supponit ex Eusebii Chronico & Cassiodoro, imperasse Gallum cum Volusiano annosdu os menses quatuor: quamvis illi men­ses quatuor aperte pertineant ad imperium AE­miliani (de quo illi sileut) & duo illi anni mi­nime fuerint integri, secundum sententiam [...] Eusebii in Historia. Hoc autem supposia, [...] Gallum imperare coepisse circa [...] [...] CCLI. & non longe ab initio CCLIV. [...] esse, cum imperasset annos solidos duos & [...] quatuor, qui postremam anni CCLI. [...] & tres circiter primos anni CCLIV. [...] [...] Quo tempore Tribunitiam potestatem [...] instaurari potuisse ait, quia cum novo [...] nova tribunitia potestas inchoata est. [...] ratione explicata, in haec verba erumpit. [...] quam belle cum Inscriptione veteri [...] [...] consentiat. Hoc est singulare [...] [...] Tribunitiam potestatem Cal. Januarn [...] esse: quo, ubi ad incitas redigitur, [...] utitur, nunquam autem infelicius quam [...] ipso Galli imperio. Gallus imperium [...] circa finem anni CCLI. anno CCLII. [...] secundum morem factus est [...] & a Ca­lendis Januariis dictus est Cos. II. ab [...] die non est ejus Tribunitia potestas [...] sed continuata, ut ex nummis tum [...] tum Latinis certo intelligitur. [...] Caes. C. Vib. Trebonianus Gallus Aug. [...] [...] [...] P. Cos. II. P. P. Similiter de Volusiano [...] eo imperium adeptus est, & mox Contulatum primum simul cum Patre iniit, [...] [...] [...] Imp. C. C. Vib. Volusianus Aug. [...] TR. P. Cos. Quamobrem cadem [...] potestas quae anno CCLI. his [...] bus contigit, post Cal. Januarias [...] CCLII. sub Consulatu Galli secundo & [...] [...] continuata est. Idem etiam observare [...] nummis omnium Imperatorum quiex [...] tusto anno post imperium arreptum [...] con­cessum Consulatum inierunt, quibus [...] [...] simpliciter posita cum eo Consulatu [...] Cum si vera esset Petavii observatio TR. [...] ei Consulatui ab ipso initio semper [...] Frustra igitur ad sinceritatem [...] adulterinorum nummorum tuendam hoc [...] adhibetur, quod omnes nummi [...] unt & aversantur. Unum pro nova hac [...] exemplum affert in Epiphanianis [...] onibus Petavius, quo conjecturam suam de [...] potestate Kal. Jan. repetita [...] [...] Illud autem petit ex Inscriptionibus [...] de Imperatore Caro quae apud [...] [...] Quarum una Trib. Pot. Caro jam [...] tribuit, altera eidem Trib. Pot. II. [...] vix est, inquit, ut annum excesserit: Imo, [...] [...] Annalibus, paucissimos menses [...] [...] hic eximius Chronologus non uno [...] & nos fallit. Tertiam enim [...] apud Gruterum eodem loci extantem [...] quae ejus conjecturam funditus [...] [...] Coes. M. Aur. Caro [...] Aug. P. M. TR. [...] [...] Quae Inscriptio reliquis addita [...] [...] [...] ostendit. Tribunitiam [...] puta anno CCLXXXII. [...] antequam Consulatum ordinarinm [...] andem post Cal. Januarias anni [...] quo Consulatum pro more suscepit, [...] seravit, continuatam esse: ac [...] [...] [Page 45] primo Imperii sui anno, Trib. Pot. II. sub po­strema parte ejusdem Consulatus attributam esse. Nam quod Baronius paucissimos eum men­ses imperasse tradit, aperte falsum est; & secun­dum imperii annum Carum attigisse satis cer­tum est. Utenim omittam eum ante secundum diem Novembris anni CCLXXXII. Imperio potitum esse, quod probare nimis longum esset; post eum diem anni sequentis eundem in impe­rio mansisse constat. Quippe Carus cum Carino & Numeriano Constitutionem edidit, pridie idus Novembris quae extat Cod. 6. tit. 42. aliam etiam II. Cal. Decembris Cod. 9. tit. 46. aliam rursus 8. Cal. Decemb. Cod. 4. tit. 20. aliamque 5. Cal ejusdem mensis Cod. 7. tit. 45. Quae om­nes ad mensem. Novembrem pertinent, anni CCLXXXIII. Quinetiam postremam edidit 6. Id. Decembris Cod. 5. tit. 71. omnes Caro & Ca­rino Coss. Quare sub finem Decembris anni CCLXXXIII, vel sub initio Januarii anni CCLXXXIV extinctus est. Nam Carino & Numeriano Coss. Carinus & Numerianus A. A. sine Caro Constitutionem ediderunt, 2. Id. Jan. Cod. 8. tit 96. Quare constat Carum Impera­torem obiisse inter diem octavum Decembris, & octavum Januarii; adeoque secundum Imperii annum, & secundam pariter Trib. potestatem [...] ac per duos menses administrasse. Demque hinc apparet Tribunitiam potestatem Calendis Januarii innovari non solere, nec ea ratione nummos qui Gallo Trib. Pot. IV. tribu­unt defendi posse. Praeterea etiam notandum est sententiam Petavii ferri non posse, qui im­perium Galli & Volusiani tres circiter primos anni CCLIV. menses occupasse, & tum Valeria­num cum Gallieno ei successisse statuit. Cum enim & ipse aliique recte Gallienum anno CCLXVIII. circa IX. Cal. Aprilis interiisse do­ceant, inde sequeretur Gallienum annos tan­tummodo XIV. imperasse, cui omnes XV. tri­buunt; cujus etiam imperii annum decimum quintum memorat Porphyrius, qui sub eo vixit, eumque pene integrum transiisse Gallienum sa­tis clare indicat. Unde etiam clarius apparet Valerianum & Gallienum hoc ipso An. CCLIII. & quidem medio imperium iniisse.

VIII. His omnibus perpensis statuere non im­merito possumus, Valerianum, Gallo & Volusia­no occisis, in Norico purpuram sumsisse, mense Junio hujus anni, & tandem, caeso AEmiliano, omnium consensu pro Augusto habitum esse. Mox etiam Gallienus Valeriani silius a Senatu Romae Caesar dictus est; & statim Tiberis adulta estate diluvii facie inundavit, ut testatur Victor. Quod est ad historiam Ecclesiasticam recte in­telligendam pernecessarium. Postquam enim Valerianus, vir gravissimus, imperium adeptus est, statim plenam pacem Ecclesiae indulsit. Quippe, ut observat Dionysius Alexandrinus, Epistola ad Hermammonem apud Eusebium lib. 7. cap. 10. ab ipso initio imperii Christianos maxime fovebat. Neque enim, inquit, ullus su­periorum Principum, (ne illi quidem qui palam Christiani dicuntur) tam [...] & humaniter ergn cos animatus erat, quam ille familiariter & aman­ter in initio principatus sui eos accepisse compertus. Totaque ejus samilia piis hominibus repleta suit, & crat Ecclesia [...] Haec autem pax, non, ut vult Cointeus, per biennium tantum, sed usque ad initium anni CCLVII. hoc est per triennium & ampuus duravit. Neque vero intra biennii spatium ea omnia compingi possunt, quae in hac Ecclesiae pace gesta esse ex [...] Cypriano com­pertum est.

IX. Postquam autem pax tam insperata post tot revelationes Cypriano aliisque [...] tamque secura & firma per Valerianum reddita est, fre­quentissima Synodus sexaginta sex Episcoporum Carthagine coacta est, & quidem, ut opinor, mense Septembri. Tot certe Episcopi congre­gati sunt ut de rebus Ecclesiasticis post persecu­tionem commune consilium caperent. Nulla c­nim pecuharis ratio, quae eos convenire cogeret, reperitur. Dum illi in Concilio erant, allatae sunt a Fido I piscopo, ut videtur, scriptae literae, [...] querela [...] prima de Therapio E­piscopo [...] Victori presbytero praepropera fe­stinatione p cem [...] secunda de Baptismo infantiuni [...] natorum, quod eos intra se­cundum aut tertium diem ipse non bapti / ari o­portere putaret. Et prima quidem [...] valde commovit quod recessum esse a decreti sui auctoritate viderent. Nihil tamen immuta­re voluerunt, Therapium tantummodo tunc in Concilio existentem objurgabant, pacem a Sa­cerdote [...] semel datam non putabant aufe­rendam. Unde [...] propter materiae con­nexionem haud diu post primum [...] Concilium haec gesta & scripta esse tradit. Sed ei non accedo, primo, quia tam frequens Con­cilium statim post primum, quod tam diu habi­tum est, coactum fuisse minime verisimile est; secundo, quia in eo, quod secundum, Cartha­giniense dictum est, unius tantum Concilii prius acti mentio fit; tertio, quia Cyprianus in hoc Concilio satis manifeste indicat post utramque Synodum prius habitam hoc celebratum esse. Quaeres, inquit, satis nos movit, recessum esse a [...] nostri auctoritate, ut ante legitimum & plenum tempus satisfactionis, & sine petitu & [...] plebis, nulla insirmitate urgente (quod spectat ad Synodum primam) ac necessitate cogente (quod respicit Synodum secundam in qua relaxatio a­liqua facta est, necessitate cogente) pax eiconcede­retur. Praeterea mihi haec serius multo contigisse videntur; primo, quia pro Victore quodam pres­bytero cum Manutio & Morellio legendum puto quondam presbyiero, non enim post lapsum eum ulterius presbyterum fuisse agnovit Cyprianus. Neque lectio vulgata a Pamelio recte defendi­tur, eo quod satis constat ex sequentibus [...] vi­xisse Victorem presbyterum. Vixit enim, sed presby­terio privatus; ut constat Fortunatianum tunc vixisse, cum eum Cyprianus Assuritanorum quondam Episcopum vocavit. Secundo, quia po­sterior pars Epistolae hujus peculiarem con­troversiam de Baptismo tunc primum ortam tangit, quae propius ad illud tempus pertine­re videtur, quo de Baptismo [...] [...] [...] In qua causa unanimem Conci­lii sententiam in haec verba, Nulli hominum nato misericordiam Dei & gratiam denegan­dam, [Page 46] protulit Cyprianus, & copiose defendit.

X. Hoc autem pacis tempore, post mortem Cornelii & Lucii, sub novo Pontifice Stephano cum in aliis provinciis, tum etiam in Africa Epi­scopi & Presbyteri lapsi, & censura Ecclesiae sa­cerdotio privati, gradum suum aut retinere aut recuperare conati sunt. Erat in provincia Pro­consulari Assuri, sive oppidum, sive urbs;(nam Plinio oppidum Assuritanum, Augustino civitas Assuritana dicitur) sedes certe Episcopalis; cu­jus Episcopus Fortunatianus sub persecutione Decii sacrificaverat, & cum ex sententia Corne­lii, & Cypriani, omniumque Episcoporum in to­to mundo constitutorum decretum fuisset, ut [...] ab ordinatione cleri & sacerdotali honore prohiberentur, & post poenitentiam ple­nam ad laicam tantum communionem admit­terentur, ab Episcopatu dejectus fuerat; nunc autem pro integro agere voluit, & Episcopatum sibi vindicare coepit. Quod ubi Cyprianus cog­noverat, graviter & dolenter motus scripsit Epi­stolam LXV. ad Epictetum fratrem & ple­bem Assuris consistentem, in qua Fortunatia­num quondam Episcopum vocat, indicans eum jamdiu Episcopum non fuisse; ideoque Assuri­tanos monet, ut se ab ejus salla cia separent, [...] contagione secernant.

XI. Neque haec in Africa tantum, hac tem­pestate, sed & his simillima tum in Hispania tum in Gallia contigerunt. In Hispania [...] persecutione saeviente, nefando idololatriae [...] se commaculaverat, & Deum blasphemaverat. & Episcopatum sponte deposuerat. Unde Sabi­no de universae fraternitatis suffragio, & Episco­porum judicio, Episcopatus jam deterebatur, & manus ei in locum Basilidis imponebatur. Mar­tialis etiam actis publice habitis, obtemperasse se idololatriae & Christum abnegasse [...] fuerat; unde etiam in ejus locum Felix, ut vide­tur, ordinatus est. In Gallia Martianus Arela­tensis Novatiano se jamdiu conjunxerat, & à Catholicae Ecclesiae unitate discesserat: unde Episcopi vicini eum tolerandum non putabant, & de ea re tum ad Stephanum Romam, tum ad Cyprianum Carthaginem, literas dederunt, ut eorum auctoritate muniti facilius & tutius No­vatianum illum Episcopatu privare possent. Haec aliaque ad disciplinam Ecclesiae pertinen­tia, plena jam pace per Valerianum reddita, sub Stephano Pontifice, ubique agitata sunt.

Valeriano II. & Gallieno. COSS.

A. D. CCLIV.

Period. Jul. [...]

VAlerianus anno priore imperium adep­tus, & consul suffectus, hunc annum ex more aperuit, & Fastos reseravit factus Consul ordinarius cum Collega filio suo Gallie­no. Nota iterati à Valeriano Consulatus apud Cassiodorum desideratur; sed in aliis Fastis longe accuratioribus exprimitur. Baronius au­tem hic observat manifestum esse, anno hoc, quo Gallienus primum Consul fuit, numerari coeptum tertium imperii; probatque nummis duobus a­pud Adolphum: quorum primus est, Imp. Gallienus P. F. Aug. G. M. P. M. TR. P. III. Cos. & quidem male expressus, aut adulte rinus, quod potius reor. Ipse enim Adolphus eum noluit ad primum Gallieni Consulatum adducere, cum quo stare nullo modo potuit; ad secundum au­tem produxit, sub quo cum iterati Consulatus nota admitti posset. Posteriori enim secundi Consulatus parte Gallienus annum imperii ter­tium inchoavit. Sine qua nota si recipiatur, re­liqui ejus omnes nummi protenus rejiciendi sunt. Inscriptio Graeca extat apud Goltzium, [...] & Latina. Imp. C. P. Lic. Gallienus Aug. P. TR. P. Cos. Utraque autem clare significat pri­mum Tribunitiae potestatis annum aliquam [...] Consulatus Gallieni partem occupasse. Rur­sus Graece, [...] TO B. & Latine, Imp. C. P. Lic. Gallie­nus P. Aug. TR. P. II. Cos. II. Unde constat se­cundum Trib. pot. annum aliquam secundi Con­sulatus partem attigisse. Jam vero cum primus Tribunitiae potestatis annis primi Consulatus, & [...] secundi partem necessario occupasse dicendus sit; tertius Tribunitiae potestatis annus à primo Consulatu Gallieni prorsus excluditur. Idem demonstratur ex Inscriptionibus Valeria­ni; [...] TO B. & TR. P. Cos. II. Haec enim vera esse non possunt admisso illo Baronii num­mo; nisi statuamus Gallienum filium vel bien­nio, vel uno saltem anno, ante patrem Valeria­num imperium tenuisse. Iisdem argumentis ex summo unmismatum consensu ductis, secundus ille nummus pro quarto Trib. pot. anno cum se­cundo Gallieni Consulatu à Baronio laudatus refutatur. Hic igitur annus non est Valeriani aut Gallieni imperii tertius, sed partim primus, partim secundus.

II. Ipso hujus anni initio Florentius Pupianus, I piscopus, ut videtur, Africanus, qui sub perse­cutione Decii praeclaram confessionem fecerat, & postea parti Novatiani adhaeserat, multaque [...] atque turpia Cypriano, Novatianis ac Felicissimi factioni nimis credulus, objecerat; ad Cyprianum literas dat, quibus signisicat se ve­terem suam de eo tanquam Episeopatu indigno opinionem adhuc retinere. Arrogantiam at­que superbiam, ei exprobrat, dum Sacerdote humiles esse debere monet. Scrupulum sibi tol­lendum de animo dixit, quo credidit omnes cum eo communicantes polluto ejus ore pollu­tos esse; denique asserit Ecclesiam propter Cy­prianum portionem sui in disperso habere, ac si [...] unica schismatis cansa fuisset. His literis [...] Cyprianus [...] [...] fexta, ae pro [...] [...] puritate [...] [...] Pupianum acriter & veaementer corripit; innocentiam suam ordinationemque copiose defendit; [...] autem [...] [...] E­piscopi, & judicem judies ad tempus a Deo da­ti [...] ostendit. Ante hunc annum Re­sponsum hoc ad Pupiani literas non seriptum esse satis certo colligitur, tum quod longum tem­pus intercessisse significat ex quo pupianus tam turpie de Cypriano concepisset; tum quod se quo die advenientes singulos cum voto & gau­dio [...] dicat; tum denique quod sexto E­piscopatus sui anno haec se scripsisse profitea­tur.

III. Interim Basilides in Hispania jure ac me­rito depositus, cum videret in sedem suam Sa­binum [...] Romam contendit, & Ste­phanum [...] adit, ut cum eo communi­cans [...] suo restitui posset. Unde pro more suo Illust. Cardinalis. Videas, inquit, hoc exemplo antiquissimum usum Ecclesiae ex remotissi­mis Orbis partibus [...] qui aliquid injusti a Collegis passos esse praetexerent, provocare solere ad Romanum Pontisicem, tanquam primarium Fccle­siae universalis Antissitem. Quasi vero Hispania inter partes Orbis ab urbe Roma remotisfimas numerari debear; aut antiquitas usus [...] hinc demonstrari posset, quem ne quidem post annos septuaginta obtinuisse ex quinto Canone Niceni [...] intelligitur, quemque in causa Fortunati paulo ante Cyprianus tam acriter ex­agitaverat atque reprobaverat. Basilides qui­dem per fallaciam, obreptionem, & circumven­tionem à Stephano nimis incauto atque negli­gente obtinuerat, [...] Episcopo adhuc habe­retur. Unde aliqui Episcopi Hispani deificam disciplinam negligendam putantes, cum Basi­lide & Martiale communicabant. Quamobrem Felix presbyter cum plebibus consistentibus ad Legionem & Asturicae, & Laelius Diaconus cum plebeEmeritae consistente ad Cyprianum & Syno­dum post Pascha pro more congregatam Car­thagine, literas, dant, mittuntque per Felicem & Sabinum, Episcopos loco Basilidis & Martia­lis nuper constitutos: [...] suas literas ad­junxit Felix de Caesaraugusta Episcopus. Horum literis in Synodo lectis, Cyprianus & Episcopi Africani statuunt abini ordinatiouem legiti­mam fuisse, & ratam esse debere, Basilidem in Episcopatum injuste impositum esse, neminem se cum Basilide & Martiale profanis & maculatis Sacerdotibus communicatione sacrilega misce­re debere.

IV. Circa hoc tempus Cyprianus seripsisse vi­detur Tractatum de Opere & Eleemosynis, quem Pontius post illum de Mortalitate, ante alterum de Patientia recenset. In quo quamvis generalibus tantum argumentis utatur, quae cuivis tempori apte conveniunt; attamen cir­ca sinem ea attexit quae post duas persecutiones, & in pace secundo reddita Ecclesiae scriptuni esse indicare videntur. Nam misericordiam, quam tantopere praedicat, vocat coronam pacis, sine periculo persecutionis, cum pacem priorem re­pentina persecutio secuta sit, & hanc etiam alia sequi posser. Quo sensu optime explicari vide­tur elegans illa totius operis conclusio, Si expe­ditos, si celeres, si in hoc operis agone currentes dies nos vel reditionis vel persecutionis invenerit; nus­quam Dominus [...] nostris ad praemium deerit: in pace vincentibus coronam candidam pro operi­bus dabit, in persecutione purpuream pro passione geminabit.

V. Cum Episcopi Gallicani, ac praecipue Faustinus Lugdunensis Episcopus, literis suis ad Stephanum datis in causa Martiani nihil obti­nuissent; Faustinus iterum ad Cyprianum scri­bit, ut ipse Catholicis Episcopis suppetias face­ret, & Stephanum etiam officii sui moneret. Quare Cyprianus statim ad Stephanum literas dat cura pastorali & majestate ac dignitate Ec­clesiae plenas. Hoc autem eum fecisse ait Illust. Cardinalis, quod nosset deponere Metropolitanum Episcopum juris esse principis omnium Episcoporum Romani Pontisicis. Sed Cyprianus de Metropo­litano Episcopo aut de depositione in hisce lite­ris nihil habet; de principe omnium Episcopo­rum neque hic neque alibi quicquam dixit; sed contrariam & hic & ubi (que) sententiam explicat & tuetur. Nihil aliud à Stephano in causa Marciani petit vel potius requirit, quam ut decretum à Cornelio & Cypriano factum, à Lucio confirma­tum, & ab omnibus ubique susceptum confirma­ret atque defenderet; & cum Marcianus in au­ctore schismatis Novatiano, semper retuso & re­futato, ac per totum orbem à sacordotibus Dei abstento, satis condemnatus esset, ideoque nova condemnatione non egeret, ipse ad Episcopos Gallicanos seriberet Marcianum à se abstentum esse. Quod ideo necessarium esse videbatur, quia Marcianus iple contra Episcopos Gallica­nos asserebat, se à Stephano & Cypriano non abstentum esse, dum ipse se jactaret ab eorum communione segregasse. Nihil denique à Ste­phano postulabant Episcopi Gallicani, quod non à Cypriano pariter petebant; nihil à Ste­phano postulabar Cyprianus, quod ipse praestare paratus non erat. Nostrum est, inquit, consulere & jubvenire, qui gubernandae Ecclesiae libram tene­mus: utrumque sibi non minus quam Stephano tribuit. Quapropter sacere te oportet ad [...] plenissimas literas; quod ipse sine dubio fecit, quia causam hujus rei communem allegat, quod necdum a nobis videatur abstentus, & finem etiam ad eos seribendi eundem praefert, ne Collegio no­stro insultare patiantur. Imo cum haec verba addit, Dirigantur in provinciam & ad plebem Are­late consistentem a te litera, quibus abstento Marciano alius in locum ejus substituatur, & grex Chri­sti qui in hodiernum ab illo discipatus & [...] tus contemnitur, colligatur, (quibus [...] [...] putat Illust. Cardinalis auctoritatemillam Ro­mani Pontificis tanquam omnium [...] principis cognitam esse) clare ostendit Cyprianus nihil aliud se à Stephano postulare, [...] ut illis subveniatur, qui solatium nostrae, [...] opitulationis exposcunt: hac ratione [...] subjuncta, quae sententiae Illust. Cardinalis [...] petit. Iccirco enim, frater carissime, (non Princeps, aut Pontifex maxime) [...] [...] est Sacerdotum concordiae mutuae glutino atque [...] vinculo copulatum, ut si quis ex collegio [...] baeresim facere, & gregem Christi lacerare [...] [...] tentaverit, subveniant caeteri, & quasi [...] utiles & misericordes oves dominicas in gregem [...] ligant. Haec doctrinae, quam ubique inculeat Cy­prianus, adeo consona sunt, & ex omni parte con­sentientia, & sententiis at (que) verbis slyloq, & me­thodo, zelo (que) & vigore ipsum referentia utde auctore hujus Epistolae dubitare nos non sinant. Quamobrem etiamsi vir doctissimus [...] plurima argumenta congesserit, quibus [...] [...] eam sublestae fidei, & diu post aetatem Cy­priani scriptam; esse censuit: mihi tamen [...] modo persuadet; ideoque ea quae à [...] temporum deducit argumenta ad examen [...] erit ab Annalium nostrorum instituto alienum.

VI. Primo, si Cypriani ea sit Epistola, oportet eam scriptam esse antequam inter eum & Ste­phanum orta est dissentio. Nam postquam eo­rum animi exarserant, nec Faustinus ad Cypri­anum tanquam favorabilem in Urbe patronum literas dedisset, neque Cyprianus eo modo in causa Marciani Stephanum compellasset. Hanc argumenti partem omnes admittunt, neque eam rejicere ulla cum rationis probabilitate quisquam potest. Quamobrem ulterius [...] ante eam dissensionem hanc Fpistolam scribi non potuisse, quia istud jurgium secundo statim Stephani anno ortum est; ea autem, [...] in his literis continentur, clare ostendunt [...] ejus Pontificatus anno persici ista non [...] quae Cyprianum ad scribendum [...] Nam Episcopi in Provincia constituti ad Ste­phanum de Marciano Novatiano [...] ad eundem etiam scripserat Faustinus [...] Lugdunensis, nec ab eo quicquam obtinere po­tuerant: de eadem igitur re ad Cyprianum scribit Faustinus, semel atque iterum. [...] primum Stephani annum nemo putabit [...] omnia contigisse: praesertim si simul [...] sub initio Pontisicatus Stephani pacem [...] nondum redditam fuisse. Quis enim [...] bit Episcopos Gallicanos sub ipsa [...] contra Marcianum communi [...] [...] molitos esse; aut Stephanum, post recen [...] martyrium, in eadem conditione [...] [...] citare voluisse; aut de his rebus [...] tum cogitasse, cum Valerianus in [...] Celticis legionibus versaretur, ut cum [...] no confligeret? Sine dubio pax plena a [...] Ecclesiae reddita & consirmata [...] [...] Episcopi Gallicani de rejiciendo [...] superbo & contumace haeretico [...] [Page 49] commune inierunt. Praeterea alia sunt de Mar­ciano ipso dicta, quae ostendunt Epistolam hanc sub initio Pontisicatus Stephani scribi non potu­isse. Ut cum de eo Cyprianus dieit, Jampridem jadat & pradicat quod Novatiano sludens a com­municatione se nostra segregaverit. Hoc enim tempus aliquod haud exiguum postulat; quod quam longum fuerat aliis verbis satis diserte in­dicatur. Sufficiat multos illic ex fratribus nostris, annis istis superioribus, excessisse sine pace. Anni igitur aliquot intercesserant, ex quo Marcia­nus Novatiano studens pacem fratribus dene­gaverat. At sub initio Pontisicatus Stephani nondum biennium elapsum erat, ex quo Marcia­nus Novatiano adhaerere potuit, si ab iplo isti­us Schismatis exordio in illius partes transusset. Nam ante mensem Junium anni CCLI. non­dum exortum est Novatiani Schisma; mense Maio anni CCLIII. Pontificatum iniit Stepha­nus. Superiores igitur anni, quibus tot fratres sine pace sub Marciano mortui sunt, longius pro­fecto temporis intervallum postulant. Et revera qui secundo statim Stephani anno Marcianum [...] esse concedunt, huic argumento sa­tisfacere non potuerunt. Ego largior hanc Epi­stolam non esse scriptam ante secundum Ponti­ficatus Stephani annum jam adultum: sed si­mul assero jurgium inter Stephanum & Cypria­num minime ortum esse ante tertium Stephani annum, & quidem jam affectum. Nulla igitur hujus argumenti vis est, quod in errore commu­ni sed manifesto fundatur.

VII. Secundum argumentum quod à viola­tione temporum ducitur, multo majoris est mo­menti, ac propter celebrem hac aetate contro­versiam solutione indiget solida & accurata. Volunt enim Trophimum presbyterum, à Ro­mano Episcopo Episcopum factum, & Decio & Grato Coss. Arelate missum, primum ejus Sedis Antistitem fuisse; & Trophimum hunc Are­late consistentem, ac in summa sanctitate viven­tem, non quidem sub Decio passum esse, sed cum quatuor aliis Episcopis qui cum eo simul in Gal­liam missi sunt, post acquisitos Ecclesiae populos, ac fidem Christi per omnia dilatatam, felici con­fessione migrasse. Quamobrem quis ferre potest Epistolam S. Cypria no attribui, quae tradit Mar­cianum quendam, cujus nomen in historia alibi inauditum est, Decio im perante, Arelate Anti­stitem sedisse, Novatiano Antipapae adhaeren­tem; multos ab eo Christianos ad Novatiani Schisma adductos esse: multos etiam Catholi­cos ei minime consensisse: haud paucos etiam Episcopos in eadem provincia de abstentione e­jus cum Episcopo Romano atque Carthaginien­si sollicite egisse? Certe si ea vera sint quae de Trophimo traduntur, de sinceritate hujus Epi­stolae actum est. Sed alia extat de Trophimo tra­ditio, quae eum Apostolorum aetate missum esse, & quidem Roma Arelatum testatur. Quae licet vera minime videatur; inde tamen non inepte colligitur, traditionem alteram de adventu ejus Decio & Gra to Coss. haud esse satis [...] praesertim cum unica Gregorii Turonensis au­ctoritate nitatur, quae nullo modo sussicit ad probandum, aut Trophimum tunc primum in Galliam venisse, aut nullum alium ante Decii & Grati consulatum Arelatensi Ecclesiae prae­fuisse.

VIII. Duo quidem afferuntur pro tuenda Gregorii auctoritate testimonia, primum Sul­pitii Severi, secundum Auctoris Passionis Satur­nini: sed neutrum id quod volunt praestar. Sulpitii testimonium his verbis continetur; Sub Aurelio Antonini silio persecutio quint a agitata; ac tum primum intra Gallias martyria visa, serius trans Alpes Dei religione suscepta. Et haec ego vera esse puto, cum scripta sint à viro docto & rerum Gallicarum perito, & qui professus est se habuisse Martyrum passiones, quae extabant. Credo nullas Martyrum in Gallia passiones lite­tis consignatas & evulgatas fuisse ante illam Lugdunensium, & Viennensium stragem. Puto etiam sero religionem in Gallia Christianam sulceptam esse; tempore Pothini praeter ipsum nullum, imo tempore Victoris, durante contro­versia de Paschate, praeter Irenaeum, nullum ibi Episcopum fuisse. Sed haec Marcia no nostro sub Decio & Gallo & Valeriano Episcopo Arela­te consistenti non officiunt; neque testimonio Gregorii Turonensis ullo modo favent. Nam post illam Lugdunensium cladem adeo nobilem; sub extremo Marci Antonini imperio, sub toto Commodi erga Christianos clementis, sub initio Severi, plurimi in Gallia Christiani facti sunt; adeo ut plures nationes eam religionem am­plexas esse tempore Severi Tertullianus testetur. Sub Caracalla, Alexandro, Gordiano, & Philip­pis quibus imperantibus alta pace fruebatur Ec­clesia, quis plurimos Episcopos per plures Gal­liae nationes constitutos esse negabit? Nullum igitur Arelate, tam nobili civitate, Lugdunen­sibus & Viennensibus tam propinqua, Episco­pum constitutum esse per haec tempora incredi­bile est. Trophimum nescio quem sub Decio primum sedem Episcopalem ibi fixisse nullo mo­do verisimile est: cujus vel ipsum nomen ea aeta­te de primo cujusvis civitatis Episcopo usurpa­tum fabulam olet. Testimonium igitur Sulpitii Severi, quamvis verissimum esse videatur, sen­tentiae Gregorii Turonensis de primo Episcopo sub imperio Decii Arelate constituto, sive ille Trophimus, sive quis alius fuerit, minime suflra­gatur.

IX. Secundo Auctor Passionis Saturnini, quisquis fuit, non satis firmiter probat Trophi­mum primum Arelatensem Episcopum fuisse, aut Decio & Grato Coss. illuc primo pervenisse. Nam Gregorius ipse, qui tam secure docet Six­tum Episcopum Romanae Ecclesiae, & Lauren­tium Archidiaconum & Hippolytum sub Decio passos esse, & Valentinianum & Novatianum sub eodein haereticorum principes extitisse; sa­tis etiam confuse reliqua pertexit. Hujus tem­pore septem presbyteri Episcopi ordinati in Gallias missi sunt, sicut historia passionis sancti martyris Sa­turnim denarrat. Ait enim, sub Decio & Grato Con­sulibus, sicut fideli recordatione retinetur, primum ac summum Tholosana civitas S. Saturninum [...] [...] [...] Ht ergo missi sunt, Turoni­cis Gratianus Episcopus, Arelatensibus Trophimus Episcopus, Narbonae Paulus Episcopus, Tholosae Sa­turninus [Page 50] Episcopus Parisianis Dionysius Episcopus, Arvernis Astremonius Episcopus, Lemovicinis Martialis est destinatus Episcopus. Septem qui­dem Episcopos sub Decio in Galliam missos tra­dit hic Gregorius, & citat historiam passionis S. Saturnini. Sed verba quae citat ad Saturni­num solum pertinent, quae adhuc etiam in ejus Passione reperiuntur. Reliqua vero, Hi ergo missi sunt, & quae sequuntur, non sunt verba Passionis, sed ipsius Gregorii; qui hanc Epo­cham Saturnini inde nactus, reliquorum sex E­piscoporum tempora, quorum certa initia ig­noravit, ad eam referenda esse duxit. Neque si Auctor Passionis reliqua etiam addidisset, satis firma esset ejus auctoritas de primis tot Sedium Episcopalium initiis, qui quae habet de suo Sa­turnino ita tantum narrat, Sicut fideli recorda­tione retinebatur. Quamobrem sive Gregorius Turonensis ad Epocham Saturnini reliquorum sex Episcoporum tempora retulerit, quod ma­xime probabile est; sive Auctor [...] & [...] & temporis incerti vir, ipse ad [...] [...] historiam obiter adjunxerit, neuter [...] [...] probandum tot Sedium Gallicarum primos An­tistites uno anno missos & receptos esse; [...] cum per se sit minus credibile, tum vero ex [...] quo ordinati esse dicuntur, & loco a [...] missi esse putantur, omnem fidem amittere [...] Cum enim Decius ipse persecutiom ex­ercendae severissime Romae incumberet, cum Romanae urbis Pontifex Fabianus statim [...] sit, cum presbyteri sedem Romanam per anm spatium & amplius supplere per novi Episcopi electionem ausi non sint, ut eo ipso tempore septem Presbyteri ordinationem Epiicopalem Romae acciperent, & in Gallias fervente [...] mitterentur, & nulla tam praeclarae actionis vel à presbyteris Romanis, vel ab [...] mentio fieret, quis credet?

Valeriano III. & Gallieno II. COSS.

A. D. CCLV.

Period. Jul. 4968.

PRO his Consulibus, immutato omnium Fastorum ordine, ponit Cointeus Maxi­mum II. & Glabrionem. Quae ratio virum doctum moverit ut id faceret nescio; nisi forte Cuspinianum secutus sit, qui nec Libellum de [...] Urbi, nec Cassiodorum recte in­tellexit Cassiodorus in primo ordinario Va­leriani Consulatu notam iterati officii omisit, unde Valeriani & Gallieni consulatus pari semper numero apud eum, & Victorium de­currunt, contra omnes accuratiores Fastos & nummorum inscriptiones. Quod cum non a­nimadverteret Cuspinianus, Libellum de Prae­fectis Urbi à secundo Gallieni Consulatu ince­pisse putavit, cum Libellus ille manifesto à primo ejus Consulatu exordium sumat, qui cum secun­do Valeriani idem erat. Deinde observandum esse ait eum Libellum Consules variasse, quod Valerianum III. & Gallienum II. ante Maxi­mum & Glabrionem collocaverit: quod etiam falsum est. Nam etiam Cassiodorus Maximum & Glabrionem Coss. post secundum Gallieni Consulatum posuit. Nulla [...] hic Consulum variatio. Rursus cum idem Libellus Maximo & Glabrioni sub ungit Valerianum IV. & Gal­lienum III. Cuspinianus notat eum Consulatum hic non poni; quod pariter falsum est. Nam tertius Gallieni Consulatus hic, tum in Libello tum apud Cassiodorum, ponitur. Optimus igi­tur Libellus de Praefectis Urbi, prima quatuor Coss. paria recto ordine sic collocavit.

Valeriano II. & Gallieno, Lollianus Praefectus Urbi.

Valeriano III. & Gallieno II. Valerius Maximus P. V.

Maximo & Glabrione. Nummius Albinus P. V.

Valeriano IV. & Gallieno III. Junius Donatus P. V.

Quae omnia non tantum optimoCoss. Fragmen­to, & Fastis Idatianis, sed & numismatum in­scriptionibus confirmantur. Certe Maximus & Glabrio ante Valerianum III. & Gallienum II. Consules esse non potuerunt. Nam Valeriano in nummis constanter Tribunitia potestas cum Consulatu secundo, & Tribunitia potestas II. cum Consulatu tirtio conjungitur. Tertius igi­tur ejus Consulatus immediate secundum secu­tus est. Similiter de Gallieno dictur, TR. P. Cos. & TR. P. II. Coss. II. Ergo ejus Consulatus secundus primum immediate, nullo ordinario Consule interveniente, secutus est. Praeterea Va­lerius Maximus anno post Consulatum Valeria­ni II. & Gallieni non Consul, sed Praefectus Urbi fuit, ut ex ipso Libello de Praefectis constat. Si Cointeus Prosperi Chronicon sequurus est, secun­dum Consulatum, quem Valerianus & Gallienus [...] inierunt, in eo nunc omissum esse non ob­servavit.

II. Hoc anno novaeindies de Baptismo inter Afros ortae sunt controversiae, & in [...] S. Cypriani à multis petebatur. Ut ante Fidus de infantibus recens natis quaesiverat, an omni­no baptizari possent; ita Magnus quidam de Clinicis quaerit, an qui in insirmitate & languore gratiam Dei consequuntur, habendi sint legitimi Christiani, eo quod aqua salutari non loti sint sed perfusi. Quod argumentum sic expressit S. Au­gustinus de Baptismo lib. 6. cap. 7. [...] [...] quam scripsit ad Alagnum, cum de baptismo tincto­rum & perfusorum quaereretur, utrum aliquid inter­esset.. Rursum ut Antomanus ante quaesiverat, quam haeresin Novatianus intioduxit, ita nunc Magnus quaerit, an inter ceteros haereticos eos quoque, qui à Novatiano venerunt, baptizari o­porteret. Et haec videtur de hoc negotio primo scripta à Cypriano Epistola, ut à Baronio obser­vatum est: non tantum quod nulla in ea men­tio habeatur de scriptis ante literis ad diversos Episcopos, aut de Conciliis in Africa ea causa collectis, quorum necessaria citatio videri pote­rat: sed etiam quia Cyprianus ipse ex sua tantum sententia tum de Clinicis, tum de Novatiano­rum baptismo se rescripsisse significat, quantum fidei, inquit, nostrae capacitas, & scripturarum divi­narum sanctitas ac veritas [...]: & rursus, Restritsi quantum parva nostra mediocritas valuit, & ostendi quid nos quantum in nobis est sentiamus. Est quidem locus unicus, sed non recte intelle­ctus, ex quo viri docti collegerunt hanc Episto­lam, post ceteras ejusdem argumenti, scriptam esse: ait enim. Illud mirandum est, imo indig­nandum potius & dolendum, Christianos Antichristis assistere, & praevaricatores fidei atque Ecclesiae intra ipsa septa Ecclesiae contra Ecclesiam stare. Illa enim verba, intra ipsa septa Ecclesiae tanquam de Stephano dicta interpretatur Pamehus, cum de iisChristiauis loquatur, qui in Africa baptismo Novatianorum minime resistebant: de quibus etiam conquestus est in Epistola ad Quintum, quae, antequam Stephanus huic controversiae se immiscuerat, data est. Nescio etenim qua prae­sumtione ducuntur quidam ut putent eos qui apud haereticos [...] sunt, quando ad nos venerint bapti­zari non oportere. Pejus adhuc illa verba, Christi­anos Antichrislis assistere interpretatur Rigaltius, dum reddere putat Cyprianum Stephano voces suas; Oblique, inquit, Antichristum vocat, a quo pseudo-christus fuerat nuncupatus & pseudo-aposto­lus, ut videre est sub finem Epistolae Firmiliani. Nam Cyprianus hoc loco de Stephano non co­gitavit: Novatianos Antichristos vocavit, quo nomine omnes haereticos & schismaticos semper de industria appellat. Ut igitur in hac Epistola postea loquitur, Nisi si justum quibusdam videtur, ut illi qui extra Ecclesiam apud adversarios & An­tichristos profana aqua polluuntur, baptizari [...]; ita in Epistola proxima ad Januarium & Episcopos Numidas, cum nondum Stephanus suam sententiam protulisset, probat ex S. Joan­ne [Page 52] schismatico; omnes adversarios Domini & Antichristos esse, & considerandum esse docet, an qui adversarii sunt Domini, & appellati sunt Antichristi, possint dare gratiam Christi, atque ita semper postea loquitur. Quod ideo observan­dum duxi, ne quis putet Cyprianum adeo fer­quenter Stephanum perstringere, etiam ubi nul­la eum objurgandi occasio se obtulit.

III. Praeterea illud etiam fine animadversione praeteriri non debet, quod docet Baronius: nimi­rum Cyprianum, quia Novatianus Catholicos ad se venientes ut immundos denuo baptizavit, pro­vocatum ad aemulationem idem de Novatianis sta­tuisse. Non enim licet de tam candido pectore tam male suspicari, aut existimare tam sanctum Antistitem tali stimulo ad sententiam suam fe­rendam incitatum fuisse. Illud potius observan­dum fuit, nihil illum post [...] ortam contro­versiam de Novatianis aut hic, aut alibi scrip­sisse, nisi quod semper verum esse putavit, quod­que ab ipsa hujus schismatis origine diserte scripserat. Sic enim mentem suam ante trien­nium in libello de Unitate clare expresserat. Quando aliud baptisma praeter unum esse non possit, baptizare se posse opinantur. Vitae fonte deserto, vitalis & salutaris aquae gratiam pollicentur. Non abluuntur illis homines, sed potius sordidantur: nec purgantur dilicta, sed imo cumulantur. Non Deo nativitas illa, sed diabolo filios generat. Hac ille primum doctrina imbutus fuit, hanc à praedecessore Agrippino, hanc à Magistro suo Tertulliano, qui & Catholicus & Montanista eandem docuit, hauserat. Insignis ejus locus in libro de Pudicitia, Cui enim dubium est haereticum institutione deceptum, cognito postmodum casu & pae­nitentia expiato, & veniam consequi & in Ecclesiam redigi? Vnde & apud nos, ut ethnico par, imo & su­pra ethnicum, haereticus etiam per baptisma verita­tis utroque homine purgatus admittitur. Quare Cyprianus Agrippini successor, Tertulliani ad­mirator, Scripturarum de unitate & privilegiis Sanctae Ecclesiae, & de odio omnium haereseon as­siduus scrutator, illis praesidiis satis munitum se putans in hanc arenam descendit. Novatianum simiarum more, quae cum homines non sint, ho­mines tamen imitantur, Ecclesiae catholicae au­toritatem sibi & veritatem vindicare dixit. Et cum Novatiani gesta à Jubaiano ipsi objiceren­tur, sic illi libere postea respondit. Nec nos movet, Frater carissime, quodin literis tuis complexus es, Novatianenses rebaptizare eos, quos a nobis [...] quando ad nos omnino non pertineat, quid bostes Ecclesiae saciunt, dummode tentamus ipsi po­testatis nostrae bonorem, & rationis ac veritatis fir­mitatem. Quare Cyprianus non provocatus ad amulationem, sed suae sententiae firmiter adhae­rens, scripsit ad Magnum eos qui à Novatiano ad Ecclesiam venerunt, legitimo & Ecclesiastico baptismo tingendos esse, Epist. LXIX. Hunc erro­rem Baronii non tantum sequutus est sed etiam auxit nuper Schelstratius, qui controversiam de baptismo haereticorum hoc tempore exagitatam esse putavit, eoquod Catholici videbant Nova­tianos rebaptizare omnes ad sese venientes, idque ex [...] Epistola & Synodo Iconien­si dedueere conatur, quae res diu ante Novatiani schisma gestas respiciunt, ut postea [...] [...]

IV. Cum jam Cyprianus [...] [...] de Schismaticis tam aperte [...] [...] adeo Novatianos feriebat, ut [...] [...] Ecclesiam venientes sine [...] [...] nollent; res tota in dubium vocatur, [...] [...] tumque est, An Haereticorum non [...] [...] Schismaticorum Baptisma ratum haben [...] [...]. Et quidem haec controversia primum [...] publice ventilata est; ubi [...] simul convenientes & quid statu [...] facerent incerti, Cyprianum & Episcop [...] provinciae per literas suas consu'unt, [...] non extant. Quare suam sententiam [...] & Collegae in Concilio [...] [...] Collegas quosdam, ut loquitur [...] [...]. Erat autem Concilium plur morum [...] [...], cum compresbyteris [...] aderant, ut ipse loquitur Cyprianus Epistola ad [...] In hoc Concilio Patres censuerunt, [...] foris baptizari extra Ecclesiam posse; [...] [...] & pravitate venientibus per omnia [...] [...] sacramenta unitatem & fidei veritatem dari [...] quia neque apud haereticos, neque apud [...] aut baptismum, aut chrisma, aut [...] fieri potuisse putabant, ut ex [...] [...] Epistola constat, quae est ordine LXX.

V. Tempus hujus Concilii [...] de Baptismo primi cum merito indagandum sit, hoc ipso anno CCLV. illud [...] [...] omnino statuo contra virorum [...] [...] Nam cum Pamelius idem [...] asseruisset, Baronius aliique ad annum [...] dejecerunt. Et Cointeus, qui se certam hu­jus Concilii Epocham invenisse putat, celebra­tum esse statuit anno sequenti in autumno: & rationem hanc reddit, quod Acta [...] Cypria­nus ad Firmilianum statim scripsit, & Firmilia­nus nulla mora responsionem fecit hieme jam imminente. Sed, licet verum sit anno [...] hieme imminente, respondisse Firmilianum, [...] tamen inde sequitur, primum hoc Concilium ejusdem anni autumno celebratum fuisse. Ap­paret enim ex responsione Firmiliani [...] ad eum Cyprianum post Concilium [...] post Stephani literas acceptas, post [...] ad [...] & Pompeium datas, quas omnes [...] Rogatianum misit, quasque Firmilianu in [...] Epistola semper respexit. Ego sane [...] me­liori jure, quia Firmilianus sequenti anno, imm­nente hieme, ad Cyprianum scripsit, ideo coa­cludo primum hoc Concilium sub hujus anman­tumno celebratum esse. Pessime enim [...] hactenus conjecerunt quinque Synodes de Bap­tismo haereticorum in unum annum, & intra octo menses ejusdem anni concluserunt, Cartha­giniensestres, Orientales duas. Quarum [...] diu ante habitae sunt; tres autem [...] intra tam breve tempus compingr [...] ut literae utrinque datae inter [...] & ultimam aperte ostendunt.

VI. Quamvis haec de Baptismo [...] ab Episcopis provinciae Africae in [...] [...] ut diximus, decreta fuerant, a [...] tamen Africae Episcopis consensum [...] obtinuerunt. Qui duobus [...] [...] [Page 53] uno baptismo, & de veteri consuetudine, ducti, potius statuebant, eos qui apud haereticos tincti sunt, quando ad Ecclesiam venerint, baptizari non oportere. Unde Lucianus presbyter retulit ad Cyprianum, Quintum in Mauritania Episco­pum desiderasse, ut illi signisicaret quid de ea re sentiret. Quare Cyprianus circa hujus anni fi­nem scribit ad Quintum Epistolam LXXI qua duobus illis argumentis secundum suam sententiam respondet, simulque literarum, quae à Concilio ad Episcopos Numidas datae ruerant, exemplar transmisit, ut illae non tantum Quin­to, sed & reliquis Mauritaniae Episcopis inno­tescerent.

Maximo & Glabrione COSS.

A. D. CCLVI.

Period. Jul. 4969.

SCyprianus, cum videret nonnullos etiam Episcopos, nec nuperi Concilii, nec vetusti­oris sub Agrippino praedecessore Synodi de­creto motos, sed veteri quadam consuetudine, quae ante Agrippinum obtinuerat, potius ductos docere, homines ab haereticis venientes non baptismo Ecclesiastico, sed sola manuum imposi­tione recipiendos essc; ad mala futura, quae ex ea sententiae & praxeos diversitate oriri potue­runt avertenda, scribit Libellum de Bono Pa­tientiae, (generalibus fere argumentis usus, & prae­sentem controversiam parcissime perstringens, ne nimis acerbus aut molestus Collegis suis vide­retur) eamque ad Jubaianum postea pro mutua dilectione transmisit. Quinetiam propter ean­dem rationem necesse tunc habuit cogere, & ce­lebrare Concilium de hoc negotio secundum, cui praesentes statim erant LXXI. Episcopi, non tan­tum ex provincia Africae, sed & ex Numidia, ubi controversia maxime fervebat, quae nuperi Concilii ex solis Africae Proconsularis Episcopis conflati auctoritate sopiri non potuit. Hoc au­tem ante hujus anni Pascha factum esse arbitror, quoniam non tam ex consuetudine, quam ex necessitate Synodus coacta esse dicitur. In hoc Concilio Carthaginiensi de baptismate secundo, praeter alia multa prolata atque transacta, duo praecipue constituta sunt: primo confirmata est sententia prioris Concilii de vero & Ecclesiastico hominum ab haeresi venientium baptismate; secundo additum est aliud etiam Decretum, quod Clerici, sive in Ecclesia Catholica prius or­dinati, five apud haereticos à Pseudo-episcopis profana ordinatione promoti, ab haeresi rever­tentes, ad laicam tantum commumonem ad­mitti deberent. Ceterum Cyprianus & Collegae in Concilio de his Stephanum Romae Episcopum per literas suas Synodicas, pro honore communi & pro simplici dilectione, certiorem faciunt; transmissis etiam Cypriani literis ad Quintum, ipsis (que) Synodicis in priori Concilio ad Episcopos Numidiae scriptis: idque fecerunt credentes e­tiam Stephano pro religionis suae & fidei veritate placitura, quae ipsis & religiosa pariter & vera vi­debantur. Atque haec est Epistola LXXII.

II. Jubaianus autem frater scribit ad Cy­prianum de hac controversia literas, quae non extant: & cum iis simul mittit exemplum Epi­stolae contra sententiam Cypriani seriptae, quae pariter periit. Quam quidem Epistolam incer­ti Auctoris, putavit Pamelius ex argumenti simi­litudine cam omnino fuisse quam scripsit Ste­phanus ad ipsum Cyprianum: eandemque pri­us ad Jubaiani, quam ad Cypriani manus per­venisse autumat. Quae sane inanis est conjectu­ra. Nondum enim accepisse à Stephano Epi­stolam aut Cyprianum, aut alium in Africa quenquam liquido apparet. Quippe vel ipso Synodi tempore vel statim post, ad Cypri­anum scripsit Jubaianus, ut ex verbis Cypri­ani colligi potest. (Et nunc quoque, cum in unum convenissemus tam provinciae Africae quam Numidiae Episcopi) & ante literas à Jubaiano da­tas, ut exarata sit illa Epistola necesse est, cujus exemplum ab illo mittebatur. Stephanus autem sua non scripsit, antequam literas hujus Concilii secundi Synodicas Romam allatas accepisset. Sed neque Firmilianus, ea omnia ad quae re­spondet in Epistola Stephani contenta fuisse in­nuit, sed potius contrarium, cum ait, Et quoniam Stephanus & qui illi consentiunt, contendunt, ac rursus: Nunquid & hoc Stephanus & qui illi consen­tiunt, comprobant? &c. Quippe Firmilianus respon­dit ad literas Stephani, & aliorum etiam, qui Ste­phano consentiebant, illius praecipue incerti au­ctoris, cujus Epistolae exemplum miserat Jubaia­nus: ac proinde diversa ca fuit ab Epistola Ste­phani, sed ejusdem argumenti. Praeterea Jubai­ani & Stephani argumenta prorsus dissona, & in­ter se contraria sunt; ille enim urgebat haereticos & schismaticos sine baptismo in Ecclesiam reci­piendos, quia Novatienses rebaptizabant eos quos a Catholicis sollicitabant; hic autem aliter dispu­tabat, Catholici non debent ab haeresi reversos baptizare, quia haeretici Catholicos ad se venien­tes non baptizabant, sed communicabant tantum. Utcunque sit, Cyprianus Jubaiano plene respon­det, & ad argumenta Epistolae incerti auctoris solutiones suas adhibet, Epistola LXXIII. Et Ju­baianus statim aliis literis, quae nune nor extant, sed in proximo Concilio recitabantur, sibi satis­factum esse docuit, Cyprianoque gratias egit.

III. Mox etiam Stephanus scribit ad Cypria­num Epistolam, quae non extat, sed statim periit, ejusque paucissima fragmenta, in literis Cypria­ni ad Pompeium fratrem, nec alibi supersunt. In ea autem sententiam Concilii Carthaginien­sis rejicit & condemuat; ipsumque Cyprianum [Page 54] & reliquos Africanos Episcopos qui in eo Con­cilio consenserant abstinendos docet; & suam sententiam profert, qua a quacunque haeresi venientes baptizari in Ecclesia vetat, Ita tan­dem erant duarum eminentissimarum Ecclesiarum, Romanae scilicet & Carthaginiensis, Episcopi duo, Stephanus & Cyprianus, ambo in unitate Catholica constituti: quorum Stephanus baptismum Christi, in nullo iter andum esse censebat, & hoc facientibus graviter succensebat: Cyprianus autem in haeresivel schismate baptizatos, tanquam non habentes baptis­mum Christi, baptizandos in Ecclesia Catholica existi­mabat, ut loquitur S. Augustinus cap. 14. contra Petilianum. Quibus verbis status controversiae, ut tunc se habuit, accurate depingitur. Vera enim utrius (que) sententia universali propositione constabat; si Stephanum spectes, Omnes ab hae­reticis quibuscunque baptizati, reversi ab hae­resi, in Ecclesia recipi debent sine legitimo bap­tismo: si Cyprianum spectes, Nullus in aliqua haeresi aut schismate primo baptizatus, ab hae­resi aut schismate reversus, sine baptismo legiti­mo recipi debet. Quae quidem propositiones non sunt proprie contradictoriae, ut unam vel alteram veram esse necesse sit: sed sunt ita comparatae, ut utraque falsa esse posset, & ea tantummodo vera, quae neutri consentiret, sed potius doceret, Neque omnes à qualibet haeresi venientes, neque nullum sine baptismo Eccle­siastico recipiendum esse, ut posteriores Ec­clesiae Patres, omni calore deposito, & utriusque sententia ad examen sedate revocata atque per­pensa statuerunt. Stephanus tamen non tantum sententiam suam adversus Cyprianum & Syno­dum Africanam etiam iteratam protulit, sed & ipsum & Episcopos contraria sentientes abstinen­dos esse putavit, ut tum Cyprianus, tum Augusti­nus disertis verbis testantur. Qui sane erat ty­rannicus ille terror, de quo Cyprianus in Conci­lio tertio sic conquestus est: Neque enim quis­quam nostrum Episcopum se esse Episcoporum con­stituit aut tyr annico terrore ad obsequendi necessi­tatem Collegas suos adigit.

IV. Cum jam responsum Stephani ad manus Cypriani pervenisse notum est, Pompeius, Sa­bratensis, ut videtur, ex Tripoli Episcopus, qui sequenti Concilio per Natalem Oeensem absens consensit, à Cypriano petit ut ea quae Stephanus rescripserat ad notitiam suam perferantur. Quapropter Cyprianus, qui aliarum Epistola­rum ad eum exempla transmiserat, hujus etiam Rescripti exemplum Pompeio misit: ac ne eo moveretur, literis suis ad Stephani argumenta respondit; multa quidem praeteriens vel ut su­perba, vel ad rem non pertinentia, vel sibi ipsi contraria, illis tantum insistens, quae aut à tra­ditione, aut à praxi haereticorum, aut à valore eorum baptismi & majestate nominis Jesu Chri­sti ducta sunt. Oportuisset sane, inquit Baronius, Cyprianum integramillam Stephani Epistolam re­citasse, in his ad Pompeium scilicet literis; qua­si haud recte fecerit quicquam omittendo, cum ipsius Epistolae exemplum eodem tempore, & non malto post ad Firmilianum transmiserit. Utinam quidem ipsam integram recitasset, eo enim pacto adhuc superfuisset, & nobis illum Romae Episcopum suis coloribus [...] Sed non est Cypriano imputandum quod [...] Epistola integra non extet; [...] [...] potius quaerenda cur ea [...] [...] non est, & ostendenda fuit [...] [...] digna. Mihi certe hae [...] ver [...] [...], quod Cypriani nomen [...] [...] ea tempestate & postea, [...] [...] quod ipsis etiam Romanis [...] [...] [...] Stephani severitas, ut de [...] [...] Dionysius Alexandrinus in literis [...] [...] Stephani successorem [...] [...] [...] persecutio subsecuta Cyprianum [...] [...] clariorem, non tantum in Africa sed & Romz reddidit: quod denique unio [...] & [...] sub ea pressura valde [...] tuit, quam Stephanus sua severitate [...] Unde ipsi Romani, non minus quam alii, [...] Episcopi Epistolas intercidere & Perire [...] sunt.

V. Caeterum Stephanus scribit [...] ad Ori­entales, quos eandem cum [...] & Cypri­ano sententiam amplexos fuisse [...] [...] excommunicandos fore pariter [...] Hanc Epistolam perstringit Dionysius [...] literis postea ad Xystum datis, in [...] de Ste­phano agens haec habet, Anse [...] literes scripserat de Heleno & Firmiliano [...] [...] neque cum illis communionem [...] [...] verbis significat Stephanum Afrisidem [...] esse. Veruntamen Baronius haec omma invertit, & jurgium Stephani primo loco propo­nit cum Orientalibus, ejus (que) iram contra eos [...] praecipue Firmilianum summopere exaggerat, ut eum multo mitiorem erga Cyprianum [...] possit. Quapropter primo [...] [...] fluctus motos esse in Oriente docet, & quod tunc temporis celebratum fuit Iconiense Concilium, Stephanum Papam omnes Patres illius Concilli communione privasse tradit. Quinetiam Ori­entales Episcopos, Apostolicae Sedis commumo­ne privatos, legatos Episcopos ad Stephanum Romam misisse vult, reddituros rationem de [...] quae in Synodo à Collegis Episcopis gesta [...] Hos etiam Legatos ab Orientalibus [...] missos à Stephano nec auditos, nec recepto, esse, & Firmilianum quod communione Apostolica in­terceptus esset, stomachatum vehementer postea ad Cyprianum scripsisse. Post haec autem, [...] [...] in controversiam ubique deducta, [...] Africana nutavit. Sed haec omnia de primo cum Orientalibus jurgio ipsi historiae a Cy­priano, Firmiliano & Dionysio Alexandrino proditae aperte repugnant: earum [...] [...] proprie est historia, quibus rebus gerendis [...] is qui narret, ut optime olim notavit [...] Flaccus.

VI. Eusebius qui Diony sii scripta [...] legerat, in hunc modum narrationem [...] lib. 7. cap. 3. ut eum doctissimus [...] ex MSS. recte restituit. [...] [...] omnium ea tempestate Cyprianus [...] piscopus, haereticos non nisi per baptismum [...] prius purgatos admittendos esse [...]. In Africa [Page 55] igitur primum haec sub Pontificatu Stephani or­ta est controversia: & à Cypria no pro baptismo haereticorum sententia primum ea tempestate lata est, quae Stephanum commovit. Haec ex no­stra versione plana sunt, quod viri docti hacte­nus non viderunt. Nam Gerardus Joannes Vossius, ex his verbis colligebat Eusebium decep­tum esse, cum diceret Cyprianum primum re­baptizandos putasse, qui ab haereticis venirent, scilicet quia ante eum Agrippinus idem putavit. Sed Eusebius minime culpandus fuit; loquitur enim de Pontificatu Stephani, & controversia sub eo mota, & eorum, qui tunc temporis exti­tere, primum Cyprianum id docuisse tradit, quod verissimum est. Hunc secutus est in Anno­tationibus ad hunc locum Henricus Valesius, & pluribus frustra probat Cyprianum hujus senten­tiae primum auctorem non fuisse. Ipse enim illa verba, [...] male vertit, Primus omnium Cyprianus, quitunc temporis Carthaginiensem regebat Ecclesiam, dum non perciperet quo illud [...] referri de­buit. Certe [...] aliud Graece non so­nat, quam primus eorum qui tunc temporis exti­tere vel floruere, & hoc [...] respondet [...] in priori sententia. Neque vero Inconiense Con­cilium ad tempora Stephani pertinebat, aut con­troversiae sub ejus Pontificatu ortae, de qua nunc agimus, intercedebat: non certe magis quam Concilium Carthaginiense sub Agrippino. Ad illud enim provocat pro sua sententia Firmilia­nus eodem modo, quo ad hoc recurrit Cypria­nus, Quod totum nos jampridem in Iconio, qui phrygiae locus est, collecti in unum, convenientibus ex Galatia & Cilicia & ceter is proximis regioni­bus confirmavimus tenendum contra baereticos firmi­ter & vindicandum, cum a quibusdam de ista re dubitaretur. Nempe jampridem, hoc est diu ante Pontificatum Stephani & Novatiani schisma, simile Decretum in Concilio Iconiensi factum fuerat, ex occasione simili, cum a quibusdam de ista re dubitaretur, propter Montanistas, qui uti Novatiani, primum schismatici tantum videban­tur. Ita Firmilianus postea, Plane quoniam quidam de eorum baptismate dubitabant, qui etsi novas prophetias recipiunt, eosdem tamen Patrem & Fi­lium nosse nobiscum videntur: plurimi simul conve­nientes in Iconio diligentissime tractavimus, & con­firmavimus repudiandum esse omue omnino baptis­ma, quod sit extra Ecclesiam constitutum. Nun­quam dubitabant Asiatici, quin haereticorum, qui verum Patrem & verum Filium in Symbolo descriptos non agnoscebant, baptisma nullum esset: de Montanistis tantum modo dubitatum est memoria Firmiliani qui Patrem & Filium agno­scere videbantur, sed quod novas prophetias ad­mitterent, ab Ecclesia exclusi sunt. Haec obser­vatio de tempore Iconiensis Concilii à Dionysio Alexandrino egregie confirmatur, Epistola ad Philemonem Romanae Ecclesiae presbyterum post mortem Stephani data, apud Eusebium lib. 7. cap. 3. [...] Illud praterea didici non ab Afris solis nuper hoc in­vectum esse, sed & multo antea superiorum Episco­porum temporibus in Ecclesiis populosissimis & in Conciliis fratrum apud Iconium & Synnada & apud multos idem sancitum fuisse, vel in Synnadensi Sy­nodo, vel aliqua ante Iconiensem, in earum certe aliqua quas maximas Episcoporum Synodos ap­pellat Dionysius. Cum haec de antiquitate tum Iconiensis tum Synnadensis Concilii tam clara sint, verisimile mihi videtur, institutos esse in Asia duos Canones (qui inter Apostolicos nume­rantur XLV. XLVI.) Occidentalibus tunc tem­poris prorsus ignotos. Canon Apostolicus XLV. [...] Dionysio Exiguo Interpre­te, Episcopum aut presbyterum haereticorum sus­cipientem baptisma damnari praecipimus. Quae enim conventio Christi ad Belial? aut quae pars fidelis cum infideli? Canon XLVI. [...] Episcopus vel presbyter eum qui vere habet baptismum, si de integro baptizaverit, vel si eum, qui ab impiis pol­lutus est, non baptizaverit, deponatur. Haec procul­dubio in Ecclesiis Asiaticis de baptismo haereti­corum ante Concilium Inconiense decreta sunt; in hoc autem Concilio propter Montanistas, qui schismatici fuere, & ab Ecclesia propter novas prophetias ejecti, repudiatum est omne omnino baptisma, quod sit extra Ecclesiam constitutum. Minime igitur audiendus est Illust. Cardinalis, qui ut majorem Sedi Romanae auctoritatem con­ciliaret, contra omnem historiae fidem, Stepha­num omnes Iconiensis Concilii Patres, commu­nione privasse tradit.

VII. Quod etiam de Legatis Episcopis ab O­rientalibus Romam missis tradit Baronius pari­ter erroneum est. Firmilianus enim, quem pro se adducit, clare docet non ab Orientalibus, sed ab Afris eos Legatos missos esse. Quid enim, in­quit, humilius aut lenius, quam cum tot Episcopis per totum mundum dissensisse, pacem cum singulis vario discordiae genere rumpentem, modo cum Orien­talibus, quod nec vos latere confidimus, modo vo­biscum qui in meridie estis? a quibus Legatos Epi­scopos patienter satis & leniter suscepit ut eos nec ad sermonem saltem colloquii communis admitte­ret. Quid enim ex illorum verborum serie ex­ploratius esse potest, quam Legatos eos Episco­pali honore conspicuos, non ab Orientalibus, sed ab iis qui in meridie erant, hoc est, Afris mis­sos fuisse? Neque aliter illa Firmiliani verba intelligenda esse sentio, Nisi quod nos gratiam referre stephano in isto possumus, quod per illius in­humanitatem nunc effectum sit, ut fidei & sapientiae vestrae experimentum caperemus. Illa enim inbu­manitas nihil aliud erat quam Legatorum re­jectio, per quam nec confabulatio jam posset esse aut sermo communis. Sed Cardinalis haec com­mentus est, ut ostenderet quanta in Petri suc­cessore esset auctoritas, cum ad eum tot Episco­pi Apostolicae Sedis communione privati, Lega­tos confestim Episcopos ad eum miserint, ratio­nem actus sui reddituros. Verumenimvero nec Orientales nec Afri post minas Stephani accep­tas ullam illi actus sui rationem reddere volu­isse [Page 56] noscuntur. Et illi Legati ante minas Ponti­ficis Romani missi sunt a Synodo Carthaginiensi secunda: & postquam reversi sunt, & literae Stephani acceptae: neque legationem instituit, neque ad Stephanum scripsit, aut se suosque ex­cusavit Cyprianus: sed e contrario literis ad Pompeium datis Stephanum graviter increpuit, & mox Synodum multo celebriorem convoca­vit, in qua professus est habere omnem Episcopum pro licentia libertatis & potestatis suae arbitrium proprium, tamque judicari ab alio non posse, quam nec ipse potest alium judicare. Haec non sunt verba Episcopi irato Pontifici Romano actus sui ratio­nem reddituri.

VIII. Quid quod Baronius mira licentia mentitum esse Firmilianum affirmat? quod alia nulla ratione tueri potuit, quam ea, qua credi vult Stephanum primo Orientalibus, dein postea Afris iratuni fuisse. Firmilianum ait tradidisse Cyprianum à Stephano nominatum esse pseudo­christum & pseudo-prophetam operariumque dolosum. Hoc autem patentis mendacii argue­re conatur: primo quia Cyprianus de his ne levi­ter quidem conquestus est. Certe; sed Cypria­nus de his tantum queri potuit, quae ipse tunc aut viderat aut audiverat, cum de Stephano scriberet. Haec autem quae Firmilianus prodidit, scripta sunt ad Orientales Episcopos; nec ea no­vit Cyprianus antequam à Firmiliano accepit, post cujus literas acceptas ipse de Stephano nihil scripsit. Unde etiam argumentum, quod ab Augustino petit, qui cuncta, quae eodem tempo­re contigerunt ab eodem scripta exacte pervi­dit, pariter concidit. Non erat certe Firmilia­nus in hunc modum tractandus, qui pluribus quam viginti ante hanc controversiam sub Ste­phano ortam Caesareae in Cappodocia Episcopus [...] teste Eusebio; quem inter [...] numeravit Dionysius Alexandrinus; qui Nicephoro dicitur [...] qui, ipso Baronio teste, & doctrina & sanctitudine morum nulli propemodum illorum temporum videbatur esse secundus.

IX. Posthac Cyprianus etiam, ut minas Ste­phani evitaret, majus & frequentius Concilium convocandum duxit, ex omnibus provinciis cum Africae, tum Numidiae, atque Mauritaniae, in quo Episcopi comparebant minimum octo­ginta septem. In quo tres literae primum lectae sunt, Jubaiani ad Cyprianum, Cypriani ad Jubaianum, & Jubaiani rursus ad Cyprianum. Lecta est etiam Epistola Cypriani ad Stepha­num quod quidem ipse omisit, sed Crescens a Cirta Episcopus notavit. Quibus lectis, Epi­scopi omnes sigillatim, praesentibus presbyteris & diaconis, maximaque parte plebis, de baptis­mo haereticorum suam sententiam dixerunt, om­nesque, verbis licet diversis, sententiam Cypriani unanimiter confirmarunt. Quae sententia in tan­ta Synodo dicta licet vera non sit, & à S. Augusti­no postea propter Donatistas refutata: insigne tamen hoc est venerandae antiquitatis monu­mentum. De tempore hujus Concilii dubitan­dum non est: celebratum enim est Calendis Septembribus ut ex ipso patet, & quidem hoc anno. Cointeus non ante annum sequentem ce­bratum esse tertium hoc Concilium [...] cum tamen hoc anno recte observet Firmilianum [...] Cyprianum literas dedisse. Putat enim [...] post primum Concilium missum fuisse Rogatianum cum literis ad Firmilianum. Quae [...] om­nibus hisce Cypriani Epistolis [...] Nam statim post primum Concilium, nondum [...] Cyprianus ad Stephanum de baptismo [...], nedum Stephanus ad [...] [...] minus Jubaianus, quorum tamen [...] literae ad Firmilianum missae sunt, ut [...] responso patet. Quinetiam ante [...] [...] mortuus est Stephanus, & [...] [...] creatus est Xystus, qui anno post [...] proximo passus est, ut haec ad cum annum [...] non possint.

X. Cum S. Cyprianus pro certo haberet Ste­phanum, etiam ad Orientales Episcopus de [...] controversia scripsisse, dedit ad [...] Caesareae in Cappodocia Antistitem, [...] Orientales Episcopos maxime illustrem [...] easque cum suis ad Stephanum & [...] per Rogatianum Diaconum misit, quae deside­rantur. Firmilianus autem in eadem controver­sia diu ante versatus, & eandem cum [...] Ecclesia sententiam amplexus, respondet Cy­priano, ipsi in omnibus consentiens, [...] LXXV. per Rogatianum hoc eodem anno ingruente hieme transmissa. Ipse & annum & anni tempus indicat: primum his [...] Ante viginti & duos fere annos, temporibus post [...] Imperatorem, multae istic [...] & pressuroe acciderunt; secundum autem [...] [...] vero legatus ille a vobis missus [...] ad vos festinabat, & hibernum tempus [...] quan­tum potuimus ad scripta vestra [...] Quamobrem Lomberto assentiri non possum, qui cum de anno recte sentiat, [...] [...] ad manus Cypriani sub finem aestatis pervenisse statuit; & Cyprianum hac [...] munitum convocasse hoc Concilium, quod Ca­lendis Septembribus convenisse legitur Nam & hoc ipsi Firmiliano plane contradicit, qui hiber­num tempus urgere tunc cum ipse scriberet dixit; & Cyprianus non habuit auctoritatis Firmiliani ad conciliandos sibi Africanorum animos; sed satis esse putavit, si literae [...] coram Concilio recitarentur, & liberum exm­de judicium unicuique Episcopo permitrere­tur.

XI. Caeterum his positis, etiamsi hic [...] Epistola Firmiliani recte deductusa [...] [...] & jampridem probatus esse videatur; idem ta­men à nobis paulo accuratius praestandum esse du­ximus. Firmilianus clare docet a morte Alexan­dri Imperatoris, ad illud tempus quo ipse [...] effluxisse annos fere viginti duos. Quamobrem si pro certo habere possimus, quando Alexander periit, pro certo pariter habebimus quo [...] Firmilianus ad Cyprianum scripsit. [...] [...] A. D. CCXXXV. Severo & Quintiano [...] Alexandrum periisse communis & [...] [...] est. Nam imperium obtinuit A. D. CCXXII. Heliogabalo IV. & ipso Coss. ac [...] [...] cum imperasse docet uterque Victor: [...] vem addunt Lampridius & [...] [...] [Page 57] quartum Trib. Pot. annum ei tribuunt Nummi. Annos quatuordecim eum imperasse tradit non semel Herodianus, quo majorem an­ni decimi quarti partem ab eo confectam esse significat. si recte observet Petavius. Sed sine du­bio fallitur Herodianus, inquit ille; quod ego non puto Petavium potius falli dixerim quam Herodianum, qui sub ipso Alexandri imperio vixit. Nam primo constat ex Actis Urbis Alex­andrum imperium obtinuisse sexto die Martii, Ad pridie nonas Martias; ut Lampridius ex ipsis [...] refert. Factum autem illud est Helioga­balo IV. & Alexandro ipso Coss. ut ex plurimis locis Justinianei Codicis apparet; in quo solus Alexander Cos. memoratur. Isque erat A. D. CCXXII. ut ostendit Hippolytus in suo Ca­none, [...] Anno primo imperil Alexandri Imperatoris contigit XIV. Poschoe, [...] Aprilis Sabbato. Hoc enim circa ea tempora contingere idibus Aprilis sabbato non potuit, [...] anno CCXXII. quo litera Dominicalis fuit [...] vero, cum Alexandrum obtinuisse im­perium sexto die Martii A. D. CCXXII. tam clare demonstratum sit, si per novem tantum dies ultra annos tredecim in imperio vixisset, ut viri docti volunt, ante decimum sextum Martii, A. D. CCXXXV. Severo & Quintiano Coss. eum interiisse dicendum esset: quod ta­men falsum esse cognoscitur. Extat enim Re­scriptum Codicis lib. I. tit 26. Imp. Alexan­der A. Restituto, cui subscribitur Dat. Idibus Augusti, Severo & Quintiano Coss. Unde ha­bemus menses quinque & dies aliquot, quibus praeter annos tredecim, in imperio permansit. Quod si dies novem à Lampridio & [...] recte positi sunt, additis mensibus, om­nino dicendum est Alexandrum decimo­quinto Augusti periisse, quo tempore eum in tabernaculo meridiantem oppressit Maximinus. Viri docti qui hactenus menses illos omiserunt, [...] Maximini confuse omnes tradidere; ad quas recte disponendas haec observatio ne­cessaria fuit. Certe Maximinus arrepto imperio, [...] Persecutionem in Christianos exercuit, & Pontianum Romae Episcopum in insulam nocivam Sardiniam deportari mandavit: quod factum est Severo & Quintiano Coss. ut in anti­cuissimo Catalogo legitur. Pontianus autem in eadem insula discinctus est IV. Kal. Octobris Coss. S. S. Unde apparet error secundi Catalogi, qui refert Pontianum martyrio coronatum esse temporibus Alexandri. Inde etiam idem error primo in Pontificale, ac mox in Martyrologi­um Romanum dimanavit. Hoc igitur ipsum [...] à Firmiliano, dum scriberet, satis accu­rate indicatum (annus scilicet ab exordio im­perii Maximini vicesimus secundus:) quod nulli anno priori competere potest, multo minus posteriori, cum anno sequenti diu ante [...] hiemis, & Persecutio orta sit, & Stepha­nus decesserit, & Cyprianus exilio mulctatus sit.

XII. Dum haec inter Stephanum, & Africanos Orientalesque Episcopos agitantur, magnus Dionysius Alexandrinae urbis Episcopus, in Cy­priani & Africanoe Synodi dogma consensit, ut lo­quitur Hieronymus. Quare ad Stephanum eam Epistolam scripsit, quae inter ejus de Baptismo Epistolas prima numerata est, in qua copiose de hoc argumento disseruit; ac praeterea pro He­leno, Firmiliano, reliquisque per Ciliciam, Cappadociam, Galatiam, & Orientem Episco­pis enixe obtestatus, ne quid contra eos durius statuere pergerer, & ne pacem post dissidia ex Novatiani schismate orta nuperrime confirma­tam turbaret.

XIII. Observandum denique est per totum annum quo Maximus & Glabrio ordinarii Con­sules fuere, nobilissimum Annalistam nihil ha­buisse, quod de Cypriano aut Ecclesia Africana, de Dionysio aut Ecclesia Alexandrina, aliisve Asiaticis aut Orientalibus scriberet. Enim vero post illud de fictitia reconciliatione Stepha­no facta, totum pariter replet narratione longa de persecutione Romae exorta, spatio [...] annuo ante Edictum, primum & miti­us a Valeriano Imperatore editum. Lento, inquit, gradu haec persecutio coepta est, cum absque Edicto pro arbitrio in Christianos Impera or ageret, Ini­tium hujus persecutionis arbitrariae arcessit ex Actis Eusebii & sociorum, in quibus Maximum Commentariensem, qui Christianam fidem am­plexus est, Valerianus ipse iratus jussit praecipi­tari per pontem. Postea autem corpus inventum Eusebius sepelivit in Coemeterio via Appia XIII. Cal. Febr. Quod si Eusebius qui iisdem Coss. mense Octobri passus esse dicitur, corpus illud, & qui­dem postea inventum, XXII. Januarii sepelive­rit; aut ipso initio horum Consulatus, aut etiam antea, orta est haec persecutio, irato & jam tum saeviente Valeriano. Imo ante hunc an­num, Valeriano III. & Gallieno II. Coss. ut in­ceperit persecutio haec necesse est, si Acta sint legitima. Ante enim Valerianus Imperator jusserat illos, qui Christianam religionem am­plexi fuerant inquiri; & Maximus eos invenire satagens, a daemone correptus est, & mox cura­tus, & demum baptizatus cum Stephano habi­tavit aliquot diebus; & post multos dies requi­situs, & captus, demum de ponte praecipitatus est. Unde verisimillimum est istum Actorum Eusebii consarcinatorem in initio ad annum ante Consulatum Glabrionis & Maximi re­spexisse; & si talia scripta emendationem me­reantur, pro Valeriano & Lucilio Coss. legendum esse non Valerio & Acilio, sed Valeriano & Lui­mo, nempe Gallieno. Mira haec quidem sunt; Baronius tamen non tantum ex illis, sed & ex Actis Stephani hanc narrationem persequitur. Haec ille Acta legitima, germana, fidelissimaque esse pronunciat, quae nobis paralyticum in bap­tismo s natum, caecae a nativitate aqua salutari visum datum, partem templi Martis precum ope collapsam repraesentant, (quod tamen Xysto Pontifici pari fide tribuit Ado Viennensis) & simu­lacrum aeneum Martis liquefactum defluxisse docent; qualia miracula eorum temporum scrip­tores narrare non solent. Quinetiam Consulem Maximum ad Nemesii preces sufiocatum a dae­mone expirasse tradunt; quod nulla historia agnoscit; & docti non immerito putant, eundem Maximum biennio post proconsulatum [Page 58] in Africa gessisse. Quid quod Gallienum mire ferocientem adversus Christianos, (unde vo­lunt eum non minus crudeliter, quam Valeria­num persecutioni institisse, quod nulla historia probata refert) id (que) Romae, repraesentant, cum is eo tempore in Gallia fuisse potius credendus sit. Sed & Christianos conspectum gentilium Romae fugientes, & Stephanum ipsum per cryptas latitantem describunt eo ipso [...] quo fraternitati universae [...] [...] quis legatos Episcopos ex Africa [...] de­mum suam reciperet. Quare omnia illa [...] à Baronio sub hoc Consulatu [...] [...] prorsus eliminanda esse censeo, & [...] [...] res gestas interstitio annuo [...] [...] continuandas.

Valeriano IV. & Gallieno III. COSS.

A. D. CCLVII.

Period. Jul. [...]

EST, inquit Annalista, nummi vetus Inscrip­tio, qua cum Gallieni tertio Consulatu Tri­bunitia potestas sextum ponitur iterata, (recte quidem, nec nummus iste improbandus est) plane significans tertium Consulatum Gallieni in annum sextum ejus imperii contigisse. Sed haec Inscriptio nec plane, nec ullo modo hoc signi­ficat. Tertius enim Consulatus cum annis Tri­bunitiae potestatis conjungendus fuit donec quartum Consul esset, ut ex omnibus nummis, & inscriptionibus certissimum est. Tres autem anni post consulatum Gallieni tertium, & ante ejusdem quartum interfuerunt, ut Fasti referunt. Sed & nummi reliqui plane sententiae Baronii contradicunt. In quibusdam enim legimus TR. P. IV. Cos. III. in aliis rursus. TR. P. V. Cos. III. in illo Baroniano, TR. P. VI. Cos. III. Ex quibus apparet Gallienum aliqua parte an­ni imperii sui, sive Tribunitiae potestatis quar­ti, Consulatum tertium gessisse. Et fieri etiam potest, ut TR. P. V. eidem anno, quo consula­tum tertium gessit, jam affecto assignetur. Sed sextus Trib. Pot. annus, ab eo anno quo Cos. tertium fuit, prorsus excluditur. Quarto igitur imperii sui anno, hoc est, A. D. CCLVII. Va­lerianus quartum, & Gallienus tertium inierunt Consulatum.

II. His autem Coss. pendente adhuc contro­versia de baptismo haereticorum, orta est per­secutio quae octava dicitur. Baronius quidem tradit anno priori Episcopos, qui sententiam de rebaptizandis his qui fuissent ab haereticis baptizati hactenus pertinaciter defendissent, tandem Stephano consentientes eidem Chri­stianae concordiae foedere reconciliatos esse: quod aperte falsum est. Neque enim illo anno, neque alio quopiam nominando, Episcopi qui tunc temporis Cypriani sententiae favebant, decretum Stephani amplexi sunt. De Africa­nis Episcopis nihil omnino Baronius habuit quod afferret: cum illi omnes qui in Synodo sub Stephano ultima subscripsere sigillatim, in sua sententia, quantum novimus, perstiterint. Imo eos in eadein perstitisse satis mihi demon­strare videntur illa Cypriani ad Episcopos in metallo constitutos, Vt qui bic caritatis & pacis vinculo copulati contra hoereticorum [...] & pressuras Gentilium simul stetimus, pariter in reg­nis [...] gaudcamus. Omnes enim illi Epi­scopi tertio Concilio [...] [...] haereticorum interfuisse [...] De pa­linodia ipsius Cypriani aliquas aftert [...] ex Augustino, sed frustra: cum [...] [...] de Cypriano dicat, Correxisse [...] [...] sententiam non invenitur. De [...] [...] scopis locum profert ex Epistola [...] ad Stephanum data, sed ad hanc rem [...] pertinentem: quamvis eum antidoti [...] ad pestilentem scilicet illam Firmilian [...] adduxerat Pamelius. Dionysius, [...] [...] [...] [...] [...] que Ecclesias Novati schisma detestantes [...] pacem iniisse. Hoc idem Dionysius [...] in ea Epistola; quam ad Stephanum [...] [...] controversia circa baptismum haereticorum. Scias autem nunc, frater, cunctas per [...] & ulterius positas Ecclesias, quae prius erant [...] unitas esse, & omnes ubique Antistites [...] ob redditam insperato pacem [...] [...] exultantes; sed iis verbis eam [...] haud omnino respexit. Loquitur [...] de [...] Ecclesiarum Orientalium, quae jam [...] [...] quot annos discissae fuerant, tandem inter [...] cuperata, non de reconciliatione irato [...] no facta: & pacem hanc vocat [...] concordiam fraternamque caritalem, qua [...] sas istae Ecclesiae tunc amplexae sunt, quarum pleraeque nova hac controversia turbatae [...] fuerant. Praeterea Lionysium eam [...] siam his verbis minime respexisse, patet ex [...] stola secunda de baptismo, quam post [...] Stephani ad Xystum Papam dedit. [...] inquit, Stephanus literas scripscrat de [...] & de Firmiliano, ac de omnibus Episcopis per [...] Cappadociam, Galatiam, cunctasqua [...] [...] constitutis, se neque cum [...] [...] habiturum, ob hanc eandem causam, quod [...] cos, ut ait, rebaptizent. Dein Xystum monet de hujus gravitate negotii, ostenditque se [...] visse in maximis Episcoporum [...] [...] esse ut ab hoereticis venientes primum [...] sierent, ac deinde abluti veteris & [...] [...] sordibus purgarentur, Euseh, lib [...] Postremo indicat se ad Stephanum I [...] misisse de his omnibus, obtestantem [...] a tanta severitate in ea sententia [...] da abstineret. Quicquid igitur ad [...] [Page 59] [...] Dionysius, de pace in Ecclesiis [...]; ad controversiam de baptismo haereti­corum non pertinebat. Quis enim unquam credet Dionysium ad Stephanum scripsisse de consensu omnium Ecclesiarum in illius sen­tentiam, cum ipse sententiae Stephani non ac­quiesceret, ne quidem sub pontificatu Xysti? [...] potius hac pace ac concordia inter se tan­quam argumento nsus est adversus Stephani severitatem, ut ei vel [...] persuaderet, ne tot Ecclesias conturbaret, quae jam tandem omnes [...] Novatiani schisma consenserant, & in pace Ecclesiae permanebant.

III. Sed appellat Eusebius, inquit Baronius, sententiam de rebaptizatione pravitatem [...] seu potius Novatiani haeresin, ea nimirum ex causa quod Novatianus id temporis, rebaptiza­re aggressus esset. Nimis hoc argute & plane fallo vir doctislimus commentus est. Non erat [...] Diu ante cum Ter­tullianus adhuc Catholicus idem docuerat, & Agrippinus cum Concilio statuerat. Ecclesiae Asiaticae hoc sibi semper traditum fuisse & de­cretis maximorum Conciliorum confirma­tum affirmabant. Ipsa vox [...] hanc interpretationem respuit, nostram admit­tit. Est enim [...] in Republica sedi­tio, quae in Ecclesia schisma est. Unde Suidae [...] & in veteri Glossario [...] factiosus. Cyrilli Lexicon MS. [...] (lego [...]) Schis­ma Novatiani religioni Christianae, & Sedi Romanae praecipue periculosum, Ecclesia Antio­chena sub Fabiano approbasse videbatur; & difficulter ad sanam mentem per finitimarum provinciarum Antistites reducta fuit. Non erat hoc à Stephano contemnendum, quia si reli­quas Ecclesias, quarum ope schisma apud An­tiochenos sedatum est, ipse à sua communio­ne separaret, Antiocheni aliique ad schisma Novatiani defendendum facile permoveri po­tuissent. Neque vero mirum est nuperos seri­ptores, in Dionysii mente explicanda hallucina­tos esse, cum ipse Eusebius pacem illam haud recte intellexisse vidcatur. Ille enim, cum de pace Ecclesiarum Dionysius mentionem face­ret, ita eum interpretatus est, ac si locutus esset de pace in Ecclesia post sedatam persecutionem facta. Ita enim ait, [...] mollito jam persecutionis furore, sive jam Persecutione levius incumbente, pacem factam esse; cum jam per triennium & amplius plena pax esset in Ecclesia, imperante Valeriano: nec Dionysius respicere potuit eam persecutionem, cum loqui­tur de pace eo ipso tempore, quo scripsit prae­ter exspectationem facta. Tradidit quidem S. Hieronymus, adhuc juvenis, in Dialogo con­tra Luciferianos, illos ipsos Episcopos qui [...] hoereticos cum Cypriano statuerant, ad anti­quam consuetudinem revolutos, novum [...] de­cretum. Sed neque usquam constat eos ipsos Episcopos à sententia sua recessisse; neque ulla vola aut vestigium novi alicujus decreti ab ip­sis emissi apparet: Neque sententia Catholi­corum de hac re postea disserentium, neque di­sputatio inter Donatistas & S. Augustinum tale Decretum aut [...] aut admittit.

IV. Pendente igitur, uti diximus, hac de baptismo haereticorum [...] & auctori­tate Stephani prorsus neglecta, & pace inter illius adversarios probe conservata, circa [...] anni initium orta est persecutio quae octava dicitur. Exordium autem illius persecutionis, a Valeriano Imperatore praeter exspectationem excitatae, non aliunde petendum est quam ex verbis Dionysii & literis Cypriani optime consentientibus. Dionysius quidem haec verba Apocalypseos, Et data est illi patestas, & [...] XLII. de Valeriano interpretatur, & satis clare indicat hanc persecutionem per tres annos & dimidium sub eodem Imperatore continuatam esse, antequam a Persis captus poenas hujus sce­leris dedit. Captus autem a [...] Valerianus A. D. CCLX. Seculari & Donato Coss. ut po­stea probabimus: hoc igitur anno CCLVII. in­eunte, primo mota est haec Persecutio, & paulo post Cyprianus in exilium missus est. Quo au­tem auctore permotus fuit Valerianus, qui hactenus Christianis maxime favebat, ut adver­sus eos persecutionem excitaret, haud inutili­ter quaeritur. Eum Baronius asserit magum fuisse AEgyptium, & cum ipsum qui persecu­tionem illam quae Decianam praevertit, Alex­andriae excitavit; quique postea Romam veni­ens Plotinum magiae praestigiis dementavit. Omnia infelicissime. De priori jamdudum diximus, de hoc pariter dicendum est. Illust. Cardinalis, caeteroquin doctissimus, sed haud magna linguae Graecae peritia instructus, stilum Dionysii plane rhetoricum neque illic, neque hic recte intellexit; unde nobis magum quen­dam utroque loco repraesentavit, qui tamen locis inspectis utrobique confestim disparuit. Sic enim Antistes Alexandrinus de Valeriano, in Epistola ad Hermammonem, loquitur, [...] Magister autem, & magorum, qui ex AEgypto erant, archisynagogus Valeriano persuasit ut Christianos desereret atque [...] Magister ille ne (que) magus ne (que) AEgyptius [...] dicitur, sed magorum ex AEgypto Archisynago­gus, hoc est maximus patronus, utpete qui illis frequenter & familiariter usus est, & auctorita­te sua, qua pollebat apud Imperatorom maxima, protexit. [...] autem iste non alius, quam no­tissimus ille Macrianus, eo nomine, ut recte observabat Valesius, ab ipso Dionysio statim in­digitatus; qui à magis admonitus fore se ali­quando Imperatorem, & novarum rerum exin­de cupidus, hanc illis gratiam rependit, ut Chri­stianis, qui illorum malis artibus maxime ad­versati sunt, Valerianum infensum reddide­rit. Hoc volunt illa verba Dionysii, [...] Et paulo post, O [...] Etenim [...] ad hujusmodi sacinora ab hoc homine, Macria­no nimirum antedicto, impulsus, contumeliis & opprobriis expositus suit, secundum Prophetam, nempe cum a [...] caperetur. Neque vero hominem diserte nominavit tantum, sed & in illo nomine lusit Dionysius. Nam cum eum [Page 60] [...] aliquando fuisse, nempe summae rei Ra­tionalem, & tamen nihil rationale aut catholi­cum sensisse ludens dixisset; in eodem genere scribendi pergit porro, [...] Alienum autem & extorrem se a misericordia Dei fecit, & quam longissime a sua se salute fugavit, in hoc exprimens veritatem nominis sui, quod scilicet [...] deductum esse voluit, quod ante per [...] quam longissime expresserat. Suidas, [...] [...] certe Macrianus, quod nemo eo tem­pore sapientior ducum habebatur, nemo ad res gerendas aptior, vir fortis, constans, integer, probatus in repub. atque ditissimus, cujus jam pueri virtus in Italia, adolescentis in Gallia, juvenis in Thracia, in Africa jam provecti, se­nescentis denique in Illyrico & Dalmatia com­probata est; hic vir tantus in rep. Romana, non magus AEgyptius, cum Valerianus pericu­losissimo tempore optimos duces quaereret, ei fa­cile persuasit ut Christianos desereret, & ad sur­gentium bellorum impetus se quamprimum praepararet.

V. Caeterum hoc anno, Valeriano IV. & Gallieno III. Coss. Valerianus Imperator, qui Christianis hactenus maxime faverat, à Macri­ano permotus, persecutionem excitavit; cujus initio Christianis vetitum est conventus agere, & coemeteria adire, ut Acta Proconsulis in Africa, & Praefecti Augustalis in AEgypto referunt; unde orta est illa Germani de Dionysio Alexandrino querela, sed injusta, quod tempore hujus persecu­tionis nullos conventus egerit. Post hoc edi­ctum Stephanus Papa moritur; unde & pro mar­tyre habetur, multa de martyrio ejus leguntur, & decollatus in sua sede creditur. Pontii tamen verba praetereunda non sunt. Jam de Xysto, bono & pacifico Sacordote, ac propterea beatissimo martyre, ab urbe nuncius venerat, quibus Stephanum vi­detur perstringere, eumque negare, aut omni­no martyrium subiisse, aut si subierit, verum & beatum martyrem fuisse. Quinetiam in vetu­stislimo martyrum catalogo, Stephani nomen non apparet; & in depositione Episcoporum memoratur. Fate or autem Lucium Papam in depositione Episcoporum, non in martyrum catalogo inveniri; quem tamen gloriosum martyrem, ipse Cyprianus indigitat. Utcunque sit, hoc anno Stephanus Papa moritur: qui se­disse dicitur us (que) Valeriano IV. & Gallieno III. ut recte in libro Pontificali scribitur. Et male Ricciolius in Chronico magno statuit eum obi­isse anno sequenti, paulo ante martyrium Cy­priam, quod tum ex Pontio, tum ex Cypriano clare refutatur. Male Cointeus non nisi bien­nio post eum passum esse tradit, ex nova opinio­ne sua de consulatu Fusci & Bassi, de qua po­stea disputandum erit. Ante hunc annum certe mortuus non est, ut apparet ex epistola Firmi­ham, hieme priori ingruente, Stephano adhuc vivente, scripta. & ex tertio Carthaginiensi [...], quod Cal. Septembribus celebratum est. Obut enim secundo die mensis Augusti, a­deoque ante antumnum. Ita vetus deposi­tio Episcoporum, Quarto nonas [...] phani in Callisti. Tunc autem [...] [...] dies viginti duos, & [...] gusti die vicesimo quarto circiter [...] Xystus.

VI. Tricesimo Augusti die, S. Cypriam [...] fessio secuta est, ut referunt Acta quae [...] rellium & Lazium edidit Pamelius, [...] Valeriano quartum, & Gallieno [...] [...] Kalendarum Septembrium, [...] [...] cretario Paternus Proconsul Cypriano [...] dixit, &c. De quibus Pontius, Et ut [...] [...] Dei, Proconsule interrogante, [...] [...] sunt Acta quae referant. Quorum etiam [...] Episcopi ad metalla post damnati, [...] tuagesima nona. Et haec Proconsulis [...] te eadem sunt quae in Passione Cypriam, [...] dixi, recitantur; quam vis permulta [...] in Bibliothecis lateant a viris [...] [...] piae suo loco edenda. Neque causam [...] [...] de iis dubitandi, cum sint iis [...], [...] eodem tempore sub AEmiliano [...] [...] gustali in AEgypto scripta, & in [...] [...] apud Eusebium conservata sunt. [...]. Augustinus Cypriani confessionem [...] lib. 1. cap. 31. contra Gaudentium; & ex [...] Actis, ut videtur, verba citat, cum ait [...] [...] literis eruditus B. Cyprianus in [...] [...] dixit Disciplinam prohibere ne [...] [...] Hanc autem Cypriani confessionem [...] omnino fuisse in Africa sub hac [...] secutione factam, testantur literae a [...] reliquis ad ipsum postea scriptae [...] testantur eum, primos impetus non [...] & in acie prima pugnantem [...] [...] diabolum interfecisse: unde [...] [...] Valeriani persecutionem in Africa ante [...] sem Augustum non coepisse. [...] [...] Paternus Proconsul jussit B. [...] Episcopum in exilium deportari. [...] [...] His tam bonis & tam piis [...] [...] exilium. Excluditur interim [...] qui fecerat boni aliquid pro [...] [...] [...] cus exilio destinatus erat Curubis, ut [...] Pontius, Acta Passionis, & S. [...] [...] Curubis in Zeugitana provincia, [...] risdictione Proconsulis posita: oppidum [...] dicitur Plinio, in Actis Civitas [...] & si non tunc temporis, certe postea I [...] lis sedes fuit: Unde Peregrinus [...] in Concilio Carthaginiensi Bonitacu Cont [...] Curbi dicta videtur, unde Felix [...] in Notitia Africae, & Benenatus [...] Epistola synodica provinciae Proconsulan [...] autem Civitas in deserto posita, ut [...] Con­fessores innuunt. Nec seculi primas [...] nec ire in exilium recusavit; [...] [...] civitatem dubitavit, nec in deserto [...] rari horruit: quamvis eum ut apricum & Com­petentem locum agnoseat Pontius exihi [...] Decimoquarto Septembris ad hunc [...] destinatum Curubin, comitante [...] [...] deductus est, eodem [...] die, [...] annispatium passus est. Quamobrem [...] Xystum, & Cyprianum [...] [...] quod sententiam hanc de [...] [...] [Page 61] Pontificatus Xysti maxime confirmat. Nam de communione omni inter Ecclesiam Romanam & Africanam per Stephanum sublata, & excom­municatione adhuc durante, intelligendum esse non puto, quia Pontius Xystum tanquam bonum & pacificum sacerdotem celebrat.

VII. Quod autem in interrogatione Cypria­ni Paternus Proconsul, se quaesiturum dixerat & alios Ecclesiae ministros, haud segniter a dimple­vit: quippe qui complures episcopos atque pres­byteros, diaconos & alios Ecclesiae ministros, ab Ecclesiis ipsorum avulsos, fustibus caesos aliisque poenis aflectos ad metalla damnavit, ut ait Ba­ronius. Et quidem quin Paternus id quod dix­erat de Presbyteris Carthagine statim adimple­verit, dubitari non debet: sed quod idem epi­scopos, presbyteros & diaconos ad metalla damnaverit, asseri non potest. Ipsi in metallo constituti hoc non dicunt; sed potius cum, a quo damnati sunt, alium & a Proconsute di­versum fuisse indicant, dum ad Cyprianum haec scribunt, Nam quasi bonus & verus doctor, quid nos discipuli secuti apud Praesidem dicere debere­mus, prior apud Acta Proconsulis pronunciasti. Hic enim Praeses a Proconsule maniseste distin­guitur, ut in illis Senatus literis apud Capitoli­num in Maximino, proconsulibus, praesidibus, le­gatis, ducibus, tribunis, magistratibus. Omnes enim illi, ad metalla damnati, erant Numidiae Episcopi; & Praesidi suo, non Proconsuli sub­jecti. Proconsul Africae Cyprianum ad exilium, Praeses Numidiae episcopos Numidas ad metalla damnavit; uterque curavit ut eos intra suae jurisdictionis limites retineret. Locum igitur in quem deportati sunt episcopi Numidae, non pu­to fuisse apud Sigam civitatem Mauritaniae Tin­gitanae, ut voluit Vir doctus, de qua re Postea.

VIII. Cyprianus autem cum suis exul Curubi constitutus, revelationibus divinis ante assuetus, visionem accepit de marty rio suo tempore secu­turo, obscuram quidem illam, sed satis recte ab ipso intellectam, quam Pontio diacono suo, tanquam idoneo testi indicavit. Ac primo Juvenis illi apparens quasi ante tribunal Pro­consulis consistenti, & manu ictum solitae a­nimadversionis imitatus, sententiam passionis quasi jamjam futuram ostendit. Sed cum Cy­prianus frequenter peteret ut dilatio vel unius diei prorogaretur; Juvenis mox concessam di­lationem, quae in crastinum petebatur signisi­cavit. Haec summa visionis; sed ille dies unus dilationis concessus; revera significavit annum, quem ille post visionem acturus fuerat. Nam eo die post exactum annum coronatus est, quo hoc illi ante annum fuerat ostensum, Pontio tum interprete, tum oculato teste.

IX. Interea Praeses Numidiae finitimae pro­vinciae, Proconsule Africae longe ferocior no­vem episcopos, cum presbyteris, diaconis & fratribus, Christi nomen confessos, primum fu­stibus caedit, dein ad metalla damnat. Haec autem metalla extra provinciam Numidiae in Mauritania Tingitana collo at Baronius; quod metallum diceretur Sigense, proximi autem Sigae essent montes [...] dicti, apud quos erant aeris fodinae quarum meminit Stra­bo. Erat [...] Siga antiquitus in Mamita­nia Tingitana Syphacis regia, sed alterius jam Mauritaniae, ut ait [...], nempe Caesariensis, ut postea apud Ptolemaeum, in ea provincia [...]. Sed aeris fodmas Sigae proximas non memorat Strabo, tantum de Mauritania loquens, & mira nonnulla commemorans, haec habet, [...] Quin & alicubi illic est & bituminis fons & aris fodina. Nullam igitur hinc memoriam habemus Sigen­sis metalli. Neque vero hoc metallum, de quo agitur; Sigense dicitur, sed Siguense: unde Holstenii viri doctissimi conjectura multo veri­similior est, qui Siguiense vel Siguitense fuisle, & ad Siguitam pertinuisse putat, quae in Numi­dia sedes Episcopalis fuit, unde Cresconius in Carthag. Coll. Siguitensis, & Victor Siguitanus in Notitia Africae. Praeterea hi I piscopi in tri­bus diversis & distinctis metallis videntur fuisse constituti, quorum unum tantummodo Siguen­se dicebatur. Nam cum Cyprianus ad omnes Episcopos simul unica Epistola scripserit & sub­sidium per eosdem nuncios omnibus miserit: illi tribus tamen respondent, acceptas literas & subsidium separatim agnoscentes; quinque I­piscopi primo; dein Lucius, &, ut inquit, qui mecum sunt omnes; ac tertio, tres I [...] [...] presbyteris & omnibus nobiscum commorantibus a­pud metallum Siguense. Videntur igitur in tria metalla distributi Confessores, quorum unum tantummodo nominatur Siguense. Plurima e­nim per Africam erant metalla. Ut Constan­tinus A. ad Maximum Rationalem Africae, Se­candorum marmorum ex quibuscunque metallis volentibus tribuimus facultatem. In Numidia ma­gna marmorum copia fuit; de quo Plinius, Nec praeter marmoris Numidici ferarumque pro­ventum aliua insigne.

X. Interim Dionysius Alexandrinus, Episcopus. Alexandria per AEmilianum praefectum Augusta­lem pulsus, & in Cephro constitutus (ubi plures ad Christianam fidem convertit, & frequentes con­ventus habuit) ad Xystum secundam suam de Ba­ptismo scribit Epistolam: primam enim ad Ste­phanum miserat. Scribit etiam ad Philemonem Romae presbyterum tertiam, & ad Dionysium itidem adhuc ibidem presbyterum quartam; co­dem tempore utramque, quo scripsit ad Xystum secundam, ut patet ex literis ad Xystum secundam, ut patet ex literis ad Xystum [...] apub Eusebium lib. 7. cap. 7. Scripserat quidem ante ad Philemonem & Dionysium Romanum, sed breviter, dum illi Stephano adhaerebant, un­de illae Epistolae non extabant: nunc autem co­piosius sub Xysto pacifico sacerdote scripsit, cum eos ipsos Stephani severitatem minime tueri cognosceret. Illust. Cardinalis Epistolam ad Philemonem cujus pars insigms extat, cum al­tera ad Dionysium Presbyterum tradit exara­tam & missam esse sub Pontisicatu Stepham; plane contra mentem ipsius Dionysii Alexan­drini, qui breviter tantum ad Philemonem [...] sub Stephano indicat; cum fuerit haec Epistola, ut ex ipsis fragmentis pater, sane pro­lixa. Sic enim, cum haud pauca recitasset, lo­quitur Eusebius, [...] Rursus autem, cum quaessionem abun­de [Page 62] ventilasset, haec addit, vel subdit; non concludit in hunc modum, ut Valesius interpretatur. Idem enim est hoc loco [...], quod paulo ante [...], idque vox [...] aperte ostendit; non anim rursus concludit, sed rursus subdit Idem etiam contra mentem Eusebii factum est, qui hanc Dionysii Epistolam [...], earum quas de baptismo scripsit tertiam vocat; eam autem quam ad Xystum jam Pontificem dedit, secundam appellat. Quomodo vero ter­tia sub Stephano, secunda sub Xysto scribi po­tuit?

XI. Quinetiam sub finem hujus anni, ut vi­detur, idem Dionysius quintam ordine ad Xy­stum scribit Epistolam de Baptismo; ad Xystum quod pertinet, secundam: quam inverso ordine Baronius, creato Xysto Romano [...] quasi statim scriptam adducit; & inde [...] sium erroris poenitentem, quod à [...] prehensus esset, exhibet & exponit. [...] sensum quam ordinem illius I [...] vertit, ut inde poenitentiam Dionysio [...] Alius in illa plane scrupulus; an [...] Eucharistiae in Ecclesia usum per baptismum renovari deberet; quod [...] haereticos nefarie tinctum diceret. Eum [...] ausum esse baptizare fatetur Dionysius, diuturnam communionem sufficere put [...] cum scrupulus ille animo hominis [...] [...] nec ut ad mensam sacram [...], [...] potuit; sententiam Xysti in hac re [...] [...] Haec poenitentiae ejus summa.

Tusco & Basso COSS.

A. D. CCLVIII.

[...] [...].

HIC Consulatus est omnium notatu dignissimus, & ad historiam Ecclesiasti­cam recte intelligendam maxime utilis, imo necessarius. Huic enim affigitur tum Xysti Pontificis Romani, tum S. Cypriani martyrium ex indubitatis antiquae historiae monumentis: neque alius ante hunc Consulatus rei alicujus historicae in Ecclesia illustris certa illigatione nobilitatus est. Quare cum ad hunc annum pervenitur, Chronologorum industria maxime sudat ut calculos suos cum his Coss. recte com­ponant; quod cum, si quibus forte erroribus teneantur, facere non possunt, Consules ipsos loco suo movent, & Fastos pro arbitrio violant ut eos quisque ad sententiam suam trahat. In­terim moneo, Tuscum & Bassum Coss. post Vale­rianum IV. cum Gallieno III. & ante AEmilia­num cum Basso immediate ponendos esse. Eo enim ordine collocantur in antiquissimis Fastis apud Cuspinianum, in optimo libello de Prae­fectis Urbi, in Fastis Idacianis, in Chronico Prosperi & Cassiodori, in Canone Victorii, & Fastis Siculis & Graecis MSS. D. Vossii Coin­teus tamen pro his Coss. post Valerianum IV. & Gallienum III. collocat AEmilianum & Bas­sum, & post eos Secularem & Donatum, ac de­nique Fuseum & Bassum contra omnes Fastos metachronismo biennii: de qua re, aliorumque nimia in cradendis, commutandis transponen­disve, hoc praesertim loco, licentia agam in Ap­pendice, quam his Annalibus addere cogor, ne rerum Cypriani seriem prolixis dissertationibus perturbem.

II. Quid Cyprianus exul fecerit hoc anno [...], & de Xysto fere [...] habemus. Hic tamen mihi aurem vellit Philippus Labbeus, & admonuit ut aliquid de Xysto scriberem. llle enim de Xysto agens hoc anno, primus & solus, ut opinor, annotavit, XXIX. die Junii levata fuisse e Catacumbis SS. Petri & Pauli [...] [...] suae sententiae rationem addidit, [...] observationis novae utilitatem [...]: quamvis & ratio haud mala, & utilitas haud [...] subesse videatur. Ratio, si recte [...], in an­tiquissima depositione martyrum continetal, ubi haec leguntur, Tertio Kalendas [...], [...] in Catacumbas, & Pauli Ostiense, Tusco & [...] [...] Et ad marginem Bucherius, Nescio [...] velint hi Consules, forte aliunde [...]. [...] communi sententia, Petrum & Paulam [...] passos esse putavit, quorum [...] cum [...] Nerone contigisse omnes noverint, quid hi Consules hic facerent videre non potuit. Ve­rum enim vero non de passionis, [...] [...] tempore hic agitur. [...] [...] & Vetere Coss. Tusco & [...] [...] esse docuit sub Xysto Auctor [...] Martyrum. Idem voluit gestorum [...] Auctor, sed Episcopos permutavit, ut [...] solet, & pro Xysto Cornelium, utpote [...] posuit. Sic enim ille, [...] [...] rogatus a quadam matrona [...] [...] Petri & Pauli levavit noctu. Inde [...] [...] eandem historiam fictitiae Cornelu [...] [...] [...] inseruit. Neque erat huic [...] [...] roganda propter auctoritatem [...] [...] cum historia, quam ille narrat, [...] [...] digna sit. Caius quidem, qui [...] [...] [...] scripsit, ostendit Apostolorum [...] [...] temporis in Vaticano & Ostiensi [...] [...] Haec igitur trophaea, qualiacunque [...] Catacumbas transtulisse videtur [...] [...] saeviente persecutionis ardore [...] stationes tutius haberi possent. [...] [...] utilitas diem respicit, quo [...] [...] translatio, nempe tertium [...] [...] quo die vulgo putant eos [...] [...] contra veterum [...] [Page 63] anno eorum martyrium ascribunt. Ultimo enim Neronis anno, vicesimo nono Junii pati non potuere, quia ipse Nero sexto die Junii pe­riit. Sed si alio die depositio facta est, alio translatio, quam secuta est postea solennitas; salva erit veterum sententia. Et sane ante Pseudo-Isidori aetatem, aute gesta Pontificalia, natalibus SS. Apostolorum Petri & Pauli, alius dies assignabatur. Nam Polemius Sylvius in la­terculo suo sacra profanaque Festa continente, A. D. CCCCXLIX. evulgato, haec habet, VIII. Cal. (Martii) depositio SS. Petri & Pauli. De qua varietate alibi latius a nobis disputatum est.

III. Sub initio hujus anni, priusquam ingra­vesceret Valeriani persecutio, Dionysius, a Cephrone in Mareoticen jussu AEmiliani dedu­ctus, & Ecclesia Alexandrina scribunt ad Xy­stum Pontificem & Ecclesiam Romanam, sex­tam de Baptismo Epistolam, quae quinta in ver­sione Valesii minus recte dicitur, cum post quin­tam [...] ab Eusebio dicatur: in qua & suo & Ecclesiae suae nomine de baptismo haeretico­rum, contra sententiam Stephani, sine dubio, latius & liberius disseruit.

IV. Caeterum Valerianus, senex Imperator, cum in deligendis reip. ducibus egregiam ope­ram posuisset, & exercitum ad expeditionem contra Persas comparasset, primo vere apud By­zantium milites ducesque congregavit, hoc certe anno, Memmio Fusco Consule ordinario. Hoc certissime colligitur ex libris Acholii, qui Magister admissionum Valeriani principis fuit, apud Vopiscum in vita Aureliani. Cum conse­disset Valerianus Augustus in thermis apud Byzan­tium praesente exercitu, praesente etiam officio Pa­latino, assidentibus Memmio Fusco consule ordina­rio, Bebio Macro praefecto praetorii, Q. Ancario praeside Orientis. Cum enim hoc factum esse tradat Acholius, consule ordinario Memmio Fusco assidente, ambigendum non est quin hoc anno Valerianus Imperator Byzantii fuerit cum exercitu, jam quidem collecto, nondum adversus Saporem ducto, sed mox in Persas per Asiam & Orientem ducendo. Quod quidem ad restum in Ecclesia, tum in rep. ea tempestate gestas recto ordine explicandas notatu dignum fuit. Cum enim Antiochiam tenderet Va­lerianus, Macriano totam remp. credidit, ut ipse oratione ad Senatum è Persidis finibus missa testatur, apud Pollionem. Ego P. C. bel­lum Persicum gerens, Macriano totam remp. cre­didi, quod (vel quidem) a parte militari. Ille vobis fidelis, ille mihi devotus, illum & amat & timet miles. Unde ratio optima redditur cur hoc potissimum tempore persecutio maxime sub Valeriano saeviret. Nam unius Macriani suasu primo incepit, ut dictum est: nunc au­tem ab eodem incitatus Imperator, cum ei to­tam remp. certe militarem, credendam esse duxit, multo in Christianos acerbior & crude­lior evasit. Atque ita tandem. Rescripsit Vale­rianus ad Senatum, ut Episcopi, Presbyteri & Dia­cones animadvertantur, Senatores vero & viri e­gregii, & equites Romani, dignitate amissa etiam bonis spolientur, & si, ademtis facultatibus, Chri­stiani esse perseveraverint, capite quoque multen­tur: matronae ademtis bonis in exilium relegentur: Caesariani quicunque vel prius confessifuerant, vel nunc confessi fuerint, confiscentur, & vincti in Cae­sarianas possessiones descripti mittantur.

V. Rescripto Valeriani apud Senatum pro­posito, in continenti Xystus Romae Episcopus animadvertitur, & cum eo Quartus, qui vel presbyter vel diaconus fuisse videtur. Nam de iis Ecclesiae ordinibus rescriptum sine ulla re­strictione id mandaverat. Actum autem hoc est Augusti VI. die Dominico, dum Xystus ob diffi­cultatem temporis in coemeterio divina pera­geret. Depositio martyrum apud Bucherium, Octavo Idus (Augusti) Xysti in Callisli. Idem eti­am in vetustissimo Catalogo notatur. Imo Cy­prianus ipse in epistola Successum idem statim docuit. Xystum autem in caemeterio animadver­sum sciatis octavo Iduum Augustarum die, & cum eo Quartum. Haec Cyprianus, cum jam de Xysto bono & pacifico pastore, ac propterea beatissimo martyre ab Urbe nuncius venerat, ut loquitur Pontius. Et de die consentiunt Martyrologia: quanquam de Xysto historia Episcoporum An­tissiodorensium haec habet, Istic beatissimus Pontifex, nimia jam persecutione saeviente, ab Urbe quidem est egressus, sed martyrium suum capi­tis abscissione complevit, sub die decimo sexto Kal. Julias, Imperatoribus Gallieno & Valeriano, AEmi­liano & Basso Coss. Haec autem tum de die tum de anno aperte falsa sunt. De die tamen post ea quae diximus, dubitari non potest; de anno cum alii tum viri doctissimi Scaliger & Petavius varie errarunt. Ego, inquit Scaliger ad Euse­bium, censeo Xystum Valeriano IV. & Gallieno Coss. sequenti autem anno, Tusco & Basso Coss. Cy­prianum passum. Putavit, opinor, rescriptum Valeriani, quod caput illius persecutionis vocat, sub ipso initio persecutionis prodiisse; quae cum Valeriano IV. & Gallieno III. Coss. inceperit, eodem anno Xystum passum esse dixit. Ut­cunque sit, eodem quo Cyprianus obiit anno passum esse Xystum, tum ex Cypriano, tum ex Pontio, qui interfuit, constat, & quidem ante Cyprianum. E contra Petavius uno anno post passionem Cypriani decessisse Xystum statuit libro de Doctrina temporum decimo tertio: & pejus adhuc biennio Ricciolius in Chronico magno. His enim Coss. beatus Pontifex cer­tissime martyrii coronam accepit, ut Vetustissi­mus catalogus de Xysto: Sedit usque Tusco & Basso, & passus est VIII. Idus Augusti. Petavium postea errorem suum correxisse video in Ratio­nario temporum lib. 5. cap. 18. ubi docet Six­tum post annum unum menses fere duos obiisse. A. C. CCLVIII. Quanquam de duratione Pon­tificatus ne sic quidem ei assentior. Nam Au­gusto mense anni prioris ineunte defunctus est Stephanus, eodemque mense exeunte ordina­tus est Xystus, & ejusdem hujus anni mensis die sexto, martyrio coronatus, ut duodecim plenis mensibus haud sederet. Vetustissimus Catalogus recte ei tribuit menses undecim, dies sex; sed in eo corrupti adduntur anni duo, ex Consulatu prius corrupto, Valeriani III. & Gal­lieni II. pro IV. & III. ut diximus Eusebius in Chronico ut nunc editur, annos ei VIII. tribuit, [Page 64] [...] IX. Historia autem Eusebiana Pon­tificatui ejus annos XI. assignat, (neque ei Dio­nysius ante annum undecimum in ipso Chroni­co successisse dicitur) cum menses totidem po­tius tribuendi essent. Enimvero novum non est Graecos, in rebus Romanis hospites, annos pro mensibus ponere; ut Georgius Syncellus [...] imperio AEmiliani assignat, quem La­tini per tres menses, aut quatuor, tantum im­perasse tradiderunt. Certe ad historiae verita­tem confirmandam Xystum ante Cyprianum passum asserendum erat. Nusquam enim Xysti meminit Cyprianus nisi ubi de ejus martyrio lo­quitur. Cujus rei optima ratio reddi potest, quod eodem fere tempore, quo Xystus Romae ordinatus, Cyprianus in exilium relegatus est.

VI. S. Cyprianus de martyrio Xysti certior factus, eodem die cum Xysto passum esse Quar­tum docet, in Epistola ad Successum statim scripta, quod ex hoc loco Auctor Martyrologii quod Bedae tribuitur, recte collegit, neque ali­unde hausit, ut ex ipsius verbis apparet, Passus est cum eis & beatus Quartus, ut scribit S. Cypria­nus. Sed dum Felicissimum & Agapitum, Xy­sti Diaconos fuisse, & eodem die passos esse tra­dit, omnino fallitur. Aliud verba Cypriani quae sequuntur suadent. Sed & huic persecutioni quo­tidie insistunt praefecti in Vrbe, ut si qui oblati su­erint animadvertantur, & bona eorum fisco vindi­centur. Institisse persecutioni quotidie praefectos docet, sed praeter Xystum & Quartum nemi­nem tunc, cum literae Roma scriptae sunt, passum esse innuit. Quamobrem cum eodem die & Martyrologia & Missale Felicissimum & Aga­pitum quasi diaconos Xysti simul passos esse tradunt, eorum auctores secundus Catalogus decepit. Illum hujus erroris fontem fuisse ex Beda constat. Decollati sunt cum eis & alii qua­tuor, ut in Gestis Pontificalibus legitur, Januarius, Magnus, Vincentius, Stephanus, subdiaconi, ea­demque gesta Pontificalia citat Ado Viennen­sis. Error secundi Catalogi, quod Felicissimum & Agapitum spectat, ex mala vetustissimae de­positionis martyrum interpretatione ortus est; cujus haec verba sunt, Octavo Idus (Augusti) Xysli in Callisti, & Praetextati, Agapiti & Felicissi­mi. Sed nullum ex his diaconum fuisse dicit, nullum cum Xysto passum esse tradit; eodem tantum die horum omnium stationes habitas esse ostendit; quod recte sieri potuit, licet nec eodem loco, nec eodem anno passi sint. Quid quod secundi catalogi Auctor Felicissimum & Agapitum Xysti diaconos indigitat, quod nemo ante dixit; imo & quatuor prorsus inauditos ad­dit; quos simul sex diaconos facit, & cum Xy­sto truncatus asserit VIII. Idus Augusti: alii qua­tuor posteriores, subdiaconos faciunt. Haec ut defenderet Baronius (quippe omnia quae in ta­bulis Ecclesiasticis scripta sunt, ut loqui a mant, defendi debent) duo effugia adversus Cypria­ni verba excogitavit, qui solius Quarti cum Xysto passi meminit. Primo mentionem diaco­norum & subdiaconorum, à Cypriano idcirco praetermissam putat. quod non eodem loco passi esse videantur, quod Xystus in Coemeterio Calli­sti, reliqui in Coemeterio Praetextati: [...] Verum si diversis coemeteriis sepulti [...] [...] tamen eodem loci truncari. Neq [...] senserunt qui haec nobis narrarunt. [...] Sixtum, Felicissimum & Agapitum [...] [...] Martis ante templum, & ibi [...] [...] [...] Idus Augusti, ut ait Ado Viennensis. Et [...] tradunt Acta Laurentii, sed falso. Non [...] in clivo Martis, sed in coemeterio [...] est Xystus, ut Cyprianus ipse docet. Sed & [...] [...] coemeterio Praetextati prorsus incertum est [...] qui hos diaconos in eo coemeterio [...] esse docuit, est secundi Catalogi Auctor, [...] eum ex verbis depositionisMartyrum [...] citatis derivasse videtur. Ubi [...] [...], (quod indicat Praetextatum eodem [...] passum esse) ille legisse videtur & in [...] quod significaret in ejus coemeterio [...] esse natales Agapiti & Felicissimi. Sed [...] veriorem ibi lectionem esse, & in [...] non tamen loci distantia aut [...] [...] fuit, ut qui certo cognosceret Xystum [...] esse in Coemeterio Callisti; nescire [...] [...] ejus in coemeterio Praetextati [...] Nam utrumque coemeterium in via [...] imo hoc Praetextati illi Callisti [...] & quasi pars fuit, ut testatur Aringhus. Quod [...] secundo comminiscitur, nuncios [...] adeo festinanter rediisse ut omnes praeter [...] & Quartum eadem die in [...] [...] haud facile compertos habuerint, [...] omni caret. An enim duo diacom, & [...] subdiaconi; vel, ut alii volunt, sex [...] eodem die truncari potuere; & [...] [...] qui nihil aliud in mandatis habuerunt, quam ut omnia diligenter observarent, latere [...] Laurentius septem diaconorum [...] [...] jamjam morituri lateri adhaerere [...] [...] reliqui omnes capite mulctati sunt? [...] de martyrio Xysti boni & pacifici [...] [...] sufficiant.

VII. Cum autem S. Cyprianus exul [...] per undecim fere menses constitutus [...] [...] suis minime privatus ex indulgentia [...] qui ejecerant & occisuri erant; [...] nempe Proconsulis: crescente jam [...] ardore, Maximus Proconsul eum [...] [...] ab exilio revocavit, & in [...] [...] permisit; plane ut [...] [...] Augustalis AEgypti, Dionysium ab [...] [...] Cephronem revocavit, & in [...] [...] non longe ab Alexandria, [...] [...] citius eum comprehendere posset. [...] autem ipse Uticam [...], alteram [...] Proconsulis sedem, profectus est; & [...] cum multa varia & incerta ventilarentur, [...] Romam misit ut exploratam sibi [...] referrent. Qui reversi, non tantum [...] Valeriano ad Senatum missi exemplar [...], sed & exemplum literarum, [...] [...] provinciarum de Christianis [...]. [...] subjectum esse indicarunt. Quare [...] literis Uticae acceptis, quae [...] [...] à Carthagine non distabat, [...] misit, qui Cyprianum Uticam [...] ut de se loquitur Dionysius [...] [Page 65] [...] Hos cum ad se compre­hendendum missos esse intelligeret Cyprianus, ex hortis secessit; non ut mortem evitaret, sed ut Carthagine potius quam Uticae, quae alterius Episcopi etiam tum sedes fuisse videtur, (nam Concilio Arelatensi primo interfuisse dicitur Victor Episcopus de civitate Utica) pateretur: hanc justam intervenisse causam ratus, eo quod convenit Episcopum in ea civitate, in qua Ec­clesiae Dominicae [...] illic Dominum conte­stari, & plebem universam Praepositi praesentis confessione clarificari. Quare in secessu abdito constitutus adventum Proconsulis Carthaginem redeuntis expectavit, auditurus ab eo quid Im­peratores super Christianorum Laicorum & [...] nomine mandaverunt. Nam licet literae ad praesides provinciarum de persecutio­ne Christianorum, à solo Valeriano in Oriente factae essent, utriusque tamen Imperatoris no­mine ex more consignatae sunt.

VIII. S. Cyprianus in hoc abdito secessu con­stitutus, ultimam Epistolam scribit ad Presbyte­ros, diaconos, & plebem universam Carthagini­ensem, in qua haec verba habet, Quid autem de cetero nos observare conveniat, antequam in me super confessione nominis Dei Proconsul sententiam ferat, instruente Domino in commune disponemus: ex quibus colligere voluit Blondellus, pro presby­terorum potestate in Apologia disputans, S. Cy­prianum partita cum comministris cura ac potesta­te plebem Carthaginiensem gubernavisse. Quae ex hoc loco nulla arte exculpi possunt. [...] Cyprianus eo tempore potestatem suam Episco­palem partitus est; non presbyteris tantum, sed etiam diaconis: nec illis solum, sed etiam ple­bi, quam gubernabat, potestatem suam com­municavit. His enim verbis & presbyteros, & diaconos & plebem universam allocutus est. Certe in commune disponere quid observare conveniat, non est sua potestate se exuere, aut ejus parte aliqua alios donare, neque ad Episco­palem gubernationem ullo modo spectat. De dispositione rerum tum suarum tum Ecclesiasti­carum loquitur. Quis illi tunc animus fuit sa­tis aperte nobis ostendit Pontius ipsius diaconus, qui in hunc modum rem omnem exprimit, Quae vero res illi, aut quae voluntas ordinandi nisi Ecclesiastici status? Suprema iccirco accepta dila­tio est, ut quicquid circa pauperum fovendorum cu­ram supremo judicio disponendum fuerat, ordina­retur.

IX. Interim Proconsul Utica revertitur apud Carthaginem, provinciae suae caput, & Ec­clesiae Africanae metropolin, ex novis literis Im­perialibus instaurandam persecutionem auspi­caturus. Quocirca S. Cyprianus de adventu ejus certior factus, quamprimum ex abdito se­cessu prodiit, & ad hortos suos reversus est. Ac sperabatur jam jamque carnifex veniens qui de­vota sanctissimae victimae colla percuteret: sed viri ex civitate praecipui, etiam Gentiles, rei atrocitate permoti, & veteris consuetudinis memores, Tascium suum imminente mortis periculo liberare conati sunt. Quippe conveni­ebant plures egregii & clarissimi ordinis & san­guinis, sed & seculi nobilitate generosi, qui propter amicitiam ejus antiquam secessum sub­inde suaderent: &, ne parum esset nuda sua­dela, etiam loca, in quae secederet, offerebant. At sanctissimus Antistes nec eorum consilio, nec sidelium precibus annuebat; sed e contra servos Dei exhortationibus Dominicis institue­bat, & ad calcandas passiones hujus temporis contemplatione supervenientis claritatis ani­mabat. Cum ecce Proconsulis jussu ad hortos ejus, veritus ne iterum se subduceret, repente subitavit cum militibus suis Princeps, Princeps, inquam, officii, cum militibus suis. Nam erant in officio Proconsulis loco Statorum, ut in Digestis legimus lib. 1. tit. 16. Nemo Procon­sulum statores suos habere potest, sed corum milites ministerio in provinciis funguntur. Erant autem milites illi cohortalini, non armatae, sed cohor­talis militiae. Ad principis adventum processit Cyprianus, jam certus expungi, quod diu fuerat retardatum. Processit animo sublimi & erecto, hilaritatem praeferens vultu & corde virtutem, ac ad praetorium deductus est. Sed jussu Pro­consulis dilatus in crastinum ad domum pria­cipis a praetorio revertebatur; ubi eum una no­cte continuit custodia delicata, ita ut convivae ejus & cari in contubernio ex more fuerint. So­lebant enim Romani Praesides martyribus veni­am concedere, ut ante passionem etiam in car­cere cum suis liberis coenarent. Sic in Passione Perpetuae, Horruit & erubuit Tribunus, & ita jussit illos humanitus haberi, ut fratribus ejus & ceteris facultas fieret introeundi & refrigerandi cum eis: hanc autem caenam liberam vocabant. Quinetiam plebs, concurrebat undique ad spectaculum, to­ta solicita ne per noctem aliquid, sine conscien­tia sui fieret, ante fores principis excubabat. Cum concessit S martyri divina tunc bonitas vere digno, ut Dei populus etiam sacerdotis passione vigilaret, ut acute observat Pontius, quia in solius Domini passione vigilare sole­bant. Aliae tunc statae & solennes vigiliae erant inter Catholicos nullae. Basilidiani quidem hae­retici diem baptismi Christi festum cum vigilia celebrabant, non Catholici. [...] inquit Clemens Alexandrinus Strom. l. 1.

X. Die crastino S. Cyprianus egressus est domum principis, & agminibus multitudinis mixtae ex omni parte circumvallatus, iterum ad praetorium venit; ubi illi, nondum procedente Proconsule sedile oblatum est, fortuito linteo te­ctum, ut sub ictu passionis Episcopatus honore frueretur. Etenim tunc temporis Episcopi lin­teatis sedilibus utebantur. Ita Pacianus in Episto­la secunda ad Sempronianum, An Novatianus, quem absentem, consecrante nullo, linteata sedes accepit. Linteata Paciano sedes est, quae apud Pontium linteo tecta: quam Graeci [...] Augustinus cathedram velatam vocat. Subito autem Proconsuli nunciatus est, produ­citur, admovetur, interrogatur de suo nomine; & hactenus verba. Ita breviter Pontius, iterum lectorem remittens ad Acta Proconsulis tunc omnibus nota, quae aut haec aut hujusmodi fu­ere, ut tum Passio ejus, tum Homilia S. Augu­stini [Page 66] perhibent. Proconsul Cypriano Episcopo dixit, Tu is Tascius Cyprianus? Cyprianus Epi­scopus respondet, Ego [...]. Proconsul dixit, Tu Papam te sacrilegae mentis hominibus praebuisti? Cyprianus Episcopus respondit, Ego. Procon­sul dixit, Jusserunt te sacratissimi Imperatores [...]. Cyprianus Episcopus dixit, Non facio. Galerius Maximus ei, Consule tibi. Cy­prianus Episcopus respondit, Fac quod tibi prae­ceptum est. In re tam justa nulla est consultatio. Hactenus verba. Haec erat Confessio nominis. Tunc Proconsul, collocutus cum consilio, sen­tentiam vix aegre dixit verbis hujusmodi, Diu sacrilega mente vixisti, & plurimos nefariae tibi conspirationis homines aggregasti, & inimicum te [...] Romanis & sacris legibus constituisti. Nec te pii & sacratissimi Principes Valerianus & Gallie­nus Augusti & Valerianus nobilissimus Caesar, ad sectam ceremoniarnm suarum revocare potue­runt. [...] ideo cum sis nequissimorum criminum auctor & signifer deprehensus, eris ipse docu­cumento his, quos scelere tuo tecum aggregasti; sanguine tuo sancietur disciplina. Haec referun­tur in Passione; & sane aut his aut hujusmodi verbis constabat sententia Proconsulis. Nam in ea sententia S. Cyprianus dictus sectae suae sig­nifer, & inimicus deorum, & qui suis futurus esset documento, & quod sanguine suo inciperet discipli­na sanciri, ut testatur Pontius. His autem di­ctis, Proconsul decretum ex tabella recitavit, Thascium Cyprianum gladio animadverti placet. Cyprianus Episcopus dixit, Deo gratias. Et cum exiret praetorii fores, ibat comes militum turba, & centuriones ac tribuni, cohortalini nempe, (omnia enim fere armatae militiae nomina co­hortalis militia usurpavit) latus tegebant, donec ad agrum Sexti perventum est, ubi beatissimus Martyr, in conspectu populi sui decollatus est.

X. Illustre hoc martyrium consummatum est Fusco & Basso Coss. anno aerae vulgaris CCLVIII. XVIII. Calendas Octobris, die Mar­tis. Vetustissima Depositio martyrum, Decimo octavo Kalendas Octobris Cypriani, Romae celebra­tur in Callisti, in illo nempe coemeterio in quo plunum Pontificum Romanorum natales cele­brari solebant. Fasti Siculi [...] Auctor ignotus [...] num, Consulibus Tusco & [...] [...] Carthagini decimo octavo [...] [...] [...] ronymus in Catalogo, Passus [...] [...] & Gallieno principibus [...] [...] die quo Romae Cornelins, sed non [...] [...] eundem diem indicat. Natalis [...] [...] dies omnibus tunc erat [...] [...] [...] in honorem ejus perdiu daravit. [...] [...] testis Procopius, [...] [...]. [...] [...] virum sanctum omnium maxime [...] colunt; & templum ei quoddam [...] [...] ante urbem oedificantes ad [...] [...] alia sacra faciunt, tum annuum [...] [...] quod Cypriana vocant. Duae autem [...] [...] ea tempora memoriae S. Cypriani [...] [...] ut refert Victor, circa [...] Geisericus enim, etiam foris muros [...] voluit [Ecclesias] occupavit, & [...] [...] [...] & amplas S. Martyris [...] [...] ubi sanguinem fudit, aliam [...] [...] [...] corpus, ui locus Mappalia vocitatur. [...] etiam quo Natalis hujus Martyris [...] [...] ipso Procopio haud difficulter [...] [...] Notat enim tempestatem eo anni [...] solere, ideo nautae [...] vocabant. [...] autem tem pore Belisarium tradit cum [...] Africam intrasse; diem quidem aut [...] non nominat, sed satis aperte indicat [...]. [...] Hoc est, tribus mensibus [...] est bellum contra Vandalos postquam [...] Romanus Carthaginem venit, medio [...] Decembri; Ergo Belisarius medio mense [...] Carthaginem cepit, quo tempore [...] S. Cypriani celebratus est. Reliqua quae [...] hoc beatissimo Martyre dici possent, ad [...] minus pertinent.

APPENDIX

AEmiliano & Basso COSS.

A. D. CCLIX.

Period. Jul. 4972.

HOsCoss. hic collocandos esse ex omnium Pastorum auctoritate statuo. Baronius, Petavius & Cointeus eorum loco po­nunt Gallienum IV. & Valerianum (Caesarem nempe) AEmiliano & Basso aut penitus rejectis, aut alieno loco positis. Ut horum sententiis quaquaversum occurram, & vulgarem ordinis seriem sartam tectam conservem; primo sta­tuendum est AEmilianum & Bassum ex Fastis Consularibus minime eliminandos, sed pro or­dinariis Consulibus sub imperio Valeriani & Gallieni agnoscendos esse, contra sententiam Ill. Annalistae. Nam constitutiones & rescripta Imperatorum non aliis quam ordinariis Consu­libus signari solebant. Sed Valeriani & Gallie­ni rescripta AEmiliani & Bassi nominibus in Codice Justinianeo saepissime consignata reperi­untur, Cod. 2. tit. 3. Impp. Valer. & Gallien. A. A. & Valerianus nobiliss. Coes. Pactumeio. Cui subscribitur, PP. X. Kalend. Martii AEmiliano & Basso Coss. & ejusdem Codicis tit. 4. similiter. Codice etiam tertio, & quarto, & quinto, & sep­timo, & octavo, & decimo sub iisdem Impera­toribus, iidem Coss. nominantur; nono etiam ter repetuntur. Quinetiam in Codicis Grego­riani excerptis quae extant, AEmilianus & Bassus Coss. ter nominantur. Quorum Rescriptorum unum etiam in veteri Consultatione cujusdam Jurisperiti reperitur. Qui autem toties rescrip­tis eorundem Imperatorum affixi sunt, ex Fastis Consularibus, in quibus sedem immotam hacte­nus & merito obtinuere eliminari pro arbitrio autex conjectura non debent. Sed Baronius putat AEmilianum & Bassum perperam poni tanquam distinctos Coss. à Tusco, seu Fusco, & Basso; adeo­que Cassiodorum alios (que) deceptos esse, cum Con­sulatus distinguerent Sed levistima haec con­jectura est, & facillime refellitur. Nam in eo­demCodice Justinianeo ad eorundem Imperato­rum rescripta Tuscus & Bassus octies nominan­tur, in illis subscriptionibus quae sunt ipsis Im­peratoribus, & rescriptis coaevae. Et quod maxi­me observandum est, eodem loco, Cod 9. tit. 22. primo Tuscus & Bassus, dein AEmilianus & Bassus Coss. memorantur. Qui quidem locus, utpote insignis, praeteriri aut leviter tangi non debet. Impp. Valer. & Gallien. AA. & Valerian. C. Heliodoro. PP. III. Jul. Tusco & Basso Coss. Post quae haec sequuntur. Iidem AA & CC. Marino. PP. III. Kal. Jul. AEmiliano & Basso Coss. Hic enim idem dies, sed diversi anni indicantur. Unde Consulatus Tusci & Bassi Consulatum AEmiliani & Bassi praecessisse intelligitur. Nam 3. Cal. Julii, Tusco & Basso Coss. unicus erat Caesar, Valerianus junior; at 3. Cal. Julii, AEmiliano & Basso Coss. ut videtur duo Caesares fuere. Et quidem pridie Nonas Maias Tusco & Basso Coss. Valerianus Caesar Augustis additus in rescriptis invenitur Cod. 9. tit. 9. Unde Pollio recte explicari posse videtur, apud quem de Va­leriano juniori, legimus, a patre absente Caesar appellatus est, cum scilicet Valerianus pater Byzantii fuit, certe antequam Antiochiam at­tigit: eo ipso tempore quo Valerianus junior Romae Consul suffectus fuit, Anno proximo, AEmiliano & Basso Coss. alius Caesar appellatus est, & quidem Saloninus Gallienus, ut videtur. Quae conjectura si cuipiam placeat; adderem libenter Gallienum juniorem à Gallieno patre Caesarem appellatum esse mense Junio AEmilia­no & Basso Coss. Nam pridie Id. Junii Valeria­nus Caesar tanquam unicus Augustis additur in Codice Gregoriano. Quis igitur non videt AE­milianum & Bassum ex Fastorum albo oblite­randos non esse?

II. Secundo, Gallienus IV. Consul immedi­te post Tuscum & Bassum esse non potuit, ut volunt Baronius & Petavius: quia ipsi agno­scunt eundem Gallienum III. Consulem fuisse immediate ante Tuscum & Bassum. Sic enim unus tantum annus, inter tertium & quartum Gal­lieni consulatum agnosci deberet, quod aperte falsum est. Nam in ejus nummis hae omnes In­scriptiones inveniuntur. TR. P. IV. Cos. III. TR. P. V. Cos. III. TR. P. VI. Cos. III. TR. P. VII. Cos. III. TR. P. VIII. Cos. IV. Plures igitur consulatus inter tertium & quartum Gal­lieni agnoscendi sunt. Et revera Tuscus & Bassus quinto ejus imperii anno consulatum in­iere; ipse non ante imperii sui octavum, con­sulatum quartum gessit.

III. Tertio, Gallienus & Valerianus junior simul nunquam fuere Consules ordinarii. Gal­lienus septies Consul fuit, & post e us septimum Consulatum Valerianus Caesar Consul ordina­rius. Siquidem capto jam Valeriano, scriptum in­venimus in Fastis, Valeriano Imperatore Cos. ut scribit Pollio; quinto nempe post captivitatem Valeriani anno, Valeriani junioris quisquis ille fuit, nomen, & non ante, Fastis insertum est. Hos tamen tanquam Consules ordinarios in Fastos retulerunt Baronius, Petavius, Cointeus, quod id Flavium Vopiscum tradidisse putarent. Quippe primo Baronius, cum apud eum in vita Aureliani legerat, Valerianum Imperatorem consulatum [...] & Aureliano in locum Gallieni & Valeriani promisisse, idque in an­num sequentem, & cum in eadem pagina ob­servaverat, [Page 68] Memmium Fuscum consulem ordi­narium Byzantii cum Valeriano sedisse; statim pronunciavit, Gallienum IV. & Valerianum consules ordinarios post Fuscum & Bassum fu­isse. Qua observatione adeo triumphavit, ut in haec verba statim prorumpere non dubitaverit, Explosis itaque tum a proesenti, tum a sequenti an­no consulibus ascititus, recipiant Fasti Consulares suos legitimos Consules ordinarios, Gallienum quarto atque Valerianum juniorem; & sic suae Chronologiae rationem exacte redditam esse dixerit. Sed nihil horum Vopiscus, nihil de hoc anno, nihil de Consulibus ordinariis, de Gallieno Imperatore nihil: & annum sequentem de hoc anno post Consulatum Fusci & Bassi pessime in­terpretatur Annalista. Sententiam suam hausit ex Epistola & Actis Valeriani inter se comparatis, sed dum eorum tempora distin­guenda esse non vidit, quae erant sedulo dister­minauda, in immanes errores incidit. Recte quidem notavit Acta ad annum eum quo Fuscus & Bassus Consules fuerunt pertinere: id enim Acholii verba clare indicant, quae Memmium Fuscum Consulem ordinarium Valeriano Im­peratori assidentem tunc apud Byzantium describunt. Et hoc nos non tantum verum esse fatemur; sed tanquam certissimum hi­storiae monumentum, & ad haec tempora recte intelligenda pernecessarium amplecti­mur. Fuscus ejus anni Consul ordinarius, aliis suffectis cum Valeriano in expeditione Parthi­ca Byzantii fuit, plane uti Piso Consul ordina­rius anno CXV. cum Trajano in Expeditione Parthica Antiochiae fuit, teste Dione, ibique in gravissimo terrae motu periit. Unde cladis illius annus male ab Evagrio, rectius a Joanne Malela descriptus esse cognoscitur. Et Valerianus im­perator anno priore, Fusco & Basso Coss. anno imperii sui quinto jam affecto, apud Byzantium cum [...] proculdubio fuit. Sed Epistola Valeriani ad Aurelianum scripta nullo modo indicat, Gallienum & Valerianum anno, illa apud Byzantium Acta sequenti, Consules ordi­narios, aut omnino Consules fuisse. Illa enim Epistola scripta est anno ante Consulatum Fusci & Bassi, quando Valerianus vicem Ulpii Cri­niti Aureliano dedit, ipsumque militiae magi­strum fecit. Eo anno, Valeriano IV. & Gallie­no III. Coss. Aurelianus exercitum duxit, limi­tem restituit, praedam militibus dedit, Thracias bobus, equis, mancipiis captivis locupletavit, & manubias in palatio collocavit. Tunc au­tem post haec omnia Vlpius Crinitus publice a­pud Byzantium sedenti Valeriano in thermis egit gratias, dicens, magnum de se judicium hobi­tum quod [...] vicarium Aurelianum dedisset. Tunc etiam Valerianus Augustus dixit, Gratias tibi agit, Aureliane, resp. quod eam Gothorum potestate liberasti, Abundamus per te proeda, abun­damus gloria. Sed Epistola Valeriani ad Aure­lianum ante haec omnia scripta est, antequam exercitum contra Gothos duceret, in qua haec verba extant, Consulatum cum eodem [...] Cri­nito in annum sequentem a die undecimo Calend. Juniarum in locum Gallieni & Valeriani sperare it convenit sumtu publico. Hic aperte annus se­quens eum annum significabat, qui cum [...] scripta est Epistola, sequebatur, is a [...] sequens erat ille ipse quo Fuscus & Bassas [...] ordinarii fuere. Unde sequitur [...] & Valerianum, in quorum locum [...] & Aurelianus sufficiendi erant, non fuisse [...] ordinarios, sed suffectos. Quod ex [...] planius adhuc constat. Nam [...] [...] thermis apud Byzantium adhuc [...] [...] Fusco Consule ordinario, jubet [...] inter alia victoriae praemia Sellam [...] [...] Nam te Consulem, inquit, [...] [...] ad Senatum, ut tibi deputet [...] deputet etiam fasces. Ita quod anno [...] [...] hoc anno sequenti, dum [...] esset, perimplendum curavit. Unde statim Au­relianus Imperatori sic respondit, [...] tibi gratias, & accipio Consulatum quim [...] It mox Ulpius Crinitus, Jube igitur ut [...] [...] sitque Aurelianus hoeres sacrorum, [...] [...] totiusque juris Vlpio Crinito [...] [...] [...] ipse actutum, te judice, consularis [...] [...] Aurelianus Consul suffectus, post Galle [...] & Valerianum Consules honorarios, [...] sed eo ipso anno quo Fuscus & Basse [...] ordinarium gerebant. Et [...] [...] & Valerianum non ordinatior sed [...] fuisse, vel dies ipse quo Aurelianus, [...] Consulatum jubebatur, [...] [...] XI. Cal. Juniarum, ut verisimile sit [...] [...] etiam ante cos suffectos Coss. fuisse. Ante [...] eum diem duo suffectorum Coss. [...] [...] nundinia praeterierant. Neque etiam [...] est Valerianum cautum Principem, [...] Cos. Ordinarium in exercitu secum hal ere [...] nisi ejus & Collegae loco alios ante [...] imo nec bellum Persicum [...] [...] omnia Consulum nundina [...] [...] Gallienum & Valerianum in Fastis nemo [...] Baronium repperit, nemo posthac recipiat [...] & Bassus locum suum in Fasti & [...] quem hactenus obtinuere, retineant; & [...] Gallieni quartus, eum ordinem [...] quem & Fasti & nummi requirunt.

IV. Post martyrium S. Xysti vacavit [...] Sedes anno fere uno: quo tempore [...] [...] cura Ecclesiae Romanae mansit. [...] Catalogus, ex secundo, & [...] supplendus. [Et Presbyteri proesuerum] a [...] Tussi & Bassi usque in diem XII. [...] Kal. Augusti, AEmiliano & Basso Coss. Horum [...] loco alia plane confusa, & [...] [...] fundentia supposuit secundi Catalogi [...] Et proefuerunt a Consulatu Maximo & [...] usque ad Consulatum Tusct & [...] XIII. Kal. Augusti. Pontificale haec [...] [...] sed nihilo verius. Post hanc [...] Dionysius Romanae Ecclesiae [...] Romae Episcopus creatus est. De quo [...] Catalogus, Fuit temporibus [...] [...] Kal. Augusti AEmiliano & [...] Unde obiter observandum est quam [...] Consules a Baronio exploduntur, & a [...] transmutantur. Nam sivel eorum [...] [...] transpositio admittatur; unde mitium [...] Dionysii innotescet, cum [...] [...] [Page 69] errore statuat hunc Dionysium anno Gal­lieni duodecimo constitutum esse? Recte igitur Onuphrius eum XI. Cal. Augusti creatum esse scripsit; & male Baronius qui veterem Catalo­gum non vidit, neque hunc Consulatum appro­bavit, anno praeterito Dionysium sedisse asserit.

V. Hoc etiam anno Baronius & Cointeus statuunt Valerianum a Rege Persarum captum esse, & pacem Ecclesiae a Gallieno redditam, atque edictis confirmatam. Quorum primum non ante annum proximum, secundum non ante annum ab hoc secundum contigit. Quod ut dilucidius appareat, res tunc in Oriente gestae paulo accuratius tractandae sunt. Anno praete­rito Valerianus qui cum exercitu apud Byzan­tium fuerat, cum eodem, prima aestate Antio­chiam pervenit. Quam urbem cum inveniret misere devastatam, accersivit Successianum, qui tum dux exercitus circa Hellespontum fuit, & Scythas in ea loca irrumpentes nuperrime vicerat abegeratque. Hunc Praefectum praeto­rio fecit, & cum eo res Antiochenae civitatis, & instaurationem ejus ordinavit. Absente Succes­siano, Scythae priores qui abacti fuerunt, in Hel­lespontum redeunt, Pityuntem & Trapezun­tem capiunt. Scythae autem alii prioribus fini­timi, expectato hiemis tem pore, pedestri exer­citu, ad fretum Byzantinum contenderunt, Hic erat anni praeteriti finis. Hoc autem anno ineunte, Scythae freto trajecto, Chalcedonem occupabant, & post eam Nicomediam, aliis­que urbibus captis Bithyniam devastabant. De quo tempore intelligendus est Trebellius Acces­serat praeterea his malis, quod Scythoe Bithyniam invaserant, civitatesque deleverant. Denique A­slacum, quae postea Nicomedia dicta est, incensam graviter vastaverunt. Neque quicquam adhuc inter Persas & Romanos actum est, Valeriano in instauratione Antiochiae occupato. Cum au­tem ille tantam in Bithynia devastationem factam esse comperisset, Felice misso qui By­zantium tueretur: ipse cum exercitu ab Antio­chia in Cappadociam contendit; cumque lon­giori mora urbes illius regionis attrivisset, An­tiochiam reversus est. Hic erat hujus anni finis, in quo nihil inter Saporem & Valerianum a­ctum esse cognoscitur; cum haec omnia dili­genter à Zosimo descripta sint. Quamobrem male hoc anno captivitatem Valeriani consig­nant; & rectius Petavius in annum sequentem rejicit. Pejus adhuc Baronius hoc anno Macri­anum, sublato Valeriano imperium usurpasse scribit. De quibus omnibus suo loco agemus.

Seculare & Donato. COSS.

A. D. CCLX.

Period. Jul. 4973.

HOS Consules Baronius explosit, Petavius omisit, Cointeus permutavit, perperam omnes, certe priores. Nam hos Consules omnes Fasti etiam hoc loco agnoscunt, in Rescriptis & Constitutionibus Valeriani & Gallieni saepis­sime adhibentur, in Codice Justinianeo trede­cies citantur, & in excerptis Codicis Gregoria­ni semel. Neque mirum cos hoc anno simul Consulatum gessisse qui alternatim Praefecti Urbi fuerant. Nam in optimo libello, Valeri­ano IV. & Gallieno III. Junius Donatus, P. V. Tusco & Basso Cornelius Secularis P. V. AEmiliano & Bas­so. Cornelius Secularis P. V. Sed aut ejus loco, aut potius post eum ponendus fuit Junius Do­natus iterum. Nam illis Consulibus Donatus sub initio mensis Junii P. V. fuit, ut patet ex Constitutione eo mense facta, quae in excerptis Cod. Gregoriani extat. Ac si facere hoc tentave­rit, opponet auctoritatem suam Julius (seu Junius) Donatus V. C. PF. V. amicus noster, ut tam impro­ba petitio repellatur, Dat. prid. ld. Jun. AEmilia­no & Basso Coss. Sic etiam paulo post A. D. 273. idem Libellus, Aureliano III. & Marcellino, Poslu­mius Syagrius P. V. priori nempe anni parte; po­steriori enim parte, certe die septimo Cal. Octob. non Postumius Syagrius, sed AElius Cae­stianus Praefectus urbi fuit, ut ex Vopisci Tacito constat. Imo ipso anni initio, imperante adhuc Aureliano Furius Orfitus, adhuc Praef. V. fuit In­scriptio, p. 276. 4. Furius Orfitus V. C. Proes. Vrb. devotus numini majestatique ejus Dedic. Kal. Febr. Aureliano Aug. III. & Marcellino Coss. Sic enim imperio mutato, mutari etiam sole­bant Praefecti Urbi. Quare anno praeterito ve­risimile est Secularem & Donatum unum post alterum praefecturam Urbis administrasse, hoc anno simul Consulatum ordinarium eosdem iniisse exploratum est.

II. Hoc autem anno, cum pestis magnam ex­ercitus Romani partem absumsisset, & Sapo­res instaret, & Orientis fere omnia in suam pote­statem redegisset; Valerianus qui ducibus exer­citus sui ante diffiderat, & spem in armis nul­lam videret, Legatos ad Saporem misit, ut data pecunia finem bello imponerent. Sapores au­tem renuit cum Legatis de pace agere, sed cum Valeriano ipso se tractaturum fore promisit. Inde Valerianus quavis conditione pacis cupi­dus, inconsulto vel potius ex consilio Macriani, a quo proditum eum esse affirmat Dionysius Alexandrinus, cum paucis ad Saporem profe­ctus captivus ducitur: & qui jam persecutionem in Christianos per menses fere quadraginta du­os acerbe exercuerat, in manus crudelissimi ho­stis, justo Dei juditio traditur anno imperii sui septimo. De quo Dei judicio praeclara extat sententia Constantini Magni in Oratione ad Sanctorum coetum; ejusdemque opportune me­minit, Valeriano non nominato, in Epistola ad alterum aporem Persarum Regem, quae & apud Eusebium & Theodoretum legitur. [...]. Hoc est interprete Epiphanio: Horum igitur esse rcor Valerianum, quem veluti quae­dam [Page 70] virga iracundiae divinae de nostris terris expellens, vestris partibus tradidit punien­dum. Qui scilicet verecundiae suae nobilissimum a­pud nos trophoeum demonstrasse cognoscitur. Ubi recte mentem Constantini de Valeriano cepit, verba autem male interpretatus est. Nam [...] non virgam, sed fulmen significat, & [...], non est verecundia sua, sed dedecus ignominia, approbrium ipsi ab hostibus illata ( [...] & [...] vocavit Dionysius Alexandri­nus, exponens Prophetae [...]) seu ad Roma­nam remp redundantia, ut Zozimus [...] Ita Imperator diu optimus justo Dei judicio tandem infelicissimus, unius in Christianos persecutionis poenas dedit. Eventum agnoscunt & mirantur Ethnici, quia crimen & justitiam divinam in vindicta non vi­derunt. De quo Vopiscus, Valerianus enim cum optimus fuerit, ab omnibus infelix apparuit.

III. Septimo imperii Valeriani anno his Coss. haec contigisse dicimus; sexto Valeria­num captum esse contendunt Baronius & Cointeus. Sententiam nostram confirmat pri­mo Historia eorum temporum, quam tradi­dimus & quam mox trademus. Secundo In­scriptiones nummorum Valeriano septimum imperii annum tribuunt. [...]. L. Z. Imp. C. P. Lic. Valerianus P. F. Aug. P. M. TR. P. VII. Cos. IIII. P. P. Tertio, Secularis & Donatus qui ante septimum ejus imperii annum Consules non fuere, toties Re­scriptis Valeriani & Gallieni subscribuntur, ut hujus anni aliqua parte eum adhuc libertate gavisum esse necesse sit. Quarto quadaginta & duobus mensibus, quod ex Dionysii scriptis recte colligitur, Christianos persequi non po­tuit nisi ejus auctoritas aliquo hujus anni parte durasset. Denique Sextus Aurelius Victor calcu­lum nostrum confirmat, dum de Gallieno ait, Regnavit annis quindecim, cum patre septem, so­lus octo.

IV. Sed nobilissimus Annalista, anno praete­rito, imperii sui sexto Valerianum captum esse testificationibus apertissimis demonstrasse se putavit. Testes producit Dionysium Alexan­drinum, cujus verba ab eo adducta hoc non probant; Eusebium in Chronico, qui de cap­tivitate non loquitur, sed ad annum ejus sex­tum tantum ait, Valeriano in Persas ducto, Gal­lienus nostris pacem reddidit. Imo anno quarto persecutionein commotam esse ait; unde capi non potuit ante annum septimum, siquidem persecutio ultra triennium duravit. Anno ter­tio Cyprianum passum esse docet; ex illo igitur Chronico certi nihil colligi potest. Solus illi testis, qualis qualis est, Trebellius Pollio reliu­quitur. Et ille quidem Valerianum [...] perii sexto captum esse [...], vel pot [...] ponit: dum de annis Gallieni, [...] regnavit adeo imperite disputat, ut an [...] litario an de toto imperio loquatur [...] Pergit igitur Baronius, Sed & cum agit [...] [...] affirmat Gallieno & Volusiano [...] [...] Valeriano, Macrianum & Balistam de [...] in locum ejus Imperatore tractare [...] [...] quidem: & hoc pro sententia nostra [...] argumentum est. Non erant Gallienus & Volusianus Coss. ante octavum Valeriam an­num, sub eorum autem Consulatu [...] & Balista primum de successore [...] Ergo non sexto, sed septimo imperii anno [...] est Valerianus. Imo eodem anno utrumque factum putat Baronius, quod multo [...] est, quain ut biennio fere post ejus [...] demum, de ea re tractare [...] Seculare & Donato Coss. captus est Valerianus, Regis Saporis amici egerunt per literas, ut Va­lerianus suis redderetur; sed frustra. [...] collegit, ut Imperatorem [...] Sed Sapores cum captivoe [...] rediit. Cum igitur nulla spes esset recuperandi Valeriani, Macrianus & Balista, Gallieno & Volusiano Coss. sequentis anni initio, de novo Imperatore adversus Gallienum [...] consilium inierunt. Vis hujus argumenti [...] aliter non potuit quam permutatione Consulum, quam satis aperte refutavimus. Vi­ctor quidem Schotti idem refert quod Pollio; sed contra tot rationes duo illi audiendi [...] sunt, praesertim cum Pollio illud ipsum [...] quod eam sententiam clare refellit.

V. Ceterum cum Gallienus captivitatem Patris sui audivisset, nullamque postea ejus re­cuperandi spem superesse cognosceret, [...] jam vere mortuus esset, in Rescriptis & [...] nomen Valeriani Imperatoris [...] neque enim aliud post VIII. Cal. Octobris opinor, reperitur. Circa igitur illud tempus coepit se solum Imperatorem putare Gallienus, & statim Christianis, quibus ipse nunquam val­de infensus fuisse apud Veteres legitur, plenam pacem restituit. Primo quidem Constitutio­nem ad Episcopos dedit, qua iis ut [...] suorum loca recuperarent permisit, [...] mandavit ut à locis religiosis Christianorum re­cederent. Ab initio enim Persecutionum Va­leriani conventus agere & coemeteria [...] Christianis omnibus vetitum est. Et sic [...] Persecutioni finis impositus est quam [...] Valerianus, quaeque jam per 42. menses [...] ab Aprili A. D. CCLVII. ad Octobrem A. D. CCLX.

Gallieno IV. & Volusiano. COSS.

A. D. CCLXI.

Period. Jul. 4974.

HOS Coss. Fasti omnes agnoscunt, & Trebellius diserte. Baronius tamen & Cointeus pro Volusiano Valerianum posuerunt, & alieno loco collocarunt; perpe­ram, ut ostendimus. Petavius autem, qui cum [...] Gallienum IV. & Valerianum admisit, pro­pter auctoritatem Trebellii Volusianum agno­vit; & Coss. simul posuit Gallienum V. & Volu­sianum; in quo gravius & manifestius erravit. Nam cum Gallienum V. cum Volusiano con­jungit, contra Fastos id facit, qui Volusianum Gallieno IV. adjungunt, & contra subscriptiones Principum, quae Gallienum V. non cum Volu­siano sed Faustino conjungunt. Cod. 3. tit. 8. Imp. Valerianus & Gallienus A. A. ad Calphurni­um. P. P. nonas. Gall. A. V. & Faustino Coss. & in Codice Gregoriano, P. P. VI. Idus Junii Gal­lieno V. (ita legendum, non II.) & Faustino Coss. Et hunc errorem in posteriores Galliem Consu­latus Petavius transfudit. In Fastis habentur Gallienus v. & Faustinus, hic Petavio est Gal­lienus VI. In illis apparent Gallienus VI. & Sa­turninus, hic Petavio Gallienus VII. est. De­nique in Fastis memorantur Gallienus VII. & Sabinillus, sine dubio recte. Nam in Codice Justinianeo haec habentur Cod. 4. tit. 19. Imp. Gallienus A. Sabino. P. P. III. Non. Martias Gal­lieno A. VII. & Sabino Coss. Hic tamen Petavio est Gallienus VIII. Et sic tandem error mani­festus est, nam Gallienus VIII. Consul nun­quam fuit: septem tantum Consulatus gessit, ut ex nummis constat, in quibus hae inscriptiones reperiuntur, TR. P. XIII. Cos. VII. TR. P. XIV. Cos. VII. TR. P. XV. Cos. VII. Post eum annum neque Consul, neque Imperator fuit. Baronius qui Gallienum biennio ante Consulem IV. fecit; hoc anno Albinum & Maximum Coss. agnoscit.

II. His Coss. Macrianus & Balista de novo Imperatore creando consilium inierunt, ipso hu­jus anni initio. Trebellius in Gallienis, Gal­lieno igitur & Volusiano Coss. Macrianus & Balista in unum exercitus reliquias convocant, & cum Ro­manum in Oriente nutaret imperium, quem face­rent Imperatorem requirunt, Gallieno tam negli­genter se agente, ut ejus ne mentio quidem apud exercitum fieret. Consilii hujus finis erat, ut Macriano patri cum filiis, Macriano & Quieto deferretur imperium. Qui statim cum filio Ma­criano contra Gallienum venire coepit, Balista & Quieto in Oriente relictis. Et cum Valentem Proconsulem Achaiae vehementer reformida­ret, Pisonem ad eum interficiendum [...] qui cum Valentem sumsisse imperium comperisset, Thessaliam concessit, sumta etiam purpura in­teremtus est. Et Senatus-consultum ad noscen­dam ejus majestatem factum est die septimo Cal. Julias, ut refert Trebellius. Et Macrianus congressus cum Aureolo, octavo Gallieni anno jam affecto, interemtus est. Quod cum intelli­geret Odenatus, Quietum cum Balista, ineun­te nono Gallieni anno, interemit. Sicque Ma­crianus hostis Christianorum infestissimus cum utroque filio extinctus est; ut Dionysius Epist. ad Hermammonem, [...] (vel [...]) Ille igitur, Macrianus, cum priorum Imperatorum alterum, Valerianum, prodidisset, alteri, Gallieno, bellum intulisset, confestim cum universa familia stirpitus interiit. Has historiae particulas colligendas connectendasque esse putavi, ut res gestas cum vero anno captivitatis Valeriani, & cum Fastis Consularibus minime violatis optime convenire ostenderem.

III. Quinetiam extant fragmenta Epistolae à Dionysio Alexandrino anno Gallieni nono, utroque Macriani filio jam interemto, & uni­versa familia stirpitus eradicata scriptae; quae, si eam recte intelligo, felicem nostrae Disserta­tioni coronidem imponet. Apud Eusebium libro septimo, capite vicesimo tertio, pars po­sterior Epistolae Dionysii ad [...] superest. In hac Epistola maximus ille Rhetor ostendit, [...] Valerianus [...] Chri­stianis maxime favens, à Macriano ad acerbam persecutionem adversus eosdem [...] impulsus est: quomodo ab eodem proditus justo Dei judicio Sapori traditus est. Macria­nus autem eo capto, imperium, [...] inhiaverat, cum filiis obtinuit, & Gallienum regno spoliare conatus est; in AEgypto sane ab omnibus re­ceptus est. Hunc Macrianum nubi assimulat quae radios solis aliquandiu intercipit, ipsum­que solem obscurat: postea vero sol, ea eva­nescente, quasi novus & clarus apparet. [...] Valesius pro [...] legen­dum monet [...] cum duplici, quasi adslans; sed ei non accedo. Ipse enim in eadem I pisto­la Dionysius ita loquitur de Macriano, [...] & hoc loco similitudinem nubis spe­ctans, quae quasi ante solem stare videtur: ita loquitur quod ille ante Gallienum stare, [...] splendorem ab eorum oculis avertere cona­batur. [...] ita ille ex MSS. legit; sed si neque [...] neque [...] [...] nihil erit quod voci [...] congruat. Illud autem quasi per antithesin, addidit, & in co quasi lusit, quod cum nomen [...] potius eum longe abesse significaret, appropinquare tamen, & propius accedere non vereretur. Vox etiam [...] ad [...] respicit. Agnoscit Gallieni [...] prius [...] AEgypto, quasi supra slantim tum vero Macrianum Imperatorem appellatum, & in AEgypto praecipue receptum (utpote Magorum maximum patronum, quorum praedictiombus imperium [...]) quasi ante stantem atque adpropinquantem describit, ut jam Gallieni regnum plane dispareret. Haec nuda versione Latina exprimi non possunt; sed a me expli­canda [Page 72] erant, ut ea quae sequuntur rectius intelli­gantur. Nam de Gallieno haec scribit, [...]. Religiosissimus vero Deique amantissimus Imperator [...] circulum emensus, nunc nonum annum transigit vel percurrit. Quis au­tem ita unquam locutus est, ut quis post septen­mum diceretur nonum annum jam agere? Ne­cesse est ut illud septennale aliquid peculiare designet, & diversum ab eo tempore quod postea secutum est. Est autem illud septenni­um Imperii quod cum patre administraverat. Ut Victor, Regnavit annos quindecim, cum patre septem, solus octo. Septennium, [...], octavo imperii anno, Macrianus imperialem honorem adeptus est praesertim in AEgypto; post purpu­ram ab eo sumtam auctoritas nulla fuit Gal­lieni in AEgypto. Anno Gallieni nono, hoc ipso scilicet, Macriano patre, & utroque filio Augustis jam interemtis, majestas Gallieni e­tiam apud AEgyptios agnita est, [...]. Gallienus vero re­nunciatus, & communi consensu omnium iterum approbatus est, vetus simul Imperator ac novus, prior illis ac post illos praesens, post illos nempe Macrianum & filios. Et Gallienus ipse, quod Ma­crianus cum suis liberis esset occisus, quasi securus rerum, ac patre jam recepto, libidini & voluptati se dedit. Ex quibus patet Gallienum [...] septimum imperii annum cum Patre [...] octavo Macrianum imperio potitum [...] [...] cum filiis interemto, anno nono [...] [...] jestas Gallieno apud AEgyptios restituta [...] [...] tunc Gallienus Rescriptum dedit [...] [...] sium, Pinnam & Demetrium AEgypti [...] [...] quo locos sacros recuperarent, [...] [...] anno scilicet superiori concesserat. [...] [...] tem Gallieni annus ab adulta hujus anni [...] incepit; & tempus quo scripta est [...] [...] ut observat Eusebius, hinc [...] nempe ante Pascha A. D. CCLXII. [...] Chro­nologiae nostrae, quae nulla Coss. [...] nititur, plane consona sunt. [...] [...] minime memor eorum quae dixerat ad [...] 251. Qui Consulatus subducunt à [...] [...] temporum semel confuso, diversis se [...] [...] plicant labyrinthis; Fastis ipsis nunc [...] Con­sules inseruit, nunc veteres subduxit, [...] [...] permutavit; omnia pro [...] [...] a­deoque mire se historiamque torsit, & [...] devios abduxit. Hoc autem ideo etiam [...] deprehenditur, quod aliter ad aeram [...] ni recte statuendam pervenire non [...] [...] illud quidem efficere potuit, nisi [...] [...] Consulum ex Fastis subduxisset, [...] [...] Lupum.

D. CAECILII Idem qui …

D. CAECILII CYPRIANI a AD DONATUM LIBER, De Gratia Dei.

BENE admones, Donate carissime. Nam & promisisse Ad Pamclil numeros Epist. II. Scriptus circa au­tumnum, An. 246. forte die festo vinde­miae, Sept. 5. me memini, & reddendi tempestivum prorsus hoc tem­pus est; quum b indulgente vindemia, solutus animus Ad Erasmi numeros l. b. 2. Ep. 2. in quietem, solennes ac statas c anni fatigantis inducias sortitur d: locus etiam cum die convenit, & mulcendis sensibus ac fovendis ad lenes auras blandientis autumni, hortorum facies amoena consentit. Hic jucundum sermonibus diem ducere, & Operis intro­ductio adre: gestae speciem composita. studentibus e fabulis in divina praecepta conscientiam pectoris erudi­re: ac ne colloquium f nostrum arbiter profanus impediat, aut cla­mor [Page 2] intemperans familiae strepentis obtundat, petamus hanc se­dem; dant secessum vicina secreta, ubi dum erratici palmitum lapsus nexibus pendulis per arundines bajulas repunt, viteam porticum frondea tecta fecerunt. Bene hic studia in aures damus: & dum in arbores & vites a oblectante prospectu oculos amoenamus, animum simul & auditus instruit, & pascit b obtutus: quamquam tibi sola nunc gratia, sola cura c sermonis est. Contemtis voluptariae visionis il­lecebris; in me oculos d tuos fixus es; quam e ore, quam mente totus auditor es; & hoc amore, quo diligis. Caeterum quale vel quantum est, quod in pectus tuum veniat ex nobis? Exilis ingenii angusta me­diocritas tenues admodum fruges parit, nullis ad copiam foecundi cespitis culmis f ingravescit: aggrediar tamen facultate g, qua valeo; nam & materia dicendi facit mecum h. In judiciis i, in concione pro rostris, opulenta facundia volubili k ambitione jactetur: cum vero de domino l Deo vox est; vocis pura m sinceritas, non eloquentiae viribus nititur ad fidei argumenta, sed rebus. Deni (que) accipe non diserta, sed Simplex ser­mo rebus sa­cr is convenit. fortia; nec ad audientiae popularis illecebram n culto sermone fucata o, sed ad divinam indulgentiam praedicandam rudi veritate simplicia. Accipe quod sentitur antequam discitur; nec per moras temporum longa agnitione colligitur, sed compendio gratiae maturantis hauritur.

Ego p cum in tenebris atque in nocte caeca jacerem; cumque in salo jactantis q seculi nutabundus ac dubius, vestigiis oberrantibus fluctua­rem; Raptismi mi­rabiles [...] vitae r meae nescius, veritatis ac lucis alienus; difficile prorsus ac durum, pro illis tunc moribus, opinabar, quod in salutem mihi divina indulgentia pollicebatur, ut quis renasci denuo posset; utque in no­vam vitam lavacro aquae salutaris animatus s, quod prius fuerat ex­poneret s; & corporis licet manente compage t, hominem u animo ac mente mutaret. Qui possibilis v, aiebam, est tanta conversio; ut repen­te loh. 6. [...] ac perniciter exuatur, quod vel genuinum w situ materiae natura­lis obduruit; vel usurpatum diu senio vetustatis inolevit? Alta haec, & loh 3.7,8 profunda poenitus radice sederunt. Quando parcimoniam discit, qui epularibus coenis & largis dapibus assuevit? & qui pretiosa veste con­spicuus in auro atque in purpura fulsit, ad plebeium se ac simplicem [Page 3] cultum quando deponit? Fascibus ille oblectatus & honoribus, pri­vatus An. 246. & inglorius esse non potest. Hic stipatus clientium cuneis, fre­quentiore comitatu officiosi agminis honestatus, poenam putat esse cum solus est. Tenacibus semper illecebris necesse est, ut solebat, vinolentia invitet, inflet superbia, iracundia instammet, rapacitas in­quietet, crudelitas stimulet, ambitio delectet, libido praecipitet. a

Haec egomet b saepe mecum: nam ut c ipse quamplurimis vitae prio­ris erroribus implicitus d tenebar, quibus exui me posse non crede­rem; sic e vitiis adhaerentibus obsecundans eram, & desperatione f me­liorum, malis meis veluti jam propriis acvernaculis favebam. Sed postquam undae genitalis auxilio superioris aevi labe detersa, in expia­tum pectus ac purum, desuper se g lumen infudit; postquam coelitus spiritu hausto, in novum me hominem nativitas secunda reparavit; mi­rum in modum protinus confirmare se dubia, patere clausa, lucere te­nebrosa h; facultatem dare quod prius dissicile videbatur; geri i posse quod impossibile putabatur ut esset; agnoscere terrenum fuisse, quod prius carnaliter natum delictis obnoxium viveret; Dei esse coepisse, quod jam Spiritus sanctus animaret. Scis ipse profecto, & mecum pa­riter recognoscis quid detraxerit nobis, quidve contulerit mors ista criminum, vita virtutum. Scis ipse, nec praedico k, in proprias laudes odiosa l jactatio est: quamvis non jactatum possit esse, sed gratum quic­quid non virtuti hominis adscribitur, sed de Dei munere praedicatur; ut jam non peccare esse coeperit fidei, quod ante peccatum est m fue­rit erroris humani. Dei est inquam, Dei n omne quod possumus: inde vivimus, inde pollemus, inde sumto & concepto vigore o, hic adhuc po­siti Act. 17. 28. futurorum indicia praenoscimus. Sit tantum timor innocentiae cu­stos, ut qui in mentes p nostras indulgentiae coelestis allapsu clementer Dominus infulsit, in animi oblectantis hospitio justa q operatione te­neatur: ne r accepta securitas indiligentiam pariat, & vetus denuo ho­stis obrepat.

Ceterum si tu innocentiae, si justitiae s viam teneas t, si illapsa fir­mitate Fructus Spi­ritus Sancti. vestigii tui incedas, si in Deum viribus totis, ac toto corde suspensus; hoc sis tantum quod esse coepisti: tantum tibi ad licen­tiam datur, quantum gratiae spiritalis augetur. Non enim, qui u bene­ficiorum [Page 4] terrestrium mos est, in capessendo munere a coelesti mensu­ra b ulla vel modus est: profluens largiter spiritus nullis finibus premi­tur, nec coercentibus claustris intra certa metarum spatia fraenatur c; [...]. manat jugiter, exuberat affluenter. Nostrum tantum sitiat pectus & pateat; quantum illuc d fidei capacis afferimus, tantum [...] [...] haurimus. Inde jam facultas datur, castitate sobria, mente inte­gra, voce pura e, virtute sincera ; in medelam f dolentium, posse vene­norum virus extinguere g; animorum desipientium labes reddita sani­tate purgare, infestis jubere pacem, violentis quietem, ferocientibus lenitatem: immundos & erraticos spiritus qui se expugnandis h ho­minibus immerserint i ad confessionem minis increpantibus cogere; ut recedant duris verberibus urgere; conflictantes, ejulantes, gementes, incremento poenae propagantis extendere; flagris caedere, igne torrere. Res illic geritur, nec videtur; occulta plaga, & k poena manifesta. Ita quod esse jam coepimus, acceptus spiritus licentia sua potitur; quod nec dum corpus ac membra mutavimus, adhuc carnalis aspectus se­culi nube caecatur. Quantus hic animi potentatus, quanta vis est? non Phil. 4. [...] tantum ipsum esse subtractum perniciosis contactibus mundi, ut l qui expiatus & purus, nulla incursantis inimici labe capiatur: sed [...] majorem, & fortiorem viribus fieri; ut in omnem adversarii grassantis [...]. exercitum imperioso jure dominetur?

Atque ut illustrius veritate patefacta divini muneris indicia clare­scant, Miseri & flagitiosi se­culi hypoty­posis. lucem tibi ad cognitionem dabo; malorum caligine abstersa m o­pertas n seculi tenebras revelabo. Paulisper te crede subduci in montis ardui verticem celsiorem, speculare inde rerum infra te jacentium fa­cies; & oculis in diversa porrectis, ipse à terrenis contactibus liber, [Page 5] fluctuantis mundi turbines intuere. Jam seculi & ipse misereberis; tui­que admonitus, & plus in Deum gratus, majore laetitia quod evaseris gratulaberis. Cerne a tu itinera latronibus clausa, maria obsessa praedonibus, cruento horrore castrorum bella ubique divisa b: ma­det orbis mutuo sanguine; & homicidium cum admittunt singu­li crimen est, virtus vocatur cum publice geritur; impunitatem sce­leribus acquirit, non innocentiae ratio, sed saevitiae c magnitudo.

Jam si ad Urbes ipsas d oculos tuos at (que) ora convertas, celebritatem Spectaculo­rum nefaria voluptas. offendes omni solitudine tristiorem. Paratur gladiatorius ludus, ut li­bidinem crudelium luminum sanguis oblectet. Impletur in succum e cibis fortioribus corpus, & aruinae f toris membrorum moles robusta pinguescit, ut saginatus in poenam carius pereat. Homo occiditur in hominis voluptatem, & ut quis possit occidere peritia est, usus est, ars est: scelus non tantum geritur, sed & docetur. Quid potest inhumani­us, quid acerbius dici? disciplina est, ut perimere quis possit: & gloria est, quod perimit g Quid illud, oro te, quale est, ubi se feris objiciunt, quos nemo damnavit h? aetate integra, honesta i satis forma, veste pre­tiosa; viventes in ultroneum funus ornantur, malis suis miseri glorian­tur: pugnant ad bestias k non crimine, sed furore. Spectant filios suos patres; Frater in cavea est, & soror praesto est; & spectaculi licet pre­tium largior muneris apparatus amplificet, ut moeroribus suis mater intersit, hoc, l proh dolor! mater & redimit. Et in tam impiis specta­culis, tamque m diris & funestis, esse se non putant oculis n parricidas.

Converte hinc vultus ad diversa o spectaculi non minus poeniten­da Ludorum [...] gitia. contagia: in theatris quoque conspicies, quod tibi & dolori sit & pudori. Cothurnus est tragicus prisca p carminum facinora recen­sere: de parricidis & incestis error q antiquus, expressa ad ima­ginem veritatis actione replicatur, ne scelus transeuntibus exolescat quod aliquando commissum est. Admonetur aetas omnis auditu, fieri posse, quod factum est; nunquam aevi senio delicta moriuntur, nun­quam temporibus crimen obruitur, nunquam scelus oblivione sepe­litur: exempla fiunt, quae esse jam facinora destiterunt. Tum dele­ctat [Page 6] in mimis turpitudinum magisterio a, vel quid domi gesserit recog­noscere, vel quid gerere possit audire. Adulterium discitur, dum vide­tur; & lenocinante ad vitia publicae autoritatis malo, quae pudica for­tasse, ad spectaculum matrona processerat, de spectaculo revertitur im­pudica. Adhuc deinde morum quanta labes? quae probrorum [...] quae alimenta b vitiorum, histrionicis gestibus inquinari? videre contra foedus jusque c nascendi patientiam incestae turpitudinis elaboratam? Evirantur mares, honor omnis & vigor sexus enervati corporis de­decore mollitur, plusque illic placet quisquis virum in foeminam ma­gis fregerit; in laudem crescit ex d crimine, & peritior e quo turpior ju­dicatur. Spectatur hic, proh nefas! & libenter f; quid non possit sua­dere qui talis est? Movet sensus, mulcet affectus, expugnat boni pe­ctoris conscientiam fortiorem: nec deest probri blandientis autori­tas, ut auditu molliore pernicies hominibus obrepat. Exprimunt im­pudicam Venerem, adulterum Martem; & Jovem illum suum, non magis regno quam vitiis principem, in terrenos amores cum ipsis suis fulminibus ardentem, nunc in plumis oloris albescere g, nunc au­reo imbre defluere, nunc in puerorum pubescentium raptus ministris avibus prosilire. Quaere jam nunc an possit esse qui spectat integer, vel pudicus. Deos h suos quos venerantur imitantur: fiunt miseris & i religiosa delicta.

O si possis in illa sublimi specula constitutus oculos tuos inserere Demuum privatarum slagitia. secretis, recludere cubiculorum obductas fores, & ad conscientiam luminum penetralia occulta reserare! aspicias ab impudicis geri, quod nec possit aspicere frons k pudica. Videas quod crimen sit & vi­dere: videas quod vitiorum furore dementes l gessisse se negant, & Rom. [...] gerere festinant. Libidinibus insanis in viros viri proruunt. Fiunt quae nec illis m possunt placere, qui faciunt. Mentior nisi alios qui talis est increpat; turpes turpis infamat, & evasisse se conscium credit, quasi conscientia n satis non sit. Iidem in publico accusatores, in oc­culto rei; in semetipsos censores pariter, & nocentes. Damnant foris, quod intus operantur: admittunt libenter, quod cum admiserint o criminantur. Audacia prorsus cum vitiis faciens p, & impudentia congruens impudicis. Nolo mireris quae loquuntur hujusmodi ore illo q: quicquid jam voce delinquitur, minus est.

Sed tibi post insidiosas vias, post dispersas orbe toto multiplices Fori slagitia. pugnas, post spectacula vel cruenta, vel turpia; post libidinum probra vel lupanaribus prostituta, vel domesticis parietibus obsepta, quo­rum quo secretior culpa, major audacia est; forum fortasse videatur immune, quod ab injuriis lacessentibus liberum, nullis malorum con­tactibus polluatur. Illuc aciem tuam flecte, plura illic quae detesteris invenies, magis oculos tuos inde divertes. Incisae sint licet leges duo­decim [Page 7] tabulis, & publice a aere b praefixo jura c praescripta sint; inter leges ipsas delinquitur, inter jura peccatur. Innocentia nec illic ubi defen­ditur reservatur. Saevit invicem discordantium rabies, & inter to­gas pace rupta, forum litibus mugit insanum. Hasta illic & gladius, & carnifex praesto est; ungula effodiens, equuleus extendens, ignis exu­rens; ad hominis corpus unum, supplicia plura quam membra d sunt. Quis inter haec vero subveniat? Patronus? sed e praevaricatur & deci­pit. Judex? sed f sententiam vendit. Qui sedet crimina vindicaturus, admittit; & ut reus innocens pereat, fit nocens judex. Flagrant ubi­que delicta; & passim multiformi genere peccandi, per improbas mentes nocens virus operatur. Hic testamentum subjicit g: ille falsum capitali fraude conscribit: hic arcentur haereditatibus liberi: illic bonis donantur alieni. Inimicus h insimulat, calumniator impugnat, testis infamat; utrobique grassatur in mendacium i criminum, prosti­tutae vocis venalis audacia; cum k interim nocentes, nec cum inno­centibus pereunt. Nullus de legibus metus est: de quaesitore, de ju­dice pavor nullus: quod potest redimi, non timetur: esse jam inter nocentes innoxium, criminis l est: malos m quisquis non imitatur, of­fendit. Consensere jura peccatis, & coepit licitum esse quod publi­cum est. Quis illic rerum pudor, quae esse possit integritas; ubi qui damnant improbos desunt, soli tibi n qui damnentur occurrunt?

Sed o ne videamur eligere fortasse pejora, & studio destruendi Ambitionis mala. per ea oculos tuos ducere, quorum tristis atque aversandus aspectus ora & vultus conscientiae melioris offendat: jam tibi illa quae ignoran­tia secularis bona opinatur ostendam, illic etiam fugienda conspicies. Quos p honores putas esse, quos fasces, quam affluentiam in divitiis, quam potentiam in castris, in magistratu q [...] purae speciem, in prin­cipatu licentiae potestatem; malorum blandientium virus occultum est: r arridentis nequitiae facies quidem laeta, sed calamitatis s abstrusae illecebrosa fallacia. Instar quoddam s veneni, ubi, in lethales succos dulcedine aspersa calliditate fallendi sapore medicato, poculum vide­tur esse quod sumitur; ubi epotaveris t, pernicies hausta grassatur. Quippe illum vides qui amictu clariore conspicuus, fulgere sibi vide­tur in purpura: quibus hoc u sordibus emit, ut fulgeat? quos arroganti­um fastus v prius pertulit? quas superbas fores matutinus salutator ob­sedit? quot w tumentium contumeliosa x vestigia y stipatus in clienti­um [Page 8] cuneis a ante praecessit, ut ipsum etiam salutatum b comes postme­dum pompa praecederet, obnoxia non homini, sed potestati? Neque enim coli moribus meruit ille, sed fascibus. Horum denique videas ex­itus turpes, cum auceps c temporum palpator abscessit, cum privati la­tus nudum desertor assecla foedavit: tunc laceratae domus plagae conscientiam feriunt, tunc rei familiaris exhaustae d damna noscuntur; quibus redemtus favor vulgi, & caducis atque inanibus votis popu­laris aura quaesita est. Stulta prorsus & vana jactura e, frustrantis spe­ctaculi voluptate id parare voluisse, quod nec populus acciperet, & perderet magistratus.

Sed & quos f divites opinaris, continuantes saltibus saltus; & de Divitiarum mala. confinio pauperibus exclusis, infinita ac sine terminis rura latius por­rigentes; quibus argenti & auri maximum pondus, & pecuniarum ingentium vel extructi aggeres, vel defossae strues; hos etiam inter divitias suas trepidos, cogitationis incertae sollicitudo discruciat, ne praedo vastet, ne percussor infestet, ne inimica cujusque locupletio­ris invidia calumniosis litibus inquietet. Non cibus securo g, somnusve contingit. Suspirat ille in convivio, bibat licet gemma; & cum epu­lis marcidum corpus torus mollior alto sinu condiderit h, vigilat i ta­men in pluma: nec intelligit miser speciosa sibi esse supplicia, auro se alligatum teneri, & possideri magis quam possidere divitias k atque opes. O detestabilis l caecitas mentium, & cupiditatis insanae pro­funda caligo! Cum exonerare se possit & levare ponderibus, pergit magis fortunis angentibus incubare, pergit poenalibus cumulis perti­naciter adhaerere. Nulla in clientes inde largitio est, cum indigen­tibus nulla partitio m: & pecuniam suam dicunt, quam velut alienam domi clausam sollicito labore custodiunt, ex qua non amicis, non li­beris quicquam, non sibi denique impertiunt. Possident ad hoc tan­tum, ne possidere alteri liceat. Et, ô nominum quanta diversitas! bo­na appellant, ex quibus nullus illis, nisi ad res malas usus est.

An tu vel illos putas tutos, illos saltem inter honorum infulas, & Potentiae [...] mala. opes largas, stabili firmitate securos; quos regalis aulae splendore ful­gentes, armorum excubantium tutela circumstat? Major illis quam caeteris metus est: tam ille timere cogitur, quam timetur. Exigit poe­nas pariter de potentiore sublimitas; sit licet satellitum manu sep­tus n, & clausum ac protectum latus numeroso stipatore tueatur. Quam securos non sinit esse subjectos, tam necesse est non sit & ipse securus. Ante ipsos terret potestas sua, quos o facit esse terribiles. Arridet, ut saeviat: blanditur, ut p fallat: illicit, ut occidat: extollit, ut deprimat. Foenore quodam nocendi, quam fuerit amplior summa dignitatis & bonorum q, tam major exigitur usura poenarum.

Una igitur placida & fida tranquillitas; una solida, & firma & perpetua securitas: si quis ab his inquietantis seculi turbinibus ex­tractus, Sola pietas felices prae­stat. salutaris portus statione fundetur; ad coelum oculos tollat a à terris; & ad Domini munus admissus, ac Deo suo mente jam proxi­mus, quicquid apud caeteros in rebus humanis sublime ac magnum vi­detur, intra suam jacere conscientiam glorietur. Nihil appetere jam, nihil desiderare de seculo potest, qui seculo major est. Quam stabilis, quam inconcussa tutela est, quam perennibus b bonis coeleste praesi­dium, implicantis mundi laqueis solvi, in lucem immortalitatis aeter­nae de terrena faece purgari; viderit c quae in nos prius infestan­tis inimici pernicies insidiosa grassata sit. Plus amare compel­limur, quod futuri sumus; dum & scire conceditur, & damnare quod eramus. Nec ad hoc pretiis, aut ambitu, aut manu opus est, ut hominis summa vel dignitas vel potestas elaborata mo­le d pariatur: sed e gratuitum de Deo munus f, & facile g est. Ut sponte sol radiat h, fons rigat, imber irrorat; ita se spiritus coelestis infundit. Postquam auctorem suum coelum intuens anima cognovit, solo i altior, & hac omni terrena potestate sublimior, id esse incipit, quod se esse credit. Tu tantùm quem jam spiritalibus castris coelestis militia signavit, tene incorruptam, tene sobriam religiosis virtutibus disciplinam. Sit tibi vel oratio assidua, vel lectio: nunc tu k cum Deo loquere, nunc Deus tecum. Ille te praeceptis suis instruat, ille di­sponat: quem ille divitem l fecerit, nemo pauperem faciet. Penuria esse nulla jam poterit, cui m semel pectus coelestis sagina saturavit. Jam tibi auro distincta laquearia, & pretiosi marmoris crustis vestita domicilia sordebunt; cum scieris te n excolendum magis, te potius ornandum; domum tibi hanc esse potiorem, quam Dominus insedit templi vice, in qua Spiritus Sanctus coepit habitare. Pingamus hanc domum pigmentis innocentiae, luminemus o luce justitiae. Non haec unquam procumbet in lapsum senio vetustatis; nec pigmento parie­tis p, aut auro exolescente foedabitur. Caduca sunt quaecunque fucata, nec fiduciam praebent possidentibus stabilem, quae possessionis q non habent firmitatem r. Haec s manet cultu jugiter vivido, honore inte­gro, splendore diuturno; aboleri non potest, nec extingui; potest tan­tum in melius corpore redeunte formari. Haec interim brevibus, Do­nate carissime; nam etsi facilem t de bonitate patientiam, mentem u [Page 10] solidam, fidem tutam, salutaris auditus oblectat; nihilque tam tuis au­ribus gratum est, quam a quod Deo gratum est; moderari tamen b di­cenda debemus, simul juncti, & saepius collocuturi c. Et quoniam feriata nunc quies, ac tempus est otiosum; quicquid inclinato d jam sole in vesperam diei superest, ducamus hanc diem laeti; nec sit vel hora convivii gratiae coelestis immunis: sonet psalmos e convivium so­brium: & ut tibi tenax memoria est, vox canora; aggredere hoc e mu­nus ex more. f Magis carissimos pasces, g si sit nobis spiritalis auditio, prolectet aures religiosa mulcedo.

D. CAECILII CYPRIANI a De Idolorum Vanitate Liber.

DEOS non esse, quos colit vulgus, hinc notum est. Reges Scriptus Ann. 247. Ad Pamelii numeros Tractatus VI. olim fuerunt, qui ob regalem memoriam coli apud suos postmodum etiam in morte coeperunt. Inde illis instituta templa: inde ad defunctorum vultus per imaginem detinendos ex­pressa Ad Erasmi, tractatus IV. simulacra; quibus b & immolabant hostias, & dies festos dando honores c celebrabant: inde posteris facta sunt sacra, quae pri­mis fuerant assumta solatia. Et videamus an stet haec apud singulos veritas. Melicertes & Leucothea praecipitantur in maria, & fiunt postmodum maris numina. Castor & Pollux d alternis moriuntur, ut Dii gentium Reges vita desuncti. vivant. AEsculapius ut in Deum surgat, fulminatur. Hercules ut ho­minem exuat, Oeteis e ignibus concrematur. Apollo Admeti pecus pavit. Laomedonti muros Neptunus instituit, nec mercedem operis infelix structor accepit. Antrum Jovis in Creta visitur f, & sepul­crum ejus ostenditur: & ab eo Saturnum fugatum esse g manifestum est; inde Latium de latebra h ejus nomen accepit. Hic literas im­primere, hic signare nummos in Italia primus instituit, unde i aerari­um [Page 12] Saturni vocatur: a & rusticitatis hic cultor fuit, inde falcem fe­rens An. 247. senex pingitur b. Hunc fugatum hospitio Janus exceperat c, de cujus nomine Janiculum dictum est; & mensis Januarius institutus est. Ipse Bifrons exprimitur, quod in medio constitutus annum in­cipientem pariter & recedentem spectare videatur. Mauri vero ma­nifeste Reges colunt, nec ullo velamento hoc nomen obtexunt.

Inde per gentes & provincias singulas varia deorum religio muta­tur, Cultms iste per gentes varius & subinde niu­tatus: porro absurdus & cultoribus inutilis. dum non unus ab omnibus Deus colitur, sed propria cuique ma­jorum suorum cultura servatur. Hoc ita esse Alexander magnus insigni volumine ad matrem suam scribit: d metu suae potestatis pro­ditum sibi de diis hominibus à sacerdote secretum; quod majorum & regum memoria servata sit; inde colendi, & sacrificandi ritus e ino­leverit. Si autem aliquando dii nati sunt, cur non hodieque nas­cuntur? nisi si forte Jupiter senuit, aut partus in Junone defecit. Cur vero deos putas pro Romanis posse, quos videas nihil pro suis adversus eorum arma valuisse? Romanorum enim vernaculos deos novimus. Est Romulus pejerante Proculo Deus factus, & Picus, & Tiberinus, & Pilumnus: & Consus, quem Deum fraudis, velut con­siliorum Deum, coli Romulus voluit; postquam in raptum Sabinarum perfidia provenit f. Deam quoque Cloacinam Tatius & invenit g & coluit: Pavorem Hostilius atque Pallorem: mox, à nescio quo, Febris dedicata, & Acca, & h Flora meretrices. In tantum vero deo­rum vocabula apud Romanos finguntur, ut sit apud illos & Viduus Deus qui anima corpus viduet, qui quasi feralis & funebris intra muros [Page 13] non habetur, sed foris collocatur; & nihilominus, quia extorris factus, damnatur potius Romana religione quam colitur. Est & Scansus ab ascensibus dictus, & Forculus à foribus, & à liminibus Limentinus, & Cardea à cardinibus, & ab orbitatibus Orbona a. Hi dii Ro­mani. Caeterum Mars Thracius, & Jupiter Creticus, & Juno, vel Ar­giva, vel Samia, vel Poena, & Diana Taurica, & Deum Mater Idaea, & AEgyptia portenta, non numina: quae utique si quid potestatis habu­issent, sua ac suorum regna servassent. Plane sunt apud Romanos & victi penates b, quos AEneas profugus advexit. Est & Venus Calva, multo hic turpius calva, quam apud Homerum vulnerata.

Regna autem non merito accidunt, sed sorte variantur. Caeterum Regna mini­me numinum istorum be­nesicio con­cessa, aut re­tenta. imperium ante tenuerunt & Assyrii, c & Medi, & Persae: & Graecos & AEgyptios regnasse cognovimus. Ita vicibus potestatum, Romanis quoque, ut & caeteris, imperandi tempus obvenit. Caeterum si ad ori­ginem redeas, erubescas. Populus de sceleratis & nocentibus con­gregatur, & Asylo constituto facit numerum impunitas criminum. Ut Rex ipse principatum habeat ad crimina, fit Romulus parricida: atque ut Matrimonium faciat, rem d concordiae per discordias auspi­catur. Rapiunt, ferociunt, fallunt. Ad copiam civitatis augendam, nuptiae sunt illis rupta hospitii foedera, & cum soceris bella crudelia. Est & gradus summus in Romanis honoribus consulatus: sic consula­tum coepisse videmus ut Regnum; filios interficit Brutus, ut cre­scat de suffragio sceleris commendatio dignitatis. Non ergo de reli­gionibus sanctis, nec de auspiciis, aut auguriis Romana regna creve­runt, sed acceptum tempus certo fine custodiunt. Caeterum & Re­gulus auspicia servavit, & captus est: & Mancinus religionem tenuit, & sub jugum missus est: & pullos edaces Paulus habuit, & apud Cannas tamen caesus est. C. Caesar, ne ante brumam in A­fricam navigia transmitteret auguriis & auspiciis retinentibus, spre­vit; & eo facilius navigavit & vicit. Horum [...] omnium ratio est illa, quae fallit & decipit, & praestigiis caecantibus veritatem stultum & prodigum vulgus inducit. e Spiritus f insinceri & vagi, qui postea quam terrenis vitiis immersi sunt, & à vigore coelesti, terreno conta­gio recesserunt, non desinunt perditi perdere, & depravati errorem pravitatis infundere.

Hos & poetae daemonas norunt: & Socrates instrui se & regi A plerisque pro [...] agnita. [Page 14] arbitriuni daemonis praedicabat: & Magis inde est ad perniciosa vel ludicra potentatus; quorum tamen praecipuus, Hostanes, & formam veri Dei negat conspici posse, & Angelos veros a sedi ejus dicit assistere. In quo b & Plato pari ratione consentit; & unum Deum servans, caeteros Angelos, vel daemonas dicit. Hermes quo­que Trismegistus unum Deum loquitur, eumque incomprehensibilem atque inaestimabilem confitetur. Hi ergo spiritus sub statuis atque imaginibus consecratis c delitescunt. Hi afflatu suo vatum pecto­ra inspirant, extorum fibras animant, avium volatus gubernant, sor­tes regunt, oracula efficiunt, falsa veris semper involvunt. Nam & falluntur, & fallunt: vitam turbant, somnos inquietant. Irrepentes etiam in corporibus occulte mentes terrent, membra distorquent, valetudinem d frangunt, morbos lacessunt: ut ad cultum sui cogant; ut nidore altarium, & rogis pecorum saginati, remissis quae constrin­xerant, curasse videantur. Haec est de illis medela, cum illorum ces­sat injuria. Nec aliud illis studium est, quam à Deo homines avo­care, & ad superstitionem sui ab intellectu verae religionis avertere e; cum sunt ipsi poenales, quaerere f sibiad poenam comites, quos ad crimen suum fecerint errore participes. Hitamen adjurati per De­um verum à nobis, statim cedunt, & fatentur, & de obsessis corpori­bus exire coguntur. Videas illos, nostra voce & operatione g maje­statis occultae, flagris caedi, igne torreri; incremento poenae propa­gantis extendi, ejulare, gemere, deprecari; unde veniant, & quando discedant, ipsis etiam qui se colunt audientibus confiteri: & vel ex­iliunt statim, vel evanescunt gradatim, proutsides patientis adjuvat, aut gratia curantis aspirat. Hinc vulgus in odium nostri nominis cogunt; ut nos odisse incipiant homines antequam nosse; ne cogni­tos aut imitari possint, aut damnare non possint.

Unus igitur omnium Dominus est Deus. Neque enim illa sublimi­tas Deus anus est. potest habere conscrtem, cum sola omnem teneat potestatem. Ad divinum imperium etiam de terris mutuemur exemplum. Quan­do unquam Regni societas aut cum fide coepit, aut sine cruore desiit? Sic Thebanorum h germanitas rupta, & permanens rogis dissidenti­bus ctiam in morte discordia: & Romanos geminos unum non capit regnum, quos unum uteri cepit hospitium. Pompeius & Caesar af­fines fuerunt, nec tamen necessitudinis foedus in aemula potestate tenuerunt. Nec hoc tantum de i homine mireris, cum in hoc omnis natura consentiat. Rex unus est apibus, & dux unus in gregibus, & in armentis rector unus: multo magis mundi unus est rector, qui universa, quaecumque sunt, verbo jubet, ratione dispensat, virtute consummat. Hic nec videri potest, visu clarior est: nec compre­hendi, tactu purior est: nec aestimari, sensu major est; & ideo sic eum digne aestimamus, dum inaestimabilem dicimus k. Quod l vero [Page 15] templum habere possit Deus, cujus templum totus est mundus? & cum homo latius maneat, intra unam aediculam vim tantae majesta­tis includam? In nostra dedicandus est mente, in nostro consecran­dus est pectore. Nec nomen Dei a quaeras. Deus nomen est illi. Illic vocabulis opus est, ubi propriis appellationum insignibus mul­titudo dirimenda est: Deo, qui solus est, Deus b vocabulum totum est. Ergo unus est, & ubique totus c diffusus est. Namque d & vul­gus in multis Deum naturaliter confitetur, cum mens & anima sui auctoris & principis admonetur. Dici frequenter audimus, ô Deus; & Deus e videt; & Deo commendo; & Deus mihi reddet; & quod vult Deus; & si Deus dederit. Atque f haec est summa de­licti, nolle agnoscere quem ignorare non possis.

Quod vero Christus sit, & quo modo per ipsum nobis salus venerit, Verae Religi­onis origo & derivatio. sic est ordo, sic ratio. Judaeis g primum erat apud Deum gratia. Sic olim justi erant, sic majores eorum religionibus obediebant. Inde illis & Regni sublimitas floruit, & generis magnitudo provenit h. Sed illi negligentes, indisciplinati i & superbi postmodum facti, & fiducia patrum inflati; dum divina praecepta contemnunt, datam sibi gra­tiam perdiderunt. Quam vero fuerit illis profana vita, quae con­tracta sit violatae religionis offensa, ipsi quoque testantur; qui etsi vo­ce tacent, exitu confitentur: dispersi & palabundi vagantur, soli & coeli sui profugi, per hospitia aliena jactantur. Nee non k Deus ante praedixerat fore, ut vergente seculo, & mundi sine jam proximo, ex omnigente l, & populo & loco, cultores sibi allegeret Deus multo fide­liores Amos. 9. 11. m, & melioris obsequii; qui indulgentiam de divinis muneribus Hos. 2. 22. haurirent n, quamacceptam Judaei contemtis religionibus perdidis­sent. El. 42. 1. Hujus igitur indulgentiae, gratiae disciplinaeque arbiter & magister, sermo & filius Dei mittitur, qui per prophetas omnes re­tro, 1 Cor. 1. 24. illuminator & doctor o humani generis praedicabatur p. Jo. 1. 1. 14. Hic est virtus Dei, hic ratio, hic sapientia ejus, & gloria. Hic in virginem Luc. 2. 32. illabitur q; carnem, Spiritu r sancto cooperante, induitur. Deus cum homine miscetur. Hic Deus noster, hic Christus est, qui mediator du­orum, hominem induit, quem perducat ad Patrem. Quod homo Heb. 2. 17. est, esse Christus voluit, ut & homo possit esse quod Christus est. Mat. 2. 1. Sciebant & Judaei Christum esse venturum. Nam hic s illis semper Mic. 5. 2. prophetis admonentibus t adnunciabatur. Sed significato duplici ejus adventu; uno qui exercitio & exemplo hominis fungeretur, altero qui Deum fateretur: non intelligendo primum adventum, qui passi­one praecessit occultus; unum tantum credunt, qui erit in potestate [Page 16] manifestus. Quod autem hoc Judaeorum populus intelligere non potuit, delictorum meritum fuit. Sic erant sapientiae & intelligen­tiae caecitate multati, ut qui vita indigni essent, haberent vitam ante [...] oculos, nec viderent.

Itaque cum Christus Jesus, secundum à prophetis ante praedicta, Christi mira­cula, passio, resurrectio, ascensio, e­vangelium. verbo & vocis imperio daemonia de hominibus excuteret, paralyti­cos restringeret, leprosos purgaret, illuminaret caecos, claudis gres­sum daret, mortuos rursus animaret, cogeret sibi elementa famulari, [...]. [...]. servire ventos, maria obedire, inferos cedere: Judaei qui illum cre­diderant hominem [...] de humilitate carnis & corporis; existi­mabant magum, de licentia potestatis. Hunc magistri eorum at­que primores, hoc est, quos & doctrina ille, & sapientia revincebat, accensi a ira & indignatione provocati, postremo detentum, Pontio Pilato, qui tunc ex parte Romana Syriam procurabat, tradiderunt; [...] [...] crucem ejus & mortem, suffragiis b violentis ac pertinacibus flagitan­tes. Act. 3. 18 Hoc eos facturos & ipse praedixerat, & prophetarum omnium testimonium sic ante praecesserat; oportere illum pati, non ut sentiret Luc. 23. 25 Luc. 11. 22. tantum mortem c, sed ut vinceret; & cum passus esset, ad superos de­nuo [...]. [...]. regredi, ut vim divinae majestatis ostenderet. Fidem itaque [...]. [...]. [...]. [...]. rerum cursus implevit. Nam & crucisixus, praevento carnificis of­ficio [...]. [...]. spiritum sponte dimisit, & die tertio rursus à mortuis sponte surrexit. Apparuit discipulis suis talis ut fuerat, agnoscendum se videntibus praebuit; simul junctus, & substantiae corporalis fir mitate conspicuus, ad dies quadraginta remoratus est, ut de eo ad praecep­ta Act. 1. 9. vitalia instrui possent, & discerent quae docerent. Tunc in coe­lum circumfusa nube sublatus est: ut hominem quem dilexit, quem induit, quem à morte protexit, ad patrem victor imponeret, jam venturus è coelo ad poenam diaboli, & ad censuram generis humani, ultoris vigore, & judicis potestate; per orbem vero discipuli magi­stro Marc. 16. 15. d & Deo monente diffusi, praecepta Dei in salutem darent e, ab er­rore tenebrarum ad viam lucis adducerent e, caecos & ignaros ad ag­nitionem veritatis ocularent e. Ac ne esset probatio minus solida, & de Christo delicata confessio; per tormenta, per cruces, per multa poenalum genera tentantur. Dolor qui veritatis testis est, admove­tur; ut Christus Dei filius, qui hominibus ad vitam datus creditur, non tantum praeconio vocis, sed & passionis testimonio praedica­retur f. Hunc igitur comitamur, hunc sequimur, hunc habemus iti­neris ducem, lucis principem, salutis auctorem, coelum pariter & pa­trem, quaerentibus & credentibus pollicentem. Quod est Christus, erimus Christiani, si Christum fuerimus g imitati.

D. CAECILII CYPRIANI Testimoniorum a ad Quirinum Adversus Judaeos, LIBRI TRES.

Praefatio in duos Libros priores. CYPRIANUS QUIRINO b FILIOS.

308OBtemperandum fuit, fili c carissime, desiderio tuo spirita­li, Ad Pamelii & Erasmi numeros tra­ctatus XII. Script. circa An. 248. impensissima petitione divina magisteria poscenti; qui­bus nos Dominus per scripturas sanctas erudire & institu­ere d dignatus est, ut à tenebris e erroris abducti, & luce f ejus pura & candida luminati, viam vitae per salutaria sacramenta teneamus. Et quidem sicut petisti, ita à nobis sermo compositus, & libellus com­pendio [Page 18] breviante a digestus est: ut quae scribebantur b non copia An. 248. latiore c diffunderem; sed, quantum mediocris memoria suggere­bat, d excerptis capitulis & annexis, necessaria quaeque colligerem, quibus non tam tractasse, quam tractantibus materiam praebuisse vi­deamur. Sed & legentibus brevitas ejusmodi plurimum prodest, dum non intellectum legentis & sensum liber longior spargit e, sed subtiliore f compendio id quod legitur tenax memoria custodit. Complexus sum vero libellos duos pari g aequalitate moderatos. Unum, quo ostendere enisi sumus; h Judaeos secundum quae fuerant ante praedicta, à Deo recessisse, & indulgentiam Domini quae sibi jampridem data, & in posterum promissa fuerat, perdidisse; suc­cessisse vero in eorum locum Christianos, fide i Dominum promeren­tes; & de omnibus gentibus, ac de toto orbe venientes. Item libel­lus alius continet Christi sacramentum, quod idem k venerit, qui se­cundum scripturas annunciatus est; & gesserit ac perfecerit univer­sa quibus intelligi & l cognosci potest, quod ipse sit qui praedictus est. Quae legenti tibi m interim prosint ad prima fidei lineamenta forman­da. Plus roboris tibi dabitur, & magis ac magis intellectus cordis operabitur, scrutanti scripturas veteres ac novas plenius, & universa librorum spiritalium n volumina perlegenti. Nam nos nunc de di­vinis o fontibus implevimus modicum, quod tibi interim mitteremus. Bibere uberius p & saturari copiosius poteris, si tu quoque ad eosdem divinae plenitudinis fontes nobiscum pariter potaturus accesseris. Opto te fili carissime, semper bene valere.

ADVERSUS JUDAEOS. LIB. 1. CAPITULA LIBRI PRIMI.

1. Judaeos in offensam a Dei graviter deliquisse, quod dominum dereliquerint, & idola secuti sint.

2. Item quod prophetis non crediderint, & eos interfecerint.

3. Ante praedictum, quod dominum neque cognituri, neque in­tellecturi, neque recepturi essent.

4. Quod scripturas sanctas intellecturi Judaei non essent, intelligi autem haberent in novissimis temporibus, posteaquam Christus venisset.

5. Nihil posse Judaeos intelligere de scripturis, nisi prius credi­derint in Christum.

6. Quod Hierusalem perdituri essent, & terram quam acceperant relicturi.

7. Item quod essent amissuri lumen Domini.

8. Quod circumcisio prima carnalis evacuata sit, & secunda spi­ritalis repi omissa sit.

9. Quod lex prior quae per Moysen data est, cessatura esset.

10. Quod lex nova dari haberet.

11. Quod [...] alia, & Testamentum novum dari haberet b.

12. Quod baptisma c vctus cessaret, & novum d inciperet.

13. Quod jugum vetus evacuaretus, & jugum novum daretur.

14. Quod pastores veteres cessaturi essent, & novi inciperent.

15. Quod domus & templum Dei Christus e futurus esset, & cessas­set templum vetus, & novum coepisset.

16. Quod sacerdotium vetus evacuaretur, & novum celebraretur.

17. Quod sacerdotium vetus cessaret, & novus sacerdos veniret, qui in aeternum futur us esset.

18. Quod propheta alius sicut Moyses promissus sit; scilicet, qui testamentum novum daret, & qui magis audiri deberet.

19. Quod duo populi praedicti sint, major & minor; id est, vetus Judaeorum, & novus qui esset ex nobis f futurus.

20. Quod Ecclesia, quae prius sterilis fuerat, plures filios habitu­ra esset ex gentibus, quam quot synagoga ante habuisset.

21. Quod gentes magis in Christum crediturae essent.

22. Quod panem & calicem Christi, & omnem gratiam ejus, a­missuri essent Judaei, nos vero accepturi: & quod Christianorum novum nomen benediceretur in terris.

23. Quod ad regnum coelorum magis gentes quam Judaei per­veniant.

24. Quod solo hoc Judaei accipere veniam possint delictorum suorum, si sanguinem Christi occisi baptismo ejus abluerint, & in Ecclesiam transeuntes praeceptis ejus obtemperaverint.

D. CAECILII CYPRIANI Testimoniorum ad Quirinum ADVERSUS JUDAEOS LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM.

IN Exodo populus ad Aaron: Exsurge b, & fac nobis deos qui Judoeos in of­fensam Dei graviter de­liguisse, quod Dominum a derelique­rint, & idola secuti sint. [...] nos praecedant; quia Moyses vir c hic qui nos ejecit de AEgypto, quid ei acciderit, non scimus. Item illic Moyses ad Dominum: [...] Precor, ait, Domine d, deliquit populus hic delictum grande e: fecerunt sibi deos aureos & argenteos, & nunc si dimittis ei deli­ctum, dimitte: sin autem, dele me de libro quem scripsisti. Et dixit Dominus ad Moysen: Si quis deliquit ante me, deleam [...] am de libro meo. Item in Deuteronomio: Sacrificaverunt [...] & non deo. Item libro Judicum: & fecerunt filii Israel malig­num f [...] coram Domino Deo patrum suorum, qui ejecit eos de terra [...] AEgypti, & secuti sunt Deos gentium g, quae circa illos sunt h; & offenderunt Dominum i, & reliquerunt Deum & servierunt Baal. Item illic: Et adjecerunt filii Israel iterum facere k malignum coram [...] Domino, & servierunt Baal & Diis alienigenarum, & reliquerunt Do­minum, & non servlerunt illi. Item apud Malachiam l Dere­lictus est Juda, & abominatio facta est in Israel & in Hierusalem; quo­niam Malach. 2. 11. profanavit Judas fancta Domini in quibus dilexit, & affectavit Deos alienos. Exterminabit Dominus hominem qui facit haec, & humilis efficietur in tabernaculis Jacob.

II. Apud Hieremiam Dominus dicit. Misi ad vos servos meos [...] Item quod propbetis non cre­diderint, & eos interfe­cerint. prophetas, ante lucem mittebam (& non audiebatis m me, neque Jer. 25. 4. intendebatis auribus. vestris) dicens: Convertatur unusque à via sua mala, & à nequissimis affectationibus n vestris; & habitabitis in terra ista, quam dedi vobis & patribus vestris à seculo & usque in secula. Item illic: Nolite ambulare post Deos alienos ut serviatis eis, & ne adoraveritis eos o, & ne incitetis me in operibus manuum vestrarum ad p disperdendos vos; & non audistis me. Item in Basileion q libro tertio, Helias ad Dominum: r AEmulando aemulatus [Page 21] sum Domino Deo omnipotenti; quia dereliquerunt te filii Israel, altaria tua demolierunt & prophetas tuos interfecerunt gladio, & 3 Reg. 19. 10. remansi a ego solitarius, & quaerunt b animam meam auferre eam c. I­tem in Hesdra: Desciverunt d à te, & abjecerunt legem tuam post dorsum e suum; & prophetas tuos interfecerunt, qui obtestabantur Nehem. sive 2 Esd. 9. 26. eos ut reverterentur ad te.

III. Apud Esaiam: Audi coelum, & percipe auribus f terra, quo­niam [...] [...] quod Dominum neque cogni­turi, neque intellecturi. neque recep­turi essent. Dominus locutus est: Filios generavi & exaltavi, ipsi autem me reprobaverunt g. Agnovit bos possessorem suum, & asinus prae­sepe h Isai 1. 2. Domini sui; Israel autem me non cognovit, & populus me i non intellexit. Vae genti peccatrici k, populo l pleno peccatis. Se­men nequam m, filii scelesti, reliquistis Dominum, & in indignatio­nem misistis n illum sanctum Israel. Item apud eundem Dominus dicit: Vade & dic populo isti o: Aure audietis, & non intelligetis: & videntes videbitis, & non videbitis p. Incrassavit q enim cor po­puli hujus; & auribus graviter audierunt, & oculos suos concluse­runt, Isai. 6. 9. ne forte videant oculis, & auribus audiant, & corde intelligant, Rom. 11. 8. & revertantur r, & curem illos. Item apud Hieremiam Dominus dicit: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, & effoderunt sibi lacus detritos, qui non poterunt s aquam portare. Item apud eundem: Ecce sermo Domini factus est eis in maledictum t, & non volunt illum. Jet. 2. 13. Item apud eundem Dominus dicit. u Cognovit tempus suum turtur Jer. 6. 10. & hirundo w, ruris passeres custodierunt tempora introitus sui: Po­pulus autem meus non cognovit judicium Domini. Quo modo Jer. 8. 7. dicetis, sapientes sumus, & lex Domini nobiscum est? Incassum facta est metatura falsa x, scribae confusi sunt, sapientes trepidave­runt, & capti sunt, quia verbum domini reprobaverunt. Item apud Salomonem: Quaerunt y me mali, & non invenient: odio enim ha­buerunt sapientiam; sermonem autem Domini non receperunt. Item in Psalmo 27. Redde eis retributionem eorum, quoniam non Prov. 1. 28. intellexerunt in operibus Domini. Item in Psalmo 81. Non cogno­verunt Ps. 27. 6. neque intellexerunt, in umbra deambulabunt. Item in Ps. 81. 5. Evangelio cata Joannem: In sua propria venit: & sui eum non re­cepetunt. Johan. 1. 11. Quotquot eum receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei fierent, qui credunt in nomine ejus.

IV. Apud Esaiam. Et erunt vobis hi omnes sermones sicut ser­mones Quod scrip­turas sanctas intellecturi Judaei non es­sent: intelligi autem ha­berent in no­vissimis tem­poribus. po­steaquam Christ us ve­nisset. Isai. 29. 11. & 18. [Page 22] mones libri qui signatus est: quem si dederis homini scienti literas ad legendum, dicet: Non possum legere, signatus est enim. Sed in illa die audient surdi sermones libri, a & qui in tenebris & qui in ne­bula sunt: oculi caecorum videbunt. Item apud Heremiam: In no­vissimo b [...] dierum cognoscetis ea. Item apud Danielem: Muni ser­mones, c [...] & signa librum, usque ad tempus consummationis, quoad discant multi, & impleatur agnitio d; quoniam cum fiet dispersio, cognoscent omnia haec. In Epistola Pauli ad Corinthios [...] [...] Nolo enim vos ignorare fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt. Item in Epistola ad Corinthios secunda: Obtusi sunt sen­sus [...] eorum usque in hunc diem, hoc eodem velamento in lectione ve­teris testamenti manente, quod non revelatur, quia in Christo evacu­atur: & usque in hodiernum e, si quando legitur Moyses, velamen­tum est super cor eorum. Mox autem ut conversi fuerint f ad Domi­num g auferetur velamentum. In Evangelio Dominus post resur­rectionem [...] dicit: Isti sunt sermones, quos locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum: quia oportet adimpleri omnia scripta g in lege Moysi, & Prophetis, & Psalmis de me. Tunc adaperuit illis sensum, ut intelligerent scripturas, & dixit illis: Quia sic scriptum est h, & sic oportebat Christum pati, & resurgere à mortuis tert a die, & praedicari in nomine ejus poenitentiam & remissam peccato­rum usque in omnes gentes.

V. Apud Esaiam: Et, si non credideritis, neque intelligetis. Nihil posse Judaos intel­ligere de scripturis, nisi prius crediderint in Christum. [...] Unde Dominus in Evangelio. Si enim non credideritis, quia ego [...] sum, moriemini in peccatis vestris. Fide autem stare justitiam, & illic esse vitam, praedictum est apud Abacuc: Justus autem ex fide i [...] mea vivet. Inde Abraham pater gentium credidit. In Genesi: cre­didit Abraham Deo, & deputatum est ei ad Justitiam. Item Paulus [...] ad Galatas: Abraham credidit Deo, & k deputatum est ei ad justi­tiam. [...] Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae. [...] Providens autem scriptura quia ex side justificat gentes Deus, prae­nuntiavit Abrahae, quia benedicentur in illo omnes gentes. Igitur qui ex fide sunt, benedicti sunt cum fideli Abraham.

VI. Apud Esaiam: Terra vestra deserta, civitates vestrae igni ex­ustae; Quod l Je­rusalem per­dituri essent. & terram quam acce­perant reli­cturs. regionem vestram in conspectu vestro, alieni m comedent eam; & deserta & subversa à populis alienis derelinquetur filia Sion, si­cut casa in vinea, & sicut custodiarium in cucumerario, quasi civitas quae expugnatur. Et nisi dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, & quasi Gomorra similaremur n. Item in Evangelio Dominus dicit: Hierusalem Hierusalem, quae occidis o pro­phetas, [...] & lapidas missos ad te: quoties volui colligere p filios tuos sicut gallina q pullos sub alas suas, & noluisti? Ecce relinquetur r vo­bis s domus vestra deserta.

VII. Apud Esaiam: Venite ambulemus in lumine Domini: di­misit enim populum suum domum Israel. Item in Evangelio cata [...] Quod a essens amissuti lu­men Domi­ni. Joannem: a Fuit lumen verum quod illuminat omnem hominem ve­nientem Joh. 1. 9. in hunc mundum b. In hoc mundo fuit, & mundus per ip­sum factus est, & mundus eum non cognovit. Item illic: Qui non crediderit, jam judicatus est: quia non credidit in nomine unici fi­lii Joh. 3. 18. Dei. Hoc autem est judicium, quoniam lux venit in seculum, & magis dilexerunt c tenebras quam lucem.

VIII. Apud Hieremiam; Haec dicit dominus viris Juda d, & qui Quod cir­cumcisio pri­ma carnalis exacuata sit, & secunda spiritalis re­promissa sit. Jer. 4. 3. inhabitant Hierusalem: Renovate inter vos novitatem, & ne semi­naveritis in spinis: circumcidite vos Deo vestro, & circumcidite prae­putium cordis vestri; ne exeat sicut ignis ira mea, & exurat, & non sit qui extinguat. Item Moyses dicit: In novissimis diebus circum­cidet Dcut. 30. 6. Deus cor tuum & cor seminis tui, ad Dominum Deum aman­dum. Item apud Jesum Nave: Et dixit Dominus ad Jesum: Fac tibi cultellos petrinos nimis acutos, & assidens circumcide e secundo Jos. 5. 2. filios Israel. Item Paulus ad Colossenses: Circumcisi estis circum­cisione, Coloss. 2. 11. non manufacta in expoliatione carnis, sed in circumcisione Gen. 1. 27. Christi. Item quod Adam primus à Deo factus incircumcisus, & Gen. 4. 2. Abel justus, & Enoch qui Deo placuit & translatus est. Et Noe, qui Gen. 5. 22. terris hominibusque ob delicta f pereuntibus, solus in quo humanum Gen. 6. 8. Gen. 14. 18. genus servaretur electus est: & Melchisedech sacerdos, secundam Gen. 17. 10. cujus ordinem Christus repromissus est. Tum quod illud signaculum Apoc. 7. 9. feminis non proficit, signo autem Domini omnes signantur. Gal. 3. 28.

IX. Apud Esaiam: tunc manifesti erunt qui signant legem, ne Quod lex prior quae per Moysen da­ta est, cessa­tura esset. Isai. 8. 16. 17. discant. g Et dicet h: Expecto Deum qui avertit faciem suam à domo Jacob & fidens ero in illum. Item in Evangelio: Omnes prophetae & lex, usque ad Joannem prophetaverunt.

X. Apud Micheam: Quoniam lex de Sion proficiscetur, & sermo Do­mini Quod lex no­va dari ha­beret. Mat. 11. 13. de Hierusalem. i Et judicabit inter plurimos populos, & revincet Mich. 4. 2. & deteget validas nationes. Item apud Esaiam: De Syon enim pro­cedet Isai. 2. 3. lex, & verbum Domini de Hierusalem, & judicabit inter gen­tes. Item in Evangelio cata Matthaeum: Et ecce vox de nube dicens: Hic est filius meus dilectissimus, in quo bene sensi, ipsum audite. Mat. 3. 17.

XI. Apud Hieremiam: Ecce Dies veniunt, dicit dominus, & con­summabo Quod dispo­sitio alia & testamentum novum dari haberet. domui k Israel, & domui Juda testamentum novum. Non secundum testamentum quod disposui patribus eorum in die qua ap­prehendi Jer. 31. 31. manus eorum, ut educerem eos de terra AEgypti l; quia non permanserunt in testamento meo, & ego neglexi eos, dicit do­minus. Heb. 8. 8. Quia hoc testamentum quod disponam domui Israel post [Page 24] dies illos, dicit Dominus: Dans leges meas, in sensum illorum scri­bam illas, & ero illis in Deum, & ipsi erunt mihi in plebem; & non docebunt unusquisque fratrem suum, dicentes: Dinosce Dominum, quia omnes scient me à minimo usque ad maximum eorum, quia pro­pitius ero iniquitatibus eorum, & peccatorum eorum non ero memor amplius.

XII. Apud Esaiam: Nolite ergo priora a meminisse, & antiqua Quod Bap­tisnia vetus cessaret, & novum inci­peret. Isai 43. [...]. nolite reputare. Ecce facio nova quae nunc orientur, & cognoscetis; & faciam in deserto viam, & flumina in loco inaquoso, adaquare genus meum b electum, plebem meam, quam acquisivi c ut virtutes meas Isai 48.21. exponeret. Item apud eundem: Si sitierint, per deserta adducet illos d, aquam de petra producet illis: findetur petra, & fluet aqua, & bibet e plebs mea. Item in Evangelio cata Matthaeum Joannes di­cit: Mat. 3. 11. Ego quidem vos Baptizo in aqua in poenitentiam; qui venit autem post me, fortior f me est, cujus non sum idoneus g calceamen­ta portare. Ipse vos Baptizat h in Spiritu Sancto & igni. Item cata Joannem: Nisi quis natus fuerit ex aqua & spiritu, non potest Joh. 3. 5. introire in Regnum Dei. Quod enim natum est, de carne, caro est; & quod natum est de spiritu, spiritus est.

XIII. In Psalmo secundo: Ad quid tumultuatae i sunt gentes, & Quod jugum vetus evacu­arctur, & jugum no­vum dare­tur. Ps. 2. 1. populi meditati sunt inania? Astiterunt k reges terrae & principes collecti l sunt in unum, adversus Dominum, & adversus Christum ejus. Disrumpamus vincula eorum, & abjiciamus m à nobis jugum eorum. Item in Evangelio cata Matthaeum Dominus dicit: Venite ad me om­nes qui laboratis, & onerati estis, & ego vos requiescere n faciam. Math. 11. 28. Tollite jugum meum super vos, & discite o à me, quia mitis sum & hu­milis corde, & invenietis requiem animabus vestris: Jugum enim meum bonum p est, & sarcine levis. Apud Hieremiam q. In illa die contribulabo jugum à cervice illorum, & vincula illorum disrum­pam; Jer. 30. 8. & non operabuntur aliis, sed operabuntur Domino Deo, & David Regem suscitabo ipsis.

XIV. Apud Ezechielem: Propterea haec dicit dominus: Ecce Quod pasto­res veteres cessaturi es­sent, & novi inciperent. Ezech. 34. 10. ego super pastores, & inquiram oves meas de manibus eorum, & a­vertam eos ut non pascant oves meas, & jam non pascent eas, & ex­traham oves meas de ore eorum, & pascam eas cum judicio. Apud Hieremiam r Dominus dicit: Et dabo vobis pastores secundum oor Jer. 3. 15. meum, & pascent vos pascentes cum disciplina. Item apud Hie­remiam. Jer. 31. 12. Audite verbum Domini gentes, & nunciate Insulis quae longe sunt, dicite: qui dispergit Israel congregabit illum, & custodiet sicut pastor gregem suum, quia eruit Dominus Jacob, & eruit de ma­nu Paralip. 17. 3. ibid. v. 11. fortioris illius.

XV. Basileion secundo. Et fuit verbum Domini ad Natham di­cens Quod domus & templum Dei Christus futurus esset, & cessasset templum ve­tus & novum coepisset.; [Page 25] Vade & dic servo meo David: Haec dicit Dominus: non tu aedificabis mihi domum ad inhabitandum: sed erit, cum impleti fu­erint 2 Reg. 7. 11. dies tui, & dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, qui erit de utero tuo; & parabo regnum ejus; hic aedificabit mihi domum a in nomine meo, & erigam thronum ejus in secula, & ego ero ei in patrem, & ipse erit mihi in filium; & fidem consequetur ver. 16. domus ejus, & regnum ejus usque in secula in conspectu meo. Item in Evangelio Dominus dicit: Non relinquetur in templo lapis super Mat. 24. 2. lapidem qui non dissolvatur b. Et, post triduum aliud excitabitur sine Jo. 2. 19. manibus. Mar. 14. 58.

XVI. Apud Esaiam: c Quo mihi d multitudinem sacrificiorum Quod sacri­ficium vitus evacuaretur, & novum celebrare­tur. vestrorum dicit Dominus? Plenus sum; holocaustomata arietum, & Isai. 1. 11. pinguamina agnorum, & sanguinem taurorum & hircorum nolo. Quis enim exquisivit ista de manibus vestris? Item in Psalmo qua­dragesimo nono: Non edam carnes taurorum, aut sanguinem hirco­rum Ps. 49. 14. bibam. Sacrifica Deo sacrificium laudis, & redde altissimo vota tua: Invoca me in die e pressurae, & eruam f te, & clarificabis g me. Item in Psalmo eodem: Sacrificium laudis clarificabit me, il­lic [...] via est in qua ostendam illi salutare Dei h. Item Psalmo quar­to i Is. 4. 6.: Sacrificate sacrificium justitiae, & sperate in Dominum. Item Mal. 1. 10. apud Malachiam: Non est mihi voluntas k circa vos, dicit Dominus, & sacrificium acceptum l non habebo ex manibus vestris. Quoniam à solis ortu & usque in occasum clarificatum est nomen meum apud [Page 26] gentes, & in omni loco od ores incensi offeruntur a nomini meo, & sacrificium mundum; quoniam magnum est nomen meum apud gen­tes, dicit Dominus.

XVII. In Psalmo 109. Ante luciferum b genui te. Juravit [...] Quod sacer­dotium vctus cessarit, & norus sacer­dos veniret, qui in aeter­num suturus esset. Dominus & non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secun­dum ordinem Melchisedech. Item in Basileion primo Deus ad He­li [...] sacerdotem: Et suscitabo mihi sacerdotem fidum c, qui omnia quae sunt in corde meo faciet; & aedificabo ei d domum fidelem, & transibit in conspectu Christorum meorum omnibus diebus; & erit, qui remanserit in domo tua, veniet adorare in obolo pecuniae & in pane uno.

XVIII. In Deuteron. Deus ad Moysen: & dixit Dominus ad [...] Act. 3. 22. & [...] Quod pro­pheta alius, sicut Moyses, promissus sit; [...] qui testamentum novum da­ret, & qui magis audiri debcret. me: Prophetam excitabo eis de fratribus eorum sicut te; Et dabo verbum meum in ore ejus, & loquetur ad eos ea quae praecepero ei. Et quisquis non audierit quaecunque loquutus e fuerit propheta ille in nomine meo, ego vindicabo. De quo & Christus in Evangelio Joh. 5. 39. cata Joannem f: Scrutamini scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere; haec g sunt quae testimonium perhibent de me, & non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. Nolite putare quia ego vos ver. 45. accuso apud patrem; est qui vos accuset Moyses, in quem h vos spe­ratis. Si enim credidissetis Moysi, crederetis & mihi; de me enim ille scripsit: Si autem illius scripturis non creditis, quo modo verbis meis credetis?

XIX. In Genesi: Et dixit dominus i Rebeccae: Duae gentes in ute­ro Gen. 25. [...]. Quod duo populi prae­dicti sint ma­jor & minor, id est, vetus ludaeorum, & novus qui es­set ex nobis futurus. tuo sunt, & duo populi de ventre k tuo dividentur; & populus populum superabit, & major serviet minori. Item apud Osee: Vo­cabo Os 2. 24. non populum meum, populum meum; & non dilectam, dile­ctam. Os. [...] Erit enim quo loco dicetur non populus meus, illo loco vo­cabuntur filii Dei vivi.

XX. Apud Esaiam: Jucundare sterilis quae non paris: erumpe, & Isai. 54. 1. Quod Eccle­sia quae prius sterilrs fue­rat, plures filios habitu­ra esset ex gentibus, quam quot synagoga an­te l habuis­set. exclama quae non parturis; quia multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum. Dixit enim Dominus: Dilata locum taberna­culi tui, & auleorum tuorum, & fige m. Noli parcere, longas fac mensuras tuas, & palos n tuos confirma. Adhuc in dexteram tuam & in sinistram extende, & semen tuum gentes possidebit o, & civita­tes desertas inhabitabit. Noli timere quia revinces; neque reve­rearis, quia maledicta es; quoniam confusionem aeternam oblivisce­ris. Sic & Abrahae cum de ancilla natus esset prior filius, Sarra Gen. 16. 10. sterilis diu mansit, & sero in senecta de pollicitatione peperit filium Isaac, qui fuit typus Christi. Sic & Jacob accepit uxores duas: ma­jorem [...] Liam, oculis infirmioribus, in p typum synagogae; minorem spe­ciosam Gen. 29. 23. Rachel in typum Ecclesiae, quae & sterilis diu mansit, & po­stea peperit filium q Joseph, qui & ipse fuit typus Christi. Et in [...] [Page 27] Basileion primo legitur, Helcana a habuisse uxores duas; Phenennam 1 Reg. 1. 2. cum filiis, & Annam sterilem, ex qua nascitur Samuel, non secun­dum ordinem generandi, sed secundum Dei miserationem & promis­sionem, cum illa orasset in templo, & natus Samuel typus fuit Christi. Item in Basileion primo: Sterilis septem peperit, & quae plurimos 1 Reg. 2. 5. habebat filios infirmata est. Filii autem b sunt ecclesiae septem. Unde & Paulus septem ecclesiis scripsit; & Apocalypsis ecclesias septem ponit, ut servetur septenarius numerus: ut dies septem, Apoc. 1. 4. quibus Deus mundum fecit: ut Angeli septem qui assistunt & con­versantur ante faciem Dei, sicut Raphael angelus in Tobia dicit: & Gen. 2. 2. Tob. 12. 15. lucernae c septiformes in Tabernaculo d martyrii: & oculi domini Ex. 25. 31. septem, qui mundum speculantur: & lapis cum oculis septem, ut Za­charias Zac. 3. 9. dicit: & spiritus septem, & candelabra in Apocalypsi sep­tem: Apoc. 1. 21. & columnae septem super quas aedificavit domum sapientia apud Salomonem Prov. 9.1.

469 XXI. In Genesi: Et dixit dominus deus ad Abraham: Exi de Quod gentes magis in Christum crediturae es­sent. terra tua, & de cognatione tua, & de domo patris tui, & vade in illam Gen. 12. 1. terram quam tibi ostendero; & faciam te in gentem magnam, Act. 7. 3. & benedicam te, & magnificabo nomen tuum & eris benedictus; & benedicam qui te benedixerit, & maledicam qui te maledixerit e; & benedicentur in te omnes tribus f terrae. De hoc ipso in Genesi; & Gen. 27. 27. benedixit Isaac Jacob. g Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, quem benedixit dominus: Et det tibi deus de h rore coeli, & à fertilitate terrae multitudinem frumenti, & vini & olei; & servient tibi gentes, & adorabunt te principes, & eris Dominus fratris i tui & adorabunt te filii patris tui; & qui te maledixerit erit maledictus, & qui te be­nedixerit k benedictus. De hoc ipso in Genesi: l ut videt autem Jo­seph, quoniam superposuit m pater suus manum dexteram super caput Gen. 48. 17. Ephraim, grave illi visum est; & apprehendit Joseph manum patris sui n, auferre eam à capite Ephraim ad caput Manasse. Dixit au­tem Joseph ad patrem suum, Non sic pater, hic est primitivus o me­us, superpone dexteram tuam super caput ejus: Ille autem noluit, & dixit, Scio fili, scio; & hic erit in populum, & hic exaltabi­tur, sed frater ejus junior major illo p erit; & semen ejus erit in [...] gentium. Item in Genesi: Juda, te laudabunt q fratres tui, Gen. 49. 8. manus super r dor sum inimicorum tuorum. Adorabunt filii patris [Page 28] tui, catulus leonis Juda, de frutice sili mi ascendisti, recubans obdor­misti velut leo, & velut catulus leonis. Quis excitabit illum? Nondeficiet princeps de Juda, & dux de femoribus ejus, quoad usque veniant a deposita illi; & ipse est b spes gentium. Deligans c ad vi­tem pullum suum, & ad helicem d pullum asinae suae: Lavabit in vi­no stolam e suam, & in sanguine uvae amictum suum. Formosi f oc­culi ejus à vino, & candidi dentes ejus g magis quam lac. Inde in Numeris de populo nostro scriptum est: Ecce populus quasi populus [...] [...] leoninus exsurget. In Deuteronomio: eritis gentes in caput, incre­dulus [...] [...] autem populus in caudam. Item apud Hieremiam: Audite vocem tubae; & dixerunt, Non audiemus: propter hoc audient gen­tes, [...] [...] & qui pascent pecora h in eis. In Psalmo 17: Constitues me in [...] [...] caput gentium. Populus quem non cognovi, servivit i mihi, in auditu auris obedivit mihi. De k hoc ipso apud Hieremiam Domi­nus dicit: priusquam te formarem in utero, novite; & priusquam [...] 1. 5. exires de vulva, sanctificavi te, & prophetam in gentibus l posui te. Item apud Esaiam: Ecce m testem illum nationibus manifestavi, prin­cipem [...] [...] & imperantem gentibus. Item apud eundem: Gentes quae [...] [...] non noverunt te; invocabunt te: & populi qui ignorabant te, ad te confugient. Item n apud eundem: Et erit in illa die redix Jesse, qui [...] [...] surget imperare o omnibus gentibus; in illum gentes sperabunt, & erit requies ejus honor. Item p apud eundem: Terra Zabulon & terra [...] [...] Neptalim via maris, & q caeteri qui maritima inhabitatis, & trans Jor­danem [...] [...] Galilaea r gentium; populus ambulans in tenebris, videte s lumen magnum: qui habitatis in regione umbrae mortis, lumen lucebit su­per vos. Item t apud eundem: Sic dicit dominus deus Christo meo [...] [...] Domino cujus tenui dexteram, ut exaudiant eum gentes; & forti­rudinem regum disrumpam v; aperiam ante ipsum portas, & civita­tes non claudentur. Item apud eundem: Venio colligere omnes [...] 66. [...] gentes & linguas, & venient & videbunt claritatem meam; & dimit­tam super eos signum, & mittam ex eis conservatos in gentes quae lon­ge sunt, quae non audierunt nomen meum, neque viderunt gloriam meam; & nunciabunt claritatem meam in gentes. Item apud eun­dem: Et in omnibus his non sunt conversi; igitur extollet signum [...] 5. 25 in gentes quae sunt longe, & attrahet illos w à summo terrae. Item apud Isai. 52. 15. eundem: Quibus non est nunciatum de eo, videbunt; & qui non au­dierunt, Isai. 65. 1. intelligent. Item apud eundem: Manifestus x factus sum Rom. 9. [...] & [...] eis, qui me non quaerunt y; inventus sum ab eis, qui me non interro­gabant Eph. 12. [...] [Page 29] Dixi, ecce a sum, genti, quae non invocavit b nomen meum. De hoc ipso in Actibus Apostolorum Paulus: Vobis primum oportu­erat indicari verbum Dei: Sed quia expulistis illud, nec vos dignos Act. 13. 46. vitae aeternae judicastis; ecce convertimus nos ad gentes. Sic enim dixit per scripturas Dominus: Ecce lucem posui te inter gentes, ita ut sis in salvationem c usque ad fines terrae.

XXII. Apud Esaiam sic dicit Dominus: Ecce qui serviunt mihi, Quod panem & [...] chisti, & omnem gra­tiam ejus, a­missuri esseut Iudai, nos vero accep­turr; & quod Christiano­rum novum nomen beue­diceretur in terris. manducabunt; vos autem esurietis: ecce d qui mihi serviunt, jucun­dabuntur; Isai. 65. 13. vos autem confundemini. Vos interficiet Dominus: Eis autem qui serviunt mihi, nomen nominabitur e novum, quod bene­dicetur in terra. Item illic: Igitur extollet signum f in gentes quae sunt Isai. 5. 26. longe, & attrahet illos g à summoterrae. Et ecce cito leviter h veni­ent; non esurient, neque sitient. Item illic: Ecce itaque domina­tor Dominus Sabaoth auferet à Juda, & ab Hierusalem, valentem & Isai. 3. 1. validum, valentiam i panis, & valentiam aquae. Item in Psalmo tricesimo tertio: Gustate & videte quoniam dulcis k est Dominus: felix est vir qui sperat in eum. Timete Dominum Deum omnes Ps. 33. 8. sancti ejus; quoniam non est inopia eis qui eum metuunt Di­viteseguerunt & esurierunt: qui autem inquirunt Dominum, non indigebunt omni bono. Item in Evangelio cata Joannem domi­nus dicit: Ego sum panis vitae: qui venit ad me, non esuriet; & qui in me crediderit, non sitiet unquam. Item illic ipse: Si quis si­tit, Joh. 7. 35. veniat & bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, slumi­na Joh. 7. 37. de ventre ejus sluent aquae vivae. Item illic ipse: Nisi ederitis carnem filii hominis, & biberitis ejus sanguinem, non habebitis vi­tam Joh. 6. 54. in vobis.

XXIII. In Evangelio Dominus dicit: Multi venient ab oriente Quod ad regnum cae­lorum magis gentes quam Iudaei perve­mant. Mat. 8. 11. & occidente, & recumbent cum Abraham & Isaac & Jacob in regno coelorum. Filii autem regni exibunt in tenebras exteriores: illic erit ploratio & stridor dentium.

XXIV. Apud Esaiam Dominus dicit: Jam non laxabo l peccata Quod solo hoc Iudaei ac­cipere veni­am possint delictorum suorum, si sanguinem Christi occisi baptismo ejus abluerint; & in Eccle­siam ejus transeuntes, praeceptis e­jus obtempe­raverint. Isai. 1. 15. vestra. Cum extenderitis manus m, avertam faciem meam n à vobis: & si multiplicaveritis preces, non exaudiam vos: manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Lavamini, mundi estote, auferte nequitias ab animis vestris, à conspectu oculorum meorum; cessate à nequitiis vestris, descite bonum facere, exquirite judicium, conservate eum qui injuriam patitur, judicate pupillo, & justisicate viduam. Et ve­nite desputemus, dicit Dominus; & si fuerint peccata vestra ut phoeniceum o, ut nivem exalbabo; & si fuerint quasi coccinum p, ut lanam inalbabo. Et si volueritis, & audieritis q me, bona terrae edetis. Si autem nolueritis, & non audieritis me, gladius vos con­sumet r. Os enim domini locutum est ista s.

LIBRI SECUNDI CAPITULA.

1. Christum primogenitum esse; & ipsum esse sapientiam Dei, per quem omnia facta sint.

2. Quod sapientia Dei Christus a: & de sacramento incarnatio­nis b ejus, & passionis, & calicis & altaris, & Apostolorum qui missi praedicaverunt.

3. Quod Christus idem sit & c sermo Dei.

4. Quod Christus idem sit d manus, & brachium Dei.

5. Quod idem angelus, & Deus. e

6. Quod Deus Christus.

7. Quod Christus Deus venturus esset illuminator & salvator ge­neris humani.

8. Quod f cum à principio filius Dei fuisset, generari denuo habe­ret secundum Carnem.

9. Quod hoc futurum esset signum nativitatis ejus, ut de virgine nasceretur homo & Deus, hominis & Dei filius.

10. Quod g homo & Deus Christus, exutroque genere concretus, ut mediator esse h inter nos & patrem posset.

11. Quod de semine David secundum carnem nasci haberet.

12. Quod in Bethleem nasceretur.

13. Quod humilis in primo adventu suo veniret.

14. Quod ipse sit justus i, quem Judaei occisuri essent.

15. Quod ipse k sit ovis & agnus, qui occidi haberet: & de sacra­mento passionis.

16. Quod idem & lapis dictus sit.

17. Quod deinde idem lapis mons sieret, & impleret totam terram.

18. Quod in novissimis temporibus idem mons manifestaretur, super quem gentes venirent, & in quem justi quique ascenderent.

19. Quod ipse sit Sponsus, Ecclesiam habens sponsam, de qua filii spiritaliter nascerentur.

20. Quod cruci illum fixuri essent Judaei.

21. Quod in passione crucis & signo, virtus omnis sit & potestas.

22. Quod in hoc signo crucis, salus sit omnibus qui in frontibus notentur.

23. Quod medio die in passione ejus tenebrae futurae essent.

24. Quod à morte non vinceretur, nec apud inferos remansurus esset.

25. Quod ab inferis tertio die resurgeret.

26. Quod cum resurrexisset, acciperet à patre omnem potesta­tem, & potestas ejus aeterna sit.

27. Quod perveniri non possit ad Deum patrem, nisi per silium ejus Jesum Christum.

28. Quod ipse judex venturus sit.

29. Quod ipse sit Rex in aeternum regnaturus.

30. Quod ipse sit & judex & rex.

D. CAECILII CYPRIANI Testimoniorum Liber Secundus a ADVERSUS JUDAEOS AD QUIRINUM. CAPUT PRIMUM.

APud Solomonem in Paroemiis: Dominus condidit me ini­tium Christum primogeni­tum esse, & ipsum esse sa­pientiam Det. per quem omnia sacta sint. viarum suarum in opera sua, ante seculum fundavit Prov. 8. 22. me. In principio, antequam terram faceret, & antequam abyssos constitueret, b priusquam procederent fontes aquarum, an­tequam montes collocarentur, ante omnes colles genuit me Domi­nus. Fecit regiones c & inhabitabilia, & fines inhabitabiles sub coe­lo. Cum pararet coelum, aderam illi, & cum secerneret suam sedem. Cum super ventos validas faceret desuper nubes, & cum confirma­tos ponebat d fontes sub coelo; quando fortia faciebat fundamenta Heb. 1. 2. terrae; eram penes illum dispones; ego eram, cui adgaudebat: quotidie autem jucundabar ante faciem ejus in omni tempore, cum laetaretur orbe perfecto. Item apud eundem in Ecclesiastico. Ego ex Eccle. 24. 5. ore altissimi prodivi ante omnem creaturam. Ego in coelis seci ut oriretur lumen indesiciens, & nubila e texi omnem terram. Ego in al­tis f habitavi, & thronus meus in columna nubis. Gyrum coeli circui­vi g, & in profundum abyssi penetravi, & in fluctibus maris ambu­lavi, & in omni terra steti: & in omni populo, & in omni gente pri­matum h habui, & omnium excellentium & humilium corda i pro­pria virtute calcavi. In me omnis spes vitae k & virtutis. Transite ad me omnes qui concupiscitis me. Item in Psalmo 88. Et ego primo­genitum Ps. 88. 27. ponam l eum, altissimum apud reges terrae. In aeternum servabo illi misericordiam meam, & testamentum meum fidele illi. Et ponam in seculum seculi semen ejus m. Si dereliquerint filii ejus legem meam, & in judiciis meis non ambulaverint; si justificatio­nes meas profanaverint, & praecepta mea non observaverint; visitabo in virga facinora eorum, & in flagellis delicta eorum. Misericordi­am [Page 32] autem meam non dispergam ab eis. Item in Evangclio cata Joannem Dominus dicit: Haec autem est vita aeterna, ut cognoscant Jo. [...] te solum & verum Deum, & quem misisti Jesum Christum. Egote clarificavi a in terra: opus b perfeci quod dedisti mihi ut faciam. Et nunc tu clarifica me c apud te-ipsum claritate, quam habui apud te prius quam mundus fieret. Item Paulus ad Colossenses: Qui est [...] imago Dei invisibilis, & primogenitus totius creaturae. Item illic: Primogenitus à mortuis, ut fieret in omnibus ipse primatum tenens. Item in Apocalypsi: ego sum α & [...] initium & finis. Ego sitienti dabo vers. 18. de fonte aquae vitae d gratis. Quod idem sit & sapientia & virtus Dei, Apoc. 21.6. Paulus ad Corinthios prima: Quoniam Judaei signa desiderant e, & 1 Cor. 1. 22. Graeci sapientiam f quaerunt: nos autem praedicamus Christum cru­cifixum; Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; ipsis autem vocatis Judaeis & Graecis, Christum Dei virtutem & Dei sa­pientiam.

557 II. Apud Salomonem in Paroemiis: Sapientia aedificavit sibi do­mum, Prov. 9. 1. & subdidit h columnas septem. Mactavit suas i hostias, miscuit Quod sapi­eutia Dei Christus, & de sacramen­to g incar­nationis e­jus, & pas­sionis, & ca­licis, & al­taris, & A­postolorum qui [...] praedicave­runt. in cratera k vinum suum, & paravit suam mensam, & misit servos suos convocans cum excelsa [...] ad craterem, dicens; Quis est insipiens? declinet ad me. Et egentibus sensu dixit: Venite, edite de meis panibus, & bibite vinum quod miscui vobis. Derelinquite stulti­tiam, & quaerite prudentiam, & corrigite l scientiam in intellectu.

III. In Psalmo 44. eructavit cor meum sermonem bonum, dico ego opera mea regi. Item in Psalmo 32. Sermone m Dei coeli firmati Ps. 44. 1. sunt, & spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Item apud Esaiam; Ps. 32. 6. Verbum consummans & brevians in justitia: quoniam sermonem breviatum faciet Deus in toto orbe terrae. Item in Psalmo 106. Mi­sit Isai. 16. 23. Quod Cbri­stus idem sit sermo Dei. sermonem suum n & curavit illos. Item in Evangelio cata Joan­nem: Ps. 106.20. In principio erat sermo o, & sermo erat apud Deum, & De­us Joh. 1. 1. erat sermo. Hic p erat in principio apud Deum: omnia per ip­sum facta sunt, & sine ipso factum est nihil, quod factum est. In illo vita erat q, & vita erat lux hominum; & lux lucet in tenebris, & r te­nebrae [Page 33] illam a non comprehenderunt. Item in Apocalypsi: & vidi Apoc. 19. 11. coelum apertum, & ecce equus albus: & qui sedebat super eum, vo­cabatur fidelis & verus, aequum b justumque judicans, & praeliaba­tur c; eratque coopertus veste d conspersa sanguine, & dicitur no­men ejus Sermo Dei.

IV. Apud Esaiam: Numquid non valet manus Dei ut salvos Quod Chri­stus idem manus & brachium Dei sit. faciat? aut gravavit aurem ut non exaudiat? Sed peccata vestra e in­ter Isai. 59. 1. vos & Deum separant, & propter peccata ee vestra avertit faciem suam à vobis ne misereatur; manus f enim vestrae inquinatae sunt san­guine, & digiti vestri in peccatis. Labia autem vestra locuta sunt sa­cinus, & lingua vestra injustitiam meditatur g. Nemo loquitur vera, neque est judicium verum. Fidunt h in vanis, & loquuntur inania, qui parturiunt i dolorem, & pariunt facinus. Item illic: Domine Isai. 53. 1. Jo. 12. 38. quis credidit auditui nostro? & brachium Dei cui revelatum est? Rom. 10. 18. Item apud eundem sic dicit dominus: Coelum mihi Thronus, & terra Isai. 66. 1. suppedaneum k pedum meorum. Quam mihi sedem l aedificabitis? Act. 7. 49. aut quis locus ad requiem mihi? omnia enim ista fecit manus mea. Is. 26. 11. Item apud eundem: Domine Deus, altum est brachium tuum, & non Isai. 52. 10. sciebant m: cum cognoverint autem, confundentur. Item apud eun­dem: Revelavit Dominus brachium suum, illum sanctum, in con­spectu omnium gentium; videbunt omnes gentes, ipsa suprema terrae, salutem n à Deo. Item illic: Ecce fecite sicut rotas vehiculi trituran­tis Isai. 41. 15. novas in serras o formatas; & triturabis montes, & extenuabis col­les, & sicut lanuginem pones & ventilabis, & ventus occupabit illos & procella disperget: tu autem jocundaberis in sanctis Israel, & ex­ultabunt inopes & egeni; quaerent enim aquam & non erit, lingua enim eorum à siti siccabit: ego Dominus Deus, ego exaudiam Deus Israel, & non derelinquam eos; sed aperiam inter montes flumina & in mediis campis fontes, faciam desertam in nemora aquosa, & siti­entem terram in aquaeductus; ponam in inaquosam terram, cedrum & buxum & myrtum p & cupressum & populum; ut videant & cog­noscant & sciant & credant simul, quia manus Domini fecit ista, & sanctus Israel ostendit.

V. In Genesi ad Abraham: Et vocavit eum Angelus Domi­ni Quod idem Angelus & Deus Chri­stus. Gen. 22. 11. [Page 34] de coelo, & dixit illi: Abraham, Abraham, Ille autem dixit: Ecce ego. Et dixit: Noli imponere manum tuam super puerum, neque feceris illi quidquam. Nunc enim cognovi quoniam times Deum tuum a, & non pepercisti filio tuo dilectissimo b, propter me. Item illic ad Jacob: Et dixit mihi Angelus Domini in somnis: Ego Gen. 31. [...]. sum Deus quem vidisti in loco Dei, ubi c unxisti mihi titulum lapideum, Exo. 13.21. & vovisti mihi votum. Item in Exodo: Deus autem praeibat eos, die quidem per columnam nubis, ostendere d illis iter; noctu autem in columna ignis. Et postea illic: Promovit autem Angelus Dei, Exo. 14.12 EXo. [...]. qui praecedebat exercitum filiorum Israel. Item illic. Ecce ego prae­mitto [...] Angelum meum ante faciem tuam ad custodiendum te in itinere, ut te inducat in terram e quam tibi praeparavi. Observa eum f & obaudi eum, & ne sueris inobaudiens ei, & non deerit tibi, Joh. 5. 43. nomen enim meum in illo est. Unde ipse in Evangelio dicit. Ego Ps. 117. 24. veni in nomine patris mei, & non recepistis me: cum alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Item in Psalmo 117. Benedictus est qui venit in nomine Domini. Item in Malachia g: Testamentum me­um Mal. 2. 5. fuit cum Levi vitae & pacis, & dedi h illi timorem ut timeret me, à facie nominis mei proficisci illum. Lex veritatis fuit in ore ejus i, injustitia non est inventa in labiis ejus. In pace k linguae corrigens, ambulavit nobiscum; & multos avertit ab injustitia. Quoniam labia sacerdotis servabunt scientiam, & legem exquirent ab ore ejus, quo­niam Angelus l omnipotentis est.

VI. In Genesi: Dixit autem Deus ad Jacob: exsurge & ascen­de Gen. 35. 1. Quod Deus Christus. m in locum Bethel, & habita illic, & fac illic altare illi Deo qui ti­bi apparuit cum fugeres à facie Esau fratris tui. Item apud Esaiam: Sic dicit dominus Deus Sabaoth: Fatigata est AEgyptus, & negotia­tio Isai. 45. 14 AEthiopum, & Sabaim viri alti ad te transgredientur, & tui erunt servi, & post n te ambulabunt vincti compedibus; & adorabunt te & in te precabuntur; quoniam in te Deus est, & non est o Deus alius praeter te. Tuenim es Deus, & non sciebamus, Deus Israel salva­tor. Confundentur & reverebuntur omnes qui adversantur tibi, & cadent in confusionem p. Item apud eundem: Vox clamantis in Isai. 40. 3. deserto q: parate viam Domini r, rectas facite semitas Dei nostri. Mat. 3. 3. Omnis rivus s implebitur, & omnis mons & collis humiliabitur; & [Page 35] erunt omnia tortuosa a in directum, & aspera in campum b, & vide­bitur [...] c Domini, & videbit omnis caro salutare Dei, quoniam Dominus locutus est. Item apud Hieremiam, hic Deus d noster & Baru. 3. 35. non deputabitur e alius absque illo; qui invenit omnem viam pru­dentiae, & dedit eam Jacob f puero suo, & Israel dilecto sibi: post haec in terris visus est, & cum hominibus conversatus est. Item a­pud Zachariam Deus dicit: Et transibunt per mare angustum, & Zach. 10. 11. percutient in mari fluctus, & arefacient g omnes altitudines flumi­num: & confundetur h omnis injuria Assyriorum, & sceptrum AE­gypti auferetur i, & confortabo eos in Domino Deo ipsorum, & in nomine ejus gloriabuntur , dicit Dominus. Item apud Osee dicit Hos. 11. 9. dominus: Non faciam juxta iram indignationis meae, non sinam de­leri Ephraim: quoniam Deus ego sum, & non homo in te k sanctus, & non introibo l in civitatem, post Deum ibo. Item in Psalmo 44. Ps. 44. 8. Thronus tuus Deus in secula seculorum; virga aequitatis, virga regni Heb. 1. 8. tui. Dilexisti justitiam & odisti m iniquitatem n, propterea unxit te Deus Deus tuus, oleo exultationis o super participes tuos. Item in Psalmo 45. Vacate & cognoscite, quoniam ego sum Deus. Exal­tabor Ps. 45. 10. in gentibus, & exaltabor in terra. Item in Psalmo 81. Non cognoverunt p neque intellexerunt, in umbra deambulabunt q. Item Ps. 81. 5. in Psalmo 67. Cantate Deo, psallite nomini ejus, viam facite ei qui Ps. 67. 4. ascendit in occasum, Deus nomen illi r. Item in Evangelio cata Joannem: In principio erat s sermo, & sermo erat apud Deum, & Joh. 1. 1. Deus erat sermo. Item in eodem dominus ad Thomam: Injice huc Joh. 20. 27. digitum tuum, & vide manus meas, & noli esse incredulus, sed fide­lis: Respondit Thomas & dixit illi: dominus meus & Deus meus. Dicit illi Jesus, quia vidisti t me, credidisti: Felices qui non vide­runt & crediderunt. Item Paulus ad Romanos: Optabam ego ipse Rom. 9. 3. anathema esse à Christo pro fratribus cognatisque u meis secundum carnem; qui sunt Israelitae, quorum adoptio & claritas, & testamen­tum, & legis constitutio, & famulatus, & promissiones; quorum pa­tres w, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in secula. Item in Apocalypsi: Ego sum x, α & ω Apoc. 21. 6. initium & finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vitae y gratis: qui vicerit z possidebit ea , & eorum haereditatem: & ero ejus Deus, & ille [Page 36] erit mihi filius. Item in Psalmo 81. Dcus stetit in synagoga deorum [...], in medio autem deos discernens. Etiterum illic: Ego dixi dii estis [...], & filii altissimi omnes: vos autem sicut homines moriemini. Quod si justi qui fuerint & Praeceptis divinis obtemperaverint, dii dici possunt: quanto magis Christus Deus a dei filius? Sic ipse b in Evan­gelio dicit cata Joannem: Nonne scriptum est in lege, quoniam ego [...] dixi dii estis? Si illos dixit deos c ad quos sermo Dei factus est, & non potest solvi scriptura; quem pater sanctificavit & misit in seculum, vos dicitis, quoniam blasphemas d, quia dixi filius Dei sum? Quod e si non facio facta patris, nolite mihi credere f; quod si facio, & mihi non vultis credere, factis credite; & cognoscite, quoniam in me est pater, & ego in illo. Item in Evangelio cata Matthaeum. Et voca­bitis [...] nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, nobiscum Deus.

VII. Apud Esaiam: Confortamini manus resolutae, & genua debi­lia [...] exhortamini g: Qui estis pusillanimi h, nolite metuere. Deus Quod Chri­stus Deus a venturus es­set illumina­tor & salva­tor generis humani. noster judicium retribuet, ipse veniet & salvos faciet nos. Tunc a­perientur oculi caecorum, & aures surdorum audient. Tunc saliet claudus sicut cervus, & plana erit lingua mutorum: quia rupta est in deserto aqua, & rivus in terra sitienti. Item illic: Non senior ne­que [...] i angelus, sed ipse dominus liberabit illos; quia diliget k eos & par­cet eis, & ipse redimet eos. Item illic: ego dominus Deus vocavi te [...] in justitia, ut teneam manum tuam, & confortabo te; & dedi te in testamentum generis mei, in lumen gentium, aperire oculos caecorum, producere à l vinculis vinctos, & de domo carceris sedentes in tene­bris. Ego Dominus Deus m hoc mihi nomen est: claritatem meam alii non dabo, neque virtutes meas sculptilibus. Item in Psalmo Ps. 24. 4 24. Vias tuas Domine ostende n mihi, & semitas tuas edoce me, & deduc me ad veritatem tuam, & doce me: quoniam tu es Deus salvator meus. Unde in Evangelio cata Joannem Dominus dicit: Joh. 8 12. Ego sum o lumen mundi: qui me secutus fuerit, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae. Item cata Matthaeum: Gabriel Mat. 1. [...] angelus ad Joseph: Joseph fili David, ne metueris p assumere Ma­riam q uxorem tuam. Quod enim ex illa natum fuerit, de spiritu sancto est. Pariet autem filium, & vocabis nomen ejus Jesum. Hic enim salvum faciet populum suum à peccatis eorum. Item cata [...] Lucam: Et Zacharias impletus est Spiritu sancto, & prophetavit di­cens: Benedictus Dominus Deus Israel, qui prospexit r redemtio­nem populo suo, & excitavit s nobis cornu salutis in domo David [...] pueri sui. Item illic: Angelus ad pastores: ne timueritis: ecce enim adnuncio vobis, quoniam natus est vobis hodie salvator, qui est Jesus Christus in civitate David.

VIII. In Psalmo 2. Dominus dixit ad me, filius meus es tu, ego [...] Quod cum à principio sili­us Dei su­isset. genera­ri denuo ha­beret secun­dum carnem. [Page 37] hodie genui a te. Postula b à me, & dabo tibi gentes haereditatem tuam, & possessionem tuam terminos terrae. Item in Evangelio cata Act. 13. 33. Lucam; Et factum est, c ut audivit salutationem Mariae Elisabet, ex­ultavit Luc. 1. 41. infans in utero ejus; & impleta est Spiritu sancto, & excla­mavit voce magna, & dixit: Benedicta tu inter mulieres, & bene­dictus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi contingit ut veniar mater d Domini mei ad me? Item Paulus ad Galatas: At ubi adve­nit Gal. 4. 4. impletio e temporis, misit Deus filium suum natum de muliere f. Item in epistola Joannis: Omnis spiritus, qui confitetur Jesum Chri­stum 1 Joh. 4. 2. in carne venisse, de Deo est: qui autem negat in carne venisse, de Deo non est g, sed est de antichristi spiritu.

IX. Apud Esaiam: Etadjecit Dominus loqui ad Achaz, h dicens: Quod hoc futurum esset signum nati­vitatis ejus, ut de virgi­ne nascere­tur homo & Deus, homi­nis & Dei silius. Isa. 7. 10. Pete tibi signum à Domino Deo tuo in altitudem i sursum, & in alti­tudinem deorsum. Et dixit Achaz: Non petam, & non tentabo dominum Deum meum. Et dixit: Audite itaque Domus David k; Non pusillum l vobis certamen cum hominibus quoniam Deus prae­stat agonem . Propter hoc dabit Deus ipse vobis signum: ecce virgo in utero accipiet, & pariet filium, & vocabitis m nomen ejus Emmanuel. Butyrum & mel manducabit n; priusquam cognoscat ut praeferat mala, commutabit o bonum. Hoc semen praedixerat Deus de muliere procedere, quod calcaret caput diaboli; in Genesi. Tunc Gen. 3. 14. dixit Deus ad serpentem: Quia tu hoc fecisti, maledictus tu ab om­ni p genere bestiarum terrae. Pectore tuo & ventre repes, & erit ti­bi terra cibus in omnibus diebus vitae tuae. Et ponam inimicitiam inter te & mulierem, & inter semen q ejus: ipse r tuum observabit caput, & tu observabis calcaneum ejus.

X. Apud Hieremiam s: & homo est , & quis cognoscet eum? Item Quod & ho­mo & Deus Christus, ex utroque ge­nere concre­tus, ut medi­ator esse inter [...] & pa­trem posset. in Numeris: Orietur stella ex Jacob, & exsurget homo ex Israel. Item Hierem. 17. 9. illic: Procedet homo de semine ejus, & dominabitur multarum Num. 24. 17. [Page 38] gentium, & exaltabitur a Gog regnum ipsius, & augebitur regnum ejus, & Deus eduxit eum ex AEgypto b, quasi claritas unicornis c ei, & edet gentes d inimicorum suorum, & crassitudines illorum emedul­labit, & ballistis suis configet e inimicum: Recumbens f requievit quasi leo, & quasi catulus leonis: quis suscitabit eum? qui benedi­cunt g te, benedicti sunt; & qui maledicuntte, maledicti sunt. Item apud Esaiam: Spiritus Domini super me, propter quod unxit h me, bene nunciare pauperibus misit me; curare i contribulatos corde, [...] praedicare captivis remissionem, & caecis visum k, vocare annum Do­mini acceptabilem, & diem retributionis. Unde in Evangelio Ga­briel l ad Mariam: Et respondens angelus dixit ad m illam: Spiritus Sanctus superveniet in te, & virtus altissimi obumbrabit te n: qua­propter [...] o qui nascetur ex te sanctus, vocabitur filius Die. Item in epistola Pauli ad Corinthios priore: Primus homo de terrae limo, se­cundus homo de p coelo. Qualis ille de limo, tales & qui de limo: & [...] qualis coelestis, tales & coelestes: quomodo portavimus imaginem ejus qui de limo est, portemus & imaginem ejus qui de coelo est.

XI. In Basileion 2. Et fuit verbum Domini ad Nathan dicens; Quod de se­mine David secundum carnem nasci haberet. Vadc & dic servo meo David; Haec dicit Dominus; Non tu aedisica­bis [...] mihi domum ad inhabitandum: sed erit, cum impleti fuerint dies tui, & dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, qui erit de utero tuo, & parabo regnum ejus. Hic aedificabit mihi do­mum q in nomine meo, & erigam thronum ejus usque in seculum. Et ego ero ei in patrem, & ipse erit mihi in filium; & fidem conse­quetur domus ejus, & regnum ejus usque in seculum in conspectu meo. Item apud Esaiam: Et exibit r virga de radice Jesse, & flos de radice ejus ascendet s: & requiescet super eum spiritus Domini, [...] spiritus sapientiae & intellectus, spiritus consilii & fortitudinis, spiri­tus scientiae & pietatis, & implebit eum spiritus timoris Domini t. Item in Psalmo 131. Juravit Deus ipsi David veritatem, & non re­probavit u eam, de fructu ventris tui ponam super thronum tuum w. [...]. Item in Evangelio cata Lucam: Et dixit Angelus ad illam: Ne ti­meas Maria, invenisti enim gratiam ante Deum: Ecce concipies in [...] utero x, & paries silium, & vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit [...] magnus, & filius altissimi vocabitur: Et dabit illi Dominus Deus thronum David patris sui, & regnabit y super domum Jacob in se­cula z & regni ejus non erit finis. Item in Apocalypsi: Et vidi li­brum in dextera Dei sedentis super thronum, scriptum intus & re­tro [Page 39] a, signatum signis b septem; & vidi angelum fortem praedican­tem voce magna: Quis dignus est accipere librum, & aperire signa ejus? Nec quisquam poterat neque in coelo, neque super terram c, neque sub terra d aperire librum, sed neque perspicere eum. Et ego flebam multum, quod nemo dignus e repertus esset qui aperiret li­brum, aut videret illum. Et unus ex senioribus dixit mihi: Ne fle­veris, ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, & f solvere septem signa ejus.

XII. Apud Micheam: Et tu Bethleem domus g Ephrata non ex­igua Quod in Bethleem nasceretur. Mich. 5. 2. es, ut constituaris in millibus Juda: ex te mihi procedet, ut h sit princeps apud Israel, & processiones i ejus à principio à diebus seculi. Item in Evangelio: & cum Jesus natus esset in Bethleem Mat. 2. 1. Judae, in k diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt l Hie­rosolymam dicentes: ubi est qui natus est rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in oriente, & m venimus adorare illum.

XIII. Apud Esaiam: Domine quis credidit auditui nostro, & Quod humi­lis in primo adventu suo veniret. Isa. 53. 1. brachium Domini n cui revelatum est? Annunciavimus coram ipso Jo. 12. 38. sicut pueri, sicut radix in terra sitienti. Non est figura ejus neque Ro. 10. 16. claritas: & vidimus illum, & non habuit figuram neque speciem; sed figura ejus sine honore, & deficiens praeter caeteros homines. Ho­mo in plaga positus, & sciens ferre imbecillitatem o: quia aversa p est facies ejus, inhonoratus est, & non est computatus q. Hic peccata nostra portat r, & pro nobis dolet, s & nos putavimus t illum esse in dolore, & in plaga, & in vexatione: ipse autem vulneratus est prop­ter facinora nostra, & infirmatus est propter peccata nostra. Do­ctrina pacis nostrae super illum, & livore u ejus sanati sumus. Om­nes, sicut oves, erravimus, homo à via sua erravit. Et Deus tradidit illum pro peccatis nostris, & ipse propterea quod vexatus est, non a­peruit os suum. Item apud eundem. Non sum contumax, neque Isa. 50. 6. contradico; dorsum meum posui ad flagella, & maxillas meas ad palmas, faciem autem meam w non averti à foeditate sputorum, & fuit Mat. 27. 30. Deus x auxiliator meus. Item apud eundem: Non clamabit, neque Ps. 50. 5. audiet quis y in plateis vocem ejus: arundinem quassatam non con­fringet, Isa. 42. 3. & linum fumigans non extinguet, sed in veritate z proferet ju­dicium. Mat. 12. 19. Fulgebit & non quassabitur quoadusque ponat a in terra judicium: & in nomine ejus gentes credent. Item in Psalmo 21. Ego autem sum vermis & non homo, maledictum b hominis & abje­ctio Ps. 21. 6. c populi. Omnes qui me videbant, despiciebant d me: & locuti sunt in labiis e & moverunt caput. Speravit in Domino, eripiat eum: Ps. 21. 16. salvum faciat eum, quoniam vult eum: Item illic: Aruit velut f testa Jo. 19. 28. [Page 40] virtus mea, & lingua mea a adglutinata est faucibus meis. Item apud Zachariam. Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem illum [...] magnum, stantem ante faciem angeli Domini, & diabolus stabat ad dexteram ejus adversari ei. b Et Jesus erat indutus vestimenta c sor­dida, & stabat d ante faciem ipsius angeli, & respondit, & ait ad eos qui stabant ante faciem ejus, dicens: Auferte e vestimenta sordida ab co, & dixit ad eum: Ecce abstuli iniquitates tuas. Et induite cum poderem f, & imponite cidarim mundam super caput ejus. Item Paulus ad Philippenses. Qui in figura Dei constitutus, non rapinam Phil. 2. 6. arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit g, sor­mam servi accipiens, in similitudinem hominum h factus, & habitu in­ventus ut homo i humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod & Deus exaltavit illum, & donavit illi nomen quod est k super omne nomen, ut in nomine Jesu omne l genu slectatur coelestium, terrestrium, & infernorum; & omnis lingua confiteatur; quia Dominus Jesus Christus in gloria m est Dei patris.

748 XIV. In sapientia Solomonis: Circumveniamus justum, quoniam Sep. 2. 12 Quod ipse sit justus, quem Iudaei occisuri es­sent. insuavis n est nobis; & contrarius est operibus nostris, & exprobrat o nobis peccata legis. Promittit scientiam Dei se habere, & filium Dei se nominat. Factus est nobis in traductione p cogitationum nostra­rum, gravis est nobis etiam ad videndum: quoniam dissimilis est aliis vita illius, & mutatae sunt viae illius. Tanquam nugaces q aestimati sumus ab illo, & continet se à viis nostris quasi ab immunditiis, & prae­fert novissima justorum, & gloriatur patrem r se habere Deum. Vi­deamus ergo si sermones illius veri sunt, & tentemus quae ventura sunt illi. Contumelia & tormento interrogemus eum, ut sciamus reve­rentiam s illius, & probemus patientiam illius. Morte turpissima condemnemus eum. Haec cogitaverunt, & erraverunt: excaecavit enim illos malitia ipsorum, & nescierunt sacramenta Dei. Item a­pud Isa. [...]. 1. Esaiam; Videte quo modo justus perit, & nemo intelligit; & viri justi tolluntur, & nemo recognoscit. A facie enim injustitiae sublatus est justus, & erit in pace t sepultura ejus. De hoc ipso in Ex­odo ante praedictum. Innocentem & justum non occides. Item in Exode. 23. [...]. Evangelio: Judas poenitentia u ductus, sacerdotibus & senioribus Mat. [...]. dixit: Peccavi tradens sanguinem justum.

XV. Apud Esaiam: Sicut ovis ad victimam ductus est, & sicut Isai. [...]. Quod ipse dictus sit ovis & agnus qui occidi habe­ret, & de sa­cramento passionis. agnus coram tondente w se sine voce, sic non aperuit os suum: in humilitate judicium ejus sublatum est; nativitatem x ejus quis enar­rabit? [Page 41] Quoniam auferetur à terra vita ejus, à facinoribus populi mei adductus est ad mortem, & dabo malos pro sepultura ejus, & a ipsos divites pro morte ejus: quia facinus non fecit, neque b insidias ore suo. Propterea ipse consequetur c multos, & fortium dividet spolia: propterea quod tradita est ad mortem anima ejus, & inter facinoro­sos deputatus est. Et ipse peccata multorum pertulit, & propter facinora illorum traditus est. Item apud Hieremiam: Domine sig­nifica Jer. 11. 18. d mihi & cognoscam, tunc vidi meditationes e eorum. Ego si­cut agnus sine malitia perductus sum ad victimam; in me cogitave­runt cogitatum dicentes: Venite mittamus lignum in panem f ejus, & eradamus g à terra vitam ejus, & nomen ejus non erit in memo­ria h amplius. Item in Exodo i Deus ad Moysen: Accipiant sibi sin­guli Exo. 12. 3. ovem per domos tribuum k, ovem sine vitio, perfectum, mascu­lum, anniculum l erit vobis. Ab agnis & ab hoedis accipietis, & occident illum omne vulgus m synagogae filiorum Israel ad vesperam; & accipient n de sanguine ejus, & ponent super duos postes, & super limen in domibus, in quibus eum o edent in ipsis: & edent carnes ipsa nocte assatas igni, & azyma cum picridibus p edent. Non edetis de eis crudam, neque coctam in aqua, nisi assatam igni; caput cum pedibus q & interaneis; nihil derelinquetis r ex eis in mane, & os s non confringetis ex eo. Quae autem relicta fuerint de eo usque in mane, igni crementur. Sic autem comedetis eum: t Lumbi vestri praecincti, & caligae u vestrae in pedibus vestris, & bacula w vestra in manibus vestris, & edetis eum festinanter, pascha est x enim Domini. Item in Apocalypsi: Et vidi in medio throni y & quatuor animali­um, Apoc. 5. 6. & in medio seniorum agnum stantem quasi occisum, habentem cornua septem, & oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi per orbem terrae. Et venit, & accepit librum de dextera z Dei se­dentis in throno: Et cum accepisset librum, quatuor animalia, & viginti quatuor seniores prostraverunt se ante agnum, habentes singuli citharas, a & pateras aureas plenas odoramentis supplicati­onum quae sunt orationes sanctorum, & cantaverunt canticum novum dicentes,: Dignus es Domine accipere librum & aperire signa b ejus, quoniam occisus es, & redemisti c nos sanguine tuo, ex omni tribu, & lingua, & populo, & natione: & fecisti nos regnum Deo nostro, sacerdotesque fecisti. Et regnabunt super terram. Item in Evan­gelio; [Page 42] Altera die videt a Joannes Jesum venientem ad se, & ait: Ec­ce [...] agnus Dei b: & ecce qui aufert peccata mundi.

XVI. Apud Esaiam sic dicit Dominus: Ecce ego immitto c in [...] Quod idem & lapis dictus sit fundamenta Sion lapidem pretiosum, electum d, summum, angula­rem, honoratum; & qui crediderit in eum, non confundetur. Item in Psalmo 117. Lapis quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est [...] in caput anguli. A Domino factus e est iste, & est admirabilis in o­culis nostris. Iste est dies f quem fecit Dominus, exultemus & ju­cundemur g in eo. O Domine salva h igitur; O Domine dirige igi­tur: benedictus est qui venit in nomine Domini. Item apud Za­chariam: Ecce ego adduco puerum meum, Oriens i nomen est ei: Zach. [...] quoniam lapis quem dedi ante faciem Jesu, super lapidem ipsum u­num septem oculi sunt. Item in Deuteronomio. Et scribes k super [...] lapidem omnem legem hanc, manifeste nimis. Item apud Jesum Nave: & accepit lapidem magnum , & statuit eum illic contra Domi­num, [...] & ait Jesus ad populum: ecce lapis iste erit in testimonium, quia l iste audivit omnia quae dicta sunt à Domino, quanta locutus est m ad vos hodie; & erit ipse vobis in testimonium in novissimo dierum, quando recesseritis à Deo vestro. Item in Actibus Aposto­lorum Petrus: Principes populi & seniores n Israel audite; ecce nos Act. 4. 8. hodie interrogamur à vobis super benefacto o hominis infirmi in quo iste salvatus est. Sit vobis omnibus notum, & omni populo Israel; quia in nomine Jesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit p à mortuis, in illo iste in conspectu vestro sanus ad­stat q, in alio autem nullo. Hic est lapis, qui contemtus est à vobis aedisicantibus r, qui factus est in caput anguli. Non est enim nomen aliud sub coelo datum hominibus, in quo oportet salvari nos. Hic est lapis in Genesi, quem ponit Jacob ad caput suum, quia caput Gen. [...] viri Christus; & dormiens videt scalam ad coelum pertingentem, in qua constitutus erat Dominus, & angeli ascendebant; quem la­pidem consecravit & unxit, sacramento s unctionis Christum signi­ficans. Hic est lapis in Exodo, super quem sedit Moyses in cacumi­ne Exo. [...] collis t, quando Jesus Nave contra Amalech u dimicavit, & sacra­mento lapidis, & stabilitate sessionis Amalech superatus est ab Jesu, id est, diabolus à Christo victus est. Hic est lapis magnus in Basilei­on I Reg. [...] primo, super quem posita est arca testamenti, quando w eam ab Al­lophylis remissam & redditam in plaustro boves reportaverunt. Item hic est lapis in Basileion primo, quo David frontem Goliae percussit & I Reg. [...] occidit; significans diabolum & servos ejus inde prosterni, victos scili­cet, [Page 43] ea a capitis parte, quam signatam non habent b. Quo signo nos & tuti semper sumus, & vivimus. Hic est lapis, quem cum alienige­nas Israel vicisset; statuit Samuel, & appellavit nomen ejus Aben­ezer, I Reg. 7. 12. id est, lapis auxiliator c.

XVII. Apud Danielem: & ecce imago nimis magna, & contem­platio Quod dein­de idem lapis mons sieret, & impleret totam ter­ram. Dar. 2. 31. ejus imaginis metuenda & elata stabat contra te; cujus caput fuit ex auro bono, pectus & brachia ejus argentea, venter & femora aerea, pedes autem ex parte quidemferrei, ex parte autem fictiles; quoadusque abscissus est lapis de monte sine manibus concidentium, & percussit imaginem super pedes ferreos & fictiles, & comminuit eos minutatim, & fractum d est simul ferrum & testa, & aeramentum & argentum & aurum: & facta sunt minuta quasi palea, aut pulvis in area aestate, & ventilavit illa ventus, ita ut nihil e remanserit ex il­lis: & lapis qui percussit imaginem, factus est mons magnus, & im­plevit totam terram.

XVIII. Apud Esaiam g: erit in novissimis temporibus manifestus Quod in no­vissimis tem­poribus idem mons mani­festaretur, super quem gentes veni­rent f, & in quem justi quique as­cenderent. Isa. 2. 2. mons Domini, & domus Dei super vertices montium, & exaltabitur super colles, & venient super illum omnes gentes, & ambulabunt multi, & dicent: Venite ascendamus in montem Domini: & in do­mum Dei Jacob, & nunciabit nobis viam ejus, & ambulabimus h in illa. De Sion enim procedet i lex, & verbum Domini ab Hierusa­lem; & judicabit inter gentes, & redarguet populum multum, & concident gladios suos in aratra, & lanceas suas in salces, k & jam non discent pugnare. Item in Psalmo 23. Quis ascendet in montem Ps. 23. 3. Domini; aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus & mundo l corde, qui non accepit in vano animam suam, & non m ju­ravit subdole proximo sibi: iste accipiet benedictionem à Domino, & misericordiam à Deo salutari suo. Ista nativitas n eorum qui eum quaerunt, qui quaerunt faciem Dei Jacob.

XIX. Apud Johel: Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, & Quod ipse sit sponsus Ec­clesiam ha­bens spon­sam, de qua filii spiritali­ter nasceren­tur. Joel. 2. 15. indicite curationem , aggregate o populum, sanctificate Ecclesiam, excipite majores natu, colligite parvulos lactentes; procedat spon­sus de cubili p suo, & sponsa de thalamo suo. Item apud Hieremi­am; Et auferam de civitatibus Juda, & de quadriviis q Hierusalem, Jer. 16. 9. vocem laetantium & vocem gaudentium, vocem sponsi, & vocem sponsae. Item in Psalmo 18. Et ipse velut sponsus egrediens de Ps. 18. 5. thalamo suo. Exultavit ut r gigas viam currere; à summo coeli e­gressio s ejus, & decursio ejus usque ad summum ejus, & non est qui lateat t à calore ejus. Item in Apocalypsi. Veni ostendam tibi Apoc. 21. 9. [Page 44] novam nuptam uxorem agni; & duxit me in spiritu in montem mag­num, & ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de coelo à Deo, habentem claritatem Dei a. Item in Evangelio cata Joan­nem: Vos mihi testes estis, quoniam dixi eis, qui missi sunt ab Hierosoly­mis [...] ad me, quia non sum Christus, sed quoniam missus sum ante illum. Qui enim habet sponsam, sponsus est. Amicus autem sponsi est, qui stat & audit eum, & gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hujus rei mysterium ostensum est apud Jesum Nave, quando jussus est ex­calceare b se, quod scilicet sponsus non ipse esset. Erat enim in lege, ut quisquis c nuptias recusaret d, calceamentum deponeret e: calceare­tur Jos. 5. [...] tur vero ille qui sponsus futurus esset. Et factum est cum f esset Je­sus in Jerico, circumspexit oculis, & vidit hominem stantem ante fa­ciem suam, & frameam tenentem g in manu ejus, & dixit: Noster es, an adversariorum? Ille autem dixit: Ego sum dux virtutis Domini , nunc adveni. Et Jesus cecidit in h faciem ad terram, & ait illi: Do­mine quid imperas famulo i tuo? & ait dux virtutis Domini: Solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim in quo stas terra sancta est. Item in Exodo Moyses jubetur calceamentum deponere k, quod nec ipse sponsus esset. Et apparuit ei Angelus Domini in flamma ignis de Exod. 3. 2. rubo, & vidit quoniam rubus arderet igni, rubus autem non crema­batur l. Et dixit Moyses: Transiens videbo m hoc grande visum, cur utique non crematur n rubus. Ut vidit autem quoniam accedit vi­dere; vocavit eum Dominus Deus de rubo dicens: Moyses Moyses. o Qui dixit, Quid est? & dixit, Ne accesseris huc nisi solveris calceamen­tum de pedibus tuis; locus enim in quo stas terra sancta est. Et dixit ei, Ego sum Deus patris p tui, Deus Abraham, & Deus Isaac, Deus Ja­cob. Hoc autem manifestatum est in Evangelio cata Joannem. Et [...] 1. 26. respondit illis Joannes, Ego quidem q Baptizo in aqua, in medio au­tem vestrum stat, quem vos nescitis r, ipse est enim de quo dixi, Post me veniens homo s ante me factus est, cujus non sum dignus corri­giam calceamenti s solvere. Item cata Lucam: Sint lumbi vestri prae­cincti t [...] 12. 35. & lucernae ardentes u, & vos similes hominibus expectanti­bus Dominum suum, quando veniat w à nuptiis; ut cum venerit & pulsaverit, aperiant ei. Beati x servi illi, quos adveniens Dominus invenerit vigilantes. Item in Apocalypsi: Regnavit Dominus De­us Apoc. 19. 6. omnipotens, gaudeamus & exultemus, & demus [...] gloriae y clari­tatem, quoniam venerunt nuptiae agni; & uxor ejus se praeparavit.

XX. Apud Esaiam: Expandi manus meas tota die ad plebem Isa. 65. 2. Quod cruci illum sixuri essent Iudaei. contumacem, & contradicentem mihi; qui ambulant vias non bo­nas z, sed post peccata sua. Item apud Hieremiam: Venite mitta­mus Jer. 11. 19. [Page 45] lignum in panem a ejus, & eradamus b à terra vitam ejus. Item in Deuteronomio: Et erit pendens vita tua ante o­culos Deu. 28. 66. tuos, & timebis die & nocte, & non credes vitae tuae. I­tem in Psalmo 21. Effoderunt manus meas, & pedes meos, di­numeraverunt Ps. 21. 18. omnia ossa mea. Ipsi autem contemplati sunt, & viderunt me, & diviserunt vestimenta mea sibi, & super vestem me­am sortem miserunt. Tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum à me: in auxilium meum attende. Libera à gladio animam meam, & de manu canis unicam meam. Salva me ex ore leonis, & à cornibus unicornium unicam meam. Enarrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae laudabo te. Item in Psal­mo 118. Confige clavis de c metu tuo carnes meas. Item in Psal­mo Ps. 118. 119. 140. Allevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. De Ps. 140. 2. quo sacrificio Sophonias dixit: Metuite à facie Domini Dei, quo­niam Sopho. 1. 7. prope est dies ejus : quia apparavit d Dominus sacrificium suum, sanctificavit electos e suos. Item apud Zachariam: Et in­tuebuntur Zach. 12. 10. in me, in quem transfixerunt. Item in Psalmo 87. Ex­clamavi Ps. 87. 10. ad te Domine tota die, extendi ad te manus meas. Item in Numeris: Non quasi homo f Deus suspenditur, neque quasi fi­lius Num. 23. 19. hominis minas patitur. Unde g in Evangelio Dominus dicit: Sicut Moyses exaltavit serpentem in eremo: ita exaltari oportet Joh. 3. 14. filium hominis, ut omnis qui crediderit in filium h habeat vitam aeternam.

XXI. Apud Abacuc: Texit k coelos virtus ejus, & laudis ejus Abac. 3. 3. Quodin pas­sione crucis & signo, vir­tus i omnis sit & pote­stas. plena est terra: & splendor ejus ut lux l, cornua in manibus ejus m erunt. Et illic constabilita est virtus gloriae ejus, & constituit dile­ctionem validam: ante faciem suam ibit verbum, & procedet n in campos secundum gressus o suos. Item apud Esaiam: Ecce natus Isa. 9. 6. est nobis puer, & datus est nobis filius, cujus Imperium super hu­meros ejus; & vocatum est nomen ejus, magnae cogitationis p nun­cius. [Page 46] Hoc signo crucis & Amalech victus est ab Jesu per Moysen. In Exodo dixit Moyses ad Jesum a: Elige tibi viros, & exi, & constitue [...] cum Amalech in crastinum b. Ecce ego stabo in cacumine collis, & virga Dei in manu mea, Et factum est cum levabat manus Moyses, praevalebat Israel. Ubi autem submiserat c manus Moyses, inva­lescebat Amalech: sed manus Moysi erant graves, & accepto lapi­de supposuerunt sub eo, & sedebat super eum; & Aaron & Ur sus­tentabant manus ejus hinc & inde, & factae sunt manus Moysi sta­biles usque in occasum solis, & fugavit Jesus Amalech, & omnem populum ejus. Et dixit Dominus ad Moysen: Scribe hoc, ut sit memoria in libro, & da in aures Jesu d; quoniam deletione de­leam memoriam Amalech de sub coelo.

XXII. Apud Ezechielem dicit Deus. Transi mediam Hierusa­lem, F. 7. 9. 4. Quod in hoc signo Crucis salus sit om­nibus qui in srontibus no­tentur e. & notabis signum super frontes virorum qui ingemunt & moe­rent ob iniquitates quae fiunt in medio ipsorum. Item illic: Va­dite f & caedite, & nolite parcere oculis vestris. Nolite misereri senioris, & juvenis, g & virginis; & parvulos, & mulieres interfi­cite, ut perdeleantur. Omnem autem super quem signum scrip­tum est, ne tetigeritis, & ab ipsis h sanctis meis incipite. Item in Exodo Deus ad Moysen: Et erit i sanguis in signo vobis super domos, Exod, 12. 1. in quibus ibi eritis; & videbo sanguinem, & protegam vos, & non erit in vobis plaga diminutionis, cum percutiam terram AEgypti. Item in Apocalypsi: Et vidi, & ecce agnum stantem in monte k Sion, & [...] cum eo centum quadraginta quatuor millia, & habebant nomen e­jus, & nomen patris ejus scriptum in frontibus suis, Item illic: Ego [...] sum α & ω, primus & novissimus, initium & finis. Felices eos qui fa­ciunt praecepta ejus, ut sit potestas eorum super lignum l vitae.

XXIII. Apud Amos: Et erit in illo die, dicit Dominus, occi­det Amos. 8. 9. Quod medio die in passio­ne ejus tene­brae futurae esent. sol meridie, & obtenebrabitur dies lucis; & convertam dies se­stos vestros in luctum, & omnia cantica vestra in lamentationem. Item apud Hieremiam: Exterrita est quae parit, & taeduit m anima jer. 15. 9. ejus. Subiit sol ei, cum adhuc medius dies esset, confusa est & male­dicta; reliquos eorum in gladio n dabo, in conspectu inimicorum eo­rem [Page 47] Item in Evangelio: A sexta autem hora tenebrae factae sunt Mat. 27. 45 super a totam terram, usque ad horam nonam.

XXIV. In Psalmo 29. Domine reduxisti b ab inferno animam meam. Ps. 29. 3. Quod à mor­te non vince­retur, nec a­pud inseros remansurus esset. Item in Psalmo 15. Non derelinques animam meam apud inferos, Ps. 15. 10. neque dabis sanctum tuum videre corruptionem c. Item in Psalmo 3. Ego dormivi, & somnum d coepi, & resurrexi, quoniam Dominus Ps. 3. 5 auxiliatus e est mihi. Item cata Joannem: Nemo aufert animam Act. 2.. 3. Joh. 10. 18. meam à me, sed ego à me pono eam; potestatem habeo ponendi eam, & potestatem habeo iterum sumendi eam: hoc enim mandatum ac­cepi à patre meo.

XXV. Apud Osee Vivificabit f nos post biduum, die tertio g re­surgemus. Os. 6. 2. Quod ab in­seris tertio dieresurge­ret. Item in Exodo: Et dixit Dominus ad Moysen, descen­de Exo. 19. 10. & testificare populo, & sanctifica illos hodie & cras, & lavent ve­stem h suam, & sint parati in perendinum diem: die enim tertio de­scendet Dominus in montem i Sina. Item in Evangelio, Progeni­es Mat. 16. 4. nequam & adultera signum quaerit, & signum non dabitur illi nisi k signum Jonae prophetae. Quomodo enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus & tribus noctibus, ita erit filius hominis in corde terrae l tribus diebus & tribus noctibus.

XXVI. Apud Danielem; Videbam in visu nocte m, & ecce in nu­bibus Dan. 7. 13. Quod cum resurrexisset, acciperet à patre omnem potest atem, & potest as e­jus aeternae sit. coeli quasi filius hominis veniens, venit usque ad veterem die­rum, & stetit in conspectu ejus, & qui assiste bant n ei obtulerunt e­um: & data est ei potestas regia, & omnes reges terrae o per genus: & omnis claritas serviens p ei: & potestas ejus aeterna, quae non au­feretur, & regnum ejus non corrumpetur. Item apud Esaiam: Nunc exsurgam, dicit Dominus, nunc clarificabor, nunc exaltabor, Isa. 33. 10. nunc videbitis, nunc intelligetis, nunc confundemini: vana erit for­titudo spiritus vestri, igni q vos consumet, Item in Psalmo 109. Ps. 109. 1. Dixit r Dominus Domino meo, sede ad dexteram meam, quoad us­que Mat. 22. 44. s ponam inimicos tuos suppedaneum t pedum tuorum: Virgam Act. 2. 34. virtutis tuae mittet u Deus à Sion; & dominaberis in medio inimi­corum tuorum. Item in Apocalypsi: Et conversus respexi, ut vi­derem Apoc. 1. 12. vocem quae mecum loquebatur; & vidi septem candelabra aurea, & in medio candelabrorum similem filio hominis vestitum po­dere, & erat praecinctus supra mamillas w zonam auream. Caput autem ejus & capilli erant albi velut lana aut nix; & oculi ejus ut flamma ignis; & pedes ejus similes aurichalco, sicut de fornace ignis x; & vox ejus ut sonus aquarum multarum: & habebat in [Page 48] dextera sua septem stellas, & ex ore ejus gladius utraque a parte acutus exibat, & facies ejus splendebat b ut sol in virtute sua. Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tanquam mortuus, & im­posuit c super me dexteram suam dicens: Noli timere, ego sum pri­mus & novissimus, & vivus qui fueram mortuus: & ecce sum vivens in secula seculorum, & habeo claves mortis & inferorum. Item in Evangelio Dominus post resurrectionem d discipulis dicit: Data est [...] mihi omnis potestas in coelo & in terra: ite e ergo, & docete omnes gentes, tingentes f eos in nomine Patris, & Filii, & spiritus sancti, docentes eos observare omnia quaecunque praecepi g vobis.

XXVII. In Evangelio: Ego sum via & veritas & vita: nemo ve­nit [...] Quod perve­niri non possit ad Deum patrem, nist per filium h ejus lesum Christum. ad patrem nisi per me. Item illic: Ego sum ostium i; per me [...]. [...] si quis k introierit, salvabitur. Item illic: Multi prophetae & justi [...]. [...] cupierunt videre quae videtis, & non viderunt, & audire quae auditis & non audierunt. Item illic: Qui credit in filium, habet vitam ae­ternam: [...]. [...] Qui dicto l non audiens est in filium, non habet vitam: sed ira Dei manebit super eum: Item Paulus ad Ephesios: Et cum ve­nisset [...]. [...], annunciavit vobis pacem his qui longe, & pacem iis qui pro­pe: quia peripsum habemus accessum m ambo in uno spiritu ad pa­trem. Item ad Romanos: Omnes enim peccaverunt, & egent cla­ritate [...]. [...] Dei; justificantur autem dono ipsius & gratia, per redemti­onem quae est in Christo Jesu. Item in Epistola Petri Apostoli: Chri­stus semel pro peccatis n nostris mortuus est, justus pro injustis o [...]. [...]. [...]., ut nos offerret Deo. Item illic: In hoc enim & mortuis praedica­tum [...]. [...]. [...]. est, ut suscitentur . Item in Epistola Joannis: Qui negat sili­um [...]. [...]. [...]., neque patrem habet: qui confitetur filium p, & filium & pa­trem habet.

XXVIII. Apud Malachiam: Ecce dies Domini venit ardens ve­lut Mal. 4. 1. Quod ipse judex ventu­rus sit. clibanus, eruntque omnes alienigenae, & omnes iniqui stipu­la, & succendet illos adveniens dies, dicit Dominus. Item in Psal­mo 49. Deus deorum Dominus locutus est, & vocavit terram. A [...]. [...]. [...]. solisortu usque ad occasum, ex q Sion species decoris ejus. Deus manifeste r veniet, Deus noster, & non silebit. Ignis ante eum ar­debit: & in circuitu ejus procella s nimia. Vocavit coelum sursum t, & terram ut separet u populum suum. Colligite w illi justos ejus, eos qui disponunt x testamentum ejus in sacrificiis; & annunciabunt coeli justitiam ejus, quoniam Deus judex est. Item apud Esaiam: [...] Dominus y Deus virtutum prodibit, & comminuet bellum. Exci­tabit certamen, & clamabit z super inimicos suos a cum fortitudine. [Page 49] Tacui a, nunquid semper tacebo? Item in Psalmo 67. Exsurgat De­us, & dissipentur b inimici ejus, & fugiant à facie ejus qui oderunt e­um. Sicut c deficit fumus, deficiant: Sicut tabescit cera à facie ignis, sic pereant peccatores à facie Dei, & justi jucundentur d & exultent in conspectu Dei: & laetentur in jucunditate. Cantate Deo, psallite e nomini ejus, iter f facite ei, qui ascendit in occasum, Deus nomen illi. Turbabuntur à facie ejus patris g orphanorum, & judicis viduarum. Deus in loco sancto suo, Deus qui inhabitare facit unanimes h in domo, producens i vinctos in virtute, similiter eos qui in iram provocant k, qui inhabitant in monumentis. Deus dum prodires l in conspectu populi tui in transeundo m in eremum Ps. 81. 8.. Item in Psalmo 81. Exsurge Deus, judica terram, quoniam tu exter­minabis n in omnibus gentibus. Item in Evangelio cata Matthaeum: Quid nobis & tibi fili David? Quid huc venisti ante tempus punire Marc. 1. 24. nos o? Item cata Joannem: Nihil pater judicat, sed judicium omne Joh. 5. 22. filio dedit, ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem: qui non honorificat filium, non honorisicat patrem qui eum misit. I­tem in Epistola Pauli and Corinthios secunda: Omnes nos manife­stari 2Cor. 5. 10. oportet ante tribunal Christi, ut reportet p unusquisque sai cor­poris propria, secundum quae egit, sive bona sive mala.

967 968 XXIX. A pud Zachariam: Dicite filiae Sion: Ecce Rex tuus venit Zach. 9. 9. Quod ipse sit Rex in aeter­num regna­turus. tibi justus & salvans, mitis sedens super asinum q indomitum. Item Mat. 21. 5. apud Esaiam: Quis nunciabit vobis r locum illum aeternum Isa. 33. 14.? Ambulans in justitia, & manus abstinens à muneribus, gravans au­res ut non audiat judicium sanguinis, & comprimens oculos suos ne videat injustitiam; hic inhabitabit s in alta spelunca petrae fortis. Panis illi dabitur, & aqua ejus fidelis: regem cum claritate videbitis. Item apud Malachiam: Rex magnus sum ego, dicit Dominus, & no­men Mal. 1. 14. meum illustre est apud gentes. Item in Psalmo 2. Ego autem Ps. 2. 6. constitutus sum rex ab eo super Sion montem Sanctum ejus, adnun­cians t imperium ipsius. Item in Psalmo 20. Commemorabuntur Ps. 21. 29. u & convertentur ad Dominum omnes termini terrae: & adorabunt in conspectu tuo omnes patriae gentium; quoniam Domini est reg­num, & ipse dominabitur w omnium gentium. Item in Psalmo 23 Ps. 23. 7.. Auferte x portas principes vestras, & extollimini portae aeternales Ps. 23. 7., [Page 50] & introibit Rex claritatis. Quis est iste Rex a claritatis? Dominus fortis & potens: Dominus fortis in praelio. Auferte portas princi­pes vestras, & extollimini portae aeternales, & introibit Rex clarita­tis. Quis est iste Rex claritatis? Dominus virtutum ipse est Rex claritatis. Item in Psalmo 44. Eructavit cor meum sermonem b bo­num, [...]. [...]. [...]. dico c ego opera mea regi. Lingua mea calamus scriptoris d acute scribentis; decorus e specie super filios hominum. Effusa f est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in secula g. Ac­cingere ense h tuo ad femur potentissime. Decori & speciei tuae & intende, & dirige i, & regna propter veritatem k & mansuetudinem & justitiam. Item in Psalmo 5. Rex meus & Deus meus, quoniam [...]. [...]. [...]. ad te orabo Domine, mane exaudies vocem meam; mane assistam l tibi, & contemplabor te. Item in Psalmo 96. Dominus regnavit, [...]. [...]. [...]. exultet terra, jucundentur m insulae multae. Item in Psalmo 44. A­stitit [...]. [...]. [...]. regina ad dexteram tuam in veste n inaurata, amicta est varieta­te. Audi filia & vide, & inclina aurem tuam, & obliviscere populi tui, & domus o patris tui. Quoniam desideravit rex speciem tuam; quia ipse est Dominus p Deus tuus: Item in Psalmo 73. Deus autem [...]. [...]. [...]. Rex noster ante seculum q, operatus est salutem in medio terrae. I­tem in Evangelio cata Matthaeum: Et cum Jesus natus esset in Beth­leem [...]. [...]. [...]. Judae in diebus Herodis regis: ecce Magi ab Oriente, venerunt r Hierosolymam dicentes: ubi est qui natus est Rex Judaeorum? Vi­dimus enim stellam ejus in Oriente, & venimus adorare eum. I­tem cata Joannem dixit Jesus: Regnum meum non est de isto secu­lo s: [...] si de isto seculo esset Regnum meum, ministri mei turbaren­tur t ne traderer Judaeis: nunc autem regnum meum non est hinc. Dixit u Pilatus: Ergo Rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis, quo­niam Rex sum: Ego in hoc natus sum: Ego w in hoc veni in secu­lum, ut testimonium perhibeam x veritati. Omnis qui est de ve­ritate, audit vocem meam.

XXX. In Psalmo 7. Deus judicium tuum regi da, & justitiam tu­am [...] Quod ipse ysit & judex & Rex. filio regis. Judicare populum tuum in justitia. Item in Apo­calypsi: Et vidi coelum z apertum, & ecce equus albus, & qui sede­bat [...] super eum vocabatur fidelis & verus a, aequum justumque judicat, & praeliatur. Oculi autem ejus erant tanquam flamma ignis: & [Page 51] super caput ejus diademata multa: & portabat nomen scriptum nemini alii nisi sibi a notum. Et erat coopertus vestem b aspersam sanguine, & dicitur nomen ejus verbum c Dei; & exercitus qui sunt in coelo sequebantur eum in equis albis, induti byssinum d album mundum; & de ore ejus exibat gladius utrinque e acutus, ut ex eo percuteret nationes, quas ipse pasciturus f est in virga ferrea, & ipse calcabit torcular vini irae Dei omnipotentis. Habet etiam in veste & in femore suo nomen scriptum: Rex regum & Dominus domi­nantium g. Item in Evangelio: Cum venerit filius hominis in clari­tate Mat. 25. 31. sua, & omnes Angeli cum eo, tunc sedebit in throno claritatis suae. & colligentur ante eum omnes gentes, & segregabit illos h ab invi­cem, quemadmodum pastor segregat oves ab hoedis, & statuet oves ad dexteram suam, hoedos autem ad sinistram i. Tunc dicet Rex eis qui ad dexteram ejus erunt j: Venite benedicti patris mei, percipi­te regnum quod vobis paratum est ab origine mundi: Esurivi enim, & dedistis mihi manducare; sitivi, & potastis k me; hospes fui, & adduxistis l me; nudus, & texistis m me; infirmus n, & visitastis me; in carcere fui, & venistis ad me. Tunc respondebunt ei justi dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, & pavimus? siti­entem, & potavimus? quando autem te vidimus hospitem, & ad­duximus o? nudum, & vestivimus; quando autem te vidimus infir­mum p, & in carcere, & venimus ad te? Et respondens q Rex dicet eis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni horum ex sratribus meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet illis, qui ad sinistram ejus erunt r: Discedite à me maledicti in ignem aeternum, quem paravit pater meus diabolo & angelis ejus: Esurivi enim, & non dedistis mihi man­ducare; sitivi, & non potastis s me; nudus, & non vestistis me; in­firmus, & in carcere, & non visitastis t me. Tunc respondebunt & ipsi dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitien­tem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, & non ministravimus tibi? Et respondebit illis u: A men dico vobis, quam­diu non fecistis uni ex minimis his, neque mihi fecistis: & abibunt isti in ambustionem x aeternam, justi autem in vitam aeternam.

D. CAECILII CYPRIANI Testimoniorum a ad Quirinum LIBER TERTIUS.

PRAEFATIO Cyprianus Quirino Filio Salutem.

PRo fide ac devotione b tua quam Domino Deo exhibes, fili An. 249. carissime, petisti ut ad instruendum te excerperem de scri­pturis sanctis quaedam capitula ad religiosam sectae nostrae di­sciplinam pertinentia: lectionis divinae succinctam diligentiam quaerens, ut animus Deo deditus, non longis aut multis librorum vo­luminibus fatigetur, sed eruditus breviario praeceptorum coelestium, habeat ad fovendam memoriam suam salubre & grande compendi­um. Et quia tibi plenum dilectionis obsequium debeo, feci quod petisti; ut laborarem semel, ne tu semper laborares. Quantum potuit itaque mediocritas nostra complecti, collecta sunt à me quae­dam praecepta Dominica & magisteria divina; quae esse c facilia & u­tilia legentibus possint, dum in breviarium pauca digesta, & veloci­ter perleguntur, & frequenter iterantur. Opto te fili carissime sem­per bene valere.

CAPITULA LIBRI TERTII.

1. De bono operis a & misericordiae.

2. In opere & eleemosynis, etiamsi per mediocritatem minus fiat, ipsam b voluntatem satis esse.

3. Agapen & dilectionem fraternam religiose & firmiter ex­ercendam.

4. In nullo gloriandum quando nostrum nihil sit.

5. Humilitatem & quietem in omnibus tenendam.

6. Bonos quosque c & justos plus d laborare, sed tolerare debe­re quia probantur.

7. Non contristandum e Spiritum sanctum, quem accepimus.

8. Iracundiam vincendam esse, ne cogat delinquere.

9. Invicem se sratres sustinere debere.

10. In Deum f solum sidendum, & in ipso gloriandum.

11. Eum qui fidem consecutus est, exposito g priore homine, coe­lestia tantum & spiritalia cogitare debere, nec attendere ad seculum cui jam renunciavit h.

12. Non jurandum.

13. Non maledicendum.

14. Nunquam mussitandum, sed circa omnia quae accidunt i be­nedicendum Deum.

15. Ad hoc tentari homines à Deo, ut probentur k.

16. De bono Martyrii.

17. Minora esse quae in seculo patimur, quam sit praemium quod promissum est.

18. Dilectioni Dei ac Christi nihil praeponendum.

19. Voluntati non nostrae, sed Dei obtemperandum.

20. Fundamentum, & firmamentum spei, & sidei esse l timorem.

21. Non temere de altero judicandum.

22. Accepta injuria m remittendum & ignoscendum.

23. Vicem malis non reddendam.

24. Non posse ad patrem n perveniri, nisi per Filium ejus Jesum Christum.

25. Ad regnum Dei nisi baptizatus & renatus quis fuerit, per­venire non posse.

26. Parum esse baptizari & Eucharistiam accipere, nisi quis factis & opere prosiciat.

27. Baptizatum quoque gratiam perdere, quam consecutus o sit, nisi innocentiam servet.

28. Non posse in Ecclesia remitti ei, qui in Deum deliquerit.

29. De odio nominis ante praedictum.

30. Quod quis Deo voverit, cito reddendum.

31. Eum qui non crediderit, jam judicatum esse.

32. De bono virginitatis & continentiae.

33. Nihil patrem judicare, sed filium; & patrem ab eo non honorificari, à quo non honorificetur p filius.

34. Fidelem gentiliter vivere non oportere a.

35. Deum ad hoc patientem esse, ut nos poeniteat b peccati no­stri & reformemur.

36. Mulierem ornari seculariter non c debere.

37. Fidelem non oportere ob alia delicta, nisi ob nomen so­lum puniri.

38. Servum Dei innocentem esse debere, ne incidat in poenam secularem.

39. Datum nobis esse exemplum vivendi in Christo.

40. Non jactanter nec tumultuose operandum.

41. Inepte & scurriliter d non loquendum.

42. Fidem in totum e prodesse, & tantum nos posse, quantum credimus.

43. Posse eum statim consequi qui vere crediderit.

44. Fideles inter se disceptantes, non debere gentilem judicem experiri.

45. Spem futurorum esse, & ideo fidelem f circa ea quae promissa sunt, patientem esse debere.

46. Mulierem in Ecclesia tacere debere.

47. Delicto & merito nostro fieri ut laboremus, nec Dei opem in omnibus sentiamus.

48. Non foenerandum.

49. Inimicos quoque diligendos.

50. Sacramentum fidei non esse profanandum.

51. Quod nemo in opere suo extolli debeat.

52. Credendi vel non credendi libertatem in arbitrio positam.

53. Dei arcana perspici non posse, & idcirco fidem nostram simplicem esse debere.

54. Neminem sine sorde & sine peccato esse.

55. Non hominibus, sed Deo placendum.

56. Deum nihil latere ex his quae geruntur.

57. Fidelem emendari & reservari.

58. Neminem contristari morte debere, cum sit in vivendo la­bor & periculum, in g in moriendo pax & h resurgendi securitas.

59. De idolis quae gentiles deos putant.

60. Ciborum nimiam concupiscentiam non appetendam.

61. Possidendi concupiscentiam & pecuniam non i appetendam.

62. Matrimonium cum gentilibus non jungendum.

63. Grave k delictum esse fornicationis.

64. Quae sint carnalia, quae mortem pariant; & quae spiritalia, quae ad vitam ducant l.

65. Omnia delicta in baptismo deponi.

66. Disciplinam Dei in Ecclesiasticis praeceptis observandam.

67. Praedictum, quod disciplinam sanam aspernaturi essent.

68. Recedendum ab eo qui inordinate m, & contra discipli­nam vivat.

69. Non in sapientia mundi, nec in eloquentia esse regnum Dei, sed in fide crucis, & virtute conversationis.

70. Parentibus obsequendum.

71. Patres quoque asperos circa silios esse non oportet a.

72. Servos cum crediderint, plus dominis carnalibus servire debere.

73. Item dominos mitiores esse debere.

74. Viduas probatas quasque honorandas.

75. Suorum, & maxime fidelium, curam plus unumquemque ha­bere debere.

76. Majorem natu non temere accusandum.

77. Peccantem publice objurgandum.

78. Cum haereticis non loquendum.

79. Innocentiam b fidenter petere, & impetrare.

80. Nihil licere Diabolo in hominem, nisi Deus permiserit.

81. Mercedem c mercenario cito reddendam.

82. Non augurandum.

83. Cirrum d in capite non habendum.

84. Barbam e non vellendam.

85. Surgendum, cum episcopus aut presbyter veniat.

86. Schisma non faciendum, etiamsi in una fide, & in eadem traditione permaneat qui recedit.

87. Fideles, simplices cum prudentia esse debere.

88. Fratrem non circumveniendum.

89. Subito venire finem mundi.

90. Uxorem à viro non recedere, aut si recesserit innuptam manere f.

91. Tantum unumquemque tentari, quantum potest sustinere.

92. Non quidquid licet esse faciendum.

93. Praedictum quod haereses futurae essent.

94. Cum timore & honore Eucharistiam accipiendam.

95. Bonis conveniendum g, malos autem vitandos.

96. Factis non verbis operandum h.

97. Etad fidem & ad consecutionem properandum i.

98. Catecumenum peccare jam k non debere.

99. Judicium secundum tempora futurum, vel aequitatis ante legem, vel legis post Moysen.

100. Gratiam Dei gratuitam esse debere.

101. Spiritum sanctum in igne frequenter l apparuisse.

102. Correptionem bonos quosque m libenter audire debere.

103. A multiloquentia temperandum.

104. Non mentiendum.

105. Frequenter emendandos qui delinquunt in domestico mi­nisterio.

106. Injuria accepta patientiam n tenendam, & ultionem Deo relinquendam.

107. Non detrahendum.

108. Non esse proximo insidiandum.

109. Infirmos visitandos.

110. Susurrones o maledictos esse.

111. Sacrificia malorum acceptabilia non esse.

112. Gravius judicari de his qui in seculo plus habuerunt po­testatis.

113. Viduam a & pupillos protegi oportere.

114. Dum in carne est quis, exomologesin facere debere.

115. Adulationem perniciosam esse.

116. Plus ab eo diligi Deum, cui in baptismo plura peccata dimittuntur.

117. Fortem congressionem esse adversus diabolum, & ideo for­titer nos stare debere, ut possimus vincere.

118. De antichristo quod in homine b veniat.

119. Grave fuisse jugum legis, quod à nobis c abjectum est: & le­ve esse jugum Domini, quod à nobis susceptum est.

120. Orationibus insistendum.

D. CAECILII CYPRIANI Testimoniorum Liber Tertius AD QUIRINUM. CAPUT PRIMUM.

1073 APud Esaiam: Exclama, b inquit, in fortitudine & noli parcere; sic­ut Isa. 58. 1. tuba exalta vocem tuam, adnuncia plebi c meae peccata a De bono o­peris & mi­sericordiae. ipsorum, & domui Jacob facinora eorum. Me de die in di­em quaerunt, & cognoscere vias meas concupiscunt, quasi plebs quae justitiam fecerit, & judicium d Dei non e deseruerit. Postulant f me nunc judicium justum, & appropinquare Deo concupiscunt dicen­tes: Quid g quia jejunavimus, & non vidisti; humiliavimus animas nostras, & h non cognovisti? In diebus enim i jejunii inveniuntur k voluntates vestrae: aut enim subjectos vobis subpungitis , aut ad ju­dicia & lites jejunatis, aut proximos caeditis pugnis; ut quid mihi jejunatis, ut hodie audiatur vox vestra in clamore? Non hoc jejuni­um l ego clegi, m nisi humiliet homo animam suam. Et si contor­seris quasi circulum collum tuum, & saccum & cinerem substraveris, n nec sic vocabitur jejunium acceptum. Non tale jejunium elegi, di­cit Dominus: sed solve omnem nodum injustitiae, resolve suffocati­ones impotentium commerciorum. Dimitte quassatos in requiem, & omnem consignationem o injustam dissipa. Frange esurienti pa­nem tuum, & egenos sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, vesti p: & domesticos seminis tui non despicies. Tunc e­rumpet temporaneum lumen tuum, & vestimenta tua cito orientur. Et praeibit ante te justitia, & claritas Dei circumdabit te. Tunc ex­clamabis, & Deus exaudiet te. Dum adhuc loqueris dicet: ecce adsum q. De hoc ipso apud Job. Conservavi egenum de manu po­tentis Job. 29. 12., & pupillo cui non erat adjutor, auxiliatus sum. Os viduae be­nedixit me, cum essem oculus coecorum, pes quoque claudorum ego essem, & invalidorum pater. De hoc ipso apud Tobiam: Et r dixi Tob. 2.2. Tobiae filio meo: Vade & adduc quemcunque pauperem inveneris ex fratribus nostris, qui tamen s in mente habeat Deum ex toto cor­de suo; t hunc adduc, & manducabit pariter u meum prandium hoc: Ecce sustineo te fili donec venias. Item illic: Omnibus diebus vitae Tob. 4. 6. [Page 58] tuae, sili Deum in mente habe, & noli praeterire praecepta ejus. Ju­stitiam fac omnibus diebus vitae, tuae, & noli ambulare viam a iniquita­tis: quoniam agente te ex veritate, erit respectus operum tuorum. Ex substantia tua fac eleemosynam, & noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita fiet ut nec à te avertatur facies Dei. Quomodo b ha­bueris sili, sic fac. Si tibi fuerit copiosa substantia, plus ex illa fac eleemosynam: si exiguum habueris, ex hoc ipso exiguo communica. Et ne timueris, cum facis eleemosynam, praemium bonum reponis tibi in diem necessitatis: quoniam eleemosyna à morte liberat, & non patitur ire in tenebras. Munus bonum est eleemosyna c, om­nibus qui faciunt eam coram summo Deo. De hoc ipso apud Solo­monem in Paroemiis. Qui d pauperum miseretur, Deo foenerat. Item [...] illic: Qui dat pauperibus nunquam indigebit. Qui autem avertit [...] oculum e suum, in f multa penuria erit. Item illic: g Eleemosynis [...] & fide h peccata purgantur. Item illic: Si esurierit inimicus tuus [...] i ciba eum, & si sitierit k pota eum: hoc enim faciens, carbones l vivos superfundes m in caput ejus. Item illic: Sicut aqua extin­guit [...] ignem, sic eleemosyna extinguit peccatum. Apud eundem in Paroemiis: ne dixeris, n abi & revertere, cras ego dabo, cum possis [...] continuo bene facere: non enim scis quid contingat sequenti die. Item illic: Qui obturat aures o suas ne audiat p imbecillum; & ipse [...] invocabit Deum; & non erit qui exaudiat eum. Item illic: Qui [...] conversatur sine vituperatione q in justitia, beatos filios r relinquit. Apud eundem in Ecclesiastico: Fili si habes, bene fac tecum, & Deo [...] dignas oblationes s offer, memorare quoniam mors non tardat. Item illic: Conclude eleemosynam in corde pauperis , & haec pro te t o­rabit [...] ab omni malo. De hoc ipso in Psalmo 36. misericordiam u & posteris prodesse: w Junior fui, etenim senui, & non vidi justum Ps 36.26. derelictum, nec semen ejus quaerens panem. Tota die miseretur x & foenerat, & semen ejus in benedictione y est. De hoc ipso in Psal­mo 40. z Beatus qui intelligit super egenum & pauperem, in die ma­lo Ps. 4. 1. liberabit illum Deus. Item in Psalmo 111. a Distribuit, dedit Ps. 111. 2. pauperibus, justitia ejus manebit in seculum seculi. De hoc ip­so apud Osee: Misericordiam b volo magis quam sacrificium , & ag­nitionem [...]. 6. [...]. Dei c plusquam holocaustomata. De hoc ipso in Evange­lio cata Matthaeum: Beati d qui esuriunt & sitiunt justitiam, quia Math. 5.6 [Page 59] ipsi saturabuntur. Item illic: a Beati misericordes, quoniam ipsi mi­sericordiam consequentur. Item illic: Thesaurizate vobis thesau­ros Mat. 6. 20. in coelo, ubi neque tinea, neque comestura b exterminat, & ubi fures non effodiunt, c & furantur. Ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit & cortuum. Item illic: Simile est regnum coelorum Mat. 13. 45. homini negotianti, quaerenti bonas margaritas: ubi autem invenit d pretiosam margaritam, abiit & vendidit omnia quae habuit, & e­mit Mat. 10. 42. mit illam. Etiam modicum opus prodesse. Item illic: Et qui f po­taverit unum ex minimis istis calicem aquae frigidae in nomine dis­cipuli; amen dico vobis, non g peribit merces ejus. Nemini ne­gandam eleemosynam. Item illic: Omni h poscenti te da: & Mat. 5. 42. ab eo qui voluerit mutuari, i ne aversatus fueris. Item illic: si vis k ad vitam venire serva mandata. Dicit ille, quae? Dicit illi Mat. 19. 17. Jesus. Non occides, non moechaberis, l non falsum testimoni­um dices. Honora patrem & matrem, & diliges proximum m tibi tanquam te. Dicit illi juvenis: Omnia ista observavi ; quid adhuc mihi deest? dicitilli Jesus: Si vis perfectus esse, vade & ven­de n omnia tua, & da o pauperibus, & habebis thesaurum in coelo, & veni sequere me. Item illic: Cum venerit filius hominis in maje­state Mat. 25. 31. sua, & omnes angeli cum eo, tunc sedebit p in throno clarita­tis suae, & q colligentur ante eum omnes r gentes. Et s segre­gabit illos ab invicem, quemadmodum pastor segregat oves ab hoe­dis. Et statuet oves t ad dexteram suam, hoedos autem u ad sini­stram. Tunc dicet rex eis qui ad dexteram suam sunt: Venite be­nedicti patris mei, w percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Esurivi enim, & dedistis mihi manducare; sitivi, & x potastis me; hospes fui, & y adduxistis me; nudus, & z texistis me; a infirmatus sum, & visitastis, in carcere fui, & b venistis ad me. Tunc respondebunt ei justi dicentes: Domine quando te vi­dimus esurientem, & pavimus; sitientem, & potavimus? Quando te vidimus hospitem, & c adduximus; nudum, & vestivimus? Quan­do autem te vidimus d infirmum, & in carcere; & venimus ad te? Et respondens rex dicet eis: Amen dico vobis quam diu fecistis uni horum ex fratribus meis minimis, & mihi fecistis. Tunc dicet illis, qui e à sinistris ejus sunt: Discedite à me maledicti in f ignem aeter­num, g quem praeparavit pater meus diabolo & angelis ejus. Esuri­vi enim, & non dedistis mihi manducare; sitivi, & non potastis me; [Page 60] hospes fui, & non adduxistis me ; nudus fui, & non vestistis me; in­firmus, & in carcere, & non a visitastis me. Tunc respondebunt & ipsi dicentes: Domine quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, & non b mi­nistravimus tibi? c Et respondebit illis: Amen dico vobis, quamdiu non fecistis d uni ex minimis his, neque mihi fecistis. Et abibunt isti in ambustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam. De hoc ipso in Evangelio cata Lucam: e Res vestras vendite, & date elee­mosynam. [...] Item illic: qui fecit quod est intus, fecit & quod foris [...] est. f Veruntamen date eleemosynam, & ecce vobis omnia sunt munda. Item illic: Ecce dimidium ex substantia mea do egenis; [...] & si cui quid g fraudavi, quadruplum h reddo. Dixit autem Jesus, quia salus hodie domui huic facta est, quoniam & ipse filius est Abra­hae. De hoc ipso Paulus i ad Corinthios secunda: Vestra abundantia [...] illorum inopiam suppleat; ut & illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut sit aequalitas, sicut scriptum est: Qui multum ha­buit, non abundavit: & qui modicum, non k indiguit. Item illic: Qui parce seminat, parce & metet; & qui seminat in l benedicti­one, [...] de benedictione & metet m. Unusquisque autem sicut corde pro­posuit; non quasi ex tristitia, vel ex necessitate: hilarem enim da­torem diligit Deus. Item illic: Sicut scriptum est: distribuit, dedit [...] pauperibus: justitia ejus manet in aeternum. Item illic: Qui n au­tem administrat semen seminanti, & panem ad edendum praestabit: Et multiplicabit o semen vestrum, & augebit incrementa frugum ju­stitiae vestrae, ut in omnibus locupletemini . Item illic: Administra­tio [...] hujus officii non tantum supplevit ea quae sanctis desunt; sed p abundavit per q multam gratiarum actionem in Deum. De hoc ipso in epistola Joannis: Qui habuerit substantiam r mundi, & [...] viderit fratrem suum desiderantem s, & clauserit viscera sua t ab eo; quomodo u caritas Dei w manet in illo? De hoc ipso in Evangelio cata Lucam: Cum facis prandium aut coenam, noli vocare x amicos [...] tuos, neque fratres, neque vicinos, neque divites , ne forte & illi reinvitent te, & fiat tibi retributio. Sed cum facis epulum, voca y pau­peres, debiles, coecos & claudos, & z beatus eris: quoniam non habent retribuere tibi, a retribuetur autem tibi in resurrectione justorum.

II. In epistola Pauli ad Corinthios secunda: Si voluntas promta In opere & eleemosynis, etiamsi per mediocrita­tem minus fi­at, ipsam vo­luntatem sa­tis esse. est, b secundum quodcunque habuerit, c acceptabile est, non se­cundum [...] [Page 61] quod a non habucrit: b neque sit aliis refrigerium, vobis autem pressura.

III. Apud Malachiam: Nonne Deus unus condidit nos? Non­ne Mal. 2. 10. Agapen & dilectionem sraternam religiose & firnuter ex­ercendam. c pater unus est omnium d nostrum? Quid e utique dereliquistis u­nsquisque fratrem suum? De hoc ipso cata Joannem: Pacem f Joh. 14. 27. vobis remitto, pacem meam do vobis. Item illic: Hoc est man­datum Joh. 15. 12. meum ut diligatis invicem, quemadmodum dilexi vos. Ma­jorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam quis po­nat pro amicis suis. Item in Evangelio Matthaei: g Beati pacifici, Mat. 5. 9. Mat. 18. 19. quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. Item illic: Amen dico vobis, quoniam si h duobus ex vobis convenerit i in terra, de omni re quamcunque petieritis, continget vobis à patre meo qui in coelis est. Ubicunque enim fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum. De hoc ipso Paulus ad Corinthios prima: Et ego quidem Cor. 3. 1. fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus; quasi k infantibus in Christo l lac vobis potum dedi, non m escam; n dum enim adhuc pusilli eratis , non poteratis, sed neque nunc po­testis: adhuc enim estis carnales. Ubi enim in vobis o aemulatio & contentio & dissensiones, nonne carnales estis, & secundum homi­nem ambulatis? Item illic: & si habuero omnem fidem, ita ut mon­tes 1Cor. 13. 2. transferam, caritatem autem non habeam, nihil p sum. Et si in cibos q distribuero omnia mea, & si tradidero corpus meum r ut ardeam, s caritatem autem non habeam, t nihil proficio. Caritas magnanima est, v caritas benigna est, caritas non aemulatur, ca­ritas non agit perperam, non inflatur, non irritatur non cogitat malum, non gaudet super injustitiam, conlaetatur autem in veri­tate. Omnia diligit, orania credit, omnia sperat, omnia sustinet w. Caritas nunquam excidet. De hoc ipso ad Galatas: diliges proxi­mum Galat. 5. 15. x tibi tanquam te. Siautem mordetis y, & incusatis invicem, videte ne consumamini ab invicem. De hoc ipso in epistola Joan­nis: In hoc z apparent filii Dei, & filii diaboli. Omnis qui non est 1Joh. 3. 10. justus, non est de Deo: & qui non diligit fratrem suum. a Qui e­nim [...]. [...]. 15. fratrem suum odit, homicida est: & scitis quia omnis homi­cida non habet in se vitam aeternam in se manentem. Item illic: [Page 62] Si quis dixerit quoniam diligit Deum, & fratrem suum odit, mendax [...] est. Qui enim non diligit fratrem a suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere? De hoc ipso in Actibus aposto­lorum: Turba autem eoruni qui crediderant, anima ac mente una [...] agebant: nec fuit inter illos discrimen ullum , nec b quidquam su­um judicabant ex bonis quae eis erant, sed fuerunt illis omnia com­munia. De hoc ipso c in evangelio cata Matthaeum: Si obtuleris [...] munus tuum ad altare, & illic recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque illic munus tuum ante altare, & vade prius reconciliari fratri tuo, & tunc d veni & offer munus tuum ad altare . Item in Epistola Joannis: Deus caritas est, & qui [...] manet in e caritate, in Deo manet, & Deus f in eo. Item illic: Qui dicit se in luce esse, & fratrem suum odit g, mendax est, & in [...] tenebris ambulat usque adhuc.

IV. In evangelio cata Joannem: Nemo potest quidquam acci­pere, [...] [...] [...] In nullo glo­riandum quando no­strum nibil sit. nisi datum fuerit illi de coelo. Item in epistola Pauli ad Co­rinthios prima: Quid enim habes quod non h acceperis? Si autem [...] accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Item in Basileion pri­mo: Nolite gloriari, neque i loquamini k elata, & non procedat [...] l magniloquentia ex ore vestro: quia Deus m scientiarum Dominus. Item illic: Invalidus factus est arcus potentium, & infirmi accincti [...] sunt n virtute. De hoc ipso in Maccabaeis : Justum est subditum [...] Deo esse, & mortalem non paria Deo sentire. Item illic: Et verba [...] viri peccatoris ne timuer itis o: quia gloria ejus in p stercora erit & in vermes. Hodie q extolletur, & cras non invenietur: quoniam conversus est in terram suam, & cogitatio ejus r periit.

V. Apud Esaiam; sic dicit Dominus Deus: Coelum mihi s thro­nus, [...] Humilita­tem & quie­tem in omni­bus tenen­dam. & terra suppedaneum pedum meorum. Quam mihi t sedem aedificabitis, aut quis locus ad requiem mihi? Omnia enim ista fecit manus mea, & sunt mea omnia ista. Et super u quem aspiciam alium, nisi super humilem & quietum, & w trementem sermones me­os? [Page 63] De hoc ipso in evangelio cata Matthaeum: a Beati mites, quoni­am Mat. 5. 4. ipsi haereditabunt terram. De hoc ipso cata Lucam: Qui mini­mus Luc. 9. 48. b erit in omnibus vobis, hic erit magnus. Item illic: Qui se­extollit, Luc. 14. 11. humiliabitur; & qui se humiliaverit, exaltabitur. De hoc ipso ad Romanos: Noli altum c sapere, sed time. Si enim Deus Rom. 11. 20. naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. De hoc ipso in Psalmo 33. Et humiles spiritu salvabit. Item ad Romanos: Ps. 33. 18. Reddite omnibus d quae debentur: cui tributum, tributum; cui vecti­gal, Rom. 13. 7. vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Item in Evangelio cata Matthaeum: Diligunt primum recumbendi locum in e coenis, & pri­mam Mat. 23. 6. sessionem in synagogis, & salutationes in foro, & vocari ab ho­minibus, rabbi. Vos autem f he vocaveritis rabbi : unus est enim vobis magister. Item in Evangelio cata Joannem. Non est servus Joh. 13. 16. major Domino suo, neque apostolus major eo qui se misit. Haec sci­entes g beati eritis, si ea feceritis. Item in Psalmo 81. Humilem & Ps. 81. 3. pauperem justificate.

VI. Apud Solomonem: Vasa figuli probat fornax, & homines Eccl. 27. 6. Bonos h quos­que & justos plus labor a­re, sed tole­rarc debers quia proban­tur. justos tentatio tribulationis. Item in Psalmo 50. Sacrificium Deo Ps. 50. 18. spiritus contribulatus: cor contritum, & humiliatum Deus non i despiciet. Item in Psalmo 33. Proximus est Dominus k contritis Ps. 33. 18. corde; & humiles spiritu salvabit. Item illic: l Multae pressurae justorum, m sed ex omnibus illis liberabit eos Dominus. De hoc ip­so apud Job: Nudus exivi de utero matris meae, nudus eriam ibo Job. 1. 21. n sub terram : Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino o placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum p. In his om­nibus quae contigerunt q ei, nihil peccavit Job labiis suis in conspectu Domini. De hoc ipso in Evangelio cata Matthaeum: r Beati plan­gentes, Mat. 5. 5. quoniam ipsi consolabuntur. Item cata Joannem: Haec lo­cutus Joh. 16. 33. sum vobis ut in me pacem habeatis, in seculo autem pressuram s habebitis: t sed fidite, quoniam ego vici v mundum. De hoc ipso ad Corinthios secunda: Datus est mihi stimulus carnis meae , angelus 2 Cor. 12. 7. satanae, qui me colaphizet, ut non extollar. Propter quod ter Do­minum rogavi, ut discederet à me, & dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in insirmitate perficitur. De hoc ipso ad Romanos: Rom. 5. 2. Gloriamur in spe claritatis Dei: non solum autem: sed & gloriamur in pressuris, scientes quoniam pressura tolerantiam operatur, tole­rantia autem probationem, probatio autem spem. Spes autem non confundit, quia dilectio Dei w infusa est in cordibus nostris per Spi­ritum [Page 64] sanctum qui datus est nobis. De hoc ipso cata Matthaeum: Quam lata & spatiosa via est, quae ducit ad interitum, & multi sunt [...] qui a intrant per eam! Quam arta & angusta via est, quae ducit ad vitam, & pauci sunt qui eam inveniunt! De hoc ipso in Tobia: U­bi sunt justitiae tuae? ecce quae pateris. Item in sapientia Solomo­nis: [...] b In locis impiorum gemunt justi: in illorum autem c perditio­ne [...] abundabunt justi.

VII. e Paulus ad Ephesios: Nolite contristare Spiritum sanctum [...] Non d con­tristandum Spiritum Sanctum, quem accepi­mus. Dei, in quo signati estis in f die redemtionis Omnis amaritudo, & ira, & indignatio, & clamor, & blasphemia g auferantur à vobis.

VIII. Apud Solomonem in Paroemiis: Melior est vir patiens [...] forti. Qui enim iracundiam h continet, melior est, quam qui ur­bem capit. Item i illic: Imprudens eadem die enunciat iram su­am: [...] Iracundiam vincendam esse, ne cogat delinquere. abscondit autem inhonorationem suam astutus. De hoc ipso k Paulus ad Ephesios: Irascimini & nolite l peccare. Sol non occidat [...] super iracundiam vestram. Item in evangelio cata Matthaeum: Audistis quia dictum m est antiquis, non occides: qui autem occide­rit, [...] reus erit judicio. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irasci­tur fratri suo sine causa, reus erit judicio.

IX. n Paulus ad Galatas: o In contemplatione habentes unusquis­que, [...] Invicem se fratres susii­nere debere. ne & vos tentemini. p Alterutrum onera sustinete, & sic adim­plebitis legem Christi

X. Apud Hieremiam: Non glorietur sapiens in sapientia sua: neque [...] In q Deum solum siden­dum, & in ipso glorian­dum esse. glorietur fortis in fortitudine sua: neque glorietur dives in divitiis suis: sed in hoc glorietur, r qui gloriatur; intelligere s & nosse quoniam ego sum Dominus, qui facio misericordiam & judicium & justitiam super terram: quoniam in his est voluntas mea, dicit Dominus. De hoc ipso [...]. 55. [...]. in Psalmo 54. In Domino speravi, non timebo quid faciat mihi homo. Item illic: Non nisi soli Deo t subjecta est anima mea. Item in Psal­mo [...] 117. Non metuam quid faciat mihi homo, Dominus mihi u auxili­ator [...]. [...] est. Item illic: Bonum est confidere w in Dominum, quam fidere ibid. [...]. x in homine. Bonum est sperare in Dominum, quam sperare y in prin­cipibus. De hoc ipso apud Danielem: Responderunt autem Sidrac Dan. 3.16. [Page 65] Misac, & Abdenago, & dixerunt regi Nabuchodonosor: Rex non opus est nobis de hoc a ver bo respondere tibi. Est enim Deus, cui nos servimus, potens eripere nos de camino ignis ardentis, & de mani­bus tuis rex liberabit nos. b Et si non, notum sit tibi quia diis tuis non c servimus, d & imaginem auream quam statuisti non adoramus. Item apud Hieremiam: Maledictus homo, qui spem habet in homi­ne: [...]. 17. 5. 7. & benedictus homo qui fidet in Domino, & erit in Deo spes e­jus. De hoc ipso in Deuteronomio: Dominum Deum tuum ado­rabis, [...] 6.13. & illi soli servies. De hoc ipso ad Romanos. Et coluerunt [...]. 1.25. [...] & servierunt creaturae, relicto creatore e. Propter quod & tradidit il­los Deos in passiones ignominiae. De hoc ipso apud Joannem: Ma­jor Joh. 4. 4. est qui in vobis est, quam qui in hoc mundo.

XI. Apud Esaiam: Quaerite Dominum, & cum inveneritis, invo­cate [...] 55.6. Eum qui si­dem consecu­tus est, f ex­posito priore homine , coe­lestia tantum & spiritalia cogitare de­bere, nec at­tendere ad seculum cui jam renunci­avit. eum. Cum autem appropinquaverit vobis, relinquat impius vias suas, & vir g facinorosus cogitationes suas: & convertatur ad Dominum, & misericordiam consequetur; h quia in multum remit­tet peccata vestra. De hoc ipso apud Solomonem. Vidi universa Eccl. 1. 14. opera quae facta sunt sub sole; & ecce omnia vanitas. De hoc ipso in Exodo: Sic autem comedetis eum. Lumbi vestri praecincti , & Exod. 12. 11. i calceamenta vestra in pedibus vestris, & baculi vestri in manibus ve­stris, & edetis eum festinanter: k pascha est enim Domini. De hoc ipso in evangelio cata Matthaeum: Nolite cogitare dicentes, quid Mat. 6. 25. l edemus, aut quid bibemus, aut quid vestiemur? haec enim m nationes inquirunt: scit n autem pater vester, quia horum omnium indigetis. Quaerite primum regnum Dei, & justitiam ejus; & omnia ista appo­nentur vobis. Item illic: Nolite cogitare in crastinum: crastinus o enim dies ipse p cogitabit sibi. Sufficit diei malitia sua. Item illic: Luc. 9. 62. Nemo retro attendens & superponens manum suam super aratrum, aptus est regno Dei. Item illic: Aspicite volatilia coeli, quoniam Mat. 6. 26. non seminant, neque metunt, neque colligunt in horrea, & pater ve­ster q coelestis pascit illa. Nonne vos pluris estis illis? De hoc ipso cata Lucam: Sint r lumbi vestri accincti, & lucernae ardentes s. Et Luc. 12. 35. vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando t veni­at à nuptiis, ut cum venerit & pulsaverit, aperiant illi: Beati servi illi, quos adveniens Dominus invenerit vigilantes. De hoc ipso apud Matthaeum: u Vulpes foveas habent, & volucres w coeli diver­soria; Mat. 8. 20. filius autem hominis non habet ubi x caput suum inclinet. Item illic, Qui non renunciat omnibus quae sunt ejus, non potest me­us Luc. 14. 33. discipulus esse. De hoc ipso ad Corinthios prima: Non estis Cor. 6. 19. [Page 66] vestri, emti a enim estis pretio magno, clarificate & portate Deum in corpore vestro. Item illic: Tempus b collectum: superest ergo [...] ut & qui habent uxores, quasi non habentes sint; & qui c plangunt, quasi non plangentes; & qui gaudent, quasi non gaudentes; & qui emunt, quasi non ementes; & qui possident, quasi non possidentes; & qui d hoc mundo utuntur, e quasi non utantur Praeterit enim fi­gura hujus mundi. Item illic: Primus homo f de terrae limo, secun­dus [...] homo de g coelo. Qualis ille è limo, tales & qui de limo, & qualis coelestis, tales coelestes. Quomodo portavimus imaginem ejus qui de limo est, portemus & imaginem ejus qui de coelo est. De hoc ipso ad Philippenses: h Omnes sua quaerunt, & non quae sunt [...] [...] Christi i; Quorum finis est interitus, quorum Deus venter est: & glo­ria ibid. [...]. in k confusionem eorum, qui terrena sapiunt. Nostra autem con­versatio in coelis est: unde & Salvatorem expectamus Dominum no­strum Jesum Christum, qui transformabit corpus humilitatis nostrae l conformatum corpori claritatis suae. De hoc ipso ad Galatas: Mi­hi [...] autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, & ego mundo. De hoc ipso ad Timotheum: Nemo militans Deo m obligat se molestiis secularibus, [...] ut possit placere ei cui se probavit . Sed & si n certaverit quis, non coronabitur, nisi legitime pugnaverit. De hoc ipso ad Colossenses: Si mortui estis cum Christo ab elementis o mundi, p quid tamquam [...] viventes in mundo q vana sectamini ? Item de hoc ipso: Si r con­surrexistis [...] cum Christo; quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextra Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non s quae terrena sunt. Mortui enim estis, & vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc & vos cum eo appa­rebitis in gloria. De hoc ipso ad Ephesios: t Exponite prioris con­versationis [...] veterem hominem, qui corrumpitur secundum u concu­piscentias deceptionis. Innovamini autem spiritu sensus vestri , & induite novum hominem w, eum qui secundum Deum x constitutus est in justitia, & sanctitate, & veritate . De hoc ipso in epistola Petri: [Page 67] Quasi hospites, & peregrini abstinete vos à carnalibus desideriis, quae Pet. 2. 11. militant adversus animam: conversationem a autem habentes inter gentes bonam, ut dum b detrectant de vobis, quasi de c malignis, bo­na opera vestra aspicientes magnificent Deum. De hoc ipso in epi­stola Joannis. Qui dicit se in Christo manere, debet quo modo ille [...] ambulavit & ipse ambulare. Item illic: Nolite diligere mundum, [...] neque ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, non est caritas patris in illo. Quoniam omne quod in mundo est, concupis­centia carnis est, & concupiscentia oculorum, & ambitio seculi quae non est à patre, sed ex concupiscentia d seculi: & mundus transibit, & concupiscentia ejus. Qui autem e fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, quomodo Deus manet in aeternum . Item in epistola Pauli ad Corinthios prima: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova con­spersio, Cor. 5. 7. sicut estis azymi. Nam & Pascha nostrum immolatus est Christus : Itaque f festa celebremus non in fermento veteri, neque in fermento malitiae & nequitiae, sed in azymis sinceritatis & veritatis.

XII. Apud Solomonem g: Vir multum jurans h replebitur iniqui­tate, [...] Non juran­dum. & non discedet à domo ejus plaga: & si vane juraverit , non justificabitur, i & si frustra juraverit k, dupliciter punietur. De hoc ipso cata Matthaeum: Dico vobis non l jurare in totum. Sit autem [...] sermo vester, est, est; non, non. De hoc ipso in Exodo: Non acci­pies [...] 20.7. nomen Domini Dei m tui in vanum.

XIII. In Exodo: Non maledices, neque principi populi tui de­traxeris. [...] Non maledi­cendum. Item in Psalmo 33. Quis est homo qui vult vitam, & n a­mat [...] videre o dies bonos? p contine linguam tuam à malo, & labia tua q ne loquantur dolum. De hoc ipso in Levitico. Et locutus Levi. 24. 13. est Dominus ad Moysen, dicens: Produc eum, qui maledixerit, fo­ras extra castra, & imponent omnes qui audierunt manus suas super caput ejus, & r lapidabit eum omnis synagoga filiorum Israel. De hoc ipso in epistola Pauli ad Ephesios. Omnis sermo malus de ph. 4. 29. ore vestro s non procedat, sed bonus ad aedificationem fidei , ut det gratiam audientibus. De hoc ipso ad Romanos: t Benedicentes, & [...] non maledicentes De hoc ipso in Evangelio cata Matthaeum: Qui Mat. 5. 22. dixerit fratri suo fatue, v reus erit in gehennam ignis. De hoc ip­so cata eundem Matthaeum: Dico autem vobis, quia omne w verbum [...] otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent pro eo rationem in [Page 68] die judicii, de sermonibus enim tuis justificaberis, & de sermonibus tuis a condemnaberis.

XIV. Apud Job: Dic verbum aliquod c in Dominum, & more­re. [...] Nanquam [...] sed cir­ca omnia que b accidunt, benedicen­dum Deum. At ille intuitus eam dixit: Tanquam una ex ineptis mulieribas locuta es; si bona d excepimus de manu Domini, mala e cur non tolerabimus? In f his omnibus quae acciderunt ei, nihil peccavit Job labiis suis in conspectu Domini. Item illic: Animadvertisti [...] g ad puerum meum Job? non enim est similis illi quisquam in terris, homo sine querela, verus Dei cultor, abstinens se ab omni h malo. De hoc ipso in Psalmo 33. Benedicam Dominum in omni tempore, [...] semper laus ejus in ore meo. De hoc ipso in Numeris: Desinat [...] murmuratio eorum à me, & non morientur. De hoc ipso in Acti­bus Apostolorum: Circa mediam autem noctem Paulus & Silas o­rantes Act. [...] gratias agebant Deo; audiebant autem eos i vincti. Item in epistola Pauli ad Philippenses: Omnia autem pro k dilectione Phil. [...] facientes fine l murmurationibus & reputationibus, ut sitis sine que­rela & immaculati, m filii Dei.

XV. In Genesi: Et tentavit Deus Abraham, & dixit ad illum: Gen. 22. 1. Ad hoctentari homines à Deo, ut n probentur Accipe filium o tuum unicum quem p diligis Isaac, & vade in ter­ram q, r imponens illum ibi in s hostiam , in t unum ex mon­tibus u de quo tibi dixero. De hoc ipso in Deuteronomio: [...] w Tentat Dominus Deus vester vos, ut sciat, si diligitis Dominum Deum vestrum ex toto corde vestro, & ex tota anima vestra. De hoc ipso in sapientia Solomonis: Etsi coram hominibus tormenta Sap. 3.4. passi sunt spes eorum immortalitate plena est; & in paucis vexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus x tentavit illos, & inve­nit illos dignos se. Tamquam aurum in fornace probavit illos, & quasi y holocausta hostiae accepit illos, & in tempore z erit respectus illorum a. Judicabunt nationes, & dominabuntur populis, & reg­nabit Dominus eorum in perpetuum. De hoc ipso in b Maccabae­is: Mac. 2. [...]. Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis, & deputatum est ei ad justitiam?

XVI. In sapientia Solomonis: Liberat de malis animam c martyr d [...] De bono Martyrii. fidelis. Item illic: Tunc stabunt justi in magna constantia ad­versus [...] eos, qui se e angustiaverunt, & qui abstulerunt labores eo­rum: Videntes turbabuntur timore horribili, & mirabuntur in [Page 69] subitatione insperatae salutis, a dicentes inter se poenitentiam b ha­bentes, & per angustiam spiritus gementes. Hi sunt quos aliquan­do habuimus in c derisum & in similitudinem improperii. Nos in­sensati vitam illorum aestimabamus insaniam, & finem illorum sine honore. d Quo modo computati sunt inter filios Dei, & inter san­ctos sors illorum est? Ergo erravimus à via veritatis, & justitiae lu­men non luxit nobis, & sol non est ortus nobis. e Lassati sumus in iniquitatis via & perditionis, & ambulavimus solitudines difficiles, viam autem Domini ignoravimus. f Quid nobis profuit suberbia, aut quid divitiarum jactatio contulit nobis? transierunt omnia illa tamquam umbra. De hoc ipso in Psalmo 115. g Pretiosa in con­spectu [...] Domini mors h sanctorum ejus. Item in Psalmo 125. Qui [...] seminant in lacrymis in i exultatione metent. Ambulantes k am­bulabant, & plorabant mittentes semina sua: venientes autem ve­nient in exultatione tollentes l gremia sua. De hoc ipso in Evan­gelio cata Joannem: Qui amat animam suam, perdet illam: & qui [...] odit animam suam in isto seculo, in vitam aeternam m inveniet illam. Item illic: Cum autem tradiderint vos, nolite cogitare quid loqua­mini, [...] non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Item illic; Veniet hora, ut omnis qui n intersi­cit [...] vos, o arbitretur obsequium se Deo facere. Sed & hoc facient, quoniam non cognoverunt patrem, neque me. De hoc ipso apud Matthaeum: Beati qui persecutionem passi fuerint p propter justiti­am, [...] quoniam ipsorum est regnum coelorum. Item illic: Ne timu­eritis [...] eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Magis autem metuite eum, qui potest animam & corpus occidere q in gehennam. Item illic: Quicumque me confessus fuerit coram [...] hominibus, & ego confitebor illum coram patre meo r, qui in coelis est. Qui autem me negaverit coram hominibus; & ego negabo eum coram patre meo, qui in coelis est. s Qui autem sustinuerit us­que [...] in finem, hic salvus erit. De hoc ipso cata Lucam: Beati eri­tis [...] cum vos oderint homines, & separaverint vos, & expulerint, & maledixerint nomini vestro quasi nequam propter filium hominis. Gaudete in illa die & exultate, ecce enim merces vestra multa t est in coelis. Item illic: Amen dico vobis, nemo est u qui w relinquat [...] domum, x aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut silios y propter regnum Dei, & non recipiat septies tantum in isto tempore, in secu­lo autem futuro vitam aeternam z. De hoc ipso in Apocalypsi: Et [...] [Page 70] cum aperuisset quintum a signum, vidi sub ara Dei animas occiso­rum propter verbum Dei & martyrium fuum, & clamaverunt mag­na voce dicentes: Quousque Domine sanctus & verus non judicas & vindicas sanguinem nostrum de his qui in terris inhabitant? b Et datae sunt eis singulis stolae albae, & dictum est eis ut requiescerent c brevi adhuc tempore, donec d impleatur numerus conservorum, & fratrum eorum, quique postea occidentur exemplo ipsorum. Item illic: Post haec vidi turbam multam, quam dinumerare e ex his ne­mo [...]. poterat, ex omni gente, & ex omni tribu, & ex omni populo & lingua, stantes in conspectu throni, & in conspectu agni, & erant a­micti stolas albas, & palmae fuerunt in manibus eorum, & f magno clamore dicebant: g Salus Deo nostro sedenti super thronum, & agno. Et h respondit unus ex senioribus, dicens mihi: Qui amicti sunt stolis albis, qui sunt i, & unde venerunt? Et dixi ei: Domine k mi tu scis. Et ait mihi: Hi sunt qui venerunt ex magna tribulatio­ne, & laverunt stolas suas, & candidas eas fecerunt in sanguine ag­ni: l Ideo sunt in conspectu throni Dei, & serviunt ei diebus & no­ctibus in templo ejus. Et is qui sedet in throno, inhabitabit super eos, m neque esurient, neque sitient unquam, sed neque sol super eos cadet, neque ullum n aestum patientur. Quoniam agnus qui in medio throni est o, teget eos p, & deducet eos ad q fontes vitae a­quarum, & absterget Deus omnem lacrymam r ex oculis eorum. Item illic: Qui vincit dabo illi edere s de ligno vitae, quod est in pa­radiso [...]. [...] Dei mei. Item illic: Esto fidelis usque ad mortem, & dabo ibid. [...]. tibi coronam vitae. Item illic: t Beati erunt qui u vigilabunt & ser­vabunt [...]. vestimenta sua ne nudi ambulent, & videant tur pitudinem suam. w De hoc ipso ad Timotheum secunda: x Ego jam delibor, 2 [...]. & tempus, instat y meae assumtionis. z Bonum agonem certavi, cursum perfeci, fidem servavi: a jam superest mihi corona justitiae, quam mihi reddet Dominus in illo die b justus judex: non solum au­tem mihi, sed & omnibus qui dilexerint adventum ejus. De hoc ipso ad Romanos: Sumus filii Dei, si autem filii, & haeredes Dei, co­haeredes Rom. [...]. autem Christi: si quidem c compatiamur, ut & commagni­ficemur. De hoc ipso in Psalmo 118. d Beati qui immaculati sunt Pf [...]. in via, & qui ambulant e in lege Domini. Beati qui perscrutantur martyria ejus f.

XVII. In epistola Pauli ad Romanos: Non sunt condignae pas­fiones Rom. 8. [...]. Minora esse quae in secu­lo patimur quam sit prae­mium quod promissum est. hujus temporis, ad g superventuram claritatem quae revelabi­tur in nobis. h De hoc ipso in Maccabaeis. Domine qui sanctam habes scientiam, manifestum est, quia cum possim morte liberari, du­rissimos [Page 71] dolores corporis tolero, flagellis vapulans; animo autem propter ipsius metum libenter haec patior. Item illic: Tu quidem impotens ex hac praesenti vita nos perdes: sed mundi rex defun­ctos nos pro suis legibus, in aeternam vitae resurrectionem suscitabit. Item illic: Potius est ab hominibus morti datos expectare spem à Deo iterum ab ipso suscitari. Tibi enim resurrectio in vitam non erit. Item illic: Potestatem inter homines habens, cum sis cor­ruptibilis, facis quod vis; noli autem putare genus nostrum à Deo esse derelictum. Sustine & vide magna potestas ejus qualiter te & se­men tuum torquebit. Item illic: Noli frustra errare. Nos enim propter nosmetipsos haec patimur, peccantes in Deum nostrum: tu autem ne te existimes impunitum futurum, aggressus pugnare cum Deo.

XVIII. In Deuteronomio: Diliges Dominum Deum tuum de toto [...]. 6.5. Dilectioni Dei & Chri­sti nihil prae­ponendum. corde tuo, & de tota anima tua, & de tota virtute tua. Item in Evan­gelio cata Matthaeum: Qui amat patrem aut matrem a super me, non [...]. 10.37. est me dignus; b & qui amat filium aut filiam super me, non est me dig­nus, & qui non accipit crucem suam & sequitur me, non est meus disci­pulus . Item in Epistola Pauli ad Romanos c: Quis nos separabit d à [...]. 8.35. caritate Christi, e pressura, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? sicut scriptum est: f Quoniam cau­sa tui g occidimur tota die, deputati sumus ut h oves victimae: sed in his omnibus supervincimus, pro eo qui dilexit nos .

XIX. In Evangelio cata Joannem: Non descendi de coelo ut fa­ciam [...]. 6.38. Volunt ati non nostrae, sed Dei ob­temperan­dum. voluntatem meam, sed voluntatem i ejus qui me misit. De hoc ipso cata Matthaeum: Pater, si fieri potest, transeat à me calix [...]. 26.39. iste: verumtamen non quod ego volo, sed quod tu k. Item in pre­ce quotidiana: Fiat voluntas tua sicut in coelo & in terra. Item [...]. 6.10. cata Matthaeum: Non omnis qui mihi dicit, Domine Domine, intro­ibit [...]. 7.21. in regnum coelorum; sed is qui facit voluntatem patris mei qui in coelis est, ipse introibit in regnum coelorum. Item cata Lucam: [...]. 12.47. Ille autem servus qui cognoscit voluntatem domini sui, & non paru­erit voluntati ejus, vapulabit l multis. In epistola Joannis: Qui au­tem Joh. 2. 17. fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, quo modo & m ipse manet in aeternum.

XX. In Psalmo 110. Initium sapientiae timor Domini. De hoc [...]. 110.10. Fundamen­tum, & sirma­mentum spei, & sidei esse timorem. ipso in Sapientia Solomonis: Initium sapientiae, metuere Deum. [...]. 1.16. Item in Paroemiis ejusdem: Beatus homo est qui veretur omnia n [...]. 28.14. per metum. De hoc ipso apud Esaiam: Et super quem alium re­spiciam, [...]. 66.2. nisi super humilem, & quietum, & trementem sermones me­os? De hoc ipso in Genesi: & vocavit eum Angelus Domini de [...]. 22.11. coelo, & dixit illi: Abraham Abraham. Ille autem dixit: Ecce ego. Et dixit: Noli o imponere manum tuam super puerum, neque feceris illi quidquam. Nunc enim cognovi, quoniam times Deum tuum, & non pepercisti filio tuo dilectissimo propterme. Item in [Page 72] Psalmo 2. Servite Domino in timore, & exultate ei in tremore. Ps. 2.11. Item in Psalmo 33. Timete Dominum omnes sancti ejus; quoni­am Ps. [...] non est inopia eis qui eum metuunt. Item in Psalmo 18. a Timor Ps. 18.10. Domini castus perseverans in secula seculorum.

XXI. In Evangelio cata Lucam: Nolite judicare, [...] judicemini: Luc. 6. [...] Non temere de altero ju­dicandum. nolite condemnare, ne condemnemini. De hoc ipso ad Romanos: Tu quis es qui judicas alienum servum? Domino suo stat aut cadit; Rom. 14.4. stabit autem, potens est enim Deus statuere eum. Et iterum qua­re Rom. 2.1. b sine excusatione es ô homo omnis qui judicas; in quo enim ju­dicas alium, te ipsum condemnas, eadem enim agis, quae judicas Speras autem tu qui judicas eos qui mala agunt, & eadem facis, quia ipse estugies judicium Dei? Item in Epistola Pauli ad Corin­thios prima: Et qui se putat stare, videat ne cadat. Et iterum: Si 1 Cor. 10. 12. quis se c putat scire aliquid, d nondum scit quemadmodum oporte­at 1 Cor. 8. 2. eum scire.

XXII. In Evangelio, e in prece quotidiana: f Remitte nobis de­bita Mat. 6. 12. Accepta in­juria remit­tendum & ignoscendum. nostra, sicut & nos remittimus debitoribus nostris. Item cata Marcum: Et cum steteritis ad orationem, remittite si quid habetis Mar. 12. 15. adversus aliquem, ut & pater vester qui in coelis est, remittat vestra peccata vobis: g Si autem vos non dimiseritis; neque pater vester qui in coelis est dimittet vobis peccata vestra. Item illic: In qua Marc. 4.24. mensura h mensi fueritis, in ea remetietur vobis.

XXIII. In Epistola Pauli ad Romanos: Nemini malum pro malo Vicem malis non redden­dam. Rom. 12.17. reddentes. Item illic: Noli vinci à malo, sed vince in i bono ma­lum. ibid v. 21. De hoc ipso in Apocalypsi: Et dixit mihi, ne signaveris ver­ba Apoc. 22.10. prophetiae libri hujus, quia jam tempus in proximo est; & hi qui perseverant nocere, noceant; & qui in sordibus est, sordescat ad­huc: Justus k autem adhuc justiora faciat, similiter & sanctus sancti­ora. Ecce venio cito, & merces mea mecum est reddere unicuique secundum l facta sua.

XXIV. In Evangelio cata Joannem: Ego sum via, veritas & vita: Joh. 14. 6. Non posse ad patrem m perveniri, nisi per n filium ejus Jesum Christum. nemo venit ad patrem nisi per me. Item illic: Ego sum o ostium: Joh. 10. 9. per me si quis introierit, salvabitur.

XXV. In Evangelio cata Joannem: nisi quis q renatus fuerit ex Joh. 3. 5. aqua & spiritu r, non potest introire in regnum Dei. Quod enim natum est de carne, caro est: & quod natum est de spiritu, spiritus Ad regnum Dei nisi p baptizatus & renatus quis fuerit, pervenire non posse. est. Item illic: Nisi ederitis carnem filii hominis, & biberitis sangui­nem Joh. 6.54. ejus, non habebitis vitam in vobis.

XXVI. In Epistola Pauli ad Corinthios prima: Nescitis quia qui 1 Cor. 9. 24. in stadio currunt, omnes quidem currunt, unus tamen accipit s pal­mam? Parum esse baptizari & Eucharisti­am accipe­re, nisi quis sactis & ope­re proficiat. Sic currite t ut u occupetis; & illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos w vero incorruptam. In Evangelio cata Matthaeum: Omnis arbor non faciens fructum bonum, excidetur & Mat. 3.10. [Page 73] in ignem mittetur. Item illic: Multi mihi dicent in illa die: Do­mine at. 7. 22. Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, & in nomine tuo daemonia a exclusimus, & in tuo nomine virtutes b magnas feci­mus? Et tunc dicam illis: Nunquam vos c novi, recedite à me qui operamini iniquitatem. Item illic: d Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra, & e clarificent pa­trem at. 5. 16. vestrum qui in coelis est. Item Paulus f ad Philippenses: [...]. 2. 15. Lucete sicut luminaria in mundo.

XXVII. In Evangelio cata Joannem: Ecce sanus factus es, jam [...] 5. 14. Baptizatum quoque gra­tiam perdere, quam conse­cutus sit, nisi innocentiam servet. noli peccare, ne quid tibi g deterius fiat. Item in Epistola Pauli ad Corinthios prima: Nescitis quia templum Dei estis, & spiritus Dei Cor. 3. 16. habitat in vobis? si quis h templum Dei i violaverit, disperdet il­lum Deus. De hoc ipso in Paralipomenon: Deus vobiscum est, Parali. 15. 2. dum estis vos cum ipso, si dereliqueretis eum, derelinquet vos.

XXVIII. In Evangelio cata Matthaeum: Qui dixerit verbum ad­versus Mat. 12. 32. Non posse in Ecclesia remitti ei, qui in Deum de­liquerit. filium hominis, remittetur illi: qui autem dixerit adversus Spi­ritum Sanctum, non remittetur illi, neque in isto seculo, neque in fu­turo. Item cata Marcum: Omnia peccata remittentur filiis homi­num Marc. 3. 29. & blasphemiae: k qui autem blasphemaverit in Spiritum san­ctum, non remittetur illi, sed reus erit aeterni peccati. De hoc ipso in Basileion primo: Si l delinquendo peccet vir adversus virum, [...] Reg. 2. 25. m orabunt pro eo n Dominum: si autem in Deum peccet homo, quis orabit pro eo.

XXIX. In Evangelio cata Lucam: Et eritis odibiles omnibus Luc. 21. 17. De odio no­minis ante praedictum. hominibus propter nomen meum. Item cata Joannem: Si seculum Joh. 15. 18. vos odit, scitote quoniam o me primo odit: si de seculo essetis , se­culum quod suum esset amaret: sed quia de seculo non estis, & ego elegi vos de seculo, propterea odit vos seculum. Mementote p ser­monis quem dixi vobis: Non est major servus q Domino suo, si me persecuti sunt, & vos persequentur.

XXX. Apud Solomonem: Prout voveris votum Deo, ne moram fe­ceris Eccl. 5. 3. Quod quis Deo vove­rit , cito reddendum. reddere illud. r De hoc ipso in Deuteronomio: Si autem voveris Deut. 23. 21. votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere illud: quia inquirens quaeret illud Dominus Deus tuus à te, & erit in s peccatum. Ea quae egredientur per labia tua, observabis: & t facies donum quod locu­tus es v ore tuo De hoc ipso in Psalmo 49. Sacrifica w Deo sacri­ficium Ps. 49. 15. [Page 74] laudis, & redde altissimo vota tua. Invoca me in die a pres­surae, & b eximam te, & c clarificabis me. De hoc ipso in actibus Apostolorum: d Cur implevit satanas cor tuum e mentiri te Spiritui [...] sancto? cum f esset fundus venditus, in tua erat potestate: non homi­nibus mentitus es sed Deo. Item apud Hieremiam: Maledictus g [...] qui facit opera Dei negligenter .

XXXI. In Evangelio cata Joannem: Qui non crediderit, jam ju­dicatus [...] Eum qui non crediderit, jam judica­tum esse. est; quia non credidit in nomine h unici filii Dei. Hoc au­tem est judicium, quoniam lux venit in seculum, & magis dilexe­runt i homines tenebras, quam lucem. De hoc ipso in Psalmo 1. Propterea non k [...] impii in judicio , neque peccatores in con­cilio Is. 1.6. justorum.

XXXII. In Genesi: l Multiplicans multiplicabo tristitias tuas, & Gen. 3. 16. De bono vir­ginitatis & continentiae. gemitus tuos: & in tristitia paries filios, & m erit conversio tua ad virum tuum, & ipse tui dominabitur. De hoc ipso in Evangelio ca­ta Matthaeum: Non omnes capiunt verbum, sed illi quibus datum Mat. 19. 11. est: sunt enim spadones, qui ex utero matris nati sunt: n & sunt spadones, qui coacti sunt ab hominibus: & sunt spadones, qui sei­psos castraverunt propter regnum coelorum. Qui potest capere, ca­piat. Item cata Lucam: Filii seculi hujus generant & generan­tur Luc. [...] qui autem habuerunt dignationem seculi illius, & resurrectionis. à mortuis, non nubunt, o neque nubuntur. Neque enim incipi­ent mori: aequales enim sunt angelis Dei, cum sint filii resurrectionis. p Resurgere autem mortuos Moyses significat, cum dicit q in rubo: Do­minus Deus Abraham, & Deus Isaac, & Deus Jacob; non est Deus mortuorum, sed vivorum: omnes enim illi vivunt. Item in epistola Pauli ad Corinthios prima: Bonum est homini mulierem non r con­tingere: 1 Cor. 7. 1 propter s fornicationem autem unusquisque uxorem suam habeat, & unaquaeque virum suum habeat. Uxori vir debitum red­dat: similiter & uxor viro. Uxor corporis sui potestatem non habet, sed vir. Similiter & vir corporis sui potestatem non habet, t sed uxor. Nolite fraudare invicem, nisi ex conventione u, ad tempus, ut vace­tis orationi; & iterum w revertimini ad idipsum, ne tentet vos sata­nas propter incontinentiam vestram. Hoc dico secundum x veni­am, non secundum y imperium: volo autem omnes homines esse si­cut [Page 75] & me: sed unusquisque proprium a habet donum à Deo, alius sic, alius autem sic. Item illic: Coelebs cogitat ea quae sunt Do­mini, Cor. 7. 32. quo modo b placeat Deo. Qui autem matrimonium contra­xit, cogitat ea quae sunt mundi hujus, quo modo placeat uxori: sic & mulier, & virgo innupta cogitat ea quae sunt Domini, c ut sit sancta & corpore & spiritu: quae autem nupsit, cogitat de iis quae sunt mundi hujus, quo modo placeat viro. Item in Exodo: cum praecepisset Dominus Moysi, ut sanctificaret populum in diem tertium, sanctifi­cavit ille, d & adjecit: Estote parati: e tribus diebus non accede­tis Exo. 19.15. f ad mulieres. Item in Basileion primo: Et respondit sacerdos ad David, & dixit: g Non sunt panes profani in manu mea, nisi pa­nis 1 Reg. 21. 4. sanctus unus : h si observati sunt pueri à muliere, manducabunt. Item in Apocalypsi: Hi sunt qui cum mulieribus se non coinquinave­runt, Apoc. 14. 4. virgines enim permanserunt: hi sunt qui sequuntur agnum quocunque i. ierit.

XXXIII. In evangelio cata Joannem: Nihil pater judicat, sed ju­dicium Nihil patrem judicare, sed filium: & patrem ab eo non honorifi­cari, à quo non honorifi­catur filius. Joh. 5. 22. omne silio dedit, ut omnes honorificent filium, sicut honorifi­cant patrem k. Qui non l honorificat filium, non honorificat patrem qui eum misit. Item in Psalmo 71. Deus judicium tuum regi da Ps. 71. 1. & justitiam tuam filio regis, judicare m populum tuum in justitia. I­tem in Genesi: Et pluit Dominus super Sodomam & Gomorram sul­phur Gen. 19. 24. & ignem de coelo à Domino.

XXXIV. Apud Hieremiam: Haec dicit Dominus: Secundum Fidelem gen­tiliter vivere non n opor­tere. Jer. 10. 2. o viam gentilium ne ambulaveritis. De hoc ipso quod segregare se quis debeat à gentilibus, ne sit socius culpae, p & fiat particeps plagae eorum, in Apocalypsi: Et audivi aliam vocem de coelo dicentem: Apoc. 18. 4. Exi de ea populus meus, ne particeps sis delictourm ejus, & ne per­stringaris plagis ejus; quoniam delicta ejus usque ad coelum perve­nerunt, & meminit Dominus Deus q iniquitatum ejus. Ideo r red­didit ei dupla, & in quo poculo miscuit, s duplum remixtum est ei; & in quantum se clarificavit, & deliciarum habuit; in t tantum da­tus est ei & cruciatus & luctus; quoniam in corde suo dicit; Regina sum, & vidua esse non possum, nec luctum visura sum, propterea una hora plagae ejus u advenient, mors, luctus & fames, & igni cremabi­tur; quoniam fortis est Dominus Deus qui eam judicabit. Et fle­bunt & plangent se in ea reges terrae, qui cum ea fornicati sunt, & in w deliciis conversati sunt. Item apud Esaiam; Exite de medio Isa. 52. 11. eorum, qui x fertis vasa Domini.

XXXV. Apud Solomonem in Ecclesiastico: Ne dixeris, peccavi, [...] a & quid accidit mihi triste? est enim altissimus b patiens redditor. Deum ad hoc patientem es­se, ut nos pae­niteat pecca­ti nostri & reformemur. Item Paulus ad Romanos: c An nunquid opulentiam bonitatis ejus, Rom. 2.4. & sustinentiam & patientiam contemnis, ignorans quia bonitas Dei in poenitentiam teadducit? Tu autem secundum duritiam tuam & cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae, & revelationis justi judicii Dei; qui reddet unicuique secundum opera sua.

XXXVI. In Apocalypsi: Et venit unus ex septem angelis haben­tibus [...] Mulierem ornari secu­lariter non debere. phialas, & aggressus est me dicens: Veni ostendam tibi da­mnationem meretricis magnae, sedentis super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terrae. Et vidi mulierem sedentem super besti­am: & mulier illa amicta erat d pallium purpureum, & coccineum, & adornata erat auro, & lapidibus pretiosis, & margaritis, tenens poculum aureum in manu sua; plenum execrationum, & immunditiae, & fornicationis totius terrae. Item e ad Timotheum: Sint f mulie­res 1 Tim. [...] vestrae cum verecundia & pudicitia componentes se: non in tortis crinibus, neque auro g, neque margaritis h, aut veste pretiosa, sed ut decet mulieres promittentes castitatem per bonam conversatio­nem. De hoc ipso in epistola Petri ad Ponticos : Sit in muliere non 1 Pet. 3. 3. exterior ornamenti, aut auri, aut vestis cultus; sed cultus cordis. Item in Genesi: Thamar cooperuit se pallio, & adornavit: & cum Gen. 38. 14. aspexisset eam Judas, visum est ei meretricem esse.

XXXVII. In epistola Petri ad Ponticos: Nec quisquam vestrum 1 Pet. 4. 15. i Fidelem non oportere ob alia delicta, nisi ob nomen solum puniri. tanquam fur aut homicida k patiatur; aut tanquam maleficus, aut curas alienas agens l, sed tanquam Christianus.

XXXVIII. In epistola Pauli ad Romanos: Vis non timere pote­statem? Rom. 13. 3. bonum fac, & habebis laudem m ex illa. Servum Dei innocentem esse debere, ne incidat in paenam secu­larem.

XXXIX. In epistola Petri ad Ponticos: n Christus enim passus est pro nobis, relinquens o vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus, qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus. Qui cum malediceretur, non p remaledixit; cum pateretur, non q mina­batur: tradebat autem se judicanti r injuste . Item Paulus ad Phi­lippenses Datum nobis esse exem­plum viven­di in Christo.. s Qui in figura Dei constitutus , non rapinam arbitratus Phil. 2. 6 est esse se aequalem Deo, sed t se u exinanivit, formam servi accipiens, in w similitudinem hominis factus, & x habitu inventus ut homo. Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem cru­cis. Propter quod & Deus exaltavit illum, & donavit illi y nomen, ut sit super omne nomen: ut in nomine Jesu z omne genu curvetur, coelestium, terrestrium, & infernorum: & omnis lingua confitea­tur a, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei patris. De [Page 77] hocipso in Evangelio cata Joannem: Si ego lavi pedes vestros ma­gister, Joh. 13. 14. & dominus, & vos debetis a aliorum pedes lavare. Exem­plum enim dedi vobis, ut, sicut b ego feci, c & vos aliis faciatis.

XL. In Evangelio cata Matthaeum: Nesciat sinistra d tua quid Mat. 6. 3. Non jactan­ter, nec tu­multuose ope­randum. faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in e abscondito: & pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi palam. Item illic: Cum facis eleemosynam, f noli buccinare ante te quomodo hypocritae fa­faciunt, ibid. v. 2. in vicis & synagogis, ut g clarificentur ab hominibus. Amen dico vobis, h compleverunt mercedem suam.

XLI. In epistola Pauli ad Ephesios: i Stultiloquium & scurrili­tas, Eph. 5. 4. Inepte & scurriliter non loquen­dum. quae ad rem non pertinent, nec nominentur quidem in vobis.

XLII. In Genesi: Et credidit Abraham Deo, & l deputatum est Gen. 15. 6. ei m ad justitiam. Item apud Esaiam: Et si non credideritis, neque Isa. 7. 9. Fidem k in totum pro­desse, & tan­tum nos posse, quantum cre­dimus. intelligetis. Item in Evangelio cata Matthaeum: Modicae fidei n Mat. 14. 31. quare dubitasti? Item illic: Si habueritis sidem o quasi granum sina­pis, Mat. 17. 19. dicetis monti huic, transi hinc illo, & transibit: & nihil impos­sibile erit vobis. Item cata Marcum: Omnia quaecunque oratis & Marc. 11. 24. petitis, credite, quia accipietis, & erunt vobis. Item illic: Om­nia Marc. 9. 22. p possibilia credenti. Apud Abacuc: Justus autem ex q fide mea Abac. 2. 4. vivet. Item in Daniele: Ananias, Azarias, Misahel r credentes Dan. 3. 27. Deo liberati sunt de flamma ignis.

XLIII. In Actibus Apostolorum: Ecce aqua, quid est quod me t Act. 8. 36. Posse eum sta­tim s conse­qui qui ve­re crediderit. impedit baptizari? Tunc dixit u Philippus: si credis w ex toto cor­de tuo, licet

XLIV. In epistola Pauli ad Corinthios. 1. x Audet quisquam ve­strum 1 Cor. 6. 1. Fideles inter se disceptan­tes, non de­bere gentilem judicem ex­periri. adversus alterum negotium habens disceptare apud injustos, & non apud y sanctos? An nescitis quia z sancti hunc mundum ju­dicabunt? Et iterum: Jam quidem a in totum delictum in vobis est, ibid. v. 7. quia judicia habetis cum b invicem. Quare non magis c injuriam pa­timini, aut quare non magis fraudamini? sed vos injuriam facitis, & fraudatis, d & hoc fratribus: e an nescitis, quoniam injusti regnum Dei f non consequentur?

1639 XLV. In epistola Pauli ad Romanos: Spe salvati sumus. Spes Spem futuro­rum esse, & f ideo fidem nostram cir­ca ea quae promissa sunt, patien­tem esse de­bere. Rom. 8. 24. autem quae videtur, non est spes. Quod enim videt quis, quid spe­rat? [Page 78] Si autem quod non videmus speramus, a per patientiam expectamus .

XLVI. In epistola Pauli ad Corinthios prima: b Mulieres in Ec­clesia 1 Cor. 143. Mulierem in Ecclesia ta­cere debere. taceant. c Si quae autem quid discere volunt, domi viros suos interrogent. Item ad Timotheum: Mulier cum silentio discat in 1 Tim. 2. 11 omni d subjectione. Docere autem mulierem non permitto, neque e praepositam esse viro, sed esse in silentio. Adam enim primus formatus est, deinde Eva: & Adam seductus non est, mulier autem seducta est.

XLVII. Apud Osee: Audite sermonem Domini filii Israel, quia f Os. 4. 1. Delicto & merito nostro sieri ut labo­remus, nec Dei opem in omnibus sen­tiamus. judicium est Domino adversus incolas g terrae, quod neque miseri­cordia, neque veritas, neque agnitio Dei sit super terram. Sed ex­ecratio, & mendacium, & caedes, & furtum, & adulterium diffusum est super terram, sanguinem sanguini supermiscent. Iccirco terra lugebit cum universis incolis suis, cum bestiis agri, cum serpentibus terrae, cum volucribus coeli: & deficient pisces maris, h ut nemo ju­dicet, nemo i revincat. De hoc ipso apud Esaiam: Numquid non Isa. 59. 1. valet manus Domini k ut salvos faciat: aut l gravavit aurem ut non exaudiat? sed peccata vestra inter vos & Deum separant: & m prop­ter delicta vestra avertit faciem à vobis ne misereatur. Manus enim vestrae n inquinatae sunt sanguine, & digiti vestri in peccatis: labia autem vestra locuta sunt facinus, & lingua vestra injustitiam medi­tatur: nemo loquitur vera, neque est judicium verum: fidunt in va­nis, & loquuntur inania: qui o parturiunt dolorem, & p pariunt fa­cinus. Item apud Sophoniam: Defectione deficiat à facie terrae, Sophon. 1. 2. dicit Dominus: Deficiat homo & pecudes, deficiant volucres coeli, & pisces maris: & auferam iniquos à facie terrae.

XLVIII. In Psalmo 14. Qui pecuniam suam non q dedit in feno­re, Ps. 14. 6. Non feneran­dum . & munera super innocentes non accepit: qui r ista fecerit, non s commovebitur in aeternum. Item apud Ezechielem. Homo au­tem Ezech. [...] qui erit justus , hominem non opprimet t, & pignus debitoris reddet, & u rapinam non faciet, & panem suum esurienti dabit, & nudum operiet, & pecuniam suam in usuram non dabit. Item in Deuteronomio. Non fenerabis fratri tuo w usura pecuniae, & usura Deut. 23. 19. ciborum.

XLIX. In Evangelio cata Lucam: Si diligitis qui vos diligunt, Luc. 6. 32. quae est vobis gratia? & a peccatores enim diligunt eos qui se diligunt. Inimicos quo­que diligen­dos. Item cata Matthaeum: Diligite inimicos vestros, & orate pro his qui Mat. 5. 44. vos persequuntur: ut sitis filii patris vestri qui in coelis est; qui b so­lem oriri facit super bonos & malos, & pluit super justos & injustos.

L. Apud Solomonem in Paroemiis: In aures imprudentis noli Sacramen­tum fidei non esse pro­fanandum. Prov. 23. 9. quidquam dicere: ne quando audierit, irrideat sensatos sermones tuos. Item in Evangelio cata Matthaeum: Ne dederitis sanctum ca­nibus, Mat. 7. 6. neque miseritis margaritas vestras ante porcos, ne forte c in­culcent eas pedibus suis, & conversi d elidant vos.

LI. Apud Solomonem in Ecclesiastico: Noli te extollere in faci­endo Eccl. 10. 39. Quod nemo in opere suo extolli debe­at. opere tuo. Item in Evangelio cata Lucam: Quis vestrum ha­bens Luc. 17. 7. servum arantem, aut e pastorem, & venienti de agro dicit con­tinuo, f transi, recumbe? Sed dicit illi, para aliquid g quod coenem, & accingere, & ministra mihi, donec manducem & bibam: & postea tu mand ucabis & bibes. Numquid habet gratiam h servo illi, quia fecit quae ei imperata sunt? sic itaque & vos i cum perfeceritis quae vobis imperata sunt, dicite: k Servi supervacui sumus: l quod habu­imus facere, fecimus .

LII. In Deuteronomio: Ecce dedi ante faciem tuam vitam & Deut. 30. 19. Credendi vel non credendi libertatem, in arbitrio posi­tam. mortem, bonum & malum: m elige vitam tibi, ut vivas. Item apud Esaiam: Et si volueritis & audieritis me, bona n terrae edetis. Si Isa. 1. 19. autem nolucritis, & non audieritis me, gladius vos consumet: os enim domini locutum est ista. Item in Evangelio cata Lucam: o Regnum Dei intra vos est Luc. 17. 21..

LIII. p In Epistola Pauli ad Corinthios prima: Videmus nunc Dei arcana perspici non posse, & ideo fidem nostram simplicem esse debere. 1 Cor. 13. 12. q per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc scio ex parte, r tunc autem cognoscam s sicut & ego cognitus sum. Item apud Solomonem in Sapientia: Et in simplicitate cordis t quaerite Sep. 1. 1. illum. Item apud eundem; Qui ambulat simpliciter, ambulat fi­denter. Prov. 10. 9. Item apud eundem; Altiora te ne quaesieris, & fortio­ra Eccl. 3. 22. te ne scrutatus fueris. Item in Solomone; Noli esse u multum Eccl. 7. 17. justus, & noli argumentari plus w quam oportet. Item apud Esai­am; Vae qui arguti sunt in semetipsis. Item in Maccabaeis; Daniel Isa. 29. 15. in sua simplicitate liberatus est de ore leonum. x Item in Epistola 1 Mac. 2. 60. Pauli ad Romanos; O altitudo divitiarum sapientiae & scientiae Dei, Rom. 11. 33. y quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, & quam investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius [Page 80] ejus fuit? vel quis prior dedit ei, & retribuetur illi? Quoniam ex ip­so, & per ipsum, & in ipso sunt omnia: ipsi claritas in secula seculo­rum. Item ad Timotheum: Stultas autem & ineruditas qustaeio­nes 1 Tim. 1. 23. devita, sciens quia lites generant. Servum autem Dei non opor­tet litigare, sed mitem esse ad omnes.

LIV. Apud Job: Quis enim mundus à sordibus? nec unus b , Job. 14.4 Neminem a sine sorde & sine [...] c& e., etiam si unius diei sit vita ejus in terra c. Item in Psalmo 50. d Ecce Ps. 50. 6. in iniquitatibus conceptus sum, & in e delictis concepit me mater mea. Item in epistola Joannis: Si dixerimus quia peccatum non habe­mus, 1 Job. 1. 8. nos ipsos decipimus, & veritas in nobis non est.

LV. In Psalmo 52. Qui hominib us placent, confusi sunt: quia Ps. 52. 7. Non homini­bus, sed Deo placendum. Deus nihil fecit illos. Item in epistola Pauli ad Galatas f: Si ho­minibus Gal. 1. 10. g placere vellem, Christi servus non essem.

LVI. In Sapientia Solomonis: In omni loco speculantur oculi Prov [...] Deum nihil latere ex his quae gerun­tur. Dei bonos & malos. Item apud Hieremiam: Ego Deus approxi­mans, Jer. 23. 23. & non Deus h de longinquo i. Si absconditus fuerit homo in absconditis, k ergo ego non videbo eum? Nonne coelum & ter­ram ego impleo, dicit Dominus? Item in Basileion primo: Ho­mo 1 Reg. [...] l videt in facie, Deus autem in corde. Item in Apocalypsi: m Et scient omnes Ecclesiae quia ego sum n scrutator renis & cordis: Apoc. 2. 23. & dabo unicuique vestrum secundum o opera sua. Item in Psalmo 18. Delicta quis intelligit? p Ab occultis meis munda me Domine. Ps. 18. 13. Item in epistola Pauli ad Corinthios secunda, Omnes nos manife­stari 2 Cor. 5. 10. oportet ante tribunal Christi q, ut reportet unusquisque r sui corporis propria, secundum quae egit, sive bona, sive mala.

1709 LVII. In Psalmo 117. t Emendans emendavit me Dominus, & Ps. 117. 18. Fidelem [...] & s reservari. morti non tradidit me. Item in Psalmo 88. Visitabo u in virga fa­cinora Ps. 88. 32. eorum, & in flagellis delicta eorum. Misericordiam autem meam non w dispergam ab eis. Item apud Malachiam: Et x sede­bit Mal. 3. 3. conflans & expurgans sicut aurum & argentum; & emundabit Mat. 5. 26. filios Levi. Item in Evangelio: Non exibis inde, donec exsolvas novissimum quadrantem.

1715 LVIII. In Genesi: Tunc dixit Dominus ad Adam; Quia ex­audisti Gen. 3 [...] Neminem contristari morte debere, cum sit in vi­vendo labor & pericu­lum, in mori­endo pax y & resurgen­di securitas. vocem z uxoris tuae, & manducasti ex illa arbore de qua sola praeceperam tibi a ne manducares, maledicta terra erit in omnibus operibus tuis. In tristitia & gemitu edes ex ea omnibus diebus vitae tuae. Spinas & tribulos ejiciet tibi, & b pabulum agri edes. In sudore vultus tui edes panem tuum, donec revertaris in terram, de qua & sumtus es; quia terra es, & in terram ibis. Item illic: & compla­cuit Gen. 5. 24. [Page 81] Enoch Deo, & a non est inventus postmodum: quia Deus illum transtulit. Et apud Esaiam; Omnis caro foenum, & omnis claritas [...] 40. 6. ejus, ut flos foeni. Aruit foenum, & flos decidit: b Sermo autem Domini c manet in aeternum. Apud d Ezechielem: I psi dicunt; A­rida [...] 37. 11. facta sunt ossa nostra, periit spes nostra, expiravimus: pro­pterea e Prophetiza, & dic: Haec dicit Dominus; Ecce ego aperio monumenta vestra, & educam vos de monumentis vestris, & indu­cam vos in terram Israel. Et dabo spiritum meum in vos, & vive­tis. Et ponam vos in terram vestram, & cognoscetis quoniam ego Dominus locutus sum, & faciam, f dicit Dominus. Item in Sapien­tia Solomonis: g Raptus est ne malitia mutaret intellectum illius: [...] 4. 11. placita enim erat Deo anima illius. Item in Psalmo 83. h Quam Ps. 83.1. dilectissimae habitationes tuae Deus virtutum: i desiderat & properat anima mea k ad atria Dei. Et in epistola Pauli ad Thessalonicenses: Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ne contri­stemini 1 Thes. 4. 13. sicut & caeteri qui spem non habent. Sienim credimus quia Jesus mortuus est & resurrexit: sic & Deus eos qui dormierunt in Je­su, adducet cum eo. Item ad Corinthios prima; l Stulte, tu quod 1 [...] 15. 36. seminas, non vivficatur m nisi prius mortuum fuerit. Et iterum; Stella à stella differt in claritate, sic & n resurrectio mortuorum. Ibid v. 41. Seminatur corpus in corruptione, resurgit o sine corruptela. Semi­natur p in ignominia, resurgit in gloria. Seminatur in insirmitate, resurgit in virtute. Seminatur corpus animale, q resurgit spiritale. Et iterum: Oportet enim corruptivum istud induere incorruptio­nem, Ibid. v. 53. & mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem corru­ptivum hoc induerit incorruptionem, & mortale hoc induerit immor­talitatem; tunc fiet verbum quod scriptum est; r Absorpta est mors s in contentionem . Ubi est mors aculeus tuus? ubi est mors contentio tua? Item in Evangelio cata Jounnem; Pater, quos dedi­sti Joh 17. 24. mihi, volo, ut ubi ego fuero, & ipsi sint mecum, & videant clarita­tem meam, quam mihi dedisti t ante constitutionem mundi. Item cata Lucam; Nunc dimittis servum tuum Domine secundum ver­bum Luc. 2. 29. tuum in pace; Quia viderunt ocuh mei salutare tuum. Item cata Joannem; Si me dilexissetis, u gauderetis; quoniam vado ad Joh. 14. 28. patrem, quia pater major me est.

LIX. In Sapientia Solomonis; Omnia idola nationum aestimave­runt Sap. 15. 15. Deidolis qua gentiles De­os putant. Deos, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque w nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, ne­que [Page 82] a digiti in manibus ad contrectandum; sed & pedes eorum Pi­gri ad ambulandum. Homo enim fecit illos, & qui b spiritum mu­tuatus est, is finxitillos. Nemo autem sibi similem homo poterit Deum fingere: cum sit enim c mortalis, mortuum fingit manibus ini­quis. Melior est autem ipse iis quos colit: quoniam ipse quidem vixit, illi nunquam. De hoc ipso: Neque opera attendentes cog­noverunt Sap. [...] quis esset artifex, sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem, aut lunam, rectores orbis terrae Deos putaverunt: quorum si propter speciem hoc aestimaverunt, sciant quanto his Dominus sit speciosior: aut si virtutes & opera eorum mirati sunt, intelligant ab ipsis, quoniam qui haec constituit fortia, fortior est illis. Item in Psalmo 134. Idola gen­tium Ps. 134.15. argentum & aurum, opus manuum homium. Os habent, & non loquuntur; oculos habent, & non vident; aures habent, & d non Ps. 134. [...]. audiunt; neque enim est spiritus in ore eorum. e Similes fiant , illis qui f faciunt ea, & omnes qui confidunt in illis. Item in Psalmo Ps. 95. 5. 95. Omnes diigentium daemonia, Dominus autem coelos fecit. Item Exo. [...] in Exodo: Non facietis vobis Deos argenteos, neque aureos. Et Exo. [...] iterum: Non facies tibi idolum, nec cujusquam similitudinem.

LX. Apud Esaiam: g Edamus & bibamus, cras enim moriemur. Isa. 22. 13. Ciborum ni­miam concu­piscentiam non appcten­dam. Non remittetur vobis peccatum istud, quoadusque moriamini. Item in h Exodo: Et consedit populus manducare & bibere, & i sur­rexerunt Exod. 326. ludere. Paulus ad Corinthios 1. Cibus nos non commen­dat 1 Cor. 8. 8. Deo: neque si k manducaverimus, abundabimus: neque si non manducaverimus, l egebimus. Et iterum: m Cum convenitis ad 1 Cor. 11. 33. manducandum, invicem expectate. Si quis n esurit, domi mandu­cet, Rom. [...] ut non o ad judicium conveniatis. Item ad Romanos: Non est regnum Dei esca & potus, sed justitia & pax & gaudium in spi­ritu Joh. 4. 33. sancto. p In Evangelio cata Joannem: q Ego cibum habeo, quem vos non nostis. Meus cibus est, r ut faciam voluntatem ejus qui me misit, & perficiam opus ejus.

LXI. In Ecclesiastico apud Solomonem Qui diligit argentum, Eccl. 5. 9. Possidendi concupiscen­tiam, & pe­cuniam non appetendam. non satiabitur argento. Item in Paroemiis: Captans annonam ma­ledictus Prov. 11. 26. in plebe est; benedictio autem in ejus capite est, s qui com­municat. Isa. 5. 8. Item apud Esaiam: t Vae qui u conjungunt domum w ad domum, & x agrum ad agrum continuant, ut auferant y proximo , suo aliquid. Numquid habitabitis soli super terram? Item apud So­phoniam: Sophon. 1. 13. AEdificabunt domos & z non inhabitabunt; & instituent vineas, & non bibent vinum earum, quia prope est dies Domini. Item in Evangelio cata Lucam: Quid enim prodest homini lucrifa­cere Luc. 9. 25. [Page 83] totum mundum, a se ipsum autem perdere? Et iterum: Dixit c. 12. 20. autem illi Dominus: Stulte, hac nocte b expostulatur c anima tua: quae ergo d parasti, cujus erunt? Et iterum: commemorare quoni­am e percepisti bona in vita tua, & f Lazarus similiter mala. Nunc vero g hic rogatur , tu autem doles; & in [...] Apostolorum; Dixit autem Petrus ad eum; Argentum quidem & aurum non est Act. 3. 6. mihi; quod autem habeo, hoc tibi do; In nomine Jesu Christi h Na­zareni, surge & ambula. Et i apprehensa manu ejus dextera, k ex­citavit eum. l Item ad Timotheum prima; nihil intulimus in hunc Tim. 6. 7. mundum, verum nec m auferre quid possumus. Habentes itaque ex­hibitionem , & tegumentum, his contenti simus. Qui autem volunt divites fieri, n incidunt in tentationem, & muscipulam , & desideria multa & nocentia, quae mergunt hominem in perditionem & in inte­ritum. Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam qui­dam appetentes naufragaverunt à fide, & inseruerunt se doloribus multis.

LXII. Apud Tobiam: Uxorem accipe ex semine parentum tuo­rum [...] 4. 12. Matrimoni­um cum gen­tilibus [...] jungendum. & noli sumere o alienam mulierem, quae non est ex tribu paren­tum tuorum. Item in Genesi: Mittit puerum suum Abraham, ut Gen. 24. 3. de semine suo p accipiat Rebeccam filio ejus Isaac. Item in Esdra: 1 Esd. 10. Satis non fit Deo cum vastarentur Judaei, nisi alienigenas uxores cum filiis quoque quos ex illis procreaverant, reliquissent. Item in epi­stola Pauliad Corinthios 1. q Mulier vincta est quamdiu vivit vir Cor. 7. 39. ejus: si autem dormierit, r liberata est, ut s cui vult nubat, tantum in Domino: t felicior autem erit si sic u permanserit. Et iterum: Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? w Auferens 1 Cor. 6. 15. membra Christi, faciam x membra fornicariae? absit. Aut nescitis quia y qui conglutinatur fornicariae, unum corpus sunt? Erunt enim duo in una carne. Qui autem z se conjunxerit Domino, a unus spi­ritus est. Item ad Corinthios secunda: Nolite coniungi cum infide­libus. Cor. 6. 14. Quae autem participatio est justitiae & iniquitati? Aut quae est communicatio b luci ad tenebras? Item de Solomone in Basilei­on 3. Et averterunt uxores alienigenae cor ejus post Deos suos. Reg. 11. 4.

LXIII. Paulus ad Corinthios: Omne delictum quodcunque fecerit 1 Cor. 6. 18. Grave deli­ctum esse sor­nicationis, homo, extra corpus est: Qui autem fornicatur, in corpus suum pec­cat [Page 84] Non eStis veStri: emti enim eStis pretio magno. Clarificate & portate Dominum in corpore veStro.

LXIV. Paulus ad Galatas: Caro concupiScit adverSus Spiritum, [...] Quae Sunt carnalia, quae mortem pari­ant; & quae Spiritalia, quae ad vitam ducant? & Spiritus adverSus carnem. Haec enim invicem a adverSantur Sibi, ut non quae vultis, ipSa faciatis. ManifeSta Sunt autem facta carnis, quae Sunt b adulteria, fornicationes, immunditiae, Spurcitiae, idololatriae, veneficia, homicidia, inimicitiae, contentiones, c aemulationes, ani­moSitates, provocationes, Simultates, diSSentiones, haereSes, invidiae, ebrietates, comeSSationes, & his d Similia. Quae e praedico, quia qui talia agunt, regnum Dei non poSSidebunt. Fructus autem Spiritus eSt caritas: gaudium f, pax, magnanimitas, bonitas g, fides, man­Suetudo, continentia, caStitas . Qui enim Sunt ChriSti, carnem Su­am crucifixerunt h cum vitiis & concupiScentiis.

LXV. In epiStola Pauli ad Corinthios I. Neque fornicarii, neque Omnia deli­cta in baptiS­mo deponi. [...] idolis Servientes, neque adulteri, neque molles, neque i maSculorum appetitores, neque fures, neque fraudatores, neque ebrioSi, neque maledici, k neque raptores regnum Dei conSequentur. Et haec qui­dem fuiStis, Sed abluti eStis, l Sed Sanctificati eStis in nomine Domini noStri JeSu ChriSti, & in Spiritu Dei noStri.

LXVI. Apud Hieremiam: Et dabo vobis paStores Secundum cor Jer. 3. 15. DiSciplinam Det in eccle­SiaSticis prae­ceptis obSer­vandam. meum, & m paScent oves paScentes cum diSciplina. Item apud So­lomonem in Paroemiis: Fili ne neglexeris diSciplinam Dei, neque [...] defeceris ab eo correptus. Quem enim Deus diligit, corripit. Item in PSalmo 2. n Continete diSciplinam ne forte iraScatur Domi­nus, PS. 2. 12. & o pereatis à via recta. Cum exarSerit cito ira ejus Super vos: p beati omnes qui confidunt in eo: Item PSalmo 49. Peccatori au­tem q PS. 49. 17. dicit Deus: Ad quid exponis juStificationes meas, & aSSumis teStamentum meum per os tuum; tu autem odiSti diSciplinam, & r abjeciSti Sermones meos retro? Item in Sapientia Solomonis: DiS­ciplinam Sap. 3. 11. qui abiicit, infelix eSt.

LXVII. Paulus ad Timotheum 2. Erit tempus quando Sanam do­ctrinam Praedicitum, quod diSci­plinam Sa­nam aSperna­turi eSSent. 2 Tim. 4. 3. non SuStinebunt, Sed Secundum Sua s deSideria coacervabunt Sibi magiStros prurientes in audiendo; Scalpentes aures : Et à veritate quidem t auditum avertent, ad fabulas autem conver­tentur.

LXVIII. Paulus ad TheSSalonicenSes: Praecipimus autem x vobis 2 TheS. 3. 6. Recedendum ab eo qui u in­ordinate, & contra w diS­ciplinam vi­vit. in y nomine Domini noStri JeSu ChriSti, ut diScedatis ab omnibus fratribus ambulantibus inordinate, & non Secundum traditionem quam acceperunt à nobis. Item in PSalmo 49. Si videbas furem Simul PS. 49. 19. [Page 85] a currebas cum eo, & b cum adulteris portionem tuam ponebas.

LXIX. In epiStola Pauli ad Corinthios I. MiSit me ChriStus an­nunciare 1 Cor. 1. 17. Non in Sapi­entia mundi, nec in elo­quentia eSSe regnum Dei, Sed in fide crucis, & in virtute con­verSationis. non in Sermonis Sapientia, ne inanis fiat crux ChriSti: Ver­bum enim crucis Stultitia eSt iis qui pereunt; iis autem qui Salvantur, virtus Dei eSt. Scriptum eSt enim: Perdam Sapientiam Sapienti­um, & prudentiam prudentium reprobabo. Ubi Sapiens? ubi Scri­ba? ubi c conquiSitor hujus Seculi? nonnc d infatuavit Deus Sapi­entiam hujus mundi? e Quoniam quidem in Sapientia Dei non cog­novit mundus per Sapientiam Deum, complacuit Deo per Stultitiam praedicationis Salvare credentes. Quoniam Judaei f Signa deSide­rant, & g Graeci prudentiam quaerunt: nos autem praedicamus Chri­Stum crucifixum, Judaeis quidem Scandalum, gentibus autem Stulti­tiam: ipSis autem vocatis Judaeis & Graecis ChriStum Dei virtutem, & Dei Sapientiam. Et iterum: Nemo Se decipiat. Si quis putat Sa­pientem 1 Cor. 3. 18. Se eSSe in vobis, h mundo huic Stultus fiat , ut Sit Sapiens. Sapientia enim hujus mundi Stultitia eSt apud Deum. Scriptum eSt enim: i Reprehendes Sapientes in aStutia ipSorum. Et iterum: Dominus cognovit cogitationes k Sapientium, l quia Sunt Stultae.

LXX. In epiStola Pauli ad EpheSios: Filii obSequentes eStote pa­rentibus 1 ph. 6. 1. Parentibus obSequen­dum. veStris, hoc enim eSt juStum. Honora patrem tuum, m & matrem tuam, quod eSt mandatum n primum in promiSSione, ut bene Sit tibi, & Sis logaevus Super terram.

LXXI. Et p vos parentes nolite in q iracundiam mittere filios o Patres quo­que aSpe­ros eSSe circa filios non o­portere. 1 ph. 6. 4. veStros, sed nutrite eos r in disciplina, & correptione Domini.

LXXII. In Epistola Pauli ad Ephesios: Servi obedite dominis Eph. 6. 5. carnalibus cum metu & tremore, & in simplicitate cordis vestri sicut Christo, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed Sevos cum crediderint, plus dominis carnalibus servire debe­re. quasi s servi Dei.

LXXIII. t Item illic: Et vos Domini eadem facite ad eos, u lax­antes Eph. 6. 9. iracundiam, scientes quia & w vester & ipsorum Dominus est in coelis, & exceptio personarum x non est in illo.

LXXIV. In Epistola Pauli ad Timotheum prima; Viduas honora 1 Tim. 5. 3. Dominos mi­tiores esse de­bere., quae vere sunt viduae. Quae autem delicata est vidua, y vivens mor­tua est. Et iterum: z Juniores autem viduas praeteri. Cum enim Viduas pro­batas quas­que honoran­das. 1 Tim. 5. 11. a indelicatae fuerint in Christo, nubere volunt, habentes judicium: quoniam primam fidem reprobaverunt.

LXXV. Ad Timotheum prima: Si quis autem suorum, & maxi­me 1 Tim. 5. 8. Suorum, & maxime fidelium cu­ram, plus u­numquemque habere debe­re. [Page 86] domesticorum non agit curam, fidem denegat, & est deterior in­fideli. De hoc ipso apud Esaiam: si videris nudum, vesti, & do­mesticos [...] seminis tui non a despicias. De quibus domesticis in E­vangelio dictum est: Si patrem-familias Beelzebub dixerint, quanto [...] magis domesticos ejus?

LXXVI. Ad Timotheum prima: Adversus majorem natu ac­cusationem [...] Majorem na­tu non teme­re accusan­dum. ne receperis.

LXXVII. In epistola Pauli ad Timotheum prima: Peccantes [...] coram omnibus corripe, ut & caeteri metum habeant.

LXXVIII. Ad Titum: Haereticum hominem post unam aut secun­dam [...] Peccantem publice ob­jurgandum. correptionem devita, sciens quoniam perversus est hujusmodi, & peccat, & est à semetipso damnatus. De hoc ipso in epistola Jo­annis Cum hareti­cis non lo­quendum.: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis: si enim fuis­sent [...] ex nobis, mansissent utique nobiscum. Item ad Timotheum secunda: Sermo eorum ut cancer serpit. Innocentiam [...] pcte­re, & [...].

LXXIX. In epistola Joannis: Si cor nostrum nos non reprehen­dat, [...] [...] fiduciam habemus ad Deum, & quodcunque petierimus accipi­emus ab eo. Item in Evangelio cata Matthaeum: b Beati mundo [...] corde, quoniam ipsi Deum videbunt . Item in Psalmo 23. Quis as­cendet [...] in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus? In­nocens manibus & c mundo Corde. Nihil licere diabolo in ho­minem, nisi Deus permi­serit.

LXXX. In Evangelio cata Joannem: Dixit Jesus; nullam haberes Joh. 9. 11. potestatem adversus me, nisi data tibi esset desuper. Item in Basi­leinn tertio: Et excitavit Dominus satanan ipsi Solomonl. Item in 3 Reg. 11. 23. Job Job. 2. 6. d prius Deus permisit, & tunc Diabolo licuit. Et in Evangelio Dominus e ante permisit dicendo Judae; Quod facis f, fac celerius. Joh. 13. 27. Item apud Solomonem in Paroemiis: Cor regis in manu Dei. Prov. 21. 1. Mercedem mercenario cito redden­dam.

LXXXI. In Levitico: Non dormiet merces mercenarii tui apud te g Levit. 19. 13. usque in mane.

LXXXII. In Deuteronomio: h Non ominemini neque augu­remini. [...] Non augu­randnm.

LXXXIII. Non facietis cirrum ex coma capitis vestri. Lev. 19. 27. i Cirrum non havendum.

LXXXIV. Non corrumpetis effigiem barbae vestrae. Lev. 19. 27. Barbam non vellendam.

LXXXV. A facie senioris exsurges, & k honorabis personam Lev. 19. 32. Surgendum, cum Episco­pus aut pres­byter veniat. l presbyteri.

LXXXVI. In Ecclesiastico apud Solomonem: Scindens ligna [...] periclitabitur in eis si exciderit ferrum . Item in Exodo: in domo Schisma non faciendum, etiam si in u­na fide, & in eadem [...] perma­neat qui re­cedit. Exo. 12. 46. [Page 87] una comedetur, non ejicietis de domo carnem foras. Item in Psal­mo Ps. 132. 1. 132. Ecce a quam bonum & quam jucundum b habitare fratres in unum. Item in Evangelio cata Matthaeum: Qui non est mecum, Mat. 12. 30.: adversus me est. Et qui mecum c non colligit, spargit. Item in epistola Pauli ad Corinthios prima: Obsecro autem vos fratres per 1 Cor. 1. 10. nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, & non sint in vobis schismata. d Sitis autem compositi in eodem sensu, & in eadem sententia. Item in Psalmo 67. Deus qui inhabitare fa­cit Ps. 67. 6. e unanimes in domo.

LXXXVII In Evangelio cata Matthaeum: Estote prudentes sicut Mat. 10. 16. Fideles sim­plices cum prudentia es­se debere. serpentes, & simplices sicut columbae: & iterum; Vos estis sal terrae: Mat. 5. 13. Si autem f sal infatuatum fuerit, in quo salietur? g ad nihil valet, h ni­si ut projiciatur foras, & conculcetur ab hominibus.

LXXXVIII. In Epistola Pauli ad Thessalonicenses prima: i Non 1 Thes. 4. 6. Fratrem non circumveni­endum. circumvenire in negotio fratrem suum; quia k ultor est Deus de his omnibus.

LXXXIX. Inquit Apostolus: Dies Domini sicut fur in nocte, 1 Thes. 5. 2. Subito veni­re l finem mundi. ita veniet m. Cum n dixerint pax o & firmitas, tunc illis repenti­nus p adveniet interitus. Item in Actibus Apostolorum: Nemo po­test Act. 1. 7. cognoscere q tempus, aut tempora, quae pater posuit in sua potestate.

XC. Paulus ad Corinthios: Iis autem quae nupserunt praeci­pio, 1 Cor. 7. 10. Vxorem à viro non re­cedere, aut si recesserit recesserit [...] r in­nuptam ma­nere. non ego sed Dominus, uxorem à viro s non separari: si autem t recesserit, manere innuptam, aut reconciliari viro u & virum uxorem non demittere.

XCI. Paulus ad Corinthios in epistola prima: Tentatio vos 1 Cor. 10. 13. Tantum u­numquem­que tentari, quantum po­test sustinere. non w occupavit, nisi humana. Fidelis autem Deus, qui non patie­tur vos tentari x super quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam evadendi facultatem, ut possitis tolerare.

XCII. Paulus in epistola ad Corinthios prima: Omnia licent, 1 Cor. 6. 11. Non quid­quid licet es­se facien­dum. sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent, sed non omnia aedificant.

XCIII. In epistola Pauli ad Corinthios prima: Oportet & 1 Cor. 11. 19. Praedictum quod haereses futurae essent. haereses esse, ut probati manifesti sint in vobis.

XCIV. In Levitico: Anima autem quaecunque manducave­rit Levit. 7. 20. Cum timore & honore Eucharisti­am accipien­dam. ex carne sacrificii salutaris, quod est Domini, & immunditia ipsius super ipsum est, peribit anima illa de populo suo. Item ad Corinthios prima: Quicunque ederit panem, aut biberit calicem 1 Cor. 11. 27. Domini indigne, reus erit corporis & sanguinis Domini.

XCV. Apud Solomonem in Paroemiis: Ne adduxeris impi­um Pro. [...] a Bonis b conviven­dum, malos autem vitan­dos. in habitaculum justorum . Item apud eundem in Ecclesiastico: Viri justi sint tibi convivae. Et iterum: Amicus fidelis medicamen­tum Eccle. 9.22 vitae, & immortalitatis. Item illic: Longe abesto ab homine ibid [...] potestatem habente c occidendi, & non suspicaberis timorem. ibid 9.18. Item illic: d Beatus qui invenit amicum verum , & qui enarrat ju­stitiam ibid. 25.12 auri audienti. Item illic: Sepi aures tuas spinis, & noli ibid. [...] audire linguam nequam. Item in Psal. 17. Cum justo justificabe­ris Ps. 17. 28. e; & cum viro innocente innocens eris; & cum perverso f per­versus eris. Item in Epistola Pauli ad Corinthios prima: Corrum­punt Cor. 15. 33. ingenia bona confabulationes pessimae.

XCVI. Apud Solomonem in Ecclesiastico: Noli citatus esse Factis, non verbis ope­randum. Eccles. 4. 34. in lingua tua, & inutilis & remissus in operibus tuis. Et Paulus ad Corinthjos prima: Non in sermone est regnum Dei, sed in virtute 1 Cor. 4.22.. Item ad Romanos: Non auditores legis justi sunt apud Deum; sed Rom. 2.13. factores legis justificabuntur. Item in Evangelio cata Matthaeum Mat. [...]: Qui fecerit, & sic docuerit, maximus vocabitur in regno coelorum. Item illic: Omnis qui audit verba mea & facit ea, similabo eum Mat. 7.24. viro sapienti qui aedificavit domum suam super petram; g Descen­dit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, & impegerunt in do­mum illam, & non cecidit: fundata enim fuit super petram. Et omnis qui audit verba mea & h non faciat ea, similabo eum viro stul­to, qui aedisicavit domum suam super arenam. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, & impegerunt in domum illam, & cecidit, & facta est ruina ejus magna. Et ad fidem, & ad conse­cutionem properan­dum

XCVII. Apud Solomonem in Ecclesiastico: Ne tardes conver­ti Eccles. 5. 8. ad Deum, & ne i differas de die in diem. Subito enim venit k ira illius [...] peccare jam non de­bere..

XCVIII. In epistola Pauli ad Romanos. Faciamus l mala, dum Rom. 3. 8. veniunt bona , quorum condemnatio justa est.

XCIX. Paulus ad Romanos: m Quotquot sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Et quotquot in lege peccaverunt Judicium se­cundum tem­pora futu­rum, vel a­quitatis ante legem, velle­gis post Moy­sen., per legem & judicabuntur.

C. In Actibus Apostolorum: Pecunia tua n tecum sit in perditi­one Act. 8. 20.; o quia existimasti gratiam Dei per pecuniam p possideri. Item Mat. 10. 8. in Evangelio: q Gratis accepistis, gratis date. Item illic: Domum Joh. 2. 16. Gratiam Dei gratuitam esse debere. [Page 89] patris mei, domum fecistis negotiationis. Item apud Esaiam: Qui [...]. 55. 1. sititis, vadite ad aquam, & quotquot non habetis pecuniam, euntes a emite & bibite sine pecunia. Item in Apocalypsi: Ego α & ω in­itium [...]. 21. 6. & finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vitae gratis. Qui vicerit, b possidebit ea , & eorum haereditatem; & ero ejus Deus, & ille erit mihi filius c.

CI. In Exodo: Et mons Syna d fumabat totus; quoniam descen­derat Exo. 19. 18. Spiritum Sanctum in igne frequen­ter apparu­isse. Deus in eum in igne. Item in Actibus Apostolorum. Et fa­ctus Act. 2. 2. est subito de coelo sonus quasi ferretur flatus vehemens, & imple­vit totum illum locum, in quo erant e sedentes. Et visae sunt illis lin­guae divisae quasi ignis, qui & insedit in unumquemque illorum: & impleti sunt omnes Spiritu sancto. Item in sacrificiis quaecunque ac­cepta Reg. 18. 38. habeat Deus, descendebat ignis de coelo, quae sacrificata con­sumeret. In Exodo: in flamma ignis apparuit angelus Domini Exod. 3. 2. de rubo.

CII. Apud Solomonem in Paroemiis: Qui corripit impium, odi­etur Prov. 9. 8. Correptio­nem f bonos quosque li­benter audi­re debere. ab eo. Corripe sapientem, g & diliget te.

CIII. Apud Solomonem: Ex multiloquentia non effugies pec­catum, Pro. 10. 19. h Amultilo­quentia tem­perandum. parcens autem labiis sensatus eris.

CIV. i Apud Solomonem: Abominatio est Domino k labia men­dacia. Pro. 12. 22. Non menti­endum.

CV. In Solomone: Qui l Parcit baculo, odit filium. Et iterum: Pro. 13. 24. Frequenter emendandos qui delin­quunt in do­mestico mini­sterio. Ne m destiteris parvulum emendando. Pro. 19. 18.

CVI. Ne dixeris ulciscar me de inimico meo, sed sustine Domi­num Deut 32. 35. Injuria ac­cepta patien­tiam tenen­dam, & n ul­tionem Deo relinquen­dam. ut tibi auxilio sit. Item alibi: Mihi vindictam, ego retribuam: dicit Dominus. Item apud Sophoniam: Expecta me, dicit Do­minus, Sopho. 3. 8. in die resurrectionis meae in testimonium: quoniam judicium meum ad congregationes gentium, ut [...] reges, & effundam super eos iram meam.

CVII. Apud Solomonem in Paroemiis: Noli diligere o detrahere, Prov. 17. 9. Non detra­bendum. ne extollaris . Item in Psalmo 49. Sedens adversus fratrem tuum Ps. 49. 21. detrahebas; & adversus silium [...] tuae ponebas scandalum. Item in epistola Pauli ad Titum. De nullo male loqui, nec litigio­sos Tit. 3. 2. esse.

CVIII. Apud Solomonem in Paroemiis: Qui fodit foveam prox­imo Pro. 26. 27. Non esse proximo insi­diandum. suo, ipse incidet in eam.

CIX. Apud Solomonem in Ecclesiastico: Ne pigriteris visitare Eccl. 7. 39. Infirmos visi­tandos. infirmum, ex his enim in dilectione firmaberis. Item in evangelio: Infirmus fui, & p visitastis me; in carcere fui, & venistis ad me. [...]. 25. 36.

CX. In ecclesiastico apud Solomonem: susurro, & bilinguis a ma­ledictus: Eccl. [...] b multos enim turbabit pacem habentes. Susurrones maledictos esse.

CXI. Apud eundem: Dona iniquorum d non probat Altis­simus. Eccl. [...]

CXII. Apud Solomonem: Judicium durissimum e in his qui prae­sunt, Sap. 6.6. Sacrificia malorum c acceptabi­lia non esse. fiet. Exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormenta patientur. Item in Psalmo 2. Et nunc reges in­telligite, Ps. [...] Gravius ju­dicari de his qui in se­culo plus ha­buerunt po­testatis. f emendamini qui judicatis terram.

CXIII. Apud Solomonem in Ecclesiastico: Esto pupillis miseri­cors Eccl. [...] ut pater, & pro viro matri illorum: g & eris velut filius altissimi si obedieris . Item in Exodo: Omnem viduam & orphanum non Exo. 22.22 vexabitis. Si autem h vexaveritis eos, & vociferantes exclamaverint Viduam & pupillos pro­tegi oportere. ad me, exaudiam exclamationes eorum, & irascar animo in vobis, & perimam vos gladio; & erunt conjuges vestrae viduae, & filii vestri orphani. Item apud Esaiam: i Judicate pupillo, & justificate vi­duam, Isa 1.17. & venite disputemus, dicit Dominus. Item apud Job: con­servavi Job. 29.12 egenum de manu potentis; & pupillo cui non erat adjutor, auxiliatus sum: os viduae benedixit me. Item in Psalmo 67. Patris Ps. 67.5. orphanorum, & judicis viduarum.

CXIV. In Psalmo. 5. Apud inferos autem quis confitebitur tibi? Ps. 6. 5. Dum in car­ne est quis, exomologesin facere debe­re. Item in Psalmo 29. k Numquid exomologesin faciet tibi pulvis? I­tem Ps. 29. 12. alibi, exomologesin faciendam: l Malo poenitentiam peccato­ris Ezec. 33. 11. quam mortem. Item apud Hieremiam: Haec dicit Domi­nus: Jer. 8. 4. m Numquid qui cadit, non surget? aut qui avertitur, non con­vertetur.

CXV. Apud Esaiam: Qui vos felices dicunt, in errorem vos mit­tunt, Isa. 3. 12. Adulationem perniciosam esse. & semitas pedum n vestrorum turbant.

CXVI. In Evangelio cata Lucam: cui plus dimittitur, plus dili­git: Luc. 7.4 [...] Plus ab eo diligi Deum, cui in baptis­mo plura pec­cata dimit­tuntur. & cui o minus dimittitur, modicum diligit.

CXVII. In epistola Pauli ad Ephesios: Non est nobis colluctatio Eph. 6. 12. adversus carnem & sanguinem, sed adversus potestates & principes hujus p mundi, & harum tenebrarum , adversus spiritalia nequitiae in Fortem con­gressionem esse adversus diabolum, & ideo fortiter nos stare da­bere, ut pos­simus vince­re. coelestibus. Propter hoc q induite arma Dei, ut r possitis resistere in die nequissimo, ut cum omnia perfeceritis, stetis , accincti lumbos ve­stros in s veritate Evangelii, induentes loricam justitiae, & calceati pe­des in praeparatione t Evangelii pacis; in omnibus assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia u ignea jacula nequissimi extinguere, & w galeam salutis assumere, & gladium spiritus, qui est x verbum Dei.

1951 CXVIII. Apud Esaiam: Hic homo qui concitat c terram, com­movet [...]. 14. 16. Item de Ar­tichristo quod in a homine b veniat. reges, qui ponit orbem terrae totum desertum.

1955 CXIX. In Psalmo 2. d Ad quid tumultuatae sunt gentes, & popu­li Ps. 2. 1. meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, & e principes con­gregati sunt in unum adversus Dominum & adversus Christum ejus. Grave suis­se jugum [...], quod à nobis abje­ctum est: & leve esse ju­gum Domini, quod à nobis susceptum est. Dirumpamus vincula eorum, & f projiciamus à nobis jugum eorum. Item in Evangelio cata Matthaeum: Venite ad me omnes qui labora­tis Mat. 11. 28. & onerati estis, & ego vos g requiescere faciam. Tollite jugum meum super vos, & discite à me quia mitis sum & humilis corde, & invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum h bonum est, & i onus meum leve est. Item in Actibus Apostolorum: Visum Act. 15. 8. est Sancto Spiritui & nobis nullam vobis imponere sarcinam, quam ista, quae ex necessitate sunt; abstinere vos ab idolatriis, & k sangui­nis effusione, & fornicatione. Et quaecunque vobis fieri non vultis, aliis l ne feceritis.

CXX. In epistola Pauli ad Colossenses: Instate orationi, vigilan­tes Colos. 4. 2. Orationibus insistendum. in ea. Item in Psalmo 1. m Sed in lege Domini voluntas ejus, Ps. 1. 2. & in lege ejus meditabitur die ac nocte. n Item apud Solomonem. Ne impediaris orare semper, & non cesses usque ad mortem justisica­ri: Eccles. 18. 23. quoniam merces Domini manet in aeternum.

D. CAECILII CYPRIANI DE a HABITU VIR GINUM

DIsciplina b custos spei , retinaculum fidei , dux itineris salu­taris, An. 248. Disciplinae Christianae laudes. fomes ac nutrimentum bonae indolis, magistra virtu­tis, facit in Christo c manere semper, ac d jugiter Deo vive­re, & ad promissa coelestia & divina praemia pervenire. Hanc & se­ctari salubre est, & e aversari ac negligere lethale. In Psalmis loqui­tur Ps. 2. [...] Spiritus f sanctus: continete disciplinam , ne forte irascatur Do­minus; & g pereatis à via recta, cum h exarserit cito ira ejus super vos. Et iterum: Peccatori autem i dixit Deus: k Ad quid expo­nis [...] justificationes meas, & assumis testamentum meum per os tuum? Tu autem odisti disciplinam, & l abjecisti sermones meos m retro. Et denuo legimus: n Disciplinam qui abjicit, infelix est. Et de So­lomone [...] [Page 93] mandata sapientiae monentis accipimus: Fili ne neglexeris Prov. 3. 11. disciplinam Domini, a nec defeceris ab eo correptus. Quem enim diligit Deus, b corripit Si autem Deus quem diligit corripit; & ad hoc corripit, ut emendet; fratres quoque, & maxime sacerdotes, non oderunt, sed diligunt eos quos corripiunt ut emendent; quando & Deus per Hieremiam ante praedixerit, & tempora nostra significa­verit, Jerem. 3. 15. dicens: Et dabo vobis pastores secundum cor meum, & pa­scent vos pascentes cum disciplina.

Quod si in Scripturis sanctis c frequenter & ubique disciplina praecipitur, & fundamentum omne religionis ac fidei de observatione Insignis usus istius disci­plinae, quae in tuenda casti­tate versa­tur. ac timore proficiscitur; quid cupidius appetere, quid magis velle ac tenere nos convenit, quam ut radicibus fortius fixis, & domiciliis nostris super petram robusta mole solidatis, inconcussi ad procellas & turbines seculi stemus, d ut ad Christi munera per divina praecepta veniamus: considerantes pariter ac scientes, quod templa Dei sint membra nostra; ab omni faece contagionis antiquae, e lavacri vitalis sanctificatione purgata; nec violari ea aut pollui fas sit, quando qui 1 Cor. 3. 17. violat, & ipse violetur? Eorum nos templorum cultores & antistites sumus: serviamus illi, cujus esse jam coepimus. Paulus in Epistolis suis f dicit, quibus nos ad curricula vivendi per divina magisteria formavit: Non estis vestri: g emti enim estis pretio magno. h Glo­rificate 1 Cor. 6. 19. & portate Deum in corpore vestro. Glorificemus & porte­mus Deum puro & i mundo corpore, & observatione meliore; & qui per sanguinem k Christi Domini nostri redemti sumus, per omnia servitutis obsequia redemtoris imperio pareamus: demusque operam, ne quid immundum & profanum templo Dei inferatur, ne oftensus sedem quam inhabitat, derelinquat. l Sospitantis Domini verba Jo. 5. 14. sunt & m docentis, curantis pariter & monentis: Ecce, inquit, sanus factus es, jam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat. Dat n viven­di o timorem dat innocentiae legem, postquam contulit sanitatem; nec habenis liberis & solutis vagari postmodum patitur, sed ipsis potius, quibus sanatus fuerat, mancipato, gravius comminatur; quod sit scilicet minor culpa deliquisse ante, cum necdum p nôsses disci­plinam Dei, q nulla sit venia ultra delinquere, r postquam Deum nôsse coepisti: & quidem hoc tam viri quam mulieres, tam pueri quam puellae, sexus omnis atque omnis aetas observet, s & curet pro religione & fide, quam Deo debet, ne quod sanctum & purum de Do­mini dignatione percipitur, minus solicito timore teneatur, t quia scriptum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Mat. 10. 22.

Nunc nobis ad virgines sermo est , quarum quo sublimior u gloria Cura haec, virgines pe­culiari rati­tione tangit. [Page 94] est, major & cura est. a Hae sunt Ecclesiastici germinis flores. decus atque ornamentum gratiae spiritalis, laeta indoles, laudis & honoris opus integrum atque incorruptum, Dei imago respondens ad sanctimoniam Domini, illustrior portio gregis Christi. Gaudet b per illas, atque in illis largiter floret Ecclesiae matris gloriosa fecundi­tas: quantoque plus copiosa virginitas numero suo c addit, tanto plus gaudium matris augescit. Ad has loquimur, has adhortamur aftectione potius quam d potestate : non quod extremi & minimi & humilitatis nostrae admodum e conscii, aliquid ad censuram licen­tiae vindicemus; f sed g quod ad sollicitudinem magis cauti, plus de diaboli infestatione timeamus h. Neque enim inanis haec cautio est, & vana formido, quae ad salutis viam consulit, quae Dominica & vita­lia praecepta custodit, ut quae se Christo dicaverint , & à carnali concupiscentia recedentes tam carne quam mente se Deo voverint, consumment opus suum magno praemio destinatum; nec ornari jam aut placere cuiquam nisi Domino suo studeant, à quo & mercedem virginitatis expectant, dicente ipso: Non omnes capiunt i verbum, sed illi quibus datum est. Sunt enim spadones qui ex utero k ma­tris Mat. 19. 11. sic nati sunt, & sunt spadones, qui coacti sunt ab hominibus, & sunt spadones qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum. Denuo quoque per hanc angeli vocem continentiae munus ostendi­tur, & virginitas praedicatur: Hi l sunt qui cum mulieribus se non co­inquinaverunt, virgines enim permanserunt: hi sunt qui sequuntur Apoc. 144. agnum quocunque ierit. Neque enim tantum masculis m continen­tiae gratiam Dominus repromittit, & foeminas praeterit; sed quoni­am foemina viri portio est, & ex eo sumta atque formata est, in scrip­turis fere omnibus protoplastum Deus loquitur: quia sunt duo in carne una, & in masculo simul significatur & foemina.

Quod si Christum continentia sequitur, & regno Dei virginitas de­stinatur, Continentiae [...] corporis [...] non [...] quid est illis cum terreno cultu & cum ornamentis; quibus dum hominibus placere gestiunt, Deum offendunt, non cogitantes esse praedictum: qui hominibus placent confusi sunt, quoniam Deus Ps. 52. 7. nihil fecit illos? n Et Paulum quoque gloriose & sublimiter praedicas­se. Galat. 1. 12. Si o hominibus placere vellem, Christi servus non essem. Con­tinentia vero & pudicitia non in sola carnis integritate consistit, sed etiam in cultus & ornatus honore pariter ac pudore, ut secundum Apostolum, quae innupta est, sancta sit & corpore, & spiritu. p In­struit 1. Cor. 7. 32. Paulus q & dicit: Coelebs cogitat ea quae sunt Domini, quo mo­do [Page 95] placeat Deo. Qui autem matrimonium contraxit, cogitat ea quae sunt mundi hujus, quo modo placeat uxori. Sic & virgo & mulier innupta cogitat ea, quae Domini, ut sit sancta & corpore & spiritu. Virgo non esse tantum, sed & intelligi debet, & credi, ut nemo cum a virginem videt, dubitet, an virgo sit. Parem se inte­gritas in omnibus praestet, nec bonum corporis cultus infamet. Quid ornata, quid comta procedit, quasi maritum aut quaerat? Timeat potius placere, si virgo est, nec periculum sui appetat, quae ad meliora & divina se servat. Quae virum non habent, cui placere se simulent; b integrae & purae non tantum corpore, sed etiam spiritu perseverent. Neque enim fas est virginem ad speciem formae suae comi , aut de carne, & de ejus pulcritudine gloriari; cum nulla sit illis magis quam adversus carnem colluctatio, & vincendi c corpo­ris ac domandi obstinata certatio. Paulus forti ac sublimi voce pro­clamat: Gal. 6. 14. Mihi autem absit gloriari nisiin cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, & ego mundo: & vir­go in Ecclesia de specie carnis ac de corporis pulcritudine gloria­tur? Addit Paulus & dicit: Qui enim sunt Christi, carnem suam cru­cifixerunt Gal. 5. 24. cum vitiis, & concupiscentiis: Et quae se concupiscertiis d carnis & vitiis renuntiasse profitetur, in iisdem quibus renunciave­rat; invenitur? Deprehenderis virgo, detegeris. Aliud esse te jactas, & affectas. Maculis te concupiscentiae carnalis aspergis, cum e integritatis candidata sis, & pudoris. Clama, inquit Esaiae Es. 40. 6. Dominus: Omnis caro foenum, & omnis claritas ejus ut flos foeni. Aruit foenum, & flos decidit: f sermo autem Domini manet in aeter­num. Neminem Christianum decet, & maxime virginem non de­cet, g claritatem ullam computare carnis & honorem, sed solum ap­petere h sermonem Dei, bona in aeternum mansura complecti. Aut si in carne sit gloriandum, tunc plane quando in i nominis confessio­ne cruciatur quando fortior femina viris torquentibus invenitur; quando ignes, aut cruces, aut ferrum, vel bestias patitur, ut coro­netur. Illa sunt carnis pretiosa monilia, illa corporis ornamenta meliora.

2038 Sed sunt aliquae divites, & facultatum ubertate locupletes, quae A divitiis frustra excu­satio petitur. opes suas praeferant, & se bonis suis uti debere contendant. Sciant primo illam divitem esse, k quae in Deo dives est: illam esse locuple­tem, quae locuples in Christo est: bona illa esse, quae sunt spiritalia, divina, coelestia, quae nos ad Deum ducant, quae nobiscum apud De­um perpetua possessione permaneant. Caeterum quaecunque terrena sunt l in seculo m accepta, & hic cum seculo remansura , tam contemni debent, quam mundus ipse contemnitur, cujus pompis & deliciis jam tunc renunciavimus , cum meliore transgressu ad [Page 96] Deum venimus. a Joannes nos excitat & hortatur spiritali & coe­lesti 1 [...]. [...]. [...]. b voce contestans: Nolite, ait, diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis c dilexerit mundum, non est caritas Pa­tris in illo: quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia car­nis est, & concupiscentia oculorum, & ambitio seculi, quae non est d à Patre, sed ex concupiscentia seculi. Et mundus transibit & con­cupiscentia ejus. Qui autem fecerit voluntatem e Dei, manet in ae­ternum, quo modo & Deus manet in aeternum. AEterna igitur & di­vina Jo. 6. 38. sectanda sunt, & omnia de Dei voluntate facienda sunt, ut Domini nostri f vestigia,, & magisteria sectemur, qui monuit & dixit: Non descendi de coelo ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit. Quod si non est major Domino suo servus, & li­beratori debet g obsequium liberatus; qui esse cupimus Christiani, debemus quod Christus h fecit, imitari. Scriptum est, & legitur, & auditur, & in exemplum nostri Ecclesiae ore celebratur: Qui dicit se in Christo manere, debet quo modo ille ambulavit & ipse ambulare: 1 Jo. 2. 6. Ambulandum est igitur vestigiis paribus, aemula ingressione niten­dum est. Tunc i respondet ad fidem nominis, sectatio veritatis, & credenti praemium k datur, si l quod creditur, & geratur. Locu­pletem te dicis & divitem, sed divitiis tuis Paulus occurrit, & ad cul­tum atque ornatum tuum justo fine moderandum, sua voce praescri­bit. Sint, inquit, mulieres cum verecundia & pudicitia componen­tes se, non in tortis crinibus, neque auro, neque margaritis, aut veste 1 Tim. 2. 10. pretiosa, sed ut decet mulieres promittentes castitatem per bonam conversationem. Item Petrus ad haec eadem praecepta, consentit, 1 Pet. 3. 3. & dicit: Sit in muliere non exterior ornamenti, aut auri, aut vestis cultus, sed cultus cordis. Quod si illi mulieres quoque admonent m coercendas, & ad ecclesiasticam disciplinam religiosa observatione moderandas, quae excusare cultus suos soleant per n maritum: quan­toid magis observare virginem fas est, cui nulla ornatus sui competat venia; nec derivari in alterum possit o mendacium culpae, sed sola ipsa remaneat in crimine? Locupletem te dicis & divitem: sed non omne quod potest, debet & fieri; nec desideria prolixa, & de seculi ambitione nascentia, ultra honorem ac pudorem virginitatis extendi, cum scriptum sit: Omnia p licent, sed non omnia expediunt. Om­nia licent, sed non omnia aedificant.

2059 Caeterum si tu te sumtuosius comas, & per publicum notabiliter Clades quae­cunque acci­dunt, illis quae iisdem occasionem dedere, impu­tandae. 1 Cor. 6. 12. incedas, oculos in te juventutis illicias, suspiria adolescentium post te trahas, concupiscendi libidinem nutrias, q suspirandi fomenta succendas, ut etsi ipsa non pereas, alios tamen perdas, & velut gla­dium te & venenum videntibus praebeas; excusari non potes quasi mente casta sis & pudica. Redarguit te cultus improbus & impudi­cus ornatus, nec computari jam potes inter puellas & virgines Chri­sti, [Page 97] quae sic vivis ut possis adamari . Locupletem te dicis & divitem; sed jactare divitias suas virginem non decet. Cum dicat scriptura divina: Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum a jactatio [...]. 5. 8. contulit nobis? transierunt omnia illa tanquam umbra. Et Aposto­lus rursum moneat & dicat: Et qui emunt sic sint quasi non possi­dentes, & qui hoc mundo utuntu quasi non b utantur : praeterit Cor. 7. 30. enim figura hujus mundi. Petrus etiam , cui oves suas Dominus pascendas, tuendasque commendat, super quem posuit & fundavit c Ecclesiam, aurum quidem sibi esse & argentum negat, sed esse se dicit Christi gratia divitem, esse side ejus & virtute locupletem [...]. 3. 6.; quibus multa magnalia cum miraculo faceret, quibus ad gratiam gloriae d bonis spiritalibus abundaret. Has opes, has divitias possi­dere non potest, quae se divitem seculo mavult esse quam Christo. Locupletem te dicis & divitem; & utendum putas iis e, quae possi­dere te Deus voluit. Utere, sed ad res f salutares utere, sed ad bo­nas artes, utere, sed ad illa quae Deus praecepit, quae Dominus osten­dit. Divitem te sentiant pauperes, locupletem sentiant indigentes. g Patrimonio tuo Deum foenera, Christum ciba; ut virginitatis per­ferre gloriam liceat, ut ad Domini praemia venire contingat, multo­rum precibus exora: Commenda illic thesauros tuos, ubi fur nul­lus effodiat, quo nullus insidians grassator irrumpat. Possessio­nes tibi, sed coelestes magis compara, ubi fructus tuos iuges ac peren­nes, & ab omni contactu injuriae secularis h immunes, nec rubigo atte­rat, nec grando caedat, nec sol urat, nec pluvia corrumpat. Nam delinquis & hoc ipso in Deum, si ad hoc tibi ab illo divitias i datas credis, ut illis non salubriter perfruaris. Nam & vocem k Deus ho­mini dedit, & tamen l non sunt iccirco amatoria cantanda, nec tur­pia: & ferrum esse ad culturam terrae Deus voluit, nec homicidia sunt iccirco facienda: aut quia thura & merum, & ignem Deus insti­tuit, sacrificandum est inde idolis; vel quia abundant pecudum gre­ges in agris tuis, victimas & hostias immolare debebis. Alioqui ten­tatio est patrimonium grande, nisi ad usus bonos census operetur; m ut patrimonio suo unusquisque locupletior, magis redimere debeat quam augere delicta.

Ornamentorum ac vestium insigna & lenocinia formarum non nisi Ornamento­rum insignia, & lenocinia formarum, solum impu­dicis congru­unt. prostitutis & impudicis foeminis congruunt, & nullarum fere pretio­sior cultus est, quam quarum pudor vilis est. Sic in scripturis san­ctis, quibus nos instrui Dominus voluit & moneri, describitur civi­tas meretrix , comta pulcrius & ornata, & cum ornamentis su­is, ac propter ipsa potius ornamenta, peritura: Et venit, inquit, unus ex septem angelis habentibus phialas septem, & aggressus est [...] me, dicens: Veni ostendam tibi damnationem meretricis magnae [Page 98] sedentis super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terrae. Et duxit me in spiritu: & vidi mulierem sedentem super bestiam, & mulier illa amicta erat a pallio purpureo, & coccineo, & adornara erat auro & lapidibus pretiosis, & margaritis, tenens poculum aure­um in manu sua plenum execrationum & b immunditiae, & fornicati­onis totius terrae. c Fugiant castae virgines & pudicae incestarum cultus, habitus impudicarum, lupanarium insignia, ornamenta mere­tricum. Clamat etiam spiritu sancto plenus Esaias, & filias Sion au­ro [...] & argento, ac veste corruptas increpat, & objurgat perniciosis opibus affluentes, d & à Deo per e seculi delicias recedentes: Ex­altatae sunt, ait, filiae Sion, & f ambulaverunt alto collo, & nutu oculo­rum, & incessu pedum trahentes tunicas , & pedibus simul ludentes. Et humiliabit Deus principales filias Sion , & revelabit Dominus ha­bitum earum, & auferet Dominus gloriam vestis illarum, & orna­menta earum, & crines, & cincinnos, & lunulas, & g discriminalia ; & armillas, & botronatum , & dextralia , & annulos, & inaures, & serica contexta cum auro & hyacintho. Et erit pro odore [...] pulvis, & pro cingulo h reste cingeris, & pro ornamento capitis au­reo i calvitium habebis. Hoc Deus culpat, hoc denotat: hinc corruptas esse virgines, hinc à cultu vero atque divino descivisse pro­nunciat. j Exaltatae ceciderunt: comtae turpitudinem foedita­temque meruerunt: k sericum & purpuram indutae, Christum indu­ere non possunt: auro, & margaritis, & monilibus adornatae, orna­menta cordis ac pectoris perdiderunt. Quis non id execretur & fugiat, quod l alii fuerit exitio? Quis id appetat & assumat, quod ad necem alterius pro gladio fuerit, & telo? Si hausto poculo more­retur ille qui biberat, venenum scires esse quod ille potavit. Si ac­cepto cibo, qui acceperat, interiret; scires esse lethale quod accep­tum potuit occidere, nec ederes inde, nec biberes, unde interisse alios ante conspiceres.

Nunc quanta m ignorantia veri est, animi quanta dementia, id Cultus iste Deiopus per­vertit. velle, quod & nocuerit semper & noceat: & putare quod inde ipsa non pereas, unde alios periisse cognoscas? Neque enim Deus coc­cineas [Page 99] aut purpureas oves fecit, aut herbarum succis, & conchi­liis tingere & colorare lanas docuit. Nec distinctis auro lapillis & margaritis, contexta serie & numerosa compage digestis, monilia in­stituit; quibus cervicem, quam fecit, a absconderes; ut operiatur illud quod Deus in homine formavit, & conspiciatur id desuper, quod b diabolus adinvenit. An vulnera inferri auribus Deus voluit, quibus innocens adhuc infantia, & mali secularis ignara crucietur; ut postea de aurium cicatricibus & cavernis, pretiosa grana depende­ant, gravia etsi non suo c pondere, mercium quantitate? Quae omnia d peccatores & a postatae angeli suis artibus prodiderunt, quando ad terrena contagia devoluti, à coelesti vigore e recesserunt. Illi & oculos f circumducto nigrore fucare, & genas mendacio ruboris inficere, & mutare g adulterinis coloribus crinem, & expugnare omnem oris & capitis veritatem, h corruptelae suae impugnatione docuerunt.

Et quidem isto in loco, pro timore, quem nobis fides suggerit; prodi­lectione, Adiram De­um provocat. quam fraternitas exigit, non virgines tantum, aut viduas, sed & nuptas puto, & omnes omnino faminas admonendas; quod opus Dei & i factura ejus & plastica adulterari nullo modo debeat, adhi­bito flavo colore, k vel nigro pulvere, vel rubore, aut quolibet deni­que lineamenta nativa corrumpente medicamine. l Dicit Deus: Fa­ciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram; & audet quisquam mutare & convertere quod Deus fecit? Manus Deo infe­runt, Gen. 1. 26. quando id quod ille formavit, reformare & transsigurare conten­dunt; nescientes quia opus Dei est omne quod nascitur; diaboli, m quodcumque mutatur. Si quis pingendi artifex vultum alicujus & speciem, & corporis qualitatem aemulo colore signasset, & signato jam consummatoque simulacro, manus alius inferret, ut jam formata, jam picta quasi peritior reformaret; gravis prioris artisicis injuria & justa indignation videretur. Tu te existimas impune laturum tamim­probae temeritatis audaciam, Dei artificis offensam? Ut enim impu­dica n circa homines, & incesta fucis lenocinatibus non sis; corru­ptis violatisque quae Dei sunt, pejor adultera o detineris. Quod ornari putas, quod putas comi, impugnatio est ista divini operis, p praevari­catio est veritatis. Monentis Apostoli vox est: Expurgate vetus fer­mentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis q azymi; nam & pascha Cor. 5. 7. nostrum immolatus est Christus: r itaque festa celebremus, non in fer­mento vetere, neque in fermento malitiae & nequitiae, sed in azymis sinceritatis & veritatis. s Num sinceritas perseverat & veritas, quando quae sincera sunt polluuntur sColoribus adulteris, Bod. 2. colorum adulteriis, & t me­dicaminum fucis in mendacium vera mutantur? Dominus tuus di­cit: u Non potes facere capillum unum album aut nigrum: & Mat. 5. 36. [Page 100] tu ad vincendam Domini tui vocem vis te esse potiorem? Audaci conatu & sacrilego contemtu crines tuos inficis, malo praesagio fu­turorum, capillos jam tibi flammeos auspicaris ; & peccas, a pro ne­fas, capite , id est, corporis parte b meliore! Et cum scriptum sit de Domino: Caput autem ejus & capilli erant albi velut lana, aut nix; tu execraris canitiem, detestaris alborem, qui sit ad Domini [...] caput similis! Non metuis oro quae talis es, ne cum resurrectionis dies venerit , artifex tuus te non recognoscat, & ad sua praemia & promissa venientem removeat & excludat? c increpans vigore censo­ris & judicis dicat: Opus hoc meum non est, nec imago haec nostra est; cutem falso medicamine polluisti, crinem adultero colore mu­tasti, expugnata est mendacio facies, figura corrupta est, vultus alie­nus est, Deum videre non poteris, quando oculi tibi non sunt quos Deus fecit, sed quos diabolus infecit. Illum tu sectata es, rutilos atque depictos oculos serpentis imitata es; de inimico tuo comta, cum illo pariter & arsura. Haec oro cogitanda non sunt Dei servis? non die semper ac d nocte metuenda? Viderint quid sibi nuptae per placendi studium de conjugum solatio blandiantur; quos dum in excusationem suam proferunt, ad societatem criminosae confensionis adsciscunt. Virgines certe, quibus hic sermo nunc consulit, quae se ejusmodi artibus comserint, inter virgines non putem debere nu­merari, sed, tamquam contactas oves & e morbidas pecudes, à san­cto & puro grege virginitatis arceri, ne contagio suo caeteras pollu­ant, dum simul degunt; ne perdant alias quaecunque perierunt.

Et quoniam f continentiae bonum quaerimus, perniciosa quaeque & Inanis excu­satio, quae pe­titur à seculi moribus: nuptiis & balneis absti­nere debent virgines Christiana. g infesta vitamus: nec illa praetereo, quae, dum negligentia in usum ve­niunt, contra pudicos & sobrios mores licentiam sibi de usurpatione fecerunt. Quasdam non pudet nubentibus interesse, h & in illa la­scivientium libertate sermonum colloquia incesta miscere, i audire quod non decet, quod non licet dicere, observare; & esse praesentes in­ter verba turpia , & temulenta convivia, quibus libidinum fomes ac­cenditur, sponsa ad patientiam stupri, ad audaciam sponsus animatur. k Quis illi in nuptiis locus est cui animus ad nuptias non est? aut l vo­luptaria illic, & laeta esse quae possunt, ubi & studia & vota diversa sunt? quid illic dicitur, quid videtur? m quantum à proposito suo vir­go deficit, quando pudica quae venerat, impudica discedit? corpore licet virgo ac mente permaneat; oculis, auribus, lingua minuit illa n quae habebat. Quid vero quae promiscuas balneas adeunt, quae ocu­lis [Page 101] ad libidinem curiosis, pudori ac pudicitiae corpora dicata prosti­tuunt, quae cum viros, atque à viris nudae, vident turpiter, ac viden­tur, nonne ipsae illecebram vitiis praestant? nonne ad corruptelam & injuriam suam desideria praesentium solicitant & invitant? Viderit, inquis, qua illuc mente quis veniat: mihi tantum reficiendi corpu­sculi cura est, & lavandi. Non te purgat a ista defensio; nec lasci­viae & petulantiae crimen excusat. Sordidat lavatio ista, non ablu­it; nec emundat membra, sed maculat. Impudice tu neminem conspicis, sed ipsa conspiceris impudice: oculos tuos turpi oblecta­tione non polluis, sed dum oblectas alios, ipsa pollueris. Specta­culum de lavacro facis: b theatro sunt foediora quo convenis; vere­cundia illic omnis exuitur, simul cum amictu vestis honor corporis ac pudor ponitur, denotanda & contrectanda virginitas revelatur. Jam nunc considera an cum c vestita es, verecunda sis inter viros, talis, d cui ad inverecundiam proficit audacia nuditatis. Sic ergo frequenter Ecclesia virgines suas plangit, sic ad infames earum ac detestabiles fabulas ingemiscit, sic [...] virginum extinguitur, honor continentiae ac pudor e caeditur, gloria omnis ac dignitas profana­tur. Sic se expugnator inimicus per artes suas inserit: sic insidiis per occulta fallentibus diabolus obrepit: sic dum ornari cultius, dum libers evagari f virgines volunt, esse virgines desinunt, fur­tivo dedecore corruptae, viduae antequam nuptae, g non mariti sed Christi adulterae; quam suerant praemiis ingentibus h virgines desti­natae, tam magna supplicia pro amissa i virginitate sensurae. Audi­te itaque j virgines ut parentem, audite, quaeso vos, k docentem pa­riter ac monentem, auditeutilitatibus & commodis vestris fideliter consulentem. Estote tales quales vos Deus artifex fecit: estote ta­les quales vos manus patris instituit: maneat in vobis facies incor­rupta, cervix pura, forma sincera. Non inferantur auribus vulne­ra, nec brachia includat aut colla de armillis & monilibus catena pretiosa; sint à compedibus aureis pedes liberi, crines nullo colore fucati, oculi conspiciendo Deo digni. Celebrentur lavacra cum fe­minis, l quarum pudica lavatio est. Nuptiarum festa improba, & m convivia lasciva vitentur, quorum periculosa contagio est.

Vince vestem, quae virgo es, quae Deo servis: n vince aurum, quae Virginitas ad Martyri­um gradus proximus. carnem vincis & seculum. Non est o ejusdem non posse à majori­bus vinci, & imparem p minoribus inveniri. Arcta & angusta est Mat. 7. 14. via, quae ducit ad vitam: q durus & arduus est limes qui tendit ad gloriam. Per hunc viae limitem martyres pergunt, eunt virgines, r justi quique gradiuntur. Lata & spatiosa itinera vitate: lethales il­lic illecebrae & mortiferae voluptates: illic diabolus blanditur ut fal­lat; arridet, ut noceat; illicit, ut occidat. s Primus enim cente­narius Mat. 13. 8. martyrum fructus est, secundus sexagenarius vester est. [Page 102] Ut apud a Martyrem non est carnis & seculi b cogitatio, nec parva & levis & delicata congressio: sic & in vobis, quarum c ad gloriam merces secunda est, sit & virtus ad tolerantiam proxima. Non est ad magna facilis ascensus: quem sudorem per petimur, quem labo­rem, cum conamur ascendere colles & vertices montium? quid ut as­cendamus ad coelum? Si praemium pollicitationis attendas, minus est quod laboras; immortalitas d perseveranti datur, perpetua vita promittitur, regnum dominus pollicetur. e Servate virgines, serva­te quod esse coepistis, servate quod eritis. Magna vos merces ma­net, praemium grande virtutis, munus maximum castitatis.

Vultis scire quo malo careat, & quid boni teneat continentiae vir­tus? Virgines E­ve maledi­ctumevitant. Multiplicabo, inquit mulieri. Deus, tristitias tuas, & gemitus Gen. [...] tuos; & f in tristitia paries filios, & conversio tua ad virum tuum, & ipse tui dominabitur. Vos ab hac sententia liberae estis, vos mu­lierum tristitias & gemitus non timetis: nullus vobis de partu circa filios metus est, nec maritus est dominus, sed g dominus vester & ca­put Christus est.

Ad instar & vicem masculi, sors vobis & conditio communis est. Maribus, imo Angelis aequantur. Domini vox est illa dicentis! Filii seculi hujus generant & gene­rantur: [...] qui autem habuerint dignationem seculi illius & resurrecti­onis à mortuis, non nubunt, neque matrimonium faciunt : neque enim incipient mori, aequales enim sunt angelis Dei, cum sint filii re­surrectionis. Quod futuri sumus, jam vos esse coepistis: vos resur­rectionis gloriam in isto seculo jam tenetis: per seculum sine seculi contagione transitis. Cum castae perseveratis & virgines, angelis Dei estis aequales; tantum maneat & duret solida & illaesa virgini­tas, &, ut coepit h fortiter, jugiter perseveret. Nec monilium aut vestium quaerat ornamenta, sed morum. Deum spectet & coelum; neque oculos ad sublime porrectos, ad carnis & mundi concupiscen­tiam deprimat, i aut ad terrena deponat. Prima sententia crescere Gen. 1. 28. & k generare praecepit: secunda continentiam suasit. Cum adhuc rudis mundus & inanis l esset, copiam foecunditatis generantes pro­pagamur, & crescimus ad humani generis augmentum. m Cum jam refertus est orbis & mundus impletus, qui capere continentiam pos­sunt, spadonum more viventes, castrantur ad regnum.

Nec hoc jubet Dominus, sed hortatur: nec jugum necessitatis Instituto bu­ic non neces­sitas imponi­tur: sed ma­net volunta­tis liberum arbitrium. Mat. 19. 12. imponit, quando maneat voluntatis arbitrium liberum. Sed cum habitationes multas apud patrem n suum dicat, melioris habitaculi hospitia demonstrat: habitacula ista meliora vos petitis, carnis desi­deria castrantes, majoris gratiae praemium in coelestibus obtinetis. Omnes quidem qui ad divinum munus & o patrium baptismi sanctifi­catione perveniunt, hominem illic veterem gratia lavacri salutaris exponunt, & innovati Spiritu sancto à sordibus contagionis antiquae iterata nativitate purgantur. Sed nativitatis iteratae vobis major [Page 103] sanctitas & veritas competit, quibus desideria jam carnis & corporis nulla sunt. Sola in vobis, quae sunt a virtutis & spiritus, ad glori­am remanserunt. Apostoli vox est, quem Dominus vas electionis suae dixit, quem ad b promenda mandata coelestia Deus misit: Primus homo, inquit, de terrae limo: c secundus homo de coelo. Qualis il­le de limo, tales & qui de limo: & qualis coelestis, tales & coelestes. 1Cor. 15. 47. Quo modo portavimus imaginem ejus qui de limo est, portemus & imaginem ejus qui de coelo est. Hanc imaginem virginitas portat, portat integritas, sanctitas portat & veritas. Portant disciplinae Dei memores, iustitiam cum religione retinentes, stabiles in fide, humiles in timore, ad omnem tolerantiam fortes, ad sustinendam injuriam mites, ad faciendam misericordiam faciles, sraterna pace unanimes atque concordes. Quae vos singula ô bonae virgines ob­servare, diligere, implere debetis; quae Deo & Christo vacantes ad Dominum, cui vos dicastis, & majore & meliore parte praeceditis. Provectae annis, junioribus facite magisterium: minores natu prae­bete majoribus ministerium, comparibus incitamentum: hortamen­tis vos mutuis excitate, aemulis de virtute documentis ad gloriam provocate. Durate fortiter, spiritaliter pergite, pervenite feliciter: tantum mementote tunc nostri, cum incipiet in vobis virginitas ho­norari .

D. CAECILII CYPRIANI DE UNITATE a ECCLESIAE

CUm moneat dominus & dicat: Vos estis sal terrae, cumque An. 251. Mat. 5. 13. [...] Simplicitati Christiane, adjungi de­bent, pruden­tia & obse­quium. esse nos jubeat ad innocentiam simplices, & tamen cum sim­plicitate prudentes: quid aliud fratres dilectissimi, quam providere nos convenit, & sollicito corde vigilantes subdoli hostis insidias intelligere pariter & cavere; ne qui Christum sapientiam Dei patris b induimur, minus c sapere in tuenda salute videamur? Ne­que enim persecutio sola d metuenda estea, quae subruendis ac de­jiciendis Dei servis aperta impugnatione grassatur. Facilior cautio est, ubi e manifestior formido est; & ad certamen animus ante prae­struitur, quando se adversarius f profitetur. Plus metuendus g est & cavendus inimicus, cum latenter obrepit, cum per pacis imaginem fallens, occultis accessibus serpit, unde & nomen serpentis accepit. Ea est ejus semper astutia: ea est h circumveniendi hominis i caeca & latebrosa fallacia: sic ab initio statim mundi k fefellit, & verbis mendacibus l blandiens, rudes animas incauta credulitate decepit: sic Dominum ipsum tentare conatus, quasi obreperet rursus & falle­ret, latenter accessit; intellectus tamen est & m retusus, & ideo pro­stratus, quia agnitus atque detectus. Unde nobis exemplum da­tum est veteris hominis viam fugere, vestigiis Christi vincentis insi­stere; ne denuo incauti in mortis laqueum revolvamur, sed ad pe­riculum n providi, accepta immortalitate potiamur. Immortalita­te autem potiri quomodo possumus, nisi ea quibus mors expugna­tur & vincitur, Christi mandata servemus? ipso monente & dicen­te: Mat. 19. 17. Si vis ad vitam venire, serva mandata. Et iterum: Si o feceri­tis Jo. 14. [...] quae mando vobis, jam non p dicam vos servos, sed amicos. Hos [Page 105] denique fortes dicit & stabiles; hos super petram a robusta mole fundatos; hos contra omnes b tempestates & turbines seculi immo­bili & inconcussa firmitate solidatos. Qui audit, inquit, verba mea, [...] & facit ea, similabo eum viro sapienti, qui aedificavit domum suam super petram. Descendit pluvia, c venerunt flumina, flaverunt venti, & impegerunt in domum illam, & non cecidit: d fundata enim fuit super petram. Verbis igitur ejus insistere; quaecunque & e docuit & fecit, discere & facere debemus. Caeterum credere se f in Christum quomodo dicit, qui non facit quod Christus g facere praecepit? aut unde perveniet ad praemium fidei, qui fidem non vult servare mandati? Nutet necesse est, & vagetur; & spiritu erroris arreptus, velut pulvis quem ventus excutit, ventiletur; nec ambu­lando proficiet ad salutem, qui salutaris viae non tenet veritatem.

Cavenda h sunt autem, fratres dilectissimi, non solum quae sunt i a­perta Imprimis ca­vendae Haere­ses. atque manifesta, sed & astutae fraudis subtilitate fallentia. Quid vero astutius, quidve subtilius, quam ut Christi adventu detectus ac prostratus Inimicus (postquam lux gentibus venit, & sospitandis ho­minibus salutare lumen effulsit, ut surdi auditum gratiae spiritalis ad­mitterent, aperirent ad Deum oculos suos caeci, infirmi k aeterna sa­nitate revalescerent, claudi ad Ecclesiam currerent, muti claris vo­cibus & precibus orarent) videns ille idola derelicta, & per nimium credentium populum sedes suas ac templa deserta, excogitaverit no­vam fraudem, ut sub ipso Christiani nominis titulo fallat incautos? Haereses invenit & schismata, quibus subverteret fidem, veritatem corrumperet, scinderet unitatem. Quos detinere non potest in viae veteris caecitate, circumscribit & decipit novi itineris errore. Rapit de ipsa Ecclesia homines, & dum sibi appropinquásse jam lumini, atque evasisse seculi noctem videntur, alias nescientibus tenebras rursus infundit; ut cum Evangelio Christi, & cum observatione ejus, & lege non stantes, Christianos se vocent; & ambulantes in tene­bris, habere se lumen existiment; blandiente adversario atque fal­lente, qui secundum Apostoli vocem, transfigurat se velut angelum Cor. 11.14, 15. lucis, & ministros subornat suos velut ministros justitiae; asserentes noctem pro die, interitum [...] salute, desperationem sub obtentu spei, persidiam sub praetextu fidei, Antichristum sub vocabulo Christi; ut dum verisimilia mentiuntur, veritatem subtilitate frustrentur.

Hoc eo fit, fratres dilectissimi, dum ad veritatis originem non re­ditur, Haereseôn o­rigo Scriptu­rarum igno­rantia, & unitatis Ec­clesiae con­temtus. nec caput quaeritur , nec l magistri coelestis doctrina serva­tur. m Quae si quis consideret & examinet, tractatu longo atque argu­mentis opus non est. Probatio est ad fidem facilis compendio [Page 106] veritatis. Loquitur Dominus ad Petrum : Ego tibi dico, a inquit, [...] quia tu es Petrus , & super b istam petram aedificabo Ecclesiam meam, & portae inferorum non vincent c eam. Et tibi dabo claves [Page 107] regni coelorum, a & quae ligaveris super terram, erunt ligata & in coelis: & quae cunque solveris super terram, erunt soluta & coelis. Et b ite­rum eidem post Resurrectionem suam dicit: Pasce oves meas. c Super unum aedificat Ecclesiam suam. Et quamvis apostolis d omnibus, pa­rem oh. 21. 16, 17. potestatem e tribuat & dicat: Sicut misit me Pater, & Ego mitto vos, accipite Spiritum sanctum. f Si cui remiseritis peccata, remitten­tur illi; si cui tenueritis, g tenebuntur tamen h ut unitatem i manife­staret, [...] 20. 23, 24. 25. k unitatis eju dem l originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit. Hoc erant utique & ceteri Apostoli, quod fuit Petrus, pari [Page 108] consortio praediti & honoris & potestatis, sed exordium ab unitate a proficiscitur, ut Ecclesia una b monstretur; quam unam Ecclesiam etiam in Cantico Canticorum Spiritus sanctus ex persona Domini designat & dicit: Una est columba mea, perfecta mea, una est ma­tri Cant. [...] suae, electa genitrici suae.

c Hanc Ecclesiae unitatem qui non tenet, tenere se fidem credit? Fidei nau­fragium sa­cit qui ab u­nitate disce­dit. Hujus unitatu nex­us, episcopa­tus. qui Ecclesiae renititur & d resistit, in Ecclesia se esse confidit? quan­do & beatus Apostolus Paulus hoc idem doceat, & sacramentum unitatis ostendat, dicens: Unum corpus & unus spiritus, una spes Eph. [...] vocationis vestrae, unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus. Quam unitatem firmiter tenere & vindicare debemus, max­ime Episcopi, qui in Ecclesia praesidemus, ut Episcopatum quoque ipsum, unum atque indivisum probemus. Nemo fraternitatem mendacio fallat; nemo fidei veritatem e persida praevaricatione cor­rumpat. Episcopatus unus est, cujus à singulis in solidum pars te­netur . f Ecclesia quoque una est, quae in multitudinem latius in­cremento foecunditatis extenditur: quo modo solis multi radii, sed lumen unum: & rami arboris multi, g sed robur unum tenaci radi­ce fundatum: & cum de fonte uno rivi plurimi defluunt, numerositas licet diffusa videatur exundantis copiae largitate, unitas tamen serva­tur in origine. Avelle radium solis à corpore, h divisionem lucis unitas non capit: ab arbore frange ramum, fractus germinare non poterit: à fonte praecide rivum, praecisus i arescet. Sic Ecclesia domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit, unum ta­men lumen est, quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separa­tur: ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit, k pro­fluentes largiter rivos l latius expandit: unum tamen caput est, & origo una, & una mater, foecunditatis successibus copiosa.

Illius foetu nascimur, illius lacte nutrimur, spiritu ejus animamur. Extra Eccle­siam non est salus. Audulterari non potest sponsa Christi, incorrupta est & pudica: u­nam domum novit, unius cubiculi sanctitatem casto pudore custo­dit. Haec nos Deo servat, haec filios regno quos generavit assignat. Quisquis ab Ecclesia segregatus adulterae jungitur, à promissis Eccle­slae separatur. Nec pervenit ad Christi praemia, qui relinquit Eccle­slam Christi. Alienus est, profanus est, hostis est. a Habere jam non potest Deum patrem, qui Ecclesiam non habet matrem. b Si potuit evadere quisquam qui extra arcam Noe fuit; & qui extra c Ecclesiam foris fuerit, evadet. Monet Dominus & dicit: Qui non est mecum, adversus me est: & qui non mecum colligit, spargit. Qui pacem Christi & concordiam rumpit, adversus Christum facit. Qui alibi Mat. 12. 30. praeter Ecclesiam colligit, Christi Ecclesiam spargit. Dicit Domi­nus: Ego & Pater unum sumus. Et iterum de Patre & Filio & Spi­ritu sancto scriptum est: Et d hi tres unum sunt ; & quisquam cre­dit 1. Jo. 5. 7. Jo. 10. 30. hanc unitatem de divina firmitate venientem, sacramentis coe­lestibus cohaerentem, scindi in Ecclesia posse, & voluntatum colliden­tium divortio separari? Hanc unitatem qui non tenet; Dei legem non tenet, non tenet Patris & Filii sidem, & e veritatem non tenet ad salutem.

Hoc unitatis sacramentum, hoc vinculum concordiae inseparabi­liter Tunica Chri­sti non erat dividenda. cohaerentis ostenditur; quando in Evangelio tunica domini Jesu Christi non dividitur omnino, nec scinditur, sed sortientibus de veste Christi, f quis ipsam potius indueret, integra vestis accipitur; & incorrupta atque g individua tunica possidetur. Loquitur ac dicit [Page 110] scriptura divina: De a tunica autem, quia de superiore parte non consutilis, sed per totum textilis fuerat, dixerunt ad invicem: Non scindamus illam, sed sortiamur de ea cujus sit. Unitatem illa b por­tabat Jo. [...] de superiore parte venientem, id est, de coele & à patre veni­entem; quae ab accipiente ac possidente scindi omnino non poterat, sed totam c semel & solidam firmitatem inseparabiliter obtinebat. Possidere non potest indumentum Christi, qui scindit & dividit Ec­clesiam Christi. Contra denique cum Solomone moriente, regnum ejus & populus scinderetur, Achias propheta Jeroboam Regi obvius 3 Reg. [...] factus in campo, in duodecim scissuras vestimentum suum discidit, dicens; Sume tibi decem scissuras, quia haec dicit Dominus: Ecce scindo regnum de manu Solomonis, & dabo tibi decem scep­tra, & duo sceptra erunt ei propter servum meum David, & propter Hierusalem civitatem quam elegi, ut ponam nomen meum illic. Cum duodecim tribus Israel scinderentur, vestimentum suum propheta d Achias discidit. At vero quia Christi populus non potest scindi, tunica ejus per totum textilis & cohaerens, divisa à possidentibus non est: e individua, copulata, connexa, ostendit populi nostri, qui Chri­stum f induimus, concordiam cohaerentem; sacramento vestis g & signo declaravit Ecclesiae unitatem.

Quis ergo sic est sceleratus & perfidus, quis sic discordiae furore Multo minus corpus ipsum. vesanus; ut aut credat scindi posse, aut audeat scindere unitatem Dei? vestem Domini? Ecclesiam Christi? Monet ipse in Evangelio suo, & docet dicens: Et erit unus grex, & unus pastor. Et esse posse uno in loco aliquis existimat aut multos pastores, aut plures greges? Apostolus item Paulus hanc eandem nobis insinuans uni­tatem, obsecrat & hortatur dicens: Obsecro, inquit, vos fratres, per 1 Cor. 1. 17. nomen Domini nostri Jesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes, & non fint in vobis schismata. Sitis autem compositi in eodem sensu, & in eadem sententia. Et iterum dicit: Sustinentes invicem in dilecti­one, Eph. 4. 3. satis agentes servare unitatem spiritus in h conjunctione pacis. Stare tu & vivere putas posse de Ecclesia recedentem? sedes sibi alias & i diversa domicilia condentem? cum dictum sit ad Raab, in qua praeformabatur Ecclesia: patrem tuum & matrem tuam, & fra­tres Jos. 2. 8. tuos, & totam k domum patris tui l colliges ad te ipsam in do­mum tuam, & erit, omnis qui exierit ostium domus tuae foras, reus sibi erit: m Item sacramentum Paschae nihil aliud in Exodi lege n con­tineat, Exod. 12. 3. quam ut agnus, qui in figura Christi occiditur, in domo una edatur. Loquitur Deus dicens: In domo una comedetur, non eji­cietis de domo carnem foras. CaroChristi & sanctum Domini eji­ci vers. 46. foras non potest, nec o alia ulla credentibus praeter unam Ecclesi­am domus est. Hanc domum, hoc p unanimitatis hospitium desig­nat, & denunciat Spiritus sanctus in Psalmis, dicens: Deus qui inha­bitare Ps. 6. 3. [Page 111] facit unanimes in domo. In domo Dei, a in Ecclesia Christi unanimes habitant, concordes & simplices perseverant.

Iccirco & b in columba venit Spiritus sanctus. Simplex animal & Indolis Chri­stianae Co­lumbe & O­ves emblema­ta. c laetum est, non felle amarum, non morsibus saevum, non d unguium laceratione violentum; e hospitia humana diligere, unius domus con­sortium nosse, cum generant simul filios edere , cum commeant vo­latibus invicem cohaerere, communi conversatione vitam suam dege­re, oris osculo concordiam pacis agnoscere, legem circa omnia una­nimitatis implere. Haec est in Ecclesia noscenda simplicitas, haec caritas obtinenda; ut columbas dilectio fraternitatis imitetur, ut mansuetudo & lenitas agnis & f ovibus coaequetur. Quid facit in pe­ctore Christiano luporum feritas? & canum rabies? & venenum le­thale serpentum? & cruenta saevitia bestiarum? Gratulandum est, cum tales de Ecclesia separantur; ne columbas, ne oves Christi sae­va sua & venenata contagione praedentur. Cohaerere & conjungi non potest amaritudo cum dulcedine, caligo cum lumine, pluvia cum serenitate, pugna cum pace, cum foecunditate sterilitas, cum fontibus ficcitas, cum tranquillitate tempestas.

Nemo existimet bonos Ecclesia posse discedere. Triticum non Haeresis ma­litiae prius latentis dete­ctio: & Fi­delium pro­batio. rapit ventus, nec arborem solida radice fundatam procella subvertit. Inanes paleae tempestate juctantur, invalidae arbores turbinis incursi­one evertuntur. Hos execratur & percutit Joannes Apostolus di­cens: 1. Jo. 2. 19. Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, g mansissent utique nobiscum. Hinc haereses & factae sunt frequenter, & fiunt, dum h perversa mens non habet pacem, dum perfidia discordans non tenet unitatem. i Fieri vero haec Dominus permittit & patitur, manente propriae libertatis arbitrio, ut dum cor­da & mentes nostras veritatis descrimen examinat, probatorum fi­des integra, manifesta luce clarescat. Per Apostolum praemonet 1Cor. 11. 19. Spiritus sanctus, & dicit: Oportet & haereses esse, ut probati mani­festi sint in vobis. Sic probantur fideles, sic perfidi deteguntur: sic & ante judicii diem hic quoque jam justorum atque injustorum animae dividuntur, & à k frumento paleae separantur.

l Hi sunt qui se ultro apud temerarios m convenas sine divina dispo­sitione Haeretico­rum descrip­tio. praeficiunt, qui se praepositos sine ulla ordinationis lege con­stituunt, qui nemine Episcopatum dante, Episcopi sibi nomen assu­munt : Psal. 1. 1. quos designat in Psalmis Spiritus sanctus, sedentes in pesti­lentiae cathedra pestes & lues fidei, serpentis ore fallentes, & cor­rumpendae veritatis artifices, venena lethalia linguis pestiferis evo­mentes: quorum sermo ut cancer serpit: quorum n tractatus pecto­bus Tim. 2. 17. & cordibus singulorum mortale virus infundit. Contra ejus­modi [Page 112] clamat Dominus, ab his refraenat & revocat errantem plebem [...] suam, dicens: Nolite audire sermones pseudo-prophetarum: quoni­am visiones cordis eorum frustrantur eos. Loquuntur, sed non ab ore Domini. Dicunt eis qui abjiciunt verbum Dei: Pax erit vobis; & omnibus ambulantibus in voluntatibus suis: a omnis qui ambulat in errore cordis sui, non venient super eum mala. Non locutus sum [...] ad eos, & ipsi prophetaverunt. Si stetissent in substantia mea , & audissent verba mea, & si docuissent populum meum: convertissem eos à malis cogitationibus eorum. Hos eosdem denuo Dominus designat & denotat, dicens: Me dereliquerunt fontem b aquae vivae, [...] & effoderunt sibi lacus detritos, qui non possunt aquam portare. Quando aliud baptisma praeter unum esse non possit, baptizare se posse opinantur. Vitae fonte deserto, vitalis & salutaris aquae gra­tiam pollicentur. Non c abluuntur illis homines, sed potius sor­didantur: nec purgantur delicta, sed imo cumulantur. Non Deo nativitas illa, sed diabolo silios generat. Per mendacium nati, ve­ritatis promissa non capiunt. De persidia procreati, fidei gratiam perdunt. Ad pacis praemium venire non possunt, qui pacem Do­mini discordiae surore ruperunt.

Nec se quidam vana interpretatione decipiant, quod dixerit Do­minus: Promissio Domini quod paucissimis interesse dig­nabitur col­lectis, non se­paratis fa­cta. Ubicunque fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, Ego [...] cum eis sum. Corruptores Evangelii atque intepretes salsi extrema ponunt, & superiora praetereunt; d partis memores, & partem Sub­dole comprimentes. Ut ipsi ab Ecclesia scissi sunt, ita capituli uni­us sententiam scindunt. Dominus enim cum e discipulis suis una­nimitatem suaderet & pacem: Dico, inquit, vobis: quoniam si duo­bus Mat. [...] ex vobis convenerit in terra, de omni re, quamcunque petieri­tis, continget vobis à Patre meo qui in coelis est. f Ubicunque enim suerint duo, aut tres collecti in nomine meo, Ego cum eis sum: osten­dens non multitudini, sed unanimitati deprecantium plurimum tri­bui. Si duobus, inquit, ex vobis convenerit in terra: unanimita­tem g prius posuit; concordiam pacis ante praemisit; ut conveniat nobis, fideliter & firmiter docuit. Quo modo autem potest ei cum aliquo convenire; cui cum corpore ipsius Ecclesiae & cum universa fraternitate non convenit? Quomodo possunt duo aut tres in nomi­ne Christi colligi, quos constat à Christo & ab ejus Evangelio separa­ri? non enim nos ab illis, sed illi à nobis recesserunt. Et cum hae­reses & schismata postmodum nata sunt dum conventicula sibi di­versa constituunt, veritatis caput atque originem reliquerunt. Do­minus autem h de Ecclesia loquitur, & ad hos qui sunt in Eccle­sia loquitur: ut si ipsi concordes fuerint, si secundum quod manda­vit & monuit, duo aut tres licet, collecti unanimiter oraverint; duo aut tres licet sint, impetrare possint de Dei majestate quod postu­lant. i Ubicunque fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, Ego, [Page 113] inquit, cum eis sum; cum simplicibus scilicet, atque a pacatis, cum Deum timentibus, & Dei praecepta servantibus. Cum his, duobus vel tribus licet, esse se dixit. Quo modo & cum tribus pueris in ca­mino ignis fuit; & quia in Deum simplices, atque inter se unani­mes [...] 3.25. manebant, flammis ambientibus & medios spiritu roris anima­vit. Quomodo Apostolis duobus in custodia clausis, quia simplices, quia unanimes erant, ipse adfuit; ipse resolutis carceris claustris, ut Act. 5. 19. verbum quod fideliter praedicabant, multitudini traderent, ad forum rursus imposuit. Quando ergo in praeceptis suis ponit & dicit: b Ubi fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, c ego cum eis sum: non Matt 18. 20. homines ab Ecclesia dividit, qui instituit & fecit Ecclesiam; sed exprobrans discordiam d perfidis, & sidelibus pacem sua voce com­mendans, ostendit magis esse se cum duobus aut tribus unanimiter orantibus, quam cum dissidentibus plurimis; plusque impetrari posse paucorum e concordi prece, quam discordiosa oratione multo­rum. Ideo & cum orandi legem daret, addidit dicens: Et cum Mar. 11. 25. steteritisad orationem, remittite si quid habetis adversus aliquem, ut & pater vester qui in coelis est, remittat vobis peccata. Et ad sa­crificium cum dissensione venientem revocat ab altari, & jubet prius concordare cum fratre, tunc cum pace redeuntem Deo mu­nus Mat. 23. offerre, quia nec ad Cain munera respexit Deus: neque enim pacatum habere Deum poterat, qui cum fratre pacem per zeli dis­cordiam Gen. 4.5. non habebat.

Quam sibi igitur pacem promittunt inimici fratrum? quae sacrifi­cia Nec Marty­rio schisma potest expia­ri. celebrare se credunt aemuli f sacerdotum? an secum esse Christum, dum collecti fuerint g opinantur, qui extra Christi Ecclesiam colli­guntur? Tales etiamsi occisi in confessione nominis fuerint, ma­cula ista nec sanguine abluitur. Inexpiabilis & gravis culpa dis­cordiae, nec passione purgatur. Esse Martyr non potest, qui in Ec­clesia non est: ad regnum pervenire non poterit, qui eam, quae reg­natura est, derelinquit. Pacem nobis Christus dedit: concordes atque unanimes esse praecepit: dilectionis & caritatis foedera in­corrupta atque inviolata servari mandavit: exhibere se non potest martyrem, qui fraternam non h tenuit caritatem. Docet hoc & contestatur Paulus Apostolus dicens: Et si habuero fidem ita ut Cor. 13. 2. montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. Et si in cibos pauperum distribuero omnia mea, & si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil prosicio. Caritas magnanima est , caritas benigna est, caritas non aemulatur i, haec [Page 114] non agit perperam, non inflatur, non irritatur, non cogitat malam. Omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet: [...] nunquam a excidit. Nunquam, inquit, excidit caritas: haec enim semper in regno erit; haec in aeternum fraternitatis sibi [...] u­nitate durabit. Ad regnum coelorum non potest pervenire [...] b nec praemium Christi, qui dixit: Hoc est mandatum meum ut dili­gatis [...] c invicem, quemadmodum dilexi vos. d Pertinere non [...] ad Christum, qui dilectionem Christi perfida dissensione violavit. Qui caritatem non habet, Deum non habet. Joannis beati [...] vox est: Deus, inquit, dilectio est, & qui manet in dilectione, [...] e in Deo manet, & Deus in illo manet. Cum Deo manere non [...] f qui esse in Ecclesia Dei unanimes noluerunt; ardeant licet [...] & ignibus traditi, vel objecti bestiis animas suas ponant; non [...] [...] fidei corona, sed poena perfidiae; nec religiosae virtutis exitus [...] sed desperationis interitus. Occidi talis potest, coronari non [...]

2308 Sic se Christianum esse profitetur, g quomodo & Christum [...] Nomine te­nus est Chri­stianus qui dilectionem fraternam non colit. saepe mentitur, ipso Domino praemonente & dicente: h [...] [...] venient in nomine meo i dicentes: Ego sum Christus, [...] tos fallent. Sicut ille Christus non est, quamvis fallat k in [...] mine illius: ita nec Christianus videri potest, qui non [...] in Evangelii ejus & fidei veritate. Nam & prophetare, [...] excludere, & virtutes magnas in terris facere, [...] [...] & admirabilis res est; non tamen regnum coeleste [...] quisquis in his omnibus invenitur, nisi recti & justi [...] [...] gradiatur. Denunciat Dominus & dicit: Multi [...] [...] dicent in illo die: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophe­tavimus? & in tuo nomine daemonia exclusimus? & in nomin tuo virtutes magnas fecimus? Et tunc dicam illis: Nanquam [...] [...] m recedite à me qui operamini iniquitatem. Justitia [...] [...] ut promereri quis possit Deum judicem. Praeceptis ejus & [...] obtemperandum est, ut accipiant n merita nostra mercedem . Do­minus in Evangelio cum spei & fidei nostrae viam compendio [...] ante dirigeret: o Dominus Deus tuus, inquit, unus est: & Diliges [...] Dominum Deum tuum de toto corde tuo, & de tota anima tua, & de tota virtute tua. Hoc est primum mandatum: & secundum si­mile huic: Diliges proximum tuum tanquam p te. In his [...] praeceptis tota lex pendet & prophetae. Unitatem simul & dilectio­nem magisterio suo docuit: prophetas omnes & legem q praeceptis du­obus inclusit. Quam vero unitatem servat, quam dilectionem [...] aut cogitat; qui discordiae furore vesanus Ecclesiam scindit, [...] destruit, pacem turbat, caritatem dissipat, sacramentum profanat;

Malum hoc, a dilectissimi fratres, jam pridem coeperat, sed nunc cre­vit ejusdem mali infesta clades, & exurgere ac pullulare plus coepit Sachismata o­lim oritura ab Apostolis praedictum. b haereticae perversitatis & schismatum venenata pernicies: quia & sic in occasu c mundi sieri oportebat, praenunciante per Apostolum no­bis & praemonente Spiritu sancto: In novissimis, inquit, diebus ade­runt 2 Tim. 3. 1. tempora molesta, & erunt homines sibi placentes, superbi, tu­midi, cupidi, blasphemi, d parentibus inobedientes, ingrati, impii, sine affectu, e sine foedere, delatores, incontinentes, immites, bonum non amantes, proditores, procaces, f stupore inflati, voluptates ma­gis quam Deum diligentes, habentes deformationem religionis , virtutem autem ejus abnegantes. g Ex iis sunt qui repunt in domos, & praedantur mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis de­sideriis; semper discentes, & nunquam ad scientiam veritatis per­venientes. Et quomodo Iamnes & Mambres restiterunt Moysi: sic & hi resistunt h veritati, homines corrupti sensu, reprobi circa fidem, sed non proficient plurimum, Imperitia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut & illorum fuit. Adimplentur quaecunque praedicta sunt; & appropinquante jam seculi fine, hominum pariter ac tem­porum i probatione venerunt. Magis ac magis adversario saeviente error fallit, extollit stupor, livor incendit, cupiditas excaecat, depra­vat impietas, superbia inflat, discordia exasperat, ira praecipitat. Mat. 13. 23. Non tamen nos moveat k aut turbet multorum nimia & abrupta per­fidia, sed potius l fidem nostram praenunciante rei veritate corrobo­ret. m Ut quidam n tales esse coeperunt, quia haec ante praedicta sunt: ita ceteri fratres ab ejusmodi o caveant, quia & haec ante praedicta sunt; instruente Domino & dicente: Vos autem cavete, ecce prae­dixi vobis omnia. Vitate quaeso, p vos ejusmodi homines, & à late­re atque auribus vestris perniciosa colloquia velut contagium mortis arcete, sicut scriptum est: Sepi aures tuas spinis, & noli audire lin­guam Eccl. 28. 28. nequam. Et iterum: Corrumpunt ingenia bona confabula­tiones 1 Cor. 15. 13. pessimae. Docet Dominus & admonet à talibus recedendum [Page 116] Caeci sunt, inquit, duces caecorum. Caecus autem caecum ducens, si­mul in foveam cadent. Aversandus est talis atque fugiendus quis­quis [...] fuerit ab Ecclesia separatus. Perversus est hujusmodi & pec­cat, [...] & est à semetipso damnatus An esse sibi cum Christo videtur, qui adversus sacerdotes Christi facit? qui se à cleri ejus & plebis so­cietate secernit? Arma ille contra Ecclesiam portat, contra Deidis­positionem repugnat: hostis altaris, adversus sacrisicium Christi re­bellis, pro fide perfidus, pro religione sacrilegus, inobsequens servus, filius impius, frater inimicus, contemtis episcopis & Dei sacerdoti­bus derelictis constituere audet aliud altare, precem alteram illi­citis vocibus facere, Dominicae hostiae veritatem per falsa sacrifi­cia profanare; a nec dignatur scire, quoniam qui contra b ordina­tionem Dei nititur, ob temeritatis audaciam divina animadversione punitur.

Sic Chore & Dathan & Abiron, qui sibi contra Moysen & Aaron [...] Sacerdotii invasores Deum ha­bent vindi­cem. c sacerdotem sacrificandi licentiam vindicare conati sunt, d poenas statim pro suis conatibus pependerunt. Terra compagibus ruptis in profundum sinum patuit, stantes atque viventes e recedentis soli hi­atus absorbuit. Nec tantum eos qui f auctores fuerant, Dei indig­nantis ira percussit: sed & ceteros ducentos quinquaginta partici­pes ejusdem furoris & comites, qui coagulati cum iisdem simul ad 2 [...] audaciam fuerant, exiens à Domino ignis, properata ultione con­sumsit; admonens scilicet & ostendens contra Deum fieri, quid­quid improbi fuerint ad destruendam ordinationem Dei humana vo­luntate conati. Sic & Ozias Rex, cum thuribulum ferens, & contra 4 [...] legem Dei sacrificium sibi violenter assumens, resistente sibi Azaria sacerdote, obtemperare nollet & g cedere; divina indignatione con­fusus, & leprae varietate in fronte maculatus est; ea parte corporis notatus offenso Domino; h vbi signantur qui Dominum promeren­tur . Et filii Aaron qui imposuerunt altari ignem alienum, quem [...] non praeceperat Dominus; in conspectu statim Domini vindicantis extincti sunt. Quos imitantur scilicet atque sectantur, qui Dei tra­ditione [Page 117] contemta alienas doctrinas appetunt, & magisteria huma­nae institutionis inducunt; quos increpat Dominus & objurgat in Evangelio suo dicens: Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem ve­stram Marc. 7. 9. statuatis.

Pejus hoc crimen est, quam quod a admisisse lapsi videntur; qui Schismaticus lapso gravius peccat; nec martyrto [...] tamen in poenitentia criminis constituti, Deum plenis satisfactioni­bus deprecantur. Hic Ecclesia quaeritur & rogatur: illic Ecclesiae repugnatur. Hic potest necessitas fuisse: illic voluntas tenetur in scelere. Hic qui lapsus est, sibi tantum nocuit: illic qui haeresin vel schisma facere conatus est, multos secum trahendo decepit. Hic animae unius est damnum: illic periculum plurimorum. Certe pec­casse se hic & intelligit, & lamentatur & plangit: ille tumens in pec­cato suo, & in ipsis sibi delictis placens, à matre filios segregat, oves à pastore sollicitat, Dei sacramenta disturbat. Et cum lapsus se­mel peccaverit, ille quotidie peccat: Postremo lapsus, martyrium postmodum consecutus potest b regni promissa percipere; ille si extra Ecclesiam fuerit occisus, ad Ecclesiae non potest praemia per­venire.

Nec quisquam miretur, dilectissimi fratres, etiam de Confessoribus Minime mi­randum si in hac noxa ipsi sint Confesso­res. quosdam c ad ista procedere, inde quoque aliquos tam nefanda d tam gravia peccare. Neque enim confessio immunem facit ab insidiis diaboli, aut contra tentationes, & pericula, & incursus at­que impetus seculares adhuc in seculo positum per petua securitate defendit: ceterum nunquam in Confessoribus fraudes, & stupra, & adulteria postmodum videremus, quae nunc in quibusdam videntes ingemiscimus & dolemus. Quisquis ille Confessor est, Solomone major, aut melior, aut Deo e carior non est. Qui tamen quamdiu in viis Domini ambulavit: tamdiu gratiam, quam de Domino fuerat consecutus obtinuit: f postquam dereliquit Domini viam, perdidit & gratiam g Domini, sicut scriptum est: Et excitavit Dominus Sa­tanam 3 Reg. 11. 14. ipsi Solomoni. Et ideo scriptum est: Tene quod habes, Apoc. 3. 11 ne alius accipiat coronam tuam. Quod utique Dominus non mina­retur, auferri posse coronam justitiae; nisi quia recedente justitia, re­cedat necesse est & corona. Confessio exordium gloriae est, h non meri­tum jam coronae; nec perficit laudem, sed initiat dignitatem. Cumque scriptum sit; qui perseveraverit i usque ad finem, hic salvus erit: Mat. 10. 22. quidquid ante finem fuerit gradus est, quo ad fastigium salutis ascen­ditur, non terminus quo jam culminis summa teneatur. Confessor est, sed post confessionem periculum majus est: quia plus adversa­rius provocatus est. Confessor est; hoc magis stare debet cum Do­mini Evangelio, per Evangelium gloriam consecutus à Domino. Ait enim Dominus: Cui multum datur, multum quaeretur ab eo, & cui plus dignitatis adscribitur, plus de illo exigitur k servitutis. Nemo Luc. 8. 18. per confessoris exemplum pereat: nemo injustitiam, nemo insolenti­am, [Page 118] nemo perfidiam de Confessoris moribus discat. Confessor est, sit humilis & quietus, sit in actu suo cum disciplina modestus; ut qui Christi Confessor dicitur, Christum quem confitetur imitetur. Nam cum dicat ille: Qui se extollit, humiliabitur, & qui humiliat se, [...] exaltabitur; & ipse à patre exaltatus sit, quia se in terris sermo, & virtus, & sapientia Dei patris humiliavit: quo modo potest extol­lentiam [...] diligere, qui & nobis humilitatem sua lege mandavit, & ipse à patre amplissimum nomen praemio humilitatis accepit? Confessor est Christi; sed si non postea blasphemetur per ipsum majestas & dignitas Christi. Lingua Christum confessa non sit maledica, non turbulenta, non conviciis & litibus perstrepens audiatur: non con­tra fratres & Dei sacerdotes, post a verba laudis serpentis venena jaculetur. Caeterum si culpabilis & detestabilis postmodum fuerit, si confessionem suam mala b conversatione prodegerit, si vitam suam turpi foeditate maculaverit; si Ecclesiam denique, ubi Confessor fa­ctus est, derelinquens, & unitatis concordiam scindens fidem pri­mam perfidia posteriore mutaverit, blandiri sibi per confessionem non potest, c quasi sit electus ad gloriae praemium; quando ex hoc ipso magis creverint merita poenarum: Nam & Judam inter A­postolos Dominus elegit, & tamen Dominum Judas postmodum prodidit.

Non tamen iccirco Apostolorum fides & firmitas cecidit, quia pro­ditor Quorundam lapsus, Con­fessorum glo­riam non mi­nuit. Judas ab eorum societate defecit: sic & hic non statim Confes­sorum sanctitas & d dignitas comminuta est, quia quorundam fides fracta est. Beatus Apostolus in Epistola sua loquitur dicens: Quid [...] enim si exciderunt à fide quidam illorum, numquid infidelitas illo­rum fidem Dei evacuavit? absit. Est enim Deus verax, omnis au­tem homo mendax. Stat confessorum pars major & melior in fidei suae robore, & in legis ac disciplinae Dominicae veritate. Nec ab Ec­clesiae pace discedunt, qui se in Ecclesia gratiam consecutos de Dei dignatione meminerunt: e atqui hoc ipso ampliorem consequuntur fidei suae laudem, quod ab eorum perfidia segregati, qui f juncti con­fessionis consortio fuerunt, à contagio criminis recesserunt; g vero illuminati Evangelii lumine, pura & candida Domini luce radiati, tam sunt in conservanda Christi pace laudabiles, quam fuerunt in diaboli congressione victores.

Opto equidem, dilectissimi fratres, & consulo pariter & suadeo; ut, Schismatico­rum commer­cia vitanda. si fieri potest, nemo de fratribus pereat, & consentientis populi cor­pus unum, gremio suo gaudens h mater includat. Si tamen quosdam schismatum duces, & dissensionis auctores, in caeca & obstinata de­mentia permanentes, non potuerit ad salutis viam consilium salubre revocare: caeteri tamen vel simplicitate capti, vel errore inducti, vel aliqua fallentis astutiae calliditate decepti, à fallaciae vos i laqueis sol­vite, vagantes gressus ab erroribus liberate, iter rectum k viae coele­stis [Page 119] agnoscite. Contestantis Apostoli vox est: Praecipimus vobis, 2 Thes. 3. 6. inquit, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut recedatis ab omni­bus fratribus ambulantibus inordinate, & non secundum traditio­nem quam acceperunt à nobis. Et iterum dicit: Nemo vos decipi­at Eph. 5. 6. inanibus verbis. Propterea enim venit ira Dei a super silios con­tumaciae. Nolite ergo esse participes eorum. Recedendum est à delinquentibus, vel imo fugiendum, ne dum quis male ambulanti­bus jungitur, & per itinera erroris & criminis graditur, à via veri iti­neris exerrans, pari crimine & ipse teneatur. Deus unus est, & Christus unus, & una Ecclesia ejus, & fides una, b & plebs in solidam corporis unitatem concordiae glutino copulata. Scindi unitas non potest, nec corpus unum discidio compaginis [...] c divulsis laceratione visceribus in frusta discerpi. Quidquid à matrice dis­cesserit, seorsim vivere & spirare non poterit; d substantiam salutis amittit. Monet nos Spiritus e sanctus, & dicit: Quis est homo, qui Ps. 33. 10. vult vitam, & amat videre f dies optimos? Contine linguam tuam à malo, & labia tua ne g loquantur insidiose. Declina à malo & fac bonum, quaere pacem & sequere eam. Pacem quaerere debet & se­qui filius pacis, à dissentionis malo continere linguam suam debet, qui novit & diligit vinculum caritatis. h Inter sua divina mandata & magisteria salutaria, passioni jam proximus Dominus addidit, di­cens: Jo. 14. 27. Pacem dimitto vobis, pacem meam do vobis. Hanc nobis i haereditatem Christus dedit: dona omnia suae pollicitationis & prae­mia in pacis conservatione promisit. Si haeredes Christi sumus, k in Christi pace maneamus. Si filii Dei sumus, pacifici esse debe­mus: Mat. 5. 9. Beati, inquit, pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. Pa­cificos esse oportet Dei silios, corde mites, sermone simplices, affe­ctione l concordes, fideliter sibi unanimitatis nexibus cohaerentes. Haec unanimitas sub Apostolis olim fuit; sic novus credentium po­pulus Domini mandata custodiens, caritatem suam tenuit. Probat scriptura divina quae dicit: Turba autem eorum qui crediderunt, Act. 4. 32. m anima & mente una agebant. Et iterum: Et erant n perseveran­tes omnes unanimes in oratione cum mulieribus, & Maria quae fuit Mater Jesu, & fratribus ejus. Et ideo efficacibus precibus orabant, Act. 1. 14. ideo impetrare cum fiducia poterant quodcunque de Domini mise­ricordia postulabant.

In nobis vero sic unanimitas diminuta est, o ut & largitas opera­tionis Status Ec­clesia in pejus [...]. infracta est. Domos tunc & fundos venundabant, & thesau­ros sibi in coelo reponentes, distribuenda in usus indigentium pretia Apostolis offerebant. At nunc de patrimonio nec decimas damus , [Page 120] & cum vendere jubeat Dominus, emimus potus & augemus. Sic in nobis emarcuit vigor fidei, sic credentium robur elanguit? & ic­circo Dominus tempora nostra respiciens, in Evangelio suo dicit: Fi­lius hominis cum venerit, putas inveniet fidem in terra? Videmus [...] fieri quod ille praedixit. In Dei timore, in lege justitiae, in dilectio­ne, in opere fides nulla est. a Nemo futurorum metu cogitat di­em Domini, & iram Dei: & incredulis ventura supplicia, & statuta perfidis aeterna tormenta nemo considerat. b Quod metueret con­scientia nostra si crederet; quia non credit omnino, nec metuit: si autem crederet, & caveret: c si caveret, evaderet. Excitemus nos quantum possumus, dilectissimi fratres, & somno inertiae veteris ab­rupto, ad observanda & gerenda Domini praecepta vigilemus. Simus tales, quales esse nosipse praecepit dicens: Sint lumbi vestri accincti, & lucernae d ardentes: & vos similes hominibus expectantibus do­minum suum quando e veniat à nuptiis, ut cum venerit & pulsaverit, [...] aperiant ei. Beati servi illi, quos adveniens Dominus invenerit vi­gilantes: Accinctos nos esse oportet, ne cum f expeditionis dies ve­nerit, impeditos nos & implicitos apprehendat. Luceat in bonis g operibus nostrum lumen, & fulgeat, ut ipsum nos ad lucem claritatis aeternae de hac seculi nocte perducat. Expectemus soliciti semper & cauti adventum Domini repentinum, ut quando ille pulsaverit, evigilet fides nostra, vigilantiae praemium de Domino receptura. Si haec mandata serventur, si haec monita & praecepta teneantur, op­primi dormientes diabolo fallente non h possumus, servi vigiles Christo dominante i regnabimus.

D. CAECILII CYPRIANI DE LAPSIS .

PAx ecce dilectissimi fratres, ecclesiae reddita est: & quod dif­ficile nuper incredulis, ac perfidis impossibile videbatur, ope Piagratula­tio ob pacem Ecclesiae red­ditam. atque [...] divina securitas nostra reparata est. In laetiti­am mentes redeunt, & tempestate pressurae ac a nube & caligine discussa, tranquillitas ac serenitas refulserunt. Dandae laudes Deo, & beneficia ejus ac munera cum gratiarum actione celebranda, quam­vis agere gratias b nostra vox nec in persecutione cessaverit. Neque enim tantum inimico licere potest, ut c non qui Dominum toto cor­de, & anima, & virtute diligimus, benedictiones ejus & laudes sem­per & ubique cum gloria praedicemus. Exoptatus d votis omnium dies venit, & post longae noctis horribilem tetramque caliginem, Do­mini luce radiatus mundus e eluxit.

Confessores praeconio f boni nominis claros, & virtutis ac fidei Varia Conses­sorum deco­ra, & nobilis triumphus. laudibus gloriosos, laetis conspectibus intuemur, sanctis osculis adhae­rentes, desideratos diu inexplebili cupiditate complectimur. Ad. est militum Christi cohors candida qui persecutionis urgentis fe­rociam turbulentam stabili congressione fregerunt, parati ad patien­tiam carceris; armati ad tolerantiam mortis: g repugnastis fortiter seculo, spectaculum gloriosum praebuistis h Deo, secuturis fratribus fuistis exemplo. Religiosa vox i Christum locuta est, in quem se semel credidisse confessa est. Illustres manus quae non nisi divinis operibus assueverant, k sacrificiis sacrilegis restiterunt. Sanctificata ora coelestibus cibis, post corpus & sanguinem Domini, prosana [Page 122] contagia & idolorum reliquias respuerunt. Ab impio [...] velamine , quo illic velabantur sacrificantium capita captiva, caput vestrum liberum mansit. Frons cum signo Dei pura diaboli corc­nam ferre non potuit, coronae se Domini reservavit. Quam vos a laeto sinu b excipit mater ecclesia de praelio revertentes? Quam [...] quam gaudens portas suas c aperit, ut adunatis agminibus in­tretis, de hoste prostrato trophaea referentes? Cum triumphantibus viris & feminae veniunt, quae d cum seculo dimicantes, sexum quo­que vicerunt. Veniunt & geminata militae suae gloria virgines, & pueri e annos suos continentiae virtutibus transeuntes. Nec non & cetera f Stantium multitudo vestram gloriam sequitur, proximis & pene conjunctis laudis insignibus vestigia vestra g comitatur. Ea­dem & in illis sinceritas cordis, eadem fidei tenacis integritas. In­concussis praeceptorum coelestium h radicibus nixos, & Evangelicis traditionibus roboratos; non praescripta exilia, non destinata tor­menta, non rei familiaris damna, non corporis supplicia terrucrunt. Explorandae fidei praefiniebantur dies, sed qui seculo renunciasse se meminit, nullum seculi diem novit. Nec tempora terrena iam computat; qui aeternitatem de Deo sperat. i Nemo, fratres dile­ctissimi, nemo hanc gloriam mutilet, nemo incorruptam stantium fir­mitatem maligna obtrectatione debilitet : cum dies k negantibus praestitutus excessit ; quisquis professus intra diem non est, Christi­anum l se esse confessus est. Primus est victoriae titulus, gentilium manibus apprehensum Dominum confiteri. Secundus ad glori­am m gradus est, cauta secessione subtractum Domino n reservari. Illa publica, haec privata confesfio est. Ille judicem seculi vincit, [...] contentus Deo suo judice, conscientiam puram cordis integritate custodit. Illic fortitudo promtior, hic sollicitudo securior. Ille ap­propinquante hora sua jam maturus inventus est, hic fortasse dilatus est: qui patrimonio derelicto iccirco secessit, quia non erat negaturus; confiteretur utique si fuisset & ipse detentus.

Has Martyrum coelestes coronas, has Confessorum glorias spirita­les, Lapsorum clades plane miseranda. has stantium fratrum maximas eximiasque virtutes maestitia una contristat, quod avulsam nostrorum viscerum partem violentus ini­micus populationis suae strage dejecit. Quid hoc loco faciam, dile­ctissimi [Page 123] fratres, fluctuans vario mentis aestu, quid, aut quo modo di­cam? Lacrymis magis quam verbis opus est ad a exprimendum dolorem, quo corporis nostri plaga deflenda est, quo populi aliquan­do numerosi multiplex lamentanda jactura est. Quis enim sic b du­rus ac ferreus, quis c sic fraternae caritatis oblitus; qui inter suo­rum multiformes ruinas, & lugubres, ac multo squalore deformes reliquias constitutus, siccos oculos tenere praevaleat, nec erumpente statim fletu, prius gemitus suos lacrymis quam voce depromat? Do­leo fratres, doleo vobiscum, nec mihi ad leniendos dolores meos in­tegritas propria, & sanitas privata blanditur; quando plus pastor in gregis sui vulnere vulneretur. Cum singulis pectus meum copu­lo, moeroris & funeris pondera luctuosa participo. Cum plangen­tibus plango: cum deflentibus defleo: cum jacentibus jacere me Rom. 12. 15. credo. Jaculis illis d grassantis inimici, mea simul membra percus­sa sunt: saevientes gladii per mea viscera transierunt. Immunis & liber à persecutionis incursu fuisse non potest animus. In prostratis fratribus & me prostravit affectus.

Habenda tamen est, fratres dilectissimi, ratio veritatis, nec sic Corrupti Christiano­rum mores, harum ca­lamitatum origo. mentem debet & sensum persecutionis e infestae tenebrosa caligo cae­casse, ut nihil remanserit lucis & luminis, unde divina praecepta per­spici possint. Si cladis causa cognoscitur, & medela vulneris inve­nitur. Dominus probari familiam suam voluit, & quia traditam no­bis divinitus disciplinam pax longa corruperat , jacentem fidem f & pene dixerim dormientem, censura coelestis erexit: cumque nos peccatis nostris g amplius pati mereremur, clementissimus Do­minus sic cuncta moderatus est, ut hoc omne quod gestum est, explo­ratio potius quam persecutio videretur. Studebant augendo pa­trimonio singuli; & obliti quid Credentes, aut sub Apostolis ante fecissent, aut semper facere deberent, insatiabili cupiditatis ardore ampliandis facultatibus incubabant. Non in h sacerdotibus reli­gio devota, non in i ministris fides integra, non in operibus misericor­dia, non in moribus disciplina. Corrupta barba in viris, in feminis forma fucata. Adulterati post Dei manus oculi, capilli mendacio colorati. Ad decipienda corda simplicium callidae fraudes, circum­veniendis fratribus subdolae voluntates: Jungere cum infidelibus 2 Cor. 6. 14. vinculum matrimonii, k prostituere gentilibus membra Christi: non jurare tantum temere, sed adhuc etiam pejerare: Praepositos super­bo tumore contemnere, venenato sibi ore maledicere, odiis pertina­cibus invicem dissidere: Episcopi plurimi , quos & l hortamento esse oportet ceteris & exemplo, divina procuratione contemta, procu­ratores rerum secularium sieri, derelicta cathedra, plebe deserta, per [Page 124] alienas provincias oberrantes, negotiationis a quaestuosae nundinas, aucupari. Esurientibus in Ecclesia b fratribus non subvenire, habere argentum largiter velle, fundos insidiosis c fraudibus rapere, usuris multiplicantibus foenus augere. Quid non perpeti tales pro pecca­tis ejusmodi mereremur? cum jam pridem praemonuerit ac d dixe­rit [...] censura divina: Si e dereliquerint legem meam, & in judiciis meis non ambulaverint: si f justificationes meas profanaverint & praecepta mea non observaverint, visitabo in virga g facinora eorum, & in flagellis delicta eorum. Praenunciata sunt ista nobis, & ante praedicta: sed nos datae legis & observationis immemores, id egimus per nostra peccata, ut dum Domini mandata contemsimus, ad h correctionem delicti & probationem fidei remediis severioribus ve­niremus. Nec saltem sero conversi ad Domini timorem sumus, ut hanc correptionem nostram probationemque divinam i patienter & fortiter subiremus. Ad prima statim verba minantis inimici maxi­mus fratrum numerus sidem suam prodidit, nec prostratus est perse­cutionis impetu, sed voluntario lapsu k se ipse prostravit.

Quid oro inauditum, quid novum venerat, ut velut l incognitis Lapsorum crimen pror­sus inexcu­sabile. atque inopinatis rebus exortis, Christi sacramentum temeritate prae­cipiti solveretur? Nonne haec & Prophetae ante, & Apostoli post­modum nunciaverunt? Nonne justorum pressuras & gentilium sem­per injurias pleni sancto Spiritu praedicaverunt? Nonne fidem no­stram semper armans, & Dei servos coelesti voce corroborans dicit scriptura divina: Dominum Deum tuum adorabis, & illi soli servi­es? [...] Nonne iram divinae indignationis ostendens, & poenae metum Deut [...] praemonens, denuo dicit: m Adoraverunt eos quos fecerunt digiti e­orum, [...] &. curvatus est homo, & humiliatus est vir, & non laxabo illis. Exo. 22. [...] Et iterum Deus loquitur, dicens: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli. In Evangelio quoque postmodum Dominus in verbis doctor, n consummator in factis; docens quid fieret, & faciens quod­cunque docuisset; quicquid nunc geritur & geretur, nonne ante praemonuit? Nonne & negantibus o aeterna supplicia, & salutaria confitentibus praemia ante constituit? Exciderunt quibusdam, pro nefas, omnia, & de memoria recesserunt. Non expectaverunt p ut ascenderent apprehensi , aut interrogati negarent. Ante aciem multi victi, sine congressione prostrati; nec hoc sibi reliquerunt, ut sacri­ficare idolis viderentur inviti. Ultro ad forum currere, ad mortem sponte properare; quasi hoc olim cuperent, quasi amplecterentur [Page 125] occasionem datam, a quam semper optassent. b Quid illi qui à ma­gistratibus vespera urgente dilati sunt; quod ne eorum differretur interitus, etiam rogaverunt? Quam vim potest talis obtendere c qua crimen suum purget; cum vim magis ipse fecerit ut periret? Nonne quando ad Capitolium sponte ventum est , quando ultro ad obse­quium diri facinoris accessum est, d labavit gressus, caligavit aspe­ctus, tremuerunt viscera, brachia concidernnt? Nonne sensus ob­stupuit, lingua haesit, sermo defecit? e Stare illic potuit Dei servus, & loqui, & renunciare Christo; qui jam Diabolo renunciarat & seculo? Nonne ara illa, quo moriturus accessit, rogus illi fuit? Non­ne diaboli altare, quod foetore tetro fumare ac redolere conspexerat, velut funus & bustum vitae suae horrere ac f fugere debebat? Qu d hostiam tecum miser, quid victimam g supplicaturus imponis? Ipse ad aras hostia, victima ipse venisti. Immolasti illic salutem tuam; spem tuam, fidem tuam funestis illis ignibus concremasti.

Ac multis proprius interitus satis non fuit, hortamentis mutuis Gravissimum eorum flagi­tium qui ali­is auctores fuere ut pa­riter delin­querent. h in exitium suum populus impulsus est: mors invicem lethali pocu­lo propinata est . Ac nequid deesset ad criminis cumulum, infan­tes quoque parentum i manibus vel impositi, vel attracti; amiserunt parvuli , quod k in primo statim nativitatis exordio fuerant consecuti. Nonne illi cum judicii dies venerit, dicent: Nos nihil fecimus, nec derelicto cibo & poculo Domini ad profana contagia l sponte prope­ravimus: perdidit nos aliena perfidia, parentes sensimus parricidas. Illi nobis Ecclesiam matrem, illi patrem Deum negaverunt; ut dum parvi & improvidi, & tanti facinoris ignari, per alios ad consortium criminum jungimur, m aliena fraude caperemur?

Nec est, pro dolor, justa aliqua & gravis causa, quae tantum faci­nus Expendun­tur causae quae crimen suaderent. Patriae desi­deriuma [Page 126] excuset: relinquenda erat patria, & patrimonii facienda jactu­ra. Cui enim nascenti atque morienti non relinquenda quandoque patria, & patrimonii sui facienda a jactura est? Ut Christus non re­linquatur, salutis ac sedis aeternae jactura timeatur. Clamat ecce per prophetam Spiritus sanctus: Discedite, discedite , exite inde, & [...] [...] immundum nolite tangere. Exite de medio ejus, b separamini qui fertis vasa Domini: & qui vasa sunt Domini ac templum Dei, ne immundum tangere, & feralibus cibis pollui, violarique cogantur­non exeunt de medio, nec recedunt? Alibi quoque vox auditure coelo praemonens, quid c Dei servos facere d conveniat, & dicens: Exi [...] [...] de ea populus meus, ne particeps sis delictorum ejus, & ne perstrin­garis plagis ejus. Qui e exit & cedit, delicti particeps non fit. Plagis vero & ipse perstringitur, qui socius criminis invenitur. Et ideo Dominus in persecutione secedere & fugere mandavit, atque ut id fieret, & docuit, & fecit. Nam cum corona de Dei dignatione descendat, nec possit accipi nisi fuerit hora sumendi; quisquis in Christo manens interim cedit, non fidem denegat, f sed tempus ex­pectat. Qui autem cum non secederet, cecidit; negaturus remansit.

Dissimulanda fratres veritas non est, nec vulneris nostri materia & Patrimonii a. mor causa reticenda. g Decipit multos patrimonii sui amor caecus; nec ad recedendum parati aut expediti esse potuerunt, quos facultates suae velut compedes ligaverunt. h Illa fuerunt remanentibus vincu­la, illae catenae; quibus & virtus retardata est, & i fides pressa, & mens vincta, & anima praeclusa; ut serpenti terram secundum Dei [...] [...] sententiam devoranti, praeda & cibus fierent, qui k terrestribus cupi­ditatibus inhaererent. Et iccirco Dominus bonorum magister, l & praemonens & consulens in futurum: Si vis, inquit, perfectus esse, Mat. 19.21. vade, vende m omnia tua, & da pauperibus, & habebis thesaurum in coelis, & veni, sequere me. Si hoc divites facerent, per divitias n suas non perirent; thesaurum in coelo reponentes, o hostem nunc ex­pugnatorem domesticum non haberent: esset in coelo cor & animus & sensus, si thesaurus esset in coelo. Nec vinci à seculo posset, qui unde vinceretur in seculo non haberet: sequeretur Dominum p so­lutus & liber, ut Apostoli q & sub Apostolis multi; & nonnulli saepe fecerunt, qui & rebus suis & parentibus derelictis, individuis Chri­sto nexibus adhaeserunt. Sequi autem Christum quomodo possunt, qui patrimonii vinculo detinentur? Aut quo modo coelum petunt, & ad sublimia & alta conscendunt, qui terrenis cupiditatibus degra­vantur? Possidere se credunt, qui potius possidentur; census sui ser­vi, nec ad r pecuniam suam Domini, s sed magis pecuniae manci­pati. Hoc tempus, hos homines Apostolus denotat dicens: Qui [...] [...] autem volunt divites fieri, incid unt in tentationem & t muscipulam , & [Page 127] desideria a multa & nocentia, quae mergunt hominem in perditio­nem & in interitum. Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes b naufragaverunt à fide, & inseruerunt se doloribus multis. Dominus autem quibus nos praemiis ad contem­tum rei familiaris invitat? parva haec & exigua hujus temporis dam­na, quibus mercedibus pensat? Nemo est, inquit, qui relinquat do­mum Mar. 10. 29. aut agrum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios, propter regnum Dei; & non recipiat centies tantum in isto tempo­re, in seculo autem venturo vitam aeternam. Quibus cognitis, & de Domini pollicentis veritate compertis, non tantum timenda non est ejusmodi, sed & optanda, jactura; ipso denuo c Domino praedican­te Luc. 6. 22. & monente: d Beati eritis cum e persecuti vos fuerint, & separa­verint vos, & expulerint, & maledixerint nomini vestro ut nequam, propter filium hominis. Gaudete in illa die & exultate; ecce enim merces vestra multa est in coelis.

Sed tormenta f postmodum ventura erant, & cruciatus graves Tormento­rum metus. reluctantibus imminebant. Queri de tormentis potest qui per tor­menta superatus est: excusationem doloris obtendere, qui victus est g in dolore. h Potest rogare talis & dicere: i Certare quidem fortiter volui, & sacramenti mei memor, devotionis ac fidei arma suscepi: sed me in congressione pugnantem cruciamenta varia & supplicia longa vicerunt. Stetit mens stabilis, & fides fortis, & cum tor­quentibus poenis immobilis diu anima luctata est: sed cum durissimi judicis recrudescente saevitia k jam fatigatum, jam lassum corpus, nunc l flagella scinderent , nunc contunderent fustes, nunc equule­us extenderet, nunc ungula effoderet, nunc flamma torreret, caro me in colluctatione deseruit, infirmitas viscerum cessit, nec animus sed corpus dolore defecit. m Potest cito proficere ad veniam causa talis: potest ejusmodi excusatio esse miserabilis. n Sic hic Casto & AEmilio aliquando Dominus ignovit : sic in prima congressione de­victos, victores in secundo praelio reddidit, ut fortiores ignibus fie­rent, qui ignibus ante cessissent; & unde superati essent, inde supe­rarent. Deprecabantur illi non lacrimarum miseratione, sed vul­nerum; nec sola lamentabili voce, sed laceratione corporis & dolore. Manabat pro fietibus sanguis, o & pro lacrimis cruor semiustulatis visceribus defluebat. Nunc vero quae vulnera ostendere victi pos­sunt? quas plagas hiantium viscerum, quae tormenta membrorum; ubi non fides congressa cecidit, sed congressionem perfidia praeve­nit? Nec excusat oppressum necessitas criminis, ubi crimen est vo­luntatis.

Nec hoc ideo dico ut fratrum causas onerem, sed ut magis fratres Lapsis ad­blandiri, sunma cru­delitas. [Page 128] ad a precem satisfactionis instigem. Nam cum scriptum sit: Qui [...] vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, & semitas pedum vestro­rum turbant: Qui peccantem b blandimentis adulantibus palpat, peccandi fomitem subministrat: nec comprimit delicta ille, sed nu­trit. At qui consiliis fortioribus redarguit simul atque instruit sra­trem, promovet ad salutem. Quos diligo, inquit Dominus, redar­guo [...] & castigo. Sic oportet & Dei sacerdotem non obsequiis decipi­entibus fallere, sed remediis salutaribus providere. Imperitus est medicus, qui tumentes vulnerum sinus manu parcente contrectat, & in altis recessibus viscerum virus inclusum dum servat exaggerat. Aperiendum vulnus est & secandum, & putraminibus amputatis me­dela fortiore curandum. Vociferetur & clamet licet, & conquera­tur aeger impatiens per dolorem, gratias aget postmodum c cum sen­serit sanitatem. Emersit enim, fratres dilectissimi, d novum genus cladis; & quasi parum persecutionis procella saevierit, accessit ad cumulum sub misericordiae titulo malum fallens, & blanda pernicies. Contra Evangelii vigorem, contra e Domini ac Dei legem temeritate quorundam laxatur incautis communicatio f: irrita & falsa g pax, periculosa dantibus, & nihil accipientibus prosutura. Non quae­runt h sanitatis patientiam, nec veram de satisfactione medicinam. i Poenitentia de pectoribus excussa est, gravissimi extremique delicti memoria sublata est. Operiuntur morientium vulnera: & plaga lethalis altis & profundis visceribus infixa, dissimulato dolore conte­gitur. A k diaboli aris revertentes, ad sanctum Domini sordidis & infectis nidore manibus acceduut. Mortiferos idolorum cibos ad­huc pene ructantes, exhalantibus etiam nunc scelus suum faucibus, & contagia funesta redolentibus, Domini corpus invadunt ; quan­do occurrat scriptura divina & l clamet & dicat: Omnis mundus manducabit carnem, & anima quaecunque manducaverit ex carne sacrificii salutaris, quod est Domini, & immunditia ejus super ipsum [...] est; peribit anima illa de populo suo. Apostolus item l testatur & dicit: Non potestis calicem Domini bibere, & calicem daemonio­rum: 1 [...] non potestis mensae Domini communicare, & mensae daemoni­orum. Idem contumacibus & pervicacibus comminatur & denun­ciat dicens: Quicunque ederit panem, aut biberit calicem Domini 1 [...] indigne, reus erit corporis & sanguinis Domini. Spretis his omni­bus atque contemtis, vis infertur corpori ejus & sanguini: & plus modo in Dominum manibus atque ore delinquunt, quam cum Do­minum negaverunt. Ante expiata delicta, ante exomologesin fa­ctam criminis, ante purgatam conscientiam sacrificio & manu sacer­dotis, ante offensam placatam indignantis Domini & minantis; pa­cem putant esse, quam quidam verbis fallacibus venditant. Non [Page 129] est pax illa, sed bellum: nec Ecclesiae jungitur, qui ab Evangelio separatur. Quid injuriam beneficium vocant? Quid impietatem vocabulo pietatis appellant? quid eis qui [...] jugiter & rogare Dominum suum debent, intercepta poenitentiae lamentatione com­municare se simulant? Hoc sunt a ejusmodi lapsis; quod grando frugibus; quod turbidum sidus arboribus; quod armentis pesti­lens vastitas; quod navigiis saeva tempestas. Solatium aeternae spei b adimunt, arborem à radice subvertunt; sermone morbido ad lethale contagium serpunt; navem scopulis, ne in portum perveniat, illidunt. Non concedit pacem facilitas ista, sed tollit; nec com­municationem tribuit, sed impedit ad salutem. Persecutio est haec alia, & alia tentatio, per quam subtilis inimicus c impugnandis ad huc lapsis occulta populatione grassatur; ut lamentatio conquiescat, ut dolor sileat, ut delicti memoria evanescat, ut comprimatur pecto­rum d gemitus, statuatur sletus oculorum; nec Dominum graviter offensum longa & plena poenitentia deprecetur; cum scriptum sit: Memento unde cecideris, & age poenitentiam. Apoc. 2. 5.

Nemo se fallat, nemo se decipiat. Solus Dominus misereri potest. Solus Deus condonare potest pecca­ta. Veniam e peccatis, quae in ipsum commissa sunt, solus potest ille lar­giri, qui peccata nostra portavit, qui pro nobis doluit, quem Deus tra­didit pro peccatis nostris. Homo Deo esse non potest major: nec re­mittere aut donare indulgentia sua servus potest, quod in Dominum delicto graviore commissum est; ne adhuc lapso & hoc accedat ad cri­men, si nesciat esse praedictum: Maledictus homo qui f spem habet in Jerem. 17. 5. homine. Dominus g orandus est, Dominus nostra satisfactione pla­candus est; qui negantem negare se dixit, qui omne judicium h de pa­tre solus accepit. Credimus quidem posse apud judicem plurimum martyrum merita, & opera justorum; sed cum judicii dies venerit , cum post occasum seculi hujus & mundi, ante tribunal Christi popu­lus i ejus adstiterit. Caeterum si quis praepropera festinatione teme­rarius remissionem peccatorum dare se k cuiquam putat posse, aut au­det Domini praecepta rescindere; non tantum nihil prodest, sed & obest lapsis. Provocasse est iram, non servasse sententiam: nec mi­sericordiam prius Dei deprecandam putare, sed contemto Domino de sua facilitate l praesumere.

Sub ara Dei animae occisorum martyrum clamant magna voce, di­centes: Qualis mar­tyrum prae­rogativa, & quibus limi­tibus contine­atur. Apoc. 6. 10. Quousque Domine sanctus & verus non judicas & vindicas sanguinem nostrum de his, qui m in terris inhabitant? & requie­scere ac patientiam tenere adhuc jubentur: & quemquam posse ali­quis existimat remittendis passim donandisque peccatis dignum fieri contra judicem velle, aut prius quam n vindicetur , ipse alios posse defendere? Mandant aliquid Martyres o fieri? si justa, si licita, si non [Page 130] contra ipsum Dominum, a à Dei sacerdote facienda sunt; obtem­perantis facilis & prona consensio, si petentis fuerit religiosa [...]. Mandant aliquid Martyres fieri? Sed si scripta non sint [...] Domini lege quae mandant; ante est ut sciamus illos de Deo impe­trasse quod postulant; tunc facere quod mandant: neque enim sta­tim videri potest de divina majestate concessum, quod fuerit humana pollicitatione promissum. Nam & Moyses pro peccatis populi pe­tiit, nec tamen peccantibus veniam, cum petisset, accepit: Precor, ait, Domine deliquit b populus hic delictum c grande, & fecerunt [...] sibi Deos aureos, & nunc si dimittis eis, delictum dimitte: sin au­tem, dele me de libro d quem scripsisti. Et dixit Dominus ad Moy­sem: Si quis deliquit e ante me, & deleam eum de libro meo. Ille amicus Dei, ille facie ad faciem locutus saepe cum Domino, quod pe­tiit impetrare non potuit, nec Dei indignantis offensam sua depreca­tione placavit. Hieremiam Deus laudat & praedicat, dicens: Prius [...] quam te formarem in utero, novi te: & f prius quam exires de vul­va, sanctificavi te, & prophetam in gentibus posui te: & eidem pro peccatis populi deprecanti frequentius & oranti: Noli, g ait Domi­nus, [...] orare pro populo hoc, & noli postulare pro eis in prece & ora­tione, quia non exaudiam in tempore in quo invocabunt me, in tem­pore afflictionis suae. Quid vero justius Noe, qui cum repleta esset terra peccatis, solus inventus est justus in terris? Quid gloriosius Daniele? Quid illo h ad facienda martyria in fidei firmitate robusti­us? in Dei i dignatione felicius? qui totiens & cum confligeret vicit, & cum vinceret supervixit? Quid Job in operibus promtius, in tentationibus fortius, in dolore patientius, in timore submissius, in fide verius? Nec his tamen, si rogarent, concessurum se Deus dixit. Cum propheta Ezechiel pro delicto populi deprecaretur: Terra, in­quit, [...] quaecunque peccaverit mihi ut delinquat delictum, extendam manum meam super eam, & obteram stabilimentum panis, & immit­tam in eam famem, & auferam ab ea hominem & pecora. Et si fue­rint tres viri hi in medio ejus, Noe, & Daniel, & Job; non liberabunt filios neque filias, sed ipsi soli salvi erunt. k Adeo non omne quod petitur in l praejudicio petentis, sed in dantis arbitrio est. Nec quidquam sibi usurpat & vindicat humana sententia, nisi annuat & censura divina. In Evangelio Dominus loquitur dicens: Qui con­fessus [...] me fuerit coram hominibus, & ego confitebor eum coram pa­tre meo, qui in coelis est. Qui autem m me negaverit, & ego nega­bo eum. Si negantem non negat, nec n confitentem confitetur. Non potest Evangelium in parte consistere, & in parte nutare. Aut u­trumque o oportet valeat, aut utrumque vim veritatis amittat. Si ne­gantes rei criminis non erunt, nec confitentes praemium virtutis ac­cipient. Porro si fides quae vicerit, coronatur, necesse est ut vi­cta perfidia puniatur. Ita martyres aut nihil possunt, si Evangelium solvi potest: aut, p si Evangelium non potest solvi, contra Evangelium [Page 131] facere non possunt, qui de Evangelio martyres fiunt. Nemo, fratres dilectissimi, nemo a infamet Martyrum dignitatem , nemo eorum glorias destruat & coronas. Manet incorruptae fidei robur incolume; nec dicere aliquid aut facere contra Christum potest, cujus & spes, & fides, & virtus, & gloria omnis in Christo est. Ut ab Episcopis contra mandatum Dei siat, auctores esse non possunt, qui ipsi Dei mandata fecerunt. An quisquam major Deo, aut di­vina bonitate clementior, qui aut infectum velit quod passus est De­us sieri: aut quasi illi minus potestatis ad protegendam Ecclesiam suam fuerit, auxilio nos suo putet posse servari? nisi haec ignaro Deo gesta b sunt, aut non permittente illo omnia ista evenerunt; cum doceat indociles, & admoneat immemores scriptura divina, quae lo­quitur dicens: Quis dedit in direptionem Jacob, & Israel iis qui Isai. 42. 24. praedabantur illum? nonne Deus cui peccaverunt; & nolebant in viis ejus ambulare, neque audire legem ejus? Et superduxit super eos iram animationis suae . Et alibi testatur ac dicit: Numquid non valet manus Dei ut salvos faciat? aut gravavit aurem ut non ex­audiat? Ibid. 59. 1. sed peccata vestra inter vos & Deum separant, & propter delicta vestra avertit c faciem à vobis ne misereatur. Delicta potius nostra reputemus, actus d nostros & animi secreta revolventes, con­scientiae merita ponderemus. Redeat in cor nostrum non ambulas­se nos in viis Domini, & abjecisse legem Dei; praecepta ejus, & mo­nita salutaria nunquam servare voluisse. e Quid de eo boni sentias? Quem timorem fuisse apud eum, quam sidem credas; quem corrige­re nec metus potuit, quem persecutio ipsa non reformavit? Alta & erecta cervix, nec quia cecidit, inflexa est. Tumens animus & su­perbus, nec quia victus est, fractus est. Jacens stantibus, & integris vulneratus minatur: & quod non statim Domini corpus inquinatis manibus accipiat, aut ore polluto Domini sanguinem bibat, sacer­dotibus sacrilegus irascitur. Atque f ô tuam nimiam furiose de­mentiam. Irasceris ei, qui abs te avertere iram Dei g nititur, ei mi­naris qui pro te Domini misericordiam deprecatur, qui vulnus tuum sentit, quod ipse non sentis, qui pro te lacrimas fundit, quas forsitan ipse non fundis. Oneras adhuc crimen & cumulas: & cum sis ipse implacabilis h irasceris ad antistites & sacerdotes Dei, putas i circa te Dominum posse placari? Accipe potius & admitte quae loquimur: Quid surdae aures salutaria praecepta non audiunt, quae monemus? Quid caeci oculi poenitentiae iter non vident, quod ostendimus?

k Quid perculsa & alienata mens remedia vitalia non percipit, quae Exempla asservntur di­vinae anim­adversionis in lapsos. de scripturis coelestibus & discimus, & docemus? Aut si incredulis quibusdam minor fides est futurorum; vel praesentibus terreantur. Ecce eorum qui negaverunt quae supplicia conspicimus? quos eorum tristes exitus flemus l? Nec hic esse sine poena possunt, quamvis [Page 132] necdum dies venerit poenae. Plectuntur a interim quidam, quo [...] b corrigantur. Exempla sunt omnium, tormenta paucorum. Unus ex his qui sponte capitolium negaturus ascendit, postquam Christum negavit, obmutuit. Poena inde coepit, unde coepit & crimen; ut nec rogare jam posset qui verba ad c precandam miseri­cordiam non haberet. Alia in balneis constituta (hoc enim crimini ejus & malis d deerat, ut & ad balneas statim pergeret, quae lavacri vitalis gratiam perdidisset e, illic ab immundo spiritu immunda cor­repta cecidit, laniavit dentibus linguam, qua fuerat vel pasta impie, vel locuta. Postquam sceleratus cibus sumtus est, in perniciem suam rabies oris armata est. Ipsa sui carnifex extitit, nec diu su­peresse postmodum potuit; doloribus ventris & viscerum cruciata defecit. Praesente ac teste me ipso, accipite quid evenerit. Paren­tes forte fugientes dum trepidi minus f suis consulunt, sub nutricis alimento parvulam filiam reliquerunt, relictam nutrix detulit ad ma­gistratus. Illi ei apud idolum quo populus confluebat, quod carnem necdum posset edere per aetatem, panem mero mixtum, quod tamen & ipsum de immolatione pereuntium supererat, tradiderunt. Rcce­pit filiam postmodum mater. Sed facinus puella commissum tam loqui & indicare non potuit, quam nec intelligere prius potuit, nec g arcere. Ignoratione igitur obreptum est, ut sacrificantibus nobis h eam secum mater inferret. Sed enim puella mixta cum sanctis, pre­cis nostrae & orationis impatiens, nunc ploratu concuti, nunc mentis aestu coepit fluctuabunda jactari, & velut tortore cogente, quibus pote­rat indiciis conscientiam facti in simplicibus adhuc annis rudis anima fatebatur. Ubi vero solennibus adimpletis calicem diaconus offene praesentibus coepit, & accipientibus ceteris locus ejus advenit; faciem suam parvula instinctu divinae majestatis avertere, os labiis obturanti­bus premere, calicem recusare. Perstitit tamen diaconus, & relu­ctanti licet, de sacramento calicis infudit. Tunc sequitur singultus & vomitus. In corpore atque ore violato Eucharistia permanere non potuit. Sanctificatus in Domini sanguine potus, de pollutis visceribus crupit; tanta est potestas Domini, tanta majestas. Se­creta tenebrarum sub ejus luce detecta sunt, sacerdotem Dei nec oc­culta crimina fefellerunt. Hoc circa infantem, quae ad eloquendum alienum circa se crimen necdum habuit aetatem. At vero ea, quae aetate provecta, & in annis adultioribus constituta sacrificantibu nobis latenter obrepsit, non cibum, sed gladium sibi sumens, & ve­lut quaedam venena i lethalia inter fauces & pectus admittens, angi & anima exaestuante concludi postmodum coepit. Et pressuram non jam persecutionis, sed delicti sui passa, palpitans & tremens concidit. Impunitum diu non fuit nec occultum dissimulatae conscientiae cri­men, quae fefellerat hominem, Deum sensit ultorem. Et cum quaedam arcam suam, in qua Domini sanctum fuit, manibus k indignis tentasset [Page 133] aperire, igne inde surgente deterrita est, ne auderet attingere. Et a alius qui & ipse maculatus; sacrificio à sacerdote celebrato, partem cum ceteris b ausus est latenter accipere: sanctum Domini edere, & contrectare non potuit; cinerem ferre se apertis manibus invenit. Documento unius ostensum est, Dominum recedere, cum negatur; nec immerentibus ad salutem prodesse quod sumitur, quando gratia salutaris in cincrem, sanctitate fugiente mutetur. Quam multi quoti­die c poenitentiam non agentes, nec delicti sui conscientiam confiten­tes, immundis spiritibus adimplentur, quam multi usque ad insaniam mentis excordes, dementiae furore quatiuntur? Nec necesse est ire per exitus singulorum, cum per orbis multiformes ruinas tam deli­ctorum poena sit varia, quam delinquentium multitudo numerosa. Unusquisque consideret, non quid alius passus sit, sed quid pati & ipse mereatur. Nec evasisse se credat, si eum interim poena distu­lerit, cum timere plus debeat, d quem sibi Dei judicis censura servavit.

Nec sibi quo minus agant poenitentiam, blandiantur, qui etsi ne­fandis [...] causa expenditur. sacrificiis manus non contaminaverunt, libellis tamen con­scientiam polluerunt. Et illa professio denegantis; contestatio est Christiani, quod e fuerat, abnuentis; feciise se dixit , quicquid alius faciendo commisit. Cumque scriptum sit: Non potestis du­obus Mat. 6. 24. Dominis servire; servivit seculari Domino, qui f obtemperavit ejus edicto: magis obaudivit humano imperio, quam Deo. Vide­rit an minore vel dedecore, vel crimine apud homines publicaverit quod admisit, Deum tamen judicem g subterfugere & vitare non Ps. 139. 16. poterit, cum dicat Spiritus sanctus in psalmis: Quod est imperfe­ctum meum, viderunt oculi tui; & in libro tuo omnes scribentur . [Page 134] Et iterum: Homo a videt in facie, Deus autem in corde. Ipse quo­que [...] Dominus praemoneat & praestruat dicens: Et scient omnes Ec­clesiae quia ego sum scrutator renis & cordis. Perspicit ille abdita: [...] & secreta atque occulta considerat. Nec Dei oculos potest aliquis evadere dicentis: Ego Deus approximans, & non Deus de longin­quo. [...] Si absconditus fuerit homo in absconditis, ergo ego non b vi­debo eum? Nonne coelum & terram ego impleo? Videt ille corda & pectora singulorum, & judicaturus est non tantum de factis, sed & de verbis & de cogitationibus nostris, omnium mentes voluntatesque conceptas in ipsis adhuc clausi pectoris latebris intuetur. Denique quanto & fide c majores & timore meliores sunt, qui quamvis nullo sacrificii, aut libelli facinore constricti? quoniam tamen de hoc vel cogitaverunt , hoc ipsum apud sacerdotes Dei dolenter & simpli­citer confitentes, exomologesin conscientiae faciunt, animi sui pon­dus exponunt, salutarem medelam parvis licet & modicis vulneribus exquirunt; scientes scriptum esse: Deus non deridetur. Deri­deri [...] & circumveniri Deus non potest, nec astutia aliqua fallente de­ludi. Plus imo delinquit, qui secundum hominem Deum cogi­tans, evadere se poenam criminis credit, si non palam crimen admi­sit. Christus in praeceptis suis dicit: Qui d confusus me fuerit, [...] confundetur eum filius hominis. Et Christianum se putat, qui Chri­stianus esse e confunditur, aut veretur? Quo modo potest esse cum Christo, qui ad Christum pertinere aut erubescit, aut metuit? Minus plane peccaverit non videndo idola, nec sub oculis circumstantis atque insultantis populi, sanctitatem fidei profanando, non polluen­do manus suas funestis sacrificiis, nec sceleratis cibis ora maculando. Hoc eo proficit ut sit minor culpa, non ut innocens conscientia. Fa­cilius potest ad veniam criminis pervenire, non est tamen immunis à crimine. Nec cesset in agenda poenitentia atque in Domini mise­ricordia deprecanda, ne quod minus f esse in qualitate delicti vide­tur, in neglecta satisfactione cumuletur. Confiteantur singuli, quae­so vos fratres dilectissimi, delictum suum, dum adhuc qui deliquit in seculo est, dum admitti confessio ejus potest, dum satisfactio & remis­sio facta per sacerdotes apud Dominum grata est. Convertamur ad Dominum mente tota, & poenitentiam criminis veris doloribus ex­primentes, Dei misericordiam deprecemur. Illi g se anima pro­sternat, h illi moestitia satisfaciat: illi spes omnis incumbat.

Rogare qualiter debeamus dicit ipse: revertimini, inquit, ad me [...] Qualis poe­nitentis ha­bitus, & [...] ratio. ex toto corde vestro, simulque & jejunio, & fletu, & planctu; & scindite corda vestra, & non vestimenta vestra. Ad Dominum toto corde redeamus. Iram & offensam ejus, jejuniis, fletibus, plancti­bus, sicut admonet ipse, placemus. Lamentari eum putamus ex [Page 135] toto corde, jejuniis, fletibus, planctibus Dominum deprecari; qui ex primo criminis die, a lavacra quotidie celebrat , qui epulis af­fluentibus pastus, & sagina largiore distentus, cruditates suas postri­die ructat, nec cibos & potus suos cum pauperum necessitate com­municat? Qui hilaris ac laetus incedit, quomodo mortem suam de­flet? Levit. 19.27. Cumque scriptum sit: Non corrumpetis effigiem barbae vestrae; barbam vellit, & faciem suam comit? Et placere nunc cuiquam stu­det, qui Deo displicet? An illa ingemiscit & plangit, cui vacat cul­tum pretiosae vestis induere, nec indumentum Christi, quod perdidit, cogitare? accipere pretiosa ornamenta, & monilia laborata, nec divini & coelestis ornatus damna deflere? Tu licet indumenta pe­regrina & vestes sericas induas, nuda es. Auro te licet & margari­tis gemmisque condecores, sine Christi decore deformis es. Et quae capillos tuos inficis, vel nunc in doloribus desine. Et quae b nigri pulveris ductu oculorum lineamenta depingis, vel nunc lacry­mis oculos tuos ablue. c Si quem de tuis caris mortalitatis exitu [...], ingemisceres dolenter & fleres; facie inculta, veste mu­tata, neglecto capillo, vultu nubilo, ore deiecto, indicia moeroris o­stenderes. d Animam tuam misera perdidisti, spiritaliter mortua su­pervivere hic tibi, & ipsa ambulans funus tuum portare coepisti; & non acriter plangis, non jugiter ingemiscis? Non te vel pudore cri­minis, vel continuatione lamentationis abscondis? Ecce pejora ad­huc peccandi vulnera, ecce majora delicta; peccasse, nec satisfacere, deliquisse, nec delicta deflere. Ananias, Azarias, Misahel illustres ac nobiles pueri; quo minus exomologesin Deo facerent nec inter flammas & camini exaestuantis incendia quieverunt. Bene sibi licet conscii, & Dominum fidei ac timoris obsequio saepe promeriti, hu­militatem tamen tenere, & Domino satisfacere , nec inter ipsa glo­riosa [Page 136] virtutum suarum martyria destiterunt. Loquitur scriptura di­vina: Stans, inquit, Azarias precatus est, & aperuit os suum, & exo­mologesin [...] faciebat Deo simul cum sodalibus suis in medio [...] Daniel quoque post fidei atque innocentiae suae multiplicem gratiam. post dignationem Domini circa virtutes ac laudes suas saepe repeti­tam, jejuniis adhuc promereri [...] nititur, in sacco & in cinere volutatur, exomologesin faciens dolenter, & dicens: Domine Deum [...] magnus a & fortis, & metuendus, qui servas testamentum tuum & miserationes eis qui te diligunt, & conservant imperia tua, [...], facinus admisimus, impii fuimus, transgressi sumus, ac deserui­mus praecepta tua & judicia tua, non audivimus verba puerorum tuo­rum Prophetarum, quae locuti sunt in nomine tuo, super reges nostros, & omnes gentes, & super omnem terram. Tibi Domine gloria ti­bi justitia, nobis autem confusio. Haec mites, haec simplices, haec innocentes in prometenda Dei majestate fecerunt; & nunc [...], & Dominum rogare detrectant, qui Dominum negaverunt? Quaeso vos fratres acquiescite salubribus remediis, consiliis [...] melioribus; cum lacrymis nostris vestras lacrymas jungite, cum no­stro gemitu vestros gemitus copulate. Rogamus vos, ut pro vobis Deum rogare possimus ; preces ipsas ad vos prius vertimus, qui­bus [Page 137] Deum pro vobis ut misereatur, oramus. Agite poenitentiam plenam: dolentis ac lamentantis animi probate moestitiam. Nec vos quorundam moveat aut error improvidus, aut stupor vanus, qui cum teneantur a in tam grandi crimine; percussi sunt animi caecitate, ut nec intelligant delicta, nec plangant. Indignantis Dei major haec plaga est, sicut scriptum est: Et dedit illis Deus spiritum transpun­ctionis . Et iterum: Dilectum veritatis non receperunt, ut salvi Isai. 29. 10. fierent; ac propterea mittet illis Deus operationem erroris, ut cre­dant 2 Thes. 2. 10. mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed sibi placent in injustitia. Injuste sibi placentes, & transpunctae mentis alienatione dementes; Domini praecepta contemnunt, b me­delam vulneris negligunt, agere poenitentiam nolunt. Ante admis­sum facinus improvidi, post facinus obstinati; nec prius stabiles, nec postmodum supplices: quando debuerant stare jacuerunt: quan­do jacere & prosternere se Deo debent, stare se opinantur. Pacem sibi ultro nemine dante sumserunt; falsa pollicitatione seducti, & apostatis ac perfidis juncti, errorem pro veritate suscipiunt. Com­municationem non communicantium ratam ducunt; hominibus contra Deum credunt, qui contra homines Deo non crediderunt. Ejusmodi homines quantum potestis c fugite, perniciosis conta­ctibus ad haerentes salubri cautione vitate. Sermo eorum sicut can­cer serpit, colloquium velut contagium transilit, noxia & venenata 2 Tim. 2. 17. persuasio persecutione ipsa pejus interficit. d Illic sola superest poe­nitentia, quae satisfaciat. Qui autem poenitentiam criminis tollunt, satisfactionis viam claudunt: ita sit ut dum temeritate quorundam vel promittitur salus falsa, vel creditur, spes verae salutis adimatur. Vos vero, fratres dilectissimi, quorum timor in Deum pronus est, & in ruina licet animus constitutus, mali sui memor est; poenitentes ac dolentes peccata vestra perspicite, gravissimum conscientiae crimen agnoscite, ad intelligentiam delicti vestri oculos cordis aperite, nec desperantes misericordiam Domini, nec tamen jam veniam vindican­tes. Deus quantum patris e pietate indulgens f semper & bonus est, tantum judicis majestate metuendus est.

Quam magna deliquimus, tam granditer defleamus. Alto vulneri Criminis magnitudi­nem poeniten­tia aemuletur. diligens & longa medicina non desit; poenitentia crimine minor non sit. Putas-ne tu g Dominum cito posse placari, quem verbis persidis abnuisti, cui patrimonium praeponere maluisti, cujus templum sacrile­ga contagione violasti? Putas facile eum h misereri tui, quem tuum non esse dixisti? Orare oportet impensius & rogare, diem luctu transigere, vigiliis noctes ac fletibus ducere, tempus omne lacrimosis lamentati­onibus occupare: i stratos solo adhaerere k cineri, in cilicio & sordibus volutari: post indumentum Christi perditum; nullum hic l jam velle ve­stitum: [Page 138] post diaboli cibum malle jejunium: justis operibus incumbere. quibus peccata purgantur: eleemosynis frequenter insistere, quibus a morte animae liberentur. Quod adversarius auferebat, Christus accipi­at, nec teneri jam nec amari patrimonium debet, quo quis & [...] & victus est. Pro hoste vitanda a res, pro latrone fugienda, [...] gladio metuenda possidentibus & b veneno. Ad hoc tantum [...] quod remansit, ut inde crimen & culpa redimatur. Incun­ctanter & largiter fiat operatio: census omnis in medelam [...] erogetur: c opibus & facultatibus nostris qui de nobis [...] est Dominus feneretur. Sic sub Apostolis fides viguit; sic [...] credentium populus Christi mandata servavit, promti erant, d lar­gi erant, distribuendum per Apostolos totum dabant, & non [...] delicta redimebant. Si precem toto corde quis faciat, si veris [...] e lamentationibus & lacrimis ingemiscat, si ad veniam de­licti sui Dominum justis & continuis operibus inflectat; [...] potest, qui & misericordiam suam protulit dicens: f Cum con­versus [...] ingemueris , tunc salvaberis, & scies ubi fueris. Et [...] [...] Nolo g mortem morientis, dicit Dominus quantum ut revertatur & [...] vivat. Et Johel propheta pietatem Domini, Domino ipso monen­te [...] h declarat: Revertimini, inquit, ad Dominum Deum [...] quoniam misericors & pius est, & patiens, & multae miserationi, & qui sententiam flectat adversus malitias irrogatas . Potest ille indul­gentiam dare sententiam suam potest ille i deflectere. Poenitenti, operanti, roganti potest clementer ignoscere, potest in acceptum re­ferre, quidquid pro talibus & petierint martyres, & fecerint [...] k vel si quis plus eum suis satisfactionibus moverit, si [...] iram, si indignantis offensam justa deprecatione placaverit; dat [...] & arma rursum, quibus l victus armetur, reparat & corroborat [...] quibus sides instaurata vegetetur. Repetet certamen suum [...] iterabit aciem, provocabit hostem, & quidem m factus ad praelium fortior per dolorem. Qui sic Deo satisfecerit, qui n poenitentia sa­cti sui, qui pudore delicti, plus & virtutis & fidei de ipso lapsus dolore conceperit; exauditus & adiutus à Domino, quam [...] nuper, laetam faciet Ecclesiam: nec jam solam Dei veniam me­rebitur, sed coronam.

D. CAECILII CYPRIANI DE ORATIONE DOMINICA.

EVangelica praecepta, fratres dilectissimi, nihil sunt aliud quam An. 252. magisteria divina, fundamenta a aedificandae spei, firmamenta Praeceptorum Evangelico­rum elogium. corroborandae fidei, nutrimenta fovendi cordis, gubernacula dirigendi itineris, praesidia obtinendae salutis: quae dum dociles cre­dentium mentes in terris instruunt, ad coelestia regna perducunt. Multa & per prophetas servos suos dici Deus voluit & audiri: sed quanto b majora sunt quae filius loquitur, quae Dei c sermo qui in prophetis fuit propria voce testatur: non jam mandans ut paretur venienti via, sed ipse veniens, & viam nobis aperiens & ostendens; ut, qui in tenebris mortis errantes improvidi & caeci prius fuimus, luce gratiae d luminati, iter vitae duce & rectore Domino teneremus. Qui inter cetera salutaria sua monita & praecepta divina, quibus po­pulo suo consuluit ad salutem, etiam orandi ipse formam dedit; ip­se quid precaremur, monuit & instruxit.

2643 Qui fecit vivere, docuit & orare; benignitate e ea, scilicet, qua & Vix alibi in­dulgentior nobis Domi­nus quam cum orare [...]. Jo. 4. 24. cetera dare & conferre dignatus est: ut dum prece f & oratione, quam filius docuit, apud patrem loquimur, facilius audiamur. Jam prae­dixerat horam venire: quando veri adoratores adorarent patrem in spiritu & veritate, & g implevit quod ante promisit; ut qui spiritum & veritatem de ejus h satisfactione percepimus, de traditione quoque ejus vere & spiritaliter adoremus. Quae enim potest esse i magis spiritalis oratio, quam k quae à Christo nobis data est, à quo nobis & Spiritus sanctus missus est? Quae vera l magis apud patrem pre­catio, Jo. 14. 6. quam quae à filio qui est veritas, de ejus ore prolata est? ut aliter orare quam docuit, non ignorantia sola sit, sed & culpa; quan­do ipse posuerit & dixerit: Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem Marc. 7. 8. vestram statuatis. Oremus itaque, fratres dilectissimi, sicut magi­ster [Page 140] 2651 a Deus docuit. Amica & familiaris oratio est Deum de suo [...] gare; ad aures ejus ascendere Christi oratione. Agnoscat [...] filii sui verba. Cum precem facimus, qui habitat intus in pectore, [...] sit & in voce. Et cum ipsum habeamus apud Patrem advocatum pro peccatis nostris; quando peccatores pro delictis nostris peti­mus, advocati nostri verba promamus. Nam cum dicat; [...] quodcunque petierimus à Patre in nomine ejus, dabit nobis: quan­to efficacius impetramus c quod petimus in Christi nomine, si [...] mus ipsius oratione?

2654 2655 Sit autem orantibus sermo & precatio cum disciplina, quietem Sit orantibus fermo & ora­tio cum dis­ciplina. continens & pudorem. Cogitemus nos sub conspectu Dei stare: placendum est divinis oculis & habitu corporis, & modo d vocis: Nam ut impudentis est clamoribus strepere, ita contra congruit verecun­do modestis precibus orare. Denique magisterio suo Dominus [...] orare nos praecepit, in abditis & e semotis locis, in [...] ipsis, quod f magis convenit fidei; ut sciamus Deum ubique [...] pra­sentem, audire omnes & videre, & majestatis suae plenitudine in ab­dita quoque & occulta penetrare, sicut scriptum est: Ego Deus ap­proximans, [...] & non Deus de longinquo. Si absconditus fuerit homo in absconditis, ego ergo non videbo eum? Nonne coelum & terram ego impleo g? Et iterum: In omni loco oculi Dei speculantur bonos & malos. Et quando in unum cum fratribus convenimus, & sacri­ficia [...] divina cum Dei sacerdote celebramus verecundiae & disciplina memores esse debems: Non passim ventilare preces nostras [...] vocibus nec petitionem commendandam modeste Deo, ta­multuosa loquacitate jactare. Quia Deus non vocis, sed cordis aa­ditor est. Nec admonendus est clamoribus, qui cogitationes h ho­minum videt, probante Domino & dicente; Quid cogitatis ne­quam [...] quam in cordibus vestris? & alio loco: & scient omnes Ecclesiae, [...] quai ego sum scrutator renis & cordis. Quod Anna in primo Reg­norum libro, Ecclesiae typum portans, custodit & servat; quae Domi­num non clamosa i petitione, sed tacite & modeste & intra ipsas [...] latebras precabatur. Loquebatur prece occulta; sed ma­nifesta fide: loquebatur non voce, sed corde: quia sic Deum [...] audire; & impetravit k efficaciter quod petiit, quai sideliter po­stulavit. Declarat l hoc scriptura divina quae dicit: Loquebatur [...] [...] corde suo, & labia ejus movebantur & vox ejus non audiebatur, & exaudivit eam Deus. Item legimus in psalmis: Dicite in m [...] [...] & in stratis vestris, & transpungimini. Per Hieremiam [...] [Page 141] haec eadem Spiritus sanctus suggerit & docet dicens: In sen­su autem tibi a debet adorari Deus. Adorans autem, fratres dile­ctissimi, Bar. 6. 5. nec illud ignoret, quemadmodum in templo cum Pharisaeo Publicanus oraverit, non allevatis in coelum impudenter oculis, Luc. 18. 10. nec manibus insolenter erectis, sed pectus suum pulsans, & peccata intus inclusa contestans, divinae misericordiae implorabat auxilium. Et cum sibi Pharisaeus placeret, sanctificari b hic magis meruit qui sic c rogavit; qui spem salutis non in fiducia innocentiae suae posuit, cum innocens nemo sit, sed peccata confessus humiliter oravit, & ex­audivit Luc. 18. 10. orantem qui d semper humilibus ignoscit. Quae Dominus in Evangelio suo ponit & dicit: Homines duo ascenderunt in tem­plum e orare, unus Pharhsaeus f, & unus Publicanus. Pharisaeus g cum stetisset talia apud se precabatur h: Deus gratias tibi ago, quia non sum sicut ceteri homines, injusti, raptores, adulteri, quomodo & publicanus iste: jejumo bis in sabbato, decimas do i omnium quae­cunque possideo. Publicanus autem de longmquo, stabat, & ne­que oculos k volebat ad coelum levare, sed percutiebat pectus suum dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. l Dico vobis, descen­dit hic justificatus in domum suam magis quam ille Pharisaeus. Quai omnis qui m se extollit humiliabitur: & qui se himiliat exal­tibitur. Quae nos, fratres dilectissimi, de divina lectione discentes, postquam cognovimus qualiter ad orationem accedere debeamus; cognoscamus docente Domino & quid oremus. Sic, inquit, orate: Mat. 6. 4. Pater noster quies in coelis, sanctisicetur nomen tuum. Adveniat reg­num tuum. Fait voluntas tuansicut in coelo & in terra. Panem no­strum quotidianum da nobis bodie. Etoremitte nobis debita noslra, sicut & nos remittimus debitoribus nostris: Et ne pnos patiaris induci in tentationem: sed libera nos à malo, Amen.

Ante omnia pacis doctor atque unitatis magister, singillatim nolu­it Publica est nobis & com­munis oratio. & privatim precem fieri, ut quis cum precatur, pro se tantum pre­cetur. Non enim dicimus pater meus qui es in coelis; nec, panem meum q da mihi hodie; nec dimitti sibi tantum unusquisque debi­tum postulat; aut ut in tentationem non inducatur, r atque à malo li­beretur, pro se solo rogat. Publica est nobis & communis oratio: & quando oramus, non pro uno, sed pro toto populo oramus; quia totus populus unum sumus. Deus pacis & concordiae matister qui docuit unitatem, sic orare unum pro omnibus voluit, quo modo in uno omnes ipse portavit. Hanc orationis legem servaverunt tres pueri in camino ignis inclusi; consonantes in prece, & spiritus con­sensione concordes. Quod declarat scripturae divinae sides, & dum [Page 142] docet quo modo oraverint a tales, dat exemplum quod imitari in pre­cibus debeamus, ut tales esse possimus. Tunc illi tres, inquit, [...] [...] ex uno ore hymnum canebant, & benedicebant Dominum. Loque­bantur quasi ex uno ore, & nondum illos Christus in carne visus Do­cuerat orare, & iccirco orantibus fuit impetrabilis & efficax sermo, quia promerebatur dominum pacifica, & simplex, & spiritalis ora­tio. Sic & Apostolos cum b discipulis post ascensum Domini inve­nimus orasse. Erant, inquit, perseverantes omnes unanimes in o­ratione [...] cum mulieribus & Maria, quae fuit mater Jesu, & fratribus ejus. Perseverabant in oratione unanimes; orationis suae & instan­tiam simul & concordiam declarantes. Quia Deus, qui [...] [...] facit unanimes in c domo, non admittit in divinam & aeternam do­mum, nisi eos apud quos est unanimis oratio. Qualia autem sunt, fratres dilectissimi, orationis Dominicae sacramenta , quam d multa, quam magna, breviter in sermone collecta ; sed in virtute spiri­taliter copiosa, ut nihil omnino praetermissum sit quod non in pre­cibus atque orationibus nostris, coelestis doctrinae compendio com­prehendatur?

Sic, ait, orate: Pater noster qui es in coelis. Homo novus, rena­tus, [...] [...] [...] à Deo patre petun­tur. & Deo suo per ejus gratiam restitutus: Pater, primo in loco di­cit; quia filius esse jam coepit. In sua, inquit, propria venit, & sui eum non receperunt. Quotquot autem eum receperunt, dedit il­lis potestatem ut filii Dei fierent, his qui credunt in nomine ejus. Qui ergo credidit in nomine ejus, & factus est Dei filius; hinc debet [...] incipere, ut & gratias agat, & profiteatur se Dei filium, dum nominat patrem sibi esse in coelis Deum. Contestetur quoque inter prima sta­tim nativitatis suae verba renunciasse se terreno & carnali patri, & pa­trem solum nosse se & habere coepisse qui sit in coelis, sicut scriptum est: Qui dicunt patri & matri, non novi te, & filios suos non agnove­runt, [...] hi custodierunt praecepta tua, & testamentum tuum servave­runt. Item Dominus in Evangelio suo praecepit, ne vocemus nobis [...] patrem e in terra, quod sit scilicet nobis unus pater qui est in coelis. Et discipulo qui mentionem defuncti patris fecerat, respondit: Si­ne, mortui mortuos suos sepeliant; dixerat enim patrem suum mor­tuum; [...] cum sit credentium pater f vivus. Nec hoc solum, fratres dilectissimi, animadvertere & intelligere debemus, quod appellemus patrem qui sit in coelis: sed conjungimus & dicimus: Pater noster, id est, eorum qui credunt g; eorum qui per eum sanctificati, & gra­tiae spiritalis nativitate reparati, filii Dei esse coeperunt. Quae vox Judaeos etiam perstringit & percutit, qui Christum sibi per pro­phetas annunciatum, & ad se prius missum, non tantum insideliter spreverunt, sed & crudeliter necaverunt. Qui jam non possunt patrem Deum vocare, cum Dominus eos confundat & redarguat dicens. Vos de diabolo patre nati estis, & concupiscentias patris [...] [Page 143] vestri facere vultis. Ille enim homicida fuit ab initio, & in veritate non stetit, quia veritas non est in illo. Et per Esaiam prophetam Deus clamat indignans: a Filios generavi & exaltavi, ipsi autem me b spreverunt. Agnovit bos [...] suum, & asinus c praesepe do­mini [...] sui: Israel autem me non cognovit & populus meus me non in­tellexit. d Vae gens peccatrix, populus plenus peccatis, e semen nequam, f filii scelesti. Dereliquistis Dominum, & in indignationem g misistis illum sanctum Israel. In quorum h exprobrationem, Chri­stiani quando oramus, Pater noster, dicimus; quia noster esse coe­pit, & Judaeorum qui eum reliquerunt, esse desiit: nec peccator po­pulus potest esse filius; sed quibus i remissa peccatorum datur , eis filiorum nomen adscribitur; eis & aeternitas repromittitur, Domino ipso dicente: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Ser­vus Jo. 8. 34. autem non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum. Quanta autem Domini indulgentia, quanta circa nos dignationis ejus & bonitatis ubertas; qui sic nos voluerit oratio­nem celebrare in conspectu Dei, ut Deum patrem vocemus, & ut est Christus Dei filius, sic & nos Dei k filii nuncupemur? Quod nomen nemo nostrum in oratione auderet attingere, nisi ipse nobis sic per­misisset orare. Meminisse itaque, sratres dilectissimi, & scire debe­mus, quia quando patrem Deum dicimus, quasi filii Dei agere debe­mus; ut quo modo nos nobis placemus de Deo patre, sic sibi placeat & ille de nobis. Conversemur quasi Dei templa, ut Deum in nobis constet habitare. Nec sit degener actus noster à spiritu, ut qui coe­lestes & spiritales esse coepimus, non nisi spiritalia & coelestia cogite­mus & agamus, quia & ipse Dominus l Deus dixit: Eos qui clarifi­cant 1 Reg. 2. 30. me, clarificabo: & qui me spernit, spernetur. Beatus quoque m Apostolus Paulus in Epistola sua posuit: Non estis vestri, n emti 1 Cor. 6. 20. enim estis pretio magno: o clarificate & portate Deum in corpo­re vestro.

Post hoc dicimus: Sanctificetur nomen tuum, non quod optemus Petimus ut Det [...] sanctificetur. Deo , ut sanctificetur orationibus nostris; sed quod petamus ab eo, ut nomen ejus sanctificetur in nobis. Ceterum à quo Deus san­ctificetur, qui ipse sanctificat ? Sed quia ipse dixit Sancti estote, Levit. 20. 7. quoniam & ego sanctus sum, id petimus & rogamus, ut qui in baptis­mo sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus perseveremus, & hoc quotidie deprecamur. Opus est enim nobis quotidiana sanctificati­one, ut qui quotidie delinquimus, p delicta nostra sanctificatione as­sidua repurgemus. Quae autem sit sanctificatio quae nobis de Dei dignatione confertur, Apostolus praedicat dicens: Neque q forni­carii 1 Cor. 6. 9. [Page 144] neque idolis servientes; neque adulteri, neque molles, ne­que masculorum a appetiores, neque fures, neque b fraudatores, ne­que ebriosi, neque maledici, neque raptores regnum Dei c [...] d Et haec quidem fuistis , sed abluti estis, sed [...] estis, e sed sanctificati estis in nomine Domini Jesu Christi, & in spi­ritu Dei nostri. Sanctificatos nos dicit in nomine Domini Jesu Christi & in spiritu Dei nostri. Haec sanctificatio ut in nobis permaneat ora­mus: & quia Dominus & judex noster sanato à se & f justificato com­minatur [...] jam non delinquere, ne quid [...] deterius fiat, hanc [...] orationibus precem facimus hoc diebus ac noctibus postulamus, ut sanctificatio & vivicatio quae de Dei gratia sumitur, ipsius pro­tectione servetur.

Sequitur in orationc: Adveniat regnum tuum. Regnum etiam Porrout reg­num ejus ad­veniat. Dei repraesentari nobis petimus ; sicuti & nomen ejus, ut in [...] sanctificetur postulamus. Nam Deus quando non regnat? aut apud eum quando incipit, quod & semper fuit, & esse non desinit? No­strum regnum petimus advenire à Deo nobis repromissum, Christi sanguine & passione quaesitum; ut qui in saeculo ante servivimus, postmodum Christo g dominante regnemus, sicut ipse pollicetur & di­cit: venite benedicti patris mei, percipite h regnum quod vobis pa­ratum [...] est ab originc mundi. Potest vero, fratres dilectissimi, & ipse Christus esse regnum Dei, quem venire quotidie cupimus, cujus ad­ventus ut cito nobis repraesentetur, optamus. Nam cum i resur­rectio ipse nostra sit, quia in ipso resurgimus: sic & regnum Dei potest ipse intelligi, quia in illo regnaturi sumus. Bene autem reg­num Dei petimus, id est, regnum coeleste, quia est & terrestre reg­num. Sed qui renunciavit jam seculo; major est & honoribus ejus, & regno, & ideo qui se Deo & k Christo dedicat, non terrena, sed coelestia regna desiderat. Continua autem oratione & prece [...] est, ne excidamus à regno coelesti, sicut Judaei, quibus hoc prius pro­missum fuerat, exciderunt, Domino manifestante & probante: Mul­ti, [...] inquit, venient ab oriente & occidente, & l recumbent cum Abra­ham, Isaac & Jacob in regno coelorum. m Filii autem regni expel­lentur in tenebras exteriores: illic n erit ploratio & stridor dentium. Ostendit quia ante filii regni Judaei erant, quando & filii Dei esse perseverabant: Postquam cessavit circa illos nomen paternum, cessavit & regnum. Et ideo Christiani qui in oratione o appella­re patrem Deum coepimus, nos & ut regnum Dei nobis veniat, oramus.

Addimus quoque & dicimus: Fiat voluntas p tua, sicut in [...] Insuper ut fi­at voluntas Dei sicut in coelo, & in terra. & in terra: non ut Deus faciat quod vult, sed ut nos facere possi­mus [...] [Page 145] quod Deus vult. Nam Deo quis a obsistit , quo minus b quod velit faciat? Sed quia nobis à diabolo obsistitur, quo minus per om­nia noster animus atque actus Deo obsequatur; oramus & petimus ut fiat in nobis voluntas Dei, quae ut fiat in nobis, opus est Dei volun­tate, id est, ope ejus & protectione; quia nemo suis viribus fortis est, sed Dei indulgentia & misericordia tutus est. Denique c & Dominus infirmitatem hominis, quem portabat ostendens ait: Pater si fieri Matt. 26. 39. potest, transeat à me d calix iste. Et exemplum discipulis suis tri­buens, ut non voluntatem suam, sed Dei faciant, addidit, dicens: Veruntamen non quod ego volo, sed e quod tu. Et alio loco dicit: Non descendi de coelo ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem Jo. 6. 38. ejus qui misit me. Quod si filius obaudivit ut faceret patris volunta­tem: quanto magis servus obaudire debet ut faciat Domini volunta­tem. Sicut in Epistola sua f Joannes quoque ad faciendam Dei vo­luntatem 2Jo. 2. 15. hortatur & instruit dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, g non est cari­tas patris in illo. Quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, & concupiscentia oculorum, & ambitio seculi, quae non est à patre, sed ex h concupiscentia mundi; & mundus transibit & concupiscentia ejus. Qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, quo modo & Deus manet in aeternum. Qui in aeter­num manere volumus, Dei qui aeternus est, voluntatem facere de­bemus.

Voluntas autem Dei est, quam Christus & fecit & docuit: Humilitas Voluntas Dei in qui­bus consistit. in conversatione, stabilitas in side, verecundia in verbis, in factis ju­stitia, in operibus misericordia, in moribus disciplina; injuriam face­re non nosse, & i factam posse tolerare, cum fratribus pacem tenere, Deum toto corde diligere, amare in illo quod pater est, timere quod Deus est; Christo nihil omnino praeponere, quia nec nobis quid­quam ille praeposuit; caritati ejus inseparabiliter adhaerere, cruci ejus k fortiter ac fidenter adsistere; quando de ejus nomine & hono­re certamen est, exhibere in sermone constantiam qua confitemur; in quaestione fiduciam, qua congredimur; in morte patientiam, qua coronamur: hoc est cohaeredem Christi esse velle, hoc est praeceptum Dei facere, hoc est voluntatem patris adimplere.

Fieri autem petimus voluntatem l Dei ut in coelo & in terra; quod Non animo tantum sed & corpore praestanda. utrumque ad consummationem m nostrae incolumitatis pertinet & salu­tis. Nam cum corpus è terra, & spiritum possideamus è coelo, ipsi ter­ra & coelum sumus; & in utroque, id est, & corpore & spiritu, ut Dei voluntas fiat oramus. Est enim inter carnem & spiritum colluctatio, & n discordantibus adversus se invicem quotidiana congressio; ut [Page 146] non quae volumus ipsa faciamus; a dum spiritus coelestia & divina b quaerit, caro terrena & secularia concupiscit: & ideo petimus impense inter duo ista, c ope & auxilio Dei concordiam fieri: ut dum & in spiritu & in carne voluntas Dei geritur, quae per eum renata est anima servetur. Quod d aperte atque manifeste Apostolus Paulus sua voce declarat: Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, & spi­ritus [...] adversus carnem: haec enim invicem adversantur sibi, ut non quae vultis ipsa faciatis. Manifesta autem sunt e opera carnis, quae sunt adulteria, fornicationes, immunditiae, spurcitiae, idololatriae, ve­neficia, homicidia , inimicitiae, contentiones, aemulationes, animosita­tes, provocationes, simultates, dissentiones, haereses, invidiae, ebrie­tates, comessationes, & his similia, quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. f Fructus au­tem spiritus est caritas, gaudium, pax, magnanimitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, castitas. Et iccirco quotidianis imo continuis orationibus hoc precamur, & in coelo & in terra voluntatem circa nos Dei fieri: quia haec est voluntas Dei, ut terrena coelestibus cedant, spiritalia & divina praevaleant.

Potest & sic intelligi, fratres dilectissimi, ut quoniam mandat & Hoc Deus peculiari mo­do vult, ut peccatores convertan­tur. monet Dominus etiam inimicos diligere, & pro iis quoque qui nos [...] persequuntur orare; g petamus & pro illis qui adhuc h terra sunt, & necdum coelestes esse i coeperunt, ut & circa illos voluntas Dei [...] k quam Christus hominem conservando & redintegrando perfecit. Nam cum discipuli ab eo non jam terra appellentur, sed sal terrae: & [...] Apostolus primum hominem vocet de terrae limo, secundum vero de coelo: merito & nos qui esse debemus l patri Deo similes (qui so­lem [...] suum oriri facit super bonos & malos, & pluit super justos & in­justos) [...] sic Christo monente oramus & petimus, ut precem pro omni­um salute faciamus; ut quomodo in coelo, id est, in nobis per fidem nostram voluntas Dei facta est, ut essemus è coelo; ita & in terra, hoc est, m in illis non credentibus fiat voluntas Dei, n ut qui adhuc sunt prima nativitate terreni, incipiant esse coelestes, ex aqua & o spiritu nati.

Procedente oratione postulamus & dicimus. Panem nostrum que­tidianum Panis mysti­cus Euchari­sticus hic in­telligitur. da nobis bodie. Quod potest & spiritaliter, & simplici­ter intelligi: quia & uterque intellectus utilitate divina proficit ad salutem. Nam panis vitae Christus est, & panis hic omnium non est. sed noster est: & quomodo dicimus pater noster, quia intelligenti­um & credentium pater est; sic & panem nostrum vocamus ; quia [Page 147] Christus a, noster (qui corpus ejus contingimus ) panis est. Hunc autem panem dari nobis quotidie postulamus, ne qui in Christo su­mus, & eucharistiam quotidie ad cibum salutis accipimus, interce­dente aliquo graviore delicto, dum b abstenti & non communicantes à coelesti pane prohibemur, à Christi corpore separemur; ipso c prae­dicante & monente: Ego sum panis vitae qui de coelo descendi. Si quis ederit de meo pane, vivet in aeternum. Panis autem, quem Jo. 6. 51. ego dedero, caro mea est pro d seculi vita. Quando ergo dicit in aeternum vivere, si quis ederit de ejus pane; ut e manifestum est eos vivere, qui corpus ejus attingunt, & eucharistiam f jure communica­tionis accipiunt: ita contra timendum est & orandum, ne dum quis abstentus separatur à Christi corpore, g procul remaneat à salute; comminante ipso & dicente: Nisi ederitis carnem filii hominis, & Jo. 6. 53. biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis. Et ideo pa­nem nostrum, id est; Christum dari nobis quotidie petimus, ut qui in Christo manemus & vivimus, à sanctificatione ejus & corpore non re­cedamus.

Potest vero & sic intelligi, ut qui seculo renunciavimus, & divitias Panis etiam terrenus. ejus & pompas h fide gratiae spiritalis abjecimus; cibum nobis tan­tum petamus & victum; quando instruat Dominus & dicat: Qui Luc. 14. 33. non renunciat omnibus quae sunt ejus, non potest meus discipulus esse. Qui autem Christi coepit esse discipulus, secundum magistri sui vocem renuncians omnibus, diurnum debet cibum petere, nec in longum desideria i petitionis extendere, ipso iterum k Domino prae­scribente & dicente: Nolite in crastinum l cogitare, crastinus enim Mat. 6. 34. m dies ipse cogitabit sibi. n Sufficit diei malitia sua. Merito ergo Christi discipulus victum sibi in diem postulat, qui de crastino cogi­tare prohibetur: o quia & contrarium sibi sit & repugnans, ut quae­ramus in seculo diu viverc, qui petimus regnum Dei velociter adve­nire. Sic beatus Apostolus monet, p formans & corroborans spei nostrae ac fidei firmitatem: Nihil, inquit, intulimus in hunc mundum, 1 Tim. 6. 7. verum nec auferre possumus, q Habentes itaque exhibitionem & [Page 148] tegumentum his contenti simus. Qui autem volunt divites [...] incidunt in tentationem & muscipulam & desideria multa & [...] quae mergunt hominem in perditionem & in interitum: Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam auidam appetentes nau­fragaverunt à fide, & inseruerunt se doloribus multis. a Docet non tantum contemnendas; sed & b periculosas esse divitias, illic esse c ra­dicem malorum blandientium, caecitatem mentis humanae occulta deceptione fallentium. Unde & divitem stultum d seculares [...] cogitantem, & se exuberantium fructuum largitate jactantem redar­guit Deus dicens: Stulte hac nocte expostulatur anima tua: quae [...] ergo parasti cujus erunt? Laetabatur stultus in fructibus ipsa nocte moriturus, & cui vita jam deerat, e victus abundantiam cogitabat. Contra autem Dominus perfectum & consummatum docet fieri, qui [...] omnibus suis venditis, atque in usum pauperum distributis, thesau­rum sibi condat in coelo. Eum dicit posse se sequi , & gloriam Do­minicae passionis imitari; qui expeditus & succinctus nullis laqueis rei familiaris involvitur, sed solutus ac liber facultates suas ad Deum ante praemissas, ipse quoque comitatur. Ad quod ut possit unus­quisque nostrum parare se; sic discat orare, & de orationis lege qua­lis esse debeat noscere. Neque enim deesse quotidianus cibus po­test justo, f cum scriptum sit: Non occidit Dominus fame g animam [...] justam. Et iterum: h Junior fui & senui, & non vidi justum dere­lictum, [...] neque semen ejus quaerens panem. Item Dominus promit­tat & dicat: Nolite cogitare dicentes; quid edemus, aut quid [...] [...] aut quid vestiemur? haec enim nationes quaerunt. Scit autem pater vester, quia horum omnium indigetis. i Quaerite pri­mo k regnum Dei, & justitiam ejus, & haec omnia l apponentur vo­bis. Quaerentibus regnum & justitiam Dei, omnia promittit apponi. Nam cum Dei sint omnia, habenti Deum nihil deerit: m si Deo ipse non desit. Sic Danieli in leonum lacu jussu regis incluso, prandi­um [...] divinitus procuratur, & inter feras n esurientes & parcentes, ho­mo Dei pascitur. Sic alitur Helias in fuga: & in solitudine corvis [...] ministrantibus, & volucribus cibum sibi apportantibus in persecuti­one nutritur. Atque ô humanae malitiae detestanda crudelitas: ferae parcunt, aves pascunt, & homines insidiantur & saeviunt.

Post haec & pro peccatis nostris deprecamur dicentes: Et o remit­te Porro ut De­us remittat nobis debita nostra. nobis debita nostra, sicut & nos remittimus debitoribus nostris. Post subsidium cibi petitur & venia delicti; ut qui à Deo pascitur, in Deo vivat: nec tantum praesenti & temporali vitae, sed & aeternae consu­latur, ad quam veniri potest, si peccata donentur: quae debita Do­minus [Page 149] appellat, sicut in Evangelio suo dicit: Dimisi tibi omne debi­tum, Matt. 18. 32. quia me rogasti. Quam necessarie autem, quam providenter, & a salutariter b admonemur, quod peccatores sumus, qui pro pec­catis rogare compellimur, ut dum indulgentia de Deo petitur, con­scientiae suae animus recordetur. Ne quis sibi quasi innocens c pla­ceat, cum innocens nemo sit, & se extollendo plus pereat; instru­itur & docetur peccare se quotidie, dum quotidie pro peccatis jube­tur orare. Sic denique & Joannes in epistola sua d moner dicens: 1 Jo. 1. 8. Si dixerimus quia peccatum non habemus; e nos ipsos decipimus, & veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata no­stra, fidelis & justus est Dominus, qui nobis peccata dimittat. In epistola sua utrumque complexus est, quod & f rogare pro peccatis debeamus, & g impetremus indulgentiam cum rogamus. Ideo & sidelem dixit Dominum ad dimittenda peccata, fidem pollicitationis suae reservantem . Quia qui orare nos pro debitis & peccatis do­cuit, paternam misericordiam promisit & veniam secuturam.

Adjunxit plane & addidit legem, certa nos conditione & sponsione Condilio ve­niae à Deo obtinendae, nt eam fratri­bus nostris concedamus. constringens, ut sic nobis dimitti debita postulemus, secundum quod & ipsi debitoribus nostris dimittimus: scientes impetrari non posse, quod pro peccatis petimus; nisi & ipsi h circa debitores nostros pa­ria fecerimus. Iccirco & alio in loco dicit: In qua mensura mensi Mat. 7. 2. fueritis, in ea remetietur vobis. Et servus qui post dimissum sibi à Mat. 18. 34. Domino omne debitum, conservo suo noluit ipse dimittere, in carce­rem relegatur. Quia indulgere conservo suo noluit, quod sibi à Do­mino indultum fuerat, amisit. Quae adhuc fortius Christus in prae­ceptis suis majore censurae suae vigore proponit: Cum steteritis, in­quit, Marc. 11. 25. ad orationem, remittite si quid habetis adversus aliquem, ut & pater vester qui in coelis est, remittat peccata vestra vobis; si autem vos non remiseritis, neque pater vester qui in coelis est remittet vobis peccata vestra . Excusatio tibi nulla in die judicii super­est, cum secundum tuam sententiam judiceris: & quod, i feceris, hoc ipse patiaris. Pacificos enim & concordes atque unani­mes esse in domo sua Deus praecipit: & quales nos fecit secun­da nativitate, tales vult renatos perseverare; ut qui filii Dei esse coepimus, k in Dei pace maneamus; & quibus spiritus unus est, unus sit & animus & sensus. Sic l nec sacrificium m Deus reci­pit Mat. 5. 24. dissidentis, & ab altari revertentem prius fratri reconciliari jubet, ut pacificis precibus & Deus possit esse n pacatus. Sacri­ficium Gen. 4. 5. Deo majus est pax nostra, & fraterna concordia, & de unita­te Patris & Filii & Spiritus Sancti plebs adunata. Neque enim in [Page 150] sacrificiis quae Abel & Cain primi obtulerunt, munera eorum Deus. sed corda intuebatur; ut ille placeret in munere, qui placebat in corde. Abel pacificus & justus dum Deo sacrificat innocenter: docuit & ceteros quando ad altare munus offerunt, sic venire cum Dei timore, cum simplici corde, cum lege justitiae, cum concordia pace. Merito ille dum in sacrificio Dei a talis est ipse, postmodum sa­crificium Deo factus est; ut martyrium primus ostendens, initiaret sanguinis sui gloria Dominicam passionem; qui & justitiam Domi­ni habuerat & pacem. Tales denique à Domino coronantur; ta­les in die judicii cum Domino vindicabuntur. Ceterum discordans & dissidens, & pacem cum fratribus non habens, secundum quod be­atus [...] Apostolus & scriptura sancta testatur, nec si pro nomine Christi occisus fuerit, crimen dissensionis fraternae poterit evadere; quia sicut scriptum est: Qui fratrem suum odit, homicida est; nec ad reg­num [...] coelorum pervenit, aut cum b Deo vivit homicida. Non potest esse cum Christo; qui imitator Judae maluit esse, quam Christi. Quale delictum est, quod nec baptismo sanguinis potest ablui? qua­le crimen est, quod martyrio non potest expiari?

Illud quoque necessarie admonet Dominus, ut in oratione dica­mus: Quin & pe­timus ut non inducemur in tentationem. Et ne nos c patiaris induci in tentationem. Qua in parte ostenditur nihil contra nos adversarium posse, nisi Deus ante permi­serit; ut omnis timor noster & devotio atque d observatio ad De­um convertatur, quando in tentationibus nostris nihil malo licear, nisi e potestas inde tribuatur. f Probat haec scriptura divina quae dicit: Venit Nabuchodonosor rex Babyloniae in Hierusalem; & expugna­bat [...] eam, & dedit eam Deus in manum ejus. Datur autem potestas adversus nos malo secundum nostra peccata, sicut scriptum est: Quis dedit in direptionem Jacob, & Israel eis qui praedabantur illum? [...] nonne Deus cui peccaverunt, & nolebant in viis ejus ambulare, ne­que audire legem ejus, & superduxit super eos g iram h animatio­nis suae? Et iterum, Solomone peccante, & à praeceptis atque à viis Domini recedente, positum est: Et excitavit Dominus Sata­nam [...] ipsi Solomoni. Potestas vero dupliciter adversus nos datur, vel ad poenam cum delinquimus, vel ad gloriam cum probamur: si­cuti de Job factum videmus, manifestante Deo & dicente: Ecce om­nia Job. 1.12. quaecunque habet, in manus tuas do: sed i ipsum cave ne tan­gas. Et Dominus in Evangelio loquitur tempore passionis ad Pila­tum: Jo. 19.11. k Nullam haberes adversum me potestatem, nisi data esset tibi desuper. Quando autem rogamus ne in l tentationem veniamus, admonemur infirmitatis & imbecillitatis nostrae, dum sic togamus, ne quis se insolenter extollat, ne quis sibi superbe atque arroganter ali­quid assumat, ne quis aut confessionis, aut passionis m gloriam suam ducat, cum Dominus ipse humilitatem docens dixerit: Vigilate & [...] [Page 151] orate ne veniatis in tentationem. Spiritus quidem promtus est, caro autem infirma: ut dum praecedit humilis & summissa confessio, & datur totum Deo; a Quicquid suppliciter cum timore & b honore Dei petitur, ipsius pietate praestetur.

Post ista omnia in c consummatione orationis venit clausula, univer­sas Demum ora­mus ut Deus nos liberet à malo. petitiones & preces nostras d collecta brevitate concludens. In novissimo enim e ponimus: Sed libera a nos à malo, comprehendentes ad­versa cuncta, quae contra nos in hoc mundo molitur inimicus; à qui­bus non potest esse fida & firma tutela, si nos Deus liberet, nisi depre­cantibus atque imploransibus opem suam praestet. Quando autem di­cimus: sed libera nos à malo, nihil remanet quod ultra adhuc debeat postulari: quando semel protectionem Dei adversus malum petamus, qua impetrata contra omnia quae diabolus & mundus operantur, securi stamus & tuti. Quis enim ei de seculo metus est, cui in seculo Deus tutor est? Quid mirum, fratres dilectislimi, si oratio talis est quam Deus docuit, qui magisterio suo f omnem precem nostram salutari sermone breviavit? Hoc jam per Esaiam prophetam fuerat ante prae­dictum, cum plenus Spiritu sancto de Dei majestate ac pietate loque­retur: Verbum consummans , inquit, & brevians in justitia: quoni­am Is. 10. 22. sermonem breviatum faciet Deus in toto orbe terrae. Nam cum Dei sermo Dominus noster Jesus Christus omnibus venerit, & colli­gens doctos pariter & indoctos, omni sexui atque aetati praecepta sa­lutis ediderit: praeceptorum suorum fecit grande compendium, ut in disciplina coelesti discentium memoria non laboraret, sed quod es­set simplici fidei necessarium, g velociter disceret. Sic cum doceret quid sit vita aeterna, sacramentum vitae magna & divina brevitate complexus est dicens: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te Jo. 17. 3. h solum & verum Deum, & quem misisti Jesum Christum. Item cum de lege & prophetis praecepta prima & majora decerperet: Audi, Mar. 12. 29. inquit, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est. Et diliges Do­minum Deum tuum de toto corde tuo, & de tota anima tua, & de to­ta virtute tua: hoc est primum mandatum, & secundum simile est huic: Diliges i proximum tuum tanquam te ipsum. In his duo­bus Matt. 22. 40. 7. 12. praeceptis tota lex pendet & prophetae. Et iterum: Quaecunque volueritis ut faciant vobis homines bona , ita & vos facite illis. Haec est enim lex & prophetae.

Nec verbis tantum, sed & factis Dominus orare nos docuit, ipse Non verbit tantum sed & sactis Do­minus orare nos docuit. orans frequenter & deprecans; & quid facere nos oporteret, exem­pli sui contestatione demonstrans, sicut scriptum est: Ipse autem fu­it Luc. 5. 16. 6. 12. secedens in solitudinem, & k adorans. Et iterum: Exivit in montem orare, & fuit pernoctans in oratione Dei. Quod si ille ora­bat qui sine peccato erat; quanto magis l peccatores oportet orare? Et si ille per totam noctem jugiter vigilans continuis precibus ora­bat; quanto nos magis in frequentanda oratione debemus nocte [Page 152] vigilare? Orabat autem Dominus, & rogabat non pro se: quid enim pro se innocens precaretur? sed pro delictis nostris, sicut & ipse declarat cum dicit ad Petrum: Ecce a Satanas expetivit ut [...] [...] b vexaret quomodo triticum: ego autem rogavi pro te, ne deficiat si­des tua. Et postmodum pro omnibus patrem deprecatur dicen: Non pro his autem rogo solis, sed pro illis qui credituri sunt per ver­bum [...] ipsorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu pater in me & ego in te, c ut & ipsi in nobis unum sint. d Magna Domini propter salutem nostram benignitas pariter & pietas; ut non contentus quod nos sanguine suo redimeret, adhuc pro nobis amplius & rogaret. Rogantis autem desiderium videte quod fuerit, ut quomodo unum sunt pater & filius; sic & nos in ipsa unitate maneamus: ut [...] quoque possit intelligi quantum delinquat, qui unitatem scindit & pacem; cum pro hoc & rogaverit Dominus, volens scilicet sic plebem suam salvam fieri & in e pace vivere, cum sciret ad regnum Dei dis­cordiam non venire.

Quando autem stamus ad orationem, fratres dilectissimi, vigilan Inter precan­dum attenti­one [...] pus est. & incumbere ad preces toto corde debemus. Cogitatio omnis car­nalis & secularis abscedat, nec quidquam tunc animus, quam id so­lum cogitet quod precatur: Ideo & sacerdos ante orationem praesa tione praemissa, parat fratrum mentes dicendo: Sursum corda : ut dum respondet plebs: Habemus ad Dominum, admoneatur ni­hil aliud se quam Dominum cogitare debere. Claudatur contra adversarium pectus, & soli Deo pateat, nec ad se hostem Dei, [...] orationis f adire patiatur: obrepit enim frequenter & pene­trat, & subtiliter fallens preces nostras à Deo avocat, ut aliud habe­amus in corde, & aliud in voce, quando intentione sincera [...] num debeat non vocis sonus, sed animus & sensus orare. Quae an­tem segnitia est g alienari & rapi ineptis cogitationibus & profanis, cum Dominum deprecaris; quasi sit aliud quod magis h debeas co­gitare quam quod cum Deo loqueris? Quo modo te audiri à Deo postulas, cum te ipse non audias? Vis esse Deum memorem tui cum rogas; quando tu ipse i memor tui non sis? Hoc est, k ab hoste in to­tum non cavere; hoc est, l quando oras Deum, majestatem Dei [...] orationis offendere; hoc est, vigilare oculis & corde dormi­re; cum de beat Christianus & cum dormit oculis, corde vigilare: si­cut scriptum est ex persona Ecclesiae loquentis in Cantico Cantico­rum: m Ego dormio, & cor meum vigilat. Quapropter solicite [...] & caute Apostolus admonet dicens: Instate orationi vigilantes in [...] [...] docens, scilicet, & ostendens, eos impetrare quod postulant de Deo posse, quos Deus videat in oratione vigilare.

Orantes autem non infructuosis, nec nudis precibus ad Deum a ve­niant: inefficax petitio est, cum precatur Deum sterilis oratio. Nam Precibus [...] jungenda. cum omnis arbor non faciens b fructum excidatur, & in ignem mit­tatur: [...] [...] [...]. utique & sermo non habens fructum, promereri Deum non potest, qui nulla est operatione foecundus: Et ideo scriptura divina instruit dicens: Bona est oratio cum jejunio & eleemosyna. Nam Tob. 12. 9. qui in die judicii praemium pro operibus & eleemosynis redditurus est; hodie quoque ad c orationem cum operatione venienti benig­nus auditor est. Sic denique Cornelius Centurio cum oraret meru­it Act. 12. 1. audiri: d Fuit faciens multas eleemosynas in plebem & semper orans Deum, huic circa horam nonam oranti astitit Angelus testimo­nium e reddens sui operis, & dicens: Corneli orationes tuae & elee­mosynae tuae àscendunt, quas ad Deum merita nostri operis imponunt. Sic & Raphael Angelus Tobiae oranti semper, & semper operanti, testis fuit dicens: Opera Dei revelare & confiteri honorisicum est. Nam quando orabas tu & Sarra, ego obtuli memoriam orationis ve­strae Tob. 12. 12. in conspectum claritatis Dei. Et cum sepelires tu mortuos simpliciter : Et quia non es f cunctatus exsurgere & derelinquere prandium tuum, sed abisti & condidisti mortuum, missus sum tenta­re te ; & iterum me misit Deus curare te, & Sarram nurum tuam. Ego enim sum Raphael, unus ex septem Angelis g sanctis, qui assisti­mus & conversamur ante claritatem Dei. Per Esaiam quoque Do­minus admonet & docet similia contestans: Solve, inquit, omnem nodum injustitiae, resolve suffocationes impotentium commercio­rum. Dimitte quassatos in requiem, & omnem consignationem If. [...]. [...]. injustam dissipa. Frange esurienti panem tuum, & egenos sine te­cto induc in domum tuam. Si videris nudum vesti, & domesticos seminis tui non despicies. Tunc erumpet temporaneum lumen tu­um, & vestimenta tua cito orientur, & praeibit ante te justitia, & cla­ritas Dei circumdabit te. Tunc exclamabis, & Deus exaudiet te, & dum adhuc h loqueris, dicet: ecce adsum. Adesse i se promit­tit; & audire ac protegere se eos dicit, qui injustitiae nodos de cor­de solventes, & eleemosynas circa domesticos Dei, secundum ejus praecepta facientes, dum audiunt quod Deus praecipit fieri, ipsi quo­que à Deo merentur audiri. Beatus Apostolus Paulus in necessitate pressurae adiutus à fratribus, k opera bona quae fiunt, sacrificia Dei dixit esse: Saturatus sum, inquit, recipiens ab Epaphrodito ea quae à Phil. 4. 18. vobis missa sunt, odorem suavitatis, l sacrificium acceptum, & placitum Deo. Nam quan doquis miseretur pauperis; Deum foenerat: & qui dat minimis, Deo donat, spiritaliter Deo suavitatis odorem sacrificat.

In orationibus vero celebrandis invenimus observasse cum Danie­le Horae & pre­cumsolennes. [Page 154] tres pueros in fide fortes, & in captivitate victores, horam [...] sextam, nonam , a sacramento scilicet trinitatis; quae in [...] temporibus manifestari habebat. Nam & prima hora in [...] veniens, consummatum numerum trinitatis ostendit. Itemque ad sextam quarta procedens, declarat alteram trinitatem. Et quando à septima nona completur per ternas horas trinitas perfecta [...] quae horarum spatia jampridem spiritaliter determinante, adoratores Dei, statutis & legitimis ad precem temporibus b servie­bant; & manifestata postmodum res est sacramenta olim fuiise: quod ante sic justi precabantur. Nam super discipulos hora terti. descendit Spiritus sanctus, qui gratiam c Dominicae repromisstonis implevit. Item Petrus hora sexta in tectum superius ascendens, si­gno [...] pariter & voce Dei monentis instructus est, ut omnes ad gratiam salutis admitteret, cum de emundandis gentilibus ante [...] Et Dominus hora sexta crucifixus, ad nonam peccata nostra [...] [...] suo abluit, & ut redimere & vivificare nos posset; tunc victoriam suam passione perfecit. Sed nobis, fratres dilectissimi, praeter [...] antiquitus observatas, orandi nunc & spatia & sacramenta [...] Nam & mane orandum est, ut resurrectio Domini [...] oratione celebretur. Quod olim Spiritus Sanctus designabat [...] [...] dicens: Rex meus & Deus meus, quoniam d ad teorabo Domine; mane exaudies vocem meam: mane e assistam tibi, & contemplabor te. Et iterum per prophetam loquitur Dominus: [...] Diluculo vigilabunt ad me dicentes: Eamus & revertamur ad Do­minum Deum nostrum. Recedente item sole ac die cessante, necel­sario rursus orandum est. Nam quia Christus sol verus, & dies est verus, sole ac die seculi recedente, quando oramus & petimus ut su­per nos lux denuo veniat, Christi precamur adventum, lucis aeternae gratiam praebiturum. Christum autem diem dictum declarat in Psalmis Spiritus sanctus: Lapis, inquit, quem reprobaverunt [...] [...] hic factus est in caput anguli: à Domino f factus est iste, & est g admirabilis in oculis nostris. Iste est dies quem fecit Domi­nus , ambulemus & h jucundemur in eo. Item quod sol [...] sit, i Malachias propheta testatur dicens: Vobis autem qui [...] [...] nomen Domini, orietur sol justitiae, & in alis ejus curatio est. Quod si in scripturis sanctis sol verus, & dies verus est Christus: hora [...] à Christianis excipitur, k quo minus frequenter ac semper Deus [...] adorari; ut qui in Christo, hoc est in sole & in die vero [...] insistamus per totum diem l precibus & oremus: & quando m [...] lege decurrens, vicibus alternis n nox revoluta succedit, nullum de [Page 155] nocturnis tenebris esse orantibus damnum potest, a quia filiis lucis & in noctibus dies est. Quando enim sine lumine est, cui lumen in corde est? b Aut quando sol ei & dies non est, cui c sol & dies Christus est? Qui autem in Christo, hoc est, in lumine semper sumus, nec noctibus ab oratione cessemus, Sic Anna vidua sine intermissione rogans semper & d vigilans, perseverabat e in promerendo Deo, sicut in E­vangelio scriptum est: Non recedebat, inquit, de templo, jejuniis Luc. 2. 37. & orationibus serviens nocte ac die, f Viderint vel gentiles, qui necdum illuminati sunt: vel Judaei, qui g deserti lumine in tenebris remanserunt. h Nos, fratres dilectissimi, qui in Domini luce semper sumus, qui meminimus & tenemus, quid esse accepta gratia coeperi­mus; computemus noctem pro die. Ambulare nos credamus sem­per in lumine, non impediamur à tenebris quas evasimus; nulla sint horis noctornis precum damna; nulla orationum pigra & ignava dispendia. Per Dei indulgentiam recreati spiritaliter & renati, imite­mur quod futuri samus: i habituri in regno sine interventu noctis k so­lum diem; sic nocte, quasi l in lumine vigilemus: oraturi semper & acturi gratias Deo; hic quoque orare, & m gratias agere non desi­namus.

D. CAECILII CYPRIANI DE MORTALITATE .

a ET si apud plurimos vestrum, fratres dilectissimi, mens solida Inter calam­tates im­primis consi­der andum quod prae [...] junt. est, & fides firma, & anima devota, quae ad praesentis morta­litatis copiam non movetur, b sed tanquam petra fortis & sta­bilis turbidos impetus mundi, & violentos seculi fluctus frangit po­tius ipsa, nec frangitur, & tentationibus non vincitur, sed probaturi tamen quia animadverto in plebe quosdam vel imbecillitate animi, vel fidei parvitate, vel dulcedine secularis vitae, vel sexus mollitie, vel, quod majus est, veritatis errore; minus stare fortiter, nec pectoris sui divinum atque invictum robur c exerere; dissimulanda res non fuit nec tacenda, quo minus quantum nostra d mediocritas potest, vigore pleno & sermone de Dominica lectione concepto, delicatae mentis ignavia comprimatur, & qui homo Dei & Christi esse jam coepit, Deo & Christo dignus habeatur. Agnoscere enim se debet, fratres dile­ctissimi qui Deo militat, qui positus in coelestibus castris divina jam e spirat, ut ad procellas & turbines mundi trepidatio f nulla sit in nobis nulla cunctatio; quando g haec ventura praedixerit Dominus, provi­dae vocis h hortatu instruens & docens, & praeparans atque corrobo rans Ecclesiae suae populum ad omnem tolerantium futurorum, bella, & fames, & terrae motus, & pestilentias per loca singula exsurgere i prae­nunciavit & docuit. Et ne inopinatus nos & novus rerum infestan­tium metus quateret, magis ac magis in novissimis temporibus adver­sa crebescere ante praemonuit. Fiunt ecce quae dicta sunt; & quan­do fiunt quae ante praedicta sunt, sequentur & quaecunque promissa sunt, Domino ipso pollicente & dicente: Cum autem videritis haec [...] omnia sieri, scitote k quoniam in proximo est regnum Dei.

Regnum Dei, fratres dilectissimi, a esse coepit in proximo: b prae­mium vitae & gaudium salutis aeternae, & perpetua laetitia, & pos­sessio Porro quod regnum [...] appropin­quare osten­dunt. paradisi nuper amissa, mundo transeunte jam veniunt; jam terrenis coelestia, & magna parvis, & caducis aeterna succedunt. Quis hic anxietatis & soliicitudinis locus est? quis inter haec trepi­dus & moestus est, nisi cui spes & fides deest? Ejus est enim mortem timere, qui ad Christum nolitire : ejus est ad Christum nolle ire, qui se non credat cum Christo incipere regnare. Scriptum est enim ju­stum fide vivere. Si justus es, & fide vivis, si vere in Deum credis; Rom. 1. 17. cur non cum Christo futurus, & de Domini pollicitatione securus, quod ad Christum voceris, amplecteris; & quod diabolo careas, gratularis? Symeon denique ille justus, qui vere justus fuit, qui fide plena Dei praecepta servavit, cum ei divinitus responsum fuisset, quod non ante moreretur quam Christum vidisset, & Christus infans in templum cum matre venisset; agnovit in spiritu natum esse jam Christum, de quo sibi fuerat ante praedictum, quo viso scivit se cito esse moriturum. Laetus itaque de morte jam proxima, & de vicina accersitione securus, accepit in manus puerum, & benedicens Deum exelamavit & dixit: Nunc dimittis servum tuum Domine, secun­dum Luc. 2. 20. verbum tuum in pace: quoniam viderunt oculi mei saluta­re tuum. Probans, scilicet, atque contestans tunc esse servis Dei pa­cem, tunc liberam, tunc tranquillam quietem, quando de c istis mun­di turbinibus extracti, sedis & securitatis aeternae portum petimus, quando d expuncta hac morte ad immortalitatem venimus. Illa est enim nostra pax, illa fida tranquillitas, illa stabilis & firma A morte ex­pectanda fidae tranquillitas & perpetua [...] & perpetua securitas. Ceterum quid aliud in mundo, quam pug­na e adversus diabolum quotidie geritur? quam adversus jacula ejus & tela conflictationibus assiduis dimicatur? f Cum avaritia nobis, cum impudicitia, cum ira, cum ambitione congressio est: cum carna­libus vitiis, cum illecebris secularibus g assidua & molesta luctatio est. h Obsessa mens hominis & undique diaboli infestatione i vallata, vix k occurrit singulis, vix resistit. Si avaritia prostrata est, exsurgit libido: si libido compressa est, succedit ambitio: si ambitio contem­ta est, ira exasperat, inflat superbia, vinolentia invitat, invidia con­cordiam rumpit, l amicitiam zelus abscindit. Cogeris maledicere , quod divina lex prohibet: compeller is jurare , quod non licet. m Tot persecutiones animus quotidie patitur, tot periculis pectus urgetur, [Page 158] & delicta hic inter a diaboli gladios diu stare; cum magis concupis­cendum sit & optandum ad Christum, subveniente b velocius [...] properare, ipso instruente c nos & dicente: Amen amen dico [...] quoniam vos plorabitis & plangetis, seculum autem gaudebit : [...] tristes eritis, sed tristitia vestra in laetitiam veniet. Quis non [...] carere optet? quis non ad laetitiam venire festinet? Quando [...] in laetitiam veniat nostra tristitia, Dominus denuo ipse [...] dicens: d Iterum videbo vos, & gaudebit cor vestrum, & gaudiam vestrum nemo auferet à vobis. Cum ergo Christum videre, gaudere sit, e nec possit esse gaudium nostrum nisi f cum viderimus Christum quae caecitas animi, quaeve dementia est, amare g pressuras & [...] & lacrymas mundi, & non festinare potius ad gaudium quod [...] possit auferri?

Hoc autem sit, fratres dilectissimi, quia sides deest; quia nemo Ex insideli­tate sit quod mortem adeo aversemur. credit vera esse quae promittit Deus qui verax est, cujus sermo [...] aeternus & firmus est. Si tibi vir gravis & laudabilis [...] polliceretur, h haberes utique pollicenti fidem, nec te [...] aut decipi ab eo crederes; quem stare in sermonibus atque in actiba­suis i scires: nunc Deus tecum loquitur; & tu mente incredul persidus k flactuas? Deus de hoc mundo recedenti tibi immortali­tatem atque aeternitatem pollicetur, l & tu dubitas? Hoc est Deum omnino non nosse: hoc est, m Christum credentium Dominum & magistrum peccato incredulitatis offendere; hoc est, in Ecclesia constitutum n fidem in domo fidei non habere. Quantum prosit ex­ire de seculo, Christus ipse salutis atque utilitatis nostrae magister o­stendit; qui cum discipuli ejus contristarentur, quod se jam diceret recessurum, locutus est ad eos dicens: Si me dilexissetis, o gaudere­tis, [...] quoniam vado ad Patrem: p docens scilicet & ostendens, cum cari quos diligimus de seculo exeunt, gaudendum potius quam do­lendum. Cujus rei memor beatus q Apostolus Paulus in Epistola sua ponit & dicit: Mihi vivere Christus est, & mori lucrum. Lu­crum [...] maximum computans, r jam seculi laqueis non teneri, jam nullis peccatis & vitiis carnis obnoxium fieri; exemtum s pressuris angentibus, & t venenatis diaboli faucibus liberatum, ad laetitiam salutis aeternae Christo vocante proficisci.

At enim quosdam movet, quod aequaliter cum u gentilibus, Nostros Inepta est querela Chri­stianorum, quod cum gentilibus plectantur. morbi istius valetudo corripiat; quasi ad hoc crediderit Christianus, ut immunis w à contactu malorum, mundo & seculo feliciter per­fruatur, & non omnia hic adversa perpessus ad futuram laetitiam re­servetur. Movet quosdam quod sit nobis cum ceteris mortalitas [Page 159] ista communis. Quid enim nobis in hoc mundo non commune cum ceteris, quamdiu adhuc secundum legem primae nativitatis manet ca­ro ista communis? Quoadusque istic in mundo sumus; cum genere humano carnis aequalitate conjungimur, spiritu separamur. Itaque donec corruptivum istud induat incorruptionem, & mortale hoc 1 Cor. 15. 53. accipiat immortalitatem, & spiritus nos perducat ad Deum patrem; quaecunque sunt carnis incommoda, sunt nobis cum humano genere communia. Sic cum foetu sterili terra jejuna est, neminem fames se­parat: sic cum irruptione hostili civitas aliqua possessa est, omnes simul captivitas vastat. Et quando imbrem nubila serena suspen­dunt , omnibus siccitas una est. Et cum navem scopulosa a saxa constringunt , navigantibus naufragium sine exeptione commune est. Et oculorum dolor, & impetus febrium, & b omnium valetudo membrorum cum ceteris communis est nobis, quamdiu portatur in seculo caro ista communis: Quinimo si qua conditione, qua lege crediderit Christianus, noscat & teneat; sciet c plus sibi, quam ce­teris in seculo laborandum, cui magis sit cum diaboli impugnatione luctandum. Docet & praemonet scriptura divina dicens: Fili ac­cedens Eccl. 2. 1. ad servitutem Dei, sta in justitia & timore , & praepara ani­mam tuam ad tentationem. Et iterum: In dolore sustine, & in hu­militate 4. tua patientiam habe; quoniam in igne probatur aurum & d argentum. Homines vero receptibiles in camino humilia­tionis.

Sic Job post rerum damna, post pignorum funera, vulneribus quo­que Job non ma­gis [...] quam cla­mitatibus no­tabilis. & vermibus graviter afflictus, non victus est sed probatus; qui in ipsis conflictationibus & doloribus suis patientiam religiosae men­tis ostendens ait? e Nudus exivi de utero f matris, nudus etiam ibo Job. 1. 21. sub terram: Dominus g dedit, Dominus abstulit: sicut h Domino visum est, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Et cum eum uxor i quoque sua compelleret, ut vi doloris impatiens aliquid adversus Deum querula & k invidiosa voce loqueretur, respondit & dixit: Tamquam una ex l insipientibus mulieribus locuta es. Si 2. 10. m bona suscepimus de manu Domini, n mala cur non tolerabimus? In his omnibus quae contigerunt ei, nihil peccavit Job labiis suis in 1. 22. conspectu Domini. Itaque illi Dominus Deus perhibet testimoni­um dicens: o Animadvertisti puerum meum Job? p non enim est si­milis 1. 8. illi quisquam in terris, homo sine querela, verus Dei cultor.

Et Tobias post opera magnifica, post q misericordiae suae multa Tob. 2. 14. Pariter To­bias [...] [...]. [Page 160] & gloriosa praeconia, caecitatem luminum passus, timens & [...] in adversis Deum, per ipsam corporis sui cladem crevitad [...] quem & ipsum uxor sua depravare tentavit dicens: [...] sunt a justitiae tuae? ecce quae pateris. At ille circa timorem [...] stabilis & firmus, & ad omnem tolerantiam passionis fide [...] armatus, tentationi uxoris invalidae in dolore non cessit, sed [...] Deum patientia majore promeruit; quem postmodum Raphad an­gelus collaudat & dicit: Opera Dei b revelare, & confiteri [...] est. Nam quando orabas tu & c Sarra nurus tua, ego [...] memoriam orationis vestrae in conspectu claritatis Dei. [...] tu mortuos simpliciter: & quia non es cunctatus [...] gere & derelinquere prandium tuum, & abisti & condidisti [...] missus sum tentare te. Et iterum me misit Deus [...] te, & Sarram nurum tuam: ego enim sum Raphael unus ex sep­tem angelis sanctis; qui assistimus & conversamur ante clarita­tem Dei.

Hanc tolerantium justi semper habuerunt, hanc Apostoli disicipli­nam Toler antiam justi semper habuerunt; ipse [...] pater si­delium ten­tatus. Domini lege tenuerunt; non mussitare in adversis, sed quae­cunque in seculo accidunt fortiter & d patienter accipere; cum Judaeorum populus hinc semper offenderit, quod adversus Deum frequentius murmuraret. Sicut testatur in Numeris Dominus De­us [...], dicens: Desinat murmuratio eorum à me, & non moricntur. e Murmurandum non est in adversis, fratres dilectissimi, sed patien­ter & fortiter f quidquid acciderit sustinendum, cum scriptum sit. Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum & humiliatum [...] Deus non despicit. In Deuteronomio quoque moneat per Moysen Spiritus sanctus & dicat: Dominus Deus tuus vexabit te, & [...] [...] injiciet tibi, & cognoscetur in corde tuo si bene custodieris praecepta ejus, sive non. Et iterum: Tentat vos Dominus Deus [...] ut sciat si diligitis Dominum Deum vestrum ex toto corde vestro, & ex tota anima vestra. Sic Abraham Deo g placuit, quia ut placcrct Deo, nec amittere filium timuit, nec gerere parricidium recusavit. [...] Qui filium non potes lege & sorte mortalitatis amittere; quid [...] si filium jubereris occidere?

Ad omnia te paratum facere timor Dei & fides debet. Sit licet Calamitates omnis [...] illu­str andae vir­tuti inservi­unt. familiaris amissio, sit de infestantibus morbis assidua membrcrum & cruenta vexatio, sit de uxore, de liberis, de excedentibus caris fu­nebris & tristis avulsio, non sint tibi scandala ista, h sed proelia: [...] debilitent aut frangant Christiani fidem, sed potius ostendant i in colluctatione virtutem; cum contemnenda sit omnis iniuria malo­rum praesentium: fiducia futurorum bonornm. Nisi praecesserit pug­na, non potest esse victoria: cum fuerit in pugnae congressione victo­ria, tunc datur vincentibus & corona. Gubernator in tempestate dignoscitur, in acie miles probatur. Delicata jactatio est, cum pe­riculum. [Page 161] non est: a conflictatio in adversis probatio est veritatis. Arbor quae alta radice fundata est, ventis incumbentibus non move­tur: & navis quae forti b compage solida est, pulsatur fluctibus, nec foratur: & quando area fruges terit, ventos c grana fortia & robu­sta contemnunt, inanes paleae flatu portante rapiuntur. Sic & A­postolus Paulus post naufragia, post flagella, post carnis & corporis multa & gravia tormenta, non vexari, sed d emendari se dicit ad­versis, ut dum gravius affligitur, e verius probaretur: Datus est mihi, 2Cor. 12. 7. inquit, stimulus carnis meae, angelus satanae qui me colaphizet, ut non extollar: propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet à me, & dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate per­ficitur: quando ergo infirmitas & imbecillitas, & vastitas aliqua gras­satur, tunc virtus nostra perficitur: tunc fides, si tentata perstiterit, co­ronatur, [...] sicut scriptum est: Vasa figuli probat fornax, & homines ju­stos tentatio tribulationis. Hoc denique inter nos & ceteros interest qui Deum nesciunt, quod illi in adversis queruntur & murmurant: nos adversa non avocant à virtutis & fideiveritate, sed f corroborant in dolore. Hoc quod nunc corporis vires solutus in fluxum venter evi­scerat, quod in faucium vulnera conceptus medullitus ignis exaestuar, quod assiduo vomitu intestina quatiuntur; quod oculi vi g sanguinis inardescunt, quod quorundam vel pedes vel aliquae membrorum par­tes contagio morbidae putredinis amputantur; quod per jacturas & damna corporum prorumpente languore vel debilitatur incessus, vel auditus obstruitur, vel caecatur aspectus, ad documentum h proficit fidei. Contra tot i impetus vastationis & mortis, inconcussis animi virtutibus congredi, quanta pectoris magnitudo est, & quanta sublimi­tas, inter ruinas generis humani k stare erectum; nec cum eis quibus spes in Deum nulla est, jacere prostratum? l Gratulari magis oportet, & temporis munus amplecti, quod dum nostram fidem m firmiter pro­mimus, & n labore tolerato ad Christum per angustam Christi vram pergimus, o praemium vitae ejus & sidei ipso judicante capiamus.

Mori plane timeat, sed qui ex aqua & spiritu non renatus, gehen­nae Mors sortas­sis [...] [...] mi­nime [...] ignibus mancipatur: mori timeat, qui non Christi cruce & passio­ne censetur: mori timeat, qui ad secundam mortem de hac morte transibit: mori timeat, quem de seculo recedentem perennibus poe­nis aeterna flamma torquebit: mori timeat, cui hoc mora longiore confertur, ut cruciatus ejus & gemitus interim differantur. Multi ex nostris in hac mortalitate moriuntur, hoc est, multi ex nostris de seculo liberantur. Mortalitas ista ut Judaeis & gentilibus & Christi hostibus pestis est, ita p Dei servis salutaris excessus est. q Hoc quod sine ullo discrimine generis humani cum injustis moriuntur & justi; non est quod putetis bonis & malis interitum esse communem: ad refrigerium justi vocantur, ad supplicium rapiuntur injusti: datur [Page 162] a velocius tutela fidentibus, perfidis poena. Improvidi & ingrati sa­mus, fratres dilectissimi, ad divina beneficia, nec quid nobis [...] agnoscimus. Excedunt ecce in pace tutae cum gloria sua virgines, venientis antichristi minas & corruptelas & lupanaria non [...] pueri periculum lubricae aetatis evadunt, ad continentiae atque inno­centiae praemium feliciter perveniunt: tormenta jam non timet [...] cata matrona, metum persecutionis & manus cruciatusque carnificis, moriendi celeritate lucrata. Pavore mortalitatis & temporis b accen­duntur tepidi, constringuntur remissi, excitantur ignavi: desertores compelluntur, ut redeant: gentiles coguntur, ut credant: vetus fide­lium populus ad quietem vocatur: ad aciem recens & copiosus ex­ercitus robore fortiore colligitur, pugnaturus sine metu mortis cum praelium venerit, qui ad militiam tempore mortalitatis accedit.

Quid deinde illud, fratres dilectissimi, quale est, quam pertinens, Multis de cailsis utilis esi pesiis. quam necessarium, quod pestis ista & lues, quae horribilis & feralis vi­detur, explorat justitiam singulorum; & mentes humani generis ex­aminat? an infirmis serviant sani, an propinqui cognatos pie diligant, an misereantur servorum languentium Domini, an deprecantes ae­gros non deserant medici, an feroces violentiam suam comprimant, an rapaces avaritiae furentis insatiabilem semper ardorem vel metu mortis extinguant, an cervicem flectant superbi, an c audaciam le­niant improbi, an pereuntibus caris, vel sic aliquid d divites largian­tur & donent, sine haerede morituri. Ut nihil aliud mortalitas ista contulerit, hoc Christianis & Dei servis plurimum praestitit, quod martyrium coepimus libenter appetere, dum mortem discimus non timere. Exercitia sunt nobis ista, non funera; dant animo fortitu­dinis gloriam, e contemtu mortis praeparant ad coronam.

Sed fortasse aliquis opponat & dicat: Hoc me ergo in praesenti Nec hoc no­mine prstis aver sanda, quod a [...] exclu­dat. mortalitate mortalitate contristat, quod qui paratus ad confessionem fueram, & ad tolerantiam passionis toto me corde & plena virtute devove­ram, martyrio meo privor, dum morte praevenior; Primo in loco non est in tua potestate, sed in Dei dignatione martyrium: nec po­tes te dicere perdidisse, quod nescis an merearis accipere: tunc de­inde Deus f scrutator renis & cordis, & occultorum contemplator & cognitor, videt te, & laudat, & comprobat; & qui perspicit apud te paratam fuisse virtutem, reddet pro virtute mercedem. Num­quid Cain cum Deo munus offerret, jam peremerat fratrem? & ta­men parricidium mente conceptum Deus providus ante damnavit. Ut illic cogitatio mala, & perniciosa conceptio Deo g providente pro­specta est: ita & in Dei servis, apud quos confessio cogitatur, & martyrium mente concipitur, animus ad bonum deditus Deo judice coronatur. h Aliud est enim martyrio animum deesse, aliud animo [Page 163] defuisse martyrium. Qualem te invenit Dominus cum a vocat, ta­lem pariter & judicat; quando ipse testetur & dicat: Et scient om­nes Apoc. 2. 23. Ecclesiae quia ego sum scrutator renis & cordis. Nec enim De­us b sanguinem nostrum sed fidem quaerit. Nam nec Abraham, nec Isaac, nec Jacob occisi sunt, & tamen fidei ac justitiae meritis hono­rati inter Patriarchas primi esse meruerunt; ad quorum convivium congregatur quisquis fidelis & justus & laudabilis invenitur. Matt. 3. 11.

Meminisse debemus voluntatem nos, non nostram, sed Dei face­re Id unum no­bis incumbit, ut ad Dei volunt atem nos componae­mus. debere; secundum quod nos Dominus quotidie jussit orare. Quam praeposterum est quamque perversum, ut cum Dei voluntatem fieri postulemus. quando evocat nos & accersit de hoc mundo Deus, non statim voluntatis ejus imperio pareamus. Obnitimur & relu­ctamur, & pervicacium more servorum ad conspectum Domini cum tristitia & moerore perducimur, exeuntes istinc necessitatis vinculo, non obsequio voluntatis: & volumus ab eo praemiis coelestibus ho­norari, ad quem venimus inviti? Quid ergo oramus & petimus ut adveniat regnum coelorum, si captivitas terrena delectat? Quid precibus frequenter iteratis rogamus & poscimus, ut c acceleret dies regni, si majora desideria, & vota potiora sunt servire istic diabolo, quam regnare cum Christo?

Denique ut manifestius divinae providentiae indicia clarescerent, Notabilis hi­storia mortis cujusdam [...] quod Dominus praescius futurorum suis consulat ad veram salutem: cum quidam de collegis & consacerdotibus d nostris jam infirmitate defessus, & de appropinquante morte solicitus commeatum sibi pre­caretur, astitit deprecanti, & jam pene morienti juvenis honore & majestate venerabilis, e statu excelsus, & clarus aspectu, & quem assi­stentem sibi vix posset humanus aspectus oculis carnalibus intueri, nisi quod talem videre jam poterat de f seculo receisurus. g Atque ille non sine quadam animi & vocis indignatione infremuit & dixit: Pati timetis, exire non vultis, quid faciam vobis? Increpantis vox & monentis est: qui de persecutione solicitis , de accersitione secu­ris, non consentit ad praesens desiderium; sed consulit in futurum. Audivit frater noster & collega moriturus, quod ceteris diceret. Nam qui moritur us audivit, h ad hoc audivit ut diceret: audivit non sibi ille, sed nobis. Nam quid disceret jam recessurus? didicit i imo nobis remanentibus, ut dum k sacerdotem Dei qui commea­tum petebat , increpitum esse comperimus, quid cunctis expediat l agnosceremus.

Nobis quoque ipsis minimis & extremis quoties revelatum est, Cyprtano di­vinitus reve­latum, ut contra mortis metum sra­tres armarct. quam frequenter atque maniseste de Dei dignatione praeceptum est: ut contestarer assidue & publice praedicarem, fratres nostros non esse lugendos accersitione Dominica de seculo liberatos, cum scia­mus non eos m amitti, sed praemitti, recedentes praecedere, ut prosi­ciscentes, ut navigantes solent; desiderari eos debere, non plangi: [Page 164] nec accipiendas esse hic atras vestes, quando illi ibi indumenta [...] jam sumserint : occasionem dandam non esse gentilibus, ut [...] merito ac jure reprehendant, quod quos vivere apud Deum [...] ut extinctos & perditos lugeamus; & sidem quam sermone & voce [...] cordis & pectoris testimonio non probemus?

Spei nostrae ac fidei praevaricatores sumus; a simulata, ficta, [...] ­ta Spci & sidci pravaricatio est mortem resugere. videntur esse quae dicimus. Nihil prodest verbis praeferre virtu­tem, factis destruere veritatem. b Improbat denique Apostolus Paulus, & objurgat, & culpat, si qui contristentur in excessu suorum. c Nolumus, inquit, ignorare vos fratres de dormientibus, ut non [...] contristemini ficut & ceteri, qui spem non habent. Si enim [...] quia Jesus mortuus est, & resurrexit: Sic & Deus eos qui [...] in jesu, adducet cum illo. Eos contristari dicit in [...] suorum, qui spem non habent. Qui autem spe vivimus; & in Deum credimus, & Christum passum esse pro nobis, & resurrexisse [...], in Christo manentes, & per ipsum atque in ipso refurgentes: quid aut ipsi recedere istinc de seculo nolumus, aut nostros [...] quasi perditos plangimus ac dolemus? ipso Christo d Domino & Deo nostro monente ac dicente: Ego sum resurrectio & vita; qui [...] credit in me, licet moriatur vivet: & omnis qui vivit, & creditin me, non morietur in aeternum. Si e in Christum credimus, sidem verbis & promissis ejus habeamus; & non morituri in acternum, ad Christum, cum quo & victuri & regnaturi semper sumus, laeta [...] veniamus. Quod interim morimur, ad immortalitatem f mor­te transgredimur: nec potest vita aeterna succedere, nisi hine g con­tigerit exire: non est exitus iste, sed transitus; & temporali it inere decurso, ad aeterna transgressus. Quis non ad meliora festinet? Quis non mutari & reformari ad Christi speciem, & ad coelestis gratiae dig­nitatem venire citius exopter? Paulo Apostolo h praedicante: No­stra autem i conversatio, inquit, in coelis est, unde & Dominum ex­pectamus [...] Jesum Christum, qui k transformabit corpus humilitatis nostrae, l configuratum corpori claritatis suae. Tales nos futuros & Christus Dominus pollicetur, quando ut cum illo simus, & cum illo in aeternis sedibus vivamus, atque in regnis m coelestibus gaudeamus, n Patrem pro nobis precatur dicens: Pater quos mihi dedisti, volo ut [...] ubi ego fuero, & ipsi sint mecum; & videant claritatem quam mihi dedisti prius quam mundus fieret.

Venturus ad Christi sedem, ad regnorum coelestem claritatem, la­gere Juslissima [...] cansa, quod mortis interventu Christo [...] sidehs. non o debet & plangere; sed potius p secundum pollicitationem Domini, secundum fidem veritatis in profectione hac sua & transla­tione gaudere. Sic denique invenimus & Enoch translatum esse, [...] qui Deo placuit: sicut in Genesi testatur & loquitur scriptura divina: [...] q Et placuit Enoch Deo, & non est inventus postmodum, quia [...] [Page 165] illum transtulit. Hoc fuit placuisse in conspectu Dei, de hoc conta­gio seculi meruisse transferri. Sed & Solomonem docet Spiri­tus sanctus, eos qui Deo placeant, maturius istinc eximi, & citius li­berari; ne dum in isto mundo diut ius immorantur, mundi contacti­bus polluantur. Raptus est, inquit, ne malitia mutaret intellectum [...]. 4. 11. illius: placita enim erat Deo anima ejus: propter hoc properavit educere eum a de medio iniquitatis. Sic & in Psalmis ad Domi­num properat spiritali fide Deo suo anima b devota, dicens: Quam Pl. 84. 1. dilectissimae habitationes tuae Deus virtutum, desiderat & properat anima mea ad c atria Dei. Ejus est in mundo diu velle remanere, quem mundus oblectat, quem seculum blandiens atque d decipiens, illecebris terrenae voluptatis invitat.

Porro cum mundus oderit Christianum; quid amas cum quite Quod [...] a [...] [...] [...]. odit, & non magis sequeris Christum qui te & redemit & diligit? Joannes in epistola sua clamat & loquitur: & ne carnalia desideria sectantes mundum diligamus, hortatur: Nolite, inquit, diligere [...] Jo 2. 15. mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo: quia omne quod in mundo est, concu­piscentia carnis est & concupiscentia oculorum, & ambitio seculi, quae non est à Patre, sed ex concupiscentia mundi; & mundus transi­bit & concupiscentia ejus: qui autem fecerit voluntatem Dei, maner in aeternum, quo modo & Deus manet in aeternum . Potius, fratres dilectissimi, mente integra, fide firma, virtute robusta, e parati ad om­nem voluntatem Dei simus: pavore mortis excluso, immortalitatem quae f sequitur, cogitemus. Hoc nos ostendamus esse quod credi­mus, ut neque carorum lugeamus excessum: & cum accersitionis propriae dies venerit, incunctanter & libenter ad Dominum ipso vo­cante veniamus.

Quod cum semper faciendum fuerit Dei servis, nunc sieri multo [...] cum jam [...] sine [...] mala [...] impen­deant. magis debet, corruente jam mundo, & malorum infestantium turbi­nibus obsesso; ut qui cernimus coepisse jam gravia, & scimus immi­nere graviora, lucrum maximum computemus, si istinc velocius rece­damus. Si in habitaculo tuo parietes vetustate nutarent, tecta de­super tremerent, domus jam fatigata, jam lassa, aedificiis senectute labentibus ruinam proximam minaretur, nonne omni celeritate g migrares? Si navigante ti turbida & procellosa tempestas flucti­bus violentius excitatis, praenunciaret futura naufragia; nonne pro­tum velociter peteres? Mundus ecce nutat & labitur ; & ruinam sui non h jam senectute rerum, sed fine testatur: & tu non Deo grati­as agis, non tibi gratularis; quod exitu maturiore subtractus, [...], [...] votum [...] nostris [...] tuo debet [...] versari; una cum [...] ad [...] [...] Lamus. & naufragiis, & plagis i imminentibus exnaris?

Considerandum, est fratres dilectissimi, & identidem cogitandum, [Page 166] renunciasse nos mundo, & tanquam hospites & peregrinos a isthic interim degere. Amplectamur diem, qui assignat singulos domiciho suo ; qui nos istinc ereptos, & laqueis secularibus exsolutos para­diso restituit, b & regno coelesti. Quis non peregre constitutus pro­peraret in patriam regredi? Quis non ad suos navigare festinans ventum prosperum c cupidius optaret, ut velociter caros liceret am plecti? d Patriam nostram paradisum computemus, parentes Patri­archas habere jum coepimus; quid non properamus & currimus, [...] patriam e nostram videre, ut parentes salutare possimus? Magm illic nos carorum numerus expectat , parentum, fratrum, filiorum [...] nos & copiosa turba desiderat, jam de sua f immortalitare se­cura, g & adhuc de nostra salute solicita. Ad horum conspectum & complexum venire, quanta & illis & nobis in commune laetitia est; Qualis illic coelestium regnorum voluptas sine timore moriendi, & cum aeternitate vivendi? quam summa & perpetua felicitas? Illic Apostolorum gloriosus chorus: illic prophetarum exultantium nume­rus: illic martyrum innumerabilis populus ob certaminis & passo­nis victoriam coronatus: triumphantes illic virgines, quae concupis centiam carnis & corporis, continentiae robore subegerunt: rema­nerati misericordes, qui alimentis & largitionibus pauperum justitiae opera fecerunt: qui Dominica praecepta servantes, ad coelestes the­sauros terrena patrimonia transtuleruut. Ad hos, fratres dilectish­mi, avida cupiditate properemus; ut cum h his cito esse, ut [...] ad Christum venire contingat, optemus. Hanc cogitationem no­stram Deus videat, hoc propositum mentis & fidei Dominus Chri­stus aspiciat; daturus eis i gloriae suae ampliora praemia, quorum cir­ca se fuerint desideria majora.

D. CAECILII CYPRIANI AD FORTUNATUM DE a EXHORTATIONE MARTYRII

PRAEFATIO.

DEsiderasti, Fortunate carissime, ut quoniam persecutionum & pressurarum pondus incumbit, & b in fine atque in con­summatione mundi, Antichristi tempus infestum appropin­quare nunc coepit, c ad praeparandas & corroborandas fratrum men­tes de divinis scriptur is hortamenta componerem, quibus milites Christi ad coeleste & spiritale certamen animarem. Obtemperan­dum fuit desiderio tuo tam necessario, ut quantum sufficit medio­critas nostra auxilio divinae inspirationis instructa , quasi arma ac mu­nimenta quaedam pugnaturis fratribus, de praeceptis Dominicis pro­merentur. Parum est enim quod Dei plebem classico nostrae vocis erigimus; nisi credentium fidem, & dicatam Deo devotamque vir­tutem, divina lectione firmemus. Quid autem potius aut majus cu­rae nostrae ac solicitudini congruit; d quam ut commissum nobis di­vinitus populum, & exercitum in castris coelestibus constitutum, ad­versus diaboli tela & jacula, exhortationibus assiduis praeparemus? Neque enim idoneus potest esse miles ad bellum, qui non exercita­tus prius in campo fuerit. e Aut qui agonisticam coronam quaerit [Page 166] [...] [Page 167] [...] [Page 168] adipisci, in stadio coronabitur, nisi usum, & peritiam virium ante me­ditetur. Adversarius vetus est, & hostis antiquus, cum quo a prae­lium gerimus. Sex millia annorum jam pene complentur , quo hominem diabolus impugnat. Omnia genera tentandi, & artes at­que insidias dejiciendi usu ipso vetustatis edidicit. Si imparatum invenerit militem Christi, si rudem, b si non solicitum ac toto corde vigilantem, circumvenit nescium, fallit incautum, c decipit imperi­tum. Si vero quis Dominica praecepta custodiens, & fortiter d Chri­sti vestigiis adhaerens, contra eum steterit, vincatur necesse est: quia Christus quem confitemur, invictus est. Ac ne in longum sermo­nem meum extenderem, frater carissime, & audientem vel legentem stili latioris copia fatigarem, compendium feci; ut propositis titulis e quos quis & nosse debeat & tenere, capitula dominica subnecte­rem, & id quod proposueram divinae lectionis auctoritate solidarem; ut non tam tractatum meum videar tibi misisse, quam materiam tra­ctantibus praebuisse. Quae res in usum singulis proficit utilitate ma­jore. Nam si confectam & paratam jam f vestem darem, vestem darem, vestis essct mea, qua alius uteretur; & forsitan non pro g habitudine statura & corporis res alteri facta, minus congruens haberetur. Nunc vero de agno, per quem redemti ac vivificati sumus, lanam ipsam & pur­puram misi, quam cum acceperis, tunicam tibi pro voluntate consi­cies, h & plus ut in domestica tua atque in propria veste laetaberis: & ceteris quoque ut conficere & ipsi pro arbitrio suo possint, quod misimus exhibebis; ut vetere illa nuditate contecta, perferant om­nes indumenta Christi, coelestis gratiae sanctificatione vestiti. [...] non & illud consilium, frater carissime, utile & salubre prospexi; in exhortatione tam necessaria quae martyres faciat, amputandas esse verborum nostrorum moras & tarditates, atque ambages sermonis humani subtrahendas; ponenda sola illa quae Deus loquitur, qui­bus servos suos ad martyrium Christus hortatur. Praecepta ipsa di­vina velut arma pugnantibus suggerenda sunt. Illa sint militaris tubae hortamenta, illa pugnantibus classica. Inde aures erigantur, inde instruantur mentes, inde & animi & corporis vires ad omnem passionis tolerantiam roborentur. Nos tantum qui domino per­mittente primum baptisma credentibus dedimus , ad aliud quoque singulos i praeparemus, insinuantes & docentes hoc esse baptisma in gratia majus, in potestate sublimius, in honore pretiosius: bap­tisma [Page 169] in quo Angeli baptizant , a baptisma in quo Deus & Christus ejus exultant, baptisma post quod nemo jam peccat, baptisma quod fidei nostrae incrementa, consummat baptisma quod nos de mundo recedentes statim Deo copulat . In aquae baptismo accipitur pecca­torum remissa ; in sanguinis corona virtutum. Amplectenda res est & optanda, & omnibus postulationum nostrarum precibus expeten­da, ut qui b servi Dei sumus, simus & amici .

CAPITULA LIBRI SE QUENTIS

I. In exhortandis itaque ac a praeparandis fratribus nostris, [...] tutis ac fidei firmitate ad praeconium Dominicae confessionis, [...] ad praelium b persecutionis & passionis armandis, primo in loco [...] est, idola deos non esse, quae homo sibi faciat. [...] enim quae fiunt, factore suo & fabricatore majora sunt; aut [...] & servare quemquam possunt, quae ipsa de templis suis [...] nisi ab homine serventur. Sed nec elementa colenda esse vice [...] quae homini secundum dispositionem & praeceptum Dei c serviunt.

II. Destructis idolis & elementorum ratione d monstrata, [...] Dominum solum colendum esse.

III. Tunc addendum quae comminatio Dei sit adversus eos, qui idolis e sacrificant.

IV. Praeterea docendum non facile ignoscere Deum idololatris.

V. Et quod sic idololatriae indignetur Deus, ut praeceperit etiam eos interfici, qui sacrificare & servire idolis suaserint.

VI. Subjungendum post haec, quod redemti ac vivificati [...] sanguine, nihil Christo praeponere debeamus: quia nec ille [...] nobis praeposuerit: f & ille propter nos mala bonis praetule [...] paupertatem divitiis, servitutem dominationi, mortem immortali­tati. Nos contra in passionibus nostris paupertati seculari [...] divitias & delicias g praeferamus; dominatum & regnum [...] temporariae servituti, immortalitatem morti, Deum & Christum [...] & antichristo.

VII. Insinuandum quoque, ne erepti de faucibus diaboli, & de laqueis seculi h liberati, si in angustiis & pressuris esse coeperint, re­gredi denuo ad seculum velint, & perdant quod evaserint .

VIII. Insistendum potius esse & perseverandum in i fide & vir­tute, & coelestis ac spiritalis gratiae consummatione, ut ad [...] & coronam possit perveniri.

IX. Ad hoc enim pressuras & persecutiones fieri ut probemur.

X. Nec timendas esse injurias, & poenas persecutionum; quia ma­jor est Dominus ad protegendum, quam diabolus ad impugnandum.

XI. Ac ne expavescat quis & conturbetur ad pressuras & perse­cutiones, quas patimur in isto mundo, k probandum ante praedictum esse, quod nos mundus odio habiturus esset, & quod persecutiones adversum nos excitaret, ut l ex hoc ipso quod haec fiant, manifesta sit fides divinae pollicitationis, in mercedibus & praemiis postmodum secuturis. Nec novum quid accidat Christianis, quando ab [...] mundi boni laboraverint, & oppressi atque occisi sint justi ab injustis.

XII. In novissima parte ponendum est, quae spes & quae marces maneat justos & martyres post conflictationes hujus temporis & pas­siones. Et quod plus accepturi simus in passionis remuneratione, quam quod hic sustinemus in ipsa passione.

D. CAECILII CYPRIANI DE EXHORTATIONE MARTYRII. CAPUT PRIMUM.

Ostenditur in Psalmo 113. Idola gentium argentum & aurum, Ps. 113. 4. a opera manuum hominum. Os habent & non loquuntur, Quod idola dit non sint. nec elementa vice Deorum colenda sint. oculos habent & non vident. Aures habent & non b au­diunt, neque enim est spiritus in ore ipsorum. Similes c illis fiant 134. 15. qui d faciunt ea. Item in Sapientia Solomonis: Omnia idola nati­onum Sap. 15. 15. aestimaverunt deos, quibus neque oculorum usus est ad viden­dum, neque nares ad e percipiendum spiritum, neque aures ad audi­endum, neque digiti in manibus ad tractandum, sed & pedes eorum pigri ad ambulandum. Homo enim fecit illos, & qui spiritum mu­tuatus est, f finxit illos. Nemo autem sibi similem homo poterit Deum fingere; cum sit enim mortalis, mortuum fingit manibus ini­quis. Melior est autem ipse iis quos colit , quoniam ipse quidem vix­it, illi autem nunquam. Item in Exodo: Non facies tibi idolum , nec cujusquam similitudinem. Item apud Solomonem de elemen­tis: Sap. 13. 1. Neque opera attendentes, agnoverunt quis esset artifex, sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem, aut lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt. Quorum si propter speciem hoc aestimaverunt, sciant quanto iis Dominus sit speciosior: aut si virtutes & opera eorum mirati sunt, intelligant ab ipsis, quoniam qui g haec constituit fortia, fortior est illis.

II. h Scriptum est in Deuteronomio: Dominum Deum tuum a­dorabis, Deut. 6. 13. Quod Deus solus colen­dus sit. & illi soli servies. Item in Exodo: Non erunt tibi dii alii Exod. 20. 3. absque me. i Item in Deuteronomio: Videte quia k ego sum, & Deut. 32. 39. non est Deus praeter me. l Ego interimam & vivere faciam, percuti­am & ego sanabo, & non est m qui eripiat de manibus meis. Item in Apocalypsi: Et vidi alium angelum volantem in medio coelo, ha­bentem Apoc. 14. 6. Evangelium aeternum, ut annunciaret super terram & n super omnes nationes, & tribus, & linguas, & populos, dicentem voce magna: o Metuite potius Deum, & date illi claritatem, quoniam ve­nit hora judicii ejus; & adorate eum qui fecit coelum & terram & mare, & omnia quae in eis sunt . Sic & Dominus in Evangelio [Page 172] commemorationem facit primi & secundi praecepti dicens: Audi [...] Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est: Et diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo, & de tota anima tua, & de tota vir­tute tua; hoc primum, & secundum simile huic. Diliges proxi­mum [...] a tuum tanquam te. In his duobus praeceptis tota lex pendet & prophetae. Et iterum: Haec est autem vita aeterna, ut cogno­scant [...] te solum & verum Deum, & quem misisti Jesum Christum.

III. b In Exodo: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino [...] Quae commi­natio Dei sit adversus eos qui idolis sa­crificant. soli. Item in Deuteronomio: Sacrificaverunt daemoniis, & non [...] Deo. Item apud Esaiam: Adoraverunt Deos, quos fecerunt digiti [...] eorum, & curvatus est homo, & humiliatus est vir, & non c laxabo illis. Et iterum: Illis fudistis libamina, & illis imposuistis sacrificia. Super haec ergo non indignabor, dicit Dominus? Item apud Hiere­miam: Nolite ambulare post deos alienos ut serviatis eis, & ne ado­raveritis [...] [...] eos, & ne incitetis me in operibus manuum vestrarum ad d disperdendos vos. Item in Apocalypsi: Si quis e adorat bestiam & imaginem ejus, & f accipit notam in fronte sua, & in manu, bibet & ipse de vino irae Dei mixto in poculo irae ejus, & punietur igne & sulphure sub oculis sanctorum Angelorum, & sub oculis agni; & fu­mus de tormentis eorum in secula seculorum ascendet. Nec habebunt requiem die ac nocte quicunque adorant bestiam & imaginem ejus.

IV. Moyses in Exodo pro populo rogat nec impetrat : Precor, [...] Non sacile ignojscere Deum ido­lolatris. ait, Domine deliquit populus hic delictum grande: fecerunt sibi deos g aureos: & nunc si dimittis illis delictum, dimitte: sin autem, dele me de libro quem scripsisti. Et dixit Dominus ad Moysen: Si quis deliquit ante me, deleam eum de libro meo. Item cnm Hiere­mias pro populo deprecaretur, Dominus ad eum loquitur dicens: Et tu noli orare pro populo hoc, & noli postulare pro ipsis in prece [...] & oratione; quia non exaudiam in tempore quo invocabunt me, in tempore affictionis suae . Ezechiel quoque hanc eandem denunciat Ezech. 14. 12. indignationem Dei eis, qui h in Deum delinquunt: Et fuit, inquit, ver­bum Domini ad me dicens: Fili hominis terra quaecunque peccaverit mihi, ut delinquat delictum, extendam manum meam super eam, & obteram stabilimentum i panis, & immittam in eam famem, & aufe­ram de ea hominem & pecora. Et si fuerint tres viri hi in medio ejus, Noe, Daniel, & Job, non liberabunt filios neque filias, ipsi soli salvierunt. Item in Regnorum primo. Si delinquendo peccet vir [...] adversus virum, orabunt pro eo Dominum: Si autem in Deum pec­cet homo, quis orabit pro eo?

V. In Deuteronomio: Quod si rogaverit te frater tuus, aut fili­us [...] Quod sic ido­lolatriae in­dignetur De­us, ut praecepe­rit etiam eos intersici, qui sacrificare & servire i­dolis suase­rint. tuus, aut filia tua, aut uxor tua quae est in sinu tuo, aut amicus tuus, qui aequalis est animae tuae , latenter dicens: Eamus & serviamus diis k aliis, diis gentium, non consenties ei, & non exaudies eum, & non parcet oculus tuus super eum, & non celabis eum, annuncians annunciabis de illo. Manus tua erit super eum, in primis interficere [Page 173] eum, & manus omnis populi postremo; & lapidabunt eum & mori­etur; quoniam quaesivit avertere te à Domino Deo tuo. Et iterum loquitur Dominus & dicit, nec civitati parcendum, etiam si universa consenserit ad idololatriam: Aut si audieris in una ex civitatibus, quas Deut. 13. 12. Dominus Deus tuus dabit tibi inhabitare te illic, dicentes: Eamus & serviamus diis aliis, quos non nosti; quaeres solicite, & si inveneris certum esse quod dicitur: Intersiciens necabis omnes qui sunt in ci­vitate caede gladii, & incendes civitatem igni, & erit sine habitacu­lo in aeternum. Non reaedificabitur etiam nunc, ut avertatur Do­minus ab indignatione irae suae. Et dabit tibi misericordiam & mi­serebitur tui, & multiplicabit te, si exaudieris vocem Domini Dei tui, & observaveris praecepta ejus. Cujus praecepti & vigoris me­mor Mattathias interfecit eum qui ad aram sacrificaturus a accesserat. [...] Maccab. 2. 24. Quod si ante adventum Christi circa Deum colendum & b idola sper­nenda, haec praecepta servata sunt: quanto magis post adventum Christi servanda sunt; quando ille veniens non verbis tantum nos hortatus sit, sed & factis, post omnes injurias & contumelias passus quoque & crucifixus; ut nos pati & mori exemplo suo doceret; ut nulla sit homini excusatio pro se non patienti, cum passus sit ille pro nobis; & cum ille passus sit pro alienis peccatis, multo magis pro pec­catis suis pati unumquemque debere? Et ideo in Evangelio commi­natur & dicit: Quicunque confessus fuerit me coram hominibus, Matt. 10. 33. & ego c confitebor eum coram patre meo qui in coelis est: Qui autem negaverit me coram hominibus, & ego negabo eum coram patre meo qui in coelis est: Item Apostolus Paulus: Si enim commorimur, inquit, 2 Tim. 2. 11. & convivemus: si toleramus, & conregnabimus: si negabimus, & ipse negabit nos. Item Joannes: Qui negat filium, neque patrem habet: 1 Jo. 2. 23. qui confitetur filium, & filium & patrem habet. Unde nos ad contem­tum mortis hortatur Dominus & corroborat dicens: Nolite timere eos Matt. 10. 28. qui occidunt corpus, d animam autem non possunt occidere. Magis autem metuite eum qui potest animam & e corpus occidere in gehen­nam. Et iterum: Qui amat animam suam, perdet eam: & qui odit Jo. 12. 25. animam suam in isto seculo, in vitam aeternam conservabit illam.

VI. In Evangelio Dominus loquitur & dicit: Qui diligit patrem Quod redem­ti & vivisi­cati Christi sanguine ni­hil Christo praeponere de­beamus. Matt. 10. 37. aut f matrem super me, non est me dignus. g Et qui diligit filium aut filiam super me, non est me dignus. Et qui non h accipit cru­cem suam & sequitur me, i non est me dignus. Sic & in k Deutero­nomio scriptum est: Qui dicunt patri & matri, non novi te, & filios Deut. 33. 9. suos non agnoverunt, hi custodierunt praecepta tua, l & testamentum tuum servaverunt. Item Apostolus Paulus: Quis nos, inquit, sepa­rabit Rom. 8. 35. à caritate Christi, pressura, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Sicut scriptum est: Quia propter te occidimur tota die, aestimati sumus ut m oves victimae, sed n in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. Et ite­rum: [Page 174] Non estis vestri, a emti enim estis pretio magno, b glorisicate, [...] & portate Deum in corpore vestro. Et iterum: Pro omnibus [...] mortuus est, ut & qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est, & resurrexit.

VII. In Exodo: Judaicus populus ad umbram nostri & imaginem Ereptos de sancibus dia­boli, & de la­queis seculi liberatos, non debere denno ad seculum reverti, ne perdant quod evascrint. praefiguratus, cum Deo tutore & vindice evasisset Pharaonis atque AEgypti, id est, diaboli, & seculi durissimam servitutem; circa De­um persidus & ingratus, adversus Moysen mussitat, respiciens soli­tudinis ac labor is incommoda, & non intelligens libertatis ac salutis beneficia divina, reverti quaerit ad c AEgypti, hoc est, ad seculi servitutem d unde fuerat exutus; cum magis e fidere deberet in De­um & credere: quoniam qui à diabolo & seculo liberat populum su­um, protegit liberatum: Quid hoc nobis, inquiunt, fecisti in ejici­endo Exo [...] nos de AEgypto? f melius est nobis servire AEgyptiis g quam mori in solitudine hac. Et dixit Moyses ad populum: h Fidite, & state, & cernite salutem quae à Domino est, quam vobis faciet hodie: Dominus ipse pugnabit pro vobis, & vos tacebitis. Quod nos ad­monens in Evangelio suo Dominus, & docens ne ad diabolum rur­sus & ad seculum, quibus renunciavimus, & unde evasimus, reverta­mur, dicit: Nemo retro attendens, & superponens manum suam su­per aratrum, aptus est regno Dei. Et iterum: Et qui in agro est, Luc [...] [...] non convertatur retro; i Memores estote uxoris Loth. Ac ne quis aliqua vel cupiditate rerum, vel suorum dulcedine retardetur quo minus Christum sequatur, addit & dicit: Qui non renunciat k omni­bus 14. 33. quae sunt ejus, non potest meus esse discipulus.

VIII. In Paralipomenon: Dominus vobiscum est, l quamdiu & 2 Para [...] Insitendum esse & perse­verandum in fide & vir­tute, & coe­lestis ac spi­ritalis gratiae consummati­one, ut ad palmam & coronam pos­sit perveniri. vos estis cum ipso. Si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos. Item apud Ezechielem: Justitia justi non liberabit eum, in quacun­que Ezech [...] die exerraverit. m Item in Evangelio Dominus loquitur & dicit: Qui perseveraverit n usque in finem, hic o salvus erit. Et iterum: Si [...] permanseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis, & cognoscetis Jo. 8. 31. veritatem, & veritas liberabit vos: Praemonens quoque nos paratos semper esse debere, & expeditos in procinctu firmiter stare; addit & dicit: Sint p lumbi vestri praecincti, & lucernae ardentes; & vos simi­les Luc. 12. [...]. hominibus expectantibus dominum suum, q quando revertatur à nuptiis; ut cum venerit & pulsaverit aperiant ei. r Beati servi illi, quos adveniens dominus invenerit vigilantes. Item beatus Aposto­lus Paulus, ut fides nostra proficiat & crescat & ad summa perveniat, hortatur dicens: Nescitis s quoniam qui in stadio currunt, omnes 1 [...] quidem currunt, t unus tamen accipit palmam? Sic currite u ut occu­petis; omnis enim qui agonizat, in omnibus continens est. Et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, vos autem incorruptam. [Page 175] Et iterum: Nemo militans Deo, obligat se molestiis secularibus, ut Tim. 2. 4. possit placere ei cui se probavit . Sed & si certaverit quis, non coro­nabitur, nisi legitime pugnaverit. Et iterum: Oro autem vos, fratres, [...]. 12. 1. per misericordiam Dei, ut constituatis corpora vestra a hostiam vi­ventem, sanctam, placentem Deo; nec configuremini seculo huic, sed transformamini b in renovatione spiritus , ad probandum quae sit vo­luntas Dei bona, & placens & perfecta. Et iterum: Sumus filii c Dei: Rom. 8. 17. si autem filii, & haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Si quidem compatiamur, ut & d commagnificemur. Et in Apocalypsi eadem loquitur divinae praedicationis hortatio, di­cens: Apoc. 3. 11. e Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Quod exemplum perseverandi & permanendi designatur in Exodo, ubi Moyses ad superandum Amalech, qui figuram portabat diaboli , in signo & sacramento crucis adlevabat supinas manus. Nec vincere ad­versarium potuit, nisi postquam stabilis f in signo adlevatis jugiter [...]. 17. 11. manibus perseveravit. Et factum est, inquit, cum levabat Moyses ma­nus, praevalebat Israel; ubi autem submiserat manus, g invalescebat Amalech. Et accepto lapide supposuerunt sub eo, & sedebat super eum. Et Aaron & h Ur sustentabant manus ejus hinc & inde; & factae sunt manus Moysi stabiles usque in occasum solis. Et fugavit Jesus Amalech, & omnem i populum ejus. Et dixit Dominus ad Moysen: Scribe hoc ut sit k memoria in libro, & da in aures Jesu: quoniam deletione l deleam memoriam Amalech m de sub coelo.

IX. In Deuteronomio: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat Deut. 13. 3. Ad hoc pres­suras & per­secutiones fi­eri, ut probe­mur. si diligitis Dominum Deum vestrum ex toto corde vestro, & ex tota anima vestra, & ex tota virtute vestra. Et iterum apud Solomo­nem: Vasa figuli probat fornax, & homines justos tentatio tribula­tionis. [...]. 27. 5. Paulus quoque paria testatur ac loquitur dicens: Gloria­mur Rom. 5. 3. in spe claritatis Dei, non solum autem sed & gloriamur in pres­suris, scientes quoniam pressura tolerantiam operatur, tolerantia au­tem probationem, probatio autem spem: spes autem non confun­dit: quia dilectio Dei n infusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Et Petrus in Epistola sua ponit & di­cit: Carissimi, nolite mirari ardorem accidentem vobis, qui ad ten­tationem 1 Pet. 4. 12. vestram fit; nec excidatis tanquam novum aliquid vobis contingat. Sed quotienscunque communicatis Christi passionibus, per omnia gaudete; ut & in revelatione facta claritatis ejus o gau­dentes exultetis. Si improperatur vobis in p nomine Christi, beati estis; quia majestatis & virtutis Domini nomen in vobis requies­cit: [Page 176] quod quidem a secundum illos blasphematur, secundum nos au­tem honoratur.

X. Joannes in epistola sua b probat dicens: Major est qui in [...] [...] Timendas non esse [...] & poe­nas persecu­tionum, quia major est Do­minus ad protegen­dum, quam diabolus ad impuguan­dum. est, quam qui in isto mundo. Item in Psalmo 117. Non metuam [...] quid mihi faciat homo, Dominus mihi auxiliator est. Et iterum: isti in curribus & isti in equis, nos autem in nomine Domini Dei no­stri c magnificabimus. d Illis copulati sunt pedes & ceciderunt: [...] nos autem surreximus & erecti sumus. Et adhuc fortius docens & ostendens Spiritus sanctus castra Diaboli non timenda, & si bellum nobis hostis indixerit, in ipso magis bello spem nostram consistere, & congressione illa justos ad divinae sedis & salutis aeternae praemium pervenire, in Psalmo 26. point & dicit: Si directa fuerint in me ca­stra, [...] non timebit cor meum: & si exsurrexerit super me bellum, e in illud ego sperabo: f Unam petii à Domino, g hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Item in Exo­do [...] declarat scriptura divina pressuris multiplicari nos potius & au­geri, dicens: Quantoque eos deprimebant, tanto plures fiebant, & invalescebant magis. Et in Apocalypsi protectio divina promitti­tur passionibus nostris: Nihil, inquit, eorum timeas quae passurus es. [...] Nec alius securitatem nobis & protectionem pollicetur, quam qui & per Esaiam Prophetam loquitur dicens: Noli timere, quia te redemi, [...] & vocavi te nomine tuo, meus es tu. Et si transieris per aquam te­cum sum, & flumina te non inundabuut: & si transieris per h ignem, non combureris & flamma te non comburet: quoniam ego Do­minus Deus tuus sanctus Israel, qui te salvum facio. i Qui & in Evangelio promittit auxilium divinum Dei servis in persecutionibus [...] non defuturum, dicens: Cum autem vos tradiderint, nolite cogitare quo modo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid [...] loquamini, non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Et iterum: Ponite in cordibus vestris non paremeditari excusare : ego enim dabo vobis k os & sapientiam, [...] non poterunt resistere adversarii vestri. Sicut in Exodo ad Moysen cunctantem & ad populum ite trepidantem, Deus loquitur dicens: Quis dedit os homini? & quis fecit l mogilalum , & quis surdum? [...] & quis videntem & caecum? nonne ego Dominus Deus? Et nunc perge, & ego aperiam os tuum, & instruam te quid loquaris. Nec difficile est Deo aperire os hominis devoti sibi, & confessori suo in­spirare constantiam & fiduciam loquendi, qui in Numeris adversus [Page 177] Baalam Prophetam etiam asinam fecerit loqui. Quare in persecuti­onibus [...] nemo cogitet, quod periculum diabolus importet, sed imo consideret quod auxilium Deus raestet: nec mentem labefactet hu­mana infestatio, sed corroboret fidem divina protectio: quando unusquisque secundum a Dominica promissa, & fidei suae merita tan­tum accipiat de Dei ope , quantum se credat accipere; nec sit quod omnipotens praestare non possit, nisi si accipientis b fides caduca defecerit.

XI. Dominus in c Evangelio praemonet & praenunciat, dicens: Ante praedi­ctum esse, quod nos mundus odio habiturus es­set, & quod persecutiones adversum nos excitaret, & quod nihil novum Chri­stianis [...] quando ab initio mundi bont laboraverint, & [...] atque [...] sint insti ab [...] Si mundus vos odit, scitote quoniam me primo odiit. Si de mundo [...] essetis , mundus quod suum esset amaret: sed quia de mundo non estis, & ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. Me­mentote sermonis quem dixi vobis: Non est servus major Domino suo: si me persecuti sunt, & vos persequentur. Et iterum: Veniet hora ut omnis qui vos occiderit, putet se officium Deo facere: sed hoc facient, quoniam non cognoverunt Patrem, neque me. Haec autem locutus sum vobis ut cum venerit hora, eorum memores sitis, [...] quia ego dixi vobis. Et iterum: Amen amen dico vobis, quoniam vos plorabitis & plangetis, seculum autem gaudebit: vos tristes eri­tis, sed tristitia vestra in laetitiam veniet. Et iterum: Haec locutus [...] sum vobis, ut in me pacem habeatis, in seculo autem pressuram habe­bitis: sed fidite quoniam ego vici seculam. Et cum à discipulis suis interrogaretur de signo adventus sui & d consummationis mundi, respondit & dixit: Cavete ne quis vos fallat, multi enim venient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus; & multos fallent. Inci­pietis autem audire bella & e auditus bellorum: videte, nolite tu­multuari: [...] oportet enim haec fieri, sed. nondum est finis. Exurget enim gens super gentem, & f regnum super regnum; & erunt fames & terrae motus & pestilentiae per singula loca; omnia autem ista ini­tia parturitionum sunt. Tunc tradent vos in pressuram, & intersi­cient vos; & eritis odibiles omnibus gentibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabuntur multi, & invicem tradent & odient invi­cem. Et multi pseudoprophetae exurgent & seducent multos: & eo quod facinus abundet, refrigescet caritas multorum. Qui autem g toleraverit usque in finem, hic salvus erit. Et praedicabitur Evange­lium istud regni h per totum orbem terrae in i testimonium omnibus gentibus, & tunc veniet finis. Cum ergo videritis abominationom k vastationis, quae dicta est per Danielem Prophetam, stantem in loco sancto (qui legit intelligat) tunc qui in Judaea sunt, fugiant in mon­tes; & qui in tecto est, non descendat tollere quidquam de domo; & qui in agro est, non convertatur retro auferre vestimentum suum. Vae autem praegnantibus & l nutrientibus in illis diebus. Orate au­tem ne fiat fuga vestra hyeme, neque sabbato. Erit enim tunc pres­sura magna, m qualis non fuit ab initio mundi usque nunc, sed neque [Page 178] fiet: & nisi breviati essent dies illi, a non esset salva omnis caro: propter electos autem breviabuntur illi dies. Tunc si quis dixerit vobis: ecce hic est Christus, aut ecce illic, nolite credere. Surgent enim pseudochristi, & pseudoprophetae: & dabunt b signa magna, & prodigia ad c errorem faciendum, si fieri potest, etiam electis. Vos autem cavete, ecce praedixi vobis omnia. Si ergo dixerint vobis: d Ecce in solitudine est, nolite exire; ecce e in cubiculis, nolite cre­dere. Sicut enim coruscatio f exit ab oriente, & apparet usque ad occidentem, ita erit & adventus filii hominis, Ubi fuerit g cadaver. illuc h colligentur aquilae. Continuo autem post pressuram dierum illorum sol i tenebricabit, & luna non dabit lumen suum, & stellae ca­dent de coelo, & virtutes coelorum movebuntur. Et tunc appare­bit signum filii hominis in coelo, & lamentabuntur omnes tribus ter­rae, & videbunt filium hominis venientem in nubibus coeli cum [...] magna & claritate. Et mittet Angelos suos cum tuba magna. Et colligent electos ejus à quatuor k ventis, à summis coelorum usque ad summitates eorum. Nec nova aut repentina haec sunt quae [...] accidunt Christianis, cum boni semper & justi, & Deo innocentiae le­ge ac verae religionis timore devoti, l per pressuras & injurias, & gra­ves ac multiformes m infestationum poenas angusti itineris difficulta­te gradiantur. Sic in origine statim mundi Abel justus à fratre [...] occiditur, & Jacob fugatur, & Joseph venundatur, & David mi­sericordem Saul rex persequitur, & Heliam majestatem Dei constan­ter ac fortiter asserentem rex Achab opprimere conatur. [...] sacerdos interficitur in medio templi & altaris, ut illic hostia ipse fiat, ubi Deo hostias immolabat. Tot denique martyria justorum faepe celebrata, tot edita in posterum fidei & virtutis exempla. Tres pueri, Ananias, Azarias, Misahel, aetate compares, n dilectione con­cordes, fide stabiles, virtute constantes, flammis ac poenis urgenti­bus fortiores, soli se Deo servire, solum nosse, solum colere o pro­clamant dicentes: Nabuchodonosor rex, non opus est nobis de hoc [...] verbo respondere tibi. Est enim Deus, cui nos servimus, potens nos eripere de camino ignis ardentis, & de manibus tuis rex liberabit nos. Et si non, notum sit tibi, quia diis tuis non servimus, & p ima­ginem auream quam statuisti, non adoramus. Et Daniel Deo devo­tus [...], & sancto Spiritu plenus exclamat & dicit: Nihil colo ego [...] Dominum Deum meum, qui condidit coelum & terram: Tobias [...] quoque sub regali licet ac tyrannica servitute, sensu tamen ac spiritu liber, confessionem suam Deo servat, & virtutem majestatemque di­vinam sublimiter praedicat, dicens: Ego in terra captivitatis meae confiteor illi, & ostendo virtutem ejus in natione peccatrice. Quid vero in Maccabeis, septem fratres & natalium pariter & virtutum sor­te consimiles, septenarium numerum sacramento perfectae consum­mationis implentes? sic septem fratres in martyrio cohaerentes, ut [Page 179] primi in dispositione divina septem dies a annorum septem millia continentes, ut septem b spiritus & angeli septem qui assistunt & conversantur ante faciem Dei, & lucernae septiformes in tabernaculo martyrii, & in Apocalypsi septem candelabra aurea, & apud Solo­monem columnae septem, super quas c aedificavit domum sapientia: ita & istic septem fratrum numerus, ecclesias septem numeri sui quan­titate complexus, secundum quod in primo regnorum libro legimus, sterilem septem peperisse. Et apud Esaiam: Septem mulieres unum hominem apprehendunt, cujus invocari super se nomen exposcunt. Et Apostolus Paulus qui hujus legitimi numeri & certi meminit, ad septem ecclesias scribit . Et in Apocalypsi Dominus mandata sua divina, & praecepta coelestia ad septem ecclesias, & earundem ange­los dirigit, qui nunc istic in fratribus numerus invenitur, ut consum­matio d legitima compleatur. Cum septem liberis plane copulatur & mater origo & radix; quae ecclesias septem postmodum peperit, ipsa prima & una super e petram Domini voce fundata. Nec vacat quod in f passionibus sola cum liberis mater est. Martyres enim qui se Dei filios in passione testantur, jam non nisi Deo patre censen­tur; sicut in Evangelio g Dominus docet, dicens: h Ne vocaveritis Matt. 23. 9. vobis patrem super terram, unus est enim pater vester qui in coelis est. Quae vero ediderunt confessionum praeconia, quam praeclara, quam 2 Maccab 7. magna documenta fidei praebuerunt? Rex Antiochus infestus, immo in Antiocho antichristus expressus, ora martyrum gloriosa & spiritu confessionis invicta, i contagio suillae carnis maculare quaerebat, & cum flagellis graviter verberasset, ac nihil promovere potuisset, sar­tagines jussit igniri: quibus ignitis & accensis, eum qui primus lo­cutus fuerat, & k magis regem virtutis & fidei constantia provocave­rat, admoveri praecepit & frigi, producta & exsecta prius lingua, quae confessa Deum fuerat: quod martyri gloriosius contigit; lingua enim confessa nomen Dei, prior ad Deum debuit ipsa proficisci. Post l in secundo excogitatis acrioribus poenis, antequam caetera membra torqueret, cutem capitis cum capillis detraxit, odio scilicet certo. Nam cum caput viri Christus sit, & caput Christi Deus; qui caput laniabat in martyre, Deum & Christum persequebatur in ca­pite. At ille m in martyrio suo fidens, & resurrectionis sibi praemi­um 2 Maccab. 7. 9. de Dei remuneratione promittens, exclamavit & dixit; Tu qui­dem n impotens ex hac praesenti vita nos perdis; sed mundi rex de­functos nos pro suis legibus in aeternam vitae resurrectionem suscita­bit. Tertius linguam postulatus cito protulit: nam poenam linguae [Page 180] exsecandae jam didicerat à fratre contemnere; manus quoque ampu­tandas constanter extendit, multum beatus genere isto supplicii, cui contigit extensis ad poenam manibus passionis Dominicae instar imi­tari. Nec non & quartus pari virtute tormenta contemnens, & ad retundendum regem coelesti voce respondens exclamavit & dix­it: [...] Potius est ab hominibus morti datos expectare spem à Deo ite­rum ab eo a suscitandos : tibi enim resurrectio ad vitam non erit. Quintus, praeter quod carnificinam regis, & duros variosque [...] b fidei vigore calcabat, ad praescientiam quoque & notitiam futu­rorum spiritu divinitatis animatus, prophetavit regi indignationem Dei & ultionem velociter secuturam: Potestatem, inquit, inter [...] [...] habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis. Noli autem [...] genus nostrum à Deo derelictum esse. Sustine & vide c [...] potestatem ejus, qualiter te & semen tuum torquebit. Quale illud levamentum fuit d martyri, quam grande solatium, in [...] suis non tormenta propria cogitare, sed tortoris sui supplicia praedicare? In sexto vero non virtus sola, sed & humilitas praedican­da est; nihil sibi martyrem vindicasse, nec confessionis suae honorem superbis vocibus ventilasse, peccatis potius suis adscripsisse, quod persecutionem à rege pateretur; Deo vero dedisse quod postmo­dum vindicaretur. Docuit esse martyres verecundos, de [...] fidere, & nihil in passione jactare: Noli, inquit, frustra errare: nos [...] enim propter nosmetipsos haec patimur, peccantes in Deum no­strum. Tu autem ne te existimes e impune futurum, aggressus pag­nare cum Deo. Admirabilis quoque mater, quae nec sexus [...] fracta, nec multiplici orbitate commota, morientes liberos [...] libenter, nec poenas illas pignorum, sed glorias computavit, tam grande martyrium [...] virtuto oculorum suorum, [...] praebuerunt filii cjus tormentis & passione membrorum: f Cum sex punitis & occisis superesset unus ex fratribus, cui rex divitias, & po­tentatus, & multa pollicebatur, ut crudelitas ejus ac feritas vel unius subacti solatio foveretur, & peteret ut ad filium dejiciendum secum deprecaretur & mater; deprecata est illa, sed ut decebat martyrum matrem, ut [...] legis & Dei memorem, ut decebat filios suos non delicate, sed fortiter diligentem. Deprecata est enim, sed ut Deum confiteretur: deprecata est ne à fratribus suis frater in consortio laudis & gloriae separaretur: tunc se septem siliorum computans matrem, si sibi contingeret filios septem g Deo potius peperisse, non seculo. Armans itaque eum & corroborans, & feliciore tunc partu 2 [...] filium generans: Fili, inquit, miserere mei, quae te in utero h mensi­bus novem portavi, & lac triennio dedi & alui, & in aetatem istam perduxi. Oro fili, aspicias in coelum & terram; & omnibus quae in eis sunt aspectis, intelligas, quia ex nihilo fecit illa Deus, & homi­num genus: i Ita fiet ne timeas carnificem istum, sed dignus fratri­bus effectus excipias mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tu­is te recipiam. Magna laus matris in exhortatione virtutis; sed [Page 181] major in Dei timore & in a fidei veritate, quod nihil sibi aut filio de sex martyrum honore promisit, nec fratrum precem profuturam credidit ad negantis salutem: persuasit potius participem passionis fieri, ut in judicii die posset cum fratribus inveniri. Posthaec b liberis suis commoritur & mater, neque enim aliud c jam decebat, quam ut quae martyres pepererat, & fecerat, in consortio illis gloriae jungere­tur; & quos ad Deum praemiserat, ipsa quoque sequeretur. Ac ne quis vel libelli , vel alicujus rei oblata sibi occasione qua fallat, amplectatur decipientium malum munus; nec Eleazarus tacendus est, qui cum sibi à ministris regis offerretur facultas, ut accepta car­ne qua d liceret sibi vesci, ad circumveniendum regem simularet se illa edere, quae de sacrificiis atque illicitis cibis ingerebantur; con­sentire ad hanc fallaciam noluit, dicens: nec aetati suae, nec nobilita­ti convenire id fingere, quo ceteri scandalizarentur, & in errorem in­ducerentur, existimantes Eleazarum nonaginta annos natum, ad alie­nigenarum [...] 6. 22. morem, relicta & prodita Dei lege transisse: nec tanti esse lucrari brevia vitae momenta, ut offenso Deo incurreret aeterna supplicia. At ille excruciatus diu, & in extremo jam constitutus, cum inter verbera & tormenta moreretur, ingemiscens ait: Domine 30. qui sanctam habes scientiam, manifestum est, quia cum possem à mor­te liberari, durissimos dolores corporis tolero flagellis vapulans; animo autem propter tui ipsius metum libenter haec patior. Since­ra prorsus fides & virtus integra ac satis pura, non regem Antiochum cogitasse, sed e Deum judicem; & scisse proficere sibi ad salutem non posse, si hominem derideret ac falleret; quando Deus qui con­scientiae nostrae judex est, & solus timendus est, nec derideri possit omnino nec falli. Si igitur & nos dicati ac devoti Deo vivimus, si f supra justorum antiqua & sancta vestigia iter facimus: per eadem documenta poenarum, per eadem passionum martyria pergamus; hoc ampliorem gloriam computantes temporis nostri, g quod cum vete­ra exempla numerentur, exuberante postmodum copia virtutis ac fidei, numerari non possunt martyres Christiani; testante Apoca­lypsi & [...] Post haec vidi h turbam magnam, quam dinume­rare poc. 7. 9. nemo [...] ex omni gente, & ex omni tribu & populo & lin­gua, stantes in conspectu throni, & agni: & erant amicti i stolas al­bas, & palmae fuerunt in manibus eorum, & magno clamore dice­bant: k Salus deo nostro sedenti super thronum, & agno: & respon­dit unus ex senioribus dicens mihi: Hi qui amicti sunt stolas albas, qui sunt, & unde venerunt? Et dixi ei: Domine mi tu scis: & ait mihi: Hi sunt qui venerunt ex magna tribulatione, & laverunt sto­las suas, & candidas eas fecerunt in sanguine agni: propter hoc sunt in conspectu throni Dei, & l serviunt ei die ac nocte in templo ejus. [Page 182] Quod si tantus ostenditur & probatur Christianorum martyrum po­pulus; nemo difficile vel arduum putet esse martyrem fieri, quando videat martyrum populum non posse numerari.

XII. Per Solomonem Spiritus sanctus ostendit & a praecavit di­cens: Quae spes, & mercesmane­at justos & martyres post conflictatio­nes hujus temporis & passiones. Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes eorum immor­talitate [...] plena est. Et in paucis vexati, in multis bene disponentur: quoniam Deus tentavit illos, & invenit illos, dignos se. Tamquam aurum in fornace probavit illos, & quasi b holocausta hostiae accepit illos, & in tempore erit respectus illorum. Judicabunt nationes, & dominabuntur populis, & regnabit Dominus eorum in perpetuum. Item apud eundem vindicta nostra describitur, & persequentium nos atque infestantium poenitentia praedicatur. Tunc stabunt, inquit, [...] justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, & qui abstulerunt labores eorum: videntes turbabuntur timore [...], & mirabuntur in subitatione insperatae salutis, dicentes inter se, c poenitentiam agentes, & d per angustiam spiritus gementes: Hi sunt quos aliquando habuimus e in derisum & in similitudinem imprope­rii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, & finem illorum sine honore. f Quomodo ergo computati sunt inter filios Dei, & inter sanctos sors illorum est? Ergo erravimus à via veritatis, & justitiae lumen non g luxit nobis, & sol non est ortus nobis. Las­sati sumus in iniquitatis via & perditionis, & ambulavimus solitudi­nes difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis pro­fuit superbia? aut quid divitiarum h jactatio contulit nobis? tran­sierunt omnia illa tamquam umbra. Item in Psalmo 115. pretium [...] & merces passionis ostenditur: Pretiosa est, inquit, in conspectu Domini i mors sanctorum ejus. Item in Psalmo 125. tristitia conssi­ctationis, [...] & laetitia retributionis exprimitnr. Qui seminant, inquit, in lacrymis, in gaudio metent. Ambulantes ambulabant & flebant, mittentes semina sua: venientes autem venient in exultatione k por­tantes l gremia sua . Et iterum in Psalmo 118. Beati qui immacu­lati [...] sunt in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui m perscru­tantur martyria ejus, in toto corde exquirunt eum. [...] Dominus in Evangelio, ultor ipse persecutionis nostrae & n remunerator passio­nis: Beati, inquit, qui persecutionem passi fuerint propter justitiam, [...] quia ipsorum est regnum coelorum. Et iterum: Beati eritis cum odio [...] vos habuerint homines, & separaverint vos, & o expulerint, & ma­ledixerint nomini vestro quasi nequam propter filium hominis. Gaudete in illa die, & exultate: ecce enim merces vestra multa est in coelis. Et iterum: Qui perdiderit animam suam propter me, hic [...] salvabit illam. Nec solos animadversos & interfectos divinae polli­citationis manent praemia, sed etiam si ipsa passio fidelibus desit, fides tamen integra atque invicta perstiterit, & contemtis ac relictis suis omnibus Christum se sequi Christianus ostenderit, ipse quoque à [Page 183] Christo inter martyres honoratur, pollicente ipso & dicente: Nemo [...]. 18. 29. est qui relinquat domum, aut agrum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, & non recipiat septies tan­tum in isto tempore, in seculo autem venturo vitam aeternam. Item Apoc. 20. 4. in Apocalypsi hoc idem loquitur: Et vidi, inquit, animas occisorum a propter nomen Jesu & sermonem Dei: & cum primo in loco posu­isset occisos, addidit, dicens: Et quicunque imaginem bestiae non adoraverunt, nec acceperunt inscriptionem in fronte aut in manu sua; quos universos à se in eodem loco simul visos conjungit & di­cit: & vixerunt & regnaverunt cum Christo. Vivere omnes dicit & regnare cum Christo, non tantum qui occisi fuerint, sed & qui­cumque in fidei suae firmitate, & Dei timore perstantes, imaginem be­stiae non adoraverint, neque ad funesta ejus, & sacrilega edicta con­senserint.

Probat beatus Apostolus Paulus, qui dignatione divina usque in Plus nos ac­cipere in pas­sionis merce­de, quam quod hic [...] in ipsa passione. tertium coelum atque in paradisum raptus, audisse se inenarrabilia verba testatur; qui b oculata fide Jesum Dominum vidisse se gloria­tur, qui id quod & didicit & vidit, c majori conscientiae veritate profitetur. Non sunt, inquit, condignae passiones hujus temporis Rom. 8. 18. ad superventuram claritatem, quae revelabitur in nobis. Quis ergo non omnibus viribus elaboret ad tantam claritatem pervenire, ut amicus Dei fiat, ut cum Christo statim gaudeat? ut post tormenta & supplicia terrena, praemia divina percipiat? Si militibus seculari­bus gloriosum est, ut hoste devicto redeant in patriam triumphantes: quanto potior & major est gloria, victo diabolo ad paradisum d tri­umphantem redire, & unde Adam peccator ejectus est, illuc pro­strato eo qui ante e dejecerat, trophaea victricia reportare? offerre Deo acceptissimum munus, incorruptam fidem, & virtutem mentis incolumem, laudem devotionis illustrem? comitari eum, cum venire coeperit, vindictam de inimicis recepturus? lateri ejus assistere, cum sederit judicaturus? cohaeredem Christi fieri? Angelis adaequari? cum Patriarchis, cum Apostolis, cum Prophetis coelestis regni pos­sessione laetari? Has cogitationes quae f persecutio potest vincere, quae possunt tormenta superare? Durat fortis & stabilis g religiosis meditationibus fundata mens: & adversus omnes diaboli terrores & minas mundi, animus immobilis perstat; quem futurorum h fides certa & solida corroborat. i Clauduntur in persecutionibus ter­rae , sed patet coelum: minatur antichristus, sed Christus tuetur; mors infertur, sed immortalitas sequitur: occiso mundus eripitur, sed restituto paradisus exhibetur: vita temporalis extinguitur, sed aeterna reparatur. Quanta est dignitas & quanta securitas exire hinc laetum, exire inter pressuras & angustias gloriosum: claudere in momento oculos, quibus homines videbantur & mundus, & ape­rire eosdem statim ut Deus videatur & Christus? Tam feliciter mi­grandi, [Page 182] [...] [Page 183] [...] [Page 184] a quanta velocitas? terris repente subtraheris, ut in regnis coe­lestibus reponaris. Haec oporter mente & cogitatione complecti, haec die ac nocte meditari. Si talem b persecutio invenerit Dei mi­litem, vinci non poterit virtus ad c praelium promta. Vel si accer­sitio ante praevenerit, sine praemio non erit fides, quae erat ad mar­tyrium praevenerit, Sine damno temporis merces, judice Deo, reddi­tur: in persecutione, militia; in pace, conscientia coronatur

D. CAECILII CYPRIANI AD DEMETRIANUM

OBlatrantem te, & adversus Deum, qui unus & verus est, ore sacrilego & verbis impiis obstrepentem, frequenter Deme­triane Prioris silen­tii, & prae­sentis scripti ratio reddi­tur. contemseram; verecundius ac melius existimans er­rantis imperitiam silentio spernere, quam loquendo dementis insani­am provocare. Nec hoc sine magisterii a divini & nominis auctori­tate faciebam, cum scriptum sit: In aures imprudentis noli quid­quam Prov. 23. 9. dicere; ne, quando audierit, irrideat sensatos sermones tuos. Et iterum: noli respondere imprudenti ad imprudentiam ejus, ne Prov. 26. 4. similis fias illi: & sanctum quoque jubeamur intra conscientiam no­stram tenere, nec inculcandum porcis & canibus exponere, b lo­quente Domino & dicente: Ne dederitis sanctum canibus, neque Matt. 7. 6. miseritis margaritas vestras ante porcos; ne c inculcent d ea pedi­bus, & conversi elidant vos. Nam cum ad me saepe studio magis contradicendi, quam voto discendi venires, & clamosis vocibus per­sonans, malles tua impudenter ingerere, quam nostra patienter audi­re: e ineptum videbatur congredi tecum, quando facilius esset & le­vius, turbulenti maris concitos fluctus clamoribus retundere, quam tuam rabiem tractatibus coercere. Certe & labor irritus & nullus effectus, offerre lumen caeco, sermonem surdo, sapientiam bruto: [Page 186] cum nec sentire brutus possit, nec caecus lumen admittere, nec [...] audire. Haec considerans saepe conticui, & a impatientem patientia vici; cum nec docere indocilem possem, nec impium religione com­primere, nec furentem lenitate cohibere. Sed enim cum dicas b plurimos conqueri quod bella crebrius surgant, quod lues, quod fa­mes saeviant, quodque imbres, & pluvias serena longa suspendant, nobis imputari; tacere ultra non oportet ; ne jam non verecundia. sed diffidentiae esse incipiat, quod tacemus; & dum criminationcs falsas contemnimus refutare, videamur crimen agnoscere. Respon­deo igitur & tibi Demetriane pariter, & ceteris, quos tu forsitan con­citasti, & adversum nos odia tuis maledicis vocibus seminando, co­mites tibi plures, radicis, atque originis tuae pullulatione fecisti, quos tamen sermonis nostri admittere credo rationem Nam qui ad ma­lum motus est fallente mendacio, multo magis ad bonum movebitur, veritate cogente.

Dixisti c per nos fieri, & quod nobis debeant imputari omnia ista, Diluitur ca­lumnia Chri­stianis impa­cta, quod illis imputari de­beant mala omnia, quibus mundus jam in sencct am vergens qua­titur & ur­getur. quibus nunc mundus quatitur & urgetur, quod dii vestri à nobis non colantur. Qua in parte d quia ignarus divinae cognitionis, & veri­tatis alienus es) illud primo in loco scire debes, senuisse jam e mum­dum , non illis viribus stare, quibus prius steterat, nec vigore & ro­bore eo valere quo antea praevalebat. Hoc etiam nobis tacentibus, & nulla de scripturis sanctis praedicationibusque divinis documenta promentibus, f mundus ipse jam loquitur, & occasum sui rerum la­bentium probatione testatur: Non hyeme nutriendis seminibus tan­ta imbrium copia est: non frugibus aestate torrendis g solis tanta flagrantia est, nec sic verna de temperie h sua laeta sunt, nec adco arboreis foetibus autumna foecunda sunt. Minus de effossis & fatiga­tis montibus eruuntur marmorum crustae, minus argenti & auri opes suggerunt exhausta jam metalla: & pauperes venae breviantur in dies singulos, i & decrescunt: deficit in k agris agricola, in mari nauta, miles in castris, innocentia in foro, justitia in judicio, in amici­tiis concordia, in artibus peritia, in moribus disciplina. Putasne tu tantum posse substantiam rei senescentis existere, quantum prius po­tuit novella adhuc & l vegeta juventute pollere? Minuatur necesse est quicquid fine jam proximo in occidua m extrema devergit. Sic sol in occasii suo radios minus claro & igneo splendore jaculatur, sic declinante jam cursu, exoletis cornibus luna tenuat ur; & arbor quae fuerat ante viridis & fertilis, arescentibus ramis fit postmodum ste­rili senectute deformis. Et fons qui exundantibus prius venis lar­giter profluebat, senectute deficiens, vix modico sudore distillar. Haec sententia mundo data est: haec Dei lex est, ut omnia orta occi­dant, [Page 187] & aucta senescant; & insirmentur fortia, & magna minuan­tur; & cum infirmata & a diminuta suerunt, finiantur. Christianis imputas, quod minuantur singula mundo senescente: quid si & se­nes imputent Christianis, quod minus valeant in senectute? quod non perinde ut prius vigeant auditu aurium, cursu pedum, oculorum acie, virium robore, succo viscerum, mole membrorum? & cum olim ultra octingentos, & nongentos annos vita hominum b longaeva pro­cederet, vix nunc possit ad centenarium numerum pervenire? Ca­nos videmus in pueris, capilli deficiunt antequam crescant, nec aetas c in senectute desinit, sed incipit à senectute: sic in ortu adhuc suo ad finem nativitas properat: sic quodcunque nunc nascitur, mundi ip­sius senectute degenerat; ut nemo mirari debeat singula in mun­do coepisse deficere, quando totus ipse jam mundus in defectione sit & fine.

Quod autem crebrius bella continuant, quod sterilitas & fames Ex justa Dei vindicta ob Christianae pietatis con­temtum, tot mala evem­unt. d solicitudinem cumulant , quod saevientibus morbis valetudo frangi­tur, quod humanum genus luis populatione vastatur; & hoc scias esse praedictum, in novissimis temporibus multiplicari mala & adver­sa variari, & appropinquante jam judicii die magis ac magis in pla­gas generis humani censuram Dei indignatis accendi. Non enim sicut tua falsa querimonia & imperitia veritatis ignara jactat [...] cla­mitat, ista accidunt, quod dii vestri à nobis non colantur; sed quod à vobis non colatur Deus. Nam cum ipse sit e mundi Dominus & rector, & cuncta ar bitrio ejus & nutu gerantur, nec quidquam fieri possit, nisi quod aut fecerit, aut fieri ipse permiserit: utique quando ea fiunt, quae iram Dei indignantis f ostendunt, non propter nos siunt, à quibus Deus colitur; sed delictis & meritis vestris irrogantur à qui­bus Deus omnino g nec quaeritur, nec timetur; nec relictis vanis su­perstitionibus religio vera cognoscitur; ut qui Deus unus est, unus colatur ab omnibus & rogetur. Ipsum denique audi loquentem, ip­sum [...] voce divina instruentem h nos pariter ac monentem: Dominum Luc. 4. 8. Deum tuum adorabis, inquit, & illi soli servies. Et iterum: Non [...] [...] erunt tibi dii alii absque me. Et iterum: Nolite ambulare post deos [...] alienos, ut serviatis eis, & ne adoraveritis eos; & ne i incitetis me in operibus manuum vestrarum ad disperdendos vos. Propheta item Spiritu sancto plenus contestatur & denunciat iram Dei, dicens: Haec dicit Dominus Deus omnipotens: Eo quod Domus mea de­serta [...] est, vos autem sectamini unusquisque in domum suam, propte­rea abstinebit coelum à rore, & k terra subtrahet procreationes suas, & inducam gladium super terram, & super frumentum, & super vi­num, & super oleum, & super homines, & super pecora, & super omnes labores manuum eorum. Item prophetaalius repetit & dicit: Et pluam super unam civitatem, & super l aliam non pluam. Pars [...] una compluetur, & pars, super quam non pluero, arefiet. Et congregabuntur duae & tres civitates in unam civitatem potandae a­quae causa, nec satiabuntur; & non convertimini ad me, dicit Do­minus. Indignatur ecce Dominus & irascitur, & quod ad eum non [Page 188] convertamini comminatur: & tu miraris aut quereis in hac obsti­natione & contemtu vestro, si rara desuper pluvia descendat, si terra situ pulveris squaleat, si vix jejunas & pallidas herbas sterilis gleba producat , si vineam debilitet grando caedens, si oleam detruncet tur­bo subvertens, si fontem a siccitas statuat, aerem pestilens aura cor­rumpat, hominem morbida valetudo consumat; cum omnia ista [...] provocantibus veniant, & plus b exacerbetur Deus quando ni­hil talia & tanta proficiant? Fieri enim ista vel ad disciplinam con­tumacium, vel ad poenam malorum, declarat in scripturis sanctis idem Deus dicens: Sine causa percussi filios vestros, disciplinam non [...]. [...]. [...]. exceperunt. Et propheta devotus ac dicatus Deo, ad haec eadem respondet & dicit; Verberasti eos, nec doluerunt: flagellasti eos, [...]. [...]. [...]. c nec voluerunt accipere disciplinam. Ecce irrogantur divinitus plagae & nullus Dei metus est. Ecce verbera desuper & flagella non desunt, & d trepidatio nulla, nulla formido est. Quid si non inter­cederet rebus humanis vel ista censura; quanto adhuc major in ho­minibus esset audacia facinorum impunitate secura?

Quereris quod minus nunc tibi uberes fontes, & aurae salubres, & Impudenter expectant ho­mines ut om­nia ipsis fa­mulentur, qui nullum Deo, qui uni­versidominus, obsequium praestant. frequens pluvia, & fertilis terra obsequium praebeant, quod non ita utilitatibus tuis, & e voluptatibus elementa deserviant. Tu enim f Deo servis, per quem tibi cuncta deserviunt? Tu g famularis illi, cujus nutu tibi universa famulantur? Ipse de servo tuo exigis servitutem, & homo hominem parere tibi & obedire compellis; & cum sit vobis eadem sors nascendi, conditio una moriendi, corporum materia con­similis, animarum ratio communis, aequali jure, & pari lege vel venia­tur in istum mundum, vel de mundo postmodum recedatur: tamen nisi tibi pro arbitrio tuo serviatur, nisi ad voluntatis obsequium pa­reatur, imperiosus & nimius servitutis exactor, flagellas, verberas, fame, siti, nuditate, ferro frequenter, & carcere affligis & crucias; & non h agnoscis miser Dominum Deum tuum, cum sic exerceas ipse in homine dominatum? Merito ergo incursantibus plagis non desunt Dei flagella nec verbera: quae cum nihil istic promoveant, nec ad Deum singulos tanto cladium terrore convertant, manet postmodum carcer aeternus, & jugis flamma, & poena perpetua, nec audietur illic rogantium gemitus, quia nec hic Dei indignantis terror auditus est, qui per prophetam clamat, & dicit: Audite sermonem Domini filii [...]. [...]. [...]. Israel, quia i judicium est Domini adversus incolas terrae, eo quod neque misericordia, neque veritas, neque k agnitio Dei sit super ter­ram, sed execratio, & mendacium, & caedes, & furtum, & adulteri­um diffusum est super terram, sanguinem sanguini supermiscent. Iccirco terra lugebit cum universis incolis suis, cum bestiis agri, cum serpentibus terrae, cum volucribus coeli, & deficient pisces maris, ut nemo judicet, nemo revincat. Indignari se l Deus dicit, quod ag­nitio Dei non sit in terris, & Deus non agnoscitur nec timetur. De­licta [Page 189] mendaciorum, libidinum, fraudum, crudelitatis, impietatis, fu­roris, Deus increpat & incusat, & ad innocentiam nemo convertitur. Fiunt ecce quae verbis Dei ante praedicta sunt, nec quisquam fide praesentium, ut in futurum consulat, admonetur. Inter ipsa adversa, quibus vix coartata & conclusa anima respirat, & vacat malos esse, & in periculis tantis non de se magis, sed de altero judicare. In­dignamini indignari Deum, quasi aliquid boni male vivendo merea­mini, quasi non omnia ista quae accidunt, minora adhuc sint & levio­ra peccatis vestris.

Qui alios judicas, aliquando esto & a tui judex, conscientiae tuae la­tebras Ad Demetri­ani [...] provo­catur. intuere, imo (quia nullus jam b delinquendi metus vel pudor est, & sic peccatur, quasi magis per ipsa peccata placeatur) qui per­spicuus & nudus à cunctis videris, & ipse te respice. Aut enim su­perbia inflatus es, aut avaritia rapax, aut iracundia saevus, aut alea prodigus, aut vinolentia temulentus, aut livore invidus, aut libidine incestus, aut crudelitate violentus; & miraris c in poenas generis humani iram Dei crescere, cum crescat quotidie quod puniatur? Hostem quereris exsurgere, quasi, & si hostis desit, esse pax inter ip­sas d togas possit. Hostem quereris e exsurgere, quasi non, etsi ex­trema de barbaris arma & pericula comprimantur, ferocius intus & gravius; de calumniis & injuriis potentium civium, domesticae im­pugnationis tela grassentur. De sterilitate f ac fame quereris; quasi famem majorem siccitas quam rapacitas faciat, quasi non de captatis annonarum incrementis & pretiorum cumulis flagrantior inopiae ar­dor excrescat. Quereris cludi imbribus coelum; cum sic horrea clu­dantur in terris . Quereris minus nasci; quasi quae nata sunt, in­digentibus praebeantur. Pestem & luem criminaris; cum peste ip­sa & lue vel detecta sint, vel aucta crimina singulorum, dum nec in­firmis exhibetur misericordia, & defunctis avaritia inhiat ac rapina: Iidem ad pietatis obsequium timidi, ad impia lucra temerarii; fugi­entes morientium funera, & appetentes spolia mortuorum: ut appa­reat in aegritudine sua miseros ad hoc g forsitan derelictos esse, ne possint, dum curantur, evadere. Nam perire aegrum voluit, qui cen­sum pereuntis invadit.

Tantus cladium terror [...] non h potest innocentiae disciplinam; Immerito de cladium gra­vitate insli­tuuntur que­relae, cum ea­rundem ter­ror dare non possit inno­centiae disci­plinam. & inter populum frequenti strage morientem, nemo considerat & se esse mortalem. Passim discurritur, rapitur, occupatur. Praedandi dissimulatio nulla, nulla cunctatio, nulla formido est. Quasi lice­at, quasi oporteat, quasi ille, qui non rapit, damnum & dispendium proprium sentiat; sic unusquisque rapere festinat. In latronibus est utcunque aliqua scelerum verecundia, avias fauces & desertas so­litudines deligunt, & sic illic delinquitur, ut tamen delinquentium facinus tenebris & nocte veletur. Avaritia palam saevit, & ipsa au­dacia sua tuta, in fori luce abruptae cupiditatis arma prostituit: Inde [Page 190] falsarii, inde venefici, inde in media civitate sicarii, tam ad peccan­dum praecipites, quam impune peccantes. A nocente crimen ad­mittitur, nec innocens qui vindicet, invenitur. De accusatore a vel judice metus nullus. Impunitatem consequuntur mali, dum mo­desti tacent, timent conscii , veneunt judicaturi. Et iccirco per Pro­phetam divino spiritu & instinctu, rei b veritas promitur, certa & manifesta ratio monstratur; Deum posse adversa prohibere, sed ne ille subveniat, merita peccantium facere. Nunquid, ait, non valet [...] manus Dei, ut salvos vos faciat, aut gravavit aurem, ut non exaudiar? Sed peccata vestra inter vos & Deum separant. Et propter delicta vestra avertit faciem suam à vobis, ne misereatur. Peccata itaque & delicta reputentur, conscientiae vulnera cogitentur, & desinet unus­quisque c de Deo vel de nobis conqueri, si quod patitur, intelligat se mereri.

Ecce id ipsum quale est, unde nobis d vobiscum maxime sermo Extrema est impietatis, non modo Dei cultum neg­ligere, sed ut ab aliis cola­tur prohibe­re. est, quod nos infestatis innoxios, quod in contumeliam Dei impug­natis, atque opprimitis Dei servos. Parum est quod furentium va­rietate vitiorum, quod iniquitate feralium criminum, qud cruenta­rum compendio rapinarum vita vestra maculatur, quod superstitio­nibus falsis religio vera subvertitur, quod Deus omnino nec quaeritur, nec timetur: adhuc insuper Dei servos, & majestati ac nomini eius dicatos, injustis e persecutionibus agitatis. Satis non est, quod f ipse tu Deum non colis; adhuc insuper eos qui colunt sacrilega in­festatione persequeris. Deum nec colis, nec coli omnino permittis; & cum ceteri, qui non tantum ista inepta idola, & manibus [...] facta simulacra, sed & portenta quaedam & monstra venerantur, tibi placeant; solus displicet Dei [...] Fumant ubique in templis vestris hostiarum busta, & rogi pecorum; & Dei altaria vel nulla sunt, vel occulta. Crocodili & cynocephali g & lapides & serpentes à vobis coluntur, & Deus solus in terris aut non colitur, aut non est h impune quod colitur. Innoxios, justos, Deo caros domo privas, patrimonio spolias, catenis premis, carcere includis, bestiis, gladio, ignibus punis. Nec saltem contentus es dolorum nostrorum com­pendio, & simplici acveloci brevitate poenarum: admoves laniandis corporibus longa tormenta, [...] lacerandis visceribus nume­rosa supplicia, nec feritas atque immanitas tua usitatis potest con­tenta esse tormentis; excogitat novas poenas ingeniosa crudelitas.

Quae haec est insatiabilis carnificinae rabies? quae inexplebilis libi­do Contra fas omne, in con­fitentes que­stio exerce­tur. do saevitiae? Quin potius elige tibi alterum de duobus: Christianum esse, aut est crimen, aut non est. Si crimen est, quid non interficis confitentem? si crimen non est, quid persequeris innocentem? Tor­queri enim debui si negarem . Si poenam tuam metuens id quod pri­us fueram, & quod Deos tuos non colueram, mendacio fallente cela­rem, [Page 191] tunc torquendus fuissem, tunc ad confessionem criminis vi do­loris adigendus; sicut in ceteris quaestionibus torquentur rei qui se negant crimine quo accusantur teneri, ut facinoris veritas, quae indi­ce voce non promitur, dolore corporis exprimatur. Nunc vero cum sponte confitear & clamem, & crebris ac repetitis identidem vocibus, Christianum me esse contester; quid tormenta admoves confitenti? & Deos tuos non in abditis & a secretis locis, sed pa­lam, sed publice, sed in foro ipso, magistratibus & praesidibus audien­tibus, destruenti? ut etsi parum fuerat, quod in me prius criminaba­ris, creverit quod & odisse & punire plus debeas? quod dum me Christianunr celebri loco & populo circumstante pronuncio, & vos & b Deos vestros clara & publica praedicatione confundo: quid te ad infirmitatem corporis vertis? quid cum terrenae carnis imbe­cillitate contendis? Cum animi vigore congredere, virtutem men­tis infringe, fidem destrue, c disceptatione si potes vince, vince ra­tione.

Vel si quid diis tuis numinis & potestatis est, ipsi in ultionem su­am Dii gentium si numen & potestatem habeant seip­sos vindicent; qui tamen a Christianis exorcistis, le­dibus suis quotidie pel­luntur. surgant, ipsi se sua majestate defendant: aut quid praestare colen­tibus possunt, qui se de non colentibus vindicare non possunt? Nam si eo qui vindicatur pluris est ille qui d vindicat, tu Diis tuis major es. Siautem iis quos colis major es, non tu illos colere, sed ab e ipsis po­tius coli debes & timeri ut dominus. Sic illos laesos ultio vestra de­fendit, quo modo & clausos, ne pereant, tutela vestra custodit. Pu­deat te eos colere, quos ipse defendis; pudeat tutelam de iis sperare, quos tu ipse tueris. O si audire eos velles & videre, quando a nobis adjurantur & torquentur spiritalibus flagris, & verborum tormentis de obsessis corporibus ejiciuntur, quando f ejulantes & gementes voce humana, & potestate divina flagella & verbera sentientes, ven­turum judicium confitentur. Veni & g cognosce vera esse, quae di­cimus. Et quia sic Deos colere te dicis, vel ipsis quos colis, crede, aut si volueris & tibi credere, de te h ipso loquetur, audiente te, qui nunc tuum pectus i obsedit, qui nunc mentem tuam ignorantiae no­cte caecavit; videbis nos rogari ab eis, quos tu rogas; timeri ab iis quos tu times, quos tu adoras. Videbis sub manu nostra stare vin­ctos, & k tremere captivos, quos tu suspicis, & veneraris ut Domi­nos. Certe vel sic confundi in istis erroribus tuis poteris; quando conspexeris & audieris Deos tuos, quid sint, interrogatione nostra statim prodere, & praesentibus licet vobis, praestigias illas, & falla­cias suas non posse celare.

Quae ergo mentis ignavia est, imo quae desipientium caeca & stul­ta Extremae est dementiae ido­la colere, & Deum [...] provocare. dementia, ad lucem de tenebris nolle venire? & mortis aeternae laqueis vinctos, spem nolle immortalitatis excipere? non metuere Deum comminantem & dicentem: Sacrificans Diis eradicabitur [...]. 22. 20. [...]. 2. 8. nisi Domino soli? Et iterum: Adoraverunt eos quos fecerunt digiti eorum, & incurvatus est homo, & humiliatus est vir, & non l laxabo illis. Quid te ad falsos deos humilias & inclinas? Quid ante inepta simulacra & figmenta terrena captivum m corpus incurvas? Rectum [Page 192] te Deus fecit; & cum cetera animalia prona, & ad terram situ ver­gente depressa sint, tibi sublimis status, & ad coelum atque ad a Deum sursum vultus erectus est. Illuc intuere, illuc oculos tuos erige, in supernis Deum quaere. Ut carere inferis possis, ad alta & coelestia suspensum pectus attolle. Quid te in lapsum mortis cum serpente quem colis, sternis? Quid in ruinam Diaboli per ipsum & cum ipso cadis? Sublimitatem serva, qua natus es. Persevera talis, qualis à Deo factus es. Cum statu oris & corporis, animum tuum statue. Ut congnoscere Deum possis, te ante cognosce. Relinque idola, quae humanus error invenit. Ad Deum convertere, quem si implorave­ris, b subvenit. Christo crede, quem vivisicandis ac reparandis no­bis c pater filium misit. Laedere servos Dei & Christi, persecutioni­bus tuis desine; quos laesos ultio divina defendit. Inde est enim d quod nemo nostrum quando apprehenditur, reluctatur: nec se ad­versus [...] violentiam vestram, quamvis nimius & copiosus no­ster sit populus, ulciscitur.

Patientes facit de secutura ultione securitas. Innocentes nocen­tibus Patienter fe­runt Christi­ani persecu­torum injuri­as, quia de Dei vindicta securi. cedunt. Insontes poenis & cruciatibus acquiescunt; certi & fidentes quod inultum non remaneat quodcunque perpetimur; quantoque major fuerit persecutionis injuria, tanto & justior fiat & gravior pro e persecutione vindicta. Nec unquam impiorum scele­re in nostrum nomen exsurgitur, ut non statim divinitus vindicta co­mitetur. Ut memorias f taceamus antiquas, & ultiones pro cultori­bus Dei saepe repetitas, nullo vocis praeconio revolvamus; docu­mentum recentis rei satis est, quod sic celeriter, quodque in tanta celeritate sic granditer nuper secuta defensio est, g ruinis regum , ja­cturis opum, dispendio militum, diminutione castrorum. Nec hoc casu accidisse aliquis existimet, aut fuisse fortuitum putet; cum jam pridem scriptura divina posuerit & dixerit: Mihi h vindictam, ego [...]. [...]. [...]. retribuam, dicit Dominus. Et iterum Spiritus sanctus praemo­neat & dicat: Ne Dixeris, ulciscar me de inimicomeo, sed expecta [...]. [...]. [...]. Dominum, ut tibi auxilio sit. Unde clarum est atque manifestum; quia non per nos, sed i pro nobis accidunt cuncta ista, quae de Dei indignatione descendunt.

Nec ideo quis pùtet Christianos k iis quae accidunt non vindicari, Mala que pariter fide­les & infide­les premere videntur; in­fideles multo gravius affli­gunt. l quod & ipsi videantur accidentium m incursatione perstringi. Poe­nam de adversis mundi ille sentit, cui & laetitia & gloria omnis in mundo est. Ille moeret & deflet si sibi male sit in seculo, cui bene non potest esse post seculum; cujus vivendi fructus omnis hic capitur, cujus hic solatium omne finitur; cujus caduca & brevis vita, hic ali­quam dulcedinem computat & voluptatem: quando istinc excesserit, poena jam sola superest ad dolorem. Ceterum n nullus iis dolor est de incursatione malorum praesentium, quibus fiducia est futurorum bonorum. Denique nec consternamur adversis, nec frangimur, nec dolemus, neque in ulla aut rerum clade, aut corporum valetudine [Page 193] mussitamus ; spiritu magis quam carne viventes, firmitate animi in­firmitatem corporis vincimus. Per ipsa, quae a vos cruciant & fatigant, probari & corroborari nos scimus & fidimus. Putatis nos adversa vobiscum aequaliter b perpeti, cum eadem adversa videatis à nobis & vobis non aequaliter sustineri? Apud vos impatientia clamosa sem­per & querula est: apud nos fortis & religiosa patientia, quieta sem­per, & semper in Deum grata est: nec quidquam istic laetum aut prosperum sibi vendicat, sed mitis & lenis, & contra omnes fluctuan­tis mundi turbines c stabilis, divinae pollicitationis tempus expectat. Quamdiu enim corpus d hoc permanet, commune cum ceteris sit ne­cesse est, & corporalis conditio communis; nec e separari generi humano ab invicem datur, nisi istinc de seculo recedatur. Intra unam domum boni & mali interim continemur, quidquid intra do­mum evenerit, pari sorte perpetimur; donec aevi temporalis fine completo, ad aeternae vel mortis vel immortalitatis hospitia divida­mur. f Non ergo iccirco compares vobis & aequales sumus, quia in isto adhuc mundo & carne hac constituti, mundi & carnis incommo­da vobiscum pariter incurrimus: nam cum in sensu doloris sit omne quod punit; manifestum est eum non esse participem poenae tuae, quem tecum videas non dolere. Viget apud nos spei robur, & sir­mitas fidei, & inter ipsas seculi labentis ruinas erecta mens est, & im­mobilis virtus, & nunquam non laeta patientia, & de Deo suo semper anima secura; sicut per prophetam Spiritus sanctus loquitur & hor­tatur, spei ac fidei nostrae firmitatem coelesti voce corroborans: Fi­cus, [...] 3. 17. inquit, non afferet fructum, & non erunt nascentia in vineis. Mentietur g opus olivae, & campi non h praestabunt cibum. Defici­ent i à pabulo oves , & non erunt in praesepibus boves. Egoautem in Domino exultabo, & gaudebo in Deo salutari meo. Dei hominem, & cultorem Dei; subnixum spei veritate, & sidei stabilitate fundatum, negat mundi hujus & seculi infestationibus commoveri. Vinea licet fallat, & [...] decipiat, & herbis siccitate morientibus aestuans cam­pus arescat; quid hoc ad Christianos? quid ad Dei servos, quos pa­radisus invitat, quos gratia omnis & copia regni coelestis expectat? Exultant semper in Domino, & laetantur, & gaudent in Deo suo; & mala atque adversa mundi k fortiter tolerant, l dum bona & prospe­ra futura prospectant. Nam qui exposita nativitate terrena, spiri­tu recreati & renati sumus, nec jam mundo, sed Deo vivimus; non nisi cum ad Deum venerimus, Dei munera & promissa capiemus: & tamen pro arcendis hostibus, & imbribus impetrandis , & vel ause­rendis vel temperandis adversis, rogamus semper & preces fundi­mus: & pro pace ac salute vestra propitiantes ac placantes Deum, diebus ac noctibus jugiter atque instanter oramus.

Nemo itaque sibi blandiatur, quod nobis Dei cultoribus, & pro­fanis Deo adversantibus, sit interim per aequalitatem carnis & corpo­ris, laborum secularium conditio communis; ut ex hoc opinetur non Retro est ju­dicii dies, quae paenis e­tiamnum gravioribus subjiciet. omnia ista quae accidunt, a vobis irrogari; cum Dei ipsius b praedi­catione & prophetica contestatione ante praedictum sit, venturam super injustos iram Dei, persecutiones quae nos humanitus laederent non defuturas, sed & ultiones quae laesos divinitus defenderent secu­turas. Et quanta sunt quae istic pro nobis interim fiunt? In exem­plum aliquid datur ut Dei vindicis ira noscatur: ceterum retro est judicii dies, quem scriptura sancta denunciat, dicens: Ululate, prox­imus [...] est enim dies Domini, c & obtritio à Deo aderit. Ecce enim dies Domini venit insanabilis, indignationis & irae, ponere orbem terrae desertum, & peccatores perdere ex eo. Et iterum: Ecce di­es [...] Domini venit ardens velut d clibanus, eruntque omnes alienige­nae, & omnes iniqui e stipula: & succendet illos f adveniens dies; dicit Dominus. Succendi & cremari alienigenas praecinit Dominus, id est, alienos à divino genere & profanos, spiritaliter. non [...], nec Dei filios factos. Evadere enim eos solos posse, qui renati & signo Christi signati fuerint, alio in loco Deus loquitur; quando ad vastationem mundi & interitum generis humani Angelos suos mit­tens, gravius in ultimo comminatur, dicens: Vadite & caedite, & [...] nolite parcere oculis vestris. Nolite misereri g senioris aut juvenis, & virginis: & parvulos, & mulieres interficite, ut perdeleantur. Om­nem autem super quem signum scriptum est, ne tetigeritis Quod autem sit hoc signum, & qua in parte corporis positum, manifestat alio in loco Deus, dicens: h Transi per mediam Hierusalem, & nota­bis signum super frontes virorum, qui ingemunt & moerent ob iniqui­tates, [...] quae fiunt in medio ipsorum. Et quod ad passionem & sangui­nem Christi pertineat hoc signum, & ille salvus atque incolumis re­servetur, quisquis in hoc signo invenitur; item Dei testimonio com­probatur dicentis: Et i erit sanguis k in signo vobis superdomos, [...] l in quibus vos eritis: & videbo sanguinem & protegam vos, & non erit in vobis plaga diminutionis, cum percutiam terram AEgypti. Qyod ante occiso agno praecedit in imagine, impletur in Christo, m se­cuta postmodum veritate. Ut illic percussa AEgypto, Judaicus po­pulus evadere non nisi signo & sanguine agni potuit: n ita & cum vastari coeperit mundus & percuti, quisquis in sanguine & signo Christi inventus fuerit, solus evadet.

Resipiscite itaque dum tempus est ad veram & aeternam salutem: Unicum su­perest à pae­nitentia re­medium. & quia jam mundi finis in proximo est, ad Deum mentes vestras o Dei timore convertite. Nec vos delectet in seculo p inter justos & mi­tes, impotens ista & vana dominatio; quando &. in agro inter cultas & fertiles segetes lolium & avena dominetur. Nec dicatis mala accidere, quia dii vestri à nobis non colantur, q sciatis hanc r iram [Page 195] Dei esse censuram: a ut qui beneficiis non b intelligitur, vel plagis intelligatur. Deum vel sero quaerite, quia jam pridem per prophe­tam Deus praemonens hortatur & dicit: Quaerite Deum & vivet ani­ma [...] 5. 6. vestra. Deum vel sero cognoscite, quai c Christus adveniens hoc admonet & docet dicens: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant [...] 17. 3. te solum verum Deum, & quem misisti Jesum Christum. Credite illi qui omnino non fallit. Credite illi, qui haec omnia futura prae­dixit. Credite illi, qui credentibus praemium vitae aeternae dabit. Credite illi, qui incredulis aeterna supplicia gehennae ardoribus irro­gabit. Quae tunc erit fidei gloria, quae poena perfidiae, cum judicii dies venerit? quae laetitia credentium, quae moestitia persidorum; noluisse istic prius credere, & ut credant, jam redire non posse? Cre­mabit addictos ardens semper gehenna, & vivacibus flammis vorax d poena; nec erit unde habere tormenta vel requiem possint aliquan­do vel finem. Servabuntur cum corporibus suis animae infinitis cruciatibus ad dolorem. Spectabitur illic à nobis semper, qui hic e nos spectavit ad tempus: & in persecutionibus factis oculorum crudelium brevis fructus , perpetua visione pensabitur: secundum [...] 66. 24. scripturae sanctae fidem dicentis: Vermis eorum non morietur, & ig­nis eorum non extinguetur: & erunt ad visionem f universae carni: Et iterum: Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos, qui [...] 5. 1. se angustiaverunt, & qui abstulerunt labores eorum. Videntes tur­babuntur timore horribili, & mirabuntur in subitatione insperatae sulutis; dicentes inter se, g poenitentiam agentes, & prae angustia spi­ritus gementes: Hi sunt quos habuimus aliquando h in derisum & in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimaba­mus insaniam, & finem illorum sine honore. Quo modo computa­ti sunt inter filios Dei, & inter sanctos sors eorum est? Ergo erravi­mus à via veritatis, & justitiae lumen non luxit nobis, & sol non ortus est nobis. Lassati sumus in iniquitatis via, & perditionis; i ambu­lavimus solitudines difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum jactatio contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra. Erit tunc k sine sructu poenitentia, dolor poenae, inanis ploratio, & inefficax depre­catio. In aeternam poenam sero credent, qui in vitam aeternam cre­dere noluerunt. Securitati igitur & vitae, l dum licet, providete.

Offerimus vobis amini & consilii nostri salutare munus. Et quia Nullum cer­tins dilectio­nis quae [...] comple­ctimur [...], quam quod mone­mus ut [...]. odisse non licet nobis, & sic Deo plus placemus, dum nullam pro in­juria vicem reddimus, hortamur dum facultas adest, dum adhuc ali­quid de seculo superest, Deo satisfacere, & ad verae religionis candi­dam lucem m de profunda & tenebrosa nocte superstitionis emergere. Non invidemus commodis vestris, nec beneficia divina celamus. Odiis vestris benevolentiam reddimus, & pro tormentis ac suppli­ciis, quae nobis inferuntur, n salutis itinera monstramus. Credite & vivite; [Page 196] & qui nos ad tempus persequimini, in aeternum gaudete nobiscum.

Quando istinc a excessum fuerit, nullus jam poenitentiae locus est, Quando istinc exces­sum suerit, nullus jam poenitentiae locus. nullus satisfactionis b effectus: hic vita aut amittitur , aut tenetur; hic saluti aeternae cultu Dei, & fructu fidei providetur. Nec quis­quam aut peccatis retardetur, aut annis, quo minus veniat ad con­sequendam salutem. In isto adhuc mundo manenti, poenitentia nulla sera est. Patet ad indulgentiam Dei aditus, & quaerentibus atque intelligentibus c veritatem facilis accessus est. Tu d sub ipso licet exitu & vitae temporalis occasu, pro delictis roges: & Deum qui unus & verus est, confessione & fide agnitionis ejus implores. Venia confitenti datur; & credenti indulgentia salutaris de divina pietate conceditur; & ad immortalitatem sub ipsa morte transitur Hanc gratiam Christus impertit, hoc munus misericordiae suae tribuit, subigendo mortem trophaeo crucis, redimendo credentem pretio san­guinis sui, reconciliando hominem Deo patri, e vivificando morta­lem regeneratione coelesti. Hunc (si fieri potest) sequamur omnes; hujus sacramento & signo censeamur: hic nobis viam vitae aperit, hic ad paradisum reduces facit, hic ad coelorum regna perducet. Cum ipso semper vivemus, facti per ipsum filii Dei: cum ipso exultabimus semper, ipsius cruore reparati. Erimus Christiani cum Christo si­mul gloriosi, de Deo patre beati, f de perpetua voluptate laetantes semper in conspectu Dei, & agentes Deo gratias semper. Neque enim poterit nisi & g laetus esse semper & gratus, qui cum morti fuisset obnoxius, factus est de immortalitate securus.

D. CAECILII CYPRIANI DE OPERE ET ELEEMOSYNIS .

Multa & magna sunt, fratres a carissimi, beneficia divina, qui­bus An. 254. in salutem nostram Dei patris & Christi larga & copi­osa Inter praeci­pua Dei om­nipotentis beneficia re­putandum est, quod no­bis liceat ali­is benefa­cere. clementia & operata sit, & semper operetur, quod con­servandis ac vivificandis nobis pater filium suum misit, ut reparare nos posset, quodque filius missus esset, & hominis b filius dici c vo­luit, ut nos Dei filios faceret; humiliavit se, ut populum qui prius jacebat, erigeret; vulneratus est, ut vulnera nostra sanaret; servivit, ut ad libertatem servientes extraheret; mori sustinuit, ut immorta­litatem mortalibus exhiberet. Multa haec sunt, & magna divinae d misericordiae munera. Sed adhuc qualis providentia illa, & quan­ta clementia est, quod nobis salutari ratione prospicitur, ut homini qui redemtus est, reservando, plenius consulatur. Nam cum Domi­nus adveniens sanasset illa quae Adam portaverat vulnera, & vene­na e serpentis antiqui curasset; legem dedit f sano, & praecepit ne ul­tra [...] 5. 14. jam peccaret, ne quid peccanti gravius eveniret. Coartati era­mus, & in angustum innocentiae praescriptione conclusi. Nec g ha­beret, quid fragilitatis humanae infirmitas atque imbecillitas faceret: nisi iterum pietas divina subveniens, justitiae, & misericordiae operi­bus ostensis, viam quandam tuendae salutis aperiret; ut sordes post­modum quascunque h contrahimus, eleemosynis abluamus. Lo­quitur in scripturis divinis Spiritus sanctus & dicit: Eleemosynis & [...] 15. 29. fide delicta purgantur. Non utique illa delicta, quae fuerant ante contracta , nam illa Christi sanguine & sanctificatione purgantur. Item denuo dicit. Sicut aqua extinguit ignem, sic eleemosyna ex­tinguit [...] 3. 33. peccatum. Hic quoque ostenditur & probatur, quia sicut lavacro aquae salutaris gehennae ignis extinguitur, ita eleemosynis at­que i operibus justis k delictorum flamma sopitur l Et quia semel in baptismo m remissa peccatorum datur, assidua & jugis operatio , [Page 198] a baptismi instar imitata, Dei rursus b indulgentiam largitur. [...] & in Evangelio Dominus docet: nam cum denotarentur [...] ejus quod ederent, nec prius manus c abluissent, respondit & dixit: Qui fecit quod intus est, fecit & quod foris est. Verum dateeleemo­synam, [...] & ecce vobis munda omnia: docens scilicet, & ostendens, non manus lavandas esse, sed pectus; & sordes intrinsecus potins quam extrinsecus detrahendas: verum qui purgaverit quod est intus, eum quoque id quod foris est repurgasse; & emundata mente, cate quoque & corpore mundum esse coepisse. Porro autem monens & ostendens unde mundi & purgati esse possimus, addidit [...] esse faciendas. Misericors docet ac monet, misericordiam fieri; & quia servare quaerit, quos d magno pretio redemit, post [...] sordidatos docet denuo posse purgari, Agnoscamus, [...] fratres carissimi, divinae indulgentiae munus e salubre, & [...] purgandisque peccatis nostris, qui sine aliquo conscientiae vulnere es­se non possumus, medelis spiritalibus vulnera nostra curemus.

Nec f quisquam sic sibi de puro atque g immaculato corde blandi­atur, Frustra inno­centiam ja­ctat aliquis, quasi miseri­cordia divi­na illi non esset opus. ut innocentia sua fretus medicinam non putet adhibendam esse vulneribus: cum scriptum sit; Quis gloriabitur castum se ha­bere [...] cor, aut quis gloriabitur mundum se esse à peccatis? Et iterum in epistola sua Joannes ponat & dicat: Si dixerimus quia peccatum [...] non habemus, nos h ipsos decipimus, & veritas in i nobis ron est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis & [...] est Dominus, qui nobis peccata dimittat. Si autem nemo [...] sine peccato potest, & quisquis se inculpatum dixerit, aut super­bus, aut stultus est; quam necessaria, quam benigna est divna clementia? quae k cum sciat non deesse sanatis quaedam postmo­dum vulnera, dedit curandis denuo sanandisque vulneribus remedia salutaria.

Nunquam denique, fratres dilectissimi, admonitio divina l cessa­vit, In officiis mi­sericordiae exigendis, minume ces­sant divina eloquia. nunquam & tacuit, quo minus in scripturis m sanctis tam veteribas quam novis, semper & ubique ad misericordiae opera Dei n populus provocaretur; & canente atque exhortante Spiritu sancto, quisquis ad spem regni coelestis instruitur, facere eleemosynas jubetur. Man­dat & praecipit Esaiae Deus: Exclama, inquit, in fortitudine, & ncli [...] parcere: sicut tuba exalta vocem tuam, & annuncia plebi meae pec­cata ipsorum, & domui o Jacob facinora eorum. Et cum peccata eis sua exprobrari praecepisset, cumque eorum facinora pleno indig­nationis impetu protulisset, dixissetque, eos, nec si orationibus & precibus & jejuniis uterentur, satisfacere pro delictis posse; nec si in cilicio & cinere volverentur, iram Dei posse lenire; in noviss ma tamen parte demonstrans solis eleemosynis Deum posse placari, ad­didit dicens: Frange esurienti panem tuum, & egenos sine tecto in­duc in domum tuam. Si videris nudum, vesti eum, & domesticos [Page 199] seminis tui non despicies. Tunc erumpet temporaneum lumen tu­um , & vestimenta tua cito orientur, & praeibit ante te justitia, & cla­ritas Dei circundabit te. Tunc exclamabis, & Deus exaudiet te: dum adhuc loqueris, dicet: ecce adsum. a Remedia propitiando Deo, ipsius Dei verbis data sunt: quid deberent facere peccantes, magisteria divina docuerunt; operationibus justis Deo satisfieri, misericordiae meritis peccata purgari. Et apud Solomonem legimus: Conclude eleemosynam b in corde pauperis , & haec pro te exorabit [...] 29. 15. ab omni malo. Et iterum: Qui obturat aures ne audiat imbecillum, [...] 21. 13. & ipse invocabit Deum, & non erit qui exaudiat eum. Neque enim promereri misericordiam Domini poterit, qui misericors ipse non fuerit, aut impetrabit de divina pietate aliquid in [...] qui ad precem pauperis non fuerit humanus. Quod item in [...] Spiri­tus sanctus declarat & probat, dicens: Beatus qui intelligit super [...] 40. 1. c egenum & pauperem: in die mala liberabit eum Dominus. Quo­rum praeceptorum memor Daniel, cum rex Nabuchodonosor adver­so somnio territus aestuaret, pro avertendis malis, ad divinam opem impetrandam remedium dedit dicens: Propterea rex consilium me­um [...] 4. 27. placeat tibi, & peccata tua eleemosynis redime, & injustitias tu­as miserationibus pauperum, & erit d Deus patiens peccatis tuis . Cui rex non obtemperans, adversa quae viderat & infesta perpessus est: quae evadere & vitare potuisset, si peccata sua eleemosynis rede­misset. Raphael quoque angelus e paria testatur, & ut eleemosyna libenter ac largiter fiat, hortatur dicens: f Bona est oratio cum jeju­nio & eleemosyna: quia eleemosyna à morte liberat, & ipsa purgat peccata. Ostendit orationes nostras ac jejunia minus posse, nisi g eleemosynis adjuventur. Deprecationes solas parum ad impe­trandum valere, nisi factorum & operum accessione h farciantur. Re­velat angelus & manifestat, & firmat eleemosynis petitiones nostras efficaces fieri, eleemosynis vitam de periculis redimi, eleemosynis à morte animas liberari.

Nec sic, fratres carissimi ista proserimus, ut non quod Raphael Tob. 12. 8. Eleemosynae non tantum à secunda, sed etiam à pri­ma morte li­berant. Angelus dixit veritatis testimonio comprobemus. i In Actibus A­postolorum facti fides posita est, & quod eleemosynis non tantum à secunda, sed à prima morte animae liberentur, gestae & impletae rei probatione k compertum est. l Tabitha operationibus justis & ele­emosynis [...] 9. 36. praestandis plurimum dedita, cum infirmata esset & mortua, ad cadaver exanime Petrus accitus est: qui cum impigre pro Apo­stolica humanitate venisset, circumsteterunt eum viduae flentes, & rogantes, pallia & tunicas & omnia illa quae prius sumserant indu­menta monstrantes, nec pro defuncta suis vocibus, sed ipsius operi­bus deprecantes. Sensit Petrus impetrari posse, quod sic peteba­tur; nec desuturum Christi auxilium viduis deprecantibus, quando [Page 200] esset in viduis ipse vestitus. Cum itaque genibus a nixus [...] viduarum ac pauperum idoneus advocatus, legatas sibi preces ad Dominum pertulisset, conversus ad corpus, quod in tabula jam lo­tum jacebat: Tabitha, inquit, exsurge in b nomine Jesu Christi: [...] nec defuit Petro, quo minus statim ferret auxilium, qui in c Evangeho [...] dari dixerat quicquid fuisset ejus nomine postulatum. Mors itaque suspenditur, & spiritus redditur: & mirantibus ac stupentibus [...] ad hanc mundi denuo lucem redivivum corpus animatur: tan­tum potuerunt misericordiae merita; tantum d opera justa valuerunt. Quae laborantibus viduis largita fuerat subsidia vivendi, meruit ad vi­tam viduarum petitione revocari.

Itaque in [...] Dominus, doctor vitae nostrae, & magister sa­lutis Nullum man­datum à Do mino crebrius praecipitur, aut acrius urgetur, quam ut in­sist amus Ele­emosynis. aeternae, vivificans credentium populum, & vivificatis consulens in aeternum; inter sua mandata divina & praecepta coelestia nihil [...] [...] mandat & praecipit, quam ut insistamus eleemolynis [...] nec terrenis possessionibus incubemus, sed coelestes thesauros [...] recondamus. Vendite, inquit, res vestras, & date eleemosynam. [...] Et iterum: Nolite vobis condere thesauros super terram, ubi [...] & comestura exterminant, & ubi fures effodiunt & furantur. The­saurizate autem vobis thesauros in coelo, ubi neque tinea, neque co­mestura exterminat, & ubi fures non effodiunt, nec furantur. Ubi enim fuerit thesaurus tuus, ibi erit & cor tuum. Et cum observata lege perfectum & consummatum vellet ostendere: Si vis, inquit, per­fectus [...] esse, vade & vende e omnia tua, & da egenis, & habebis the­saurum in coelo; & veni, sequere me. Item alio loco negotiatorem coelestis gratiae, & comparatorem salutis aeternae, distractis omnibus rebus suis, pretiosam margaritam, hoc est, vitam aeternam Chrissi cruore pretiosam, de quantitate patrimonii sui dicit debere mercari. Simile est, inquit, regnum coelorum homini f negotiatori [...] [...] bonas margaritas. Ubi autem invenit pretiosam margaritam, abiit & vendidit omnia quae habuit, & emit illam. Eos denique & Abra­hae filios dicit, quos in juvandis alendisque pauperibus operarios cernit. Nam cum Zachaeus dixisset: Ecce dimidium ex substantia [...] mea do egenis, & si cui g quid fraudavi, quadruplum reddo: re­spondit Jesus & dixit: h Quia salus hodie huic domui facta est, quo­niam & hic filius est Abrahae. Nam si Abraham [...] Deo, & [...] deputatum est ei ad justitiam: utique qui secundum praeceptum Dei eleemosynas facit, Deo credit; & qui habet fidei veritatem, servat Dei timorem; qui autem Dei timorem servat, in miserationibus pauperum i Deum cogitat. k Operatur enim ideo quia credit, quia scit vera esse quae praedicta sunt verbis Dei, nec scripturam sanctam posse mentiri: arbores infructuosas, id est, steriles homines excidi, & in ignem mitti, misericordes autem ad regnum vocari. Qui & alio [...] in loco operarios & fructuosos, fideles appellat: infructuosis vero & sterilibus fidem derogat dicens: Si in injusto mammona fideles non [Page 201] fuistis, a quod est verum quis credet vobis? Et si in alieno fideles non [...] fuistis, quod est vestrum, quis dabit vobis?

b Sed vereris & metuis, ne si operari plurimum coeperis, patrimo­nio Inanis metus quo quis ve­retur, ne lar­ga operatio­ne ad penuri­am rediga­tur. tuo larga operatione finito ad penuriam forte redigaris: esto in hac parte intrepidus, esto securus; finiri non potest, unde in usus Christi impenditur, unde opus coeleste celebratur. Nec hoc tibi de meo spondeo, sed de sanctarum scripturarum fide, & divinae pollici­tationis auctoritate promitto. Loquitur per Solomonem Spiritus sanctus & dicit: Qui dat pauperibus nunquam egebit; qui autem [...] avertit oculum suum, in magna penuria erit: ostendens misericor­des atque operantes egere non posse, magis parcos & steriles ad in­opiam postmodum devenire. Item beatus Apostolus Paulus Do­minicae inspirationis gratia plenus: Qui administrat, inquit, semen Cor. 9. 10. seminanti, & panem ad edendum praestabit, & multiplicabit semina­tionem vestram, & augebit incrementa frugum [...] vestrae, ut in omnibus locupletemini. Et iterum: Administratio hujus officii 12. non tantum supplebit ea quae sanctis desunt, c sed & abundabit d per multam gratiarum actionem in Deum. Quoniam dum gratiarum actio ad Deum e pro eleemosynis atque operationibus nostris paupe­rum oratione dirigitur, census f operantis Dei retributione cumula­tur. Et Dominus in Evangelio jam tunc ejusmodi hominum corda considerans, & perfidis atque incredulis praescia voce denuncians, contestatur & dicit: Nolite cogitare dicentes: quid edemus aut [...] quid bibemus, aut quid vestiemur? haec enim nationes quaerunt. Scit g autem pater vester quia omnium horum indigetis. Quaerite primum regnum Dei, h & justitiam ejus, & omnia ista apponentur vobis. Eis omnia apponi dicit & tradi, qui regnum & justitiam Dei quaerunt. Eos enim Dominus, cum judicii dies venerit, ad percipiendum reg­num dicit admitti, qui fuerint in Ecclesia ejus operati.

Metuis ne patrimonium tuum forte desiciat, si operari ex eo largi­ter Non vanus tantum, sed & impius praetextus à suturae ino­piae metu ducitur. coeperis: & nescis miser, quia dum times ne res familiaris desici­at, vita ipsa & salus desicit: & dum ne quid de rebus tuis minuatur attendis, non respicis quod ipse minuaris, amator magis mammonae quam animae tuae: ut dum times i ne pro te patrimonium tuum per­das, ipse pro patrimonio tuo pereas. Et ideo bene Apostolus cla­mat & dicit: Nihil intulimus in hunc mundum, verum nec auferre Tim. 6. 7. quid possumus: habentes itaque exhibitionem & tegumentum, his contenti simus. Qui autem volunt divites fieri, incidunt in tentati­onem, & in muscipulam, & desideria multa & nocentia, quae mer­gunt hominem in perditionem & in interitum. Radix enim omni­um malorum est cupiditas, quam quidam appetentes naufragaverunt à fide, & inseruerunt se doloribus multis. Metuis ne patrimonium tuum forte deficiat, si operari ex eo largiter coeperis? quando enim factum est ut justo possent k deesse subsidia vitae? cum scriptum sit: [...] Non occidet fame Dominus animam justam. Helias in solitudine Reg. 17. 6. corvis ministrantibus pascitur: & Danieli in lacu ad leonum prae­dam [...] [Page 202] jussu regis incluso, prandium divinitus apparatur: & tu metuis ne operanti tibi & Dominum promerenti desit alimentum? quando ipse in Evangelio ad exprobrationem eorum, a quibus mens dubia est & fides parva, contestetur & dicat: Aspicite volatilia coeli, quo­niam Mat. 6. 26. non seminant, neque metunt, neque colligunt in horrea, & pa­ter vester coelestis b alit illa: nonne vos pluris illis estis? Volucres Deus pascit, & passeribus alimenta diurna praestantur, & quibus nul­lus divinae rei sensus est, eis nec potus, nec cibus deest. Tu Christiano, tu Dei servo, tu operibus bonis dedito, tu Domino suo caro aliquid existimas defuturm? c Nisi si putas quia qui Christum pascit, à Chri­sto ipse non pascitur; aut eis terrena deerunt, quibus coelestia & di­vina tribuuntur.

Unde haec incredula cogitatio? unde impia & sacrilega ista me­ditatio? Cogitatio haec Pharisaeo con­gruit, non Christiano. quid facit in domo fidei perfidum pectus? quid qui Chri­sto omnino [...] appellatur & dicitur Christianus? Pharisai tibi magis congruit nomen. Nam cum Dominus in Evangelio de eleemosynis disputaret, & ut nobis amicos de terrestribus lucris pro­vida operatione faceremus, qui nos postmodum in tabernacula aeter­na susciperent, fideliter ac salubriter praemoneret; addidit post haec d scriptura dicens: Audiebant autem haec omnia Pharisaei qui erant Luc. 16. 14. cupidissimi, & irridebant eum. e Quales nunc in Ecclesia quosdam videmus, quorum praeclusae aures; & corda caecata, nullum de spirita­libus ac salutaribus monitis lumen admittunt; de quibus mirari non oportet quod contemnant in tractatibus servum, quando à talibus ipsum Dominum videamus esse contemtum.

Quid tibi in istis ineptis & stultis cogitationibus plaudis, quasi Sterilitatem sola avaritia [...] metu & sollicitudine futurorum ab operibus retarderis? quid um­bras & praestigias quasdam vanae excusationis obtendis? Confitere imo quae vera sunt, & quia scientem non potes fallere, secreta & abdita mentis exprome. Obsederunt animum tuum sterilitatis te­nebrae, & recedente inde lumine veritatis, carnale pectus alta & pro­funda avaritiae caligo caecavit: pecuniae tuae captivus & servus es: catenis cupiditatis & vinculis alligatus es; & quem jam solverat Christus, denuo vinctus es. Servas pecuniam, f quae te servata non servat: patrimonium cumulas, quod te pondere g suo gravius one­rat: nec meministi quid Deus responderit diviti exuberantium fru­ctuum h copiam stulta exultatione jactanti: Stulte, inquit, hac nocte Luc. 12. 20. expostulatur i anima tua à te; quae ergo parasti, cujus erunt? Quid divitiis tuis solus incubas? quid in poenam tuam patrimonii tui pondus exaggeras; ut quo locupletior seculo fueris, pauperior Deo fias? Reditus tuus divide cum Domino Deo tuo: fructus tuos partire cum Christo: fac tibi possessionum terrestrium Christum participem, ut & ille te sibi faciat regnorum coelestium coheredem.

Erras & falleris quisquis te in seculo divitem credis. Audi in Solus ille di­ves qus in [...] largus. Alii omnes, pauperes, [...] & [...] Apocalypsi Domini tui vocem, ejusmodi homines justis objurgationi­bus increpantem: Dicis, inquit, dives sum, k & ditatus sum, & nulli­us Apoc. 3. 17. rei egeo; & nescis quoniam tu es l miser, & miserabilis, & pau­per [Page 203] & caecus, & nudus. Suadeo tibi emere à me a aurum ignitum de igne, ut sis dives; & vestem b albam ut vestiaris, & non appareat in te foeditas nuditatis tuae, & collyrio c inunge oculos tuos ut videas. Qui ergo locuples & dives es, eme tibi à Christo aurum ignitum, ut sordibus tuis tanquam igne decoctis, esse aurum mundum possis, si eleemosynis & justa operatione purgeris. Eme tibi albam vestem, ut qui secundum Adam nudus fueras, & horrebas ante deformis, in­dumento Christi candido vestiaris. Et quae d matrona in Ecclesia Christi locuples & dives es, inunge oculos tuos, non stibio e diaboli , sed collyrio Christi; ut pervenire ad videndum Deum possis, dum Deum, & f operibus bonis & moribus promereris. Ceterum quae talis es, nec operari in Ecclesia potes: Egentem enim & paupe­rem non vident oculi tui superfusi nigroris tenebris, & g nocte contecti.

Locuples & dives es, & Dominicum celebrare te credis , quae cor­bonam Res nullo modo excu­sanda ut quis ad Euchari­stiam sine ob­latione ac­cedat. omnino non respicis; quae in Dominicum sine sacrificio venis; quae partem de sacrificio, quod pauper obtulit, sumis? In­tuere in Evangelio viduam h praeceptorum coelestium memorem, inter ipsas pressuras & angustias egestatis operantem, in gazo­phylacium duo, i quae sola sibi fuerant, minuta, mittentem. Quam cum animadverteret Dominus & videret; non de patrimonio, sed de animo opus ejus examinans, & considerans, non quantum sed ex quanto dedisset; respondit & dixit: Amen dico vobis, quo­niam Luc. 21. 3. vidua ista plus omnibus misit in dona Dei. Omnes enim isti de eo quod abundavit illis, miserunt in dona Dei: haec autem de inopia sua omnem quemcunque habuit victum misit. Multum be­ata mulier & gloriosa, quae etiam ante diem judicii meruit judicis voce laudari. Pudeat divites k sterilitatis atque infidelitatis suae: vidua, & inops vidua, l in opere larga invenitur. Cumque uni­versa quae dantur, pupillis & viduis conferantur, dat illa quam oportebat accipere, ut sciamus quae poena sterilem divitem maneat, quando hoc documento operari etiam pauperes debeant. Atque ut intelligamus m haec opera Deo dari, & eum quisquis haec faciat, Dominum promereri; Christus illud Dei dona appellat, & in dona Dei viduam duos quadrantes misisse significat, ut magis ac magis possit esse manifestum, quia qui miseretur pauperis, n Deum fenerat. Prov. 19. 17.

Sed nec illa res, fratres carissimi, à bonis operibus & justis refrae­net Familia cu­ra, minime excusat. [Page 204] & revocet Christianum, quod excusari se posse aliquis existimet beneficio filiorum: quando in impensis spiritalibus a Christum co­gitare, [...] qui accipere se professus est, debeamus; nec conservos [...] nostris, sed Dominum praeferamus, ipso instruente & monente. Qui diligit, inquit, patrem aut matrem super me, non est me dig­nus: [...] & qui diligit filium aut filiam super me non est me dignus. Item in in Deuteronomio, ad corroborationem fidei & dilectionem Dei, paria conscripta sunt: Qui dicunt, inquit, patri aut matri, non [...] novi te, & filios suos non agnoverunt, hi custodierunt praecepta tua, & testamentum tuum servaverunt. Nam si Deum toto corde diligi­mus; nec parentes, nec filios Deo praeferre debemus. Quod & Jo­annes in epistola sua b ponit, caritatem Dei apud eos non esse, quos videamus operari in pauperem nolle: Qui habuerit, inquit, substan­tiam [...] mundi, & viderit c fratrem suum desiderantem, & clauserit d vis­cera sua ab eo, e quomodo caritas Dei manet in illo? Si enim Deus ele­emosynis Pro. 19. 17. pauperum feneratur, & cum datur minimis, Christo datur: non est quod quis terrena coelestibus praeferat, nec divinis humana praeponat.

Sic vidua illa in tertio Regnorum libro, cum in siccitate & sa­me Quantum sit ex hoc dis­pendio com­pendium, ex­emplis mon­stratur. consumtis omnibus, de modico farre & oleo quod superfue­rat, fecisset f subcinericium panem , quo assumto moritura cum libe­ris esset; supervenit Helias, & petiit g sibi prius ad edendum dari; tunc quod superfuisset, inde illam cum filiis suis vesci; nec obtem­perare illa dubitavit, aut Heliae filios mater in fame, & egestare prae­posuit. Fit imo in conspectu Dei, quod Deo placeat; promte ac libenter quod petebatur, offertur: nec de abundantia portio, sed de modico totum datur, & esurientibus liberis alter prius pascitur, neque in penuria & fame cibus, antequam misericordia, cogitatur; ut dum h in opere salutari carnaliter vita contemnitur, spiritaliter anima servetur. Helias itaque typum Christi gerens, & quod ille pro misericordia vicem singulis reddat, ostendens: respondit & dixit: Haec dicit Dominus: i fidelia farris non deficiet, & capsaces 3 Reg. 17. 4. olei non minuetur usque in diem, quo dabit Dominus imbrem super terram. Secundum divinae pollicitationis fidem multiplicata sunt viduae & cumulata quae k praestitit; & operibus justis, ac misericordiae meritis, augmenta & incrementa sumentibus, farris & olei vasa com­pleta sunt. Nec filiis abstulit mater quod Heliae dedit, sed magis l contulit filiis, quod benigne & pie fecit. Et illa nondum Christum sciebat, nondum praecepta ejus audierat: non cruce & passione ejus redemta, cibum & potum pro sanguine rependebat; ut ex hoc ap­pareat quantum in Ecclesia peccet, qui se & filios Christo antepo­nens, [Page 205] divitias suas servat, nec patrimonium copiosum cum indigenti­um paupertate communicat.

Sed enim multi sunt in domo liberi, & retardat te numerositas Maltitudo liberorum beneficenti­am uberto­r [...] suadere debet. filiorum, quo minus largiter bonis operibus insistas: atquin hoc ipso operari amplius debes, quo multorum pignorum pater es. Plures sunt pro quibus Dominum depreceris: multorum delicta redimen­da sunt, multorum purgandae conscientiae, multorum animae liberan­dae. Ut in hac vita seculari a alendis sustinendisque pignoribus quo major est numerus, hoc major & sumtus est: ita & in vita spiritali atque coelesti, quo amplior fuerit pignorum copia, esse & operum Joh. 1. 5. debet major impensa. Sic & Job sacrificia numerosa pro liberis of­ferebat: quantusque erat in domo pignorum numerus, tantus daba­tur Deo & numerus hostiarum. Et quoniam quotidie deesse non po­test quod peccetur in conspectu Dei, sacrificia quotidiana non dee­rant, quibus possent peccata tergi. b Probat scriptura divina, di­cens: Job homo verus & justus , habuit filios septem, & filias tres, & emundabat illos offerens pro eis hostias Deo secundum numerum illorum, & pro peccatis eorum vitulum unum. Si ergo vere filios tuos diligis, si eis exhibes plenam & paternam dulcedinem caritatis; ope­rari magis debes, ut filios tuos Deo justa operatione commendes. c Nec eum liberis tuis cogites patrem, qui & temporarius & d infirmus est; sed illum patrem pares, qui aeternus & firmus filiorum spiri­talium pater est. Illi assigna facultates tuas, quas haeredibus servas: ille sit liberis tuis tutor, ille curator, ille contra omnes injurias secu­lares divina majestate protector. Patrimonium e Deo creditum, nec respublica eripit, nec fiscus invadit, nec calumnia aliqua forensis evertit. In tuto haereditas ponitur, quae Deo custode servatur. Hoc est caris pignoribus in posterum providere: hoc est futuris haeredi­bus paterna pietate consulere, secundum fidem scripturae sanctae di­centis: f Junior fui, & senui, & non vidi justum derelictum, neque se­men ejus g egens pane. Tota die miseretur & commodat: & semen Pl. 36. 23. ejus in h benedictione est. Et iterum: Qui conversatur sine i vitu­peratione Prov. 20. 7. in justitia, beatos post se filios relinquet.

Praevaricator itaque & proditor pater es, nisi filiis tuis fideli­ter Produnt sili­os, & male il­lis consulunt, qui non the­sauros cum senore red­dendos, apud pauperes re­condunt. consulas, nisi conservandis eis religiosa & vera pietate prospi­cias. Qui studes terreno magis quam coelesti patrimonio, filios tuos k diabolo magis commendare quam Christo, bis delinquis; & geminum ac duplex crimen admittis: & quod non praeparas fi­liis tuis Dei patris auxilium, & quod l doces filios patrimonium plus amare quam Christum. Esto potius liberis tuis pater talis, qualis Tobias extitit. Da utilia & salutaria praecepta pignoribus, qualia Tob. 14. 10. ille filio dedit: manda filiis tuis, quod & ille filio mandavit, dicens: Et nunc fili mando tibi, servi Deo in veritate, & fac coram illo, quod 4. 6. illi placet, & filiis tuis manda ut faciant justitiam & eleemosynas, & sint memores Dei, & benedicant nomen ejus omni tempore. Et [Page 206] iterum: Omnibus diebus vitae tuae, fili dilectissime, Deum in mente habe, & noli praeterire praecepta ejus. Justitiam fac omnibus diebus vitae tuae, & noli ambulare viam iniquitatis, quoniam agente te ex ve­titate, erit respectus operum tuorum. Ex substantia tua fac eleemo­synam, & noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: Ita fiet ut nec à te avertatur facies Dei. Prout habueris fili, sic fac: si tibi suerit copiosa substantia, plus illa fac eleemosynam: si exiguum habu­eris, ex hoc ipso exiguo communica. Et ne timueris cum facis elee­mosynam: praemium enim bonum reponis tibi in diem necessitatis. Quia eleemosyna à morte liberat, & non patitur ire in a tenebras. Tob. 4. 6. Munus bonum est eleemosyna, omnibus qui faciunt eam coram sum­mo Deo.

Quale munus est, fratres carissimi, b cujus editio Deo spectante Fleemosyna Dei spectacu [...] cum gentilium & Diaboli muneribus comparatur. celebratur? Si in gentilium munere grande & gloriosum videtur, Proconsules vel Imperatores habere praesentes; & apparatus ac sum­tus apud munerarios major est, ut possint placere majoribus: quanto illustrior muneris & major est gloria, Deum & Christum spectatores habere? Quanto istic & apparatus uberior, & sumtus largior exhi­bendus est; ubi ad spectaculum conveniunt coelorum virtutes, con­veniunt Angeli omnes; ubi munerario non quadriga vel consulatus petitur, sed vita aeterna praestatur: nec captatur inanis & tempora­rius favor vulgi, sed perpetuum praemium c regni coelestis accipitur? Atque ut pigros & steriles, & cupiditate nummaria nihil circa fru­ctum salutis operantes magis pudeat, ut plus conscientiam sordidam dedecoris ac turpitudinis suae d rubor caedat; ponat unusquisque ante oculos suos, e diabolum cum servis suis, id est, cum populo per­ditionis ac mortis, in medium prosilire; plebem f Christi, praesente & judicante ipso, comparationis examine provocare dicentem: Ego pro istis quos mecum vides, nec alapas accepi, nec flagella sustinui, nec crucem pertuli, nec sanguinem fudi, nec familiam meam pretio passionis & cruoris redemi; sed nec regnum illis coeleste promitto, nec ad paradisum restituta immortalitate denuo revoco; & munera mihi quam grandia, quam pretiosa, quam nimio & longo labore quae­sita, sumtuosissimis apparatibus comparant, rebus suis vel obligatis in muneris comparatione, vel venditis; ac nisi editio honesta g suc­cesserit , conviciis ac sibilis ejiciuntur, & furore populari nonnunquam pene lapidantur? Tuos tales munerarios Christe h demonstra prae­ceptis tuis monitos, & pro terrenis coelestia recepturos, illos divites, illos copiosis opibus affluentes; an in Ecclesia praesidente, & spectante te ejusmodi munus edant, oppignoratis vel distractis rebus suis, imo ad coelestes thesauros mutata in melius possessione translatis? In [Page 207] istis muneribus meis caducis atque terrenis nemo pascitur, nemo ve­stitur, nemo cibi alicujus aut potus solatio sustinetur: cuncta inter furorem edentis & spectantis errorem, prodiga & stulta voluptatum frustrantium vanitate depereunt. Illic in pauperibus tuis tu vesti­ris & pasceris, tu aeternam vitam operantibus polliceris; & vix tui a meis pereuntibus adaequantur, qui à te divinis mercedibus & prae­miis coelestibus honorantur. Quid ad haec respondemus, fratres ca­rissimi; b sacrilega sterilitate, & quadam tenebrarum nocte coopertas divitum mentes, qua ratione defendimus? qua excusatione purga­mus? qui diaboli servis minores sumus, ut Christo pro pretio passi­onis & sanguinis, vicem nec in modicis rependamus?

Praecepta ille nobis dedit: quid facere servos suos opoteret in­struxit: In die judicii pro bencsicen­tiae ratione sententia ser­tur. operantibus praemium pollicitus, & supplicium sterilibus comminatus, sententiam suam protulit; quid judicaturus sit, ante prae­dixit. c Quae potest excusatio esse cessanti? quae defensio sterili? nisi quod non faciente d servo quod praecipitur, Dominus faciet quod minatur; qui & dicit: Cum venerit filius hominis e in claritate sua, & omnes Angeli cum eo, tunc sedebit in throno claritatis suae, & col­ligentur Mat. 25.31. ante eum omnes gentes, & segregabit eos ab invicem, quem­admodum pastor segregat oves ab hoedis: & statuet oves ad dexte­ram suam, hoedos autem ad sinistram. Tunc dicet rex iis, qui ad f dexteram suam erunt: Venite benedicti patris mei, percipite reg­num quod vobis paratum est ab origine mundi: Esurivi enim & de­distis mihi manducare; sitivi, & potastis me; hospes fui, & ad­duxistis me; g nudus, & texistis me; infirmus & visitastis me; in carcere fui, & venistis ad me. Tunc respondebunt ei justi, dicen­tes: Domine quando te vidimus esurientem, & pavimus? sitien­tem, & potavimus? quando te vidimus hospitem, & adduximus? nudum, & vestivimus? quando autem te vidimus h infirmum, & in carcere, & venimus ad te? Tunc respondens rex dicet eis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni horum ex fratribus meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet & illis, qui ad i sinistram ejus erunt: Dis­cedite à maledicti in ignem aeternum quem paravit pater meus diabolo, & angelis ejus. Esurivi enim, & non dedistis mihi mandu­care; sitivi, & non potastis me; hospes fui, & non adduxistis me; nudus, & non vestistis me; infirmus & in carcere, & non k visita­stis me. Tunc respondebunt & ipsi dicentes: Domine quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut in­firmum, aut in carcere, & non ministravimus tibi? Et respondebit illis: Amen dico vobis, quamdiu non fecistis uni ex minimis his, neque mihi fecistis. Et abibunt isti in l ambustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam.

Quid potuit nobis majus Christus edicere? quo modo magis po­tuit Summa ope­rum miseri­cordiae com­mendatio; quod Christo praestari di­cuntur. justitiae ac misericordiae nostrae opera provocare, quam quod prae­stari [Page 208] dixit sibi, quicquid egenti praestetur & pauperi: & se dixit offen­di, nisi egenti praestetur & pauperi; ut qui respectu fratris in Ecclesia non movetur, vel Christi contemplatione moveatur: & qui non co­gitat in labore atque in egestate conservum, vel Dominum cogitet in ipso illo quem despicit constitutum. Et iccirco, fratres carissimi, quibus metus in Deum pronus est, & spreto calcatoque jam mundo ad superna & divina animus erectus est; fide plena, mente devota, operatione continua, a promerendo Domino obsequium praebeamus: demus Christo vestimenta terrena, indumenta coelestia recepturi. Demus cibum & potum secularem, cum Abraham Isaac & Jacobad convivium coeleste venturi: ne parum b metamus, plurimum semine­mus. Securitati ac saluti aeternae, dum tempus est, consulamus, Paulo Apostolo admonente & dicente: Ergo dum tempus habemus, Gal. 6. 10. 9. operemur quod bonum est ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Bonum autem facientes non deficiamus, tempore enim suo metemus.

Cogitemus, fratres dilectissimi, quid sub Apostolis fecerit credenti­um Exemplum apostolicorum temporum proponitur. populus , quando inter ipsa primordia majoribus virtutibus mens vigebat; quando credentium fides novo adhuc fidei calore fervebat: domicilia tunc & praedia venundabant, & dispensandam c pauperi­bus quantitatem libenter ac largiter Apostolis offerebant, terreno patrimonio vendito atque distracto, fundos illuc transferentes, ubi fructus caperent possessionis d aeternae: Illic comparantes domos, ubi inciperent semper habitare. Talis tunc fuit in operationibus cu­mulus, qualis in dilectione consensus: ficut legimus in Actis Aposto­lorum: Act. 4. 32. Turba autem eorum qui crediderant, anima ac mente una agebant: nec fuit inter illos discrimen ullum , nec quidquam suum judicabant ex bonis quae eis erant, sed fuerunt illis omnia communia. Hoc est nativitate e spiritali vere Dei f filios fieri, hoc est, lege coe­lesti aequitatem Dei patris imitari. Quodcunque enim Dei est, in nostra usurpatione commune est, nec quisquam à beneficiis ejus & muneribus arcetur, quo minus omne humanum genus bonitate ac largitate divina aequaliter perfruatur. Sic aequaliter dies luminat, sol radiat, imber rigat, ventus aspirat, & dormientibus somnus unus est, & stellarum splendor ac lunae communis est. g Quo aequalitatis exemplo, qui possessor in terris reditusac fructus suos cum fraterni­tate partitur; dum largitionibus gratuitis communis ac justus est, Dei patris imitator est.

Quae illa erit, fratres carissimi, operantium gloria, quam grandis Merces de­mum futura proponitur. & summa laetitia: cum populum suum Dominus coeperit recensere: & meritis atque operibus nostris praemia promissa contribuens, pro terrenis coelestia, pro temporalibus sempiterna, pro modicis magna praestare; offerre nos patri, h cui nos sua sanctificatione restituit; aeternitatem nobis immortalitatemque largiri, ad quam nos sanguinis sui vivificatione reparavit; reduces ad paradisum denuo facere, regna coelorum fide & veritate suae pollicitationis aperire? Haec hae­reant firmiter sensibus nostris: haec intelligantur plena fide: haec [Page 209] corde toto diligantur: haec indesinentium operum a magnanimitate redimantur. Praeclara & divina res, fratres carissimi, salutaris ope­ratio; solatium grande credentium, securitatis nostrae salubre praesi­dium, munimentum spei, tutela fidei, b medela peccati: res posita in potestate facientis, res & grandis & facilis; sine periculo perse­cutionis, corona pacis: verum Dei munus & maximum, infirmis ne­cessarium, fortibus gloriosum, quo Christianus c adjutus perfert gra­tiam spiritalem, promeretur Christum judicem, Deum computat de­bitorem. Ad hanc operum salutarium palmam libenter ac promte certemus: omnes in agone justitiae Deo & Christo spectante curra­mus; & qui seculo & mundo majores esse jam coepimus, cursum no­strum nulla seculi & mundi cupiditate tardemus. Si expeditos, si celeres, si in hoc operisagone currentes, dies nos vel d redditionis , vel e persecutionis invenerit: nusquam Dominus meritis nostris ad prae­mium deerit; in pace vincentibus coronam candidam pro operibus dabit, in persecutione purpuream pro passione geminabit.

D. CAECILII CYPRIANI DE a BONO PATIENTIAE.

3622 3623 DE patientia locuturus, fratres dilectissimi, & utilitates ejus & commoda praedicaturus, unde potius incipiam, quam Vera [...] sine pati­entia esse non potest. quod nunc quoque ad audientiam, vestram patientiam vi­deo esse necessariam; ut nec hocipsum quod auditis & discitis, sine patientia facere possitis? Tunc enim demum b sermo & ratio salu­taris efficaciter discitur, si patienter quod dicitur audiatur. Nec invenio, fratres dilectissimi, inter ceteras coelestis disciplinae vias, quibus ad consequenda divinitus praemia, spei ac fidei nostrae secta di­rigitur, c quid magis sit vel utilius ad vitam, vel majus ad gloriam; quam ut qui praeceptis Dominicis obsequio timoris ac devotionis in­nitimur, patientiam maxime tota observatione d tueamur. Hanc se sectari philosophi e quoque profitentur, sed tam illic patientia falsa est, quam & falsa sapientia est. Unde enim vel sapiens esse vel pati­ens possit, qui nec sapientiam, nec patientiam Dei f novit? quando ipse de iis qui sibi sapere in mundo videntur, moneat & dicat: Per­dam Is. 29. 14. sapientiam sapientium, & prudentiam prudentium reprobabo. Item beatus Apostolus Paulus plenus Spiritu sancto, & vocandis g formandisque gentibus missus, contestetur & instruat, dicens: Vi­dete Coloss. 28 ne quis vos depraedetur per philosophiam & inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, & non secundum Christum, quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinita­tis. Et alio loco: Nemo se, inquit, decipiat: Si quis putat sapi­entem Cor. 3. 18. se esse in vobis, mundo huic stultus fiat ut fiat sapiens. Sapi­entia enim mundi hujus, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: h Reprehendam sapientes in astutia ipsorum. Et iterum: Job. 5. 13. Cognovit i Dominus cogitationes sapientium, quia sunt stultae. Ps. 93. 11. Quare si sapientia illic vera non est, esse non potest & vera patientia. Nam si k patiens ille est, qui est humilis & mitis; philosophos autem nec humiles videmus esse nec mites, sed sibi multum placentes, & hoc [Page 211] ipso quod sibi placeant Deo displicentes: apparet a illic veram non esse patientiam, ubi sit insolens affectatae libertatis audacia, & exerti ac seminudi pectoris inverecunda jactantia.

Nos autem, fratres dilectissimi, qui philosophi non verbis sed factis Patientiae virtus cum Deo nobis communis. sumus; nec vestitu sapientiam, sed veritate praeferimus; qui virtu­tum conscientiam magis quam jactantiam novimus; qui non loqui­mur magna, sed vivimus; b quasi servi & cultores Dei, patientiam quam magisteriis coelestibus discimus, obsequiis spiritalibus praebe­amus. Est enim nobis cum Deo virtus ista communis . Inde pati­entia incipit, inde claritas ejus & dignitas caput sumit. Origo & magnitudo patientiae Deo auctore procedit. Diligenda res homini, quae Deo c cara est. Bonum quod amat majestas Divina, commen­dat. Si Dominus nobis & pater Deus est, sectemur patientiam Do­mini pariter & patris: quia & servos oportet esse obsequentes, & fili­os non decet esse degeneres. Qualis vero in Deo & quanta patien­tia, quod in contumeliam suae majestatis & honoris instituta ab homi­nibus profana templa, & terrena figmenta, & sacra sacrilega patien­tissime sustinens, super bonos & malos aequaliter facit diem nasci, & lumen solis oriri; & cum imbribus terras rigat, nemo à beneficiis ejus excluditur, quo minus justis similiter & injustis indiscretas plu­vias largiatur? Videmus inseparabili aequalitate patientiae, nocenti­bus & innoxiis, religiosis & impiis, gratias agentibus & ingratis, Dei nutu tempora obsequi, elementa famulari, spirare ventos, fontes flu­ere, d [...] copias messium, fructus mitescere vinearum, exu­berare pomis arbusta, nemora frondescere, prata florere. Et cum crebris imo continuis exacerbetur offensis Deus; indignationem suam temperat, & praestitutum semel retributionis diem patienter expectat. Cumque habeat in potestate vindictam, mavult diu tene­re patientiam; sustinens scilicet clementer & differens, ut; si fieri pos­sit, multum malitia protracta aliquando mutetur; & homo in erro­rum & scelerum contagione volutatus, vel sero ad Dominum conver­tatur, ipso monente & dicente: Nolo mortem morientis, quantum Ezech. 18. 32. ut revertatur & vivat: & iterum propheta: Revertimini ad Domi­num joel. 2. 23. Deum vestrum, quoniam misericors & pius est, & patiens, & multae miserationis, & qui sententiam flectat adversus e malitias ir­rogatas . Quod item beatus Apostolus Paulus commemorans, & peccatorem ad poenitentiam revocans, proponit & dicit: An num­quid Rom. 2. 4. opulentiam bonitatis ejus, f & sustinentiae & longanimitatis con­temnis, ignorans quoniam patientia & bonitas Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam tuam & cor impoenitens, thesaurizastibi iram g in die irae, & revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. Justum judicium Dei dixit esse, quia serum est, quia diu multumque differtur; ut homini ad vitam, longa Dei patientia consulatur. Tunc repraesentatur poena [Page 212] impio & peccatori, quando jam non potest poenitentia prodesse a peccanti.

Atque ut plenius intelligere possimus, fratres dilectissimi, quia pa­tientia, Pracepta e­vangelica im­primis pati­entiam ju­bent. Dei res est; & quisquis lenis, & patiens, & mitis est, Dei patris imitator est; cum in Evangelio suo Dominus praecepta in sa­lutem daret, & divina monita depromens b ad perfectum c discipu­los erudiret, posuit & dixit: Audistis quia dictum est: Diliges d pro­ximum Mat. 5. 43. tuum, & odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vo­vis: Diligite inimicos vestros, & orate pro eis qui vos persequuntur, ut sitis filii patris vestri qui in coelis est: qui solem suum oriri facit super bonos & malos, & pluit super justos & injustos. Si enim di­lexeritis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis, e nonne sic & publicani faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid f amplius facitis? nonne & ethnici id ipsum faciunt? g Estote itaque vos perfecti, h sicut pater vester coelestis perfectus est. Sic perfectos dixit fieri Dei filios, sic con summari ostendit & docuit coe­lesti nativitate reparatos; si patientia Dei patris maneat in nobis, si similitudo divina, i quam peccato Adam perdiderat, manifestetur & luceat in actibus nostris. Quae gloria est similem Deo fieri, qualis & quanta felicitas, habere in virtutibus, quod divinis laudibus possit aequari?

3651 Nec hoc, fratres dilectissimi, Jesus Christus Deus & Dominus no­ster Patientiam quam verbis docuit Do­minus noster, implevit & factis. tantum verbis docuit, sed implevit & factis. Et quia ad hoc descendisse se dixerat, ut k voluntatem patris faceret; inter cetera l admirabilia virtutum suarum, quibus indicia divinae majestatis ex­pressit, paternam quoque patientiam tolerantiae tenore servavit. m Omnes denique actus ejus ab ipso statim adventu, patientia comite n signantur: o quod primum de illa sublimitate coelesti ad terrena descendens, non aspernatur Dei filius carnem hominis induere; &, cum peccator ipse non esset, aliena peccata portare. Immortalita­te interim posita , fieri se mortalem patitur, ut innocens pro no­centium p salute perimatur. Dominus baptizatur à servo, & re­missam Mat. 3. 15. peccatorum daturus, ipse non delignatur lavacro regenera­tionis corpus abluere. Diebus quadraginta jejunat, per quem ce­teri saginantur; esurit & famem sentit, ut qui in fame sermonis & gra­tiae fuerant, coelesti pane saturentur. Cum diabolo tentante con­greditur, & inimicum tantum vicisse contentus, nihil ultra verba co­natur. Mat. 4. 2. Discipulis non ut servis Dominica potestate praefuit, sed be­nignus & mitis fraterna eos caritate dilexit. Dignatus est etiam Jo. 13. 5. pedes Apostolorum lavare; ut dum circa servos talis est Dominus, exemplo suo doceret, qualis circa compares & aequales debeat esse conservus. Nec q mirandum, quod circa r obedientes talis extite­rit, qui Judam potuit usque ad extremum longa patientia sustinere, cibum cum s inimico sumere, hostem domesticum scire nec palam osten­dere, [Page 213] traditoris osculum non recusare. In Judaeis vero tolerandis Mat. 26. 25. aequanimitas quanta, & quanta patientia? incredulos ad sidem sua­dendo flectere, obsequio ingratos fovere, contradicentibus respon­dere leniter, superbos sustinere clementer, humiliter persequentibus cedere; prophetarum interfectores. & adversum Deum semper re­belles, usque ad crucis & passionis horam, velle colligere. Sub ipsa autem passione & cruce, priusquam ad crudelitatem necis & effusio­nem sanguinis veniretur, quae conviciorum probra patienter audi­ta, quae contumeliarum tolerata ludibria? ut insultantium a spu­tamina patienter exciperet, qui sputo suo caeci oculos paulo ante for­masset : & in cujus nomine à servis nunc ejus diabolus cum angelis [...] 19. 6. suis flagellatur, flagella ipse pateretur: coronaretur spinis, qui mar­tyres floribus coronat aeternis: palmis in faciem verberaretur, qui palmas veras vincentibus tribuit: spoliaretur veste terrena, qui in­dumento Mat. 27. 29. immortalitatis ceteros vestit: cibaretur felle, qui cibum coelestem dedit: aceto potaretur, qui b salutare poculum propina­vit. Ille innocens, ille justus, imo innocentia c ipsa, & ipsa justi­tia, inter facinorosos deputatur; & testimoniis falsis veritas premi­tur, judicatur judicaturus, & Dei sermo ad victimam tacens ducitur. Et cum ad crucem Domini confundantur sidera, elementa turbentur, contremiscat terra, nox diem claudat; sol, ne Judaeorum facinus aspicere cogatur, & radios, & oculos suos subtrahat: ille non loqui­tur, nec movetur, nec majestatem suam sub ipsa saltem passione pro­fitetur: usque ad finem perseveranter ac jugiter tolerantur omnia, ut consummetur in Christo plena & perfecta patientia. Et d post ista omnia, adhuc interfectores suos, si conversi ad eum venerint, sus­cipit; & patientia salutari, ad conservandum e benignus, Ecclesiam suam nemini cludit: illos adversarios, illos blasphemos, illos nomi­nis sui semper inimicos, si poenitentiam delicti agant, si admissum fa­cinus agnoscant, non solum ad indulgentiam criminis, sed & ad prae­mium regni coelestis admittit. Quid potest patientius, quid benig­nius dici? vivificatur Christi sanguine, etiam qui fudit sanguinem Christi. Talis est Christi ac tanta patientia; quae nisi talis ac tanta existeret, Paulum quoque Apostolum Ecclesia non haberet. Quod si & nos, fratres dilectissimi, in Christo sumus, si ipsum induimus, si ipse est salutis nostrae via; qui Christum vestigiis salutaribus sequimur, per Christi exempla gradiamur; sicut Joannes Apostolus instruit dicens: Qui dicit se in Christo manere, debet quo modo ille ambu­lavit, [...] 2. 6. & ipse ambulare. Item Petrus, super quem Ecclesia Domi­ni dignatione fundata est, in epistola sua ponit & dicit: Christus Pet. 2. 21. passus est pro nobis , relinquens vobis exemplum ut sequamini vesti­gia [Page 214] ejus: qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus; qui cum malediceretur, non a maledicebat: b cum pateretur, non comminabatur. Tradebat autem se c judicanti se injuste .

Invenimus denique & Patriarchas, & Prophetas, & justos omnes, Patriarchae & prophetae eandem pati­entiae semi­tam insiste­bant. qui figuram Christi imagine praeeunte portabant, nihil magis custo­disse in laude virtutum suarum; quam quod patientiam forti & sta­bili aequanimitate tenuerunt. Sic d Abel, originem martyrii & passionem e justi hominis initians primus & dedicans, adversus f fra­trem parricidam non resistit, nec reluctatur; sed humilis & mitis patienter occiditur. Sic Abraham Deo credens, & radicem ac fun­damentum Gen. 4. 2. fidei primus instituens, tentatus in filio, non dubitat ne­que cunctatur, sed praeceptis Dei tota patientia devotionis obsequi­tur. Et Isaac ad hostiae Dominicae similitudinem praefiguratus; Gen. 22. 1. quando à patre immolandus offertur, patiens invenitur. Et Jacob Gen. 28. 32. fugatus à fratre, de terra sua patienter excedit; & majore patientia postmodum supplex, adhuc magis impium & persecutorem muneri­bus pacificis ad concordiam redigit. Joseph venundatus à fratri­bus [...] & g relegatus, non tantum patienter ignoscit; sed & h gratuita frumenta venientibus i largiter & clementer impertit. Moyses ab [...] ingrato & perfido populo contemnitur frequenter, & pene lapidatur, [...] & tamen lenis & patiens pro eisdem Dominum deprecatur. In David vero ex quo secundum carnem Christi nativitas [...], quam magna & mira & Christiana patientia, k habuisse in manu saepe ut Saul Regem persequentem se, & interficere concupiscentem posset 2 Reg 20. occidere; & tamen subditum sibi, & traditum maluisse servare, nec rependisse inimico vicem, sed occisum adhuc insuper & vindicasse? Tot denique prophetae interfecti; tot martyres gloriosis mortibus honorati, qui omnes ad coelestes coronas patientiae laude venerunt. Neque enim potest accipi dolorum & passionum corona, nisi praece­dat in dolore & passione patientia.

Quam sit autem patientia utilis & necessaria, fratres dilectissimi, ut Utilitas pa­tientiae de­monstratur, quod ad labo­res & arum­nas nasca­mur. manifestius possit & plenius nosci; Dei sententia cogitetur, quam in origine statim mundi & generis humani Adam praecepti immemor, & datae legis transgressor l accepit: tunc sciemus quam patientes esse in isto seculo debeamus, qui sic nascimur, ut pressuris istic & confli­ctationibus laboremus. Quia audisti, inquit, vocem mulieris tuae, & Gen. 3. 17. manducasti ex illa arbore, de qua sola praeceperam tibi ne m mandu­cares, maledicta terra erit in omnibus operibus tuis. In tristitia & gemitu edes ex ea, omnibus diebus vitae tuae. Spinas & tribulos n ejiciet tibi, & edes pabulum agri. In sudore vultus tui edes panem tuum, donec revertaris in terram, de qua sumtus es, quia terra es, & in terram ibis. Hujus sententiae vinculo colligati omnes & con­stricti sumus, donec o expuncta morte de isto seculo recedamus. In tristitia & gemitu simus necesse est omnibus diebus vitae nostrae. Eda­mus [Page 215] panem necesse est cum sudore, & labore. Unde unusquis­que nostrum a cum nascitur, & hospitio mundi hujus excipitur, initi­um sumit à lacrymis : & quamvis adhuc omnium nescius & ignarus, nihil aliud novit in illa ipsa prima nativitate, quam flere: providentia naturali lamentatur vitae b mortalis anxietates; & labores, & procellas mundi quas ingreditur, in exordio statim suo, ploratu & gemitu ru­dis anima testatur. Sudatur enim quamdiu istic vivitur, & laboratur.

Nec sudantibus & laborantibus possunt alia magis quam patien­tiae Christianis quibus ad­versus Dia­bolum inter­necinum ge­ritur bellum; peculiari ra­tione patien­tia opus est. subvenire solatia: quae cum apta sint & necessaria in isto mundo universis; tum magis nobis qui diabolo impugnante plus quatimur, qui in acie quotidie stantes, inveterati & exercitati hostis colluctatio­nibus fatigamur; quibus praeter varias & assiduas tentationum pug­nas, in persecutionum quoque certamine patrimonia relinquenda sunt, c subeundus carcer, portandae catenae, animae impendendae, gladius, bestiae, ignes, cruces, omnia denique tormentorum ac poena­rum genera, fide & virtute patientiae perferenda, Domino ipso in­struente & dicente: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habea­tis: [...] 16. 33. in mundo autem pressuram habebitis, d sed fidite, quoniam ego vici mundum. Si autem qui diabolo & mundo renunciavimus, pressuras & infestationes diaboli & mundi crebrius ac violentius pa­timur; quanto magis patientiam tenere debemus, qua adiutrice & comite omnia infesta toleremus? Domini & e magistri salutare prae­ceptum est: f Qui toleraverit, inquit, usque ad finem, hic salvus Mat. 10. 22. erit: & iterum: Si permanseritis, inquit, in verbo meo, vere g dis­cipuli [...] 8. 31. mei eritis, & cognoscetis veritatem, & veritas liberabit vos.

Tolerandum & perseverandum est, fratres dilectissimi, ut ad spem Christiana piet as fidei & spei res est, & pati­entia opus habet. veritatis & libertatis admissi, ad veritatem & libertatem ipsam per­venire possimus: quia hoc ipsum quod Christiani sumus, fidei & spei res est; ut autem spes & fides ad fructum sui possint pervenire, patientia opus est. Non enim praesentem gloriam sequimur, sed futuram; h quod Paulus Apostolus monet dicens: Spe i salvati su­mus, Rom. 8. 24. spes autem quae videtur non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per k patienti­am expectamus : propterea expectatio & patientia necessaria est, ut id quod esse coepimus, impleamus: & quod credimus, & spera­mus, l Deo praestante capiamus. Denique alio in loco idem Apo­stolus, justos & operantes, & divini fenoris incremento coelestes the­sauros sibi recondentes, ut patientes quoque sint, instruit & docet dicens: Ergo dum tempus habemus, operemur quod bonum est ad [...] 6. 10. omnes, maxime vero ad domesticos fidei. Bonum autem facientes non deficiamus: tempore enim suo m metemus. Admonet ne quis impatiens in operatione deficiat; ne quis tentationibus aut avoca­tus, aut victus, in medio laudis & gloriae itinere desistat; & pereant [Page 216] praeterita, dum quae coeperant, desinunt esse perfecta. Sicut scrip­tum est: Justitia justi non liberabit eum in quacumque die exerrave­rit. Ez. 33. 12. Et iterum: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. [...] 3.11. Quae vox adhortatur patienter & fortiter perseverare; ut a qui ad coronam laude jam proxima nititur, durante patientia coronetur.

Patientia autem, fratres dilectissimi, non tantum bona custodit; Non tantum bona custodit patientia, sed repellit ad­versa. sed & repellit adversa. Spiritui sancto favens, & coelestibus ac di­vinis cohaerens; contra facta carnis & corporis, quibus anima ex­pugnatur & b capitur, virtutum suarum propugnaculo reluctatur. Inspiciamus denique pauca de multis, ut de paucis intelligantur & caetera. Adulterium, fraus, homicidium, mortale crimen est. c Sit fortis & stabilis in corde patientia: & nec adulterio sanctisicatum corpus & Dei templum polluitur; nec justitae dicata innocentia , contagione fraudis inficitur; nec post d gestatam eucharistiam , ma­nus gladio & cruore maculatur. Caritas fraternitatis vinculum est, fundamentum pacis, tenacitas ac firmitas unitatis, quae & spe & fide major est; quae & opera & martyria praecedit; quae nobiscum sem­per e aeterna apud Deum in regnis coelestibus permanebit. Tolle illi patientiam, & desolata non durat. Tolle sustinendi tolerandi­que substantiam, & nullis radicibus ac viribus perseverat. Aposto­lus denique cum de caritate loqueretur, tolerantiam illi & patienti­am junxit. Caritas, inquit, magnanima est , caritas benigna est, ca­ritas 1 Cor. 13. 4. non aemulatur, non inflatur, non irritatur, non f cogitat malum, omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Ostendit inde illam perseverare tenaciter posse, quod norit omnia sustinere. Et alio in loco. Sustinentes, inquit, invicem in dilectione, satis agen­tes, Ephes. 4. 2. servare unitatem Spiritus in conjunctione pacis: probavit nec uni­tatem servari posse nec pacem, nisi se invicem fratres mutua toleran­tia foveant, & concordiae vinculum patientia intercedente custodiant.

Quid deinde, ut non jures, neque maledicas; ut tua ablata non Patientia virtutes om­nes consi­stunt. repetas: ut accepta alapa & alteram maxillam verberanti praebeas; ut fratri in te peccanti non tantum g septuagies septies, sed & omnia omnino peccata dimittas; ut diligas inimicos tuos, ut pro adversa­riis & persecutoribus precem facias: h Poteris ne ista i perficere, nisi patientiae & tolerantiae firmitate? quod factum videmus k in Ste­phano, qui cum à Judaeis vi & lapidibus necaretur, non sibi vindictam, sed interfectoribus veniam postulabat dicens: Domine ne statuas Act. 7. 60. illis hoc peccatum. Sic esse oportuit primum martyrem Christi, qui martyras secuturos gloriosa morte praecurrens, non tantum Dominicae [Page 217] passionis a praedicator esset, sed & patientissimae lenitatis imitator. Quid dicam de ira, de discordia, de simultate, quae in Christiano esse non debent? sit patientia in pectore & haec illic locum habere non possunt: aut si adire tentaverint, cito exclusa discedunt, ut domicili­um pacificum perseveret in corde, ubi Deum pacis delectet habitare. Admonet denique Apostolus & b docet dicens: Nolite contristare ph. 4. 30. Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in c diem redemtionis. Omnis amaritudo, & ira, & indignatio, & clamor, & blasphemia au­feratur à vobis. Si enim Christianus à furore & contentione carna­li, tanquam de maris turbinibus excessit, & tranquillus ac lenis in portu Christi esse jam coepit; nec iram, nec discordiam debet intra pectus admittere, cui nec malum pro malo reddere liceat, nec odisse. Nec non ad varia quoque carnis incommoda, & crebros corporis durosque cruciatus, quibus humanum genus quotidie fatigatur & quatitur, patientia necessaria est. Nam cum in illa prima transgres­sione praecepti, firmitas corporis cum immortalitate discesserit; & cum morte infirmitas venerit, nec possit firmitas recipi, nisi cum re­cepta & immortalitas fuerit: oportet in hac fragilitate atque infir­mitate d corporea luctari semper & congredi, quae luctatio & congres­sio non nisi patientiae viribus potest sustineri. Examinandis autem nobis atque e explorandis diversi importantur dolores, & multiplex tentationum qualitas irrogatur, de jacturis facultatum, de ardoribus febrium, de cruciatibus vulnerum, de amissione carorum. Nec aliud e magis inter injustos discernit & f justos; quam quod in adversis per impatientiam queritur & blasphemat injustus, patientia g justus probatur, sicut scriptum est: In dolore sustine, & in humilitate tua Eccles. 2. 4. patientiam habe: quoniam in igne probatur aurum & argentum h.

Sic Job examinatus est & probatus, & ad summum fastigium lau­dis Pii omnes hoc exami­ne probati. dis patientiae virtute provectus. Quanta adversus eum diaboli ja­cula emissa? quanta admota tormenta? jactura rei familiaris infligitur; numerosae sobolis orbitas irrogatur: dives in censu Dominus, & in liberis pater ditior; nec Dominus i repente, nec Pater est: accedit vulnerum vastitas, & tabescentes ac fluentes artus edax quo­que vermium poena consumit . Ac ne quid omnino remaneret, quod non Job in suis tentationibus experiretur, armat diabolus & uxorem; illo antiquo nequitae suae usus ingenio, quasi omnes per mu­lierem decipere posset & fallere, quod fecit in mundi origine: nec tamen Job gravibus ac densis conflictationibus frangitur; quo mi­nus inter illas angustias & pressuras suas, Dei k benedictio victrice patientia praedicetur. Tobias quoque post justitiae & misericordiae suae opera magnifica, luminum amissione tentatus; In quantum pa­tienter caecitatem pertulit, ir tantum granditer Deum patientiae lau­de promeruit.

Atque ut magis, fratres dilectissimi, patientiae bonum luceat; Patientiae bo­na ex impati­entiae incom­modis [...] [...]. l quid mali è contrario impatientia importet, consideremus. Nam [Page 218] ut patientia bonum Christi est, sic contra impatientia diaboli a ma­lum: & sicut in quo habitat, & manet Christus, patiens invenitur; ita impatiens semper existit, cujus mentem diaboli nequitia possidet.

Exordia denique ipsa videamus. Diabolus b hominem ad imagi­nem Exordia im­patientiae spe­ctanda sunt; hac Diabolus cecidit; A­dam, Cain, Esau, Judaei periere. Dei factum impatienter tulit; inde & periit primus, & perdi­dit. Adam contra coeleste praeceptum sibi lethalis impatiens, in mortem cecidit; nec acceptam divinitus gratiam patientia custode servavit: & ut fratrem Cain perimeret, sacrificii ejus & muneris im­patiens fuit: Et quod Esau de majoribus ad minora descendit, pri­matus suos per impatientiam c lentis amisit. Quid? Judaicus po­pulus circa beneficia divina perfidus & ingratus, nonne quod à Deo primum recessit, impatientiae crimen fuit? dum Moysi cum d Deo conloquentis moras non potest ferre, profanos deos e ausus postula­re; ut itineris sui f duces nuncuparet, caput bubulum, & terrestre figmentum : nec unquam ab eadem impatientia destitit, quo mi­nus semper docilitatis & divinae admonitionis impatiens, prophetas suos & justos quosque perimendo, ad crucem quoque & sanguinem Domini prosiliret.

Impatientia g etiam & in Ecclesia haereticos facit, & ad Judaeorum Impatientia in Ecclesia haretici fi­unt. similitudinem contra Christi pacem & caritatem rebelles, ad hostilia & furiosa odia compellit. Et ne longum sit singula recensere, om­nia omnino, quae patientia operibus suis aedificat ad gloriam, impati­entia destruit ad ruinam. Quare, fratres dilectislimi, & bonis pati­entiae, & impatientiae malis diligenter expensis, patientiam per quam in Christo manemus, h ut venire cum Christo ad Deum possi­mus, plena observatione teneamus; quae copiosa & multiplex non angusto fine concluditur, nec brevibus terminis coercetur.

Late patet patientiae virtus, & ubertas ejus & largitas de unius Latissime pa­tet patientia virtus. quidem nominis fonte proficiscitur, sed exundantibus venis per mul­ta gloriarum itinera diffunditur; nec proficere aliquid in actibus nostris potest ad consummandam laudem, nisi inde consummationis accipiat i firmitatem. Patientia est, quae nos Deo & commendat & servat: ipsa est, quae iram temperat, quae linguam fraenat, quae men­tem gubernat, pacem custodit, disciplinam regit, libidinis impetum frangit, tumoris violentiam comprimit, incendium simultatis extin­guit, coercet potentiam divitum, inopiam pauperum refovet: tuetur in virginibus beatam integritatem, in viduis laboriosam castitatem , [Page 219] in conjunctis & maritatis individuam caritatem: facit humiles in prosperis, a in adversis fortes, contra injurias & contumelias mites: docet delinquentibus cito ignoscere; si ipse delinquas, diu & mul­tum rogare: tentationes expugnat, persecutiones tolerat, passiones & martyria consummat. Ipsa est quae fidei nostrae fundamenta fir­miter munit: ipsa est quae incrementa spei b sublimiter provehit: c ipsa actum dirigit, ut tenere possimus viam Christi, dum per ejus to­lerantiam gradimur: ipsa esficit ut perseveremus filii Dei, dum pa­tientiam Patris imitamur.

Sed quoniam plurimos scio, fratres dilectissimi, vel pondere inju­riam Futurum ju­dicium ad patientiam suadet. angentium, vel dolore, de iis qui adversum se grassantur & sae­viunt, vindicari velociter cupere, d nec in illum extremi judicii di­em malorum retributionem differre; nobiscum, hortamur, interim amplectimini patientiae bonum, ut in istis fluctuantis mundi turbini­bus, Judaeorum sive gentilium & haereticorum quoque persecutioni­bus constituti, patienter expectemus ultionis diem, nec ad vindictam doloris nostri querula & invidiosa festinatione properemus: cum scriptum sit: Expecta me, dicit Dominus, in die e resurrectionis meae Sophon. 3. 8. in testimonium, quoniam judicium meum ad congregationes genti­um, ut excipiam reges, & effundam super eos iram meam. Expe­ctare nos jubet Dominus, f fratres dilectissimi, & futurae ultionis di­em forti patientia sustinere: qui & in Apocalypsi loquitur dicens: Ne signaveris verba prophetiae libri hujus, quia jam tempus in proxi­mo Apoc. 22. 10. est, ut & ii qui perseverant nocere, noceant, & qui in sordibus est, sordescat adhuc: justus autem adhuc justiora faciat, similiter & qui g sanctus est, sanctiora. Ecce venio cito, & merces mea mecum est, reddere unicuique secundum facta sua. Unde etiam clamantes martyres, & ad vindictam suam dolore erumpente properantes, ex­pectare adhuc jubentur, & temporibus consummandis, im­plendisque martyribus praebere patientiam. Et cum aperuisser, 6. 9. inquit, h quintum sigillum, vidi sub ara Dei animas occisorum prop­ter verbum Dei, & martyrium suum, & clamaverunt voce magna di­centes: Quousque Domine sanctus & verus non judicas & vindicas. sanguinem nostrum, de iis qui in terris inhabitant? Et datae sunt eis singulae i stolae albae , & dictum est eis ut requiescerent brevi ad­huc tempore, donec impleatur numerus conservorum & fratrum eo­rum, k qui postea occidentur exemplo ipsorum. Quando autem veniat sanguinis justi divina vindicta, declarat l per Malachiam pro­phentam Spiritus sanctus dicens: Ecce dies Domini, venit ardens Malac. 4. 3. velut clibanus, eruntque omnes alienigenae & omnes iniqui m stipula; & n succendet illos adveniens dies, dicit Dominus. Quod item legimus in Psalmis, ubi Dei judicis praedicatur adventus censurae suae [Page 220] majestate venerandus: Deus manifestus veniet, Deus noster, & non Ps. 40. 3. filebit. Ignis ante eum ardebit, & in circuitu a ejus procella nimia, b advocabit coelum sursum, & terram deorsum; ut separet populum suum. Colligite illi justos ejus, eos qui disponunt testamentum ejus in sacrificiis: & c annunciabunt coeli justitiam ejus, quoniam Deus jedex est. d Et Esaias eadem praenunciat dicens: Ecce enim Is 66. 15. Dominus sicut ignis veniet, & sicut procella currus ejus, retribuere in ira vindictam: in igne enim Domini judicabuntur , & in gladio ejus vulnerabuntur. Et iterum: Dominus Deus virtutum prodibit & 42. 13. comminuet bellum, e excitabit certamen, & clamabit super inimi­cos suos cum fortitudine: Tacui, numquid semper tacebo? Quis autem est hic qui tacuisse se prius dicit: & non semper tacebit? uti­que 53. 7. ille qui sicut ovis ad victimam ductus est, & sicut agnus f coram tondente se, sine voce, g non aperuit os suum: utique ille qui non 42. 2. clamavit; neque in plateis vox ejus audita est: utique ille qui non 50. 5. fuit contumax, neque contradixit, cum dorsum suum poneret ad fla­gella, & maxillas ad palmas; faciem autem suam non avertit à foedi­tate sputorum; utiquie ille, qui cum accusaretur à sacerdotibus & se­nioribus, nihil respondit; & admirante Pilato h patientissimum si­lentium tenuit. i Hic est qui cum k in passione tacuerit, in ultione postmodum non tacebit. Hic est Deus noster, id est, non omnium, sed fidelium & credentium Deus, qui cum in secundo adventu l ma­nifestus venerit non silebit: nam cum in humilitate prius fuerit oc­cultus, veniet in potestate manifestus.

Hunc expectemus, fratres dilectissimi, judicem & vindicem no. Qui ad vin­dictam pro­perat consi­deret Deum ipsum inul­tum perma­nere. strum; Ecclesiae suae populum, & ab initio mundi m justorum omnium numerum secum pariter vindicaturum. Qui ad n vindictam suam nimium festinat & properat, consideret, quia necdum vindicatus est ipse, qui vindicat. Pater Deus praecepit filium suum adorari: & Apostolus Paulus, divini praecepti memor, ponit & dicit: Deus exal­tavit Phil. 2. 9. illum, & donavit illi nomen o quod est super omne nomen; ut in nomine Jesu p omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, & in­fernorum: & in Apocalypsi angelus Joanni volenti adorare se q resi­stit & dicit: Vide ne feceris, quia conservus tuus sum & fratrum Apoc. 22. 9. tuorum. Jesum Dominum r adora Qualis Dominus Jesus, & quanta patientia ejus, ut qui in coelis adoratur, necdum vindicetur in terris? Hujus patientiam, fratres dilectissimi, in persecutionibus & passionibus nostris cogitemus. Hujus adventui plenum expectationis obsequi­um praebeamus. Nec defendi ante Dominum servi irreligiosa & s inverecunda festinatione properemus. s Insistamus potius & t ela­boremus, & toto corde u vigilantes, atque ad omnem tolerantiam stabiles, Dominica praecepta servemus; ut cum ille irae & vindictae dies venerit, non cum impiis & peccatoribus puniamur, sed cum justis & Deum timentibus w honoremur.

D. CAECILII CYPRIANI DE ZELO ET LIVORE .

ZElare quod a bonum videas, & invidere melioribus, leve apud An. 256. quosdam & modicum crimen videtur, fratres dilectissimi; Invidia hoc ipso gravius malum est, quod leve vi­detur. dumque existimatur leve esse & modicum, non timetur; dum non timetur, contemnitur; dum contemnitur, non facile vitatur, & fit coeca & occulta pernicies: quae dum minus perspicitur ut caveri à b providentibus possit, improvidas mentes latenter affligit. Porro Mat. 10. 16. autem Dominus prudentes esse nos jussit, & cauta sollicitudine vigi­lare Mat. 24. 42. praecepit; ne adversarius vigilans c semper, & semper insidians ubi in pectus d obrepserit, de scintillis conflet incendia, de parvis maxima exaggeret; & dum remissis & incautis leniore aura & flatu molliore blanditur, procellis ac turbinibus excitatis, ruinas fidei & salutis, ac vitae naufragia moliatur. Excubandum est itaque, fratres dilectissimi, atque omnibus viribus elaborandum, ut inimico saevien­ti, & jacula sua in omnes corporis e partes, quibus percuti & vulne­rari possumus dirigenti; sollicita, & plena vigilantia repugnemus, se­cundum quod Petrus Apostolus in epistola sua praemonet & docet; dicens: Sobrii estote & vigilate, quia adversarius vester diabolus 1 Pet. 5. 8. tanquam leo rugiens circuit, f aliquem devorare quaerens . Circuit ille nos singulos, & tanquam hostis, clausos obsidens, muros explo­rat, & tentat an sit pars aliqua membrorum minus stabilis, & minus fida, cujus aditu ad interiora penettetur. Offert oculis g formas illices, & faciles h voluptates, ut visu destruat castitatem. Aures i per canoram musicam tentat, ut soni dulcioris auditu solvat & mol­liat Christianum vigorem. Linguam convicio provocat, manum in­juriis lacessentibus ad petulantiam caedis instigat: ut fraudatorem faciat, lucra opponit injusta: ut animam pecunia k capiat, ingerit perniciosa compendia: honores terrenos promittit, ut coelestes adi­mat: ostentat falsa, ut vera subripiat: & cum latenter non potest faliere, exerte l atque aperte minatur: terrorem turbidae persecu­tionis [Page 222] intentans, ad debellandos Dei servos inquietus semper, & semper infestus: in pace subdolus, in persecutione violentus.

Quamobrem, fratres dilectissimi, contra omnes diaboli vel fallaces Zelus & li­vor, tanquam ipse Diabolus fugiends. insidias, vel apertas minas stare debet instructus animus & armatus; a tam paratus semper ad repugnandum, quam est ad impugnandum semper paratus inimicus. Et quoniam frequentiora sunt tela ejus, quae latenter obrepunt, magisque occulta & clandestina jaculatio; quo minus perspicitur, hoc & gravius & crebrius in vulnera nostra grassatur: ad haec quoque intelligenda & depellenda vigilemus; ex quibus est zeli & livoris malum. Quod si quis penitus inspiciat, in­veniet nihil magis Christiano cavendum, nihil cautius providendum, quam ne quis invidia & livore capiatur; b ne quis fallentis inimici caecis laqueis implicatus, dum zelo frater in fratris odia convertitur, gladio suo nescius ipse perimatur; quod ut colligere plenius & mani­festius perspicere possimus, ad caput ejus atque originem recurramus.

3793 Videamus unde zelus, & quando, & quo modo coeperit; facilius Ad originem zeli recurri­tur. enim à nobis malum tam perniciosum vitabitur, si ejusdem mali & origo & magnitudo noscatur. Hinc Diabolus inter initia statim mundi & perit primus, & perdidit. c Ille dudum angelica majesta­te subnixus, ille Deo acceptus & carus, postquam hominem ad ima­ginem Dei factum conspexit, in zelum malevolo livore prorupit, non prius alterum dejiciens instinctu zeli, quam ipse zelo ante dejectus ; captivus antequam capiens; perditus, antequam perdens; d dum stimulante livore homini gratiam datae immortalitatis e eripit, ip­se quoque id, quod prius fuerat, amisit. Quale malum est, fratres dilectissimi, quo Angelus cecidit; quo circumveniri & subverti alta illa & praeclara sublimitas potuit; quo deceptus est ipse qui decepit? Exinde invidia grassatur in terris, dum livore periturus, magistro perditionis obsequitur: dum diabolum, qui zelat imitatur. Sicut scriptum est: Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terra­rum. Sap. 2. 24. Imitantur ergo illum qui sunt ex parte ejus. Hinc denique novae fraternitatis prima odia, hinc parricidia nefanda coeperunt, dum Abel justum Cain zelat injustus, dum bonum malus invidia & Gen. 4. 8. livore persequitur. Tantum valuit ad consummationem facinoris aemulationis furor; ut nec caritas fratris, nec sceleris immanitas, nec timor Dei, nec poena delicti cogitaretur. Injuste oppressus est, qui justitiam primus ostenderat: odia perpessus est, qui odisse non no­verat: occisus est impie, qui moriens non repugnabat. Et quod Gen. 27. 41. Esau fratri suo Jacob inimicus extitit, zelus fuit. Nam quia ille be­nedictionem patris acceperat, hic in odium persecutionis facibus li­voris exarsit. Et quod Joseph fratres sui vendiderunt, causa ven­dendi Gen. 37. 18. de aemulatione descendit; postquam id quod sibi in visioni­bus prosperum fuerat ostensum, simpliciter ut fratribus frater expo­suit, in invidiam malevolus animus erupit. Saul quoque Rex ut 1 Reg. 18. 5. David odisset, ut persecutionibus saepe repetitis innocentem, miseri­cordem, miti lenitate patientem necare cuperet, quid aliud quam [Page 223] zeli stimulus provocavit? quia Goliad interfecto, & ope ac dignati­one divina tanto a hoste deleto, populus admirans in laudes David b praedicationis suffragio prosiliit; c Saul simultatis atque insectatio­nis furias de livore concepit. Et ne longum faciam singulos d ac­censendo, pereuntis e semel populi attendamus interitum. Judaei Mat. 12. 24. nonne inde perierunt, dum Christo malunt invidere quam credere? Obtrectantes magnalibus quae ille faciebat, zelo excaecante decepti sunt, nec ad divina noscenda cordis oculos a perire potuerunt.

f Quae nunc considerantes, fratres dilectissimi, contra tantam mali Eorum ex­emplis qui per zelum perierunt, oportet ut nos muni­amus. Ne­que enim u­num sed mul­tiplex malum est. perniciem vigilanter & fortiter dicata Deo pectora muniamus. Ali­orum mors proficiat ad nostram salutem; imprudentium poena pro­videntibus conferat sanitatem. Non est autem quod aliquis existi­met malum istud una specie contineri, aut brevibus terminis, & an­gusto fine concludi. Late patet zeli multiplex & fecunda pernicies. g Radix est malorum omnium, fons cladium, seminarium delictorum, materia culparum. Inde odium surgit, animositas inde procedit. Avaritiam zelus inflammat; dum quis suo non potest esse contentus, videns alterum ditiorem. Ambitionem zelus excitat, dum cer­nit quis alium in honoribus h auctiorem: zelo excaecante sensus no­stros, atque in ditionem suam mentis arcana redigente, Dei timor spernitur, magisterium Christi negligitur, judicii dies non provide­tur. Inflat superbia, exacerbat saevitia, perfidia praevaricatur, im­patientia concutit, furit discordia, ira fervescit; nec se jam potest cohibere, vel regere, qui factus est potestatis alienae. Hinc Domi­nicae pacis vinculum rumpitur, hinc caritas fraterna violatur, hinc adulteratur veritas, unitas scinditur, ad haereses atque ad schismata prosilitur; dum obtrectatur sacerdotibus, dum Episcopis invidetur, cum quis aut queritur non se i potius ordinatum, aut dedignatur al­terum ferre praepositum. Hinc recalcitrat, hinc rebellat de zelo su­perbus, de aemulatione perversus; animositate & livore, non hominis, sed honoris inimicus.

k Qualis vero animae tinea, quae cogitationum tabes, pectoris quan­ta Nihil invido injustius, ni­hil justius in­viaia; quae certissimas paenas male­volo reposcit. rubigo? zelare in altero vel virtutem ejus, vel felicitatem, id est, odisse in eo vel merita propria, vel beneficia divina; in malum pro­prium bona aliena convertere, illustrium prosperitate torqueri, alio­rum gloriam facere suam poenam; velut quosdam pectori suo admo­vere carnifices, cogitationibus & sensibus suis adhibere tortores, qui se intestinis cruciatibus lacerent, qui cordis secreta malevolentiae ungulis pulsent: non cibus talibus laetus, non potus potest esse jucun­dus; suspiratur semper, & ingemiscitur, & doletur: dumque ab in­vidis nunquam livor exponitur , diebus ac noctibus pectus obsessum sine intermissione laniatur. Mala cetera habent l terminum; & quodcunque delinquitur, delicti consummatione finitur. In adul­tero cessat facinus perpetrato stupro; in latrone conquiescit scelus homicidio admisso; & m praedoni rapacitatem statuit praeda possessa; [Page 224] & falsario modum ponit impleta fallacia; zelus terminum non ha­bet, permanens jugiter malum & sine fine peccatum, quantoque ille cui invidetur successu meliore profecerit, tanto invidus in majus in­cendium livoris ignibus inardescit. Hinc vultus minax, torvus a­spectus, pallor in facie, in labiis tremor, stridor in dentibus, verla rabida, effrenata convicia, manus ad caedis violentiam promta; eti­am si à gladio interim vacua, odio tamen a furiatae mentis armata: & iccirco Spiritus sanctus dicit in Psalmis: b Noli zelare bene ambu­lantem [...] in via sua. Et iterum: Observabit peccator justum, & c stri­debit ad eum d dentibus suis. Deus autem irridebit eum; quoni­am providet quia e veniet dies ejus. Hos beatus Apostolus Paulus designat & denotat dicens: Venenum aspidum sub labiis eorum, & [...] os eorum f maledictione & amaritudine plenum est. g Veloces ad effundendum sanguinem pedes eorum: h contritio & calamitas in viis eorum, i qui viam pacis non agnoverunt, nec est timor Dei ante oculos eorum. Multo malum levius, & periculum minus est, cam membra gladio vulnerantur. Facilis cura est, ubi plaga persp cua est; & cito ad sanitatem medela subveniente k perducitur vulnus, quod videtur: zeli vulnera abstrusa sunt & occulta, nec remedium curae medentis admittunt, quae se intra conscientiae latebras caeco do­lore clauserunt. Quicunque es invidus & malignus; videris quam sis eis quos odisti insidiosus, perniciosus, infestus: nullius magis quam tuae salutis inimicus es. Quisquis ille est quem zelo perseque­ris, subterfugere & vitare te poterit: tu te non l potes fugere: ubi­cunque fueris, adversarius tuus tecum est, hostis semper m in pectore tuo est, pernicies intus inclusa est, ineluctabili catenarum nexu liga­tus & vinctus es, zelo dominante captivus es, nec solatia tibi ulla subveniunt. Perseverans malum est, hominem persequi ad Dei gra­tiam pertinentem: calamitas sine remedio est, odisse felicem.

Et iccirco, fratres dilectissimi, huic periculo consulens Dominus, Ut amulati­onem omnem amputaret Dominus, il­lum maxi­muni sore spondet qui minimus est. ne quis zelo fratris in laqueum mortis incurreret; cum eum discipu­li interrogarent n quis inter illos major esset: Qui fuerit, inquit, mini­mus Luc. 22. 24. in omnibus vobis, hic erit magnus. Amputavit omnem aemu­lationem responso suo, omnem causam & materiam mordacis invidiae eruit & abscidit. o Discipulo Christi zelare p non licet, non licet invi­dere. Exaltationis apud nos non potest esse contentio, de humili­tate ad summa q crescimus, didicimus unde placeamus. Denique & Apostolus Paulus instruens & monens, ut qui illuminati Christi lumine, tenebras nocturnae conversationis evasimus; in factis atque in Rom. 13. 12. operibus luminis ambulemus; scribit & dicit: Nox transivit, dies autem appropinquavit; abjiciamus ergo opera tenebrarum, & r in­duamus arma lucis, tanquam in die s decenter ambulemus: non in comessationibus & ebrietatibus; non in concupiscentiis & impudi­citiis; non in certaminibus & zelo. Si recesserunt de pectore tuo [Page 225] tenebrae; si nox inde discussa est; si caligo detersa est; si illumina­vit sensus tuos splendor diei; si homo lucis esse coepisti: quae sunt Christi gere; quia a lux & dies Christus est. Quid in zeli tene­bras ruis? quid te nubilo livoris involvis? quid invidiae caecitate, omne pacis & caritatis lumen extinguis? quid ad Diabolum, cui re­nunciaveras, redis? quid Cain similis existis? Homicidii namque facinore constringi eum quisquis zelaverit, & odio habuerit fratrem suum, declarat Joannes Apostolus, in Epistola sua dicens: Qui fra­trem [...].3.15. suum odit, homicida est: & scitis quia omnis homicida non habet in se vitam manentem. Et iterum: Qui dicit se in luce esse, [...] 2.9.11. & fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc, & in tenebris am­bulat, & non scit quo eat: quoniam tenebrae excaecaverunt oculos ejus. Qui odit, inquit, fratrem suum, in tenebris ambulat, & b non scit quo eat: it enim nescius in gehennam, ignarus & caecus praecipi­tatur in poenam; recedens scilicet à Christi lumine monentis & di­centis: Ego sum lumen mundi: qui me secutus fuerit, non ambulabit [...] 8.12. in tenebris, sed habebit lumen vitae. Sequitur autem Christum, qui praeceptis ejus insistit, qui per magisterii ejus viam graditur, qui vesti­gia ejus atque itinera sectatur, qui id quod Christus & fecit & docuit, imitatur: secundum quod c Petrus quoque hortatur & monet dicens: Christus d passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum ut se­quamini [...] 2.21. vestigia ejus.

Meminisse debemus quo vocabulo plebem suam Christus appellet, Non temere discipulos su­os Oves ap­pellabat De­minus. [...] 21.17. quo titulo gregem suum nuncupet: oves nominat, ut innocentia Christiana ovibus aequetur: agnos vocat, ut agnorum naturam sim­plicem simplicitas mentis imitetur. Quid sub vestitu ovium lupus latitat? quid gregem Christi, qui se Christianum mentitur, infamat? Christi nomen induere, & non per Christi viam pergere; quid aliud quam praevaricatio est divini nominis, quam desertio itineris saluta­ris? quando ipse doceat & dicat eum ad vitam venire, qui e man­data servaverit: & eum esse sapientem, qui verba ejus audierit & fe­cerit: [...]. 5. 19. doctorem quoque eum maximum in regno coelorum vocari, qui fecerit & sic docuerit: tunc praedicanti profuturum quod bene atque utiliter praedicatum fuerit, si id quod ore promitur, factis se­quentibus impleatur. Quid vero insinuavit crebrius discipulis suis Dominus, quid inter salutaria monita & praecepta coelestia custodi­endum magis servandumque mandavit; quam, ut eadem dilectione qua discipulos ipse dilexit, f nos quoque invicem diligamus? Quo modo autem vel pacem Domini, vel caritatem tenet, qui interce­dente zelo nec pacificum potest esse, nec carus ? Ideo & Apostolus Paulus cum pacis & caritatis merita depromeret, cumque assevera­ret firmiter & doceret nec fidem sibi, nec eleemosynas, nec passionem quoque ipsam g confessionis & martyrii profuturam, nisi caritatis foedera integra atque inviolata servasset; adjecit & dixit: Caritas [...] Cor. 13. 4 magnanima est, caritas benigna est, caritas non zelat. Docens sci­licet & ostendens eum posse caritatem tenere, quisquis magnanimus fuerit [Page 226] & benignus, & zeli ac livoris alienus. Item alio loco cum moneret, ut homo jam Sancto spiritu plenus, & nativitate coelesti Dei silius factus, non nisi spiritalia & divina sectetur, ponit & dicit: Et ego quidem, frarres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, quasi infantibus in Christo, a Lac vobis potum de­di, 1 Cor. 3. 1. non cibum: nondum enim poteratis, sed neque nunc b potestis, adhuc enim estis carnales: ubi c enim in vobis zelus & contentio & dissensiones sunt, nonne carnales estis, & secundum hominem am­bulatis?

Obterenda sunt, fratres dilectissimi, vitia & peccata carnalia, & Zelus & li­ver, ceu cer­tissima opera carnis, ob­terendi & couculcandi. terreni corporis infesta labes spiritali vigore calcanda: ne dum ite­rum ad veteris hominis conversationem revolvimur, letalibus laqueis implicemur, Apostolo hoc idem d providenter & salubriter praemo­nente: Itaque, inquit, fratres, non secundum carnem vivamus, si Rom. 8. [...] enim secundum carnem e vixeritis, incipietis mori ; si autem spiri­tu opera carnis f mortificaveritis, vivetis: quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. Si filii Dei sumus, si templa ejus esse jam coepimus, si accepto Spiritu sancto, sancte & spiritaliter vivimus, si de terris oculos ad coelum sustulimus, si ad superna & divina ple­num Deo & Christo pectus ereximus: non nisi quae sunt Deo & Christo digna faciamus: sicut & Apostolus excitat & hortatur: Si Coloss. 3. 1. g consurrexistis, inquit, cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, h non quae super terram. Mortui enim estis, & vita vestra abscondita est cum Christo in Deo: cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc & vos apparebitis cum ipso in gloria. Qui ergo in baptismo secundum hominis antiqui peccata carnalia, i & mortui & sepulti su­mus, qui regeneratione coelesti Christo consurreximus; quae sunt Christi & cogitemus pariter & geramus: sicut idem Apostolus docet rursus & monet, dicens: Primus homo de terrae limo, secundus ho­mo 1 Cor. 15. 47. de coelo: qualis ille de limo, tales & qui de limo: & qualis coe­lestis, tales & coelestes. Quomodo portavimus imaginem ejus qui de limo est, portemus & imaginem ejus qui de coelo est. Imagi­nem autem coelestem portare non possumus, nisi in eo quod esse nunc k coepimus, Christi similitudinem praebeamus: hoc est enim mutasse quod fueras, & coepisse esse quod non eras, ut in te divina nativitas luceat, ut ad patrem Deum deifica disciplina respondeat, ut honore & laude vivendi Deus in homine clarescat; ipso exhortante & mo­nente, & eis qui se clarificant, vicem mutuam pollicente: Eos, 1 Reg. 2. 30. inquit, qui clarificant me, clarificabo; & qui spernit me, spernetur. Ad quam l clarificationem formans nos ac praeparans Dominus, & filiis Dei similitudinem Dei patris infinuans, in Evangelio suo dicit: Audistis quia dictum est: Diliges m proximum tibi, n & odio ha­bebis Mat. 5. 43. inimicum tibi. Ego autem dico vobis, diligite inimicos ve­stros, & orate pro his qui vos persequuntur, ut sitis o filii patris vestri [Page 227] qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos & malos, & pluit super justos & injustos. Si hominibus laetum est & gloriosum, filios habere consimiles; & tunc magis generasse delectat, si ad pa­trem lineamentis paribus soboles a subsiciva respondeat: quanto major in Deo patre laetitia est, cum quis sic spiritaliter nascitur, ut in actibus ejus & laudibus divina b generositas praedicetur? Quae justitiae palma est, quae corona, c esse te talem, de quo Deus non dicat: Filios [...] 1.2. d genui & exaltavi, ipsi autem spreverunt e me; sed collaudet te po­tius Christus, & invitet ad praemium dicens: Venite benedicti patris [...] 25.34. mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi?

His meditationibus corroborandus est animus, fratres dilectissi­mi, Officii sui er­ga Patrem coelestem, & praemii repo­siti memor Christianus, pacem & ca­ritatem sette­tur. ejusmodi exercitationibus contra omnia diaboli jacula firmandus. Sit ante oculos divina lectio, in manibus bona operatio, in sensibus Dominica cogitatio. Oratio jugis omnino non cesset. Salutaris operatio perseveret. Spiritalibus semper actibus occupemur, ut quotiescunque inimicus accesserit, quoties adire tentaverit, & clau­sum adversum se pectus inveniat & armatum. Non enim Christiani hominis corona una est, quae tempore persecutionis accipitur. Ha­bet & pax coronas suas, quibus de varia & multiplici congressione victores, prostrato & subacto adversario coronamur. Libidinem su­begisse, continentiae palma est. Contra iram, contra injuriam re­pugnasse, corona patientiae est. De avaritia triumphus est, pecuni­am spernere. Laus est fidei, fiducia f futurorum mundi adversa tolerare. Et qui superbus in prosperis non est, gloriam de humili­tate consequitur. Et qui ad pauperum fovendorum misericordiam pronus est, retributionem thesauri coelestis adipiscitur. Et qui ze­lare non novit, quique unanimis & mitis fratres suos diligit, dilecti­onis & pacis praemio honoratur. In hoc virtutum stadio quotidie currimus, ad has justitiae palmas & coronas sine intermissione tem­poris pervenimus. Ad quas ut pervenire tu etiam possis, qui fueras zelo & livore possessus; omnem illam malitiam, qua prius g tenebaris abjice, ad viam vitae aeternae vestigiis salutaribus reformare. Evelle de pectore tuo spinas & tribulos, ut te Dominicum h semen fertili fruge locupletet, ut divina & spiritalis seges in copiam foecundae mes­sis exuberet. Venena fellis evome, discordiarum virus exclude: purgetur mens, quam serpentinus livor infecerat; amaritudo omnis quae intus insederat, Christi dulcedine leniatur. Si de sacramento crucis & cibum sumis & potum; lignum, quod i apud Mara profecit in imagine ad saporis dulcedinem, tibi in veritate proficiat ad mul­cendi pectoris lenitatem: nec ad medelam prosperandae valetudinis laborabis; unde vulneratus fueras, inde curare. Ama eos quos ante oderas, dilige illos quibus injustis obtrectationibus invidebas. Bonos imitare, si sectari potes: k si autem eos sectari non potes, collaetare certe & l gratulare melioribus: fac te illis adunata di­lectione [Page 228] participem, fac te consortio caritatis & fraternitatis vinculo cohaeredem. Dimittentur tibi debita, quando ipse dimiseris: ac­cipientur sacrificia tua, cum pacificus ad Deum veneris. Sensus Mat. 5.24. atque actus tui divinitus dirigentur, quando ea quae divina & justa fune cogitaveris, ficut scriptum est: Cor viri cogitet justa , ut à Deo Prov. 16.1. dirigantur gressus ejus. Habes autem multa quae cogites. Paradi­sum cogita; quo Cain non redit, qui zelo fratrem peremit. Cogita coeleste regnum, ad quod non a nisi concordes atque unanimes Do­minus admittit. Cogita quod filii Dei hi soli possint vocari, qui Mat. 5. 9. fint pacifici; qui b nativitate coelesti & lege divina, ad similitudinem Dei patris & Christi respondeant adunati. Cogita sub oculis nos Dei stare, spectante ac judicante ipso conversationis ac vitae nostrae curricula decurrere: pervenire nos tunc demum posse, ut eum videre contingat; si ipsum nunc videntem delectemus actibus nostris; si nos dignos gratia ejus & indulgentia praebeamus; si placituri sem­per in regno, in hoc mundo ante placeamus.

D. CAECILII CYPRIANI CONCILIUM CARTHAGINIENSE, D E a Baptizandis Haereticis. SENTENTIAE EPISCOPORUM b LXXXVII.

3875 3876 CUm in unum Carthagini convenissent Kalend. Septembris Episcopi plurimi ex provincia Africa, Numidia, Mauritania, Proloquium Sancti Cypri­ani, cum syno­dum aperi­ret. cum presbyteris & Diaconibus, c praesente etiam plebis max­ima parte, & lectae essent literae Jubaiani ad Cyprianum factae, item Cypriani ad Jubaianum rescriptae, de haereticis baptizandis; quidque postmodum Cypriano Jubaianus idem rescripserit; Cyprianus dix­it : Andistis collegae dilectissimi, quid mihi Jubaianus coepiscopus noster scripserit, consulens mediocritatem nostram de illicito & pro­fano haereticorum d baptismo; & quid ego ei rescripserim; cen­sens scilicet, quod semel atque iterum & saepe censuimus, haereticos ad Ecclesiam venientes, Ecclesiae baptismo baptizari & sanctificari oportere. Item lectae sunt vobis & aliae Jubaiani literae, quibus pro sua fincera & religiosa devotione, ad epistolam nostram rescribens, non tantum [...], sed etiam instructum se esse gratias egit. Su­perest ut de hac ipsa re singuli quid sentiamus, proferamus; nemi­nem judicantes, aut à jure communionis aliquem, si diversum sense­rit, amoventes. Neque enim quisquam nostrum e Episcopum se Episcoporum constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem f collegas suos adigit; quando habeat omnis Episco­pus pro licentia libertatis & potestatis suae, arbitrium proprium; tamque judicari ab alio non possit, quam nec ipse g potest judicare. [Page 230] Sed expectemus universi judicium Domini nostri Jesu Christi, qui unus & solus habet potestatem & praeponendi nos in a Ecclesiae suae gubernatione, & de actu nostro judicandi.

I.

Ego unum baptisma in Ecclesia sola scio, & extra Ecclesiam nullum. Hic erit unum ubi spes vera est, & fides certa; sic enim scriptum est. Cacilius à b Bilta dixit. Una fides, una spes, unum baptisma; non apud haereticos, ubi spes Eph. 4. 5. nulla est, & fides falsa, ubi omnia per mendacium aguntur, ubi ex­orcizat daemoniacus; sacramentum interrogat cujus os & verba cancer emittunt; fidem dat infidelis; veniam delictorum tribuit sceleratus; in nomine Christi tingit antichristus; benedicit à Deo maledictus; vitam pollicetur mortuus; pacem dat c impacificus; Deum invocat blasphemus; sacerdotium administrat profanus; po­nit altare sacrilegus. Ad haec omnia accedit & illud malum, ut an­tistites diaboli audeant Eucharistiam facere; aut qui illis assistunt , dicant haec omnia falsa esse de haereticis. Ecce ad qualia cogitur Ec­clesia d consentire, & sine baptismo ac venia delictorum communi­care compellitur. Quam rem, fratres, fugere ac vitare debemus, & à tanto scelere nos separare, & unum baptisma tenere; quod soli Ecclesiae à Deo concessum est.

II.

Censeo omnem hominem ab haeresi venientem baptizandum. e Primus à Misgirpa dixit: Frustra enim illic putat se esse baptizatum, cum non sit baptisma, nisi in Ecclesia, unum, & verum: quia & Deus unus, & fides una, & Ecclesia una est, in qua stat unum baptisma, & sanctitas, & f caetera. Nam quae foris exercentur, nullum habent salutis effectum.

III.

3893 Qui haereticorum baptisma probant, g nostrum evacuant. Polycarpus ab Adrumeto dixit.

IV.

3895 Licet sciamus h omnes scripturas sibi testimonium reddere de sa­lutari Novatus à Thamugade dixit: baptismo, debemus tamen fidem nostram exprimere. Haere­ticos [Page 231] & schismaticos ad Ecclesiam venientes qui pseudobaptizati vi­dentur, debere eos in fonte perenni baptizari. Edideo, secundum testimonium scripturarum, & secundum decretum collegarum no­strotum sanctissimae memoriae virorum, omnes schismaticos & haereti­cos qui ad Ecclesiam conversi sunt, baptizari; sed & eos a qui ordi­nati b videbantur, inter laicos recipi.

V.

Baptisma, quod dant haeretici & schismatici, non esse verum; ubi­que Nemesianus a Thubunis dixit: in scripturis sanctis declaratum est. Quoniam ipsi praepositi eorum salsi Christi sunt c, & falsi prophetae, dicente Domino per So­lomonem: Qui fidens est in falsis , hic pascit ventos; idem autem ipse sequitur aves volantes. d Deserit enim vias vineae suae, à e semi­tis vero agelli sui erravit. Ingreditur autem per avia loca atque ari­da, Prov. 9. 12. & f terram destinatam in sitim: g contrahit autem manibus in­fructuosa. Et iterum: h ab aqua aliena abstine te, & de fonte alie­no 19. ne biberis, ut longum vivas tempus, adjiciantur etiam tibi anni vitae. Et in Evangelio divina sua voce Dominus noster Jesus Chri­stus locutus est, dicens: Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu, Jo. 3. 5. non potcst introire in regnum Dei. Hic est spiritus qui ab initio fe­rebatur Gen. 1. 2. super aquam. Neque enim spiritus sine aqua operari po­test, neque aqua sine spiritu. Male ergo sibi quidam interpretantur, ut dicant, quod per manus impositionem Spiritum sanctum accipi­ant, & sic recipiantur; cum manifestum sit utroque sacramento de­bere eos renasci in Ecclesia Catholica. Tunc quippe poterunt filii Dei esse, dicente Apostolo: Curantes servare unitatem spiritus in Eph. 4. 3. conjunctione pacis: unum corpus, & unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae: unus Dominus, una fides, unum bap­tisma, unus Deus. Haec omnia Ecclesia Catholica loquitur. Et iterum in i Evangelio Dominus dicit: Quod natum est de carne, caro est: & Jo. 3. 6. 4. 24. quod natum est de spiritu, spiritus est; quia Deus spiritus est, & de Deo natus est. Ergo omnes haeretici & schismatici, omnia quaecunque faciunt carnalia sunt, dicente Apostolo: Manifesta enim sunt opera Gal. 5. 19. carnis, quae sunt, fornicationes, immunditiae, incestum, idololatriae, veneficia, inimicitiae, certamina, zelus, ira, divisiones, haereses, & his fimilia; de quibus praedixi vobis, sicut praedico, quoniam quicunquc haec faciunt, regnum k Dei non haereditabunt. l Condemnat aeque Apostolus cum omnibus malis m & eos qui divisionem faciunt, hoc est, schismaticos & haereticos. Nisi ergo acceperint baptisma salu­tare in Ecclesia Catholica quae una est, salvi esse non possunt; sed cum carnalibus in n judicio Domini Christi damnabuntur.

VI.

Secundum scripturarum sanctarum auctoritatem decerno, haere­ticos Januarius à Lambase dixit. omnes baptizandos, & sic in Ecclesiam sanctam admittendos.

VII.

Cum Dominus in Evangelio suo dixerit: Vos estis sal terrae; Si Mat. 5. 12. Lucius [...] [...] dixit: autem sal infatuatum fuerit, a in quo salietur ? ex eo ad nihilum va­lebit, nifi ut projiciatur foras, & conculcetur ab hominibus: Et ite­rum post resurrectionem suam mittens Apostolos suos mandaverit di­cens: Data est mihi omnis potestas in coelo & in terra; Ite ergo & Mat. 28. 18. docete omnes geutes, baptizantes eos in nomine Patris, & Filli, & Spiritus sancti. Cum ergo manifestum sit haereticos, id est, hostes Christi, non integram sacramenti confessionem habere: Item schis­maticos non posse condire sapientia spiritali, cum ipsi, ab Ecclesia quae una est recedendo infatuati, contrarii facti sint; fiat sicut scrip­tum est: b Domus contrariorum legis debet emundationem: & c con­sequens Prov. 14. 9. est eos qui à contrariis baptizati inquinati sunt, primo pur­gari, & tum demum baptizari.

VIII.

3920 In tanto coetu sanctissimorum d sacerdotum lectis literis Cypriani [...] àCirta dix­it. dilectissimi nostri ad Jubaianum, itemque ad Stephanum, quae tantum in se e sanctorum testimoniorum descendentium ex scripturis deifi­cis continent, ut merito omnes per Dei gratiam adunati consentire debeamus: f Censeo, omnes haereticos & schismaticos, qui ad Ca­tholicam Ecclesiam voluerint venire, non ante ingredi, nisi g exorci­zati & baptizati prius fuerint; exceptis his sane qui in Ecclesia ca­tholica fuerint ante baptizati, ita tamen ut per manus impositionem h in poenitentiam Ecclesiae reconcilientur.

IX.

Mea sententia haec est, ut haeretici ad Ecclesiam venientes bapti­zentur, Nicomedes à Segermis dixit. eo quod nullam foris apud peccatores remissionem peccato­rum consequantur.

X.

Ecclesiae Catholicae matris nostrae veritas semper apud nos, fratres, i Monnulus à Girba dixit. & mansit & manet, & vel maxime in baptismatis trinitate ; Domino nostro dicente: Ite & baptizate gentes, in nomine Patris, & Filii, & Mat. 28. 18. Spiritus sancti. Cum ergo manifeste sciamus haereticos non habere nec Patrem, nec Filium, nec Spiritum sanctum; debent venientes ad Ecclesiam matrem nostram vere renasci, & baptizari, ut cancer quod habebant, & damnationis ira, & erroris k effectura, per sanctum & coeleste lavacrum sanctificetur.

XI.

Cum Dominus noster a Christus dicat: Qui non est mecum, ad­versus Secundinus à Cedias dixit. Mat. 12. 30. me est: & Joannes Apostolus eos qui ab Ecclesia exeunt an­tichristos Jo. 2. 18. dicat: indubitanter hostes Christi, quique antichristi no­minati [...] sunt, gratiam baptismi salutaris ministrare non possunt. Et ideo censeo eos qui de insidiis haereticorum confugiunt ad Ecclesiam, baptizandos esse à nobis, qui amici appellati sumus b Dei, de ejus dignatione.

XII.

Sicut caecus caecum ducens simul in foveam cadunt, ita haereticus Felix à Ba­gai dixit. haereticum baptizans simul in mortem cadunt. Et id eo haereticus Mat. 15. 14. baptizandus est, & c innovandus, ne nos vivi mortuis communicemus.

XIII.

Justum est haereticum baptizari in d Ecclesia sancta. Polianus à Mileo dix­it.

XIV.

Secundum sacramentum Dei gratiae coelestis quod accepimus, Theogenes ab Hippone re­gio dixit. unum baptisma quod est in Ecclesia sancta credimus. Eph. 4. 5.

XV.

Nos quantum in nobis est, e haeretic is non communicamus, nisi Dativus à Badis dix­it. baptizati in Ecclesia fuerint, & remissionem peccatorum acceperint.

XVI.

Haereticis aut nihil licet, aut totum licet. Si possunt baptizare, Successus ab Abbir germa­niciana dixit. possunt dare & Spiritum sanctum. Si autem Spiritum sanctum dare non possunt, quia non habent Spiritum sanctum; nec baptizare spi­ritaliter possunt: propterea censemus haereticos baptizandos esse.

XVII.

Jesus Christus Dominus & Deus noster, Dei patris & creatoris Fortunatus à Thuchabo­ri dixit. filius, super f petram aedificavit Ecclesiam suam, non g super haeresin; & potestatem baptizandi Episcopis dedit, non haereticis. h Quare qui extra Ecclesiam sunt; &, contra Christum stantes, oves ejus & gre­gem spargunt; baptizare foris non possunt.

XVIII.

In quantum aqua sacerdotis prece in Ecclesia sanctificata abluit Sedatus à Tuburbo dixit. [Page 234] delicta; in tantum haereticum sermone, a velut cancere , infecta, cu­mulat peccata. Quare omnibus b pacificis quidem viribus nitendum est, ne quis haeretico errore infectus & tinctus, singulare & verum Ec­clesiae baptismum c detrectet accipere, quo quisquis non fuerit bapti­zatus, regno coelorum fiet alienus.

XIX.

Qui haereticos potestatem baptizandi habere dicit, dicat prius, Privatianus à Sufetula dixit. quis haeresin condiderit. Si enim haeresis à Deo est, habere & in­dulgentiam divinam potest. Si vero à Deo non est, quomodo gra­tiam Dei aut habere aut conferre d alicui potest?

XX.

Qui haereticorum baptismum probat, quid aliud quam haereticis Privatus à Sufibus dixit. communicat?

XXI.

Quot sint baptismi, viderint aut praesumtores, aut fautores haere­ticorum: Hortensia­nus à Lari­bus dixit. nos unum baptisma, quod non nisi iu Ecclesia novimus, Ecclesiae vindicamus. Aut quo modo possunt in nomine Christi ali­quem baptizare, quos ipse Christus dicit adversarios suos esse?

XXII.

Cum e baptismata duo esse non possint; qui haereticis baptisma Cassius à Macomadi­bus dixit. concedit, sibi tollit. Censeo itaque flebiles & tabidos haereticos baptizandos esse cum ad Ecclesiam venire coeperint; & sacra & di­vina lavatione lotos, & lumine vitae illuminatos, non hostes, sed pa­cificos; non alienos, sed fidei Domini domesticos; non adulterinos, sed Dei filios; non erroris, sed salutis effectos, in Ecclesiam recipi: absque his, qui de Ecclesia fideles supplantati, ad haeresis tenebras transierant: sed eos per manus impositionem restituendos.

XXIII.

Si non obtemperat error veritati, multo magis veritas non con­sentit Alius Janu­arius à Vico Casaris dixit. errori. Et ideo nos Ecclesiae assistimus in qua praesidemus, ut baptismum ejus ipsi soli vindicantes, eos, quos Ecclesia non bap­tizavit, baptizemus.

XXIV.

Haeretici Christiani sunt, an non? Si Christiani sunt: cur in Ec­clesia Alius Secun­dinus à Car­pis dixit. [Page 235] Dei non sunt? Si Christiani non sunt, a quomodo Christianos faciunt: Aut quo pertinebit sermo Domini dicentis; Qui non est [...]. 12. 30. mecum adversus me est, & qui non mecum colligit, spargit? Unde constat, super filios alienos & soboles antichristi, Spiritum sanctum per manus impositionem tantummodo non posse descendere, cum manifestum sit haereticos baptisma non habere.

XXV.

Si licet haereticis baptizare, & remissam peccatorum dare; quid il­los Victoricus à Thabraca dixit. infamamus, b ut haereticos appellemus?

XXVI.

Nemini dubium est, sanctissimi consacerdotes, non in tantum pos­se Alius Felix ab Uthina dixit. humanam praesumtionem, quantum Domini nostri Jesu Christi adorandam & venerabilem majestatem. Memores ergo periculi, hoc quoque non tantum observare debemus, verum etiam ab omni­bus nobis confirmare, ut omnes haeretici qui ad sinum matris Eccle­siae accurrunt, baptizentur; c ut mens haeretica, quae diuturna tabe polluta est, sanctificatione lavacri purgata, in melius reformetur.

XXVII.

Qui fide vivimus, obsequi iis quae instruendis nobis ante praedicta Quietus à Buruch dixit. sunt, sedula observatione debemus. Nam scriptum est apud So­lomonem: Qui baptizatur d à mortuo & iterum tangit mortuum, quid proficit lavatio ejus? Quod utique de his qui ab haereticis tin­guntur, & de tingentibus loquitur. Si enim qui apud illos bapti­zantur, Eccl. 34. 30. per remissionem peccatorum vitam aeternam consequuntur, cur ad Ecclesiam veniunt? Si vero à mortuo salutis nihil accipitur, ac propterea agnito errore pristino, ad veritatem cum poenitentia re­vertuntur; uno vitali baptismate, quod in Ecclesia Catholica est, sanctificari debebunt.

XXVIII.

Qui contemta veritate praesumit consuetudinem sequi; aut circa Castus à Sic­ca dixit. fratres invidus est & malignus, quibus veritas revelatur; aut circa Deum ingratus est, cujus inspiratione Ecclesia ejus instruitur.

XXIX.

Fidem nostram, & baptismatis gratiam, & legis Ecclesiasticae re­gulam Euchratius à Thenis dix. Deus & Dominus noster Jesus Christus suo ore Apostolos do­cens, e perimplevit dicens: Ite & docete omnes gentes, baptizan­tes eos in nomine Patris, & Filii, & spiritus sancti. Falsum ergo haereticorum baptisma & iniquum, à nobis pellendum est, & f omni Mat. 28. 28. detestatione refutandum, de quorum ore virus, non vita; nec gratia coelestis, sed blasphemia trinitatis exprimitur. Et ideo venientes [Page 236] ad Ecclesiam haereticos, integro & Catholico baptismate baptizari debere manifestum est, ut à a blasphemiae suae presumtione purifica­ti, possint Spiritus sancti gratia reformari.

XXX.

In Evangelio Dominus; Ego sum, inquit, veritas: non dixit, ego [...] Libosus à Vaga dix­it. sum consuetudo. Itaque veritate manifestata cedat consuetudo ve­ritati, ut & si in praeteritum quis in Ecclesia haereticos non baptiza­bat, nunc baptizare incipiat.

XXXI.

Haereticos blasphemos atque iniquos, verbis variis decerpentes Lucius à Thebeste dixit. sancta & adorabilia scripturarum verba, execrandos censeo; & ideo exorcizandos & baptizandos esse.

XXXII.

Et ego hoc idem censeo; haereticos baptizandos esse. Eugenius ab Ammedera dixit.

XXXIII.

Et. ipse secutus divinarum scripturarum auctoritatem, baptizan­dos Item alius Felix ab A­maccura dixit. haereticos esse censeo, sed & eos qui apud schismaticos baptiza­tos se esse contendunt. Si enim secundum cautum Christi, privatus fons noster est, intelligant cuncti Ecclesiae nostrae adversarii, quia ali­eni [...] sunt, nobisum esse non potest. Nec duobus populis salutarem a­quam tribuere potest ille, qui unius gregis pastor est. Et ideo [...] est, nec haereticos nec schimaticos aliquid coeleste posse suscipe­re, qui à b peccatoribus hominibus, & ab Ecclesia extraneis audeant accipere. Quando danti locus non est, utique nec accipienti prodest.

XXXIV.

Miror quod cum omnes confiteantur unum esse baptisma, non Item alius Januarius Muzulen­sis dixit. omnes intelligant ejusdem baptismatis unitatem: Ecclesia enim & haeresis, duae & diversae res sunt. Si haeretici habent baptisma, nos non habemus: siautem nos habemus, haeretici habere non possunt. Dubium autem non est, Ecclesiam solam baptismum Christi posside­re, quae sola possideat & gratiam Christi & veritatem.

XXXV.

Sine causa quidam falso & invidioso verbo impugnant veritatem, Adelpbius à Thasbalte dixit. ut rebaptizare nos dicant; quando Ecclesia c haereticos non rebapti­zet, sed baptizet.

XXXVI.

Unum baptisma nos custodimus, quia Ecclesiae Catholicae solirem Demetrius à Leptimi­nus dixit. suam vindicamus. Qui autem dicunt quia haeretici vere & legitime [Page 237] a baptizare possunt; ipsi sunt qui non b unum, sed multa baptisma­ta faciunt. Nam cum haereses multae sint, pro earum numero & baptismata computabuntur.

XXXVII.

Haereticos scimus esse pejores quam ethnicos: si ergo conversi Vincentius à Thibari dixit. ad Dominum venire voluerint, c habemus utique regulam veritatis, quam Dominus praecepto divino mandavit Apostolis dicens: Ite, [...] 3. 15. in nomine meo manum imponite, daemonia expellite. Et alio loco: Ite & docete gentes, baptizantes eos in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Ergo primo per manus impositionem in exorcis­mo, [...] 28. 18. secundo per baptismi regenerationem, tunc possunt ad Christi pollicitationem venire: alias autem fieri censeo non debere.

XXXVIII.

Mirandum non est, si haeretici hostes atque impugnatores veritatis, Marcus à Mactari dixit. rem sibi vindicent potestatis & dignationis d alienae: sed illud mi­randum est, quod quidam nostri, praevaricatores veritatis, haereticis suffragantur, & Christianis adversantur. Propterea decernimus haereticos baptizandos esse.

XXXIX.

Si haereticis in e baptismo sua peccata donantur, sine causa ad Satius à Si­cilibba dixit. Ecclesiam veniunt. Nam cum in die judicii peccata sint quae puni­untur; nihil est quod timere possint haeretici de judicio Christi, si sunt remissionem peccatorum consecuti.

XL.

Cum peccata non nisi in Ecclesiae baptismo remittantur, qui haere­ticum Victor à Gor dixit. ad communicationem sine baptismo admittit, utrumque con­tra rationem facit, nec haereticos purgat, & Christianos inquinat.

XLI.

Cum dicat Apostolus, non communicandum peccatis alienis, quid Aurelius ab Vtica dix­it. 1. Tim. 5. 22. aliiud quam peccatis alienis communicat, qui haeretcis sine Ecclesiae baptismo communicat? Et ideo censeo baptizandos esse haereticos ut accipiant remissam peccatorum, & sic illis communicetur.

XLII.

Qui haereticorum baptisma probant, nostrum improbant; ut ex­tra f Consessor Iambus à Germanicia­na dixit. Ecclesiam non dicam lotos, sed sordidatos, negent in Ecclesia baptizari oportere.

XLIII.

Scriptum est: Et vidit Deus lucem quia bona est, & divisit inter Lucianus à Rucuma dixit. [Page 238] lucem & tenebras. Si potest luci & tenebris convenire, potest no­bis Gen. 1. 4. & haereticis aliquid esse commune. Proptere à censeo haereticos baptizandos esse.

XLIV.

Scriptum est: a Aut enim Dominus tuus Deus est, aut Baal Deus Pelagianus à [...] dixit. est: ita & nunc, aut Ecclesia Ecclesia est, aut haeresis Ecclesia est. 3 Reg. 18 [...] Porro si haeresis Ecclesia non est, quo modo esse apud haereticos bap­tisma Ecclesiae potest?

XLV.

Scimus non esse nisi unum baptisma in Ecclesia Catholica; & ideo Confessor & martyr Iader à Midila dixit. non debemus admittere haereticum, nisi baptizatus apud nos fuerit, ne se putet extra Ecclesiam Catholicam baptizatum esse.

XLVI.

Una fides, unum baptisma; sed Ecclesiae Catholicae, cui soli li­cet Item alius Felix à Mar­razana dixit. baptizare.

XLVII.

Me non movet si aliquis Ecclesiae fidem, & veritatem non vindicat, Confessor Paulus b à Bobba dixit. quando Apostolus dicat: Quid enim si exciderunt à side quidam illorum? Numquid infidelitas eorum fidem Dei evacuavit? Absit. Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax. Si autem Deus Rom. 3. 3. verax est, quomodo esse apud haereticos baptismi veritas potest, apud quos Deus non est.

XVIII.

Manifestum est, haereticos non posse baptizare, & remissionem Confessor Pomponius à Dionysiana dixit. peccatorum dare; qui potestatem non habent, ut aut solvere aut ligare aliquid in terris possint.

XXIX.

Si maritus peregre proficiscens amico suo commendasset uxorem Confessor Ve­nantius à Ti­nisa dixit. suam custodiendam, commendatam sibi ille quanta possit diligentia conservaret, ne ab aliquo castitas ejus & sanctitas adulteraretur: Christus Dominus & Deus noster ad Patrem proficiscens, sponsam suam nobis commendavit; utrumne eam incorruptam & inviola­tam custodiemus, an integritatem ejus & castitatem moechis & cor­ruptoribus prodemus? Qui enim baptisma Ecclesiae commune cum. haereticis facit, sponsam Christi adulteris prodit.

L.

Nos unum baptisma accepimus, & ipsum tenemus & exercemus. Aymnius ab Ausuaga dixit. Qui autem dicit quia & haereticis licet baptizare, ipse duo baptis­mata facit.

LI.

Si licet haereticis baptizare, excusati sunt & defensi illicita faci­entes. Saturninus à Victoriana dixit. Nec video quare eos aut Christus adversarios suos, aut Apo­stolus antichristos appellaverit.

LII.

Gentiles quamvis idola colant, tamen summum Deum Patrem Alius confes­sor Saturni­nus à Thuc­ca dixit. creatorem cognoscunt & confitentur. In hunc Marcion blasphemat, & quidam non erubescunt Marcionis baptismum probare: quo mo­do tales sacerdotes, sacerdotium Dei aut servant aut vindicant, qui hostes Dei non baptizant, a & sic illis communicant?

LIII.

Cum peccata non nisi in Ecclesiae baptismo remittantur, qui hae­reticum Marcellus à Zama dix­it. non baptizat, peccatori communicat.

LIV.

Si ideo Ecclesia haereticum non baptizat, quod dicatur jam bap­tizatus Confessor Ire­naeus ab U­lulis dixit. esse: haeresis major est.

LV.

Ego unam Ecclesiam & unum baptisma ejus novi. Si est qui di­cat Donatus à Cybaliana dixit. esse apud haereticos baptismi gratiam: ante est ut ostendat & probet esse illic Ecclesiam.

LVI.

Revelatione facta b veritatis, cedat error veritati; quia & Petrus Zosimus à Tharassa dixit. qui prius circumcidebat, cessit Paulo veritatem praedicanti.

LVII.

Scriptum est: Nemo potest aliquid accipere, nisi datum fuerit il­li Julianus à Telepte dixit. de coelo. Si haeresis de coelo est, potest & baptisma dare. [...] 3. 27.

LVIII.

Non sibi blandiantur, qui haereticis patrocinantur. Qui pro hae­reticis Confessor Faustus à Ti­mida regia dixit. ecclesiastico baptismati intercedit; illos Christianos, & nos haereticos facit.

LIX.

Quidam de collegis haereticos praeponere sibi possunt, nobis non b Geminius à Furnis dixit. possunt; & ideo quod semel decrevimus tenemus, ut ab haereticis venientes baptizemus.

LX.

Ecclesiam Christus instituit, haeresin diabolus: quo modo potest Rogatianus à Nova dixit. habere baptismum Christi synagoga Satanae?

LXI.

Qui haereticis Ecclesiae baptisma concedit & prodit, quid aliud Consessor Ther apius à Bullae dixit. sponsae Christi quam Judas existit?

LXII.

Scriptum est: Deus peccatorem non audit: haereticus qui peccator Jo. 9. 32. Confessor item alius [...] à Membresa dixit. est, quo modo audiri in baptismo potest?

LXIII.

In haereticis sine Ecclesiae baptismo admittendis, nemo consuetu­dinem Item alius Felix à Bu­slaceni dixit. rationi & veritati praeponat: quia consuetudinem ratio & veritas semper excludit.

LXIV.

Si potest Antichristus dare alicui gratiam Christi; possunt & hae­retici Alius Satur­ninus ab A­vitinis dix­it. baptizare, qui appellati sunt antichristi.

LXV.

Ille potest dare aliquid, qui aliquid habuerit: haeretici autem quid [...] ab Aggya dixit. possunt dare, quos constat nihil habere?

LXVI.

Si potest homo duobus dominis servire; Deo & mammonae, po­test Mat. 6. 24. Alius Julia­nus à Mar­celliana dixit. & baptisma duobus servire, Christiano & haeretico.

LXII.

Baptisma unum est, sed Ecclesiae. Ubi Ecclesia non est, baptis­ma Tenax ab Horriescae­lia dixit. illic esse non potest.

LXVIII.

Scriptum est, quia Deus unus est, & Christus unus est, & Ecclesia Eph. 4. 5. Confessor ali­us Victor ab Assuris dixit. una, & baptisma unum. Quo modo ergo illic baptizari aliquis po­test, ubi Deus & Christus, & Ecclesia una non est?

LXIX.

Et ego semper hoc sensi, ut haeretici qui nihil foris consequi pos­sunt, Donatulus à Capse dix­it. quando ad Ecclesiam convertuntur, baptizentur.

LXX.

Homo haereticus dare non potest quod non habet; multo magis Martyr de schismaticis Verulus à Rusiccade dixit. schismaticus, qui quod habuit, amisit.

LXXI.

Novitas a Episcopatus effecit, fratres dilectissimi, ut sustinerem Pudentianus à Cuiculi dixit. quid majores judicarent. Nam haereses nihil habere, nec posse ma­nifestum est; atque ita si qui ex eis venerint, baptizare aequissime statutum est.

LXXII.

Cum baptisma unum sit in Catholica Ecclesia; manifestum est, Martyr Pe­trus ab Hip­pone diar­rhite dixit. non posse extra Ecclesiam baptizari. Et ideo in haeresi tinctos sive in schismate, venientes ad Ecclesiam censeo baptizari oportere.

LXXIII.

Secundum motum animi mei, & Spiritus sancti, cum sit unus De­us Item alius Lucius ab Ausasa dixit. pater Domini nostri Jesu Christi, & unus Christus, & una spes, & unus spiritus, & una Ecclesia; unum debet esse & baptisma. Et ideo dico, si quid ab haereticis motum aut factum fuerit, rescindi de­bere, & eos qui inde veniunt in Ecclesia baptizandos esse.

LXXIV.

Ego censeo secundum sanctarum scripturarum praecepta, b bap­tizatus Item alius Felix à Gur­gitibus dixit. ab haereticis illicite extra Ecclesiam, cum ad Ecclesiam confu­gere voluerit, gratiam baptismi ubi c licite datur, consequatur.

LXXV.

Ego credo baptisma salutare non esse, nisi in Ecclesia Catholica. Pusillus à Lambesa dixit. Quidquid absque Catholica fuerit, simulatio est.

LXXVI.

Haereticos nihil habere constat; & ideo ad nos veniunt, ut pos­sint Martyr Sal­vianus à [...] dixit. accipere quod non habent.

LXXVII.

Cum Christus veritas sit, magis veritatem quam consuetudinem Honoratus à Tucca dix­it. sequi debemus; ut haereticos qui ideo ad nos veniunt, quia foris ni­hil accipere potuerunt, Ecclesiae baptismo sanctisicemus.

LXXVIII.

Quod & ipsi scitis, non olim sum episcopus constitutus, & ideo Victor ab Octavo dixit. expectabam praecessorum consilium. Hoc itaque existimo, ut qui­cunque ex haeresi venerint, sine dubio baptizentur.

LXXIX.

Manifesta est sententia Domini nostri Jesu Christi, Apostolos suos Confessor Clarus à Mascula dixit. [Page 242] mittentis, & ipsis solis potestatem à patre sibi datam permittentis, quibus nos successimus, eadem potestate Ecclesiam Domini guber­nantes, & credentium fidem baptizantes. Et ideo haeretici qui nec potestatem foris, nec Ecclesiam Christi habent, neminem baptizare baptismo ejus possunt.

LXXX.

4044 Non debemus haereticos nostra praesumtione decipere, ut in Ec­clesia Martyr Se­candianus à [...] dixit. Domini nostri Jesu Christi non baptizati, ac per hoc remissio­nem peccatorum non consecuti, cum judicii dies venerit nobis impu­tent, quod per nos non sint baptizati, & indulgentiam divinae gratiae consecuti. Propter quod, cum sit una Ecclesia, & unum baptisma, quando ad nos convertuntur, simul cum Ecclesia, & Ecclesiae bap­tismum consequantur.

LXXXI.

Joannes Apostolus in Epistola sua posuit dicens: Si quis ad vos 2 Jo. 1. 10. Item alius Aurelius à Chullabi dixit. venit, & doctrinam Christi non habet, nolite eum admittere in do­mum vestram, &, ave, illi ne dixeritis. Qui enim dixerit illi, ave, communicat factis ejus malis. Quomodo admitti tales temere in domum Dei possunt, qui in domum nostram privatam admitti pro­hibentur? aut quomodo cum eis sine Ecclesiae baptismo communi­care possumus, quibus, si ave, tantum dixerimus, factis eorum malis communicamus?

LXXXII.

Caecus si caecum ducat, ambo in foveam cadunt. Cum ergo haere­ticos Confessor Littaeus à Gemellis dixit. constet non posse illuminare quenquam, ut pote caecos, baptis­ma eorum non valet.

LXXXIII. IV. V.

Tam ego praesens, quam Pompeius Sabratensis, quam etiam Dio­ga Natalis ab Ooa dixit. Leptimagnensis, qui mihi mandaverunt corpore quidem absentes, spiritu praesentes, censemus quod & collegae nostri; quod haeretici communicationem habere nobiscum non possunt, nisi Ecclesiastico baptismo baptizati fuerint.

LXXXVI.

4049 4050 Ab eo quod semel censuimus non recedo, ut haereticos venientes Yunius à Neapoli dixit. ad Ecclesiam baptizemus.

LXXXVII.

Meam sententiam plenissime exprimit epistola quae ad Jubaia­num Confessor & Martyr Cy­prianus à Carthagine dixit. collegam nostrum scripta est; haereticos secundum Evangeli­cam & Apostolicam contestationem adversarios Christi & Antichri­stos appellatos, a quando ad Ecclesiam venerint, unico Ecclesiae bap­tismo baptizandos esse, ut possint fieri de adversariis amici, & de Antichristis Christiani.

Sancti Caecilii Cypr …

Sancti Caecilii Cypriani EPISTOLAE.

EPISTOLA. I. Cyprianus Presbyteris & Diaconibus & plebi Furnis confistentibus , Salutem.

2 3 GRAVITER commoti sumus ego & collegae mei qui Ad Pamelii numeros E­pist. LXVI. Ad Erasmi num. lib. 1. Ep. 9. [...] praesentes aderant, & compresbyteri nostri qui no­bis b assidebant, fratres carissimi, cum cognovissemus quod Geminius Victor frater noster de seculo exce­dens, Geminium Faustinum Presbyterum tutorem Ad Clerum & Plebem Furnitano­rum a de Vi­ctore, qui Faustinum Presbyterum tutorem no­minavit. testamento suo nominaverit: cum jam pridem in concilio Episcopo­rum statutum sit, ne quis de Clericis, & Dei ministris tutorem vel c curatorem testamento suo constituat, quando singuli divino sacer­dotio honorati, & in d Clerico ministerio constituti, non nisi altari & sacrificiis deservire, & precibus atque orationibus vacare debeant. [...] 6. 2. 3. Scriptum est enim: Nemo militans Deo e obligat se f molestiis se­cularibus, Tim. 2. 4. [Page 2] ut possit placere ei cui se probavit . Quod cum de om­nibus dictum sit, quanto magis Clerici molestiis & laqueis secularibus obligari non debent, qui a divinis rebus & spiritalibus occupati, ab ecclesia recedere, & ad terrenos & seculares actus vacare non possunt?

Cujus ordinationis & religionis formam Levitae prius in lege te­nuerunt, Num. [...] Levita mini­steriis divinis vacantes, ar­gumento sunt Christianos pariter sa­cerdotes, mo­lestiis secula­ribus exi­mendos. b ut cum terram dividerent, & possessiones partirentur un­decim tribus, Levitica tribus, quae templo & altari, & ministeriis di­vinis vacabat, nihil de illa divisionis portione perciperet; sed aliis terram colentibus, illa tantum Deum colereret, & ad victum atque alimentum ab undecim tribubus de fructibus qui nascebantur, deci­mas c reciperet. Quod totum fiebat de auctoritate & dispositione divina, ut qui operationibus divinis insistebant, in nulla re avocaren­tur; nec cogitare, aut agere secularia cogerentur. Quae nunc ratio & forma in Clero tenetur, ut qui in Ecclesia Domini, d ordinatione Clerica promoventur, e in nullo ab administratione divina avocen­tur; nec molestiis & negotiis secularibus alligentur, sed in honore sportulantium fratrum , tanquam decimas ex fructibus accipien­tes , ab altari & sacrificiis non recedant, sed die ac nocte coelestibus rebus & spiritalibus serviant.

20 Quod Episcopi antecessores nostri religiose considerantes, & salu­briter providentes, censuerunt ne quis frater excedens, ad tutelam [Page 3] vel curam Clericum nominaret: ac si quis hoc fecisset, non offeretur An. 249. pro eo, nec a sacrificium pro dormitione ejus celebraretur. Neque Canone cau­tum ut qui onera ista im­posuerit, post mortem jure oblationum excidat. enim apud altare Dei meretur nominari in sacerdotum prece, qui ab altari sacerdotes & ministros voluit avocare. Et ideo Victor cum contra formam nuper in Concilio à sacerdotibus datam, Geminium Faustinum Presbyterum ausus sit tutorem constituere, non est quod pro dormitione ejus apud vos fiat b oblatio , aut deprecatio aliqua nomine ejus in Ecclesia frequentetur. Ut Sacerdotum decretum reli­giose & necessarie factum servetur à nobis, simul & ceteris fratri­bus detur exemplum, ne quis sacerdotes & ministros Dei altari ejus & Ecclesiae vacantes, ad seculares molestias devocet. Observari enim de cetero poterit, ne ultra hoc fiat circa personam Clericorum, si quod nunc factum est, fuerit vindicatum. c Opto vos, fratres carissi­mi, semper bene valere.

EPISTOLA II. Cyprianus Eucratio Fratri, Salutem.

PRO dilectione tua, & verecundia mutua consulendum me ex­istimasti, Ad Pamelii numeros LXI. [...] frater carissime, quid mihi videatur de d histrione quodam, qui apud vos constitutus, in ejusdem adhuc artis suae Ad Erasmi l. 1. Ep. 10. Respondetur Eucratio, consulenti de histrione, an communica­re deberes. dedecore perseverat, & magister & doctor non erudiendorum, sed perdendorum puerorum, id quod male didicit, ceteris quoque insi­nuat: [Page 4] an talis debeat communicare nobiscum. a Puto nec majestati divinae, nec Evangelicae disciplinae congruere, ut pudor & honor Ecclesiae tam turpi & infami contagione foedetur. Nam cum in Deut. 22. 5. b lege c prohibeantur viri induere muliebrem vestem, & maledicti ejusmodi judicentur; quanto majoris est criminis, non tantum muli­ebria indumenta accipere; sed & gestus quoque turpes, & molles, & muliebres, magisterio impudicae artis exprimere?

Nec excuset se quisquam si à theatro ipse cessaverit, cum tamen hoc Futilis [...] excusa­tio quod à Theatro ces­saverat, cum alios doceat. ceteros doceat. Non potest enim videri cessasse, qui vicarios substi­tuit, & qui pro se uno, plures succidaneos suggerit ; contra instituti­onem Dei erudiens & docens, quemadmodum d masculus frangatur in foeminam, & sexus arte mutetur; & diabolo divinum plasma maculanti, per corrupti atque enervati corporis delicta, placeatur. Quod si pe­nuriam talis & necessitatem paupertatis obtendit; potest inter cete­ros, qui alimentis Ecclesiae sustinentur, hujus quo (que) necessitas adjuvari; si tamen contentus fit e frugalioribus, sed innocentibus cibis: nec f putet salario se esse redimendum ut à peccatis cesset, quando hoc non nobis, sed sibi praestet. Ceterum g quantum velit inde quaerat, Mat. 8. 11. qualis quaestus est qui de convivio Abraham, Isaac, & Jacob homines rapit, & male ac perniciose in seculo saginatos, ad aeternae famis ac sitis supplicia deducit. Et ideo quantum potes, eum ab hac pravi­tate & dedecore, ad viam innocentiae, atque ad spem vitae suae revoca; ut sit contentus Ecclesiae sumtibus, parcioribus quidem, sed salutari­bus. Quod si illic Ecclesia non sufficit ut laborantibus praestet ali­menta, poterit se ad nos transferre , h & hic quod sibi ad victum atque ad vestitum i necessarium fuerit accipere; nec alios extra Ec­clesiam mortalia docere, sed ipse salutaria in Ecclesia discere. Opto te, fili carissime, semper bene valere.

EPISTOLA. III. Cyprianus Rogatiano Fratri, Salutem.

GRAVITER & dolenter commoti sumus ego & b collegae [...] qui praesentes aderant, frater carissime, lectis literis tuis, qui­bus Ad Pamelii numeros LXV. ad Eras. l. 3. Ep. 9. a Responde­tur Rogatia­no Episco­po, de super­bo Diacono qui eum con­tumeliis exa­cerbavit. de Diacono tuo conquestus es, quod immemor sacerdo­talis loci tui, & officii ac ministerii sui oblitus, contumeliis & injuriis suis te exacerbaverit. Et tu quidem honorifice circa nos, & c pro solita tua humilitate fecisti, ut malles de eo nobis conqueri, cum pro Episcopatus vigore & cathedrae auctoritate haberes potestatem, qua posses de illo statim vindicari; certus quod collegae tui omnes d gra­tum haberemus quodcunque circa Diaconum tuum contumeliosum sacerdotali potestate fecisses, habens circa hujusmodi homines prae­cepta divina, cum Dominus Deus in Deuteronomio dicat: Et ho­mo [...] quicunque fecerit in superbia, ut non exaudiat sacerdotem aut judicem, quicunque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, & om­nis populus cum audierit, timebit: & non agent impie etiam nunc. Et ut sciamus hanc Dei vocem cum vera & summa e majestate pro­cessisse ad honorandos ac vindicandos sacerdotes suos; cum adversus Aaron sacerdotem tres de ministris, Chore, & Dathan, & Abiron [...] ausi sunt f superbisse, & cervicem suam extollere, & sacerdoti prae­posito se adaequare, hiatu terrae absorpti ac devorati, poenas statim sacrilegae audaciae persolverunt. Nec soli illi, sed & caeteri ducenti quinquaginta, qui eis comites ad audaciam fuerunt, prorumpente à Domino igne consumti sunt; ut probaretur, sacerdotes Dei ab eo qui sacerdotes facit vindicari. In libro quoque Regum, cum Samu­el sacerdos à Judaeorum populo ob senectutem, sicut tu modo, con­temneretur; exclamavit iratus Dominus, & dixit: Non te spreve­runt, sed me spreverunt. Et ut hoc ulcisceretur excitavit eis Saul 1 Reg. 8. 7. Regem, qui eos injuriis gravibus affligeret, & per omnes contume­lias & poenas superbum populum calcaret & premeret, ut contem­tus sacerdos de superbo populo ultione divina vindicaretur. Sed & Solomon in Spiritu sancto constitutus testatur & docet, quae sit sacer­dotalis auctoritas & potestas dicens: Ex tota anima tua time Deum, Eccl. 7. 29. 31. & sacerdotes ejus sanctifica. g Et iterum; Honora Deum ex tota [Page 6] anima tua, a & honorifica sacerdotes ejus. Quorum praeceptorum [...] memor beatus Apostolus Paulus, secundum quod in Actibus Aposto­lorum legimus, cum ei diceretur: Sic insilis in sacerdotem Dei ma­ledicendo? Act. 23. 45. b Respondit & dixit: Nesciebam, fratres, quia Pontifex est: scriptum est enim: Principem c populi tui non maledices. Dominus etiam noster ipse Jesus Christus, Rex & judex & Deus no­ster, usque ad passionis diem servavit honorem Pontificibus & sacer­dotibus, quamvis illi nec timorem Dei, d nec agnitionem Christi ser­vassent. Nam cum leprosum emundasset, dixit illi: Vade & mon­stra [...] te sacerdoti, & offer donum. Humilitate ea qua nos quoque esse Matt. 8. 4. humiles docuit, sacerdotem adhuc appellabat quem sciebat esse sa­crilegum. Item e sub ictu passionis cum alapam accepisset, & ei di­ceretur, sic respondes Pontifici? nihil ille contumeliose locutus est in personam Pontificis, sed magis innocentiam suam tuitus est, di­cens? f Si male locutus sum, exprobra de malo ; Si autem bene, Jo. 18. 23. quid me caedis? Quae omnia, ab eo ideo facta sunt humiliter atque pa­tienter, ut nos humilitatis ac patientiae haberemus exemplum. Do­cuit enim sacerdotes veros legitime & plene honorari, dum circa fal­sos sacerdotes ipse talis exstitit.

59 g Meminisse autem Diaconi debent , quoniam Apostolos, id est, Fpiscopi A­postolorum successores. Episcopos & praepositos Dominus elegit: Diaconos autem post Marc. 3. 14. ascensum Domini in coelos Apostoli sibi constituerunt Episcopatus Act. 6. 2. sui & Ecclesiae ministros. Quod si nos aliquid audere contra Deum possumus, qui Episcopos facit; possunt & contra nos au­dere Diaconi, à quibus fiunt. Et ideo h oportet Diaconum, de quo scribis, agere audaciae suae poenitentiam, & honorem sacerdotis ag­noscere, & Episcopo praeposito suo plena humilitate satisfacere.

Haec sunt enim initia haereticorum, & ortus atque conatus [...] haerese­on & Schis­matum, Epis­coporum con­temtus. schismaticorum male cogitantium, ut sibi placeant, & praeposi­tum superbo tumore contemnant. Sic de Ecclesia receditur, sic altare profanum foris collocatur, sic contra pacem Christi & ordinationem atque unitatem Dei rebellatur. Quod si ultra te contumeliis suis exacerbaverit & provocaverit, i fungeris circa eum potestate honoris tui, ut eum vel deponas vel abstineas . Nam si Apostolus Paulus ad Timotheum scribens dixit: Juventutem tu­am 1 Tim. 4. [...]. nemo despiciat, quanto magis tibi à collegis tuis dicendum est: Senectutem tuam k nemo despiciat? Et quoniam scripsisti quendam [Page 7] cum eodem Diacono tuo se miscuisse, & superbiae ejus atque audaciae participem esse, hunc quoque & si qui alii tales exstiterint, & contra sacerdotem Dei fecerint, vel coercere poteris, vel abstinere . Nisi quod hortamur & monemus, ut peccasse se potius intelligant, & sa­tisfaciant, & nos propositum nostrum tenere patiantur. Magis enim optamus & cupimus contumelias & injurias singulorum, clementi pa­tientia vincere; quam sacerdotali licentia vindicare. Opto te, fra­ter carissime, semper bene valere.

EPISTOLA. IV. Cyprianus, Caecilius, Victor, Sedatus, Tertullus, cum Presbyteris qui praesentes aderant, Pompo­nio fratri, Salutem.

LEGIMUS. literas tuas, frater carissime, quas per Paco­nium Ad Pamelii numeros LXII. Ad Erasmi l. 1. Ep. 11. Scripta in pace ante [...] fratrem nostrum misisti; postulans & desiderans, ut tibi rescriberemus; quid nobis de iis virginibus videatur, quae cum a in statu suo esse, & continentiam firmiter tenere decreve­rint, detectae sint postea in eodem lecto pariter mansisse cum mascu­lis: Ad Pomponi­um de Virgi­nibus, quae cum masculis in eodem lecto manse­runt. Ex quibus unum Diaconum esse dicis; plane easdem quae se cum viris dormisse confessae sint, asseverare se integras esse. Circa quam rem, quoniam consilium nostrum desiderasti, scias nos ab E­vangelicis & Apostolicis traditionibus non recedere, quo minus fra­tribus & sororibus nostris constanter & b fortiter consulatur, & c per omnes utilitatis & salutis vias, Ecclesiastica disciplina servetur; cum Dominus loquatur & dicat; Et dabo vobis pastores secundum Jerem. 3. 15. cor meum, d & pascent vos pascentes cum disciplina: & iterum scri­ptum Sap. 3. 11. sit: Disciplinam qui abjicit, infelix est: & e in Psalmis quoque Psal. 2. 12. spiritus sanctus admoneat & instruat, dicens: Continete disciplinam, ne forte irascatur Dominus, & pereatis à via recta, cum exarserit cito ira ejus super vos. Primo igitur in loco, frater carissime, & prae­positis, & plebi nihil aliud elaborandum est, quam ut qui Deum ti­memus, cum omni observatione disciplinae divina praecepta tenea­mus; nec patiamur errare fratres nostros, & pro f arbitrio & ructu [Page 8] suo vivere, sed ad vitam singulis fideliter consulere: nec pati virgi­nes cum masculis habitare, non dico simul dormire, sed nec simul vivere: quando & sexus infirmus, & aetas adhuc lubrica per omnia fraenari à nobis & regi debeat, ne diabolo insidianti & saevire cupi­enti, ad nocendum detur occasio, quando & Apostolus dicat; No­lite [...] locum dare diabolo. a Liberanda est vigilanter de periculosis locis navis, ne inter scopulos & saxa frangatur. Exuenda est velo­citer de incendio sarcina, priusquam flammis supervenientibus con­cremetur. b Nemo diu tutus est, periculo proximus. Nec evade­re c diabolum servus Dei poterit, qui se diaboli laqueis implicavit. Intercedendum est cito d talibus, dum adhuc separari innocentes possunt, quia e dividi postmodum nostra intercessione non pote­runt . Denique quam graves multorum ruinas hinc fieri videmus, & per hujusmodi illicitas & periculosas conjunctiones corrumpi plu­rimas virgines cum summo animi nostri dolore conspicimus. f Quod si ex fide se Christo dicaverunt : g pudice & caste sine ulla fabula perseverent, ita fortes & stabiles praemium virginitatis expectent. Si autem perseverare nolunt, vel non possunt; melius est nubant, I Cor. 7. 9. quam in h ignem delictis suis cadant. Certe nullum fratribus aut so­roribus scandalum faciant, cum scriptum sit: Si cibus scandalizat fra­trem; 1 Cor. 8. 12. non manducabo i carnem in seculum ne fratrem scandalizem.

Nec aliqua k putet se hac excusatione defendi, quod inspici, & Turpis de­fensio earum, quae ad ex­plorantium [...] ma­nus provo­cant. probari possit; an virgo sit: cum & manus obstetricum & l ocu­lus saepe fallatur. Et si incorrupta inventa fuerit virgo ea parte sui qua mulier potest esse; potuerit tamen ex alia corporis parte [...], m quae violari potest, & tamen inspici non potest. Certe ipse concubitus, ipse complexus, ipsa confabulatio & osculatio, & conja­centium duorum turpis & foeda dormitio, quantum dedecoris & cri­minis confitetur? Si superveniens maritus sponsam suam jacentem cum altero videat, nonne indignatur & fremit? & per n zeli livorem fortassis & gladium in manum sumit? Quid? Christus Dominus, & judex noster, cum virginem suam sibi dicatam, & sanctitati suae de­stinatam jacere cum altero cernit, quam indignatur & irascitur? & quas poenas incestis ejusmodi conjunctionibus comminatur? Cujus o ut gladium spiritalem, & venturum judicii diem p unusquisque fra­trum possit evadere, omni consilio providere & elaborare debemus.

Et cum omnes omnino disciplinam tenere oporteat, multo magis Licet [...] om­nes [...] spectet ut bono cum ex­emplo vi­vant, [...] im­primis [...] et Di­aconis in­cumbit. Praepositos & Diaconos curare hoc fas est, qui exemplum & do­cumentum ceteris de conversatione & moribus suis praebe­ant. Quomodo enim possunt integritati & continentiae praeesse, si ex ipsis incipiant corruptelae, & vitiorum magisteria procedere? Et [Page 9] iccirco consulte & cum vigore fecisti, frater carissime, abstinendo Diaconum , qui cum virgine saepe mansit, sed & caeteros qui cum virginibus dormire consueverunt. Quod si poenitentiam hujus illi­citi concubitus sui egerint, & à se invicem recesserint, inspiciantur interim virgines ab obstetricibus diligenter, & si virgines inventae fu­erint, accepta communicatione ad Ecclefiam admittantur; hac ta­men interminatione, ut si ad eosdem masculos postmodum reversae fuerint, aut fi cum eisdem a in una domo & sub eodem tecto simul habitaverint, graviore censura ejiciantur, nec in Ecclesiam postmo­dum b facile recipiantur. Si autem de eis aliqua corrupta fuerit deprehensa, agat poenitentiam plenam , quia quae hoc crimen ad­misit, non mariti sed Christi adultera est , & ideo aestimato justo tem­pore; postea exomologesi facta, ad Ecclesiam redeat. Quod si ob­stinate perseverant, nec se ab invicem separant; sciant se cum hac sua impudica obstinatione nunquam ô nobis admitti in Ecclesiam posse, ne exemplum caeteris ad ruinam delictis suis facere incipiant.

Nec putent sibi vitae aut salutis constare rationem, si Episcopis & Poena capita­lis [...] sed gla­dio spiritali, irroganda. sacerdotibus obtemperare noluerint; cum in Deuteronomio Domi­nus [...] 17. 12. Deus dicat: Et homo quicunque c fecerit in superbia, ut non ex­audiat sacerdotem, aut judicem, quicunque fuerit, in diebus illis, mo­rietur homo ille, & omnis populus cum audierit, timebit, & non agent impie etiam nunc. Interfici Deus jussit sacerdotibus suis non obtemperantes, d judicibus à se ad tempus constitutis non obe­dientes; sed tunc quidem gladio occidebantur, quando adhuc & circumcisio carnalis manebat: nunc autem quia circumcisio spirita­lis esse e apud fideles servos Dei coepit, spiritali gladio superbi & contumaces necantur, dum de Ecclesia ejiciuntur. Neque enim vivere foris possunt, cum domus Dei una sit, & nemini salus esse, nisi in Ecclesia possit. Indisciplinatos autem perire, dum non audiunt nec obtemperant salubribus praeceptis, testatur scriptura divina quae dicit: Non diligit indisciplinatus castigantem se. Qui autem ode­runt [...] 15. 12. 10. correptiones, consumentur turpiter. Ergo ne indisciplinati consumantur & pereant, da operam, frater carissime, ut quantum potes, f consiliis salutaribus fraternitatem regas, & fingulis ad salu­tem suam consulas. Arcta & angusta est g via per quam gradimur [...] 7. 14. ad vitam, sed summus & magnus est h fructus cum pervenimus ad gloriam. Qui se semel castraverunt propter regnum coelorum, Deo [...] 19. 12. per omnia placeant; nec sacerdotes Dei aut Ecclesiam Domini, i scandalo suae pravitatis offendant. Et si ad praesens à nobis k con­tristari videantur , nos tamen in salubri persuasione maneamus, sci­entes a Cor. 2. [Page 10] & Apostolum dixisse: Ergo ego inimicus factus vobis sum, ve­rum Gal. 4. 16. dicens vobis? Quod si obtemperaverint nobis, a lucrati sumus fratres, & eos ad salutem pariter & dignitatem nostro sermone for­mavimus. Siautem quidam de perversis obtemperare b noluerint, sequamur eundem Apostolum dicentem: Si hominibus placerem, Gal. 1. 10. Christi servus non essem: si quibusdam suadere non possumus ut eos Christo placere faciamus, nos certe, quod nostrum est, c Christo Domino & Deo nostro, praecepta ejus servando, placeamus. Opto te, frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA. V. Cyprianus Presbyteris & Diaconibus fratribus carissimis, S.

SALUTO vos incolumis per Deigratiam, fratres carissimi, [...] Ad Pamelii num. Ep. V. In Erasmi Edit. deside­rata. laetus quod circa incolumitatem quoque vestram omnia integra esse cognoverim. Et quoniam mihi interesse nunc non per­mittitloci conditio ; peto vos pro fide & religione vestra, fungami­ni illic & vestris partibus & meis; ut nihil vel ad disciplinam, vel Cyprianus in secessu consti­tutus, borta­tur clerum ut vice sua rite fungan­tur. ad diligentiam desit. d Quantum autem ad sumtus suggerendos five illis, qui gloriosa voce Deum confessi, in carcere sunt constituti; five iis, qui pauperes, & indigentes laborant, & tamen in Domino perseverant; peto nihil desit: cum e sunuma omnis quae redacta est , illic fit apud clericos distributa propter ejusmodi casus: ut haberent plures, unde ad necessitates, & pressuras singulorum ope­rari possint.

f Peto quoque ad procurandam quietem solertia & solicitudo ve­stra Monet etiam ut curent ne quid confesse­ribus ant pauperibus desit, & ut non glomera­tim visitent martyres. non g definat: nam etsi fratres pro dilectione sua cupidi sunt ad conveniendum & visitandum confessores bonos, quos illustravit [Page 11] jam gloriosis initiis divina dignatio, tamen caute hoc, & non glome­ratim, An. 250. nec per multitudinem simul junctam puto esse faciendum: ne ex hoc ipso invidia concitetur, & introeundi aditus denegetur, & dum insatiabiles multum volumus, totum perdamus. Consulite er­go & providete, ut cum temperamento a hoc agi tutius possit: ita ut presbyteri quoque, qui illic apud confessores offerunt , singuli cum singulis diaconis per vices alternent: quia & mutatio personarum, & vicissitudo convenientium minuit invidiam. Circa omnia enim Rom. 12. 11. mites & humiles, ut servis Dei congruit, temporibus servire , & qui­eti prospicere, & plebi providere debemus. Opto vos, fratres ca­rissimi ac b desideratissimi, semper benevalere, & nostri meminisse. Fraternitatem universam salutate. Salutant vos Victor diaconus, & qui mecum sunt. Valete.

EPISTOLA. VI. Cyprianus Sergio, Rogatiano, & caeteris confes­soribus in Domino perpetuam S.

SALUTO vos, fratres carissimi, optans ipse quoque conspectu Ad Pamelii Numeros 81. Ad Eras. 14. Fp. 1. [...] in [...] vestro frui, si me ad vos pervenire loci conditio permitteret. Quid enim mihi optatius & laetius d posset accidere, quam nunc vobis inhaerere, e ut complecterer manus illas, quae purae & in­nocentes Epistola c Cy­priani hor­tatoria ad Martyres Domini Jesu Christi., & dominicam fidem servantes sacrilega obsequia respue­runt? Quid jucundius & sublimius quam osculari nunc ora vestra, quae gloriosa voce Dominum confessa sunt; conspici etiam praesen­tem [Page 12] ab oculis vestris, qui despecto seculo, conspiciendo Deo digni extiterunt? Sed quoniam huic laetitiae a interesse facultas non datur, has pro me ad aures & ad oculos vestros vicarias literas mitto, qui­bus gratulor pariter & exhortor, ut in confessione coelestis gloriae fortes & stabiles perseveretis; & ingressi viam Dominicae dignationis, b ad accipiendam coronam spiritali virtute pergatis, habentes Do­minum protectorem & ducem, qui dixit: Ecce ego vobiscum sum Mat. 28. 22. omnibus diebus usque ad c consummationem mundi. O beatum car­cerem, quem illustravit vestra praesentia! O beatum carcerem, qui homines Dei mittit ad coelum! O tenebras lucidiores sole ipso, & luce hac mundi clariores; ubi modo constituta sunt Dei templa, & sanctificata divinis confessionibus membra vestra! Nec quidquam nunc versetur in cordibus & mentibus vestris, quam divina praecep­ta & mandata coelestia, d quibus vos ad tolerantiam passionis Spiri­tus sanctus semper animavit. Nemo mortem cogitet, sed immorta­litatem; nec temporariam poenam, sed gloriam sempiternam, cum scriptum sit: Pretiosa est in conspectu Domini e mors justorum ejus. Ps. 115. 5. 50. 18. Et iterum: f Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum & humiliatum Deus non despicit. Et iterum, ubi loquitur scriptu­ra divina de tormentis quae martyras Dei consecrant, & in ipsa pas­sionis probatione sanctificant: Etsi g coram hominibus tormenta Sap. 3. 4. passi sunt, spes eorum immortalitate plena est. Et in paucis vex­ati, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit illos, & inve­nit illos dignos se. Tanquam aurum in fornace probavit illos, & quasi holocausti hostiam accepit illos, & in tempore erit h respectus illorum. Fulgebunt justi, & tanquam scintillae in arundineto discur­rent. Judicabunt nationes & dominabuntur populis, & regnabit eorum Dominus in perpetuum.

Quando ergo judicaturos vos & regnaturos cum Christo Domino Futurorum gaudio pra­santia suppli­cia calcanda. cogitatis, exultetisnecesse est, & futurorum gaudio praesentia supplicia calcetis; scientes ab initio mundi sic institutum, ut laboret istic in se­culari conflictatione justitia, quando i in origine statim prima, Abel Gen. 4. 8. justusocciditur; & exinde justi quique & prophetae & Apostoli missi. Quibus omnibus Dominus quoque in se ipso constituit exemplum, docens ad suum regnum non nisi k eos qui se per viam suam secuti sint, pervenire, dicens: Qui amat animam suam in isto seculo, perdet illam. Jo. 12. 25. Et qui odit animam suam in isto seculo, in vitam aeternam conservabit illam. Et iterum: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam Mat. 10. 28. vero non possunt occidere. Magis autem metuite eum qui potest & animam & corpus occidere in gehennam. Paulus etiam nos adhorta­tur, ut qui l ad Domini promissa venire cupimus, imitari Dominum in omnibus debeamus. Sumus, inquit, filii Dei, si autem filii, & haeredes; Rom. 8. 16. haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi, siquidem compatia­mut, m ut commagnificemur. Addit etiam comparationem prae­sentis temporis, & futurae claritatis, dicens: Non sunt condignae pas­siones 18. [Page 13] hujus temporis ad superventuram claritatem, quae revelabitur in nobis. Cujus claritatis gloriam cogitantes, pressuras omnes & persecutiones tolerare nos convenit; quia etsi sunt multae pressurae Ps. 33. 19. justorum, ex omnibus tamen liberantur, qui in Deum fidunt.

Beatas etiam foeminas, quae vobiscum sunt in eadem confessionis Foeminae at­que pueri ad Martyrii de­cus admissi. gloria constitutae; quae Dominicam fidem tenentes, & sexu suo forti­ores, non solum ipsae ad coronam proximae sunt, sed & caeteris quoque foeminis exemplum de sua constantia praebuerunt. Ac ne quid deesset ad gloriam a numeri vestri, ut omnis vobiscum & sexus, & aetas esset in honore, pueros etiam vobis gloriosa confessione sociavit divina dig­natio; repraesentans nobis tale aliquid, quale Ananias, Azarias, & Misahel illustres pueri aliquando fecerunt; quibus inclusis in b cami­num cesserant ignes, & c refrigerii locum flammae dederunt , praesente cum illis Domino, & probante, quod in confessores & martyres ejus nihil posset gehennae ardor operari, sed quod qui in Deum d cre­derent, incolumes semper & tuti in omnibus perseverarent. Et con­sideretis diligentius peto pro vestra religione, quae apud illos pue­ros fides fuerit, quae promereri Dominum plenius potuit. Ad omnia enim parati, sicut omnes esse debemus, aiunt regi: Nebuchodono­sor Dan. 3. 16. Rex non opus est nobis de hoc verbo respondere tibi, est enim Deus, cui nos servimus, potens eripere nos de camino ignis arden­tis, & de manibus e tuis Rex liberabit nos: & si non; notum tibi sit quoniam diis tuis non servimus, & imaginem auream quam statuisti, non adoramus. Cum se crederent, & pro fide sua scirent posse etiam de praesenti supplicio liberari; jactare hoc tamen, & vindicare sibi no­luerunt, dicentes: Et si non; ne minor esset confessionis virtus sine testimonio passionis. Addiderunt posse omnia Deum facere, sed ta­men non in hoc fidere, ut liberari in praesentia vellent, sed illam li­bertatis, & securitatis aeternae gloriam cogitarent. Quam fidem nos quoque retinentes, & die ac nocte meditantes, toto corde ad Deum promti, contemtu praesentium futura tantummodo cogitemus, fru­ctum regni aeterni, complexum & osculum Domini , conspectum Dei. Ut sequamini in omnibus Rogatianum presbyterum gloriosum se­nem, f viam nobis ad gloriam temporis nostri, religiosa virtute & di­vina dignatione facientem, qui cum Felicissimo fratre nostro quieto semper & sobrio, excipiens ferocientis populi impetum, primum ho­spitium vobis in carcere praeparavit, & metator quodammodo ve­ster, nunc quoque vos antecedit, quod ut consummetur in vobis, assi­duis orationibus Dominum deprecamur, ut g initiis ad summa per­gentibus, quos confiteri fecit, faciat & coronari. Opto vos, fratres carissimi ac beatissimi in Domino semper bene valere, & ad coro­nam coelestis gloriae pervenire.

EPISTOLA. VII. Cyprianus Presbyeris, & Diaconibus, Fratri­bus carissimis, Salutem.

SALUTO vos, fratres carissimi, per Dei gratiam incolumis, op­tans Scipta in [...]. cito ad vos venire, ut desiderio tam meo quam vestro b & om­nium Ad Pamelii numeros 36. In Erasmi Edit l. 3. Ep. 24. fratrum satisfiat. Oportet nos tamen paci communi con­sulere, & interdum, quamvis cum taedio animi nostri, deesse vobis, ne praesentia nostri invidiam & violentiam gentilium provocet; & si­mus Ad Clerum, a de cura pauperum & peregrino­rum. auctores rumpendae pacis, qui magis quieti omnium consulere debemus. Quando ergo vos scripseritis rebus compositis me veni­re debere, aut si ante dignatus fuerit Dominus ostendere , tunc ad vos veniam; ubi enim mihi aut melius possit esse, aut laetius, c quam il­lic, ubi me Deus & credere voluit & crescere ? Viduarum & in­firmorum & omnium pauperum curam peto diligenter habeatis; sed & peregrinis, si qui indigentes fuerint, sumtus suggeratis de quanti­tate mea propria , quam apud Rogatianum compresbyterum no­strum dimisi: quae quantitas ne forte jam universa erogata sit, misi eidem per Naricum Acoluthum aliam portionem, ut largius & prom­tius circa laborantes fiat operatio. Opto vos, fratres carissimi, sem­per bene valere.

EPISTOLA. VIII.

DIDICIMUS secessisse benedictum a Papam Cypri­anum Ad Pamelil numeros III. In Erasmi Edit. Deside­ratur. Scripta in [...]. , à Clementio subdiacono , qui à vobis ad nos ve­nit, certa ex causa; quod utique recte fecerit , cum sit persona infignis, & imminente agone quem permisit Deus in se­culo b colluctandi causa cum adversario; simul cum servis suis, vo­lens Cleri Roma­ni ad cle­rum Cartha­giniensem de secessu D. Cyp. etiam angelis & hominibus certamen hoc manifestare, ut qui vi­cerit coronetur; victus vero c portaverit in se sententiam, quae nobis [Page 16] manifesta est: Et cum incumbat nobis qui videmur praepositi esse , & a vice pastoris custodire gregem; si negligentes inveniamur, di­cetur nobis quod & antecessoribus nostris dictum est, qui tam neg­ligentes praepositi erant: quoniam perditum non requisivimus, & Ezec. 34. 4. errantem non correximus, & claudum non b colligavimus ; & lac eorum edebamus, & lanis eorum operiebamur. Denique & ip­se Dominus implens quae erant scripta in lege & c Prophetis, docet dicens: Ego sum Pastor bonus qui pono animam meam pro ovi­bus Joh. 10. 11. meis: mercenarius autem & cujus non sunt propriae oves, cum [Page 17] viderit lupum venientem, a relinquens effugit, & lupus disergit o­ves: sed & b Simoni sic dicit : Diligis me? respondit, Diligo: Ait ei, Pasce oves meas. Hoc verbum factum ex actu ipso quo [...] 10.14. cessit cognoscimus; & ceteri discipuli similiter fecerunt. [...] 21.15.

Nolumus ergo, fratres dilectissimi, vos mercenarios c inveniri, sed Caveant pa­stores ne mer­cenarit [...] bonos pastores, cum sciatis non minimum periculum incumbere, si non hortati d fueritis fratres vestros stare in side immobiles, ne e prae­ceps iens ad idololatriam funditus eradicetur fraternitas. Nec enim f hoc solum verbis vos hortamur, sed discere poteritis à pluribus è nobis ad vos venientibus, quoniam ea omnia nos Deo adjuvante & fecimus & facimus cum omni solicitudine & periculo seculari, g ante oculos plus habentes timorem Dei & poenas perpetuas, quam ti­morem hominum & brevem injuriam: non deserentes fraternitatem, & hortantes eos stare in fide, & h paratos esse debere ire cum Domi­no: Sed & i ascendentes ad hoc quod compellebantur , revocavi­mus ad Ecclesiam istam fortiter in fide ; licet quidam terrore ipso k compulsi, sive quod essent insignes personae, sive apprehensi timo­re hominum, l ruerunt: quos quidem separatos à nobis non dere­linquimus, sed ipsos cohortati sumus & hortamur agere poenitentiam si quo modo m indulgentiam poterunt recipere ab eo qui potest prae­stare: ne si relicti fuerint à nobis, pejores essiciantur. Videtis ergo, fratres, quoniam & vos hoc facere debetis, ut etiam illi qui cecide­runt, hortatu vestro corrigentes animos eorum, si ad prehensi fuerint, iterato confiteantur, ut possint priorem errorem corrigere.

Et alia n quae incumbunt vobis etiam ipsa subdidimus; ut, si qui in Monita quo­modo lapsis, viduis, affli­ctis, &c. sub­veniri debe­at. hanc tentationem inciderunt, coeperint adprehendi infirmitate, & [Page 18] agant poenitentiam facti sui, & desiderent communionem, utique subveniri eis debet. Sive viduae, sive a thlibomeni , qui se exhibere non possunt, sive hi qui in carceribus sunt, sive b exclusi à sedibus suis, utique habere debent qui eis ministrent. Sed & catechumeni adprehensi c infirmitate, decepti esse non debebunt , ut eis [...] Et quod maximum est, corpora Martyrum aut ceterorum si non sepeliantur grande periculum imminet eis quibus incumbit hoc opus. d Cujuscunque ergo vestrum, quacunque occasione e effe­ctum fuerit hoc opus, certi sumus eum bonum servum aestimari, ut Luc. 19.17. qui in minimo fidelis fuit, constituatur super decem civitates. Fa­ciat autem Deus, qui omnia praestat sperantibus in se, ut omnes nos in his operibus inveniamur. Salutant vos fratres qui sunt in vincu­lis, & presbyteri & tota Ecclesia, quae & ipsa cum summa sollicitu­dine excubat pro omnibus qui invocant nomen Domini. Sed & f vos petimus mutua vice, g memores sitis nostri. Sciatis autem Bassi­anum pervenisse ad nos; & petimus vos, qui habetis zelum Dei, harum literarum exemplum ad quoscunque poteritis, transmittere, per ido­neas occasiones, vel vestras faciatis , sive nuncium mittatis, ut stent fortes & immobiles in fide. Optamus vos, fratres carissimi, bene vale­re.

EPISTOLA. IX. Cyprianus Presbyteris & Diaconibus Romae consistentibus fratribus S.

CUM de excessu boni viri collegae mei rumor apud nos incer­tus Scripta in sccessu. Ad Pamelii [...] IV. Ad Erasm. l. 3. Ep. 21. Litera ad Clerum Ro­manum; qui Cyprianum de Fabiani exitu certio­rem secerant. esset, fratres carissimi, & opinio dubia nutaret: accepi à vobis literas ad me missas per h Clementium hypodiaco­num, quibus plenissime de glorioso ejus exitu instruerer: & exultavi satis, quod pro integritate administrationis ejus, consummatio quo­que [Page 19] honesta processerit . In quo vobis quoque plurimum gratulor, quod ejus memoriam tam celebri & illustri testimonio prosequami­ni: ut per vos innotesceret nobis, quod & vobis esset circa Praeposi­ti memoriam gloriosum, & nobis quoque fidei ac virtutis praeberet exemplum. Nam a quantum perniciosa res est ad sequentium lap­sum ruina praepositi, in tantum contra utile est & salutare, cum se Episcopus per firmamentum fidei fratribus praebet imitandum. Le­gi b etiam literas , in quibus c nec qui scripserint, nec ad quos scriptum sit , significanter expressum est. Et quoniam me in iis­dem literis & scriptura, & sensus, & chartae ipsae quoque moverunt, ne quid ex vero vel subtractum sit vel immutatum; eandem ad vos epistolam authenticam remisi , ut recognoscatis an ipsa sit quam Cle­mentio hypodiacono perferendam dedistis: perquam etenim gra­ve est, si Epistolae clericae veritas mendacio aliquo & fraude corrup­ta est. d Hoc igitur ut scire possimus, & e scriptura & subscriptio an vestra sit recognoscite; & nobis quid sit in vero rescribite. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere.

EPISTOLA. X. Cyprianus, a Martyribus & Confessoribus Jesu Christi Domini nostri in Deo patre perpetuam Salutem.

EXULTO laetus & gratulor, fortissimi ac beatissimi fratres, Ad Pamelii [...] IX. Ad Erasm. l. 2. Ep. 6. Epistola est gratulatoria ad Martyres & Confesso­res. cognita side ac virtute vestra, in quibus mater b Ecclesia glori­atur. Scripta in [...]. Gloriata est & nuper quidem, cum confessione perstan­te suscepta poena est, quae Confessores Christi fecit extorres; confes­sio tamen praesens , quanto in passione fortior, tanto clarior & ma­jor in honore est. Crevit pugna, crevit & pugnantium gloria. Nec retardati estis ab acie tormentorum metu, sed ipsis tormentis magis estis ad aciem provocati; fortes & stabiles ad maximi c certaminis praelium d promta devotione redistis. Ex quibus quosdam jam comperi coronatos , quosdam vero ad coronam e victoriae proximos, universos autem, quos agmine glorioso carcer inclusit, pari ac simili calore virtutis ad gerendum certamen animatos; sicut esse oportet in divinis castris milites Christi: ut incorruptam fidei firmitatem non blanditiae decipiant, non minae terreant, non cruciatus ac tormenta devincant; quia major est qui in nobis est, quam qui est in hoc mun­do. 1 Jo. 4. 4. Nec plus ad dejiciendum potest terrena poena, quam ad eri­gendum tutela divina. Probata res est certamine fratrum glorioso, qui ad tormenta vincenda ceteris duces facti, exemplum virtutis ac fidei praebuerunt, congressi in acie, donec acies succumberet victa. Quibus ego vos laudibus praedicem, fortissimi fratres? robur pecto­ris vestri, & perseverantiam sidei quo praeconio vocis exornem? f Tolerastis g usque ad consummationem gloriae durissimam quaestio­nem, nec cessistis suppliciis, sed vobis potius supplicia cesserunt. h Finem dolorum, quem tormenta non dabant, coronae dederunt. i Laniena gravior ad hoc diu perseveravit, non ut stantem fidem deji­ceret, sed ut homines Dei ad Dominum velocius mitteret. Vidit admi­rans praesentium multitudo coeleste certamen, certamen Dei, k spirita le certamen, praelium Christi; stetisse servos ejus voce libera , mente incorrupta, virtute divina, telis quidem secularibus nudos, sed ar­mis l fidei credentes armatos. Steterunt torti torquentibus fortio­res; & pulsantes ac laniantes ungulas, pulsata ac laniata membra vicerunt. Inexpugnabilem fidem superare non potuit faeviens diu [Page 21] plaga repetita, quamvis rupta compage viscerum, torquerentur in ser­vis Dei jam non membra, sed vulnera. Fluebat sanguis, qui incendi­um persecutionis extinqueret, qui flammas & ignes gehennae glorioso cruore sopiret. O quale illud fuit spectaculum Domino, quam sub­lime, quam magnum, quam Dei oculis, sacramento ac a devotione mi­litis ejus, acceptum! sicut scriptum est in Psalmis, Spiritu sancto lo­quente [...] 5. ad nos pariter & monente: Pretiosa est in conspectu Domini mors justorum ejus: pretiosa mors haec est, quae emit immortalita­tem b pretio sui sanguinis; quae accipit coronam de consummatio­ne virtutis. Quam c laetus illic Christus fuit, quam libens in talibus servis suis & pugnavit & vicit protector fidei? & dans credentibus tantum, quantum se credit accipere qui sumit; certamini suo ad­fuit, praeliatores atque assertores sui nominis erexit, corroboravit, animavit. Et qui pro nobis mortem semel vicit, semper vincit in nobis. Cum vos, inquit, tradiderint, nolite cogitare quid loqua­mini: Mat. 10. 19. dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus patris vestri qui loquitur in vo­bis. Documentum rei praesens praelium praebuit. Vox plena spi­ritu sancto de Martyris ore prorupit, cum Mappalicus beatissimus inter cruciatus suos Proconsuli diceret: Videbis cras agonem. Et quod ille cum virtutis ac fidei testimonio dixit, Dominus implevit. d Agon coelestis exhibitus, & Dei servus in agonis promissi certamine coronatus est. Hic est agon quem Propheta e Esaias praedixit; di­cens: Non pusillum vobis certamen cum hominibus, quoniam Deus [...]. 7. 13. praestar agonem Et ut ostenderet quis hic agon futurus esset, ad­didit, dicens: Ecce virgo in f uterum accipiet & pariet filium, & vocabitis nomen ejus Emmanuel. Hic est agon fidei nostrae qua congredimur, qua vincimus, qua coronamur. Hic est agon quem nobis ostendit beatus Apostolus Paulus, in quo oportet nos currere, & ad coronam gloriae pervenire. Nescitis, inquit, quia qui in sta­dio Cor. 9. 24. currunt, omnes quidem currunt g unus tamen accipit palmam? Sic currite ut occupetis. Omnis enim qui agonizat in omnibus continens est , & illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem h incorruptam. Item suum certamen ostendens, & i ho­stiam se Domini cito futurum esse promittens, ait: Ego jam k libor, Tim. 4. 6. & tempus instat assumtionis meae . Bonum agonem certavi, cur­sum perfeci, sidem servavi. Jam superest mihi corona justitiae, quam mihi reddet Dominus in illa die, ille justus judex: non solum autem mihi, sed & omnibus qui dilexerint adventum ejus.

Hunc igitur agonem per Prophetas ante praedictum, per Dona­num commissum, per Apostolos gestum, Mappalicus suo & collega­rum Mappalici & soctorum ejus constan­tia. suorum nomine Proconsuli repromisit. Nec fefellit in promil­so suo vox fidelis: pugnam quam spospondit, exhibuit; & palmam, quam meruit, accepit. Istum nunc beatissimum Martyrem & alios participes ejusdem congressionis, & comites in fide stabiles, in dolo­re patientes, in quaestione victores, ut ceteri quoque sectemini, & op­to pariter, & exhortor; ut quos vinculum confeslionis & hospitium carceris simul junxit, jungat etiam consummatio virtutis, & corona coelestis; ut lacrymas matris Ecclesiae quae plangit ruinas & funera plurimorum , vos vestra laetitia tergeatis; & ceterorum quoque stan­tium firmitatem vestri exempli provocatione solidetis. Si vos a acics provocaverit, si certaminis vestri dies venerit, militate fortiter, di­micate constanter, scientes vos sub oculis praesentis Domini dimi­care, confessione nominis ejus ad ipsius gloriam pervenire; qui non sic est, ut servos suos tantum spectet; sed & ipse luctatur in nobis, ipse congreditur, ipse in certamine agonis nostris & coronat pariter, & coronatur.

Quod si ante diem certaminis vestri de indulgentia Domini pax Propositum Martyris co­rona non de­stituctur. supervenerit , b vobis tamen maneat voluntas integra, & conscien­tia gloriosa: Nec contristetur aliquis ex vobis, quasi illis minor qui ante vos tormenta perpessi, victo & calcato seculo, ad Dominum glorioso itinere venerunt: Dominus scrutator est renis, & cordis: Apoc. 2.23. arcana perspicit & intuetur occulta. Ad c coronam Dei prome­rendam sufficit ipsius testimonium solum, qui judicaturus est. Ergo utraque res, fratres carissimi, sublimis est pariter & illustris. Illa securior, ad Dominum victoriae consummatione properare: haec lae­tior, accepto post gloriam commeatu , in Ecclesiae laude florere. O beatam Ecclesiam nostram, quam sic honor divinae dignationis illuminat; quam temporibus nostris gloriosus Martyrum sanguis illustrat? Erat ante in operibus fratrum candida, nunc facta est in Martyrum cruore purpurea. Floribus ejus nec lilia nec rosae desunt. Certent nunc singuli ad utriusque honoris amplissiman dignitatem. Ut accipiant coronas vel de opere candidas, vel de passione purpu­reas. In coelestibus castris & pax & acies habent flores suos, qui­bus miles Christi ob gloriam coronetur . Opto vos, fortissimi ac beatissimi fratres, semper in Domino bene valere, & nostri meminis­se. Valete.

EPISTOLA. XI. Cyprianus Presbyteris & Diaconibus a fratribus Salutem.

QUANQUAM sciam , fratres carissimi, protimore, quem sin­guli Ad Pamelil numeros VIII. ad E­rasm. l. 4. Ep. 4. Epistola ex­hortatoria ad preces as­siduas. Scripta in [...]. debemus Deo, vos quoque illic assiduis orationibus & enix­is precibus instanter incumbere; admoneo b tamen & ipse c religiosam solicitudinem vestram, ut d ad placandum atque exo­randum Dominum non voce sola, sed & jejuniis, & lacrymis, & om­ni genere deprecationis ingemiscamus. Intelligendum est enim & confitendum, pressurae istius tam turbidam vastitatem, quae gregem nostrum maxima ex parte populata est, & adhuc usque populatur secundum peccata nostra venisse, dum viam Domini non tenemus, nec data nobis ad salutem coelestia mandata servamus. Fecit Do­minus Jo. 5.30. noster voluntatem patris, & nos non e facimus Domini volun­tatem; patrimonio & lucro studentes, superbiam sectantes, aemula­tioni & dissentioni vacantes, simplicitatis & fidei negligentes, seculo verbis solis & non factis renunciantes , unusquisque sibi placentes, & omnibus displicentes. Vapulamus itaque ut meremur, cum scrip­tum sit: Servus autem ille qui cognoscit voluntatem Domini sui, & Luc. 12. 47. non f paruerit voluntati ejus, vapulabit multis. Quas autem plagas, quae verbera non meremur: quando nec confessores, qui exemplo ceteris ad bonos mores esse debuerant, teneant disciplinam ¶? Itaque dum quosdam insolenter extollit confessionis suae g tumida & inve­recunda jactatio, h tormenta venerunt, & tormenta sine fine torto­ris, sine exitu damnationis, sine solatio mortis ; tormenta quae ad co­ronam non facile dimittant, sed tamdiu torqueant, quamdiu dejici­ant ; nisi si aliquis divina dignatione subtractus inter ipsa crucia­menta i defecerit , adeptus gloriam non termino supplicii, sed velo­citate moriendi.

Haec patimur delicto & merito nostro, sicut praemonuit divina cen­sura, Justo Dei ju­dicro perse­cutio inimissa. [...] 88. 30. dicens: Si dereliquerint legem meam, & in k judiciis meis non ambulaverint; si justificationes meas profanaverint, & praecepta mea non observaverint: visitabo in virga facinora eorum, & in fla­gellis delicta eorum. Virgas igitur & flagella sentimus, qui Deo [Page 24] nec a bonis factis placemus, nec pro peccatis satisfacimus . Roge­mus de intimo corde & de tota mente misericordiam Dei, quia & ip­se addidit dicens: Misericordiam autem meam non dispergam ab eis. Petamus & accipiemus; & si accipiendi mora & tarditas sue­rit, [...] quoniam graviter offendimus, pulsemus; quia & pulsanti [...], si modo pulsent ostium preces, gemitus, & lacrymae nostrae, qui­bus insistere & immorari oportet, etsi sit unanimis oratio .

Nam quod magis suasit & compulit, ut has ad vos literas scribe­rem, Monitum Cypriano di­vinitus da­tum in visio­ue. scire debetis (sicut Dominus ostendere & revelare b dignatur) dictum esse in vifione : Petite & impetratis. Tunc deinde prae­ceptum plebi assistenti, ut pro quibusdam personis designatis sibi peterent . In petendo autem fuisse c dissonas voces, & dispares voluntates: & vehementer hoc displicuisse illi qui dixerat: Petite & impetratis, quod plebis inaequalitas discreparet, nec esset fratrum consensio una & simplex, & juncta concordia; cum scriptum sit: Jo. 16. [...] Deus qui d inhabitare facit unanimes in domo. Et in Actis Apo­stolorum [...] legamus: e Turba autem eorum qui crediderant, anima, ac Jo. 15. [...]. mente una agebant: & Dominus sua voce mandaverit, dicens: Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem. Et iterum: Dico au­tem vobis, quoniam si f duo ex vobis convenerint in terra, de omnire Mat. 18. 19. quamcunque petieritis, continget vobis à patre meo qui in coelis est. Quod si duo unanimes tantum possunt, quid si unanimitas apud om­nes esset? quid si secundum pacem, quam nobis Dominus dedit , universis fratribus conveniret? Jampridem de divina misericordia impetrassemus quod petimus, nec tamdiu in hoc salutis & fidei nostrae periculo fluctuaremus.

Imo vero nec venissent fratribus haec mala, si in unum fraternitas Visio altera de retiario & secutore. fuisset animata . Nam & illud ostensum est, quod sederet [...] sedente sibi ad dextram juvene, qui juvenis anxius & cum qua­dam indignatione subtristis, maxillam manu sustinens, moesto vultu sedebat. Alius vero in sinistra parte consistens rete portabat , quod se mittere, ut circumstantem populum caperet , minabatur: & cum [Page 25] miraretur, quid hoc esset, ille qui vidit, dictum est ei: Juvenem qui ad dexteram sic sederet, contristari & dolere quod praecepta sua non a observarentur: illum vero in sinistra exultare, quod sibi daretur occasio ut à patrefamilias potestatem sumeret saeviendi. Hoc prius longe ostensum est, quam tempestas b vastitatis hujus oriretur. Et vidimus impletum quod fuerat ostensum, ut dum Domini praecepta contemnimus, dum datae legis mandata salutaria non tenemus, facu­ltatem nocendi inimicus acciperet; & minus armatos, & ad repug­nandum minus cautos jactu retis operiret .

Oremus instanter, & assiduis precibus ingemiscamus. Nam & Precibus ob­nixe insisten­dum. hoc nobis c non olim per visionem, fratres carissimi, exprobratum sciatis quod dormitemus in precibus, nec vigilanter oremus; & Deus utique, qui quem corripit diligit; quando corripit, ad hoc [...] 12.7. corripit ut emendet, ad hoc emendat, ut servet. Excutiamus ita­que & abrumpamus somni vincula, & instanter ac vigilanter oremus: sicut Paulus Apostolus praecipit dicens: Instate orationi vigilantes [...] 4.2. in ea. Nam & Apostoli orare diebus ac noctibus non destiterunt, & Dominus quoque ipse disciplinae magister, & exempli nostri via, frequenter & vigilanter oravit, sicut in Evangelio legimus: Exiit in [...] 6.12. montem orare, & fuit pernoctans in oratione Dei: & utique quod orabat, orabat ille pro nobis, cum peccator ipse non esset, sed d aliena peccata portaret. Adeo autem pro nobis ille deprecabatur, ut legamus alio loco: Dixit autem Dominus ad Petrum: Ecce [...] 22.31. Satanas postulavit ut vos vexaret quo modo triticum, ego au­tem e rogavi pro te, ne deficiat fides tua. Quod si pro nobis ac pro delictis nostris ille & laborabat & vigilabat & precabatur, quanto nos magis insistere precibus & orare, & primo ipsum Domi­num rogare, tum deinde per ipsum Deo patri satisfacere debemus? Habemus advocatum & deprecatorem pro peccatis nostris Jesum Jo. 2. 1. Christum Dominum & Deum nostrum, si modo nos in praeteritum peccasse poeniteat, & confitentes atque intelligentes delicta nostra, quibus nunc Dominum offendimus, vel de cetero nos ambulare in viis ejus, & praecepta ejus metuere spondeamus.

f Pater nos & corrigit & tuetur, stantes tamen in fide & pressuris Fideles [...] simul corrigit & tuetur. atque angustiis, & Christo ejus firmiter adhaerentes, sicut scriptum est: Quis nos separabit à dilectione Christi? pressura, an angustia, Rom. 8.35. an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Ni­hil horum potest separare credentes, nihil potest avellere corpori ejus & sanguini cohaerentes. Persecutio ista examinatio est atque g ex­ploratio pectoris: excuti nos Deus voluit & probari sicut suos sem­per probavit: nec tamen in probationibus ejus aliquando auxilium credentibus defuit.

Denique ad mlnimum famulum suum, & in delictis licet plurimis constitutum , & dignatione ejus indignum: tamen ille pro sua cir­ca Per visionem Deus pacem cite ventu­ram ostendit. nos bonitate mandare dignatus est: Dic illi, inquit, securus sit, qual pax ventura est : sed quod interim morula est, supersunt ad­huc aliqui qui probentur. Sed & de victu parco, & sobrio potu, di­virlis dignationibus admonemur; scilicet a ne vigore coelesti subli­me jam pectus illecebra secularis enervet, vel ne largioribus epulis mens gravata minus ad preces orationis evigilet. Dissimulare haec singula & apud conscientiam meam solus occultare non debui, qui­bus unusquisque nostrum & instrui & regi possit. Nec b ipsi utique apud vos hanc Epistolam teneatis occultam, sed legendam fratribus suggeratis. Intercipere enim quibus nos Dominus admonere & in­struere dignatur, ejus est qui admoneri & instrui fratrem suum nolit. Probari nos à Domino nostro sciant, nec unquam à fide qua in eum semel credidimus, praesentis pressutae conflictatione deficiant.

Delicta sua singuli recognoscentes, vel modo conversationem vete­ris Paenitentia serio & ma­ture agenda. hominis exponant: Nemo enim retro attendens , & superpo­nens Luc. 7. 62. manum suam super aratrum, aptus est regno Dei. Denique & Gen. 19. 26. uxor Lot, quae liberata contra praeceptum retro respexit, quod evase­rat perdidit . Attendamus non posteriora, quo diabolus revocat, sed Philip 3. 4. priora, quo Christus vocat. Oculos erigamus ad coelum, ne oble­ctamentis & illecebris nos suis terra decipiat. Unusquisque oret Deum non pro se tantum, sed pro omnibus fratribus, sicut Dominus orare nos docuit, ubi non singulis privatam precem mandat, sed ora­tione communi & concordi prece pro omnibus jussit orare. Si nos Dominus humiles & quietos, si c nobis invicem copulatos, si circa iram suam timidos, si praesenti tribulatione correctos emendatosque con­spexerit, tutos ab inimici infestationibus exhibebit. Praecessit dis­ciplina, sequitur & venia. Nos tantum sine cessatione poscen­di, & cum fide accipiendi, simplices & unanimes Dominum deprece­mur, cum gemitu pariter & fletu deprecantes, sicut deprecari opor­tet eos, qui sint positi inter plangentium ruinas, & timentium reli­quias, inter numerosam d languentium stragem, & exiguam stanti­um firmitatem. Rogemus e pacem maturius reddi, cito latebris no­stris & periculis subveniri; f impleri quae famulis suis Dominus dig­natur ostendere, redintegrationem Ecclesiae, securitatem salutis no­strae, post pluvias serenitatem, post tenebras lucem, post procellas & turbines placidam lenitatem. Pia paternae dilectionis auxilia, divinae majestatis solita magnalia, quibus & persequentium blasphe­mia retundatur, & lapsorum poenitentia reformetur , & fortis & sta­bilis perseverantium fiducia glorietur. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere.

EPISTOLA. XII. Cyprianus Presbyteris & Diaconibus fratribus, Salutem.

QUANQAM sciam vos, fratres carissimi, literis meis frequen­ter Ad Pamelii numeros XXXVII. Ad Erasm. l. 3. Fp 6. Consessoribus & in carcere constitutis humanitas [...] [...] in [...] admonitos esse, ut gloriosa voce Dominum confessis, & in carcere constitutis omnis diligentia praebeatur: tamen iden­tidem vobis incumbo, ne quid ad curam desit iis , quibus ad gloriam nihil deest. Atque utinam loci & gradus mei conditio permitteret, ut ipse nunc praesens esse possem: promtus & libens solenni ministe­rio cuncta circa fortissimos fratres nostros dilectionis obsequia com­plerem: sed officium meum vestra diligentia repraesentet, & saciat om­nia quae fieri oportet circa eos, quos in talibus meritis fidei ac a vir­tutis illustravit divina dignatio. Corporibus etiam omnium, qui etsi torti non sunt in carcere, tamen glorioso exitu mortis excedunt, impertiatur & vigilantia, & cura propensior. Neque enim virtus eorum aut honor minor est, quo minus ipsi quoque inter beatos Mar­tyres aggregentur. Quod in illis est, toleraverunt quid quid tolerare parati & promit fuerunt. Qui se tormentis & morti sub oculis Dei obtulit, passus est quicquid b pati voluit. Non enim ipse tormentis, sed tormenta ipsi defuerunt. c Sicut scriptum est, qui in me confes­sus Mat. 10. 33. fuerit coram hominibus, & ego confitebor in eum coram d Patre. meo, qui in coelis est; Confessi sunt. Qui tolevraverit e usque ad finem 22. hic f salvus erit, dicit Dominus: Toleraverunt; & ad finem usque incorrupta & immaculata virtutum suarum merita pertulerunt. Et iterum scriptum est: Esto sidelis usque ad mortem, & dabo tibi co­ronam Apoc. 2. 10. vitae: usque ad mortem Fideles, & stabiles, & inexpugnabi­les perseveraverunt. g Cum voluntati & confessioni nostrae in car­cere & vinculis accedit & moriendi terminus, consummata Mar­tyrii gloria est.

Denique & dies eorum quibus excedunt annotate , ut comme­morationes Natales mar­tyrum subno­notandi. [Page 28] eorum inter memorias Martyrum celebrare possimus: quanquam Tertullus fidelissimus & devotissimus frater noster a pro cetera sollicitudine, & cura sua, quam fratribus in omni obsequio operationis impertit, (qui nec illic circa curam corporum deest) scripserit & scribat, ac significet mihi dies quibus in carcere beati fratres nostri ad immortalitatem gloriosae mortis exitu transeunt; & celebrentur hic à nobis oblationes & sacrificia ob commemoratio­nes corum, quae cito vobiscum Domino protegente celebrabimus . Pauperibus quoque, ut saepe jam scripsi, cura ac diligentia vestra non defit, iis tamen, qui in fide stantes, & nobiscum fortiter militantes, Christi castra non reliquerunt: quibus quidem nunc major à nobis & dilectio & cura praestanda est: quod nec paupertate b victi, nec persecutionis tempestate prostrati, cum Domino fideliter serviunt; ceteris quoque pauperibus exemplum fidei praebuerunt. Opto vos, fratres carissimi ac desideratissimi, semper bene valere & nostri me­minisse. Fraternitatem meo nomine salutate. Valete.

EPISTOLA. XIII. Cyprianus Rogatiano Presbytero & ceteris confessoribus fratribus, Salutem.

ET jampridem vobis, fratres carissimi ac fortissimi, literas Scripta in [...] Ad Pamelii numeres VII. ad Eras. l. 1. Ep. 5. Confessores prae aliis om­nibus, de mo­ribus suis ca­vere [...]. miseram, quibus fidei & virtuti vestrae verbis exultantibus gratularer; & nunc non aliud in primis vox nostra complecti­tur, quam ut laeto animo, frequenter ac semper gloriam vestri nominis praedicemus. Quid enim vel majus in votis meis potest esse, vel melius, quam cum video confessionis vestrae honore inluminatum gregem Christi? nam cum gaudere in hoc omnes fratres oportet, tum in gaudio communi major est Episcopi portio. Ecclesiae enim gloria, c Praepositi gloria est. Quantum dolemus ex illis, quos tem­pestas inimica prostravit; tantum laetamur ex vobis, quos diabolus superare non potuit. Hortamur tamen per communem fidem, per pectoris nostri veram circa vos & simplicem caritatem, ut qui adver­sarium prima hac congressione vicistis, gloriam vestram d forti & perseveranti virtute teneatis. Adhuc in seculo sumus, adhuc in acie constituti, de vita nostra quotidie dimicamus ; danda opera est, [Page 29] ut post haec initia ad incrementa quoque veniatur, & consummetur in vobis, quod jam rudimentis felicibus esse coepistis. Parum est ad­ipisci aliquid potuisse, plus est, quod adeptus es posse servare. Si­cut & fides ipsa & nativitas salutaris non accepta , sed custodita vi­vificat. Nec statim consecutio , sed consummatio hominem Deo servat. Dominus hoc magisterio suo docuit dicens: Ecce sanus fa­ctus [...] 5.14. es, jam noli peccare, ne a quid tibi deterius fiat. Puta hoc il­lum & confessori suo dicere: Ecce confessor factus es, jam noli pec­care, ne quid tibi deterius fiat. Solomon denique, & Saul, & ceteri multi b quamdiu in viis Domini ambulaverunt, datam sibi gratiam tenere potuerunt: recedente ab iis disciplina dominica, recessit & gratia. Perseverandum nobis est in arcto & in angusto itinere lau­dis & gloriae: & cum quies & humilitas, & bonorum morum tran­quillitas Christianis omnibus congruat, secundum Domini vocem, qui neminem alium c respicit, nisi humilem & quietum, & tremen­tem [...] 66.2. sermones suos; tum magis hoc observare & implere vos d con­fessores oportet, qui exemplum facti estis ceteris fratribus, ad quo­rum mores omnium vita & actus debeat provocari. Nam sicut Ju­daei à e Deo alienati sunt propter quos nomen Dei blasphematur in gentibus: ita contra Deo cari sunt, per quorum disciplinam nomen Rom. 2. 24. Domini laudabili testimonio praedicatur: sicut scriptum est Domino praemonente & dicente: Luceat lumen vestrum coram hominibus, Mat. 5. 16. ut videant opera vestra bona, & clarificent Patrem vestrum qui in coelis est. Et Paulus Apostolus dicit. Lucete sicut luminaria f in Phil. 2. 15. mundo. Et Petrus similiter hortatur: Sicut hospites, inquit, & 1 Pet. 2. 11. peregrini abstinete vos à carnalibus desideriis, quae militant adversus animam, g conversationem habentes h inter gentiles bonam, ut dum retractant de vobis ; quasi de malignis , bona opera vestra as pi­cientes magnificent Dominum. Quod quidem maxima pars ve­strum cum meo gaudio curat, i & confessionis ipsius honore melior facta, tranquillis & bonis moribus gloriam suam custodit & servat; sed quosdam audio inficere numerum vestrum, & laudem praecipui nominis prava sua conversatione destruere: quos etiam vos ipsi, utpote amatores, & k conservatores laudis vestrae, objurgare & com­primere & emendare debetis.

Cum quanto enim nominis vestri pudore delinquitur, quando ali­us Principis im­perio extorris factus, si ie­grediatur, dcprehensus non tanquam Christianus, sed nocens perit. l aliquis temulentus & lasciviens demoratur: alius in eam pa­triam, [Page 30] unde extorris factus est regreditur, ut a deprehensus non jam quasi Christianus, sed quasi nocens pereat? Inflari aliquos, & tume­re audio; cum scriptum fit: Noli altum sapere, sed time; si enim [...] Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. Do­minus [...] noster sicut ovis ad victimam ductus est, & ficut agnus coram b tondente fine voce, sic non aperuit os suum. Non sum, inquit, contumax, neque c contradico. Dorsum meum posui ad flagella, & maxillas meas ad palmas. Faciem autem meam non averti à foe­ditate sputorum. Et quisquam per ipsum nunc, atque in ipso vi­vens, extollere se audet & superbire, immemor & factorum quae d ille gessit, & mandatorum quae nobis vel per se, vel per Apostolos suos tradidit? Quod si non est major Domino suo servus; qui Dominum [...] 13.16. sequuntur; humiles & quieti, & taciturni vestigia ejus imitentur. e quanto quisquis inferior fuerit, sublimior fiet, dicente Domino: Qui minimus fuerit in vobis, hic erit magnus.

Quid deinde illud? quam vobis execrandum debet videri, quod [...] Execranda res adulter Confessor. cum summo animi nostri gemitu & dolore cognovimus! Non [...] qui Dei templa, & post confessionem sanctificata; & illustrata [...] membra turpi & infami concubitu f suo maculent, cubilia sua cum g foeminis promiscua jungentes, quando & si stuprum conscientiae eorum defit, hoc ipso grande crimen est, quod h illorum scandalo in aliorum ruinas i exempla nascuntur.

Contentiones quoque & aemulationes inter vos nullas esse opor­tet, [...] 19.18. A contentio­ne & emula­tione absti­nendum Christi mili­tibus. cum pacem suam nobis dimiserit Dominus, & scriptum sit: Mat. 22.39. Gal. 5. 15. Diliges proximum tuum tanquam te. Si autem mordetis & in­cufatis invicem: videte ne consumamini ab invicem. A k convi­tiis etiam & maledictis, quaeso vos abstinete: quia l maledici reg­num 1 Cor. 6.10. Dei non m consequuntur, & lingua, quae Christum confessa est, incolumis & pura cum suo honore servanda est. Nam qui paci­fica, & bona, & justa secundum praeceptum Christi loquitur, Christum quotidie confitetur. Seculo n renunciaveramus cum baptizati sumus: sed nunc vere renunciavimus seculo, quando tentati, & probati à Deo; nostra omnia relinquentes, Dominum secuti sumus, & sideac timore ejus stamus & vivimus. Corroboremus nos o exhortationi­bus mutuis, & magis ac magis proficiamus in Domino: ut cum pro sua misericordia pacem fecerit, quam se facturum repromittit, novi & [Page 31] nostri, five gentiles, circa omnia a correctos, atque in melius refor­matos; [...] [...] ecclesiam [...] excipiant [...] five [...] & qui admirati fuerant prius in virtutibus gloriam, nunc admirentur in moribus disciplinam . Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere.

EPISTOLA. XIV. Cyprianus Presbyteris & Diaconis Fratribus, Salutem.

OPTAVERAM quidem, fratres carissimi, ut universum Ad [...] numeros VI. Scripta in [...] Clerum nostrum integrum & incolumem meis literis saluta­rem: sed quoniam infesta tempestas , quae plebem no­stram Ad Erasm. l. 3. Ep. 10. Lapsi, nec non Confes­sores, officii sui à clero admonendi. ex maxima parte prostravit, b hunc quoque addidit nostris do­loribus cumulum, ut etiam Cleri portionem sua strage perstringeret: oramus Dominum, ut vos saltem, quos & in fide, & in virtute stare cognovimus, tutos quoque in posterum per divinam misericordiam sa­lutemus. Et quanquam causa compelleret, ut ipse ad vos properare & venire deberem: primo cupiditate & desiderio vestri, quae res in votis meis summa est; tum deinde ut ea quae circa Ecclesiae c guber­naculum utilitas communis exposcit, tractare simul & plurimorum consilio examinata limare possemus : tamen potius visum est adhuc interim latebram & quietem tenere, respectu utilitatum aliarum, quae ad pacem omnium nostrum pertinent & salutem, quarum vobis à Tertullo fratre nostro carissimo ratio reddetur: qui pro d cetera sua cura , quam e impendens divinis operibus impertit, etiam hujus consilii auctor fuit, ut cautus & moderatus existerem, f nec me in con­spectum publicum & maxime ejus loci, ubi totiens flagitatus & quae­situs fuissem, temere committerem. Fretus ergo & dilectione & religi­one vestra, quam satis novi, his literis & hortor & mando: ut vos quo­rum minime illic invidiosa & non adeo periculosa praesentia est, vice mea fungamini circa gerenda ea, quae administratio religiosa deposcit.

Habeatur interim quantum potest, & quo modo potest paupe­rum Cura haben­da paupe­rum. [Page 32] cura: sed qui tamen inconcussa fide stantes gregem Chri­sti non reliqnerunt: ut his ad tolerandam penuriam sumtus per vestram diligentiam suggeratur, ne quod a circa fidem tempe­stas non fecit, circa laborantes necessitas faciat. Confessoribus etiam gloriosis impertiatur cura propensior. Et quanquam sciam plurimos ex his fratrum voto & dilectione susceptos: tamen si qui sunt, qui vel vestitu, vel sumtu indigeant, sicut etiam pridem vobis scripseram, b cum adhuc essent in carcere constituti, subministrentur eis quaecunque sunt necessaria, modo ut sciant ex vobis & instrun­tur & discant, quid secundum scripturarum magisterium Ecclesiasti­ca disciplina deposcat ; humiles & modestos & quietos esse debe­re, ut honorem sui nominis servent, c & qui gloriosi voce fuerint, sint & moribus gloriosi: faciant se dignos, ut in omnibus Dominum pro­merentes, ad coelestem eoronam laudis suae consummatione perveni­ant: plus enim superest, quam quod transactum videtur, cum scrip­tum sit: Ante mortem ne laudes hominem quenquam. Et iterum: [...] Esto fidelis usque ad mortem, & dabo tibi coronam vitae. Et Domi­nus [...] quoque dicat: qui toleraverit usque ad finem, hic salvabitur. [...]

Imitentur Dominum, qui sub ipso tempore passionis non su­perbior, Dominus no­ster passionis tempore hu­milior. sed humilior fuit. Tunc enim Apostolorum suorum pedes lavit dicens: Si ego lavi pedes vestros magister & Dominus, & vos Jo. 13. 14. debetis aliorum pedes lavare. Exemplum enim dedi vobis, ut sicut ego feci, & vos d faciatis. Item Pauli Apostoli documenta e sectentur; qui post carcerem saepe repetitum, post flagella, post bestias, circa omnia mitis & humilis perseveravit, nec post tertium coelum & para­disum quidquam sibi insolenter assumsit, dicens: Neque gratis pa­nem 2 Thes. 3. 8. manducavimus f ab aliquo vestrum, sed in labore & fatigatione nocte & die operantes, ne quem vestrum gravaremus. Haec singula oro vos insinuate fratribus nostris. Et quia g is exaltabitur, qui se [...] humiliaverit; nunc est ut magis insidiantem adversarium metuant, qui fortiorem quemque magis aggreditur, & acrior factus h hoc ipso quo victus est, superantem superare conatur. Dominus faciat, ut & ego iterum illos i matute videre, & k salutari exhortatione componere mentes eorum ad servandam gloriam suam possim. Doleo enim quando audio quosdam improbe & insolenter discurrere, & ad inep­tias vel ad discordias vacare; Christi membra & jam Christum con­fessa, per concubitus illicitos l inquinare; nec à diaconis aut presby­teris regi posse, sed id agere, ut per paucorum pravos, & malos mo­res, [Page 33] multorum & bonorum Confessorum gloria honesta maculetur: quos vereri debent, ne ipsorum testimonio & judicio condemnati, ab eorum societate priventur. Is enim demum Confessor illustris & verus est, de quo postmodum non erubescit Ecclesia, sed gloriatur.

Ad id vero quod scripserunt mihi compresbyteri nostri a Donatus Sebismatico­rum presby­terorum ra­tio non est habendae. & Fortunatus, Novatus & Gordius, solus rescribere nihil potui; quando à primordio Episcopatus mei statuerim, nihil sine consilio vestro, & sine consensu plebis , mea privatim sententia gerere; sed cum ad vos per Dei gratiam venero, tunc de iis quae vel gesta sunt, vel gerenda, sicut honor mutuus poscit, in commune tracta bimus. Opto vos, fratres carissimi ac desideratissimi, semper bene valere, & mei meminisse: fraternitatem, quae vobiscum est, multum à me salutate: & ut nostri meminerit admonete. Valete.

EPISTOLA. XV. Cyprianus Martyribus & Confessoribus, caris simis fratribus, Salutem.

SOLLICITUDO loci nostri, & b timor Domini compellit, Ad Pamalii num. XI. Ad Eras. 1. 3. Ep. 1. [...] fortissimi ac beatissimi Martyres, admonere vos literis nostris, ut à quibus tam devote & fortiter servatur c fides Domino, ab iis­dem lex quoque & disciplina Domini reservetur. Nam cum d om­nes Ad Confesso­res imprimis spect at ut op­timo sint aliis exemplo, & desiderta sua pro lapsis mo­derentur. milites Christi custodire oporteat praecepta Imperatoris sui, tum vos magis praeceptis ejus obtemperare plus convenit, qui exemplum ceteris facti estis & virtutis & timoris Dei. Et credideram quidem Presbyteros & Diaconos, qui illic praesentes sunt, monere vos & in­struere plenissime circa Evangelii legem, sicut in praeteritum semper sub antecessoribus nostris factum est; ut Diaconi ad carcerem e com­meantes, Martyrum desideria consiliis suis & scripturarum praeceptis gubernarent: sed nunc cum maximo animi f dolore cognosco, non tantum illic vobis non suggeri divina praecepta, sed adhuc potius g impediri, ut h ea quae à vobis ipsis & circa Deum caute, & circa sa­cerdotem Dei honorifice siunt, à quibusdam Presbyteris resolvantur, qui nec timorem Dei, nec Episcopi honorem cogitantes; cum vos ad me literas direxeritis, quibus examinari desideria vestra, & quibus­dam Lapsis pacemdari postulastis, cum persecutione finita convenire [Page 34] in unum cum Clero & recolligi coeperimus; illi contra Evangelii li­gem, contra vestram quoque honorificam petitionem , ante actam poenitentiam, ante exomologesin gravissimi atque extremi delicti factam, ante manum ab Episcopo & Clero in poenitentiam imposi­tam, offerre a pro illis & Eucharistiam dare, id est, sanctum Domini corpus profanare audeant; cum scriptum sit: Qui ederit panem, [...] aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis & sanguinis Domini. Et lapsis quidem potest in hoc venia concedi . Quis enim non mortuus b vivificari properet? Quis non ad salutem suam venire festinet? Sed Praepositorum est praeceptum tenere, & vel pro­perantes, vel ignorantes instruere, ne qui ovium pastores esse de­bent, lanii fiant. Ea enim concedere, quae in perniciem vertant, de­cipere est. Nec erigitur sic lapsus, sed per Dei offensam magis im­pellitur ad ruinam. Vel ex vobis itaque discant, quod docere de­buerant. Petitiones & desideria vestra Episcopo c servent, & ad pacem vobis petentibus dandam maturum & pacatum tempus ex­pectent. d A Domino pacem mater prior sumat , tunc secundum ve­stra [Page 35] desideria de filiorum pace a tractetur. Et quoniam audio, for­tissimi & carissimi fratres, b impudentia vos quorundam premi, & verecundiam vestram vim pati: oro vos quibus possum precibus; ut Evangelii memores, & considerantes quae & qualia in praeteritum an­tecessores vestri Martyres c concesserint, quam d solliciti in omnibus fu­erint; vos quoque e sollicite & caute petentium desideria ponderetis; utpote amici Domini, & cum illo postmodum judicaturi, inspiciatis & actum, & opera, & merita singulorum; ipsorum quoque delicto­rum genera & qualitates cogitetis, ne si quid abrupte & indigne vel à vobis promissum , vel à nobis factum fuerit, apud gentiles quoque ipsos Ecclesia nostra erubescere incipiat . Visitamur enim & casti­gamur frequenter, & ut Domini mandata incorrupta & inviolata permaneant, admonemur; quod quidem nec illic apud vos cessare cognosco, quo minus plurimos quoque ex vobis instruat ad Ecclesiae disciplinam divina censura.

Hoc autem totum potest fieri, si ea quae à vobis petuntur religiosa Ad [...] disciplinam restituendam imprimis fa­cit, ut Lapsi, qui Marty­rum sussragi­is juvari ve­lunt, desig­nentur nomi­natim libello. contemplatione moderemini; intelligentes & comprimentes eos, qui personas accipientes , in beneficiis vestris f aut gratificantur, aut illicitae negotiationis nundinas aucupantur . De hoc & ad Clerum & ad plebem literas feci, quas utrasque vobis legi mandavi. Sed & illud ad diligentiam vestram redigere & emendare debetis, ut nomi­natim designetis eos quibus pacem dari desideratis: audio enim qui­busdam sic libellos fieri ut dicatur: Communicet ille cum suis. Quod nunquam omnino à Martyribus factum est, ut incerta & caeca petitio invidiam nobis postmodum cumulet: late enim patet quando di­citur: Ille cum suis; & possunt nobis viceni, & triceni, & amplius offerri, qui propinqui & affines, & liberti ac domestici esse asseve­rentur ejus, qui g accipit libellum; & ideo peto ut eos quos ipsi videtis, quos nostis, quorum h poenitentiam satisfactioni proximam conspicitis, designetis nominatim libello, & sic ad nos fidei ac disci­plinae congruentes literas dirigatis. Opto vos, fratres fortissimi ac i dilectissimi, in Domino semper bene valere, & nostri meminisse. Valete.

EPISTOLA. XVI. Cyprianus Presbyteris & Diaconibus fratribus, Salutem.

DIU patientiam meam tenui , fratres carissimi, quasi vere­cundum [...] Ad Pamelii numeros X. Ad Erasm. l. 3. Ep 14. Presbyteri dum plausi­biles esse cu­piunt, magis Lapsis ob­sunt. silentium nostrum proficeret ad quietem. Sed cum quorundam immoderata & abrupta praesumtio temeri­tate sua, & honorem Martyrum, & Confessorum pudorem, & plebis universae tranquillitatem turbare conetur; tacere ultra non oportet, ne ad periculum & plebis pariter & nostrum taciturnitas nimia pro­cedat. Quod enim non periculum metuere debemus de offensa Do­mini; quando aliqui de Presbyteris , nec Evangelii, nec loci sui me­mores , sed neque futurum Domini judicium, neque nunc sibi praepo­situm Episcopum cogitantes, quod nunquam omnino sub antecesso­ribus factum est, cum contumelia & contumelia & contemtu Praepositi totum sibi vendicent ? atque utinam non a contra fratrum nostrorum salutem sibi omnia vendicarent. b Contumeliam Episcopatus nostri dissi­mulare & ferre possum, sicut dissimulavi semper & pertuli: sed dis­simulandi nunc locus non est; quando decipiatur fraternitas nostra à quibusdam vestrum, qui dum sine ratione restituendae salutis [...] esse cupiunt, magis Lapsis obsunt. Summum enim delictum esse quod persecutio committi coegit, sciunt ipsi etiam qui commise­runt; cum dixerit Dominus & judex noster: Qui me confessus fuerit Mat. 10. 32. coram hominibus, & ego c illum confitebor coram Patre meo qui in coelis. Qui autem me negaverit, & ego illum negabo. Et iterum dixerit: Omnia peccata remittentur filiis d hominum & blasphemiae. Mat. 12. 31. Qui autem blasphemaverit e Spiritum sanctum, f non habebit remis­sam Marc. 3. 28. [Page 37] sed reus est aeterni peccati . Item beatus Apostolus dixerit: Non potestis calicem Domini bibere, & calicem daemoniorum. Non 1 Cor. 10. 21. potestis mensae Domini communicare, & mensae daemoniorum. Haec qui subtrahit fratribus nostris, decipit miseros; ut qui a possunt a­gentes poenitentiam veram, Deo qua patri & misericordi precibus & operibus suis satisfacere: seducantur ut magis pereant; & qui erigere se possent, plus cadant . Nam cum in minoribus peccatis agant peccatores poenitentiam justo tempore, & secundum discipli­nae ordinem ad exomologesin veniant, & per manus impositionem Episcopi & Cleri, jus communicationis accipiant: nunc crudo tem­pore, persecutione adhuc perseverante, nondum restituta Ecclesiae ipsius pace, ad communicationem admittuntur, & offertur nomen eorum , & nondum poenitentia acta, nondum exomologesi facta , nondum manu eis ab Episcopo & Clero imposita, Eucharistia illis datur, cum scriptum sit: Qui ederit panem aut biberet calicem Do­mini 1 Cor. 11. 27. indigne, reus erit corporis & sanguinis Domini.

Sed nunc illi rei non sunt, qui minus scripturae b legem tenent; Plebs ad pa­cem [...] longe illis excusa­tior Presby­teris, qui de­sideria ista accendunt. erunt autem rei, qui praesunt, & haec fratribus non suggerunt, ut in­structi à Praepositis faciant omnia cum Dei timore, & cum data ab eo & praescripta observatione. c Exponunt deinde invidiae beatos Mar­tyres; & gloriosos servos Dei cum Dei sacerdote committunt , ut cum illi d memores loci nostri ad me literas direxerint, & petierint tunc desideria sua examinari, & pacem dari, quando ipsa ante mater [Page 38] nostra Ecclesia pacem de misericordia Domini prior sumserit, & [...] divina protectio reduces ad Ecclesiam suam fecerit; hi sublato hono­re, quem nobis beati Martyres cum Confessoribus servant, contem­ta Domini lege & observatione, quam iidem Martyres & Confessores tenendam mandant, ante extinctum persecutionis metum, ante re­ditum nostrum, ante ipsum pene Martyrum excessum, communicent cum Lapsis & offerant , & Eucharistiam tradant : quando etiam si Martyres per calorem gloriae scripturam minus a contemplantes , con­tra legem Dei plus aliquid cuperent, à Presbyteris & Diaconis sug­gerentibus admoneri deberent, sicut semper in praeteritum factum est. Castigare nos itaque divina censura nec noctibus desinit, nec diebus: praeter nocturnas enim visiones, per dies quoque impletar apud nos Spiritu sancto puerorum innocens aetas, quae in extasi [...] oculis, & audit, & loquitur ea quibus nos Dominus monere & instru­ere dignatur. Et audietis omnia quando ad vos reducem me Domi­nus fecerit, qui ut secederem jussit. b Interim temerarii & incauti & tumidi quidam inter vos, qui hominem non cogitent , vel Deum ti­meant; [...] 18. 2. scientes quoniam si ultra in iisdem c perseveraverint, utar ea admonitione, qua me uti Dominus jubet; ut interim prohibeantur offerre , acturi & apud nos, & apud Confessores ipsos, & apud ple­bem universam causam suam; cum d Domino permittente, in sinum matris Ecclesiae colligi coeperimus. De hoc e ad Martyres & Con­fessores & ad plebem literas feci, quas utrasque vobis legi mandavi. Opto vos, fratres carissimi ac desideratissimi in Domino semper bere valere, & nostri meminisse. Valete.

EPISTLA. XVII. Cyprianus Fratribus in Plebe consistentibus , S.

INgemiscere vos & dolere a ruinam fratrum nostrorum ex me Ad Pamelii numeros XII. Ad Erasm. l. 3. Ep. 6. Monita Con­fessoribus & Clero prius transmissa, hic ad plebem diriguntur. [...] [...] scio, fratres carissimi, qui & ipse vobiscum pro singulis ingemis­co pariter & doleo; & patior, ac sentio, quod beatus Apostolus dixit: Quis infirmatur, inquit, & ego non infirmor? quis scandali­zatur, Cor. 11. 29. & ego non uror? Et iterum posuit in Epistola sua dicens: Si Cor. 12. 26. patitur membrum unum, compatiuntur & cetera membra; & si lae­tatur membrum unum, collaetantur & cetera membra. Compatior ego & b condoleo de fratribus nostris, qui lapsi & persecutionis in­festatione prostrati, partem nostrorum viscerum secum trahentes, parem dolorem nobis suis vulneribus intulerunt. Quibus potens est divina misericordia medelam dare ; c properandum tamen non puto, nec incaute aliquid & festinanter gerendum; ne, d dum te­mere pax usurpatur, divinae indignationis offensa gravius provoce­tur. Fecerunt ad nos de quibusdam beati Martyres literas, peten­tes examinari desideria sua; cum pace nobis omnibus à Domino prius data, ad Ecclesiam regredi coeperimus, e examinabuntur singu­la praesentibus & judicantibus vobis . Audio tamen quosdam de Presbyteris nec Evangelii memores, nec quid ad nos Martyres scrip­serint cogitantes, nec Episcopo honorem sacerdotii sui & cathedrae reservantes, jam cum Lapsis communicare coepisse, & offerre pro illis, & Eucharistiam dare, quando oporteat ad haec per ordinem perveniri. Nam cum in minoribus delictis, quae non in Dominum committuntur, poenitentia agatur justo tempore, & exomologesis fiat, inspecta vita ejus qui agit poenitentiam, nec ad communicationem venire quis pos­sit, nisi prius illi ab Episcopo & Clero manus fuerit impisita, f quan­to magis in his gravissimis & extremis delictis caute omnia & mode­rate secundum disciplinam Domini observari oportet? g Vos quidem nostri Presbyteri & Diaconi monere debuerant, ut commendatas sibi oves foverent, & divino magisterio ad viam deprecandae salutis in­struerent. Ego plebis nostrae & quietem novi pariter & h timorem, qui in satisfactione Dei & deprecatione vigilarent, nisi illos quidam de Presbyteris gratificantes decepissent. Vel vos itaque singulos regite, & consilio ac moderatione vestra & secundum divina prae­cepta Lapsorum animos temperate: nemo adhuc importuno tempo­re [Page 40] acerba poma decerpat; nemo navem suam quassatam & perso­ratam fluctibus, priusquam a diligenter refecerit, in altum denuo committat; nemo tunicam scissam accipere & b induere properet nisi eam & ab artifice perito sartam viderit, & à fullone curatam re­ceperit. Audiant quaeso patienter c consilium nostrum, expectent re­regressionem nostram, ut cum ad vos per Dei misericordiam veneri­mus convocati coepiscopi plures, secundum Domini disciplinam & Confessorum praesentiam d, beatorum Martyrum literas, & deside­ria examinare possimus. De hoc & ad Clerum, & ad Martyres, & Confessores literas feci, quas utrasque legi vobis mandavi. Opto vos, fratres carissimi ac desideratissimi, in Domino semper bene va­lere & nostri meminisse. Valete.

EPISTOLA. XVIII. Cyprianus Presbyteris & Diaconibus fratribus, Salutem.

MIROR vos, fratres carissimi, ad multas Epistolas meas, [...] Ad Pamelii num. Ep. XIII. Ad E­ras. 1. 3. Ep. 19. e quas ad vos frequenter misi, f nunquam mihi rescripsisse; [...] cum fraternitatis nostrae vel utilitas vel necessitas sic uti­que gubernetur, si a vobis instructi rerum gerendarum consilium li­mare possimus. Quoniam tamen video facultatem veniendi ad vos Lapsis in poe­nitentiae de­cursu è mor­bo decumben­tibus, porro & aliis; pa­ce maturius data, aut sal­tem solatiis, subvenitur. nondum esse, & jam aestatem coepisse , quod tempus infirmitatibus as­siduis & g gravibus infestatur, occurrendum puto fratribus nostris; ut qui libellos à Martyribus acceperunt, & praerogativa eorum apud Deum adjuvari possunt, si incommodo aliquo & infirmitatis peri­culo occupati fuerint, non expectata praesentia nostra, apud Presby­terum h quemcunque praesentem, vel si Presbyter repertus non fue­rit & urgere exitus coeperit, apud Diaconum quoque, exomologe­fin facere delicti sui possint; ut manu eis in poenitentia imposita [Page 41] veniant ad Dominum cum pace, quam dari Martyres literis ad nos factis a desideraverunt. Ceteram quoque partem plebis quae lapsa est , praesentia vestra fovete: & ut à fide & misericordia Domini non de­ficiant, vestro solatio focillate; neque enim deserentur ab ope & auxilio Domini, qui mites & humiles, & poenitentiam vere agentes in bonis b operibus perseveraverint, quo minus illis quoque divino re­medio consulatur. Audientibus etiam si qui fuerint periculo prae­venti, & in exitu constituti, vigilantia vestra non desit, imploran­tibus divinam gratiam misericordia Domini non denegetur. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere, & nostri meminisse. Fra­ternitatem universam meo nomine salutate, & ut nostri c meminerit admonete, & rogate. Valete.

EPISTOLA. XIX. Cyprianus Presbyteris & Diaconibus Fratribus, Salutem.

LEGI literas vestras , fratres carissimi, quibus scripsistis sa­lubre Ad Pami. num. XIV. Ad Erasm. l. 3. Ep. 18. Ad pacem per paeniten­tiam venien­dum. Illa autem agi­tur servando mandata. [...] pressi, si Mar­tyrum suffra­giis subleven­tur, ad Pacem admitti pos­sunt; ceteri usque ad Pa­cem Ecclesiae factam [...] [...] consilium vestrum non deesse fratribus nostris, ut teme­raria festinatione deposita religiosam patientiam Deo praebe­ant: d ut cum in unum per ejus misericordiam venerimus, de omni­bus speciebus secundum Ecclesiasticam disciplinam tractare possi­mus: maxime cum scriptum sit: Memento unde cecideris, & age Apoc. 2. 5. poenitentiam. Poenitentiam autem ille agit, qui e divinis praecep­tis mitis & patiens, & sacerdotibus Dei obtemperans, obsequiis suis & operibus justis Dominum promeretur. Quoniam tamen signifi­castis quosdam immoderatos esse, & communicationem accipiendam festinanter urgere; & desiderastis in hac re formam à me vobis dari: satis plene scripsisse me ad hanc rem proximis literis ad vos factis credo, ut qui libellum à Martyribus acceperunt, & auxilio eorum adjuvari apud Dominum in delictis suis possunt, si premi infirmitate aliqua & periculo coeperint, exomologesi facta, & manu eis à vobis in poenitentia imposita , cum pace à Martyribus sibi promissa ad Dominum remittantur. Ceteri vero qui nullo libello à Martyribus accepto invidiam faciunt ; quoniam f non paucorum, nec Ecclesiae unius, aut unius provinciae, sed totius orbis haec causa est: expe­ctent de Domini protectione Ecclesiae ipsius publicam pacem. Hoc [Page 42] enim & verecundiae & disciplinae & vitae ipsi omnium nostrum con­venit: ut Praepositi cum Clero convenientes, praesente & a stantium plebe , quibus & ipsis pro fide & timore suo honor habendus est, disponere omnia consilii communis religione possimus. Ceterum quam irreligiosum est, & ipsis quoque festinantibus perniciosum, ut cum extorres facti, & patria pulsi, ac bonis suis omnibus spoliati nondum ad Ecclesiam redierint, quidam de Lapsis Confessores ipsos praevenire; & b ante ad Ecclesiam introire festinent. Qui si nimium properant, habent in sua potestate quod postulant; tempore ipso sibi plus quam postulant largiente . Acies adhuc geritur, & agon quotidie celebratur; si commissi vere & firmiter poenitet, & fidei c ca­lor praevalet: qui disserri non potest , potest coronari. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere, & nostri meminisse. Frater­nitatem universam meo nomine salutate, & ut nostri memores sint admonete. Valete.

EPISTOLA. XX. Cyprianus Presbyteris & Diaconibus Romae consistentibus fratribus, Salutem.

QUONIAM comperi, fratres carissimi, minus simpliciter & [...] Ad Pamelii numeros XV. Ad Erasm. 1. 3. Ep. 5. Secessus Cy­priani, [...] malignis plu­rimorum, praesertim Romanae Ec­clesiae, censu­ris premeba­tur, defensio. minus fideliter vobis renunciari, quae hic à nobis & gesta sunt & geruntur, necessarium duxi has ad vos literas facere, quibus vobis actus nostri , & disciplinae, & diligentiae ratio redderetur. Nam sicut Domini mandata instruunt , orto statim turbationis impetu pri­mo, Mat. 10. 23. cum me clamore violento frequenter populus flagitasset, non tam meam salutem, quam quietem fratrum publicam cogitans, inte­rim secessi, ne d per inverecundam praesentiam nostram; seditio, quae coeperat, plus provocaretur. Absens tamen corpore, e nec spiritu, nec actu, nec monitis meis defui; quo minus secundum Domini praecepta, fratribus nostris, in quibus f possem, mea mediocritate con­sulerem. [Page 43] Et quid egerim, loquuntur vobis Epistolae, pro tempori­bus emissae numero tredecim, quas ad vos transmisi. In quibus nec Clero consilium, nec Confessoribus exhortatio, nec extorribus quando oportuit objurgatio, nec universae fraternitati ad deprecandam Dei misericordiam allocutio, & persuasio nostra defuit: quantum secun­dum legem fidei, & timorem Dei, Domino suggerente, nostra medio­critas potuit eniti. Posteaquam vero & tormenta venerunt, sive jam tortis fratribus nostris, sive adhuc ut torquerentur inclusis, ad cor­roborandos, & a confirmandos eos noster sermo penetravit. Item cum comperissem eos, qui sacrilegis contactibus manus suas atque ora maculassent , vel nefandis libellis nihilominus conscientiam polluissent ; exambire ad Martyres passim, Confessores quoque im­portuna & gratiofa deprecatione corrumpere, ut sine ullo discrimine atque examine singulorum, darentur quotidie libellorum millia contra Evangelii legem; literas feci quibus Martyres & Confessores consilio meo quantum possem ad Dominica praecepta revocarem. Item Presbyteris & Diaconibus non defuit sacerdotii vigor , ut qui­dam minus disciplinae memores, & temeraria festinatione praecipites, qui cum lapsis communicare jam coeperant, comprimerentur, in­tercedentibus nobis. Plebi quoque ipsi quantum potuimus animos composuimus, & ut b Ecclesiastica disciplina servaretur, instruximus.

Postmodum vero cum quidam de Lapsis, sive sua sponte, sive aliquo Tempera­mentum in Lapsorum causa adhi­bitum. incitatore, audaci flagitatione c prorumperent, ut pacem sibi à Mar­tyribus & Confessoribus promissam extorquere violento impetu ni­terentur, de hoc etiam bis ad clerum literas feci, & legi eis mandavi, ut ad illorum violentiam interim quoquo genere mitigandam, si qui libello à Martyribus accepto de seculo excederent, exomologesi facta, & manu eis in poenitentiam imposita, cum pace sibi à Martyribus promissa ad Dominum remitterentur. Nec in hoc legem dedi, aut me auctorem temere constitui; sed cum videretur & honor Mar­tyribus habendus, & eorum qui omnia turbare cupiebant impetus comprimendus, & praeterea vestra scripta legissem, quae huc ad cle­rum nostrum per d Clementium hypodiaconum nuper feceratis, ut iis, qui post lapsum infirmitate apprehensi essent, & poenitentes commu­nicationem desiderarent, e subveniretur: standum putavi & cum ve­stra sententia, ne actus noster qui adunatus esse & consentire circa omnia debet, in aliquo discreparet. Plane ceterorum causas, quam­vis libello à Martyribus accepto, differri mandavi; & in nostram praesentiam reservari: ut cum pace à Domino nobis data, plures Praepositi convenire in unum coeperimus, communicato etiam vobis­cum [Page 44] consilio disponere singula & reformare possimus. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere.

EPISTOLA. XXI. Celerinus Luciano Salutem.

HAEC cum tibi scriberem, Domine frater, gaudens & tristis [...] [...] Ad Pamelii nuns. XXI. In Eras. e­dit. deest. Celerinus pro sororibus suis Romae lapsis, pacem à Con­fessoribus Car­thaginiensi­bus petit. eram: gaudens eo quod audierim, te pro nomine Domini nostri Jesu Christi Salvatoris nostri tentum, & illius nomen penes magistratus a hujus mundi confessum: tristis autem in eo quod ab eo ex quo te deduxi, nunquam literas tuas accipere potui. Et nunc modo duplex mihi tristitia incubuit: quod cum Montanum fratrem nostrum communem, abs te de carcere ad me esse venturum b scribas; de salute tua, vel quid penes te agatur, mihi non signisica­veris. c Et hoc solet contingere servis Dei, maxime eis qui in con­fessione Christi sunt constituti. Scio enim quoniam unusquisque jam quae sunt seculi non attendit, quoniam coronam coelestem sperat. Ego enim dixi, fortasse oblitum te esse mihi scribere. Nam ut d tum quoque, de infimo tuo vel e fratre dicam, si fuero dignus, Celerinus audiretur. Tamen cum essem & ego in tam florida confessione fratres meos vetustissimos memorabam; & eos literis meis memoravi, caritatem pristinam eorum penes me meosque nunc esse. Peto ta­men, carissime, à Domino , ut si f ante cruore illo sancto laveris pro nomine Domini nostri Jesu Christi, quam literae meae te in hoc mundo apprehendant: vel nunc si apprehenderint, mihi ad haec re­scribas. g Sic coronet te, cujus nomen confessus es. Credo enim quoniam etsi in hoc mundo nos non viderimus, in futuro tamen h nos coronati à Christo complectemur. i Pete ut sim dignus & ego co­ronari cum numero vestro. In k magna tamen tribulatione consti­tutum me scias, & ac si sis mecum praesens, sic caritatis pristinae re­miniscor die ac nocte, Deus solus scit. Et ideo peto ut annuas desi­derio meo & mecum doleas in morte sororis meae, quae cecedit [Page 45] in hac a vastatione à Christo. Sacrificavit enim & exacerbavit Do­minum nostrum. Quod nobis manifestum videtur. Pro cujus fa­citis ego in laetitia Paschae flens die ac nocte, in cilicio & cinere b la­crymabundus dies exegi, & exigo usque in hodiernum, donec auxili­um Domini nostri Jesu Christi , & pietas per te vel per eos Dominos meos qui coronati fuerint, à c quibus postulaturus es ut veniam ha­beant nefanda naufragia; memor sum enim caritatis tuae pristinae, quod cum omnibus d doleas pro sororibus nostris, quas & tu bene nosti, id est, Numeriam & Candidam; pro quarum peccatis e quia nos fratres habent, debemus excubare. Credo enim Christum se­cundum illarum poenitentiam & opera, quae penes collegas nostros fecerunt extorres, qui à vobis venetunt, à quibus ipsis de operibus eorum audies; jam pro eis, vobis Martyribus suis, petentibus indultu­rum credo. Audivi enim te f floridorum ministerium percepisse. g Ote felicem! suscipere vota tua quae semper desiderasti; vel in ter­ra dormiens optasti pro nomine illius in carcerem mitti, quod nunc tibi contingit, sicut scriptum est: Det tibi Dominus secundum cor [...] 13. 4. tuum. Et nunc super ipsos factus Antistes Dei ; recognovit h idem minister . Rogo itaque, Domine, & peto per Dominum nostrum Jesum Christum, ut ceteris collegis tuis, i fratribus tuis & meis, meis [Page 46] Dominis referas, & ab eis petas, ut quicunque prior vestrum coro­natus fuerit, istis sororibus nostris Numeriae & Candidae, tale pecca­tum remittat. a Nam & ipsam Etecusam semper appellavi , testis est nobis Deus, quia pro se dona numeravit, ne sacrificaret ; sed tantum ascendisse videtur usque b ad Tria Fata , & inde descendisse. c Hanc ergo non sacrificasse ego scio. Quarum jam causa audita, praeceperunt eas Praepositi tantisper sic esse, donec Episcopus consti­tuatur. Sed quatenus per vestras d sanctas orationes & petitiones, in e quas nos fidimus quoniam estis amici, sed & testes f Christi, quod omnia indulgeatis. Peto ergo, Domine carissime Luciane, memor sis mei, & petitioni meae annuas: sic Christus coronam illam sanctam, quam tibi non tantum in confessione, sed in sanctimonia tradidit, in qua semper cucurristi, exemplum sanctorum, semper & testis fuisti: ut omnibus dominis meis fratribus tuis Confessoribus referas de hoc facto, ut à vobis auxilium recipiant. Nam hoc, do­mine frater, scire debes, me non solum hoc pro eis petere, sed Sta­tium & Severianum & omnes Confessores, qui inde huc à vobis vene­runt, ad quos ipsae in portum descenderunt, & in urbem levaverunt; quod sexaginta quinque ministraverunt, & usque in hodiernum in omnibus foverunt. Sunt enim penes illas omnes. g Plus autem gravare cor illud sanctum tuum non debui, cum sciam te prona vo­luntate operari. Salutant te Macarius cum sororibus suis Cornelia & Emerita, qui laetantur confessione tua florida, sed & omnes fra­tres: & Saturninus, qui & ipse luctatus est cum diabolo, qui & Chri­sti nomen est h confessus, qui & ibi in poena ungularum fortiter est con­fessus, qui & i haec nimis rogat & petit. Salutant te fratres tui Cal­phurnius, & Maria, & omnes sancti fratres. Nam hoc scire debes; me & dominis meis fratribus tuis scripsisse, quas peto pro k illis sic legere digneris.

EPISTOLA. XXII. Lucianus Celerino Domino si dignus fuero vocari Collega in Christo, S.

ACCEPI literas tuas, Domine frater dilectissime, in qui­bus Ad Pamelii num. XX. In Erasmi Edit. deest. Lucianus Ce­lerini petiti­oni annuit. me tantum gravasti , ut a propter tuam gravationem tan­to [...] gaudio pene exciderim : ut b literas tuas quas & ego op­tabam, post tantum temporis legere, in quibus mei c dignatus es me­morari, benesicio tantae tuae humilitatis legere exultavi: qui scribens mihi d diceres; si dignus fuero frater nominari tuus; hominis qui apud pusilliores nomen Dei cum timore confessus sum. Nam tu Deo volente ipsum e anguem majorem, metatorem Antichristi , non tan­tum confessus deterruisti , vocibus illis & verbis deificis: quibus (scio quasi amatores fidei: &, zelotypi disciplinae Christi; f in qua tenoris vivacitate versari gaudeo) g vicisti: verum, Carissime, jam inter Martyres h deputande, voluisti nos literis tuis gravare, in quibus significasti de sororibus nostris; pro quibus utinam fieri posset, ut sine tanto scelere commisso memoriam faceremus; ad quam non profecto tantis lacrymis incumberemus, ut nunc. Scire debuisti quid circa nos actum sit; cum benedictus Martyr Paulus adhuc in corpore esset, vocavit me, & dixit mihi: Luciane, coram Christo ti­bi dico, ut si quis post arcessitionem meam abs te pacem petierit , [Page 48] a des in nomine meo: sed & omnes quos Dominus in tanta tribula­tione arcessere dignatus est, universi b literis ex compacto universis pacem dimisimus. Videas ergo frater, c quoniam partem ejus mihi Paulus praecepit; d pro universis, quoque censuimus, jam cum ante hanc tribulationem, cum jussi sumus, secundum praeceptum Impe­ratoris fame & siti necari, & reclusi sumus in duabus cellis, ita ut nos afficerent fame & siti, e sed & ignis vapore; & pressura nostra into­lerabilis erat, quam nemo portare posset; sed nunc ipsam claritatem sumus consecuti. Et ideo, frater carissime, saluta Numeriam & Can­didam, quae secundum Pauli praeceptum & Ceterorum Martyrum, quo­rum nomina subjicio, Bassi f in petrario Mappalici in quaestione, Fortunionis in carcere, Pauli à quaestione Fortunae, Victorini, Victo­ris, Hereni, Credulae, Herenae, Donati, Firmi, Venusti, Fructi, Juliae, Martialis, & Aristonis, qui Deo volente in carcere fame necati sunt; (quorum & nos socios futuros intra dies audietis. g Jam enim, ut iterato reclusi sumus, sunt dies octo in die quo tibi literas scripsi. Nam & ante dies octo, per dies quinque medios modicum panis acce­pimus & aquam ad mensuram) & ideo frater peto, ut sicut hic cum Dominus coeperit ipsi Ecclesiae pacem dare, secundum praeceptum Pauli & nostrum tractatum, exposita causa apud Episcopum , & facta exomologesi, habeant pacem; non tantum hae, sed & quas scias ad h animum nostrum pertinere. Salutant vos Collegae mei universi; vos salutate Confessores Domini qui ibi vobiscum sunt, quorum no­mina significasti; inter quos & Saturninus i cum omnibus suis, sed & k collega ejus, & Macharius, Cornelia, & Emerita, Calphurnius & Maria, Sabina, Spesina, & sorores, Januaria, Dativa, Donata. Sa­lutamus cum suis Saturum, Bassianum & universum Clerum, Urani­um, Alexium, Quintianum, Colonicam, & universos; quorum no­mina non scripsi, quia jam lassus eram, ideo ignoscere debent. Opto vos bene valere; Alexium, & Getulicum, & argentarios, & sorores. Salutant vos sorores meae, Januaria & Sophia, quas vobis commendo.

EPISTOLA. XXIII. Universi Confessores Cypriano a Papae Salutem.

SCIAS nos universis, de quibus b apud te ratio constiterit, [...] [...] Ad Pamelii num. XVII. Deest in E­rasm. Edit. In Manut. 1.5. Ep. 14. Libellus Martyrum nomine à Luciano scriptus. quid post commissum egerint dedisse pacem: & hanc for­mam per te & aliis Episcopis innotescere voluimus. Optamus te cum sanctis Martyribus pacem habere c Praesente de Clero & Ex­orcista, & Lectore; Lucianus scripsit.

EPISTOLA. XXIV.

Cypriano, & compresbyteris Carthagini consisten tibus, Caldonius, Salutem.

NECESSITAS d temporis facit, ut non temere pacem [...] [...] Ad Pamelii num. XIX. In Erasm. Edit. deest. In Manut 1.5. Ep. 15. Consulitur Cyprianus an I apsis, qui postea Christum sunt consesis, pax sit [...] demus . Sed oportebat vobis scribere, quoniam ii qui po­steaquam sacrisicaverunt, iterato tentati, extorres sunt fa­cti. Videntur ergo mihi abluisse prius delictum, dum possessiones & domos dimittunt, & poenitentiam agentes Christum sequuntur. Er­go Felix, qui Presbyterium subministrabat sub Decimo, proximus mihi e vicinus (plenius cognovi eundem Felicem) & Victoria con­jux ejus, & Lucius fideles, extorres facti reliquerunt possessiones, quas nunc fiscus tenet. f Sed & mulier nomine Bona; quae tracta est à marito ad sacrificandum, g quae (conscientia, non commissi, [Page 50] a sed quia tenentes manus ejus ipsi sacrificabant) coepit dicere con­tra: Non feci, vos fecistis; sic & ipsa extorris facta est. b Cum ergo universi pacem peterent, dicentes; recuperavimus fidem, quam amiseramus, poenitentiam agentes, & Christum publice sumus confes­si: quamvis mihi videantur debere pacem accipere; tamen ad con­sultum vestrum eos dimisi, c ne videar aliquid temere praesumere. Si quid ergo ex communi consilio placuerit; scribite mihi. Salutate nostros , vos nostri. Opto vos felicissimos bene valere.

EPISTOLA. XXV. Cyprianus Caldonio fratri, S.

ACCEPIMUS literas tuas, frater carissime, satis sobrias & [...] Ad Pamelii numeros Ep. XX. Ad E­rasm. l. 3. Ep. 20. Pax fratri­bus imperti­enda qui post Lapsum fu­erunt Con­fessores. integritatis ac fidei plenas. Nec miramur si exercitatus & in scripturis Dominicis peritus, caute omnia & consulte geras. Recte autem sensisti circa impertiendam fratribus nostris pacem, quam sibi ipsi vera poenitentia & Dominicae confessionis gloria red­diderunt, sermonibus suis justificati , quibus se ante damnaverant. Mat. 12. 37. Cum ergo abluerint omne delictum, & d maculam primam, assistente sibi Domino, e posteriore virtute deleverint, jacere ultra sub diabolo quasi prostrati non debent ; qui extorres facti, & bonis suis omni­bus spoliati erexerunt se, & cum Christo stare coeperunt. Atque utinam sic & ceteri post lapsum poenitentes in statum pristinum re­formentur. Quos nunc urgentes, & pacem temere atque importu­ne extorquentes, quomodo disposuerimus, ut scires: librum tibi cum Epistolis numero quinque misi; quas ad Clerum, & ad plebem, & ad Martyres quoque & Confessores feci. Quae f Epistolae jam plurimis Collegis nostris missae placuerunt, & rescripserunt se quoque nobiscum in eodem consilio secundum Catholicam fidem stare. Quod ipsum etiam tu ad Collegas nostros, quos potueris, g transmitte: ut apud omnes unus actus , & una consensio secundum Domini [...] cepta, teneatur. Opto te, frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA. XXVI. Cyprianus Presbyteris & Diaconibus fra­tribus, Salutem.

DOMINUS loquitur & dicit: Super quem respiciam, ni­si Ad Pamelii num. XVIII. Ad Erasm. l. 3. Ep. 19. Nulla ratio habenda li­bellorum Martyrum, ante pacem Ecclesiae red­ditam. super humilem, & quietum, & trementem sermones me­os? [...] Hoc cum debeamus omnes a esse, b tum modo hujus­modi [...] 66.2. illi esse debent quibus laborandum est, ut post gravem lapsum vera poenitentia & humilitate tota promereri Dominum possint . Legi autem & universorum Confessorum literas, quas voluerunt per me Collegis omnibus innotescere, & ad eos pacem à se datam perve­nire, de quibus apud nos ratio constiterit, quid c post commissum egerint . Quae res d cum omnium nostrum consilium & sententiam e expectet, praejudicare ego, & f solus mihi rem communem vendicare non audeo: & ideo instetur interim Epistolis , quas ad vos proxi­me feceram: quarum exemplum Collegis quoque multis jam misi; qui g rescripserunt placere sibi quod statuimus, h nec ab eo receden­dum esse; donec, pace nobis à Domino reddita, in unum convenire, & singulorum causas examinare possimus. Sed & quid mihi Caldoni­us Collega meus scripserit, quidque ego ei rescripserim, ut sciretis; utriusque Epistolae exemplum literis meis junxi: quod totum peto fratribus nostris legatis, ut magis ac i magis ad patientiam compo­nantur, nec delicto k priori adjiciant adhuc aliud delictum, dum nec nobis nec Evangelio volunt servire, nec secundum universorum Confessorum literas causas suas l examinari permittunt. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere, & nostri meminisse. Frater­nitatem universam salutate. Valete.

EPISTOLA XXVII. Cyprianus Presbyteris & a Diaconibus Romae con­sistentibus fratribus, Salutem.

POST b factas ad vos literas, fratres carissimi, quibus actus Ad Pamelii num. XXIII. In Erasm. edit. deest. In Manut. l. 5. Ep. 4. His Literis Cyprianus Clerum Ro­manum certi­orem reddit, [...] [...] seditiosa Lapsorum pe­stulatione, ut ad pacem restitueren­tur; & de in­verecundia Luciani. [...] [...] noster expositus, & disciplinae ac diligentiae quantulacunque ratio declarata est, aliud accessit, quod nec ipsum latere vos debuit. Nam frater noster Lucianus & ipse unus de Confessoribus, fide quidem calidus & virtute c robustus, sed minus Dominica le­ctione fundatus, quaedam conatus est, d imperiti jampridem se vulgi auctorem constituens, ut manu ejus scripti libelli gregatim multis no­mine Pauli darentur; cum Mappalicus Martyr cautus & verecun­dus, legis ac disciplinae memor, nullas contra Evangelium literas fe­cerit, sed tantum domestica pietate commotus matri suae & sorori, quae lap sae fuerant, mandaverit pacem dari: Saturninus quoque post tormenta adhuc in carcere constitutus, nullas ejusmodi literas emise­rit. Lucianus vero non tantum Paulo adhuc in carcere posito no­mine illius libellos manu sua scriptos passim dedit, sed & post ejus excessum eadem facere sub ejus nomine perseveravit, dicens hoc sibi ab e illo mandatum; nesciens Domino magis quam conservo obtemperandum. Aurelii quoque adolescentis tormenta perpessi nomine libelli f multi dati sunt, ejusdem Luciani manu scripti, quod literas ille non nosset. Cui rei ut aliquatenus posset obsisti, literas ad eos feci, quas ad vos sub Epistola priore transmisi; quibus petere & suadere non destiti, ut Dominicae legis, & Evangelii ratio tenere­tur. Postquam vero ad eos literas misi, ut quasi moderatius aliquid & temperantius fieret, universorum Confessorum nomine idem Lucia­nus Epistolam scripsit, qua pene omne vinculum fidei, & timor Dei, & mandatum Domini, & Evangelii sanctitas & firmitas solveretur. Scripsit enim omnium g nomine, universis eos pacem dedisse; & hanc formam per me aliis Episcopis innotescere velle, cujus Epistolae ex­emplum ad vos transmisi. Additum est plane: de quibus ratio constiterit, quid post commissum egerint. Quae res majorem nobis conflat invidiam, ut nos cum singulorum causas audire, & excutere coeperimus, videamur multis negare, quod se nunc omues jactant à Martyribus, & Confessoribus accepisse. Denique hujus seditionis origo jam coepit: h nam in provincia nostra per aliquot civitates in Praepositos impetus i per multitudinem factus est, & pacem k quam semel cuncti à Martyribus & Confessoribus datam clamitabant, con­festim sibi repraesentari coegerunt; territis & subactis Praepositis suis, qui ad resistendum minus virtute animi, & robore fidei praeva­lebant. [Page 53] Apud nos etiam quidam turbulenti, qui vix à nobis in An. 253. praeteritum regebantur, & in nostram a praesentiam differebantur, per hanc Epistolam, velut quibusdam facibus accensi, plus exardes­cere, & pacem sibi datam extorquere coeperunt.

De quibus quales ad Clerum nostrum literas fecerim, exemplum Ut res gesta melius intel­ligatur, lite­ras tum suas, tum etiam Celerini & Luciani transmitten­das curat Cyprianus. vobis misi: sed & quid mihi Caldonius Collega pro integritate & fide sua scripserit, quidve ego ei rescripserim, utrumque ad vos le­gendum transmisi. Exempla quoque Epistolae Celerini, boni & ro­busti Confessoris, quam ad Lucianum, eundem Confessorem, scripse­rit, item quid Lucianus ei rescripserit, misi vobis; ut sciretis & b la­borem circa omnia & diligentiam nostram, & c veritatem ipsam dis­ceretis: Celerinus Confessor, quam sit moderatus & cautus, & hu­militate ac timore sectae nostrae verecundus: Lucianus vero circa intelligentiam Dominicae lectionis, d ut dixi, minus peritus, & circa invidiam verecundiae nostrae relinquendam facilitate sua molestus. Nam cum Dominus dixerit, in nomine Patris, & Filii, & Spiritus Mat. 28. 19. Sancti gentes tingui, & in baptismo praeterita peccata dimitti: hic praecepti & legis ignarus, mandat pacem dari & peccata dimitti in Pauli nomine , & hoc sibi dicit ab illo esse mandatum, sicut in literis ejusdem Luciani ad Celerinum factis animadvertetis. e Quibus mi­nime consideravit, quod non Martyres Evangelium faciant: sed per Evangelium Martyres fiant: quando & Paulus Apostolus, quem Do­minus vas electionis suae dixit, posuerit in Epistola sua, dicens: Mi­ror Galat. 1. 6. quod sic tam cito demutamini ab eo qui vos vocavit in grati­am , ad aliud Evangelium, quod non est aliud: nisi si sunt aliqui, qui vos turbant, & volunt convertere Evangelium Christi ; sed licet nos, aut Angelus de coelo f aliud adnunciet, praeterquam adnunciavimus vobis, anathema sit: sicut praediximus, & nunc iterum dico, si quis vobis adnunciaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit. Op­portune [...] supervenerunt literae vestrae, quas accepi ad Clerum fa­ctas, item quas beati Confessores Moyses & Maximus, Nicostratus & ceteri; Saturnino, & Aurelio, & ceteris miserunt, in quibus Evange­lii plenus vigor, & disciplina robusta legis Dominicae continentur. Laborantes hic nos, & contra invidiae impetum totis fidei viribus re­fistentes, multum sermo vester adjuvit, ut divinitus compendium fie­ret; & priusquam venirent ad vos literae, quas vobis proxime misi, declararetis nobis, quod secundum Evangelii legem stet nobiscum fortiter atque unanimiter etiam g vestra sententia. Opto vos, fra­tres, semper bene valere.

EPISTOLA. XXVIII. Cyprianus Moysi & Maximo Presbyteris, & ceteris Confessoribus dilectissimis fratribus, Salutem.An. 250.

GLCRIAM fidei & virtutis vestrae, a fortissimi ac beatis­simi [...] Ad Pamelii num. XXV. In Erasmi edit. l. 4. Ep. 3. Epistola haec est gratulato­ria ad Con­fessores Ro­manos. fratres, jam pridem de opinione cognoveram, laetatus satis & plurimum gratulatus; quod vos confessione sui no­minis b paraverit ad coronam Domini nostri praecipua dignatio. Vos enim Primores & duces ad nostri temporis praelium facti coele­stis militiae signa movistis. Vos spiritale certamen, quod nunc geri Deus voluit, vestris virtutibus imbuistis . Vos surgentis belli impe­tus primos immobili robore atque c inconcussa stabilitate fregistis. Inde initia felicia pugnandi orta sunt. Inde vincendi auspicia coe­perunt. d Contingit hic per tormenta e consummari martyria, sed qui in f congressione praecedens, exemplum virtutis fratribus factus est, cum Martyribus in honore communis est. g Coronas vestra ma­nu h sertas inde huc tradidistis, & de poculo salutari fratribus propinastis. Accessit ad confessionis exordia i gloriosa, & militiae victricis auspicia disciplinae tenor, quem de Epistolae vestrae vigore perspeximus, quam modo ad Collegas vestros in k confessione vobis­cum Domino copulatos, sollicita l admonitione misistis; ut Evange­lii sancta praecepta, & tradita nobis semel mandata vitalia, forti & stabili observatione teneantur. Ecce alius gloriae vestrae sublimis gradus, ecce iterum cum confessione geminatus promerendi Dei ti­tulus : m Stare firmo gradu; & in hac acie, n qui Evangelium co­nantur irrumpere, & praeceptis Domini subruendis manus impias in­ferentes, fidei robore submovere; praebuisse ante initia virtutum, nunc & morum magisteria praebere. Dominus post resurrectionem mittens Apostolos mandat, & dicit; Data est mihi omnis potestas in [...] coelo & in terra. Ite ergo & docete gentes omnes, o tingentes eos in nomine Patris, & Filii, & Spiritus Sancti, docentes eos p observare omnia quaecunque praecepi vobis. Et Joannes Apostolus mandati [...] memor in Epistola sua postmodum q ponit: In hoc, inquit, intelli­gimus quia cognovimus eum, si praecepta ejus custodiamus: Qui [...] cit quoniam cognovit eum, & mandata ejus non servat; mendax est; & veritas in illo non est. Haec r praecepta cum custodienda sugge­ritis, divina & coelestia mandata servatis. Hoc est esse Confessorem [Page 55] Domini, hoc est esse Martyrem Christi, servare vocis suae inviolatam circao mnia & solidam firmitatem ; nec a propter Dominum Mar­tyrem fieri, & praecepta Domini destruere conari: uti adversus illum dignatione, quam tibi dederit; armis ab illo acceptis rebellem quo­dammodo sieri: hoc est, Christum b confiteri velle, & Evangelium Christi negare. Laetor igitur ex vobis, c fortissimi ac fidelissimi fra­tres; & quantum gratulor d Martyribus istic honoratis ob virium gloriam, tantum gratulor pariter & vobis ob Dominicae etiam disci­plinae coronam. Dignationem suam Dominus multiplici genere largitatis infudit, bonorum militum laudes & glorias spiritales co­piosa varietate distribuit; honoris vestri participes & nos sumus, gloriam vestram nostram gloriam computamus, quorum tempora il­lustravit tanta felicitas, ut aetate nostra videre contingeret probatos [...] Dei, & Christi milites coronatos. Opto vos, e fortissimi ac beatissimi fratres, semper bene valere, & nostri meminisse.

EPISTOLA. XXIX. Cyprianus Presbyteris & Diaconibus Fratribus, Salutem.

NE quid conscientiam vestram lateret, fratres carissimi, quid Ad Pamelii numeros XXIV. Ad Eras. l. 3. Ep. 22. Clerus hac Epistola cer­tior fit ordi­nationis Sa­turi & Op­tati; & de iis quae Ro mam scripsit Cyprianus. [...] mihi scriptum f sit, quidque ego rescripserim, utriusque E­pistolae exemplum vobis misi: & credo vobis id quod re­scripsi, non displicere. Sed & illud ad vos perferre literis meis de­bui, urgente causa, Clero in urbe consistenti literas me misisse. Et quoniam oportuit me per Clericos scribere : g scio autem nostros plurimos absentes esse, paucos vero, qui illic sunt, vix ad ministeri­um quotidiani operis sufficere: necesse fuit novos aliquos constitue­re, h qui mitterentur: Fecisse me autem sciatis Lectorem Saturum, & Hypodiaconum Optatum Confessorem: quos jam pridem com­muni consilio Clero proximos feceramus; quando aut Saturo die Paschae semel atque iterum lectionem dedimus; aut modo cum Pres­byteris doctoribus lectores diligenter probaremus, Optatum inter lectores doctorem Audientium constituimus; examinantes an con­gruerent [Page 56] illis testimonia, quae esse debent in his, qui ad Clerum pa­rabantur. Nihil ergo à me absentibus vobis factum est: sed quod jam pridem communi consilio omnium nostrum coeperat, necessitate urgente promotum est. Opto vos, fratres carissimi, semper bene va­lere, & nostri meminisse; fraternitatem salutate, Valete.

EPISTOLA. XXX. Cypriano Papae, Presbyteri & a Diaconi Romae consistentes , Salutem.

QUANQUAM bene sibi conscius animus, & Evangelicae dis­ciplinae [...] Ad Pamelii num. XXXI. Ad Erasm. l. 2. Ep. 7. Deosepri­mum com­mendat vir pius; sed de­inde & fra­tribus. b vigore subnixus, & verus sibi in c decretis coelestibus testis effectus, soleat solo Deo judice esse contentus, nec alteri­us aut laudes petere, aut accusationes pertimescere: tamen gemina­ta sunt laude condigni, qui cum conscientiam sciant d Deo soli debe­re se judici , actus tamen suos desiderant etiam ab ipsis suis fratribus comprobari. Quod te, frater Cypriane, facere non mirum est, qui pro tua e verecundia & ingenita industria, consiliorum tuorum nos non tam judices voluisti, quam participes inveniri ut in tuis rebus gestis, laudem tecum, dum illas probamus, inveniremus, & f tuorum consiliorum bonorum cohaeredes , g quia & assirmatores esse possi­mus. Idem enim omnes credimur h operati, in quo deprehendi­mur eadem omnes censurae & disciplinae consensione sociati. Quid enim magis aut in pace tam aptum, aut in bellis persecutionis tam neceslarium, i quam debitam severitatem divini vigoris tenere? quam qui remiserit, instabili rerum cursu k erret semper necesse est, & huc atque illuc variis & incertis negotiorum tempestatibus dissi­petur, & quasi extorto de manibus consiliorum gubernaculo, navem l salutis illidat in scopulos; ut appareat non aliter saluti Ecclesiasticae salutis posse, nisi qui & contra ipsam faciunt; quasi quidam adversi fluctus repellantur, & disciplinae ipsius semper custo­dita ratio, quasi salutare aliquod gubernaculum in tempestate ser­vetur.

Nec hoc m nobis nunc nuper consilium cogitatum est, nec haec Romanorum sides olim ab Apostolo lan­data. apud nos adversus improbos modo supervenerunt repentina subsi­dia, sed antiqua haec apud nos severitas, antiqua sides, disciplina le­gitur antiqua. Quoniam nec tantas de nobis laudes Apostolus [Page 57] a protulisset dicendo: Quia fides vestra praedicatur in toto mundo, [...] 1.8. nisi jam exinde vigor iste radices fidei de temporibus illis mutuatus fuisset; quarum laudum & gloriae b degenerem fuisse, maximum cri­men est. Minus est enim dedecoris nunquam ad praeconium laudis accessisse, quam de fastigio laudis ruisse. c Minus est criminis honora­tum bono testimonio non fuisse, quam honorem bonorum testimoni­orum perdidisse. Minus est, sine praedicatione virtutum ignobilem d sine laude jacuisse; quam exhaeredem fidei factum laudes propri­as perdidisse: ea enim quae in alicujus gloriam proferuntur, nisi anxio & sollicito labore serventur, in invidiam maximi criminis intumescunt.

Hoc nos non falso dicere superiores nostrae literae probaverunt, in Libellatico­rum siclus [...] [...] sup­par. quibus vobis sententiam nostram dilucida expositione protulimus, adversus eos, qui seipsos infideles illicita nefariorum Libellorum professione prodiderant, e quasi evasuri irretientes illos diaboli la­queos viderentur, f quo non minus quam siad nefarias aras accessis­sent, hoc ipso quod ipsum contestati fuerant tenerentur; sed etiam adversus illos qui g accepta fecissent , licet praesentes cum sierent non affuissent, cum praesentiam suam utique ut sic scriberentur man­dando fecissent. Non est enim immunis à scelere, qui ut fieret h im­peravit; nec est alienus à crimine, cujus consensu, licet non à se ad­missum crimen, tamen publice legitur; & cum totum sidei sacramen­tum in confessione Christi nominis intelligatur esse digestum; qui fallaces in i excusatione praestigias quaerit , negavit: & qui vult videri propositis adversus Evangelium vel edictis vellegibus satis­fecisse, hoc ipso jam paruit, quod videri paruisse se voluit. Nec non etiam contra illos quoque, qui illicitis sacrisiciis manus suas atque ora polluerant, pollutis ante mentibus propriis, unde etiam sunt ipsae ma­nus atque ora polluta; fidem nostram consensumque monstravimus.

Absit enim ab Ecclesia Romana vigorem suum tam profana [...] dimittere, & nervos severitatis eversa fidei majestate dissolvere; Lenitate ni­mia Lapsos excipere sum­ma crude­litas. ut cum adhuc non tantum jaceant, sed & cadant eversorum fratrum ruinae, properata nimis remedia communicationum utique non pro­futura praestentur, & nova per misericordiam a falsam vulnera [...] transgressionis vulneribus imprimantur, ut miseris ad eversio­nem majorem eripiatur & poenitentia. Ubi enim poterit indulgen­tiae b medicina procedere, si etiam ipse medicus intercepta poeni­tentia indulget periculis? si tantummodo operit vulnus, nec sinit necessaria temporis remedia obducere cicatricem? Hoc non est cu­rare, sed, si dicere verum volumus, occidere.

Quanquam Confessorum quoque, quos hic adhuc in carcerem dig­nitas Confessorum literae ad dis­ciplinam Ec­clesiasticam conservan­dam [...] con­ducebant. suae confessionis inclusit , & ad certamen Evangelicum sua fides in confessione jam gloriosa semel coronavit, literas habeas con­spirantes cum literis nostris, quibus severitatem Evangelicae disci­plinae protulerunt, & illicitas petitiones ab Ecclesiae pudore revo­carunt. Nisi hoc fecissent, disciplinae Evangelicae ruina non facile c sarciretur, praesertim cum nulli magis tam congruens esset tenorem Evangelici vigoris d illibatum, dignitatemque servare; quam qui se excruciandos & excarnificandos pro Evangelio furentibus e tradi­dissent, ne martyrii f honorem merito perderent, si in g occasione martyrii praevaricatores Evangelii esse voluissent: nam qui quod ha­bet non custodit in eo ex quo illud possidet , dum id ex quo possidet. violat, h violat illud quod possidebat.

In quo loco maximas tibi atque uberes gratias referre debe­mus Cypriani eti­am litera Confessoribus similiter uti­les. & reddimus; quod illorum carceris tenebras i literis tuis il­luminasti; quod ad illos venisti, quo modo introire potuisti; quod illorum animos, sua fide & confessione robustos, tuis allocutionibus literisque recreasti; quod felicitates eorum condignis k laudibus persecutus, accendisti ad multo ardentiorem coelestis gloriae cupidita­tem; quod pronos impulisti, quod, ut credimus & optamus, victo­res futuros viribus tui l sermonis animasti: ut quanquam m hoc to­tum de fide n confitentium, & de divina indulgentia venire videatur: tamen in martyrio suo tibi ex aliquo debitores facti esse videantur. Sed ut ad id, unde digressus sermo videbatur esse, rursus revertatur, quales literas in Siciliam quoque miserimus, subjectas [...].

Quanquam nobis differendae hujus rei necessitas major incumbat, Expectanda Ecclesiae pax & constitutus Episiopus antequam Lapsis pax detur. quibus, post excessum nobilissimae memoriae viri Fabiani, o nondum est Episcopus propter rerum & temporum difficultates [...]. [Page 59] qui omnia ista a moderetur, & corum, qui lapsi sunt, possit cum au­ctoritate & consilio habere rationem. Quanquam nobis in tam ingenti negotio placeat, quod & tu ipse tractasti b prius : Eccle­siae pacem sustinendam , deinde, sic collatione consiliorum cum Episcopis, Presbyteris, Diaconis, Confessoribus, pariter ac c stan­tibus laicis facta, lapsorum tractare rationem. Perquam enim nobis & invidiosum & onerosum videtur, non per multos exami­nare, quod per multos commissum videatur fuisse, d & unum sen­tentiam dicere, cum tam grande crimen per multos diffusum note­tur exisse; quoniam nec firmum decretum potest esse, quod non plurimorum videbitur habuisse consensum. Aspice totum orbem pene vastatum, & ubique jacere dejectorum reliquias & ruinas, & idcirco tam grande e expeti consilium, quam late propagatum videtur esse delictum. Non sit minor medicina, quam vulnus est: non sint minora remedia, quam funera: ut quo modo qui rue­runt, ob hoc ruerunt, quod caeca temeritate nimis incauti fuerunt; ita qui hoc disponere f nituntur, omni consiliorum moderamine utantur, ne quid non ut oportet factum, tanquam irritum ab omnibus judicetur. Uno igitur eodemque consilio, iisdem precibus & fleti­bus tam nos, qui usque adhuc videmur temporis istius ruinas subter­fugisse; quam illi qui in has g temporis videntur clades incidisse, di­vinam majestatem deprecantes, pacem h Ecclesiastico nomini postu­lemus: mutuis votis nos invicem foveamus, custodiamus, armemus: oremus pro Lapsis, ut erigantur; oremus pro stantibus, ut non ad ruinas usque tententur: oremus, ut qui cecidisse referuntur, delicti sui magnitudinem agnoscentes, intelligant non momentaneam neque praeproperam desiderare medicinam: oremus ut i effectus indulgen­tiae k Lapsorum subsequatur & poenitentiam; ut intellecto suo crimine velint nobis interim praestare l patientiam, nec adhuc fluctuantem [Page 60] a turbent Ecclesiae statum; ne interiorem nobis persecutionem ipsi incendisse videantur, & accedat ad criminum cumulum, quod etiam b inquieti fuerunt. Maxime enim illis congruit verecundia, quorum in delictis damnatur mens inverecunda.

754 Pulsent sane fores, sed non utique confringant. Adeant ad li­men Pulsent Ec­clesiae fores Lapsi, sed non confringant. Ecclesiae, sed non c utique transiliant. Castrorum coelestium excubent portis, sed armati modestia, qua intelligant se desertores fuisse. Resumant precum suarum tubam, sed qua non bellicum clangant. Arment se quidem modestiae telis, & quem negando mor­tis metu fidei dimiserant clypeum, resumant; sed ut contra hostem diabolum vel nunc armati, non contra Ecclesiam, quae illorum dolct casus, armatos esse se credant. Multum illis proficiet petitio mo­desta, postulatio verecunda, humilitas necessaria, d patientia non oti­osa. Mittant legatos pro suis doloribus lacrymus; Advocatione fungantur ex intimo pectore prolati gemitus, dolorem probantes commissi criminis & pudorem. Imo si dedecoris admissi magnitu­dinem perhorrescunt, si pectoris & conscientiae suae lethalem plagam & sinuosi vulneris altos recessus vere medica manu tractant, erubes­cant & petere, nisi quia majoris est rursum & periculi & pudoris , auxilium pacis non petiisse. Sed hoc totum in facramento , sed in ipsius postulationis lege temporis facto temperamento, sed postula­tione demissa, sed prece subdita; quoniam & qui petitur flecti de­bet, non e incitari; & sicut respici debet divina clementia, sic respi­ci debet & divina censura; & sicut scriptum est: Donavitibi omne Mat. 18. 32. debitum, quia me rogasti; sic scriptum est, Qui me negaverit co­ram [...] hominibus, negabo & ego eum coram Patre meo, & coram Luc. 12. 9. angelis ejus. Deus enim ut est indulgens, ita est praeceptorum suorum exactor, & quidem diligens; & sicut ad convivium vocat, sic Mat. 22. 12. habitum nuptiarum f non habentem, ligatis manibus & pedibus extra sanctorum coetum foras jactat. Paravit coelum, sed paravit & tar­tarum. Paravit refrigeria, sed paravit etiam aeterna supplicia. Pa­ravit inaccessibilem lucem, sed paravit etiam perpetuae noctis g va­stam aeternamque caliginem. Cujus temperamenti moderamen nos hic tenere quaerentes, diu & quidem multi, & quidem cum quibus­dam Episcopis vicinis nobis & appropinquantibus, & quos ex aliis provinciis h longe positis persecutionis istius ardor ejecerat, ante constitutionem Episcopi nihil innovandum putavimus, sed lapsorum curam mediocriter temperandam esse i credidimus; ut interim dum Episcopus dari à Deo nobis sustinetur, in suspenso eorum qui [...] possunt dilationis sustinere, causa teneatur: eorum autem quorum [Page 61] vitae suae finem urgens exitus dilationem non potest ferre, acta poeni­tentia & professa frequenter suorum detestatione factorum, si lacry­mis, si gemitibus, si fletibus dolentis ac vere poenitentis animi signa prodiderint, cum spes vivendi secundum hominem nulla substiterit, ita demum caute & sollicite subveniri, Deo ipso sciente quid de ta­libus faciat, & qualiter judicii sui examinet pondera; nobis tamen anxie curantibus, a ut nec pronam nostram improbi homines lau­dent facilitatem, nec vere poenitentes accusent nostram quasi duram crudelitatem. Optamus te, beatissime ac gloriosissime Papa , in Do­mino semper bene valere, & nostri meminisse.

EPISTOLA. XXXI. Cypriano Papae, Moyses & Maximus Presbyteri, & Nicostratus & Rufinus Diaconi, & ceteri Con­fessores , qui cum eis sunt, Salutem.

INTER varios & multiplices, frater, dolores nobis constitutis Ad Pamela num. XXTI. In Erasm. edit. deest. In Manut. l. 5. Ep. 12. Solatia quae ex Cypriani literis perce­perunt; o­mani Confes­sores, grati agnoscunt. [...] [...] propter praesentes multorum b per totum pene orbem ruinas, hoc praecipuum nobis solatium solatium supervenit, quod acceptis literis tuis c erecti sumus, & d dolentis animi moeroribus fomenta suscepi­mus. Unde intelligere jam possumus gratiam divinae providentiae, forsitan non ob aliam causam nos tamdiu clausos vinculis carceris re­reservare voluisse; nisi ut e instructi & robustius animati literis tuis, voto proniore ad coronam destinatam possemus pervenire. Illux­erunt enim nobis literae tuae, ut in tempestate quadam serenitas, f & in turbido mari g exoptata tranquillitas, h & in laboribus requi­es; ut in periculis & doloribus sanitas; ut in densissimis tenebris candida i lux & refulgens. Ita illas animo sitiente perbibimus, & voto esuriente suscepimus; k ut ad certamen inimici, ex illis nos sa­tis pastos , & saginatos l gaudeamus. Reddet tibi Dominus pro ista tua caritate mercedem, & hujus tam boni operis repraesentabit debitam frugem. Non minus enim coronae mercede condignus est, qui hortatus est, quam qui & passus est: non minus laude condignus qui docuit, quam qui & fecit: non minus honorandus est, qui monu­it, m quam qui dimicavit: nisi quoniam nonnunquam magis gloriae cumulus redundat ad eum qui instituit, quam ad eum qui se docibi­lem discipulum subministravit. Hic enim fortassis hoc quod exer­cuit non habuisset, nisi ille docuisset. Percepimus igitur (n iterum dicimus) frater Cypriane, magna gaudia, magna solatia, magna fo­menta, [Page 62] maxime quod & gloriosas Martyrum non dicam mortes, sed immortalitates, gloriosis & condignis laudibus prosequutus es: ta­les enim excessus talibus a vocibus personandi fuerunt, ut quae rese­rebantur, sic dicerentur b qualiter facta sunt. Ex tuis ergo literis vidimus gloriosos illos martyrum triumphos, & oculis nostris quo­dammodo, coelum illos petentes, prosecuti sumus; & inter angelos ac potestates dominationesque coelestes constitutos c contemplati sumus: sed & Dominum apud Patrem testimonium suum illis pro­missum [...] d perhibentem auribus nostris e quodammodo sensimus. Hoc est ergo quod & nobis animum in dies singulos erigit, & ad con­sequendos gradus tantae f dignationis incendit.

Quid enim gloriosius, quidve felicius ulli hominum poterit ex [...] Martyrium non paena sed felicitas. dignatione contingere, quam inter ipsos carnifices g interritum consiteri Dominum Deum? quam inter h saevientia secularis pote­statis varia & exquisita tormenta, i etiam extorto, & k excruciato, & excarnificato corpore, Christum Dei Filium, etsi [...] sed ta­men libero spiritu confiteri? quam relicto mundo coelum petisse? quam desertis hominibus inter Angelos stare? quam impedimentis omnibus secularibus ruptis in l conspectu Dei jam se liberum sistere? quam coeleste regnum sine ulla cunctatione retinere ? quam Collegam passionis cum Christo in Christi nomine factum fuisse? quam judicis sui divina dignatione judicem factum fuisse? quam immaculatam conscientiam de confessione nominis reportasse? quam humanis & sacrilegis legibus contra fidem non obedisse? quam veritatem voce publica contestatum fuisse? quam ipsam, quae ab omnibus [...] moriendo mortem subegisse? quam per ipsam mortem immortalita­tem consecutum fuisse; quam omnibus saevitiae instrumentis m excar­nificatum & extortum, ipsis tormentis tormenta superasse? quam omnibus dilaniati corporis doloribus robore animi reluctatum fuisse? quam sanguinem suum profluentem non horruisse? quam supplicia sua post fidem amare coepisse? quam n detrimentum vitae suae pu­tare non exisse? Ad hoc enim praelium quasi quadam tuba Evange­lii sui nos excitat Dominus: dicendo: o Qui plus diligit patrem [...] aut matrem, quam me, non est me dignus. Et qui non tollit crucem suam, & sequitur me, non est me dignus. Et iterum; Beati qui [...] persecutionem p passi fuerint propter justitiam; ipsorum enim est regnum coelorum. q Beati eritis cum vos persecuti fuerint & r ode­rint: [...] gaudete, & exultate; sic enim & Prophetas persecuti sunt, [...] qui ante vos fuerunt, patres eorum . Et iterum: Quoniam ante reges & s potestates stabitis; & tradet frater fratrem ad mortem, & pater filium; & qui perseveraverit usque ad finem, hic salvus erit. [Page 63] Et: Vincenti dabo sedere super thronum meum, sicut & ego vici & [...] sedi super thronum patris mei; a Sed & Apostolus: Quis nos [...] [...] rabit à caritate Christi? pressura, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius; sicut scriptum est, quia propter te interficimur tota die, aestimati sumus velut b oves victimae, sed in iis omnibus c supervincimus pro eo, qui nos dilexit .

Haec, & hujusmodi cum in Evangelio collata d perlegimus, & qua­si Voces Evan gelicae, faces ad inflam­mandam si­dem. faces quasdam ad inflammandam fidem, dominicis vocibus, sup­positas nobis sentiamus: hostes veritatis jam non tantum non per horrescimus, sed provocamus; & inimicos Dei jam hoc ipso, quod non e cessimus, vicimus: & nefarias contra f veritatem leges sube­gimus. Et si nondum nostrum sanguinem fudimus, sed g fudisse pa­rati sumus, nemo hanc dilationis nostrae moram clementiam judi­cet, quae nobis officit, quae impedimentum gloriae facit, quae coelum differt, quae gloriosum Dei conspectum inhibet. In hujusmodi enim certamine, & in hujusmodi, h ubi decertat fides, i praelio, mora mar­tyres non distulisse vera clementia est. Pete ergo, Cypriane ca­rissime, ut nos gratia sua Dominus magis ac magis in dies singulos quosque k uberius atque propensius, & armet & illustret, & viribus potentiae l firmet ac roboret: utque m quasi optimus Imperator milites suos, quos usque adhuc in castris carceris exercuit & pro­bavit, producat jam ad propositi certaminis campum: porrigat no­bis arma divina, illa tela quae nesciunt vinci, loricam justitiae quae nunquam solet rumpi, clypeum sidei qui non potest n perforari, & gladium Spiritus qui non consuevit vulnerari. Cui enim magis haec, ut pro nobis petat, mandare debemus, quam tam glorioso Episcopo; ut o hostiae destinati petant auxilium de sacerdote?

Ecce aliud gaudium nostrum, quod in officio Episcopatus tui, In Lapsorum causa senten­tiae Cypriani acceditur. p licet interim à fratribus pro temporis conditione distractus es, ta­men non defuisti: quod literis Confessores frequenter corroborasti, quod etiam sumtus necessarios de tuis laboribus justis praebuisti, quod omnibus te praesentem quodammodo q exhibuisti: quod in nulla officii tui parte quasi aliquis desertor claudicasti. Sed quod nos ad majorem laetitiam r robustius provocavit, tacere non possu­mus; quin omni vocis nostrae testimonio prosequamur. Animad­vertimus enim te congruente censura, & eos digne objurgasse, qui immemores delictorum suorum, pacem à Presbyteris per absentiam tuam festinata & praecipiti cupiditate s extorsissent; & illos qui sine respectu Evangelii sanctum Domini canibus, & margaritas porcis Mat. 7. 6. t profana facilitate donassent: v cum grande delictum, & per totum pene orbem incredibili vastatione grassatum, non oporteat nisi, ut ipse scribis, caute moderateque tractari, consultis omnibus Episco­pis, Presbyteris, Diaconibus, Confessoribus, & ipsis stantibus Lai­cis , [Page 64] ut in tuis literis & ipse testaris; ne dum volumus importune ruinis subvenire, alias majores ruinas a videamur parare. b Ubi [...] c divinus sermo relinquitur ; d si tam facile peccantibus venia prae­stetur? fovendi sunt sane e ipsorum animi, & ad maturitatis fuae f tempus nutriendi; & de scripturis sanctis, quam ingens, & supra omnia peccatum commiserint, instruendi. Nec hoc animentur, quia multi sunt; sed hoc ipso magis reprimantur, quia non pauci sunt. g Nihil ad extenuationem delicti numerus h impudens valere consa­evit; sed pudor, sed modestia, sed patientia, sed disciplina, sed hu­militas, atque i subjectio: sed alienum de se expectasse judicium; k sed alienam de suo sustinuisse sententiam. Hoc est, quod poeni­tentiam probat; l hoc est, quod impresso vulneri inducit cicatri­cem; hoc est, m quod dejectae mentis ruinas erigit & attollit; quod ardentem delictorum n aestuantium vaporem restringit & finit. Non ea, quae o sanorum sunt corporum, medicus aegris dabit: ne impor­tunis cibis p tempestatem valetudinis saevientis non reprimat, sed ac­cendat: scilicet, ne quod potuisset maturius jejunio q extenuari, [...] impatientiam longius pasta cruditate r

Eluendae sunt s igitur impio sacrificio manus inquinatae, t operibus Non aliter quam per pae­nitentiam restitui expe­ctent Lapsi. bonis; & nefario cibo u ora misera polluta, w poenitentiae sunt vera sermonibus expianda. Et in secretis cordis fidelis x novellandus & consecrandus est animus; y crebri poenitentium gemitus audiantur, z & iterum fideles ex oculis lacrymae profundantur: ut illi ipsioculi, qui male simulacra conspexerunt, quae inlicita commiserant, a satis­facientibus Deo fletibus deleant. b Non est nisi patientia morbis necessaria: luctantur cum suo dolore qui languent; & ita demum sperant sanitatem, si tolerantia c superarint dolorem. Infidelis enim cicatrix, quam cito festinans medicus induxit: & ad quemlibet ca­sum d medela rescinditur, e si non fideliter de ipsa tarditate remedia f praestentur. Cito rursus in incendium g flamma revocatur, nisi to­tius ignis etiam usque ad extremam scintillam materia h restingua­tur: ut merito i hujusmodi homines sciant sibi etiam de ipsa moramagis [Page 65] consuli, & fideliora necessariis dilationibus remedia praestari. Ceterum ubi erit a quod custodia squalidi carceris includuntur, qui Christum confitentur: si sine periculo fidei sunt, qui negaverunt? ubi quod in nomine Dei catenarum ambitu vinciuntur, si sine commu­nicatione non sunt, qui confessionem b Dei non retinuerunt? c Ubi quod detenti Martyres gloriosas animas suas ponunt; si, qui dereli­querunt sidem, periculorum & delictorum suorum non sentiunt mag­nitudinem? Quod si nimiam impatientiam d prae se ferunt, & intole­rabili festinatione communicationem exposcunt, frustra queruia ista & invidiosa, ac nihil adversus veritatem valentia jactant petulanti & infreni ore convicia: quandoquidem licuerit illis suo jure retinere, e quod f nunc sua sponte quaesita necessitate coguntur postulare: fi­des enim quae potuit Christum confiteri, potuit & à Christo in com­municatione retineri. g Optamus te, frater, bene valere, & nostri me­minisse.

EPISTOLA XXXII. Cyprianus Presbyteris & Diaconibus fra­tribus, Salutem.

QUALES literas ad Clerum Romae agentem fecerim, quidque Scripta in [...]. Ad Pamelii numeros XXXII. Ad Erasm. l. 3. Ep. 4. Monetur Clerus Car­thaginiensis utliteras Cle­ri Romani & Cyprianire­sponsa, com­municanda curet. illi mihi rescripserint, quid etiam Moyses & Maximus Presby­teri, & Nicostratus & h Rufinus Diaconi, & ceteri cum eis Con­fessores in custodia constituti, i aeque ad literas meas rescripserint, ut scire possetis, fratres carissimi, exempla vobis legenda transmisi. Vos curate quantum potestis prodiligentia vestra, k ut scripta nostra, & illorum rescripta fratribus nostris innotescant. Sed & si qui de peregrinis l Episcopi Collegae mei, vel Presbyteri, vel m Diacones praesentes fuerint, vel supervenerint, haec omnia de vobis audiant: & si exempla Epistolarum transcribere, & ad suos n perferre volue­rint, facultatem transcriptionis accipiant. Quamvis & o Saturo Lectori fratri nostro mandaverim, ut fingulis desiderantibus descri­bendi faciat potestatem, ut in Ecclesiarum statu quoquo modo inte­rim componendo servetur ab omnibus p una & sida consensio De ceteris vero quae agenda erunt, sicut & Collegis meis q plurimis scripsi, plenius consilio communi tractabimus, quando convenire in unum permittente Domino coeperimus. Opto vos, fratres carissimi ac desideratissimi, semper bene valere: fraternitatem salutate: Valete.

EPISTOLA. XXXIII. Cyprianus Lapsis.

DOMINUS noster, cujus praecepta metuere & observare Ad Pamelii num. XXVII. In Erasmi E­dit. deest. In Manut. l. 5. Ep. 6. Ecclesia su­per Episcopos constituta. [...] [...]. debemus, Episcopi honorem, & Ecclesiae fuae rationem dis­ponens in Evangelio a loquitur, & dicit Petro; Ego tibi [...]. dico, quia tu es Petrus, & super istam petram aedificabo Ecclesiam meam, & portae inferorum non vincent eam, & tibi dabo claves regni coelorum, & quae ligaveris super terram, erunt ligata & in coelis, & quaecunque solveris super terram, erunt soluta & in coelis. Inde per temporum & successionum vices, Episcoporum ordinatio, & Eccle­siae ratio decurrit, ut Ecclesia super Episcopos constituatur: & omnis actus Ecclesiae per eosdem Praepositos gubernetur. Cum b hoc itaque divina lege fundatum sit, miror quosdam audaci temeritate sic mihi scribere c voluisse ut Ecclesiae nomine literas facerent ; quando Ecclesia in Episcopo & Clero, & in omnibus stantibus sit constituta. Absit enim, d ne Domini misericordia & potestas ejus e invidiam patiatur, ut Ecclesia esse dicatur lapsorum numerus; cum scriptum sit, Deus non est mortuorum, sed vivorum. Omnes quidem Mat. 22.32. vivificari optamus, & ut in statum pristinum restituantur, precibus nostris & gemitibus oramus. Si autem quidam Lapsi Ecclesiam se volunt esse, & si apud illos, atque in illis est Ecclesia: quid super­est, quam ut ipsi rogentur à nobis, ut nos ad Ecclesiam dignentur ad­mittere? Summissos ergo & quietos & verecundos esse oportet eos, qui delicti sui memores satisfacere Deo debent, nec Ecclesiae nomine literas facere, cum se magis sciant Ecclesiae scribere.

Scripserunt autem mihi nuper quidam de Lapsis humiles, & mi­tes, Non hac la­bes lapsos om­nes invasit, ut insolenter pacem depos­cant. & trementes, & metuentes Deum, & qui in Ecclesia semper gloriose, & granditer operati sunt; & opus f suum Domino im­putaverunt , scientes illum dixisse: Et cum haec omnia feceritis, Lac. 17.12. [Page 67] dicite: Servi supervacui sumus; quod debuimus facere, fecimus. Quae illi cogitantes, & quamvis libello à Martyribus accepto, ut tamen à Domino satisfactio sua admitti possit, orantes scripserunt mihi, se delictum suum cognoscere, & poenitentiam veram agere, nec ad pa­cem temere, aut importune properare; sed expectare praesentiam no­stram, dicentes pacem quoque ipsam, si eam nobis praesentibus ac­ceperint, dulciorem sibi futuram. Quibus quantum gratulatus sim, Dominus testis: qui dignatus est ostendere quid ejusmodi & tales servi de ejus benignitate mereantur. Quas literas cum nuper acce­perim , & nunc aliud scripsisse vos legerim, peto discernatis deside­ria vestra, & quicunque estis qui has literas nunc misistis, nomina ve­stra libello subjiciatis, & libellum cum singulorum nominibus ad me transmittatis; ante est enim scire quibus rescribere habeam: tunc ad fingula quae scripsistis pro loci, & actus nostri mediocritate rescri­bam. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere, & secundum Domini disciplinam quiete & tranquille agere. Valete.

EPISTOLA. XXXIV. Cyprianus Presbyteris & Diaconibus fra­tribus, Salutem.

INTEGRE & cum disciplina fecistis, fratres carissimi, quod Scipta in [...]. Ad Pamelii numeros [...]. XXVIII. In Erasmi Edit. Erasmi. In Ma­nut. l. 5. Ep. 3. Presbyter qui cum, Lapsis com­municat, communione arcendus. a consilio Collegarum meorum qui praesentes erant, Gaio b Didden­si Presbytero, & Diacono ejus censuistis non communicandum: qui communicando cum Lapsis, & offerendo oblationes eorum , in pravis erroribus suis frequenter deprehensi, & semel, atque iterum, secundum quod mihi scripsistis, à Collegis meis moniti ne hoc face­rent, in praesumtione & audacia sua pertinaciter perstiterunt, deci­pientes quosdam sratres ex plebe nostra; quibus nos omni c humi­litate consultum cupimus, & quorum saluti non d adulatione com­posita, sed sincera fide, prospicimus; ut vera poenitentia, & gemitu & dolore pleno e Dominum deprecentur, quia scriptum est; Me­mento Apoc. 2.5. unde cecideris, & age poenitentiam. Et iterum loquitur scriptura divina: sic dicit Dominus: Cum conversus gemueris, tunc [...] 30.15. salvaberis, & scies ubi fueris. Ingemiscere autem & agere poenitenti­am quomodo possunt; quorum gemitibus & lacrymis intercedunt quidam de Presbyteris, ut communicandum cum illis temere existi­ment? nescientes f quia scriptum est; Qui vos g felices dicunt, in [...]. 3.12. [Page 68] errorem vos mittunt, & semitam pedum vestrorum turbant. Meri­to salubria nostra & vera consilia nihil promovent, dum blanditiis & palpationibus perniciofis a veritas impeditur; & patitur lapso­rum saucia & aegra mens, quod corporalliter quoque aegri & infirmi saepe patiuntur: ut dum salubres cibos & utiles potus, quasi ama­ros & abhorrentes respuunt, & illa quae oblectare & ad praesens sua­via videntur esse, appetunt; perniciem sibi, & mortem per inaudien­tiam & intemperantiam provocent: nec proficiat ad salutem arti­ficis medela vera b dum blandiment is decipit dulcis illecebra. Vos itaque secundum literas meas fideliter & salubriter consulentes, à consiliis melioribus ne recedatis. Legite vero has easdem literas & Collegis meis, si qui aut praesentes fuerint, aut supervenerint, ut una­nimes & concordes, ad fovenda & sananda lapsorum vulnera con­silium salubre teneamus, tractaturi plenissime de omnibus, cum con­venire in unum per Domini misericordiam coeperimus. Interea si quis immoderatus, & praeceps, five de nostris Presbyteris vel Dia­conibus, five de peregrinis ausus fuerit ante sententiam nostram communicare cum lapsis, à communicatione nostra arceatur; apud omnes nos causam dicturus temeritatis suae, quando in unum per­mittente Domino, convenerimus.

Desiderastis quoque ut de Philumeno, & Fortunato Hypodiaconis, Quaeritur qua poena a­nimadverti in illos debe­ret, qui cu­ram sibi in Ecclesia com­missam, dere­liquerunt. & Favorino Acolutho, qui medio tempore recesserunt, & nunc ve­nerunt, quid mihi videatur rescribam. Cui rei non c potui me so­lum judicem dare , cum multi adhuc de Clero absentes sint, nec locum suum vel d sero repetendum putaverunt, & haec singulorum tractanda sit, & limanda plenius ratio, non tantum cum Collegis me­is, sed & cum plebe ipsa universa : expensa enim moderatione li­branda & pronuncianda res est, quae in posterum circa ministros Ec­clesiae constituat exemplum. Interim se à divisione mensurna tan­tum contineant , non quasi à Ministerio Ecclesiastico privati esse videantur, sed ut integris omnibus ad nostram praesentiam e differan­tur. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere. Fraternita­tem universam salutate, & valete.

EPISTOLA XXXV. Cyprianus Presbyteris & Diaconibus Romae consistentibus fratribus, Salutem.

ET dilectio communis & ratio exposcit, fratres carissimi, nihil Scripta in [...] Ad Pamili­num. XXIX. in Erasm. Edit. deest. in Manut. l. 5. Ep. 5. Plebs Car­thaginiensis certior red­ditur de tc­meritate lap­sorum qui pacem depos­cebant. conscientiae vestrae subtrahere de his quae apud nos geruntur, ut sit nobis circa utilitatem Ecclesiasticae administrationis commune consilium: nam posteaquam ad vos literas feci, quas misi per Saturum Lectorem, & Optatum Hypodiaconum fratres nostros, de a quorundam prospecta temeritate , qui poenitentiam agere, & Deo satisfacere detrectant, literas ad me fecerunt; pacem non dan­dam sibi postulantes, sed quasi jam datam sibi vindicantes, quod di­cant Paulum omnibus pacem dedisse, sicut in literis eorum, quarum exemplum ad vos transmisi, legetis. Simul quid & ego eis breviter interim rescripserim; sed & quales postea ad Clerum literas fece­rim; ut scire possetis; hujus quoque rei exemplum vobis misi. Quod si ultra temeritas eorum nec meis nec vestris literis compressa fuerit, nec consiliis b salutaribus obtemperaverit, agemus ea quae secundum Evangelium Dominus agere praecepit . Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere.

EPISTOLA. XXXVI. Cypriano Papae, Presbyteri & Diacones Romae consistentes, Salutem.

CUM perlegissemus, c frater, literas tuas quas per Fortuna­tum Scripta in secessu. Ad Pamelii num. XXX. In Erasmi Edit. deest­in Manut. l. 5. Ep. 13. Ecclesia Ro­mana senten­tiam suam de Lapsis, cum Carthagini­ensis decretis consentien­tem proponit. Hypodiaconum miseras, gemino sumus dolore perculsi, & duplici moerore confusi, quod neque tibi requies ulla in tan­tis persecutionis necessitatibus traderetur; & lapsorum fratrum im­moderata petulantia usque ad periculosam verborum temeritatem producta denotaretur. Sed quanquam nos atque animum nostrum ista, quae diximus, graviter adfligerent; tamen moeroris nostri tam gravem sarcinam, vigor tuus, & secundum Evangelicam disciplinam adhibita severitas d temperat: dum & quorundam improbitatem e juste coercet, & hortando ad poenitentiam, viam legitimam f salutis ostendit. Quos quidem satis mirati sumus ad hoc usque prosilire voluisse, ut tam urgenter , & tam immaturo atque acerbo tempore, in tam ingenti & immenso crimine , atque delicto; pacem sibi non [Page 72] tam peterent, quam vindicarent, imo jam & in coelis habere se di­cerent.

Qui si habent, quid petunt, quod tenent? si autem non habere Lapsis adhi­bita indul­gentis, ad E­vangelii nor­mam [...] illos probatur, hoc ipso quod petunt, cur non judicium eorum susti­nent, à quibus petendam pacem, quam utique non habent, putave­runt? Quod si a aliunde praerogativam communicationis habere se credunt, cum Evangelio illam conferre conentur, ut ita demum fir­miter valeat, si ab Evangelica lege non dissonat. Ceterum quo pa­cto Evangelicam poterit praestare communicationem, quod contra Evangelicam decretum b videtur veritatem? Nam cum omnis prae­rogativa ita demum ad indulgentiae privilegium spectet; si ab eo c cui sociari quaerit non d discrepet; qui à Deo, cui sociari quaerit, dis­crepat, necesse est indulgentiam & privilegium societatis amittat. Videant igitur quid in hoc negotio e agere conentur. Nam si aliud quidem Evangelium, aliud autem Martyres dicunt posuisse decretum; collidentes contra Evangelium Martyres, utrobique periclitabuntur. Nam & Evangelii fracta jam & jacens videbitur esse majestas; si po­tuit alterius decreti novitate superari: Et de Martyrum capite glo­riosa confessionis corona detracta; si non illam de Evangelii conservatione invenientur consecuti unde Martyres fiunt, ut me­rito nulli magis fit competens nihil contra Evangelium decernere, quam qui Martyris f nomen laborabat accipere. Illud praeterea vellemus addiscere, si Martyres non propter aliud martyres fiunt, nisi ut non sacrificantes; teneant Ecclesiae usque ad effusionem san­guinis sui pacem; ne cruciatus dolore superati perdendo pacem, perdant g salutem, quam si sacrificassent se habituros non putave­runt; illis existiment donandam, qui sacrificasse dicantur: cum legem hanc debeant in aliis tenere, quam ipsi videbantur sibi ante posusse?

In quo negotio, hoc ipsum, quod prose ipsis facere putaverunt, a­nimadvertimus Argumento est pacem à confessporibus concessam, gratia tan­tum & favore inniti, quod lapsi ad Episcopes re­mittantur. contra se ipsos protulisse. Nam si dandam illis pacem Martyres putaverunt, cur ipsi non dederunt? cur illos ad Episco­pum, ut ipsi dicunt, remittendos censuerunt? Is enim qui jubet fieri, potest utique facere, quod fieri jubet. Sed ut intelligimus, im­mo ut res ipsa loquitur & clamat, sanctissimi Martyres utrobique ad­hibendum putaverunt temperamentum & pudoris & veritatis. Nam & quia à multis urgebantur, h dum ad Episcopum illos remittunt verecundiae propriae ne ulterius inquietarentur consulendum putave­runt: & dum illis non ipsi communicant, Evangelicae legis illibatam sinceritatem custodiendam judicaverunt. Tu tamen, frater , nun­quam pro tua caritate desistas lapsorum animos temperare, & er­rantibus veritatis praestare medicinam; licet i animus aegrorum, modentium respuere soleat industriam. Recens est lapsorum nuper [Page 71] hoc vulnus, & adhuc in tumorem plaga consurgens: & idcirco certi sumus, quod spatio productioris temporis impetu isto consenescente, amabunt hoc ipsum, ad fidelem se dilatos esse medicinam, si tamen desint, qui illos arment ad periculum proprium, & in perversum in­struentes, pro salutaribus a dilationum remediis, exitiosa deposcant illis properatae communicationis venena.

Neque enim credimus fine instinctu quorundam, ausuros fuisse om­nes Seditiosa pa­cis postulatie, [...] factioni im­patanda. tam petulanter b sibi pacem vindicare. Novimus Carthagini­ensis Ecclesiae fidem , novimus institutionem, novimus humilitatem: unde etiam mirati sumus, quod quaedam in te per Epistolam injecta durius notaremus: cum amorem vestrum mutuum, & caritatem ex­emplis multis reciprocae adfectionis in vos invicem faepe comperisse­mus. Tempus est igitur ut agant delicti poenitentiam, ut probent lapsus sui dolorem, ut oftendant verecundiam, ut monstrent humi­litatem, ut exhibeant modestiam; ut de submissione provocent in se Dei clementiam, & de honore debito c in Dei sacerdote, eliciant in se divinam misericordiam. Quanto meliores ipsorum literae fuissent, si pro ipsis preces stantium humilitate ipsorum adjutae fuissent, quoniam & facilius impetratur, quod petitur, quando is pro quo pe­titur, condignus est, ut quod petitur, impetretur.

Quod autem pertinet ad Privatum Lambesitanum , protuo more Privatus Lambesita­nus Roma­nam Ecclesi­am minime latuit. fecisti, qui rem nobis d sollicitam nunciare voluisti, omnes enim e nos decet pro corpore totius Ecclesiae, cujus per varias quasque pro vincias membra digesta sunt , excubare: sed nos etiam ante literas­tuas fraus callidi hominis latere non potuit. Nam f cum antehac qui­dam exipsius nequitiae cohorte venisset vexillarius, Privati futurus, & fraudulenter literas à nobis elicere curaret , nec quis esst, latuit, nec literas, quas volebat, accepit. Optamus te in Domino bene valere.

EPISTOLA. XXXVII. Cyprianus Moysi & Maximo Presbyteris, & ceteris Confessoribus fratribus, Salutem.

ET cunctos vos pariter & singulos a repraesentavit affectibus Ad Pamelii numeros Ep. XVI. Ad E­rasm. l. 2. Ep. 4. Confessores Romani, re­ties Confesso­res quoties rogati. [...] [...] nostris, fratres carissimi, Celerinus adveniens, & fidei ac vir­tutis vestrae comes, & gloriosis b congressibus Dei miles; uni­versos vos in illo veniente conspeximus; & cum c caritatem circa me vestram dulciter ac saepe loqueretur, in ejus sermonibus vos au­diebamus. Satis ac plurimum gaudeo, quando à vobis per tales ta­lia perferuntur: vobiscum illic in carcere quodam modo & nos su­mus, divinae dignationis d hortamenta vobiscum sentire nos credi­mus, qui sic vestris e cordibus inhaeremus: honori nos vestro f cari­tas vestra individua connectit, g separari dilectionem spiritus non sinit: vos illic confessio, h me affectio includit. Et nos quidem vestri diebus ac noctibus memores, i & quando in sacrificiis precem cum pluribus facimus , & cum in k secessu privatis precibus ora­mus, coronis ac laudibus l vestris plenam à Domino faventiam po­stulamus; sed ad reddendam vobis vicem minor est nostra mediocri­tas: plus vos datis quando nostri in orationi meministis, qui m spi­rantes jam sola coelestia , & tantum divina meditantes, ad fastigia cel­siora moraipsa passionis n ascenditis; longoque temporum ductu glorias vestras o non trahitis, sed augetis. Beatum facit prima, & una confessio: vos totiens confitemini, quotiens rogati, ut de car­cere recedatis ; carcerem fide, & virtute p praeeligitis: tot vestrae laudes, quot dies; quot mensium curricula, tot incrementa merito­rum. Semel vincit qui statim patitur: at qui q manens semper in [Page 73] poenis, congreditur cum dolore, nec vincitur; quotidie coronatur.

Eant nunc magistratus & Consules sive Proconsules, annuae digni­tis Martyrum decus omne feculi hono­res superat. insigmbus & duodecim fascibus glorientur; ecce dignitas coele­stis in vobis honoris annui claritate signata est: a & jam revertentis anni volubilem circulum victricis gloriae diuturnitate transgressa est. Illuminabat mundum sol oriens & luna decurrens, sed vobis idem qui solem fecit & lunam, majus in carcere lumen fuit; & in corde ac mentibus vestris Christi claritudo resplendens, horribiles ceteris atque funestas poenalis loci tenebras, aeterna illa & candida luce ra­diavit. Per vicissitudines mensium b transmeavit tempus hyber­num ; c sed & vos inclusi tempora hyemis, persecutionis hyeme d pensastis; Successit hyemi verna temperies rosis laeta, & floribus coronata; sed vobis rosae & flores de paradisi deliciis aderant, & ca­put vestrum serta coelestia coronabant. Aestas ecce messium ferti­litate foecunda est, & area frugibus plena est; sed vos qui gloriam seminastis, frugem gloriae metitis: atque in Domini area constituti, exuri paleas inextinguibili e igne conspicitis, ipsi ut tritici grana purgata & frumenta pretiosa; f jam purgati & conditi, hospitium carceris horreum computatis. Nec deest autumno ad munera g fungenda temporis gratia spiritalis, vindemia foris premitur, & profutura poculis in torcularibus uva calcatur. Vos de Domini vi­nea pingues racemi, & jam maturis fructibus botri, pressurae secularis infestatione calcati: h torcular vestrum carcere i torquentes, vini vice sanguinem funditis, ad passionis tolerantiam fortes martyrii poculum libenter hauritis. Sic apud servos Dei annus evolvitur. Sic spiritali­bus meritis, & coelestibus praemiis temporum vicissitudo celebratur.

Beati satis qui ex vobis per haec gloriarum vestigia commean­tes, Minime promtum di­cere, an bea­tiores illi qui semel an qui diu Marty­res. jam de seculo recesserunt, confectoque itinere virtutis ac fi­dei ad complexum & osculum Domini , Domino ipso gaudente ve­nerunt. Sed & vestra non minor gloria, qui adhuc in certamine constituti, & k comitum glorias secuturi, pugnam diu geritis, immo­taque & inconcussa fide stabiles, quotidie spectaculum Deo vestris virtutibus exhibetis. Quo longior l vestra pugna, hoc corona sub­limior. Agon unus, sed multiplici praeliorum numerositate conge­stus. Famem vincitis, & sitim spernitis, & squalorem carceris, ac re­ceptaculi poenalis horrorem roboris vigore calcatis. Poena illic m sub­igitur, cruciatus obteritur, nec mors metuitur, sed optatur; n quae [Page 74] scilicet immortalitatis praemio vincitur, ut vitae aeternitate, qui a vicent, coronetur. Qui nunc in vobis animus, quam sublime quam capax pe­ctus; ubi talia & tanta volvuntur. Ubi non nisi Dei praecepta & Chri­sti praemia cogitantur, voluntas est illic tantum Dei; & in carne adhuc licet vobis positis, vita jam vivitur non praesentis seculi, sed futuri.

Nunc est, b fratres carissimi, ut memores mei sitis, ut inter Confessorum in precibus [...] [...] facien­da. magnas atque divinas cogitationes vestras, nos quoque animo ac mente volvatis, simque in precibus & orationibus vestris; cum vox illa purificatione confessionis illustris , & jugi honoris sui tenore laudabilis, ad Dei aures penetrat, & aperto sibi coelo, de his c suba­cti mundi partibus ad superna transmissa, impetrat de d Domini vo­luntate quod postulat. Quid enim petitis de indulgentia Domini, quod non impetrare mereamini, qui sic Domini mandata servastis; qui Evangelicam disciplinam sincero fidei vigore tenuistis, qui incor­rupto honore virtutis, cum praeceptis Domini, & cum Apostolis ejus fortiter stantes, nutantem multorum fidem Martyrii vestri veritate solidastis? Vere Evangelii testes, & vere Martyres Christi radicibus ejus innixi, e super petram robusta mole fundati , disciplinam cum virtute junxistis, ad timorem Dei ceteros provocastis, martyria ve­stra exempla fecistis. Opto vos, fortissimi ac beatissimi fratres, sem­per bene valere, & nostri meminisse.

EPISTOLA XXXVIII. Cyprianus Presbyteris & Diaconibus, item ple­bi universae Salutem.

IN f ordinationibus Clericis , fratres Carissimi, solemus vos ante Ad Pamelii num. Fp. XXXIII. Ad Erasm. lib. 2. Ep. 5. Certior fit Ecclesia Car­thaginiensis de ordinatio­ne Aurelii. [...] [...] consulere, & mores ac merita singulorum communi consilio pon­derare : sed expectanda non sunt testimonia humana, cum prae­cedunt divina suffragia; Aurelius frater noster, illustris adolescens, à Domino jam g probatus & in Deo suo carus, in annis adhuc novel­lus, sed h in virtutis ac fidei laude provectus; minor in aetatis suae in­dole, sed major in honore, gemino hic agone certavit; bis confessus, & bis confessionis suae victoria gloriosus; & i quando vicit incursu [Page 75] factus extorris, & cum denuo certamine a fortiore pugnavit, tri­umphator & victor in b praelio confessionis extitit: quotiens ad­versarius provocare servos Dei voluit, totiens promtissimus ac for­tissimus miles & pugnavit & vicit. c Parum fuerat sub oculis ante paucorum quando extorris fiebat, congressum fuisse; meruit & in fo­ro congredi clariore virtute, ut post magistratus etiam Proconsulem vinceret, & post exilium tormenta superaret. Nec invenio quid in eo praedicare plus debeam, gloriam vulnerum an verecundiam mo­rum; d quod honore virtutis insignis est, an quod pudoris admirati­one laudabilis? Ita & dignitate excelsus est, & humilitate submissus, ut appareat illum divinitus reservatum, qui ad Ecclesiasticam disci­plinam ceteris esset exemplo, quomodo servi Dei in confessione virtu­tibus vincerent, post confessionem moribus eminerent.

Merebatur talis, clericae ordinationis ulteriores gradus & incre­menta Optime me­reutes, per gradus in [...] promovendi. maiora, non de annis suis, sed de meritis aestimandus; sed in­terim placuit ut ab officio lectionis incipiat; quia & nihil magis con­gruit voci, quae Dominum gloriosa praedicatione confessa est, e quam celebrandis divinis lectionibus personare: post verba sublimia quae Christi martyrium prolocuta sunt, Evangelium Christi legere, unde Martyres siunt: ad pulpitum, post catastam venire : illic fuisse con­spicuum gentilium multitudini, hic à fratribus conspici: illic auditum esse cum miraculo circumstantis populi, hic cum gaudio fraternitatis audiri. Hunc igitur, fratres dilectissimi, à me & à collegis qui praesen­tes aderant, ordinatum sciatis; quod vos scio & libenter amplecti, & optare tales in Ecclesia nostra quam plurimos ordinari. Et quo­niam semper gaudium properat , nec potest moras ferre laetitia. Do­minico legit interim f nobis, id est, auspicatus est pacem, dum de­dicat lectionem. Vos orationibus frequenter insistite, & preces nostras vestris precibus adjuvate, ut Domini misericordia favens no­bis, cito plebi suae & sacerdotem reddat incolumem , & Martyrem cum sacerdote Lectorem. Opto vos, g fratres carissimi, in Deo Patre & Christo Jesu semper bene valere.

EPISTOLA. XXXIX. Cyprianus Presbyteris, & Diaconibus, & plebi universae, fratribus, salutem.

AGNOSCENDA & amplectenda sunt, fratres dilectissi­mi, Ad Pamelii numeros E­pist. XXXIV. Ad Erasm. l. 4. Ep. 5. Certior sit fit Car­giniensis de Celerino le­ctore ordina­to. [...] beneficia divina, quibus Ecclesiam suam Dominus illustrare [...] temporibus nostris & honestare dignatus est, comme­atum dando bonis Confessoribus suis & Martyribus gloriosis; ut qui sublimiter Christum confessi essent, Clerum postmodum Christi mini­steriis Ecclesiasticis adornarent. Exultate itaque & gaudete a no­biscum lectis literis nostris, quibus ego & collegae mei, qui praesentes aderant, referimus ad vos , Celerinum fratrem nostrum virtutibus pariter & moribus gloriosum, Clero nostro non [...] [...] gatione, sed divina dignatione conjunctum. Qui cum [...] dubitaret , Ecclesiae ipsius admonitu & hortatu in visione per no­ctem compulsus b est ne negaret nobis suadentibus, c cui plus li­cuit, quae & coegit; quia nec fas fuerat nec decebat sine honore Ecclesiastico esse, quem sic Dominus honoravit coelestis gloriae dignitate. Hic ad temporis nostri praelium d primus, hic inter Christi milites antesignanus, hic inter persecutionis initia ferven­tia cum ipso infestationis principe & auctore congressus; dum inexpugnabili firmitate certaminis sui adversarium vincit, vincendi ceteris viam fecit; non brevi compendio vulnerum victor, sed ad­haerentibus diu & e permanentibus poenis longae colluctationis mira­culo triumphator. Per decem & novem dies custodia carceris sep­tus, in nervo ac ferro fuit. Sed posito in vinculis corpore, solutus ac liber spiritus mansit. Caro famis ac sitis diuturnitate contabuit; sed animam fide & virtute viventem, nutrimentis spiritalibus Deus pavit. Jacuit inter poenas poenis suis fortior, inclusus includenti­bus major, jacens stantibus celsior, f vincientibus firmior vinctus, [...] judicantibus judicatus; & quamvis ligati nervo pedes [...], calcatus serpens & obtritus & victus est. Lucent in corpore glorioso clara vulnerum signa; g eminent & apparent in nervis ho­minis, membris longa tabe consumtis, expressa vestigia. Sunt mag­na, sunt mira, quae de virtutibus ejus ac laudibus fraternitas [...]. Et si aliquis Thomae similis extiterit, qui minus auribus credat; nec [...] [...] [...] [Page 77] oculorum fides deest, ut quis quod audit, & videat. In servo Dei victoriam a gloria vulnerum [...], gloriam cicatricum memoria cu­stodit. Nec rudis [...] ant novus est in Celerino carissimo nostro ti­tulus gloriarum: per vestigia cognationis suae graditur, parentibus ac propinquis suis honore consimili divinae dignationis aequatur. Avia ejus Celerina jam pridem Martyrio coronata est. Item patru­us ejus & avunculus b Laurentinus & Ignatius, in castris & ipsi quon­dam secularibus militantes, sed veri & spiritales Dei milites, dum di­abolum c Christi congressione prosternunt, d palmas Domini & co­ronas illustri passione meruerunt. Sacrificia pro eis semper , ut me­ministis, offerimus, quoties Martyrum passiones & dies e anniversa­ria commemoratione celebramus. Nec degener ergo esse, nec mi­nor poterat, quem sic domesticis exemplis virtutis ac sidei provoca­bat familiae dignitas & generosa nobilitas. Quod si in familia [...] praedicationis f & laudis est, esse Patricium; quanto majoris [...] & honoris est, fieri in coelesti praedicatione generosum? Non invenio quem beatiorem magis dicam, utrumne illos de posteritate g tam clara, an hunc de origine gloriosa. Ita aequaliter apud cos h recur­rit & commeat divina dignatio, ut & illorum coronam i dignitas so­bolis illustret, & hujus gloriam sublimitas generis illuminet. k Hunc ad nos, fratres dilectissimi, cum tanta Domini dignatione venientem, testimonio & miraculo ejus ipsius qui se persecutus fuerat , illustrem, quid aliud quam super pulpitum, id est, super tribunal Ecclesiae opor­tebat imponi, ut loci altioris l celsitate subnixus, & plebi universae pro honoris sui claritate conspicuus, legat praecepta & Evangelium Domini, quae fortiter ac fideliter sequitur? Vox Dominum confessa in his quotidie, quae Dominus locutus est, audiatur? Viderit an sit ulterior gradus ad quem m profici in Ecclesia possit.

Nihil est in quo magis n Confessor fratribus prosit, quam ut dum E­vangelica Is munere I [...] [...] [...], [...] non [...] [...] [...] & [...] lectio de ore ejus auditur, Lectoris fidem quisquis audierit, imitetur. Jungendus in lectione Aurelio fuerat, cum quo & divini ho­noris societate conjunctus est, cum quo omnibus o virtutis & laudis in­signibus copulatus est, pares ambo, & uterque consimiles; in quan­tum gloria sublimes, in tantum verecundia humiles; quantum divi­na dignatione promoti, tantum sua quiete & tranquillitate submissi; & virtutum pariter & morum singulis exempla praebentes, & congres­sioni & paci congruentes, illic robore, hic pudore laudabiles. In talibus servis laetatur Dominus. In ejusmodi Confessoribus glori­atur, quorum secta & conversatio sic proficit ad praeconium gloriae, u tmagisterium ceteris praebeat disciplinae. Ad hoc eos Christus esse hic in Ecclesia diu voluit, ad hoc de media morte subtractos, qua­dam [Page 78] dixerim resurrectione circa eos facta , incolumes reservavit; ut dum a nihil in honore sublimius, nihil in humilitate submissius a fra­tribus cernitur, b hos eosdem c fraternitas sectata comitetur. [...] tamen lectores interim constitutos sciatis, quia oportebat lucernam super candelabrum poni, unde omnibus luceat, & gloriosos vultus in loco altiore constitui, ubi ab omni populo circumstante [...], incitamentum gloriae videntibus praebeant. Ceterum Presbyterli honorem designasse nos illis jam sciatis, ut & sportulis iisdem cum Presbyteris honorentur , & d divisiones mensurnas e aequatis quanti­tatibus partiantur, sessuri nobiscum provectis & corroboratis [...] [...]; quamvis in nullo minor possit videri aetatis indole, qui consum­mavit aetatem gloriae dignitate. Opto vos, fratres carissimi & desi­deratissimi, semper bene valere.

EPISTOLA. XL. Cyprianus Presbyteris & Diaconibus & Plebi universae, carissimis ac desideratissimis fratribus, Salutem.

NUNCIANDUM f vobis fuit, fratres carissimi, quod per­tineat Ad Pamelii num. Ep. XXXV. Ad Erasm. l. 4. Epist. 10. Certior sit [...] Car­thaginiensis de Numidico Presbytero ordinato. [...] & ad communem laetitiam, & ad Ecclesiae nostrae max­mam gloriam. Nam admonitos nos & instructos sciatis dignatione divina , ut Numidicus Presbyter adscribatur Presbyte­rorum Carthaginiensium numero, & nobiscum sedeat in Clero, luce clarissima g confessionis illustris, & virtutis ac fidei honore sublimis; qui hortatu suo h copiosum Martyrum numerum lapidibus & slam­mis necatum i ante se misit: quique uxorem adhaerentem laterisuo, k concrematam simul cum ceteris (vel conservatam magis dixerim) laetus aspexit. Ipse semiustulatus & lapidibus obrutus, l & pro mor­tuo derelictus, dum postmodum filia solicito pietatis obsequio cada­ver patris inquireret, semianimis inventus, m & extractus, & n [...] [Page 79] à comitibus , quos ipse praemiserat, remansit invitus ; sed An. 251. remanendi (ut videmus) haec fuit causa, ut eum Clero nostro Domi­nus adjungeret, & desolatam per lapsum quorundam a Presbyterii nostri copiam, gloriosis sacerdotibus adornaret. Et promovebitur quidem, cum Deus permiserit, ad ampliorem locum religionis suae, quando in praesentiam protegente Domino venerimus. Interim quod ostenditur siat , ut cum gratiarum actione suscipiamus hoc Dei munus, sperantes de misericordia Domini ejusmodi ornamenta b complura; ut redintegrato Ecclesiae suae robore, tam mites, & hu­miles faciat in consessus nostri honore florere Opto vos, fratres carissimi ac desideratissimi, semper bene valere.

EPISTOLA. XLI. Cyprianus Caldonio, & Herculano Collegis; item Rogatiano, & Numidico compresbyteris, S.

VEHEMENTER contristatus sum, fratres carissimi, ac­ceptis Ad Pamelii numeros Ep. XXXV III. In Erasam E­dit. deest. In Manut. l. 5. Epist 7. [...] una cum se­ditionis suae sociis absti­nendus. [...] literis vestris, ut cum mihi propositum semper & vo­tum sit, universam fraternitatem nostram incolumem contine­re, & illibatum gregem, secundum quod caritas exigit, reservare; nunc nuncietis Felicissimum multa improbe & insidiose esse moli­tum; ut praeter c fraudes veteres, & rapinas, de quibus jampridem multa cognoveram; nunc quoque cum Episcopo portionem plebis dividere , id est, d a pastore oves, & silios à parente separare, & Chri­sti membra dissipare tentaverit: Cumque ego vos pro me vicarios miserim , ut expungeretis necessitates fratrum nostrorum sumtibus , si qui etiam vellent suas artes exercere , additamento quantum satis esset, desideria eorum juvaretis: simul etiam & aetates eorum, & con­ditiones, & merita discerneretis; ut jam nunc ego, cui cura incum­bit, omnes optime nossem, & dignos quoque & humiles, & mites ad Ecclesiasticae administrationis officia promoverem : e ille intercesse­rit [Page 80] ne quis posset expungi, neve ea, quae defideraveram, possent a di­ligenti examinatione discerni; comminatus sit etiam fratribus Ecstris qui primi expungi accesserant , potentatu improbo & terrore vi­olento, quod secum b in monte non communicarent qui nobis ob­temperare voluissent. Cumque post haec omnia, nec loci mei hono­re motus nec vestra auctoritate & praesentia fractus: [...] suo quietem fratrum turbans, proripuerit se cum plurimis, ducem se factionis, & seditionis principem temerario furore contestans (in quo quidem gratulor plurimos fratres ab hac audacia [...] & vobis acquiescere maluisse, ut cum Ecclesia matre remanerent, & [...] ejus Episcopo dispensante perciperent; quod quidem & ce­teros pro certo scio cum pace facturos, & cito ab errore temerario recessuros) interim cum Felicissimus comminatus sit, non commu­nicaturos c in monte secum , qui nobis obtemperassent, id [...] [...] nobis communicarent: accipiat sententiam quam prior dixit: ut abstentum se à nobis sciat; quando ad fraudes ejus & rapinas, [...] dilucida veritate cognovimus, adulterii etiam crimen accedit: quod fratres nostri graves viri deprehendisse se nunciaverunt, & prohaturos se asseverarunt. Quae omnia tunc cognoscemus , quando in unum Collegis pluribus, permittente Deo, convenerimus. Sed & Augen­dus, qui nec Episcopum, nec Ecclesiam cogitans, pariter se cum il­lius conspiratione sociavit, si ultra cum [...] perseveraverit, sententi­am ferat, quam ille in se factiosus & temerarius provocavit. Sed & quisquis se conspirationi & factioni ejus adjunxerit, sciat se in Ec­clesia nobiscum non esse communicaturum, d qui sponte maluit ab Ecclesia separari. Has literas meas fratribus nostris legite, & Car­thaginem ad Clerum quoque transmittite , additis nominibus eorum, quicunque se Felicissimo junxerunt. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere.

EPISTOLA. XLII. Caldonius cum Herculano & Victore collegis; item cum Rogatiano & Numidico presbyteris, Cypriano S.

ABSTINUIMUS communicatione Felicissimum & Augen­dum, [...] in [...] Ad [...] numeros Ep. XXXIX. In Erasm. Edit. deest. In Manut. [...] 5. Fp. 16. Felicissimus, & [...] sautores [...] commu­mone arcen­tur. item Repostum de a extorribus , & Irenem Rutilorum, & Paulam sarcinatricem: quod ex annotatione mea scire de­buistis . Item abstinuimus Sophronium , & ipsum de extorribus Soliassum Budinarium.

EPISTOLA XLIII. Cyprianus Plebi universae, Salutem.

QUAN QUAM, fratres carissimi, b Britius fidelissimus atque [...] in [...] Ad [...] numeros Fp. XI., In Frasm. Edit. [...] 1. Fp. 8. [...] sactio quin­que Presby­terorum & Consessorum [...] ope, id sata­gebat ne plebs cum E­piscopo con­cordaret. integerrimus Presbyter, item Rogatianus, & Numidicus, Pres­byteri, Confessores, & gloria divinae dignationis illustres, sed & Diaconi boni viri & Ecclesiasticae c administrationi per omnia obsequia devoti, cum ceteris d ministris plenam vobis praesentiae suae di­ligentiam praebeant, & exhortationibus assiduis singulos corrobora­re, sed & lapsorum mentes [...] salubribus regere & reformare non desinant; tamen ego quantum possum admoneo, & quo modo possum visito vos literis meis. Literis, inquam, fratres carissimi. Hoc enim quorundam Presbyterorum malignitas & persidia e per­fecit, ne ad vos ante diem Paschae venire licuisset : dum conjuratio­nis [Page 82] suae memores, & antiqua illa contra Episcopatum meum, into contra sussragium vestrum & Dei judicium venena retinentes, in­staurant veterem contra nos impugnationem suam, & sacrilegas ma­chinationes infidiis solitis a denuo revocant. Et quidem de [...] providentia nobis hoc nec volentibus nec optantibus, imo & b ig­noscentibus, & tacentibus, poenas quos meruerant rependerunt, ut a nobis non ejecti c ultro se ejicerent, ipsi in se pro conscientia sua sen­tentiam darent, secundum vestra divina suffragia; conjurati & [...] de Ecclesia sponte se pellerent. d Nunc apparuit, e [...] factio unde venisset, quibus radicibus & quibus viribus staret. Hi fomenta olim quibusdam Confessoribus & hortamenta tribuebant, ne concordarent cum Episcopo suo, nec ecclesiasticam disciplinam cum fide & quiete juxta praecepta Dominica continerent, ne contes­sionis suae gloriam incorrupta & immaculata conversatione servarent. Ac ne parum fuisset corrupisse quorundam Confessorum mentes, & contra sacerdotium Dei portionem ruptae fraternitatis armare vola­isse; nunc se ad lapsorum perniciem venenata sua deceptione ver­terunt, ut aegros & saucios, & ad capienda fortiora consilia per ca­lamitatem ruinae suae minus idoneos, & minus solidos, à medela val­neris sui avocent, & intermissis precibus & orationibus, quibus Do­minus longa & continua satisfactione placandus est, ad exitiosam te­meritatem mendacio captiosae pacis invitent. Sed oro vos, [...] vigilate contra insidias Diaboli, & pro vestra salute solliciti contra mortiferam fallaciam diligentius excubate.

1098 Persecutio est haec alia & alia tentatio, & quinque isti Presbyteri Schismatico­rum seditio, persecutio est alia. nihil aliud sunt quam quinque primores illi , qui edicto nuper magi­stratibus fuerant copulati, ut g fidem nostram subverterent, ut h gra­cilia fratrum corda i ad letales laqueos praevaricatione veritatis aver­terent. Eadem nunc ratio, eadem rursus eversio, per quinque Pres­byteros Felicissimo copulatos, ad ruinam salutis inducitur, ut non rogetur Deus, nec qui negavit Christum, eundem Christum quem negaverat deprecetur; post culpam criminis tollatur & poenitentia: nec per Episcopos & k sacerdotes Domino satisfiat, sed relictis Do­mini sacerdotibus contra Evangelicam disciplinam nova traditio sacrilegae institutionis exsurgat; cumque semel placuerit tam nobis quam Confessoribus & Clericis urbicis , item universis [...] in nostra Provincia, vel trans mare constitutis, ut nihil innovetur [...]cir­ca lapsorum causa, nisi omnes in unum convenerimus, & collaris [Page 83] consiliis cum disciplina pariter & misericordia temperatam senten­tiam fixerimus; contra hoc consilium nostrum rebelletur, a & om­nis sacerdotalis auctoritas & potestas factiosis conspirationibus de­struatur. Quas nunc poenas patior, fratres carissimi, quod ipse ad vos in praesentiarum venire non possum; ipse singulos aggredi, ipse vos secundum Domini & Evangelii ejus b magisterium cohortari? c Non suffecerat exilium jam d biennii , & à vultibus atque ab oculis vestris lugubris separatio, dolor jugis & gemitus, qui me solum sine vobis continua lamentatione e discruciat: lacrymae diebus ac nocti­bus profluentes, quod sacerdoti, quem tanto amore & ardore [...] nec dum vos salutare, & nec dum complexibus vestris inhaerere con­tingat. Accessit hic tabescenti animo nostro dolor major, quod in tanta sollicitudine ac necessitate excurrere ad vos ipse non possum , dum per minas & per insidias perfidorum cavemus, ne advenienti­bus nobis tumultus illic major oriatur; & cum paci & tranquillitati Episcopus providere in omnibus debeat, ipse f seditioni dedisse, & persecutionem denuo exacerbasse videatur. Hinc tamen, fratres [...] hinc admoneo pariter & consulo, ne perniciosis vocibus temere credatis, ne fallacibus verbis consensum facile com­modetis, ne pro luce tenebras, pro die noctem, pro cibo famem, pro poru [...] venenum pro remedio, mortem pro [...] sumatis. g Nc aetas vos eorum nec auctoritas fallat; qui ad duorum Presbyterorum veterem nequitiam respondentes, sicut illi Susannam pudicam cor­rumpere [...] 13. 20. & violare conati sunt: sic & hi adulterinis doctrinis Ecclesiae pudicitiam corrumpere, & veritatem Evangelicam violare conantur. Clamat & dicit Dominus; Nolite audire sermones [...] eta­rum, [...] 23 16. quoniam visiones cordis eotum frustrantur eos. Loquuntur, sed non ab ore Domini. Dicunt eis qui abjiciunt verbum Domini: Pax erit vobis. Pacem nunc offerunt, qui ipsi non habent pacem. h In Ecclesiam lapsos reducere & revocare promittunt, i qui de Ec­clesia recesserunt.

Deus unus est, & Christus unus, & una Ecclesia, & cathedra una Mat. 16. 18. [...] [...] & [...] k super Petrum Domini voce l fundata . Aliud altare constitui, aut [...] [...] fieri praeter unum altare, & unum sacerdotium non potest. Quisquis alibi collegerit, spargit. Adulterum est, im­pium [...] 11. 18. est, sacrilegum est, quodcunque humano furore instituitur, ut dispositio divina violetur. Procul ab hujusmodi hominum contagi­one discedite, & sermones eorum velut m cancer & pestem fugiendo Tim. 2. 17. vitate, praemonente Domino & dicente: Caeci sunt duces caecorum: Mat. 15. 14. [Page 84] caecus autem caecum ducens, simul in foveam cadent. a Intercedunt precibus vestris , quas nobiscum diebus ac noctibus Deo funditis, ut eum justa satisfactione placetis; intercedunt lacrymis nostris, qui­bus commissi delicti crimen abluitis: intercedunt paci, quam vere & fideliter de Domini misericordia postulatis, nec sciunt scriptum effe: Et Propheta ille aut somnium somnians, ille qui locutus est, ut errare [...] [...] te faceret à Domino Deo tuo interficietur. Nemo vos, fratres, b erra­re à Domini viis faciat. Nemo vos Christianos ab Evangelio Chri­sti rapiat. Nemo filios Ecclesiae de Ecclesia tollat. Pereant sibi soli, qui perire voluerunt. Extra Ecclesiam soli remaneant, qui de Ecclesia recesserunt. Soli cum Episcopis non sint, qui contra Epil­copos rebellarunt, Conjurationis suae poenas soli subeant, c qui olim secundum d vestra suffragia, nunc secundum Dei judicia, sen­tentiam conjurationis & malignitatis suae subire meruerunt. Monet nos Dominus in Evangelio suo, dicens: Rejicitis mandatum Dei [...] [...] [...] traditionem vestram statuatis. Qui mandatum Dei rejiciunt, & tra­ditionem suam statuere conantur, fortiter à vobis & firmiter respuan­tur. Sufficiat lapsis ruina una, nemo volentes surgere sua circam­ventione praecipitet. Nemo jacentes pro quibus nos rogamus, ut Dei manu & brachio subleventur, prosternat gravius & deprimat. Nemo semianimes, & ut salutem suam pristinam recipiant, depre­cantes, ab omni spesalutis avertat. Nemo nutantibus lapsus sui ca­ligine, omne e itineris salutaris lumen extinguat. Instruit Aposto­lus, dicens; Si quis aliter docet & non acquiescit sanis verbis Do­mini 1 Tim [...] nostri Jesu Christi & doctrinae ejus, f stupore elatus est; disce­dendum ab hujusmodi. Et iterum dicit ipse: g Nemo vos decipi­at inanibus verbis. Propter ea enim venit ira Dei super filios con­tumaciae. [...] [...] Nolite ergo esse participes eorum: non est, quod decepti inanibus verbis, pravitatis eorum incipiatis esse participes. Disce­dite à talibus, quaeso vos, & acquiescite consiliis nostris, qui pro vo­bis quotidie continuas Domino preces fundimus, qui vos ad Eccle­siam h revocari per Domini clementiam cupimus, qui de Deo pacem plenissimam prius matri, tum & filiis ejus oramus. Cum precibus atque orationibus nostris vestras quoque orationes & preces jungite; cum fletibus nostris vestras lacrymas copulate. Vitate lupos, qui oves à pastore secernunt: vitate linguam diaboli venenatam, qui ab initio mundi fallax semper & mendax mentitur ut fallat: blanditur, ut noceat: bona promittit, ut malum tribuat: vitam pollicetur, ut perimat. Lucent nunc quoque verba ejus, & venena manifesta sunt: pacem pollicetur, ne perveniri possit ad pacem: salutem pro­mittit, ne qui deliquit veniat ad salutem; Ecciesiam spondet; quan­do id agat, ut qui illi credit, in totum ab Ecclesia pereat.

Nunc est, fratres dilectissimi, ut & qui statis fortiter perseveretis, Non consessio sed [...] Deo commendat. & stabilitatem vestram gloriosam, quam in persecutione tenuistis, perpetua firmitate servetis, i & si qui circumveniente adversario lap­si [Page 85] estis, in secunda hac tentatione spei & paci vestrae sideliter consula­tis; & ut vobis Dominus ignoscat, à sacerdotibus Domini non rece­datis; cum scriptum sit: Et homo quicunque fecerit in superbia, ut Deut.17.12. non exaudiat sarcedotem, aut judicem quicunque fuerit in diebus il­lis, morietur homo ille. Persecutionis istius novissima haec est, & extrema tentatio, quae & ipsa cito Domino protegente transibit , a ut repraesenter vobis post Paschae diem cum collegis meis; quibus praesentibus secundum arbitrium quoque vestrum, & b omnium no­strum commune consilium, sicut semel placuit , ea quae agenda sunt, disponere pariter & limare poterimus. Si quis autem poenitentiam agere, & Deo satisfacere detrectans, c ad Felicissimi & satellitum ejus partes concesserit, & se haereticae factioni conjunxerit; sciat se postea ad Ecclesiam redire, & cum Episcopis & plebe Christi com­municare non posse. Opto vos, fratres carissimi, semper bene vale­re, & circa Domini miseriocordiam exorandam continuis nobiscum precibus insistere.

EPISTOLA. XLIV. Cyprianus Cornelio fratri Salutem.

VENERUNT ad nos, frater carissime, missi à Novatiano Sequuntur [...] [...] per Cornelii [...] & post [...]. Ad [...] [...] XLI. Ad Erasm. l. 2. Ep. 11. [...] à Novatiano [...] qui il­lius ordinati­onem [...] Carthagi­niensi signifi­caverant à [...] [...]. Maximus Presbyter & Augendus Diaconus, & Macheus qui­dam, & Longinus. Sed enim cum ex literis quas secum fe­rebant, & ex eorum sermone atque asseveratione, Novatianum Epis­copum factum comperissemus, illicitae & contra Ecclesiam Catholi­cam factae ordinationis pravitate commoti, à communicatione eos no­stra statim cohibendos esse censuimus, refutatis interim ac retusis, quae obstinate ac pertinaciter afferere tentabant. d Nam & ego & collegae plurimi qui ad me convenerant, expectavimus adventum col­legarum nostrorum e Caldonii & Fortunati (quos ad te nuper & co­episcopos nostros qui ordinationi tuae affuerent, legatos miseramus, ut eis adventantibus, & rei gestae veritatem reportantibus, majore auctoritate & elucida per eos probatione, partis adversae improbitas frangeretur. Supervenerunt vero Pompeius & Stephanus Collegae nostri, qui & ipsi quoque ad instruendos istic nos, manifesta secun­dum gravitatem ac fidem suam indicia ac testimonia protulerunt, ut nec necesse fuerit audiri ultra eos qui à Novatiano venerant missi. Qui cum f in statione invidiosis quoque convitiis & clamoribus turbulen­tis proruerent; & flagitarent, ut crimina quae se afferre ac probare dicebant, publice à nobis, & à plebe cognoscerentur; gravitati no­strae [Page 86] negavimus convenire, ut Collegae nostri jam delecti & [...], & laudabili multorum sententia comprobati, a ventilandum ultra honorem maledica aemulantium voce pateremur. Et quia, [...] & compressi sunt, & illicitis conatibus haeresim [...] nuda­ti sunt, in Epistolam congerere longum fuit; ex Primitivo compres­bytero nostro plenissime singula, quando ad vos venerit [...]. Ac ne eorum furens audacia unquam desisteret, hic quoque in schil­matis partes Christi membra distrahere, & Catholicae b Ecclesiae corpus unum scindere ac laniare nituntur; ut ostiatim per multo­rum domos, vel oppidatim per quasdam civitates discurrentes, ob­stinationis suae, c & erroris sibi quaerant comites. Quibus semel responsum dedimus, nec d mandare desistimus, ut perniciosa e dis­sensione & concertatione deposita impietatem esse sciant, [...] deserere: & agnoscant atque intelligant, Episcopo semel facto, & collegarum ac plebis testimonio f & judicio comprobato, alium con­stitui nullo modo posse: g proinde si pacifice sibi, ac fideliter consa­lunt, si se assertores Evangelii Christi esse confitentur, prius ad [...] revertantur. Opto te, frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA XLV. Cyprianus Cornelio fratri Salutem.

1151 1152 QUOD servis Dei & maxime sacerdotibus justis & pacificis Ad Pamelii num. XLII. Ad Erasm. l. 2. Ep. 10. [...] de Cornelio à [...] sparsae, reji­ciuntur. [...] [...] [...] congruebat, frater carissime, miseramus nuper collegas no­stros Caldonium & Fortunatum; ut non tantum persuasione literarum nostrarum, sed praesentia sua & consilio omnium [...] eniterentur, quantum possent, & elaborarent, ut ad Catholicae Ec­clesiae unitatem scissi corporis membra componerent, & Christianae caritatis vinculum copularent. Sed quoniam diversae partis obsti­nata & inflexibilis pertinacia non tantum radicis, & matris [...] atque complexum recusavit; sed etiam gliscente & in pejus [...] descente discordia Episcopum sibi constituit, & contra sacramentum semel traditum divinae dispositionis & Catholicae unitatis, k [...] & contrarium caput extra Ecclesiam fecit: acceptis literis tam tuis, quam Collegarum nostrorum, item adventantibus bonis viris, & nobis carissimis Collegis nostris Pompeio & Stephano, à quibus [...] [Page 87] a omnia cum b tristitia communi c adserta sunt firmiter & d probata, secundum quod divinae traditionis & Ecclesiasticae institutionis san­ctitas pariter ac veritas exigebat, literas nostras ad te direximus. Sed & per provinciam nostram haec eadem Collegis singulis in notiti­am perferentes, ab his quoque fratres nostros cum literis e dirigendos esse mandavimus. Quanquam mens nostra & propositum jam tunc fratribus & plebi istic universae f manifestatum fuisset, quando literis nuper ab utraque parte susceptis tuas literas legimus, & g Episco­patus tui ordinationem singulorum auribus intimavimus. Honoris etiam communis memores, & gravitatis sacerdotalis ac sanctitatis respectum tenentes, ea quae ex diverso h in librumad nos transmis­sum congesta fuerant acerbationibus criminosis, respuimus; consi­derantes pariter & ponderantes, quod in tanto fratrum religiosoque conventu, considentibus Dei sacerdotibus & altari posito, nec legi debeant, nec audiri. Neque enim facile promenda sunt, & incau­te ac temere publicanda, i quae discordioso stylo scripta audientibus scandalum moveant, & fratres longe positos ac trans mare constitutos incerta opinione confundant. Viderint qui vel furori suo, vel libi­dini servientes, & divinae legis ac sanctitatis immemores, jactitare in­terim gestiunt quae probare non possunt; & cum innocentiam de­struere atque expugnare non valeant, satis habent fama mendaci, & falso rumore maculas inspergere.

Certe quod praepositis & sacerdotibus congruit, danda opera est, Episcopis & [...] con­venit crimi­nationes [...]. ut talia, cum à quibusdam scribuntur, per nos respuantur. Ubi enim erit quod discimus, ac docemus scriptum esse: Contine linguam tu­am [...] 33.13. à malo, & labia tua ne k loquantur insidiose? Item alibi: Os tuum abundavit malitia, & lingua tua complectebatur insidias: se­dens [...] 49. 20. adversus fratrem tuum detrahebas, & adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Item quod Apostolus dicit: Omnis sermo [...] [...] 29. malus de ore l vestro non procedat , m sed bonus ad aedisicationem fidei,, ut det gratiam audientibus; Porro haec fieri debere ostendi­mus, si, quando talia quorundam calumniosa temeritate conscripta sunt,, legi apud nos non patimur. Etidcirco, frater carissime, cum ad n me talia de te & compresbyteris tecum considentibus scripta venissent, quae religiosam simplicitatem sonabant, nec ullis maledicto­rum & convitiorum latratibus perstrepebant, clero & plebi legi prae­cepi. Quod autem scripta collegarum nostrorum qui illic ordina­tioni tuae assuerant desideravimus; non veteres mores obliti, no­vum aliquid quaerebamus; nam satis erat, ut tu te o Episcopum p factum literis nunciares ; nisi esset ex diverso discrepans factio, [Page 88] quae criminosis & calumniosis commentis suis collegarum pariter [...] fratrum plurimorum turbaret mentes, & corda a confunderet. [...] sopiendae necessarium duximus, utscribentium nobis inde colle­garum nostrorum firma & solida auctoritas pararetur: qui moribus ac b vitae & disciplinae tuae condigna literarum suarum testimonia praedicantes, aemulis quoque & rerum vel novitate, vel pravitate gau­dentibus, omnem ambigendi & discrepandi scrapulum sustulerunt; & secundum consilium nostrum salubri ratione c libratae in hoc [...] aestuantium fratrum mentes, sincere ac firmiter tuum sacerdotium probaverunt. Hoc enim vel maxime d frater & laboramus & labo­rare debemus; ut unitatem à Domino, & per Apostolos nobis suc­cessoribus traditam, quantum e possumus, obtinere curemus, & quod in nobis est, f palabundas & errantes oves, quas quorundam pervi­cax factio, & haeretica tentatio à matre secernit, in Ecclesiam colli­gamus ; illis solis foris remanentibus, qui in obstinatione sua vel [...] perseveraverint, & ad nos redire noluerint; discretionis & se­parationis à se factae & Ecclesiae derelictae ipsi rationem Dommo red­dituri.

Quantum vero hic g ad Presbyterium quorundam, & [...] Certior red­ditur Corne­lius de ab­stentione Fe­licissimi, & sociorum e­jus. causam pertinet, quid hic actum sit ut scire posses, literas ad te Col­legae nostri manu sua subscriptas miserunt. Qui auditis eis, quid sen­serint, & quid pronunciaverint, ex eorum literis disces. Melius au­tem frater facies, si etiam exempla literarum, quae ad te legenda pro dilectione communi per Caldonium & Fortunatum Collegas nostros proxime miseram, quae de eodem Felicissimo, & de Presbyterio eiusdem ad Clerum istic nostrum & ad plebem scripseram, legi illic [...] jubeas, quae & h ordinationem & rationem rei gestae loquan­tur; ut tam istic quam illic circa omnia per nos fraternitas [...] [...]. Exemplaria autem eadem nunc quoque per Mettium Hypodi­aconum à me missum & Nicephorum Acoluthum transmisi. Opto te, frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA. XLVI. Cyprianus Maximo & Nicostrato, & ceteris Confessoribus, Salutem.

CUM frequenter , carissimi, cognoveritis exliteris meis, quem [...] [...] Ad Pameliinumeros Fp. XLIV. In Erasm. Edit. l. 3. Fp. 2. Cyprianus [...] Confessores Romanos qui Novatiano consenserant ut ad Ecclesiam redeant. & confessioni vestrae honorem; & fraternitati connexae di­lectionem meo sermone servaverim: credatis quaeso & ac­quiescatis his literis meis; quibus vobis, & actui , ac laudibus vestris & scribo, & simpliciter ac fideliter consulo. Gravat enim me atque contristat, & intolerabilis a perculsi & pene prostrati pectoris moestitia perstringit; cum vos illic b comperissem contra Ecclesiasticam dis­positionem, contra Evangelicam legem, contra institutionis c ca­tholicae unitatem, alium Episcopum fieri consensisse , id est, quod nec fas est, nec licet fieri, Ecclesiam aliam constitui; Christi membra discerpi, Dominici gregis animum & corpus unum, discissa aemulati­one lacerari. Quod quaeso ut, in vobis saltem, illicitum istud frater­nitatis nostrae discidium non perseveret, sed & confessionis vestrae & divinae traditionis memores, ad matrem revertamini unde prodii­stis, unde ad confessionis gloriam cum ejusdem matris exultatione venistis. d Nec putetis sic vos Evangelium Christi asserere, dum vos­metipsos à Christi grege, & ab ejus pace & concordia separatis; cum magis militibus gloriosis & bonis, congruat intra domestica castra consistere, & intus positos, ea quae in commune tractanda sunt, agere ac providere. Nam cum unanimitas & concordia nostra scindi om­nino non debeat, quia nos Ecclesia derelicta foras exire, & ad vos venire non possumus, ut vos magis ad Ecclesiam matrem, & ad e no­stram fraternitatem revertamini, quibus possumus hortamentis pe­timus & rogamus. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere.

EPISTOLA. XLVII. Cyprianus Cornelio Fratri, Salutem.

ET religiosum a nobis, & necessarium vobis existimavi, frater ca­rissime, Ad Pamelii numeros Ep. XLIII. In Erasm. Edit. deest. In Manut. l. 5. Ep. 9. Cyprianus certiorem reddit Cor­nelium de li­teris à se ad Confessores missts. [...] [...] ad Confessores, qui illic sunt, & Novatiani ac [...] obstinatione & pravitate seducti; de Ecclesia recesser ant, lite­ras breves facere, quibus eos pro affectione mutua convenirem. ut ad matrem suam, id est, Ecclesiam Catholicam revertantur. Quas lite­ras tibi b à Mettio Hypodiacono legi prius mandavi, ne quis [...] me scripsisse fingeret, quam quod meis literis continetur. [...] eidem Mettio, à me ad vos misso, ut de tuo arbitrio rem [...] & si easdem literas Confessoribus putaveris esse c reddendas, [...] tradat. Opto te, frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA. XLVIII. Cyprianus Cornelio Fratri, Salutem.

LEGI literas tuas, frater carissime, quas per Primitivum Ad Pamelii num, Ep. XLV. Ad Erasm. l. 4. Epist. 8. Excusat Cy­prianus mutatam sormu­mulam diri­gendt literas ad Adrume­tinos. [...] compresbyterum nostrum misisti, in quibus te comperi mo­tum, [...] quod cum de Adrumetina Colonia Polycarpi nomine ad te literae dirigerentur , posteaquam nos, ego & Liberalis in cun­dem locum venissemur, coepissent illuc ad Presbyteros & Diaconos literae dirigi. Quod, scire te volumus & pro certo credere, nullaid levitate aut contumelia factum. Sed cum statuissemus Collegae com­plures, qui in unum conveneramus, ut legatis ad vos coepiscopis no­stris Caldonio & Fortunato missis, omnia interim integra suspende­rentur, donec ad nos iidem Collegae nostri rebus illic aut ad cem [Page 91] redactis, aut proveritate compertis, redirent. Presbyteri & Diaco­ni in Adrumetina consistentes, Polycarpo coepiscopo nostro absen­te; ignorabant quid nobis in commune placuisset. At ubi nos a in praesentiam venimus, comperto consilio nostro, ipsi quoque, quod & ceteri, observare coeperunt, ut in nullo Ecclesiarum istic consistentium consensio discreparet.

Quidam tamen mentes nonnunquam & animos sermonibus su­is Licet nulli rumori­bus malignis Cypriano in­vidiam face­rent: Nihil ab eo omis­sum, quod Cornelii ele­ctionem com­probaret. turbant, dum aliter quaedam quam se habet veritas, nunci­ant. Nos enim singulis navigantibus, ne cum scandalo ullo na­vigarent, b rationem reddentes, scimus nos hortatos eos esse, ut Ecclesiae Catholicae radicem & matricem agnoscerent ac tene­rent. Sed quoniam latius fusa est nostra provincia, habet etiam c Numidiam, & Mauritanias duas sibi cohaerentes ; ne in urbe d schis­ma factum absentium animos incerta opinione confunderet, e placuit ut per Episcopos, retenta à nobis reiveritate, & ad comprobandam ordinationem tuam facta auctoritate majore, tum demum sctupulo omni de singulorum f pectoribus excusso, per omnes omnino istic positos literae fierent, (sicuti fiunt) ut te universi Collegae nostri & communicationem tuam, id est, Catholicae Ecclesiae unitatem pari­ter & caritatem probarent firmiter ac tenerent. Quod divinitus evenisse, & consilium nostrum g providenter profecisse gaudemus. Sic enim nunc Episcopatus tui & veritas pariter & dignitas, apertis­sima luce & manifestissima, & firmissima comprobatione fundata est; ut ex rescriptis Collegarum nostrorum, qui ad nos literas inde fece­runt, & ex relatione, ac testimoniis coepiscoporum Pompeii, & Ste­phani, & Caldonii, ac Fortunati; ordinationis tuae & origo necessaria, & ratio justa, & gloriosa quoque innocentia ab omnibus h nosceretur. Quod ut simul cum i ceteris Collegis nostris stabiliter ac firmiter ad­ministremus, atque ut Catholicae k Ecclesiae pacem concordiae unani­mitate teneamus, perficiet divina dignatio. Ut Dominus, qui sacer­dotes sibi in Ecclesia sua eligere & constituere dignatur, electos quo­que, & constitutos sua voluntate atque opitulatione tueatur, l guber­nantes inspirans; ac subministrans, & ad improborum contumaciam fraenandam, vigorem; & ad lapsorum fovendam poenitentiam, lenita­tem. Opto te, frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA. XLIX. Cornelius Cypriano fratri, Salutem.

QUANTAM sollicitudinem, & anxietatem sustinuimus de iis Ad Pamelii num. Epist. XLVI. Ad Erasm. l. 3. Ep. 11. cornelius fa­cit Cypria­num de Con­fessoribus ad pacem rever­sis. [...] [...] confessoribus, qui dolo, & malitia hominis callidi, & veterato­ris fuerant circumventi, & pene decepti, & ab Ecclesia aliena­ti; a tanta laetitia adfecti sumus, & Deo omnipotenti, & Christo Do­mino nostro b gratias egimus, cum ii cognito suo errore, & intellecta hominis maligni, velut serpentis, astutia venenata, ad Ecclesiam, un­de exierant, sicut ipsi ex suo corde profitentur, simplici voluntate venerunt. Et primo quidem fratres nostri probatae fidei, amantes pacem, unitatem optantes, tumorem illorum mollitum jam adnunci­abant, c fides tamen non idonea, ut facile nobis credere daretur, il­los penitus esse mutatos. Postea vero Urbanus & Sidonius Confes­sores ad Presbyteros nostros venerunt, affirmantes Maximum Con­fessorem, & Presbyterum secum pariter cupere in Ecclesiam redire: d sed quoniam multa praecesserant ab eis designata, quae tu quoque à coepiscopis nostris & literis meis cognovisti, ut non temere eis fides haberetur, ex ipsorum ore, & confessione, ista, quae per legationem man­daverant, placuit audiri. Qui cum venissent, & à Presbyteris, quae gesserant, e exigerentur, novissime quod per omnes Ecclesias literae calumniis & maledictis plenae, eorum nomine frequentes missae fuis­sent, & pene omnes Ecclesias perturbassent: circumventos se esse assirmaverunt; nec quid in literis inesset scisse: f tantummodo cir­cumductos commisisse se quoque schismatica, & haeresis auctores fu­isse; ut paterentur ei manus quasi in Episcopum imponi. Qui, cum haec, & cetera fuissent exprobrata, ut abolerentur & de memoria tol­lerentur deprecati sunt. Omni igitur actu ad me perlato, placuit con­trahi Presbyterium , Adfuerunt etiam Episcopi quinque, qui & ho­die praesentes fuerunt, ut firmato consilio, quid circa personameo­rum observari deberet, consensu omnium statueretur: Et ut motum omnium & consilium singulorum dignosceres, etiam sententias no­stras [Page 93] placuit in notitiam vestri proferri, quas & subjectas leges. His ita gestis in Presbyterium venerunt Maximus, Urbanus, Sidonius, & Macarius, & plerique fratres qui se eis adjunxerant, summis precibus desiderantes ut ea quae ante fuerant gesta, in oblivionem cederent, nullaque eorum mentio haberetur; proinde atque si nihil esset vel commissum, vel dictum, invicem omnibus remissis, cor mundum & purum jam Deo exhiberent; sequentes Evangelicam vocem dicen­tem: beatos esse puros corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Mat. 5.8.

Quod erat consequens, omnis hic actus populo fuerat insinuandus, Solennis re­ditus Con­fessorum ad Ecclesiam de­soribitur. ut & ipsos viderent in Ecclesia constitutos, quos errantes & palabun­dos jam diu viderant & dolebant. Quorum voluntate cognita, magnus fraternitatis concursus factus est. Una vox erat omnium gratias Deo agentium, gaudium pectoris lacrymis exprimentes; comple­ctentes eos, quasi hodie poena carceris fuissent liberati, & ut ipso­rum propria verba designem: Nos, inquiunt, Cornelium Episcopum fanctissimae Catholicae Ecclesiae, electum à Deo omnipotente & Chri­sto Domino nostro scimus. Nos errorem nostrum confitemur: nos imposturam passi sumus. Circumventi sumus perfidia, & loquacitate captiosa; Nam etsi videbamur quasi quandam communicationem cum schismatico & haeretico homine a habuisse; sincera tamen mens nostra semper in Ecclesia fuit. Nec enim ignoramus unum Deum esse, unum Chistum esse b Dominum, quem confessi sumus, unum Spiritum sanctum, unum Episcopum in Catholica Ecclesia esse debe­re . Ista eorum c professione non moveremur; ut quod apud po­testatem seculi erant confessi, in Ecclesia constituti comprobarent? Quapropter Maximum Presbyterum locum suum d agnoscere jus­simus: ceteros cum ingenti populi suffragio recepimus. Omnia autem remisimus Deo omnipotenti, in cujus potestate sunt omnia reservata. Haec igitur, frater carissime, e eadem hora, eodem mo­mento ad te scripta transmisimus & Nicephorum Acoluthum de­scendere ad navigandum festinantem, de statione ad vos statim di­misi; ut nulla procrastinatione habita velut praesens in isto clero, & in isto populi coetu, Deo omnipotenti & Christo Domino nostro gra­tias ageres. Credimus autem fore, quinimo pro certo jam confidi­mus, ceteros quoque qui in errore hoc sunt constituti, in Ecclesiam brevi reversuros, cum auctores suos viderint nobiscum agere. Has literas puto te debere, frater carissime, & ad ceteras Ecclesias mitte­re, ut omnes sciant schismatici hujus & heretici dolum & praevaricati­onem f de die in diem evacuari. Bene vale, frater carissime.

EPISTOLA. L. Cornelius Cypriano Fratri, Salutem.

NE quid minus a ad poenam futuram hujus scelerati hominis Ad Pamelii numeros. Ep. XLVIII. In Erasmi l. 3. Ep. 12. Cornelius Cypriano ra­tionem reddit factionis No­vatiani. [...] [...] deesset; prostratus virtutibus Dei (cum Maximus, & Lon­ginus, & Machaeus inde fuissent expulsi) denuo resurrexit; & sicuti prioribus literis tibi, quas per Augendum confessorem misi, significavi; puto Nicostratum, & Novatum & Evaristum, & Primum, & b Dionysium illo jam pervenisse : Invigiletur ergo, ut omnibus coepiscopis nostris & fratribus innotescat; Nicostratum multorum criminum reum, & non solum patronae fuae carnali, cujus rationes ges­sit, fraudes & rapinas fecisse; verum etiam, quod est illi ad perpetu­am poenam reservatum , Ecclesiae deposita non modica abstulisse. Evaristum vero auctorem schismatis fuisse, & c succensorem plebi, cui ante praefuerat, Zetum in locum ejus episcopum esse constitutum. d Majora vero & graviora hic designavit, malitia & e inexplebili pra­vitate sua, quam quae illic f apud suos semper exercuit, ut scias qua­les duces & protectores, iste schismaticus & haereticus lateri suo sem­per junctos g habeat .

EPISTOLA LI. Cyprianus Cornelio Fratri, Salutem.

ET egisse nos & agere, frater carissime, maximas gratias sine Ad Pamelii num XLVII. Ad Erasm. l. 2. Ep. 12. Cyprianus gratulatur Cornelio de reditu Con­fessorum. [...] [...]. cessatione profitemur Deo patri omnipotenti, & Christo ejus Domino & Deo nostro h salvatori, quod sic ecclesia divinitus protegatur, ut unitas ejus & sanctitas, i non jugiter nec in totum, per­fidiae & haereticae pravitatis obstinatione, k vitietur. Legimus enim literas vestras, & voti communis amplissimum gaudium exultanter excepimus: Maximum Presbyterum & Urbanum Confessores, cum Sidonio & Machario ad ecclesiam Catholicam regressos esse, id est, errore deposito, & schismatico, imo haeretico furore deserto, unitatis ac veritatis domicilium fideli sanitate repetiisse, ut unde ad gloriam processerant, illuc gloriosi redirent: ne qui Christum confessi essemt, Christi postmodum castra desererent, l nec tentarent caritatis atque veritatis fidem, qui victi robore, & virtute non fuerant. Ecce inco­lumis & immaculata laudis integritas, ecce incorrupta & solida con­fitentium [Page 95] dignitas; à desertoribus, & profugis recessisse, proditores fidei & Ecclefiae Catholicae impugnatores reliquisse. [...] illos revertentes summo, ut scribis, gaudio & clerus & plebs, & fraternitas omnis excepit, quoniam in Confessoribus gloriam suam conservanti-bus, & ad unitatem revertentibus, nemo non socium se & participem eorum gloriae computat. Hujus diei laetitiam de nostris possumus sensibus aestimare. Nam cum istic ad literas vestras, quas de eorum confessione misistis, laetatus fit omnis fratrum numerus, & summa ala­critate hunc nuncium communis gratulationis exceperit; quid illic ubi res ipsa & praesens laetitia sub oculis omnium gerebatur? Cum enim Dominus in Evangelio suo dicat esse summum gaudium in coelo [...]. 15. [...]. super uno peccatore poenitentiam agente: quanto majus est gaudi­um & in terris pariter & in coelo, super Confessoribus ad Ecclesiam Dei cum gloria sua & cum laude redeuntibus, & redeundi viam cere­ris exempli sui fide & probatione facientibus? Hic enim quosdam fratres nostros error induxerat, quod a sibi communicationem Con­fessorum sequi viderentur . Quo errore sublato, lux omnium pecto­ribus infusa est, & Ecclesia Catholica una esse, nec scindi, nec dividi posse, monstrata est. Nec quisquam jam facile [...] [...] furentis verbis loquacibus decipi; quando probatum [...] bonos & gloriosos Christi milites, non potuisse diu aliena fallacia & perfidia extra ecclesiam detmeri. Opto te, srater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA. LII. Cyprianus Cornelio Fratri, Salutem.

ET cum diligentia & b cum dilectionc fecisti, frater carissime, sesti­nato [...] [...]. Ad Pamelii numeros Ep. XI IX. Ad Erasm. l. 2. Ep. 8. Cyprianus Cornelio No­vati [...] [...] [...]. ad nos mittendo Nicephorum Acoluthum, qui nobis & de Confessoribus regressis gloriosam laetitiam nunciaret, & adversus Novatiani & Novati c novas & perniciosas ad impugnandam Chri­sti [Page 96] Ecclesiam machinas plenissime instrueret. Nam cum pridie istic venisset haereticae pravitatis nocens factio ipsa jam perdita, & alios qui sibi consenserint perditura, postero die Nicephorus cum vestris literis supervenit. Quibus & didicimus, & docere atque instruere ceteros coepimus, Evaristum de Episcopo jam nec laicum remansis­se , cathedrae & plebis extorrem, & de ecclesia Christi exsulem, per alias longe provincias oberrare, & ipsum veritatis ac fidei [...] factum, circa quosdam sui similes paria naufragia a concitare: b Ni­costratum vero, c Diaconio sanctae administrationis d amisso , eccle­siasticis pecuniis sacrilega fraude subtractis , & viduarum ac pupil­lorum depositis denegatis, non tam in Africam venire voluisse, quam e conscientia rapinarum & criminum nefandorum illinc ab urbe fu­gisse. Et nunc ecclesiae desertor ac profugus, quasi mutasse sit ho­minem, mutare regionem, Confessorem se ultra jactat & praedicat, cum Christi Confessor nec dici, nec esse jam possit, qui ecclesiam Christi negavit.

Nam cum Paulus Apostolus dicat: Propter hoc relinquet ho­mo Esse cum Christo non potest qui cum sponsa Christi non est. [...] [...]. patrem, & matrem, & erunt duo in carne una. f Sacramen­tum istud magnum est, ego autem g dico in Christum & in eccle­siam . Cum hoc, inquam, beatus Apostolus dicat: h & Christi pa­riter atque ecclesiae unitatem individuis nexibus cohaerentem, sancta sua voce testetur, quo modo potest esse cum Christo, qui cum sponsa Christi, atque in ejus ecclesia non est? aut quomodo assumit sibi re­gendae aut gubernandae ecclesiae curam, qui spoliavit & fraudavit ec­clesiam Christi? Nam de Novato nihil inde ad nos fuerat nuncian­dum cum magis per nos vobis debeat Novatus ostendi, rerum nova­rum semper cupidus, avaritiae i inexplebili rapacitate furibundus, ar­rogantia & stupore k superbi tumoris inflatus, semper istic episcopis male cognitus, quasi haereticus semper & perfidus omnium sacerdo­tum voce damnatus; curiosus semper ut prodat, ad hoc adulator ut fallat, nunquam fidelis ut diligat, l fax & ignis ad conflanda sedi­tionis incendia, turbo & tempestas ad fidei facienda naufragia, hostis quietis, tranquillitatis adversarius, pacis inimicus. [...] No­vato illinc à vobis recedente, id est, procella & turbine recedente, [Page 97] ex parte illic quies facta est, & gloriosi ac boni Confessores, a qui de Ecclesia illo incitante discesserant, posteaquam ab urbe ille discessit, ad Ecclesiam reverterunt. Idem est Novatus, qui apud nos primum discordiae & schismatis incendium seminavit, qui quosdam istic ex fratribus ab Episcopo segregavit, qui in ipsa persecutione ad everten­das fratrum mentes alia quaedam persecutio nostris fuit. Ipse est qui Felicissimum satellitem suum Diaconum, nec permittente me, nec sciente, sua factione & ambitione constituit ; & cum sua tempestate Romam quoque ad evertendam Ecclesiam navigans similia illic & paria molitus est, à Clero portionem plebis avellens, fraternitatis, bene sibi cohaerentis & se invicem diligentis, concordiam scindens. Plane, quoniam pro magnitudine sua debeat Carthaginem Roma prae­cedere , illic majora & graviora commisit. Qui istic adversus Eccle­siam Diaconum fecerat, illic Episcopum fecit. Nec hoc quisquam miretur in talibus. Feruntur semper mali suo b furore dementes, & posteaquam scelera fecerint, conscientia ipsa sceleratae mentis agi­tantur. Nec remanere in Ecclesia Dei possunt, qui deificam & Ec­clesiasticam disciplinam ; nec actus sui c conversatione, nec morum pace, tenuerunt. Spoliati ab illo pupilli, fraudatae viduae, pecuniae quoque Ecclesiae denegatae, has de illo exigunt poenas , quas in ejus furore d conspicimus. Pater etiam ejus in vico fame mortuus, & ab eo in morte postmodum nec sepultus. Uterus uxoris calce percus­sus, & abortione properante in paricidium partus expressus. Et dam­nare nunc audet sacrificantium manus ; cum sit ipse nocentior pe­dibus , quibus filius qui nascebatur, occisus est. Hanc conscientiam criminum jampridem timebat, propter hoc se non de Presbyterio excitari tantum, sed & communicatione prohiberi pro certo tenebat; & urgentibus fratribus imminebat cognitionis dies, quo apud nos causa ejus ageretur, nisi persecutio ante venisset. Quam iste voto quodam evadendae, & lucrandae damnationis excipiens, haec omnia commisit & miscuit; ut qui ejici de Ecclesia, & e excludi habebat, [Page 98] judicium sacerdotum voluntaria discessione praecederet, quasi evasisse sit poenam, praevenisse sententiam. Circa ceteros autem fratres elaboramus, quos ab eo circumventos dolemus, ut veteratoris perni­ciosum latus fugiant , ut letales laqueos sollicitantis evadant, ut de qua ille pelli divinitus meruit, Ecclesiam repetant. Quos quidem Domino adjuvante, per ejus misericordiam regredi posse confidi­mus, neque enim potest perire nisi quem constat esse periturum , cum Dominus in Evangelio suo dicat; Omnis plantatio, quam non plan­tavit Mat. 15.13. Pater meus coelestis, eradicabitur. Qui plantatus a non estin praeceptis Dei patris, & monitis; solus poterit de Ecclesia ille disce­dere; solus Episcopis derelictis cum schismaticis & haereticis in [...] remanere. Ceteros vero nobiscum adunabit Dei patris miseri­cordia, & Christi Domini nostri indulgentia, & nostra patientia. Op­to te frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA. LIII. Cypriano fratri, Maximus, Urbanus, Sidonius, & Macarius, Salutem.

CERTI sumus, frater carissime, te quoque nobiscum pari vo­to Ad Pamelii num. L. Ad Erasm l. 3. Ep. 14 Maximus & Confessores Romani, Cy­prianum cer­tiorem red­dunt, se ad Ecclesiam redusse. [...] [...] congaudere, b nos habito consilio, utilitatibus Ecclesiae & paci magis consulentes , omnibus rebus praetermissis & judicio Dei servatis, cum Cornelio Episcopo nostro pariter & cum universo Clero pacem c fecisse, cum gaudio etiam universae Ecclesiae, prona etiam omnium caritate. Hoc factum his literis nostris scire certis­sime debuisti. Oramus te, frater carissime, multis annis bene va­lere.

EPISTOLA. LIV. Cyprianus Maximo Presbytero, item Urbano, a Si­donio, & Macario fratribus, Salutem.

LECTIS literis vestris, fratres carissimi, quas ad me de ve­stra Scripta post [...]. Ad Pamelii num. Epist. LI. Ad E­rasm. l. 3. Ep. 3. Gratulatus Cyprianus Confessoribus Romanis de eorum redi­tu in Ec­clesiam; & [...] eorum respondet. regressione, & de Ecclesiastica pace, ac fraterna redinte­gratione fecistis, in tantum me laetatum esse confiteor, in quantum fueram & ante laetatus, quando confessionis vestrae gloriam comperi, & militiae vestrae b coelestem ac spiritalem laudem gratula­bundus excepi. c Nam & haec fidei & laudis vestrae alia confessio est, unam esse Ecclesiam consiteri; nec alieni erroris, vel potius pra­vitatis participem fieri: repetere eadem castra unde prodistis, unde ad gerendum praelium & adversarium subigendum fortissimis viribus prosilistis. Illuc enim erant de acie trophaea referenda, unde ad aciem fuerant arma suscepta: ne quos ad gloriam Christus parasset, eosdem gloriosos Christi Ecclesia non haberet. Nunc vero & vos congruentem fidei vestrae tenorem, atque individuae caritatis & con­cordiae legem d Dominica pace tenuistis, & exemplum ceteris dile­ctionis & pacis vestro itinere fecistis; ut Ecclesiae veritas & e Evan­gelici sacramenti unitas, quae à nobis tenebatur, vestro etiam consen­su ac vinculo necteretur: nec Confessores Christi erroris duces fie­rent, qui virtutis & honoris auctores laudabiles extitissent. Vide­rint quantum vobis ceteri gratulentur, vel quantum apud se ipsos singuli glorientur: ego me & f gratulari satis vobis, & plus ceteris gloriari in hac vestra g pacifica regressione & caritate confiteor. Sim­pliciter enim quid in meo corde fuerit, debetis audire. Dolebam vehementer, & graviter angebar; quod eis communicare non pos­sem quos semel diligere coepissem. h Posteaquam vos de carcere prodeuntes schismaticus & haereticus error excepit , sic res erat, quasi vestra gloria in carcere remansisset. Illic enim i resedisse vestri no­minis dignitas videbatur, quando milites Christi non ad Ecclesiam de carcere redirent, in quem prius cum Ecclesiae laude & gratulati­one venissent.

Nam etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen k impediri [...] 13.25. Etsi sint in Ecclesia zi­zania, non inde rece­dendum est. debet aut sides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in Eccle­sia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus. Nobis tantummo­do l laborandum est ut frumentum esse possimus, ut cum coeperit [Page 100] frumentum Dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro & labore capiamus. Apostolus in Epistola sua dicit: In domo autem [...] magna non solum vasa sunt aurea, & argentea; sed & lignea, & [...], & quaedam quidem honorata, quaedam vero inhonorata. Nos operam demus, & quantum possumus laboremus, ut a vas aureum vel argenteum simus: ceterum fictilia vasa confringere Domino soli [...] concessum est , cui & virga ferrea data est. Esse non potest major Domino suo servus. Nec quisquam sibi quod soli silio pater tribuit, vindicare potest; ut putet aut ad aream ventilandam & b purgan­dam, palam ferre se jam posse, aut à frumento universa zizania c humano judicio segregare. Superba est ista obstinatio, & [...] praesumtio, quam sibi d furor pravus assumit: e Et dum dominium sibi semper quidam, plusquam mitis justitia deposcit, assumunt, de Ecclesia pereunt: & dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati veritatis lumen amittunt. Propter quod & nos tempera­mentum tenentes, & libram Domini contemplantes, & Dei patris pietatem ac misericordiam cogitantes, diu multumque tractatu in­ter nos habito, justa moderatione agenda libravimus. Quae omnia penitus potestis inspicere lectis libellis , quos hic nuper legeram, & ad vos quoque legendos pro communi dilectione transmiseram, ubi lapsis nec censura deest, quae increpet; nec medicina, quae [...]. Sed & Catholicae Ecclesiae unitatem, quantum [...], ex­pressit nostra mediocritas. Quem libellum magis ac magis nuno vobis placere confido, quando eum jam sic legitis, ut & probe­tis, & ametis: siquidem quod nos verbis conscripsimus, vos factis impletis, quando ad f Ecclesiam caritatis ac pacis unitate g re­meatis. Opto vos, fratres carissimi ac desideratissimi, semper [...] ne valere.

EPISTOLA LV. Cyprianus Antoniano fratri, Salutem.

1312 ACCEPI primas literas tuas, frater carissime, concordiam Ad [...] numeros [...] [...]. Ad [...] lib. 4. Ep. 2. [...] [...] [...], [...] a [...] [...] [...], [...] [...]. [...] post [...]. collegii sacerdotalis firmiter obtinentes, & Catholiae Eccle­siae cohaerentes, quibus significasti cum Novatiano te non communicare, sed sequi consilium nostrum, & cum Cornelio coepis­copo nostro unum tenere consensum. Scripsisti etiam, ut exem­plum earundem literarum ad Cornelium collegam nostrum transmit­terem, ut deposita omni sollicitudine jam sciret, te secum, hoc est, cum Catholica Ecclesia communicare. Sed enim supervenerunt postmodum aliae literae tuae per Quintum b compresbyterum [...], in quibus animadverti animum tuum Novatiani literis motum nuta­re coepisse. c Nam cum & consilium & consensum tuum firmiter an­te fixisses, desiderasti in his d literis, ut rescriberem tibi, quam haere­sin e Novatianus introduxisset; vel Cornelius, qua ratione Trophi­mo & turificatis communicet. Quod quidem si pro f sollicitudine fidei anxie curas, & rei dubiae veritatem sollicitus exploras; repre­hendenda non est timore divino aestuantis animi sollicitudo suspensa­Quoniam tamen video, post primam sententiam Epistolaetuae, No­vatiani literis postmodum te esse commotum, illud, frater carissime, primo in loco pono: graves viros, & g semel super petram solida [...] 24. stabilitate fundatos, non dico aura levi, sed nec vento aut turbine commoveri, ne animus dubius & incertus; variis opinionibus, velut quibusdam ventorum incursantium flatibus, frequenter agitetur, & à proposito suo cum quadam levitatis reprehensione mutetur. Quod ne vel apud te, vel apud quenquam Novatiani literae faciant; ut de­siderasti, frater, rationem rei tibi breviter exponam.

Et quidem primum h, quoniam de meo quoque actu motus videris, [...]. mea apud te & persona, & causa purganda est, ne me aliquis existi­met à proposito meo leviter recessisse : & cum Evangelicum vigorem primo & inter initia defenderim, postmodum videar animum meum à disciplina, & censura priore flexisse; ut his, qui libellis conscien­tiam suam maculaverint, vel nefanda sacrificia commiserint, i laxan­dam pacem putaverim. Quod utrumque non sine librata diu & ponderata ratione à me factum est. Nam cum acies adhuc inter ma­nus esset, & praelium gloriosi certaminis in persecutione [...] hortatu, & pleno impetu militum vires fuerant excitandae; & maxime lapsorum mentes classico quodam nostrae vocis animandae, [Page 102] ut poenitentiae viam non solum precibus & lamentationibus [...], sed (quoniam repetendi certaminis & reparandae salutis [...] occasio) ad a confessionis potius ardorem, & martyrii gloriam b nostris increpiti vocibus provocarentur. Denique cum de quibus­dam ad me Presbyteri & Diaconi scripsissent, eos immoderatos esse, & ad communicationem accipiendam festinanter urgere: [...] bens eis in c Epistola mea quae extat, & hoc addidi: [Qui si nimium properant, habent in sua potestate quod postulant, tempore ipso sibi plus quam d postulant largiente. Acies adhuc geritur, & agon quotidie celebratur . Si commissi vere & firmiter poenitet, & fidei calor praevalet, qui differri non potest, potest coronari.] De eo ta­men quod statuendum esset circa causam lapsorum distuli; ut cum quies & tranquillitas data esset, & Episcopis in unum convenire in­dulgentia divina permitteret: tunc communicato & e librato de om­nium collatione consilio, statueremus quid fieri oporteret. Si quis vero ante Concilium nostrum,& ante sententiam de omnium consilio f statutam, lapsis temere communicare voluisset; ipse à communica­tione abstineretur . Quod etiam Romam ad Clerum tunc adhuc si­ne Episcopo agentem, & ad Confessores Maximum Presbyterum, & ceteros in custodia constitutos, nunc in Ecclesia cum Cornelio jun­ctos , plenissime scripsi. Quod me scripsisse, de eorum rescriptis g poteris noscere. Nam in Epistola sua ita posuerunt: [Quanquam nobis in tam ingenti negotio placeat, quod & tu ipse tractasti, prius esse Ecclesiae pacem sustinendam ; deinde sic collatione consiliorum cum Episcopis, Presbyteris, h Diaconibus, Confessoribus pariter ac stantibus laicis facta, lapsorum tractare rationem.] Additum est eti­am Novatiano tunc scribente, & quod scripserat sua voce recitante, & Presbytero Moyse, tunc adhuc Confessore, nunc jam Martyre, subscribente; ut lapsis infirmis, & in exitu constitutis pax daretur. Quae literae per totum mundum missae sunt , & in notitiam [...] omnibus & universis fratribus perlatae sunt.

Secundum quod tamen ante fuerat destinatum, persecutione so­pita, Sopit a perse­cutione syno­dus Cartha­gini coacta, in causa Lapso­rum. cum data esset facultas in unum conveniendi, copiosus Episco­porum numerus, quos integros & incolumes fides sua & Domini i tutela protexit, in unum convenimus, & k scripturis diu ex utraque parte prolatis, temperamentum l salubri moderatione libravimus, ut nec in totum spes communicationis & pacis lapsis denegaretur; ne m plus desperatione deficerent, & eo quod sibi Ecclesia n clude­retur, secuti seculum gentiliter viverent; nec tamen rursus censu­ra [Page 103] Evangelica solveretur, ut ad communicationem temere posilirent; sed traheretur diu poenitentia , & rogaretur dolenter pater­na clementia, & examinarentur causae, & voluntates, & necessitates singulorum; secundum quod libello continetur , quem ad te per­venisse confido, ubi singula placitorum capita conscripta sunt .

Ac si minus sufficiens Episcoporum in Africa numerus videbatur, Quae in Africa decre­ta, ettam Ro­manae Eccle­siae [...] [...] [...]. etiam Romam super hac re scripsimus ad Cornelium collegam no­strum, qui & ipse cum plurimis coepiscopis habito concilio , in ean­dem nobiscum sententiam pari gravitate & salubri moderatione con­sensit. De quo tibi necesse nunc fuit scribere, ut scias me nihil levi­ter egisse, sed secundum quod literis meis fueram ante complexus, omnia ad commune concilii nostri consilium distulisse, & nemini qui­dem ex lapsis prius communicasse, quando adhuc erat, unde non tantum indulgentiam, sed & coronam lapsus acciperet. Postea tamen sicut collegii concordia, & colligendae fraternitatis, ac medendi vul­neris utilitas exigebat, necessitati temporum succubuisse , & saluti multorum providendum putasse, & nunc ab his non recedere, quae semel in concilio nostro de communi collatione placuerunt; quamvis multa multorum vocibus ventilentur, & mendacia adversus sacerdo­tes Dei, de Diaboli ore prolata, ad rumpendam Catholicae unitatis concordiam ubique jactentur. Sed te oportet ut bonum fratrem atque unanimem consacerdotem , non quid maligni atque apostatae dicant facile suscipere; sed quid collegae tui modesti & graves viri faciant, de vitae & disciplinae nostrae exploratione perpendere.

Venio jam nunc, frater carissime, ad a personam Cornelii collegae Cornelii [...]. nostri; ut Cornelium nobiscum verius noveris, non de malignorum & detrahentium mendacio, b sed de Domini Dei judicio, qui Epis­copum fecit; & coepiscoporum testimonio, quorum numerus univer­sus per totum mundum concordi unanimitate consensit . Nam, quod Cornelium carissimum nostrum Deo, & Christo & Ecclesiae ejus, item consacerdotibus cunctis laudabili praedicatione commendat; non iste ad Episcopatum subito pervenit, sed per omnia Ecclesiasti­ca officia promotus, & in divinis administrationibus Dominum saepe promeritus, ad sacerdotii sublime fastigium cunctis religionis gradi­bus ascendit. Tum deinde Episcopatum nec c ipse postulavit, nec voluit, nec ut ceteri, quos [...] & superbiae suae tumor inflat, invasit; d sed quietus & modestus, & quales esse consueverunt, qui ad hunc locum divinitus eliguntur, pro pudore e virginalis consci­entiae suae , & pro humilitate ingenitae sibi & custoditae verecundiae, [Page 104] non ut quidam , vim facit ut Episcopus fieret; sed ipse a vim [...] est, ut Episcopatum coactus exciperet. Et factus est [...] plurimis collegis nostris , qui tunc in b urbe Roma aderant, [...] nos literas honorificas, & laudabiles, & testimonio suae praedicatio­nis illustres de ejus ordinatione miserunt. Factus est autem Cor­nelius Episcopus de Dei & Christi ejus judicio , de Clericorum pe ne omnium testimonio, de plebis quae tunc affuit suffragio, & de sa­cerdotum antiquorum & bonorum virorum collegio; cum nemo an­te se factus esset, cum Fabiani locus, id est, cum locus Petri c & gra­dus cathedrae sacerdotalis vacaret . Quo occupato de Dei voluntate, atque omnium nostrum consensione firmato; quisquis jam Episco­pus fieri voluerit, foris fiat necesse est; nec habeat Ecclesiasticamor­dinationem qui Ecclesiae non tenet unitatem; quisquis ille fuerit, multum de se licet jactans, & sibi plurimum vindicans; prosanus est, alienus est, foris est. Et cum post primum secundus esse non [...] , quisquis post unum qui solus esse debeat, factus est; non jam secun­dus ille, sed nullus est. Tum deinde post, Episcopatum non d ex­ambitum, nec extortum; sed de Dei, qui sacerdotes facit, voluntate susceptum, quanta in ipso suscepto Episcopatu suo virtus? quan­tum robur animi? e qualis firmitas fidei? quod nos simplici corde & perspicere penitus, & laudare debemus: sedisse intrepidum Ro­mae in sacerdotali cathedra eo f tempore, cum tyrannus infestus sa-cerdotibus Dei, fanda atque infanda comminaretur, cum multo pa­tientius & tolerabilius audiret, levari adversus se aemulum princi­pem , quam constitui g Romae Dei sacerdotem , Nonne hic, fra­ter [Page 105] carissime, summo virtutis & fidei testimonio praedicandus est? Nonne inter gloriosos Confessores & Martyres deputandus, qui tan­tum temporis sedit expectans corporis sui carnisices, & tyranni fero­cientis ultores; qui Cornelium adversus edicta feralia resistentem, & minas, & cruciatus, & tormenta fidei vigore calcantem, vel gladio in­vaderent, vel crucifigerent, vel igne torrerent, vel quolibet inaudito genere poenarum viscera ejus & membra a laniarent? Etiam si majestas Domini protegentis & bonitas, sacerdotem quem fieri voluit, factum quoque protexit: tamen Cornelius quantum ad ejus devotionem pertinet & timorem , passus est quicquid b pati potuit, & tyrannum, armis & bello postmodum victum, prior sacerdotio suo vicit .

Quod autem quaedam de illo inhonesta & maligna jactantur nolo [...] de [...] quasi [...], aut [...] cum [...] [...] seruntur, [...] [...] [...]. miretis; cum scias hoc esse opus semper Diaboli, ut servos Dei men­dacio laceret, & opinionibus falsis gloriosum nomen infamet; ut qui conscientiae suae luce clarescunt , alienis rumoribus sordidentur. Explorasse autem collegas nostros scias , & verissime comperisse c nulla illum libelli, ut quidam jactant, labe maculatum esse; sed ne­que cum Episcopis, qui sacrificaverunt, d communicationem sacri­legam miscuisse ; sed eos demum, quorum causa audita & innocentia comprobata sit, conjunxisse nobiscum. Nam & de Trophimo, de quo tibi scribi desiderasti, non ita res est ut ad te pertulit rumor, & mendacium malignorum. Nam, sicut antecessores nostri saepe fece­runt colligendis fratribus nostris , carissimus frater noster Cornelius necessitati succubuit ; & quoniam cum Trophimo pars maxima e plebis abscesserat, redeunte nunc ad Ecclesiam Trophimo, & satis­faciente, & poenitentia deprecationis errorem pristinum confitente; & fraternitatem, quam nuper abstraxerat, cum plena humilitate & fatisfactione revocante, auditae sunt ejus preces; & in Ecclesiam Domini non tam Trophimus, [...] quam maximus fratrum numerus, qui cum Trophimo fuerat, admissus est: qui omnes regressuri ad Eccle­siam non essent, nisi cum Trophimo comitante venissent. Tractatu ergo illic cum Collegis plurimis habito, susceptus est Trophimus; pro quo satisfaciebat fratrum reditus, & restituta multorum salus: [Page 106] sic tamen admissus est Trophimus, ut laicus communicet non se­cundum quod ad te malignorum literae pertulerunt, quasi locum sa­cerdotis usurpet: sed & quod passim communicare sacrificatis a Cornelium tibi nunciatum est, hoc etiam de apostatarum fictis ru­moribus nascitur. Neque enim possunt laudare nos, qui b rece­dunt: aut expectare debemus, ut placeamus illis, qui c nobis dis­plicentes, & contra Ecclesiam rebelles, sollicitandis de Ecclesia fra­tribus violenter insistunt. Quare & de Cornelio, & de nobis quae­cunque jactantur, nec audias facile, nec credas, frater carissime.

Si qui enim infirmitatibus occupantur, illis, sicut placuit, in peri­culo Lapsis in ex­itu subveni­endum; nec tamen par omnium con­ditio. subvenitur; postea quam tamen subventum est, & periclitanti­bus pax data est, d suffocari à nobis non possunt, aut opprimi, aut vi & manu nostra in exitum mortis urgeri; ut quoniam morientibus pax datur, necesse sit mori eos, qui acceperint pacem: cum magis in hoc e judicium divinae pietatis, & paternaelenitatis appareat; quod qui pignus vitae in data pace percipiunt, f hic quoque ad vitam per­cepta pace teneantur. Et idcirco si accepta pace commeatus à Deo datur, nemo hoc debet in sacerdotibus criminari, cum semel placu­erit fratribus in periculo subveniri. Nec tu existimes, frater caris­sime, sicut quibusdam videtur, libellaticos cum sacrificatis aequari oportere; quando inter ipsos etiam qui sacrificaverint, & conditio frequenter & causa diversa sit. Neque enim aequandi sunt, ille qui ad sacrificium nefandum statim voluntate prosilivit; & qui relucta­tus & congressus diu ad hoc funestum opus necessitate pervenit: ille qui & se & omnes suos prodidit; & qui ipse pro cunctis ad discri­men accedens, uxorem & liberos, & domum totam periculi sui g per­functione protexit, h ille qui inquilinos vel amicos suos ad facinus compulit, & qui inquilinis & colonis pepercit, fratres etiam plurimos qui extorres & profugi recedebant, in sua tecta & i hospitia recepit, ostendens & offerens Domino k multas viventes & incolumes ani­mas, quae pro una saucia deprecentur.

Cum ergo inter ipsos qui sacrificarint, multa sit diversitas; quae Favorabilis inprimis li­bellaticorum causa. [Page 107] inclementia est, & quam acerba duritia libellaticos cum iis qui sacri­ficarint jungere? quando is cui libellus acceptus est, dicat: Ego pri­us legeram, & Episcopo tractante cognoveram non sacrificandum idolis, nec simulacra servum Dei adorare debere; & idcirco ne hoc facerem, quod non licabat (cum occasio libelli fuisset oblata , quem nec ipsum acciperem nisi ostensa fuisset occasio) ad magistratum vel veni, vel alio eunte mandavi: Christianum me esse, sacrificare a mihi non licere, ad aras diaboli me venire non posse, dare me ob hoc praemium, ne quod non licet faciam. Nunc tamen etiam iste qui libello maculatus est, posteaquam nobis admonentibus didicit nec hoc se facere debuisse, & si manus pura sit, & os ejus feralis cibi con­tagia nulla polluerint, conscientiam tamen ejus esse pollutam; fiet auditis nobis, & lamentatur, & quod deliquerit nunc admonetur, & non tam crimine, quam errore deceptus, quod jam de cetero instru­ctus, & paratus sit, contestatur. Quorum si poenitentiam respua­mus habentium aliquam fiduciam tolerabilis conscientiae, statim cum uxore, cum liberis quos incolumes reservaverant, b in haeresim vel schis­ma diabolo invitante rapiuntur: & adscribetur nobis in die judicii, nec ovem sauciam curasse, & propter unam sauciam multas integras Luc. 15. 4. perdidisse. Et cum Dominus relictis nonaginta novem sanis unam errantem & lassam quaesierit, & inventam humeris suis ipse portave­rit; nos non tantum non quaeramus c lapsos , sed & venientes arce­amus: & cum pseudoprophetae gregem Christi nunc vastare & lace­rare non desinant, occasionem canibus & d lupis demus, ut quos per­secutio infesta non perdidit, eos nos duritia nostra & inhumanitate perdamus. Et ubi erit, frater carissime, quod Apostolus dicit? Omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed Cor. 9. 22. quod multis ut salventur. Imitatores mei estote, sicut & ego Christi. Cor. 11. 1. Et iterum; Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrarer. Et ite­rum: Cor. 9. 22. Si patitur membrum unum, compatiuntur & cetera membra: Cor. 12. 26. & si laetatur unum membrum, collaetantur & cetera membra .

Alia est Philosophorum & Stoicorum ratio, frater carissime, qui Stoicus olim Novatianus; sectae suae pla­cita Ecclesiae invexit. dicunt omnia peccata paria esse; & virum gravem non facile flecti oportere: inter Christianos autem & Philosophos plurimum distat. Et cum Apostolus dicat: Videte ne quis vos depraedetur per philo­sophiam Coloss. 2. 8. & inanem fallaciam, e vitanda quae non de Dei clementia veniunt, sed de philosophiae durioris praesumtione descendunt. De Moyse autem legimus in scripturis dictum; Et fuit Moyses homo [...]. 12. 3. f lenis nimis . Et Dominus in Evangelio suo dicit: g Estote miseri­cordes, [...]. 6. 36. sicut & pater vester h misertus est vestri, Et iterum: Non Mat. 9. 12. est opus sanis medicus , sed male habentibus. Quam potest exerce­re medicinam, qui dicit: ego solos sanos curo, quibus medicus ne­cessarius [Page 108] non est? a Opem nostram, medelam nostram vulneratis [...] hibere debemus. Nec putemus mortuos esse, sed magis semianime­jacere eos, quos perfectione funesta b sauciatos videmus; qui si in totum mortui essent, c nunquam de eisdem postmodum & Consesso­res & Martyres sierent. Sed quoniam est in illis quod d poeniten­tia sequente revalescat; ad fidem, & ad virtutem de e poenitentia robur armatur; quod armari non poterit, si quis desperatione [...], si ab Ecclesia dure & crudeliter fegregatus, ad gentiles se vias & secularia opera convertat, vel ad haereticos & schismaticos rejectus ab Ecclesia transeat. Ubi etsi occisus propter f nomen posmodum fuerit extra Ecclesiam constitutus, & ab unitate atque à caritate di­visus, coronari in morte non poterit. Et ideo placuit, frater [...] me, examinatis causis singulorum, libellaticos interim admitti; sacritis­catis in exitu subveniri, quia exomologesis apud inferos non est , [...] [...] ad poenitentiam quis à nobis compelli potest, si fructus poenitentia subtrahatur. g Si praelium prius venerit , corroboratus à nobis h in­venietur armatus ad praelium; vero ante praelium si i infirmitas urse­rit, cum solatio pacis & communicationis abscedit.

Neque enim praejudicamus Domino judicaturo , quo minus si Ecclesia censura, Deiju­dicio non prajudicant. [...] in re ancipiti ad leniorem par­tem accedere oportebit. poenitentiam plenam & justam peccatoris invenerit, [...] ratum faciat quod à nobis k fuerit hic statutum. Si vero nos [...] poenitentiae simulatione deluserit; Deus qui non deridetur, & qui [...] cor hominis intuetur, de his quae nos minus perspeximus judi­cet, [...] & servorum sententiam Dominus emendet; dum tamen nos meminisse, frater, debeamus, scriptum esse: Frater fratrem adju­vans [...] exaltabitur . Et Apostolum quoque dixisse: In contem­platione habentes unusquisque, ne & vos tentemini. Alterutrum [...] l onera sustinete, & sic adimplebitis legem Christi. m Item quod fu­perbos redarguens & arrogantiam frangens in Epistola sua ponat: Et qui se putat stare, videat ne cadat. Et alio in loco dicat: Tu [...] quis es qui judicas alienum servum? Domino suo stat aut cadit; [...] [...] autem, potens est enim Deus n statuere eum. Joannes quoque Jesum Christum Dominum advocatum & deprecatorem pro pecca­tis nostris probat dicens: Filioli mei ista scribo vobis ne delinqua­tis; [...] & si quis deliquerit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum, & o ipse est deprecatio pro delictis nostris. Et [Page 109] Paulus quoque Apostolus in Epistola sua posuit; Si cum adhuc pec­catores Rom. 5. 8. essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis nunc justificati in sanguine illius, a liberabimur per illum abira. Cujus pie­tatem & clementiam cogitantes, non acerbi adeo, nec duri, b nec in fovendis fratribus inhumani esse debemus: fed dolere cum dolentibus, Rom.12. 15. cum flentibus flere, & eos quantum possumus auxilio & solatio no­strae dilectionis erigere, nec adeo immites & pertinaces ad corum poenitentiam c retundendam, nec iterum soluti & faciles ad commu­nicationem temere d laxandam. Jacet ecce saucius frater ab ad­versario in acie vulneratus. Inde diabolus conatur occidere quem vulneravit, hinc Christus hortatur ne in totum e pereat, quem rede­mit. Cui de duobus assistimus, in f cujus partibus stamus? utrum ne g diabolo favemus ut perimat, & semianimem fratrem jacentem, sicut in Evangelio h facerdotes & Levites, praeterimus? an vero ut facerdotes Dei & Christi, quod Christus & docuit & fecit imitantes, Luc. 10. 31. vulneratum de adversarii faucibus rapimus, i ut curatum Deo judici k reservemus .

Nec putes, frater carissime, hinc aut virtutum fratrum minui, aut Non metuen­dum ne in­dulgenia er­ga lapsos a­nimos Chri­stianorum à Martyrio [...]: [...] [...] qui in poenitentia sunt positi, à martyrum prarogativis longissime [...]. [...] deficere, quod lapsis laxata sit poenitentia, & quod poeni­tentibus spes pacis oblata. Manet vere fidentium robur immobile, & apud timentes ac diligentes l corde toto Deum, stabilis & fortis perseverat integritas. Nam & moechis à nobis poenitentiae tempus conceditur, & pax datur, non tamen idcirco virginitas in Ecclesia deficit, aut m continentiae propositum gloriosum per aliena peccata languescit. Floret Ecclesia tot virginibus coronata, & castitas ac pudicitia tenorem gloriae fuae servat, nec quia adultero poenitentia & venia laxatur, continentiae vigor frangitur. Aliud est, ad veniam stare, aliud ad gloriam pervenire ; aliud missum in carcerem non ex­ire inde, donec solvat novissimum quadrantem; aliud statim fidei [...] 5. 26. & virtutis accipere mercedem: aliud pro peccatis longo n dolore cruciatum emundari, & o purgari diu igne ; aliud peccata omnia [Page 110] passione purgasse: aliud denique pendere in die judicii ad [...] Domini, aliud statim à Domino coronari.

Et quidem apnd antecessores nostros , quidam de Episcopis [...] [...] olini poenitentiam Episcopi qui­dam Africa­ni denega­bant, salva pace cum ali­ter sentien­tibus. in Provincia nostra dandam pacem moechis non putaverunt, & in totum poenitentiae locum contra adulteria clauserunt; non tamen a coepiscoporum suorum collegio recesserunt, aut Catholicae [...] unitatem vel duritiae, vel censurae suae obstinatione ruperunt; ut [...] apud alios adulteris pax dabatur, qui non dabat, de Ecclesia sepa­raretur. Manente concordiae vinculo & perseverante Catholicae Ecclesiae individuo sacramento, actum fuum disponit & dirigit [...] Epifcopus, rationem propositi sui Domino [...] us.

Miror autem quosdam sic obstinatos esse ut dandam non putent Qui pacem Lipsis dene­gant, SS. Scripturis repugnant. lapsis poenitentiam, aut poenitentibus existiment veniam denegan­dam, cum scriptum sit: Memento unde cecideris, & age poenitenti­am, [...] & fac priora opera. Quod utique ei dicitur, quem constat ce­cidisse, & quem Dominus hortatur per opera rurfus exsurgere, quia scriptum est: Eleemosyna à morte liberat; & non utique ab [...] mor­te, [...] quam [...] Christi sanguis extinxit, & à qua nos salutaris bap­tismi, & redemtoris nostri gratia liberavit; sed ab ea, quae per delicta postmodum serpit. Alio item loco poenitentiae tempus datur, & poenitentiam a non agenti Dominus comminatur: Habeo, inquit, ad­versus [...] te multa, quod uxorem tuam Jesabel , quae se dicit b prophe­tem, sinis docere & seducere servos meos, fornicari & manducare c de sacrificiis, & dedi illi tempus ut poenitentiam ageret, & [...] non vult à fornicatione. Ecce mitto eam in lectum, & qui cum [...] fornicati sunt, in maximam tribulationem; nisi d poenitentiam fecerit ab operibus fuis. Quos utique ad poenitentiam Dominus non [Page 111] hortaretur, nisiquia poenitentibus indulgentiam pollicetur. Et in Evangelio: Dico, inquit, vobis, sic eritgaudium in coelo super uno Luc. 15. 7. peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, quibus non est opus poenitentia. Nam cum a scriptum sit: Deus Sapi 3. 13. mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum: utique qui neminem vult perire, cupit peccatores poenitentiam agere, & per poenitentiam denuo ad vitam redire. Ideo & per Joel Prophe­tam Jocl. 2. 12. clamat & dicit: Et nunc dicit b Dominus Deus: Revertimi­ni ad me ex toto corde vestro, simulque & jejunio, & fletu, & plan­ctu, & c discindite corda vestra, & non vestimenta vestra, & reverti­mini ad Dominum Deum vestrum, quia misericors & pius est, & pa­tiens, & multae miserationis, & qui d sententiam flectat adversus e ma­litias irrogatas . In Psalmis etiam legimus censuram pariter & cle­mentiam Dei comminantis simul atque parcentis; punientis ut cor­rigat, & cum correxerit reservantis; Visitabo, inquit, in virga facino­ra [...] 88. 32. eorum, & in flagellis delicta eorum. Misericordiam autem meam non dispergam ab eis. Dominus quoque in Evangelio pietatem Dei patris ostendens ait: Quis est ex vobis homo quem si petietit Mat. [...] [...]. filius ejus panem, lapidem porriget illi? aut si piscem postulaverit, serpentem illi porriget? Si ergo vos, cum sitis nequam, scitis bona data dare filiis vestris, quanto magis pater vester coelestis dabit bona f pofocentibus se? Comparat hic Dominus carnalem patrem & Dei patris aeternam largamque pietatem: quod si iste in terris nequam pa­ter, oftensus graviter à filio peccatore & malo, si tamen eundem post­modum viderit reformatum, & depositis g prioris vitae delictis ad sobrios & bonos mores, & ad innocentiae disciplinam h poenitentiae dolore correctum, & gaudet & gratulatur; & susceptum, quem ante projecerat, cum voto paternae exultationis amplectitur; quanto ma­gis unus ille & verus pater, bonus, misericors & pius, imo i ipsa bo­nitas & misericordia & pietas, laetatur in poenitentia filiorum suo­rum; nec iram poenitentibus, aut plangentibus & lamentantibus poe­nam comminatur, sed veniam magis & indulgentiam pollicetur? Un­de Dominus in Evangelio beatos dicit plangentes, quia qui plangit, [...] 5. 5. misericordiam provocat: qui pervicax & superbus est, iram sibi & poenam judicii venientis exaggerat. Et iccirco, frater carissime, poenitentiam non agentes, nec dolorem delictorum suorum toto corde & manifesta lamentationis suae professione testantes, prohiben­dos omnino censuimus à spe communicationis & pacis, si in infirmi­tate atque in periculo coeperint deprecari; quia rogare illos non de­licti poenitentia, sed mortis urgentis admonitio compellit; nec dig­nus est in morte accipere solatium, qui se non cogitavit esse mori­turum.

Quod vero ad Novatiani personam pertinet, frater carissime, Novatiant character. [Page 112] de quo desiderasti tibi scribi quam haeresim introduxisset; scias no­primo in loco nec curiosos esse debere quid ille doceat, cum foris do­ceat. Quisquis ille est, & qualiscunque est, Christianus non est, qui in Christi Ecclesia non est. a Jactet se licet & philosophiam vel elo­quentiam suam superbis vocibus praedicet; qui nec fraternam ca­ritatem, nec Ecclesiasticam b unitatem retinuit, etiam quod prius fuerat, amisit. Nisi si Episcopus tibi videtur, qui Episcopo in Eccle­sia c à sedecim coepiscopis facto, adulter atque extraneus Episco­pus fieri à desertoribus per ambitum nititur; & cum sit à Christo una Ecclesia per totum mundum in multa membra div sa, item Epis­copatus unus , Episcoporum multorum concordi numerositate dilsu­sus; ille post Dei traditionem, post connexam & ubique conjun­ctam Catholicae Ecclesiae unitatem, humanam conetur Ecclesiam sa­cere , & per plurimas civitates novos Apostolos suos mittat, at quaedam recentia institutionis suae fundamenta constituat; cumque jampridem per omnes provincias & per urbes singulas ordinati [...] Episcopi in aetate antiqui, in fide integri, in pressura probati, in per­secutione proscripti, ille super eos creare alios pseudo episcopos au­deat. Quasi possit aut totum orbem novi conatus obstinatione per­agrare, aut d Ecclesiastici corporis compaginem discordiae suae e se­minatione rescindere; nesciens schismaticos semper inter initia fervere, incrementa vero habere non posse, nec augere quod illicite coeperint, sed statim cum prava sua aemulatione deficere. Episco­patum autem tenere non posset, etiam si episcopus prius factus, à co­episcoporum suorum corpore & ab Ecclesiae f unitate descisceret; quando Apostolus admoneat, ut invicem nosmetipsos sustineamus, ne ab unitate quam Deus constituit, recedamus, & dicat: Sustinentes [...] invicem in dilectione, satis agentes servare unitatem Spiritus in conjunctione pacis. Qui ergo nec unitatem Spiritus, nec conjun­ctionem pacis observat; & se ab Ecclesiae vinculo atque à sacerdotum collegio separat, Episcopi nec potestatem potest habere, nec ho­norem, qui Episcopatus nec unitatem voluit tenere, nec pacem.

Tum deinde quantus arrogantiae tumor est, quanta humilitatis & Domini no­stri praeroga­tiva est, zi­zania à sru­mento discer­nere. lenitatis oblivio, arrogantiae suae quanta jactatio, ut quis aut audeat, aut facere se posse credat, quod nec Apostolis concessit Dominus, ut zizania à frumento putet se posse discernere, aut quasi ipsi palam ferre & aream purgare concessum sit, paleas conetur à tritico sepa­rare? Cumque Apostolus dicat: In domo autem magna non solum [...] vasa aurea sunt & argentea, sed & lignea & fictilia; aurea & argen­tea vasa videatur eligere, lignea vero & fictilia contemnere, [...], damnare; quando non nisi die Domini vasa lignea divini ardoris incendio concrementur, & fictilia ab eo cui data est ferrea virga, [...] frangantur.

Aut si se cordis & renis scrutatorem constituit & judicem, perom­nia [...]. 2. 23. [...]. [...] 14. aequaliter judicet, & cum sciat scriptum esse; Ecce [...] factus [...] es, jam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat, fraudatores & mo­chos à latere atque à comitatu suo separet: quando multo & gra­vior, & pejor sit moechi quam libellatici causa , cum hic necessitate, ille voluntate peccaverit; hic existimans sibi satis esse quod non sa­crificaverit, a errore deceptus sit, ille matrimonii expugnator alie­ni, vel lupanar ingressus ad cloacam & coenosam voraginem vulgi, sanctificatum corpus & Dei templum detestabili colluvione violave­rit: b sicut Apostolus dicit: Omne peccatum quodcunque [...] [...]. 6. 18. homo, extra corpus est; qui autem moechatur, in corpus suum pec­cat. Quibus tamen & ipsis poenitentia conceditur, & lamentandi ac satisfaciendi spes relinquitur, secundum ipsum Apostolum dicen­tem: Timeo ne forte veniens ad vos, lugeam multos c ex iis qui ante [...] [...] [...]. 20 peccaverunt, & non egerunt poenitentiam de immunditiis quas fe­cerunt, & fornicationibus & libidinibus. Nec sibi in hoc novi haere­tici blandiantur, quod se dicant idololatris non communicare; quan­do sint apud illos & adulteri & fraudatores, qui teneant ur idololatriae crimine, secundum Apostolum dicentem: Hoc enim scitote intel­ligentes [...]. 5. 5. quia omnis fornicator aut immundus, aut fraudator, quod est idololatria non habet haereditatem in regno Christi & Dei. d Et iterum: Mortificate itaque membra vestra quae in terra sunt, expo­nentes [...]. 3. 5. fornicationem, immunditiam, & concupiscentiam malam, & cupiditatem, quae sunt idolorum servitus, propter quae venit ira Dei. Nam cum corpora nostra membra sint Christi, & finguli simus tem­plum Dei, quisquis adulterio templum Dei violat, Deum violat; & qui in peccatis committendis voluntatem diaboli facit, daemoniis & idolis servit. Neque enim mala facta de sancto Spiritu veniunt, sed de adversarii instinctu; & de immundo spiritu natae concupiscen­tiae; contra Deum facere, & Diabolo servire compellunt. Ita fit, ut si peccato alterius inquinari alterum dicunt, & idololatriam delin­quentis ad non delinquentem transire sua asseveratione contendunt; excusari secundum suam vocem non possint ab idololatriae crimine, cum constet de Apostolica probatione moechos & fraudatores, qui­bus illi communicant, idololatras esse. Nobis autem secund um fi­dem nostram, & divinae praedicationis datam formam competit ratio veritatis, unumquemque in peccato suo ipsum teneri, nec posse alte­rum pro altero reum fieri, cum Dominus praemoneat & dicat: Ja­stitia justi super eum erit, & scelus scelerati super eum erit. Et iterum: [...]. 18. 20. Non morientur patres pro filiis, & filii non morientur pro patribus. [...]. 24. 6. Unusquisque in peccato suo morietur. Quod legentes scilicet & te­nentes, neminem putamus à fructu satisfactionis & spe pacis arcen­dum; [Page 114] cum sciamus juxta scripturarum divinarum fidem, auctore & hortatore ipso Deo, & ad agendam poenitentiam peccatores [...] & veniam atque indulgentiam poenitentibus non denegari.

Atque ô frustrandae fraternitatis irrisio ! ô miserorum lamentan­tium Qui ad poenitentiam suadet, & poenitentibus veniam pa­cemque dene­gat, irridet non bortatur. caduca deceptio! ô haereticae institutionis inefficax & vana [...]! a hortari ad satisfactionis poenitentiam, & subtrahere de satis­factione medicinam; dicere fratribus nostris, plange & lacrymas funde, & diebus ac noctibus ingemisce, & pro abluendo & purgan­do delicto tuo largiter & frequenter operare, sed extra Ecclesiam post omnia ista morieris: quaecunque ad pacem pertinent, [...], sed nullam pacem, quam b quaeris, accipies. Quis non statim [...] quis non c ipsa desperatione deficiat? Quis non animum [...] à proposito lamentationis avertat? Operari tu putas rusticum [...], si dixeris: agrum peritia omni rusticitatis exerce; culturis diligen­ter insiste: sed nullam messem metes, nullam vindemiam premes, nul­los oliveti tui fructus capies, nulla de arboribus poma decerpes? Velsi ei, cui dominium d & usum navium suades, dicas; Materiam de excel­lentibus sylvis mercare frater; e carinam praevalidis & electis roboribus intexe, clavo, funibus, velis, ut fabricetur atque armetur navis, opera­re: sed cum haec feceris, fructum de actibus ejus & cursibus non vi­debis? Praecludere est atque f abscindere iter doloris ac poenitendi viam; ut cum in scripturis Dominus Deus revertentibus ad se & poeni­tentibus blandiatur; nostra duritia & crudelitate dum g fructus poeni­tentiae intercipitur, poenitentia ipsa tollatur. Quod si invenimus à poe­nitentia agenda neminem debere prohiberi, & deprecantibus atque exorantibus Domini misericordiam, secundum quod ille misericors & pius est, per sacerdotes ejus pacem posse concedi; admittendus [...] plangentium gemitus & poenitentiae fructus dolentibus non negan­dus. Et quia apud inferos confessio non est, nec exomologesis illic [...] [...] fieri potest: qui ex toto corde poenituerint, & rogaverint, in Ecclesi­am debent interim suscipi, & in ipsa Domino reservari, qui ad h Ec­clesiam venturus, de illis utique, quos in ea intus invenerit, judicabit.

Apostatae vero & desertores, vel adversarii, & hostes, & Christi i Ec­clesiam Poenitentibus non apostatis, qui post lap­sum ethnico more vixe­runt, pax concedenda. dissipantes, nec si occisi k pro nomine foris fuerint, admitti [...] [...] secundum l Apostolum possunt ad Ecclesiae pacem, m quando nec spiritus, nec Ecclesiae tenuerunt unitatem. Haec interim, frater [...] pauca de multis quantum potui breviter decucurri, quibus & desiderio tuo satisfacerem: & te n magis ac magis collegii & corpo­ris nostri societati conjungerem. Si autem tibi veniendi ad nos op­portunitas & facultas fuerit, plura in commune conferre, & [...] [Page 115] ac plenius, quae in salutarem concordiam faciant, tractare poterimus. Opto te, frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA. LVI. Cyprianus Fortunato, Ahimnio, Optato, Privatiano, Donatulo & Felici, fratribus, Salutem.

SCRIPSISTIS mihi, fratres carissimi, quod cum in Capsensi [...] post [...]. Ad Pamelii num. Ep. LIII. Ad E­rasm. l. 3. Epist. 25. Sententiam suam exponit Cyprianus, quid fiero o­porteret in [...] eorum qui per tor­menta superati. civitate propter ordinationem Episcopi essetis, pertulerit ad vos a Superius frater & collega noster: Ninum, Clementianum, Flo­rum fratres nostros, qui in persecutione apprehensi prius fuerant, & nomen Domini confessi, violentiam magistratus & b populi fre­mentis impetum vicerant; postmodum cum apud Proconsulem poe­nis gravibus excruciarentur, vi c tormentorum subactos esse, & de gra­du gloriae, d ad quam plena fidei virtute e tendebant, diutinis cruci­atibus excidisse: nec tamen post hunc gravem lapsum, non voluntate, sed necessitate f susceptum , à poenitentia agenda per hoc triennium destitisse. De quibus consulendum putastis an eos ad communicati­onem jam fas esset admittere. Et quidem quod ad mei animi senten­tiam pertinet, puto his indulgentiam Domini non desuturam, quos constat stetisse in acie, g nomen consessos esse : violentiam magistra­tuum & populi furentis incursum, immobilis fidei h obstinatione vi­cisse, passos esse carcerem, diu inter minas Proconsulis & fremitum populi circumstantis, tormentis laniantibus ac longa iteratione i cru­ciantibus repugnasse: ut quod k in novissima infirmitate carnis sub­actum videtur, meritorum praecedentium defensione relevetur: & sit satis talibus gloriam perdidisse, non tamen l debere nos eis & veniae locum claudere, atque eos à paterna pietate, & à nostra communicati­one privare; quibus existimamus ad deprecandam clementiam Do­mini posse sufficere, quod triennio jugiter ac dolenter, ut scribitis, cum summa poenitentiae lamentatione planxerunt. Certe non puto incaute & temere his pacem committi, quos videmus militiae suae for­titudine, nec prius pugnae desuisse , & si acies etiam denuo venerit, gloriam suam posse reparare. Nam cum in Concilio placuerit poe­nitentiam agentibus in infirmitatis periculo subveniri & pacem dari; debent utique in accipienda pace praecedere, quos videmus non ani­mi infirmitate cecidisse, sed in praelio congressos & vulneratos, per imbecillitatem carnis confessionis suae coronam non potuisse perfer­re; maxime cum cupientibus mori non permitteretur occidi, sed tamdiu fessos tormenta laniarent, quamdiu non fidem, quae invicta [Page 114] [...] [Page 115] [...] [Page 116] est, vincerent; sed a carnem, quae infirma est, fatigarent. [...] tamen scripsistis, ut b cum pluribus collegis de hoc ipso c plenissime d tractem, & res tanta exigit majus & impensius de multorum collati­one consilium, & nunc omnes fere, inter paschae prima solennia, apud se cum fratribus demorantur; quando solennitati celebrandae apud suos satisfecerint, & ad me venire coeperint , tractabo cum singulis plenius, ut de eo quod consuluistis figatur apud nos, & rescribatur vobis firma sententia, multorum sacerdotum confilio ponderata. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere.

EPISTOLA. LVII. Cyprianus, Liberalis, Caldonius, Nicomedes, Caecilius, e Junius, Marrutius, Felix, Successus, Faustinus, Fortu­natus, Victor, Saturninus, alius Saturninus, Rogatia­nus, Tertullus, Lucianus, Eutyches, Amplus, Sattius, Secundinus, alius Saturninus, Aurelius, Priscus, Her­culanus, Victoricus, Quintus, Honoratus, Montanus, Hortensianus, Verianus, Iambus, Donatus, Pompeius, Polycarpus, Demetrius, alius Donatus, Privatianus, alius Fortunatus, Rogatus & Monulus Cornelio fratri, S.

STATUERAMUS quidem jam pridem, frater carissime, par­ticipato Ad Pamelii num. Epist. LIV. Ad E­rasm. l. 1. Epist. 2. Epistola syno­dica Ecclesiae Africanae ad Ecclesiam Romanam, de pace lapsis maturius danda, ob persecutio­nem ingruen­tem. [...] [...] invicem nobiscum consilio, ut qui in persecutionis in­festatione supplantati ab adversario & lapsi fuissent, & sacrifi­ciis se illicitis maculassent, agerent diu poenitentiam plenam , & si pe­riculum infirmitatis urgeret, pacem f sub ictu mortis acciperent. Nec enim g fas erat, aut permittebat paterna pietas & divina cle­mentia, Ecclesiam pulsantibus claudi, & dolentibus ac deprecanti­bus spei salutaris subsidium denegari, ut de seculo recedentes sine communicatione, & pace ad Dominum dimitterentur; quando [...] 19. h permiserit ipse, qui legem i dedit, ut ligata in terris etiam in coelis ligata essent; solvi autem possent illic, quae hic prius in Ecclesia sol­verentur. k Sed enim cum videamus diem rursus alterius infestatio­nis appropinquare coepisse, & crebris atque assiduis ostensioni­bus [Page 117] admoneamur , ut ad certamen, quod nobis hostis a indicit, arma­ti & parati, simus; plebem etiam nobis de divina dignatione commis­sam exhortationibus nostris b paremus, & omnes omnino milites Chri­sti, qui arma desiderant, & praelium flagitant, intra castra c Dominica colligamus: necessitate cogente, censuimus, eis qui de Ecclesia Domi­ni non recesserunt, d sed poenitentiam agere & lamentari, ac Dominum deprecari à primo lapsus sui die non destiterunt, pacem dandam es­se; & eos ad praelium, quod imminet, armari & instrui oportere. Obtemperandum est namque ostensionibus, atque admonitionibus justis, ut à pastoribus oves e in periculo non deserantur, sed grex om­nis in unum congregetur, & exercitus Domini ad certamen militiae coelestis armetur. Merito enim trahebatur dolentium poenitentia tempore longiore, ut infirmis in exitu subveniretur, quamdiu quies & tranquillitas aderat, quae differre diu plangentium lacrymas, & subvenire sero morientibus in infirmitate pateretur. At vero nunc non infirmis, sed fortibus pax necessaria est, nec morientibus, sed viventibus communicatio à nobis danda est, ut quos excitamus & hortamur ad praelium, non inermes & nudos relinquamus, sed pro­tectione sanguinis, & f corporis Christi muniamus : & cum ad hoc fiat Eucharistia, ut possit accipientibus esse tutela, quos tutos esse contra g adversarium voluimus, munimento Dominicae saturitatis armemus. Nam quo modo docemus aut provocamus eos in con­fessione nominis sanguinem suum fundere, si eis militaturis Christi sanguinem denegamus? aut quo modo ad martyrii poculum idone­os facimus, si non eos prius ad bibendum in Ecclesia poculum Do­mini jure communicationis admittimus?

1538 Interesse debet, frater carissime, inter eos qui vel apostataverunt, Venia ad A­postatas non extenditur; sed tantum ad poeniten­tes. & ad seculum cui renunciaverant reversi, gentiliter vivunt, vel ad haereticos transfugae facti, contra Ecclesiam parricidalia quotidie ar­ma suscipiunt: & inter eos qui ab Ecclesiae limine non recedentes, & implorantes jugiter ac dolenter divina & paterna solatia, nunc se ad pugnam paratos esse, & pro Domini sui nomine, ac pro sua salu­te stare fortiter, & pugnare profitentur. Hoc in tempore pacem nos non dormientibus, sed vigilantibus damus: pacem non deliciis, sed armis damus: pacem non ad quietem, sed ad aciem damus. Si se­cundum quod eos audimus, & optamus & credimus, fortiter steterint; [Page 118] & adversarium nobiscum in congressione prostraverint: non [...] pacem concessisse tam fortibus, imo Episcopatus nostri honor gran­dis & gloria est, pacem dedisle Martyribus; ut sacerdotes qui sacri­ficia Dei quotidie celebramus, hostias Deo & victimas praeparemus.

Si autem (quod Dominus avertat à fratribus nostris) [...] Occurritur objectioni, quod fieri po­test lapsorum poenitentiam fictam esse. lapsorum fefellerit, ut pacem subdole petat, & impendentis [...] tempore communicationem non praeliaturus accipiat, se ipsum fallit & decipit; qui aliud corde occultat, & aliud voce pronunciat. [...] in quantum nobis & videre & judicare conceditur, faciem [...] videmus; cor scrutari, & mentem perspicere non possumus. De his judicat occultorum scrutator & cognitor cito venturus, & [...] arcanis cordis atque abditis judicaturus. Obesse autem mali [...] non debent, sed magis mali à bonis adjuvari. Nec ideo Martyrium facturis pax neganda est, quia sunt quidam negaturi; cum propte: hoc b pax danda sit omnibus militaturis, ne per ignorantiam nostiam ille incipiat praeteriri, qui habet in praelio coronari.

Nec quisquam dicat, qui martyrium tollit , sanguine suo bapti­zatur : Occurritur etiam & al­tert objectiom, quod mar­tyribus pace non sit opus. nec pax illi ab Episcopo necessaria est, habituro gloriae suae pacem, & accepturo majorem de Domini dignatione mercedem. Primo idoneus esse non potestad martyrium, qui ab Ecclesia non ar­matur ad praelium: & mens deficit, c quam non recepta Euchari­stia d erigit, & accendit. Dominus enim in Evangelio suo dicit: Cum autem vos tradiderint, e nolite cogitare quid loquamini: da­bitur [...] enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Quando autem dicat, in traditis atque in f confessione nominis constitutis spiritum Patris loqui; quo modo potestad confessionem paratus aut idoneus inveniri, qui non prius pace accepta receperit spiritum Pa­tris, qui corroborans servos suos ipse loquitur & confitetur in nobis? Tum deinde si relictis omnibus rebus suis fugerit, & in latebris atque in solitudine constitutus in latrones forte incurrerit, aut in febribus & in languore decesserit: nonne nobis imputabitur quod tam bonus miles, qui omnia sua dereliquit, & contemta domo, & parentibus, ac liberis, sequi Dominum suum maluit, sine pace, & sine g communi­catione decedit? Nonne nobis vel negligentia segnis, vel [...] crudelis ascribetur in die judicii; quod pastores creditas & commis­sas nobis oves nec curare in pace, nec in acie voluerimus armare? nonne ingeretur nobis à Domino, quod per Prophetam suum clamat & dicit: Ecce lac consumitis, lanis vos tegitis, & quod crassum est in­tersicitis, [...] & oves meas non pascitis; h quod infirmatum est non con­fortastis, & quod male habuit non corroborastis, & quod contribu­latum est non i consolidastis , & quod errabat non revocastis, & [Page 119] quod periit non inquisistis, & quod forte fuit, confecistis labore: & dispersae sunt oves meae, eo quod non sunt pastores, & factae sunt in a comesturam omnibus bestiis agri; & non fuit qui inquireret, Ezek.34.10. neque qui revocaret. Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego su­per pastores, & inquiram oves meas de manibus eorum, & avertam eos b ut non pascant oves meas; & jam non pascent eas, & extra­ham oves meas c de ore eorum, & pascam eas cum judicio . Ne igitur ore nostro, quo pacem negamus , quo duritiam magis d huma­nae crudelitatis , e quam divinae & paternae pietatis opponimus, oves nobis commissae à Domino reposcantur; placuit nobis, sancto Spi­ritu suggerente, & Domino per visiones multas & manifestas ad­monente, f quia hostis nobis imminere praenunciatur & ostenditur, colligere intra castra milites Christi, & examinatis singulorum cau­sis, pacem lapsis dare, imo pugnaturis arma suggerere: quod credi­mus vobis quoque paternae misericordiae contemplatione placitu­rum. Quod si de Collegis aliquis extiterit, qui urgente certamine pacem fratribus & sororibus non putat dandam, reddet ille rationem in die judicii Domino, vel importunae censurae, vel inhumanae duritiae suae. Nos, quod fidei, & caritati, & sollicitudini congruebat, quae erant in conscientia nostra protulimus; diem certaminis appro­pinquasse, hostem violentum cito contra nos exsurgere: g pugnam non talem qualis fuit, sed graviorem multo & acriorem venire. h Hoc nobis divinitus frequenter ostenditur; de hoc nos providen­tia & misericordia Domini saepius i admonent, de cujus ope & pie­tate qui in eum confidimus, possumus esse securi: quia qui in pace militibus suis futuram praenunciat pugnam, dabit militantibus in congressione victoriam. Optamus te, frater carissime, semper be­ne valere.

EPISTOLA LVIII. Cyprianus Plebi Thibari consistenti , Salutem.

COGITAVERAM quidem, a fratres dilectissimi, b [...] Ad Pamelii num. Epist. LVI. Ad E­rasm. l. 4. Ep. 6. Excusat se Cyprianus Thibaritanis quodillos non [...], & de persecuti­one immunen­te admonet. in votis habebam, c si rerum ratio ac temporis conditio permitteret, secundum quod frequenter desiderastis, [...] vos venire, & quantulacunque mediocritate exhortationis [...] d praeiens illic fraternitatem vestram corroborare. Sed quoniam si rebus e urgentibus detinemur, ut longe istinc excurrere, & diu a ple­be, cui de divina indulgentia praesumus, abesse non detur [...] has interim pro me ad vos vicarias literas misi. Nam f cum Domini instruentis dignatione instigemur saepius, g amplius & admone­amur; ad vestram quoque conscientiam admonitionis nostrae solli­citudinem perferre debemus. Scire enim debetis & pro certo cre­dere ac tenere, pressurae diem super caput esse coepisse, & occasum seculi atque Antichristi h tempus appropinquasse; ut parati omnes ad praelium stemus: i nec quidquam nisi gloriam vitae aeternae, & co­ronam confessionis dominicae cogitemus. k Nec putamus talia [...], quae veniunt, l qualia fuerunt illa quae transierunt: gravior nunc & ferocior pugna imminet, ad quam fide incorrupta, & virtute robu­sta parare se debent milites Christi; considerantes m iccirco se quo­tidie calicem sanguinis Christi bibere, ut possint & ipsi propter [...] sanguinem fundere. Hoc est enim velle cum Christo [...] n id quod Christus & docuit, & o fecit imitari: secundum Joannem [...] Apostolum dicentem: Qui dicit se in Christo manere, debet quo­modo ille ambulavit & ipse ambulare. Item beatus Apostolus Pau­lus [...] exhortatur & docet dicens. p Sumus filii Dei. Si autem [...] & haeredes; haeredes Dei, cohaeredes autem Christi, si quidem com­patiamur ut & commagnificemur.

1584 Quae nunc omnia confideranda sunt nobis, ut nemo quidquam [...] Stimulos sub­dit ad Mar­tyrium ala­criter tole­randum. seculo jam moriente desideret; sed sequatur Christum, qui & [...] in aeternum, & vivificat servos suos in fide sui nominis [...] Venit enim tempus, fratres dilectissimi, quod jampridem [...] [Page 121] noster praenunciavit, & docuit advenire: dicens: Veniet hora, ut [...] 16.2. omnis, qui vos occiderit, a putet se obsequium Deo facere. b Sed haec facient, quoniam non cognoverunt Patrem, neque me. Haec autem locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, memores sitis quia ego dixi vobis. Nec quisquam miretur persecutionibus nos assiduis fatigari, & pressuris angentibus frequenter urgeri; quando haec futura in novissimis temporibus Dominus ante praedixerit, & militiam nostram magisterio & hortamento sui sermonis instruxerit: Petrus quoque Apostolus ejus docuerit, ideo persecutiones fieri, ut probemur, & ut dilectioni Dei, justorum praecedentium exemplo, nos etiam morte & passionibus copulemur: posuit enim in Epistola sua dicens: Carissimi, nolite mirari ardorem accidentem vobis, [...].4.12. qui ad tentationem vestram sit, c ne excidatis tanquam novum vo­bis contingat; sed quotiescunque communicatis Christi passionibus, per omnia gaudete, ut & in revelatione facta claritatis ejus gauden­tes exultetis. Si improperatur vobis in nomine Christi, beati estis, quia majestatis & virtutis Domini nomen in vobis requiescit. Quod quidem secundum illos blasphematur, secundum nos autem hono­ratur. Docuerunt autem nos Apostoli ea quae de praeceptis Domi­nicis & coelestibus mandatis ipsi quoque didicerunt, Domino ipso scilicet corroborante nos, & dicente; Nemo est qui relinquat do­mum, [...]. 18 29. aut agrum, aut parentes, aut fratres, aut sorores, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, & non recipiat septies tantum in isto tempore, in seculo autem venturo vitamaeternam. Et iterum: Be­ati, [...]. 6.22. inquit, eritis, cum odio vos habuerint homines, & separaverint vos, & expulerint, & maledixerint nomini vestro quasi nequam, propter filium hominis; gaudete in illa die & exultate, ecce enim merces vestra d multa in coelis. Gaudere nos & exultare voluit in persecutionibus Dominus, quia quando persecutiones fiunt, tunc e dantur coronae fidei, tunc probantur milites Dei, tunc Martyribus patent coeli . Neque enim sic nomen militiae dedimus, ut pacem tantummodo cogitare, & detrectare, & recusare militiam debeamus, quando in ipsa militia primus ambulaverit Dominus, humilitatis & tolerantiae & f passionis magister, ut quod fieri docuit, prior saceret, & g quod pati hortatur, prior pro nobis ipse pateretur. h Sit ante oculos, fratres dilectissimi, quod qui omne judicium à patre solus accepit, & qui venturus est & judicaturus, jam judicii sui & cogniti­onis i futurae sententiam protulerit; praenuncians & contestans, confessurum se coram patre suo consitentes, & negaturum negantes. [...] [...].32. [Page 114] Si mortem possemus evadere, a merito mortem timeremus. Porro autem cum mortalem mori necesse sit, amplectamur occasionem de b divina promissione & dignatione venientem, c & fungamur exitu mortis cum praemio immortalitatis; nec vereamur occidi, quos con­stet quando occidimur, coronari. Nec quisquam, fratres dilectissimi, cum populum nostrum fugari conspexerit metu persecutionis & spar­gi, conturbetur, quod collectam fraternitatem non videat, nec tra­ctantes Episcopos audiat . Simul tunc omnes esse non possunt, quibus occidere non licet , sed occidi necesse est. Ubicunque in illis diebus unusquisque fratrum fuerit à grege interim necessitate temporis cor pore non d spiritu separatus, non moveatur e ad fugae illius horrorem, nec recedens & latens deserti loci solitudine terre­atur. Solus non est, cui Christus in fuga comes est. Solus non est. qui templum Dei servans, ubicunque fuerit, fine Deo non est. Et [...] [...] si fugientem in solitudine ac montibus latro oppresserit, fera invaserit, fames aut sitis aut frigus afflixerit, vel per maria praecipiti navigatio­ne properantem tempestas, ac procella submerserit: Spectat mili­tem suum Christus ubicunque pugnantem, & persecutionis causa pro nominis sui honore morienti praemium reddit, quod daturum se [...] [...] f in resurrectione promifit. Nec minor est martyrii gloria, non pub­lice & inter multos perisse, cum pereundi causa fit propter Christum perire. Sufficit ad g testimonium Martyrii sui, testis h ille est qui probat Martyres & coronat.

Imitemur, fratres dilectissimi, Abel justum, qui initiavit martyria Exempla pro­ponuntur pi­orum à mundi [...] qui Martyrium passt. dum propter justitiam primus occiditur. Imitemur Abraham Dei ami­cum, qui non est cunctatus ut filium victimam suis manibus offerret, dum Deo i fide devotionis obsequitur. Imitemur tres pueros, Anani­am, Azariam, & Misahelem; qui nec aetate territi, nec captivitate fra­cti, Judaea devicta & Hierosolymis captis, in ipso regno suo regem fi­dei virtute vicerunt, qui adorare statuam, quam Nabuchodonosor rex secerat, jussi, & minis regis & flammis fortiores extiterunt, procla­mantes & fidem suam per haec verba testantes: Nabuchodonozor Dan. 3.16. rex, non opus est nobis de hoc verbo respondere tibi. Est enim Deus cui nos servimus, potens eripere nos de camino ignis ardentis, & de manibus k tuis rex liberabit nos: & si non, notum sit tibi quia diis tuis non servimus, & imaginem auream quam statuisti, non adoramus. Credebant se illi l secundum fidem posse evadere, sed addiderunt; & si non, ut sciret rex illos propter Deum quem colebant & mori posse. Hoc est enim robur virtutis & fidei, credere & scire quod Deus à [Page 123] morte praesente a liberare possit, b & tamen mortem non timere, nec cedere; ut probari fortius fides possit. Erupit per os eorum Spiritus sancti incorruptus & invictus vigor, ut appareant vera esse, quae in Evangelio suo c Dominus dixit: Cum autem d vos appre­henderint, [...] 13 11. nolite cogitare quid loquamini. Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini, non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Dixit, quid e loqui & re­spondere possimus, dari f nobis in illa hora & divinitus offerri; nec nos tunc esse qui loquimur, sed spiritum Dei Patris; qui cum à con­fitentibus non discedit, neque dividitur, ipse in nobis & loquitur, & coronatur. Sic & Daniel cum compelleretur adorare idolum Bel, quem tunc populus & rex colebat, g in asserendum Dei sui ho­norem h plena fidei libertate prorupit, dicens; Nihil colo ego i nisi Dan. 14. 4. Dominum Deum meum, qui condidit coelum & terram. Quid in Machabae is beatorum Martyrum gravia tormenta, & multiformes septem fratrum poenae, & confortans liberos suos mater in poenis, & moriens ipsa quoque k cum liberis? nonne l magnae virtutis & fidei documenta testantur; & nos ad martyrii triumphum suis passioni­bus adhortantur? Quid Prophetae quos ad praescientiam suturorum Spiritus sanctus animavit? Quid Apostoli quos Dominus elegit? m Nonne qui justi occiduntur propter justitiam, mori nos quoque do­cuerunt? Christi nativitas à Martyriis insantium statim coepit, ut [...] 2. 16. ob nomen ejus à bimatu & infra qui fuerant, necarentur. Aetas nec­dum habilis ad pugnam, idonea extitit ad coronam; ut appareret innocentes esse qui propter Christum necantur, infantia innocens ob nomen ejus occisa est. Ostensum est neminem esse à periculo persecutionis immunem, quando & tales martyria fecerunt.

n Quam ergo gravis causa sit hominis Christiani, servum pati nol­le, Omnia exem­pla super at Domini no­stri [...] cum prior passus sit Dominus: & pro peccatis nostris nos pati nolle, cum peccatum suum proprium non habens, passus sit ille pro nobis? Filius Dei passus est, ut nos filios Dei faceret; & filius homi­nis pati non vult, ut esse Dei filius perseveret: Si odio seculi labora­mus, odium seculi sustinuit prior Christus. Si contumelias in hoc mundo, si fugam, sitormenta toleramus, graviora expertus est mun­di factor, & Dominus, qui & admonet, dicens: Si Seculum, inquit, vos odit, mementote o quia me priorem vobis odit. Si de seculo essetis, seculum quod suum esset amaret. Sed quia de seculo non estis, & ego elegi vos de p seculo, propterea odit vos seculum. Me­mentote sermonis quem dixi vobis: Non est servus major Domino [...] 15. 18. suo: Si me persecuti sunt, & vos persequentur. Dominus & Deus noster quidquid docuit, & secit; ut discipulus excusatus esse non possit, qui discit & non facit. Neque aliquis ex vobis, fratres dile­ctissimi, [Page 124] futurae persecutionis metu, aut Antichristi imminentis ad­ventu sic terreatur; ut non Evangelicis exhortationibus & prae­ceptis ac monitis coelestibus ad omnia inveniatur armatus.

Venit Antichristus, sed & supervenit Christus. Grassatur & sae­vit [...] Antichristi temporibus supervenit Domini ad­ventus. inimicus, sed statim sequitur Dominus, passiones nostras & vul­nera vindicaturus. Irascitur adversarius & minatur, sed a est qui possit de ejus manibus liberare. Ille metuendus est, cujus iram ne­mo poterit evadere, ipso praemonente & dicente: Ne timueritis eos, [...] [...] qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Magis autem metuite eum qui potest & corpus & animam occidere in ge­hennam. Et iterum: Qui amat animam suam, perdet illam, & qui [...] [...] odit animam suam in isto seculo, in vitam aeternam conservabit illam. Et in Apocalypsi instruit & praemonet, dicens: Si quis adorat besti­am [...] [...] & imaginem ejus, & accipit notam in fronte sua & in manu, bibet & ipse de vino irae Dei mixto in poculo irae ejus, & punietur igne & sulphure sub oculis sanctorum angelorum, & sub oculis Agni, & [...] de tormentis eorum ascendet in secula seculorum, nec habe­bunt requiem die ac nocte, quicunque adorant bestiam & imaginem ejus.

Ad agonem secularem exercentur homines & parantur; & mag­nam Stadii & [...] ago­nes fortiter & alacriter tolerati; in­citamento esse possint ad Martyrii passiones. gloriam computant honoris sui, si illis spectante populo, & im­peratore praesente contigerit coronari. Ecce agon sublimis & mag­nus, & coronae coelestis praemio gloriosus, ut spectet nos certantes Deus: & super eos quos filios facere dignatus est, oculos suos pan­dens certaminis nostri spectaculo persruitur. Proeliantes nos & fi­dei congressione pugnantes spectat Deus, spectant angeli ejus, spe­ctat & b Christus. Quanta est gloriae dignitas, quanta felicitas c praesente Deo congredi, & Christo judice coronari? d Armemur, fratres dilectissimi, viribus totis, & paremur ad agonem mente in­corrupta, fide integra, virtute devota. Ad aciem quae nobis indi­citur, Dei castra procedant. Armentur integri, ne perdat integer quod nuper stetit . Armentur & lapsi, ut & lapsus recipiat quod amisit. Integros honor, lapsos dolor ad praelium provocet. e Ar­mat nos & praeparat Apostolus dicens: Non est nobis colluctatio [...] [...] adversus carnem & sanguinem, sed adversus potestates & principes hujus mundi harum tenebrarum , f adversus spiritus nequitiae in coe­lestibus. Propter quod induite tota arma Dei, ut possitis resistere in die nequissimo; ut cum omnia perfeceritis, stetis accincti lumbos vestros in veritate, g indutiloricam justitiae, & calciati pedes in prae­paratione Evangelii pacis, assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia ignita jacula nequissimi extinguere, & galeam salutis, & gla­dium spiritus qui est sermo Dei. Haec arma sumamus, his nos tuta­mentis spiritalibus & coelestibus muniamus, ut in die nequissimo re­fistere diaboli minis & repugnare possimus. Induamus loricam ju­stitiae, ut contra inimici jacula munitum, sit pectus & tutum. Calci­ati [Page 125] fint Evangelieo magisterio & armati pedes; ut cum serpens cal­cari à nobis & obteri coeperit, mordere & supplantare non possit. Portemus fortiter scutum fidei, quo protegente quidquid jaculatur inimicus, possit extingui. Accipiamus quoque ad tegumentum ca­pitis galeam salutarem, ut muniantur aures, ne audiant edicta fera­lia: muniantur oculi, ne videant detestanda simulachra: muniatur frons, ut fignum Dei incolume servetur: muniatur os, ut Dominum suum Christum victrix lingua fateatur. Armemus & dexteram gla­dio spiritali, ut sacrificia funesta fortiter respuat, & eucharistiae memor, quae Domini corpus a accepit , ipsum complectatur, b postea à Do­mino sumtura praemium coelestium coronarum.

O dies ille qualis & quantus adveniet, fratres dilectissimi, cum coe­perit Consideratio suturae mer­cedis, ad om­ma mala to­leranda [...] & ac­cendit. populum suum Dominus recensere, & divinae cognitionis exa­mine singulorum merita recognoscere, mittere in gehennam nocen­tes, & persecutores nostros flammae poenalis perpetuo ardore dam­nare, nobis vero mercedem fidei & devotionis exolvere! c Quae erit gloria, & quanta laetitia, admitti, ut Deum videas; honorari, ut cum Christo Domino Deo tuo salutis ac lucis aeternae gaudium capias? A­braham, & Isaac, & Jacob, & Patriarchas omnes, & Prophetas, & Apostolos, & Martyres salutare; cum justis & Dei amicis in regno coelorum datae immortalitatis voluptate gaudere; sumere illic quod [...] Cor. 2. 9. nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit: majora enim nos accipere, quam quod hic aut operamur, aut patimur, Apostolus praedicat, dicens: Non sunt condignae passiones hujus Rom. 8. 18. temporis ad superventuram claritatem, quae revelabitur in nobis: cum revelatio illa venerit, cum claritas super nos Dei fulserit, tam beati erimus, & laeti, dignatione Domini honorati; quam rei remanebunt, & miseri, qui Dei desertores, aut contra Deum rebelles voluntatem fecerunt diaboli, ut eos necesse sit cum ipso fimul inextinguibili igne torqueri. Haec, fratres dilectissimi, haereant d cordibus vestris: haec sit armorum nostrorum praeparatio, haec diurna ac nocturna medita­tio, ante oculos e habere, & cogitatione semper ac sensibus volvere iniquorum supplicia, & praemia ac merita justorum: quid negantibus Dominus comminetur ad poenam, quid contra confitentibus pro­mittat ad gloriam. Si haec cogitantibus ac meditantibus nobis su­pervenerit persecutionis dies, miles Christi, praeceptis ejus & moni­tis eruditus, non expavescit ad pugnam, sed paratus est ad coro­nam. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere.

[...]
[...]

EPISTOLA. LIX. Cyprianus Cornelio fratri, Salutem.

LEGI literas tuas, frater carissime, quas per Saturum fratrem Ad Pamelii num, Epist. LV. ad E­rasm. l. 1. Ep. 3. Cyprianum certiorem fe­cerat de Fe­cerat & Fortunati at­tentatis Ro­me. [...] nostrum Acoluthum misisti, & dilectionis fraternae, & Eccle­siasticae [...]. disciplinae, & sacerdotalis censurae satis plenas; qui­bus a significasti, Felicissimum hostem Christi, non novum, sed jam pridem ob crimina sua plurima & gravissima abstentum, & non tan­tum mea , sed plurimorum coepiscoporum sententia condemnatum. rejectum b à te illic esse c: & cum venisset stipatus caterva & factione desperatorum, vigore d pleno, quo Episcopos agere oportet, pulsum de Ecclesia esse: de qua jam pridem cum sui similibus, Dei majestate, & Christi Domini & judicis nostri severitate, depulsus est, neschis­matis & dissidii auctor , ne pecuniae commissae sibi fraudator, nestu­prator virginum, ne matrimoniorum multorum depopulator atque corruptor, ultra adhuc sponsam Christi incorruptam, sanctam, pu­dicam, praesentiae suae dedecore, & impudica atque incesta contagi­one violaret.

Sed enim lecta alia tua Epistola, frater, quam primis literis sub­junxisti, Etiam secun­dae ejusdem Cornelii Epi­stolae respon­detur. satis miratus sum: cum animadvertissem te minis atque ter­roribus eorum, quivenerant, aliquantum esse commotum; cum te, [...] quod scripsisti, aggressi essent, cum summa [...] comminantes, quod si literas quas attulerant non accepisses, e pub­lice eas recitarent, & multa turpia ac probrosa, & ore suo digna pro­ferrent. Quod si ita res est, frater carissime, ut nequissimorumti­meatur audacia, & quod mali jure, atque aequitate non possunt, te­meritate ac desperatione perficiant; actum est de Episcopatus vi­gore, & de Ecclesiae gubernandae sublimi ac divina potestate: nec Christiani ultra aut durare, aut esse jam possumus, si ad hoc ventum est, ut perditorum minas atque insidias pertimescamus. Nam & gentiles, & Judaei minantur, & haeretici, atque omnes quorum pecto­ra & mentes diabolus obsedit, venenatam rabiem suam quotidie suri­osa voce testantur; non tamen iccirco cedendum est, f aut ideo ad­versarius & inimjcus major est Christo, quia tantum sibi vendicat, & assumit g in seculo. Manere apud nos debet, frater carissime, [...] robur immobile; & stabilis atque inconcussa virtus contra omnes in­cursus, atque impetus oblatrantium fluctuum, velut petrae objacen­tis fortitudine & mole debet obsistere. Nec interest unde Episcopo aut terror aut periculum veniat, qui terroribus & periculis vivit ob­noxius, & tamen sit de ipsis terroribus ac periculis gloriosus. Nec enim solas gentilium vel Judaeorum minas cogitare & spectare debe­mus, [Page 119] cum videamus ipsum a Dominum à fratribus esse detentum, & [...]. 3. 21. ab eo, quem inter Apostolos ipse delegerat, proditum: inter initia Mat. 26 14. Gen. 4. 8. quoque mundi Abel justum non nisi frater occiderit; & Jacob fugi­entem Gen. 27. 41. persequutus sit srater infestus; & b Joseph puer venierit ven­dentibus Gen. 37.23. fratribus: in Evangelio etiam c legamus, esse praedictum Mat. 10. 30. magis domesticos inimicos futuros, & qui prius copulati sacramento unanimitatis fuerint, ipsos invicem tradituros. Nihil interest quis tradat, aut saeviat, cum Deus d tradi permittat quos dispoint coro­nari e Neque enim nobis ignominia est pati à fratribus, quod pas­sus est Christus: nec illis gloria est facere quod f fecerit Judas. Quae autem sui elatio est, quae comminantium tumens & inflata & vana ja­ctatio; illic absenti minari, cum hic me habeant in potestate praesen­tem? Convicia eorum, quibus se & vitam suam quotidie lacerant, non timemus; fustes, & lapides, & gladios, quos verbis parricidali­bus jactitant, non perhorrescimus. Quod in illis est, homicidae sunt apud Deum tales: necare tamen non possunt, nisi eis Dominus ne­care permiserit. Et cum nobis semel moriendum sit, illi tamen & odio & verbis, & delictis suis quotidie perimunt.

Sed non iccirco, frater carissime, relinquenda est Ecclesiastica Graviter [...] [...], & [...] [...]. disciplina, aut sacerdotalis solvenda censura, quoniam conviciis in­festamur, aut terroribus [...], quando occurrat & moneat scrip­tura divina dicens: Ille vero qui praesumit & g contumax est, vir sui [...]. 2. 5. jactans, nihil omnino perficiet, qui dilatavit h tanquam infernus ani­mam suam. Et iterum: Et verba viri peccatoris ne timueritis, [...]. [...]. 2. 62. quia gloria ejus in stercora erit & i in vermes. Hodie extolletur, & cras non invenietur, quoniam conversus est in terram suam, & k cogitatio ejus perit. Et iterum: Vidi impium exaltatum, & ex­tolli [...]. 36. 37. super cedros Libani, & transivi, & ecce non suit, & quaesivi eum, & non est inventus locus ejus. Exaltatio, & inflatio, & arro­gans ac superba jactatio, non de Christi magisterio, qui humilita­tem docet, sed de Antichristi spiritu nascitur, l cui exprobrat per prophetam Dominus, & dicit: Tu autem dixisti in animo tuo: In [...]. 14. 3. coelum ascendam, super stellas Dei ponam sedem meam: Sedebo in monte alto super m montes altos in aquilonem, ascendam super nubes, ero similis Altissimo. Et addidit dicens: Tu vero ad inferos descendes in fundamenta terrae, & qui videbunt te, mirabuntur su­per te. Unde & parem talibus poenam scriptura divina loco alio comminatur & dicit: Dies enim Domini Sabaoth super omnem in­juriosum [...]. 2. 12. & superbum, & super omnem elatum & excelsum.

De ore itaque ac de verbis suis unusquisque statim proditur, & Ex verbis quisque pro­ditur & detegitur. utrum Christum in corde suo, an vero Antichristum habeat, loquen­do detegitur: secundum quod Dominus in Evangelio suo dicit: Progenies viperarum quomodo potestis bona loqui, cum sitis ne­quam? Mat. 12. 34. [Page 120] de abundantia enim cordis a os emittit. Bonus homo [...] bono b thesauro emittit bona, & nequam homo de nequam [...] emittit nequam. Unde & dives ille peccator, qui de Lazaro in sinu [...] nu Abrahae posito atque in refrigerio constituto implorat [...] cum in tormentis cruciabundus fiammae cremantis c ardoribus [...], inter omnes corporis partes magis os ejus & lingua Po [...] dat; quia plus scilicet lingua sua & ore peccaverat. Nam [...] scriptum sit: Neque maledici regnum d Dei consequentur; & [...] [...] Dominus in Evangelio suo dicat: Qui dixerit sratri suo, fatue [...] : [...] [...] & qui dixerit racha , e reus erit in gehenna ignis; quomodo [...] censuram f Domini ultoris evadere, qui talia ingerunt [...] fratribus sed & sacerdotibus; quibus honor tantus de Dei [...] conceditur, ut quisquis sacerdoti ejus & ad tempus [...] [...] non obtemperaret, statim necaretur? In Deuteronomio [...] Dominus Deus, dicens: Et homo quicunque fecerit in [...] [...] ut non exaudiat sacerdotem, aut judicem, quicunque fuerit in [...] illis, morietur homo ille; & omnis populus cum audierit, time­bit: & non agent impie etiam nunc. Item ad Samuelem, [...] Judaeis sperneretur, Deus dicit: Non te spreverunt, sed me [...]. [...] Et Dominus quoque in Evangelio: Qui audit vos, [...] [...] me audit; qui g me audit, & eum qui me misit: & qui rejicit vos, [...] rejicit; qui me rejicit, rejicit eum qui me misit. Et cum [...] [...] mundasset, Vade, inquit, & demonstra te sacerdotibus. Et h cum [...] tempore passionis alapam accepisset à servo sacerdotis, cumque [...] dixisset: Sic respondes pontifici? adversus pontificem [...] [...] contumeliose nihil dixit, nec quidquam de sacerdotis honore de­traxit, sed innocentiam suam magis asserens & ostendens: Si male, inquit, locutus sum, i exprobra de malo : si autem bene, quid me caedis? Item in actis Apostolorum. Postmodum beatus Apostolus Pauluscum ei dictum esset: Sic insilis in sacerdotem Dei [...] [...] quamvis Domino jam crucifixo, sacrilegi, & impii, & [...] esse coepissent; nec jam quidquam de sacerdotali honore & [...] retinerent : tamen ipsum quamvis inane nomen & umbram quan­dam sacerdotis cogitans Paulus: k Nesciebam, inquit, quia [...] est. Scriptum est enim: l Principem populi tui non maledices.

Cum haec tanta ac talia, & multa alia exempla praecedant, quibus Hareses hinc potissimum ortae, quod sacerdoti Dei non ob­temperatur. sacerdotalis auctoritas & potestas de divina dignatione firmatur: [Page 129] quales putas esse eos, qui sacerdotum hostes & contra Ecclesiam Catholicam rebelles, nec praemonentis Domini comminatione, nec futuri judicii ultione terrentur? Neque enim aliunde haereses a obortae sunt, aut nata sunt schismata, b quam inde quod sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia ad tempus sacerdos , & ad tempus judex vice Christi cogitatur. Cui si secundum magiste­ria divina obtemperaret fi aternitas universa, nemo adversum sacer­dotum Collegium quidquam moveret; nemo post divinum judici­um, post c populi [...], post coepiscoporum consensum; judi­cem se jam non Episcopi, sed Dei faceret: nemo dissidio unitatis, Christi Ecclesiam scinderet; nemo sibi placens ac tumens seorsim foris haeresim novam conderet, d nisi si ita est aliquis sacrilegae teme­ritatis ac perditae mentis, ut putet sine Dei judicio sieri sacerdotem, cum Dominus in Evangelio suo dicat: Nonne duo passeres asse ve­neunt, Mat 10. 29. e & neuter eorum cadit in terram fine f Patris voluntate? Cum ille nec minima fieri sine voluntate Dei dicat; existimat aliquis summa & magna, aut non sciente, aut non permittente Deo, in Ec­clesia Dei sieri; & sacerdotes, id est, dispensatores ejus, non de ejus sententia ordinari? Hoc est sidem non habere, qua vivimus; hoc est Deo honorem non dare, cujus nutu & g arbitrio regi, & guber­nari omnia scimus & credimus. Plane Episcopi non de voluntate Dei siunt, h qui extra Ecclesiam siunt; i sed contra dispositionem & traditionem Evangelii siunt: sicut ipse Dominus in duodecim Prophe­tis ponit & dicit: k Sibimetipsis regem constituerunt, & non per [...] 8. 4. me. Et iterum: Sacrisicia eorum tanquam panis luctus, omnes qui [...] 9. 4. manducant ea, contaminabuntur. Et per Esaiam quoque Spiritus sanctus clamat & dicit: Vae vobis filii desertores, haec dicit Dominus, [...] 30. 1. habuistis l consilium & non per me, & fecistis conventionem non per spiritum meum, adjicere peccata super [...].

a Caeterum (dico enim provocatus, dico dolens, dico [...] quando Episcopus in locum defuncti substituitur, quando populi [...] Apologiam pro seipso instituit Cy­prianus. suffragio in pace deligitur, quando Dei auxilio in Persecu­tione protegitur; Collegis omnibus fideliter junctus; plebi [...] Episcopatu quadriennio jam probatus, in quiete serviens discipli­nae; in tempestate proscriptus, applicito & adjuncto Episcopatus [...] nomine; toties ad leonem petitus , in circo, in amphitheatro Domnicae dignationis testimonio honoratus: his ipsis etiam diebus, qui­bus has ad te literas feci, ob sacrificia, quae edicto proposito celebra­re populus jubebatur, clamore popularium ad leonem denuo Postu­latus in circo: cum talis, frater carissime, à quibusdam [...] & perditis, & extra Ecclesiam constitutis impugnari videtur, appa­ret quis impugnet. Non scilicet Christus, qui sacerdotes aut con­stituit aut protegit; sed ille, qui b Christi adversarius, & [...] ejus inimicus, c ad hoc Ecclesiae Praepositum sua infestatione [...], ut gubernatore sublato, atrocius atque violentius circa Eccle­siae naufragia grassetur. Nec quenquam fidelem & Evangelii memo­rem, atque Apostoli praemonentis mandata retinentem, movere de­bet, frater carissime, si quidam in extremis temporibus superbi, & contumaces & sacerdotum Dei hostes, aut de Ecclesia recedunt, [...] [...] contra Ecclesiam faciunt, quando tales d nunc futuros, & Dominus [...] & Apostoli ejus ante praedixerint. Nec praepositum servum ¶" [...] à quibusdam miretur aliquis; quando ipsum Dominum magnalia & mirabilia summa facientem, & virtutes Dei Patris factorum [...] testimonio comprobantem, discipuli sui e reliquerint . Et tamen ille f non increpuit recedentes, aut graviter comminatus est, sed ma­gis conversus ad Apostolos suos dixit: Num quid & vos g vultis [...] [...]? servans scilicet legem, qua homo liberati suae relictus , & in [...] proprio constitutus, sibimet ipse, vel mortem appetit, velsalutem. [Page 131] Petrus [...], super quem aedificata ab eodem Domino sue­rat Ecclesia, unus pro omnibus loquens, & Ecclesiae voce respon­dens, ait: Domine a ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes, [...]. [...]. 68. & nos credimus & cognovimus, quoniam tu es filius Dei vivi: Sig­nificans scilicet & ostendens, eos qui à Christo recesserint, culpa sua perire: Ecclesiam tamen quae in Christum credat, & quae semel id quod cognoverit teneat, nunquam b ab eo omnino discedere: & eos esse Ecclesiam, qui in domo Dei permanent: Plantationem vero [...] 15. [...] plantatam à Deo Patre non esse, quos videmus non frumenti stabili­tate solidari , sed tanquam paleas [...] inimici spiritu [...] de quibus & Joannes in Epistola sua dicit: Ex nobis exierunt, sed [...] 2. 19. non fuerunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. Item Paulus monet nos, cum mali c de Ecclesia pere­unt, non moveri, nec recedentibus perfidis fidem minui: Quid enim, rom. 3.4. inquit, si exciderunt à fide quidam eorum, nunquid infidelitas illo­rum fidem Dei evacuavit? absit: est enim Deus verax , omnis [...] homo mendax.

Quod ad nos attinet, d conscientiae convenit, srater [...], [...] dare operam, ne quis culpa nostra de Ecclesia pereat. Si autem quis ultro & crimine suo perierit; & poenitentiam agere, atque ad [...] redire noluerit, nos in die judicii inculpatos [...], qui [...] sanitati; illos solos in poenis remansuros, qui noluerint consilii nostri salubritate sanari. Nec movere nos debent convicia [...], quo minus à via recta & à certa regula non recedamus, quan­do & Apostolus instruat dicens: e Si hominibus placerem, Christi servus non essem. Interest utrum quis homines promereri, an De­um cupiat. Si hominibus placetur, Dominus offenditur; si veroid [...]. 1. 10. enitimur & elaboramus ut possimus Deo placere, & convicia & ma­ledicta debemus humana contemnere.

Quod autem tibi de Fortunato isto pseudoepiscopo, à paucis & [...] inverteratis haereticis constituto, non statim scripsi, [...] carissime, non ea res erat, quae in notitiam tuam deberet per nos festinato sta­tim quasi magna aut metuenda perferri; maxime quando & Fortu­nati nomen jam satis nosses, qui est unus ex quinque Presbyteris jam­pridem de Ecclesia profugis, f & sententia coepiscoporum nostro­rum, multorum & gravissimorum virorum nuper abstentis, qui super hac re priore anno ad te literas fecerunt: item Felicissimum signi­ferum seditionis recognosceres, qui & ipse in iisdem coepiscopo­rum [Page 132] nostrorum factis ad te pridem literis continetur: qui [...] [...] ab iisistic abstentus, sed abs te illic nuper de Ecclesia [...] [...] Cum haec in notitia tua esse confiderem, & pro certo haerere [...], & disciplinae [...] scirem: necessarium non putavi, [...] [...] urgenter haereticorum tibi ineptias nunciandas: [...] enim ad [...] Ecclesiae majestatem pariter, ac dignitatem [...] [...] quid apud se haereticorum & schismaticorum moliatur [...] [...] & a pars Novatiani Maximum Presbyterum, nuper ad nos à [...] legatum missum, atque à nostra communicatione rejectum [...] istic sibi fecisse pseudoepiscopum dicitur. Nec tamen de [...] scripseram; quando haec omnia contemnantur à [...] & [...] tibi proxime nomina Episcoporum istic constitutorum, qui [...] & sani in Ecclesia Catholica fratribus praesunt . Quod utique [...] de omnium nostrorum consilio b placuit scribere; ut erroris [...] ac perspiciendae veritatis compendium fieret, & [...] & [...] legae nostri, quibus scribere, & literas mutuo à quibus vos [...] oporteret. Si quis autem praeter hos, quos Epistola nostra [...] sumus, scribere vobis auderet, sciretis eum vel sacrificio, [...] esse maculatum; vel unum de haereticis, perversum [...] & pro­fanum. Nactus tamen occasionem familiarissimi hominis & [...]; per Felicianum Acoluthum, quem cum Perseo Collega nostro mi­seras, inter cetera quae in notitiam tuam perferenda hinc [...] [...] de Fortunato isto tibi scripsi. c Sed dum istic Felicianus [...] noster vel vento retardatur, vel accipiendis aliis Epistolis d à [...] detinetur, Felicissimo ad vos properante praeventus est. Ita [...] semper scelera festinant, quasi contra innocentiam festinatione [...] valeant. Per Felicianum autem significavi tibi, frater, venisse [...] Privatum veterem haereticum, in Lambesitana colonia an­te multos fere annos ob multa & gravia delicta nonaginta Episco porum sententia condemnatum; Antecessorum etiam [...] quod & vestram conscientiam non latet Fabiani, & Donati [...] severissime notatum, qui cum causam suam apud nos in [...], quod habuimus e Idibus Maiis quae proxime fuerunt, agere velle se di­ceret, nec admissus esset, Fortunatum istum sibi pseudoepiscopum dignum Collegio suo fecit. Venerat etiam cum illo & Felix qui­dam, quem ipse extra Ecclesiam in haeresi , pseudoepiscopum [...] [Page 133] constituerat. Sed & Jovinus Maximus comites cum Privato haere­tico affuerunt, ob nefanda sacrificia & crimina in se probata, senten­tia novem Episcoporum collegarum nostrorum condemnati, & itera­to quoque à pluribus nobis, in concilio anno priore abstenti. Cum his autem quatuor junctus est & a Repostus Suturnicenis , qui non tantuni in persecutione ipse cecidit, sed & maximam partem plebis suae sacrilega b persecutione dejecit. Hi quinque cum paucis vel Sacrificatis , vel male sibi consciis , Fortunatum sibi pseudoepis­copum cooptarunt, ut criminibus c in unum convenientibus talis esset scilicet rector, quales illi qui reguntur. Hincjam & cetera mendacia, frater carissime, potes noscere, d quae illic homines despe­rati, & perditi ventilaverunt, ut cum de sacrificatis vel de haereticis amplius quam quinque pseudoepiscopi non fuerint qui Carthaginem venerint, & Fortunatum sibi dementiae suae socium constituerint; illi tamen, quasi filii diaboli,& mendacio [...], ausi sunt, ut scribis, [...] vigintiquinque Episcopos affuisse: quod mendacium & [...] prius apud fratres nostros jactitabant, dicentes vigintiquinque Epis­copos de Numidia esse venturos, qui sibi Episcopum sacerent; quo in mendacio suo posteaquam, quinque solis convenientibus nausra­gis & à nobis abstentis, detecti sunt atque confusi; Roman cum mendaciorum suorum merce navigaverunt quasi veritas post eos navigare non posset, quae mendaces linguas rei certae probatione convinceret. Atque haec est, e frater, vera dementia, non cogitare, nec scire, quod mendacia non diu fallant; noctem tamdiu esse f quamdiu illucescat dies, clarificata autem die, & sole oborto, luci tenebras & caliginem cedere, & quae grassabantur per noctem latrocinia cessare. Denique si nomina ab eis quaereres, non haberent vel quos fallo nominarent: tanta apud eos etiam malorum penuria est, ut ad illos nec de sacrificatis, nec de haereticis viginti quinque colligi possint. Et tamen ad decipiendas aures simplicium & absentium mendacio numerus inflatur; quasi, etsi verus esset hic numerus, aut ab haereti­cis Ecclesia, aut ab injustis justitia vincatur, Nec me oporter, fra­ter carissime, g paria nunc cum illis facere, & ea, quae commiserunt atque hucusque committunt meo [...] decurrere; cum conside­randum sit nobis, quid proferre & scribere sacerdotes Dei oporteat, nec tam dolor apud nos debeat, quam pudor loqui; & nevidear provocatus, maledicta potius quam crimina & peccata congerere. Taceo itaque de sraudibus Ecclesiae factis: conjurationes, & adulte­ria, & varia delictorum genera pratereo: unum illud (in quo non mea, nec hominum, sed Dei causa est) de eorum facinore non puto esse reticendum; quod à primo statim persecutionis die, cum re­centia [Page 134] delinquentium facinora ferverent, & sacrificiis nefandis [...] tantum diaboli altaria, sed adhuc manus ipsae lapsorum atque [...] fumarent, communicare cum lapsis & poenitentiae agendae [...] non destiterunt.

Clamat Deus: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino [...] Intercedunt ne paenitenti­a agatur, qui sine illa ad communio­nem admit­tunt. [...] [...] Et Dominus in Evangelio dicit: Qui me negaverit, negabo [...] [...] [...] Et alio loco indignatio & ira divina non tacet, dicens: Illis [...] [...] [...] libamina, & illis imposuistis sacrificia: super haec non [...] dicit Dominus: Et intercedunt ne rogetur Deus, qui [...] ipse testatur. Intercedunt ne exoretur precibus & satisfactionibus Christus, qui negantem se negare profitetur. Nos in ipso Persecu­tionis tempore de hoc ipso literas misimus, nec auditi sumus. Conci­lio frequenter acto, non consensione tantum nostra, sed & comminati one decrevimus, ut poenitentiam fratres agerent, ut poenitentiam non agentibus nemo temere pacem daret: & illi contra Deum [...], contra sacerdotes Dei impio furore temerarii, de Ecclesia rece­dentes, & contra Ecclesiam parricidalia arma tollentes, [...] (ut opus suum Diaboli a malitia consumment) b ne vulneratos divi­na clementia iu Ecclesia sua curet; miserorum poenitentiam men­daciorum suorum fraude c corrumpent, ne Deo indignanti satisfiat: ne Christum Dominum suum, qui Christianus esse vel erubuit ante, vel timuit, postmodum quaerat; ne ad Ecclesiam qui de Ecclesia re­cesserat, redeat. Datur opera, d ne satisfactionibus & lamentati­onibus justis delicta redimantur, ne vulnera lacrymis abluantur. Pax vera falsae pacis mendacio tollitur, salutaris sinus matris [...] e intercedente praecluditur, ne de pectore atque ore lapsorum [...] & gemitus audiatur. Compelluntur adhuc insuper lapsi, ut linguis atque ore, quo in Capitolio ante deliquerant, sacerdotibus convici­um faciant; confessores, & virgines , & justos quosque sidei laude praecipuos, atque in Ecclesia gloriosos, contumeliis & maledicis vo­cibus prosequantur. A quibus quidem non tam nostrorum mode­stia, & humilitas, & pudor caeditur, quam illorum ipsorum spes & vita laceratur. Neque enim qui audit, sed qui facit convicium, miser est: nec qui à fratre vapulat, sed qui fratrem caedit, in lege peccator est, & cum nocentes innocentibus injuriam faciunt, f illi pati­untur injuriam, qui facere se credunt. Denique hinc illis g percus­sa mens, & hebes animus, & sensus alienus est. Ira est Dei non in­telligere delicta, h ne sequatur poenitentia, sicut scriptum est: Et [...] [...] dedit illis Deus spiritum transpunctionis ; ne revertantur [...], [Page 135] & curentur, & deprecationibus & satisfactionibus justis post peccata sanentur. Paulus Apostolus in Epistola sua ponit & dicit: a Dile­ctum Thes 2.10,11,12 veritatis non habuerunt ut salvi fierent; ac propterea mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, ut judicen­tur omnes qui non crediderunt veritati, sed sibi placent in injustitia. Primus felicitatis gradus est, non delinquere: secundus, delicta cognoscere b. Illic currit innocentia integra & illibata quae servet, hic succedit medela quae sanet: quod utrumque isti offenso Deo perdiderunt, & ut amissa sit gratia, quae de baptismi sanctificatione percipitur, c & non subveniat poenitentia, per quam culpa curatur. An putas, frater, levia esse adversus Deum facinora, parva & modi­ca delicta, quod per illos non rogatur majestas indignantis Dei? quod non timetur ira & ignis, & dies Domini? quod imminente An­tichristo, exarmatur fides militantis d populi, dum tollitur vigor & timor Christi? Viderint laici hoc quomodo curent; sacerdotibus labor e major incumbit in afferenda, & procuranda Dei majestate, ne quid videamur in hac parte negligere; cum admoneat Dominus & dicat: Et nunc praeceptum hoc ad vos est, ô sacerdotes: Si non Malac. 2. 1. audieritis, & si non posueritis in corde vestro ut detis honorem no­mini meo, dicit Dominus; immittam in vos maledictionem, & male­dicam benedictionem vestram. Honor ergo datur Deo, quando sic Dei majestas & censura contemnitur, ut cum se ille indignari & irasci sacrificantibus dicat, & cum poenas aeternas & supplicia per­petua comminetur: proponatur à sacrilegis atque dicatur; ne ira cogitetur Dei, ne timeatur judicium Domini, ne pulsetur ad Ecclesi­am Christi; sed sublata poenitentia, nec ulla exomologesi criminis facta, despectis Episcopis atque calcatis, f pax à Presbyteris verbis fallacibus praedicetur; & ne lapsi surgant, aut foris positi ad Eccle­siam redeant, g communicatio à non communicantibus offeratur? Quibus etiam satis non fuit ab Evangelio recessisse, spem lapsis satis­factionis & poenitentiae sustulisse, fraudibus involutos, vel adulteriis commaculatos, vel sacrificiorum funesta contagione pollutos, ne Deum rogarent, ne in Ecclesia exomologesin criminum facerent, ab omni & sensu & fructu poenitentiae h removisse; nisi foris sibi ex­tra Ecclesiam & contra Ecclesiam constituissent conventiculum per­ditae factionis, cum male sibi consciorum & Deum rogare ac satisface­re nolentium caterva i conflueret. In [...] Fortunati, & satellitum e­jus cumulum accedit quod constituto Pseudoeptsco­po, ad trans­marina judi­cia provoca­verit.

Posta ista adhuc insuper pseudoepiscopo sibi ab haereticis constitu­to, navigare audent ; & ad Petri Cathedram, atque ad Ecclesi­am [Page 136] principalem , unde unitas sacerdotalis exorta est, à [...] & profanis literas ferre, nec cogitare eos esse Romanos ( [...] fides, Apostolo praedicante, laudata est ) ad quos persidia [...] non possit accessum. Quae autem causa veniendi & a [...] contra Episcopos factum nunciandi? aut enim [...] [...] quod fecerunt, & in suo scelere perseverant: aut si displicet & [...], sciunt quo revertantur. Nam cum b statutum sit [...] [...] nobis, & aequum sit pariter ac justum, ut uniuscujusque causa [...] audiatur, ubi est crimen admissum, & singulis pastoribus portio c gregis sit adscripta, quam regat unusquisque & gubernet, ratio­nem sui actus Domino redditurus; oportet utique eos quibus pra­sumus non circumcursare, nec Episcoporum concordiam cohaerer­tem sua subdola & fallaci temeritate collidere, sed agere illic causam suam, d ubi & accusatores habere & testes sui criminis possint ; ni­si [Page 137] paucis desperatis & perditis minor videtur esse auctoritas Epis­coporum in Africa constitutorum , qui jam de illis judicaverunt, & eorum conscientiam multis delictorum laqueis vinctam judicii sui nuper gravitate damnarunt. Jam causa eorum cognita est: jam de eis dicta sententia est, nec censurae congruit sacerdotum mobilis at­que inconstantis animi levitate reprehendi, cum Dominus doceat & dicat: Sit sermo vester, est est, non non. Si eorum, qui de illis Matt. 5.37. priore anno judicaverunt, numerus cum Presbyteris & Diaconis computetur, plures tunc affuerunt judicio & cognitioni, quam sunt iidem isti, qui cum Fortunato nunc videntur esse conjuncti. Scire enim debes, frater carissime, eum posteaquam pseudoepiscopus ab haereticis factus est, jam pene ab omnibus esse desertum. Namque ii, quibus in praeteritum praestigia obtendebantur, & dabantur ver­ba fallacia, quod simul ad Ecclesiam regressuri dicerentur; postea­quam viderunt illic pseudoepiscopum factum, frustratos & deceptos se esse didicerunt, & remeant quotidie atque ad Ecclesiam pulsant: nobis tamen, à quibus ratio Domino reddenda est, anxie ponderan­tibus, & sollicite examinantibus, qui recipi & admitti ad Ecclesiam debeant. Quibusdam enim ita aut crimina sua obsistunt, a aut fra­tres obstinate & sirmiter renituntur ; ut recipi omnino b non pos­sint, cum scandalo, & periculo plurimorum. Neque enim sic c pu­tamina quaedam colligenda sunt, ut quae integra & suna sunt, vulne­rentur; nec utilis aut consultus est pastor, qui ita morbidas & con­tactas oves gregi admiscet, ut gregem totum mali cohaerentis af­flictatione contaminet d.

O si posses, frater carissime, istic interesse nobiscum, cum pravi Non sine as­sensu Plebis, ab Ecclesia prosugi de­nuo admit­tends. isti & e perversi de schismate revertuntur; videres quis mihi labor sit persuadere patientiam fratribus nostris, ut animi dolore sopito recipiendis malis curandisque consentiant. Namque ut gaudent & laetantur, cum tolerabiles & minus culpabiles redeunt: ita contra fremunt & reluctantur, quoties inemendabiles, & potervi, & vel a­dulteriis, vel sacrificiis contaminati, & post haec adhuc insuper & su­perbi, sic ad Ecclesiam remeant, ut bona intus ingenia corrumpant. Vix plebi persuadeo, imo extorqueo, ut tales patiantur admitti: & justior factus est fraternitatis dolor, ex eo quod unus atque alius, f obnitente plebe, & contradicente, mea tamen facilitate suscepti, [Page 138] pejores extiterunt, quam prius a fuerant, nec fidem poenitentiae ser­vare potuerunt, quia nec cum vera poenitentia venerant.

De istis vero quid dicam, qui nunc ad te cum Felicissimo omnium Felicissimi & satellitum ejus fraudes & flagitiae describuntur. criminum reo navigaverunt, legati à Fortunato pseudoepiscopo mis­si, tam falsas ad te literas afferentes, quam est & ipse, cujus literas ferunt, falsus; quam b est ejus peccatorum multiplex conscientia, quam execrabilis vita, quam turpis, ut etsi in Ecclesia essent, [...] tales de Ecclesia debuissent? Denique quia conscientiam suam no­runt, nec nos audent adire, aut ad Ecclesiae limen accedere; sed [...] per provinciam circumveniendis fratribus, & spoliandis peter­rant: & omnibus jam satis noti, atque undique pro suis facinoribus exclusi, iiluc etiam ad vos navigant. Neque enim potest illis frons esse ad nos accedendi, aut apud nos consistendi; cum sint acerbis­sima & gravissima crimina, quae eis à fratribus ingerantur. Si indi­cium nostrum voluerint experiri, veniant. Denique si qua illis excu­satio & defensio potest esse, videamus quem habeant satisfactionis suae sensum, quem afferant poenitentiae fructum: nec Ecclesia istic cuiquam clauditur, nec c Episcopus alicui denegatur ; patientia & facilitas & humanitas nostra venientibus praesto est. Opto omnes in Ecclesiam regredi, opto universos commilitones nostros intra Christi castra, & Dei patris domicilia concludi: remitto omnia. multa dissimulo studio & voto colligendae fraternitatis, etiam quae in Deum commissa sunt, non pleno judicio religionis examino, delictis plusquam oportet remittendis pene ipse delinquo: amplector prom­ta & plena dilectione cum poenitentia revertentes, peccatum suum satisfactione humili & simplici confitentes.

Si qui autem sunt, qui putant se ad Ecclesiam non precibus, sed Precibus, non minis, aditus ad Ecclesiam aperiendus. minis regredi posse, aut existimant aditum se sibi non lamentationi­bus, & satisfactionibus, sed terroribus facere; pro certo habeant, contra tales clausam stare Ecclesiam Domini, nec castra Christi in­victa & fortia, & Domino tuente munita, minis cedere. Sacerdos Dei Evangelium tenens, & Christi praecepta custodiens, occidi po­test, non potest vinci. Suggerit & subministrat nobis exempla d vir­tutis ac fidei Zacharias antistes Dei, qui cum terreri minis & e lapi­datione non posset, in templo Dei occisus est; clamans & identidem dicens: quod nos quoque contra haereticos clamamus & dicimus: Haec f dicit Dominus: Dereliquistis vias Domini, & Dominus g re­linquet [...] [...] vos. Neque enim, quia pauci temerarii & improbi, h coe­lestes & salutares vias Domini i derelinquunt, & sancta non agentes à sancto Spiritu deseruntur; ideo & nos divinae traditionis immemo­res esse debemus, ut majora esse furentium scelera, quam sacerdotum judicia censeamus; aut existimemus plus ad impugnandum [...] humana conamina, k quam ad protegendum praevalet divina tutela. An ad hoc, frater carissime, deponenda est Catholicae Ec­clesiae dignitas, & plebis intus positae fidelis atque incorrupta maje­stas , & sacerdotalis quoque auctoritas ac potestas, ut judicare vel­le [Page 139] se dicant de Ecclesiae praeposito extra Ecclesiam a constituti? de Christiano haeretici? de sano saucii? de integro vulnerati? de stante lapsi? de judice rei? de sacerdote sacrilegi? Quid superest quam ut Ecclesia Capitolio cedat, & recedentibus sacerdotibus, ac b Domini altare removentibus, in Cleri nostri sacrum venerandumque consessum, simulacra atque idola cum aris suis transeant, & Novatiano declaman­di adversum nos atque increpandi largior & plenior materia praeste­tur; si ii qui sacrificaverunt, & Christum publice negaverunt, non tantum rogari, & sine acta poenitentia admitti; sed adhuc insuper coeperint terroris sui potestate dominari? Si pacem postulant, arma deponant: si satisfaciunt, quid minantur? aut si comminantur, sciant quia à Dei sacerdotibus non timentur: neque enim & Antichristus cum venire coeperit, introibit Ecclesiam quia minatur; aut armis ejus & violentiae ceditur, quia resistentes peremturum se esse prositetur. Armant nos haeretici, dum nos putant sua comminatione terreri, nec in c faciem nos dejiciunt, sed magis erigunt & accendunt, dum ipsam pacem persecutione pejorem fratribus faciunt. Et optamus quidem ne quod loquuntur furore, impleant crimine: d ne qui verbis persi­dis & crudelibus peccant, factis quoque delinquant.

Oramus ac deprecamur Deum, quem provocare illi & exacer­bare [...] aliqua [...] de [...] [...]. non desinunt, ut eorum corda mitescant, ut furore deposi­to e ad sanitatem mentis redeant, ut f pectora operta delictorum tenebris, poenitentiae lumen agnoscant; & magis petant fundi pro se preces atque orationes antistitis, quam ipsi fundant sanguinem sacerdotis. Si autem in suo furore permanserint, atque in istis insidiis ac minis suis parricidalibus crudeliter perseveraverint, nul­lus Dei sacerdos sic infirmus est, sic jacens & abjectus, sic imbe­cillitate humanae mediocritatis invalidus; qui non contra hostes & impugnatores Dei divinitus erigatur, cujus non humilitas & infirmi­tas, vigore & robore g Domini protegentis animetur. Nostra nihil interest, aut à quo, aut h quando perimamur, mortis & sanguinis praemium de Domino recepturi. Illorum flenda & i lamentanda concisio est , quos sic Diabolus excaecat; ut aeterna gehennae suppli­cia non cogitantes, Antichristi jam propinquantis adventum conen­tur imitari. Et quanquam sciam, frater carissime, pro mutua dile­ctione quam k debemus, & exhibemus invicem nobis, florentissimo illic Clero l tecum praesidenti, & sanctissimae atque amplissimae plebi legere te semper literas nostras; tamen nunc & admoneo & peto, ut quod alias sponte atque honorifice facis, etiam petente me facias, ut hac Epistola mea lecta, si quod illic contagium venenati sermonis & pestiferae seminationis irrepserat, id omne de fratrum auribus & pectoribus exuatur, & bonorum integra m ac sincera dilectio ab om­nibus haereticae detractionis sordibus repurgetur. Declinent autem [Page 140] de cetero fortiter, & evitent dilectissimi fratres nostri verba & col­loquia eorum, quorum sermo ut cancer serpit: sicut Apostolus di­cit, [...] Corrumpunt ingenia bona confabulationes pessimae. Etiterum: [...] Haereticum hominem post unam correptionem evita, sciens quia per­versus [...] est a hujusmodi, & peccat, & est b à semetipso damnatus. Et per Solomonem loquitur Spiritus Sanctus: Perversus, inquit , c in [...] ore suo portat perditionem, & in labiis suis ignem condit. Item denuo monet dicens: Sepi aures tuas spinis , & noli audire lin­guam [...] nequam. Et iterum: Malus obaudit linguae iniquorum, ju­stus [...] autem non intendit labiis mendacibus. Quod, quanquam lci­am illic fraternitatem nostram, vestra scilicet d providentia moni­tam, sed & sua vigilantia satis cautam, nec capi haereticorum venenis posse, nec decipi; tantumque apud illos praevalere magisteria & prae­cepta divina, quantus illis in Deum timor est; tamen ex abundanti, vel sollicitudo nostra, vel caritas scribere ad vos ista persuasit, ut nulla cum talibus commercia copulentur, nulla cum malis convivia vel colloquia misceantur, simusque ab eis tam separati, quam e sunt illi de Ecclesia profugi, quia scriptum est; Si autem & Ecclesiam [...] contemserit, sit tibi tanquam ethnicus & publicanus: & beatus f Apostolus non monet tantum, sed & jubet à talibus ut recedatur. Praecipimus, inquit, vobis in nomine Domini Jesu Christi, ut receda­tis [...] ab omnibus fratribus ambulantibus inordinate, & non secundum traditionem quam acceperunt à nobis. Nulla societas fidei & per­fidiae potest esse: qui cum Christo g non est, qui adversarius Christi est, qui unitati & paci ejus inimicus est, nobiscum non potest cohae­rere. Si cum precibus & satisfactionibus veniunt, audiantur: Si maledicta & minas ingerunt, respuantur. Opto te, frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA LX. Cyprianus Cornelio fratri, Salutem.

COGNOVIMUS, srater carissime, fidei ac virtutis vestrae [...] Ad Pametii num. LVII. Ad Erasm. lib. 1. Ep. 1. Epistola est gratulatoria Cornetio, ob exilium Christi nomi­ni suscep­tum. testimonia gloriosa; & confessionis vestrae honorem sic exul­tanter accepimus, ut in meritis ac laudibus vestris nos quo­que participes & socios computemus. Nam cum nobis & Ecclesia una sit & mens juncta, & individua concordia, a quis non sacerdos in consacerdotis sui laudibus , tanquam in suis propriis gratuletur? aut quae fraternitas non in fratrum gaudio ubique laetetur? Exprimi satis non potest, quanta istic exultatio fuerit, & quanta laetitia, cum de vobis prospera & fortia comperissemus: ducem te illic confessio­nis fratribus extitisse, sed & confessionem ducis b de fratrum confes­sione crevisse; ut dum praecedis ad gloriam, multos feceris gloriae comites, & confessorem populum suaseris fieri, dum primus paratus es pro omnibus confiteri: ut non inveniamus quid prius praedicare in vobis debeamus, utrumne tuam promtam & stabilem fidem, an in­separabilem fratrum caritatem. Virtus illic Episcopi praecedentis publice comprobata est, adunatio sequentis fraternitatis ostensa est. Dum apud vos unus animus & una vox est , Ecclesia omnis Roma­na confessa est. c Claruit, fratres carissimi, fides, quam de vobis beatus Apostolus praedicavit . Hanc laudem virtutis, & roboris fir­mitatem jam tunc in spiritu praevidebat, & praeconio futurorum me­rita vestra contestans, dum parentes laudat, d filios provocabat. Dum sic unanimes, e dum fortes estis, magna ceteris fratribus unanimitatis & fortitudinis exempla tribuistis. Docuistis granditer Deum ti­mere, Christo firmiter adhaerere; plebem sacerdotibus in periculo jungi; in persecutione fratres à fratribus non separari; concordi­am simul junctam vinci omnino non posse; quicquid simul petitur à [...] , Deum pacis pacificis exhibere. Prosilierat adversarius terrore violento Christi castra turbare: sed quo impetu pulsus, f eodem impetu pulsus est; & quantum formidinis & terroris attu­lit, tantum fortitudinis invenit & roboris. Supplantare se iterum [Page 142] posse crediderat Dei servos; a & velut tyrones, & rudes, quasi mi­nus paratos, & minus cautos, solito suo more concutere. b Unum primo aggressus, ut lupus ovem secernere à grege, ut accipiter columbam ab agmine volantium c separare tentaverat; nam cui non est adversus omnes satis virium, circumvenire quaerit solitudinem singulorum. Sed retusus adunati exercitus fide pariter & vigore intellexit milites Christi vigilare jam sobrios, & armatos ad praelium stare; vinci non posse, mori posse: & hoc ipso invictos esse, [...] mori non timent; nec repugnare contra impugnantes, cum occide­re d innocentibus nec nocentem liceat; sed promte & animas & sanguinem tradere; ut cum tanta in seculo malitia & saevitia graslse­tur, à malis & saevis velocius recedatur. Quale illud fuit sub [...] Dei spectaculum gloriosum? quale in conspectu Christi, e Ecclesiae suae gaudium, ad pugnam, quam tentaverat hostis inferre, non sin­gulos milites, sed tota simul castra prodisse? omnes enim [...] venturos fuisse, si audire potuissent, f quando accurrerit properan­ter, & venerit quisquis audivit. Quot illic lapsi, gloriosa confesli­one sunt restituti? Steterunt fortes, & ipso dolore poenitentiae [...] ad praelium fortiores ; ut appareat nuper subitatos esse , & nova atque insuetae rei pavore trepidasse; rediisse ad se postmodum, si­dem veram, & vires suas de Dei timore collectas, ad omnem pati­entiam constanter & firmiter roborasse, nec jam stare ad criminis veniam , sed ad passionis colonam.

Quid ad haec Novatianus ? frater carissime, utrumne jam deponit Novatianus Orthodoxis persecutione vexatis, inta­ctus relinqui­tur. errorem? an vero (qui dementium mos est) ipsis bonis & prospe­ris nostris g plus adactus est ad furorem? & quo magis ac magis di­lectionis ac fidei crescit hic gloria, illic dissensionis & zeli recrudes­cit insania: nec vulnus suum miser curat, sed adhuc gravius & se, & suos vulnerat? in perniciem fratrum lingua sua perstrepens, & facum­diae venenatae jacula contorquens, h magis durus secularis philoso­phiae pravitate, quam i philosophiae dominicae lenitate pacificus: desertor Ecclesiae, misericordiae hostis, k interfector poenitentiae, do­ctor superbiae, veritatis corruptor, l perditor caritatis? m Agnoscit ne jam qui sit sacerdos Dei? quae sit Ecclesia & domus Christi? qai sint Dei servi, quos diabolus infestet? qui sint Christiani, quos An­tichristus impugnet? Neque enim quaeritillos, quos jam subegit, aut gestit evertere, quos jam suos fecit. Inimicus & hostis Ecelesia n quos alienavit ab Ecclesia & foras duxit, ut captivos & o vinctos [Page 143] contemnit, & praeterit: eos pergit lacessere, in quibus Christum cer­nit habitare. Quanquam & si aliquis ex talibus fuerit apprehen­sus, non est quod sibi quasi in a confessione nominis blandiatur, cum constet, si occisi ejusmodi extra Ecclesiam fuerint, fidei coronam non esse, sed poenam potius esse perfidiae; nec in domo Dei inter unani­mes habitaturos esse, quos videmus de pacifica & divina domo, furo­re discordiae, recessisse. Hortamur plane quantum possumus, frater carissime, pro caritate mutua, qua nobis invicem cohaeremus, ut (quoniam providentia Domini monentis instruimur , & divinae mi­sericordiae consiliis salubribus admonemur, b appropinquare jam certaminis & agonis nostri diem) jejuniis, vigiliis, orationibus in­sistere cum omni plebe non desinamus. Incumbamus gemitibus as­siduis, & deprecationibus crebris: haec sunt enim nobis arma coe­lestia, quae stare & perseverare fortiter faciunt. Haec sunt muni­menta spiritalia, & tela divina, quae protegunt. Memores nostri in­vicem simus, concordes atque unanimes, utrobique pro nobis sem­per oremus , pressuras & angustias mutua caritate relevemus. c Et quis istinc nostrum prior divinae dignationis celeritate praecesserit, perseveret apud Dominum nostra dilectio , pro fratribus & sorori­bus nostris apud misericordiam Patris non cesset oratio. Opto te, frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA. LXI. Cyprianus cum Collegis Lucio fratri, Salutem.

ET nuper quidem tibi, frater carissime, gratulati sumus, cum te [...] Ad Pamelii num. Ep. LVIII. Ad Erasm. l. 3. Ep. 3. Gratulatur Lucio Pape Romano, de confessione, & reditu ab exilio. honore geminato in Ecclesiae suae administratione Confes­sorem pariter & Sacerdotem constituit divina dignatio; sed & nunc non minus tibi & comitibus tuis atque universae fraternitati gratulamur, quod cum eadem gloria & laudibus vestris reduces a vos denuo ad suos fecerit benigna Domini & larga protectio: ut pascendo gregi pastor, & gubernandae navi gubernator, & plebi re­gendae rector redderetur; & appareret relegationem vestram sic di­vinitus esse dispositam, non ut Episcopus relegatus & pulsus Ecclesiae deesset, sed ut ad Ecclesiam major rediret. Neque enim in tribus [...] pueris minor fuit martyrii dignitas, quia morte frustrata de camino ignis incolumes exierunt; aut non consummatus Daniel extitit in su­is [...] laudibus, quia qui leonibus missus fuerat ad praedam, protectus à Domino vixit ad b gloriam. In Confessoribus Christi dilata marty­ria non meritum confessionis minuunt, sed magnalia divinae protecti­onis ostendunt. Repraesentatum videmus in vobis, quod apud Re­gem fortes atque illustres pueri praedicaverunt: I psos quidem para­tos [...] esse ardere flammis, ne diis ejus servirent, aut imaginem quam fecerat adorarent; Deum tamen quem colebant, quemque & nos colimus, potentem esse ut eos de camino ignis eximeret, & de regis manibus ac de poenis praesentibus liberaret. Quod invenimus in confessionis vestrae fide, & in Domini circa vos protectione [...] gestum; ut cum vos parati fueritis & c promti omne subire suppli­cium, Dominus tamen vos poenae sutraheret, & Ecclesiae reservaret. Regredientibus vobis breviata non est in Episcopo confessionis suae dignitas, sed magis crevit sacerdotalis auctoritas; ut altari Dei as­sistat antistes, qui ad confessionis arma sumenda & facienda marty­ria, non verbis plebem, sed factis cohortetur; & imminente Anti­christo paret ad d praelium milites e non solum sermonis & vocis incitamento, sed fidei & virtutis exemplo. Intelligimus, frater ca­rissime, f& tota cordis nostriluce perspicimus divinae majestatis sa­lutaria & sancta consilia; unde illic g repentina persecutio naper h exorta sit, unde contra Ecclesiam Christi & Episcopum Cornelium beatum i Martyrem, vosque omnes secularis potestas subito proru­perit: ut ad confundendos haereticos & retundendos ostenderet Dominus, quae esset Ecclesia, quis Episcopus ejus unus , divina or­dinatione [Page 145] delectus; a qui cum Episcopo Presbyteri sacerdotali hono­re An. 253. conjuncti; quis adunatus & verus Christi populus Dominici gregis caritate connexus: qui essent, quos inimicus b lacesseret, qui contra, quibus diabolus ut suis parceret Neque enim persequitur & impug­nat Christi adversarius, nisi castra & milites Christi: haereticos pro­stratos c semel & ipsos & suos factos contemnit, & praeterit: eos quaerit dejicere, quos videt stare. Atque utinam nunc facultas da retur, frater carissime, ut interesse illic d vobis regredientibus posse­mus, qui vos mutua caritate diligimus, ut adventus vestri laetissimum fructum praesentes cum ceteris ipsi quoque caperemus. Quae illic exultatio omnium fratrum? qui concursus atque complexus e oc­currentium singulorum? f Vix osculis adhaerentium potest satisfieri, vix vultus ipsi atque oculi plebis possunt videndo satiari. De ad­ventus vestri gaudio cognoscere illic fraternitas coepit, qualis & quan­ta sit secutura Christo veniente laetitia: cujus quia cito appropin­quabit adventus , imago jam quaedam praecessit in vobis, ut quo mo­do Joannes praecursor ejus & praevius veniens, praedicavit Christum venisse; sic nunc Episcopo Confessore Domini & sacerdote redeun­te, appareat & Dominum jam redire. Vicarias vero pro nobis g e­go & Collegae & fraternitas omnis has ad vos literas mittimus, frater carissime, & repraesentantes vobis per Epistolam h gaudium nostrum, fida obsequia caritatis expromimus; hic quoque in sacrisiciis atque in orationibus nostris non cessantes Deo patri, & Christo filio ejus Domino nostro gratias agere, & orare pariter ac petere, ut qui per­fectus est atque perficiens, custodiat & perficiat in vobis confessio­nis vestrae gloriosam coronam: qui & ad hoc vos fortasse revocavit, ne gloria esset occulta, si foris essent confessionis vestrae consummata Martyria. Nam victima quae fraternitati praebet exemplum virtutis & fidei, praesentibus debet fratribus immolari . Optamus te, fra­ter carissime, semper bene valere.

EPISTOLA. LXII. Cyprianus Januario, Maximo, Proculo, [...] [...] diano, Nemesiano, Nampulo, & [...] fratribus, Salutem.

CUM maximo animi nostri gemitu , & non sine [...] [...] [...] [...] Ad Pamelii numeros Ep. LX. In E­rasmi Edit. deest. In Ma­nut. Edit. l. 5. Ep. 8. Episcopis Numidis re­spondetur, qui de capti­vitate fra­trum apud barbaros cum certiorem se­cerunt. literas vestras, fratres carissimi, quas ad nos pro [...] vestrae sollicitudine, de fratrum nostrorum & soro­rum captivitate fecistis. Quis enim non doleat in ejusmodi casibus: aut quis non dolorem fratris sui suum proprium computet cum loquatur Apostolus Paulus, & dicat: Si patitur unum [...] [...] compatiuntur & cetera membra; si laetatur membrum unum cel­laetantur & cetera membra. Et alio loco: Quis infirmatur, inquit. [...] & non ego infirmor? Quare nunc & nobis captivitas fratrum [...] captivitas computanda est: & periclitantium dolor pro nostrc do­lore numerandus est: cum sit scilicet ad Unationis nostrae [...] unum, & non tantum dilectio, sed & religio instigare nos [...] [...] confortare ad fratrum membra redimenda. Nam cum [...] [...] Paulus dicat: Nescitis quia templum Dei estis, & [...] [...] Dei habitat in vobis? etiam si caritas nos minus [...] fratribus ferendam; considerandum tamen hoc in loco [...] [...] templa esse, quae capta sunt; nec pati nos longa cessatione, & [...] dolore debere; ut diu Dei templa captiva sint; sed quil us pos­sumus viribus elaborare, & velociter gerere, ut Christum judicem, & Dominum & Deum nostrum promereamur obsequiis nostris. Nam cum dicat Paulus Apostolus: Quotquot in Christo [...] [...] estis, Christum induistis; in captivis fratribus nostris contemplan­dus est Christus, & redimendus de periculo captivitatis, qui nos redi­mit de periculo mortis: ut qui nos de diaboli faucibus exuit , nune ipse, qui manet & habitat in nobis, de Barbarorum manibus [...] & redimatur nummaria quantitate, qui nos cruce redemit, & [...]: qui iccirco haec sieri interim patitur, ut fides nostra tentetur, an faciat unusquisque pro altero, quod pro se fieri vellet, si apud [...] teneretur ipse captivus. Quis enim non humanitatis memor, & mutuae dilectionis admonitus, si pater est, illic esse nunc silios sa­os computet? si maritus est, uxorem suam illic captivam tencri cum Virginum ex captivitate barbarica pe­riculum gra­vissimum, ne pudorts sa cturam faci­ant. dolore pariter ac pudore vinculi maritalis existimet?

Quantus vero communis omnibus nobis moeror est, & [...] [...] periculo virginum, quae illic tenentur; pro quibus non tantum [...], sed & pudor is jactura plangenda est; nec tam vincula barbaroium quam lenonum, & lupanarium stupra deslenda sunt; ne membra Chli­sto dicata , [Page 147] & in aeternum continentiae honore pudica virtute devota, insultantium libidine, & contagione soedentur?

Quae omnia istic secundum literas vestras fraternitas nostra cogi­tans, [...] [...] largiter con sert Cypria­nus, una cum fratribus. & dolenter examinans, promte omnes & libenter ac largiter subsidia nummaria fratribus contulerunt; semper quidem secundum fidei suae firmitatem ad opus Dei proni, nunc tamen magis ad opera salutaria contemplatione tanti doloris accensi. Nam cum Dominus in Evangelio suo decat; Infirmus fui, & visitastis me: quanto nunc [...] 25.36. quoque cum major operis nostri mercede dicturus est: Captivus fui, & redemistis me ? Et cum denuo dicat: In carcere fuit, & venistis ad me; quanto plus est cum coeperit dicere: In carcere captivitatis fui, & clausus, & vinctus apud Barbaros jacui; & de carcere illo servitu­tis liberastis me, cum judicii dies venerit praemium de Domino recep­turi? Denique maximas vobis gratias agimus, quod nos vestrae solli­citudinis, & tam bonae ac necessariae operationis participes esse volu­istis: ut offerretis nobis agros uberes, in quibus spei nostrae semina mitteremus, expectaturi messem de amplissimis fructibus qui de hac coelesti & salutari operatione proveniunt. Misimus autem a sestertium centum millia nummum , quae istic in Ecclesia, cui de Domini indul­gentia praesumus, Cleri & plebis apud nos consistentis collatione collecta sunt: quae vos illic pro vestra diligentia dispensabitis. Et optamus quidem nihil tale de cetero fieri, & fratres nostros Domini majestate protectos, ab ejusmodi periculis incolumes reservari. Si tamen ad explorandam nostri animi caritatem, & examinandam no­stri pectoris fidem, tale aliquid acciderit, nolite cunctari nunciare haec nobis literis vestris; pro certo habentes, Ecclesiam nostram & fra­ternitatem istic universam ne haec ultra fiant precibus orare; si facta fuerint, libenter, & largiter subsidia praestare.

Ut autem fratres nostros ac sorores, qui ad hoc opus tam necessari­um Nomina illo­rum qui sym­bola sua con­tulerunt sub­dit, ut in pre­cum officils recitarentur. promte ac libenter operati sunt, ut semper operentur, in mentem habeatis in orationibus vestris, & eis vicem boni operis in sacrificiis & precibus repraesentetis, subdidi nomina singulorum ; sed & Colle­garum quoque & consacerdotum nostrorum, qui & ipsi cum praesentes essent, & suo, & plebis suae nomine quaedam pro viribus contulerunt, nomina addidi; & praeter quantitatem propriam nostram, corum quoque summulas significavi, & misi: quorum omnium secundum quod fides & caritas exigunt, in orationibus & precibus vestris memi­nisse debetis. Optamus vos, fratres carissimi, semper bene valere.

EPISTOLA LXIII. Cyprianus Caecilio fratri, Salutem.

QUANQUAM sciam , frater carissime, Episcopos plarimos. Ad Pamelii numeros Ep. LXIII. Ad Erasm. l. 2. Epist. 3. Docetur ca­licem Domi­nicum non a­qua, sed vino offerendum. [...] Ecclesiis Dominicis in toto mundo divina dignatione praepo­sitos, [...] Evangelicae veritatis ac Dominicae traditionis tenere ra­tionem, nec ab eo quod Christus magister & praecepit, & gessit, a hu­mana & novella institutione decedere; tamen quoniam quidam vel ignoranter, vel simpliciter in calice Dominico sanctisicando, & plebi ministrando, non hoc faciunt, quod Jesus Christus, Dominu & Deus noster, sacrificii hujus auctor & doctor, fecit & docuit ; reh­ligiosum pariter ac necessarium b duxi has ad vos literas facere, ut c si quis in isto errore adhuc teneatur, veritatis luce perspecta ad radi­cem atque originem traditionis Dominicae revertatur. d Nec nos putes, frater carissime, nostra & e humana conscribere, aut ultronea voluntate hoc nobis audacter assumere, cum mediocritatem nostram semper humili & verecunda moderatione teneamus; sed quando aliquid Deo f aspirante & mandante praecipitur, necesse est Domino servus fidelis obtemperet; excusatus apud omnes, quod nihil [...] arroganter assumat, qui offensam Domini timere compellitur, nisi faciat quod jubetur. g Admonitos autem nos scias, ut in calice offe­rendo Dominica traditio servetur, neque aliud fiat à nobis, quam quod pro nobis Dominus prior fecerit : Ut calix qui h in comme­moratione ejus offertur, mixtus vino offeratur. Nam cum dicat Christus: Ego sum vitis vera; sanguis Christi, non aqua est utique, [...] sed vinum. Nec potest videri sanguis ejus, quo redemti & vivisica­ti sumus, esse in calice ; quando vinum i desit calici, quo Christi sanguis ostenditur, qui scripturarum omnium sacramento ac k testi­monio effusus l praedicatur.

Invenimus enim & in Genesi circa a sacramentum in Noe hoc idem praecurrisse, & figuram Dominicae passionis illic extitisse, quod Gen. 9.21. Scriptura ve­teris Testi­ments alle­gantut. vinum bibit; quod inebriatus est; quod in domo sua nudatus est; quod fuit b recumbens nudis & patentibus femoribus: quod nu­ditas illa patris à medio filio c denotata est, & foras nunciata: à du­obus vero majore, & minore contecta; & cetera quae necesse non est exequi; cum satis sit hoc solum complecti, quod Noe typum su­turae veritatis ostendens; non aquam, sed vinum biberit, & sic ima­ginem Dominicae passionis expresserit . Item in sacerdote Melchise­dech d sacrificii Dominici sacramentum praesiguratum videmus, secun­dum quod scriptura divina testatur & dicit; Et Melchisedech [...] Gen. 14.18. Salem protulit Panem & Vinum . Fuit autem sacerdos Dei summi, & benedixit Abraham. Quod autem Melchisedech typum Christi portaret: declarat in Psalmis Spiritus sanctus ex persona Patris ad Filium dicens: Ante e Luciferum genui te; tu es sacerdos in aeter­num [...]. 129.4. secundum ordinem Melchisedech. Qui ordo utique hic est de sacrificio illo veniens & inde descendens; quod Melchisedech sa­cerdos Dei summi fuit, quod Panem & Vinum obtulit, quod Abra­ham benedixit. f Nam quis magis sacerdos Dei summi, quam Do­minus noster Jesus Christus? qui sacrificium Deo Patri obtulit, & g obtulit hoc idem quod Melchisdech obtulerat, id est Panem & Vi­num, suum scilicet corpus & sanguinem. Et circa Abraham bene­dictio illa praecedens, ad nostrum populum pertinebat. Nam si A­braham Gen. 15.6. Deo credidit, & h deputatum est ei ad justitiam; utique quis­quis Deo credit, & side vivit, justus invenitur, & [...] pridem in Abra­ham [...] benedictus & justificatus ostenditur, sicut beatus Aposto­lus Paulus probat, dicens: Credidit Abraham Deo, & h deputa­tum [...] 3.6. est ei ad justitiam. Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt [...] Abrahae. Providens autem i scriptura quia ex [...] justifi­cat gentes Deus, praenunciavit Abrahae, quia benedicentur in illo omnes gentes. Igitur qui ex [...] sunt, k benedicti sunt cum fideli Abraham: unde in Evangelio invenimus de lapidibus excitari, id est, Matt. 3.9. de gentibus colligi filios Abrahae. Et cum Zachaeum laudaret Do­minus respondit & dixit: Salus hodie domui huic facta est: quia & [...]. 19.9. hicsilius est Abrahae. Ut ergo in Genesi per Melchisedech sacerdo­tem benedictio circa Abraham posset rite celebrari, praecedit ante imago l sacrificii Christi in pane & vino scilicet constituta, quam [Page 150] rem persiciens & adimplens Dominus Panem & calicem mixtum Vi­no obtulit, & qui est plenitudo, veritatem praefiguratae imaginis ad­implevit. Sed & per Solomonem Spiritus sanctus typum a Domi­nici sacrificii ante praemonstrat immolatae hostiae & panis & vini, sed & altaris & Apostolorum faciens mentionem : Sapientia, inquit, [...] aedificavit sibi domum, & subdidit columnas septem, Mactavit su­as hostias, miscuit in cratera vinum suum, & paravit mensam suam. Et misit servos suos, convocans cum excelsa praedicatione ad crate­rem , dicens: Qui est insipiens, declinet ad me. Et egentibus sen­su dixit: Venite, edite de meis panibus, & bibite vinum quod miscui vobis. Vinum mixtum declarat, id est, calicem Domini aqua & vi­no mixtum prophetica voce praenunciat; ut appareat in passione Dominica b id esse gestum quod fuerat ante praedictum. In benedi­ctione quoque Judae hoc idem significatur, ubi & illic Christi figura ex­primitur, quod à fratribus suis laudari & adorari haberet, quod ini­micorum dorsa, cedentium atque fugientium, manibus quibus cru­cem pertulit & mortem vicit, compressurus fuisset; quodque ipse sit leo de tribu Juda, & c recubet dormiens in passione, & surgat, & sit ipse spes gentium quibus scriptura divina adjungit, & dicit: Lava­bit Gen. 14. 11. in vino stolam suam, & in sanguine uvae amictum suum. Quando autem sanguis uvae dicitur; quid aliud quam vinum calicis d Domi­nici sanguinis ostenditur? Nec non & apud Esaiam hoc idem Spiri­tus sanctus de Domini passione testatur, dicens; Quare rubicunda [...] sunt vestimenta tua; & indumenta tua velut à calcatione torcularis pleni & percalcati ? Nunquid rubicunda vestimenta aqua potest facere? aut in torculari aqua est, quae pedibus calcatur, vel prelo exprimitur? e Vini utique mentio ideo ponitur, ut f Domini sanguis intelligatur; & quod in calice Dominico postea manifestarum est, Prophetis annunciantibus g praediceretur. Torcularis quoque cal­catio & pressura taxatur: quia quo modo ad potandum vinum veni­ri non potest, nisi botrus calcetur ante, & prematur: sic nec nos sanguinem Christi h possemus i bibere, nisi Christus calcatus prius fuisset & pressus, & k calicem prior biberet, in l quo credentibus propinaret.

Quotiescunque autem aqua sola in scripturis sanctis nominatur, Per aquam in scripturis non eucha­ristia, sed bap­tismus desig­natur. baptisma praedicatur, ut apud Esaiam significari videmus. Nolite, [...] inquit, priora meminisse , & antiqua nolite reputare. Ecce ego fa­cio nova, quae nunc orientur, & m cognoscetis, & faciam in deserto viam, & flumina in n loco inaquoso; adaquare genus meum electum, plebem meam quam acquisivi, ut virtutes meas exponeret. Prae­nunciavit illic per Prophetam Deus, apud gentes in locis, quae inaquosa prius fuissent, flumina postmodum o redundarent: & ele­ctum [Page 151] genus Dei, id est, per regenerationem baptismi filios Dei factos, adaquarent. Item denuo praecinitur, & a ante praedicatur, Judae­os, si sitierent, & Christum quaesierint, apud nos esse potaturos, id est, baptismi gratiam consecuturos. Si sitierint, inquit, per deserta [...] 48.21. b adducet illos, aquam de petra producet illis; findetur petra, & c fluet aqua, & d bibet plebs mea. Quod in Evangelio adimpletur, quando Christus qui est petra , finditur ictu lanceae in passione: qui & admonens quid per Prophetam sit ante praedictum, clamat & di­cit: Si quis sitit, veniat & bibat. Qui credit in me, e sicut scriptu­ra [...] dicit, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Atque ut magis posset esse manifestum, quia non de calice, sed de f baptismo illic lo­quitur Dominus, addidit scriptura, dicens: Hoc autem dixit de spi­ritu, [...] v.39. quem accepturi erant, qui in eum credebant. Per baptisma enim Spiritus sanctus accipitur, & sic à baptizatis, & Spiritum san­ctum consecutis ad bibendum calicem Domini pervenitur. Nomi­nem autem moveat, quod cum de Baptismo loquatur scriptura divi­na, sitire nos dicit & bibere, quando & Dominus in Evangelio dicat: Beatlesurientes & sitientes justitiam; quia quod g avida & sitienti Matt. 5. 6. cupiditate suscipitur, plenius & uberius hauritur. Sicut & alio lo­co ad Samaritanam mulierem Dominus h loquitur, dicens: Omnis [...] 4.13,14. qui biberit ex aqua ista, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua quam ego dedero, non sitiet in aeternum. i Quo & ipsum baptisma salutaris aquae k significatur, quod semel scilicet sumitur, nec rursus iteratur: ceterum calix Domini in Ecclesia semper & sititur & bi­bitur. Nec argumentis plurimis opus est, frater carissime, ut pro­bemus appellatione aquae baptisma significatum semper esse, & sic nos l intelligere debere; quando Dominus adveniens Baptismi & Calicis manifestaverit veritatem, qui aquam illam sidelem, aquam vi­tae aeternae praeceperit credentibus in Baptismo dari; calicem vero docuerit exemplo magisterii sui, vini & aquae conjunctione misceri . Calicem etenim m sub die passionis accipiens; benedixit, & dedit [Page 152] discipulis suis, dicens: Bibite ex hoc omnes: a hic est enim [...] [...] [...] testamenti, qui pro multis b effundetur in remissionem [...]. Dico vobis, non bibam à modo c exista creatura vitis [...] in diem illum, quo vobiscum bibam d novum vinum in regno [...] mei. Qua in parte invenimus calicem mixtum fuisse quom Do­minus obtulit, & vinum fuisle, quod sanguinem suum dixit. [...] apparet sanguinem Christi non offerri, si desit vinum calici; nec e sacrificium Dominicum legitima sanctificatione celebrari, nisi [...] & sacrificium nostrum responderit passioni. Quomodo autem de creatura vitis novum vinum cum Christo in regno Patris bibemus. si in sacrificio Dei Patris & Christi vinum non offerimus, nec cali­cem Domini dominica traditione miscemus? Beatus quoque Apo­stolus Paulus à Domino electus & missus, & praedicator veritatis E­vangelicae constitutus, haec eadem in Epistola sua f ponit, dicens: Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, & g gratias [...] [...] agens fregit, & dixit: Hoc est corpus meum, quod pro vobis trade­tur, hocfacite in meam commemorationem. h Simili modo & cali­cem postquam coenatum est accepit, dicens: i Hic calix novum te stamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescunque biberitis in meam commemorationem: quotiescunque enim ederitis panem istum & calicem biberitis, mortem Domini annunciabitis quoadus­que veniat. Quod si & à Domino k praecipitur, & ab Apostolo ejus hoc idem confirmatur & traditur, ut quotiescunque biberimus in commemorationem Domini, hoc faciamus, quod fecit & Dominus; l invenimus non observari à nobis quod mandatum est, nisi eadem quae Dominus fecit, nos quoque faciamus, & m calicem Domini pari ratione milcentes à divino magisterio non recedamus. Ab Evange­licis autem praeceptis omnino n recedendum non esse, & eadem quae magister docuit & fecit, discipulos quoque observare & facere debe­re, constantius & fortius alio in loco o beatus Apostolus docet, di­cens: Miror quod sic tam cito p demutamini ab eo qui vos vocavit [...] [...] ad gratiam, ad aliud Evangelium, quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos turbant, & volunt convertere Evangelium Christi . Sed licet nos aut Angelus de coelo aliter annunciet, praeterquam quod annunciavimus vobis, anathema sit. Sicut praediximus,& nuncite­rum dico: si quis vobis annunciaverit praeterquam quod accepistis, a­nathema sit. Cum ergo neque ipse Apostolus, neque Angelus de coelo annunciare possit aliter aut docere, praeterquam quod semel Christus docuit, & Apostoli ejus annunciaverunt; miror satis unde hoc usurpatum sit, ut contra Evangelicam & Apostolicam disciplinam quibusdam in locis aqua ofseratur in Dominico calice, quae so­la Christi sanguinem non possit exprimere.

Cujus rei sacramentum nec in Psalmis tacet Spiritus sanctus, faci­ens Typis ex ve­teri Testa­mento sumtis, usus vim in sacramento corporis Dominici illu­stratur. [Page 153] mentionem Dominici calicis, & dicens: Calix tuus inebrians [...] 22. 7. a quam peroptimus: calix autem qui inebriat, utique vino b mixtus est. Neque enim aqua inebriare quenquam potest. Sicautem calix Dominicus inebriat, c ut Noe in Genesi vinum bibens inebriatus est. Gen. 9. 21. Sed quia ebrietas Dominici calicis & sanguinis non est talis, d qualis ebrietas vini secularis, cum diceret Spiritus sanctus in Psalmo: Ca­lix tuus inebrians: addidit, quam peroptimus, quod scilicet calix Dominicus sic bibentes inebriet, ut sobrios faciat, ut mentes ad spi­ritalem e sapientiam redigat, ut à f sapore isto seculari ad intelle­ctum Dei unusquisque resipiscat: & quemadmodum vino isto com­muni mens solvitur , & anima relaxatur, & tristitia omnis exponi­tur ; g ita epoto sanguine Domini h & poculo salutari, exponatur memoria veteris hominis, & fiat oblivio conversationis pristinae se­cularis, & moestum pectus ac triste, quod prius peccatis angentibus premebatur , divinae indulgentiae laetitia resolvatur; quod tunc de­mum potest laetificare in Ecclesia Domini bibentem, si quod bibitur i Dominicam teneat veritatem. Quam vero perversum est, quam­que contrarium, ut cum Dominus in nuptiis de aqua vinum fecerit, [...] 2. 9. nos de vino aquam faciamus: cum sacramentum quoque rei illius admonere & instruere nos debeat, ut in sacrisiciis Dominicis vinum potius offeramus. Nam quia apud Judaeos defecerat gratia spirita­lis, defecit & vinum: vinea enim Domini sabaoth domus erat Isra­el; [...] 5. 7. Christus autem docens & ostendens gentium populum succe­dere, & in locum quem Judaei perdiderant, nos postmodum merito fidei pervenire, de aqua vinum fecit, id est, quod ad nuptias Christi & Ecclesiae, Judaeis cessantibus, plebs magis gentium conflueret, & conveniret, ostendit.

k Aquas namque populos significare, in Apocalypsi scriptura divi­na Aqua sym­bolo populus intelligitur. declarat, dicens: Aquae quas vidisti, super quas sedet meretrix [...] 17. 15. illa, populi, & turbae, & gentes Ethnicorum sunt, & linguae. Quod scilicet perspicimus & in sacramento calicis contineri. Nam quia nos omnes portabat Christus, qui & peccata nostra portabat; vide­mus in aqua populum intelligi , in vino vero l ostendi sangui­nem [Page 154] Christi . Quando autem in calice vino aqua miscetur, [...] populus adunatur, & credentium a plebs ei in quem credidit, copa­latur & conjungitur. Quae copulatio & conjunctio aquae & vini miscetur in calice Domini, ut commixtio illa non [...] ab invicem separari, Unde Ecclesiam, id est, plebem in Ecclesia constitutam fideliter & firmiter in eo quod credidit, perseverantem, nulla [...] [...] poterit à Christo, quo minus haereat semper & maneat b indi­vidua dilectio. Sic autem in c sanctificando calice Domini, [...] aqua sola non potest, quomodo nec vinum solum potest ; nam si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis: si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo: quando [...] u­trumque miscetur, & adunatione confusa sibi invicem copulatur, tunc sacramentum spiritale & coeleste perficitur. Sic vero calix Domini non est aqua sola, aut vinum solum, nisi d utrumque sibi [...], quomodo nec corpus Domini potest esse farina sola, aut aqua sola, nisi utrumque adunatum fuerit & copulatum, & panis unius compage solidatum. Quo & ipso sacramento populus noster osten­ditur adunatus, ut quemadmodum grana multa in unum collecta, & commolita, & commixta, panem unum faciunt: sic in Christo qui est panis coelestis, unum sciamus esse corpus, cui conjunctus sit no­ster numerus & adunatus.

Non est ergo, frater carissime, quod aliquis existimet sequcndam es­se Consuetudo scripturarum prasidio de­stituta, mini­me sequenda. quorundam consuetudinem, si qui in praeteritum in calice Domi­nico aquam solam offerendam putaverint: quaerendum est enim, ip­si quem sint secuti. Nam si in sacrificio quod, e Christus obtulerit , non nisi Christus sequendus est : utique id nos obaudire & [...] [Page 155] oporter, quod Christus fecit, & quod faciendum esse mandavit; quando ipse in Evangelio dicat: Si feceritis quod mando vobis, jam [...] 15. 14, 15. a non dico vos servos, sed amicos. Et quod Christus debeat solus audiri, Pater etiam de coelo contestatur, dicens: Hic est filius me­us [...] 17. 5. b dilectissimus in quo bene sensi, ipsum audite. Quare si solus Christus audiendus est, non debemus attendere, c quid alius d ante nos faciendum putaverit, sed quid, qui ante omnes est, Christus pri­or fecerit. Neque enim hominis consuetudinem sequi oportet, sed Dei veritatem; cum per Isaiam prophetam Deus loquatur & dicat: Sine causa autem colunt me, mandata & doctrinas hominum docen­tes. [...] 29. 13. Et iterum Dominus in Evangelio hocidem repetat, dicens: Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis. Sed & [...] 7.13. [...] in loco ponit & dicit: Qui solverit unum ex mandatis istis mini­mis, [...] 5.19 & sic docuerit homines, minimus vocabitur in regno coelorum. Quod si nec minima de mandatis Dominicis licet solvere; quanto magis tam magna, tam grandia, tam ad ipsum Dominicae passionis & nostrae redemtionis sacramentum pertinentia, fas non est infringe­re; aut in aliud, quam quod divinitus institutum sit, humana tradi­tione mutare? e Nam si Jesus Christus, Dominus & Deus noster, f ipse est summus sacerdos g Dei Patris; & sacrificium Patri se ip­sum primus obtulit, & hoc fieri h in sui commemorationem praece­pit: [...] 22. 19. utique ille sacerdos vice Christi vere fungitur, qui id quod Christus fecit, imitatur: & sacrificium verum & plenum tunc offert in Ecclesia Deo Patri, si sic incipiat offerre secundum quod ipsum Christum videat obtulisse. Ceterum omnis religionis & veritatis disciplina subvertitur, i nisiid quod spiritaliter praecipitur, & fideli­ter reservetur.

Nisi si in sacrificiis matutinis k hoc quis veretur, ne per saporem Occurritur objectioni, quod si primo mane [...] sumatur; in calice Domi­nico, se Eth­nicis prodent Christiani. Porro & al­teri responde­tur, quod ves­pere Eucha­ristia institu­ta, [...] mane [...] vini redoleat sanguinem Christi. Sic ergo incipit & à passione Christi in persecutionibus fraternitas retardari, dum in oblationi­bus discit de sanguine ejus & cruore confundi. Porro autem Do­minus in Evangelio dicit: l Qui confusus me fuerit, confundetur [...] 8.38. [Page 156] eum filius hominis. Et Apostolus quoque loquitur, dicens: Siho­minibus [...] [...] placerem; Christi servus non essem. Quomodo autem pos­sumus propter Christum sanguinem fundere, qui sanguinem [...] erubescimus bibere? An illa sibi aliquis contemplatione blanditur, quod etsi mane aqua sola offerri videtur, tamen cum ad coenandam venimus, mixtum calicem offerimus : Sed cum coenamus, ad con­vivium nostrum plebem convocare non possumus, ut [...] veritatem fraternitate omni praesente celebremus. At enim non mane, sed post coenam mixtum calicem obtulit Dominus. [...] ergo Dominicum post coenam celebrare debemus ut sic mix­tum calicem frequentandis Dominicis offeramus? Christum offerre oportebat circa vesperam diei, ut hora ipsa sacrificii ostenderet occa­sum & vesperam mundi, sicui in Exodo scriptum est: Et occidentil­lum [...] [...] omne vulgus synagogae filiorum Israel ad vesperam. Et iterum in Psalmis: Allevatio manum mearum sacrificium vespertinum. Nos [...] [...] autem resurrectionem Domini mane celebramus. Et quia [...] ejus mentionem in sacrificiis omnibus facimus (passio est enim Do­mini , sacrificium quod offerimus) nihil aliud quam quod ille fecit, facere debemus. Scriptura enim dicit: Quotiescunque enim ede­ritis [...] [...] panem istum & calicem istum biberitis, mortem Domini annun­ciabitis quoadusque veniat. Quotiescunque ergo calicem in com­memorationem Domini & passionis ejus offerimus, id quod constat Dominum fecisse, faciamus.

Et a viderit, frater carissime, si quis de antecessoribus nostris, Non homi­num exem­plis, sed Do­mini magi­sterus duci debemus. vel ignoranter, vel simpliciter non hoc observavit & tenuit, quod nos Dominus facere exemplo & magisterio suo docuit; potest simplicitati ejus de indulgentia Domini venia concedi, nobis vero non poterit ignosci, qui nunc à Domino admo­niti [Page 157] & instructi sumus, ut calicem Dominicum vino mixtum, secun­dum quod Dominus obtulit, offeramus. Et de hoc quoque ad Col­legas nostros literas dirigamus, ut a ubique lex Evangelica & tradi­tio Dominica servetur, & ab eo quod Christus & docuit & fecit, non recedatur. Quae ultra jam contemnere, & in errore pristino perse­verare, quid aliud est quam incurrere in objurgationem Domini in­crepantis in Psalmo & dicentis: Ad quid exponis justificationes [...] 42. 16. meas, & assumis testamentum meum per os tuum? Tu autem odi­sti disciplinam, & abjecisti sermones meos retro. Si videbas furem, concurrebas ei, & inter moechos b particulam tuam ponebas. Expo­nere enim justificationes & testamentum Domini, & non hoc idem facere quod fecerit Dominus; quid aliud est, quam sermones ejus abjicere, & disciplinam Dominicam contemnere, nec terrena sed spiritalia furta & adulteria committere; dum quis de Evangelica ve­ritate furatur Domini nostri verba & facta, & corrumpit atque adul­terat praecepta divina? Sicut apud Hieremiam scriptum est: Quid est, [...] 23. 28. inquit, c paleis ad triticum? propter hoc ecce ego ad Prophetas, dicit Dominus, qui [...] verba mea unusquisque à proximo suo, & sedu­cunt populum meum in mendaciis suis, & in erroribus suis. Item [...] 3. 9. apud eundem alio loco: Et moechata est, inquit, in d lignum & lapi­dem; & in his omnibus, non est reversa ad me. Quod furtum & adul­terium ne in nos etiam cadat, cavere sollicite & timide, ac religiose observare debemus. Nam si sacerdotes Dei & Christi sumus, non in­venio quem magis sequi quam Deum & Christum debeamus; quando [...] 8. 12. ipse in Evangelio maxime dicat: Ego sum lumen seculi. Qui me se­cutus fuerit, e non ambulavit in tenebris, sed habebit lumen vitae. Ne ergo in tenebris ambulemus, Christum sequi & praecepta ejus observa­ra debemus; quia & ipse in alio loco mittens Apostolos, dixit: Data [...] 28.18. est mihi omnis potestas in coelo & in terra. Ite ergo & docete om­nes gentes, f tingentes eos in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti, docentes eos observare omnia quaecunque g praecepi vobis. Quare si in lumine Christi ambulare voluimus, à praeceptis & monitis ejus non recedamus; agentes gratias, quod dum instruit in futurum quid facere debeamus, de praeterito ignoscit quod simpliciter erravimus. Et quia jam secundus ejus adventus nobis appropinquat ; magis ac magis benigna ejus & larga dignatio corda nostra luce veritatis h illu­minat . Religioni igitur nostrae congruit & timori, & ipsi loco at­que officio sacerdotii nostri, frater carissime, in Dominico calice mis­cendo & i offerendo, custodire traditionis Dominicae veritatem ; & quod prius apud quosdam videtur erratum, Domino monente cor­rigere: ut cum in claritate sua & majestate coelesti venire coeperit, inveniat nos tenere quod monuit, observare quod docuit, facere k quod fecit. Opto te, frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA LXIV. Cyprianus & ceteri Collegae qui in concilio affuerant numero lxvj. Fido fratri Salutem.

LEGIMUS literas tuas, frater carissime, quibus significa­sti Ad [...] num. LIX. Ad Erasm. l. 3. Ep. 8. Patres Afri­cani pacem à Therapio te­mere conces­sam, ratam esse statuunt. [...] de a Victore quondam Presbytero , quod ei, antequam poe­nitentiam [...] plenam egisset, & Domino Deo, in quem delique­rat, [...] [...] satisfecisset, temere Therapius collega noster immaturo tempore, & praepropera festinatione pacem dederit. Quae res nos satis mo­vit, secessum esse à decreti nostri b auctoritate, ut ante legitimum & plenum tempus satisfactionis, & sine petitu & conscientia plebis , nulla infirmitate urgente, ac necessitate cogente, pax ei concedere­tur. Sed librato apud nos diu c consilio, satis fuit objurgare The­rapium collegam nostrum, quod temere hoc fecerit; & instruxisse, ne quid tale de cetero faciat. Pacem tamen quomodocunque à sacer­dote Dei semel datam non putavimus auferendam, ac per hoc Vi­ctori communicationem fibi concessam usurpare permisimus.

Quantum vero ad causam infantium Insantium modo nato­rum Baptis­mus ab iis­dem [...]. pertinet , quos dixisti in­tra [...] [...] quotidiano per totam hebdomaden abstinemus. Et [...] [...] [...] de Judaica morositate magis, quam de [...] [...] [...] laudat, & ratione non carere [...] quorum tamen hodie magna pars exolevit. Idem [...] [...] jam sua baptismo adbibitam fuisse Unctionem [...] Expristina, inquit discipliua, hoc est, [...] [...] [...] [...] de cornu in sacerdotium solebant. Hoc vero [...] [...] [...] aut ab Apostolis factitatum fuisse non legimus; [...] [...] post excessum Apostolorum, Christiani faciles [...] [...] [...] observationibus nondum obliterata retinuerint; [...] [...] si quis omitteret, annorum supra mille prope [...] [...] [...] ebrueretur. Verba sunt in Apocalypsi [...] [...] Ecclesias in Asta: Gratia sit vobis à Christo [...] [...] [...] vos reges & sacerdotes Deo & Patri suo. Sunt & [...] [...] in Epistola priore: Vos estis genus electum, [...] [...] [...] sancta. Quae de regno & sacerdotio [...] [...] Hoc tamen [...] atque etiam [...] [...] [...] quantum ab origine Greca deducitur, [...] [...] [...] [...] Christianum ungi oportere, tanquam [...] & sacerdotem. Nec alias convenientius, quam in ipso [...] [...] quo nomen [...] [...] Ungi [...] [...] [...] eum qui baptizatus sit, ait [...] ad [...] [...] ut accepto chrismate, id est unctione, esse [...] [...] [...] in se gratiam Christi possit. Adeoque Canon [...] Synodi primae Arausicanae sic babet: Nullum [...] [...] baptizandi recepit officium, sine [...] [...] [...] [...] [...] inter nos placuit semel chrismari. De eo [...] [...] baptismate, quacunque necessitate faciente, non [...] [...] fuerit, in confirmatione sacerdos admonebitur. [...] [...] administratio pro variorum Episcoporum ingenio [...] [...] & in illo ipso Canone repcriuntur etiam in [...] [...] antiquis [...] quaedam parum constanter; & [...] [...] [...] [...] posterioris accommodata. Nam & [...] [...] [...] unctiones, & [...] [...] [...] ea quae in fronte [...] [...] [...] quam in vertice [...] placuit. Haec permissa [...] [...] Episcopis reservata, persicientibus & [...] [...] mysteria. Ad baptismi quoque disciplinam [...] [...] ea, quae tradidit Lucas de fraterna [...] [...] inter sese post adeptionem baptismi. [...] [...] in doctrinae Apostolorum, & communicatione, & [...] [...] & precibus. Sed in ea conversatione subit [...] [...] infantes & parvulos; non ita fuisse participes [...] [...] ut etiam baptizarentur. Hoc [...] [...] videtur ex antedictis, ubi [...] sunt verba [...] [...] [...] priusquam tingere: & Apostoli [...] [...] deinde baptizantis. Erat Deus ipse ratio, [...] [...] priusquam imponat signaculum fidei, quae fides, [...] ex [...] veniat, in homine non deprehenditur ante [...] [...] & sapientiae capaces. Adeoque in Actis [...] [...] Cum [...] Philippo evangelizanti, [...] [...] viros & [...] mentione [...] [...] [...] [...] [...] usque ad Tertulliani tempora, res [...] [...] [...] Et suere, qui occasione verbi [...] [...] [...] [...] ad me, quibus tamen aquas [...] ari [...] Dominus, etiam recens natos insantes baptizaverint. [...] [...] seculare aliquod negotium cum Deo [...] [...] & fidejussores Christo dederint, adultos à side [...] [...] [...] Quod sane displicuit Tertulliano. Quid [...] [...] est, inquit, sponsores [...] [...] ingeri? [...] [...] [...] [...] mortalitatem destituere [...] suas [...] & [...] [...] indolis falli. Ait quidem [...] Nolite [...] [...] ad me venire. Veniant ergo, dum [...] [...] [...] [...] docentur: fiant [...] [...] [...] [...] [...] Quid [...] innocens [...] ad [...] [...] Parum [...] [...] ad [...] [...] quod omnes in Adamo [...] cum [...] [...] esse dixit [...] aetatem; [...] peccatum illud, [...] in [...] peccasse [...] satis [...] credidit [...] [...] [...] nos in Adamo quoque necesse est mori. [...] etiam [...] videtur [...] tempore de [...] [...] [...] quam [...] Et [...] ad baptismum virgines ad. buc [...] satis periculosum [...] [...] sortean aliquae, postquam maturuissent, [...] [...] [...] Ecclesiam [...] & cum in manum domumque [...] [...] [...] [...] fidem facile [...] cum [...] cripi patiebantur. Nec [...] absimile periculum in viduis [...] [...] occasione [...] quoque [...] fortasse [...] ac [...] [...] [...] [...] pericula [...] pro [...] personae [...] ac dispositione, etiam [...] [...] [...] [...] fore [...] [...] tamen circa [...] [...] [...] guitatem sic [...] Si qui pondus [...] [...] [...] [...] timebunt [...] [...] [...] [...] [...] [...] est de salute. Hanc [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...] & resurrectionem ejus, additam quoque suisse [...] [...] obsignationem baptismi, [...] [...] quodammodo fi­dei, quae retro erat [...] nec potest jam sine [...] [...] egem enim tinguendi impositam esse, & formam [...] Quia in hac causa praevaricatoris potius quam interpretis par­tes agere videtur Rigaltius; operae pretium fuerit, rem totam paucis retractare. Dicit inprimis, fieri, non nasci Christianos; & neminem fidelem baberi, [...] Christum sciat, &c. Sed meminisse oportet, infantes ctiam à [...] utero vocatos, & Spiritu sancto plenos, [...] 49. 1. Luc. [...] 15. Imo martyrii honore auctos, Matt. 2. 16. Porro certum est Judaeos non minus quam [...] fide ad salutem pervenire, fide scil. in Messiam venturum, quemadmo­dum nos, fide in illum orbi datum; & si [...] infans licet, ad Circumcisionem, & proinde in [...] admis­sus, nihil est quod prohibeat infantem Christianum co­dem privilegio gaudere. Infantium [...] Ter­tulliani aevo invaluisse satis constat ex libro ejus de Baptismo; tunc [...] temporis docet [...] adhi­bitos fuisse. Et licet [...] propria sententia [...] [...] [...] innocens aetas ad [...] [...] tamen fatetur, si mortis periculum ingruat, [...] [...] si quis à sacro fonte in discrimine constitutos arceat. [...] inquit, [...] [...] sicuti aut [...] [...] temporis, aut personae conditio compellit. Tunc [...] con­stantia succurrentis excipitur, cum urget [...] [...] Quoniam reus erit perditi [...] si superse­derit praestare quod libere potuit. D. Augustinus Epist. 2. ait, Beatus quidem Cyprianus non aliquod [...] condens no­vum, sed [...] si dem [...] servans ad [...] eos. qui [...] ante octavum [...] nativitatis non esse parvulum [...] non carnem, sed animam dixit esse [...] & modo natum rite [...] posse, cum suis [...] coepis­copis censuit. Quomodo autem differendum baptismum infantium suadet Tertullianus, non minore de [...] [...] quoque [...] censet: in [...] [...] [...] est tam virginibus per maturitatem, quam [...] [...] [...] [...] aut nubant, aut [...] corroborentur. [...] demum concludit, si qui pondus [...] baptismi, [...] timebunt consecutionem quam dilationem. Sed hac ex parte Tertullianum audiendum nemo sanus dixerit. Hinc qui­dem ortum duxit baptismi usquead mortis articulum di­latio; & infame in [...] Clinicorum nomen. Porro hic notandum, non officere Infantium baptismo, quod diem [...] em [...] [...] prastet, ut ait Tertullia­nus; & [...] [...] [...] [...] [...] [...] haec enim ad baptismum adultorum potissimum spectant, qui post Catechamenatus & quadragesimae de cursum, [...] & expiati ad sacrum fontem pergebant. [Page 159] secundum vel tertium diem, a quo nati sint, constitutos, baptiza­ri non oportere, & considerandam esse legem circumcisionis [...] [Page 160] intra octavum diem eum qui natus est baptizandum & Sanctifitican­dum non putares; longe aliud in a concilio nostro omnibus visum est . In hoc enim quod tu putabas esse faciendum, nemo consensit: sed universi potius judicavimus, nulli hominum nato b misencordiam Dei & gratiam denegandam. Nam cum Dominus in Evangeho [...] dicat: Filius hominis non venit animas hominum perdere, sed sal­vare; [...] quantum in nobis est, si fieri potest, nulla anima perdenda est. Quid enim ei deest, qui semel in utero Dei manibus formatus est? Nobis enim atque oculis nostris, secundum dierum fecularium cursum , accipere, qui nati sunt, incrementum videntur: ceterum quaecunque à Deo fiunt, Dei factoris majestate & opere perfecta sunt. Esse denique apud omnes, five infantes, five majores natu, anam di­vini muneris aequalitatem declarat nobis divinae scripturae c fides. Helisaeus super infantem Sunamitidis viduae filium qui mortuus jace­bat, [...] ita se Deum deprecans superstravit, ut capiti caput, & faciei se­cies applicaretur, & superfusi Helisaei membra singulis parvuli mem­bris & pedes pedibus jungerentur. Quae res si secundum nativitatis nostrae & corporis qualitatem cogitetur, adulto & provecto infans non posset aequari, nec cohaerere & sufficere possent parva membra majoribus. Sed illic aequalitas divina & spiritalis exprimitur, quod pares atque aequales sint omnes homines, quando à Deo semel facti sunt; & possit aetas d nostra in incrementis corporum, secundum se­culum, non secundum Deum habere discrimen: nisi si & gratia ipsa, quae baptizatis datur, pro aetate accipientium vel minor, vel major tribuitur; cum Spiritus sanctus non de mensura, sed de pietate at­que indulgentia paterna aequalis omnibus praebeatur. Nam Deus [...] ut e personam non accipit, sic nec aetatem; cum se omnibus ad coele­stis gratiae consecutionem aequalitate librata f praebeat patrem. Nam & quod vestigium infantis in primis partus sui diebus constituti, mundum non esse dixisti, quod unusquisque nostrum adhuc horreat exosculari , nec hoc putamus ad coelestem gratiam dandam impedi­dimento esse oportere, scriptum est enim: Omnia munda sunt [...] mundis.

Nec aliquis nostrum id debet horrere, quod Deus dignatus est sa­cere. Superstitiosus mos insantes ad Osculum non admit­tendi ante di­em octavum, notatur. Nam etsi adhuc infans à partu novus est, non ita est tamen, [Page 161] ut quisquam illum in gratia danda atque in pace facienda horrere de­beat osculari; quando in osculo infantis unusquisque nostrum pro sua religione ipsas adhuc recentes Dei manus debeat cogitare, quas in homine modo formato & a recens nato quodammodo exoscula­mur, quando id quod Deus fecit amplectimur. b Nam quod in Ju­daica circumcisione carnali octavus dies observabatur, sacramentum est in umbra atque in imagine ante praemissum, sed veniente Christo veritate completum. Nam quia octavus dies, id est, post Sabbatum c primus dies futurus erat, quo Dominus resurgeret & nos vivifica­ret, & circumcisionem nobis spiritalem daret: hic dies octavus, id est, post Sabbatum primus & Dominicus praecessit in imagine, quae imago cessavit superveniente postmodum veritate, & data nobis spi­ritali circumcisione.

Propter quod neminem putamus à gratia consequenda impedien­dum Nemo à bap­tismo [...]. esse ea lege, quae jam statuta est, nec spiritalem circumcisionem impediri carnali circumcisione d debere, sed omnem omnino admit­tendum esse ad gratiam Christi; quando & Petrus in Actis Apostolo­rum loquatur, & dicat: Dominus mihi dixit e neminem hominum communem dicendum & immundum. Ceterum si homines impe­dire [...] 10.28. aliquid ad consecutionem gratiae posset; magis adultos, & pro­vectos, & majores natu possent impedire peccata graviora. Porro autem si etiam f gravissimis delictoribus & in Deum multum ante peccantibus, cum postea crediderint, remissa peccatorum datur, & baptismo atque à gratia nemo prohibetur; quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquae prima nativitate contraxit? qui ad remissam peccatorum g accipiendum hoc ipso fa­cilius accedit, quod illi remittuntur non propria, sed aliena peccata. Eticcirco, frater carissime, haec fuit in concilio nostra sententia, à bap­tismo atque à gratia Dei, qui omnibus misericors & benignus & pius est, neminem per nos debere prohiberi. Quod cum circa universos observandum sit atque retinendum: magis circa infantes ipsos & h recens natos observandum putamus, qui hoc ipso de ope nostra, ac de divina misericordia plus merentur, quod in primo statim nativita­tis suae i ortu plorantes ac flentes, nihil aliud faciunt quam deprecan­tur. Optamus te, frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA. LXV. Cyprianus Epicteto fratri, & Plebi, a Assuras consistenti, Salutem.

GRAVITER & dolenter motus sum, fratres carissimi, Ad Pamelii numeros Ep. LXIV. Ad Erasm. l. 1. Epist. 7. Lapsum pro integro age­re, & Epi­scopatum sibi vendicare omnem Ec­clesia disci­plinam per­vertit. quod cognoverim b Fortunatianum quondam apud vos E­piscopum [...] [...] , post gravem lapsum ruinae suae, pro integro [...] agere velle, & Episcopatum sibi vindicare coepisse: quae res contri­stavit me, primo propter ipsum, qui miser, vel diaboli tenebris in to­tum excaecatus, vel quorundam sacrilega persuasione deceptus (cum debeat satisfacere, & ad Dominum exorandum, diebus ac noctibus, lacrymis, & orationibus, & precibus incumbere) audet sibi adhuc sacerdotium quod prodidit, vindicare; quasi post aras diaboli ac­cedere ad altare Dei fas sit: aut non majorem in se iram & indigna­tionem Domini in die judicii provocet; qui cum sidei, & virtutis dux fratribus esse non potuerit, persidiae, & audaciae, & temeritatis magister existat; & qui non docuit fratres in praelio fortiter stare, doceat eos, qui victi & prostrati sunt, nec rogare. Cum Dominus dicat: Illis fudistis libamina, & illis imposuistis sacrificia, c super [...] [...] haec ergo non indignabor , dicit Dominus? Et alio loco: Sa­crificans [...] [...] diis eradicabitur, nisi Domino soli. Item Dominus de­nuo loquitur & dicit: Adoraverunt eos, quos fecerunt digiti eorum, & curvatus est homo, & humiliatus est vir, & non laxabo illis . In [...] Apocalypsi quoque legimus iram Domini comminantis & dicentis; Si quis adorat bestiam & imaginem ejus, & accipit notam in fronte [...] sua & in manu, bibet & ipse de vino irae Dei, mixto in poculo [...] ejus, & punietur igne & sulphure sub oculis sanctorum Angelorum, & sub oculis agni, & fumus de tormentis eorum in secula seculorum ascendet; nec habebunt requiem die ac nocte, qui adorant bestiam & imaginem ejus. Cum ergo haec tormenta, haec supplicia in die ju­dicii Dominus comminetur iis qui diabolo obtemperant, & idolis sacrificant: quo modo se putat posse agere pro Dei sacerdote, qui obtemperavit & servivit diaboli sacerdotibus? aut quo modo putat manum suam transferri posse d ad Dei sacrificium & precem Domini, quae captiva fuerit sacrilegio & crimini? quando in scripturis divinis Deus ad sacrificium prohibeat accedere sacerdotes etiam in leviori crimine constitutos; & in Levitico dicat: Homo in quo fuerit vitium [...] & macula, non accedet offerre dona Deo. Item in Exodo: Et sa­cerdotes [...] qui accedunt ad Dominum Deum sanctificentur, ne sorte derelinquat illos Dominus. Et iterum: e Et cum acccedunt mini­strare [...] [Page 163] ad a altare sancti , non adducent in se delictum, ne moriantur. Qui ergo b gravia in se delicta adduxerunt, id est, qui idolis sacrisican­do sacrilega sacrificia fecerunt, sacerdotium Dei sibi vindicare non possunt, nec ullam in conspectu ejus precem pro fratribus facere; quan­do in Evangelio scriptum sit: Deus peccatorem non audit, sed si c qui [...] Deum coluerit, & voluntatem ejus fecerit, illum audit: quamvis sic quorundam pectora d tenebrarum ingruentium profunda caligo cae­caverit, ut de praeceptis salubribus nihil lucis admittant, sed semel à recto limite veri itineris aversi, per praeceps & e abruptum criminum suorum nocte atque errore rapiantur. Nec mirum, si consilia nostra aut Domini praecepta nunc abnuunt, qui Dominum negaverunt.

Stipes & oblationes & lucra defiderant , quibus prius insa­tiabiles Nesarin ho­mines [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...] incubabant, & coenis atque epulis etiam nunc inhiant, quarum f crapulam nuper superstite indies cruditate ructabant; nunc manifestissime comprobantes, g nec ante se religioni, sed ven­tri Rom. 16.18. potius & quaestui profana cupiditate servisse. Unde & ipsam venis­se perspicimus, & credimus de Dei exploratione censuram, ne apud altare consistere, & contrectare ulterius perseverarent, pudorem in­cesti, sidem persisi, religionem profani, divina terreni, sancta sacrilegi.

Quod ne tales ad h altaris impiamenta, & contagia fratrum [...] erit contra [...] [...] at­tentata excu­bare nec [...] dementiae [...] denuo redeant, omnibus viribus i excubandum est, ut quan­tum possumus ab hac eos sui sceleris audacia retundamus; ne ad­huc k agere pro sacerdote conentur, qui ad mortis extrema dejecti, ultra l lapsus laicos ruinae majoris pondere proruerunt. Si vero apud insanos furor insanabilis perseveraverit, & recedente Spiritu sancto, quae coepit caecitas in sua nocte permanserit; consilium no­bis erit singulos fratres ab eorum fallacia separare; & ne quis in la­queos erroris incurrat, ab eorum contagione secernere; quando nec oblatio sanctificari illic possit , ubi Spiritus sanctus non sit, [...] [Page 164] Dominus per ejus orationes & preces prosit, qui Dominum ipse violavit. Quod si Fortunatianus aut immemor criminis [...] per diaboli caecitatem, aut minister & servus diaboli factus, ad [...] fraternitatem in hoc suo furore permanserit: vos quantum potestis elaborate, & in hac caligine diaboli saevientis, fratrum men­tes ab errore revocate; ne alienae dementiae facile consentiant, consentiant, ne se desperatorum delictis participes faciant; sed teneant integri a sa­lutis suae & integritatis conservatae à se & custoditae perpetuum vi­gorem. Lapsi vero magnitudinem delicti sui cognoscentes à de­precando Domino non recedant, nec Ecclesiam Catholicam (quae una & sola est b à Domino constituta) derelinquant; sed [...] immorantes, & Domini misericordiam deprecantes ad Ec­clesiam pulsent, ut recipi illuc possint, ubi fuerunt, & ad Christum redeant, à quo recesserunt. Nec audiant eos c qui se fallaci & mor­tali d circumventione decipiunt, cum scriptum sit: Nemo vos de­cipiat [...] [...] [...] inanibus verbis; propterea enim venit ira Dei super [...] contumaciae: Nolite ergo esse participes eorum. Ergo contumaces, & Deum non timentes, & ab Ecclesia in totum recedentes, nemo comitetur. Quod si quis impatiens fuerit ad deprecandum Domi­num qui offensus est, & nobis obtemperare noluerit; sed desperatos & perditos secutus fuerit: e sibi imputabit, cum judicii dies venerit. Quomodo enim deprecari in die illo Dominum poterit, qui & ante hoc Christum, & nunc quoque Ecclesiam Christi negavit: & Epi­scopis sanis & integris & viventibus non obtemperans, comitem se & participem morientibus praebuit? Opto vos, fratres carissimi. semper bene valere.

EPISTOLA LXVI. Cyprianus qui & Thascius , Florentio cui & Pu­piano, fratri, Salutem.

EGO te, frater, credideram tandem jam ad poenitentiam con­verti, [...] post [...] Ad Pamelii num. Ep. LXIX. Ad Erasm. Erasm. 4. Ep 9. Pupiano in­sanda & tur­pia de Cypri­ano credents respondetus. quod in praeteritum tam infanda, tam turpia, tam etiam gentilibus execranda aut audisses de nobis temere, aut cre­didisses. Porro autem etiam nunc in literis tuis animadverto eun­dem te adhuc esse, qui prius fueras, a eadem te de nobis credere, & in eo quod credideris perseverare; & ne forte claritatis & martyrii tui dignitas nostra communicatione maculetur, in mores nostros di­ligenter inquirere, & post Deum judicem qui sacerdotes sacit, te velle, non dicam de me, (quantus b enim ego sum?) sed de Dei & Christi judicio judicare. Hoc est in Deum non credere, hoc est re­bellem adversus Christum & adversus Evangelium ejus existere, ut cum ille dicat: Nonne duo passeres asse veneunt, & neuter eorum Matt. 10.29. cadit in terram sine Patris voluntate? & probet majestas ejus & ve­ritas sine conscientia & permissu Dei c etiam minora non fieri, tu existimes sacerdotes Dei sine conscientia ejus in Ecclesia ordinari? Nam credere quod indigni & incesti sint qui ordinantur; quid ali­ud est, d quam credere quod non à Deo, nec per Deum sacerdotes ejus in Ecclesia constituantur? An putas majus esse de me meum, quam Dei testimonium? cum Dominus ipse doceat & dicat testimo­nium non esse verum, si quis ipse de se testis existat, eo quod unus­quisque utique e sibi faveat, nec contra se aliquis infesta & adversa de­promat; fides vero f sincera sit veritatis, si in praedicationibus no­stris alius sit praedicator ac testis. Si testimonium, inquit, dixero [...]. 5.31. de me; testimonium meum non est verum : alius est enim qui te­stis est de me. Quod si ipse g Dominus, omnia postmodum judica­turus, noluit de testimonio suo sibi credi, sed maluit de judicio ac te­stimonio Dei Patris probari: quanto magis hoc servos ejus observa­re [Page 166] oportet, qui judicio ac testimonio Dei non probantur tantum [...] etiam gloriantur? Praevaluit autem apud te contra divinam [...], & contra a conscientiam nostram fidei suae viribus [...] [...] & malignorum commentum; quasi apud lapsos & [...], & extra Ecclesiam positos, de quorum pectoribus [...] Spiritus sanctus, esse aliud possit nisi mens prava, & fallax [...] [...] & odia venenata, & sacrilega mendacia, quibus qui credit, cum [...] necesse est inveniatur, cum judicii dies venerit.

Quod vero dixisti sacerdotes humiles esse debere, quia & Domi­nus Occurritur criminationi quod super­bus esset. & Apostoli ejus humiles fuerunt; humilitatem meam & [...] omnes, & gentiles quoque optime norunt & diligunt; & tu [...] noveras & diligebas, cum adhuc in Ecclesia esses, & [...] [...]. Quis autem nostrum longe est ab humilitate, [...] [...] qui quotidie fratribus servio, & venientes ad Ecclesiam singulos [...] & cum voto & gaudio suscipio: an tu qui te b Episcopum E­piscopi, & judicem judicis ad tempus à Deo dati constituis? cum Dominus Deus in Deuteronomio dicat: Et homo quicunque fecerit [...] in superbia, ut non exaudiat sacerdotem, aut judicem, quicunque su­erit in diebus illis, morietur homo ille, & omnis populus cum audi­erit timebit, & non agent impie etiam nunc. Et iterum ad Samue­lem loquitur & dicit: Non te spreverunt, sed me spreverunt. Et [...] adhuc Dominus in Evangelio, cum ei dictum esset: Sic respondes pontisici? custodiens & c docens sacerdotalem honorem [...] oportere, contra pontificem nihil dixit, sed innocentiam suam tan­tummodo purgans responderit, dicens: Si male locutus sum, expro­bra [...] de malo: si autem bene, quid me caedis? Item beatus Aposto­lus, cum ei dictum esset: Sic insilis in sacerdotem Dei maledicendo [...] nihil contumeliose locutus sit adversus sacerdotem: quando & po­tuerit se constanter exerere adversus eos qui Dominum crucisixissent, & qui jam Deum & Christum, & templum, & sacerdotium d perdi­dissent. Sed quamvis in falsis & spoliatis sacerdotibus umbram ta­men ipsam inanem sacerdotalis nominis cogitans, dixerit: Nescie­bam fratres quia pontifex est: scriptum est enim: e Principem po­puli [...] tui non maledices. Nisi si sacerdos tibi fui ante persecutio­nem, quando mecum communicabas; post persecutionem sacerdos esse desivi. Persecutio enim veniens te ad summam martvrii subli­mitatem provexit, me autem proscriptionis f onere depressit, cum publice legeretur: Si quis tenet vel possidet de bonis Caecilii Cy­priani Episcopi Christianorum ; ut etiam qui non g credebant Deo Episcopum constituenti, vel diabolo crederent Episcopum pro­scribenti.

Nec haec jacto, sed dolens profero , cum te judicem Dei constitu­as Episcopi Apo­stolis vicaria ordinatione succedunt, il­lis rejectis re­jicitur Chri­stus. & Christi, qui dicit ad Apostolos, ac per hoc ad omnes Praepositos, [Page 167] qui Apostolis vicaria ordinatione succedunt: Qui audit vos, me au­dit, & qui me audit, audit eum qui me misit. Et qui rejicit vos, me re­jicit, [...].10.16. & qui me rejicit, rejicit eum qui me misit. Inde enim schismata & haereses obortae sunt & oriuntur, dum Episcopus qui unus est, & Eccle­siae praeest, superba quorundam praesumtione contemnitur, & homo di­gnatione Dei honoratus, indignus abhominibus judicatur. Quis enim hic est superbiae tumor, quae arrogantia animi, quae mentis inflatio, ad cognitionem suam praepositos & sacerdotes vocare; acnisi apud te purgati fuerimus, & sententia tua absoluti, a ecce jam sex annis nec fraternitas habuerit Episcopum, nec plebs praepositum, nec grex pastorem, nec Ecclesia gubernatorem, nec b Christus antistitem, nec Deus sacerdotem? Subveniat Pupianus & sententiam dicat: & judi­cium Dei & Christi in acceptum referat; ne tantus fidelium numerus, qui sub nobis accersitus est, sine spe salutis & pacis exisse videatur; c nec novus credentium populus, nullam per nos consecutus d esse baptismi & Spiritus sancti gratiam judicetur; ne tot lapsis & poeni­tentibus, pax data, & communicatio nostra e examinatione concessa, judicii tui auctoritate solvatur. Annue aliquando & dignare pronun­ciare de nobis, & Episcopatum nostrum f cognitionis tuae auctoritate firmare, ut Deus & Christus ejus agere tibi gratias possint, quod per te sit antistes & rector, altari eorum pariter & plebi restitutus.

Apes habent regem & g ducem pecudes, & fidem servant la­trones, Sine praeposi­to & duce, brutorum greges & la­tronum ca­tervae neque­unt consiste­re. h mancipi obsequio pleno humilitatis obtemperant. Quan­to simpliciores & meliores vobis sunt brutae pecudes, & muta anima­lia, & cruenti licet ac furentes inter gladios atque inter arma praedo­nes? Praepositus illic agnoscitur & timetur, quem non sententia divi­na constituit, sed in quem factio perdita & nocens caterva consensit.

Dixisti sane scrupulum tibi esse tollendum de animo, in quem in­cidisti. Futilis excu­satio ex ru­mere te­mere creditis petitur. Incidisti, sed tua crudelitate irreligiosa. Incidisti, i sed tua mente, & voluntate sacrilega, dum incesta, dum impia, dum nefan­da contra fratrem, contra sacerdotem facile audis, libenter credis; aliena mendacia quasi propria & privata defendis; nec recordaris scriptum esse: Sepi aures tuas spinis, & noli audire linguam nequam: Eccles. 28. 28. & iterum: Malus obaudit linguae iniquorum, justus autem non inten­dit Prov. 17. 4. labiis mendacibus. Quare in hunc scrupulum non inciderunt martyres Sancto spiritu pleni, & ad conspectum Dei & Christi ejus, passione jam proximi? qui ad Cyprianum Episcopum literas de car­cere dixerunt, sacerdotem Dei agnoscentes & contestantes ei. Qua­re in hunc scrupulum non inciderunt tot coepiscopi collegae mei, qui [Page 168] vel cum de medio a recederent , proscripti sunt, vel apprehensi in carcere & in catenis fuerunt; aut qui in exilium relegati, illustri itine­re ad Dominum profecti sunt; aut qui quibusdam locis animadversi coelestes coronas de Domini clarificatione sumserunt? Quare in hunc scrupulum non inciderunt de plebe ista nostra quae apud nos est, & nobis de Dei dignatione commissa est, tot Confessores quaestionati & torti, & insignium vulnerum & cicatricum memoria gloriosi? tot virgi­nes integrae? tot laudabiles viduae? Ecclesiae denique universae per totum mundum nobiscum unitatis vinculo copulatae? b Nisi si om­nes isti communicantes mecum, secundum quod scripsisti, polluto nostro ore polluti sunt, & spem vitae aeternae communicationis nostrae contagione perdiderunt; Pupianus solus integer, inviolatus, san­ctus, pudicus, qui nobis miscere se noluit, in paradiso atque in regno coelorum solus habitabit.

Scripsisti quoque quod Ecclesia nunc propter me portionem sui Occurritur objectioni, multos Ec­clesia per Cy­prianum eje­ctos. in disperso habeat, quando omnis Ecclesiae populus & collectus sit & adunatus, & individua concordia sibi junctus; & soli illi foris re­manserint, qui & si intus essent, ejiciendi fuerant: nec patiatur Dominus populi sui protector & tutor triticum de area sua diripi, sed solae possint paleae de Ecclesia separari, quando & Apostolus di­cat: Quid enim si exciderunt à fide quidam illorum? Nunquid infi­delitas Rom. 3.3. illorum fidem Dei evacuavit? absit. Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax. Et Dominus quoque in Evangelio, cum eum loquentem discipuli derelinquerent, conversus ad duode­cim dixerit: Nunquid & vos vultis ire? Respondet ei Petrus, dicens: Domine, ad quem c ibimus? d verba vitae aeternae habes, & nos credi­mus [...] [...] & cognovimus, quoniam tu es filius Dei vivi. Loquitur illic Petrus , super quem aedificata fuerat Ecclesia; Ecclesiae nomine docens & ostendens, quia etsi contumax ac superba obaudire volen­tium multitudo discedat, Ecclesia tamen à Christo non recedit, & illi sunt Ecclesia plebs sacerdoti adunata, & pastori suo grex adhae­rens. Unde scire debes Episcopum in Ecclesia esse, & Ecclesiam in Episcopo ; & si qui cum Episcopo non sint, in Ecclesia non esse; & frustra sibi blandiri eos, qui pacem cum sacerdotibus Dei non ha­bentes obrepunt, & latenter apud quosdam communicare se cre­dunt; quando Ecclesia quae catholica una est, scissa non sit, neque divisa; sed sit utique connexa, & cohaerentium sibi invicem sacerdo­tum glutino copulata.

Quamobrem, frater, si majestatem Dei, qui sacerdotes e ordinat, Cyprianus ad poenitenti­am Pupia­num horta­tur. [Page 169] cogitaveris: si Christum, qui arbitrio, & nutu, ac praesentia sua & praepositos ipsos, & Ecclesiam cum praepositis gubernat, aliquan­dorespexeris; si de innocentia sacerdotum non humano odio, sed divino judicio credideris; si temeritatis & superbiae atque insolentiae tuae agere vel sero poenitentiam coeperis; si Deo & Christo ejus, qui­bus servio, & quibus puro atque immaculato ore sacrificia, & in per­secutione pariter & in pace, indesinenter offero , plenissime satis­feceris; communicationis tuae poterimus habere rationem, manente tamen apud nos divinae censurae respectu, & metu; ut prius Domi­num meum consulam an tibi pacem dari, & te ad communicatio­nem Ecclesiae suae admitti sua ostensione & admonitione permittat. Memini enim quid jam mihi sit ostensum , imo a quid servo obse­quenti & timenti, de Dominica & divina auctoritate praeceptum; qui inter cetera quae ostendere & revelare dignatus est, & hoc addi­dit: Itaque qui Christo non b credit sacerdotem facienti, postea credere c incipiet sacerdotem vindicanti. Quanquam sciam somnia ridicula & visiones ineptas quibusdam videri, sed utique illis qui malunt contra sacerdotes credere, quam sacerdoti. Sed nihil mi­rum, quando de Joseph fratres sui dixerunt: Ecce somniator ille Gen. 37.19. venit; nunc ergo venite, occidamus illum; & somniator postea quod somniaverat, consecutus sit, & occisores ac venditores confusi sint: ut qui verbis prius non credidissent, factis postmodum crederent. De iis autem quae tu egisti vel in persecutione, vel in pace, stultum est, ut velim te judicare, quando tu magis judicem te nostri consti­tueris. Haec pro animi mei pura conscientia, & Dei mei fiducia re­scripsi. Habes tu literas meas, & ego tuas: in die judicii ante tri­bunal Christi d utraeque recitabuntur .

EPISTOLA LXVII. Cyprianus, Caecilius, Primus, Polycarpus, a Nicomedes, Lucianus, Successus, Sedatus, Fortunatus, Januarius, Secundus, Pomponius, Honoratus, Victor, [...], Sattius, Petrus, alius Januarius, Saturninus, alius Au­relius, Venantius, Quietus, Rogatianus, Tenax, Felix, Faustus, Quintus, alius Saturninus, Lucius, Vincanti­us, Libosus, Geminius, Marcellus, Iambus, Adelphius, Victoricus, & Paulus, Felici Presbytero, & [...] consistentibus ad Legionem & Asturicae; item Laelio di­acono, & plebi Emeritae consistentibus, fratribus in [...] no, Salutem.

CUM in unum convenissemus, legimus literas vestras, [...] Ad Pamelii numeros Ep. LXVIII. In Erasm l. 1. Ep. 4. Responsum synodicum Ecclesiae A­fricanae, ad fratres His­panos in cau­sa Basilidis & Martia­lis. [...] [...]. b dilectissimi, quas ad nos per Felicem & Sabinum coepisco­pos nostros pro fidei vestrae integritate, & pro Dei timore fecistis, significantes Basilidem & Martialem libellis idololatriae com­maculatos, & nefandorum facinorum conscientia vinctos, Episcopa­tum gerere, & sacerdotium Dei administrare non oportere: & desi­derastis rescribi ad haec vobis , & justam pariter ac necessariam [...] vestram vel solatio, vel auxilio nostrae sententiae [...] vari. Sed enim defiderio huic vestro non tam nostra confilia, quam divina praecepta respondent, quibus jam pridem mandatur voce ce­lesti, & Dei lege praescribitur, quos & quales oporteat deservire altan, & sacrificia divina celebrare. In Exodo namque ad Moysen [...] loquitur, & monet dicens: Sacerdotes, qui accedunt ad Dominum [...] [...] Deum, sanctificentur, ne forte derelinquat illos Dominus. [...]: Et cum accedunt ministrare ad altare Sancti, non adducent [...] [...] in se delictum, ne moriantur. Item in Levitico praecipit [...] & dicit: Homo, in quo fuerit macula & vitium, non accedet [...] [...] [...] dona Deo. Quae cum c praedicta & manifesta sint nobis, praecep­tis divinis necesse est obsequia nostra deserviant, nec personamm ejusmodi rebus accipere; aut aliquid cuiquam largiri potest [...] indulgentia, ubi intercedit, & legem tribuit divina praescriptio. Neque enim immemores esse debemus, quid ad Judaeos per [...] prophetam locutus sit Dominus, increpans & indignans, quod [...] divinis praeceptis, humanas doctrinas sequerentur : [...] [...] [...] [Page 171] iste, inquit, labiis suis a honorificat me, cor vero eorum b longe separatum est à me. Sine causa autem colunt me , mandata doctrinas hominum docentes. Quod item Dominus in Evangelio repetit & dicit: Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem vestram Marc. 7.13. statuatis.

a Quae ante oculos habentes, & sollicite ac religiose considerantes, Non [...] [...] [...] id­que sub [...] [...]. in ordinationibus sacerdotum non nisi immaculatos & integros anti­stites eligere debemus, qui sancte & digne sacrificia Deo offerentes, audiri in precibus possint quas faciunt pro plebis Dominica incolu­mitate: cum scriptum sit: Deus c peccatorem non audit; sed si [...] 9.31. quis Deum coluerit, & voluntatem ejus fecerit, illum audit. Prop­ter quod d plena diligentia, & exploratione sincera oportet eos ad sa­cerdotium deligi, quos à Deo constet audiri. Nec sibi plebs blandia­tur quasi immunis esse à e contagio delicti possit, cum sacerdote pec­catore communicans, & ad injustum atque illicitum prapositi sui Episcopatum consensum suum commodans, quando per Osee Pro­phetam comminetur & dicat censura divina: Sacrificia eorum tan­quam [...] 9.4. panis luctus: omnes qui manducant ea, contaminabuntur. Docens scilicet & ostendens omnes omnino ad peccatum constringi, f qui fuerint profani & injusti sacerdotis sacrificio contaminati. Quod item in Numeris manifestari invenimus, quando Chore, & Da­than, Num. 16.26. & Abiron contra Aaron sacerdotem sacrificandi sibi licentiam vindicaverunt. Illic quoque per Moysen praecepit Dominus ut ab eis populus separetur, ne facinorosis conjunctus eodem facinore & ipse perstringatur: Separamini, inquit, à tabernaculis hominum istorum durissimorum , & nolite tangere ea g quae ad eos pertinent, ne simul pereatis in peccato eorum. Propter quod plebs ob­sequens praeceptis Dominicis, & Deum metuens, à peccatore prae­posito separare se debet, nec se ad sacrilegi sacerdotis sacrificia misce­re; quando ipsa maxime habeat potestatem vel eligendi dignos sa­cerdotes , vel indignos recusandi. Quod & ipsum videmus de divi­na [Page 172] auctoritate descendere, ut sacerdos plebe praesente, sub [...] oculis deligatur, & dignus atque idoneus publico judicio ac [...] comprobetur, sicut in Numeris Dominus Moysi praecepit [...] Apprehende Aaron fratrem tuum, & Eleazarum filium ejus, & im­pones [...] eos in montem coram omni Synagoga, & exue Aaron stolam ejus, & indue Eleazarum filium ejus, & Aaron appositus moriatur illic. Coram omni Synagoga jubet Deus constitui sacerdotem. [...] est, instruit & ostendit ordinationes sacerdotales non nisi sub [...] assistentis conscientia fieri oportere , ut plebe praesente vel detegan­tur malorum crimina, vel bonorum merita praedicentur, & sit ordi­natio justa & legitima; quae omnium suffragio & judicio fucrit [...]. Quod postea secundum divina magisteria observatur in Actis Apostolorum; quando de ordinando in locum b Judae [...] Petrus ad plebem loquitur: Surrexit, inquit, Petrus in [...] [...] [...] discentium , fuit autem turba in uno . Nec hoc in Episcoporum tantum & sacerdotum, c sed in d Diaconorum ordinationibus [...] Apostolos animadvertimus, de quo & ipso in Actis eorum scriptum est: Et convocaverunt, inquit, illi duodecim totam ple­bem [...] [...] discipulorum, & dixerunt eis. Quod utique iccirco tam dili­genter & caute convocata plebe tota gerebatur, ne quis ad [...] ministerium, vel ad sacerdotalem locum indignus obreperet. Ordi­nari enim nonnunquam indignos non secundum Dei voluntatem. sed secundum humanam praesumtionem , & haec Deo displicere, [...] non veniant ex legitima & justa ordinatione, Deus ipse manifestat per Osee prophetam, dicens: Sibimetipsis constituerunt regem, & [...] [...] non per me .

Propter quod diligenter de traditione divina, & Apostolica obser­vatione e servandum est & tenendum quod apud nos quoque, & [...] per provincias universas tenetur, ut ad ordinationes rite celebran­das, Ut ordina­tiones rite celebrentur, usu receptum ut Episcopi ejusdem pro­vinciae proxi­mi conveni­rent. ad eam plebem, cui praepositus ordinatur, Episcopi eiusdem Provinciae proximi quique conveniant, & Episcopus deligatur plebe praesente, quae singulorum vitam plenissime novit, & uniuscujusque actum de ejus conversatione perspexit. Quod & apud vos factum videmus in Sabini collegae nostri ordinatione, ut de universae frater­nitatis suffragio, & de Episcoporum qui in praesentia convenerant, quique de eo ad vos literas fecerant, judicio; Episcopatus ei deseindere, & manus ei in locum Basilidis imponeretur. Nec rescindere ordinationem jure perfectam potest ¶, quod Basilides post crimina [Page 173] sua detecta, a & conscientiam etiam propria confessione nudatam Roman pergens , Stephanum Collegam nostrum longe positum, & gestae rei b ac tacitae veritatis ignarum fefellit, ut exambiret reponi se injuste in Episcopatum, de quo fuerat c juste depositus. Hoc eo pertinet ut Basilidis non tam abolita sint, quam cumulata delicta, ut ad superiora peccata ejus etiam fallaciae & circumventionis crimen accesserit. Neque enim tam culpandus est ille, cui negligenter ob­reptum est, quam hic execrandus, qui fraudulenter obrepsit. Ob­repere autem si hominibus Basilides potuit, Deo non potest, cum scriptum sit: Deus non deridetur. Sed nec Martiali potest profu­isse Gal 6.7. fallacia, quo minus ipse quoque delictis gravibus involutus E­piscopatum tenere non debeat, quando & Apostolus moneat, & di­cat: Episcopum oportet esse sine crimine, quasi Dei dispensatorem. Tit. 1.7. Quapropter cum (sicut scripsistis fratres dilectissimi, ut & Felix & Sabinus collegae nostri asseverant; utque alius Felix de d Caesarau­gusta fidei cultor ac defensor veritatis, literis suis e significat) Basi­lides & Martialis nefando idololatriae libello contaminati sint: Basi­lides adhuc insuper praeter libelli maculam cum in insirmitate de­cumberet, in Deum blasphemaverit, & se Blasphemasse confessus sit; & Episcopatum pro conscientiae suae vulnere sponte deponens, ad agendam poenitentiam conversus sit, Deum deprecans, & satis gra­tulans, si sibi vel laico communicare contingeret : Martialis quo­que praeter gentilium turpia & f lutulenta convivia : g & collegia [...] frequentata , & filios in eodem collegio exterarum gentium more apud profana sepulcra depositos, & alienigenis consepultos; [Page 174] actis etiam publice habitis apud procuratorem Ducenarium [...] temperasse se idololatriae , & Christum negasse contestatus sit: [...] que alia multa sint & gravia delicta, quibus Basilides & [...] a implicati tenentur; frustra tales Episcopatum sibi usurpare [...], cum b manifestum sit ejusmodi homines nec Ecclesiae [...] posse praeesse, nec Deo sacrificia offerre debere. Maxime cum [...] pridem nobiscum & cum omnibus omnino Episcopis in toto [...] constitutis, etiam Cornelius Collega noster, sacerdos pacificus [...], & martyrio quoque dignatione Domini honoratus, [...] ejusmodi homines ad poenitentiam quidem agendam posse [...] ab ordinatione autem Cleri atque sacerdotali honore prohiberi.

2201 Nec vos moveat, fratres dilectissimi, si apud quosdam in [...] Lapsorum persidia stan­tibus offendi­culo esse non debet, siqui­dem praedicta est. temporibus aut lubrica fides nutat, aut Dei c timor apud [...] vacillat, aut pacifica concordia non perseverat. Praenunciata sunt [...] [...] futura in seculi fine; & Domini voce, atque Apostolorum contestation [...] [...] praedictum est, deficiente jam mundo, atque appropinquante Anti­christo, , bona quaeque deficere, mala vero & adversa [...]. Non sic tamen, quamvis novissimis temporibus, in Ecclesia Dei aut [...] gelicus vigor cecidit , aut d Christianae virtutis aut fidei [...] elanguit, ut non supersit portio sacerdotum, quae minime ad [...] [...] ruinas, & fidei naufragia succumbat; sed fortis & stabilis hono­rem divinae majestatis & sacerdotalem dignitatem plena [...] ob­servatione tueatur. Meminimus & tenemus, succumbentibus [...] [...] [...] & cedentibus ceteris, Mattathiam legem Dei vindicasse sortiter: Heliam, Judaeis f deficientibus atque à religione divina [...], [...] [...] stetisse & certasse sublimiter: Danielem nec g sollicitudune regionis [...] [...] [Page 175] alienae, nec persecutionis assiduae infestatione deterritum, fre­quenter ac fortiter a gloriosa edidisse martyria: tres item pueros [...] 3.12. nec annis, nec minis fractos, contra ignes Babylonios fideliter obsti­tisse, & b victorem regem in ipsa sua captivitate vicisse. Viderit vel praevaricatorum numerus, vel proditorum, qui nunc in Ecclesia con­tra Ecclesiam surgere, & fidem pariter ac veritatem labefactare coe­perunt. Permanet apud [...] sincera mens, & religio integra, & non nisi Domino & Deo suo anima devota, nec Christianam fidem aliena perfidia deprimit ad ruinam, sed magis excitat & exaltat ad gloriam, secundum quod beatus Apostolus Paulus hortatur, & dicit: Quid enim si exciderunt à fide quidam eorum? nunquid infidelitas Rom. 3.3. illorum fidem Dei evacuavit? absit. Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax. Si autem omnis homo mendax est, & solus Deus verax; quid aliud servi, & maxime sacerdotes Dei facere debe­mus, nisi ut humanos errores & mendacia relinquamus, & praecep­ta dominica custodientes, in Dei veritate maneamus? c Quare etsi aliqui de collegis nostris d extiterunt, fratres dilectissimi, qui deifi­cam disciplinam negligendam putant, & cum Basilide & Martiale te­mere communicant, conturbare fidem nostram res ista non debet, cum Spiritus Sanctus in Psalmis talibus comminetur, dicens: Tu Ps. 49.18. autem odisti disciplinam, & abjecisti sermones meos retro: e si vide­bas furem concurrebas ei, & cum f adulteris portionem tuam po­nebas. Consortes & participes ostendit eos alienorum delictorum fieri, qui fuerint delinquentibus copulati. Sed & hoc idem Paulus Apostolus scribit & dicit: Susurratores, detractores, abhorrentes [...] 1.30. Deo, injuriosi, superbi, jactantes sui, adinventores malorum, qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt , quoniam qui talia a­gunt, morte sunt digni, non tantum qui g faciunt ea, sed & qui con­sentiunt eis qui haec agunt. Quoniam qui talia, inquit, agunt, morte sunt digni, manifestat & comprobat morte dignos esse, & ad poe­nam venire non tantum illos qui mala faciunt, sed etiam eos qui talia agentibus consentiunt; qui dum malis & peccatoribus, & poeniten­tiam non agentibus illicita communicatione miscentur, nocentium contractibus polluuntur , & dum junguntur in culpa, sic nec in poena separantur. Propter quod integritatis & fidei vestrae religiosam sol­licitudinem, fratres dilectissimi, & laudamus pariter & probamus; & quantum possumus adhortamur literis nostris, ne vos cum profanis & maculatis sacerdotibus communicatione sacrilega misceatis, sed integram & sinceram fidei vestrae firmitatem religioso timore servetis. Opto vos, fratres carissimi, semper bene valere.

EPISTOLA LXVIII. Cyprianus Stephano Fratri , Salutem.

FAUSTINUS Collega noster Lugduni consistens, frater Ad Pamelii num. Ep. LXVII. ad Erasm. l. 3. Epist. 13. Faustini Lugdunensis literis solli­ciatus Cy­prianus, Ste­phanum hor­tatur ut Marciano A relatensi, No­vatianarum partium pa­trono, se op­ponat. [...] [...] carissime, semel atque iterum mihi scripsit, significans ea, a quae jam vobis scio utique nunciata tam ab eo, quam à ceteris co­episcopis nostris in eadem Provincia constitutis, quod Marcianus Arelate consistens Novatiano sese conjunxerit , & à Catholicae Ec­clesiae unitate atque à corporis nostri & sacerdotii consensione dis­cesserit, tenens haereticae praesumtionis durissimam pravitatem ; ut servis Dei poenitentibus & b dolentibus & Ecclesiam lacrymis, & gemitu, & dolore pulsantibus, divinae pietatis, & lenitatis paternae solatia & subsidia claudantur, nec ad fovenda vulnera admittantur vulnerati, sed sine spe pacis & communicationis relicti ad luporum rapinam & praedam diaboli projiciantur. Cui rei nostrum est consulere & subvenire , frater carissime, qui divinam clementiam [Page 177] cogitantes, & gubernandae Ecclesiae libram tenentes , sic censuram vigoris peccatoribus exhibemus, ut tamen lapsis erigendis, & cu­randis vulneratis, bonitatis & misericordiae divinae medicinam non denegemus. Qua propter facere te oportet plenissimas literas ad co­episcopos nostros a in Galliis constitutos, ne ultra Marcianum per­vicacem & superbum, & divinae pietatis ac fraternae salutis inimi­cum, collegio nostro insultare patiantur, quod necdum videatur à nobis abstentus, qui jam pridem b jactat & praedicat , quod Novati­ano studens, & ejus pervicaciam sequens à communicatione c se no­stra segregaverit; cum Novatianus ipse, quem sequitur, olim absten­tus & hostis Ecclesiae judicatus sit: Et cum ad nos in African lega­tos misisset, optansad communicationem nostramadmitti, hinc à con­cilio plurimorum sacerdotum qui praesentes eramus sententiam re­tulerit; se foris esse coepisse, nec posse à quoquam nostrum sibi com­municari, qui Episcopo Cornelio in Catholica Ecclesia de Dei judi­cio & cleri ac plebis suffragio ordinato, profanum altare erigere, & adulteram cathedram collocare, & sacrilega contra verum sacerdo­tem sacrificia offerre tentaverit. Proinde si resipiscere, & ad sanae mentis consilium redire vellet, ageret poenitentiam & ad Ecclesiam supplex rediret. Quam vanum est, frater carissime, ut, Novatiano nuper retuso & refutato, & per totum orbem à sacerdotibus Dei ab­stento: nunc adulatores adhuc nobis patiamur illudere, & de ma­jestate ac dignitate Ecclesiae judicare. Dirigantur in Provinciam , & ad plebem Arelatae consistentem à te literae, quibus abstento Mar­ciano alius in locum ejus substituatur, & grex Christi, qui in hodier­num ab illo dissipatus & vulneratus contemnitur, colligatur. Suf­ficiat multos illic ex fratribus nostris annis istis superioribus ex­cessisse sine pace; vel ceteris subveniatur qui d supersunt, qui & diebus ac noctibus ingemiscunt, & divinam ac paternam misericor­diam deprecantes, solatium nostrae opitulationis exposcunt.

Iccirco enim, frater carissime, copiosum corpus est sacerdo­tum Ideo Episco­porum copio­sum corpus est, ut si quis harefin exci­tet, reliqui subventant. concordiae mutuae glutino atque unitatis vinculo copulatum, ut si quis ex collegio nostro haeresin facere, & gregem Christi lacera­re & vastare tentaverit, subveniant ceteri, & a quasi pastores utiles & misericordes, oves Dominicas in gregem colligant. Quid enim si in mari portus aliquis munitionibus suis ruptis infestus & pericu­losus esse b navibus coeperit; nonne navigantes ad alios proximos portus naves suas dirigunt, ubi sit tutus & salutaris introitus & sta­tio secura? aut si in via stabulum aliquod obsideri & teneri à latro­nibus coeperit, ut quisquis ingressus fuerit, insidiantium illic [...] capiatur; nonne commeantes, hac opinione comperta, staba­la alia in itinere appetunt tutiora, ubi sint fida hospitia & recepta­cula commeantibus tuta? Quod nunc esse apud nos debet, [...] carissime, ut fratres nostros, qui vitatis Marciani scopulis petunt Ec­clesiae portus salutares, suscipiamus ad nos promta & benigna hu­manitate, & stabulum commeantibus praebeamus tale, quale est in Evangelio, quo à latronibus sauciati & vulnerati suscipi & soveri, & [...] tutari ab stabulario possint.

Quae est enim c major aut melior cura Praepositorum, quam di­ligenti Cura pastora­lis ad oves ubique dis­persas, & ma­le habentes extenditur. sollicitudine & medela salubri fovendis & conservandis ovi­bus providere? cum Dominus loquatur & dicat: Quod infirma­tum [...] est, non confortastis: & quod male habuit, non corrobora­stis: & quod tribulatum est, non consolidastis: & quod erravit, non revocastis: & quod periit, non inquisistis: & dispersae sunt oves meae eo quod non sint pastores, & factae sunt in comesturam omnibus bestiis agri, & non fuit qui inquireret, neque qui revo­caret. Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego super pastores, & inquiram oves meas de manibus eorum, & avertam eos ut non pascant oves meas, & jam non pascent eas, & extraham eas de ore eorum, & pascam eas cum judicio. Cum ergo pastoribus talibus per quos Dominicae oves negliguntur & pereunt sic Dominus com­minetur; quid nos aliud facere oportet , frater carissime, quam colligendis & revocandis Christi ovibus exhibere diligentiam ple­nam, & curandis lapsorum vulneribus paternae pietatis adhibere medicinam; quando & Dominus in Evangelio moneat & Dicat: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Nam etsi pasto­res [...] multi sumus, unum tamen gregem pascimus , & oves universas quas Christus sanguine suo & passione quaesivit, colligere & fovere debemus; nec pati supplices & dolentes fratres nostros crudeli­ter despici, & superba quorundam praesumtione calcari, cum scrip­tum sit: Ille autem qui contumax est, vir sui jactans, nihil omnino [...] perficiet, qui dilatavit tanquam inferi animam suam: & ejusmodi homines Dominus in Evangelio suo culpet & damnet, dicens: [...] [...] qui justificatis vos in conspectu hominum, Deus autem [...] [Page 179] corda vestra, quoniam quod excelsum est in hominibus, execra­tio est in conspectu Dei. Execrabiles & detestabiles dicit esse, qui sibi placeant, qui tumidi & inflati aliquid sibi arroganter assumant. Ex quibus cum Marcianus esse coeperit, & se Novatiano conjungens, adversarius misericordiae & pietatis extiterit: sententiam non di­cat, sed accipiat; nec sic agat quasi ipse judicaverit de collegio sa­cerdotum, quando ipse sit ab universis sacerdotibus judicatus. Ser­vandus est enim antecessorum nostrorum beatorum martyrum Cor­nelii & Lucii honor gloriosus; quorum memoriam cum nos hono­remus, multo magis tu, frater carissime, honorificare & servare gra­vitate & auctoritate tua debes, qui vicarius & a successor eorum fa­ctus es. Illi enim pleni Spiritu Dei & in glorioso martyrio consti­tuti, dandam esse lapsis pacem censuerunt , & poenitentia acta fru­ctum communicationis & pacis negandum non esse literis suis signa­verunt, quam rem omnes omnino ubique censuimus. Neque enim poterat esse apud nos sensus diversus, in quibus b unus esset Spiritus: & ideo manifestum est eum Spiritus sancti veritatem cum ceteris non tenere, quem videmus diversa sentire. Significa plane nobis quis in locum Marciani Ar elate fuerit substitutus, ut sciamus ad quem fra­tres nostros dirigere, & cui scribere debeamus. Opto te, frater ca­rissime, semper bene valere.

EPISTOLA LXIX. Cyprianus Magno Filio Salutem.

PRO tua religiosa diligentia consuluisti mediocritatem nostram. Ad Pamelii num. Epist. LXXVI. Ad Erasm. l. 1. Ep. 6. & l. 4. Ep. 7. Respondetur Magno in­quirenti an à Novatiano venientes sint denuo bap­tizandi. Et primo, ex S. Scriptura­rum testimonus unitas stabilitur. [...] fili carissime, an inter ceteros haereticos, eos quoque, qui à No­vatiano [...] veniant, post profanum ejus lavacrum baptizari & sanctificari in Ecclesia catholica legitimo, & vero, & unico Ecclesiae baptismo oporteat. De qua re quantum sidei nostrae capacitas, & scripturarum divinarum sanctitas ac veritas suggerit; dicimus om­nes omnino haereticos & schismaticos nihil habere potestatis ac ja­ris. Propter quod Novatianus nec debet, nec potest excipi , quo minus ipse quoque extra Ecclesiam consistens, & contra pacem ac dilectionem Christi faciens, inter adversarios & antichristos compu­tetur. Neque enim Dominus noster Jesus Christus, cum in Evan­gelio suo testaretur, adversarios suos esse eos, qui secum non essent, aliquam speciem haereseos designavit, sed a omnes omnino haereticos qui secum non essent, & secum non colligentes gregem suum spargerent, adversarios suos esse ostendit, dicens: Qui non est mecum [...] adversume me est: & qui mecum non colligit, spargit. Item [...] Joannes Apostolus necipse ullam haeresin, aut schisma discrevit, aut aliquos speciatim b separatos posuit, sed universos qui de Eccle­sia exissent, quique contra Ecclesiam facerent, antichristos appella­vit, dicens: Audistis quia antichristus venit, nunc autem [...] [...] multi facti sunt: unde cognoscimus quia novissima hora est. Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis; fi enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. Unde apparet adversarios c Domini & antichristos omnes esse, quos constet à caritate atque ab d unitate Ec­clesiae Catholicae recessisse. Adhuc quoque Dominus in Evangelio suo point & dicit: Sivero & Ecclesiam contemserit, sit tibi tanquam [...] ethnicus & publicanus. Si autem qui Ecclesiam contemnunt, [...] & publicani habentur; multo magis utique rebelles & [...] falsa altaria , & illicita sacerdotia, & sacrificia sacrilega, & [...] [Page 181] adulterata singentes, inter ethnicos & publicanos necesse est compu­tentur; quando minora peccantes, & tantum Ecclesiae contemtores, ethnici & publicani sententia Domini judicentur. Quod autem Ec­clesia una sit, declarat in Cantico canticorum Spiritus sanctus ex per­sona Christi dicens: Una est columba mea, perfecta mea una est ma­trisuae [...] 6. 9., electa genitrici suae. De qua item denuo dicit: Hortus con­clusus, [...] 4. 12. soror mea, sponsa; fons signatus, puteus aquae vivae . Si au­tem hortus conclusus est sponsa Christi, quae est Ecclesia; patere a res clausa alienis & prosanis non potest. Et si fons signatus est; ne­que bibere inde, neque consignari potest , cui foris posito accessus ad fontem non est. Puteus quoque aquae vivae si unus est, idem­que intus est; vivificari & sanctificari foris positus ex illa aqua non potest, ex qua solis eis, qui intus sunt, usus omnis & potus concessus est. Quod & Petrus, ostendens unam Ecclesiam esse, & solos eos qui in Ecclesia sint, baptizari posse, posuit & dixit: In arca Noe pauci, [...] [...] 3. 21. id est, octo animae hominum saivae factae sunt per aquam, b quod & vos similiter salvos faciet baptisma; c probans & contestans unam arcam Noe typum fuisse unius Ecclesiae. Si potuit tunc in illo d ex­piati & purificati mundi baptismo salvus per aquam fieri, qui in arca Noe non fuit; potest & nunc vivisicari per baptisma, qui in Ecclesia non est, cui soli baptisma concessum est. Sed & Paulus A postolus hoc idem adhuc apertius & e clarius manifestans ad Ephesios scribit & dicit: Christus dilexit Ecclesiam, & seipsum tradidit pro ea, ut eam [...] 5. 25. sanctificaret, f purgans eam lavacro aquae. Quod si una est Ecclesia, quae à Christo diligitur, & lavacro ejus sola purgatur: quomodo qui in Ecclesia non est, aut diligi à Christo, aut ablui & purgari lavacro ejus potest? Propter quod cum sola Ecclesia habeat aquam vitalem, & baptizandi atque abluendi hominis potestatem; qui dicit apud Novatianum baptizari & sanctificari aliquem posse, prius ostendat & doceat Novatianum in Ecclesia esse, aut Ecclesiae praesidere. Ecclesia enim una est, quae una & intus esse & foris non potest.

Si enim apud Novatianum est, apud Cornelium non fuit. Si Legitima [...] [...] [...] cer­tissimum [...] [...] vero apud Cornelium fuit, qui Fabiano Episcopo legitima ordi­natione successit, & quem praeter sacerdotii honorem Martyrio quoque Dominus glorisicavit Novatianus in Ecclesia non est; g nec Episcopus computari potest , qui Evangelica & Apostolica tra­ditione contemta, nemini succedens, à se ipso ortus est: habere namque aut tenere Ecclesiam nullo modo posset, qui ordinatus in Ecclesia non est. Foris enim non esse Ecclesiam, nec scindi ad­versum [Page 182] se, aut dividi posse, sed inseparabilis atque individuae domus unitatem tenere, manifestat scripturae divinae fides, cum de sa­cramento paschae & agni, qui agnus Christum designabat, scrip­tum sit: In domo una comedetur, non ejicietis de domo carnem [...] [...] foras. Quod item circa Rahab, quae ipsa quoque typum porta­bat Ecclesiae, expressum videmus; a cui mandatur & dicitur: Pa­trem [...] [...] [...] tuum, & matrem tuam, & fratres tuos, & totam domum pa­tris tui colliges ad te ipsam in domum tuam, & omnis qui exie­rit ostium domus tuae foras, reus sibi erit. Quo sacramento de­claratur in unam domum solam, id est, in Ecclesiam, victuros & ab in­teritu mundi evasuros, colligi oportere. Quisquis autem de colle­ctis foras exierit, id est, si quis quamvis in Ecclesia gratiam consecu­tus, recesserit, & ab Ecclesia exierit, reum sibi futurum, id est, ipsum sibi quod pereat, imputaturum. Quod Apostolus Paulus explanat, [...] [...] [...] docens & praecipiens haereticum vitandum esse, ut perversum & pec­catorem, & à semetipso damnatum. b Hic enim reus sibi erit, qui non ab Episcopo ejectus, sed sponte de Ecclesia profugus, & haere­tica praesumtione à semetipso damnatus. Et iccirco Dominus in­sinuans nobis unitatem de divina auctoritate venientem ponit & di­cit: Ego & Paterunum sumus: ad quam unitatem redigens Eccle­siam [...] [...] [...] suam, denuo dicit: c Et erit unus grex & unus pastor. Si autem [...] grex unus est, quomodo potest gregi annumerari, qui in numero gregis non est? aut pastor haberi quomodo potest, qui (manente vero pastore, & in Ecclesia Dei ordinatione succidanea praesidente) nemini succedens, d & à se ipso incipiens, alienus fit & profanus Dominicae pacis ac divinae unitatis inimicus; non habitans in domo Dei, id est in Ecclesia Dei, in qua non nisi concordes atque unani­mes habitant? loquente in Psalmis Spiritu sancto & dicente: Deus [...] [...] [...] qui inhabitare fecit unanimes domo. Denique unanimitatem e Christianam firma sibi atque inseparabili caritate connexam, etiam ipsa Dominica sacrificia declarant. Nam quando Domi­nus corpus suum panem vocat de multorum granorum adunatione congestum; populum nostrum quem portabat , indicat adunatum: & quando sanguinem suum vinum appellat, de botris atque acinis plu­rimis expressum atque in unum coactum; gregem item nostrum sig­nificat, commixtione adunatae multitudinis copulatum. Si Novati­anus huic pani Dominico adunatus est, si Christi poculo & ipse com­mixtus est; poterit videri & unici Ecclesiastici baptismi habere gra­tiam posse, si eum constiterit Ecclesiae unitatem tenere.

Denique quam sit inseparabile unitatis sacramentum, & quam sine Unitatis sa­cramentum, non tantum monitis & exemplis; sed & poenis in delinquen­tes irrogatis sancitum. spe sint, & perditionem sibi maximam de indignatione Dei acquirant, qui schisma faciunt, & relicto Episcopo, alium sibi for is pseudoepisco­pum constituunt; declarat in libris Regnorum scriptura divina, ubi à tribu Juda & Benjamin decem tribus scissae sunt, & f relicto rege, alte­rum [Page 183] sibi foris constituerunt: Et indignatus est, inquit, Dominus a in om­ne 4 Reg. 17.19. semen Israel, & b dimovit eos, & dedit eos in direptionem donec abjiceret eos à facie sua, quia dissipatus est Israel à domo David, & constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath. Indignatum esse c Dominum dicit, & eos in perditionem dedisse, d quod ab unitate dissipati essent , atque e alterum sibi regem constituissent. Et tanta indignatio Domini extitit adversus illos, qui schisma fecerant, ut etiam cum homo Dei ad Hieroboam missus esset, qui ei peccata sua exprobraret, atque ultionem futuram praediceret, panem quoque 3 Reg. 13.9. apud illos edere, & aquam bibere vetaretur. Quod cum non custo­disset, & contra praeceptum Dei prandisset, statim divinae censurae majestate percussus est, ut inde f regrediens impetu ac morsu leonis in itinere necaretur. Et audet quisquam dicere aquam baptismi salutarem, & gratiam coelestem communem cum schismaticis esse pos­se; cum quibus nec terrestris cibus nec secularis potus debet esse com­munis? g Sonat adhuc in Evangelio suo Dominus, & majorem intel­ligentiae lucem manifestat, quod iidem qui se tunc à tribu Juda & Benjamin [...] & Hierosolymis derelictis, Samariam secesserant inter profanos & gentiles computarentur. Nam cum primum dis­cipulos suos in ministerium salutis mitteret, mandavit & dixit: h In Matt. 5.10. viam nationum ne ieritis, & in civitatem Samaritanorum ne introie­ritis. i Ad Judaeos prius mittens, gentiles adhuc praeteriri jubet. Addendo autem, & civitatem Samaritanorum debere omitti, ubi erant schismatici ; ostendit schismaticos gentilibus adaequari.

Quod si aliquis illud opponit, ut dicat, eandem Novatianum le­gem [...] [...] symbols voces agnos­cant, [...] [...] dene­gant. tenere, quam Catholica Ecclesia teneat, eodem symbolo quo & nos, baptizare; eundem nosle Deum patrem, eundem silium Chri­stum , eundem Spiritum sanctum, ac propter hoc usurpare eum pote­statem baptizandi posse, quod k videatur in interrogatione baptis­mi à nobis non discrepare: sciat quisquis hoc opponendum putat; primum, non esse unam nobis & schismaticis symboli legem, neque eandem interrogationem . Nam cum dicunt: Credis remissionem peccatorum & vitam aeternam per sanctam Ecclesiam; mentiuntur in interrogatione, quando non habeant Ecclesiam. Tunc deinde voce sua ipsi confitentur remissionem peccatorum non dari, nisi per sanctam Ecclesiam posse; quam non habentes, ostendunt remitti illic peccata non posse.

Quod vero eundem quem & nos Deum patrem, eundem filium Exemplo Cho re & socio­rum ejus o­st enditur quanto cum periculo Ec­clesiae pax, li­cet sides in­tacta maneat, violetur. Christum, eundem Spiritum sanctum nosse dicuntur, nec hoc adjuvare tales potest. Nam & Chore & Dathan & Abiron cum sacerdote Aa­ron Num. 16. [Page 184] & Moyse eundem Deum noverant, pari a lege & religione [...] unum & verum Deum, qui colendus atque invocandus [...], [...]. Tamen quia loci sui ministerium transgressi contra [...] sacerdotem, qui sacerdotium legitimum dignatione [...] [...] perceperat, sacrificandi sibi licentiam [...] divinitus percussi poenas statim pro illicitis conatibus b [...] nec potuerunt rata esse, & proficere sacrificia, irreligiose & [...] contra jus divinae dispositionis oblata. Turibula quoque ipsa, in quibus incensum illicite fuerat oblatum, ne in usu de cetero essent sa­cerdotibus, sed potius indignationis & ultionis divinae [...] corrigendis posteris c exhiberent; jussu Domini [...] atque [...] purgata, in laminas ductiles producuntur, & affiguntur altari, [...] quod loquitur scriptura divina: Memoriale, inquit filiis [...] [...] ut non accedat quisquam alienigena, qui non est ex semine Aaren [...] incensum ante Dominum, ut non sit sicut Chore. Ettamen [...] schisma non fecerant , nec foras egressi, contra Dei [...] d imprudenter atque hostiliter rebellaverant; quod nunc hi Ecclesiam scindentes, & contra pacem atque unitatem Christi rebelles, cathe­dram sibi constituere & e primatum assumere , & baptizandi atque offerendi licentiam vindicare conantur. Quomodo perficere qua a­gunt, aut impetrare aliquid illicitis conatibus de Deo possunt, quicon­tra Deum, f quod eis non licet, moliuntur? Quare qui [...] sive ceteris ejusmodi g schismaticis patrocinantur; frustra conten­dunt baptizari & sanctificari illic aliquem salutari baptismo posse, [...] constet h baptizantem baptizandi licentiam non habere. Atque ut magis intelligi posset contra ejusmodi i audaciam, quae sit censura di­vina; invenimus in tali facinore non solum duces & auctores, sed & participes poenis destinari, nisi se à communione malorum separave­rint, praecipiente per Moysen Domino & dicente: Separamini à taber­naculis [...] hominum istorum durissimorum, & nolite tangere ab omni­bus quae sunt eis, ne simul pereatis in peccato eorum: & quod com­minatus per Moysen Dominus fuerat, implevit; ut k quisquis à Cho­re, & Dathan, & Abiron non separasset, poenas statim pro impia com­munione persolveret. Quo exemplo ostenditur & probatur, obnoxios omnes & culpae, & poenae futuros, qui se schismaticis contra praepo sitos & sacerdotes irreligiosa temeritate miscuerint. Sicut etiam per Osee prophetam Spiritus sanctus contestatur & dicit: Sacrificia co­rum [...] tanquam panis luctus, omnes qui manducant ea, contaminabun­tur. Docens scilicet & ostendens omnes omnino cum auctoribus supplicio conjungi, qui fuerint eorumpeccato contaminati.

Quae ergo apud eos merita esse circa Deum possunt, quibu Frustra in eo se demereri Deum quis speret; in quo irritat. supplicia divinitus irrogantur? aut quomodo tales justificare & sanctificare baptizatos possunt; qui hostes sacerdotum, aliena & illicita, & nullo sibi jure concessa, usurpare conantur? Quos ta­men ipsos non miramur pro sua pravitate contendere. Asserant [Page 185] enim a necesse est b singuli quique quod faciunt, nec volunt vi­cti facile succumbere, quamvis sciant id quod faciant, non licere. c Illud mirandum est, imo indignandum potius & dolendum; Chri­stianos antichristis assistere , & praevaricatores fidei atque Ecclesiae proditores, d intra ipsa septa Ecclesiae contra Ecclesiam stare.

Qui quoniam [...] alias & indociles, vel hoc tamen confiten­tur; Ostendere co­natur Cypri­anus, illos so­lum Sp. san­ctum dare posse qui [...] [...]. quod universi sive haeretici, sive schismatici non habeant Spiri­tum sanctum, & ideo baptizare quidem possint, dare autem Spiritum sanctum non possint: in hoc ipso à nobis tenentur, ut ostendamus nec baptizare omnino eos posse, qui non habeant Spiritum sanctum Nam cum in baptismo unicuique peccata sua remittantur, probat & declarat in Evangelio suo Dominus, per eos solos peccata posse di­mitti, qui habeant Spiritum sanctum. Post resurrectionem enim dis­cipulos suos mittens loquitur ad eos & dicit: Sicut misit me Pater, [...] [...]. 21. & ego mitto vos. Hoc cum dixisset, insusslavit & ait illis: Accipi­te Spiritum sanctum. Si cujus remiseritis peccata, remittentur illi: si cujus tenueritis, tenebuntur. Quo in loco ostendit, eum solum pos­se baptizare, & remissionem peccatorum dare, qui habeat Spiritum sanctum. Denique e ipsum Christum Dominum nostrum baptiza­turus [...] [...]. Joannes, accepit ante Spiritum sanctum cum adhuc esset in utero matris constitutus; ut certum esset atque manifestum, bap­tizare non posse, nisi eos qui habeant Spiritum sanctum. Itaque qui haereticis sive schismaticis patrocinantur, respondeant nobis, ha­beantne Spiritum sanctum, an non habeant. Si habent, cur illic baptizatis quando ad nos veniunt, manus imponitur ad accipien­dum Spiritum sanctum, cum jam utique illic acceptus sit, ubi si fait, dari potuit? Si autem foris cuncti haeretici & schismatici non ha­bent Spiritum sanctum, & ideo apud nos manus imponitur, ut hic accipiatur, quod illic nec est, nec dari potest; manifestum est nec remissionem peccatorum dari per eos posse, quos constet Spiritum sanctum non habere. Et iccirco ut secundum divinam dispositio­nem atque Evangelicam veritatem, peccatorum remissionem conse­qui & sanctificari, ac templa Dei fieri possint; Ecclesiae baptismo baptizandi sunt omnes omnino, qui ab adversariis & antichristis ad Christi Ecclesiam veniunt.

f Quaesisti etiam , g sili carissime, quid mihi de illis videatur, qui Respondet Cyprianus Magno [...] de [...] [...]. in infirmitate & languore gratiam Dei consequuntur, an habendi sint legitimi Christiani, eo quod aqua salutari non loti sint, sed per­fusi. Qua in parte nemini verecundia & modestia nostra prae­judicat, quo minus unusquisque quod putat, sentiat, & quod sense­rit, faciat. Nos quantum concipit mediocritas nostra, aestimamus in nullo mutilari & debilitari posse beneficia divina, nec minus ali­quid [Page 186] illic posse contingere, ubi plena & tota fide & dantis & sumen­tis accipitur, quod de divinis muneribus hauritur. Neque enim sic in sacramento salutari delictorum contagia, ut in lavacro carnali & seculari sordes cutis & corporis abluuntur, a ut aphronitris & ceteris quoque adjumentis, & solio & piscina opus sit, quibus ab­lui & mundari corpusculum possit. Aliter pectus credentis ablui­tur, aliter b mens hominis per fidei merita mundatur. In sacra­mentis salutaribus, necessitate cogente, & Deo indulgentiam suam largiente, totum credentibus conferunt divina compendia .

Nec quenquam movere debet, quod aspergi vel perfundi [...] As per stonem ad immun­ditias tollen­das valere, exritibus Levi­ticis oftendi­tur. aegri, cum gratiam Dominicam consequuntur; quando scriptura sancta per Ezechielem Prophetam loquatur & dicat: Et aspergam [...] super vos aquam mundam, mundabimini ab omnibus immunditiis ve­stris, & ab omnibus simulacris vestris, emundabo vos, & dabo vobis cor novum, & spiritum novum dabo in vobis. Item in Numeris: Et [...] homo qui fuerit immundus usque ad vesperam, hic purificabitur c die tertio & die septimo, & mundus erit. Si autem non fuerit purifica­tus die tertio & die septimo, non erit mundus, & exterminabitur anima illa de Israel, quoniam aqua aspersionis non est super eum sparsa. Et iterum: Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: [...] Accipe Levitas de medio filiorum Israel, & purificabis eos. Et ita facies eis purificationem eorum, circumsparges eos aqua purificatio­nis. Et iterum: Aqua aspersionis purificatio est. Unde apparet [...] aspersionem quoque aquae, instar salutaris lavacri obtinere; & quan­do haec in Ecclesia fiunt, ubi sit & dantis & accipientis sides integra, stare omnia & consummari ac perfici posse majestate Domini, & fidei veritate. Porro autem quod quidem eos salutari aqua & fide legi­tima Christi gratiam consecutos, non Christianos sed Clinicos vo­cant, non invenio unde hoc nomen assumant; nisi forte qui plura & secretiora legerunt apud Hippocratem vel Soranum , [...] istos deprehenderunt. Ego enim qui Clinicum de Evangelio novi; scio Jo. 5.5. paralytico illi, & debili per longae aetatis curricula in lecto jacenti, ni­hil infirmitatem suam obfuisse, quo minus ad firmitatem coelestem plenissime perveniret: nec tantum indulgentia Dominica excita­tum de grabato esse, sed ipsum grabatum suum reparatis & vegeta­tis viribus [...]. Et iccirco, quantum fide concipere & senti­re nobis datur, mea sententia haec est; ut d Christianus judicetur le­gitimus, quisquis fuerit in Ecclesia, lege & jure fidei, divinam gratiam [Page 187] consecutus. Aut si aliquis existimat eos nihil consecutos, eo quod aqua salutari tantum perfusi sint, a sed inanes & vacui sunt; non decipiantur, ut si incommodum languoris evaserint & convaluerint, baptizentur. Si autem baptizari non possunt, qui jam baptismo ec­clesiastico sanctificati sunt; cur in fide sua & Domini indulgentia scandalizentur? An consecuti sunt quidem gratiam Dominicam, sed breviore & minore mensura muneris divini ac Spiritus sancti, ut ha­beantur quidem Christiani, non sint tamen ceteris adaequandi? Quin­imo Spiritus sanctus non de mensura datur, sed super credentem totus infunditur. Nam si dies omnibus aequaliter nascitur, & si [...] super omnes pari & aequali luce diffunditur; quanto magis Christus sol & dies verus, in Ecclesia sua lumen vitae aeternae pari aequalitate lar­gitur? Cujus aequalitatis sacramentum videmus in Exodo esse cele­bratum [...]. 16., cum de coelo manna deflueret, & futurorum praefiguratione alimentum panis coelestis & cibum Christi venientis oftenderet. Illic enim sine discrimine vel sexus, vel aetatis b gomor à singulis aequa­liter colligebatur. Unde apparebat Christi indulgentiam & coelestem gratiam postmodum secuturam, aequaliter omnibus dividi sine sexus varietate: sine annorum discrimine, sine acceptione personae super omnem Dei populum spiritalis gratiae munus insundi.

2333 Plane eadem gratia spiritalis, quae b aequaliter in baptismo à cre­dentibus Gratia spiri­talis aquali­ter in Bap­tismo data, actu nostro postmodum vel [...] vel [...]. sumitur, in conversatione atque actu nostro postmo­dum vel minuitur, vel augetur; ut in Evangelio Dominicum se­men Matt. 13. aequaliter seminatur, sed pro varietate terrae aliud absumitur, aliud in multiformem copiam vel tricesimi, vel sexagesimi, vel cen­tesimi numeri fructu exuberante cumulatur. Adhuc vero cum sin­guli Matt. 20. ad denarium vocentur, quid est ut quod à Deo aequaliter distri­buitur, humana interpretatione minuatur? Quod si aliquis in illo movetur quod quidam de iis qui aegri c baptizantur, spiritibus ad­huc immundis d tentantur; sciat diaboli nequitiam pertinacem us­que ad aquam salutarem valere, in baptismo vero omne nequitiae suae virus amittere. Quod exemplum cernimus in rege Pharaone, qui [...].14. diu reluctatus, & in sua perfidia demoratus, tamdiu resistere potuit & praevalere, donec ad aquam veniret: quo cum venisset, & victus est, & extinctus. Mare autem illud sacramentum baptismi fuisse, declarat beatus Apostolus Paulus dicens: Nolo enim vos ignorare, Cor.10.1. fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, & omnes per mare transierunt, & omnes e in Moyse baptizati sunt in nube & in mari. Et addidit dicens: Haec autem omnia figurae nostrae fuerunt. Quod hodie etiam geritur, ut per exorcistas voce humana & pote­state divina flagelletur, & uratur, & torqueatur diabolus: Et cum [Page 188] exire se, & homines Dei dimittere saepe dicat, in eo tamen quod dix­erit fallat, & id quod per Pharaonem prius gestum est, eodem men­dacio obstinationis & fraudis exerceat. Cum tamen ad aquam [...], atque ad baptismi sanctificationem venitur, [...] debemus & fidere quia illic diabolus opprimitur, & homo Deo dicatus divi­na indulgentia liberatur. Nam si scorpii & serpentes, qui in [...] praevalent , in aquam praecipitati praevalere a possunt, aut sua vene­na b retinere; possunt c & spiritus nequam, (qui scorpii & serpentes appellantur, & tamen per nos data à Domino potestate calcantur, [...] permanere ultra in hominis corpore, in quo baptizato & sanctifica­to incipit Spiritus sanctus habitare. Hoc denique & rebus ipsis experimur, ut necessitate urgente in aegritudine baptizati & gratiam consecuti, careant immundo spiritu, quo antea movebantur; & [...] ac probabiles in Ecclesia vivant, plusque per dies singulos in augmentum coelestis gratiae per fidei incrementa proficiant. Et contra saepe nonnulli de illis qui sani baptizantur, si postmodum pec­care coeperint, spiritu immundo redeunte quatiuntur; ut [...] sit, diabolum in baptismo fide credentis excludi, si fides si post­modum defecerit, regredi: Nisi si justum quibusdam videtur, ut ill qui extra Ecclesiam apud adversarios & antichristos profana aqua polluuntur, baptizati judicentur: hi vero qui in Ecclesia baptizan­tur, minus indulgentiae & gratiae divinae consecuti esse videantur: & tantus honor habeatur haereticis, ut inde venientes non interro­gentur utrumne loti sint, an perfusi; utrumne Clinici sint an peri­patetici. . Apud nos autem de integra fidei veritate detrahitur, & baptismo Ecclesiastico majestas sua & sanctitas derogatur. Re­scripsi, fili carissime, ad literas tuas, quantum parva nostra medi­ocritas valuit, & ostendi quid nos quantum in nobis est sentiamus, nemini praescribentes, quo minus statuat quod putat unusquisque praepositus; actus sui rationem Domino redditurus, secundum quod beatus Apostolus Paulus in Epistola sua ad Romanos scribit & di­cit: Unusquisque nostrum pro se rationem dabit; non ergo nos in­vicem [...] 14.12. judicemus. Opto te, fili carissime, semper bene valere.

EPISTOLA. LXX. Cyprianus, Liberalis, Caldonius a Junius, Primus, Caeci­lius, Polycarpus, Nicomedes, Felix, Marrucius, Succes­sus, Lucilianus, Honoratus, Fortunatus, Victor, Dona­tus, Lucilius, Herculanus, Pomponius, Demetrius, Quin­tus, Saturninus, Januarius, Marcus, alius Saturninus, alius Donatus, Rogatianus, Sedatus, Tertullus, Hor­tensianus, item alius Saturninus, Sattius: b Januario, Sa­turnino, Maximo, Victori, alteri Victori, Cassio, Pro­culo, Modiano, Cittino, Gargilio, Eutichiano, alteri Gargilio, alteri Saturnino, Nemesiano, Nampulo, An­toniano, Rogatiano, Honorato, Fratribus Salutem.

CUM simul in concilio essemus, fratres carissimi, legimus li­teras Scripta post [...]. Ad [...]. Fp. LXX. ad Frasm. l. 1. Fpist. 12. [...] Epistola syno­dica, Episco­pis Numidis, in quastione de baptizan­dis [...]. vestras, c quas ad nos fecistis, de iis qui apud haereticos & schismaticos d baptizari videntur, an ad Ecclesiam catho­licam, quae una est, venientes baptizari debeant. De qua re quanquam & ipsi illic veritatem & firmitatem Catholicae regulae tenea­tis: tamen quoniam consulendos nos pro communi dilectione ex­istimastis, sententiam nostram non novam promimus, sed jam pri­dem ab antecessoribus nostris statutam, & à nobis observatam, vobis­cum e pari censensione conjungimus; censentes scilicet & pro certo tenentes, neminem foris baptizari extra Ecclesiam posse, cum sit baptisma unum in fancta Ecclesia constitutum, & scriptum sit Do­mino dicente: Me dereliquerunt fontem f aquae vivae, & effoderunt Jerem. 2. 13. sibi lacus detritos , qui non possunt aquam portare Et iterum [Page 190] divina scriptura moneat & dicat: Ab aqua aliena abstine [...], & a fonte aquae alienae ne biberis. Oportet ergo mundari & sanctificari aquam prius à sacerdote, ut possit baptismo suo peccata hominis [...] baptizatur, abluere; quia per Ezechielem prophetam Dominus [...] Et aspergam super vos aquam mundam, & mundabimini ab omnibus [...] immunditiis vestris, & ab omnibus simulacris vestris emundabo vos, & b dabo vobis cor novum, & spiritum novum dabo in vobis. Quo­modo autem mundare & sanctificare aquam potest, qui ipse immun­dus est, & apud quem Spiritus sanctus non est? cum Dominus dicat [...] in Numeris: Et omnia quaecunque tetigerit immundus, [...] erunt. Aut quomodo baptizans dare alteri remissam peccatorum po­test, qui ipse sua peccata deponere extra Ecclesiam non potest?

Sed & ipsa interrogatio quae fit in baptismo testis est veritatis. Ex interro­gatione in baptismo, o­stenditur re­missionem pec­catorum non posse haberi nisi per san­ctam Ecclesi­am. Nam cum dicimus: Credis in vitam aeternam, & remissionem pecca­torum per sanctam Ecclesiam ? Intelligimus remissionem peccato­rum non nisi in Ecclesia dari; apud haereticos autem, ubi Esslesia non sit , non posse peccata dimitti. Itaque qui haereticos asserunt aut interrogationem mutent, aut vindicent veritatem; nisi si eis & Ecclesiam tribuunt, quos baptisma habere contendunt.

Ungi quoque necesse est eum, qui baptizatus sit, ut accrpto chrismate, id est, unctione, esse unctus Dei, & habere in se grati­am Hoc etiam ex aliis ritibus consicitur. am Christi possit . Porro autem Eucharistia est unde baptizati unguntur, oleum in altari c sanctificatum . Sanctificare autem non po­tuit [Page 191] olei creaturam, qui nec altare habuit, nec Ecclesiam. Unde nec unctio spiritalis apud haereticos potest esse, quando conster ole­um sanctificari, & Eucharistiam fieri apud illos omnino non posse. Scire autem & meminisse debemus, scriptum esse: Oleum peccato­ris [...] 140. 6. non ungat caput meum: quod ante in [...] a praemonuit Spiritus sanctus, ne quis exorbitans, & à via veritatis exerrans, apud b haereticos & Christi adversarios ungeretur. c Sed & baptizato quam precem facere potest sacerdos sacrilegus & peccator? cum scriptum sit: Deus peccatorem non audit: sed qui d eum coluerit, Jo. 9. 31. & voluntatem ejus fecerit, illum audit.

Quis autem potest dare quod ipse non habeat? aut quomodo po­test Nemo potest dare quod ipse non [...]. e spiritalia agere , qui ipse amiserit Spiritum sanctum? Eticcir­co baptizandus est & innovandus qui ad Ecclesiam rudis venit, ut in­tur per sanctos sanctificetur, quia scriptum est: Sancti estote, quia & [...] 10. 2 ego [...] [...], [...] Dominus: ut qui f in errorem seductus est , & foris tinctus, in baptismo vero & Ecclesiastico etiam hoc ipsum de­ponat, quod [...] ad Deum veniens, dum sacerdotem quaerit, in sacrilegum fraude erroris incurrit. Ceterum probare est haeretico­rum & schismaticorum baptisma, consentire in id, quod illi bapti­zaverint.

Neque enim potest pars illic inanis esse, & pars praevalere. Si bap­tizare Ant prorsus ratum, aut irritum esse debet haereti­corum baptis­ma. potuit, potuit & Spiritum sanctum dare: Si autem Spiritum san­ctum dare non potest, quia foris constitutus cum sancto Spiritu non est ; nec baptizare venientem potest; quando & baptisma unum sit, & Spiritus sanctus unus, & una Ecclesia à g Christo Domino h super Petrum origine unitatis i & ratione fundata . Ita fit, ut cum om­nia apud illos inania & falsa sint, nihil eorum, quod illi gesserint, probari à nobis debeat. Quid enim potest ratum & sirmum esse apud Deum quod illi faciunt, quos Dominus hostes & adversarios [Page 192] suos dicit, in Evangelio suo ponens: Qui non est mecum, adversum [...] me est: & qui non mecum colligit, spargit? Et beatus quoque Apo­stolus Joannes mandata Domini & praecepta custodiens, in [...] sua a posuerit: Audistis quia antichristus venit, nunc autem anti­christi [...] multi facti sunt, unde cognoscimus quia novissima hora est. Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis: si enim fuissent ex ne­pis, mansissent utique nobiscum. Unde nos quoque b colligere & considerare debemus , an qui adversarii sunt Domini, & [...] sunt antichristi, possint dare gratiam Christi. Quare qui cum Do­mino sumus, & unitatem Domini tenemus, & secundum ejus digna­tionem sacerdotium ejus in Ecclesia administramus, quaecunque ad­versarii ejus, & antichristi faciunt, repudiare & rejicere, c & propro­fanis habere debemus, d & eis qui de errore & pravitate [...] agnoscunt unius Ecclesiae veram fidem, dare illis per omnia divinae gratiae sacramenta e unitatis & fidei veritatem. Optamus vos, fratres carissimi, semper bene valere.

EPISTOLA LXXI. Cyprianus a Quinto Fratri Salutem.

RETULIT ad me, srater carissime, Lucianus compresbyter [...] [...] Ad [...] [...], Ep. [...], [...] [...] [...] [...] [...] [...]. noster, te desiderasse, ut significaremus tibi, b quid sentia­mus de his qui apud haereticos, & schismaticos baptizati vi­dentur. De qua re quid nuper in Concilio plurimi coepiscopi cum compresbyteris qui aderant censuerimus, ut scires; ejusdem Episto­lae exemplum tibi misi. Nescio etenim qua praesumtione ducuntur [...] [...] in [...] [...] [...] de [...] [...]. quidam de Collegis nostris, ut putent eos qui apud haereticos c sunt, quando ad nos venerint, baptizari non oportere, eo quod dicant unum baptisma esse, quod unum scilicet in Ecclesia Catholica est. d Quae Ecclesia si una est, esse baptisma extra Ecclesiam non potest. Nam cum duo baptismata esse non possint, si haeretici vere baptizant, ipsihabent baptisma. Et qui hoc illis patrocinium de au­ctoritate sua praestat, cedit illis ut e hostes & adversa­rii Christi, habere videantur abluendi, & purificandi, & sanctificandi hominis potestatem. Nos autem dicimus eos qui inde veniunt, non rebaptizari apud nos, sed baptizari. Neque enim accipiunt illic aliquid, ubi nihil est; sed veniunt ad nos, ut hic accipiant, ubi & gratia & veritas omnis est; quia & gratia & veritas una est. Porro autem quidam de Collegis nostris malunt haereticis honorem dare, quam nobis consentire: & dum unius baptismi asseveratione bap­tizare venientes nolunt, sic aut duo baptismata ipsi faciunt, dum & apud haereticos baptisma esse dicunt ; aut certe, quod est gravius, haereticorum sordidam & prosanam tinctionem, vero, & unico, & le­gitimo Ecclesiae catholicae baptismo praeponere & praeferre conten­dunt: non considerantes scriptum esse: Qui baptizatur à mortuo, [...] 34.30. quid proficit f lavatio ejus ? Manifestum est autem eos qui non sunt [Page 194] in Ecclesia Christi, inter mortuos computari, nec posse ab eo [...] alterum, qui ipse non vivat; quando una sit Ecclesia, quae [...] aeternae gratiam consecuta, & vivit in aeternum & vivisicat Do populum.

Et dicunt se in hoc veterem consuetudinem sequi; quando apud Occurritur argumento à consuetudine ducto. veteres, haereseos, & schismatum prima adhuc fuerint initia, a [...] illic essent, qui de Ecclesia recedebant, & hic b baptizati prius [...]; quos tunc tamen ad Ecclesiam revertentes, & poenitentiam agentes necesse non erat baptizare. Quod nos quoque hodie ob­servamus, ut quos constet hic baptizatos esse, & à nobis ad haereti­cos transisse, si postmodum peccato suo cognito, & errore digesto ad veritatem & matricem redeat, satis sit in poenitentiam manum im­ponere; ut quia c ovis fuerat, hanc d ovem abalienatam & errabandam in ovile suum pastor recipiat. Si autem qui ab haereticis [...], baptizatus in Ecclesia prius non fuit, sed alienus in totum & [...] venit; baptizandus est, ut ovis fiat, quia una est aqua in Ecclesia sancta quae oves faciat. Et iccirco quia nihil potest esse [...] mendacio & veritari, tenebris & luci, morti & immortalitati, anti­christo & Christo; per omnia debemus Ecclesiae Catholicae [...] tenere, nec in aliquo fidei & veritatis hostibus cedere. Non est autem de consuetudine praescribendum , sed ratione vincendum. Nam nec Petrus quem primum Dominus elegit , & super quem [...] [Page 195] Ecclesiam suam, cum secum Paulus de circumcisione post­modum disceptaret, vindicavit sibi aliquid insolenter, aut arrogan­ter assumsit; ut diceret se primatum tenere 2408; & obtemperari, a novellis & posteris , sibi potius oportere. Nec despexit Paulum quod Ecclesiae prius persecutor fuisset, sed consilium veritatis admisit, & rationi legitimae quam Paulus vindicabat, facile consensit; docu­mentum scilicet nobis & concordiae & patientiae tribuens, ut non pertinaciter nostra amemus, sed quae aliquando à fratribus & Colle­gis nostris utiliter & falubriter suggeruntur, si sint vera & legitima, a ipsa potius nostra ducamus. Cui rei Paulus quoque prospiciens, & concordiae & paci fideliter consulens in Epistola sua posuit, dicens: Prophetae autem duo aut tres loquantur, & ceteri examinent. b Si [...] 14. 29. autem alii revelatum suerit sedenti, ille prior taceat. Qua in parte docuit & ostendit, multa singulis in melius revelari; & debere unumquemque, non pro eo quod semel imbiberat & tenebat, perti­naciter congredi; sed si quid melius & utilius extiterit, libenter am­plecti. Non enim vincimur quando offeruntur nobis meliora, sed instruimur; maxime in his, quae ad Ecclesiae unitatem pertinent, & spei & sidei nostrae veritatem: c ut nos sacerdotes Dei, & Ecclesiae [Page 196] ejus de ipsius dignatione praepositi, sciamus remissam Peccatorum non nisi in Ecclesia dari posse, nec posse adversarios Christi quic­quam sibi circa ejus gratiam vindicare. Quod quidem & Agrippi­nus, bonae memoriae vir, cum ceteris coepiscopis suis, qui illo tempo­re in provincia Africa & Numidia Ecclesiam Domini gubernabant, statuit, & librato consilii communis examine firmavit. Quorum sen­tentiam & religiosam, & legitimam, & salutarem, fidei & Ecclefiae Catholicae congruentem, nos etiam secuti sumus. Et quales super hac re literas fecerimus ut scires; exemplum earum, ad a notitiam tam tuam, quam coepiscoporum nostrorum qui illic sunt, pro communi dilectione transmisimus. Opto te, frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA LXXII. Cyprianus & ceteri, Stephano Fratri, Salutem.

2415 AD quaedam disponenda b & consilii communis examinatio­ne Ad Pamelii num. LXXII Ad Erasm. l. 2. Ep. 1. Cyprianus Stephanum certiorem facit, eorum quaegesta in concilio Afri­cano, in cau­sa baptizato­rum ab bare­ticis. [...] [...] limanda, necesse habuimus, frater carissime, convenien­tibus in unum pluribus sacerdotibus cogere & celebrare con­cilium. In quo multa quidem prolata atque transacta sunt: sed de eo vel maxime tibi scribendum, & cum d tua gravitate ac ssapientia conferendum fuit , quod magis pertineat, & ad sacerdotalem au­ctoritatem, & ad Ecclesiae catholicae unitatem pariter ac dignitatem, de divinae dispositionis ordinatione venientem, eos qui sint foris ex­tra Ecclesiam tincti, & apud haereticos & schismaticos profanae aquae labe maculati, quando ad nos atque ad Ecclesiam, quae una est, ve­nerint, baptizari oportere; eo quod parum sit eis manum imponere ad accipiendum Spiritum sanctum, nisi accipiant & Ecclesiae baptis­mum. Tunc enim demum e plene sanctisicari, & esse filii Dei pos­sunt, si sacramento utroque nascantur, cum scriptum sit: Nisiquis [...] f renatus fuerit ex aqua & Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Invenimus enim etiam in Actis Apostolorum hoc esse ab Apostolis custoditum, & salutaris fidei veritate servatum, ut cum in domo Cor­nelii centurionis super ethnicos qui illic aderant, fidei calore ferven­tes, & in Dominum toto corde credentes, descendisset Spiritus san­ctus, quo adimpleti variis linguis Deum benedicerent; nihilominus tamen beatum Apostolum Petrum divini praecepti atque f Evangelii [...] memorem praecepisse, ut baptizarentur iidem illi, qui jam suerant sancto Spiritu pleni; ut nihil praetermissum videretur, quo minus per omnia divini praecepti atque g Evangelii legem, apostolica magi­steria [Page 197] servarent. Baptismum autem non esse quo haeretici utuntur, nec quemquam apud eos qui Christo adversantur, per gratiam Christi posse proficere; diligenter nuper expressum est in Epistola quae ad Quin­tum Collegam nostrum in Mauritania constitutum, super ea re scripta est: item in literis quas Collegae nostri ad a Episcopos in Numidia praesidentes ante fecerunt, cujus utriusque epistolae exempla subdidi.

Addimus plane & adjungimus, frater carissime, consensu & au­ctoritate [...] [...] Ecclesia [...] [...], cum [...] reduces [...] imposi­tione [...]. communi, ut etiam si qui presbyteri aut diaconi, qui vel in Ecclesia catholica prius ordinati fuerint, & postmodum persi­di ac rebelles contra Ecclesiam steterint, vel apud haereticos à pseu­doepiscopis & antichristis contra Christi dispositionem profana or­dinationoe promoti sint, & contra altare unum atque divinum, sacrifi­cia [...] salsa ac sacrilega offerre conati sint; eos quoque hac b con­ditione suscipi cum revertuntur, ut communicent laici, & satis ha­beant quod admittuntur ad pacem, qui hostes pacis extiterint, nec debere eos revertentes ea apud nos ordinationis & honoris arma retinere, quibus contra nos rebellaverint. Oportet enim sacerdo­tes & ministros qui altari & sacrificiis deserviunt, integros atque im­maculatos esse, cum Dominus Deus in Levitico loquatur & dicat: Homo in quo fuerit macula & vitium, non accedet offerre dona Levit.21 21. Deo. Item in Exodo haec eadem praecipiat & dicat: Et sacerdotes Exod. 19.22. qui accedunt ad Dominum Deum, sanctisicentur, ne forte derelin­quat illos Dominus. Et iterum: Et cum accedunt ministrare ad Exod28.43 altare Sancti, non adducent in se delictum, ne moriantur. Quod autem majus potest esse delictum, aut quae macula deformior, quam adversus Christum stetisse; quam Ecclesiam ejus quam ille sanguine suo paravit & condidit, dissipasse; quam Evangelicae pacis ac dile­ctionis oblitum, contra unanimem & concordem Dei populum ho­stilis discordiae surore pugnasse? Qui etsi ipsi postmodum ad Eccle­siam redeunt, restituere tamen eos & secum revocare non possunt, qui ab eis seducti & foris morte praeventi extra Ecclesiam fine com­municatione & pace perierunt; quorum animae in die judicii de ip­sorum manibus expetentur, qui perditionis auctores & duces extite­runt. Eticcirco satis est talibus revertentibus veniam dari. Non tamen debet in domo fidei persidia promoveri. Nam quid bonis & innocentibus, atque ab Ecclesia non recedentibus reservamus; si eos qui à nobis recesserint, & contra Ecclesiam steterint, honoramus? Haec ad conscientiam tuam , frater carissime, & pro honore commu­ni, & pro simplici dilectione pertulimus, credentes etiam tibi pro c re­ligionis tuae & fidei veritate placere, quae & religiosa pariter & vera sunt. Ceterum scimus quosdam quod semel imbiberint nolle depo­nere , [Page 198] nec propositum suum facile mutare, sed salvo inter Collegas pa­cis & concordiae vinculo, quaedam propria, quae apud se semel sint usurpata, retinere. a Qua in re nec nos vim cuiquam facimus aut legem damus, b cum habeat in Ecclesiae administratione [...] suae arbitrium liberum c unusquisque praepositus, rationem actus sui Domino redditurus. Optamus te, frater carissime, semper beneva­lere.

EPISTOLA LXXIII. Cyprianus Iubaiano Fratri Salutem.

SCRIPSISTI mihi, frater carissime, desiderans d [...] Ad [...] num. Epist. LXXIII. In Erasm. edit. extra ordinem po­nitur sub si­nem operis. Respondetur [...] de [...] [...] in­quirenti. [...] [...] tibi motum animi nostri, quid nobis videatur de [...] baptismo, qui foris positi & extra Ecclesiam constituti [...] sibi rem nec juris sui, nec potestatis, quod nos nec ratum [...], nec e legitimum judicare, quando hoc apud eos esse constet il­licitum. Et quoniam super hac re quid sentiremus, literis nostris expressimus: ut compendium facerem, exemplum earundem litera­rum tibi misi, quid in concilio cum complures adessemus, decreveri­mus; quid item postea Quinto collegae nostro de eadem re quaerenti rescripserimus. Et nunc quoque cum in unum convenissemus, tam provinciae Africae quam Numidiae, Episcopi numero septuaginta & unus, hoc idem denuo sententia nostra firmavimus, [...] unum baptisma esse quod sit in Ecclesia Catholica constitutum, ac per hoc non rebaptizari, sed baptizari f à nobis. Quicunque ergo ab adul­tera & profana aqua veniunt, abluendi sunt & sanctificandi salutaris aquae veritate.

Nec nos movet, frater carissime, quod in literis tuis complex­us Occurritur argumento à praxi Novatianensium ducto. es; Novatianenses rebaptizare eos, quos à nobis sollicitant: quando ad nos omnino non pertineat quid hostes Ecclesiae saci­unt, dummodo teneamus ipsi potestatis nostrae honorem, & g rati­onis ac veritatis firmitatem. Nam Novatianus simiarum more, quae cum homines non sint, h homines tamen imitantur, vult Ecclesiae catholicae auctoritatem sibi & veritatem vindicare, quando ipse in Ecclesia non sit; imo adhuc insuper contra Ecclesiam rebellis & hostis extiterit. Sciens etenim unum esse baptisma, hoc unum [...] vindicat, ut apud se esse Ecclesiam dicat, & nos haereticos laciat. Nos autem qui Ecclesiae unius caput & radicem tenemus, [...] scimus & fidimus, nihil illic extra Ecclesiam licere, i & baptismati­quod est unum, caput nos esse, ubi & ipse baptizatus prius suerat, quando [Page 199] quando divinae unitatis & rationem & veritatem tenebat. Quod [...] in Ecclesia baptizatos, rebaptizandos foris extra Ecclesiam Novati­anus existimat, à se incipere debuerat; ut prior extraneo & haeretico baptismo rebaptizaretur, qui post Ecclesiam, imo & contra Ecclesi­am baptizandos foris opinatur. Quale est autem, ut quia hoc No­vatianus facere audet, nos putemus non esse faciendum? Quid er­go? quia & honorem cathedrae sacerdotalis Novatianus usurpat, num iccirco nos cathedrae renunciare debemus? Aut quia Novati­anus altare collocare, & sacrisicia offerre contra fas nititur; ab al­tari & sacrificiis cessare nos oportet, ne paria & similia cum illo ce­lebrare videamur? Vanum prorsus & stultum est, ut quia Novatia­nus extra Ecclesiam vindicat sibi veritatis imaginem, a relinquamus Ecclesiae veritatem.

Apud nos autem non nova, aut repentina res est, ut baptizandos De [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...]. censeamus eos qui ab haereticis ad Ecclesiam veniunt, quando multi jam anni sint, & longa aetas ex quo sub Agrippino bonae memoriae viro convenientes in unum episcopi plurimi hoc statuerint, atque ex­inde in hodiernum tot millia haereticorum in provinciis nostris ad Ecclesiam b conversi, non aspernati sint neque cunctati, imo & ratio­nabiliter, & libenter amplexi sint, ut lavacri vitalis & salutaris bap­tismi gratiam consequerentur. Neque enim dissicile est doctori ve­ra & legitima insinuare c eis, qui haeretica pravitate damnata, & Ec­clesiastica veritate comperta, d ad hoc veniunt ut discant, ad hoc dis­cunt ut vivant. e Nos non debemus stuporem haereticis patrocinio consensus nostri augere: cum libenter ac promte obtemperant veri­tati. Plane quoniam inveni in Epistola, cujus exemplum ad me transmisisti, scriptum esse, quod quaerendum non sit quis baptizave­rit, quando is qui baptizatus sit, accipere remissam peccatorum po­tuerit secundum quod credidit; praetereundum hunc locum non pu­tavi; maxime cum in eadem Epistola animadverterim etiam Marci­onis fieri mentionem; ut nec ab ipso venientes dicat baptizari opor­tere, quod jam in nomine Jesu Christi baptizati esse videantur.

2447 Considerare itaque debemus fidem eorum qui foris credunt, an Consider an­dum impri­mis, an [...] [...] [Page 200] secundum eandem fidem possint aliquid gratiae consequi. [...] sides una est nobis & haereticis, potest esse & gratia una. Si [...] Patrem, eundem Filium, eundem Spiritum sanctum, eandem Ecclesi­am confitentur nobiscum Patripassiani, Anthropiani, Valentiniani, Apelletiani , Ophitae, Marcionitae, & ceterae [...] [...] & a gladiis ac venenis subvertentes veritatem: potest illic & [...] unum esse, si est & fides una. Ac ne longum sit per [...] universas decurrere, & b singulorum vel ineptias vel insanias [...]; quia nec delectat id dicere, quod aut horret, aut [...] [...]; de Marcione interim solo, cujus mentio in Epistola à [...] ad [...] transmissa facta est, examinemus an possit baptismatis ejus ratio constare. Dominus enim post resurrectionem discipulos suos mit­tens, quemadmodum baptizare deberent, c instituit & docuit, di­cens: Data est mihi omnis potestas in coelo & in terra: Ite ergo, & Matt. 28.18. docete d gentes omnes baptizantes eos in nomine Patris & [...] & Spiritus sancti. Insinuat Trinitatem , cujus sacramento gentes baptizarentur. Nunquid hanc Trinitatem Marcion tenet? Nun­quid eundem asserit, quem & nos Patrem creatorem? Nunquid f eundem unum filium Christum, de Maria virgine natum; qui ser­mo caro factus sit, qui peccata nostra portaverit, qui mortem mo­riendo vicerit , qui resurrectionem carnis per semetipsum primus initiaverit, & discipulis suis quod in eadem carne resurrexisset often­derit? Longe alia est apud Marcionem, sed & apud ceteros [...] sides; imo nihil est apud illos nisi persidia, & blasphemia, & g contentio sanctitatis & veritatis inimica. Quomodo ergo potest videri qui apud illos baptizatur, consecutus esse peccatorum remis­sam, & divinae indulgentiae gratiam per suam fidem, qui ipsius fidei non habuerit veritatem? Si enim, sicut quibusdam videtur, secun­dum fidem suam quis accipere aliquid foris extra Ecclesiam potuit, utique id accepit, quod credidit: falsum autem credens, verum accipere non potuit, sed potius adultera & profana, secundum quod credebat, accepit. Quem locum profani & adulteri baptismi, sub­tiliter Hieremias propheta perstringit, dicens: Ut quid qui contri­stant [Page 201] stant me , praevalent? Plaga mea solida est, unde sanabor? Dum [...] 15.18. fit, facta est mihi quasi aqua mendax, non habens fidem. Mentio­nem facit per prophetam Spiritus sanctus aquae mendacis & fidem non habentis. Quae est haec aqua mendax & perfida? utique ea quae baptismi imaginem mentitur, & gratiam fidei a adumbrata si­mulatione frustratur.

Quod si secundum pravam fidem baptizari aliquis foris, & remis­sam Si necesse sui ut ab haereti­cis baptizate confirmen­tur, eadem necessitas ut baptizentus. peccatorum consequi potuit; secundum eandem fidem conse­qui & Spiritum sanctum potuit; & non est necesse venienti ma­num imponi ut Spiritum sanctum consequatur & signetur. Aut utrumque enim fides b foris potuit, aut neutrum eorum, qui foris fu­erat, accepit. Manifestum est autem ubi & per quos remissa pecca­torum dari possit, quae in baptismo scilicet datur. Nam Petro pri­mum [...] 16.19. Dominus, super quem aedificavit Ecclesiam, & unde unitatis originem instituit & ostendit; potestatem istam dedit, ut id solvere­tur in coelis, quod ille solvisset in terris. Et post resurrectionem quoque ad Apostolos loquitur, dicens: Sicut misit me Pater, & ego [...] 22.21. mitto vos: Hoc cum dixi [...]set, inspiravit, & ait illis: Accipite Spi­ritum sanctum: Si cujus remiseritis peccata, remittentur illi: sicu­jus c tenueritis, tenebuntur. Unde intelligimus non nisi in Ecclesia Praepositis , & in Evangelica lege ac Dominica ordinatione fundatis licere baptizare, & remissam peccatorum dare; foris autem nec li­gari aliquid posse nec solvi , ubi non sit qui aut d ligare possit aliquid, aut solvere. Nec hoc, frater carissime, sine scripturae divinae auctori­tate proponimus, ut dicamus certa lege ac propria ordinatione divi­nitus cuncta esse disposita; nec posse quenquam e contra Episcopos & sacerdotes usurpare sibi aliquid, quod non sit sui juris & potesta­tis. Nam & Chore & Dathan, & Abyron, contra Moysen & Aaron Num 16. sacerdotem sacrificandi sibi licentiam usurpare conati sunt; nec tamen quod illicite ausi sunt, impune fecerunt. Et filii Aaron qui ali­enum ignem altari imposuerunt, in conspectu statim Domini f in­dignantis extincti sunt. Quod supplicium manet eos, qui alienam aquam g baptismo inferunt falso; ut divina censura ulciscatur & vin­dicet, id haereticos contra Ecclesiam gerere, quod non nisi soli lice­at Ecclesae.

Quod autem dicunt quidam de eis qui in Samaria baptizati fue­rant, A Philippo baptizati ab Apostolis Pe­tro & Joan­ne, denno con­firmationis ritum susce­perunt. [Page 202] advenientibus Apostolis Petro & Joanne, tantum super cosmanum [...] [...] impositam esse, ut acciperent Spiritum sanctum, rebaptiza­tos tamen non esse: a locum, frater carissime, ad praesentem causam videmus omnino non pertinere. Illi enim qui in Samaria credide­rant, fide vera crediderant; & intus in Ecclesia, quae una est, & cui soli b gratiam baptismi dare, & peccata solvere permissum est, à Philippo diacono, quem iidem Apostoli miserant, baptizati crant. Et iccirco quia legitimum & Ecclesiasticum baptisma consecuti sue­rant, baptizari eos ultra non oportebat: sed tantummodo quod deerat, id à Petro & Joanne factum est, ut c oratione pro eis habita, & manu imposita, invocaretur & infunderetur super eos Spiritus san­ctus. Quod nunc quoque apud nos geritur, ut qui in Ecclesia bap­tizantur, praepositis Ecclesiae offerantur, & per nostram orationem ac manus impositionem Spiritum sanctum consequantur, & [...] Dominico consummentur . Non est ergo, frater carissime, quod ha­reticis cedendum existimemus, ut baptisma quod non nisi uni, & soli Ecclesiae datum sit, prodendum putemus. Boni militis est, adver­sus rebelles & hostes imperatoris sui castra defendere. Gloriosi da­cis est commissa sibi signa servare. Scriptum est: Domina. deus [...] [...] Deus zelans est: qui Spiritum Dei accepimus, zelum divine fidei habere debemus. Quo zelo Phinees placuit, d & Deum prome­ritus Num. 25. indignantis iram populo pereunte lenivit. e Quid adulteram & alienigenam & divinae unitatis inimicam in acceptum referimus, qui non nisi unum Christum & unam ejus Ecclesiam novimus? Ecclesiae paradisi instar exprimens , arbores fructiferas intra muros suos in­tus includit, ex quibus quae non facit fructum bonum, exciditur, & in Matt. 3.10. ignem mittitur. Has arbores rigat quatuor fluminibus, id est, Evan­geliis quatuor, quibus baptismi gratiam salutaris, coelesti inundatio­ne largitur. Nunquid de Ecclesiae fontibus rigare potest, qui intus in Ecclesia non est? Nunquid paradisi potus salubres & salutares impertire cuiquam potest; qui perversus & à semetipso damnatus, Tit. 3.10. & extra paradisi fontes relegatus aruit, & aeternae sitis siccitate [...]? Clamat Dominus, ut qui sitit veniat & bibat de fluminibus aquae vivae quae de ejus ventre fluxerunt. Quo venturus est qui sitit, Jo. [...]. utrumne ad haereticos, ubi fons & fluvius aquae vitalis omnino non [Page 203] est; an ad Ecclesiam, quae una est, & super unum qui & claves ejus accepit , Domini voce fundata est ? Haec est una quae tenet & pos­sidet omnem sponsi sui & domini potestatem, in hac praesidemus, a pro honore ejus atque unitate pugnamus, hujus & gratiam pariter & gloriam b fidei virtute defendimus. Nos de divino permissu ri­gamus sitientem Dei populum, nos custodimus terminos vitalium fontium. c Si possessionis ergo nostrae jus tenemus, si sacramentum unitatis agnoscimus; cur praevaricatores veritatis, cur proditores d unitatis existimamur? Aqua Ecclesiae fidelis & salutaris & sancta, corrumpi & adulterari non potest; sicut & ipsa Ecclesia incorrupta & casta & pudica est. Si Ecclesiae devoti, & in Ecclesia constituti sunt haeretici, possunt & baptismo ejus, & ceteris salutaribus bonis uti: si autem in Ecclesia non sunt, imo & contra Ecclesiam faciunt, quomodo baptizare baptismo Ecclesiae possunt? Neque enim par­va res haereticis & modica conceditur, quando à nobis baptisma eo­rum in acceptum refertur: cum inde incipiat omnis fidei origo, & ad spem vitae aeternae salutaris ingressio, & purificandis ac vivifican­dis Dei servis divina dignatio. Nam si baptizari quis apud haereti­cos potuit; utique & remissam peccatorum consequi potuit. Si pec­catorum remissam consecutus est, e & sanctificatus est, & templum Dei factus est ; quaero cujus Dei? si creatoris, non potuit qui in eum non credidit: si Christi, nec hujus sieri potest templum, qui negat Deum Christum: si Spiritus sancti, cum tres unum sint, quomodo Spiritus [...]. 5.7. fanctus placatus esse ei potest, qui aut Patris, aut Filii inimicus est ?

Proinde frustra quidam qui ratione vincuntur, consuetudinem no­bis [...] qui ratione vin­cuntur, con­suetudinem opponunt. opponunt ; quasi consuetudo major sit veritate, aut non id sit in spiritalibus sequendum, quod in melius fuerit à sancto Spiritu reve­latum. [Page 204] latum. Ignosci enim potest simpliciter erranti, ficut de seipso [...] a Apostolus Paulus: Qui primo, inquit, fui blasphemus, & [...], & Tim. [...] injuriosus; sed misericordiam merui, quia ignorans [...]. [...] inspirationem vero & revelationem factam, qui in eo quod [...] perseverat prudens & sciens, b sine venia ignorantiae [...]: [...] enim atque obstinatione quadam nititur, cum [...] [...].

Nec quisquam dicat quod accepimus ab Apostolis, hoc [...]; Apostolica traditio per­peram urge­tuo. quando Apostoli non nisi unam Ecclesiam [...] & baptisma unum, quod non nisi in eadem Ecclesia sit [...]; & neminem inveniamus ab Apostolis, cum a pud haereticos [...], esset, in eodem baptismo admissum esse, & communicasse, [...] [...] Apostoli baptisma haereticorum probasse. Quod enim [...], c dicunt quasi ad haereticorum suffragium pertineat, quod [...] Apostolus Paulus: Veruntamen omnimodo , sive per [...] si­ve Philip.11 per veritatem, Christus annuncietur: invenimus hoc [...] [...] eorum patrocinium, qui haereticis suffragantur & plaudunt, [...] posse proficere. Neque enim de haereticis, aut de eorum [...] loquebatur in Epistola sua Paulus, ut aliquid quod ad hanc [...] neat, posuisse ostendatur. Loquebatur de fratribus sive [...] ate, & contra Ecclefiasticam disciphnam ambulantibus, sive [...] veritatem de Dei timore servantibus. Et quosdam ex eis posuit ver­bum Domini constanter atque intrepide locutos, quosdam vero in d invidia & dissensione versatos; quosdam servasse circa se [...] caritatem, aliquos vero habuisse malevolam dissensionem. Sed tamen patienter omnia se sustinere, dummodo sive in veritate, sive per occasionem; nomen Christi, quod Paulus praedicabat, ad plurimo­rum notitiam perveniret ; & nova adhuc ac rudis sermonis semina­tio loquentium praedicatione crebesceret. Porro aliud est eos qui intus in Ecclesia sunt, de nomine Christi loqui: aliud est eos qui soris sunt, & contra Ecclesiam faciunt, in nomine Christi baptizare. Qua­re qui haereticis e patrocinantur, non id proferant, quod Paulus de fratribus posuit, sed f ostendant si haeretico aliquid concedendam g putavit, aut si perfidos & blasphemos remissionem peccatorum h pc­cipere extra Ecclesiam posse constituit. Si autem quid Apostolide de ha­reticis senserint, consideremus; inveniemus eos in omnibus epistolis suis execrari & detestari haereticorum sacrilegam pravitatem. Nam cum dicant sermonem eorum ut cancer serpere; quomodo [...] is 2 Tim. [...] sermo dare remissam peccatorum, qui ut cancer ser pit ad aures audi­entium? Et cum dicant nullam participationem esse justitiae & ini­quitati, 2 Cor. 6.1 [Page 205] nullam communionem lumini & tenebris; quomodo possunt aut tenebrae illuminate, a aut iniquitas justificare? Et cum dicant de Deo eos non esse, sed esse de antichristi spiritu; quomodo gerunt [...] 4. 3. spiritalia & b divina tractant, qui sunt hostes Dei, & quorum pecto­ra obsederit spiritus antichristi? Quare c si rejectis humanae conten­tionis erroribus ad Evangelicam auctoritatem atque ad Apostolicam traditionem sincera & religiosa side revertamur; intelligemus nihil eis ad gratiam Ecclesiasticam & salutarem licere, qui spargentes at­que impugnantes Ecclesiam Christi, à Christo ipso adversarii, ab Apostolis ejus antichristi d nominantur.

2503 2504 Non est autem quod aliquis ad circumveniendam Christianam Ad baptismi complemen­tum non [...], quod fi­at in [...] [...]. veritatem, Christi nomen opponat, ut dicat: In nomine Jesu Christi ubicunque e quomodocunque baptizati, gratiam baptismi sunt con­secuti, quando ipse Christus loquatur & dicat: Non omnis qui dicit Matt. 7. 21. mihi, Domine, Domine, f intrabit in regnum coelorum; & iterum praemoneat atque instruat, ne quis à pseudoprophetis, & psendochri­stis in nomine suo facile fallatur. Multi, inquit, venient in nomine Matt. 24. 5. meo dicentes: ego sum Christus, & multos fallent. Et poscea ad­didit, dicens: Vos autem cavete, ecce praedixi vobis omnia. Unde apparet, non ea statim suscipienda & assumenda quae jactantur in nomine Christi, sed quae geruntur in Christi veritate . Quod enim in Evangeliis & in Apostolorum Epistolis Jesu Christi nomen insinu­atur ad remissionem peccatorum, non ita est quasi aut sine Patre, aut contra Patrem prodesse cuiquam solus Filius possit; sed ut Judae­is qui jactitabant se Patrem habere, ostenderetur quod nihil eis Pa­ter profuturus esset, nisi in Filium crederent quem ille misisset. Nam qui Deum Patrem creatorem sciebant, Filium quoque Christum scire debebant; ne sibi blandirentur & plauderent de solo Patre sine Filii ejus agnitione; qui & dicebat: Nemo venit ad Patrem nisi per Jo. 14. 6. me. Duorum autem cognitionem esse quae salvet, idem ipse mani­festat, dicens: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum & verum [...] 3. Deum, & quem misisti Jesum Christum. Cum ergo ex ipsius Chri­sti praedicatione & contestatione Pater ante cognoscendus sit, qui misit: tunc deinde Christus, qui missus est: nec possit esse spes salu­tis, nisi duobus simul cognitis; quomodo non cognito, imo & blas­phemato Deo Patre, qui apud haereticos Christi nomine h baptizati dicuntur, peccatorum remissam consecuti judicantur? Alia enim fu­it Judaeorum sub Apostolis ratio, alia est gentilium conditio. Illi quia jam legis & Moysi antiquissimum baptisma fuerant adepti, in nomine quoque Jesu Christi erant baptizandi, secundum quod in Actis Apostolorum Petrus ad eos loquitur & dicit: Poenitemini, & [...] 2. 38. baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi in [Page 206] remissionem peccatorum, & accipietis donum Spiritus sancti. [...] enim est promissio & filiis vestris, & omnibus deinceps quoscun­que advocaverit Dominus Deus noster. Jesu Christi mentionem facit a Petrus, non quasi Pater omitteretur, sed ut Patri quoque [...] adjungeretur. Denique ubi post resurrectionem, à Dommo A­postoli ad gentes mittuntur; in nomine Patris, & Filii, & Spiritu san­cti Matt. 23.19. b baptizare gentiles jubentur. Quomodo ergo quidam dicunt foris extra Ecclesiam imo & contra Ecclesiam, modo in nomine [...] Christi ubicunque & quomodocunque gentilem baptizatum, [...] peccatorum consequi posse; quando ipse Christus gentes bap­tizari jubeat in plena & adunata Trinitate? Nisi si, qui Christum ne­gat, negatur à Christo; qui patrem ejus negat, quem ipse [...] consessus sit, non negatur: & qui in eum blasphemat, quem [...] Dominum & Deum suum dixerit, remuneratus à Christo remissionem peccatorum, & baptismi sanctificationem consequitur.

Qua autem potestate consequi in baptismo remissionem [...] Ostenditur contra Ste­phani placi­tum, [...] baptisma va­sidum esse non posse. rum potest, negans Deum creatorem patrem Christi; quandoipsam potestatem qua baptizamur, & c sanctificationem ab eodem [...] Christus acceperit; quem majorem dixerit, à quo clarificari petierit, Jo. 14.21. cujus voluntatem usque ad obsequium bibendi calicis, & subcunda Jo. [...] mortis impleverit? Quid est igitur aliud quam participem haereticis blasphemantibus sieri; defendere velle & asserere, quod [...] peccatorum accipere in Christi nomine possit, blasphemans graviter & peccans in Patrem & Dominum & Deum Christi? Quid deinde illud, quale est, ut qui Filium Dei negat, neque Patrem habeat; & qui negat Patrem, Filium habere videatur; cum Filius ipse d conte­stetur & dicat: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit illi datum à Jo. 6. 65. Patre: ut manifestum sit nullam remissionem peccatorum in baptis­mo accipi à Filio posse, quam constet Patrem non dedisse; maxime quando adhuc idem repetat & dicat: Omnis plantatio quam non Matt. 15. 13. e plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. Quod si Christi discipuli f discere à Christo nolunt, quantum venerationis & honoris paterno nomini debeatur; vel de exemplis terrenis ac secularibus [...]: & sciant Christum non sine maxima exprobratione [...]: Filii seculi hujus prudentiores sunt filiis lucis in seculo isto. Si eujus [...] 16.8. patri aliquis convicium fecerit, si g contumeliosus ac procax [...] ejus & honorem maledico ore laceraverit; indignatur filius & irasci­tur, & laesi patris injuriam quibus potest viribus vindicare conatur. [...] Christum putas impiis & sacrilegis, & in Patrem suum [...] impunitatem dare, & eis in baptismo peccata dimittere, quos conster baptizatos, eadem adhuc in personam Patris maledicta congerere, & incessabili blasphemantis linguae scelere peccare? Hoc Christianus, hoc Dei servus potest aut mente g concipere, aut side credere, aur [Page 207] sermone proferre? Et ubi erunt legis praecepta divinae, quae dicunt: Honora patrem & matrem, a si vocabulum patris quod in homine ho­norari Erod. 20. 12. praecipitur, in Deo impune violatur? Ubi erit quod ipse Chri­stus in Evangelio ponit & dicit: Qui maledixerit patri aut matri, Matt. 15. 4. morte moriatur: si is qui maledicentes parentibus carnalibus puniri & intersici mandat; in coelestem & spiritalem patrem maledicos, atque Ecclesiae matris inimicos ipse vivificat? Execranda ac dete­standa res à quibusdam prorsus asseritur, b ut is qui blasphemantem in Spiritum sanctum reum futurum peccati aeterni comminatur, idem [...] 12.10. in Patrem Deum blasphemos salutari baptismo c sanctificare dig­netur. Et nunc qui talibus ad Ecclesiam venientibus sine baptismo communicandum existimant, non putant se alienis, imo aeternis pec­catis communicate; admittentes sine baptismo eos, qui non nisi in baptismo possint blasphemiarum suarum peccata deponere.

Quam vanum est porro & perversum, ut cum ipsi haeretici repudia­to Heretici eo ipso quod ad Ecclessam re­denut, [...] se extra Eccle­siam suisse. & relicto vel errore, vel scelere in quo prius fuerant, agnoscant Ec­clesiae veritatem; nos veritatis ejusdem jura & sacramentum mutile­mus, & venientibus ac poenitentibus dicamus eos remissionem pecca­torum consecutos esse, quando illi se peccasse, & propter hoc ad Eccle­siae indulgentiam venire fateantur? Quare Ecclesiae Catholicae sidem ac veritatem, frater carissime, & tenere debemus sirmiter & docere, & per omnia Evangelica & Apostolica praecepta rationem d divinae dis­pensationis, atque unitatis ostendere. Nunquid potest vis baptismi esse major, aut potior, e quam confessio, quam passio; ut quis coram hominibus Christum consiteatur, & sanguine suo baptizetur? Et ta­men neque hoc baptisma haereticis prodest, quamvis Christum con­fessi, & extra Ecclesiam fuerint occisi, f nisi si haereticorum patroni & advocati haereticos in falsa confessione Christi interfectos, marty­res praedicant, & contra Apostoli contestationem, qui nihil eos [...] 13. 3. g quamvis exustos & occisos dicit posse proficere, gloriam eis & co­ronam passionis assignant. Quod si haeretico nec baptisma publicae confessionis & sanguinis proficere ad salutem potest, quia salus extra h Ecclesiam non est: quanto magis ei nihil proderit, si i in latebra & in latronum spelunca k adulterae contagione aquae tinctus, non tantum peccata antiqua non exposuerit, sed adhuc potius nova & majora cumulaverit? Quare baptisma nobis & haereticis commune esse non potest, cum quibus nec Pater Deus, nec Filius Christus, nec Spiritus sanctus, nec sides, nec Ecclesia ipsa communis est: & ideo baptizari eos oportet qui de haeresi ad Ecclesiam veniunt; ut qui legitimo & vero, atque unico sanctae Ecclesiae baptismo ad regnum Dei regeneratione divina praeparantur, sacramento utroque nascan­tur, [Page 208] quia scriptum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua & [...] [...] non potest intrare in regnum Dei.

Quo in loco quidam quasi evacuare possint humana argumentati­one, Occurrit [...], quod Ecclesia pro [...] [...], in [...] passos. one, praedicationis Evangelicae veritatem, catechumenos nobis [...], si quis ex his antequam in Ecclesia baptizetur, in confessione nominis apprehensus fuerit & occisus; an spem salutis & praemium confessionis amittat, eo quod ex aqua prius non sit renatus. Sciant igitur hujusmodi homines suffragatores & fautores haereticorum, ca­techumenos illos primo integram fidem & a Ecclesiae unitatem tene­re, & ad debellandum diabolum de divinis castris cum plena & sin­cera Dei Patris, & Christi, & Spiritus sancti cognitione procedere; deinde nec privari baptismi sacramento, utpote qui baptizentur gloriosissimo & maximo sanguinis baptismo , de quo & Dominus di­cebat habere se aliud baptisma baptizari. Sanguine autem suo bap­tizatos, Luc. 12.50 & passione sanctificatos consummari, & divinae pollicitatio­nis gratiam consequi; declarat in Evangelio idem Dominus, quan­do ad latronem in ipsa passione credentem & confitentem loquitur, Luc. 23.43. & quod secum futurus sit in paradiso pollicetur. Quapropter qui si­dei & veritati praesumus, eos qui ad fidem & veritatem veniunt, & agentes poenitentiam remitti sibi peccata deposcunt, decipere non debemus & fallere; b sed correctos à nobis ac reformatos ad reg­num coelorum disciplinis coelestibus erudire.

Sed dicit aliquis: Quid ergo fiet de his qui in praeteritum de ha­resi Occurritur objectioni al­teri quod a­liqui ab hae­reticis veni­entes, licet non baptiza­ti; pro fide­libus agniti. Porro suade­tur, haereti­cos non sine baptismo re­cipere; ad eos convin­cendos max­ime utile esse. ad Ecclesiam venientes, sine baptismo admissi sunt ? [...] est Dominus misericordia sua indulgentiam dare, & eos qui ad Eccle­siam simpliciter admissi , in Ecclesia dormierunt, ab Ecclesia suae muneribus non separare. Non tamen quia aliquando erratum est, ideo semper errandum est; cum magis sapientibus & Deum timenti­bus congruat, patefactae & perspectae veritati libenter atque incunctan­ter obsequi, quam pertinaciter atque obstinate c contra fratres & con­sacerdotes pro haereticis reluctari. Nec quisquam existimet haere­ticos, [Page 209] eo quod illis a baptisma opponitur ; quasi secundi baptismi vo­cabulo scandalizatos, ut ad Ecclesiam veniant retardari: imo vero hoc ipso magis ad necessitatem veniendi, testimonio ostensae sibi & probatae veritatis adiguntur. Nam si viderint judicio ac sententia nostra id decerni & statui, ut baptisma justum & legitimum compu­tetur, quo illic baptizantur; putabunt se Ecclesiam quoque & cete­ra Ecclesiae munera juste & legitime possidere ; nec erit causa ve­niendi ad nos, quando habentes baptisma, habere videantur & ce­tera. Porro autem cum cognoscunt baptisma nullum foris esse, nec remissam peccatorum extra Ecclesiam dari posse, avidius ad nos & promtius properant, & munera ac dona Ecclesiae matris implorant; certi pervenire se omnino non posse ad veram divinae gratiae pollici­tationem, nisi prius venerint ad b Ecclesiae unitatem. Nec recusa­bunt baptizari apud nos haeretici legitimo & vero Ecclesiae baptis­mo, quando ex nobis didicerint, baptizatos quoque à Paulo eos qui jam baptismo Joannis baptizati fuissent; sicut legimus in Actibus [...] 19.5. Apostolorum.

Et nunc apud quosdam de nostris, haereticorum c baptisma occu­patum Demum oc­curritur ob­jectioni illo­rum, qui bap­tisma haereti­corum illici­tum esse per­suasi, non re­novandum [...] re­baptizatio­nis metum. asseritur, & invidia quadam quasi rebaptizandi, d baptiza­re post hostes Dei nefas ducitur; cum baptizatos inveniamus quos Joannes baptizaverat: Ille Joannes major inter Prophetas habitus, ille divina gratia adhuc in utero matris impletus, ille Heliae spiritu & virtute subnixus, qui non adversarius Domini, sed praecursor ac praedicator fuit, qui Dominum non tantum verbis praenunciavit, sed & oculis ostendit; qui ipsum Christum, per quem baptizentur ceteri, baptizavit. Quod si iccirco haereticus jus baptismi obtinere potuit, quia prior baptizavit; non possidentis erit jam baptisma, sed occupantis : & cum separari à se & dividi omnino non possint bap­tisma & Ecclesia; qui occupare baptisma prior potuit, & Ecclesiam pariter occupavit: & incipis tu illi haereticus videri, qui praeventus posterior esse coepisti; qui cedendo ac manus dando, jus quod e ac­ceperas reliquisti. Quam periculosum sit autem in divinis rebus ut quis cedat jure suo & potestate; scriptura sancta declarat, cum in Genesi, Esau primatus suos inde perdiderit , nec recipere id postmo­dum potuerit quod semel cessit. Haec tibi f breviter pro nostra [Page 210] mediocritate rescipsimus, frater carissime, nemini praescribentes [...] praejudicantes, quo minus unusquisque Episcoporum quod a putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem . Nos quantum in no­bis est, propter haereticos cum Collegis & coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus divinam concordiam & Dominicam pa­cem tenemus; maxime cum & Apostolus dicat: Si quis autem 1 Cor.11.1 b putatur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. Servatur à nobis patienter & c fir miter caritas animi, collegii honor, vinculum fidei, & concordia sacerdotii. Propter hoc etiam d libellum de bono patientiae, quantum valuit no­stra mediocritas permittente Domino & inspirante conscripsimus, quem ad te pro mutua dilectione transmifimus. Opto te, frater ca­sime, semper bene valere.

EPISTOLA LXXIV. Cyprianus Pompeio Fratri Salutem.

2556 QUANQUAM plene ea quae de haereticis baptizandis dicen­da Ad Pamelii num. Epist. LXXIV. In Erasmi edit. ultimis extra ordinem sub finem operis additur. Epistola hac literis à Ste­phano Roma­no missis, re­spondetur: in qua inpri­mis à tradi­tione huma­na, ad doctri­nam Evangc­licam provo­catur. Scripta [...] sunt, e complexi sumus in Epistolis, quarum ad te exempla transmisimus, frater carissime; tamen quia desiderasti in noti­tiam tuam perferri, f quae mihi ad literas nostras Stephanus frater no­ster rescripserit, misi tibi rescripti ejus exemplum: quo lecto magis ac magis ejus errorem denotabis, qui haereticorum causam contra Chri­stianos, & contra Ecclesiam Dei asserere conatur. Nam inter cetera vel g superba, vel ad rem non pertinentia, vel sibi ipsi contraria, qua imperite atque improvide scripsit , etiam illud adjunxit, ut diceret: Si quis ergo à quacunque haeresi venerit ad nos, h nibil innovetur nisi quod traditum est , ut manus illi imponatur in poenitentiam: cum [...] haeretici [Page 211] proprie alterutrum ad se venientes non baptizent, sed communicent tantum. a A quacunque haeresi venientem baptizari in Ecclesia ve­tuit, id est, omnium haereticorum baptismata justa esse & legitima judicavit. Et cum singulae haereses singula baptismata & diversa peccata habeant, hic cum omnium baptismo communicans, univer­forum delicta in finum suum coacervata congessit. Et praecepit ni­hil aliud innovari nifi quod traditum est; quasi is innovet qui unita­tem tenens, b unum baptisma uni Ecclesiae vindicat, & non ille uti­que qui unitatis oblitus, mendacia & contagia profanae tinctionis usurpat. Nihil innovetur, inquit, nisi quod traditur est. Unde est ista traditio ? utrumne de Dominica & Evangelica auctoritate de­scendens, an de Apostolorum mandatis atque Epistolis veniens? Ea enim facienda esse c quae scripta sunt, Deus testatur, & d propo­nit ad Jesum Nave, dicens: Non recedet liber legis hujus ex ore [...] 1.8. tuo, e sed meditaberis in eo die ac nocte, ut observes facere omnia quae scripta sunt in eo. Item Dominus Apostolos suos mittens, man­dat baptizari gentes & doceri, ut observent omnia quaecunque ille Matt. 28.20. praecepit. Si ergo aut in Evangelio praecipitur, aut in Apostolo­rum Epistolis aut Actibus continetur, ut a quacunque [...] ve­nientes non baptizentur, sed tantum manus illis imponatur in poe­nitentiam; observetur divina haec & sancta [...] [...]. Si vero ubi­que haeretici nihil aliud quam adversarii & antichristi nominantur: f si vitandi, & perversi, & à semetipsis damnati pronunciantur: qua­le [...] 3.11. est ut videantur damnandi à nobis non esse, quos constat Apostoli­ca contestatione à semetipsis damnatos esse ? Ut nemo infamare A­postolos debeat, quasi illi haereticorum baptismata probaverint; aut eis fine Ecclesiae baptismo communicaverint, quando talia g de hae­reticis Apostoli scripserunt: Et hoc, cum nondum haereticae pestes acriores prorupissent, necdum quoque h Marcion de Ponto emersis­set, cujus i magister Cerdon sub k Hygino tunc Episcopo , qui in [Page 212] urbe nonus fuit, Roman venit; quem Marcion secutus [...] [...] crimen augmentis, impudentius ceteris & abruptius in [...] [...] creatorem blasphemare instituit; & haereticum [...] [...] armis contra Ecclesiam rebellantem, sceleratius & [...] [...]. Quod si haereses constat postmodum plures ac peiores [...] tisse; & si retro nusquam omnino praeceptum est, nequecomcrip­tum, ut haeretico tantum manus in poenitentiam imponatur, & [...] communicetur; & si baptisma non nisi unum est, quod apud [...] [...], & intus est, & soli Ecclesiae de divina dignatione concessum est: quae ista obstinatio est, quaeve praesumtio, humanam traditionem divinae dispositioni anteponere, nec animadvertere, indignari & [...] De­um, quotiens divina praecepta solvit & praeterit humana traditio? Sicut per Esaiam prophetam clamat & dicit: Populus iste [...] ho­norificat [...] 29.13 me, a cor vero eorum longe separatum est à me. Sine causa autem colunt me, mandata & doctrinas hominum [...]. Item Dominus in Evangelio, increpans similiter & objurgans [...] & dicit: Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis. Mare, 7.13 Cujus praecepti memor beatus Apostolus Paulus, commonot ipse quoque & instruit, dicens: Si quis aliter docet, & non [...] 1 Tim. 6. 3 sanis verbis Domini nostri Jesu Christi & doctrinae ejus; stupore [...] est , nihil sciens, c discedendum ab hujusmodi.

d Praeclara sane & legitima traditio Stephano fratre [...] [...] Stephano [...] quod [...] exempla [...]: &, [...] [...] desen­dat. proponitur, quae auctoritatem nobis idoneam praebeat. Nam in codem loco Epistolae suae addidit & adjecit: cum ipsi [...] [...] alterutrum ad se venientes non baptizent, sed communicem [...]. Ad hoc enim malorum devoluta est Ecclesia Dei & [...] Christi, ut haereticorum exempla sectetur, ut ad celebranda [...] e coelestia disciplinam lux de tenebris mutuetur, & id leciant Christiani, quod antichristi faciunt. Quae vero est animi [...] quae pravitas, fidei unitatem de Deo Patre & de Jesu [...] [...] & Dei nostri traditione venientem nolle cognoscere?

Nam si iccirco apud haereticos Ecclesia non est, quin una est, & Ubt nec Ec­clesia nec Sp. sanctus est, ibt nec bap­tisma. dividi non potest: si ideo illic Spiritus sanctus non est, [...] [...] est. [Page 213] & esse apud profanos & a extraneos non potest: utique & bap­tisma quod in eadem unitate consistit, esse apud haereticos non po­test, b quia separari neque ab Ecclesia, neque à Spiritu sancto po­test.

Aut si effectum baptismi majestati nominis tribuunt, ut qui in no­mine Nomen Chri­sti adbibitum non sufficit ad constitu­endum Bap­tisms. Jesu Christi ubicunque & quomodocunque baptizantur, inno­vati & sanctificati judicentur; cur non in ejusdem Christi nomine il­lic & manus baptizato imponitur ad accipiendam Spiritum sanctum? Cur eadem ejusdem majestas nominis non praevalet manus impositio­ne, quam valuisse contendunt in baptismi sanctificatione? c Nam si potest quis extra Ecclesiam natus templum Dei fieri; cur non possit su­per templum & Spiritus sanctus infandi? Qui enim peccatis in bap­tismo expositis sanctificatus est, & in novum hominem spiritaliter formatus, ad accipiendum Spiritum sanctum d idoneus factus est: quando Apostolus dicat: Quotquot in Christo baptizati estis, [...] 3.27. Christum induistis . Qui potest apud haereticos baptizatus Chri­stum induere; multo magis potest Spiritum sanctum, quem Christus misit, accipere. Ceterum major erit mittente qui missus est, ut in­cipiat foris baptizatus Christum quidem induisse, sed Spiritum san­ctum non potuisse percipere; quasi possit aut sine Spiritu Christus indui, aut à Christo Spiritus separari. Illud quoque ineptum, ut cum nativitas secunda spiritalis sit, qua in Christo per lavacrum e rege­nerationis nascimur, dicant quod possit quis apud haereticos spiri­taliter nasci, ubi Spiritum negant esse. Peccata enim purgare & hominem sanctificare aqua sola non potest, nisi habeat & Spiritum sanctum. Quare aut & Spiritum necesse est concedant esse illic, ubi baptisma esse dicunt: aut nec baptisma est, ubi Spiritus non est; quia baptisma esse sine Spiritu non potest. Quale est autem assere­re & contendere, quod esse possint silii Dei, qui non sint in Ecclesia nati? Baptisma enim esse in quo homo vetus moritur & novus nas­citur, manifestat & probat beatus Apostolus, dicens: Salvavit nos Tim 3.5. per lavacrum regenerationis. Si autem in lavacro, id est, in baptis­mo est regeneratio; quomodo generare filios Deo haeresis per Chri­stum potest, quae Christi sponsa non est? Ecclesia est enim sola, quae Christo conjuncta & adunata spiritaliter filios generat, eodem Apo­stolo rursus dicente: Christus dilexit Ecclesiam, & seipsum tradi­dit [...] 5.25. pro ea ut eam sanctificaret, purgans cam lavacro aquae. Si igi­tur haec est dilecta & sponsa quae sola à Christo sanctificatur, & lava­cro ejus sola purgatur; manifestum est haeresin (quae cum sponsa Christi non sit, nec purgari, nec sanctificari lavacro ejus possit) fili­os Deo generare non posse. Porro autem non per manus imposi­tionem quis nascitur quando accipit Spiritum sanctum, sed in bap­tismo; ut Spiritum jam natus accipiat, sicut in primo homine Adam factum est. Ante enim Deus cum plasmavit, & tunc insufilavit in beo. 1. faciem ejus flatum vitae. Nec enim potest accipi Spiritus, nisi pri­us [Page 214] fuerit qui accipiat. Cum autem nativitas Christianorum in bap­tismo sit, baptismi autem generatio, & sanctificatio apud solam spon­sam Christi sit, quae parere spiritaliter, & generare filios Deo possit: ubi, & ex qua, & cui natus est, qui silius Ecclesiae non est, nt habore quis possit Deum patrem, ante Ecclesiam matrem? Cum vero nulla omnino haeresis, sed neque aliquod schisma habere salutalis baptismi sanctificationem foris possit; cur in tantum [...] [...] nostri obstinatio dura prorupit ut etiam de Marcionis baptisme, item Va­lentini & Apelletis, & ceterorum blasphemantium [...] Deum Patrem contendat filios Deo nasci? Et illic in nomine Jesu Christi dicat re­missionem peccatorum dari, ubi blasphematur in a Patren, & in b Dominum Deum Christum? Haereticos si­ne baptismo in Ecclesiam admittere sa­cerdoti peri­culosum.

Quo in loco considerandum est, frater carissime, profide & religi­one sacerdotalis loci quo fungimur, an c constare [...] [...] in die judicii possit, asserentis & probantis, & in acceptum [...] blasphemantium baptismata; cum d Dominus comminetur & dicat: Et nunc praeceptum hoc ad vos est, ô sacerdotes; si non audientis, & Malac. 2.1. si non posueritis in corde vestro, ut detis honorem nomini meo, di­cit Dominus omnipotens, immittam in vos maledictionem, & male­dicam benedictionem vestram. Dat honorem Deo, qui Marcionis baptismo communicat? Dat honorem Deo, qui apud eos qui in Deum blasphemant remissionem peccatorum dari judicat? Dat honorem Deo, qui foris de adultera & fornicaria nasci Deo filios asseverat? Dat honorem Deo, qui unitatem & veritatem de divi­na lege venientem non tenens, haereses contra Ecclesiam vindi­cat? Dat honorem Deo, qui e haereticorum f amicus, & inimi­cus Christianorum, g sacerdotes Dei, veritatem Christi, & Ecclesiae unitatem tuentes abstinendos putat? Si sic honor Deo datur, si sic à cultoribus & sacerdotibus ejus timor Dei & disciplina serva­tur; abjiciamus arma, manus demus in captivitatem, tradamus diabolo ordinationem Evangelii, dispositionem Christi, maiesta­tem Dei: divinae militiae sacramenta solvantur, h castrorum coele stium signa i prodantur: succumbat & k cedat Ecclesia haereticis, lux tenebris, fides perfidiae, spes desperationi, ratio errori, immor­talitas morti, caritas odio, veritas mendacio, Christus antiohrilto. Merito & sic in dies singulos schismata & haereses surgunt, l crebrius atque liberius excrescunt, & m serpentinis crinibus pullutantes , ad­versus Ecclesiam Dei majoribus viribus venenorum suorum virus n exprimunt; dum illis advocatione quorundam, & auctorieas prae­statur & firmitas; dum baptisma eorum defenditur, dum fides, dum veritas proditur, dum id quod contra Ecclesiam foris geritur, intus in ipsa Ecclesia vindicatur. Quod si est apud nos, frater dilectitlime, Dei timor, o si tenor praevalet fidei, si custodimus Christi praecepta, [Page 215] si incorruptam atque inviolatum sponsae ejus sanctitatem tuemur, si haerent sensibus & cordibus nostris verba Domini dicentis: Putas Loc. 18.8. cum venerit filius hominis, inveniet fidem in terra: a quasi fideles Dei milites, qui Deo fide & religione sincera militamus, commissa no­bis divinitus castra fideli virtute servemus.

Nec consuetudo quae apud quosdam obrepserat, impedire debet Consuetudo sine veritate vetustas [...] est. quo minus veritas praevaleat & vincat. Nam consuetudo sine veri­tate vetustas erroris est . Propter quod relicto errore sequamur ve­ritatem, scientes quia & apud Esdram veritas vicit, sicut scriptum est: Veritas manet & invalescit in aeternum, & vivit & obtinet in IEsd. 4.38. secula seculorum. Nec est apud eam accipere personam, nec diffe­rentias, sed quae sunt b justa facit; nec est in judicio ejus iniquum, c sed fortitudo, & regnum, & majestas, & potestas omnium seculo­rum; d Benedictus Deus veritatis. Quam veritatem nobis Christus ostendens, in Evangelio suo dicit: Ego sum veritas. Propter quod Jo.14.6. si in Christo sumus, & Christum in nobis habemus; si manemus in veritate, & veritas in nobis manet; ea quae sunt vera teneamus.

Fit autem studio praesumtionis & contumaciae, ut quis magis sua Oportet Epi­scopum non tantum doce­re sed disce­re. prava & falsa defendat, quam ad alterius recta & vera consentiat. Cui rei prospiciens beatus Paulus Apostolus ad Timotheum scribit & monet, Episcopum e non litigiosum, sed mitem & f docibilem esse I Tim.2.24. debere. Docibilis autem ille est, qui est ad discendi patientiam le­nis & mitis. Oportet enim Episcopum non tantum docere, sed & discere; quia & ille melius docet, qui quotidie crescit, & proficit discendo meliora. Quod ipsum quoque idem Apostolus Paulus do­cet, praemonens, ut si alii sedenti [...] revelatum fuerit, prior ICor14.30. taceat.

2612 In compendio est autem apud religiosas & simplices mentes, & er­rorem Compendium crucndae ve­ritatis [...] arum [...]. deponere, & invenire atque g eruere veritatem. Nam si ad divinae traditionis caput & originem revertamur , cessat error huma­nus; & sacramentorum coelestium ratione perspecta, quicquid sub caligine ac nube tenebrarum obscurum latebat, in lucem veritatis aperitur. h Si canalis aquam ducens qui copiose prius & largiter profluebat, subito deficiat; nonne ad fontem pergitur, ut illic de­fectionis ratio noscatur, utrumne arescentibus venis, in capite unda siccaverit; an vero integra inde & plena procurrens in medio itine­re destiterit; ut si vitio interrupti aut bibuli canalis effectum est, quo minus aqua continua i perseveranter ac jugiter flueret; refe­cto & confirmato canali ad usum atque ad potum civitatis aqua col­lecta eadem ubertate atque integritate repraesentetus, qua de fonte proficiscitur. Quod & nunc facere oportet Dei sacerdotes praecep­ta divina servantes, ut si in aliquo nutaverit & vacillaverit veritas; ad originem Dominicam & Evangelicam , & Apostolicam traditi­onem [Page 216] revertamur; & inde surgat actus nostri ratio, unde & ordo & origo surrexit. Traditum est enim nobis quod a si unus Deus & [...] 4.5 Christus unus, & una spes, & fides una, & una Ecclesia, & [...] unum non nisi in una Ecclesia constitutum, à qua unitate [...] discesserit, cum haereticis necesse est inveniatur; quos [...] contra Ecclesiam vindicat, sacramentum divinae traditionis im­pugnat. Cujus unitatis sacramentum expressum videmus [...] [...] Cantico Canticorum ex persona Christi dicentis: [...] [...], [...] 4.12 soror mea sponsa, fons signatus, puteus aquae vivae, [...] cum fructu pomorum. Si autem Ecclesia ejus hortus [...] est & fons signatus; quomodo in eundem hortum introire, aut [...] de fonte ejus potest, qui in Ecclesia non est? Item [...] ipse quoque demonstrans, & b vindicans unitatem; mandavit & [...] nisi c per unum solum baptisma unius Ecclesiae salvari nos non posse. In arca, inquit, Noe pauci, id est, octo d animae, falvae fa­ctae [...] 3.20 sunt per aquam, quod & vos similiter salvos faciet [...] . e Quam brevi & spiritali compendio, unitatis sacramentum mani­festavit? Nam ut in illo mundi baptismo , quo iniquitas antiqua purgata est, qui in arca Noe non fuit, non potuit per aquam fal­vus fieri : ita nec nunc potest per baptismum f salvus videri, qui baptizatus in Ecclesia non est, quae ad arcae unius sacramentum g Dominica unitate fundata est. Observatur itaque à nobis & tene­tur , frater carissime, explorata & perspecta veritate, ut omnes qui ex quacunque haeresi ad Ecclesiam convertuntur, Ecclesiae unico [...] baptismo baptizentur, exceptis his qui baptizati in [...] prius fuerant, & sic ad haereticos transierant: hos enim oportet cum redeunt, acta poenitentia per manus impositionem solam recipi, & in ovile, unde erraverant, à pastore restitui. Opto te, frater [...], semper bene valere.

EPISTOLA LXXV. Firmilianus Cypriano a Fratri in Domino Salutem.

2631 ACCEPIMUS per Rogatianum carissimum nostrum, diaco­num [...] [...] [...] Ad Pamelii num. Fp. LXXV. In [...] Edit. deest. A Mc­rellio pri­mum edit. [...] Caefareae Cap­padociae E­piscopus re­spondet lite­ris [...], in causa bap­tismi [...]. à vobis missum, literas quas ad nos fecisti, frater dilectis­sime, & gratias propter hoc b Domino maximas egimus: quod contigerit, ut qui corpore ab invicem separamur, sic spiritu adunemur; quasi non unam tantum regionem tenentes, sed in ipsa c atque in eadem domo simul inhabitantes. Quod & decet dicere, quia & spiritalis domus Dei una est. Erit enim in novissimis, ait [...] 2.2. Propheta, diebus, manifestus mons Domini & domus Dei super ver­tices montium. d In quam convenientes cum jucunditate adunan­tur, [...] 25.7 secundum quod & in Psalmo hoc postulatur à Domino, inhabi­tare in domo Dei per omnes dies vitae. Unde & in alio loco mani­festatum est, esse apud Sanctos magnam voluntatis caritatem, in ununi convenire: Ecce, inquit, quam bonum & voluptabile est, ut habitent fratres in unum . Adunatio enim & pax & concordia, [...] 132.1. non solum hominibus fidelibus & cognoscentibus veritatem, sed & angelis ipsis coelestibus voluptatem maximam praestat; quibus dicit sermo Divinus, esse gaudium in uno peccatore poenitentiam agente, [...] [...] 10. & ad unitatis vinculum revertente. Quod utique non diceretur de angelis, conversationem in coelis habentibus, nisi ipsi quoque essent nobis adunati, qui nostra adunatione laetantur: sicut è contrario utique contristantur, quando vident diversas quorundam mentes, & scissas voluntates; quasi non tantum unum & eundem Dominum si­mul invocent, sed separatis & divisis ab invicem, nec confabulatio jam possit esse, aut sermo communis. Nisi quod nos gratiam referre Stephano in isto possumus: quod per illius inhumanitatem nune effectum [Page 218] sit, ut fidei & sapientiae vestrae experimentum [...] a Sed non si nos propter Stephanum hanc beneficii gratiam [...] Stephanus beneficio & gratia digna commisit. [...] [...] & Judas perfidia sua & proditione, qua scelerate circa [...] operatus est, dignus videri potest, quasi causam bonorum tantorum ipse praestiterit, ut per illum mundus & gentium b populus [...]. Sed haec interim quae ab Stephano gesta sunt, praetereantur; ne dum audaciae & insolentiae ejus meminimus, de rebus ab eo improbe gestis longiorem moestitiam nobis inferamus. De vobis autem cog­noscentes, quod secundum regulam veritatis & sapientiam [...], c hoc de quo nunc quaeritur disposueritis; cum magna laetitia [...] & Deo gratias egimus, quia invenimus in fratribus tam lon­ge positis tantam nobiscum fidei & d veritatis unanimitatem.

e Potens est enim gratia Dei copulare & conjungere caritatis atque Ab unitate divina pen­det [...] [...]. unitatis vinculo, etiam ea quae videntur longiore terrarum [...] esse divisa. Secundum quod & olim intervallo temporum [...], ab Job & Noe qui in primis fuerant ; Ezechielem & [...], posteriores aetate, ad unanimitatis vinculum virtus divina [...]: ut quamvis temporibus longis discreti essent, eadem tamen [...] inspiratione sentirent. Quod & nunc in vobis [...], [...] qui longissimis regionibus à nobis separati estis, sensu tamen & spiri­tu copulatos vos esse nobiscum probaretis. Quod totum hoc [...] [...] unitate. Nam cum Dominus unus atque idem sit qui habitat [...] nobis, conjungit ubique & copulat suos vinculo unitatis. Unde [...] [...] [...] [...] universam terram exivit sonus eorum, qui à Domino missi sunt unita­tis spiritu velociter currentes. Sicut è contrario nihil prodest ali­quos proximos & junctos sibi esse corporibus, si animo & mente [...]; [Page 219] quando adunari animae omnino non possint, quae se à [...] unitate diviserint: Ecce enim, inquit, qui longinquant se abs te, peri­bunt: [...].12.26. sed tales judicium Domini pro merito suo subibunt, receden­tes à verbis ejus qui Patrem pro unitate deprecatur, & dicit: Pater [...] da ut quomodo ego & tu unum sumus, sic & hi in nobis unum sint. Nos vero ea quae à vobis scripta sunt, quasi nostra a propria suscipi­mus, nec in transcur su legimus, sed saepe repetita memoriae b manda­vimus: neque obest utilitati salutari, aut eadem retexere ad con­firmandam veritatem, aut & quaedam addere ad cumulandam pro­bationem. Si quid autem à nobis additum fuerit, non sic additur quasi à vobis aliquid minus dictum sit; sed quoniam sermo divinus humanam naturam supergreditur, nec potest totum & perfectum a­nima concipere. Iccirco & tantus est numerus Prophetarum, c ut multiplex divina sapientia per multos distribuatur. Unde & tace­re [...] praecipitur, primo in prophetia loquenti, si secundo fuerit revela­tum. Qua ex causa necessario apud nos fit, ut per singulos annos seniores & praepositi in unum conveniamus ad disponenda ea quae curae nostrae commissa sunt: ut si qua graviora sunt, communi consi­lio dirigantur; lapsis quoque fratribus & post lavacrum salutare à diabolo vulneratis, per poenitentiam medela quaeratur; non quasi à nobis remissionem peccatorum consequantur , sed ut per nos ad in­telligentiam delictorum suorum convertantur, & Domino plenius satisfacere cogantur. Quoniam vero legatus iste à vobis missus re­gredi ad vos festinabat, & hibernum tempus urgebat; quantum po­tuimus ad scripta vestra rescripsimus.

2649 Et quidem quantum ad id pertineat quod Stephanus dixit, quasi Resellitur assertio Ste­phani dicen­tis, quod [...] ab [...] [...] bapti­zare prohi­buerint. Apostoli eos qui ab haeresi veniant, baptizari prohibuerint , & hoc custodiendum posteris tradiderint; plenissime vos respondistis, ne­minem tam stultum esse qui hoc credat Apostolos tradidisse, quan­do etiam ipsas haereses constet execrabiles ac detestandas postea ex­titisse. Cum & Marcion Cerdonis discipulus inveniatur, sero post Apostolos & post longa ab eis tempora, sacrilegam adversus Deum traditionem induxisse. Apelles quoque blasphemiae ejus consentiens, multa alia nova & graviora fidei ac veritati inimica addiderit. Sed [Page 220] & Valentini & Basilidis tempus manifestum est, quod & ipsi post Apo­stolos & post longam aetatem, adversus Ecclesiam Dei sceleratis men­daciis suis rebellaverint. Ceteros quoque haereticos constat pravas suas sectas & inventiones perversas prout quisque errore ductus est, postea induxisse; quos omnes manifestum est à semetipsis danmatos esse, & ante diem judicii inexcusabilem sententiam adversus semetip­sos dixisse: quorum baptisma qui confirmat, quid aliud quam cum ip­sis se adjudicat , & se ipse participem talibus faciendo condemnat?

Eos autem qui Romae sunt non ea in omnibus observare quae sunt Ecclesia Ro­mana tan­quam custos traditionum minus dili­gens defer­tur. ab origine tradita, & frustra Apostolorum auctoritatem praetendere; scire quis etiam inde potest, quod circa celebrandos dies pascha, & circa multa alia divinae rei sacramenta, videat esse apud illos aliquas diversitates, nec observari illic omnia aequaliter, quae [...], observantur. Secundum quod in ceteris quoque plurimis [...], multa pro locorum & nominum diversitate variantur;nec tamen prop­t r hoc ab Ecclesiae Catholicae pace atque unitate aliquando disces­sum est. Quod nunc Stephanus ausus est facere, rumpens adversum vos pacem , quam semper antecessores ejus vobiscum amore & [...] mutuo custodierunt: adhuc a etiam infamans Petrum & [...] beatos Apostolos, quasi hoc ipsi tradiderint; qui in Epistolis Rom.16 17 suis haereticos execrati sunt, & ut eos evitemus monuerunt. Unde 2 [...] 3.17 apparet traditionem hanc humanam esse , quae haereticos afferit, & baptisma quod non nisi solius Ecclesiae est, eos habere defendit.

Sed & ad illam partem bene à vobis responsum est, ubi Stephanus in Epistola sua dixit: Haereticcs quoque ipsos in baptismo convenire, Ratio reddi­tur quare baretici al­terutrum ad se vementes non bapti­zant.& bquod ad alterutrum ad se venientes non baptizent, sed communi­cent tantum, quasi & nos hoc facere debeamus. Quo in loco, [...] vos jam c probastis satis ridiculum esse, ut quis sequatur errantes; illud tamen ex abundanti addimus: non esse mirum si sic haeretici agant, qui etsi in quibusdam minoribus discrepant, in eo tamen quod est maximum, unum & eundem consensum tenent, ut blasphe­ment creatorem, quaedam somnia sibi & phantasmata ignoti Dei con­fingentes: d quos utique consequens est sic consentire in baptismi sui vanitate, ut consentiunt in repudianda divinitatis veritate. De quibus quoniam longum est ad singula eorum, vel scelesta, vel super­vacua respondere; satis est breviter illud in compendio dicere; e cos qui non teneant verum Dominum Patrem, tenere non posle, nec Filii nec Spiritus sancti veritatem. Secundum f quod etiam illi qui [...] appellantur, & novas prophetias usurpare conantur , nec [Page 221] Patrem possunt habere, a nec Filium, nec Spiritum b sanctum; à qui­bus si quaeramus quem Christum praedicent; respondebunt eum se praedicare qui miserit spiritum, per Montanum & Priscam locutum. In quibus cum animadvertamus non veritatis spiritum, sed erroris fu­isse; cognoscimus eos qui falsam illorum prophetiam contra Christi fidem vindicant, Christum habere non posse. Sed & ceteri quique haeretici, si se ab Ecclesia Dei sciderint, nihil habere potestatis aut gratiae possunt; quando omnis potestas & gratia in Ecclesia constituta sit, ubi praesident majores natu , qui & baptizandi & manum impo­nendi & ordinandi possident potestatem. Haeretico enim sicut ordina­re non licet, nec manum imponere; ita nec baptizare, nec quicquam sancte nec spiritaliter gerere, quando alienus sit à spiritali & deifica fanctitate. Quod totum nos jampridem in Iconio , qui Phrygiae lo­cus est, collecti in unum;convenientibus ex Galatia, & Cilicia & cete­ris proximis regionibus, confirmavimus tenendum contra haereticos firmiter & vindicandum, cum à quibusdam de ista re dubitaretur.

Et quoniam Stephanus & qui illi consentiunt, contendunt dimis­sionem Stephanus co quod agnos­cat haereticos Sp. samium dare non pos­se, [...] [...] [...] [...] [...] [...] [...]. paccatorum & secundam nativitatem in haereticorum baptis­ma posse procedere, apud quos etiam ipsi confitentur Spiritum san­ctum non esse; confiderent & intelligant spiritalem nativitatem sine Spiritu esse non posse; secundum quod & beatus Paulus Apostolus eos qui ab Joanne baptizati fuerant, priusquam missus esset à Domi­no Spiritus sanctus, baptizavit denuo spiritali baptismo, & sic eis ma­num [...] imposuit, ut acciperent Spiritum fanctum. Quale est autem ut cum Paulum post Joannis baptisma iterato discipulos suos bapti­zasse videamus; nos eos qui ab haeresi ad Ecclesiam veniunt, c post inlicitam & profanam eorum tinctionem baptizare dubitemus? Nisi si his d Episcopis, de quibus nunc, minor fuit Paulus; ut hi qui­dem possint per solam manus impositionem venientibus haereticis da­re Spiritum sanctum; Paulum autem idoneus non fuerit, qui ab Joan­ne baptizatis Spiritum sanctum per manus impositionem daret, nisi eos prius etiam Ecclesiae baptismo baptizasset.

Illud quoque absurdum, quod non putant quaerendum esse, quis Non satis vi­detur in no­mine Patris & Filti & Sp. Sancti baptizare, si constet illis vocibus alios quam qui in Evangelio praedicantur, designari. fit ille qui baptizaverit, eo quod qui baptizatus fit, grantiam conse­qui potuerit invocata trinitate nominum Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Deinde, haec erit sapientia quam scribit Paulus esse in his [...].2.6. qui perfecti sunt. e At quis est in Ecclesia perfectus & sapiens, qui hoc aut defendat, aut credat, quod invocatio haec nominum nuda [Page 222] sufficiat ad remissionem peccatorum, & baptismi sanctificationem cum haec tunc utique proficiant, quando & qui baptizat habet Spi­ritum sanctum, & baptisma quoque ipsum non sit a fine Spiritu con­stitutum. Sed dicunt eum qui quomodocunque foris baptizatur, mente & fide sua , baptismi gratiam consequi posse: quod & ipsum fine dubio ridiculum est, quasi de coelo adducere ad se possit aut mens prava justorum sanctificationem, aut fides falsa credentium ve­ritatem. Non omnes autem qui nomen Christi invocant, audiri, & invocationem suam consequi aliquid gratiae posse, Dominus ipse ma­nifestat dicens: Multi venient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus, & multos fallent. Nulla quippe differentia est inter psen­doprophetam [...] 13.6 & haereticum. Nam ut ille in nomine Dei aut Chri­sti, ita c iste in sacramento baptismi fallit. Mendacio uterque niti­tur, ad decipiendas hominum voluntates.

Volo autem vobis & de historia quae apud nos facta est, exponere ad hoc ipsum pertinente. Ante viginti enim & duos fere annos, Historia mu­lieris Ener­gumenae, sa­cramenta ad­ministrantis. temporibus post Alexandrum Imperatorem, multae istic conffictatio­nes & pressurae acciderunt, vel in commune omnibus hominibus, vel privatim Christianis; terrae etiam motus plurimi & frequentes extiterunt, d ut per Cappadociam & per Pontum multa subruerent, quaedam etiam civitates in profundum receptae, dirupti soli hiatu de­vorarentur, ut ex hoc persecutio quoque gravis adversum nos e Chri­stiani nominifieret. Quae post longam retro aetatis pacem repente oborta, de f inopinato & insueto malo ad turbandum populum no­strum terribilior effecta est. Serenianus tunc fuit in nostra provin­cia Praeses, acerbus & dirus persecutor. In hac autem perturbati­one constitutis fidelibus, & huc atque illuc persecutionis metu sugi­entibus, & patrias suas g relinquentibus, atque in alias partes regio­num transeuntibus (erat enim transeundi sacultas, eo quod persecu­tio illa, non per totum mundum, sed localis fuisset) emersit istic su­bito quaedam mulier, quae h in extasi constituta, propheten se prae­ferret, & quasi sancto Spiritu plena sic ageret. Ita autem principa­lium i daemoniorum impetu ferebatur, ut per longum tempus sollici­taret & deciperet fraternitatem; ac mirabilia quaedam & porten­tosa k perficiens, & facere se terram moveri polliceretur. Non quod daemoni tanta esset potestas, aut terram movere aut elementum con­cutere jussu valeret; sed quod nonnunquam spiritus nequam praecipe­ret & intelligens terrae motum futurum, id se facturum esse simularet, quod futurum videret. Quibus mendaciis & jactationibus subege­rat mentem singulorum, ut sibi obedirent, & l quocunque praecipe­ret & duceret sequerentur: faceret quoque mulierem illam cruda hyeme nudis pedibus per asperas nives ire, nec vexari in aliquo aut laedi illa discursione: diceret etiam se in Judaeam & Hierosolymam festinare , fingens tanquam inde venisset. Hic & unum de pres­byteris [Page 223] byteris a rusticum , item & alium Diaconum fesellit, ut eidem musieri commiscerentur , quod paulo post detectum est. Nam subito appa­ruit illi unus de exorcistis vir probatus & circa religiosam discipli­nam bene semper conversatus, qui exhortatione quoque fratrum plu­rimorum, qui & ipsi fortes ac laudabiles in side aderant, excitatus, erexit se contra illum spiritum nequam revincendum; qui subtili fallacia etiam hoc paulo ante praedixerat, venturum quendam b aver­sum & tentatorem infidelem. Tamen ille exorcista inspiratus Dei gratia fortiter restitit, & esse illum nequissimum spiritum qui prius sanctus putabatur ostendit. Atqui illa mulier, quae prius per prae­stigias & fallacias daemonis, multa ad deceptionem fidelium molie­batur, inter cetera quibus plurimos deceperat, etiam hoc frequen­ter ausa est, ut & invocatione non contemtibili c sanctificare se pa­nem & eucharistiam facere simularet, & sacrificium d Domino non si­ne sacramento solitae praedicationis offerret; baptizaret quoque multos usitata & legitima verba interrogationis usurpans, ut nil discrepare ab Ecclesiastica regula e videretur. Quid igitur de hu­jus baptismo dicemus, quo nequissimus daemon per mulierem bapti­zavit? Nunquid & hoc Stephanus, & qui illi consentiunt compro­bant? maxime cui nec symbolum Trinitatis, nec interrogatio legi­tima & Ecclesiastica defuit? Potest credi aut remissio peccatorum data, aut lavacri salutaris regeneratio rite perfecta, ubi omnia quam­vis ad imaginem veritatis, tamen per daemonem gesta sunt? Nisi si & daemonem in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti, gratiam bap­tismi dedisse contendunt, qui f haereticorum baptisma defendunt. Apud quos sine dubio idem error est, daemonum fallacia ipsa est; quando apud illos omnino Spiritus sanctus non est. Illud etiam quale est, quod vult Stephanus, his qui apud haereticos baptizantur, adesse praesentiam & sanctimoniam Christi? Nam si non mentitur Apostolus dicens: Quotquot in Christo tincti estis, Christum indu­istis; [...] 3.27. utique qui illic in Christo baptizatus est, induit Christum: si autem induit Christum, accipere potuit & Spiritum sanctum qui à Christo missus est, & frustra illi venienti ad accipiendum g Spiritum manus imponitur: nisi si à Christo Spiritum induit, ut apud haereti­cos sit quidem Christus, non sit autem illic Spiritus sanctus.

Decurramus vero breviter & cetera quae à vobis copiose & ple­nissime [...] [...] adulterant sidem, silios Deo genera­re non pes­sunt. dicta sunt, festinante vel maxime ad vos Rogatiano diacono carissimo nostro. Sequitur enim illud, quod interrogandi sunt à no­bis qui haereticos defendunt, utrum carnale sit eorum baptisma, an spirituale. Si enim carnale est; nihil differunt à Judaeorum Bap­tismo, quo sic illi utuntur, ut eo tanquam communi & vulgari lava­cro [Page 224] tantum sordes laventur. Sin autem spiritale est; quomodo apud illos esse baptisma spiritale potest, apud quos Spiritus sanctus non est? Ac per hoc aqua qua tinguntur, lavacrum est illis carnale tantum, non baptismi sacramentum. Quod si baptisma haeretico­rum habere potest regenerationem secundae nativitatis; a non hae­retici, sed filii Dei computandi sunt, qui apud illos baptizantur. Secunda enim nativitas quae est in baptismo, filios Deigenerat. Si autem sponsa Christi una est, quae est Ecclesia Catholica; ipsa est quae sola generat Dei filios. Neque enim b multae sponsae sponsae: cum dicat Apostolus: Despondi vos uni viro virginem castam [...] [...] Christo. Et: Audi filia & vide, & inclina aurem tuam, & [...] [...] 44 [...]. c populi tui; quia desideravit rex speciem tuam. Et: Veni Sponsa [...] 4. 8. de Libano, advenies & pertransibis à principio fidei . Et: Ingres­sus [...] sum in hortum meum soror mea, sponsa. Videmus unam perso­nam ubique proponi, quia & sponsa est una. Non est autem una nobiscum haereticorum synagoga, quia nec sponsa est adultera & [...]; unde nec potest filios Dei parere. Nisi si secundum quod Stephano videtur, haeresis quidem parit & exponit: expositos autem Ecclesia suscipit; & quos non ipsa pepererit pro suis nutrit, cum fi­liorum alienorum mater esse non possit. Et ideo Christus Dominus noster unam esse manifestans sponsam suam, & unitatis ejus [...] declarans, ait: Qui non est mecum, d adversus me est, & qui Luc. 11. 23 non mecum colligit, spargit. Si enim nobiscum est Christus, haereti­ci autem non sunt nobiscum; pro certo adversus Christum sunt hae­retici. Et si nos colligimus cum Christo, non colligunt autem no­biscum haeretici, sine dubio spargunt.

S ed nec illud praetereundum est à nobis, quod à vobis necessario Ecclesia hor­tus conclu­sus; & Ar­ca extra quam non est salus. dictum est, quod Ecclesia secundum Canticum Canticorum, hortus Cant. 4. [...] sit conclusus, & fons fignatus, paradisus cum fructu pomorum. Qui autem nunquam in hunc hortum introierunt, neque paradisum a Deo creatore plantatum viderunt, quomodo de fonte qui e intus in­clusus est, & divino figillo fignatus est, aquam vivam lavacri [...] praebere alicui potuerunt? Cum vero & arca Noe nihil aliud [...] it quam sacramentum Ecclesiae Christi, quae tunc omnibus [...] is pere­untibus eos solos servavit qui intra arcam fuerunt; manifeste instru­imur ad Ecclesiae unitatem perspiciendam, [...] odum & A­postolus Petrus posuit dicens: f Sic & vos similiter salvos [...] [...]: 1 [...] [...] ostendens, g quoniam quomodo qui cum Noe in arca non fu­erunt, non tantum h purgati per aquam non sunt, sed statim diluvio illo perierunt; nisi & nunc quicunque in Ecclesia cum Christo non sunt, foris peribunt, nisi ad unicum & salutare Ecclesiae lavacrum per poenitentiam, i convertantur.

Qualis vero error sit, & quanta sit caecitas ejus qui [...] Ecclesia su­per petram [...], in symbolum [...] Petro [...]. [Page 225] peccatorum dicit apud synagogas haereticorum dari posse, nec per­manet in fundamento unius Ecclesiae quae semel à Christo supra pe­tram solidata est ; hinc intelligi potest, quod soli Petro Christus dix­erit: Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata & in coelis: [...]. 18.18. & quaecunque solveris super terram, erunt soluta & in coelis: & ite­rum in a Evangelio quando in solos Apostolos insufflavit Christus dicens, Accipite Spiritum b [...]: Si cujus remiseritis pecca­ta, [...] 22. 22. remittentur illi: & si cujus tenueritis, tenebuntur. Potestas ergo peccatorum remittendorum Apostolis data est, & Ecclesiis quas illi à Christo missi constituerunt, & Episcopis qui eis ordinatione vi­caria successerunt. Hostes autem unius Catholicae Ecclesiae in qua nos sumus, & adversarii nostri qui Apostolis successimus, sacerdotia sibi illicita contra nos vindicantes, & altaria prosana ponentes; quid aliud sunt quam Chore & Dathan & Abiron, pari scelere sacri­legi, & easdem quas & illi poenas daturi cum his qui sibi consenti­unt; secundum quod etiam tunc illorum participes & fautores pa­riter cum eis perierunt. Atque ego in hac parte juste indignor ad hanc tam apertam & manifestam Stephani stultitiam , quod qui sic de Episcopatus sui loco gloriatur & se successionem Petri tenere con­tendit, super quem fundamenta Ecclesiae collocata sunt, multas alias petras inducat , & Ecclesiarum multarum nova aedificia constituat, dum esse illic baptisma sua auctoritate defendit. Nam qui bapti­zantur, complent [...] dubio Ecclesiae numerum. Qui autem bap­tisma eorum probat, de baptizatis & Ecclesiam illic esse consirmat. Nec intelligit obfuscari à se & quodammodo aboleri Christianae pe­trae veritatem, qui sic prodit & deserit unitatem. Judaeos tamen quamvis ignorantia caecos & gravissimo facinore constrictos, zelum Dei Apostolus c habere profitetur; Stephanus qui per successionem cathedram Petri habere se praedicat, nullo adversus haereticos zelo excitatur: concedens illis non modicam sed maximam gratiae po­testatem, ut d dicat eos & asseveret per baptismi sacramentum for­des veteris hominis abluere, antiqua mortis peccata donare, rege­neratione coelesti [...] Dei facere, ad aeternam vitam divini lavacri sanctificatione reparare. Qui sic magna & coelestia Ecclesiae mune­ra haereticis concedit & tribuit; e quid aliud quam communicat eis, quibus tantum gratiae defendit ac vindicat? Et frustra jam dubitat in ceteris quoque consentire eis & particeps esse; ut & simul cum eis conveniat, & orationes pariter cum eisdem misceat , & altare ac sacri­ficium [Page 226] commune constituat. Sed in multum, inquit, prosicit no­men Christi ad fidem & baptismi sanctificationem, ut a quicunque in nomine Christi baptizatus fuerit, consequatur statim gratiam Chri­sti; quando huic loco breviter occurri possit & dici, quoniam si in nomine Christi valuit foris baptisma ad hominem purgandum, in ejusdem Christi nomine valere illic potuit & manus impositio ad ac­cipiendum Spiritum sanctum. Et incipient b cetera quoque [...] apud haereticos aguntur, justa & legitima videri; quando in nomine Christi gerantur; secundum quod vos in Epistola vestra exlecuti estis: non nisi in Ecclesia sola valere posse nomen Christi, [...] uni concesserit Christus coelestis gratiae potestatem.

Quod autem pertinet ad consuetudinem refutandam, quam viden­tur Veritas [...] [...]. opponere veritati; quis tam vanus sit ut veritati consuetudinem praeferat? aut qui perspecta luce tenebras non derelinquat? Nisi si & Judaeos Christo adventante, id est, veritate, adjuvat in aliquo anti­quissima consuetudo, quod relicta nova veritatis via in vetustate per­manserint. Quod quidem adversus Stephanum vos dicere Afri po­testis, cognita veritate errorem vos consuetudinis reliquisse. [...] nos veritati & consuetudinem jungimus, & consuetudini Roma­norum consuetudinem sed veritatis opponimus; ab initio hoc te­nentes quod à Christo & ab c Apostolo traditum est. Nec memini­mus, hoc apud nos aliquando coepisse, cum semper istic observatum sit, ut non nisi unam Dei Ecclesiam nossemus, & sanctum baptisma non nisi sanctae Ecclesiae computaremus. Plane quoniam quidam de eorum baptismo dubitabant, qui & si novos Prophetas recipiunt, eosdem tamen Patrem & d Filium nosse nobiscum videntur; pluri­mi simul convenientes in Iconio diligentissime tractavimus; & con­firmavimus repudiandum esse omne omnino baptisma, quod sit extra Ecclesiam constitutum.

Ad illud autem quod pro haereticis ponunt, & aiunt Aposto­lum Apostoli ver­ba Phil. 1. elucidantur. dixisse: Sive per occasionem, [...] per veritatem, Christus [...] [...] annuncietur, ut respondeamus, ineptum est; quando manisestum sit, Apostolum in Epistola sua qua hoc dixit, neque haereticorum, neque baptismi eorum mentionem fecisse, sed locutum esse de [...] tantum, [...] perfide secum loquentibus, [...] in fide [...] perseverantibus. Nec oporteat hoc longo tractatu excutere, sed ipsam satis sit Epistolam legere, & quid Apostolus dixerit, de ipso Apostolo recognoscere. Quid ergo, inquiunt, fiet de his [...] ab haereticis venientes sine Ecclesiae baptismo admissi sunt? [...] seculo excesserunt, in eorum numero qui apud nos [...] quidem sunt, sed priusquam baptizarentur obierunt, habentur. Non modo dicunt emolumentum veritatis & fidei, ad quam reli­cto [Page 227] errore pervenerant, & si consummationem gratiae consecuti non sunt, morte praeventi. Qui autem adhuc in seculo permanent, bap­tizentur Ecclesiae baptismo, ut remissionem peccatorum consequi possint; ne per alienam praesumtionem in pristino errore manentes, sine gratiae consummatione moriantur.

Ceterum quale delictum est, vel illorum qui admittuntur, vel Baptisma te­mere admis­sum, temer a­riam [...] [...] post se [...]. eorum qui admittunt; ut a non ablutis per Ecclesiae lavacrum for­dibus, nec peccatis expositis, usurpata temere communicatione continguant corpus & sanguinem Domini, cum scriptum sit: Qui­cunque [...]. ederit panem aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis & sanguinis Domini? Nos etiam illos quos hi qui prius in Ecclesia Catholica Episcopi [...], & postmodum sibi potestatem clericae ordinationis assumentes baptizaverant, pro non baptizatis habendos judicavimus. Et hoc apud nos observatur, ut quicun­que ab illis tincti ad nos veniunt, tanquam alieni & nihil conse­cuti, unico & vero Ecclesiae Catholicae baptismo apud nos bapti­zentur, & lavacri vitalis regenerationem consequantur. Et tamen multum interest inter eum qui invitus & necessitate persecutionis coactus succubuit, & illum qui sacrilega voluntate audax contra Ecclesiam rebellat, vel in Patrem & b Deum Christi, & totius mun­di conditorem, impia voce blasphemat. Et non pudet Stephanum hoc asserere, ut per eos c qui cum ipsi in omnibus peccatis sint con­stituti, dicat posse remissionem peccatorum dari? Quasi possit es­se in domo mortis lavacrum salutis. Ubi ergo erit quod scriptum est; Ab aqua aliena abstine te, & à sonte alieno ne biberis: si [...]. relicto Ecclesiae fonte [...], alienam aquam pro tua suscipis, & profanis fontibus Ecclesiam polluis? Quando enim baptismo hae­reticorum communicas, quid aliud quam de voragine & coeno illo­rum bibis, & ipse Ecclesiae sanctificatione purgatus, alienarum sor­dium contactibus iuquinaris? Nec metuis judicium Dei, haereticis testimonium contra Ecclesiam perhibens, cum scriptum sit: Falsus [...]. 19. 5. testis non erit impunitus.

Quinimo tu haereticis omnibus pejor es; nam cum inde multi Qui [...] baptis­ma pro rato habet, illos à [...] avertit. cognito errore suo ad te veniant, ut Ecclesiae verum lumen accipi­ant; tu venientium errores adjuvas, & obscurato lumine Ecclesia­sticae veritatis, tenebras haereticae noctis accumulas. Cumque se illi in peccatis esse, & nihil gratiae habere se, ac propterea ad Ecclesi­am venire fateantur; tu eis [...] [...] subtrahis quae [Page 228] in baptismo datur, dum dicis eos jam baptizatos, & extra Eccleiiam, Ecclesiae gratiam consecutos: nec intelligis animas corum de manu tua exquiri, cum judicii dies advenerit, qui sitientibus Eccle­siae potum negasti: & volentibus vivere causa mortis fuisti. Et in­super indignaris.

Vide qua imperitia reprehendere audeas eos, qui contra menda­cium Quodratio­num momen­tis deest, ira & surore so­let suppleri. pro veritate nituntur. Quis enim justius indignari contra alterum debuit? Utrumne qui hostes Dei asserit, an vero a qui ad­versus eum qui hostes Dei asserit, pro Ecclesiae veritate consen­tit? Nisi quod imperitos, etiam animosos atque iracundos esse ma­nifestum est, dum per inopiam [...] & sermonis ad iracundiam facile vertuntur, ut de nullo alio magis quam de te dicat [...] divina: Homo animosus parit lites, & vir iracundus exagge­rat [...] 29.22 peccata. Lites enim & dissentiones quantas parasti per Eccle­fias totius mundi? Peccatum vero quam magnum tibi [...], quando te à tot gregibus scidisti? Excidisti enim teipsum : noli te fallere.

Siquidem ille est vere schismaticus, qui se à communione Eccle­siasticae Ille maxime [...] qut alios im­merito tan­quam [...] ab­stinet. unitatis apostatam fecerit. Dum enim putas omnes à te abstineri posse, solum te ab omnibus abstinuisti. Nec te informa­re ad regulam veritatis & pacis vel Apostoli praecepta potuerunt, monentis & dicentis: Obsecro ergo vos ego vinctus in Domino­digne Eph.4.1. ambulare vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate sensus & lenitate, cum patientia sustinentes invicem in [...], satis agentes servare unitatem Spiritus in conjunctione pacis. Unum corpus, & unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis ve­strae. Unus Dominus, una Fides, unum Baptisma, unus Deus & Pater omnium, b qui super omnes, & per omnia, & in omnibus no­bis. Haec Apostoli mandata & monita c salutaria, quam diligenter Stephanus implevit, humilitatem sensus & lenitatem primo in loco servans? Quid enim humilius aut lenius quam cum tot Episcopis per totum mundum dissensisse; pacem cum singulis vario discordiae gene­re rumpentem, modo cum Orientalibus, (quod nec vos latere con­fidimus) modo vobiscum, qui in meridie estis? A quibus [...] E­piscopos patienter satis & leniter suscepit, ut eos nec ad [...] saltem colloquii communis admitteret: adhuc insuper dilectioni [...] caritatis memor, praeciperet fraternitati universae, ne quis eos in do­mum suam reciperet; ut venientibus non solum pax & [...], sed & tectum & hospitium negaretur. Hoc est servasse [...] Spiritus in conjunctione pacis, d abscindere se à caritatis unitate, & alienum se per omnia fratribus facere, & contra sacramentum & [...], contumacis furore discordiae rebellare. Apud talem [...] esse unum corpus & unus Spiritus, apud quem fortasse ipsa aninra [Page 229] una non est, sic lubrica & mobilis & incerta? Sed quantum ad illum pertinet, relinquamus.

a Excutiamus potius id de quo tum b maxima quaestio est. Qui [...] objectioni; quod cum u­num ubique sit baptisma, pariter ubi­que ratum esse debet. contendunt ab haereticis baptizatos sic recipi oportere, tanquam legitimi baptismi gratiam consecutos; unum nobis atque illis bap­tisma dicunt esse, & in nullo discrepare. Sed quid ait Apostolus Paulus? Unus Dominus, una Fides, unum Baptisma, unus Deus. Eph.4.5. Si unum atque idem est cum nostro baptisma haereticorum; sine dubio & fides una est: si autem fides una est, utique & Dominus unus: si Dominus unus est, consequens est dicere, quia unitas est. Si autem haec unitas quae separari omnino & dividi non potest, eti­am apud haereticos ipsa est; quid ultra contendimus? ut quid il­los haereticos, & non Christianos vocamus? Porro cum nobis & haereticis nec Deus unus sit, nec Dominus unus, nec una Ecclesia, nec fides una, sed nec unus Spiritus, aut corpus unum; manifestum est nec baptisma nobis & haereticis commune esse posse, quibus ni­hil est omnino commune. Et tamen non pudet Stephanum ta­libus adversus Ecclesiam patrocinium praestare, & propter haereti­cos asserendos, fraternitatem scindere: insuper & Cyprianum , [...].24.24. pseudochristum, & pseudoapostolum & dolosum operarium dicere? Qui omnia in se esse conscius praevenit; ut alteri ea per mendacium [...].11.13. objiceret, quae ipse ex c merito audire deberet. Bene te valere om­nibus nobis, cum universis qui in Africa sunt Episcopis, & cunctis Clericis, & omni fraternitate universi optamus; ut perpetuo unani­mes & unum sentientes, habeamus nobiscum etiam de longinquo adunatos.

EPISTOLA. LXXXVI. Cyprianus Nemesiano , Felici, Lucio, alteri Felici, Lit teo, Poliano, Victori, Jaderi, Dativo, Coepiscopis: item Compresbyteris & Diaconibus, & ceteris Fratribus in Metallo constitutis Martyribus Dei Patris omnipotentis & Jesu Christi Domini, & Dei conservatoris nostri, aeternam Salutem.An. 257.

GLORIA quidem vestra poscebat, beatissimi ac [...] Ad Pamelii num. Epist. LXXVII. In Erasmi l. 3. Ep. 25. Cyprianus [...] deten­tus excusat se quod Mar­trres non vi­sitaverit. [...] fratres, ut ad conspectum atque ad complexum ve­strum venire ipse deberem, nisi me quoque ob confessionem a nominis relegatum, praesiniti loci termini coercerent : sed quo mo­do possum repraesento me vobis, & ad vos etiam si b corpore & grel­su venire non datur, dilectione tamen & spiritu venio, exprimens h­teris animum meum, quo in istis virtutibus & laudibus vestris laetus exulto, participem me computans vobis, etsi non passione corpo­ris, consortio caritatis. An ego possim tacere, & vocem meam si­lentio premere, cum de carissimis meis tam multa & gloriosa cognos­cam, quibus vos divina dignatio honoravit: ut ex vobis pars jam martyrii sui consummatione praecesserit, meritorum suorum coronam de Domino receptura; pars adhuc in carcerem claustris, [...] in c metallis & vinculis demoretur, exhibens per ipsas suppliciorum mo­ras, corroborandis fratribus & armandis majora documenta; d ad meritorum titulos ampliores tormentorum tarditate [...], ha­bitura tot mercedes in coelestibus praemiis, quot nunc dies e [...] in poenis? Quae quidem vobis, fortissimi ac beatissimi fratres, pro merito religionis ac fidei vestrae accidisse non miror, ut vos sic Dominus ad gloriarum sublime fastigium clarificationis suae honore provexerit; qui semper in Ecclesia ejus f custodito fidei tenore vigui­stis, conservantes sirmiter Dominica mandata; in simplicitate inno­centiam, in caritate concordiam, modestiam in humilitate, diligenti­am in administratione, vigilantiam in adjuvandis laborantibus, mi­sericordiam in fovendis pauperibus, in defendenda veritate con­stantiam, in disciplinae severitate censuram. Ac ne aliquid ad [...] bonorum factorum [...] in vobis, etiam nunc in [...] [Page 231] vocis & passione corporis fratrum mentes ad divina martyria pro­vocatis, [...] vos exhibendo virtutis; ut dum grex pastores suos [...], & quod fieri à praepositis cernit, imitatur; paribus obsequi­orum meritis à Domino coronetur.

2741 Quod autem fustibus caesi [...] graviter & [...], per ejusmodi Ad [...] poenarum spe­cies, sustiga­tionem, [...], [...], &c. [...] [...] [...]. poenas initiastis confessionis vestrae religiosa primordia; execranda nobis ista res non est . Neque enim ad fustes Christianum corpus expavit, cujus est spes omnis in ligno . Sacramentum salutis suae Christi servus agnovit, redemtus ligno ad vitam aeternam, ligno pro­vectus est ad coronam. Quid vero mirum, si vasa aurea & argentea in metallum, id est, auri & argenti domicilium dati estis, nisi quod nunc metallorum natura conversa est, locaque quae aurum & argen­tum dare ante consueverant, accipere coeperunt? Imposuerunt quo­que compedes [...] vestris, & membra felicia ac Dei templa in­famibus vinculis ligaverunt; quasi cum corpore a ligetur & Spiritus, aut aurum vestrum ferri contagione maculetur. Dicatis Deo ho­minibus, & fidem suam religiosa virtute testantibus, ornamenta sunt ista, non vincula; nec Christianorum pedes ad infamiam copulant, sed clarisicant ad coronam. O pedes feliciter vincti, qui non à fa­bro, sed à Domino resolvuntur. O pedes feliciter vincti, qui itine­re salutari ad paradisum diriguntur. O pedes in seculo ad praesens ligati, ut sunt semper apud Dominum liberi. O pedes compedibus & transversariis interim cunctabundi, sed celeriter ad Christum glo­rioso itinere b cursuri. Quantum vult hic vel invida crudelitas, vel maligna, nexibus vos suis & vinculis teneat; cito à terris & poenis istis ad coelorum regna venietis. Non fovetur in metallis, lecto & culcitris corpus, sed refrigerio & solatio Christi fovetur. Humi ja­cent fessa laboribus viscera; sed poena non est cum Christo jacere. Squalent sine balneis, membra situ & sorde deformia; sed spiritaliter intus abluitur, quod foris carnaliter sordidatur. Panis illic exigu­us; at non in solo pane vivit homo, sed in sermone Dei. Vestis [...].8.3. algentibus deest; sed qui Christum induit, & vestitus abundanter & cultus est. Semitonsi capitis capillus horrescit , sed cum sit caput viri Christus, qualecunque illud caput deceat necesse est, quod ob Domini nomen insigne est. Omnis ista deformitas dete­stabilis & c tetra gentilibus, quali splendore pensabitur? Secularis haec & brevis poena, quam clari & aeterni honoris mercede mutabitur, cum secundum beati Apostoli vocem, transformaverit Dominus cor­pus [...]. humilitatis nostrae conformatum corpori claritatis suae?

Sed nec in illo, fratres dilectissimi, aliqua potestaut religionis, aut Solatue mar­tyres quod os­serendi sa­cultas [...] sit erepta. [Page 232] jactura sentiri, quod illic nunc sacerdotibus Dei [...] [...] datur offerendi & celebrandi sacrificia divina. Celebratis imo at­que offertis sacrificium Deo & pretiosum pariter & gloriosum, & plu­rimum vobis ad retributionem praemiorum coelestium [...]; cum scriptura divina loquatur & dicat: Sacrificium [...] [...] [...] contribulatus, cor contritum & humiliatum Deus non [...] Hoc vos sacrificium Deo offertis, hoc sacrificium [...] [...] die ac nocte celebratis, hostiae facti Deo, & vosmetipsos [...] [...] immaculatas victimas exhibentes, [...] Apostolus adhortatur & di­cit: Oro ergo vos fratres per misericordiam Dei, ut constituatis Rom. 12. 1 corpora vestra hostiam vivam, sanctam, placentem Deo; nec confi­guremini seculo huic, sed transformamini in renovatione [...] ad probandum quae [...] a voluntas Dei b bona & placens, & [...] Hoc est enim quod praecipue Deo placeat: hoc est, in quo [...] meritis ad promerendam voluntatem Dei opera nostra [...]: hoc est, quod solum Domino c de beneficiis ejus [...] & salutaribus fidei ac devotionis nostrae obsequia retribuant, [...] in Psalmis & contestante Spiritu sancto: Quid retribuam, inquit. [...]. d Domino pro omnibus quae tribuit mihi? Calicem salutaris accipi­am, & nomen Domini invocabo. Pretiosa in conspectu [...] e mors justorum ejus.

Quis non f libenter & promte calicem salutis accipiat? Quis non Deus remu­nerat quod ipse [...]. appetat gaudibundus & laetus, in quo aliquid & ipse Domino suo [...]? quis non pretiosam in conspectu Domini mortem [...] & constanter excipiat; placiturus ejus oculis, qui nos in [...] nominis sui desuper spectans, volentes comprobat, adjuvat di­micantes, vincentes coronat, retributione g bonitatis ac pietatis pa­ternae h remunerans in nobis quidquid ipse praestitit, & honorans quod ipse perfecit? Ipsius enim esse quod vincimus, & quod ad maximi certaminis palmam subacto adversario pervenimus, decla­rat & docet Dominus in Evangelio suo, dicens: Cum autem vos tra­diderint; [...] nolite cogitare quomodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui lo­quimini, sed Spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. [...]: Ponite in cordibus vestris non praemeditari excusare . Ego [...] [...] dabo vobis os & sapientiam, cui non poterunt resistere [...] vestri. In quo quidem & credentium magna fiducia est, & culpa gravissima perfidorum; non credere ei qui se opem suam [...] [...] pollicetur, nec rursus eundem timere qui aeternam [...] negantibus comminatur. Quae vos omnia, fortissimi ac [...] milites Christi, insinuastis fratribus nostris, i implentes [...] quod verbis ante docuistis; futuri maximi in regno coelorum, [...] Domino & dicente: Qui fecerit & [...] docuerit, maximus [...] vocabitur in regno coelorum. Denique exemplum vestrum secuta multiplex plebis portio, confessa est vobiscum pariter, & partiter co­ronata est; connexa vobis vinculo fortissimae caritatis, & à praepo­sitis [Page 233] suis nec carcere, nec metallo separata. Cujus numero nec vir­gines [...] 13.8. desunt, quibus ad sexagenarium fructum centenus accessit, quasque ad coelestem coronam a gloria geminata provexit. In pue­ris quoque virtus major aetate, annos suos confessionis laude transcen­dit, ut martyrii vestri beatum gregem, & sexus & aetas omnis ornaret.

Qui nunc vobis, dilectissimi fratres, conscientiae victricis vigor? [...] inter poenas & [...] gaudia. quae sublimitas animi? quae in sensu exultantia? qui triumphus in pectore? unumquemque vestrum stare ad promissum Dei praemium ; de judicii die esse securum; ambulare in metallo, captivo quidem corpore sed b corde regnante; scire Christum secum esse praesentem, gaudentem tolerantia servorum suorum, per vestigia & vias suas ad regna aeterna gradientium? Expectatis quotidie laeti profectio­nis vestrae salutarem diem, & jam jamque de seculo recessuri c ad mar­tyrum munera & domicilia divina properatis; post has mundi tene­bras visuri candidissimam lucem, & accepturi majorem passionibus omnibus & conflictationibus claritatem, Apostolo contestante & di­cente: Non sunt condignae passiones hujus temporis, ad superventu­ram [...] 8.18. claritatem quae revelabitur in nobis. Plane quia nunc vobis in precibus efficacior sermo est, & ad impetrandum quod in pressuris petitur facilior oratio est: petite [...] & rogate, ut confessio­nem omnium nostrum dignatio divina consummet; ut de istis tene­bris & laqueis mundi, nos quoque vobiscum integros & gloriosos Deus liberet; ut qui hic caritatis & pacis vinculo copulati, contra haereticorum injurias & pressuras gentilium simul stetimus, pariter in regnis coelestibus gaudeamus. Opto vos, beatissimi ac dilectissimi fratres, in Domino bene valere, & nostri semper & ubique [...]. Valete.

EPISTOLA LXXVII. Cypriano fratri Nemesianus, Dativus, Felix & [...], in Domino aeternam Salutem.

2768 SEMPER magnis sensibus pro temporis conditione, [...] [...] Ad [...] num. Ep. LXXVIII. In Erasm. Edit. deest. In Manut. l. 5. Ep. 10. Martyres su­pradicti gra­tis animis [...] debitis laudi­bus prosequ­untur. [...] [...] locutus es, Cypriane dilectissime; quibus assidue lectis, & pra­vi corriguntur; & bonae fidei homines corroborantur: dum enim non [...] tractatibus tuis sacramenta occulta nudare , [...] nos in a fide facis crescere, & de seculo homines ad [...] ac­cedere. Nam quaecunque bona in multis libris tuis intulisti, [...] ipsum te nobis designasti: b es enim omnibus in [...] [...] in sermone facundior, in consilio sapientior, in patientia simplicior, in operibus largior, in abstinentia sanctior, in obsequio humilior, & in actu bono innocentior. Scis & ipse, carissime, nostrum optabile vo­tum esse, quod te videamus doctorem & amatorem nostrum ad coro­nam magnae confessionis pervenisse: nam quasi bonus & verus doctor quid nos discipuli secuti apud Praesidem dicere deberemus, [...] apud acta Proconsulis pronunciasti; & tuba canens, Dei milites coe­lestibus armis instructos ad congressionis praelium excitasti: & in acie prima pugnans spiritali gladio diabolum [...]: agmina quoque fratrum hinc & inde verbis tuis composuisti, ut [...] im­mico undique tenderentur, & c cadavera ipsius publici hostis nervis concisis calcarentur. Crede nobis, carissime, quoniam non est a centesimo praemio minor tua innocens anima, quae nec seculi primos impetus timuit, nec ire in exilium recusavit, nec relinquere civita­tem dubitavit, nec in deserto d loco commorari horruit; & quoni­am multis documentum confessionis dedit, ipsa Martyrium prior dixit; alios enim ad martyria facienda exemplo suo provocavit; & non tantum martyrum de seculo jam excedentium socia esse [...]; sed & cum futuris coelestem amicitiam copulavit. Agunt [...] nobiscum damnati maximas apud Deum gratias, Cypriane [...], quod literis tuis laborantia pectora recreasti, fustibus vulnera ta membra curasti; compedibus pedes ligatos resolvisti; e [...] capitis capillaturam adaequasti; tenebras carceris [...], montes metalli in planum deduxisti; f naribus etiam fragrantes flores imposuisti; & tetrum g odorem fumi exclusisti. Fecit autem & prosecutum ministerium tuum, & Quirini dilectissimi nostri: quod h per Herennianum hypodiaconum; & Lucanum, & i Maximum, & Amantium acoluthos k distribuendum misisti, quaecunque [...] corporum defuerant expediri. Simus ergo orationibus no­stri alterutrum adjutores , & rogemus, sicut mandasti, ut Deum, & [Page 235] Christum, & angelos in omnibus actibus nostris habeamus fautores. Optamus te, Domine frater, semper bene valere, & nostri meminisse. Saluta omnes qui tecum sunt. Omnes nostri, qui nobiscum sunt, te amant & salutant, & videre desiderant.

EPISTOLA LXXVIII. Cypriano fratri & Collegae, Lucius & qui mecum sunt omnes, in Domino Salutem.

EXULTANTIBUS nobis & laetantibus in Deo, quod nos [...] [...] Ad [...] [...] Ep. LXXIX. In Erasm. Edit. l. 3. Ep. 7. Martyres superadicti subsidium [...] à Cypriano transmissum agnoscunt. ad a congressionem armaverit, & in praelio victores sua dignati­one fecerit, supervenerunt literae tuae, frater carissime, quas per Herennianum hypodiaconum, & Lucanum, & b Amantium acolu­thos misisti nobis; quibus lectis c recipimus in vinculis laxamen­tum, in pressura solatium, & in necessitate praesidium, & d excitati sumus & robustius animati ad si quid amplius fuerit poenarum. Nam ante passionem à te sumus ad gloriam provocati, qui prior nobis du­catum ad confessionem nominis Christi e praebuisti. Nosvero secu­ti vestigia confessionis tuae, parem gratiam tecum speramus. Nam qui prior est in cursu, prior est & ad praemium; & qui prior occupa­sti, de quo coepisti, f inde hoc nobis communicasti; demonstrans scili­cet individuam caritatem, qua semper nos dilexisti; ut quibus unus fuit spiritus in conjunctione pacis, esset precum g unitarum Eph 4.3. gratia, & una corona confessionis. Accessit autem tibi, frater caris­sime, ad confessionis coronam retributio operum, abundans mensura quam accipies à Domino in die remunerationis; quite nobis literis tuis repraesentasti, ut pectus illud tuum candidum & beatum, quod semper novimus, manifestares; & secundum latitudinem ejus no­biscum laudes Deo diceres, non quantum nos meremur audire, sed quantum tu potes dicere. Tuis enim vocibus & quae minus in nobis instructa erant exornasti, & confirmasti ad sustentationem earundem passionum, h quas patienter ferimus, securi de praemio coelesti, & de corona martyrii, & de regno Dei, i ex prophetia quam literis tuis Spiritu sancto plenus spospondisti. k Hoc totum fiet, dilectissime, si nos orationibus tuis in mente habueris, quod te facere confido, sicut & nos utique facimus. Accepimus l itaque, frater desideratissime, id quod à Quirino, & à teipso misisti, m sacrificium ex omni opere mundo . Sicut & Noe obtulit Deo, & delectatus est Deus in odo­rem Gen 8.20. suavitatis, & respexit in sacrificium ejus; ita & in vestrum n re­spiciat , & delectetur o reddere vobis hujus tam boni operis merce­dem. [Page 236] Peto autem ut literas, a quas ad Quirinum fecimus, [...] b praecipias. Optote, frater carissime ac desideratissime, semper [...] valere, & nostri meminisse. Saluta omnes, qui tecum sunt. [...].

EPISTOLA LXXIX. Cypriano carissimo & dilectissimo, Felix, Iader, Po­lianus; una cum Presbyteris & omnibus nobiscum commorantibus apud metallum Siguense, aeternam in Domino Salutem.

RESALUTAMUS te, frater carissime, c per Herennia­num Ad Pamelii num. Ep. LXXX. In Erasm. Edit. deest. In [...]. l. 5. Ep. 11. Martyres supradicti subsidium à Cypriano transmissum grati agnos­cunt. [...] [...]. hypodiaconum, Lucanum, & Maximum fratres no­stros, fortes & incolumes, adjuvantibus orationibus tuis. A quibus accepimus oblationis nomine quantitatem una cum lite­ris d quas scripsisti; in quibus e dignatus es de verbis coelestibus nos tanquam f filios confortare: & Deo patri omnipotenti per Chri­stum ejus gratias egimus, & agimus; quod sic confortati & corrobo­rati sumus per tuam adlocutionem; petentes de animitui candore, ut nos assiduis orationibus tuis in mente habere digneris: ut confes­sionem vestram & nostram, quam Dominus in nobis conferre dig­natus est, suppleat. Saluta omnes qui tecum commorantur. Opta­mus te, frater carissime, in Deo semper bene g valere. Felix scripsi , Iader subscripsi, Polianus legi: h dominum meum Eutychianum saluto.

EPISTOLA LXXX. Cyprianus Successo fratri Salutem.An. 258.

UT non vobis in continenti scriberem, frater carissime, illa res fecit; [...] Ad. Pamelii num. Ep. LXXXII. In Erasm E­dit. deest. In Manut. l. 5. Ep. 97 De ingruen­te persecuti­one Succes­sum admonet Cyprianus. quod universi clerici sub ictu agonis constituti, rece­dere istinc omnino non poterant, parati omnes pro animi sui devotione ad divinam & coelestem gloriam. Sciatis autem eos ve­nisse, quos ad Urbem propter hoc miseram, ut quomodocunque de nobis rescriptum fuisser, exploratam sibi veritatem ad nos referrent. Multa enim varia & incerta opinionibus ventilantur; quae autem sunt in vero, ita se habent. Rescripsisse Valerianum ad senatum ; ut E­piscopi, & Presbyteri, & Diacones in continenti animadvertantur ; Senatores vero & viri egregii, & equites Romani, dignitate amissa, etiam bonis spolientur, & si ademtis facultatibus Christiani esse per­Severaverint, capite quoque multentur: Matronae ademtis bonis in exilium relegentur: Caesariani quicunque vel prius confessi fuerant, vel nunc confessi fuerint, confiscentur, & vincti in Caesarianas posses­siones a descripti mittantur. Subjecit etiam Valerianus Imperator orationi suae exemplum literarum, quas ad praesides provinciarum [Page 238] de nobis fecit: quas literas quotidie speramus venire, stantes secun­dum fidei firmitatem ad passionis tolerantiam, & expectantes [...] [...] & indulgentia Domini, vitae aeternae coronam. Xistum autem in Coeme­terio animadversum sciatis, octavo iduum Augustarum die, & cum eodem a Quartum . Sed & huic persecutioni quotidie insistunt [...] in Urbe ; ut si qui sibi oblati fuerint, animadvertantur: & [...] corum fisco vindicentur. Haec peto per vos & Collegis nostris [...], ut ubique hortatu eorum possit fraternitas [...], & ad agonem spiritalem praeparari: ut singuli ex nostris, non [...] mortem cogitent ¶, quam immortalitatem: & plena fide ac tota vir­tute Domino dicata, gaudeant magis quam timeant in hac [...]; in qua sciunt Dei & Christi milites non perimi, sed [...] Opto te, frater carissime, semper bene valere.

EPISTOLA LXXXI. Cyprianus Presbyteris & Diaconibus, & plebi universae Salutem.

2819 CUM perlatum ad nos fuisset, fratres carissimi, Frumentarios Ad Pamelii num. Epist. LXXXIII. In Erasmi Edit. deest. In Manut. l. 5. Ep. 1. Secessus sui rationem reddit Cy­prianus. esse missos, qui me Uticam perducerent , & consilio carissi­morum [...] persuasum esset, ut d6e hortis nostris intcrim seccde­remus, justa interveniente causa, consensi; eo quod congruat Epi­scopum in ea civitate, in qua Ecclesiae dominicae praeest, illic Domi­num confiteri, & plebem universam praepositi Praesentis confessione clarificari. Quodcunque enim sub illo confessionis momento con­fessor Episcopus loquitur, aspirante Deo ore omnium loquitur. Ce­terum [Page 239] mutilabitur honor Ecclesiae nostrae tam gloriosae, si ego Epi­scopus alterius Ecclesiae praepositus accepta apud Uticam super con­fessione sententia , exinde martyr ad Dominum prosiciscar; quan­doquidem ego & pro me, & pro vobis apud vos confiteri, & ibi pati , & exinde ad Dominum proficisci, orationibus continuis deprecer, & votis omnibus exoptem & debeam. Expectamus ergo hic in se­cessu abdito constituti, adventum proconsulis Carthaginem redeun­tis: audituri ab eo, quid Imperatores super Christianorum laicorum, & Episcoporum nomine mandaverint; & dicturi, quod ad horam Dominus dici voluerit. Vos autem, sratres carissimi, pro disciplina, quam de mandatis Dominicis à me semper accepistis, & secundum quod me tractante saepissime didicistis, quietem & tranquillitatem tenete: ne quisquam vestrum aliquem tumultum de fratribus mo­veat, aut ultro se gentilibus offerat : apprehensus enim, & traditus loqui debet; siquidem in nobis Dominus positus illa hora loquatur: [Page 240] qui nos confiteri magis voluit quam a profiteri. Quid autem de cetero nos observare conveniat, antequam in me super [...] nominis Dei b Proconsul sententiam ferat, instruente Domine in c commune disponemus. Incolumes vos, fratres carissimi, [...] noster in Ecclesia sua permanere faciat, & conservare [...]

OPUSCULA VULGO ADSCR …

OPUSCULA VULGO ADSCRIPTA Caecilio Cypriano.

[...]
[...]

DE SPECTACULIS Epistola Ignoti AUCTORIS.

Plebi in Evangelio stanti S.

UT me satis contristat, & animum me­um graviter affligit, cum nulla mihi scribendi ad vos porrigitur occasio (de­trimentum est enim meum vobiscum non colloqui) ita nihil mihi tantam laetitiam, hilaritatemque restituit, quam cum adest rur­sus occasio. Vobiscum me esse arbitror, cum vobis per literas loquor. Quanquam igitur ita se haec habere quae dico, certos vos esse sciam, nec quidquam de verborum meorum veritate dubitare: tamen etiam argumentum, sinceri­tatem rei asserit; nam cum nulla prorsus prae­teritur occasio, probatur affectio. Quamvis er­go certus sim, vos non minus esse in vitae actu graves, quam in sacramento fideles; tamen, quouiam non desunt vitiorum assertores blandi & indulgentes patroni, qui praestant vitiis au­ctoritatem, & quod est deterius, censuram scrip­turarum coelestium in advocationem criminum convertunt; quasi sicut innocens spectaculo­rum ad remissionem animi appetatur voluptas, (nam & eousque enervatus est ecclesiasticae dis­ciplinae vigor, & ita omni languore vitiorum praecipitatur in pejus, ut jam non vitiis excusa­tio, sed auctoritas detur) placuit paucis vos non nunc instruere, sed instructos admonere; ne quia male [...] vincta vulnera, sanitatis obductae per­rumpant cicatricem. Nullum enim malum difficilius extinguitur, quam quod faciles redi­tus habet; dum & multitudinis consensu asseri­tur, & excusatione blanditur.

Non pudet, non pudet inquam fideles homi­nes, & Christiani sibi nominis auctoritatem vin­dicantes, superstitiones vanas gentilium cum spe­ctaculis mixtas, de scripturis coelestibus vindica­re, & auctoritatem idololatriae conferre? nam quando id, quod in honore alicujus idoli ab eth­nicis agitur, à fidelibus Christianis spectaculo frequentatur; & idololatria gentilis asseritur, & in contumeliam Dei religio vera & divina cal­catur. Pudor me tenet praescriptiones eorum in hac causa & patrocinia referre. Ubi, inquiunt, scripta sunt ista ? [...] prohibita? [...] & [...] riga est Israel Helias, a & ante [...] [...] saltavit b. Nabla, aera, tympana [...] [...] choros legimus c. Apostolus quaque [...] caestus & colluctationis nostrae [...] [...] nequitiae proponit certamen d. [...] de [...] sumit exempla, coronae quoque collocat [...] Cur ergo homini Christiano [...] non [...] spectare, quod licuit divinis [...] scribere Hoc in loco dixerim longe [...] [...] [...] las literas nosse, quam sic literas [...] [...] enim & exempla, quae ad [...] [...] gelicae virtutis posita sunt, ad [...] [...] nia transferuntur: quoniam non ut [...] tur ista scripta sunt, sed ut [...] [...] [...] tia major excitaretur in rebus [...] [...] tanta est apud ethnicos in rebus [...] [...] Argumentum est ergo [...] [...] non permissio, sive [...] [...] [...] erroris; ut per hanc animus plus [...] [...] Evangelicam virtutem propter [...] [...] cum per omnium laborum & dolorum [...] tatem, concedatur pervenire ad tetrena [...] pendia. Nam quod Helias [...] est [...] non patrocinatur spectandis spectandis in [...] lo enim is circo cucurrit. Et quod David [...] conspectu Dei choros egit, [...] [...] in the atro sedentes Christianos fideles. [...] [...] obscoenis motibus membra [...] [...] vit graecae libidinis fabulam. Nabla, [...] [...] & citharae Deum cecinerunt, non idolum.

Non igitur praescribetur, ut [...] [...] ta: diabolo artifice ex [...] in [...] [...] sunt. Praescribat igitur [...] pudor, [...] [...] possunt sanctae [...] Quaedam emm [...] magis providet in praecipiendo: [...] passa plus interdixit, [...] [...] [...] [...] haec usque descenderet, pessime de [...] [...] [...] nam & plerumque in [...] [...] dam utilius tacentur : admonent [...] [...] terdicuntur: ita etiam tacentur, dum in [...] scripta sunt; & praeceptorum loco [...] [...] [Page 3] [...] & ratio loquitur, quae scriptura conticuit. [...] tantum unusquisque deliberet, & cum per­sona professionis suae loquatur, nihil unquam [...] eorum geret; plus enim ponderis habebit [...] quae nulli se alteri debebit nisi [...] [...] scriptura interdixit? Prohibuit enim [...] quod prohibet geri. Omnia inquam [...] [...] [...] genera damnavit, quando idolo­datriam sustulit, ludorum omnium matrem, [...] [...] vanitatis & levitatis monstra venerunt. [...] enim spectaculum fine idolo ? quis [...] [...] sacrificio? quod certamen non conse­cratum mortuo? Quid inter haec Christianus [...] facit; si idololatriam fugit, quid [...] Qui jam sanctus sit, de rebus criminosis [...] capit? Quid contra Deum [...] probat, quas amat dum spectat? Ceterum [...] [...] inventa daemoniorum esse, non Dei.

Impudenter in Ecclesia daemonia exorcizat, [...] voluptates in spectaculis laudat: & cum [...] illi renuntians, recisa sit res omnis in [...]; dum post Christum ad diaboli [...] vadit, Christo tanquam diabolo renuntiat. [...] ut jam dixi, ludorum omnium [...] est; quae ut ad se Christiani fideles veniant, [...] illis per oculorum & aurium volup­tarem. Romulus Conso quasi consilii Deo ob [...] Sabinas Circenses primus [...] Ceterum reliqui, dum urbem fames occu­passet, ad advocationem populi acquisiti sunt [...] & Cereri & Libero dicati [...] reliquisque idolis, & mortuis. Graeca [...] vel in cantibus, vel in fidibus, vel [...] [...] vel in viribus praesides suos habent [...] daemonia; & quicquid est aliud, quod [...] aut oculos movet, aut delmit [...] si cum origine sua, & institutione [...] causam praefert idolum, aut daemonium, [...] [...] Ita diabolus artifex quia [...] per se nudam sciebat horreri, [...] miscuit, ut per voluptatem posset amari.

Plura prosequi quid est necesse? vel [...] in ludis genera monstrosa describere? [...] quae nonnunquam & homo sit hostia , [...] sacerdotis; dum cruor etiam de jugulo [...] acceptus patera, dum adhuc fervet, & [...] fitienti idolo in faciem jactatus crudeliter [...] & inter voluptates spectantium [...] mors erogatur, ut per cruentum [...] saevire discatur: quasi parum sit [...] privata sua rabies, nisi illam & publice [...] Ad poenam hominis fera rabida [...] in deliciis, ut sub spectantium oculis cru­delius insaniat: erudit artifex belluam; quae clementior fortasse fuisset si non illam magi­ster crudelius saevire docuisset. Ergo ut tace­am quicquid latius idololatria probat; quam vana sunt ipsa certamina? lites in coloribus , contentiones in curribus, gaudere quod equus velocior fuerit, moerere quod pigrior, annos pecoris computare, consules nosse, aetates dis­cere, prosapiam designare, avos ipsos atavos­que commemorare: quam hoc totum otiosum negotium? imo quam turpiter non otiosum?

Hunc inquam, memoriter totam equini ge­neris sobolem computantem, & fine offensa hunc locum magna velocitate referentem? partes Christiani si perroges, nescit; aut infe­licior, si scit: quem si rursum perrogem, quo ad illud spectaculum itinere pervenerit; confite­bitur per lupanarium, per prostitutarum nu­da corpora, per publicam libidinem, per de­decus publicum, per vulgarem lasciviam, per communem omnium contumeliam. [...] ut non objiciam quod fortasse commisit, vidit ta­men quod committendum non fuit, & oculos ad idololatriae spectaculum per libidinem dux­it: ausus secum Spiritum sanctum in [...] ducere si potuisset; qui festinans ad spe­ctaculum, dimissus, & adhuc gerens secum, ut assolet, Eucharistiam inter corpora obscoena meretricum tulit; plus damnationis meritus de spectaculi voluptate.

Sed ut ad scenae jam sales inverecundos tran­situm faciam, pudet referre quae dicuntur, pu­det etiam accusare quae fiunt: Agentium stro­phas, adulterorum fallacias, mulierum impu­dicitias, scurriles jocos, parasitos sordidos; ip­sos quoque patres-familias togatos , modo stu­pidos, modo obscoenos, in omnibu stolidos, certis nominibus inverecundos. Et cum nul­li hominum aut generi, aut professioni ab im­probis isto sermone parcatur; ab omnibus ta­men ad spectaculum convenitur. Commune de­decus delectat, videlicet, vel recognoscere otia vel discere: concurritur in illud pudoris pub­lici lupanarium , ad obscoenitatis [...] ne quid secreto minus agatur, quam quod in [...] discitur; & inter ipsas lege docetur, quic­quid legibus interdicitur. Quid inter haec Chri­stianus fidelis facit; cui vitia non licet nec co­gitare, quid oblectatur simulacris [...] ut in ipsis deposita verecundia audacior fiat ad cri­mina? Discit facere dum consuescit videre . Illas tamen, quas infelicitas sua in servitutem prostituit, libidinis publicae occultat locus; & [Page 4] dedecus suum de latebris consolantur, erubes­cunt videri etiam quae pudorem vendiderunt. At istud publicum monstrum omnibus videnti­bus geritur, & prostitutarum transitur obscoe­nitas: quaesitum est quo modo adulterium ex oculis admitteretur.

Huic dedecori condignum dedecus superdu­citur, homo fractus omnibus membris , & vir ul­tra muliebrem mollitiem dissolutus, cui ars sit verba manibus expedire ; & propter unum nescio quem, nec virum, nec seminam, commovetur civitas tota, ut desaltentur fabulosae antiquita­tum libidines. Ita amatur quicquid non licet, ut quae etiam aetas absconderat, sub oculorum memoriam reducantur; non est libidini satis, malis suis uti praesentibus, nisi suum de specta­culo faciat, in quo etiam superior aetas erraverat. Non licet inquam adesse Christianis fidelibus, non licet omnino; nec illis, quos ad oblecta­menta aurium, ad omnes ubique Graecia instru­ctos suis vanis artibus mittit. Clangores tuba bel­licos alter imitatur raucos; alter lugubres sonos spiritu tibiam inflante moderatur; alter cum choris, & cum hominis canora voce, conten­dens spiritu suo, quem de visceribus suis superi­oribus nitens hauserat, tibiarum foramina [...] nunc effuso, & nunc intus recluso ac represso; nunc certis foraminibus emisso, atque in aerem profuso, item in articulos sonum fran­gens, loqui digitis elaborat; ingratus artifici qui linguam dedit. Quid loquar comicas & in­utiles curas? quid illas magnas Tragicae vocis insanias? quid nervos cum clamore missos?

Haec etiamsi non essent simulacris dicata, ob­eunda tamen & spectanda non essent Christia­nis fidelibus; quae etsi non haberent crimen, ha­bent in se & maximam & parum congruentem fidelibus vanitatem: nam illa altera dementia est manifesta, otiosis hominibus negotiatio sua ut vapulet; & prima victoria est ultra modum humani ventris esurire potuisse, super titulo co­ronae edacis flagitiosae nundinae; ictibus infelix facies locatur, ut infelicior venter saginetur. Quam foeda praeterea ista luctamina? Vir infra virum jacens, & amplexus inhonestis nexibus im­plicatur. In tali certamine stare (videris quis vincat) pudor victus est. Ecce tibi alter nudus salit, alter orbem aeneum contentis in aerem viribus jactat; haec gloria est dementiae: deni­que remove spectatorem, reddideris vanitatem. Fugienda sunt ista Christianis fidelibus, ut jam frequenter diximus, tam vana, tam perniciosa, tam sacrilega spectacula: & oculi nostri sunt, & aures custodiendae. Cito in hoc assuescimus, quod [...] scelere. Nam cum mens ho­minis ad vitia ipsa ducatur; sibi quid faciet, si habuerit exempla naturae corporis lubricae, quae sponte corruit; quid faciet, si fuerit impulsa? Avocandus est animus ab istis.

Habet Christianus spectacula meliora, si ve­lit; habet veras & [...] [...] [...] recollegerit: & ut omittam [...] [...] [...] contemplari potest, habet [...] [...] [...] quam videat [...] [...] [...] aspiciat, rursus occasum [...] [...] noctesque revocantem [...] [...] [...] cursus incrementis [...] [...] signantem; astrorum [...] [...] & [...] [...] de summa [...] [...] [...] per vices membra divisa, & [...] [...] [...] noctibus per horarum [...] [...] & [...] molem libratam cum [...], & [...] [...] cum suis fontibus; [...] [...] cum [...] fluctibus atque littoribus: Interim [...] pariter summa conspiratione [...] con­cordiae, extensum aerem medium; [...] sue cuncta vegetantem; nunc [...] [...] nubibus profundentem, [...] [...] [...] raritate revocantem; & [...] [...] [...] incolas proprios, in aere avem, [...] [...] [...], & in terra hominem. [...] inquam, & [...] [...] divina, sint christianis [...] [...]. Quod theatrum humanis [...] [...] [...] istis operibus poterit [...] [...] [...] lapidum molibus [...] [...] [...] [...]; & auro licet tecta [...] [...] astrorum fulgore vincentur [...] [...] opera mirabutur, [...] [...] [...] [...] [...] Dei.

21 22 Dejicit se de culmine [...] [...] [...] admirari aliquid post Deum [...] [...] [...] ris, inquam, sacris incumbat [...] [...] [...] ibi inveniet condigna fidei [...] [...] [...] bit instituentem Deum mundum [...] & [...] ceteris animalibus hominis [...] [...] [...] fabricam melioremque [...] [...] mundum in delictis suis: justa [...] b [...] [...] rum praemia, impiorumque [...]; [...] populo siccata c; & de petra [...] [...] [...] porrecta d: spectabit de coelo [...] messes, non ex arcis e: inspiciet [...] [...] siccos refraenatis aquarum [...] [...] f: videbit in quibusdam [...] cum [...] luctantem g; religione [...] [...], & [...] conversas h: [...] & [...] ab ipsa morte revocatas i: [...] [...] [...] de sepulcris admirabiles [...] [...] matorum jam vitas corporum [...]: & [...] his omnibus jam majus videbit [...], [...] illum qui totum [...] [...], sub pedibus Christi jacentem. Quam [...] spectaculum fratres? quam [...]? quam necessarium? [...] [...] [...], & oculos aperire ad [...] [...]. [...] spectaculum quod videtur [...] [...] amissis; hoc est spectaculum, quod non [...] Praetor, aut Consul, sed qui est [...], & ante [...], & super omnia, imo ex quo omnia, [...] Domini nostri Jesu Christi, [...] [...] & honor [...] seculorum,

Amen.

DISCIPLINA ET BONO PUDICITIAE. Epistola Ignoti AUCTORIS.

A Liquas ossiciorum meorum partes non ae­stimo praeterisse, dum semper enitor, vel maxime quotidianis Evangeliorum [...], aliquando vobis fidei & scientiae per Dominum incrementa praestare. Quid enim a­liud in Ecclesia Domini utilius geri, quid ac­commodatius officio Episcopi potest inveniri; quam ut doctrina divinorum, per ipsum insinua­ta collataque, verborum; possint credentes ad repromissum regnum pervenire coelorum? Hoc [...] mei & operis & muneris, quotidianum [...] negotium, absens licet obtinere [...]; & per literas praesentiam meam vobis [...] conor. Dum vos solito more [...] missis in side interpello, ideo convenio, ut [...] radicis firmitate solidati, adversus [...] diaboli praelia stetis semper armati. [...] me non credam , si suero securus. [...] omnia quae utiliter proseruntur , & [...] vitae statum tractantibus vel desiniunt, [...] promittunt; ita demum fructuosa sunt, si [...] emolumentum operis, divinae indulgentiae [...]; adjuventur. Non solum proserimus [...] quae de scripturarum sacris fontibus veniunt, [...] cum ipsis verbis, preces ad Dominum & [...] sociamas, ut tam nobis quam vobis, & [...] suorum the sauros aperiat, & vires ad implenda quae cognoscimus , tribuat. [...] enim majus est voluntatem Domini [...], & in Dei voluntatis opere cessasse.

Quamvis ergo ad multa vos negotia & ad [...] monitionis praecepta, semper ut scitis [...], quid enim mihi aliud votivum aut majus [...] esse, quam ut per omnia perfecti stetis in Domino) tamen ut praecipue pudicitiae claustra [...] (quod & facitis) admoneo: scientes [...] esse vos Domini, membra Christi, [...] Spiritus sancti, electos ad spem, [...] ad sidem, destinatos ad salutem; [...] Dei, fratres Christi, consortes Spiritus sancti, [...] jam carni debentes, quasi renatos ex [...] & pudicitia, praeter voluntatem a quam [...] debemus ut nostra sit : praestetur etiam [...] redemtionem, ut corrumpi non [...] [...] à Christo consecrata sit . Nam si [...] Ecclesiam sponsam Christi b pronunciat: [...] vos quanta pudicitia exigitur, ubi Ecclesia [...] matrimonia sponsa virgo praestetur? Et ego quidem, nisi quod breviter vos admonere proposui; latissimas satis puto, & locupletes pu­dicitiae laudes [...] potui: sed supervacu­um duxi [...] eam diutius apud colentes. Vos enim illam ornatis dum geritis, & plures ejus laudes exercendo prosertis; facti ejus or­namentum, dum & illa vestrum est, mutuo de­core invicem fenerando. Illa vobis discipli­nam bonorum suggerit morum, vosilli ministe­rium praestatis is operum sanctorum. Nam & illa quantum & quid possit, per vos apparuit, & quid vos velitis, ipsa demonstravit & docuit; copu­latis in unum, duobus bonis mandatorum & re­rum, ne quid mutilum videretur, si aut praecepta ministeriis, praeceptis ministeria desuissent.

Pudicitia est honor corporum, ornamen­tum morum, fanctitas sexuum, vinculum pu­doris, fons castitatis, pax domus, concordiae caput. Pudicitia sollicita non est cui placeat nisi sibi: Pudicitia semper verecunda, dum in­nocentiae mater est: Pudicitia semper ornatur solo pudore, bene sibi tunc conscia de pulcritu­dine, si improbis displicet: Pudicitia nihil or­namentorum quaerit, decus suum ipsa est. Haec nos commendat Domino, connectit Christo: haec expugnat omnia de membris illicita desi­deriorum proelia, pacem nostris corporibus in­ducit: beata ipsa, & beatos efficiens apud quos­cunque habitare dignatur; quam nunquam ac­cusare possunt, nec qui eam non habent: vene­rabilis etiam hostibus suis, dum illam multo ma­gis mirantur, qui eam expugnare non possunt. Sed ut matura & in viris probata semper, & à feminis appetenda; sic inimica ejus impudici­tia semper est detestanda: obscoenum ludibri­um reddens ministris suis, nec corporibus par­cens nec animis. Debellatis enim propriis mo­ribus, totum hominem suum sub triumphum li­bidinis mittit: blanda prius, ut plus noceat dum placet; exhauriens rem cum pudore; hostis continentiae, frequenter perveniens ad sanguinem cupiditatum insesta rabies, incen­dium conscientiae bonae, mater impoenitentiae, ruina melioris aetatis, contumelia generis, ex­pugnans sanguims & familiae fidem, alienis asse­ctibus suos inserens silios, in aliena testamenta sobolem ignoti & corrupti generis inducens. Quae plerumque extra sexum ardens, dum se [Page 6] non [...] intra concessa, parum sibi putat satisfactum, nisi in virorum quoque corporibus non voluptatem novam quaerat, sed extraordi­naria & portentosa contra ipsam naturam ex viris per viros monstra conquirat.

Sed enim pudicitia locum primum in Virgi­nibus tenet, secundum in Continentibus, tertium in [...]. Verum in omnibus gloriosa est cum gradibus suis. Nam & Matrimoniorum fi­dem tenere laus est, intertot corporis bella; & Matrimonio de continentia modum statuisse, majoris virtutis est, dum etiam licita rejiciuntur. Certe ex utero sanctitatem custodisse, & infan­tem se usque in senectutem in sua aetate tota tenuisse admirandae utique potentiae est [...] [...] quod blandas corporis leges non nosse, magis felicitatis est, notas jam vicisse, virtutis est; sic tamen ut & virtus ista de dono Dei veniat, li­cet se in membris hominibus ostendat.

Pudicitiae, fratres, antiqua praecepta sunt. Quare antiqua dico? quia cum ipsis hominibus instituta sunt. Nam & ideo vir suus feminae est, ut praeter eundem alterum nesciat, & ideo vi­ro reddita est mulier, ut subjecto quod fuerat ei proprium, nihil requirat alienum. Sic & duo, inquit, erunt in carne una a, ut in unum redeat quod unum fuerat, ne separatio sine reditu occasionem praestet alterius. Inde & A­postolus. Caput mulieris pronunciavit virum b, ut conjunctione duorum pudicitiam probaret. Nam ut alterius caput membris aptum non potest esse, ita & alieno capiti membra non sua: caput enim suis convenit membris, & membra capiti suo; utraque naturali fibula in concor­dia mutua cohaerent, ne qua oriente discordia de divisione membrorum pactum divini foede­ris rumperetur. Addit tamen & dicit: Quo­niam qui uxorem suam diligit, seipsum dili­git c. Nemo enim carnem suam odio habet, sed nutrit & fovet eam, sicut & Christus Eccle­siam. Caritatis cum pudicitia ex hoc magna praescriptio, si uxores diligendae sunt à viris su­is sicut & Christus dilexit Ecclesiam; & ita ux­ores maritos debent diligere, ut Ecclesia diligit Christum.

Hanc sententiam Christus quando uxorem di­mitti non nisi ob adulterium dixit d: interroga­tus, tantum honorem pudicitiae dedit. Hinc nata est illa sententia: Adulteras non sinetis vi­vere e. Hinc Apostolus dicit: Haec est voluntas Dei, ut abstineatis vos à fornicatione f. Hinc & illud dicit: Membra Christi, membris me­retricis non esse jungenda g. Hinc traditur sa­tanae in interitum carnis, qui proculcato jure pudicitiae, vitia carnis exercet. Hinc merito regnum coelorum non tenent adulteri; hinc est omne peccatum extra corpus [...] [...] [...] terum peccare in suum [...] [...] [...] praeceptoris auctoritates, [...] [...] [...] omnes non est necesse, [...] [...] qui illas nostis frequenter & [...] [...] de­scripta non sint, queruli [...] [...] non po­testis esse. Adulter enim non [...] [...] , aut habere [...] [...] [...] [...] uxorem.

Sed sicut matronis jura [...] sunt, [...] ita sunt nexae, ut divelli [...] non [...] , Vir­ginitas vero & Continentia extra [...] [...] sunt; nihil ad virginitatem de [...] legi­bus pertinet, altitudine sua [...] omnes. Si ulla prava hominum [...] leges supergredi conantur, virginitas aequat se [...] si vero exquiramus, etiam excedit, dum in carne lu­ctata victoriam etiam contra [...] refert, quam non habent Angeli. Virginitas quid aliud est quam futurae vitae [...] [...] Virginitas neutri sexus est : [...] est per­severans infantia: virginitas est voluptatum triumphus: virginitas filios non habet, sed quod plus est, filiorum contemtum [...] non ha­bet foecunditatem, sed non habet orbitatem: felix quod est extra partus dolorem, [...] autem quod est extra funerum filiorum cala­mitatem. Virginitas quid est [...] quam so­luta libertas? maritum non habet [...] Virginitas affectationibus omnibus [...] est: non matrimoniis est dicata, non [...] non li­beris. Persecutionem non potest [...] dum illam de securitate potest provocare.

Sed quia pudicitiae nobis breviter sunt expo­sita praecepta, jam pudicitiae ponamus exem­plum. Plus enim prosicitur, cum in rem prae­sentem venitur: nec de virtute dubitabitur, quando quod praecipitur, exemplis [...] sig­natur. Exemplum pudicitiae à Joseph coepit h. Adolescens Hebraeus generosus de patre, gene­rosior de innocentia, ob [...] revelatio­num distractus à fratribus [...] in do­mum devenerat hominis Aegyptii; obsequio & innocentia & tota servitutis fide facilem & be­nevolum in se animum sui provocaverat domi­ni, cujus faciem tam sermo [...], quam aetas omnibus commendaverat. Sed [...] ge­nerositas ab uxore domini aliter quam dece­bat accepta est: in domus parte [...] & sine arbitris, alta & facinoribus accommoda; putavit se pudicitiam adolescentis [...] mulieris impudicitia, nunc promissis, nunc mi­nis posse superare. Et cum retentus est vesti­bus, eo quod moliretur fugam, propter tanti facinoris audaciam ipsas vestes [...] & corporis nudi sinceritatem habiturus innocen­tiae [Page 7] testem; ad crimen impudicitiae suae impru­dens mulier adjicere non dubitavit calumni­am: & ceteris & marito, squalida & fervens, spreto desiderio suo, conquesta est dolore simu­lato, quod Hebraeus adolescens vim sibi [...] [...] inferre, quam ipsa conata fuerat ir­rogare. Maritalis ardor rerum inscius, & [...] accusatione graviter inflammatus [...] Pudicus vero juvenis, quia delicto [...] non miscuit, in imum carceris [...]. Sed sola non est in carcere pudicitia: [...] est cum Joseph Deus, & nocentes dantur in manu ejus, quia innocens fuerat. [...] praeterea obscura dissolvit, quia spiritus in [...] vigilabat; & per dominum [...] à vinculis. Qui in domo minor cum [...] fuerat; regiae domus sine periculo [...] effectus est: generositati suae redditus, [...] pudicitiae & innocentiae, Deo judice, à quo [...], accepit.

Sed non minus ex parte diversa, aliud nobis [...] simile de continentia feminarum [...] exemplum. Fuit, ut legimus, Susanna a [...] Helciae, uxor Joachim pulcherrima, pulcrior [...]. Hanc nullum ad decorem [...] species; simplex [...] erat. [...] pudicitia, & cum pudicitia sola natura. Hanc è senioribus duo coeperant deperire, [...] memores nec divini [...] sed nec suae [...] marcescentis aetatis; ita illos in [...] transactae juventutis incendia, redivivae [...] flamma revocabat: Pudicitiae latrones [...] profitentur, sed oderant. Resistenti [...] calumnias, [...] se dicunt [...] voto adulteri. Inter quos libidinis [...] auxilium de Domino petebat, quia [...] corporis repugnare non valebat. Et [...] de coelo clamantem ad se pudicitiam [...]; & cum iniquitate oppressa duceretur ad poenam, vidit inimicorum liberata [...] Bis victrix, & in periculo suo tam [...] toties consepta, & libidinem evasit, & [...]. Infinitum erit si exempla prosequar [...]: his duobus contentus sum, praesertim cum [...] sit viribus per istos pudicitia defen­sa.

Non illos emollire potuit in vita generosi [...] memoria, quae in quosdam licentia [...] est ministra: non decor corporis, & apte [...] figura membrorum, quae suggerit [...] ut, quasi flos quidam, properans [...] transiturae aetatis , porrecta voluptatis [...] pascatur: non anni primi virentis, sed [...] aetatis; cum rudis adhuc sanguis aestu­ans, naturae flammas accendat, & in medullis [...] caeca incendia ad remedium, verum eti­am per periculum pudoris itura: non ulla late­brarum & sine ullo conscio, quae tuta quibus­dam putatur, occasio; quae maxima vis est ad­mittendi sceleris, cum deliberationibus occur­rit impunitas. Non posita necessitas de aucto­ritate jubentium, & in temeritate participum atque sociorum; quo genere franguntur eti­am saepe recta [...] Non praemia ipsa & bonitas non accusationes, non minae, non poe­nae, non mortes; [...] tam saevum, tam durum, tam triste, quam cecidisse de alto pudicitiae gra­du. Digni tanto judicis divini praemio, quo­rum alter regio pene throno illustraretur, al­tera concordia mariti dotata inimicorum mor­tibus redimeretur. Haec sunt & his similia sem­per nobis ante oculos exempla ponenda, his pa­ria diebus noctibusque meditanda.

Nihil animum fidelem sic delectat, quam in­tegra immaculati pudoris conscientia. Volu­ptatem vicisse, voluptas est maxima: nec ulla major est victoria, quam ea quae de cupiditati­bus refertur. Qui hostem vicit, fortior fuit, sed altero; qui libidinem repressit, seipso for­tior fuit: qui inimicum prostravit, externum hostem percussit; qui cupiditatem depreslit, hostem domesticum superavit. Malum omne facilius vincitur quam voluptas: quia illud quicquid est, horridum est; hoc blandum est. Nihil tam difficile opprimitur, quam quod per illud armatur. Qui cupiditates tollit, & metus sustulit; nam ex cupiditatibus metus veniunt. Qui cupiditates vincit, de peccato triumphat: qui cupiditates vincit, malum generis humani sub pedibus suis jacere ostendit: qui cupidita­tes vicit, pacem sibi perpetuam dedit: qui cupi­ditates vicit, libertatem sibi, quod etiam est in­genuis difficillimum, reddit. Meditanda ergo no­bis, fratres, ut res docent, semper pudicitia: quo facilior sit, nullis artibus constat. Quae enim illa consummata voluntas , quae nisi impedire­tur, longe est, sed nostra est: ita non est acqui­renda, sed fovenda quae nostra est.

Quid enim est aliud pudicitia, quam mens honesta ad custodiam corporis data; ut sexibus redditus pudor, severitate signatus, fidem hono­ris de incorrupta sobole servaret? Pudicitiae au­tem, fratres, competunt & cogniti sunt in pri­mis divinus pudor, & praeceptorum sancta me­ditatio, & animus propensus ad fidem, & mens attonita ad sacram religionem: deinde videre, ne quid in se ultra modum sculptum , ultra ho­nestatem productum, ne quid proditum, ne quid arte fucatum, ne quid ad irritandos, aut redin­tegrandos dolos lenocinatum. Non est pudi­ca quae affectat animum alterius movere, etiam salva corporis castitate. Longe absint quibus [Page 8] pulcritudo non ornatur, sed prostituitur. Nam sollicitudo de pulcritudine, & malae mentis ju­dicium & deformitatis est. Sit natura corpo­ris libera, nec divinis operibus inferatur vis. Semper est misera, quae sibi non placet qualis est. Quid capillorum mutatur color? quid oculo­rum extremitates suffuscantur ? quid facies ar­tibus in diversam formam convertitur? quid postremo speculum consulitur, nisi quia ne ipsa sit timetur? Cultus etiam [...] pudicae pu­dicus sit: adulterium fidelis nec in coloribus noverit. Vestibus aurum intexere, quasi pretio est vestes corrumpere. Quid inter fila stami­num delicata, rigida faciunt metalla? nisi ut fluentes humeros premant, & luxuriam infe­liciter animi jactantis ostendant? quid cum cer­vices peregrinis lapidibus urgentur, & abscon­duntur; quorum pretia etiam sine artibus Ka­lendarium cujusvis excedunt ? Non ornatur mulier, sed vitia mulieris ostenduntur. Quid cum digiti tali auro onerati, uec intrare pos­sunt, nec egredi; utrum usus exposcitur, an patrimoniorum inanis pompa monstratur? Mi­rum negotium, mulieres ad omnia delicatae, ad vitiorum sarcinas fortiores sunt viris.

Sed ut repetam quae coeperam, colenda sem­per pudicitia viris & feminis, omni custodia ser­vanda est intra limites suos. Cito natura cor­poris periclitatur in corpore, dum rapit illam secum caro, quae semper in lapsu est. Sub prae­textu quippe naturae quae homines semper urget ad affectus, quibus ruinae collapsi generis resarci­untur; blandimento voluptatis fallens, non ducit ad continentiam legitimae conjunctionis sobolem, sed jactat in crimen. Ergo contra has carnis insidias, quibus se diabolus & socium ingerit & ducem facit, [...] [...] [...] genere virtutis. Assumatur [...] [...] Christi opera, & à consortio [...] [...] po­test animus colligatur separetur [...] [...] corpore, vitia semper castigentur [...] [...] ante oculos obversetur [...] [...] atque de­jectus peccati pudor. Poenitentia [...] cum [...] suis commissorum [...] [...] contestatio est. Nihil consideretur [...] [...] alienis vultibus? Sermo & [...] & [...] risus, signum est enim animi [...] & [...] [...] nam contactus recedat etiam [...] [...] corpori liceat, ubi vitandum est [...] [...] Cogitetur quam honestum sit [...] [...] quam inhonestum victum esse dedecore.

Dicendum etiam, quod adulterium volup­tas non est, sed mutua contumelia: nec de­lectare potest, quod & animam interficiat & pudorem. Coerceat animus stimulos carnis refraenet impetum corporis. Accept enim hanc potestatem, ut illi ad imperium [...] mem­bra servirent; & quasi legitimus ac [...] auriga, ultra concessas corporis metas extollen­tes se carnis impetus, [...] praeceptorum habenis reflectat; ne ultra terminos [...] cur­rus iste corporis raptus, in periculum suum secum & ipsum rapiat aurigam. Sed inter haec, [...] & ante haec, contra turbas & vitia omnia de di­vinis castris auxilium petendum est: folus enim potens est Deus qui homines dignatus est facere, & plena hominibus auxilia praestare. Ego pau­ca dictavi, quoniam non est propositum volu­men scribere, sed allocutionem [...] Vos scripturas aspicite, exempla vobis de ipsis praeceptis hujus rei majora conquirite. Fratres carissimi, bene valete.

DE LAUDE MARTYRII ad Moysen & Maximum vulgo inscripta ORATIO.

Etsi incongruens est, fratres carissimi, in hoc favore dicendi aliquid trepidatio­nis adferre, minimeque deceat gloriam tantae devotionis infringere, ex eo quod fatear me cepisse dubitare: tamen identidem dico, ipsa animum deliberatione confringi a, quiex­equendae laudis cupiditate succenditur, & à lo­quendo magnitudine virtutis inhibetur: cum [Page 9] [...] non deceat tacere, aut periculosum sit [...] dicere, nisi quod haec aestuanti res sola [...], quod videatur ei facile ignosci posse, qui [...] timuit audere. Quam ob rem, carissimi [...], tot tantisque rebus etsi potentia a rei [...] facultas ingenii, ut quantum se in [...] martyrii dignitate protulerit, [...] ipso pondere laudis oppressa, atque aesti­matione rerum omnium, de quibus cum [...] loquitur, debilitata ac fracta, intra se ipsa [...] oratione desiciat; nec habenis [...] ac solutis in apertum sermonis [...] [...] tantae laudis b expromat; tamen erit [...], nisi fallor, in eloquendo facultas c, quae [...] operis oratione munita d large fundat e, [...] à dicendo impar ingenii conscientia [...] . Cum igitur, fratres carissimi, tot [...] rebus impliciti, ad comprobandos f [...] eximios pulcherrimosque proventus, omni [...] ac labore nitamur; non vereor, ne quo [...] metu territus vel revocer, vel [...]: cum si quis ad id voluerit, de quo agimus, [...], spe devotionis expensa, atque ipsa ejus [...] ponderata, magis miretur audere [...], in quo me positum & amplitudo rei [...], & confusam gaudio mentem in [...] animi voti sui fervorurgeret. Nam & [...] est, quem non ista res terreat? quis, quem [...] admirationis suae pavore subverat? [...] [...] profecto, nisi sallor, etiam in ipso [...] robore admiranda formido g, quae nos [...] pariter & inflammet. Cujus quanto [...] inspexeris potestatem, tanto [...] ipso [...] claritatis aspectu, religionis suae [...] horrorem h.

Considerare enim utique debetis, quantae sit [...], vitae quamlibet maculam , & sordes [...] corporis, & longa vitiorum tabe [...] contagia, tantoque temporis tractu mundi crimen exceptum, unius ictus remediis [...]: quo & augeri merces, & crimen possit [...]. Unde omnis consummatio & status [...] martyrio est collocatus. Hoc [...] vitae & fidei, hoc praesidium salutis, hoc [...] libertatis & honoris: & quamvis sint & [...] per quae adipisci lux possit, tamen ad [...] muneris repromissi, poenis [...] patrocinantibus pervenitur. Quantae enim [...] gloriae ponderate, hujus vitae cupiditatibus i, [...] ab omni animum natura, mundique [...] segregatum, contra adversantis discri­men opponere, nec [...] torquentis horre­re: [...] [...] dolore, quo credatur [...] & id sibi in [...] virtutis assu­mere, quod cruciatui putat prodesse, qui pu­nit. Nam praedurantibus licet costis resultans ungula recurrat in vulnus, & euntibus flagris [...] avulsa corporis parte rediens habena du­catur; stat immobilis tamen poenis suis forti­or, hoc solum secum ipse convolvens; quod in illa crudelitate carnisicum, plus, pro quo pati­tur, Christus, quam ipse patiatur. Nam quan­do, si negaverit Dominum, pro eo crimen sub­cat, pro quo vicisse debebat; [...] est eum videri cuncta tolerare, cui victoria debetur ex k poena.

75 76 Igitur quoniam res summa martyrium est, tria sunt quae ex eo nobis [...] esse [...]: Quid sit l, quantum sit, cui rei prosit. Quid est ergo martyrium? Delictorum finis, periculi terminus, dux salutis, patientiae magister; do­mus vitae , quo protecto etiam ea occidunt, quae in futuro discrimine potuissent [...] reputari. Per hoc & [...] [...] red­ditur, & majestas nominis [...] , [...] quod per se ipsa minui possit, vel de [...] detractantis a magnitudo ejus [...], sed quod redundet ad gloriae cumulum, dum circumstrepentis populi terror impavidos ani­mos dat dolori; & minis frendentis invidiae addit ad titulum quod sibi mens [...] in pugna, quantum se ille putaverit vincere, per quem Christus hominem voluerit coronare. [...] etgo omne fidei robur expenditur, [...] credulitas comprobatur, cum in sermones vul­gi atque in opprobrium veneris: cumque te [...] illas populares insanias religiosa men­te firmaveris, convincens scilicet ac repugnans, quidquid super persona tua in injuriam Christi profanus sermo jactaverit. Ut cum adverso ma­ri moles opposita reluctatur, feriant licet slu­ctus, & revolutum aequor identidem pulset; ta­men haeret immobilis virtus, nec undis circum­spumantibus adoperta succumbit, donec per scopulos vis digesta se supprimat, & [...] [...] in aperta litoris spatia victum aequor eva­dat. Quid enim est in illis aliud quam sermo vacuus, & inane colloquium, & [...] volup­tas prava verborum? sicut scriptum est: Ocu­los habent & non vident, [...] [...] & non [...]. Gravatum est cor insipiens eorum, ne quando convertantur & salvem illos o. Non [Page 10] enim dubium est, quin hoc de omnibus dixe­rit, quorum dura mens semper, & obstinata pe­ctoris seritas, à devotione vitali fugata dissentit, ducente dementia, furore rapiente, omni deni­que illos immanitate vexante, qua instigantur pariter ac feruntur: ut cum illis ad poenam sua facta sufficerent, poenam ipsam persecutio­nis agitatae crimen oneraret.

Totum hoc in laudem martyrii spectat, to­tum gloriam passionis illuminat; in qua spes futuri temporis cernitur, in qua Christus ipse operatur, cujus aguntur exempla quae petimus: cujus & virtus est, qua repugnamus. Et quia in hoc loco aliquid proferre suppetit, summa nimirum est ista atque admiranda dignatio, & quam nec mente concipere, nec verbis valea­mus implere. Quid enim nobis amplius potu­isset larga pietate largiri, quam ut in se primus ostenderet, quid in aliis coronaret? Mortalis factus est, ut immortales esse possemus: & hu­manae sortis exitum a pertulit, per quem regun­tur humana; ut nobis videretur praestitisse quod passus est; confessionem tribuit, martyria sub­jecit: omnia demque quibus lux supprimi b posset, in remedium salutare nativitatis suae me­ritis relegavit, humilitate praecipua, virtute di­vina. Cujus rei quique digni esse meruerunt, caruerunt omni hac mundi teterrima labe, sub­actae mortis conditionem vicerunt. Non enim dubi im est quantum à Domino consequantur, qui saluti suae nomen Dei praetulerunt, ut in illa judicii die meliores cruor faceret, quos san­guis c suus martyres esse monstraret . Mors quippe integriorem facit vitam, mors magis deducit ad gloriam. Sic quotiescunque jacen­tibus stipulis d distenta imbribus frumenta tur­gescunt, foecundae messes coquuntur aestate e. Sic quotiens ferro vitis abscinditur erumpentibus pampinis, melius uva vestitur; nam & in aug­mentum proventuri temporis cedit, quidquid injuria sua proficit. Flammas quippe plerum­que [...] juvit immittere , quo calore vagan­tis incendii caeca terrae spiramenta laxentur: juvit seves stipulas crepitanti igne torrere, ut se altius gravida seges tollere, parturientibus cul­mis densior arista valeat florere f. Igitur talis & martyrii primo casus, postmodum fructus est, qui morte vitam condemnat, ut vitam morte custodiat.

Quid enim tam [...] atque sublime est, quam inter tot instrumenta carnisicum devoti­one robusta cunctam fidei reservare virtutem g? quid tam magnum atque pulcherrimum, quam inter tot circumstantium gladios, libertatis suae Dominum ac salutis auctorem, [...] [...] voce profiteri? Et maxime si ante [...] [...] ponas, nihil detestabilius esse dedecore, [...] foedius servitute, nihil ahud te debere jam pe­tere, aliud optare, quam eripiendum esse cla­dibus seculi, exuendum mali munch, & inter ruinas orbis jam jamque peritusi, [...] a ter­rena contagione versari? Qud emm tibi cum hac luce, cui lux aeterna [...] est [...] cum hoc vitae naturaeque commercio, [...] [...] am­plitudo deposcit? Sane teneat cupiditas ist vivendi, sed quos inexpiabili [...] [...] ig­nis aeterna scelerum ultione [...]: tenea cupiditas ista vivendi, sed [...] & mori [...] est, & durare tormentum. Tibi jam & [...] ipse succumbit, & terra cedit, qui [...] cunctis ad hoc reservatus es, ut martyr esse po­tuisses. An non quotidiana cernimus [...] cernimus novos exitus diuturnos sactos ex [...] morbis h; inexpertae [...] [...] exitia, ac strages populatarum [...] [...] mur, ut possimus i agnoscere [...] martvri habenda sit dignitas, ad cujus [...] nos co­gere etiam lues coepit.

Etenim, carissimi fratres, [...] ad hoc quaeso vos plenius, in quo & salus vertitur & sublimitas computatur; hcet non sim nescius etiam vos plenissime nosse, stantium omniun nos judiciis contineri ; neque ignorare han esse nobis traditam disciphnam, ut sine ull­terrore militiae, vim tanti nominis tueamur quippe quos pridem à desiderio lucis istius [...] piditas aeternae memoriae deduxerit, quos futu­rorum vota devellerint k, quosque ab omnibu vitiis optanda Christi societas segregarit: [...] si exitio succumbere, morti animam [...] [...]: nec jam retinenda sunt nobis, & am­plectenda benesicia divina; quorum ultra [...] ardorem tanta sit merces, quantum in [...] humana mediocritas vix possit implere. San­guini nostro patet coelum: sanguim [...] cedit habitaculum. Et inferiorum [...] gloria pulcrior sanguinis titulus, & integrio corona signatur. Sic quotiens de hoste [...] spoliis onustus miles ingreditur, vul­neribus suis gaudet. Sic quotiens tempestati bus diu nauta fatigatus littora tuta contigerit felicitatem suam de perpesso periculo [...] Est enim profecto, nisi fallor, labor laetus, pe­quem securitas invenitur. Igitur toleranda [...] omnia, patienda cuncta, nec appetendum [...] modico gaudeas tempore, & perpetuo [...] ardore. Meminisse enim debes, velut quandam te foederis pactione constrictum, ex qua aut ca­pessendae [Page 11] [...] salutis sit justa conditio, aut poenae [...] formido. Stas inter adversa pariter ac prospera, arma inter & tela, hincque te [...] ambitio, inde coelestis admonet magnitudo. Si salutem times perdere, [...] te mori posse. Porro autem contemnenda tibi mors est, [...] Christus occisus est. [...] oculos tibi [...] [...] Dominicae passionis exempla: [...] oblata & praemia, & parata [...]: & quantam inter se habeant difficultatem, [...] utrasque conspicito; nec enim poteris [...], nisi scias quantum noceas a, si negaris. Coelo Martyres gaudent, veritatis inimicos ig­tis absumit, Paradisus Dei testibus sloret, ne­gatores gehenna complexa, aeternus [...] in­ardescit .

Et ut de ceteris taceam, hoc nos utique ma­tis debet hortari, quod confessio vocis unius [...] perpetua confessione servetur: sicut [...] est: Qui * me confessus fuerit in terris [...] hominibus , & ego [...] [...] coram [...] meo, & coram angelis [...]. Adhuc [...] ad gloriae cumulum ornamenta virtutum: [...]: Fulgebunt * justi, tanquam scintillae in [...] discurrentes: judicabunt nationes, & dominabuntur populis. Magna est enim, [...] carissimi, claritas, viam salutis aeternae [...] passionis ornare; magna sublimitas [...] ora Domini aspectumque Christi, [...] [...] tormenta contemnere, nec [...]. Sic Daniel * minas regis & leolum [...] rabiem per constantiam fidei b [...] [...], dum adorandum nullum alium esse quam Deum credidit. Sic in camino pueris [...] in se arsit incendium, dum ignes justi [...]; quod c de gehenna, Domino credendo, [...]. Unde & retulere condigna, non [...] posterum tracti, non salutis aeternae praemio [...]. Fidem illorum Deus vidit, ut quod [...] exitum promiserant, videre mererentur [...] [...]: nec enim poterit aestimari quanta [...] [...] tributa d sit merces. Si saevitia [...], [...]: si [...], constitit e. Erat enim una [...] [...], quam nec violentia frangeret, [...] [...] subverteret, nec à devotionis obsequio [...] mortis inhiberet. Unde per gratiam Domini factum est, ut sic in illis rex [...] [...] punitus esse, dum evadunt quos se [...] occidere.

l [...] jam ad eam rem, [...] [...], [...] ex qua [...] [...] possum, [...] [...] [...]; [...] tametsi est [...] [...], [...] [...] [...] [...] [...], [...], tamen plus addidit [...] [...] [...] voluptatis f. [...] est in [...] magnis g, si [...] [...] [...] [...], quo coronatum se putat, si sorte [...]. Igitur cum sit sublime excelsamque [...]; nunc magis est necessarium, quando [...] ipse subvertitur, partimque orbe con­cusso natura desiciens ultimi exitus [...] testatur. Nam & cum [...] imber incum­bit, [...] aer tristis ostendit h, & quotiens a­tra tempestas horrenti imminet [...], per in­ter apertam nubium noctem corusca ignium sulmma relucescunt: sed & [...] magnis mare [...] [...], paulatim unda se tollit, pau­latimque aequor albescit; donec cernas ita post­modum [...], ut illisis i quibus retunditur [...], spumam altius jaciat, quam undam tumidum pelagus expuebat. Legis [...] esse, usque quadrantem k nos ultimum [...] : sed haec pars ablata martyribus. Etenim qui salutis [...] [...] [...], vitae hujusce deside­ria [...], hos [...] doloris universi, [...] propitiatio coronat m.

Igitur hic primum, carissimi fratres, poteri­mus exponere, quanta martyrii virtus possit im­pleri. Atque, ut transeam [...] , [...] debemus, quanta sit gloria ad Christum imma­culatum venire, consortem passionis existere, perp tuaque cum Domino aeternitate [...], [...] [...] [...] seculi, nec inter cruentam morborum populantium stragem in communi cum ceteris sorte misceri. Atque ut sileam de corona, si tibi in his naturae lubricis malis posito, vitae promitteretur excessus; non­ne omni mente gauderes? Si inquam n, te in hujus mundi turbinibus sluctuante vicina [...] requies, nonne mortem pro remedio com­putares? Positus inter arma [...], ac [...] probantium quaestionum, sta sublimis ac for­tis considerans quanta sit poena negare co tem­pore, quo frui seculo [...], cujus causa [...]: quoniam quidem gravia tormenta, ac [...] noxias artes in perniciem [...], Do­minus screbat armari, quo [...], ad omnem [...] faceret. Fili, [...], accedens ad * [Page 12] servitutem Dei *, sta in justitia & timore, & prae­para animam ad tentationem. Sed & bea­tissimus Paulus Apostolus exclamavit & [...] a: Mihi vivere Christus est *, & mori lucrum. Quam ob rem, carissimi fratres, fide firma, devotione robusta, contra minas b seculi atroces, & asperos insequentium fremitus, adversa virtute resisten­dum; nec timendum quorum spes aeternitatis & vita coelestis est, quorumque ardor in cupidi­ne lucis succenditur, & salus de promissa immor­talitate laetatur.

Hoc vero quod catenis arctantibus manus stri­ctae, & circumacti graves cervicibus nexus solido deprimunt pondere: vel quod equuleo corpus tensum candentes stridet ad laminas; non ex­petendi sanguinis, sed tentationis est causa. Nam & ipsam martyrii dignitatem c quem ad modum agnoscere possemus, nisi illam etiam cum damno corporis nostri cogeremur optare? Sensi equidem, nec me veritas fallit, cum saevae d incumbentium manus membra divellerent, ar­tusque laniatos tortor saeviens exararet, nec ta­men vinceret, circumstantium verbis e: mag­num istud est, dici profecto f , non doloribus subigi, non poenis angentibus srangi. Sed erant aliae dicentium voces; & puto liberos habet: nam est illi socia in penatibus conjux; & tamen nec vinculo pignorum cedit, nec obsequio pie­tatis abductus à proposito suo desicit. Noscen­da res est, & virtus penitus scrutanda visceribus: nec enim levis est ista quaecunque confessio, pro­pter quam homo patitur, & mori posse. Ete­nim, carissimi sratres, virtus est tanta martyrii, ut per illam g credere etiam ille cogatur qui te voluit occidere. Scriptum est & legimus: In dolore sustine *, & in humilitate tua habe pati­entiam, quoniam per ignem probatur aurum & argentum. Quoniam ergo nos terrenis tenta­tionibus probat Dominus, & his seculi malis scrutator Christus expendit; gratulandum no­bis est, atque laetandum, quod non illis nos pe­rennibus reservet exitiis, sed gaudeat ab omni contagione purgatos.

i k l Ceterum ab his quos haereditatis participes adsciscit h, & in regna coelorum libenter adsu­mit, quid utique aliud quam integritatis am­bitum quaerit? Sua ipse dixit universa, & quae jacentibus se explicant campis, & quae in obli­quos se erigunt colles: sed & quod coeli magni­tudo istud & quod pelago circumsluen­te lubricum aequor includit. Quod si illi adja­cent omnia, nec à nobis exposcit nisi facta [...]; auro, ut ipse dixit, similes esse debemus. Aurum quippe cum [...] [...] [...] videris splendere sub [...] [...] [...] torrentibus [...] [...] [...] [...] [...] fere sic est) [...] [...] [...] [...] bus aestuans ignis evomitar; [...] [...] [...] angusto dives flamma [...] [...] [...] glebis arena retinetur. [...] [...] [...] universa sufferre, quo possimus [...] [...] [...], sicut per prophetam suum [...] [...] [...] hominibus * tormenta passi sunt, [...] [...] illorum immortalitate plena est: & [...] [...] paucis, in multis bene disponentur, [...] Deus tentavit illos, & invenit illos [...] [...] & quasi holocausti hostiam [...] [...]

m o p Quod si te dignitas ambitiosa deterret, & con­gesta in thesauris pecuniae admonet [...] quae semper propositum bonae [...] & devotam pro Domino suo [...] [...] [...] horrore; quaeso repetas verba [...] nam & ipsa vox dicentis est Christi: [...] [...] animam suam pro nomine [...] [...] in hoc seculo centuplum, & in [...] [...] [...] possidebit. Qua utique [...] [...] [...] [...], nihil utilius computare debemu. Nam [...] pretiosarum vestium more, [...] in [...] currat, & lentescentibus [...] [...] [...] ad speciem, nec de effossis gravia, quibus in­cumbis, desint metalla the [...] vacua [...] nisi fallor, ista atque inania computabuntur, [...] adjacentibus n [...] [...] sola [...] [...] [...] videatur; sicut Spiritus sanctus lo [...] [...] nos in vicem animae nostrae [...] [...]. [...]: Si totum orbem [...] & [...] perdideris, quid proderit [...] [...] [...] homo commutationem dabit pro [...]?

Vacua sunt enim universa quae [...] & quae insirmis radicibus posita, soliditatis [...] [...] nequeant sustinere. Nam quod & de seculo ca­pitur, vetustate temporis frustratur; unde & ne quid esset dulce, vel carum, vel quod [...] praeferri cupiditatibus [...] [...] amputata praeceptis, jure proprio, ac [...] privata sunt: Ne in tormentis [...] [...] silius frangeret, neve obstrictum [...] [...] pectus in aliam voluntatem [...] [...] [...]: solam veritatem, [...] [...] [...] [...] complectendam esse [...] [...] Chri­stus jure constituit: in quo [...] & [...] & [...], in quo [...] viscerum [...] [...] [...] victoria est. Nam & [...] [...] [...], qui tentatus à Deo, & [...] [...] [...]: pro quo ignosci forsitan [...] [...] [...] [...] * * [Page 13] [...] occidere. Armavit manus religiosa [...], & omnes pietatis affectus Domini [...] imperio a pietas paterna neglexit. Nec [...] quod nati funderet sanguinem, nec [...] ad [...] & adhuc pro eo Christus non [...] occisus. Quid enim carius eo quam qui [...] quid invitus hodie sustineres, prius passus est, quod doceret? Quid eo dulcius, qui cum ipse [...] Deus noster & Dominus, tamen patientem [...] se hominem regni [...] essicit [...]? O grande [...] quid, sive quia illud [...] ratio vix sustinet [...]; quin [...] semper miretur ad munera; sive quia tam [...] majestas est Dei, ut insperantibus cunctis [...] ea [...], quae nobis contemplatione [...] nefas fuerat optare. Etenim si tantum [...] daretur aeterna, pro ipsa [...] [...] [...] ingrati b. At nunc cum [...], & judicandi de ceteris facultatem perenni [...] largiatur: quid est in quo se parem his [...] possit humana mediocritas experiri? [...] ageris, prior actus est ille: si [...], Dei munus imitaris. Unde & [...] est quidquid pertuleris pro eo, qui nihil [...] potes facere, nisi quod in hoc salus [...] consistit; quia martyrio totum ille [...]. Denique Apostolus, cui cordi fuerunt [...] universa, cum instar munerum [...] penitus miraretur: [...], inquit, non [...] condignas passiones hujus temporis ad [...] claritatem *, quae revelatur c in [...]. Etenim secum ipse volvebat quanta [...] existeret, ut ei cui sufficeret morte carere, [...] tantum salutis daretur praemium, sed & conscendere coelum; coelum quod nec fugata [...] cogit in noctem, nec alternis vicibus dies [...] in lucem,, sed aeris liquidi serena [...], per sudum igneo fulgore rutilantem puram [...] claritatem.

[...] superest, carissimi fratres, ut debeamus [...], [...] rei martyrium prosit. Atque [...] profecto doceamus, quod nos ad hunc [...] [...] metus excitet futurorum. Etenim [...] magna promissa sunt, magis magna sunt magis metuenda esse illis videantur. Nam nec [...] arma miles accendit, priusquam se [...] hostis tela commoverint . Nec navem [...] statione subducit, nisi animum [...] [...] [...]. Sed & intentans suis opibus scru­tator agricola, non ante felici terram suscitat [...], quam in pulverem imbre concepto [...] gleba solvatur. Ita est omnis naturalis hic [...], nescire quid prosit, nisi agnoveris quod [...]. Unde & datur sanctis omnibus [...], dum infliguntur injustis tormenta facto­rum. [...] quae suis promiserit Dominus, [...] qui nesciat dubium, sed nec quantis mi­netur [...]. Et quontam ita se attulit ser­mo, ut de [...] [...] ratio, [...] & de utrisque dixi, breviter exponam. Saeviens locus, cui gehenna nomen est, magno [...] murmure & gemitu d, & eructantibus slam­mis per horrendam spissae caliginis noctem, sae­va semper incendia camini fumantis expirat: globus ignium artatus obstruitur, & in varios coercet exitus relaxatur. Tunc saeviendi pluri­ma genera; tum in se ipse convolvit e quid­quid ardoris emissi edax flamma cruciarit. Hos, [...] recusata vox Domini & imperia fuere contemta, disparibus coercet [...]; proque merito salutis exactae vires suas suggerit, dum pars sceleris f discrimen imponit. Et alios qui­dem moles intolerabilis curvat, alios per abru­ptum clivosi tramitis collem vis saeva praecipi­tat, & catenarum stridentium nexum g grave pondus inclinat Sunt & quos agens strictim rota h & indefessa vertigo, & quos tenaci inter se densitate constrictos adhaerens corpori cor­pus includat: ut & absumat incendium, & gra­vet ferrum, & excruciet turba multorum .

Quibus autem inquisitus fuit semper Deus, aut notus, nunquam excidit Christi locus ubi ja­cet gratia, ubi virentibus campis terra luxuri­ans alumno se induit gramine, & redolente pas­citur flore; ubi altum nemora tolluntur in ver­ticem; & ubi arbor densiore coma vestit , quidquid curvantibus ramis scena dejacens in­umbrarit. [...] illic non frigoris, nec ardo­ris: nec ut in autumno arva requiescant, aut ut iterum vere novo tellus foecunda parturiat: unius cuncta sunt temporis: [...] poma ferun­tur aestatis. [...] cum nec mensibus suis tunc luna deserviat, nec per horarum sol momenta decurrat, aut in noctem lux fugata concedat. Habet populos quies laeta, sedes tenet placida, ubi fons [...] medius sinu alvei prorum­pentis emergit, & rauco per intervalla circuitu sinuosis flexibus labitur, ut in ora nascentium sibi sluminum dividatur. Hinc ergo magna laus martyrum, hinc nobilis corona victorum, quibus majora his repromissa sunt, quibus au­ctiora sunt praemia. Quod vero vel feris corpus [...], vel imminens gladius non timetur; dignationis ostenditur ratio, manifestatur ele­ctio. Etenim incongruens [...], ut quem ae­quum tanti muneris judicasset, inter terrena vi­tia sordesque retineret.

Merito enim nihil vobis, o boni martyres, de­negatum: quos spes aeternitatis alit, & lucis; quorumque devotio universa, & mens coelesti [Page 14] dedita cernitur servituti. Merito, inquam, me­rito vobis nihil velle non licitum, quorum ani­mo despectus hic mundus, & alienata seculi fa­cies, velut confusa tenebrarum inhorruit caeci­tate; cui semper hic mundus loco carceris, te­cta pro claustris invita semper habita comme­atus. Sic quippe triumphantibus victoria de his malis rapitur, quem non pompatico gressu vana subjecit ambitio, aut popularis extulit magnitudo; sed quem coelesti cupiditate fla­grantem suo Christus addidit regno. Nihil ita­que tam magnum atque venerandum, quam quod [...], morte, & facit vivere, & dat per­petuo regnare cum sanctis. Hoc divitibus ap­tum, miseris necessarium, omnibus gratum; quo laetantur boni, relevantur abjecti, coronan­tur electi. Etenim Deus omnium cultor velut quoddam in a martyrio remedium vitae dedit, quando aliis illud pro merito eorum tribuit; [...] pro misericordia sua tradidit. Vidimus quippe ad hunc nominis b titulum side nobiles [...] plerosque, ut devotionis obsequium mors honestaret. Sed & alios frequenter as­peximus interritos stetisse; ut admissa peccata redimentes, cruore suo loti haberentur in san­guine, & reviviscerent interemti, qui viventes computabantur occisi. Mors quippe integrio­rem sacit vitam; mors amissam invenit glori­am. Nam hoc spes jam amissa percipitur, hoc [...] cuncta reparatur. Sic cum arentibus [...] fementa [...] , & herbis terra [...] [...], [...] e collibus sluvium ju­vit elicere, & [...] rivis arva sitientia temperare; quo se in uberes culmos victa agri jejunitas [...], & pluviali imbre mentito se­ges densior inhorreret.

156 Quid igitur, fratres carissimi, potissimum re­seram, quidve dicam? Sic in unum convenien­tibus titulis dignitatis, turbatur animus, dedu­citur sensus, & in ipso conatu nitentis eloquii [...] sermo vanescit. Quid enim dici satis possit; cum si vim aeternae salutis expresseris, oc­currat ambitio; si ambitum dixeris, praeveniat magnitudo? Res simulque congruunt, simul­que concurrunt; nec est quod dignum [...] esse videatur . Ita impetus orationis audentis velut implicatos irretitosque obvia ex adverso martyrii exempla tenuerunt. Quae vox, quae latera, quae vires instar muneris tanti capiant sustinere? Consessioni vocis unius ad­versa succumbunt, laeta proveniunt, patent reg­na, parantur imperia, devincitur poena, mors [...], vita prosertur, & insestantis inimici repugnantia arma solvuntur d. Si delictum est, occidit: si crimen, absistit. Unde, quaeso vos hoc vestris mentibus ponderate, tantumque de nostra oratione percipite, quantum sciatis vos posse sentire. [...].

Considerate quid [...], [...] [...] [...] om­nem martyrii [...] [...] [...] ani­misque proponite. [...] [...] [...] [...] passione, vocati [...] [...] [...] se­culo martyres; [...] [...] [...] nuncii; gaudent pariter [...]; [...] [...] mi­lite suo Dominus, [...] [...] [...] Chri­stus. Parum est quod [...] [...] [...], parum est. Ita magna [...] [...] [...] gene­re dicendi, ac moles [...] [...] [...] arbitrii, quaeso vos, [...] [...] [...] pro­pria non desit, [...] [...] [...] [...] [...] dici, quantum [...] [...]. Unde & haec sola exequendae [...] [...] [...] non quo parem me gloriae ejus, atque [...] judica­rem, sed quod tantam in [...] [...] [...] vir­tutem, ut etsi parum de co [...], [...] me dixisse [...]. Nam [...] [...] bo­no sidei custodita [...], [...] [...] inter omnium laudes virginitas [...] [...]: cedat tamen [...] [...] cruori. Illi elegerunt [...], [...] [...] [...] Christum. Nunc vero [...] [...], ne quis me arbitretur omnem [...] non [...]. [...] [...] [...] [...] [...] [...] patrem multa e [...] [...] ni sunt vita f.

Igitur, carissimi fratres, [...] [...] cer­tantes, velut incentivo [...] [...] agi­tati g, omnem virium [...] [...] [...]. Non enim [...] [...] ca­duca, quae semper in [...] [...] mo­do 162 [Page 15] do lege proposita, sed etiam ipso fine temporis urgentur. Exclamat Joannes & dicit: Jam quidem securis * ad radicem arboris posita est: monstrans scilicet & oftendens, ultimam esse [...] omnium senectutem. Sed & ipse Domi­nus: Ambulate *, inquit, dum lucem habetis, ne [...] tenebrae comprehendant. Quod si illo tem­pore ambulandum nobis esse praedixit: utique [...] nunc magis a ambularemus ostendit. Atque ut ad laudem martyrii redeam, vox est beatissimi Pauli dicentis: Nescitis * quoniam qui in ago­ne currunt, multi certant, unus autem accipit palmam? vos autem sic currite, ut omnes coro­nemini. Sed & alibi, quod ad martyrium [...] hortari, cohaeredes * nos Christi vocavit. Quin [...] nequid omitteret; Si cum Christo, in­quit, commortui estis, quid tanquam viventes in hoc mundo decernitis? Etenim, carissimi [...], qui resurrectionis praemia sustinemus, qui [...] diem quaerimus, qui denique cum [...] regnaturos nos esse [...]; seculo [...] esse debemus. Nec poteris optare [...], nisi ante oderis seculum; nec pervenire ad Dei praemium, nisi amaveris Christum: Qui [...] amat Christum, non amat seculum; Christus enim abjectus est seculo, sicut & [...] Christo; Ita ut scriptum est: Mundus * [...] [...], est, & ego mundo. Nemini [...] suit mundus, quem non ante damnaverit Dominus; nec salute potuit frui aeterna, qui [...] gloriatus est vita. Vox est ista Christi [...]: Qui in hoc seculo * amaverit animam [...], in futuro perdet illam; qui autem in hoc [...] oderit illam, in futuroinveniet eam.

Sed & Apostolus Paulus: Imitatores *, inquit, [...] [...], sicut & ego Christi. Et alibi b: [...] omnes *, ait, si sieri potest, imitatores meos esse. Dixit hoc ille qui passus est, & qui ad hoc [...] est, ut imitaretur Dominum; utique & [...] ad hoc voluit pati, ut per ipsum imitaremur Christum. Si justus es & Deo credis, quid pro [...] sanguinem fundere metuis, quem pro te [...] passum esse cognoscis? In Esaia fectus, in [...] occisus, in Isaac immolatus, in Joseph [...], in homine crucifixus est: & de [...] quidem taceo, quae nec oratio potest [...] nec animus sustinere. Vincitur conscientia humilitatis exemplo; & quando considerat quae [...] pateretur acciderint, miratur passum pro­pter quem cuncta [...]. Dies [...] in noctem, in tenebras lux cuncta concessit: at­que inclinato per alternas vices pondere, om­nis terra commota diffiluit; turbati manes, monumenta nudata sunt; & sepulcris hiatu [...] terrae, reddita luci corpora coustite­runt c; fluxu [...] mundus intremuit, scis­sis quae foribus dependebant velis templum om­ne mugiit; unde magnum est imitari eum qui moriendo d arguit seculum. Igitur cum ad ex­emplum Dominicae passionis, atque ad omne te­stimonium Christi animam tuam ponas, nec fun­dere sanguinem metuas; martyrio totum neces­e est cedat. Martyrii totum gloria, in­finita mensura, immaculata victoria, nobilis virtus, inaestimabilis titulus, triumphus immen­sus; quippe quo & propria consitentis e laude praefertur, velut socio Christi cruore decoratus.

176 Itaque, carissimi fratres, licet sit hoc totum Dominicae promissionis & muneris, licetque tri­buatur ex alto, nec capiatur nisi ejus imperio, sed nec aut mente concipi, aut exprimi verbis, aut oratione percurri, aut quibuslibet eloquen­tiae viribus possit impleri: tamen erit hoc be­nevolentiae vestrae; erit caritatis & amoris, si volueritis nostri memores esse, cum in vobis Do­minus martyrium coeperit honorare. Vos in­tra se sanctum illud altare, vos intra se magna illa venerandi nominis sedes, veluti sinu quo­dam gremii amplectentis includit; vos impe­ria perennis temporis [...], & illic conreg­naturi semper & victuri. O beati & quibus ve­re dimissa sunt peccata; si tamen qui Christi compares estis, aliquando peccastis. O beati quos à primordio mundi Domini sanguis infe­cit, & quos merito splendor iste nivei amictus induerit, & candor stolae ambientis ornarit. Vi­deor denique ipse mihi jam cernere, proque ar­bitrio mentis humanae ante oculos & aspectum divinum illud [...] & insigne concurrit: vide­or, inquam, mihi jam cernere, ut ille verenobilis nobilis numerus Christi sui gloriam iterque co­mitetur. Ibit ante ora ejus selix caterva victo­rum, & se densantibus turmis, velut solis exor­tu totum illuminatum agmen inseret potesta­tem. Et utinam perabjecto mihi istud videre contingat: sed hoc Dominus poterit efficere, quod vobis petentibus creditur non negare.

AD NOVATIANUM HAERETICUM, Quod Lapsis spes veniae non est deneganda. Tractatus ignoti AUCTORIS.

177 Cogitanti mihi, intolerabiliter animo aestuanti, quidnam agere deberem de miserandis fratribus qui vulnerati non propria voluntate, sed diabole saevientis irrup­tione, adhucusque, hoc est, per longam tem­porum seriem agentes, poenas darent; ecce ex adverso obortus est alius hostis, ipsius pa­ternae pietatis adversarius heareticus Novatia­nus ; qui non tantum, ut in Evangelio signifi­catum est, sicut sacerdos vel Levites jacentem vulneratum praeteriret, sed [...] ac nova crudelitate sauciatum potius occideret, adimen­do spem salutis, denegando misericordiam pa­tris, respuendo poenitentiam fratris. Mirum quot acerba, quot aspera, quot perversa sunt? Sed facilius quis in [...] oculo festucam per­spicit, quam in suo trabem. Nos autem, fra­tres dilectissimi non moveat, aut turbet haeretici [...] persidi abrupta dementia: qui cum in tam ingenti dissentionis schismatis crimine constitutus ab Ecclesia separatus sit, sacrile­ga temeritate non dubitet in nos sua crimina retorquere. Cum fit enim à semetipso nunc factus immundus, [...] sacrilegis inquina­tus, hoc nunc nos esse contendit. Et cum scri­ptum sit, canes * soris remansuros; Apostolus hos nunc canes * docuerit esse vitandos, sicut legimus, ait enim: Videre canes, videte malos operarios: rabiem suam non cessat latratibus excitare, luporum more tenebrosam caliginem optare, qua facile possit ferina sua crudelitate, oves à pastore direptas, spelunca tencbrosa la­niare. Aurum certe se suosque quos colligit, esse pronuntiat. Nec nos dubitamus deserto­res Ecclesiae apostatas factos, in aurum nunc fa­cile potuisse converti, sed illud aurum in quo prima delicta populi Israel denotata sunt. Ce­terum vasa aurea argentea, quae ab AEgyptiis excusa sunt, in Dominica potestate, id est, Chri­sti Ecclesia, perseverant: in qua domo si perse­verasses, Novatiane, vas forsitan pretiosum [...], sed nunc te in paleas in stipulam con­versum nec intelligis, nec plangis.

Quid igitur vanis rebus extolleris? damna potius quam lucra consequeris. Quid te ex quo pauperior factus es, divitem credis? Audi in A­pocalypsi Dominicam vocem justis te objurga­tionibus increpantem [...] [...] [...] [...]

* Omnes qui venerunt, [...] [...] [...] [...] Qui isti sunt, nisi [...] [...] [...] Ecclesiae Dei, qui [...] [...] Dei nituntur? quos [...] [...] [...] per prophetam [...] [...] [...] con­silium non per [...] [...] non [...] spiritum meum [...] [...] [...] [...] Quid ad ista respondeant [...] [...] No­vatiani, vel nunc [...] [...] , qui ad [...] furoris dementiam [...] ut [...] Deo, nec homini [...] [...] [...] impudenter & [...] [...] [...] E­pisscopatus appetitur; [...] [...] [...] [...] cathedrae sibi [...] [...] [...] Illic veritas: Aspernautur [...] [...] [...] mihi, nec offerunt [...] [...] [...] sed accipient [...] [...] [...] [...] erravernunt. Satis [...] [...] [...] [...] sint. Audite igitur [...] [...] [...] [...] coelestes leguntur [...] [...] [...] coeleftes leguntur [...] [...] [...] [...] parum [...] non [...] [...] [...] [...] praeclusae * [...] [...] [...] [...] de spiritalibus ac [...] [...] [...] admittitis. Sicut [...] [...] [...] [...] servi Dei; & [...] [...] [...] [...] schismaticorum [...] [...] [...] [...] [...] & singularem [...] [...] [...] [...] illa [...] quae [...] [...] [...] [...] providentia [...] [...] [...] [...] munda animalia, [...] [...] [...] [...] respondeatur Novatiane, [...] [...] [...]. Quae area sola cum [...] [...] [...] * * * * * [Page 17] [...] liberata est: in qua & cetera quae in ea [...] non sunt, diluvio perierunt. Exilla [...] arca remittuntur duae aves; corax & [...]. Qui corax vere hominum immundorum, & in tenebris perpetuis futurorum per seculi [...] viam, & immunda [...] apostatarum [...], & ad Ecclesiam se ultra non [...], figuram portabat, quem legentes inveni­nus [...], & non amplius reversum. Huic [...] avi, id est, immundo spiritui, quique [...] [...] inventi, ad Ecclesiam amplius [...] non poterunt; qui & si voluerint, [...] prohibebit, qui Moysi praecepit, dicens: [...] varium & immundum [...] [...] [...] castra. Columba autem emissa [...] [...] reversa, co quod requiem [...] haberet pedibus suis: * quam Noe [...] in [...], & post septimum diem iterato [...], recepit eam portantem suo ore olivae [...].

Etego quidem, fratres dilectissimi, non [...] [...] cogitans, nec humana sapientia [...], [...] ut coelestis Domini dignatione [...] & pertinenter mentibus nostris concipere [...]; dico illam, id est, columbam, [...] nobis per semetipsam significare [...]. Primam quidem, & principalem [...], hoc est spiritalem, olim, id est, ab initio [...] [...] [...], & sacramentum [...], quod in salutem generis humani [...], & soli Ecclesiae coelesti ratione [...], per os suum praeostendit. Ter enim [...] arca, volitans per aerem super aquam, [...] jam tunc Ecclesiae nostrae [...]. Unde & Dominus Christus Petro, sed & [...] [...] suis mandat, dicens: * [...] [...] gentibus, baptizantes eos in [...] Patris, & Filii, & Spiritus sancti: hoc est, ut Trinitas illa quae sub Noe per [...] figuraliter operata est, haec nunc in [...] hos [...] operetur.

Sumamus jam nunc & secundam personam [...] ex arca emissae; dilvuvii scilicet [...], quando omnes abyssi proruperunt, [...] cataractae coeli patesactae sunt super terram, [...] [...] hominum quae quotidie [...] coram Domino, sicut Moyses dixit: * Et [...] Dominus Deus redundare nequitias [...] super terram, & quod omnes in malum [...] à principio dierum suorum, & [...] perdam hominem quem feci à facie terrae, [...] homine usque ad pecus, & à reptili usque ad [...] coeli. Emittitur ergo tempore [...] columba ex arca, aquis violenter toto [...] terram infestantibus.

197 Illa arca figuram Ecclesiae, sicut superius [...], portabat, quae verberabatur hinc atque [...] aquis insurgentibus tantum. Cataclysmus ergo ille qui sub Noc factus est, figuram perse­cutionis quae per totum orbem nunc nuper su­pereffusa, oftendit. Aquis autem, diruptis ca­taractis, undique convenientibus & excrescen­tibus significabantur gentes, quae ad vastandam Ecclesiam excreverunt. Sicut Apocalypsis do­cet, dicens: * Aquae quas vidisti, populi sunt, & gentes, & regna. Columba autem quae pedi­bus suis requiem habere non poterat, lapsorum imaginem portabat; qui immemores divina­rum praedictionum , vel simpliciter ignoran­tes, vel audacter dissimulantes cecid erunt: [...] Dominus ruinam in [...] [...] his verbis [...], dicens: * Qui audit verba mea & non sacit ea, similabo eum viro stulto qui aedificavit domum suam super arenam: ve­nerunt tempestates, & impegerunt in domum illam, & cecidit, & facta est ruina ejus magna. Et ne temere comparasse videamur, colum­bam illam lapsorum imaginem portare; pro­pheta civitatem ut columbam, hoc est, lapso­rum personam increpat, dicens: * Columba non exaudit vocem, id est, praeclara & redemta civi­tas non recipit doctrinam, & in [...] si­dens non suit.

Quod autem requiem pedibus columba [...] sicut superius diximus, invenire non [...]; hoc significabat vestigia negantium, hoc est, sa­crisicatorum, lubrici veneno serpentis sauciata, in lapsum conversa; quae ulterius non possent * super aspidem & basiliscum conscendere, & draconem & leonem calcare. Quam potestatem tradidit Dominus discipulis suis, sicut, in Evan­gelio ait: * Ecce do vobis potestatem calcandi super omnem potestatem inimici, & super ser­pentes & scorpiones, & non nocebunt vobis . Istis ergo tot & tantis malignis spiritibus inse­stantibus, & in lapsorum necem insurgentibus, provisa est vulneratis salutis via: ut quibuscun­que viribus possent toto se corpore protrahere, castris suis recipere; quibus recepti possent me­delis spiritalibus vulnera sua curare. Recepta igitur columba, paucis etiam diebus interjectis, iterato emittitur ex arca; quae reversa, non tan­tum firma vestigia, sed & insignia suae pacis at­que victoriae, per illa olivae folia quae suo ore por­tabat, ostendit. Duplex ergo illa emissio, du­plicem nobis persecutionis tentationem osten­dit: prima in qua qui lapsi sunt, victi cecide­runt; secunda in qua hi qui ceciderunt, victo­res extiterunt. Nulli enim nostrum dubium vel incertum est, fratres dilectissimi, illos qui prima acie, id est, Deciana persecutione vulnerati fu­erunt; hos postea, id est, secundo proelio ita fortiter perseverasse, ut contemnentes edicta secularium principum hoc invictum haberent; quod & non metuerunt exemplo [...] pasto­ris animam suam tradere, & sanguinem fun­dere, * [Page 18] dere, nec ullam insanientis tyranni saevitiam recusare.

Ecce, quam gloriosos, quam Domino caros, schismatici isti * ligna, foenum, stipulam appella­re non dubitant: quorum pares, hoc est, in eo­dem crimine lapsus sui adhucusque constitutos, nec ad poenitentiam admittendos esse praesu­munt; ex illa Domini pronuntiatione qua ait: * Qui me negaverit coram hominibus, negabo eum coram patre meo qui in coelis est. Pro do­lor: quid contra dominica praecepta conten­dunt, ut ea quae Christus judicii sui tempore sit acturus, haec nunc stirps Novatiani, patris sui exemplum diaboli secuta, exercere conetur? dicente scriptura: * Mihi vindictam, & ego re­tribuam, dicit Dominus.

Respondebimus eis ad istam pronuntiatio­nem Domini, quam male intelligant & male sibi interpretentur : Quod enim ait: Qui me ne­gaverit coram hominibus, & ego negabo eum coram patre meo qui in coelis est, utique futuri temporis sig nificatio est; quo tempore incipiet Dominus secreta hominum judicare; quo tem­pore tribunali Christi omnes nos oportet astare; quo tempore multi incipient dicere: Domine Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, & in nomine tuo daemonia exclusimus, & in tuo nomine virtutes multas fecimus? & tamen au­dient vocem Domini dicentis: Discedite à me omnes qui operati estis iniquitatem; non novi vos. Ibi adimplebitur quod ait: Negabo & ego illos. Quos autem maxime negabit Dominus Christus, nisi vos omnes haereticos, & schisma­ticos, & nominis sui alienos? Qui enim ali­quando Christiani, nunc Novatiani, jam non Christiani, primam fidem vestram perfidia posteriore per nominis appellationem muta­stis ; velim propositioni vestrae respondeatis. Legite & docete, quem Dominus de his qui se dereliquerant vel negaverant, cum adhuc ipse esset, negavit; atqui & ceteris qui se­cum remanserant de discipulis ait: Num­quid & vos vultis abire? Petrum etiam quem negaturum ante praedixerat, cum negasset, ipse non negavit, sed sustinuit; & amare il­lam suam negationem flentem ipse postmodum lenit.

212 Quaenam est tua, Novatiane, dementia, ut illa quae ad exitium salutis pertineant, tantum legas: & quae ad misericordiam, praetereas? clamante scriptura & dicente: Poenitentiam agite qui erratis, convertimini corde. Et eo­dem quoque propheta similiter exhortante & dicente: Convertimini ad me in toto corde ve­stro, in jejunio, & ploratione, & planctu: & scin­dite corda vestra, & non vestimenta, & conver­timini ad Dominum Deum vestrum: quoniam misericors est, & miserator multae miserationis.

Adeo quia multae miserationis est [...] audivimus: audiamus quid per David contesta­tur Spiritus sanctus: * Si dereliquerint filii ejus legem meam, & in mandatis meis non ambn­laverint, & si justificationes meas profanaverint, & praecepta mea non custodierint; visitabo in virga facinora eorum, & in flagellis delicta eo­rum: misericordiam autem meam non disper­gam ab eis. His similia & per Ezechielem legi­mus dixisse Dominum: * Fili hominis domus Is­rael habitavit super terram suam, & comqui­naverunt eam facinoribus suis. Sicut [...] menstruatae facta est immunditia eorum [...] faciem meam, effudi iram meam super eos, [...] disseminavi eos inter gentes, & secundum pec cata eorum judicavi eos: quia coinquinaverun sanctum nomen meum. Et quia dictum est [...] his: Hic est populus Domini; peperci eis pro­pter nomen sanctum meum, quod sprevit do mus Israel inter gentes. Et conjungens ait Propterea dic populo Israel: Haec dicit Domi­nus: Non vobis parco domus Isael; sed pro­pter nomen sanctum meum parcam, quod coin quinastis inter gentes, & scietis quia ego Domi­nus, cum sanctificatus fuero in vobis. [...] Dominus ad eundem: * Fili hominis, dic [...] Israel: Quare locuti estis dicentes: [...] nostris contabescimus, & quomodo salvi esse poterimus? dic eis: Vivo ego, dicit Dominus quia non desidero mortem peccatoris; sed de sidero ut avertatur peccator à via sua pessima & vivat. Redite ergo à via vestra pessima Quid morti vos traditis domus Israel? Sic pe Esaiam Prophetam: * Non in aeternum indigna bor vobis, neque semper non defendam vos Et quoniam Hieremias Propheta in persona populi peccatoris deprecatur Dominum, di­cens: * Emenda nos Domine, sed in judicio [...] in ira, ne paucos facias nos; adjecit & di­xit Esaias: * Propter peccatum modice contri­stavi eum, & percussi eum, & averti saciem me am ab eo, & contristatus est, & abiit tristis in vi­is suis; & quia operatur, adjecit & dixit: Via­ejus vidi, & curavi eum, & dedi ei exhortatio­nem veram, pacem super pacem; poenitenti­bus, deprecantibus, & operantibus restitui pos­se, quod male perierint, quodque a Christo de­clinaverint.

Denique hoc in Evangelio comprobatur, ub illa mulier peccatrix describitur, quae venit ad domum cujusdam Pharisaei, ubi erat Dominum vocatus cum discipulis, portans vas unguenti * * [Page 19] quae stetit ad pedes Domini, & lacrymis suis la­vit pedes ejus, & capillis extersit, & oscula in­fixit, ut excitaretur ille Pharisaeus & diceret: [...] si esset Propheta, sciret quae & qualis esset ista mulier quae eum tangit, quia peccatrix est. Unde incontinenti Dominus peccatorum re­missor & poenitentium receptor, ait: * Simon, ha­beo tibi aliquid dicere. At ille respondit di­cens: Magister, dic. Et Dominus: Duo debi­tores erant cuidam foeneratori, unus qui [...] denarios quingentos, & alius quinqua­ginta: cum non haberent unde solverent, [...] dona vit. Et interrogavit: Quis illorum plus diligit? Et respondit Simon: Utique ille [...] plus donavit. Et adjecit dicens: Vides istam mulierem? Intravi in domum tuam, osculum [...] non dedisti; haec autem non cessavit os­culando pedes meos: pedes meos non lavasti; [...] autem lacrymis suis lavit, & capillis [...]: oleo pedes meos non unxisti; haec autem [...] Propter quod dico tibi, Simon, quia [...] illi peccata ejus. Ecce Dominus [...] debitoribus larga sua pietate debitum concedit. Ecce delicta donantem. Ecce [...] peccatricem poenitentem, flentem, [...] & remissam peccatorum [...]

Erubesce jam nunc, si fieri potest, [...]: desine argumentis tuis impiis incautos [...] desine unius capituli praescriptione [...] Legimus & adoramus, nec [...] coelestem Domini sententiam, qua ait [...] se negantem; nunquid & [...]? Et quid ego tamdiu de miserationibus probare singula gestiam? quandoquidem [...] Allophylis, & longe à lege Domini [...] propter civitatis suae annunciatam [...] deprecantibus, misericordia Dei non [...] Ipsi illi Pharaoni sacrilega temeri­tate repugnanti, cum quondam coelestibus [...] verberaretur, & conversus Moysi & fratri [...] dixisset: * Orate pro me ad Dominum, quia [...]; incontinenti ab eosuspendebatur ira [...] Et tu jam Novatiane, judicas, & nullam [...] pacis ac misericordiae habere Lapsos [...] nec increpanti Apostolo aurem [...] dicenti: * Tu qui es, qui judicas servum [...] Domino suo stat aut cadit. Stabit [...] potens est Deus stabilire eum. Unde [...] & necessarie ex persona eorumdem [...] increpat vos Spiritus sanctus, dum [...] * Noli gratulari inimica mea mihi, [...] [...] si cecidi, & exurgam: & si in tenebris [...] Dominus lumen est mihi. Iram [...] tolerabo, quoniam peccavi illi, usque dum justificet causam meam, & faciat judicium & ju­stitiam, & producat me ad lucem. Videbo ju­stitiam illius, & videbit me inimica mea, & co­operiet se confusione.

Oro, non legisti: * Nolite gloriari, & nolite loqui excelsa, & ne exeat magniloquentia ex ore vestro; quoniam erigit à terra pauperem, à sterquilino erigit inopem, & sedere eum fa­cit cum potentibus populi? Non legisti: * Quia Dominus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam? Non legisti: * Qui se exaltat, humili­abitur? Non legisti: * Quia Deus perdidit me­moriam superborum, & non relinquit memori­am humilium? Non legisti: * Quia quo judicio quis judicaverit, eum judicari necesse est? Non legisti: * Quia qui odit fratrem suum, in tene­bris est, & in tenebris ambulat; & non scit quo eat, quia tenebrae excaecaverunt oculos ejus? Unde igitur & tam sceleratus, & tam perditus, tam discordiae furore vesanus extiterit iste No­vatianus, invenire non possum; qui semper in domo una, id est, Christi Ecclesia, proximorum delicta ut propria fleverit; onera fratrum, si­cut Apostolus hortatur, * sustinuerit; lubricos in fide coelesti allocutione corroboraverit. At nunc ex quo Cainam illam haeresim , quae non nisi tantum occidere gestit, exercere coepit; nec sibi novissime parcit. Ceterum si legisset, * quia justitia justi non liberabit eum in die qua erra­verit, & iniquitas impii non nocebit ei ex qua die conversus fuerit, jam olim in cinere poeni­teret, ille qui semper poenitentibus adversatur; qui in ruina facilius aedificatorum stantium ope­ratur, quam instructione jacentium ruinarum; qui multos ex fratribus nostris miserrimos fal­sis suis adversationibus perterritos, iterum fecit ethnicos, dicendo quod poenitentia Lapsorum sit vana, nec possit eis proficere ad salutem; clamante scriptura & dicente: * Memento unde excideris, & age poenitentiam; si quo minus, veniam tibi, nisi poenitentiam egeris. Et quidem ad septem Ecclesias scribens singulis sua quoque facinora, & delicta ingerens, poenitemini dice­bat. Quibus? nisi illis, scilicet, quos pretio mag­no sui sanguinis redemerat.

O te impium scelestumque haeretice Nova­tiane, qui post tot & tanta in Ecclesia, à quibus­dam retro voluntarie commissa crimina, quae & tu ipse in domo Dei priusquam apostata esse cognoveras; & haec posse aboleri de memoria succedente bono utique docueras, secundum fi­dem scriprurae dicentis: * Quia si conversus fue­rit, facinorosus ab omnibus facinoribus suis quae commisit, & justitiam fecerit, vita aeterna vi­vet, & non morietur in facinore suo (Delicta * * [Page 20] enim quae commisit, abolebuntur de memoria succedentibus bonis factis.) Tu hodie retractas, an debeant lapsorum curari vulnera, qui nuda­ti à diabolo ceciderunt, violentia aquae, quam suo ore serpens emisit post mulierem . Sed quid dicam? ait Apostolus: * Laudo vos? in hoc non laudo: quia non in melius, sed in pe­jus venistis. Ubi enim sunt aemulationes & dis­sensiones in vobis; nonne carnales estis, & se­cundum hominem ambulatis? Nec nos qui­dem mirari oportet, cur iste Novatianus tam ne­fanda, tam gravia in personam lapsorum exer­cere nunc audeat: quandoquidem habemus ex­empla praevaricationis hujus praecedentia. Saul ille bonus, praeter cetera, postea livore everti­tur, & contra David omnia adversa & inimica agere molitur. Judas ille inter Apostolos ele­ctus, qui semper in domo Dei unanimis & fide­lis; ipse postmodum Deum tradidit.

Praedixerat quidem & Dominus multos esse venturos sub pellibus ovium, rapaces lupos Qui sunt isti rapaces lupi, nisi sensu subdolo conspirantes ad infestandum gregem Christi? sicut legimus apud Zachariam positum: * Ec­ce ego suscito pastorem in terra, qui quod a­versum est, non visitabit, & carnes electorum manducabit, & talos illorum torquebit. Si­militer & per Ezechielem increpat hujusmodi pastores, scilicet praedones & laniones (dicam ut aestimaverat) dicens: * O pastores, quare lac ebibitis, & coagulatum comeditis, & forte ad ni­hilum perduxistis, & infirmum non visitastis, claudicantem non curastis, & errantem non re­vocastis, & permisistis populum meum errare inter spinas & tribulos? Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego veniam adversus pastores, & exquiram oves meas de manibus illorum , & repellam eos ut non pascant oves meas, & non erunt eis amplius oves meae in devorationem, & exquiram eas sicut pastor gregem suum in die qua fuerit caligo & nebula: sic exquiram oves meas, & exquiram eas in omni loco quocunque dispersi sunt: & quod perierat, requiram: & quod erraverat, revocabo: & quod claudicave­rat, curabo: & quod infirmum est, custodiam, & pascam oves meas cum judicio.

Quis ista loquitur? Utique ille qui relictis no­naginta novem ovibus, quaesivit illam quae de suo erraverat grege, sicut David dicit: * Erravi velut ovis quae periit; quam inventam Christus redit humero suo portans peccatricem delica­tam; qui gaudens & exultans vocatis amicis & domesticis, ait: * Congratulamini mihi, quoni­am inventa est ovis mea quae perierat. Dico, inquit, vobis, quia tale gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente. Et subjungens ait: * Aut quae [...] habens dena­rios decem, & cum perdiderit ex [...] unum, nonne accendet lucernam, & tota [...] domum suam emundat, quaerens donec [...] [...] cum invenerit, convocat amicas & [...] di­cens: Congratulamini mihi, quomam inveni denarium quem perdideram. Dico vobis, qua tale gaudium erit in conspecta angelorum Dei super uno peccatore poenitentiam agente. E­contrario autem non agentes facinorum suo­rum poenitentiam; quae eos maneant ex ipsius Domini responso cognoscant. Legimus enim in Evangelio: * quod quidam venerunt de Gali­laeis ad Dominium, annunciantes [...] [...] ers quo­rum sanguinem miscuit Pilatus cum [...] ipsorum: quibus respondit Dominus dicens: Putatis quia illi Galilaei super ceteros Galilaeos peccatores fuerant, quia passi sunt talia? Non. Dico enim vobis, nisi poenitentiam egeritis, om­nes similiter perietis. Aut illi decem & octo, super quos cecidit turris in Siloa, putatis qua deditores fuerunt morti super omnes homines qui habitabant in Hierusalem? Non. Dico vobis, inquit, quia nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter perietis.

Excitemus itaque nos quantum possumus, fra­tres dilectissimi, & abrupto inertiae & securita­tis somno, ad observanda D mini praecepta vi­gilemus. Quaeramus tota mente quod perdi­dimus, ut invenire possimus: * Quia quaerenti ait scriptura, dabitur, & pulsanti aperietur. Mundemus domum nostram munditia spirita­li, ut secreta quaeque & abdita pectoris nostri vero Evangelii lumine radiata, dicant: * [...] soli deliqui, & nequissimum in conspectu tuo feci; * Quia mors peccatorum mala, & apud in­feros poenitentia nulla: habentes in contem­platione maxime diem judicii & retributionis & quod ab omnibus nobis credendum, & firmi­ter est tenendum, quia acceptio personarum non est apud Deum; cum praecepit in Deute­ronomio, non accipies, ait, personam, in judi­cio: * Non accipies, ait, personam, nec secun­dum minimum, nec secundum maximum judi­cabis. His similia & per Ezechielem dixit; * Omnes, inquit, animae meae sunt, sicut anima patris & anima filii. Anima quae peccaverit ipsa morietur. Hic erit igitur à nobis veneran­dus, hic tenendus, * hic per plenam & dignam nostram confessionem propitiandus, qui habet potestatem animam & corpus mittendi in ge henna ignis; sicut scriptum est: * Ecce veni cum multis millibus nunciorum suorum facere judicium de omnibus, & perdere omnes impios & arguere omnem carnem de omnibus factis impiorum quae fecerunt impie & de omni­bus 259 260 [Page 21] verbis impiis, quae de Deo locuti sunt pec­catores.

His similia & Daniel: * Vidi, [...] thro­num positum, & vetustus dierum sedebat super eum, & vestitus ejus erat tanquam nix, & ca­pilli capitis ejus tanquam lana alba: thronus illius flamma ignis, rotae illius ignis ardens. Flumen ignis prodibat ante eum , millia mil­lium serviebant ei: & millia millium assistebant ei. Ad judicium sedit, & libri aperti sunt. Jo­annes autem manifestius & de die judicii & con­summatione seculi declarat, dicens: * Et cum aperuisset, inquit, sigillum sextum, ecce terrae­motus factus est magnus, & factus est sol niger, ut saccus cilicinus, & luna tota sanguinea facta est, & stellae ceciderunt in terram, quomodo fi­cus à vento magno agitata mittit grossos suos, & coelum recessit ut liber cum involvitur, & omnis mons & insulae de locis suis motae sunt: & reges terrae, & maximi quique, & tribuni, & divites, & [...] & omnis servus & liber absconderunt se in speluncis & in cavernis montium, dicentes montibus & petris; Cadite super nos, & abscon­dite nos à conspectu Patris sedentis super [...] & ab ira Agni: quoniam venit dies interi­tionis, & quis poterit stare? Item in eadem A­pocalypsi hoc quoque Joannes dicit sibi revela­mm: * Vidi, inquit, thronum magnum; & can­didum sedentem super eum, à cujus facie fugit coelum & terra, & locus eorum inventus non est: & vidi mortuos magnos, & pusillos stantes ante conspectum throni Domini, & libri a perti sunt. Et alius liber apertus est qui est vitae: & [...] sunt singuli secundum ea quae scripta erant in libro secundum opera ipsorum. Sed & Apo­stolus bonum consulens, sic hortatur nos, di­cens: * Nemo vos decipiat inanibus verbis: pro­pterea enim venit ira Dei super filios contu­maciae, nolite esse participes eorum.

Demus igitur totis viribus fidei nostrae Deo laudem, demus plenam confessionem: quan­doquidem super poenitentia nostra gaudeant virtutes coelorum, gaudeant angeli omnes, gau­deat & Christus; qui nos denuo peccatis one­ratos, delictis obrutos, plena & clementi mode­ratione cessare à facinore hortatur, dicens: * Convertite vos, & redite ab impietatibus vestris, & non erunt vobis iniquitates vestrae ad poenam. Projicite à vobis omnes impietates vestras quas fecistis adversum me: & facite vobis cor novum & spiritum novum. Et ut quid vos morti tra­ditis domus Israel? Non enim desidero mor­tem peccatoris. Ego sum, ego sum, qui deleo facinora tua, & non commemorabor te: tu au­tem in mente habe, & judicemus. Dic tu fa­cinora tua prius, ut justificeris. Dum patet, fratres, indulgentiae aditus, Deum plenis satis­factionibus deprecemur. Humiliemus nos, ut exaltari possimus. Acquiescamus divinae ex­hortationi, qua evadere liceat diem Domini & iram. Dicit enim sic: * Respice, fili, nationes hominum, & scito. Quis speravit in Domino, & confusus est; permansit in mandatis illius, & derelictus est; aut invocavit eum, & despex­in illum? quoniam pius & misericors Domi­nus, & remittens in tempore tribulationis pec­cata, omnibus inquirentibus se in veritate. Ait ergo: * Dic tu facinora tua prius, ut justisiceris. Prae manu sit vobis oratio illa exomologeseos plena .

Tractatus ignoti Auctoris, a Rigaltio, in notis ad Cyprianum, primum editus; in quo suadetur, non debere denuo baptizari qui semel in nomine Domini nostri Jesu Christi sint tincti.

ANimadverto quaesitum apud fratres, quid potius observari oportet in personam eo­rum, qui in haeresi quidem, sed in [...] Dei nostri Jesu Christi sint tincti, postmo­dum inde digressi, & suppliciter ad Ecclesiam Dei advolantes, totis praecordiis poenitentiam agerent, & erroris sui damnationem nunc de­mum intelligentes, auxilium salutis ab ea im­plorent: utrum vetustissima consuetudine ac traditione ecclesiastica, post illum, qui foris qui­dem, sed in nomine Jesu Christi Dominicum acceperunt baptisma , tantummodo imponi [Page 22] eis manum ab Episcopo, ad accipiendum Spi­ritum sanctum sufficeret, & haec manus imposi­tio signum fidei iteratum atque consummatum eis praestaret: an vero etiam iteratum baptis­ma his necessarium esset, tanquam nihil habi­turis, si hoc quoque adeptiex integro non fu­issent, perinde ac si nunquam baptizati in no­mine Jesu Christi forent. Ideoque nonnulla super hac nova quaestione scripta aut rescripta esse jactabantur, quibus utraque pars ad destru­enda aliena summo studio nitebatur.

In quo genere quaestionis, ut mihi videtur, nulla omnino potuisset controversia aut dis­ceptatio emergere, si unusquisque nostrum con­tentus venerabili ecclesiarum omnium auctori­tate, & necessaria humilitate, nihil innovare gestiret, cum locum contradictioni non quem­libet animadverteret. Namque omne quod anceps & ambiguum, & diversis sententiis pru­dentium ac fidelium virorum constitutum est, si contra priscam & memorabilem cunctorum emeritorum sanctorum & fidelium solennissi­mam observationem judicatur, damnari utique debet, cum in re olim composita & ordinata, quodcunque est illud quod contra Ecclesiarum quietem atque pacem in medium producatur, nihil praeter discordias & simultates & schisma­ta allaturum: ubi nullus alius fructus reperia­tur, nisi hic solus, ut unus homo, quicunque ille est, magnae prudentiae & constantiae esse apud quosdam leves homines inani gloria praedice­tur, & haereticorum stupore praeditus, quibus hoc unicum perditionis solatium est, si non soli pec­care videantur, errores & vitia universarum Ec­clesiarum correxisse apud simillimos sui & com­pares celebretur. Haereticorum enim omnium hoc studium atque propositum est, sanctissimae matri nostrae Ecclesiae ejusmodi & plurimas quantas calumnias nectere, & invenisse aliquid quod ei crimini, vel etiam leviter, dari posset, summam gloriam ducere. Quod cum nullum sanae mentis fidelium tenere, vel maxime nul­lum omnino in quocunque clero constitutum, ac multo magis episcoporum, audere deceat, monstri simile est, ipsos episcopos talia scanda­la cogitare, & turpitudinem matris Ecclesiae, si quam putant in hoc negotio esse, contra prae­ceptum Legis & omnium scripturarum nimis irreverenter cum sua ipsorum turpitudine & pe­riculo non vereri detegere. Quanquam nulla sit in hoc, nisi in errore ipsorum illorum, tur­pitudo Ecclesiae. Itaque deterius delinquitur ab hominibus ejusmodi, si id quod in observa­tione antiquissima, aliis, tanquam non recte si­at reprehenditur, & ab his qui ante nos fuerunt, tum etiam à nobis recte observatum & observa­ri manifeste ac fortiter ostendatur, ita ut etsi paribus argumentis ex utraque parte congrede­remur, tamen quia non poterat id quod inno­vabatur sine dissensione fratrum [...] [...] Ec­clesiastico consistere, utique: [...] [...] [...] fas quod aiunt & nefas, id est, [...] [...] & aequum, Ecclesiae matri quasi [...] temere infligi, eisque qui hoc [...] [...] hu­jus atque impietatis ignomma [...] debeat adscribi.

Sed quoniam non est in nostra [...] ut secundum praeceptum Apostoli [...] [...] omnes, neve sint in [...] [...] tamen in quantum possumus, [...] [...] tracta­tus statum demonstrare; & [...] homi­nibus, ut vel nunc suum [...] [...] inci­piant, persuadere, [...] etiam pluri­mum nobis, si hoc quoque [...] [...] tandem voluerint acquiescere. Et ideo [...] scripturarum ad hane partem pertinen­tia sunt capitula , [...] [...] conge­remus: & quae videntur esse [...] [...] aut varia, quantum poterit, [...] inter se congluti­nabimus, & utilitatem ac commodum singulo­rum pro mediocritate nostra exammabimus. ut accedenti in Ecclesia formam & consuetu­dinem saluberrimam atque [...] universis fratribus insinuemus. Igitur [...] tractatum salutaris & novi, hoc est, [...] & evangelici baptismatis, [...] [...] no­tissima ommbus praedicatio celebrata atque coepta à Joanne Baptista, qui ahquantum de­sciscens à Lage, id est [...] [...] bap­tismate, & viam novae & verae gratiae praester­nens, & baptismate, quod [...] exercebat, aquae & poenitentiae sensim aures Judaeorum praeveniebat, & occupabat spiritalis baptilmatis futuri annuntiatione, adhortans eos & dicens: Qui post me venit, fortior me est, cujus ego non sum dignus corrigiam calceamenti [...] Ip­se vos baptizabit in Spiritu sancto & igni. Pro­pter quod nobis quoque hujus sermonis orsus hinc incipere debebit. Nam & Dominus hanc eandem vocem Joannis post suam resurrectio­nem in Actis Apostolorum consirmans, praecepit eis, ab Hierosolymis ne discedere, sed expectare illam promissionem patris quam [...] a me, quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos au­tem baptizabimini Spiritu sancto non post mul­tos hos dies. Itemque [...] eadem verba Do­mini percensuit, rationem pro se apud Aposto­los reddens dicendo: Cum autem mciperem loqui ego, irruit Spiritus sanctus super eos, sicut & super nos in principio, & recordatus sum ser­monem Domini, sicut dicebat: Jcannes quidem baptizavit aqua, vos autem [...] Spi­ritu sancto. Si ergo aequale donum dedit eis, sicut & nobis credentibus Dominum Jesum Christum, ego quis eram qui possem [...] Domino? Et iterum: Viri fratres, scitis quia à diebus antiquis in nobis Deus elegit per os me­um audire gentes verbum Evangeln & credere, [Page 23] & qui corda novit Deus testimonium perhibuit dans eis Spiritum sanctum, sicut & nobis. Ac propterea hujus sententiae quae sit vis & pote­stas considerare debemus. Ait enim Dominus eis qui postmodum baptizari haberent quia cre­derent, baptizandos esse, non quemadmodum à se in aqua in poenitentiam, sed in Spiritu san­cto. De qua praedicatione cum utique nemo nostrum possit ambigere, manifestum est qua ratione homines in Spiritu sancto baptizati sint. Nam & proprie in ipso solo sancto Spiritu bap­tizati sunt qui crediderunt. Quia Joannes dis­crevit & dixit, dicens, se quidem in aqua bapti­zare, venturum autem qui in Spiritu sancto bap­tizet, gratia & virtute Dei, sunt & hoc & oc­culta largiente & operante; nihilominus au­tem etiam in baptismate Spiritus & aquae. Prae­terea etiam in baptismate Spiritus in sanguine proprio [...]. Sicut declarant nobis [...] scripturae, quarum per singula quaeque eorum quae enarrabimus, adferemus perspicuas probationes.

Ad quae forte tu, qui novum quid inducis, con­tinno impatienter respondeas ut soles, dixisse in Evangelio Dominum: Nisi quis denuo natus [...] ex aqua & Spiritu, non potest introire in [...] coelorum. Ex quo manifeste apparet, illum baptismum solum prodesse, cui possit [...] Spiritus Sanctus inesse. Super ipsum enim Dominum cum baptizaretur Spiritum sanctum descendisse, factumque ejus atque dictum [...] congruere, nec ulla alia ratione mysterium [...] posse consistere. Cui responso nemo [...] adeo ita insanus reperitur aut contumax, [...] audeat contra fas aut contra verum contra­dicere: scilicet, rebus integris, & omni modo [...] in Ecclesia gerendis, & secundum disciplinae ordinem perpetuo à nobis observandis. Sed si in eodem novo Testamento haec quae in isto ne­gotio deprehendimus adunata, nunquam [...] quodammodo divisa ac separata, & [...] disposita, atque si sint singula, videamus [...] possint esse aliquando etiam singulariter [...] quasi non sint mutila, sed tanquam [...] atque perfecta. Nam cum per manus [...] Episcopi datur unicuique credenti Spiritus sanctus, sicut Apostoli circa [...] post Philippi baptisma manum ei imponen­do secerunt, & hac ratione Spiritum sanctum in [...] contulerunt. Quod ut fieri posset, ipsi pro [...] oraverunt; nondum enim super quemquam [...] descenderat Spiritus, tantum autem bap­tizati erant in nomine Domini Jesu. [...] quoque noster post resurrectionem, cum [...] & dixisset Apostolis suis, Accipite [...] sanctum, ita demum largitus eis [...]

Cum ita invenitur, quid tibi frater videtur? Si quis non ab Episcopo baptizatus, ita ut si incon­tinenti etiam manus ei imponatur, priusquam tamen acciperet Spiritum sanctum, fuerit de­functus, utrum censeas salutem percepisse eum, necne. Quoniam quidem & ipsi Apostoli & discipuli, qui etiam alios baptizabant, qui etiam à Domino baptizati , non statim Spiritum san­ctum acceperint, qui nondum erat, quia Jesus nondum fuerat clarificatus: sed post resurrecti­onem ejus nec modicum intervallum temporis quo id gestum est, intercesserit. Sicuti & cum baptizati à Philippo Samaritani: donec Sama­riam rogati ab Hierusalem Apostoli descende­rent ad illos, ut eis manum imponerent, & Spi­ritum sanctum per manus impositionem in eos conferrent. Quoniam illo intervallo temporis aliquis eorum non adeptus Spiritum sanctum, morte potuit intercipi, & defraudatus gratia Spiritus sancti defungi. Quod hodierna quo­que die non potest dubitari esse usitatum, & evenire solitum ut plerique post baptisma sine impositione manus episcopi de seculo exeant, & tamen pro perfectis fidelibus habentur. Si­cuti AEthiops eunuchus cum rediret ab Hieru­salem & legeret prophetam Esaiam & haesitaret, suggerente Spiritu, audita veritate à Philippo diacono, credidit & baptizatus est, & cum as­cendisset de aqua Spiritus Domini rapuit Phi­lippum, & non vidit eum jam nunc amplius eu­nuchus. Abibat enim viam suam gaudens; quo­niam ut animadvertis imposita ei manus non est ab Episcopo, ut Spiritum sanctum reciperet.

Quod si hoc admittis, & salutare esse cre­dis, nec opinioni omnium fidelium refraga­ris, necesse est confitearis, proinde autem atque hoc latius tractatu procedit, etiam illud aliud latius posse consistere. Id est, ut per solam ma­nus impositionem Episcopi, quia baptisma in nomine Jesu Christi Domini nostri praecessit, possit alio homini poenitenti atque credenti etiam Spiritus sanctus tribui. Quoniam eos qui in Christum credituri essent Scriptura sancta praedixit, Oportere in Spiritu baptizari. Ita ut & hi quoque non videantur minus aliquid ha­bere, quam illi qui perfecte sunt Christiani, ne necesse sit quaeri, quale illud baptisma fuerit quod in nomine Jesu Christi sunt consecuti. Nisi forte in illo quoque superiore tractatu, cir­ca eos qui tantummodo in nomine Christi Jesu baptizati fuerint, statuas etiam sine Spiritu san­cto posse salvos fieri, aut non hac sola ratione; sed si per manus impositionem Episcopi Spiri­tum sanctum consuesse praestari, aut etiam non Episcopum dicas Spiritum sanctum solum esse largiri.

279 Quod si ita est, & potest aliquid horum eve­niens [Page 24] salutem homini credenti non praeripere, tu quoque ipse annuis quoniam modo dimidiatum, & non ut contendis consummatum mysterium fidei, qua necessitas intervenit, salutem adimere non posse credenti & poenitenti homini.

Aut si dicis hujusmodi hominem salvum non posse fieri, omnibus Episcopis salutem adimi­mus, quos ita periculis quam certissimis adstrin­gis ut omnibus qui sub cura eorum agunt, & hac atque illac dispersis regionibus ipsorum infir­mantur, per semetipsos subvenire deberent, quia ceteri homines minores clericis qui peri­clitantur; hoc idem praestare non possint, ne sanguis eorum qui vacui de seculo exisse vide­bantur, de manu episcoporum necesse habeat requiri. Porro autem ut non ignoratis, creden­tibus hominibus invenitur Spiritus sanctus à Do­mino datus sine baptismate aqnae, sicut Actis Apostolorum continetur in hunc modum: Ad­huc loquente Petro verba haec, irruit Spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum, & obstupefacti sunt qui erant ex circum cisione fideles quotquot simul venerant cum Petro, quia & super gentes donum Spiritus sancti effusum est. Audiebant enim eos loquentes linguis suis & magnificabant Deum. Tunc respondit Petrus, Numquid aliquis aquam prohibere potest ut non baptizentur isti qui Spiritum sanctum ac­ceperunt, sicut & nos? Et praecepit eos baptizari in nomine Jesu Christi. Sicut etiam Petrus post­modum de eisdem gentibus plenissime docuit nos, dicens: Et nihil discrevit inter nos & ipsos, fide emundatis cordibus eorum. Atque hoc non erit dubium in Spiritu sancto homines pos­se sine aqua baptizari; sicut animadvertis bap­tizatos hos prius quam aqua baptizarentur ut satisfieret & Joannis & ipsius Domini praedicati­onibus, quandoquidem haec sine manus imposi­tione Apostolorum, & sine lavacro, quod po­stea adepti sunt, gratiam repromissionis acce­perint. Et emundatis cordibus eorum, Deus per fidem ipsorum etiam remissionem peccatorum simul eis largitus sit, ut hoc solum eis baptisma subsequens praestiterit, ut invocationem quo­que nominis Jesu Christi acciperent, nequid eis deesse videretur ad integritatem ministerii & fidei.

Quod etiam, à contrario latere tractatus hu­jus, sunt consecuti ipsi illi discipuli Domini no­stri, super quos jampridem baptizatos, postremo die Pentecostes supervenit Spiritus sanctus, vo­luntate Dei quidem, non sua sponte coelo lap­sus, sed ad hoc ipsum munus effusum, sed & su­per unumquemque eorum. Cum justi jampri­dem ut diximus baptismate Domini fuissent baptizati, sicut & ipsi Apostoli, qui tamen om­nes Domino nocte qua apprehensus est, deser­uisse inveniuntur. Et ille ipse, qui gloriatus est perseveraturum se in sua fide, Petrus, & ad­versus ipsius Domini praedictum [...] repugnavit. Postremo tamen tum ipsum ne­gavit , ut hac ratione ostenderetur nobis, quae medio tempore, quoque modo, contraxerant delicta, eadem haec in eis fide postmodum sin­cerata per baptisma Spiritus sancti non dubie esse dimissa. Nec ulla ut puto alia ex causa Apostoli his quos in Spiritu sancto adloqueban­tur, nisi quia virtus nominis Jesu super quem­cunque hominum baptismate invocata ad sa­lutem adsequendam non modicam praerogati­vam ei qui baptizaretur praestare posset, sicuti Petrus in Actis Apostolorum narrat, dicens: Nec enim aliud est nomen sub coelo quod datum est hominibus, in quo oportet salvos fieri nos. Sicut etiam Apostolus Paulus aperit, ostendens: quia Deus exaltavit Jesum Dominum nostrum & donavit illi nomen ad hoc ut sit super omne nomen, ut in nomine Jesu omnes [...] cur­vent coelestium & terrestrium & insernorum; & omnis lingua confiteatur, quia Dominus est Je­sus in gloria Patris.

Et ille in quo, cum baptizaretui, invocatum esset in nomine Jesu, licet in aliquo errore con­sequeretur, tamen quandoque non prohibaretur rectum sapere, & errorem suum corrigere, & ad Ecclesiam & ad Episcopum venire, & sinceriter confiteri Jesum nostrum coram hominibus, ut tunc cum ab Episcopo ei manus imponeretur, etiam Spiritum sauctum acciperet, nec invoca­tionem illam pristinam nominis Jesu amitteret, quam nemini nostrum licet damnare: quum haec nuda & singularis sit constituta non poslet ad sa­lutem praestandam sufficere, ne hac ratione eti­am ethnicos & haereticos abutentes nomen Jesu, credamus ad salutem sine vera [...] atque integra posse pervenire. Quam tamen invocationem no­minis Jesu, correctione [...] & agnitione fidei veritatis, & abscisa omni labe praeteritae con­versationis, mysterio Dei, circa ejusmodi homi­nes rite perpetratam, locum quem habitura non erat, obtinere, & postremo in fide recta, & ad integritatem signi praestandam non obesse, sup­plemento ejus quod deerat accedente.

Perquam utile est credere, & tot annorum, totque Ecclesiarum, itemque Apostolorum & Episcoporum auctoritati cum bona ratione ad­quiescere: Cum sit maximum incommodum ac dispendium sanctissimae matris Ecclesiae ad­versus prisca consulta, post tot seculorum tan­tam seriem, nunc primum repente ac sine ratio ne insurgere. Nec enim propter aliud Petrus qui jam fuerat baptizatus, & quid sentiret de Domino ab ipso Domino erat interrogatus, & veritate revelationis Patris coelestis in eum col­locata, quod Dominus noster non solum Chri­stus, verum etiam silius Dei vivi [...] confessus postmodum eidem Christo [...] [...] de sua passione refragatus esse [...] est, & prop­terea [Page 25] Satanas dici ostensus est. Nisi quia fu­tarum erat, ut quidam tametsi variantes in sen­tentia propria, & claudicantes aliquando in fide [...] doctrina, cum in nomine Jesu baptiza­rentur, tamen si intervallo quodam temporis [...] id potuissent, non propterea à salu­te exciderent. Sed quandoque resipuissent, in­tegram spem salutis poenitendo obtinerent. Praesertim cum Spiritum sanctum, quo [...] unusquisque hominum debet, acciperent, ali­quid tale designassent. Sicuti non solum Pe­trum hoc passum esse in Evangelio deprehendi­mus verum universos quoque discipulos, qui­tes jam baptizatis postea Dominus ait, quia vos omnes scandalizabimini in me. Qui omnes, [...] animadvertimus, correcta fide sua, post re­surrectionem Domini in Spiritu sancto sunt bap­tizati. Ut non immerito hodie quoque [...] homines correctos à pristino errore, in [...] sancto posse baptizari, qui cum aqua bapti­zarentur in nomine Domini aliquod, scabram [...] fidem . Quoniam multum [...] utrum in totum quis non sit baptizatus in nomine Domini nostri Jesu Christi, an vero in aliquo claudicet cum baptizatur baptismate a­quae quod minus est; dummodo postea [...] in veritate sincera fides in baptismate spi­ritus quod majus est.

Nec aestimes huic tractatui contrarium esse quod dixit Dominus: Ite, docete gentes, tin­guite eos in nomine Patris & Filii & Spiritus Sacnti. Quia cum hoc verum & omnibus mo­dis in Ecclesia observandum sit, & observari quoque solitum sit, tamen considerare oportet quod invocatio nominis Jesu non debet à no­bis futilis videri propter venerationem & virtu­tem ipsius nominis, in quo nomine virtutes omnes solent fieri: & nonnunquam aliquae eti­am ab hominibus extraneis . Ceterum quo pertinent illa verba Christi, qui negaturum se esse dixit, nec nosse eos qui sibi in die judicii di­curi essent: Domine Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, & in nomine tuo daemonia tecimus, & in nomine tuo virtutes magnas fe­timus, respondendo eis etiam cum jurejurando, quia nunquam cognovi vos: Discedite à me qui operamini iniquitatem: nisi ostenderetur no­bis, nonnunquam etiam ab his qui operarentur iniquitatem, posse per nimiam virtutem no­minis Jesu etiam haec fieri. Idcirco quae, debet invocatio haec nominis Jesu quasi initium quod­dam mysterii Dominici commune nobis & ce­teris omnibus accipi, quia possit postmodum [...] rebus impleri, alias non profutura talis invocatio cum sola permanserit. Quia post mortem ejusmodi hominis non potest ei quic­quam omnino adjici vel suppleri, aut in aliquo professe in die judicii, cum illa à Domino no­tro quae supra memoravimus coeperint expro­brari, qui tamen universi hodie, ut sibi his modis subveniant quibus supra ostendimus, non pos­sunt ab ullo hominum tam dure tamque cru­deliter prohiberi.

Sed ad haec ut soles contradices, opponendo nobis, tunc cum baptizarentur integre ac recte discipulos, ac non ut hos haereticos esse baptiza­tos, quod ex persona ipsorum, & ejus qui bapti­zavit illos, sumas necesse est. Et ideo nos ad pro­positionem hanc tuam non ut accusatores disci­pulorum Domini respondemus, sed sicuti com­pellimur, quia necesse est ubi & quando & quem­admodum unicuique nostrum salus sit praestita, rationibus investigemus. Namque natum esse Dominum nostrum, & Christum esse eum, multis rationibus à discipulis ejus non immerito credi videbatur, quod ex tribu Juda, quod ex genere David, quodque in civitate Bethleem fuisset natus, & quod pastoribus ab Angelis, quoniam sal­vator illis natus esset, eodem momento fuisset an­nunciatus, quod in Oriente visa ejus stella, solici­tissime fuisset à Magis requisitus & adoratus, & illustribus donis & insignibus muneribus hono­ratus: quod puer admodum in templo sedens cum legis doctoribus prudenter & cum admira­tione omnium disputasset: quod cum bapti­zaretur, ita ut nulli alii contigerat, coelis aper­tis descensione Spiritus sancti, & super eum man­sione, testimonio etiam Patris sui, itemque Jo­annis Baptistae fuisset clarificatus: quod supra humanam mediocritatem corda & cogitatio­nes universorum intelligeret: quod languores & vitia & valetudines cum potestate maxima curaret atque sanaret: quod remissiones pec­catorum cum evidenti probatione praestaret, quod daemonia jussu expelleret, quod leprosos verbo mundaret, quod aquam in vinum conver­tendo, convivium nuptiale admirabili laetitia amplificaret: quod visionem restitueret aut indulgeret: quod doctrinam Patris cum om­ni fiducia assereret: quod in loco deserto de quinque panibus quique millia hominum sa­turaret. Quod reliquiae atque buccellae plus­quam duodecim cophinos implerent: quod mortuos pro sua pietate passim suscitaret: quod venits & mari ut quiescerent imperaret: quod super mare pedibus ambularet: quod virtutes omnes omnino perficeret.

Quibus rebus & hujusmodi compluribus factis ad claritatem ejus claritatem ejus pertinentibus consequens esse videbatur, ut queamadmodum Judaei de Christo sentiant. Quod tamen de Jesu Christo Domino nostro non credunt, ut etiam ipsi exstimarent, ut talis & tantus nulla obita morte in aeternum perseveret, & regnum Israel & totius orbis in per­petuum quod non corriperetur possideret. Un­de etiam Judaei ausi fuerant eum rapere & in regnum unguere: quod quidem necesse habu­it ille superfugere . Ac propterea discipuli [Page 26] ejus arbitrabantur, quod nulla alia ratione vi­tam aeternam his praestiturus esset, nisi primum ipse vitam hanc tem poralem cum illa aeterna in seipso continuasset. Denique cum conver­sarentur in Galilaea dixit eis Jesus, Incipit fili­us hominis tradi in manus hominum, & interfi­cient eum, & post triduum resurget, & contri­stati sunt nimis ac mente conceperant. Deni­que hic fuit etiam Judaeorum sermo contradi­ctionis adversus eum, cum se ipse quidem doce­ret eos , & futura annuntiaret. Illi autem di­cerent, Nos audivimus à lege quia Christus ma­net in aeternum, & quomodo tu dicis, quia ex­altari oportet filium hominis? Itaque fuit dis­cipulorum haec praesumtio de Christo, prorum­pente in istum sermonem incredulitatis suae Pe­tro ipso duce ac principe Apostolorum. Cum enim à Domino simul cum ceteris fuisset inter­rogatus quidnam sentiret de ipso, id est, quem esse eum existimaret, & primo veritatem con­fessus fuisset dicens, esse eum Christum filium Dei vivi, & propterea beatus ab illo judicatus esset, quod hoc non carnaliter, sed per Patris coelestis revelationem adsecutus esset: idem ta­men, ubi coepit Jesus oftendere discipulis suis quia oportet illum Hierosolymam ire, & multa pati à senioribus & sacerdotibus & Scribis, & in­terfici, & post diem tertium resurgere, nihilo­minus ille verus Christi confessor post pauculos dies, assumto eo coepit illum corripere, dicens, Propitius sis tibi , non erit istud: ut propterea au­dire à Domino commeruerit, Vade post me Sata­nas, scandalum mihi es. Ob hoc quod non sape­ret ea quae sunt Dei, sed ea quae sunt hominum.

Quae increpatio adversus Petrum magis ma­gisque eluxit adprehenso Christo, cum à mu­liercula conterritus diceret, Nescio quid dicas, neque novi te. Et iterum cum hoc diceret ad­hibito jurejurando, & tertio devotans & jurans adfirmaret, quoniam non nosset hominem; & non semel, sed saepius eum negasset. Quod con­silium ei quoniam usque ad passionem Domini perseveraturum erat, multo prius à Domino pa­lam factum est, ut nos quoque id non ignore­mus. Denique post resurrectionem Domini u­nus è discipulis ejus Cleopas cum esset moestus se­cundum errorem omnium condiscipulorum su­orum, ipsi Domino, tanquam alicui ignoto, re­ferens quod contigerat, sic locutus est, dicens: De Jesu Nazareno, qui fuit propheta potens in fa­ctis & dictis in conspectu Dei & universi populi, quomodo hunc tradiderunt sacerdotes & prin­cipes nostri in dam nationem mortis, & [...] Nos autem sperabamus quod ipse erat redemturus Israel. Juxta quae, omnes quoque discipuli adseverationem quoque mulierum, quae post resurrectionem viderant Dominum, judicaverunt deliramenta, & quidam ipsorum viso eo non crediderunt, sed dubitaverunt. Qui­que tunc non interfuerunt, omnino non credi­derunt, nisi postmodum ab ipso Domino omni­bus modis fuissent objurgati atque increpati. Quoniam mors eos ita offenderat, ut putarent eum non resurrexisse, quem timuerant mo­ri non debuisse , quia contra opinionem ipso­rum semel mortuus fuisset. Itaque quod ad ip­sos discipulos pertinet, neque integram neque perfectam fidem habuisse his modis quibus re­tulimus inveniuntur; & quod multo gravius est, sicut in Evangelio circa Joannem scriptum est, etiam alios baptizabant.

Praeterea, quid dicturus es de his, qui plerum­que ab Episcopis pessimae [...] bapti­zantur; qui tamen tandem, cum Deus volue­rit, in sceleribus suis convicti, etiam ipso, aut prorsus etiam communicatione privantur ? Aut quid statues de eis qui ab Episcopis prave senti­entibus aut imperitioribus fuerint baptizati? quando non ad liquidum & integre, vel etiam aliter quam oportet, in traditione sacramenti fuerint locuti. Certe aut interrogaverint quid, aut interrogantes à respondentibus audierint, quod minime ita interrogati aut responderi de­bet. Quod tamen non valde illam nostram re­ctam fidem laedat, sed non ornate ut tu & com­posite, isti quoque simpliciores homines myste­rium fidei tradant. Dicturus es enim utique pro tua singulari diligentia, hos quoque denuo baptizandos esse, cum maxime eis res desit, aut obstet, quominus inviolabile illud divinum my­sterium fidei in temeratum possint accipere. Sed enim vivorum optime reddamus & permitta­mus virtutibus coelestibus vires suas, & dignati­oni divinae majestatis concedamus operationes proprias, ut intelligentes quantum in ea sit emolumentum, libentes ei adquiescamus. Et ideo cum salus nostra in baptismate spiritus, quod plerumque cum baptismate aquae conjun­ctus, sit constituta, siquidem per nos baptisma tradetur, integre & solenniter & per omnia [...] scripta sunt adsignetur, atque sine ulla [...] rei separatione tradatur: aut si à minore cle­ro per necessitatem traditum suerit, eventum expectemus, ut aut suppleatur a nobis , aut [...] [Page 27] Domino supplendum reservetur. Si vero ab alienis traditum fuerit, ut potest hoc negot­um & ut admittit, corrigatur. Quia Spiritus sanctus extra Ecclefiam non sit, fides quoque non solum apud haereticos, verum etiam apud eos qui in schismate constituti sunt, sana esse non possit. Idcirco quae poenitentiam agentibus correctisque per doctrinam veritatis & per fi­dem ipsorum, quae postea emendata est, [...] corde eorum, tantummodo baptismate spi­ntali, id est, manus impositione Episcopi, & Spiritus sancti subministratione subveniri de­beat. Signum quoque fidei iutegrum hoc mo­do & hac ratione tradi in Ecclesia merito con­snevit; ne invocatio nominis Jesu, quae abo­leri non potest, contemtui à nobis videatur ha­bita. Quod utique non oportet, quanquam [...] invocatio, si nihil eorum quae memoravi­nus servatum fuerit, ab operatione salutis ces­set ac vacet. Dicente enim Apostolo, unum esse baptisma, necesse est invocatione nominis Jesu perseverante, quia non potest à quoquam lominum quae semel invocata est auferri. Si cam contra decretum Apostolorum geminare, [...] si fuerimus nimietate praestandi , imo su­peraddendi baptismatis studiosi. Si ille qui ad Ecclesiam revertitur, noluit denuo baptizari, [...] est ut defraudemus baptismate spiri­tali eum, quem putamus defraudandum non esse baptismate aquae.

Quid autem statues in personam ejus verbum [...] qui forte adprehensus in nomine Chri­sti statim confessus, ac priusquam baptizari a­qua permitteretur ei, fuerit punitus , utrum perisse eum pronuntiabis, quia non est aqua taptizatus, an vero aliquid extrinsecus [...] ei ad salutem existimabis, licet non sit aqua baptizatus? Quod perisle cum existima­tis, obviam tibi veniet sententia Domini dicen­tis, Quicunque me coufessus fuerit coram [...] confitebor illum & ego coram patre meo [...] in coelis est. Quia nihil interest utrum hic [...] audiens , an fidelis sit qui confitetur Domino, dummodo ipsum Christum quem con­steri oportet, confiteatur. Quia Dominus [...] confitendo & ipse confessorem suum apud Patrem honore eum martyrii ut pollicitus est crornet. Quod utique non debet latius [...] quasi possit usquequaque porrigi, quia [...] Christi nomen etiam haereticus aliquis, qui [...] ipsum Christum negat, consiteri; quia in alium Christum credit. Cum Christus con­siteatur quod ei prodesse minime possit. Si quidem Dominus non seipsum in confessio­nem à nobis coram hominibus deduci oportere dixit. Quod sine ipso, & sine venerando [...] ejus non potest fieri. Et ideo integrum ac sincerum & incontaminatum & inviolatum [...] debet consistere confitenti, nullo de­lectu habito ipsius confessoris, sive ille justus, si­ve peccator, perfectusque Christianus, an vero etiam nunc imperfectus, qui summo discrimine suo Domino confiteri non timuit. Nec est hoc contrarium superiori tractatui. Quia il­lic quidem tempus superat ad corrigenda quae multa vel prava sunt . Et quoniam quaedam concessa sunt ipsi tantummodo nomini Do­mini nostri; martyrium autem non nisi in ip­so & per ipsum Dominum possit consummari. Et idcirco neque Christum sine ipsius nomine quis possit confiteri, neque nomen Christi sine ipso Christo ad confessionem cuiquam possit pa­trocinari.

Quapropter totus discernendus est tractatus hic, ut possit manifestior fieri. Namque invo­catio nominis Jesu ideo tantum patrocinari potest, si rite suppleta postea fuerit. Quia & Prophetae & Apostoli ita praedicaverunt. Ait enim Jacobus in Actis Apostolorum, Viri fra­tres audite, Simeon exposuit quemadmodum primum Deus visitaverit accipere ex gentibus populum nomini suo. Et sic consonant sermo­nes Prophetarum, sicut scriptum est, post haec revertar, & reaedificabo tabernaculum illud David quod cecidit, & quae demolita sunt ejus reaedificabo, & denuo erigam illud: uti exqui­rant residui hominum Deum, & omnes gentes super quas invocatum est nomen meum super eas, dicit Dominus faciens haec. Itaque & resi­dui hominum, id est, quidam Judaeorum, & om­nes gentes super quas invocatum est nomen Do­mini, possunt & necesse habent requirere Do­minum. Quia ipsa invocatio nominis praebet eis occasionem, vel etiam imponit necessitatem requirendi Dominum. Cum quibus praecipiunt scripturas sanctas, sive universas, sive quasdam, tamen audentius de veritate tractare, quam cum gentibus super quos non est invocatum no­men Domini, id est, Christi Jesu silii Dei vivi. Sicuti nec super Judaeos, qui veteres tantum scripturas recipiunt. Et ideo utriusque hujus generis homines, id est, Judaei & gentiles, plene ut oportet credentes pari modo baptizantur. Haeretici vero jam baptizati aqua in nomine Je­su Christi, tantum in Spiritu sancto baptizandi sunt. Et in Jesu, quod nomen solum datum est sub coelo in quo oporteat salvos fieri nos, merito mors contemnitur. Quam si sic perse­verent , salvi esse non possunt, quia non requi­siverunt Dominum post invocationem nominis ejus super eos, sicut & illi qui in eos Christus qui forto credere noluerunt. De quibus Do­minus ait, Cavete ne quis vos in errorem indu­cat. Multi enim vement in nomine meo, di­centes, Ego sum Christus; & multos in errorem inducent. Et iterum ait: Tunc si qui dixerit vobis, ecce hic Christus aut hic, nolite credere. Surgent enim pseudo-Christi & pseudo-Prophe­tae,

tae, & dabunt signa magna & portenta, ita ut errent si fieri potest etiam electi. Quas virtu­tes non dubie tunc illi sub nomine Christi faci­ent. In quo nomine videntur quidam etiam modo quasdam virtutes facere, & falso prophe­tare. Sed certum est eos, quod ipsi non sint Christi, propterea ad Christum non pertinere. Quemad modum etiam si quis desciscat à Chri­sto inhaerens solo nomini ejus, qui non mul­tum adjuvatur; imo magis hoc nomine etiam oneratur, licet fuerit antea fidelissimus aut justissimus, aut clero aliquo honoratus, aut con­fessionis dignitate praeditus. Hi enim omnes negando verum Christum, introducendo aut se­quendo aliud, cum sit nullus omnino alius, ni­hil spei aut salutis sibi relinquunt. Non aliter quam illi, qui coram hominibus negaverunt Christum, quos negari necesse est à Christo, non habita ulla ratione ipsorum ex praecedenti conversatione eorum aut sensu aut dignitate, proinde atque ipsi aut si sunt Christum, id est, salutem suam abrogare damnati. Per hujus­modi clausulam quia manifestissime à Domino dictum est, Quicunque me negaverit coram ho­minibus, negabo eum & ego coram patre meo qui in coelis est. Ut verbum hoc, quicunque, etiam in clausula confessionis plenissime nobis ostendat, quod nulla conditio ipsius confitentis obesse possit, licet negator ille antea vel haere­ticus fuerit, vel audiens, aut audire incipiens, qui nondum baptizatus sit, vel de haeresi ad ve­ritatem fidei conversus, vel ab Ecclesia digres­sus ac postea reversus sit, & tunc cum rediret prius ei manus ab Episcopo imponeretur , ad­prehensus, confiteri Christum coram hominibus, necesse habuerit. Sicut iterum neganti Chri­stum nulla propria vetus dignitas potest ad sa­lutem patrocinari.

Quod cunque enim in homine ultimum in hac specie deprehensum fuerit in illo quis nostrum judicari necesse habebit abolitis & obliteratis omnibus quae prius gessit. Et ideo cum in mar­tyrio tanta sit mutatio rerum in momento tem­poris, ut in re perquam veloci possint mutari u­niversa, nemo sibi blandiatur, qui occasionem amiserit gloriosae salutis, si forte se ab ea exclu­serit propria sua culpa. Sicuti & illa uxor Loth, quae similiter in angustiis rerum contra praecep­tum Angelorum, tantummodo post se respexit, & tumulus salis facta est. Qua ratione etiam ille haereticus qui confitendo Christi nomen tru­cidatur, nihil postea potest corrigere, si quid de Deo aut de Christo male senserit, cum in alium Deum, aut in alium Christum credendo semet­ipsum fefellit, confessor non Christi, sed folita­rio Christi nomine. Quando & Apostolus conse­quenter dicat: Et si corpus meum tradidero, ita ut exurar igni, dilectionem autem non habeam, nihil proficio. Quia hoc facto mhil prosicit qni non habet dilectionem ejus Dei & Christi, qui per Legem & Prophetas & in Evangelio in hoc modo praedicatur, Diliges Dominum Deum tu­um in toto corde tuo, & in tota anima tua, & in tota cogitatione tua. Et diliges proximum tibi tanquam te. In his enim duobus praeceptis tota Lex pendet & Prophetae. Sicut & Joannes E­vangelista dicit, Etomnis qui dilitit, ex Deo na­tus est, & cognoscit Deum quia Deus dilectio est. Sicuti & Deus ait, Ita enim dilexit Deus mundum, ut filium suum unicum daret, ut om­nis qui in eum crederet, non periret, sed habe­ret vitam aeternam. Ut manifeste apparet eum, qui hanc diligendi nos & diligendi a nobis di­lectionem in se non habet, inani confessione & passione nihil proficere, quam ut ipsa appa­ret & constat haereticum esse , qui in alium De­um credat, sive Christum alium accipiat. Quan­quam Scripturae novi & veteris testamenti ma­nifeste praedicant, quae patrem omnipotentem creatorem omnium, & filium ejus sine obscuri­tate annuntiante. Veniet enim eis ut alii ab alio Deo salutem expectanti.

Tunc demum contra opinionem suam à Chri­sto Dei patris omnipotentis creatoris filio, quem blasphemaverant, in poenam aeternam damuen­tur, cum judicare Deus coeperit absconsa homi­num, secundum Evangelium per Christum Je­sum, eo quod in ipsum non crediderint, licet ip­sius nomine abluti sint. Et usque adeo omne il­lud haereticorum baptisma intercedente aliquo intervallo temporis corrigi potest, si quis super­vixerit & fidem correxit, ut Deum nostrum in Evangelio secundum Lucam ad discipulos [...] locutus est. dicens: Habeo autem aliud baptis­ma baptizari. Item secundum Marcum ad [...] Zebedaei, eadem ratione dixerat, Porestis bibero calicem quem ego bibo, aut baptismare quo ego baptizor baptizari? Quod sciret homines non solum aqua, verum etiam sanguine suo proprio habere baptizari. Ita ut & solo hoc baptismate baptizati, fidem integram & dilictionem since­ram lavacri possint adipisci, & utroque modo baptizari, aeque tamen unum baptisma salutis & honoris pariter & aequaliter consequi.

Quod enim dictum est à Domino, Habeo ali­ud baptisma baptiari, hoc in loco non ut se­cundum baptisma, ac sint duo baptismata, sig­nificat: sed alterius quoque speciei baptisma ad eandem salutem concurrens donatum no­bis esse demonstrat. Quas utrasque species ab ipso Domino nostro primum ministrari & san­ctificari oportebat , ut nobis quoque alterutra, sive utraque species, unum hoc duplex salutife rum atque honorificum baptisma praestaret. [...] [Page 29] viae quaedam unius baptismatis sic nobis patefi­erent, ut aliquando impune aliqua illarum de­esset, sicut in verbum audientibus martyribus, impune aquae baptisma deest. Quos tamen cer­ti sumus, si quid laxamenti habeant , etiam a­qua solitos baptiari. Itemque illis qui legi­timi sunt fideles effecti, impune deest bap­tisma sanguinis proprii. Quia baptizati in no­mine Christi, redemti sunt pretiosissimo sangui­ne Domini, cum utraque haec ex uno atque eo­dem fonte procedant flumina baptismatis Do­minici, ut omnis qui sitit veniat & bibat, sicut Scriptura dicit, Flumina de ventre ejus currebant aquae vivae. Quae flumina primum apparuerunt in Domini passione, cum de latere perforato [...] militari sanguis & aqua manavit. Ut emitteret duo flumina diversae speciei, sed ta­men ejusdem ac singulare latus, ita ut implea­tur Spiritu sancto quicunque credens biberit [...] utroque flumine. Haec enim de fluminious his loquens ostendebat Dominus significans Spi­ntum sanctum, quem accepturi essent qui cre­dituri erant in illum. Nondum autem erat Spiritus, quia Jesus nondum erat clarificatus. lgitur dicens quemadmodum generari potest baptisma, quod Apostolus unum esse praedicat, [...] manifestum est illa ratione, quia diver­se sunt species unius atque ejusdem baptisma­tis ex uno vulnere profluentis in aquam & san­guinem. Cum illic duo sint de quibus locuti [...] baptismata aquae, id est, unius atque ejusdem species; cum unum esse debeat baptis­ma uniuscujusque species, sicut plenius sumus locuti.

Et quoniam videmur omne baptisma spirita­le trifariam divisisse, veniamus etam ad proba­tionem narrationis propositae, ne videamur pro­prio sensu & temere hoc fecisse. Ait enim [...] de Domino nostro in Epistola sua nos [...] Hic est qui venit per aquam & sanguinem [...] Christus. Non in aqua tantum, sed in [...] & sanguine. Et spiritus est qui testimo­aium perhibet, quia Spiritus est veritas. Quia tres teftimonium perhibent, Spiritus & aqua & sanguis. Et isti tres in unum sunt. Ut ex il­lis colligamus, & aquam praestare solitam, & fanguinem proprium hominibus praestare Spiri­tum solitum, & ipsum quoque Spiritum praestare spiritum solitum. Nam cum effundatur aqua [...] & sanguis, Spiritus etiam effusus sit à Do­mino super omnes qui crediderunt, utique & qua, & proprio nihilominus sanguine, tunc deinde & Spiritu sancto possunt homines bap­tizari. Ait enim petrus: Sed hoc est quod di­ctum est per prophetam: Erit in novissimis di­ebus dicit Dominus, effundam spiritum meum seper omnem carnem, & prophetabunt filii eo­rum & filiae eorum. Et juvenes visiones vide­bunt, & seniores somnia somniabunt. Et qui­dem super servos & super ancillas effundam de spiritu meo. Quem Spiritum in veteri Testa­mento, non quidem passim, nec effuse; sed com­municatum cum aliis, aut etiam sponte msili­isse in quosdam homines, vel induisse illos & fuisse super eos deprehendimus. Sicuti Mosi de septuaginta presbyteris à Domino dictum esse animadvertimus, & auferam spiritum qui super te est, & imponam super eos. Propter quod eti­am, fecundum pollicitationem suam, Deus ab alio ex spiritu qui super Moysen fuerat, imposu­it super illos, & prophetaverunt in castris, quod Moyses ut homo spiritalis ita contigisse gaude­bat, licet ab Jesu filio Nave, ut [...] rei inter­cederet, invite suadebatur, & ideirco. non fuil­se permotus. Porro autem in libro Judicum, item in Regnorum libris animadvertimus super plerosque aut fuisse spiritum Domini, aut insi­luisse in eos, tanquam super Gothoniel, Gede­on, Jephthe, sampson, saul, David, & ceceros alios. quodusque adeo ita se habet, ut spiri­tus sancti sponte accedendi ab eis libertatem ac facultatem, manifestissime nos Dominus do­cuerit, dicens, spiritus ubi vult spirat, & vocem ejus audis, & nescis unde veniat aut quo vadat.

Ita ut idem spiritus etiam super indignos quo­que sui nonnunquam inveniatur esse. Non utique otiose, nec sine ratione, sed necessariae alicujus operationis gratia, sicuti super Saul fuit, super quem factus est spiritus Dei & propheta­vit. Quanquam posteriore tempore [...] recessit ab eo Spiritus Domini, & postquam an­gebateum spiritus malignus à Domino quoni­am tunc ad hoc postremus venerat post nuncios quos ante assidue praemiserat, ut interficeret David. Qui idcirco inciderunt in chorum pro­phetarum & prophetaverunt, ne id quod jussi fu­erant perficere possent aut vellent. Quod ad­mirabili ratione per voluntatem; Dei spiritum qui super omnes illos fuit credimus operatum esse. Qui spiritus implevit etiam Joannem Baptistam adhuc ab utero matris suae, & incu­buit super eos, qui cum Cornelio centurione erant priusquam baptizarentur aqua. Ita dum cohaeret baptismati hominum [...] sanctus; aut antecedit aut sequitur; vel cessante bap­tismate aquae incumbit super eos qui credunt, det nobis consilium, quod aut ex integro rite baptisma observare, aut sorte dato à quocun­que in nomine Jesu baptismate, supplere id de­beamus custodita nominis Jesu Christi, [...] plenissime exposuimus, sanctissima invocatio­ne; custodita praeterea tanti temporis, tot virorum, veneranda nobis consuetudine & au­ctoritate.

Quoniam autem prima pars disputationis hu­jus videtur explicata, etiam fequentem ejus pro­pter haereticos debemus attingere: quia per­quam necessarium est eum tractatum qui semel in manus incidit non praeterire. Ne forte eos qui sunt simpliciores ex fratribus aliquis haere­ticorum [Page 26] versutia sua audeat attentare. Nam quia Joannes dixit nos baptizandos esse in spi­ritu & igni, eo quod addiderit dicens, & igni, idcirco quidam desperati homines ausi sunt us­quequaque pravitatem suam porrigere, & pro­pterea homines nasutissimi quaerunt quomodo sanctitatis baptisma ita corrumpant ac violent, ut etiam evacuent.

Qui originem jam exinde trahunt à Simone mago, multiformi perversitate per varios errores eam exercentes. Cui Simoni Petrus in Actis A­postolorum dixit, Pecunia tua tecum sit in per­ditionem, quia gratiam Christi existimasti per pecunias posse possidere. Non est tibi portio ne­que sors in sermone hoc. Cor enim tuum non est rectum coram Deo. Et agunt isti haec omnia dum fallere cupiunt eos qui sint simpliciores aut curiosiores. Et tentant nonnulli iterum tra­ctare se solos integrum atque perfectum, non sicuti nos mutilatum & decurtatum, baptisma tradere. Quod taliter dicantur adsignare, ut quam mox in aquam descenderunt, statim super aquam ignis appareat. Quod si aliquo lusu per­petrari potest, sicut adfirmantur plerique hujus­modi lusus Anaxilai esse , sive naturale quid est, quo pacto possit hoc contingere, sive illi putant hoc se conspicere, sive maligni opus & magicum virus ignem potest in aqua exprimere: illi tamen talem fallaciam & stropham praedicant perfe­ctum baptisma esse, quod [...] homines, si co­acti fuerunt accipere, utique non dubitabitur eos id quod habuerant amisisse. Proinde ac si quis sacramento miles dicto desertis suis castris, in hostium diversissimis castris longe aliud sa­cramentum velit decere: hac ratione constat eum vetere sacramento exauctoratum esse. I­dem si hujusmodi homo rursus ad te redeat, uti­que haesitabis utrum habeat baptisma necne, & tamen [...] te huic quoque poenitenti­am agenti quibuscunque modis potueris sub­venire.

Est autem adulterini hujus, imo internecini baptismatis, si quis alius auctor, tum etiam qui­dam ab eisdem ipsis haereticis propter hunc eun­dem errorem confictus liber, qui inscribitur PAULI PRAEDICATIO . In quo libro con­tra omnes scripturas, & de peccato proprio con­fitentem invenies Christum, qui solus omnino nihil deliquit, & ad accipiendum Joannis baptis­ma pene invitum à matre sua Maria esse compul­sum. Item cum baptizaretur, ignem super a­quam esse visum. Quod in Evangelio nullo est scriptum. Et post tanta tempora, Petrum & Paulum, post conlationem Evangelii in Hieru­salem & mutuam altercationem & rerum agen­darum dispositionem, postremo in Urbe quasi tunc primum invicem sibi esse cognitos. Et quaedam alia hujuscemodi absurde ac turpiter conficta. Quae omnia in illum librum invenies congesta. Qui autem non ignorant [...] [...] qualitatem, intelligunt quod [...] est [...] de ipso Spiritu dictum esse. Nam in Actis A­postolorum secundum hanc eamdem [...] Domini nostri, ipso die Pentecostes cum de­scendisset Spiritus sanctus super [...] & [...] baptizarentur, visae sunt insidentes super sin­gulos linguae quasi ignis, ut constaret eos Spirim sancto & in igne baptizatos, hoc est, eo [...] qui esset sive ignis sive quasi ignis. [...] ignis fuit qui rubo ardebat & rubum non combu­rebat. Qualisque est ille ignis qui est Angelo­rum spiritus, sicut Scriptura dicit: qui [...] Ange­los suos spiritus, & ministros suos ignem arden­tem. Cui cum similis aut socius aut [...] fueris, poteris nullum ignem timere. Nec illum quidem qui antecedens Domino in [...] [...] conflagrabit totum orbem terrae, absque ersqui baptizati sunt in Spiritu sancto & igni.

Et hominibus quidem Spiritus perseverat hodie invisibilis, sicut Dominus dicit. Spiri­tus ubi vult spirat, & nescis unde veniat vel quo vadat. Sed in principio mysterii fider & spiritalis baptismatis hic idem Spiritus mani­feste visus est, & super [...] msedisse quasi ignis. Item coelis [...] descendisse su­per Domino columbae similem. Quomam ple­raque, imo pene omnia quae esse at futura mani­festa sunt, quae tamen modo essent invisibilia nihilominus. Nunc quoque oculis & incredu­litati hominum vel ex parte, vel aliquando, vel in figura sunt monstrata ad corroborandam [...] confirmandam fidem nostram. Sed nec illud omiserim quod Evangelium merito praedicat. Ait enim paralytico Dominus noster, Bono ani­mo esto fili, dimittuntur tibi peccata; ut osten­deret fide mundari corda ad remissionem pec­catorum consequendam. Quam remissionem peccatorum consecuta est illa quae erat mulier peccatrix in civitate. Cui Dominus ait, Dimit­tuntur tibi peccata. Et cum coepissent qui si­mul discumbebant apud semetipsos dicere, quis est hic qui peccata dimittit? Quod & circa pa­ralyticum acerbius Scribae & [...] obmurmu­ra verant. Ait ad mulierem Dominus, Fides tua te salvam fecit. Vade in pace. Ex quibus uni­versis ostenditur, Fide emundari corda, Spiritu autem ablui animas. Porro autem per aquam lavacri, corpora. Sanguine quoque festinanti­us perveniri per compendium ad [...] praemia.

Puto nos plene exsecutos praedicationem bap­tistae Joannis, unde sermonem sumus exorsi, qui dixit ad Judaeos: Ego quidem vos baptizo a­qua in poenitentiam, qui autem post me venit fortior me est, cujus ego non sum dignus solvere corrigiam calceamenti, ipse vos baptizabit Spi­ritu sancto & igni. Arbitror autem & Aposto­li Joannis doctrinam nos non mepte disposuisse, qui ait, quia tres testimonium perhibent, Spi­ritus [Page 31] & aqua & sanguis, & isti tres unum sunt. Nisi fallor autem etiam illud explanavimus, quod Dominus noster ait, Joannes quidem bap­tizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiri­ta sancto. Praeterea existimo nos non infir­mam reddidisse consuetudinis causam. Tuea­mur tamen, licet posteriore loco id facimus, ne qui putet nos unico articulo praesentem alterca­tionem suscitare. Quanquam haec consuetudo etiam sola deberet, apud homines timorem Dei habentes & humiles, praecipuum locum obti­nere.

DE ALEATORIBUS. Tractatus perperam Cypriano adscriptus.

MAgna nobis ab universa fraternitate cu­ra a successit: maxime ex rea b per­ditorum omnium audacia, id est, alea­torum quae animos ad nequitiam in se illicit, [...] in lacum mortis mergat c. Et quoniam no­bis divina & paterna pietas Apostolatus duca­tum contulit, & vicariam Domini sedem coele­sti dignatione ornavit, & originem authentici Apostolatus, super quem Christus fundavit Ec­clefiam in superiore nostro d portamus, accepta [...] potestate solvendi ac ligandi & [...] peccata dimittendi: salutari e doctrina [...] ne cum delinquentibus assidue [...] ipsi cum eis pariter torqueamur.

Ideo sal terrae dicimur, ut ex nobis omnis [...] coelesti sapientia saliatur. Nam cum dicat: Sal autem si fatuatum f fuerit, nihil g vale­bit, nisi ut projiciatur foras & conculcetur ab [...] hoc veremur & timemus, ne in h [...] securi , quod nobis sacerdotalis dignitas [...] est i negligentes, juxta quosdam fratres [...] reperiamur: aut dum falsam [...] damus, id quod cum honore de Dei dignatione percepimus, indignante Domino & [...] amittamus ; dicit enim scriptura divina: Vae erit Pastoribus. Quod si ipsi pasto­res negligentes reperti fuerint; quid [...] k Domino pro pecoribus? Quid de Domi­no pecora dicent? à pecoribus se esse vexa­tos? non creditur illis: incredibilis res est, [...] pati posse aliquid à pecore; magis [...] propter mendacium suum. Et alia [...] dicit: Rectorem te petierunt , noli extolli. Esto in illis quasi unus ex ipsis: curam illorum habe & considera. Et iterum: Existimate sa­cerdotem esse cultorem, & omnes esse apud eum delicias, granaria plena, & de quocunque l desideraverint paublo oves, eas saturare. Nam ut constaret nos, id est Episcopos, pastores esse ovium spiritalium, hoc est, hominum fidelium qui sub cura nostra constituti, m ne ullum in eis scabiei vitium reperiatur ; quo magis à no­bis quotidie perscrutentur, ut medicamine coe­lesti adhibito, vellera eis florida crescant, quae ad naturam vestis salutaris proficiant.

In Evangelio Dominus ad Petrum dixit: Pe­tre, inquit amas me? Et Petrus respondit: Eti­am Domine, tu scis quoniam amo te. Dixit: Pasce oves meas & sollicite mandans tertio con­firmarit dicendo, Pasce n oves meas.

Et quoniam Episcopium, o id est, Spiritum sanctum per impositionem manus, cordis exce­pimus hospitio; cohabitatori nostro ne ullam p molestiam proponamus, Apostolus q monet & di­cit: Nolite contristare Spiritum sanctum qui in vobis est; & nolite extinguere lumen, quod ef­fulsit in vobis. Quanta autem Episcopum bene agentem & salubriter admonentem, sine tribu­latione corporis , condigna maneant r Marty­ria: tanta & in Episcopum negligentem s nul­la de Scripturis sanctis documenta promentem, cumulentur tormenta; Apostolus nos excitat Paulus, & condigno statu Episcopos & procura­tores Evangelicae doctrinae ponit & dicit: Quamdiu erit infans, procuratores & actores ha­bet; at cum creverit, haereditatem suam expetit. [Page 32] Nos etiam dispensatores & procuratores Evan­gelii sumus; hoc quoque inter dispensatores & procuratores quaeritur, ut quis fidelis & justus in­veniatur; si ergo apud dispensatores & procura­tores quaeritur, ut quis fidelis & justus inveniatur, quid si a oves delinquant, & delinquentibus dis­pensatores ignoscant? Non ipsi delinquentium se pondere onerant? Apostolus b Paulus comme­morat, quando ad Timotheum docendum & corroborandum in fidei firmitate, ne quid De­um fallat, & ne malignum orationibus justorum intercedat, providus & sollicitus dicit : O Ti­mothee fili commendatum serva: noli spernere donum quod in te est per impositionem manu­um seniorum: accingere fortiter, & viriliter age ministerium tuum, & cum integritate supple: esto ceteris c bonum exemplum; nemo tibi contradicat, nemo juventutem tuam contem­nat: peccantem coram multis castiga, ut & ce­teri metum habeant, & ne communicaveris peccatis alienis. Et iterum: Si quis frater for­nicarius, aut idolorum cultor, aut avarus, aut raptor sive injustus nominatus fuerit, cum ejus­modi quidem nec cibum capere. Et alio loco: Quicunque frater more alienigenarum vivit, & admittit res similes factis eorum, desine in con­victu ejus esse; quod d nisi tu feceris, & tu par­ticeps eris ejus. Et in doctrinis Apostolorum : Si quis frater delinquit in Ecclesia, & non paret legi; hic nec colligatur, donec poenitentiam agat, & non recipiatur, ne inquinetur & impe­diatur oratio vestra. Et Apostolus etiam ite­rum dicit: Eximite malos è medio e vestri.

Quod si multorum testium f varia & conso­nanti monitione docemur, cum delinquenti­bus fratribus cibo ne quidem vesci; quanto magis debeat & ab sacrificio Christi arceri? Quam magna & larga pietas Dei filii , quod in futurum praescius nobis consulat: ne quis inter fratres incautus denuo laqueis diaboli capiatur? Sollicitos esse jussit & providos atque eruditos; quoniam hostis ille antiquus circuit, pulsans Dei servos, non uno genere tentans . Multae enim sunt tentationes ejus quorum primordia sunt: idololatria, moechiae surta, rapinae, aviritia, fraus, ebrietas, impatientia, adultenum, homicidium, zelus, perfidia, falsa testimonia, eloquium falsum, invidia, extollentia, maledi­ctum, error, & si qua sunt similia quae his con­gruunt; ex quibus est aleae tabula.

362 363 364 g Praeest diaboli laqueus manitestus, venenum portans letale serpentis, & inductio corrumpens; quae cum videtur nihil esse, magna h amplem operitur deletio . Quid illud est quaeso fideles, [...] manus quae jam ab injuriis humanis [...] est, & ad sacrificium Dominicum admissa , [...] & quod ad salutem totius hominis pertinet. i dig­natione suscipit; quae ad laudem Domini in oraculo exsurgit; quae signum crucis , per quod tuemur, frontibus imprimit: ipsa quae divina sacramenta consummat: quid est, inquam , [...] iterum laqueis diaboli, unde exuta est, impli­cetur & per ipsa damnetur? Aleatrices ma­nus, libidinoso studio consueverunt, id est, aleae tabulae; quod est diaboli venabulum, & deli­cti vulnus insanabile. Aleae tabulam dico, ubi diabolus praesto est, n ad capiendum summissus, & cum ceperit de captivo triumphum, persidia, falsa testimonia. Tabulam aleae dico; ubi de­mentia, & furia , & venale perjurium, imperi­um & colloquium serpentinum. Illic rabiosa amicitia , illic atrocissimi sceleris o fraternitas discordans, illic convicia & audacia saeva, & mens insana, & fera impatientia. Aleae tabu­lam dico; ubi possessionum amisso, & pecunia­rum ingentium p perditio, monstrum, & de­monstrans litigiosum, furax dementia.

O aleatorum noxia, sedentaria, & pigra ne­quitia! O manus crudeles, & ad periculum sui armatae, quae bona paterna & opes avorum su­dore quaesitas ignominioso studio dilapidant [...] manus trux, noxia & insomnis nocte dieque con­tinuis instrumentorum suorum armigera: quae peccando seipsam damnavit, & post peccata non desinit ire. O nequam manus, in [...] Domini sui armata, quae sordidissimi aeris totam substantiam perdit; & cum tot essent augendae rei familiaris & multarum abundantiae opum, [Page 33] modo inops & pauper est. Alea est, quam lex odit: alea est, quam a sequitur crimen ignobile; [...] manifesta tentatio, & poena occulta. b Alea est alveus mali , & supplantatio amici, quae nec [...] confert, sed totum consumit. Hinc [...] pauperes fiunt, hinc opes suas perdunt, hinc jam consumtis omnibus rebus suis, mutuis pecuniis se obruunt: hinc patrimonium, sine [...] fori calumnia amittunt. Qualis est lis, ut quos nemo persequitur, seipsos per invidiam persequantur? ut paternas suas haereditates sub [...] multiformi numero c dispergant?

389 390 Est & quando ipsi aleatores cum prostitutis [...] penes auctorem suum nocturnas [...] clausis foribus celebrant: armantur [...] se miseri, spiritu diaboli repleti: & illic duplex aut geminum crimen admittunt. Hic [...] aleae sonus, illic silentio operatur [...] hic sine ullo dignitatis suae respectu, si­ne ulla excusatione, pestifero studio cedere [...] suis cogitur; illic secreto mortale venenum [...] Unde haec sacrilega meditatio, unde hoc crimen, auctorum testimonio comproba­mus? Cum enim quidam studio literarum [...] eruditus, multum meditando hoc d malum [...] tam perniciosum studium adinvenit, [...] solius Zabuli qui eum artibus suis [...] hanc ergo autem ostendit, quam & [...] sculpturis cum sua imagine fabricavit. [...] itaque imaginem suam cum nominis sui [...] suggerente sibi amico, qui ut hanc [...] excogitaret in pectore subjecit . e Sic er­go se in imagine speciosa demonstrans, alto quodam loco condidit; & in sinus suos hanc [...] tabulam gestans, ut quasi ipse lusor & ad­inventor hujus malitiae appareret, cujus nomen Dei servis nominari non deberet (sic enim in [...] turpis est, quomodo in factis iniquus) quisque Dei servus aleae tabulam amplectitur, [...] nomine vocaretur. Ille enim cum se [...] statunculis & simulacris formaret, aliud crimen adinvenit, quo se ab imitatoribus suis [...] & sibi sacrificandum instituit; ita [...] qui vellet studio ejus adhaerere, non ante [...] in tabulam porrigeret, nisi auctori hujus [...] sacrificasset. Inde factum est, ut olim qui [...] fuerat, & facinoris admissionis adulter, post mortem, à g profanis & errantibus sub [...] nomine Dei, talis coli meruerit.

Aleae tabula qui ludit, & h maleficia nosse de­bet, quod à Dei servis longe sit, i sciens quoni­am foris maleficus & venenarius , & iterum in judicii diem in igne rotante torquebitur. Aleae tabula qui ludit, prius auctori ejus sacrificare debet; quod Christianis non licet dicente Do­mino: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Deo soli; & iterum: Nolite sacrificare diis alienis, ne incitetis me in operibus manuum vestrarum ad disperdendum vos. Christianus qui es, & aleae tabula ludis; licet non sacrifices, lege hu­jus facinoris particeps es. Et utique Dominus occurrit & dicit: Exi de ea populus meus, ne sis particeps delictorum ejus. Et iterum: Dis­cedite, discedite inde, exite de medio ejus qui portatis vasa Domini, & immundum ne tetige­ritis. Christianus quicunque es, & alea ludis, hoc k primo in loco credere debes, quia non Christianum, sed Ethnicum tibi nomen est; & illud quod ad sacrificium Dominicum pertinet, in vacuum sumis. Sic l enim dicit: Omnis im­mundus non m tanget sacrificium sancti. Di­cit enim scriptura: Omnis vir manducans car­nem sacrificii, & immunditia ejus super ipsum; pereat anima illa de populo meo.

406 407 Aleator quicunque es, Christianum te dicis; quod non es, eo quod seculo particeps es: nec n amicus Christi potes esse, qui cum inimico Christi tenes amicitiam. Certe qualis demen­tia aleatorum fidelium, ubi insaniunt, & fura­cissimis vocibus pejerant; & deorbati Zabuli caligine invicem sibi manus inferunt, maledi­cunt, se devovent, parentum originem turbis praesentibus dehonorant. Sonat publice aleae strepitus, festinant ad necem haereditatis suae manus: nec intelligit miser, quid sibi noceat, quando se aleae auctorat. Et qui jam saepius vincitur, rursus ad nocentius studium, Zabulo suadente animatur. O ars infesta studentibus, & stuprum libidinosum; quod non divitias, sed nuditatem & inopiam praestat; manus carni­fex, manus noxia, quae nec post lucra desinit; sed adhuc post damna ludit. Christianus qui alea ludit, ad sacrificium Zabuli, immolantibus o penes auctorem, manus polluit. Et idcirco Do­minus ad hoc indignari dicit: Nolite, inquit, extendere manus vestras injuste, ne exacerbe­tis me, & non sinam vos diu permanere super terram; & iterum: Abstinete manus vestras ab [Page 34] injusto, & ne feceritis quicquam mali . Et Apo­stolus beatissimus Paulus similiter dicit: Videte fratres, ne a obfiguremini huic seculo, & pom­pis & deliciis & voluptatibus ejus; sed contine­te vos ab omni b injustitia. Nam c qui delin­quit in Deum, nulla fit excusatio, nec indul­gentia ulla, & nemini venia datur . In Evan­gelio Dominus dicit: Si quis, inquit, dixerit blasphemias in filium hominis, dimittetur illi: at is qui peccaverit in Spiritum sanctum, non dimittitur illi, nec hic, nec in futuro seculo. Et iterum propheta dicit: Si delinquendo d pec­cet vir adversus virum, orabitur pro eo ad Do­minum: Si autem in Deum peccaverit, quis orabit pro co? Et beatus Apostolus Paulus pro­curator vicarius Christi, Ecclesiasticam curam agens, ponit & dicit: Vos estis templum Dei, & in vobis Christus habitat; si quis templum Dei violaverit, perdet illum Deus. Iterum Do­minus in Evangelio suo negat peccatores, & exprobrat dicens: Recedite à me omnes qui operamini injustitiam; nunquam vos cogni­tos habui. Et Joannes Apostolus dicit: Om­nis qui peccat, non est de Deo, sed de diabolo est; & scitis, quoniam ideo venturus est filius Dei, ut perdat filios diaboli.

Si quis aleator Christianus es, tuus & haeredi­tatis tuae inimicus es. Quicunque es, desine ab illa dementia miser. Quid te in laqueum mor­tis cum diabolo ultra praecipitas? quid opes & divitias tuas e sordidissimo aere admittis? quid te laqueis secularibus involvis, ut f de se­culo judiceris? quid inimicum tuum favori­bus laudando, delinquis; cum [...] [...] est puniaris? Esto potius, non [...] [...] Chri­stianus: pecuniam tuam [...] [...] spe­ctantibus angelis, & martyribus [...] super mensam Dominicam [...] [...] tuum, quod forsitan [...] [...] [...] eras, pauperibus divide: [...] [...] [...] vincenti committe: servus cum Domino [...] vocare, studio deifico [...], [...] Domini imitare, quae non perdit sed [...] acquint. Desine ab illis tuis furacissimi in [...] [...] praecipitem nequitiam tuam; sit [...] cum paa­peribus quotidianis lusus, sit [...] [...] [...] frcquens operatio; censum & adparatus [...] omnes ad studium Ecclesiae [...] aurum tu­um, & argentum, & [...] [...] [...] coelestibus repone; fundes & villas tuas, justa operatione ad paradisum remove ut [...] donentur tibi, eleemosynis & [...] con­tinuis incumbe. Alea ne [...] [...] lusus no­civus est g & crimen mortale ; ubi dementia sine consideratione; ubi nulla [...] sed men­daciorum mandra . Abseide [...] manum tu­am, & averte inde cor tuum: [...] caligi­nem inimici ab oculis tuis, & purnica manum tuam à sacrificiis Zabuli: [...] ab te [...] mores, esto patiens & Christianus esto tibi & vitae tuae in operationibus [...] & providus. Fuge diabolum persequentem, & fuge aleam inimicam rerum tuarum: studium sit tibi sa­pientiae, Evangelii monitis [...] puras ma­nus ad Christum extende, ut promereri Domi­num possis, Aleam noli respicere;

Amen.

D E MONTIBUS SINA ET SION Tractatus ignoti Auctoris, adversus Judaecos.

PRobatio Capitulorum quae in Scripturis deificis continentur, quae in veteri Testa­mento figuraliter scripta sunt, per novum Testamentum spiritaliter intelligenda sunt, quae per Christum in veritate adimpleta sunt. No­bis enim per Jesum Christum spiritalis intelle­ctus datus est, ipso Jesu dicente: Vobis quidem datum est intelligere sacramenta Dei, alii; au­tem in similitudinibus. Invemmus in Evange­lio [...] Joannem scriptum : Lex per Moysen [Page 35] [...] est, gratia & veritas per Jesum Christum [...] est. Quae lex Moysi in monte Sina data [...] Verum iterum invenimus scriptum: De [...] enim exiet lex , & verbum Domini ab [...] Quatenus hoc intelligere debemus ? [...] Sina mons, ubi à Deo Moysi lex data est, [...] Sion mons unde lex exivit, unum sint; an [...] alter sit Sina mons, & alter sit Sion mons. [...] enim haec nomina duorum [...] esse Hebraica; verum Latina [...] nominum differentium ab invicem, [...] aliud esse Sina montem, & aliud montem [...]

Haec est interpretatio de Hebraica lingua in [...] Sina mons interpretatur , tentatio [...] & odium: aeque & Sion interpretatur, [...] exacerbationis & speculatio. Vides [...] Hebraica interpretatione non sibi [...] sed neque esse unum montem, sed potius duos [...] à se differentes gratia & honore. [...] cum dicat David propheta in Psalmo 2. [...] autem constitutus sum rex ab eo super [...] montem sanctum ejus, annuncians [...] ecce quatenus montem Sion sanctum [...] Unde manifestum est montem Sion [...] esse & spiritalem, & montem Sina [...] Nihil enim potest, quod in [...] est, esse sanctum; cum totus mundus mala [...] habeat, & à diabolo sit maculatus, [...] Jesu: Odit me seculum, & ego odi illud : [...] a facta illius sunt mala. Ex qua re [...] est in hoc seculo terreno, sanctum esse non [...]

438 439 [...] autem b montem ex prophetico dicto [...] esse sanctum & spiritalem; in quo [...] c Spiritus sanctus filius Dei rex constitutus [...] annuncians voluntatem & imperium Dei [...] sui: & Sina montem terrenum esse in [...] terra constitutum, qui est in Syria [...] ubi est terra Judaea, c Ubi est & civitas illa [...] prophetarum: ante cujus portam Christus à Judaeis crucifixus est in horto: quae [...] dicitur Hierusalem per Esaiam [...] spiritaliter vero execrate & derelicta. Nec [...] Quia & Deus ex eodem monte [...] terreno, per Moysen adhuc in carne [...] primi hominis positum, populo Judaeorum terreno & carnali legem à Deo accepit illis tra­dendam, digitis sacris scriptam in duabus ta­bulis lapideis, (licct digitis sacris, tamen digi­tis in figura carnis ) quasi populo carnali & du­rissuno: sicut fuerunt tabulae lapideae durissi­mae, in quibus tabulis legem acceperunt. Ideo in duabus, quia significaret unitatem populi di­vidi in duas partes, partem quae salvatur, & par­tem incredulam quae perit; dicente Angelo ad Rebeccam uxorem Isaac: Duae gentes in utero tuo sunt, & duo populi de ventre tuo dividen­tur, & populus populum superabit, & major ser­viet minori. Rebecca vero figuram portabat Ecclesiae, sicut Isaac vir ejus typum in se porta­bat Christi. Ergo cum dicit, duae gentes in utero tuo sunt: quia & de gentibus duas par­tes futuras designabat, partem idololatram per­ditam, & partem credulam viventem per fidem: hanc unam partem gentium designat in utero Ecclesiae permanere in generationem aeternam in sigura Rebeccae; & partem populi infideli­um Judaeorum à ventre tunc Rebeccae dividi, & separari à nativitate Ecclesiae. Haec fuit prae­figuratio in Genesi per Angelum spiritaliter an­nunciata. Haec vero nomina montium talem ha­bent interpretationem in lingua latina, ut de­monstret veritatem; qui sint hi duo montes Si­na vel Sion: quod quidem post paululum di­cturi sumus. [...] enim hanc veritatis interpre­tationem probavimus, de principio generis hu­mani venientem. Ita ab initio mundi & de­inceps omnes homines nascentes, de tempore & facto nomina à parentibus suis accipiebant (non quidem ex se, sed à Deo mente impelle­bantur; qui antequam fiant, praescius est futu­rorum) ut quales post crementum aetatis suae futuri essent, posteriori tempore verbis & no­minibus Hebraicis designaretur; & quid singu­lis futurum esset, interpretatio nominum desig­naret veritatem; sicuti tunc temporis in Patri­archis completum est, secundum primi homi­nis carnem de terrae limo esse, ex ipso proto­plasto probamus veritatem.

Nomen accepit à Deo Adam. Hebraicum Adam in Latino interpretatur terra caro facta, eo quod ex quatuor cardinibus orbis terrarum pugno comprehendit , sicut scriptum est: Pal­mo [Page 36] mensus sum coelum, & pugno comprehendi terram, & finxi hominem ex omni limo terrae: Ad imaginem Dei feci illum. Oportuit illum ex his quatuor cardinibus orbis terrae nomen in se portare Adam. Invenimus in Scripturis, per singulos cardines orbis terrae esse à conditore mundi quatuor stellas constitutas in singulis car­dinibus. Prima stella orientalis dicitur [...] secunda occidentalis [...] tertia stella aquilo­nis [...] quarta stella meridiana dicitur [...] Ex nominibus stellarum numero quatuor de sin­gulis stellarum nominibus tolle singulas literas principales, de stella Anatole, a, de stella Dysis, d, de stella Arctos, a, de stella Mesembria, m; in his quatuor literis cardinalibus habes nomen Adam . Nam & in numero certo per quatuor literas Graecas nomen designatur [...] ita [...] id est, unum , [...] id est, quatuor, [...] id est, unum. [...] id est, quadraginta. Fac & invenies numerum quadragenarium senari­um. Hic numerus XLVI. passionem carnis A­dae designat, quam carnem in se figuralem Chri­stus portavit, & eam in ligno suspendit. Quae caro à Deo vocatus est; spiritus carni mixtus, Jesus Christus. Hic ergo numerus 46. passionem declarat, eo quod sexto millesimo an­no, hora sexta passus: à mortuis resurgens; qua­dragesima die in coelos ascendit: vel quia So­lomon quadraginta sex annis templum Deo fa­bricaverit. In cujus templi similitudinem Je­sus carnem suam esse dixit, dicens Pharisaeis: Destruite fanum istud , & ego in tribus diebus excitabo illud. Et Pharisaei dicebant: Quadra­ginta sex annis aedificatum est fanum istud, & hic in tribus diebus excitabit illud? Dicebat au­tem Jesus fanum de corpore suo.

Deinde Abel filius Adae nomen accepit He­braicum, designans fratris interfectionem & parentum luctum. Item Enoch, qui ante di­luvium Deo justus complacuit, & ideo de isto mundo in carnis suae nativitate vivus transtla­tus est in loco, ubi Deus scit; ex quo loco in con­summatione mundi innovari habet in hoc mun­do; unde etiam translatus est ad confunden­dum & revincendum antichristum. A quo in­terfecti martyria sua complebunt, viventes in aeternum in secula seculorum. [...] [...] Enoch interpretatur, innovatus. [...] [...] [...] qui ante diem judicii merunt voce [...] lau­dari, & ideo diabolo devicto & [...] Job in­terpretatur, carissimus Dei. AE que & Abraham in sua nativitate à parentibus [...] Abram vo­catus est; tentatus vero a Deo [...] [...] est, & à Deo benedictus [...] [...] genti­um constitutus est, & ideo [...] Deo no­mine Abraham vocatus est, [...] [...] multorum populorum.

Ecce interim de multis [...] [...] diximus, ut ad duorum montium [...] per­venientes, interpretationes eorum montium no­minum probemus, qualiter [...] [...] ad nostram instructionem; ut [...] [...] one nominum, intelligamus [...] Sina esse terrenum, & montem Sion esse [...] Spi­ritaliter interpretatum Sina, tentatio [...] odium; & mons Sion , tentatio [...] & speculatio. Ita intelligitur cum dicitur mon Sina, tentatio aeterna & odium, [...] quod ex eo monte Moyses legem accepent [...] [...] & contumaci. Per quam [...] tentati Deo aeterno, inventi sunt non posse candem le­gem sustinere in perpetuum, [...] Deo modi­um conversi sunt. Ideo in nomine montis Si­na, unde legem acceperant, [...] no­minis designavit populum tentatam a Deo, & in odium aeternum esse conversos: [...] dicitu Sina, tentatio aeterna & odium. Invenimuse nim in scripturis eos esse à Deo tentatos. It positum dicente Domino ad Moysen: Exeat po­pulus iste, & colligat sibi diurnum in diem, & tentabo eos an possint legem meam [...] [...] & tentati à Deo per legem, inventi sun ab ea lege alieni. Exinde Deo in odium aeter num conversi sunt, & completa est interpretatio Sina. Manifesta vero & Moysen per quem eo Deus per legem tentavit, in Latino interpreta tur similiter, Moyses tentatio Dei, & inventio per quem tentati à Deo inventi sunt alieni à le gis observatione, ideo in aeternum Deo in [...] um conversi sunt. Hoc odium in [...] gener Judaeorum scriptum invenimus, dicente lsaa de duobus suis filiis Esau majore; & Jacob mi­nore: Jacob dilexi, Esau autem odio habui: E­sau vero major pilosus fuit [...] [...] qua [Page 37] corium pilosum, in figura populi majoris, in im­pietate delictorum suorum constituti. Et Ja­cob fuit lenis & minor, in figura populi novel­lioris, qui ex dicti audientia per cred ulitatis si­dem ex aspredine seculi in lenitatem conversus est Christum Deum, & Dei filium.

Ecce probavimus per scripturarum fidem po­pulum majorem & vetustiorem esse Deo in odi­um conversum secundum interpretationem montis Sina dicentis, tentatio aeterna & odium. AEque Sion montis ita interpretatur, tentatio exacerbationis & speculatio. Haec vero inter­pretatio Latina, ligni sacri passionem designat, dicente Solomone de ipsa passione Dominica: Contumelia & tormento interrogemus illum, ut sciamus reverentiam illius & probemus pati­entiam ipsius, & tentemus quae eventura sunt illi . Si enim vere filius Dei est, suscipiet illum, & liberabit eum de manibus contrariorum, morte turpissima condemnemus illum. Haec cogitaverunt & erraverunt; excaecavit illos ma­htia ipsorum, & non intellexerunt sacramenta Dei. Ecce tentatores Judaeos: item scriptum est: Et tentaverunt Deum in loco inaquoso. Speculum vero altitudinem ligni declarat, di­cente Solomone: posuerunt me velut custodi­im pomarii, eo quod in horto in ligno confix­es inter duos latrones pependit: & de [...] ligni ambos speculatur in figura duorum [...] malefactorum; Gentes in seculi ma­la facta jacentes, & Judaeos interfectores pro­phetarum. Hi sunt duo populi malefactores; [...] figuram in se portabant duo latrones, inter quos pependit innocens. Unus blasphe­mabat; alius vero confessus est, quia innocens injuriam patiebatur. Jesus autem ambos spe­culabatur de ligno speculatorio, blasphemum & confessorem confessorem salvavit, & blasphe­mum perdidit, sicuti de duobus populis fecit. Persecutores derelicti, qui in aeternae mortis [...] sibi non crediderint, si sic de seculo [...] perient. Gentes vero ad se conversae fi­dem sibi habentes, quia filius Dei est; salvatae vi­debunt in aeterna secula seculorum [...] & regem suum. Verum in ipsa passione pendens in ligno, duas partes populi prospiciens [...] de alto ligno. Pars populi, qui [...] virtutes ejus mirabiles & deificas, patien­tem illum injurias dolentes plorabant: alii vero [...] irridentes, de arundine caput ejus quassa­bant, blasphemantes & dicentes: Ave rex Ju­daeorum, ubi est pater tuus? veniat & liberet [...] de cruce. Exinde exacerbatus pater fecit coelum patefieri, & tonitrua facta sunt, & tene­brae insustinibiles; terra commota, patefacta [...] sepulcra, & corpora sua ejecerunt, & foras [...] se miserunt ; velum templi scissum est; & a tanto siagoro coeli & terraemotu, omnes qui stabant ante lignum, ahi dolentes, alii vero blasphemantes, & illudentes, prostrati in faciem jacuerunt, trementes tanquam mortui. Tunc Ju­daei intellexerunt se offendisse Deum, & in lu­ctum conveisi sunt, & fuit exacerbatio. Eo enim tempore quo in ligno consixus pependit, dies fuerunt azymorum, qui sunt dies festi Ju­daeorum. Eo die metuentes factum esse terrae­motum, & coeli fragorem, prostrati in faciem, in terra plangentes, in luctum conversi sunt; & in ipsa [...] passione complevit propheticum dictum: Et convertam dies festos eorum in lu­ctum, & cantica eorum in lamentationem. An­te enim cum captivi detenti ossent in Baby lone, dicebant illis Babylonii: Cantate nobis canti­ca de canticis Sion, & Judaei lamentantes capti­vitatem suam, dicebant Babyloniis, ut diximus, lamentantes se: Quomodo cantabimus canti cum Domini in terra aliena?

Ecce quatenus completa est interpretatio montis Sion, tentatio exacerbationis & specula­tio. Unde manifestum est montem Sion ligni sa­cri regnum esse in sanctitate justificatum, dicen­te David: Annunciate regnum Dei in genti­bus, quia Dominus regnavit à ligno, & transi­vit in gentibus. De quo regno ligni regalis idem propheta dicit: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, annuncians imperium ejus. Quod dictum pro­pheticum per Pontium Pilatum in sua passione pendens in ligno complevit. Pontius Pilatus impulsa mente à Deo accepit tabulam, & titu­lum scripsit tribus linguis, Hebraice, Graece, & Latine: Jesus Nazarenus rex Judaeorum; & in capite ligni clavis tabulam cum nomine regis Judaeorum confixit: & tunc manifestavit pro­pheticum dictum, eo quod spiritaliter mons Si­on crux est, quae est virtus Dei, Apostolo dicen­te: Crux Christi non credentibus stultitia est, credentibus autem crux virtus est Dei; & ite­rum dicit: Nos autem aununciamus vobis Christum, & hunc crucifixum: Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; ipsis au­tem vocatis Judaeis & Graecis, Dei virtutem & Dei sapientiam. Sic vero & alius propheta de­clarat lignum passionis Dominicae esse montem Sion sanctum, in spiritu ita dicens: Quis ascen­det in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus; dextera laeva­que extensis, clavis fixis, innocentiam demon­strans. Ideo dicit innocens manibus, & mun­do corde, qui non accepit in vano animam su­am, & non juravit subdole proximo suo, hic ac­cipiet benedictionem à Domino, & misericordi­am à Deo salutari suo. Omnis passio hominum in terram cadet, haec sola passio crucis stantem [Page 38] demonstrat: unde verum dicimus, montem sanctum lignum esse passionis. Inde innocens manibus, & mundo corde non fuit. Nec enim mundus corde, eo quod AEgyptium calce per­cusserit in AEgypto, & mortificaverit eum, & manibus suis eum in arena obruerit; Christus autem in montem sanctum ascendit lignum regni sui, ut moreretur à Judaeis, quanquam ipse aliquem hominum non mortificaverit, nisi solum diabolum inimicum generis humani. Ex­inde in montem ascendit innocens & mundus corde; & ideo propheta dicit: Quis ascendet in montem Domini, & quis stabit in loco san­cto ejus? Innocens manibus & mundo corde. Et declaravit montem Sion sanctum esse san­ctam crucem, dicente aeque propheta: De Sion exiet lex, & verbum Domini ab Hierusalem. Lex Christianorum crux est sancta Christo filio Dei vivi, dicente aeque propheta: Lex tua in medio ventris mei. Percussus in lateris ventre de lancea, sanguis & aqua mixtus profusus flue­bat, unde sibi Ecclesiam sanctam fabricavit, in qua legam passonis suae consecrabat, dicente ipso: Qui sitit, veniat & bibat: Qui credit in me, sicut scriptum est, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Item in Psalmis: Et erit velut lignum quod plantatum est secus decur­sus aquarum, quod fructum suum dabit in tem­pore suo. Ecce verbum propheticum, fructum resurrectionis die tertia spiritaliter intelligen­dum dicentis: De Sion exiet lex, hoc est, de lig­no regali, & verbum Domini ab Hierusalem quae est Ecclesia.

Caro ligno confixa emisit verbum Dominicum dicens: Heli, heli. Et adimpletum est prophe­ticum spiritale ante dictum: De Sion exiet lex, & verbum Domini ab Hierusalem. Hierusalem dicit de coelo descendentem, novam civitatem, quadratam per quatuor Evangelia, habentem duodecim fundamenta duodecim propheta­rum, duodecim poreas duodecim Apostolorum; per quorum annunciationem Christiani in hanc civitatem sanctam & novam introierunt, quae spiritalis est Ecclesia.

Ecce probavimus per omnium Scripturarum deificatum sidem duos montes, Sina in terra, & Sion in coelo, duorum Testamentorum portare figuram; veteris Sina, & novi Sion. Ex quibus duobus montibus, videlicet duobus testamentis, posteriori tempore demonstratos & declaratos habemus duos populos; veterem & priorem Ju­daeorum, & novum & posteriorem populum Chri­stianorum: Judaeos terrenos, qui terram pro­missam à Deo acceperusit carnales; & Christi­anos coelestes, qui regna coelorum à Deo pro­missa accepturi sunt in futuro seculo. Caro enim Christianorum spiritalis & immortalis erit.

Alla probatione veritatis in Scripturis posita, ex ea veritate coelesti spiritalem facimus figu­rarum comparationem, de hujus [...] convet­satione. Diximus enim, montis [...] Sion, quod lignum regale & sacrum, [...] inter­pretationem de Hebraico, in Graecum vel [...] tentatio [...] vel ipeculatio, eo quod de ligno speculabatur [...] [...] [...] bonos & malos.

Ita invenimus ipsum Salvaturem per Salo­monem speculum [...] [...] esse di­ctum, eo quod Spiritus [...] [...] [...] se videat; Pater in [...] & [...] Patre, utrique se in se vident, ideo [...] immacu­latum. Nam & nos qui [...] [...] [...] in nobis tanquam in speculo [...] in ipso nos instruente & monente [...] [...] discipuli sui ad populum: Ita me [...] vide­te, quomodo quis vestrum se videt in aqua aut in speculo: & confirmat [...] dictum de se dicens: Qui est speculum [...] patris.

Verum etiam & vitem aeternam & veram se esse dixit; Patrem suum agricolam. Si ergo Christus vitis vera: utique [...] quia & nos qui in illo credimus & [...] [...] sumus vitis vera, quae est vinea [...] & Christes custos vineae suae, dicente [...] [...] me custodem in vinea. Invenimus vero [...] con­versatione hujus mundi in [...] spiri­talem figuraliter esse [...] habentem domi­num & possessorem suum. Tempore vero ma­turo prope dies vindemiarum positum in vineam custodem puerum in alto ligno media vinea con­fixo; & in eo ligno faciunt speculam quadra­tam de arundinibus quassatis, & per singula la­tera quadraturae specula faciunt cavernas ter­nas, quae faciunt cavernas duodecim: per quam quadraturam cavernarum custos puer omnem vineam perspiciens custodiat, cantans, ne viator ingrediens vineam Dominicam sibi assignatam vexet, vel fures uvam vineae conculcent. Quod si importunus fur egens in vineam voluerit in­troire & uvam demere, illic puer sollicitus de vinea sua deintus de specula dat vocem malam maledicens & comminans, ne in vineam viator fur audeat accedere, dicens, rectum ambula. Fur autem timens vocem pueri sibi comminan­tis refugit de vinea, speculam videt, vocem au­dit, puerum intus in specula sibi comminantem non videt, & timens post viam suam vadit.

Haec conversatio secularis similatur gratiae spiritali. Ita est enim & in populo [...] sicut in vinea terrena. Vinea Dominica & [...] plebs est Christianorum, quae custoditur jussu Dei Patris à puero Christo in ligni specula exaltato Quod si viator diabolus, perambulans viam secu­larem, ausus fuerit de vinea spiritali hominem de plebe Dominica separare & vexare; statim à puero coelesti voce correptus, & spiritalibus fla­gris emendatus, exulans ad centesimum, [...] in [Page 39] locis aridis & desertis. Hic est custos puer filius Dominicus; qui vineam suam sibi à patre com­mendatam salvandam & reservandam accepit: de quo Esaias propheta canit, dicens: Ecce [...] meus dilectissimus, ponam super eum spiri­tum meum, & judicium gentibus nunciabit: non clamabit, neque contender. Arundinem quassatam non confringit, & linum fumigans non extinguet, quoadusque expellat in conten­tione judicium; & in nomine ejus gentes cre­dent & sperabunt .

ORATIO CYPRIANI ANTIOCHENI Pro Martyribus.

468 469 470 HAgios, Hagios, hagios, sancte sancto­rum, Pater patrum nostrorum, Deus A­braham, Deus Isaac, Deus Jacob, Deus Apostolorum, Deus Prophetarum, Deus [...], Deus bene viventium, Deus credentium, Deus & Pater Domini nostri Jesu Christi filii tui; [...] invocamus supplices, pariter & deprecamur [...] unigenite, qui ex ore Altissimi procreatus [...] mundi dispositionem, & ex Mariae sanctae [...] utero per mysterium editus; orantibus [...] sancti desiderii spiritale incrementum, & integritatem cordis praestare dignare, ut [...] salutari recreatum pectus à delictis [...] incolume persistat. Petimus fide [...] mente incorrupta, devotione robusta, [...] seu dilectione continua; ut in Ecclesia [...] tua nos florere permittas: quoniam tibi [...] genua, & curvamus cervices, cui [...] & Archangeli, millia millium Martyrum, [...] Apostolorum, & Prophetarum gloria [...] cui omnes aves canunt laudes, linguae [...] coelestium, terrestrium & [...] tibi omnes aquae in coelo, & sub coelo consitentur; te insensibilia sentiunt: tu es [...] & praeter te & extra te nemo. Te [...] Domine Pater omnipotens, qui soli filio conspicabilis es , cujus Angeli & Archangeli [...] tibi Domine Pater: te oramus, [...] nobis mentem integram, [...] puram, sinceritatem devotam, conscienti­am sanctam, puram, sobriam, castam, contra omnes insidias seculi gloriosa fide degentem: contra diaboli minas, & carnales illecebras mu­nitum pectus concedas; ne violenti & cruenti hostis lethalibus laqueis implicemur, ut signum salutis aeternae incolume perferamus. Pelle à nobis omnem seculi illuviem, omnemque dia­boli persuasionem. Laqueetur, concidat, & su­peretur à nobis, & amoveatur, sicut à Sarra fa­mula tua Asmodeus demon nequissimus, extin­cuts per Angelum tuum sanctum Raphael. Et sicut Tobiae affuisti, ita mihi adesse digneris. Et ut tribus pueris in camino, & Danieli miseri­cordiam praestitisti: sic circa nos famulos tuos facere digneris. Qui mortuos suscitasti; coe­cos illuminasti; surdis auditum, mutis eloquia, claudis gressum, leprosis sanitatem dedisti: ita & da famulis tuis, qui te tota virtute mentis credimus natum, passum, venturum judicare vi­vos & mortuos. Assiste nobis, sicut Apostolis in vinculis, Teclae in ignibus, Paulo in persecutio­nibus, Petro in fluctibus. Qui sedes super sep­tem thronos ad dexteram Patris, respice nos & libera nos de aeternae mortis interitu: unus in uno, Pater & Filio, Filius in Patre, Spiritus san­ctus, per quem, & cum quo est tibi in sancta Ec­clesia honor, virtus, claritas, majestas, potestas, benedictio, immortalitas, & nunc & in aeter­num, semper & in omnia secula seculorum, A­men.

ORATIO CYPRIANI ANTIOCHENI quam sub die Passionis suae dixit.

DOmine Sancte Pater hagios, Deus hagie, & hagie Deus meus, quis enim major te? tibi gratias & laudem refero Deus [...] & Deus Isaac & Deus Jacob, Deus Patrum [...] Deus Apostolorum, & Deus Prophe­tarum, & Deus Martyrum, qui fuisti ante mun­di dispositionem, Deus vivorum, venturus judi­care vivos & mortuos: qui es Deus verax, qui sedes super Cherubim & Seraphim sedem hono­ris tui, & prospicis abyssos: qui vides cuncta pri­usquam [Page 40] nascantur; qui habes potestatem oc­cidere & rursus restituere; qui habes potesta­tem de arido viride facere: Tu omnium Do­minus dominator, libera me ab hoc seculo, & exaudi me orantem, sicut exaudisti filios Israel de terra AEgypti, & non tibi crediderunt, nec famulo tuo Moysi.

Vae peccatis meis. Cum elevaveris confringere terram, sub qua fissura petrarum se absconsurus sum ab ante virtutem tuam? Cui monti dicturus sum, cade super me; & cui colli, tage me ab ante metum Domini, cum te levaveris confringere terram? Rogo, Domine, subveni mihi: noli se­cundum actum meum me judicare: nihil enim in praeceptis tuis parui. Exaudi me orantem, sicut exaudisti Jonam de ventre ceti; sic exaudias me, & ejicias me de morte ad vitam. Sicut Ninivitae induerunt cinerem & cilicium, & poenitentiam egerunt ante Dominum Exomologesin faci­enti ante conspectum tuum pro universis pec­catis meis, qui es amator poenitentiae, misere­re mei. Sed & david dicit: Domine propter nomen tuum dele peccatum meum. Et ego deprecans majestatem tuam; dele universa pec­cata mea,& exaudi me orantem, sicut audisti tres pueros de camino ignis, Ananiam, Azari­am, Mizaelem: & misisti angelum tuum cum nimbo roris, & confusus est Nabuchodonosor praepositus regni: quoniam tu es Rex regnan­tium, & Dominus dominantium, qui solus ha­bes immortalitatem, & lucem habitas inacces­sibilem, quam nemo hominum videt, nec videre potest. Exaudi me orantem, sicut exaudisti Danielem de lacu leonum: & misisti Abacuc prophetam, & attulit ei prandium & dixit: Prande prandium, quod tibi misit Deus. Et dixit Daniel: Non relinquet dominus quaeren­tes se. Exaudi me orantem, sicut exaudisti Tobiam & Sarram dum orarent in atrio domus suae: tunc obtulit pro eis Raphael angelus ora­tiones eorum: sic & tu exaudias preces meas, & admittas ad. aulam sanctam tuam orationes, meas, & continenter mittas angelum tuum, qui deleat universa delicta mea, sicut delesti spiri­tum immundum à Sara filia Raguel: & illumi­nes cor meum, sicut illuminasti oculos Tobiae. Exaudi me orantem, sicut exaudisti Susannam inter manus seniorem, sic me liberes ab hoc se­culo, quia tu es amator purae conscientiae. Ex­audi me orantem, sicut exaudisti Ezechiam re­gem Judae & delesti ab eo infirmitatem: sic & à me auferas infirmitatem carnis, & augeas mi­hi ad fidem, sicut illi auxisti annos quindecim ad vitam. Libera me de medio seculi hujus, sicut liberasti Theclam de medio amphithea­tro, libera me ab omni infirmitate carnis meae.

Te deprecor Pater majestatis, qui in fine tem­porum misertus es nostri, mittens nobis Jesum Christum filium tuum Dominum Deum Salvato­rem nostrum, natum ex Maria virgine de spiritu sancto, annunciante Gabriele angelo, per quem nos liberasti de periculo mortis imminents.

Et te deprecor filium Dei vivi, qui [...] tanta mirabilia, qui in Cana Gahleae de aqua vinum fecisti, propter Israel: qui caecis [...] apem­isti; qui surdos audire fecisti; qui paralvticos ad sua membra revocasti; qui [...] lingoas blaesorum; daemonio vexatos [...], claudos currentes fecisti velut cervos: mulierem de pro­fluvio sanguinis liberasti; [...] [...] super aquam pedibus ambulasti; qui Perro [...] manum tradidisti; qui mare [...] & terminum ei posuisti, & dixisti: [...] vem­es, & hic te confringes in virtute taa. Te de­precor filium Dei vivi propter [...] commis­sa mea, qui es in coelis filius in Patre & Pater ai te in sempitenum, qui sedes super [...] & Seraphim sedem honoris tui.

Tibi assistunt Angeli, Archangeli, numerus in­numerabilis, timentes & paventes honorem & virtutem tuam, clamantes voce magna & dicen­tes: Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sa­baoth. Tu ipse nobis testamentum [...] Petite & accipietis; pulsate, & aperietur vobis. Quod­cunque à patre meo petieritis in nomine meo, e­go à Patre peto ut accipiatis. Ego [...] ut acci­piam; quaero, ut invemam; ego pulso, ut ape­riatur mihi; ego in tuo nomine peto, ut tu à Patre petas, & detur mihi. Paratus sum pro­pter nomen tuum victimam sanguims fundere, & quodcunque tormentum sustinere. Tu [...] Domine, auditor meus & [...]: defende me ab adversario meo. Angelus tuus lucis pro­tegat me, quoniam tu dixisti; quod credentes petieritis per orationem, dabitur vobis.

Omnis homo mendax, tu es verax. Sicut tu re­promisisti, potestatem habes, Domine, dare mihi om ne sacramentum tuum coeleste, ut [...] sim faciem sanctorum tuorum videre. Spiritos in me operetur, voluntas tua in me fiat: quo­niam tibi spospondi omnibus diebus vitae meae, qui passus es sub Pontio Pilato bonam confessi­onem, qui crucifixus descendisti, & conculcasti aculeum mortis. Devicta est mors, devictus est inimicus diabolus. Tu resurrexisti à mor­tuis, & apparuisti Apostolis tuis: sedes ad dex­teram patris, qui venturus es judicare vivos & mortuos. Tu dominaberis, libera me de mann quaerentis animam meam. Per nomen tuum libera me ab adversaria potestate, ut opem de­vincendi inimicum meum: quoniam tu es po­tens assertor & advocatus precum & petitio­num nostrarum animarum. Die ae nocte in­terpelles pro peccatis meis, orationem meam preferas ad patrem tuum. Et tu Domine san­cte pater, digneris respicere super preces meas­sicut respexisti super munera Abel. Digneri me liberare ab igne & poena perenm, & ab omn tormento quod parasti iniquis: per bonum & benedictum Jesum Christum Salvatorem no­strum, per quem tibi laus, honor, virtus, gloria in secula seculorum,

Amen.

Arnoldi Carnotensis, …

Arnoldi Carnotensis, ABBATIS BON AE-V ALLIS OPERA.

SIVE TRACTATUS

De Verbis Domini in cruce.

De Cardinalibus Christi operibus.

De Operibus sex dierum.

De Laudibus Beatae virginis.

Quae omnia nunc primum simul edita, ex collatione Codicum MSS. Accedunt porro, quae huc usque dilituerunt, ejusdem Arnoldi Meditationes.

Arnoldi Bonae-Vallis Abbatis Tractatus de novissimis verbis Domini in Cruce.

PRAEFATIO.

uLTIM A Christi verba quae cruci affixus, novi Testamenti haeredibus a [...] propo­suit, licet sparsim à nonnullis Commentariis Evangeliorum videantur [...] [...] me tamen verborum sanctorum reverentia, amplius eorum penetralia [...] & quod illa hora qua consummata videbantur quae de eo fuerant b Prophetata prolata [...] cum jam non doctrinae sed passionis agebatur negotium, & quod in eis sua omma [...] [...] c dogmata, & tam d diffuse prius praedicata brevibus coarctat [...] [...] [...] in [...] verborum compendio Christianae fidei ratio splendeat, & de semine exiguo seges immenja [...] [...] cre­dentium profutura e consurgat Quae verba quanto brevius dicta sunt, & in articulo quo seria & [...] agi rerum circumstantia postulabat, tanto diligentius inquirenda sunt & tanto [...] f [...] quanto faecundior & causalis & seminalis ratio in eis delitescit. Evolutis igitur causis, quasi ex quibus­dam latebris, & ex quodam reclinatorio aureo, honorabilem internorum intellectuum [...] produ­cens in medium; & egredietur palam in decore suo cognoscibilis veritas, quam antea [...] [...] ignorabas, & cum propius accesseris & infunderit se tibi illuminans sensum tuum [...] [...] ve­ritatis, intelliges & videbis in scintilla incendium, & in stilla reperies pelagus; & in [...] olei, [...] g creditori tuo reddas debitum, & tibi affatim h supersit in inconsumtibilem cibum. Ante tamen exordium, attendamus quisnam ille sit qui se clamat derelictum. Nonne ipse qui Latroni [...] & donat Pa­radisum? Utrobique, Verbi virtutem intellige. Audi quid haec ultima schola [...] edoceat. Hic idem qui se derelictum causatur, non pro Latrone Patrem rogat, sed potestative [...] dona­tis reatibus) repente flagitiosum sanctificat, & caelestibus invehit sedibus, & secum in gloria locat. Hoc [...] fidei est, hoc argumentum probabile & necessarium, omni [...] constat, [...] regni Christi etiam in Cruce perfecta sit efficientia: nec minuitur humilitate carnis, [...] [...] [...] hoc ad gloriam crucifixi pertinet, quod in illa contumelia crucis, sapientiam & [...] [...] hujus vincat & superet, quod stultum & infirmum aestimabatur incarnati Verbi venerabile sacramen­tum. Quod enim Filius in persona derelictorum conqueritur, non est impossibilitatis [...] sed hoc potius intimat, quod diminutio illa excellentiae superioris, i humilitati corporis tribuat [...] vicissim humilitas & sublimitas quibusdam revolutionibus inter se partiantur negotium; forma Dei se exinaniens, & forma servi nomen quod est super omne nomen accipiens. Non derelinquitur [...] sed dispensatorie singularum exprimitur ratio naturarum, quia & relin [...] & [...] & mori, [...] arcti & difficiles fiunt transitus, per quos ad solidum & immobilem statum, quasi pelle [...] [...] & omni scabie vitiorum detersa, renovatus homo perveniat. Unde etiam quod k sitit in Cruce fons vitae; quod supplicante Christo, etiam crucifigentibus locus est veniae: quod inter convicia & supplicia, pietate matris afficitur: quod omnibus consummatis victor migrat ad Patrem, indiscussum relinquere, ingra­titudinis esset & torporis: & cum haec singula capitula proprium syntagma requirant, & [...] Legis Dei totius hic religionis reperiant semina, de quibus exercitatus animus Divinorum intellectuum fructus uberes metat; ad quarum rerum indaginem licet insufficientem me judicem, net oculis impu­ris puram lucem intueri sustineam: interim tamen sub umbra Divinorum secretorum sedens, a prohi­bitis & inaccessibilibus abstinens, ad reliquas Paradisi arbores praesumsi manus extendere, & experire gustu quid saporis intra se dulcedinum multitudo proposita contineat.

Primum de verbo illo. Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti.

POST regulas fidei, Evangelico dogma­te promulgatas; post signa & miracula & documenta justitiae; quia iter longum l fuit per praecepta, ventum est & ad com­pendiosum & efficax, per exempla; & ne aliquid doctrinae deesset, sequuta est forma; quae ideo ad m ultimum dilata est, ut quasipiae haeredi­tatis Testamentum filii superstites eo devotius amplecterentur, quo Christi sanguine conscrip­ta privilegia sua viderent, & impressam obedi­entiae ejus imaginem Bulla imputribilis exhi­beret. Ideoque ex illa cathedra Crucis quod­dam Deuteronomium n dictatum est, in qua o recapitulatis breviter quae multa prolixitate diffusa erant; p satagit simul Magister [...] facere ac docere & exemplo consummare do­ctrinam, nec tam veritatis praeceptor esse quam testis.

Deus meus, &c. Modo ultro eloquitur qui paulo ante ad Herodis & [...] [...] [Page 3] conticuit; curiositatem & fastum a tumentium hominum aspernatus, pauperes spiritu de pa­tibulo edocet: ibique scholam religionis ite­rum instituens, pauca proponit capitula in quibus & affectum caritatis intimat, & zeli [...] imitationem commendat. Non possunt [...] tormenta b doctrinam, sed quasi hebes contemnitur ferrum; & c providit sollicita [...] ut ad regulam fidei, discipulorum mores [...] & d conquadrato fundamento [...] firma srabiliter innitatur. Se igitur ipsum modo hominem exhibet, modo Deum; modo omnipotentem, & modo infirmum: ut inter se [...] & humilitas, vices negotio congruas partiantur. Modo supplicat, modo imperat; modo se dicit e derelictum, modo Latroni [...] Paradisum. Agit secundum utramque [...] quod exigit causa. In hac [...] in illa gloriam regnumque largitur. [...] ante crucem clamores irrisorii; & [...] dolorem vulnerum, cruenta plebs addebat [...] ringebat, & torvis aspectibus in [...] quam conspuerat intendebat, & unanimi claffico acclamabat; Vab qui destruis Templum [...] & in triduo illud reaedificas.

Vide quantum mali, error & perfidia [...] adliniverat plebi; quantum rubiginis suae [...] populo imprudenti auctoritas sacer­dotum; quantum convaluerat conjuratio facta [...] Christum, cum occiderent eum, & nomen ejus [...] è medio. Non verebantur omnes, [...] titulo in perpetuum esse notabiles, una in se & in parvulos suos tanti sceleris reliquias conge­rebant, f & ultro damnationis suae chirographo [...] Nondum expiraverat Christus, [...] fossis manibus pedibusque & scisso vepribus capite vivebat in cruce; & parricidalium [...] intuens vota, non tam clavorum acumine [...] g illorum crimine pungebatur. Pro his [...] ad Patrem convertitur, & caritatis ar­gumento prolato in medium, inauditum [...] genus novus orator assumit: & inimicorum h in causa allegans, ipsis invitis atque [...] parti contrariae suffragatur: & utrum plus possit peccatum quam justitia, Deo patri [...] proponit, et edisserit i esse [...] ut amplioris sit virtutis delictum quam [...] & praevaleat malitia bonitati, & perdi­tio saluti. Cum enim ipse ad hoc nitatur ut [...] & Judaei, ad hoc ut damnentur; plus debet apud Deum posse Filii caritas, quam populi caecitas: quia & hoc non minimum ha­bet pondus quod causae huic non patrocinatur [...], sed Filius; neque Reipublicae commo­dum ex hac indulgentia minuitur, sed augetur: ideoque nec Legibus nec Judici k derogat, si tem­peratur sententia; quia cum communibus [...] tribunalia deserviant, non est sibi [...] institutio quae quocumque tramite ad [...] redit; quae quod à statu [...] suae elapsum erat, restituit. Alioqui subtracta [...] agonum suorum stipendia Christus queri­tur: protestans non esse quaestuosos tanti discri­minis sudores, si hi quibus tanti laboris opera impensa est sic reliquantur, & ad salutem eo­rum inelficax sit haec humilitas, & ita sanguis Filii in conspectu patris vilescat, ut non omnia postulata obtineat.

Clamat igitur; Heloi Heloi, quare me dereli­quisti? Non improperat Patri, nec derelictum se dicit quasi contumelia Crucis contra propo­situm videatur apposita; ultro enim & ulnas patibulo & palmas ferro exposuit: sed quantum sit obedientiae fundamentum & culmen, inter­rogans innuit, cum se & minorem & aequalem ostendit. Deleritur humilitas, adest majestas; for­tius est & sapientius omni virtute & sensu homi­num, quod in Christo Judaeus & Graecus stultum aestimat & infirmum. Secundum formam servi, legationis suae ministerium non erubescit, non diffitetur carnis naturam passibilem & morta­lem. In hac forma Patri blanditur mediator attentus, nec abnegat quod videtur, nec rapinam arbitratur si aliquid pro potestate lo­quitur, & Patrem aliquando ex aequali affatur. Deum igitur suum vocat, ne quis quod propri­um est alterius ad alterum, existimet alienum; & quod commune videtur, secare praesumat quasi divisum. Naturae divinae communio in­ter Patrem & Filium, non admittit seissuram: & licet sit ibi discretio Personalis, una tamen est divinitas & essentia naturalis. Suum dicit, ut manifestum fiat quod ille qui suus est, in nul­lo, ei contradicere possit. Deum suum dicit, ut nobis minime formidandum Judicem inti­met, quem sicut suum flectere possit; & ad cum tutum esse accessum, quem non ut alienum ap­pellat, sed suum. Nec parvam confidentiam hujus familiaritatis germanitas exigit, quae in conspectu Patris tantam derelictorum sollici­tudinem gerit, ut se quoque in eo quod con­stat voluntarium esse & spontaneum, dicere non dubiter derelictum. Impossibile sane est, ut in Patrem bonum, bonae voluntatis cadat ingratitudo; & non magis in tam benigno di­lecti sibi Filii affectu complaceat. Quod autem derelictum se Filius commemorat, mercedem obedientiae postulare videtur; nec diu benefi­cium differri tolerat, quod deberi sibi obedi­entia morti obviam procedens, l confidenter proclamat.

Quare (inquit) me dereliquisti? Hujus my­sterii rationem nondum intellexerat mun­dus, necdum tanti sacramenti effectus palam advenerat; & necesse erat, ut tam opus quam virtus hujus Holocausti innotesceret, & audi­toribus Evangelii imprimeretur haec forma, m & discerent ex praesenti regula, unumquemque oportere deinceps n introire in Sancta in sangui­ne proprio; & finem advenisse earum expiatio­num, quae factae erant eatenus in sanguine alie­no. Periret enim & prorsus dilueretur religio­nis auctoritas, si iterum circa imagines & numbras veritatis occuparetur; & non magis ipsam ve­ritatem apprehendens, mores in se Taurinos, vel Hircinos mactaret, & in altari intrinseco [Page 4] purae devotionis, a adoleret fragrantiam: pro turture & columba pietatis & sanctimoniae in­tendens b affectum.

Deseritur c Christus, & ad modum Jonae Pro­phetae, projectum in mare, venter belluae suscipit: sed prope erat susceptio matutina, de qua Pater praedixerat dicens ad Filium; Exurge gloria mea; & Filius ad Patrem; Exur­gam diluculo. Exarmata erat navis, fractumque remigium; sed recollectis reliquiis, iterum na­vigii supellectilem gubernator magnus àptat ad cursum: & cujus res d deploratae esse videban­tur, dum e clauderetur intra Sepulcrum; devicta morte victor egrediens, imperavit ventis & mari: Et infernus obstupuit Judicem, quem quasi praedam peculiarem unguibus carni in­fixis pro consuetudine indifferenti attraxerat.

Sane ille Psalmus cui titulus est; In finem, pro susceptione matutina; ex persona Christi sic in­cipit: Deus Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti? Sed haec erant verba derelictorum, id est, in persona eorum quibus ipse se unierat, quibus per omnia absque peccato similis erat. [...] dicit peceatores propter quos venerat, quorum caput erat; neque membra sua à se abscindi, conveniens judicabat: Alioquin abs­que nota & labe peccati si corpus inquiras, ca­put sine corpore constituas, nec erit cui f profi­ciat bonitas, si non sit infra quae regatur infirmi­tas. Agit igitur caput causam corporis sui; & pro infirmis suis sollicitus medicus, in tantum com­patitur, ut etiam ex parte se infirmari non de­dignetur; & (ut amplius dicam) sit peccatum, qui abradebat peccatum. In qua parte patitur, derelinquitur; quia naturae impassibili, in nullo congruit injuriari vel pati.

Absentat se passioni divinitas: g hoc solius carnis est, in hoc solo se deseri Filius innuit, ut un­dique sanae Fidei veritas elucescat, & palam sit quia secundum quod Deus est, omnino non mor­itur; secundum quod homo, dispensatoria ratio­ne ad tempus moriturus deseritur. Deseritur ita­que cum derelictis; & pro natura quam assumse­rat, tributum h solvit; & evecturus secum genus suum ultra hujus seculi pelagus, Piratis rapacibus naulum carnis suae protulit; inviscatisque denti­bus, eorum illusit voracibus, & tam se quam prae­dam suam abstraxit & evexit. Pro debitori­bus debitorem se objecit, & quod ex se non debebat, ultro debere abnuit; ideoque totius debiti summam ab eo qui pro om­nibus se tradebat, exactor exegit. Relictum vidit ad tempus, & penitus posse extingui arbi­tratus est: sed abjectio voluntaria non expers erat omnipotentiae; & calix ille amaritudinis concupiscentiae venena infusa antiquitus, ab imo avulsit, & vomitu repentino tota veteris fermenti conspersio ejecta est. Extensis igitur brachiis Christus in cruce, totum corpus suum infra se positum complexus est: & sub alis cru­cis aggregato genere nostro, ibi & protexit &

fovit ubi nihil posse putabatur; & in quo [...] aestimatus est, maximae victoriae [...] [...] quia neque mors in eum [...] que praeva­luit, neque Pater ullo modo [...] [...] indul­gentiae privilegium potuit, quod ad [...] ejus prostrata caritas postulavit. [...] [...] dejectio capitis veniam corpori; & [...] ver­tice, solidata sunt membra: ut non segnis [...] recompensatio; & semper quid debeat homo Christo pro quo ille mortuus est, in hac [...] meditetur & relegat; fixumque [...] oculis [...] hoc caritatis argumentum, maneatque hoc vivum documentum & continuae [...] exemplum.

Sed & nobis qui toties derelinquimur, quo­ties nos tentamina colaphizant, non negli­genda quaestio est, inquirere cur derelinqui­mur, & intellectis causis, indagare remedia quia non poterit in illa mente diu labes obre­pere, quae se provida studuerit circumspectione munire. Deserimur nonnunquam cum [...] curam negligimus, & i commonent nos contu­meliae propulsantes ut soliciti simus, & mede­tur quandoque negligentiae confusio; compel­luntque ad remedia confessionum [...] (cum se erubuerint aberrasse) ipsa [...] ludibria. Castigatur saepe ex casu superbia; & praesumtio ex ruina. Pulsatur sanctitas, [...] extollatur; & ut exerceatur, k vexatur ad tem­pus; in modico derelmquitur, & in [...] miserationibus denuo congregatur. Labitur & erigitur; deficit, nec sufficit ex se, ut ad me­dicum recurrat. Ad hanc inquisitionis [...] proposita à Christo in cruce quaestio nos [...] quoties nos pungit stimulus carnis, vel rapit in mirabilibus supra nos elatio mentis. Nec ta­men peremtorius aestimandus est [...] peccati pruritus, cui obviam pergit ratio, & serpenti scabiei opponit cauterium. Licet e­nim subfumigent afflata incendia, & [...] vorax jam tectorum elambat [...] una gra­tiae stilla subitusque respectus clementiae, [...] flatu ea in cineres rediget: sedataque [...] divinitus, quod putabatur detrimentum, inve­nitur solatium; & quod relictum & [...] assumtum & restitutum.

II. Amen dico tibi, hodie mecum [...] in Paradiso.

DOmine Dominus noster, quam [...] [...] nomen tuum in universa terra. qui & exim­piorum ore perficis laudem! l Ecce unus de dereli­ctis m assumitur, Latro ille [...] tuus, damnatus ob scelera: illum victoriae tuae praecurso­rem constituis, & n justificatum ex gratia in Para­disum praemittis; in quo confusus est [...] & ultor, haereticus & proditor, o perversus disci­pulus & detractor Judaeus. Opponebatur à Pha­risaeis, Christo pro crimine, quod cum pecca­toribus [Page 5] * quos Lex ab dicabat, ad Legis injuriam non tantum verbo, sed etiam communicaret convivio. Cum enim leprosos & immundos, ex ntu & decreto extra castra depellerent; abrasis­que parietibus earum domorum in quibus fue­rant conversati, a ipsis quoque in quibus conse­dissent subselliis, propria mandaretur purgatio: hoc arguebant in Christo quod hujusmodi per­sonarum nec mensam vitaret nec domum, sed susciperet & sanaret. Inoleverat superstitio; & occasione Legis intellectae carnaliter, perseque­bantur quidem Ministri Legis peccatum, cum tamen nec ipsi essent à peccato immunes; sub­scribebantque damnationibus propriis, nullum locum misericordiae reservantes. [...] puta­bant, quod Christus curabat in sabbato, quod misericordiam praeponendam docebat judicio. Ita & quidam haeretici (in quibus sunt Novatia­m) qui volunt videri defensores Ecclesiae: eos qui in quocumque crimine post baptismum lapsi sunt, poenitentia censent indignos; & omnino non posse restitui dogmatizat illa impietas, quem in aliquod crimen humana impegit in­firmitas. Verum Christus & falsos defensores Fidei haereticos, & inimicos gratiae Judaeos prae­sente judicio destruit & convincit; mutans Le­gem in gratiam, terrorem in mansuetudinem, asperitatem in lenitatem, umbram in verita­tem, judicium in misericordiam. Novus rex, nova lex; novus dux, nova lux. Fractis priori­bus Tabulis, & silice ad silicem comminuto, novis subscriptionibus figit b titulum: & dictat pietas, & discernit omnia caritas.

Scribitur tribus Linguis insignibus, Hebraica, Latina, & Graeca regnum Christi; & dominatio ejus emanatura in Gentes, cruci in sculpitur, nec corrumpere Pilatus quod scripserat voluit. Et li­cet tam insignem titulum deleri perfidia Judaeo­rum clamose expeteret, obtinere nullo modo praevaluit. Jam ad hanc sculpturam Latro c con­crucifixus pertinebat, & eum intra se illae [...] colligebant: jam spes subintrabat converso, quia crucifixo sibi mundo, in hiabat coelestibus; dilatatusque caritate, quasi consputis repudia­tisque quae infra sunt, cum Christo tractabat de regno, affectabat superiora: & cum jam ani­ma egressum accelerans in primis labris esset, & hora ultima adventaret, aequo animo ibat; nec urgebat formido poenarum conscientiam, quae se sanguine Christi praeterfluente sentiebat [...] Exacuebant linguas venenatas, blasphe­mantes Christum Judaei, & conclamabant & cromebant convitia, & quasi victores insulta­bant pendenti: fugerant Apostoli; sola plebs d maledica, firmatis nequam sermonibus, cele­brabat ludibrium; Romanis militibus, seditioni­bus tumultuosis, cedentibus; pro potestate e mi­nisterium potius exhibentibus, quam consensum.

Sed & alter Latro oblatranti plobi assen­tiens, quod f nec se nec alios salvos posset facere, testabatur; irridebatque conparticipem suum qui in eum quem in eadcm secum damnatione videret, spem poneret; & nugatorium omni­no videbatur, illum credere regem vel Deum, quem secum oppresserat idem opprobrium & g simile tormentum. Erat itaque unus irrisor, alter confessor; unus exprobrator, alter vene­rator; hic sperans, ille desperans; hic diligens, ille negligens: aderatque illi controversiae ju­dex, qui data sententia, blasphemum h ad tarta­ra, confitentem praemisit ad regna. Sane hic de quo agimus Latro, mansueti animi, & sicut testem Christi decebat, in Auditorio publico, fidei protulerat argumenta; & novo Philoso­phandi genere, supplicii tanti immemor, cum blasphemo illo de timore Dei & justitia dispu­tabat. Neque (inquit) tu times Deum, i qui in eadem damnatione es; & nos k quidem juste, nam digna factis recipimus; hic vero nihil mali gessit. Credit & confitetur, testis est innocentiae Chri­sti; increpat maledicum, nec sibi parcit; sed tan­tum accusator sui, seipsum (adversum se sen­tentiae veritate prolata) persequitur. Damna­tio (inquit) similis quidem est, sed causa diffe­rens: cum hic ad hoc destinatus sit ex obedien­tra, nos ob flagitia. Causam accusat, non ar­guit poenam; execratur scelus suum, non de­trectat judicium. Neque (inquit) tu times Deum: l Deum fateri non erubescit, quem ex mvidia, non ex merito, noverat crucifigi. Intelligere e­nim, revelante non carne & sanguine, sed ipso cui attestabatur, jam poterat; quia quod sie bat voluntarium erat, non m necestarium; nisi ideo necessarium quia ut sic sicret, voluntarie fu­erat definitum. Ibi igitur philosophatur & praedicat & fatetur, ubi non tantum diffugi­unt & tremunt Apostoli, n sed & ipsi maligni Spiritus jamjam impositi sibi fraeni salivaria ma­sticantes, per antiquum organum suum (lin­guam foemineam) nitebantur colligationes illas impietatis dissolvere; scientes quia o for­tis armatus hoc ancipiti gladio erat, eos de diu possesso hujus mundi atrio ejecturus.

Itaque concionator illustris, oblato confessi­onis & p fidei auctoramento, impositoque latroni blasphemanti silentio; victoriae suae palmam & auctoramentum à Judice exigens, ad Christum convertitur, & dicit: Memento met Domine, dum veneris in regnum tuum. Considerare necesse est, quem locum, quem modum, quod tempus haec causa habuerit, & quam celerem auditum con­fessio meruerit; quid possit q poemtentia, quan­do bonus Dominus, tribulato corde clamantem ad se servum suum, etiam in ultimo peccati puncto non negligat. Hora mortis erat, jam­que confitentis anima faucibus haerebat, jamque linguam ejus alligabat angustia, illoque articu­lo temporis, fere ab ipsis r Apostolis salus despe­rabatur. Modus passionis, Crux inter omnia supplicia turpissimum & atrocissimum. Quibus postpositis, quasi plagarum & sanguinis imme­mor, dictator Evangelii Latro efficitur; & [Page 6] (quod a persuaderi illa hora difficile erat) Chri­stum Deum in cruce fatetur: ibi orat, ibi ado­rat; multa simul pietatis officia complectitur. Credit & timet, compungitur & poenitet, con­fitetur & praedicat, amat, confidit, & orat. Fi­de illuminatur, timore subditur, compunctione mollitur, poenitentia concutitur, confessione purgatur, praedicatione zelatur, dilectione di­latatur; confidentia sperat, oratione impetrat.

Ne irascaris, princeps Apostolorum; tibi dico Petre, cui claves regni caelorum commissae sunt: Et te a mare flentem Christus respexerat, & do­naverat negationis reatum; quia non ex senten­tia, sed ex infirmitate b desciveras: Te tamen juxta crucem non video; territus lates, nec sal­tem matrem Christi foeminasque sanctas c pro­sequeris, quae spectaculo lugubri astabant im­mobiles. Nec ibi Apostolica auctoritate uteris, ubi ad invicem d fixis juxta crucibus privata mis­cent colloquia Salvator & Peccator. Absens e­ras, & ministerii tui claves (quod pace tua di­xerim) modo non profers. Supplet e vicem tuam summus Sacerdos, apertisque f seris antiquis, La­tro primitiae derelictorum introducitur (ape­riente Christo) in g regnum coelorum. Amove­tur ab introitu Paradisi custodia ab initio per­vigil, & versatilis gladius ille minax, quem Cherubin ab h antiquo vibraverat. Ibi Latro locatur, unde Lucifer corruit; & cui tu forsitan ultra septies ignoscere nolles; ultra septuagies septies reus sed absolutus à bono Jesu, modo cum Angelis conversatur. Resurge, & disce igno­scere; neque annumeres peccata, i vel multiplices tempora. Non arctatur numero, non clauditur sine, nullas omnino habet metas divina clemen­tia. Sit qui invocet, erit qui exaudiat; sit qui poe­niteat, non deerit qui indulgeat. Non huic poe­nitenti multorum annorum jejunia imponun­tur; non nudipedalibus, vel sacco afficitur; simul k & confitetur, & justificatur, & glorificatur.

Vide horam, nota personam. Ultima ho­ra, peccatrix persona. Multa antiquaque pec­cata illico abolet gratia, nec processu mora­que temporis indulgentia limat corroditque culpae rubiginem: sed ubi repente, facto coeli­tus sono, Spiritus sanctus illabitur; quicquid immaduerat peccati tabe, siccatur: nec superest ullum foeditatis vestigium vulneri, quod miseri­cordiae abluit lavacrum. Foetebat l jam qua­triduanus in monumento Lazarus, m suscitatus non tabescit languore; erigitur, solvitur, & statim convescitur. Nulla leprae crepido, nul­lus sinus in facie Simonis n superest. Hospes in­columis curatori suo hilarem exhibet famula­tum: nullum signum horroris comitantibus magistrum, idem conviva & minister praeten­dit. Maria Magdalene ad pedes Christi plorat & orat, tergit & ungit; nec improperat Chri­stus vitam infamem & inverecundam, nec op­ponit quod diluit, nec exprobrat quod ignoscit.

Quicquid agit in hujusmodi, celeri nuta [...] sanctus consummat, nec emendicat aliunde suf­fragia; o qui quod dicit, facit; et quod [...] format, qui statim piscatores facit doctores, & idiotas praedicatores. In hac gratia non [...] expectatio dilatione, nec intervallum est inter optatum & datum. David dicit, [...] & Pro­pheta, Translatum est peccatum [...] Ad Cain dicitur, Peccasti, quiesce: p & ad [...] in adul­rio deprehensam; Non te [...] [...] [...] peccare. Quid commemorem [...] quo­rum poenitentia subito Judicem [...] a sen­tentia? Quid Achab & Manassem [...] [...] quorum contritionem in [...] non est a­spernata divina clementia? Inter cetera pieta­tis exempla, Latro noster nobis occurrit [...] regula, confessionis forma, [...] [...] praeco, spei exemplum; qui q dum [...] [...] quod quaerit invenit, quod petit [...] & illico audit: Hodie mecum eris in [...] Non ad loca purgatoria, flammasque peceatorum ul­trices, confitens destinatur; non ad loca tene­brosa & tormenta deducitur; [...] pars ad­versa gratiae Dei praesumit inferre calumniam: una Crucis poena, omnia abolet crimina: [...] non poena, sed gratia. Praemittitur [...] in Paradisum hic nostrae [...] [...] & primitias liberta tis nostrae ( [...] [...] dona­tus) Paradisi civibus id expectamibu & deside­rantibus, primus invexit.

III. Mulier, ecce filius [...]

UBI sunt misericordiae tuae antiquae, Domine? Quid differs? Jam venit hora; mater tua coram te est, & Joannes quem [...] La­troni loqueris, & matri non [...] Intuetur te illa in mulieribus benedicta; & r fixis in te oculis, vulnera tua, materna pietate confide­rat: & licet non ignoret quid bom conferat mundo Passio tua, tamen Parentis aflectu com­moritur, & pectus maternum immanitate do­loris arctatur. Suspirat intrinsecus, & erumpen­tes revocat lacrymas; & eo amplius anxietas intumescit, quo prohibetur egredi, & per luctus lamentaque s dissolvi. Emergebant quidem ali­quando gemitus, sed increpati reprimebantur; revertebanturque in sinum mentis de quo pro­dibant, & collidebant se ad invicem introrsus eratque in anima illa, tempestas valida, occur­rentibus sibi procellis; & quasi in sartagine frixis medullis, ebulliebant amaritudmes quas excoquebat & coagulabar exaeerbatio perseve­rans. Imperabat quippe dolori silentium, for­mido, & ringentium Judaeorum [...] in eam oculi, illos turbines suffocabant. Verum illa tantarum procellarum salsuginem ebibebat: et (quod difficillimum erat, [...] & [Page 7] moti non poterat; & clanso tanti doloris tor­mento intrinfecus, alium vultum palam exhibe­bat: nec poterat ex facie colligi Crux illa ani­mae & patibulum spiritus in quo erat hostia vi­va, beneplacens Deo, & medullatum holocau­stum; quod cum ipsa incenderet, tantum con­scientiae ministerio utebatur; ipsaque sine stre­pitu seipsam mactans, in altario interiori & ligna & flammas & latices congerebat. Nimi­rum in Tabernaculo illo, duo videres Altaria: aliud in pectore Mariae, aliud in corpote Christi.

Christus carnem, Maria a immolabat ani­mam. Optabat quidem ipsa, ad sanguinem animae & carnis suae addere sanguinem; & ele­vatis in Cruce manibus celebrare cum filio sa­crificium vespertinum, & cum Domino Jesu (corporali morte) redemtionis nostrae consum­mate mysterium; sed hoc solius summi Sacer­dotis privilegium erat, ut de b sanguine munus intra Sancta inferret: nec poterat ei consors haec esse cum aliquo dignitas; & in reparatio­ne hominis, nulli Angelo, nulli homini cum eo fuit aut esse potuit communis auctoritas. Cooperabatur lamen plurimum secundum mo­dum suum, ad propitiandum Deum, ille ma­tris affectus, cum, tam propria quam matris vota, caritas Christi perferret ad Patrem; cum, quod mater peteret, Filius approbaret, Pater donaret. Diligebat Pater Filiu, & Filius [...] mater vero post utrumque ardebat; u­numque erat, quod diversa exhibebant officia, quod Pater bonus, quod Filius pius, quod Ma­ter sancta intendebat, quod in commune ela­borabat dilectio, simulque se complectebantur pietas & caritas & bonitas; Matre supplicante, Filio interpellante, Patre propitiante. Filius ad pectus Matris & ubera, Pater ad Filii crucem & vulnera respiciebat: & inter haec, quid tanta pignora non moverent? quid illa sanctitatis [...] nisi pietatem doceret? quid nisi miseri­cordiam informaret? Dilectio & sanctitas & bonitas nihil sibi contrarium sapere poterant, sec reluctari sibi nec adversari concordiae con­gruebat: & omnino decebat, ut supplicatio & c satisfacttio & exauditio, in negotio [...] convenirent.

Jesus ergo ut per omnia, pietatis foedera commendaret antiquum decretum quod de honorandis parentibus dictaverat, [...] & Matrem adhuc volens sic esse, ad consolationem Apostolorum reservavit [...] ut ex his quae ipsa ab initio audierat & vi­derat & contulerat in corde suo, fenatus Apo­lolicus doceretur, & Evangelica firmaretur [...] Honoratur etiam affatu familiarissimo; [...] licet brevis fuerit sermo, intimatus tamen est debitus affectus, & expressa singularis dilectio, [...] (inquit) Ecce filius tuus. Praesens erat Joannes, cui & dicitur; Ecce mater tua. Non est passus Christus ut Judaica rabies in sanctua­nam suum profanam mitteret manum, vel aliqua infestatione violaretur illud templum Spiritus Sancti: Positus est fidelis aedituus ad tanti thesauri custodiam. Discipulus qui in coena Dominica cervical sibi in pectore magi­stri aptaverat, ecce iterum alio privilegio hono­ratur; & post illud reclinatorium in quo vide­rat, In principio erat Verbum, & Verbum erat apud Deum, officina illa in qua Verbum caro factum est, diligenter à Filio ei commendatur: probato dilectoque Discipulo pudor virgineus, matris thalamus, & sanctimoniae integrits as­signatur, ut testis esset idoneus, virgo virgini, fidelis cubicularius matri Domini sui, minister devotus pro re verentia magistri. Vices Filii naturalis, filius d accepit adoptivus, et transfun­ditur in e ministrum filialis is affectus: f formatur­que et firmatur in ambobus pietatis unicae gra­tus concorsque complexus, non ex traduce na­turae, sed ex munere gratiae. Unum igitur con­tubernium Joannis et Mariae virginitas acci­pit; et unius moris in domo, unum integritatis propositum, unam habitationem meretur com­munemque convictum. Ecce Joannes, piae haereditatis suscipis testamentum; eligeris, et in hoc praeponeris omnibus. Joseph qui eate­nus ministraverat, te subrogato, cedit, nec ma­ritalia jura opponit; ut g obstruatur os loquen­tium iniqua in posterum, quia matrimonium illud dispensationi divinae, non copulae carnali servierat. Ideoque nec Joseph, cum Joannes eam suscipit in parentem, queritur de disjuncto connubio quod dispensatorium fuerat sine ullo carnalis copulae commercio.

Hoc testimonium integritati matris Chri­stus in fine perhibuit, haberet Ecclesia sancta ex Evangelio lapidem quem h Bo­nosi Helvidiique haereticorum impudenti fronti infigeret, qui in matris illibatae virgi­nitatem ausi sint impia blasphemaque gar­rire. Tu igitur Joannes sancte, ad hoc elige­ris ut ministres et obsequaris ea dilectione qua filius, ea obedentia qua discipulus, ea subjectio­ne qua minister et famulus. Petro commenda­tur Ecclesia, tibi Maria: illi tumultuosa ne­gotia, tibi pacifica et quieta: illi atria et vesti­bulum, et altaria sanguinum; tibi commenda­tur Altare incensi, et Sancta Sanctorum. Ad culmen i ministerii tui nullus tecum admittitur; solus illi assistis propitiatorio, solus illud Vas aureum continens Manna, illud divinae Legis scrinium Pontifex destinatus observas. Loco filii postitus es, & ut vicem in Matre suppleas ordinaris; nec abnuit te Mater sancta vicarium, licet longe imparem et inferioris tituli; tamen quia sic visum est Filio, amplectitur successo­rem. Certe piscator fueras, et in hac arte à k parentibus institutus; nullum te l stemma m in­clytum facit: sed qui in firma mundi elegit ut fortia confundat, in assumtione tua, pauper­tatis et humilitatis et castitatis gloriam com­mendavit, fundatamque caritatem, et illustris [Page 8] mae puritatem, hoc singulari titulo honoravit.

Intueor igitur quadrigam qua currendum est ad Patrem, sic debere distingui ut per te ad Matrem, per Matrem ad filium, per Filium vero attingere possit poenitentis affectus ad Pa­trem. Et in hoc ferculo quod nos ab hoc se­culo evehit, tu sis columna argentea; a mater, ascensus purpureus; Filius, media caritas, re­clinatorium aureum, visio Patris in decore suo, et aeternae pacis jocunda tranquillitas. Hanc interim gloriam proprie virginitas promeretur. Per hanc, in hunc gradum Discipulus sublima­tur, per hanc ipsa Mater et Virgo placuerat Deo et obumbrante virtute Altissimi, in illo beatisico utero, Verbum caro factum est: per hanc fuerat Gabriel Archangelus Mariae dome­sticus, imo tota militiae coelestis multitudo et naturae b Angelicae gloria (admirans quod sic in­tegram in terris reperisset) circumfusa undique cognato coelibatui exhibebat reverentiam, et divino incolatui clientelam. c Proprie tamen Ga­briel et Joannes huic assignati officio, commu­nibus studiis ministrabant, simulque ab ambo­bus tam in coelo, quam in terra, divina et hu­mana consolatio procurabatur; d Joanne, juxta quod res postulabat, providente subsidium, Archangelo pia vota e perferente ad filium.

Factum est igitur ut Dominus imperaverat; & cohabitabant simul in bono jocundo (que) conven­tu, virginitas et humilitas, dilectio et puritas, sub­jectio & caritas; & erat unanimitatis participatio in id ipsum, inter f Dominum et ministrum, sicut magistri ordinarat auctoritas. Bonus itaque Do­minus, bono sine consummans pietatis mysteri­um, in Cruce justificat impium, et debitum Matri reddit affectum. Addit quoque et tradit exem­plum quod ad conservanda quae sancta sunt, de­beat eligi sanctitudo. Nec Sacramentorum arcana impuris sint exponenda conspectibus, nec possit digne sacris ministrare mysteriis; nisi qui in schola studuerit continentiae conversari. Decet enim, ut qui mundandis, vel mundis of­ficium exhibeat, omnimoda splendeat sancti­tate; quia omnino huic formae contrarium est, ut contrectet incorrupta corruptus, et purifica­toriis muneribus manum apponat impurus. Quod non ideo dicimus quod in his qui jam ab­luti sunt et g sanctificati, de quantiscumque nau­fragiis evaserint, aliqua post indulgentiam no­tapermaneat; quia nisi ad antiqua h revertatur contagia, nulli prior praejudicat vita.

IV. Sitio.

ECce iterum mysteria; et ad invicem sibi Sacramenta divina occurrunt. Respon­sum erat de Cruce Latroni, et Matri; et ad confirmationem spei, pietatisque exemplum; Latro in regnum praemittitur, Mater interim ob i rerum mysterium reservatur. His pie pro­videque dispositis, Christus inter supplicia [...] Exhaustum erat sacrum pectus sudore k sangui­neo; et lignum illud cui affixus erat, sanctis bajulaverat humeris; et ut l solet ex moestitia somnus nonnullis obrepere, sic poterat sitis m illa ex tormento accendi. Forsitan sic erat: Ego vero sacramentalem hanc sitim intelligo, in qua non tam desideratur potus, quam hom inumsalos. Ne (que) enim ab irrisoribus et interfectoribus po­terat beneficium expectari, quia omnes ad im­pietatem proni, paratiores erant augere injuri­as, quam misereri vel compati. Perseverabant adhuc; nec flagellis, nec sputis, nec colaphis poterant saturari. Unde nec consequens vi­detur, ut audita sitis, eorum cor emolliret, quibus parum erat quod in Cruce pendebat; nec n satifactum esse ipsa morte, malignantibus videbatur. Christus tamen, sicut per David praedixerat, irruentibus in se universis, tan uam parieti inclinato & maceriae depulsae, currit & sitit. Sitit conversionem, currit ad remissio­nem, exolvit quae non rapuit. Et licet illi pre­tium illud magnum cogitarent repellere; jam absorpto serpente festinat ad lavacrum inimi­corum, & moritur pro impiis, & rebelles adop­tat, & tanti o affectus beneficia largitur ingratis.

Hoc etiam in titulo Psalmi 33. continetur; ubi affectare David in persona Christi praedici­tur, cum coram Abimelech vultum suum mu­tasse perhibetur. Affectabat David, & tym­panizabat ad ostia civitatis, & ferebatur mani­bus suis, & in barbam ejus difluebant salivae: Affectante quippe Christo, & hoc sitiente, ut mansuesceret domus exasperans, & durae cer­vicis populus molliretur: exhaustoque poeni­tentiae antidoto, felleas viscosasque peccati sae­ces evomerent, visa sunt eis hujus doctrmae ver­ba omni ratione carentia, & dementiae adscri­bebant quod eos ad carnis suae edulium invita­bat. Horrebant potum sanguinis, & carnem humanam cibum insolitum [...] inferre impium & nefarium judicabant. Durus erat sermo hujusmodi; quia sensu carnis opressi, spi­ritum et vitam in verbis veracibus contemne­bant. Hoc intimabant illae per barbam David p fluentes salivae, quod insantilia haec verba et frivola aestimarent Judaei, et contemnenda q es­sent à profanis sacramenta Dominica, et quasi arreptitii et furibundi reputandi essent horum dogmatum discipuli, et intellectualium myste riorum ministri. Sed Christus [...] pa­tientiae edocens, nec irascitur, nec ulciscitur sed sustinet et praestolatur, et affectat ut illumi netur populi caecitas, ut convalescat et exurga infidelitatis mole suffocata illa tyrannica [...] effraenis obstinatio, tandemque pateat veritas et redeat ab errore conversa impretas. [...] panizat ergo ad ostia clausa, ad aures oppilatas [Page 9] [...] incredulis cordibus intonat, & extensa in [...] pelle corporis sui; in psalterio decachordo, [...] & novi Instrumenti concutit [...] & quasi incantaris serpentibus, ad [...] harmoniam reddit edomitos; & [...] facit cantores, & impios modulatores. [...] omnino facies Christi in specie [...] coram Abimelech, id est, coram [...] qui ad a regnum Christi, ex [...] factis ad patres, pertinere videbantur. b Hic [...] id est, ignorans, c hoc est ex parte, populus [...] qui non credit nec intelligit. Porrigit [...] discipulis suis, imo toti Ecclesiae, propriis [...] Eucharistiam, quasi seipsum ferens: [...] d qui digne accipit, vivit; nec immerito [...] qui contemnit: & aliis quidem [...] rei mysterium odor est vitae in vitam, aliis [...] mortis in mortem. Unde & Achis David [...] quia quibusdam ex Judaeis [...] verbum hoc, & indignos se vitae aeternae [...] doctrinam hujusmodi Christus ad [...] convertit.

111 Abimelech & Achis, non sunt unius personae [...] sed quia unius mysterii continent [...] non incongrue diversis respectibus uni [...] aptantur. Ex parte Achis, id est, [...] & error, adhuc in eodem populo perseverat: [...] qui filii regni videbantur, contemto affectu [...] Christi, & tympano crucis; quasi David [...] dimittunt ut eat, cum dicunt Christo, [...] nobis scientiam f viarum tuarum nolumus.

Maledicunt adhuc Judaei Christo, & veri [...] derident calvatium: nec dum tamen [...] id est, daemonibus, derisores exponit: [...] in multa patientia expectat [...] & [...], nec infert pro meritis iram. [...] Sed perversa & aversa mens carnalium, [...] hajus non intelligens sacramentum, [...] ori amatitudinem applicat in calamo, [...] fonti misericordiae venena propinat. Non [...] Judaee Christus poculum tuum, non [...] acetum de suburbanis Gomorrhae & vinea [...] Fons ille de quo aquae vivae [...] cujus rivi in aeternitatem prosiliunt, non [...] neque, ut à te impleatur, affectat. [...] potius sitit fons ille irriguus, ut ex eo [...] haurias, illaque replearis dulcedine, ut [...] te refrigerent latices, & ardentium in te [...] extinguant carbones. Hoc sitit, ut [...] in te caritas perseveret, ut sicut palma in [...] comam spei attollas, & sicut cedrus [...] imputribilis vivas. Pincernas venesicos [...] ista discernit, & propinatores amaritudinis [...] & abjicit. Nullis passionum ardoribus [...] iste siccatur, nullis pressuris caritas [...] Etiam ubi percutis & irrides, ubi fel [...] non commutat se dulcedo in [...] nec exigit caritas ultionem. Sanguis & [...] de latere g exeunt vulnerato, aqua in [...] & sanguis in mortis exemplum.

Caritati igitur Christi quae esurit & sitit justi­tiam nostram, testimonium perhibet in [...] [...] ipse Filius qui justificat, Spiritus qui [...] Pater qui glorificat, quia & justitia, & sancti­tas, & claritas nostra de sursum est, & testimoni­um Dei (quod majus est hominis) haec in nobis dona sua commendat, & informat, & confirmat. Ni­hilominus in terra, per visibilia & corporalia sacramenta, quod intus invisibiliter agitur, com­mendatur extrinsecus; & attestantur fidei Chri­stianae, spiritus, aqua & sanguis: quae tria h unum sunt & individua manent, nihilque eorum à sui connexione sejungitur, quia Catholica Ecclesia hac fide vivit ac proficit, ut jam nec sine vera divinitate humanitas, nec sine vera humanitate credatur divinitas. Nec sufficere nobis posset ad intellectum veritatis, testimonium quod de coelo est, quod sibiipsi perhibet Trinitas; nisi & nobis innotesceret aliquibus signis, & aliquibus argumentis, i fidei veritas. Sunt itaque haec tria, spiritus sanctificationis, sanguis redemtio­nis, aqua purificationis. Non redimit sanguis nisi quos grat a vocat & lavat, nec nisi ablutos & mortuos peccato, Spiritus sanctificat. In commune [...], redemtio & ablutio & sanctificatio. Alterum sine altero esse non po­test, quodque agitur unum est, non multiplex. Spiritus namque sanctus superfertur [...], interest sacramentis, quorum rationem aqua mundans significat, quae illius rei continet si­gnum, cui & sanguis Christi & spiritus Dei prae­bet [...] In aqua mundamur, in sanguine informamur.

Mirum dictu, tremendum relatu. Proflu­entibus de sacro latere aquis viventibus, & e­manantibus de fonte uberi largis liquoribus, Christus sitire se perhibet, & ipse mundum irrigans & foecundans, de ariditate causatur. Omnino sane sitis illa exprimit, raros tunc ex­titisse qui crederent, cum ipsi & laterent & du­bitarent illa hora Apostoli, & adhuc non illabe­batur sanguis & aqua in corda discipulorum ra­dicitus, nec immaduerant ebrietate Spiritus, quorum animas timor & dubietas siccaverant.

Te sitit Christus, o Petre: revertere, & dic [...] Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Revertere & confide, & cum frater tuus in ali­quo delicto praeoccupatus fuerit; tu qui spiritua­lis es, judica in spiritu lenitatis. Et tu tentatus es aliquando, & ad unius ancillae vocem à propo­sito excidisti. Verum sanguis Magistri hunc reatum aspersit, manet tibi eadem gratia, non privaris Apostolatu, manent tibi claves tuae, & eadem excellentiae tuae dignitas perseverat. Ex­urge, & bibe de fonte misericordiae, & tu ali­quando conversus, confirma fratres tuos, & in ea­dem mensura qua propinatum est tibi, remetire eis: & ad formam tuam, qui stat, videat ne ca­dat; & qui cecidit, adjiciat ut resurgat.

Etiam te Judaee parricida, Christi caritas sitit. Muta intentionem, replica orationem. Dixisti, sauguis ejus super nos & super filios nostros. Bonum [Page 10] [...] [Page 11] [...] [Page 10] est quod dicis, si recte a intenderis. Sit super te sanguis ejus, & consepelire ei per baptismum in mortem. Opta salvari, non damnari: bibe & tu nobiscum de calice passionis illius. Non est hoc horroris, sed poculum pietatis. Limi­nare frontis tuae lini hoc sanguine, & praeteriet te Angelus percutiens; nec tanget primogeni­ta tua, sed attrita AEgypto evades illaesus.

V. Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.

OCulum pro oculo, dentem pro dente evelli lex praecipit. Nemini parcit Moyses, omnes injurias suas persequitur & ulciscitur, & absque ulla miseratione, Decretorum ejus con­temtor occiditur. Tempore gratiae temperan­tur edicta, & Evangelica mansuetudo à populo acquisitionis, iram & convicium & contem­tum excludit: nec Racha fratri dici aut fatue, vel etiam irasci, Magistri nostri disciplina per­mittit. b Ipse quoque qui Judex est omnium, & cujus est vindicta, nequaquam per singulos dies irascitur, & gladium in vaginam revocari prae­cipiens, c percutientes in gladio, gladio peritu­ros denunciat. Ipse scisso dorso verberibus, vellicatis genis, facie sputis illita, puncto ca­pite vepribus, latere saucio, terebratis palmis, d pedibus confossis, tanquam agnus jugulatori suo alludens, carnem suam non reluctans ex­plicuit, & nudum corpus, quasi incudem, mal­leatorum ictibus patienter supposuit. Poterat utique accitis multis millibus Angelorum agere pro se, & de tantis ludibriis erui: sed qui prae­ceperat, percussori sinistrae maxillae porrigi dexteram, & auferenti pallium praeberi & tu­nicam; seipsum intra regulas suas concludens voluit ut à capite, patientiae forma prodiret in membra: & in hoc, aemulatio filiorum pro­baretur, si non se degeneres exhiberent.

Igitur quid prius sitierit, manifestat; & iterum conversus ad Patrem, orat ut haec ignorantia populo dimittatur: Pater (inquit) dimitte illis, quia nesciunt quid efaciunt. Quid est Domine, quod dicis? Non accusas, non quaeris vindi­ctam; potius excusas, & conjurationis illius spissamentum attenuas: & haereditarium onus ab impiis transferens, crimen malitiae non op­ponis, qui ideo dimittendum censes, quia ad­missum ignoranter ipse testaris. Ubi est illud quod dixeras prius: si non venissem & locutus fuissem eis, peccatum non haberent: Nunc autem & viderunt & oderunt, & me & Patrem meum? Viderunt quidem, & oderunt; & quod de te scripserat Moyses, & antiqua conclamabant volumina, omni sabbato decantabant. In­trasti Synagogam, & sicut palam erat, nequa­quam ex Commentario literatus, librum Esaiae explicas, & in auribus omnium legis; Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me, ad Evan­gelizandum pauperibus misit [...] [...] [...] publico, in te impletum hujus Scripturae [...] ticinium, protestaris: Quis ignorantiae [...] erat, cum ipsis inquirentibus [...] [...] nosses quas non didiceras; hoc ipsum divinae si­pientiae documentum esset, quod te quem [...] Scholis suis nunquam elementarium [...] eruditum in Lege probarent? Certe [...] [...] poterat, sed hoc in te universitas [...] Ex te sapis, ex te intelligis, [...] [...] de Lege cum Scribis; & ex Lege [...] hebe tesque Doctores convincis. [...] dubietatis [...] quae ignorantiae ratio esse potest, ubi [...] vident, claudi ambulant, leprosi [...] re­surgunt mortui, pauperes [...] Sed obstinatis animis & nolentibus [...] [...] bene agerent; nec signa ipsa persuasoria [...] nec virtutes operariae.

In tantum in eorum pectore Christi in­duruerat odium, ut & bona quae negare non poterant, non virtute Dei, sed praestigiis [...] monum fieri dicerent: opera Christi, Be elzebub ascribebant; & Spiritus sancti un­ctionem, Daemoniis. Et tamen Christus ne scire eos quid agant affirmat; ideoque [...] errore eorum & caecitate [...] supplicat [...] Sed habebat haec ipsa postulatio ordinem & necesse erat, in terra sterili & palustri & [...] gamenta creante, pro frugibus, usque ad [...] fidei fundamenta infigi, & ex protundis [...] primum submoveri sensus erroneos, ut [...] mam stabilemque domum sibi veritas aptare & illustraret, f fideique fundatum templum [...] gloriae pangeret. Nec tamen [...] tanti [...] minis molem Mediatoris auctoritas elimaret obstinatio illius infidelitatis ex se [...] erat; nec habebat quid opponeret [...] ratione mens, & animus ad vera [...] caligans, cui rectissima species veritatis (ad [...] remi qui in aqua demissus, curvi [...] que similitudinem reddit) aliter [...] quam erat: & cum esset prae oculisres ipsa, [...] laque interjectio impediret; ex se in [...] sum intuens, strabus [...] [...]

Ideoque nec ratio, nec doctrina in culpa e­rant, quae utique non deerant; sed dum [...] impendio temporis supervacua quaeruntur; ma­lum inolitum in ipsis visceribus sedens, medi­cantem non admittebat manum: [...] quia se aegrotare nesciebant, sanitatis [...] temnebant subsidia, neque aliquid ipsa [...] oculis malignis erat infestius; g [...] pebris & complosis in arctum, violenter [...] caecitatem imprimebant; usque adeo in [...] malum voluntarii; ut voluntas consuetudinem & consuetudo faceret necessitatem; [...] vero usque ad illam vecordiam erumperet, [...] nescirent quid facerent.

Haec erat illa animi crassitudo quam [...] populo Judaeorum improperat; per quam [...] hanc hebetudinem venerant, ut [...] [Page 11] ciderent, & audientes non audirent: quia sperantes animos dignum erat in propriis sibus confundi; & qui abutebantur justitiae umentis & veritatis radios abhorrebant, icati à naturae & gratiae luce, in caecitate tabescerent, & haberent intra se fu­sas exhalationes quae totum candorem [...] & sensuum denigrarent. Legis [...] saliva quam ab antiquo imbiberant, eorum faucibus inviscata haerebat, & [...] veterum sapor, palatum mentis idae ita infecerat, ut esset eis in Sathan, [...] à Moyse doceret discessum, & de occiden­itera vivificantem a spiritum hauriret. Unde Moysen Christo praeponentes; quasi in bla­emum, lingua zelantes armabant: b [...] servum Domino, & discipulum magi­

125 Nec negare poterant miracula; sed tan­onderis odium erat, tantae (que) immanitatis [...] ut Christi bene gesta vel dicta eis non [...] Ad vesanas mentes nullus omnino [...] c patebat accessus; & quae palam erant nulla tergiversatione abscondi poterant, verse prout poterant interpretabantur, & defensione Legis, jam non tam rationibus [...] conviciis utebantur. Ex ipsa quippe [...] convincebantur, & propriis [...] sogmatibus; nec supererat aliquod praeva­toribus effugium, nisi quod detrahebant & sequebantur violentia veritatem: unaque [...] intentio d omnium ad hoc conspira­at, ut contumelia gloriam suffocarent; & [...] opprobrio, e pariter & nomen ejus [...] & famam. In hoc, omne consilium [...] volvebatur; & ad hanc definitionem, omnia sidiae argumenta convenerant, ut sanctum & [...] (quia contrarius erat eorum operibus) de lio tollerent, ac per hoc probarent, nullum ei cum divina natura consortium; cum sicut [...] homines, mortalis & passibilis videretur. Haec erat caecitas, haec ignorantia plebis [...] quam dimitti Christi caritas [...] beneficium praestans ingratis, quod [...] & ibi ex parte completum est, & in fine [...] complendum, quando intra hujus in­gentiae sinum tota Israelitici populi massa curret, cum gentium intraverit plenitudo. [...] sciens Jesus quod omnia dederat ei Pater in [...] cum dare posset quod petebat, & [...] haec propria contineret auctoritas; plicantis, tamen pro tempore personam [...] ut ex affectu caritas, & ex subjectione [...] & ex effectu f innotesceret veritas. [...] in tanti absolutione criminis, nulla esset [...] Advocatum & Judicem g repugnantia untatum, sed una & concors esset in hoc [...] allegatio utriusque: quia nullus omnino veritati locus ibi esse poterat, ubi vulneratus [...] proprii mercedem sanguinis exigebat. [...] ergo pro sua reverentia; nec i tunc gratis k accipit, sed ingens erogat pretium ut commendetur his pro quibus res tanti ponderis agitur, l qua [...] esset humani generis causa quae aliter componi non poterat nisi exsolveretur pro pace ejus, tanti pretii quantitas, quod singulariter habebat apud se humilitas Christi & assumta humanitas. Con­venerunt itaque justitia & pax, & osculum da­tum est; & pro captivo suo vadem fidelem liberator se posuit: tantaque auctoritate fir­matum est hujus indulgentiae privilegium, ut in ipsius Christi crucifixi membrana, proprio sanguine conscriptae sint illius absolutionis li­terae: maneatque infixum usque hodie sigil­lum, plaga lateris, quam semper oculis Patris exhibet praesentia Salvatoris.

Perennem igitur hujus gratiae haereditatem Testator noster m transmisit ad posteros, & origi­nalis mali praecisa radice, licet recrudescat pec­catum in multis, generalitas n tamen in illa ita abrasa est, ut ad expiationem eorum quae quoti­die admittungur, non iterum Christum crucifigi oporteat, sed unum confessionis ad omnia crimi­na o sufficiat lavacrum, & ad omnia flagitia, una poenitentiae sufficiat hostia. Unde illud crucis sacrificium factum nobis est sanitas & exem­plum, quia & proprie sanguis ille nos purga­vit, Christo aspergente populum, semel in san­cta illatus; & nos, similis introitus formam, in proprio sanguine (crucifixis membris nostris, & abdicatis voluptatibus) retinemus.

Nec nos latitudinis crucis, & altitudinis & lon­gitudinis & profunditatis p usquequa (que) mysteria intacta praeterire convenit. Nam sua profundi­tate usque ad intima nostra penetrat hoc vexil­lum, & cuspide praeacuto rimatur interiora; & pertingens usque ad divisionem animae & spiritus, ipsis infigitur affectibus, secretosque & abditos comprimit motus, & totius petulantiae perfo­rat appetitus. Hoc in profundo cordis crux agit abscondita. Intus compungit animam: subterque, Leviathan verme venenato, hoc ve­cte transfixo; intrinseca nostra pacificat & con­scientiam munit, & meditationes sanctificat. Et sicut illud lignum quod Moysi à Domino osten­sum est, aquis Marath immersum, omnem illa­rum amaritudinem in dulcedinem vertit; ita sanctae crucis virtus animo recondita, omnem tentationum salsuginem sua immersione conta­ctuque q indulcorat. Jam vero longitudo quae à pedibus usque ad Ligni transversi incastratu­ram se erigit, r continuae mortificationis Chri­stianae indicium est; & oportere crucifigi simul cogitationes suas & opera, s efficax documentum. Necesse quippe est, quantumcunque longa sint hujus seculi spatia, ut omni vita, infatigabilis ad ea quae ante sunt semper tendat, semper se evehat patientia constans & longanimitas per­severans. Latitudo autem t caritatem, ze­li amplitudine complectitur; cum aegris in­firmatur, [Page 12] & cum his quibus est scandalum, uri­tur. Extendit se & superfertur afflictis, affectunutritio; expansisqu alis, pullos implumes ag­gregat & fovet & protegit: & seipsam in tutelam parvulorum exponens, negligit; neque a alios ut defendat, propria damna formidat. Cum his etiam qui oderunt Pacem, in tantum est pacifica, ut nec laesa exigat ultionem, nec ex­acerbata referat contumeliam: & si corrigat, omnino sollicite agit, ut plus agat benevolen­tia quam severitas, cohortatio quam commo­tio humilitas quam potestas. Justum & impi­um simul b complectitur: alterum, ut stet: al­terum, ut resurgat. Non est ei advena boni­tas, nec emendicata aliunde clementia, non stimulis, non legibus, non loris ad portanda aliena onera urgetur: ultro demisso poplite curvat scapulas, nec grave c judicat eos pati qui seipsos ferre non possunt, sed de alterius miseria beneficium ordinat, & liberalitatem exornat. Si qua sunt apud infirmos inhonesta, his abun­dantius honorem circundat, no improperat, non diffamat; sanat, non vulnerat; curat, non lacerat; exonerat, non gravat; operit peccata, d non divulgat.

Hujus latitudinis mysteria Christus etiam in­ter supplicia commendans, in eo quod expansis manibus elevataque laeva & dextera inter Latro­nes se medium exhibebat, volebat intelligi com­mune esse illud beneficium; & non solum bonis, sed & impiis quod agebatur proficere; & se po­tius medicamina illa aegris proposuisse quam sa­nis; & gratia illa, pari libertate donasse eos qui de libera, & eos qui nati fuerant de ancilla.

Restat altitudo, quam usque ad summum in­timat pars porrecta. Haec et bonae spei confiden­tia quae crucifixos mundo, coelestibus invehit; & ex e bonae conscientiae testimonio securos cer­tosque illi gloriae consociat, jam jamque bonis il­lis manum intentat, jam gustat, f jam os aperit, jam delibat, jam conversatur cum Angelis, jam illa prosequitur agmina, jam agnoscit, jam li­quescit, jam amat, jam jubilat;jam laetatur & de­lectatur, hilarescit & quiescit, intelligit & dili­git, & tamen quantalibet perfectione g quisque quae sursum sunt sapiat, interest tamen plurimum inter fidem & spem, nec sine Cruce est electis h dilatio plenitudinis, i quos jam probatos con­summatosque nulla quidem tentatio concutit, sed (ut diximus) hoc solum deest ad cumulum pacis, quod nondum ex toto se integram exhi­bet contemplatio veritatis.

VI.

POst myrrhatum calicem & reliqua Crucis ludibria, quod à Matthaeo & Marco & Luca fuerat praetermissum, Joannes non tacuit: hoc videlicet, quod bene disposins ommbus & assignato in novissimis [...] [...], & certae spei regulis commendatis, ad intiman­dum quod nihil omnino [...] ad doctrinam formamque justitiae, Christus intulerit: [...] est: ac deinde in manus patris [...] commendato, inclinans caput, quasi [...] a­gens, potestative emiserit animam, coasummans omnem legalium rationem [...], & ul­timam aenig matibus antiquis manum imponens.

151 Sese itaque totum obtuht Patri, & coasum­mata est illius holocausti plenitudo, [...] in illud k ministerium carne simul & [...] quia & pro carne & pro spiritu hominis angeba­tur, & totus homo totum Christum habuit l sa­natorem, dum & caro in medelam carnis oblata est in ligno, & ad sanctificationem ammae obti­nendam, spiritus ille descendit ad Interos & ascendit ad Superos; ibi confringens [...] m vectes, & hic portas a periens [...]. Et a coi­pore quidem, n Anima Christi per illud triduum se absentans, non ita divinitatem quemadmo­dum carnem deseruit; sed erat [...] in ea in­divisibiliter, mundum reconcilians [...], tollens à nobis mortis formidinem, per maturam Re­surrectionem: purgans illa o amaritudme, quic­quid voluptatum venena infecerant, [...] suae gloriam coelo exhibens & inferno. Ab­stractisque his qui in illa expectatione diu lan­guerant, etiam Angelorum desideria comple­vit, quibus haec hominum [...] fuit.

Nec fuit mora inter oblatum & impetratum; sed sub omni celeritate se complexa sunt passio & absolutio. Itaque alterum ex altero consti­tit, ut eadem hora & replerer superos, & infe­ros captivaret: p Acta sunt tamen in coelestibus gaudia illa prolixiori q lpatio, neque statim re­versa est ad corpus suum Anima Christi; sed interim his r quos de tam antiquis tenebris libe­raverat, splendoris divini gratulabundam ex­hibebat praesentiam: & his qui in Mundo erant, consolationem dispensatorie aliquantulum dif­ferebat, ut & dilatio augeret desiderium, & resurrectionis repentinae laetitia impleret af­fectum. s Quia igitur hoc in capite [...] scriptum erat, ut hanc Patris voluntatem filius fa­ceret, & res diu expectata & multis prafigurata modis, occultam à seculo faciem in lucem pro­tulerat: exoneratum peccatis populum non ul­tra passus est Christus supervacuis gravari cul­turis, quia deinceps non t essert religio sed super­stitio, si ceremoniarum veterum u [...] cum vino mero in x Evangelico calice miscerentur. Nec tantum Passionum suarum finem, sed illarum etiam y observantiarum intelligi voluit; ut post­quam advenerat veritas, figurae cessarent; nec ultra superflue z vexarentur fideles spinosis cir­cuitionibus per devia aberrando, cum indicaret eis ipsa veritas viam, & loqueretur publice [...] [Page 13] ipse qui loquebar ecce adsum. Unctus erat [...] oleo laetitiae prae cunctis humanae [...] participibus, qui etiam prae Angelis nomen hae­ditabat differentius: & exsiccata jam erat a tie hujus olei Judaica unctio; & necesse erat, complicaretur Ephod, & Teraphin non a appa­rent; & quicquid Beseleel, vel contexuerat, vel elaverat, locum daret vivis & rationalibus [...] & abessent umbrae & imagines & ty­ca integumenta, b ubi ipsa veritas nundam for­am & puram speciem intuentibus exhiberet. aque finem Legis advenisse, in fine Passio­im Christi monstratum est: & quicquid ab [...] in sanguine Hircorum & Vitulorum, [...] in aliis quibuscumque, vel odoramentis, [...] libamentis, lex multipliciter ad expiatio­em peccatorum agendum decreverat, gratia duxit ad compendium; & abbreviato tantae tigationis itinere unum sanguinem, unam censionem proposuit, & unum holocaustum [...] continens, ea moderatione aptavit, ut lid comparandum, quantae cumque mendi­tatis esset homo, haberet sufficiens pretium, [...] quemquam persona, vel locus impediret c à [...] dignationis accessu. Unum igitur [...] habet Ecclesia: neque quoties Pascha [...] quaeri d alterum necesse est: & cum [...] sit tribus & familia populi Christiani, uni [...] una sufficit hostia; & in una domo, una [...] mensa. Unum habet Panem & [...] universitas fidei; & multitudini [...] unus cibus apponitur, idemque sumitur [...] consumitur; & e cum omnes impleverit, su­erest & abundat. Mutabantur Panes [...] per singula sabbata, appositisque calidis, [...] tollebantur, quia veteres oblationes, [...] frigidas & calorem Spiritus non [...] repudiandas tempore gratiae, ipsa panum utatio intimabat. Agnus noster idem est, [...] diversi per diversas familias immolantur; [...] sicut unitas Ecclesiae nec scindi potest nec vidi; ita necesse est, ut unum agatur ab [...] & uniforme obsequium devotio commu­sexhibeat, totiusque universitatis consensum, crificii singularitas ipsa commendat.

171 Quod vero ad esum Agni, si f forte quid [...] vicinus conjunctus domui ejus cui supere­t, vocari praecipitur; introductionem Gentium communionem sacramentorum Ecclesiae ex­imit: quas utique per Evangelium vocatas, [...] hujus sapor illexit, & eatenus jejunos ea quae Judaicus populus edere non potuit, [...] mater admisit. Mirum omnino est [...] & res ipsa spiritualem exigit intellectum; [...] cum agnus non nisi ab una familia [...]: immolari, quae esse posset tantae paucitatis milia ita carens filiis, vel nepotibus aliisque opinquis, ut unum non posset per se agnicu­n edere; maxime cum tam numerosa illius [...] esset foecunditas, multaque conjugia multiplicem sobolem cumularent? Sed (ut di­ximus) intimata est Prophetice vocatio gen­tium, & admissae sunt per fidem ad participa­tionem Sacramentorum, Judaeis secundum carnalem sensum literaturae haerentibus, nec pervenire valentibus ad spiritualis plenitudi­nem intellectus. Assatus est ergo agnus noster in veru Crucis, subter incensis tormentorum carbonibus; nihil crudum aut carnale in eo jam sapimus, nihil elixum aut molle: sed ita illa boni odoris assatio in patibuli flamma indu­ruit, ita solidata est ut nihil in ea ultra supersit vel passibile vel mortale, sed omnino mortis pyra ab antiquo accensa, sanguinis illius con­spersione extincta est. Ideoque & sibi & no­bis constat inconsumtibilis illius integritas, quia nec corrumpi potest quod omnino est solidum, nec minui quod aeternum. Caput e­jus cum pedibus edimus, nec abhorremus in­trinseca; quia fides nostra in hoc vivit & pro­ficit, hoc fatetur, hoc credit quod Verbum quod erat in principio apud Deum, factum sit caro in h fine seculorum, & majestas divina us­que ad infirmitatis nostrae descenderit intesti­na, nec nostrae fragilitatis abhorruit ossicinam: & qui erat nostrum principium, ad finem quo­que nostrum accessit, constituens nobis in se metam & terminum, per finem temporalem revocans ad finem infinitum; & consocians corporis & capitis gloriam, individua conne­xione astrinxit in unum. Sic caput, sic pedes, sic intestina comedimus, cum ita altitudinem Christi praedicamus, ut non erubescamus hu­militatem; ita infirmum, ut fortitudinem quo­que non negemus: ita stultum, ut sapientiam admiremur; quia hoc amplius stupendum est in illo nostrae Redemtionis negotio, quod ex­inaniri i sic se passa est divinitatis sublimitas, quam quod in se incommutabilis virtus & in­comprehensibilis magnitudo, k stat in beatitudi­ne sempiterna immobiliter perseverans. * At­que ita & apud Ezechielem faciem & pedes Dei quasi prima & novissima Cherubin conte­gunt, media tantum videnda exponunt; quia quae ante Mundi constitutionem apud ipsum erant, vel quis status rerum futurus sit post ju­dicium ultimum, cibus est fidei & spei: Inte­rim dum intelligere satagit quae secundum carnem gesta sunt, & humanitatis indagare affectus; quasi ex caritatis ejus visceribus, re­ligionis mansuetudo l pascitur. Carnem igitur hoc modo comedimus: ossa vero igne com­burimus, quia sacramenta quidem (quae quasi divinae virtutis caro sunt, & veritatis integu­menta) visibiliter secundum suam speciem m per­cipimus & sumimus; ipsam n vero substantiam secundum in intelligibilem & invisibilem sta­tum firmam omnino & solidam, nec frangi­mus nec minuimus; sed flammis injicimus, id est, spiritualibus intelligentiis commendamus; [Page 14] quod spiritus & vita sint in divinis mysteriis, nec fas sit intellectu humano tantae rei con­fringi notitiam, quam interim intra se Spiri­tus Sanctus colligit, donec evacuato quod ex parte est, perfectum prodeat palam: & cognoscentes sicut & cogniti sumus; jam hoc non sacramen­to agamus, sed specie.

Ideo nocte Agnum mactare praecipimur; quia nondum ad liquidum elucet hujus operis ratio, cujus fides ministra est, quam in splendoribus Sanctorum a deteget veritas, cum novum vinum in regno Dei propinabitur, accensisque lampadi­bus, Virgines Animae ad aeternas nuptias admit­tentur; positaque inextinguibili lucerna super candelabrum, omnibus qui in domo erunt luce­bit tam sacramentorum veritas, quam ipsius ra­tio Trinitatis. Interim sane immensi quaestus res agitur, & b virtutem invisibilem manifestus effe­ctus eloquitur, fideique certitudinem beneficia indulta corroborant; & ex collatione praesen­tium, c firma fixaque est expectatio futurorum. Datur nobis agnus iste ad epulum, datur san­guis ejus ad poculum.

Mandatur extrinsecus liminaribus & postibus domorum nostrarum d sanguis ipse apponi in si­gnum, ut munitum sit quod patet & quod latet; habeantque caro & Spiritus secura praesidia, cum cibus potusque divinus Animam introrsus alat & vegetet, abigatque extra virtutes contrarias si­gnum Crucis & sanguinis nota. Nec dubium quin omnino formident daemones Passionis formam, terroremque eis characteris hujus inspectio ipsa incutiat. Etiam ipsos Sacramenta sancta & sidei muniunt signa, quos constat non quan­tum expedit Christiano e dogmati & castis mo­ribus conformari, sed f solius fundamenti obtui­tu cui quoquomodo inhaerent: g nec statim pro­pter ligna & faenum quae h superponi à negligen­tibus vident, irruunt Daemones i in quoscunque carnales; sed reverentur fundamentum, & k dis­parent ad vivificum signum, nec temere acce­dunt ad consecratam sanguinis balsamo do­mum. Alioquin, si ad singulos excessus vim suam penitus Sacramentorum subtraheret vir­tus; & inaniter frontibus errantium Crucis ti­tulus l pingeretur, nulla spes superesset ruen­tibus. A quibus, licet lapsus articulo Spiritus Sanctus abscedat, manent tamen etiam in reis nec sunt inania sacramenta; ad quae, ut com­pungitur qui deliquit, idem Spiritus redit: [...] tantaque est Sacramentorum dignitas, ut ipso Spiritu absente, non audeat vis inimica ingre­di, nisi desperatione & consuetudine delibera­toque consensu, signum sanctum victa capti­vaque mens, apostasiae scalpello eraserit. Hinc est, quod exterminator Angelus, primcgenita quaeque AEgyptiorum percutiens, viso hoc si­guo, à liminibus sanguine illitis, quasi incre­patus se cohibet; enecatisque AEgyptiis, illaesi iucolumesque manent quorum latera frontem (que) cruoris hujus conspersio [...] [...] Raab cum esset meretrix, appenta ad [...] reste coccinea, salvatur, & sola ex [...] m [...] eva­dit; nec n patuit domus [...] [...] & praedae, quam tam celebris signi [...] [...] [...]

Jubetur etiam, ut [...] & avide hoc agatur convivium: [...] [...] baculos habentes in [...]: lumbis praecinctis, panes azymos edant cum [...] agrestibus: quia tanti [...] [...] nec desides decet esse nec mostes; [...] [...] accipientibus exiturisque de [...] [...] sunt diversoria voluptatum: [...] [...] [...] de populo barbaro, simul se debent componere a­maritudo poenitentiae & sine. [...] [...] Haec carnaliter aliquando, sicut & cereta Legis ae­nigmata, profuerunt, dum fides & pietas ad id quod promiserat veritas, coneurrebant: sed ubi venit plenitudo temporis, [...] Ligis Chri­stus, o quicquid de agno, vel hoedo, vel suvenca rusta mandatum est; omnia factus secundum cougruos status, & in se omn a [...] juxta proprios intellectus: cessatum est a multis, ubi unam susficientiam posuit: nec [...] adhi­beri signantia, ubi significatum [...]

194 Sacrificia de craticula vel [...] [...] fer­voremque Sanctorum praeloquuta sunt: suffu­migationes aromatum, incenfones [...] & pia vota affectusque Sanctoram: [...] a­dipes, p emortuas voluptates: indumenta sacer­dotum, multiplicium gratiarum [...] con­tinebant. Foeminalia quae ad [...] pu­denda primo loco posita sunt, tantam edocent oportere esse continentiae verecundiam, ut ne suspicioni quidem locum relinquat; & ita abscondi quidquid est inhonestatis notabile, ut nullo casu ad ea intuenda, zelotes admitta­tur aspectus. Sed talem se exhibeat conversa­tio Sacerdotum, quasi sine sexu sit; & omnino abominetur hujusmodi labem, r quinetiam s con­fundatur & erubescat ad membra communia, ipsam (que) operiat naturam consciam [...] deteste­turque quod potest, non quod agit & quasi emor­tuas & foetidas partes illas sepeliat & abscondat.

198 199 Secuda vestis, quae Poderis; id est tala­ris; dicitur, linea est: quae munditiae per­severantiam intimabat, & vitae immacula­tae candorem; quae stricta erat & adhaerens corpori, quia singularitatem hoc propositum diligit, & expeditos esse oportet qui sanctis mi­nistrant altaribus, carnemque & vestem & to­tam conversationem solitariam exhibere.

Tertio loco aderat Balteus, lineam tunicam inter umbilicum & pectus astringens; ut in eandem Legem sub ejusdem propositionis vin­culo, mens & actio convenirent; & utrumque quadam necessitudine ageretur, [...] & spiritualis affectus hanc regulam sibi pari voto conscriberent, & in idipsum communi studio perenniter consentirent.

Quartus ornatus erat Tiara vel C daris: qui capitis cultus (eo quod domestica est ibi camera sensuum, & propria sapientiae domus) indicat, quo philosophica contemplatio tendat, & [...] sit sapientiae, eligere coelibatum. Haec omnia [...] jussa sunt de lino, unde & byssus aptatur, [...] non lateat hujus studii & propositi animos, quia multis ablutionibus opus est ut ad hunc tandorem exercitatus quisque perveniat; diu [...], & longa consuetudine carnales [...] affectus ne tentationum mole facile [...].

Et quidem ad caput nostrum (quod est Christus) hac Cydari significante, tota puritatis [...] referenda est gloria; & tunc demum [...] poterit esse perseverantia, si in eo fixa [...] spes, & fiducia radicata. Haec quatuor [...] minoribus & summis Sacerdotibus, [...] Lege & decreto erant communia.

Quatuor reliqua, sunt proprie summi [...] Inprimis, post indumenta praedicta; [...] hyacinthina summus Pontifex induebatur, dependebantque in inferiori ejus parte per [...] lxxxii. tintinnabula; & inter duo [...] unum Malum punicum. Omnia e­rant ex auro purissimo, ut totus vocalis [...] in Sancta, si aliter ageret, continuo [...] Vestis sane illa hyacinthina, [...] in sanctimonia enutritam, ad illum [...] indicat pervenire, ut Spiritu vivat, [...] ambulet, & à nemine judicetur & [...] judicet. Hoc enim est summum [...] ad hunc apicem sanctitatis attingere [...] totum se vir justus coelestem exhibeat, [...] supernos & divinam exprimat formam; [...] Creatori mente infixa, individua [...] inhaereat; hoc totum complectens, [...] hyacinthini coloris insinuat.

200 Tintinnabula vero aurea erant: Mala autem [...] hyacintho & purpura, cocco & bysso, in [...] sphaerulae facta; hoc a significante Spiritu Sancto, quod viri contemplativi quorum [...] in caelis est, & qui quae sursum sunt sapiunt, non [...] super terram; fidei Christianae doctrinam, [...] maxime novissimum debent populis [...] terribile Judicium: totusque eorum [...] & sermo resonare debent divina [...]; nec gratiam divinam quae data b est illis, [...] vel suffocare debent silentio: Quia [...] satis est, acceptum in sudario reposuisse [...] nisi c à negotiatione servus revertatur cum lucro; nec prodest hyacinthina tunica, [...] castitatis continentiaeque insignia Doctori [...] nec pacificus est ad Altaria sancta [...] si negligit annunciare impio viam [...] peccatique stipendium; cum & ille non [...] correctorem, in peccato suo pereat; [...] prosit Doctori sua Justitia, cum sanguinem errantis Judex de manu speculatoris requirat: [...] magnum est sibi vivere, nisi satagat & alios secum e vivere. Ut ait Seneca; qui res & homi­nes fugit, qui alios videre nou potest, sed velut timidum atque iners animal metu oblituit, nequaquam dicendus f est vivere sibi, sed som no & ventri. Ideo ingrediens in sancta Sancto­rum, totum vocalem se debet summus Ponti­fex exhibere & virtute verbi quasi floribus odo­riferis allicere auditores; g ut praedicatio quasi tintinnabulum ex auro purissimo, puritatem perfectionemque singularis intelligentiae indi­cet; & ex omni parte per circuitum sermo e­jus, lucis divinae intonet claritatem: & ipsi slo­rum colores in hyacintho (ut dictum est) coe­leste desiderium; in purpura magnanumitatem regiam adversus peccatum; in cocco bis tin­cto, inflammatum in dilectione Dei & Proxi­mi, piae mentis h ostendat affectum.

Oportet sane; ut sacerdotalis actio semper sit & auro sapientiae fulgida, & hyacintho spei in sub­lime i erecta, & purpura regni (ut debellatrix pec­cati & in captivitatem redigens daemoniorum k monstra) circundate; & cocco bis tincto, dile­ctione gemina, flammea & bysso retorta, semper in oppressione & castigatione carnis solicita. In Malis punicis quae intra corticem unum contegunt multa grana, virtutum multifaria operatio exprimitur, quae undique uno carita­tis l integumento ambitur. Et recte tintinnabulis Mala miscentur, cum simul praedicatio & actio cohaerent; & doctor m ipse, quae dicit, haec facit.

n Sextum deinde additur indumentum, quod Superhumerale dicitur; hoc apud Hebrae­os etiam Ephod appellatur. Hoc Samuel cum puer esset, habuisse legitur; & David ante Arcam hoc tulit. Sed Ephod, id est, super­humerale quod summorum erat Pontificum; erat ex hyacintho & purpura & cocco byssoque contextum. Aliud vero Ephod quod & pro tunica linea accipitur; simplex erat & lineum. In hoc Superhumerali, duo lapides onychini auro inclusi inserti erant; unus in ora una, & unus in altera: & sculpta erant nomina filio­rum Israel; sex in lapide lapide uno, & sex in altero. Itaque in Superhumerali Pontificis hoc debet intelligi, quomodo in portandis fratrum one­ribus officium illud se habere debeat; quanta­que eis, ex debito regiminis, solicitudo incum­bat, ut propriis humeris ovem perditam ad ovile reportent. In hoc bonorum operum pa­tientia, in laboribus perseverantia indicatur. In coloribus vero Superhumeralis, quae sit ra­tio, dictum est supra.

Quod autem nomina Patriarcharum gestat in humeris, ob recordationem eorum uti­que fit; ut videns populus Patrum nomi­na conscripta in veste Pontificis, eorum imitetur justitiam, veniatque in memoriam fides Abrahae, mansuetudo Isaac, patien­tia Israel, castitas Joseph, disciplina Moysis, zelus Phinees, victoria Josue, Samuelis sinceri­tas, David humilitas; eorumque qui de illis xii. Patriarchis egressi sunt Principibus vel [Page 16] Sacerdotibus, recte facta vel dicta: qui per fi­dem vicerunt regna, sunt justitiam, ade­pti sunt repromissiones. Duplex autem ratio est, quare haec in humeris Pontifex nomina portet: ut & ipse auditoribus sequenda Pa­trum exempla propnat; & ipse, eos quos ver­bo instruit & exemplo, si praeoccupati fuerint in aliquo delicto in spiritu lenitatis ferat, & amplius exonerare quam gravare infirmos in­tendat. Eorum enim onera, ipsum Lege offi­cii sui ferre necesse est; & per fingulos, sicut diversi morbi exigunt, cum his qui ignorant vel errant, & infirmari & uri.

Quod autem sex nomina in sinistra parte e­rant, & sex in dextera, in lapidibus Onychinis sculpta; illud est, quod ad conscriptionem hae­reditatis supernae pertinent, non tantum qui pro­bati perfectique videntur, sed etiam qui minoris aestimationis habentur: quia imperfectum no­strum non abjicit divina perfectio, & calamum quassatum non conterit, & linum fumigans non ex­tinguit. Amplexatur quidem dextera ejus, eos qui digni sunt promoveri ad oscula; sed & [...]aeva ejus supponitur eorum capitibus, quos imbecillitatis vertigo inclinat, nec patitur lapsos omnino collidi quos corruentes excipit, & piam ma­num inclinatis supponit. Onyx vero, lapis est habens unguis similitudinem, albisque cingen­tibus zonis igniculos emittit: unde per hunc lapidem, in quo dextrorsum & sinistrorsum no­mina xii. filiorum Israel sculpi jubentur; re­cte a intelligimus hanc Scripturam pertinere ad Christum qui in carne assumta, quasi unguem se nobis exhibuit & operuit multitudinem pec­catorum: zonis candidis (id est continentiae doctrinis) cingens electos, & miraculorum igni­culis accendens ad fidem, ardebat intus & lu­cebat exterius. Ipse est autem lapis ille in quo & Lex est conscripta divinitus; & in quo scri­buntur nomina eorum omnium qui nomen ipsius non assumunt in vanum, quos nulla tri­bulatio vel adversitas, cum semel insculpti fue­rint, eradere poterit vel delere. Ideo à dextris & à sinistris locantur, quia fundatos vel scri­ptos in petra, nec altum concutit nec profun­dum: quia per arma justitiae, in prosperis b & in adversis gradiuntur invicti.

Sequitur indumentum septimum, quod Hebraice Hosen; Graece c [...]; Latine vero, Rationa­le vocatur. Hoc ex eisdem speciebus & coloribus quibus d est Superhumerale, & propter easdem rationes aptari jubetur. Duplex vero fit propter lapidum pondus, ne forte rumpatur. Quadran­gulum quoque erat, & palmi mensuram tam in latitudine quam in longitudine continens. In quaternario doctrinae Evangelicae jugem me­moriam accipe: In palmi mensura, plenam ju­ris mensuram, quantum possibile est operatione humana attingere. Qui enim palmo aliquid mentitur, expansis digitis manum extendit ut possit attingere e in locum quo [...] Eadem igitur mensura erit piae intentioni in longitu­dine dine boni operis, & in latitudine caritatis.f In­serti quoque erant in eo xii. lapides per qua­tuor ordines; terni & terni in latere uno, & terni & terni in latere altero. Et sculpta erant nomina filiorum Israel in singulis singula, per tribuum differentias & aetatum. Per quatuor vero Rationalis angulos, quatuor [...] [...] erant, habentes contra se in [...] a­lios quatuor annulos; ut annulus contra [...] veniens, catenulis aureis utrinque ad hoc insertis, Superhumerale & Rationale invicem jungeret, & mutuo copularet. Sed & uncini­erant in Superhumerali infixi, in quibus cate­nae inserebantur, quae annulos [...] sibi [...] nectebant. Erant [...] & in [...] & in superiori parte Rationalis & Superhu­meralis, annuli duo in summitate, & duo in late­ribus; & per singulos discurrentes catenae, sub & supra: ut in quatuor angulis & in ambobus lateribus juncturae adessent, & ad scapulas & ad extremitates & ad media utrumque indu­mentum firmae stringerent ligaturae. Hoc au­tem indumentum non tantum Rationale, sed e­tiam Rationale Judicii, à Domino dictum est: In quo doctrina & veritas poni jubentur, & hoc, summi Pontificis pectus cum ingreditur in Sancta Sanctorum, ornatur.

Inprimis diligenter attendendum est, quod qui hac veste induitur; in qua, literis, doctrina & veritas impressa est; consecratum doctrinae & ve­ritati pectus suum intelligat: neque debere secu­laribus negotiis & g actionibus & lucris occupa­ri; sed doctrinam fidei exemplo & moribus indi­care: quia omnino infame est, abuti ratione & corrumpere doctrinam, & circumrentionibus vel technis opprimere veritatem. Oportet quippe ut omnia quae agit, moderatrix ratio sic disponat, & sic suis locis aptet misericordiam & judicium; ut cum judicat, severitas non ex­cludat clementiam, & cum miseretur justitiam pietas non relinquat; & sive percutiat sive par­cat, à veritatis tramite non recedat. Conside­rans igitur loca & tempora et modos actionum et aetates et gradus; in numero et pondere [...] mensura, singula suis aptet rationibus discre­tio Sacerdotis; in cujus pectore horum [...] esse scientia, h cujus etiam necesse est vitam esse doctrinam: nec ullum locum in anima illa ha­beat falsitas, quae ad judicii divini regulam i quadrare debet quaecunque vel docet, velagit vel statuit, vel corrigit.

222 Superhumerale etiam et Rationale sibi jun­ctis annulis catenarum complexu ad invicem copulantur; ut puri cogitatus in mente sancta et ra­tionabiles conveniant actiones, et omma vinculo pacis cohaereant, universamque Pontificis dis­positionem caritatis complexus astringat. Aderapraeter has ligaturas quae coelestibus desideriis [Page 17] piisque affectionibus aptantur, praeter Ephod quod posterius & anterius Logion conjungebat; Baltheus tam Tunicam hyacinthinam quam i­psum Superhumerale & Rationale superne constringens tanta firmitate, ut trium [...] una species esse videretur, & omnia [...] strictim cohaererent: ut daretur intelligi, quanta sit diligentia sanctitas observanda; [...] etiam post tantae excellentiae gloriam, post dona virtutum, post agones & colluctationes & victorias innumerabiles, restant plerumque a circa novissima etiam, carnis pericula: b & ne­cesse est ut semper hujusmodi solicitudo & [...] et extra invigilet, ut actionum et medita­tionum, in finem, illabata gloria perseveret. [...] summos fulmina feriunt montes. Et [...] hoc Baltheo, etiam cum omnia eatenus [...] disposita fuerint, et ratio et opera jugi [...] stringantur; per motus et impulsus [...] tentationum disjungi potest et dissilire, quod nullo turbine propellente c firmum vide­batur et competenter dispositum. Baltheus [...] ex purpura erat et Bysso retorta, et [...] et Cocco bis tincto; in similitudinem pellis colubri in rotundo contextus. Gestat autem [...] ornatus Pontifex, nomina filiorum Israel; [...] diversis rationibus, in pectore et in [...]. In humeris quidem, à dextra et laeva; propter causas praedictas.

Vel ideo in duobus tantum ordinibus, quia [...] summus Pontifex, cujus Imperium super [...] ejus, Judaeis et Gentibus scripturam [...] reliquit, et eorum nomina Redemtioni [...] inscripta, quorum linguas Crucis titulus continebat. In Rationali vero, quatuor lapi­dum ordines distincte sunt positi (ut dictum est) [...] quatuor ejus extremitatibus; supra terni, et [...] terni. In nominibus Patriarcharum quae [...] pectori summi Pontificis, hoc intimatur quod qui in regimine sunt, semper affici [...] pro his qui ad eorum sollicitudinem [...] et quantum possibilo est, recordari [...] debent ex nomine, et orationis exhibere [...] neque aliud illud pectus occupare debet, quam animarum zelus, quia officii [...] est, revocare dovios, reconciliare erroneos, confirmare eos qui proficiunt in justitia; et qui [...], cohortari ne desperent de venia. Sed et seipsum etiam ad praecedentium [...] quorum gestat nomina, conformare de­bet exempla; ut quorum recolit gloriam, imi­setur et vitam; neque ab eorum fide et operi­bus se alienum exhibeat, quorum actus et titu­los circum fert & probat. Quod [...] [...] numerus in quatuor ordines divisus, per [...] partes, ternarium reddit; accipi non [...] potest, quod Evangelii quadratura [...] omnibus Scripturis insinuat Trinitatem. Et [...] est Apostolica doctrina quae decem Legis [...] in duobus consummat; & totum il­lud antiquarum traditionum dispendium, in dilectione Dei & proximi abbreviat & coarctat.

Sequitur octavus ornatus Pontificis, Tia­ra videlicet, quam etiam nonnulli vocant Galerum, vel cydarim. Hac etiam minores Sacerdotes utebantur; eratque byssina, circun­data coronula aurea, opere textili facta, sicut hodie Phrygium Mitris nostrorum Pontificum d plerumque consuitur: eratque in modum cas­sidis porrecta aliquantulum, verticis cacumen in sublime excedens; astringebaturque capiti vitta hyacinthina, ne casu aliquo, immolante Pontifice, laberetur. At vero summi Tiara Pontificis, excellentior erat; & praeter haec, la­minam auream (quam e Petalum vocant) fronti habebat insertam: in qua nomen Dei quod a­pud Hebraeos ineffabile dicitur, scriptum erat. Haec Tiara quae tegit & ornat caput Pontifi­cis, totamque ejus pulcritudinem coronat & protegit (ut dictum est supra) omnes sensus capitis Deo indicat consecratos; & totam cor­poris gloriam debere ad caput referri. Totus enim bonae mentis candor, & sapientiae splen­dor, f praedicationis gratia munditiaeque gloria, benignitas caritatis, & quaecunque sanctitatis insignia, ab illo universali capite g veniunt eo quod totum corpus per connexiones & submi­nistrationes crescit ac proficit. solidatur ac perficitur. Ideoque ad totius candoris indi­cium, & complanatae mentis compositum sta­tum, omniumque sensuum concordiam inti­mandam: Cydaris byssina in capite Pontificis ponitur. In vitta vero hyacinthina quae Cyda­rim capiti astringit. hoc intelligitur. quod a­mor & regni coelestis desiderium, hujus perfe­ctionis apicem cumulat; & ille respectus h totas gratiarum connexiones unit & sociat.

Auri vero lamina, cui nomen illud Dei quod definiri non potest ab homine, erat inscriptum; subjectam & suppositam divinae essentiae o­mnem indicat creaturam. In superioribus qui­dem hoc nomen ponitur, ut quicquid undique est, quantumcumque sit, se cognoscat infe­rius, se fateatur indignius: & si quid habet candidum, si quid conspicuum, ad illud nomen referat unde accepit, illique excellentiae devo­tus ascribat. Hoc nomen tetragrammaton id est, quatuor literarum erat; scilicet [...]: Cujus interpretatio lingua Hebraica, ineffabile sonat: non quia dici non possit, sed quia (ut dictum est supra) sicut est, nec capi humano sensu possit, nec definiri: In fronte vero hoc nomen Pontifex gerit, quod utique est super o­mne nomen, cui omneigenu flectitur; de quo & in Apocalypsi Joannis legitur, quod cum agno stabant supra montem Sion, centum quadra­ginta quatuor millia, habentes nomen ejus & nomen Patris ejus, scriptum in frontibus suis. Ibi enim verecundiae sedes est, & significat pro­fessionis nostrae fiduciam; per quam non tan­tum [Page 18] in nomine gloriae vel omnipotentiae Dei, sed etiam in Cruce Christi gloriamur. Unde & ipsae quatuor literae; quatuor Crucis a inti­mant cornua, de quibus Abacuc ait: Cornua in manibus ejus, ibi abscondita est fortitudo ejus Sic ornatus Pontifex, creaturarum omnium ty­pum portabat in vestibus sanctis, in quarum coloribus, totius mundi similitudinem praefe­rebat. Byssus enim terrae deputatur de qua gignitur, purpura, Mari, quia ex ejus Cochleis tingitur; hyacinthus, aeri cujus speciem ha­bet; Coccus, propter ruborem, Igni vel AEthe­ri: Justum enim erat, ut Pontifex Creatorem non solum pro Israel, sed etiam pro universo Mundo (qui ex his quatuor constat) rogaret, & indicaret cuncta indigere misericordia Dei; & cum sacrificaret, universalis conditio expia­retur. Nec tantum pro liberis & Parentibus, sed pro omni creatura & voce et habitu precaretur.

Haec quae dicta sunt de invisibili Pontifi­ce: ad invisibilia justitiae ornamenta nos mit­tunt, de quibus dicitur: Sacerdotes tui induan­tur justitiam. Et alibi; Erit justitia cingulum lumborum ejus, & fides cinctorium renum ejus. Haec omnia, summus noster Pontifex indutus decore & fortitudine, in Spiritu et veritate consumma­vit: et ingressus sacratiore cultu quam Aaron, virtutum significatarum, ipsam rem amplius nos voluit moribus implere quam vestibus; et lumbos spirituali zona succingi praecipiens, ad lucem sui intellectus cognitionem divinam, sine carnis mentisque munditia neminem pos­se pervenire, in illa praecinctione nos docuit. Denique ipse tunica inconsutili quasi Podere Pontificali indutus, integritatem caritatis et unitatem Spiritus in vinculo pacis, in eo nos observare docuit. Crucem autem quasi Super­humerale, Sacrificium oblaturus pro populo, humeris imposuit: & plaga & sanguis, loco Ra­tionalis; non solum intra se duodecim filio­rum Israel nomina concluserunt, sed & totius generis humani opus illud complexum est na­turam; sicut & infixus capiti titulus contine­bat, scriptus Graece, Hebraice & Latine. Ni­hil ad sanguinem Christi b Coccus Legis bis tin­ctus apparet; ultra septuagies septies nostra tin­ctura c procedit: totum pallidum est quicquid Lex typice coloravit, & ad comparationem veritatis d totum marcidum est quicquid con­textum fuerat in figuris. Nulla hyacinthi com­paratio ad carnem Christi; quia cum Verbum caro factum sit, totum coeleste erat quod nulla peccati infecerat macula, nec quicquam ei de suo Princeps hujus mundi adhmverat. Nec byssus nec purpura e hujus munditiae vel gloriae aliqua ratione aptantur; omnia superat ejus potestas & sanctitas, sanctitudo naturae, & prin­cipatus justitiae; & [...] gloriae sunt, quam fila quaelibet torquentibus digitis elaborata, vel conchyliorum sanguine delibuta. Imposita est f capiti Christi corona pro Cydari, & intextae illi Serto erant pro bracteis spinae; & pro la­mina aurea in qua nomen Dei sculptum erat, lignum cervici supereminens; in quo Pilatus pro Beseleel, conscripserat nomen quo nihil in coelo vel in terra sanctius, nihil potentius, ni­hil mirabilius; JESUS NAZAEENUS REX JUDAEORUM. g Haec scripsit Gentilis homo nesciens quia ipse esset Rex etiam Gentium. Ideo autem scripsit, utique non intelligens quia ad hunc titulum perventurus erat & jungendus aliquando populus Gentium. Unxit etiam manus Sacerdotis nostri; imo & caput & pedes & latus, sanguis Balsamo pretiosior; quem uti­que puncturae veprium & Clavorum & Lan­ceae exprimebant, & fundebant extrinsecus: eratque omni Oleo liquor ille celebrior; san­ctificationem & emundationem nostram non significans, sed consummans. Haec et alia mul­ta quae lex velamine posito super faciem Moysi absconderat, Christo transfigurato in Monte, paucis patuere Discipulis: et consummato in Cruce, facta sunt evidentia universis. Ruptum quippe est illud velum integumentorum car­nalium, et patuit Candelabrum, et propositio­nis Panes, et Altare incensi, et Cherubin, et Propitiatorium, et Sancta Sanctorum. Petrae quoque scissae sunt, et sepulcra reserata; quia haec consummatio, et lapideis cordibus aperit spiritualem intellectum; et ad eos qui mortui erant in peccato, vitalem revocat spiritum: ita ut qui desperati erant, et malae consuetudinis institis alligati, in civitate Dei nostri quae est sancta Ecclesia) deinceps viventes appareant; et qui diu fuerant cineres, fiant Doctores; et qui sepulti, magistri.

ADMONITIO AD LECTOREM.

LIBRARIVS quidam cum Arnoldi de Cardinalibus Christi Operibus, ante secu­la aliquot, tractatum venalem habuit: ut meliore pretio eundem venderet, Cypria­ni nomen substituit; & pro Adriani nomine cui inscribebatur, Cornelii reposuit. Et si­quidem periculum erat ne ex operis principio fucus detegeretur, (quotusquisque enim Lector est, qui primam paginam Libri cujusvis sibi obvii non inspiciat) praefationem de suo addidit; [...] utcunque inepta sit, per plures annorum centurias fidem obtinuit. Porro nunc postquam dolus detegitur, hoc saltem nomine utilis futura est, quod exinde licebit ingenium idegenus [...] (qui pessimae teredines, libros de pascuntur & corrumpunt) melius deprehendere.

Additamentum hoc, quod nulli Codices MSS. quos videre contigit agnoscunt, hic infra [...]

AD CORNELIUM PAPAM, DE CARDINALIBUS OPERIBUS CHRISTI Usque ad ascensum ejus ad Patrem. PRAEFATIO.

SOLENT matres infantulis nuper editis, in ipso vitae introitu aptare votabula, & ex ali­quibus praecedentibus vel circumstantibus causis, vel ex genere, vel ex eventibus imponere nomina; ut in ipsis primordialibus initiis, quaedam praefigerentur commonitoria ingredien­tibus vitam, ne nomen eis esset ad ignominiam, si originalis naturae traductio à consueto limite deviaret, & a virtute patrum degenerans, indigna successio monstri non hominis fa­ciem exhiberet. Respicerent potius ad nomina vel officia sua, quorum inspectio honestae [...] formam eis infunderet & doctrinam, ut honorificarent naturales causas & rationales disciplinas, nec in aliquo elementarias amaricarent dulcedines, vel primarias offenderent dignitates. [...] olim tumultuarie vel inconsiderate nomina rebus imponebantur: sed ex quo ad Adam adducta [...] singula, ut vocaret ea & propria imponeret nomina, provisum est in populo antiquo & institutum, [...] aliqua esset in vocabulis ratio, & interpretarentur nomina vitam, & exprimerent aliquam personae [...] secundum quam vel differret a ceteris, vel etiam communicaret. Sic in nominibus [...] Abraham, Isaac & Jacob magnarum rerum extitere indicia, & praeloquebantur [...] nec deerat impositorum nominum secundum sensum suorum effectuum certitudo. Apud gentiles [...] non in nominibus, sed in agnominibus postea a viris illustribus observatum, (ut nobilitas generis [...] virtutis gloria posteros illu straret) Augusti vel Caesaris titulo succedentem honorare progeniem, & [...] dignitatis haeredes primae originis irradiare fulgoribus. Sic & philosophi & doctores [...] tractatibus suis nomina praetexere, brevi titulo grandis materiae latitudinem praelibantes, & [...] gloriae, proposito nomine suo, providentes; ut integritatem operis & laborem auctoris, tam styli quam [...] in posterum auctoritas conservaret; & facile scripturae subtilitas indicaret, si aliqua manus [...] elegantiae tractatuum elimatorum pannum rudem insueret, vel nugis suis quasi sua essent quae [...] laudobiliter dictasset, furtiva translatione insereret. Sic in capite libri sui quisque auctorem [...] posuit, ut & stylus auctori, & stylo auctor famularetur, & auctoritate altrinseca communis gloriae [...] Hoc virorum illustrium praeclara meruerunt ingenia, & per haec vivax eorum fama & glo­ria indelebilis perseverat. Nos vero qui vix intelligimus quae ab eis dicta sunt, sensu & eloquentia [...] eis impares, si quid aliquando scribimus, indignum titulo judicamus, ne forte nobilis materia, [...] explanationi studium adhibemus, decoloratam se potius quam ornatam, nostra praesumtione [...] Verum quia solent aliquando patres nugis infantilibus arridere, & linguis balbutientibus [...] indulgentiam meretur humilitas, quae quo potest accessu sublimitatis vestramanibus se porri­git attrectandam, non gloriam mendicans, sed gratiam. Ego quidem nec a me ipso, neque ab alio [...] nomen, neque enim aliquid me existimo esse, cum nihil sim ; qui hoc a vobis maxima supplicatione [...] ut non essem quod sum, & humiliter supplicavi ut ab hac flamma in qua crucior, me vestra [...] liberaret. Tentavi si possem manu vestra me sustinente honeste descendere: quod quia non [...] urgentibus flammis, non attendi quo prosilirem, dum me vorax incendium non cremaret.

PROLOGUS.

SUBLIMES materiae subtilium ingenio­rum exigunt tractatores: nec facile de artibus recte judicat, qui artes ignorat. Exercitati in liberalibus disciplinis simul ingenio conveniente & studio philosophari pos­sunt, & secure aggredi res abditas; eorumque contibus se perviam penetrata exhibet diffi­cultas, & aenigmatibus enodatis, rerum secre­tarum facies patet, cujus serenitatem velabat nubes opposita, et veritati superfusa caligo. Ideoque tam in divinis, quam in philosopho­rum doctrinis, nec tutum est nec honestum, in­eruditos & ignaros sensuum ad literas illas pertinentium, prosilire ad discussionem eorum quae nesciunt: & de his sibi usurpare magisteri­um quae ignorant.

Hujus rei forma seraphim faciem Dei, & pedes velant; & patentibus quae in medio sunt, princi­pium finemque majestatis divinae alarum exten­sio infra supraque operiens, aditum ad se teme­rariis tractatoribus vel scriptoribus interdicit: nec patitur ad liquidum se videri divinitas, quam utique investigatio fidelis aliquo modo odoratur vel sentit; sed puram ejus essentiam nec conspicit nec comprehendit. Affirmatio quippe de Dei es­sentia in promtu haberi non potest: neque enim definibilis est divinitas: sed verius sinceriusque remotio indicat negando quid non sit, quam asserendo quid sit. Quoniam quidquid sensui subjacet. illud esse non potest, quod omnem superat intellectum. Quidquid audiri vel vi­deri vel sciri potest, non convenit majestati: hebes est in hac consideratione omnis acies sen­suum, & caligat aspectus. Hanc invisibilem lucem & inaccessibilem naturam sex alis hinc & inde seraphim statu & volatu circumeunt & abscondunt; statu aeternitatis immobilitatem monstrantes, volatu vero altitudinem ejus sic in superioribus elevatam, ut quantumlibet ad cor altum homo ascendat, exaltetur Deus, & comprehensionis importunitatem evadat. Nec tamen alae illae, quae Dei velant substantiam, nostros conspectus diffugiunt, sed illae puris mentibus se visibiles exhibent, & operum Dei ratio, sive eorum quae ex nihilo sunt, sive eorum quae ex materia vel factae sunt vel fiunt, se in­telligibilem exponit: & quae circa Deum & quae sub Deo sunt mundi potest cordis quoquo modo sinceritas contemplari.

Prima rerum conditio sex instituta diebus fa­tetur artificem, & profitetur opus auctorem. Ne­que enim sui ipsius artifex esse, aut potuit quis novam creare materiam; nec potuerunt multa & diversa rerum esse principia: quia nisi ad unum cuncta respicerent, discordia & infinitate cuncta turbata volverentur in chaos, & repugnarent & colliderentur in se discordes materiae, nisi o­mnibus factoris auctoritas imperaret: & unius monarchia potestatis, universitatis causas & efficientias ordinaret. Homo itaque praeposi­turam in inferiora accepit, sciens quis a hunc honorem contulerit: nec tamen ea scientiae perfectione illustratus est, ut eo modo cognos­ceret conditorem, quo ejus cognitioni reliquae creaturae subjectae sunt; sed distantiam maxi­mam experiretur inter summa & infima, & ex hoc ipso esset Deo acclivis & humilis, quo an­ctori suo se in nullo posset conferre, cujus neces­fugere dominium, nec penetrare consilium, nec poterat vitare judicium.

Itaque qui circa ipsum sunt angelici spiritus, licet invisibilis naturae sint; in legationibus ta­men suis se auditu manifestant & visu: & salutis nostrae ministeriales eos saepissime experimur, quorum officia & nomina in scripturis sanctis habentur. Illa quidem superiora agmma nobis praedicant, non indicant Deum. & nunciant quae jubentur, b specialitatem injuncti c negotii per­agentes, non universitatis explicantes scientiam: quia ad nos numerus & mensura & pondus re­fertur. Deus vero his omnibus non attatur, sed excedens omnia & aeternaliter antecedens po­testas & virtus nil habet coaevum, nec immensi­tatis ejus profundum ulla creatura vel coelestis vel terrena metitur. d Quae vero sub ipso sunt, im­plent templum; & praesens Ecclesia cognitio­nem earum rerum assequitur, quae ad cultum justitiae, quae ad ordinem vitae, quae ad gradus ascensionum, quae ad convenientiam morum, quae ad honestatem hujus conversationis et gra­tiam pertinent contemplationis: haec aguntut et exercentur in templo praesenti, et per haec Deus quaeritur, nec tamen quaesitus illico inve­nitur. Gustamus, delibamus, odoramus, [...] prope est: cumque accesseris, longius abit. Et quomodo fulgur nubes disrumpit, et repentina coruscatio non tam illuminat quam hebetat oculum: ita aliquando nescio quo e [...] tangeris, et tangi te sentis, eum tamen qui te tangit non intueris.

251 Dicuntur tibi quaedam verba areana intrinse­cus quae f efferri non sufficis, ut dubitare non pos­sis, qui juxta te est, imo intra te g qui te sollicitat nec tamen sicuti est, se tibi videnum concedat, Rachel ad odorem, non ad esum, Liae mandra­goras concupiscit; tu sponso fide, non [...] conjungeris; tu spe concipis, donec Christus in te formetur; et deposito pondere hujus cadave­ris, ejusdem sint puritatis caro et spiritus, et reno­vata natura sobolem immaculatam parturiat. [Page 21] Rachel quippe visum principium sonat. Quod verbum in principio apud Deum in suo pro­prio esse, mihi non patet, sed quibusdam no­minibus a Deum invoco & dico: justitia, [...] sanctificatio, caritas; & quaero aliquas [...] vel b formas, per quas quid sentio [...] modo intimem. Nam quod verbum caro [...] est, facilius video, c si hoc sensui meo quasi [...] incorporo; principium autem illud [...] remotissimo odoratu quasi pertransiens [...] Illa quidem intellectualia per visibiles [...] quantum fas est animae videre vel [...] divina mente à longe prospicimus; d in multis per opinionum & conjecturarum [...] e circumducti, in multis veritati haerentes, [...] multis magnitudine rerum oppressi, excla­mamus cum Apostolo: O altitudo divitiarum [...] & scientiae Dei! Cordi igitur nostro [...] offert Deus, & aliquid sui luminis infundit [...] & provocans. Nisi enim aliquo mo­do sentiretur, nec appetendi, nec inquirendi [...] esset aliqua vel facultas. Sed quia ex [...] sentitur, admirationi est odor ille & [...] nullam habens cum carnalibus [...] similitudinem, & per omnia suavitate dif­ferens, eoque desideratur copiosius, quo cetera delectamenta excedit. Desiderium autem in­quirentes purificat, & purificatio exclusis [...] ad formam Dei provehit [...] atque ita in f opere suo imago & [...] Dei multis laboriosisque provectibus [...] sibi demum g vendicat dignitatem.

Ad hanc rerum adeo profundarum [...] nisi incarnati Verbi magisterium accessisset, [...] defecissent ingenia; & nescio si & ali­qui auderent ad haec tentanda conatus assur­gere: sed associata carni divinitas, assumtam [...] ex parte voluit esse suae claritatis consortem, & apertis coelis super doctorem & Dominum nostrum ad superiora nostrum h in­troduxit aspectum: & vidimus gloriam ejus quasi unigeniti à Patre: & de plenitudine [...] & veritatis quae in ipso est, instillata est [...] aliqua portio. Et cum Philippo audivi­mus: Qui videt me, videt & patrem. Nec tamen in hac visione plena potest esse i suffi­cientia, donec in splendoribus sanctorum in die virtutis suae agnoscatur ratio gignentis & geniti & procedentis; quam k oculus non vi­dit, nec auris audivit, nec in cor hominis ad liquidum hucusque ascendit.

In his omnibus quae dicta sunt omnino sensum nostrum materiae excedit sublimitas, & stylum [...] moles nimii ponderis, & l ascensionis [...] difficultas: sed praecepti vestri, Pater excel­lentissime, me coegit necessitas, ut tentarem, si forte importunitate studii aliqua possem de san­ctuarii supellectile vellicare, & reducto in partem velamine, arto subtilique aditu propitiatorium intueri. Praesumsit meditatio aspicere à lon­ge, & annos aeternos inquirete, & quid ante tempora secularia esset indagare; si tamen se­culum vel tempus dici potest ante lucem & diem & solem; & quomodo ante causas ele­mentarias & materiales origines illa aeternita­tis infinitas se haberet; si illa omnipotentia apud se solitaria esset, & ministeriales ei de­essent spiritus, & maneret apud se illocaliter sempiterna divinitas, & in quo esset sapientiae m regnum, cum non esset quod regeretur, & usu specieque careret illa inanis antiquitas. Ab his omnibus repulsus, ad secularia visibilia compulsus sum redire, & utinam me ipsum cognoscam & sciam.

Quod si animae meae, quae corporis mei obti­net principatum, nec originem scio, nec metior quantitatem, nec qualis sit intueri sufficio; si ignota est mihi ratio quare ipsa delectetur in corpore persecutore suo; si nescio quis hanc le­gem membris n insculpserit, ut tam violenta do­minatione spiritum opprimat, & melior dignior­que natura deteriori succumbat; patienter me ferre oportet, si operatorem universitatis non in­telligo, qui in minimis operationum suarum par­ticulis meam profiteor caecitatem.

Insolubilis videtur haec quaestio, quare ho­mo rationabilis in negata nitatur & vetita, & semper illicitis delectetur. Omnino ra­rum est & difficile, fieri bonum: facile & pronum est, esse malum; & hac sine magi­stro, sine exemplo doctrina; statim a pu­bescentibus annis imbuimur et docemur. Vi­de in ipsis qui sanctimoniam prositentur, quae religio manum claudat porrectis muneribus, quae solitudo aures obserat oblatis favoribus, quae gula communibus est contenta saporibus. Quis non se habeat vilem, si videat humilem? Quis non putet opprobrium, si se sentit inglo­rium? Quis enumeret voluptatum potius mon­stra quam species, o quae per concupiscentiae carnis p invitam animam trahunt, clam pa­lamque de conclavi ad forum, de lupanari ad theatrum? In primis abrasa verecundia, pu­doreque convulso, non absconditur scelus, nec nutat ratio, nec discretio reluctatur carnis af­fectibus captivus spiritus consentaneam ex­hibet clientelam. Hoc ipsum quod dico, car­nis affectus, improprie dico; quia haec vitia proprie animae sunt, quae sentit et movet et vivit: cui imputatur peccatum, quia ipsi da­tum est arbitrium, et judicium, et scientia, et potentia, per quae possit q improbare malum, et eligere bonum. Corpore autem sic utitur anima, sicut faber malleo vel incude, in r qua [Page 22] format omnium turpitudinum Idola, et fabri­catur quaelibet quarumcumque voluptatum simulacra. Non est caro dictatrix peccati, nec inventrix malitiae, nec cogitatus format, nec disponit agenda; sed officina est spiritus, qui in ea, & per eam, quaecumque affectaverit, peragit & consummat. Quod autem ipsa in­sensibilis sit, spiritu recedente dignoscitur: post cujus discessum, nulli apta usuj superest putredi­nis massa & paludis acervus. Quidquid enim sentit, à natura corporis alienum probatur.

Quod vero caro adversus spiritum, & spiritus adversus carnem contendere dicitur & re­pugnare, improprie arbitror dictum: quia solius animae lis ista est, quae secum rixatur, & cum proprio arbitrio litigat, certior in hujusmodi quaestionibus quid bonum sit, quid malum, quam in aliarum rerum inquisitionibus quid verum sit, quid falsum. Nam in abditarum causarum inspectionibus & secretis naturae, po­test homo errare vel decipi; quia non per o­mnia à fine usque ad finem intellectus huma­nus attingit; sed in his quae oculis & manibus subjacent, nulla subtilitas judicium impedit: quia foetentia à non foetentibus, decora à tur­pibus, amara à dulcibus, dura à suavibus, et à dissonis consonantia facile discernuntur. Sed desiderii sui veneno mens ebria, corpus contu­meliis applicat, et junctis complexibus ambo in mortiferas suavitates elapsi, obdormiunt. Cumque evigilaverunt, sero poenitentiam ad­ducit confusio, et inquinamentorum horror foedatae menti occurrit.

Et in ceteris omnibus quae maligne patrata sunt, hujusmodi ultio peccatorem persequitur, & ipse libidinum labe crapulatus a se convomit. Sed avaritiae solius & quaestus ardor nec satiat cupidum, nec poenitet eum cumulasse quod cres­cere optat, non minui: & discola obstinatus semper quid idolo suo immolet, sedulus coacer­vat. Unde haec sitis divitiarum miseris pectori­bus assidet, & ambitionis salsugo bibulam ani­mam occupat; ut per fas & nefas ad loca superio­ra etiam de latebris eremi non nulli se ingerant: & de omni gradu ubi aliquis aditus patet anheli prodeant, discurrant ad judices, blandiantur me­diatoribus, conducant auxiliarios, & modis omnibus elaborent, ut sedeant cum principi­bus; eo quaestu, ut maledicat Deus quod ipsi benedixerint, & benedicat quod maledixerint. Haec lex peccati, quare in his & similibus legem justitiae opprimat, & quare enervata ratio cum stare possit, tam miserabiliter ruat, difficile est assequi; maxime cum defectus iste à damna­tionis sententia pendeat, & hanc inevitabilem poenam antiqua transgressio sit sortita.

b Ergo si me ipsum nescio, si animae meae sub­stantiam & naturam ignoro, si eorum quae intra me sunt rationem non [...] qua audacia supra me erigam oculos, ut videam principium sine principio, & finem sine fine attmgam? A talibus ausibus desistendum excellentia majesta­tis imperat, etiam ipsa impossibilitas omnes in­genii nostri conatus repellir. Quia in paradiso positi sumus, & in esu reliquorum [...] data est nobis licentia, à ligno aeternitatis il­lius & investigatione divinitatis sempiternae in­terim continentes? scientiam boni & mali in­telligamus non nobis prohibitam quasi veneno infecta sit ligni hujus natura, sed quia ea de­bet scientiae boni & mali reverentia exhiberi [...] nemo malum experimento contingat, quae uti­que experientia ideo justissime damnabile est, quia quantum in se est omnem plantationem divinam destruit & eradicat, nam malum ni­hil aliud est quam remotio boni, & [...] bonum avellere nititur evacuare quod [...] superna plantavit molitur; lignum quippe vi­tae post peccatum est interdictum, lignum sci­entiae boni & mali, ante peccatum prohibitum, scientia quippe boni nunquam vetita est, sed ubi peccatum transgressor expertus est, abusus libertate arbitrii & à paradiso expulsus, volupra­tis possessor esse non potuit nec facilis ad li­gnum vitae reditus fuit, nam mers secuta est peccatum, & haec inevitabilis lex usque hodie ab Adam in ejus sobolem perseverat, verum in Christi sanguine amoto flammeo gladio, & a­ditu ad virtutum coloniam patefacto, jam pro­pior accessus conceditur, & exhaeredatus homo­tam libertate quam haereditate donatur.

Deambulemus igitur in paradiso voluptatis. Ea igitur quae licita sunt & concessa tangamus, & circa cunabula Salvatoris prima infantiae ejus fercula degustemus; & circumcisi & loti victo diabolo, c Sanctificatis (que) affectibus in coena cum Domino recumbamus; ubi pane angelorum refecti, post illius cibi delicias surgamus ad transitum, ut de hoc mundo vehiculo crucis evehamur ad coelum; Spiritu sancto nos re­plente, qui deinceps nos doceat, & patefaciat quidquid in exilii hujus peregrinatione moles corporis & imperfectionis lippitudo secit obscu­rum. d Librum igitur quem de cardinalibus Christi domini nostri operibus scripsi, paterni­tati vestrae (suppresso nomine nostro) misi; in quo fons sacramentorum est & disciplinae hujus in qua stamus origo; formam & exemplar recte vivendi nobis proponens, ab e humili Christi ad­ventu usque ad gloriosum ejus reditum ad pa­trem gradatim f conscendit: quem potius in mente g nostra quam in pagina scribi desidero; & utinam in sanctitatis vestrae conspectu, me­moriam & recordationem nostri supplex merea­tur affectus.

DE NATIVITATE CHRISTI.

ADEST Christi multum desiderata & diu expectata Nativitas, adest solennitas inclyta; & in praesentia Salvatoris [...] & laudes visitatori suo per orbem terrarum a sancta reddit Ecclesia. Gaudia nobis coelitus [...] laetitia imperatur. Nox ista sacri [...] conscia, novis fulgoribus illustratur. [...] in coelestibus superi, pax in terra bonae [...] hominibus confirmatur. Adsunt [...] loquuntur pastoribus; non dedignantur [...] personis humilibus, & cum ipsi sublimes [...] infimos non aspernantur. Nec luce [...] nec angelorum terrentur pastores [...] sanae & purae fidei homines delectantur in [...] quod audiunt consonas laudantium voces [...] b coelestes, gloriae & gratiae divinae praeconia [...] Nec satis fuit c superis arcana [...] coelestia, etiam hominibus pax [...] nunciatur, & bonae voluntatis novi muneris [...] consecratur affectus. Oportuit [...] Dominum certificare & laetificare in [...] suo bonas expectantium voluntates: & [...] antiquis inimicitiis quae inter semen [...] & semen mulieris ab initio fuerant, & [...] capite venenato, hostiles insidias [...] hujus sobolis assistentes praerogativa novae [...] dissipari.

Unus Gabriel virgini obumbrationem virtutis [...] nunciat; & multitudo coelestis exercitus [...] Salvatorem mundi praedicat [...] & reconciliata terrestria superis canit d & [...] antiquum prodiit palam, nec jam [...] est; sed innotuit publice in conspectu [...] revelata Christi benignitas, & oblata [...] in nullo à nobis differens, excepto quod [...] expers fuit, Salvatoris humanitas. A [...] legationibus incipit Evangelium, [...] primi dictatores Angeli extiterunt. Nec [...] in manibus prophetarum similitudines & [...] involvuntur; sed angelorum jubilo, [...] hominum stylo, & evidenti rerum indicio [...] & consonant simul promissa & data, [...] remotis, Lex & Evangelia sunt [...] Multiplicantur testes, & militia coelestis [...] credit pastorum cuneus & exultat. A sapientibus & prudentibus non quaerit [...] qui parvulis se revelat. In hujus [...] initio statim fastus et ambitio [...] Non colores rhetorum, non [...] persuasoriae adducuntur; ratio et miracula [...] rerum ordinem complectuntur. [...] signa se fidei miscuerunt; et maxima in hoc efficacia dogmatum fuit, cum simul ver­bis et rebus actum est, ut nullum infidelium re­pugnantia inveniret diffugium. Nox illa omni luce clarior; sermones angelici pacem homi­nibus nunciantes, designato loco Bethleem, ad quaerendum puerum cohortantur pastores. Illi amplius mente quam oculis carnalibus illumi­nati, ad conspiciendum Emmanuel festinant: et edocti intus invisibili magisterio Spiritus san­cti, quem parvulum vident, confitentur im­mensum; et piae ei devotionis affectum prae­sentant. Electa adest humilium personarum simplicitas; ut ponatur regula, et indissolubilis daretur forma, quod non nisi pauperibus spiri­tu, Christi pateret humilitas: nec superbos ad intuitum sui posset admittere veritas.

292 Veniunt in Bethleem; quem praedixit Gabriel, invenitur Emmanuel; civitas parvula, domus paupercula, supellex exigua. Nulla domus am­bitio, ubi reclinatorium in stabulo; mater in foeno, filius in praesepio. Tale elegit fabrica­tor mundi hospitium, hujusmodi habuit deli­cias sacrae virginis puerperium. Panniculi pro purpura, pro bysso in ornatu regio, laciniae con­geruntur; genitrix est & obstetrix, & devotam dilectae f soboli ipsa exhibet clientelam, attrectat, amplectitur, jungit oscula, porrigit mammam. Totum negotium plenum gaudio; nullus do­lor, nulla naturae contumelia in puerperio. Pe­dissequas substantia familiaris non patitur; mancipiorum obsequia sumtus tenuis & inops mensa excludit. Nullum domus arta diverso­rium occultabat, nec secreti recessus erant il­lius casulae; incrustaturam & tectum, soli pa­rietes per circuitum vestiebant. Nec locus ibi erat lavacris, quae solent puerperis praeparari, quippe nec aliqua naturae injuria matrem Do­mini laeserat; quoniam sine tormento peperit; quae in conceptione caruit voluptate: & tamen consuetudinem sequens, ut legi satisfaceret, quasi cum aliis mulieribus esset ei in hoc opere ratio similis, diebus designatis recubuit, & de­positi oneris lassitudinem professa, oblatae quie­ti paruit: & in diebus separationis non se à tho­ro Joseph, g qui eam nunquam tetigit, sed ab ingressu templi & ceteris quae lex prohibebat, continuit. Ultro maturus ab arbore bajula fru­ctus elapsus est: nec oportuit vellicari, quod sponte prodibat. Nihil in hac re petiit ultio, nec praecedens delectatio aliquam expetiit poe­narum usuram. Spiritu sancto obumbrante incendium originale extinctum est; ideoque [Page 24] innoxiam affligi non decuit, nec sustinebat ju­stitia, ut illud vas electionis communibus las­saretur injuriis; quoniam plurimum à ceteris differens, natura communicabat, non culpa. Eratque a ei proprium privilegium, quod nulla mulierum nec ante, nec deinceps meruit obti­nere, quod erat simul mater & virgo singulis titulis insignita. Unde & matri plenitudo gra­tiae debebatur, & virgini abundantior gloria; quae carnis & mentis integritate insignis, spi­ritali corporali intus & extra Christi praesen­tia fruebatur.

Ornamenta quae deerant, etiam si ades­sent, non haberent oculos inspectores: quia praesentia parvuli, sic eorum qui aderant, Joseph, & si quis forte alius ibi erat, ocu­los occuparat, sic illuminaverat animos, sic corda illexerat; ut in b hoc summo bono o­mnium bonorum unita collectio videretur: nec opus esset c evagari & mendicari per par­tes, quod simul in se uno fide libus omnipotens in­fantia praesentabat. Angelica sane non est cre­dendum ibi ministeria defuisse; nec recesserat à venerabili pectore matris Spiritus sanctus ad verbum Gabrielis elapsus. Possidebat domum suam, & templum quod sibi consecraverat adornabat: servabat sacrarium suum, & san­ctimoniae thalamum honorabat. Laetificabant consolationes hujusmodi animam benedictam, & tanti habitatoris reverentia concupiscentia­rum ludibria abigebat; legem mentis lex car­nis non infestabat, rebellio nulla d quietem spi­ritus affligebat. Parvulus sugens ubera pura alimonia utebatur, & fons sacri pectoris defae­catum edulium ori mundissimo infundebat. Sed & cor matris quaedam dulcedines, quae hu­manum superant intellectum, imbuebant: e­ratque utrinque mira jucunditas, cum pia san­ctae matris & devota humilitas, & [...] san­ctorum immensa benignitas confoederatis affe­ctibus mergerentur.

304 Extrinsecus nuda erant & egena quae videban­tur, nihil in illa paupertate videbatur divinum, nisi his quibus revelatum est desuper; quorum primi fuere supra memorati pastores, quorum innocentia & simplicitas electa est, ut laus Chri­sti persiceretur: f cum piscatores & pastores sequentibus temporibus confunderent orato­res, & à pauperibus & humilibus praedicatio paupertatis habetet initium.

Execrari solent AEgyptii hoc hominum genus, & abominabiles eis sunt oves & pecora. Sed hu­jusmodi officium ab initio auctoritatem obtinu­it: & Abel pastor munera de gregibus ovium ob­tulit; quae in eo quod coelitus inflammari visa sunt quod grata essent Deo, cunctis innotuit. Pa­stores Abraham, Isaac & Jacob viri Deo familia­res: pastores Patriarchae duodecim: pastor ipse Moyses, qui in eremi recessu dum sequitur pecu­des, in rubo conspicit Deum, & potestate signo­rum collata, populi recipit principatum. Heli­saeus de aratro propheta constituitur: David de post foetantes accipitur, & in regni solio collocatur. Agnum quem abominatur AEgy­ptius, sacrificari sibi praecipit Deus, ejusque san­guis Israelitarum postibus illitus, extermina­torem angelum repellit & abigit; nec time­tur mortis periculum, ubi tantae reverentiae conspicitur signum.

Ad umbram Petri languentes consur­gunt; Apostolis subjiciuntur daemonia; cedit idiotis reproborum eloquentia: praedicante Paulo captivas complicant manus gentes & regna. Pauperes electi, superbi neglecti; nec fastus, nec astus circa Christi discipulatum aliquem obtinent locum: Christus pauper discipulos divites aspernatur. Pauper mater pauper filius. Inops hospitium, his qui in forma hujus scholae in Ecclesia militant, prae­bent efficax documentum. Hunc in cuna­bulis adoravere pastores; & parvulum consi­tentes Deum; simpliciter argumentosi in spi­ritu & veritate, quem adoraverunt, noverunt. Fuerat quidem miraculum, quod apertis coelis, lux fulgoris insoliti nocte super eos fulserat, quod auditi angeli & conspecti, quod ab ipsis fuerant edocti & instructi pastores. Sed licet haec praecessissent, tamen circa infantiam pue­ri divinitatis intimatae nulla g humana ratio praebebat experimentum: nec circa illius prae­sepii angustias, vagiente inter alligaturas in­fantulo, aliquod majestatis erat indicium, sed auditui sides obtemperans, nullum apud De­um impossibile verbum credidit; & per Spiri­tum sanctum ad sacramentum hoc intelligen­dum subtilissimis est intelligentiarum accessi­bus introducta: idemque spiritus qui longe ante prophetas docuerat, etiam nunc humi­lium mentibus se infundens, dilatabat human intellectus angustias, & aperiebat interiores o­culos; ut viderentur invisibilia, intelligeren­tur ea h quae humanus non attingit sensus, nec rationis penetrat intellectus.

311 Hinc est quod praedixerat Esaias: Parvulus na­tus est nobis, & filius datus est nobis. Hoc [...] videri, i hic nullum sides meritum quaerit. Quod autem sequitur, vocabitur nomen ejus Emma­nuel, admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri seculi, princeps pacis, si clausi sint [...] mentis, exterioribus oculis nescio quid mire­ris. Qui nec dum loquitur, quomodo consi liarius erit? parvulus, quomodo creditur omni potens Deus? omnino infirmus, in quo vide bitur fortis? nihil omnino possidens, ad api­cem regni & principatus fastigium quibus as­censionibus attinget? Sed si side k mysterium prosequaris, in his omnibus subtilissimas & [...] rationes invenies, & quod omnino [...] [Page 25] [...] fuit immensum fieri parvulum, & filium Dei hominis filium evidenter agnosces. [...] etiam & dilatabitur cor tuum, quando [...] etiam & dilatabitur cor tuum, quando [...] profundissimum sacramentum in eo [...] contemtibilis factus est admirabilis, & [...] literas non didicit, nec legibus instructus [...] sufficiens sit divinarum humanarumque [...] consiliarius: quomodo divinitas & [...] in unam personam a convenerunt, & ubi [...] est infirmitas, fortitudo inventa est; [...] corpus humilitatis nostrae divinae claritati configuratum, non in hoc mundo, sed in [...] gloria perpetuum habeat principatum.

Ad parvulos venit Christus, & cum parvulis conversatur; pauperes instruit, & creat, & [...] Ipse in synagoga Judaeorum in Esaiae [...] cum legisset in sabbato, complicato [...] prophetiam hanc in se completam edocuit, [...] à Spiritu sancto unctus sit, & ad [...] pauperibus pater eum miserit. Idem [...] Evangelio gloriatur, & confitetur Domino [...] & terrae, gratias agens quod revelata sunt divina mysteria parvulis, à quorum intellectu [...] hujus mundi repulsa est; quae Deo [...] non potest, dum secundum carnem & [...] invisibile ipsius suis regulis investi­gat. Hic est primus religionis introitus, sicut [...] mundum primus Christi ingressus; ut [...] pie vult vivere, humiliter de se [...] neque supra se in mirabilibus ambulare [...] Fundamentum sanctitatis semper [...] humilitas, nec in coelo stare potuit [...] sublimitas. Hanc primam gratiam [...] mundum noster parvulus attulit: & à [...] nos sibi conformes fieri volens, teneri voluit in vita, quod exhibuit in persona.

Quia vero filii Dei sumus, b humanitatis [...] frater noster fieri voluit, ut essemus [...] beatitudinis cohaeredes, & haberet tota compositio hominis perfectam plenamque laeti­tiam, cum spiritus divinam repraesentaret [...] & caro nostra Christi corporis similitu­dinem; consummatae societatis benesicium c obtineremus cum nominis Christi & haeredi­tatis consortes, & divinae naturae [...] per spiritum, & humanae per corpus. [...] Dominus, & non poenitebit eum; & pro­missionum suarum non immemor, sicut se [...] nobis juraverat, sic complevit. Filius datus est nobis: qui cum in forma Dei esset, [...] gloriae & figura substantiae ejus, non est confusus se ad formam servi exinanire, ut qui de fraternitate ejus gloriantur & volunt as­cendere, non erubescant descendere; sed ei­dem scalae cum Jacob innitantur, & cantantes canticum graduum, ab imis ad superiora [...] O Domine, quam admirabile est no­men tuum, vere tu es Deus qui facis mirabilia.

Non modo mundi hujus d structuram admi­ror, non stabilitatem terrae, cum eam com­plectatur volubile firmamentum; non singulos dies, non lunae defectum & incrementum, non solem semper integrum & laborem ejus perpe­tuum; non temporum vicissitudines, in quibus quaedam arent, quaedam virent, & quae mortua modo videntur, deinceps reviviscunt. Miror Deum in utero virginis; miror omnipotentem in cunabulis; miror quomodo verbo Dei [...] adhaeserit, quomodo incorporeus Deus corporis nostri tegumentum induerit. Miror in hac dis­pensatione tanti dispendia temporis, & tam lentos processus ad obedientiam Salvatoris. In brevi poterat patrari negotium, & poterat tantus labor abbreviari ad solum Christi ver­bum; sicut e factus est mundus, & disposita cuncta ad ejus imperium. Sed elementario mundo dignior est f rationabilis homo, quod ex eo quod in ejus servitium facta sunt omnia, fa­cile creditur. In ceteris quocumque modo ali­quae satisfaciunt rationes, hic solus me com­plectitur stupor; & cum Abacuc cano: Con­sideravi opera tua, & expavi. Miror jejunium, miror tentationes, miror Omnipotentem in se­pulcro jacentem, miror occisum & resurgen­tem. Haec sunt nova mira quae praedixerat g Hieremias: Novum faciet Dominus super ter­ram; mulier circumdabit virum. Opus suum faciet, & peregrinum opus ejus ab eo. Jesus Christus heri & hodie ante luciferum genitus, initium carnis sumsit ex virgine; h & quem coeli coeloum non capiunt; qui implens o­mnia cum sit in omnibus, ab his tamen non ca­pitur nec tenetur.

Novum est & inauditum, quod i in materni an­gustia uteri circumdedit intra se fragilis caro vir­tutem Altissimi, & ordinem rerum cursumque naturae mutavit sapientia Dei: & ubique divini­tas dilatata, plenitudinem sui vasi infundens exi­guo, sic est circumdata muliebri utero, ut cum universa a mbiret implens omnia, excedens cun­cta, intra se omnia continens, extra universa com­plectens. Quem nos parvulum, propheta nuncu­pat virum; insinuans ei nunquam defuisse virtu­tem, sed semper virilis aetatis affuisse fortitudi­nem, quem infantilis infirmitas occultabat. Opus suum igitur k fecit recreans quod creaverat, salvans quod perierat, ad vitam revocans quod l mortuum erat. Sed peregrinum opus fuit in Deo, quod verbum factum est caro, quod factus est visibilis & comprehensibilis, passibilis & m mor­talis: & peregrinum à majestate puer sugens ubera, panniculis involutus & sustinens convi­cia, filius Dei in patibulo constitutus. Consi­liarius quoque dictus est parvulus iste, qui & a­libi dictus est magni consilii angelus, eo quod se­creta Dei quae ab hominibus erant abscondita, [Page 26] publice revelavit: & cum nemo nosset patrem nisi filius, ipse arcana a Dei reserans, indaginem Trinitatis explicuit; loquens Patri, & à Patre responsum accipiens, & Spiritum sanctum in­fundens discipulis, generationis & processio­nis intimans rationes, subtiliter astruens per­sonarum proprietates, & indissolubilis essentiae unitatem. Alia quoque inferiora, sed tamen necessaria consilia edocens; ut beneficia colla­ta homo intelligat, ut in eo quod stat, gratias agat, & quod possibile est ex Dei gratia, cum b ceciderit resurgat.

De Virginibus, ait Apostolus, praeceptum Do­mini non habeo, consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus. Vult & laudat ex im­perio Domini, ut quae nupserint, sic permaneant; quae vero virgines sunt Dei aemulatione castita­tis integritatem exhibeant Christo. Et in hunc modum quaecumque auctoritate divina immobi­lia constant, sic maneant; quae vero in alterutrum potest libertas arbitrii flectere, locum eligant c priorem: quia etsi bona sunt & à Deo institu­ta conjugia; melior tamen est continentia, & virginitas excellentior; quam non cogit neces­sitas aut mandatum, sed perfectionis suadet consilium. Quod si divinis consiliis obviaverint tentamenta, & liberas mentes ad carnales revo­caverint appetitus; adest Deus fortis, nec spem ponat homo in homine, nec in brachio carnis suae confidat, quia qui mundum vicit, victo­riam suis promittit militibus; & qui victores sunt sui, coelo vim inferunt, quoniam sicut scriptum est: Regnum coelorum vim patitur, & violenti rapiunt illud.

In parvuli hujus nomine cum [...] [...] congredimur, & fortis armatus super [...] [...] de atrio antiquitus possesso potenter [...] & praesumtae infestationis [...] filen­tium imperatur. Defectui carnis nostrae quae [...] primitivis faecibus originalis mali [...] [...] ex Christi carne redditur [...] & [...] mentorum communicatio, per quam [...] [...] sinceritati unimur, nos in tantum corrobo­rat; ut de mundo, & de diabolo, & de nobis [...] victoria potiamur, & sacramentali gustu [...] mysteriis inhaerentes, una caro & unus [...] simus, dicente Apostolo: Qui adhaeret Domi­no, unus spiritus est. Sic hi ad quos sermo sit, dicuntur Dii & filii excelsi, [...] & haeredi­tatis & aeternitatis participes, [...] socie­tatis Christi subigentes tentamma: & cum homi­nes sint ex indigniori materia, in captivitatem redigunt, & conspuunt ligantque daemonia. d Et quidem in hoc tempore in stadio vitae hujus se exercet militia Christiana, & praeeunte Christi vexillo, quem & parvulum vidimus & cognovimus Deum: & quos spiritus consilii & fortitudinis munit, nec vinci, nec decipi possumus; quos eruditio, divina [...] & potestate fecit insignes. Videtur autem in praesenti disciplina hujuscemodi non esse gau­dii, sed moeroris; eo quod non sine periculo certamina peraguntur. Bonum vero certamen certantibus pacatissimum fructum in futuro exercitatis in justitia dabit princeps pacis aeter­nae, consignans sibi in beatitudine, quorum communicavit naturae. Ipsi gloria & imperi­um, à modo & usque in sempiternum,

AMEN.

a DE RATIONE CIRCUMCISIONIS.

INTER omnia testamenti veteris sacramen­ta nihil Circumcisione solennius antiqua celebravit religio, nec tantum in Hebraeos, sed etiam in Phoenices & Arabes haec traditio inolevit. Reliquae gentes tam mandatum quam factum irrident; & Deo minime asse­runt convenire, ut Salvatoris benignitas pla­gis infantium delectetur, & b immeritos eos in ipso vitae initio periculo mortis addicat. Hoc de bono Domino sentire, qui neminem vult perire, absurdum & irrationabile judicant. Nec tamen eis omnia reliqua c sacrificia sunt horrori; sed in multis naturalem legem se­quentes, expiationum retinent instrumenta, & immolant victimas, & incendunt adipes, & cum odoramentis & libaminibus fundunt co­ram Deo vota & preces. Legimus Job Dei testimonio approbatum, jugibus [...] oc­cupatum; nec legimus circumcisum. Et po­terant esse eo tempore diversis in locis multi viri insignes, qui justitiae Dei subjecti, hoc signo carebant; licet filios Esau & Ismael putan­dum sit hujus traditionis non fuisse expertes. Verum cum opus istud & antiquitas commen­det & jubentis auctoritas; inquirenda est tan­ti mysterii ratio, quae Abrahae specialiter & se­mini [Page 27] ejus tanto pondere mandata est, ut quif­quis in illa gente hujus signi careret differen­tia, Ethnicus non Judaeus reputaretur, & à ti­tulo filiorum Israel abraderetur proscriptus. Hoc cum octava die jussum sit celebrari, & nomen circumciso aptari; intimatum est his qui digni sanctorum consortio censebantur quod eorum nomina scriberentur in coelis, & [...] beatitudinis quam post vitae hujus se­ptimanam octava consequitur, haeredes fierent & consortes, quicumque vitae innocentia & coe­libatus sanctimonia sese Domino consecras­sent.

Tenera itaque infantia hujusmodi erat im­boenda doctrina, & ante concupiscibiles motus, quos peccatum meruerat, miserabili poenae, & inevitabili vindictae etiam in parvulis adhiben­da erat severitas, & antequam ebulliret sarta­go libidinum provisum est ventilabrum, quo refrigerari posset, & extingui depopulatricis [...] vagus ardor, & universa porlustrans [...] Ideoque dolor voluptati, & san­guini delectationis sanguis tormenti opponc­batur; ut in primis elementis discerent parvu­li semper propriae memores sectionis contraria curare contrariis, & ad cohiben dos refraenan­dosque turpitudinum appetitus, necessarium esse sale corrosorio carnis perfricare pruritus, & semper recrudescentes desiccare putredines. Ad hoc corpus suum mortificabat Apostolus, non tantum circumcidens illud seminarium membrum, sed totum se crucifigens, & [...] extraordinariis motibus opponens caute­num, usque adeo corpus suum redigens in ser­vitutem ut diceret: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me a Christus. Cujus facti aemu­latores erubescimus in pudendis: & detecto sectoque confusionis operculo, b quamvis con­scientia testis semper nobis exponat scaturien­tes intus peccati insidias, nec internum vitare possimus judicium; viriliter tamen standum est, & rationis auctoritate increpandi sunt ti­tillatorii sensus, & summopere vigilandum est ne sequatur assensus. Intra nos pudor iste abo­leti omnino non potest; quia nec totum hoc membrum, sed anterior ejus portio jussa est circumcidi. Res sane maxima est, si non egre­diatur foras hujus contagio corruptelae, & in­saniens bestia corrupti anhelitus, catenis ferreis in ultimis animae recessibus alligetur, intusque fractis dentibus seipsam concupiscentia capti­va mastiget & corrodat. Manet itaque eru­bescentia propter sensum; ut qui in agone contendit, sciens circumcisionis mysterium, ab omnibus se abstineat quae possunt huic flam­mae ministrare fomentum. Nec tamen per­emtoria est contendentibus, sed probatoria hujus sensualitatis colluctatio tam veterna: sed institutum est certamen inter spiritum & carnem, ut victor homo peccati & poenae, post [...] solennes coronetur in gloria, sine infestationibus deinceps, liber à peccato & poena.

Hanc verecundiam post praevaricationem, vanitati subjecta, non volens anima pertulit, & vim sustinet inquietudine perurgente, & in­voluntariis motibus fatigata, infelicitatis suae deplorat miseriam, liberari de corpore mortis hujus desiderans, & pacifici tranquillique status à Deo postulat libertatem. Quotidiano sane conflictu spiritus & caro luctantur, & causatur ratio adversus domesticum malum; quod ita intra se exerceat regnum, quasi c natura sit vi­tium, & secum traxerit creatio prima pecca­tum. Hoc utique prima non d sentit conditio, sed secutum est transgressorem supplicium, & adhaesit individua poena peccato; de quo eru­bescent quicumque mundo corde regem in decore suo videre desiderant. Quis in tam as­siduis illusionibus non confundatur? Quis non in tantis contumeliis erubescat? Fomes quip­pe hujus mali intus in tenebrosis recessibus la­titans, ut viderit animam alias occupatam, & minus ad sui circumspectionem sollicitam; ir­ruptionibus vehementibus erumpit, blanditiis venena supponens, pudicitiae puritatem inopi­natis invadit assultibus. Ideoque pudibundus homo nuditatem suam operit, & foeditatem confusus occultat. His redivivis vulneribus semper hac sanie illitis necessaria est per o­mnem hujus vitae septimanam jugis resecatio putredinum, & continua circumcisio cicatri­cum. Et in ceteris quidem e membra omnia imperio rationis obediunt, & arbitrii retinent libertatem: hic vero ubi Babyloniae fornax exarserit, & quasi pice & naphtha conspersi li­bidinum ebullierint appetitus, inflammata ca­ro libertatis privatur honore; in tantum ut re­bellia membra velit nolit in motus nefarios audacter exurgant.

Praecedebant olim integumenta rerum signi­ficantia abolitionem peccati, & ad perfectio­nem inchoata tendebant. Nec hoc sacramen­tum consuetudini antiquae subtrahere voluit Christus, & licet non esset in hoc tempore ne­cessarium, tamen ne antiqua religio prorsus f reproba videretur, in se voluit circumcisionis aptare signaculum. Sane originale peccatum quod à primis patribus in totam generis hujus successionem defluxit, omni tempore aliquibus remediis oportuit expiari; licet vim plenam significantia non habuerint, donec ad rem ipsam ventum est, quae figurarum operiebatur velamine. Et licet sacramentorum arcana omnibus non paterent, virtus tamen & effectus eorum ignorari non poterat; quia ab Adam usque ad Noe sacrificia Deo constat fuisse ac­cepta, quae usque ad illud tempus sine legis distinctione divinitus inspirata institutione pri­mi hominis celebrarent. Illa vero sacrificia aut in animalium sanguine, aut aliarum obla­tionum incensionibus agebantur; nonqu od fumo aut mortibus pecudum delectaretur Deus, sed ut intelligeretur immutabile judicium & prolata ab initio sententia in peccatum.

Immutabile decretum ab aeterna lege exie­rat, concupiscentia affligi, & morte peccato­rem puniri: nec poterat plagis exterioribus re­medium aliquod subvenire, quin stimulus car­nis sine ulla exceptione colaphizaret infirmum, & usque ad dissolutionem mors importuna per­sequeretur captivum. Et mors quidem carnis concupiscentiarum intersecabat ludibria, nec poterat ultra peccare illud quod erat putredi­ni ac dissolutioni praedestinatum & datum; sed supererat post mortem carnis animae labor, & afflictio spiritus: nec poterat ulla ratione illa absolvi damnatio, nisi morti omnium vita o­mnium subveniret, & pro generali morbo gra­tia Dei singulare propinaret antidotum. Hoc antiquum redemtionis nostrae consilium san­ctis patribus revelavit Deus, voluitque ut pau­latim assuescerent homines passioni; & mor­ti necessariae, voluntariae mortis opponerent li­bamentum, & poenam in medelam, & poenam in medelam, & suppli­cium in remedium commutarent.

Hujus oblationis doctrinam sacrificia conti­nebant antiqua: & incensiones & mortes hu­jus consummationis gratiam praesignabant. Propter hoc cum jam fidei tempora propin­quarent, imperata est circumcisio; & [...] corporis in qua est a voluptatum leminarium & libidinis officina b jussa in parvulis amputari, ut proprii primitias sanguinis, ei qui totum san­guinem suum oblaturus erat, ofterrent, & com­munia singulorum c sacrificia singulare praece­derent holocaustum. Ubi vero Christus Do­minus venit, de quo in capite libri scriptum erat, ut in morte sua patris voluntatem im­pleret, cessarunt sacrificia; nec jam trunca­tionem praeputii evangelium imperavit, sed circumcisionem cordis, & omnem tam mem­brorum quam affectionum petulantiam gladio spiritus resecari immutabili decreto mandavir, Et tantae dignitatis illa una redemtoris nostri fuit oblatio, ut una ad tollenda mundi pecca­ta sufficeret; qui tanta auctoritate in [...] introivit in sanguine proprio, ut deinceps nul­la supplicantium postulatio sanguine indige­ret alieno. A diebus igitur visitationis nostrae regnum coelorum vim patitur, nec jam in ex­poliatione carnis circumciso agitur, sed Spiritus sancti virtute vetustatis antiquae sanies expur­gatur.

a DE STELLA ET MAGIS, ET INNOCENTIUM MORTE.

NATO in Bethleem Salvatore, audita est in Effrata ejus in terris praesentia, & usque ad silvas camposque gentium novae hujus nativitatis est fama porrecta: in Judaea à pastoribus & angelis primo sunt haec gaudia celebrata, nec multo post Arabum fi­nes b hujus rei notitia penetravit, & incolis Sab­ba praeclari stella luminis c coelestis ortum nu­minis novis splendoribus indicavit. Erant in illis regionibus viri siderum inspectionibus as­sueti, qui arte mathematica vim discursum­que noverant planetarum; quia ex elemento­rum natura rationem temporum metientes, astrorum d ministeria certis experimentis pro­priis didicerant effectibus assignata. Hi ex va­ticiniis Balaam olim audierant, stellam oriri e in Jacob, & hominem in Israel, cujus forti­tudo quasi rhinocerotis, ad quem in trieribus de Italia venirent, qui superarent Assyrios, & vastarent Hebraeos, quo tempore nec in Jacob idolum, nec in Israel simulacrum esset.

Diu homines illi hujus prophetiae proventum expectaverant, & ubi venit plenitudo temporis, orto repente novo sidere, ad antiqua recurren­tes volumina, tam testimonio muniti quam si­gno, dromadis invecti in Judaeam stella f duce perveniunt. Nec potuere Palaestinae mcolas latere tanti nominis personae; sed ubi audi­tum est quod stellam indicem nati in Bethle­em parvuli sequerentur, Herodi novi regis in­quisitio nunciatur. g Evocatis itaque Magis, rei hujus ordinem cum omni diligentia scisci­tatur. Audit natum in Bethleem esse parvu­lum, quem profitentes regem & Deum, qui de Sabba venerant, adorate & venerari festinant: intimatum est ei quod ab antiquis temporibus Moabites propheta, licet gentilis, praedixerat: & contulit cum literis gentium, sanctorum va­ticinia [Page 29] prophetarum quorum scripta per omne sabbatum legebantur; de quibus nulla in po­pulo Judaeorum ambiguitas erat, quin rata [...] quae illi vel asseruissent praeterita, vel prae­dixissent futura: à fortitudine ejus qui quasi [...] obvios penetraret, in cujus obsequi­am ultrices de Italia trieres in Judaeae [...] adventarent, & usque ad a finem mundi dilatarent imperium, anxius expavit & [...]

Conturbabat quoque aliud quod in Michaea scriptum est testimonium: Quoniam de [...] quae b est Effrata, egrederetur parvulus, qui Dominator esset in Israel, cujus egressus esset ab initio à diebus aeternitatis. Cumque [...] quae domestici codices continebant, cum [...] quae ab alienigenis dicebantur, intelligeret convenire; divinis tentans reluctari consiliis, [...] perfidus religionis assensum, promittens [...] sese ad adorandum parvulum cum om­ni devotione illico ad futurum, cum per [...] certitudinem de puero accepisset. [...] cum rege maligno Hierosolyma, non [...] expavescit & tabescit, & negare [...] quod scriptura testatur. Nec minus [...] scribarum sacrilegium, quam Herodis [...] quia proprio Judaei abutentes privi­legio, cum visitationi divinae invenirentur [...] causam sibi cum Herode fecere commuuem; cum hinc & inde impietas & [...] adversus Dominum c & Christum ejus fremerent, & pariter in ejus odio [...] Ecce alienigenae à fluminibus [...] parvulum Christum supplices veniunt, [...] filii dispersorum deferunt munera; acce­dunt qui longe erant, & qui prope recedunt; [...] loco humili & supellectile vili rex regum [...] Dominus dominantium invenitur, [...] & ab aliis adoratur.

363 Quia vero neminem in conspectu Dei [...] vacuum antiqua lex edocet; [...] legis abeuntibus vacuis; primitiae [...] sacramentalia munera proferunt de [...] & Domino aurum & odoramenta [...]; profitentes ex ratione munerum de eo [...] adorabant quid crederent, quid sentirent. [...] auro regem, in thure sacerdotem, in myrrha [...] quamvis passibilem [...] Oblatio ista incarnati verbi & exponit [...] & brevi subtilique indicio utriusque na­turae humanae divinaeque exprimit unitatem, [...] quod proprium est unicuique singulatim di­singuens. Nam Deo patri cujus regnum & [...] suis mundum replet splendoribus, in [...] suavitatis summus sacerdos & pontifex Christus se obtulit; cujus caro passionis cremata [...], incensionis suae fragrantiam [...] ad coelos, & usque hodie odor ille suavissi­mus in terrestri coelestique Ecclesia indeficiens perseverat. Quod autem passibilitas quam obe­diens Deo voluntarie suscepit, incorruptione firmata sit; virtus myrrhae obvians corruptelae suo probat effectu, & visibilium ratione mune­rum immortalitatis solidae constat evideus ar­gumentum.

Adorato Domino Magi hilares alio tramite in suam patriam revertuntur: quia necesse est, ut qui corde credunt ad justitiam, ore etiam confes­si sint ad salutem, deinde vias elegant arctiores, & se districtioribus mandatis obligent: quoni­am per vias latas, descensusque praecipites itur ad inferos, per artas vero & difficiles reditur ad superos: propter verba labiorum Dei religiosus quisque vias duras ingreditur, & jugulator vo­luptatum, stantem e ex diverso hostem secu­rus aggreditur. Arta via est castitas, trames strictus humilitas; jejunio affligi, & carnem in servitutem redigere, scopulosae sunt semitae: sed ad patriam superiorem non nisi per meatus difficiles armati milites revertuntur. Non est tutus ad Herodem regressus, nec expedit cum his qui oderunt Deum foedera jungere: nec de religione cum malignantibus inire consilia, quorum familiaritas infantiam Christi studiose persequitur; & antequam formetur Christus in nobis; in ipso piae conversationis initio, ut ex­tinguatur spiritus, & suffocetur vita justitiae, penitus elaborat.

Delusum se Herodes conqueritur, cum Ma­gos alias comperit divertisse: quia molestissi­mum est principi tenebrarum cum excogitatis laqueis tentatos quoslibet noverit evasisse; & acriori inflammatus rabie, in neces innocenti­um debacchatur. Sic sanctorum persecutioni­bus tyrannus crudelis illuditur, f qui dum pu­tat perdere quos occidit, melioris vitae statum eis procurat: & quod ille in perditionem mo­litur, hi utuntur pro beneficio, quibus lucra vitae perpetuae per haec momentanea damna celeri compendio acquiruntur. Ecce parvuli isti, quos hostis naturae, pietatis g inimicus; be­stialis saevitiae, inauditae crudelitatis monstrum Herodes occidit, subito fiunt martyres, & dum vice Christi, & pro Christo avulsi, à matrum uberibus detruncantur, testimonium quod non­dum poterant sermone, perhibent passione; & sufficit causa testimonio, licet nondum eloquio distinguatur. Illico spiritus infantilis vasculi receptaculum deserens, jam non tenelli corpo­ris aetatisque novitiae tempore tenetur: sed ab illis infantilibus coagulis anima expedita, ad­epta rationis & intellectus plenitudinem in occursum Christi festinat, à quo militiae suae quaerens stipendium, ad lucis & pacis aeternae praemittitur gaudia; & Epiphaniae solennia in coelestibus celebrat, nec in stellae alicujus [Page 30] lumine, sed in ipsa claritate divinae praesentiae gloriatur.

Acta est nativitatis solennitas sursum jubi­lantibus angelis, deorsum ex ore infantium & lactentium laus est perfecta, resonantibus usque ad coelos victoriae tubis; & versus est parvulo­rum vagitus in gaudium, & luctus in jubilum, sequente non stellam, sed agnum exercitu in­nocentium, & bajulante gloriosissimi triumphi solenne vexillum. Nec potuit mundus inter­ficere nuper agonem ingressum infantilem exercitum: & pedes qui nondum lutum calca­verant, urgens citatusque transitus non est pas­sus ullis fordibus inquinari: sed in ipso vitae intio tota illa innocua phalanx, sine ullo in­tegritatis detrimento, ad solidioris vitae tran­slata est gloriam. Et quae expectari poterat annorum elapsu rationis discretio; repente nullis jam aetate illa temporibus subjecta, omnis consummationis reperit finem, & casuum ac­cidentium mutabilitates evasit. Evigilaverunt fensus quos sopor infantiae opprimebat; dis­plosisque palpebris intuiti lucem, in momento assecuti sunt, quae pacificis & mundo corde de­betur, beatitudinem: & ascendentes per o­mnium virtutum gradus sine doctrinae huma­nae exercitio cumulatam invenire mensuram; ita ut in ordine sanctorum protomartyres pri­mum habeant locum, & fecretorum [...] divinorum, propinquitate [...] cle­mentiam Dei pro nostris exotent laboribus; quos usque hodie funestus Herodes persequi­tur, quorum sanguine & morte diabolus dele­ctatur. Hi itaque à cunabulis in coelum tran­slati, facti sunt superni capitolii senatores & judices, nonnullis veniam obtinentes imme­ritis; assistuntque miserationibus & ultionibus divinis, sed saepius agni, quem quocumque ie­rit, prosequuntur, mansuetudine, quam ira vel furore utuntur. Hi nuper cruore lacteo [...] primitias baptismi martyrio consecrarunt, tra­dentes posteris formam, ubi necessitatis articu­lus excluserit moram; non minus ad lava­crum animae sanguinem efficacem, quam san­ctificatas verbis solennibus aquas; maxime cum nec sanguis hoc elemento careat, sed aquarum motu per totum corporis alverum fluat. Spiri­tus vero sanctus & aquis & sanguini superfer­tur, qui subjectos sibi fovet & abluit; quo ba­ptizante idem occisio quod mersio operatur, qua extinctam peccati vitam virtutemque e­mortuam utriusque rei continet sacramentum. Ipse enim est qui vel hoc vel alio modo qui­cumque est ille modus baptizat, & ad idem re­fertur quod pura fide agitur per Christum Do­minum nostrum.

a DE BAPTISMO CHRISTI, ET MANIFESTATIONE TRINITATIS.

NON satis est quod angeli locuti sunt pastoribus, quod apparuit stella regi­bus, quod nativitati, & personae, & loco consona prophetarum oracula, perfidae gentis indicio, Christo perhibentia testimoni­um, in unam convenere sententiam: subli­mius & perfectius testimonium profertur divi­nitus, & ipse pater invisibilis auditur, & aures humanas omnipotentis Dei praeclara vox pene­trat, & inaudita à seculo fidei species declara­tur. Veniebat Christus ad b baptismum Joan­nis, non egens lavacro, in quo peccatum non erat, sed ut sacramento perennis daretur au­ctoritas, & tanti virtutem operis nulla perso­narum acceptio commendaret: quoniam re­missio peccatorum, sive per baptismum, sive per alia sacramenta donetur, ptoprie Spiritus sancti est, & ipsi soli hujus efficientiae privile­gium manet. Verborum solennitas, & sacri invocatio nominis, & signa institutionibus A­postolicis sacerdotum ministerus attributa, vi­sibile celebrant sacramentum: rem vero ipsam Spiritus sanctus format & efficit, & consecratio­nibus visibilibus invisibiliter manum totius bo­nitatis auctor apponit, & plenitudinem gratiae unctionis divinae pinguedo, [...] officialibus infundit, & rem sacramenti con­summat & perficit.

Si in Petri vel Pauli nomine baptismi gratia donaretur, posset alius alio videri sublimior & secundum ministrorum merita haec singula­ris c gratia aestimari, ut melior esset baptismus ejus qui sanctior videretur, & indignior [...] qui ab eo acciperetur, quem non amplior aesti matio commendaret. Haec & in alia sacra­menta transferretur injuria, ut non in eis uni­tas, sed diversitas haberetur; si d censerentur melioribus fieri meliora, & minus haberen [Page 31] utilitatis & ponderis quae fierent ab indignis. Sic eucharistia una, alia melior; & baptismus, pro ministerio vel melior vel deterior a crede­tur. Absit hoc à fide catholica, absit à reli­gione Christiana tantae corruptionis fermen­tum. Una nobis fides, unus Dominus, unum baptisma: quod si ab indigno forte fuerit con­secratum, non audet justus iterare vel corrige­re quod semel est factum: quia per quemcum­que fiat, idem est; nec hoc privilegium meri­tis est datum, sed gratiae; & proprie sibi omni­potentia Dei retinet hunc effectum. Neque enim Paulus pro nobis crucifixus est, aut nos gloriamur in Paulo, sed in cruce Domini glo­namur; cujus virtus omnia peragit sacramen­ta, sine quo signo nihil est sanctum, neque ali­qua consecratio meretur effectum. Hinc o­mnium sanctificationum exurgit sublimitas & profundum, & longe lateque plenitudo dif­funditur gratiarum.

Quod ne ulla praesumtio sibi doni hujus in posterum gloriam vendicaret, in hoc sicut & in aliis, Domini nostri Ecclesiae suae providit [...], ut ipse baptizaretur à servo: b ne conservi conservorum ministerium detrecta­tent, vel aliquis cuiquam in hoc opere praefe­ntur; quoniam sive Judas sive Paulus bapti­zet; Christus peccatum lavat, absolvit, & de­let. Sic Rachel & Lia, Balam & Zelpham [...] accommodant, & liberos accipiunt ex ute­ris ancillarum. Scribae & Pharisaei in cathedra Moysi sedentes, dum agunt quae ad cathedram pertinent, per omnia plenitudine potestatis [...] & officium, non vita tantis c affectibus [...] Obediunt daemones exorcistis: Chri­stum, inquiunt, scimus, & Paulum novimus, & [...] d nomine Christi quem Paulus praedicat, [...] egredimur: vos autem penitus ignora­mus. Ecce in nomine suo nihil quaestuarii per­agunt exorcistae, nec se eis deferre ipsi [...] profitentur, sed nomen Christi etiam per [...] sectatores suae gloriae retinet [...] & fiunt in talibus causis ministri [...] sicut naves onerariae, quae per pelagus [...] institores, quarum rectores potius eorum [...] ducunt, pecuniis inhiant quam saluti. Et [...] mare seculi hujus necessarios habet [...] transvectores: alioqui cessabunt [...] nec ex transmarinorum copia aliorum [...] habebit subsidium, nec occurrent sibi [...] regionum, si vehicula tollantur de invio, & [...] immeabile relinquatur. e Bonis quippe [...] malorum ministeria suffragantur. [...] itaque cervicem sanctam manibus [...] humilitas redemtoris, & licet plenam non [...] virtutem, suscipit tamen Christus [...] Joannis. Praeparabat viam Domino [...] lavando exterius corpora; ut [...] exterius lavacrum secuturum baptisma, [...] quo conferretur animarum ablutio, & pec­catorum remissio. Praecessit quod erat ex parte, ut consummatio sequeretur.

Horret tamen Joannes, & acclive sibi esse sacrum Christi caput non patitur: quia majo­rem à minore benedici antiquis regulis refra­gatur, & criminalis ei visa est usurpatio pote­statis. De plenitudine Christi omnes accepisse & seipsum, cum ceteris praedicarat Baptista; i­deoque f Deo hominem manus imponere judi­cabat g temerarium, & lavare eum in quo non e­rat peccatum, aestimabat superfluum. Se ad sol­vendam calceamenti hujus corrigiam confessus indignum, formidabat exhibere praelatum, si ipse in magistro sine causa tentaret hoc agere, quod ab ipso suscipere necessarium dignosce­bat. Ideoque tremebundus, humili h excusatio­ne postulanti ministerium i negat assensum; non quod obedientiam detrahat imperanti, sed quod judicio suo servo subdi, non compe­tat majestati. Tu, inquit, venis ad me, & à te debeo baptizari? Cui Dominus: Sine modo: sic enim decet nos omnem k complere justitiam. Joannis humilitas non arguitur; nec vitupe­rabile visum est Christo simplicitatis diffugium, quod reverentia, non importunitas suggerebat. In hoc igitur omnem impleri justitiam asse­verat, si doctrinam praecedat exemplum, & honore se invicem praeveniant, qui majorem & qui minorem obtinent locum; & qui major est, l fiat minor, & praecessor sicut ministrator: si in unitate sacramentorum omnes simul con­veniant, si pacis ecclesiasticae foedera non dis­rumpant.

Baptizatur Christus, nec ultra Jordanis re­trorsum convertitur: aruerunt unctiones, Ju­daicae ceremoniae putruerunt; perpetuo lapsu baptismi gratia emanat ad posteros, nec ulla vetustate siccatur. Adesse se tantis mysteriis & praesentiam suam dignosci, dignata est sem­piterna divinitas; coelisque apertis in specie columbae Spiritus sanctus m ibi seipsum o­stendens, & intelligi voluit & videri; & quie­tissimo elapsu adveniens, super Christum quie­vit & mansit. Acceperat quippe familiare super hoc ab eodem Spiritu Joannes responsum: quia super quem Spiritum sanctum sub hac specie vi­deret, ipse esset quem baptismi maneret au­ctoritas, qui mundi peccata tolleret, qui solus à nullo sanctificatus & cuncta sanctificans, non tam interesset sanctificationibus & sacramen­tis omnibus, quam patraret. Sed & vox Patris audita est coelitus: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite.

Hucusque Domine sancte pater non audivi­mus te loquentem, qui multifarie olim patri­bus locutus es in prophetis, & per angelos san­ctos quibus ad diversa saepe n mysteria à te le­gatio est injuncta. Teipsum non ita ante hoc tempus locntum audivimus, ut personaliter ti­bi assignetur locutio quam proferres. Hanc [Page 32] vocem à paternitate tua delatam nemo est qui ambigat; non est qui sibi hoc verbum audeat arrogare, non est in coelestibus agminibus qui Dominum Jesum, suum audeat filium nomi­nare. Certe a tibi soli nota est Trinitas; & so­lus pater scit filium, patremque novit filius, nec à quoquam nisi eo revelante est cognitus. In hac divini magisterii schola pater est qui docet & instruit, filius qui arcana Dei nobis re­velat & aperit, Spiritus sanctus qui nos replet & imbuit. A patre potentiam, à filio sapien­tiam, à Spiritu sancto b accipimus innocentiam. Pater eligit, Filius diligit, Spiritus sanctus con­jungit & unit. A Patre nobis datur aeternitas, à Filio imaginis ejus conformitas, & à Spiritu sancto integritas & libertas. In Patre sumus, in Filio vivimus, in Spiritu sancto movemur & proficimus. Convenerunt simul sempiterna divinitas & temporalis humanitas; & eo teno­re utriusque naturae facta est unitas, ut impos­sibile sit quod junctum est ab invicem separari, sed verbum & caro sic sunt una essentia, ut per­fectam & integram sincera conjunctio faciat unitatem. Nec injuria est, sed gratia Dei, si quod minus videtur, digniori jungatur; cum inferior natura contumeliam probrumque pec­cati non contrahat: nec est minoratio maje­statis, provectio paupertatis: nec altitudinem Dei in aliquo humilitas dispensatoria dehone­stat.

Hoc testimonium auditum est, quia filius Dei est quem Joannes tenet in manibus, verus homo, verus Deus, unicus patris, in sua natura invisibilis, in nostra visibilis; ut fide & experi­mento fulciatur doctrina, dum & visu & intel­lectu incarnati verbi notitiam assequatur. Di­lectus à patre immeritos nos dilexit, ultro vi­sitationis suae nobis beneficium largitus est, ul­tro sanavit, ultro curavit, ultro libertate do­navit. Etiam ingratos prosequitur hic amor & revocat: neque tunc odit, cum corripit & flagellat: usque ad mortem Christum duxit di­lectio, & resurgens à mortuis caros habet, qui­bus tantae caritatis affectum ostendit. Duo grata vocabula, filius & dilectus, ipso Deo di­ctante nostris sensibus imprimuntur; ut com­munio nominum nos associet collegio mune­rum, & tantae dulcedinis nomina nostrum e­molliant animum, accendantque devotionis affectum. Per omnia sibi pater in filio compla­cuit, nec ulla in eo serpentis sunt [...] ve­stigia, nec sacerdotii ejus poenituit Deum: quo­niam sacrificium quod in cruce obtulit, sic in beneplacito Dei constat acceptabile, & perpe­tua virtute consistit, ut non minus hodie in conspectu patris oblatio illa sit esfieax, c quam ea die qua de saucio latere sanguis & aqua exi­vit, & semper reservatae in corpore plagae sa­lutis humanae exigant pretium, & [...] donativum requirant.

d Huic dilecto filio tuo tu Domine nos prae­cipis obedire. Loquere igitur Domine, quia audit servus tuus. Auditui meo dabis gaudi­um & laetitiam, doctrinam tuam amplector: suave est mihi eloquium tuum, vivus & efficax sermo tuus, ancipiti gladio penetrabilior usque ad divisionem spiritus & animae meae attingens, carnales & spiritales intra me separat & seque­strat affectus; & à vilibus pretiosa distinguens, quasi flagello de funiculis contexto, de meo interiori templo quod tu inhabitas, omnem nundinationem expellit, nec patitur in atriis tuis mercimonia columbarum, sed à sanctuario gratiae tuae omnem venalitatem excludit. Au­dio te cum irasceris, audio cum misereris; sive parcis, sive flagellas, justum & bonum te prae­dico: In ira te supplico, in clementia gratias ago, nec sanctis sermonibus contradico. Lo­quere, magister bone, libenter te audio, & cum adversaris mihi, etiam in plagis & doloribus intelligo disciplinam: nec latet me te docen­te, ad siccandas corruptionum mearum putre­dines [Page 33] prodesse cauterium, & mundare [...] veteres sal disciplinae tuae evangelio tuo medente infusum. Praecipis ut infundam [...] pulmoni hyssopum, & spiritus tui suavi­tate epota, totius malignitatis inflatio detu­mescat. A te, Deus bone, humilitatem discen­tes, quasi mansueta animalia quieto gressu te bajulamus sessorem; nequaquam sub hoc [...] lassitudinem, sed quietem inventuri: quia [...] tuum non est grave, sed leve: & lex tua, & testimonia justitiae praecepta, & timor & ju­dicia delectabilium in se rerum continent sa­cramenta. Lex tua docet vitare peccatum, & [...] transgressores: & ut lotis mundisque pedibus in via immaculata incedant, omnia praemonstrat offendicula, & insinuat [...] quibus periculosi transitus evitentur; nihil impossibile, nihil jubet austerum. In quibus­dam per legem tuam promissa praemia nos in­vitant, in multis poenae propositae, & supplicia vel damna territos animos à scelerum [...] appetitu: neque lex tua scripta à lege naturali in aliquo dissonat, sed reprobatio mali, & electio boni sic animae rationali [...] sunt divinitus, ut de hoc nemo recte cau­setur: quia nulli ad harum rerum persecutio­nem deest scientia sive potentia; quia & quod agendum est, scimus: & quod scimus, facere possumus.

Quod si impossibilia essent praecepta tua, vel tantis difficultatibus onerata, vel voluntas tua [...] abdita, ut non posset intelligi quid à nobis intelligi, quid à nobis tua expeteret altitudo, licet invitus nemo peccet; posset tamen ex multis excusare delictum, nisi nobis & modera­tio mandati, & veritatis cognitio, & agendo­rum distinctio auctoritate cognoscibili provi­dissent: & simul se complecterentur possibilitas, & facilitas, scientia & potestas. Praecipis mi­hi Domine Deus, ut diligam te; hoc & possum & debeo: & totum me & interius tibi esse ju­bes obnoxium; de proximo jubes, ut ad meam [...] mensuram complectar. Gratias ago tibi clementissime Deus, quia quod quaeris à me prius ipse donasti: & quomodo tu me dilexeris, si linguis hominum & angelorum loquar, nec digne possum eloqui, nec universa complecti, quae mihi gratiae tuae contulit amplitudo. [...] est Domine ut diligamus te; quia & ipse nos diligis: & iniquum omnino est, ut te in aliquo dilecti tui offendant. Vere hoc man­datum legem complectitur & prophetas, & in hoc verbo omnium scripturarum volumina co­artantur. Hoc natura, hoc ratio, hoc Domi­ne verbi tui clamat auctoritas; hoc ex ore tuo audivimus; hic invenit consummationem o­mnis religio; primum est hoc mandatum & ultimum, hoc in libro vitae conscriptum, in­deficientem & hominibus & angelis exhibet le­ctionem.

Legat hic unum verbum, & in hoc mandato meditetur Christiana religio, & inveniet ex hac scriptura omnium doctrinarum regulas e­manasse: & hinc nasci, & huc reverti, quid­quid ecclesiastica continet disciplina, & in o­mnibus irritum esse & frivolum quidquid di­lectio non confirmat. Non pertinet Domino ad te, nec de tuis est qui te non diligit: nec diligit te, qui scienter offendit. Dilectioni tuae detrahit, qui terminos à te positos transit, & Evangelii tui decreta transgreditur & con­temnit. Non amat te qui pecuniam diligit, tibi & mammonae nemo simul deservit. Non pertinent ad te speciem pietatis habentes & ne­gantes virtutem, nec militant tibi negotiorum hujus seculi trajectores; non audiunt te, sed sicut aspis aures suas obturant, ne eorum corda verbum tuum penetret, quotquot peccato ser­viunt & voluptati, carnalium amatores. Lex tua Deus, Apostolorum & Martyrum testimo­nio confirmata; parvulis tuis pauperibus spi­ritu, quibus tibi regnum tuum dare compla­cuit, sapientiam praestitit; & laetificaverunt animas eorum justitiae tuae, in quibus per ean­dem legem edocti vixerunt: & hoc dilectionis praeceptum ita fidelium mentes illuminavit, ut in pace & sanctimonia viventes, pacificis & mun­dis cordibus te viderent, & simul amor sanctus & timor castus perseverantibus tibi studiis obe­dirent; usque adeo tibi ascensionibus hujusmo­di propinquantes, ut fierent judiciorum tuo­rum conscii, & per ipsos tua & nunc postmo­dum judicia exerceres. Praecepisti Domine ut audiamus dilectum filium tuum: gratias tibi agimus, quia nos ejus magisterio commendasti. Nos vero ex praecepto tuo ejus doctrinae nos tradimus informandos; & inhaerentes ei, li­benter eum, duce Spiritu sancto, omni tempo, re audiemus.

DE JEJUNIO ET TENTATIONIBUS CHRISTI.

ANNO tricesimo carnis assumtae, bapti­zato Domino in Jordane, postquam re­velante patre, quod filius Dei esset, in­notuit; non jam conveniebat eum putari fi­lium Joseph, vel esse subditum illi. Nec tamen repente ad signa & miracula & doctrinam usus est potestate, sed interim auctoritatem conti­nuit; & antequam notum se faceret mundo, exposuit se teutandum diabolo: non ut divi­nitatis integritas probaretur, sed ut tentatoris confunderetur praesumtio; dum fame & lassi­tudine a per jejunium veritas humanitatis pate­ret, quae divinitati associata, omnino peccati sensu & consensu careret. Hac aetate tempus doctrinae insinuatum est rationabile, b & ante has metas perperam invadendi magisterium data est forma: quia non competit annis impu­bibus sedere in cathedra, & in primogenitis bo­um lege aratio est interdicta. Jam vero cum aetatis & temporis ratio conveniret, & ad obe­diendum verbo Christi mandatum coelitus ad­venisset: voluit tamen sapientia Dei primo erudiendos informare exemplo, & contra ten­tamenta proponere documenta; ut audiret & videret & sentiret humana rationabilitas, quam insuperabilis sit victrixque peccati, si libertas arbitrii libero moderamine diriga­tur.

Igitur desertum Christus in greditur: ibi suo, id est, Spiritu sancto duce & comite conversa­tur. Locus secretus eligitur; quia solius Dei judicio jejunia sunt agenda, & singulariter in­spectorem adjutoremque Deum volunt haec habere certamina, neque in agonibus aliqui­bus periculosius militatur. Nulli religionis exercitio fraudulentius inanis gloria adulatur, nulli virtuti favor ita blanditur. Jejuniorum sudoribus laus importuna se ingerit: & subti­lissimis aculeis penetrans animam, dum [...] emollit; & pungit, cum ungit. Virtutem in hypocrisin vertit, & simpliciter inchoata pervertit. Quasi tinea quod integrum erat, rodit & occupat, & sanctitatis fundamenta e­vellit & dissipat. Subtilissimum malum, pro­prio laqueo hypocritam jugulat, & propriis armis sanctitatem c impugnat. Castigatio car­nis spiritum inflat, & macies corporis extenua­tum arrogantem impinguat. Contemtus d ve­nerationem venatur, fames & calamitas [...] saturatur. Mens hoc veneno imbuta, [...] miseriis deliciatur, & occupata [...] scabie, [...] ulceribus gloriatur. Religio sit superstitio, & succedit ei ambitio e subornata. Extincto spi­ritu quatriduano cadaveri solae supersunt [...] virtutis species exanimis & [...] sanctitatis. Tanta est hypocritarum demen­tia, ut foetoribus pro odoribus abutantur, & pretiosa vilia, & aspera suavia arbitrentur; & favorum sapor omnium dulcedinum superet condimenta, omnisque delira sensualitas con­trariis delectetur. Propter hoc solitudo carens arbitris, & eremus assentatorum satellitio va­cua à jejunante Christo eligitur, ut non cum carne & sanguine, sed cum spiritalibus nequi­tiis dimicetur, & amotis ruinarum occasionibus homo cum diabolo colluctetur, & soli sint in palaestra Christus & antichristus, Spiritus & antispiritus.

Neque putet homo evasisse pericula, cum in eremum venerit: quia quanto subtilius, tan­to difficilius à tentatore invaditur, f quia co­gitationum foribus assidens, omnia virtutum g germina in ipso ortu strangulare molitur, Imaginem Christi delere cupiens; adulterinos colores naturali pulcritudini superducit, clari­tatem spiritus interpolat & obnubit. Verum liberius anima expedita obviat impugnanti, ubi compedes impedimentorum defuerint, & aspectus irritamenta h non moverint: securior­que est congressus, ubi singula non vellicant dimicantem, nec inebriant animum lenocinia voluptatum. Honestius cum spiritu quam cum carne luctamur: quia carnis complexus foedas exhalans nebulas, eum qui sibi adhaese­rit aliqua ex parte contaminat: nec libidi­num morsus quisquam evasit illaesus. Flatus ille pestilens etiam longe positos inficit, et hoc certaminis genus fugam potius quam assultum requirit. Et quia solent oratione et jejunio daemones edomari, munitio eremi cum hujus­modi armatura exemplo magistri recipit Christianos: quos etsi omnes diversorium non excipiat loci; animi tamen omnino necessaria est solitudo, ubi erecta specula, mens sibi insopi­ta provideat, et detersa rubigine coruscantibus armis importunum hostem terreat et repellat.

Jejuniis vitiorum sentina siccatur, petulan­tia marcet, concupiscentiae languent, fugitivae [...] voluptates. Extinguitur ardentis [...] incendium & flammivomi fornax Vulcani extincta intrinsecus, montes conterminos non [...] Jejunium si discretione regatur; o­mnem carnis rebellionem edomat, et tyranni­dem gulae spoliat & exarmat. Jejunium ex­traordinarios motus in cippo claudit & ar­tat, appetitus vagos distringit & ligat. [...] si humilitate ornetur; servos Dei, [...] efficit contemtores. Jejunium carnes [...] mundat & solidat: & putredines quae ex [...] prodeunt, consumit & siccat. Jejunium scripturarum deliciis pascitur, [...] reficitur, gratia stabilitur, coelesti pane [...] Danieli interpretatio somniorum [...] jejunio, & tres pueri de Babylonio [...] egrediuntur incendio. Moyses in monte [...] diebus cum Domino perseverans; [...] Dei familiare colloquium, & legis a [...] jejunio promeretur. Helias quoque eodem dierum numero abstinens in eremo [...].

Utilitas jejuniorum temporibus Christianis [...] patuit, & à multis frequentata in [...] se effudit. Quotquot viros virtutum [...] b non sine jejunio legimus ascendisse: nec [...] magnum moliti sunt, nisi prius [...] praecessisset. Quotiens aliquid à Deo [...] conati sunt, jejuniis incubuere & [...] & pernoctantes in orationibus, ciliciis [...] c haerentibus supplices beneficia [...] Nec defuit proventus, ubi ad pedes [...] sacrificium contriti cordis offerens, se [...] humilitas; sed prope fuit invocantibus [...] Deus, & porrexit manum naufragis, & [...] afflictis. Si Moysen, & Aaron, & [...] hodie haberet Ecclesia, cum invocarent, [...] & orantibus Job, & Noe, & [...] populo parceretur. Rarus hodie [...] qui perfodiat impudicos: rarus Moyses, qui occidat sacrilegos: rarus Samuel, qui in­obedientes lugeat: rarus Job, qui pro filiorum [...] sacrificium offerat: rarus Aaron, [...] coram Pharaone comminationes divinas [...] rarus Noe, qui his, quibus submersio [...] arcam bitumine litam provideat. [...] cum Apostolo dico, inimicos d crucis qui [...] sapiunt magistratus, quorum Deus [...] est; qui in his quae dicere nefas est, [...] laetantur & gloriantur. Venerunt periculosa tempora quae praedixit Apostolus; in [...] voluptatum amatores magis quam Dei, [...] pietatis habentes, virtutem vero abne­gantes.

Inveniuntur praepositi innumerabiles, qui jejunia & orationes nec digito movent, in quo­rum manibus iniquitates sunt, & muneribus eorum dextra oneratur: frustra ab his e quaeran­tur miracula, frustra auxilia f implorentur: non sunt idonei intercessores, Domini contemto­res: nec convenienter ad placandum eum ac­cedunt, nec conciliant quem offendunt. Effi­cax est oratio praecedente jejunio, & sacris stu­diis antecedentibus non patitur postulatio de­vota repulsam. Eligitur solitudo; ut soli Deo vacans anima cum in se per continentiam mactaverit voluptates, purgatis affectibus ad coelestia evolet; & videns deum oret & ado­ret, et dulcedinis supernae suavitatem praegustet.

Forma igitur jejuniorum proposita, fixo­que exemplo, postquam quadraginta dierum abstinentiam Dominus consummavit, Satan cum esurientem videret, accessit. Retroactum tempus obtinuerat quies, et g secum sub silen­tii sera opus illud eximium Salvator exegerat; modo oblata famis occasione tumultuator de latebris prodiens, foras egreditur, et subdola professione quasi compatiens ei, subvenire peri­clitanti naturae hortatur: Si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Nec vult fateri, nec praesumit diabolus diffiteri Christum filium Dei; sed dubie h suspenseque consulens, ten­diculas blandis innectit sermonibus, ut obau­dientem sibi reddat obnoxium, et se de com­passionis specie reddat acceptum.

Caro et lassitudo, et cetera hujusmodi ho­minem testabantur; virtutis integritas et vita carens omni peccato, perfectius ei privilegium adscribebant, et divinitas potentissima ex ipsis effectibus negari non poterat. Fuerant & an­te Christum viri insignes, prophetae & sacerdo­tes: sed in peccatis concepti & nati, nec ori­ginali nec personali caruere delicto: & inven­ta est in omnibus vel ignorantia, vel insuffi­cientia; in quibus erronei peccaverunt, & e­guerunt misericordia Dei, per quam edocti & restituti gratias egerunt Deo, & ad plenitudi­nem justitiae multum sibi deesse confessi sunt, & sperantes in Deo nullam sibi soliditatem attribuere praesumserunt. Non ita Christus in quo verbi carnisque sic convenit natura, ut nulla alteri ex altero injuria deveniret: quia in carne socia nullam divinitus maculam re­perit, nec secuta est, nec praecessit.

Haec naturarum conjunctio diabolum excae­cabat: quia impossibile ei videbatur vel quod esurire posset divinitas, vel quod tantae tole­rantiae posset esse, tantaeque potestatis corpo­ralis humilitas. Duplicem itaque inquisitio­nem sinuosa calliditate orditur, ut de Christo utrum naturalis filius Dei sit, ipso respondente certitudinem habeat: ut cum Deum confessus se fuerit, absurdum videatur quod Deus esu­riat, & in quamcumque partem se responsio verterit, necessitas conclusionis occurrat: Si filius Dei es, tibi non competit esurire. Quod [Page 36] si esuris, manifestum est te filium Dei non esse, quem violentia necessitatis communibus indi­gentiis intercludit. Succurre, inquit, necessi­tati si potes, alioqui deficies: & praesentes la­pides in panis muta substantiam. Sic enim fiet ut evadas periculum; & si hoc potueris, probes te Deum. Non erat digna responsione quae­stio malignantis; neque enim technas diaboli Dominus ignorabat, sed divino cavillatori sa­tisfecit eloquio, subtilissimo dogmate edocens corporis & animae vitae propriis alimoniis de­beri subsidia, & cibum animae, id est, verbum Dei eduliis corporalibus praeponendum, & citius at­tentiusque menti providendum quam ventri.

Nec opus erat ut hoc facto insidiatori a in­notesceret Christus: quia nullo signo ejus po­terat invidia commutari, cujus incorrigibi­lem iniquitatem desperatio sugillavit. Super­fluum igitur erat ad suggestionem ejus ibi nul­la profutura miracula operari; cum satis esset diligenter consideranti, quod esurientem cibi non superabat appetitus, & desiderii motus defectio non esset, sed virtus. In nullo Chri­stum aliqua coegit aut dominata est ei necessi­tas; qui propriae moderamine voluntatis dis­posuit & persolvit quod exegit humanitas. Sicut in ipsius voluntate fuit consecrare jeju­nium; ita & in potestate fuit tempore oppor­tuno sumere cibum. Quod utique nec ministe­rio, nec consilio diaboli fuerat ordinandum; quia & abstinentiae & refectionis penes ipsum erat & arbitrium et facultas. Itaque nihil [...] seductor extorsit, sed dubius in­certusque dimissus est; nec obtinuit ut se pro­deret Christus miraculo, vel intemperanter ad cibum properans, obediret seductoris consilio: quasi tunc primum quid fieri oporteret data doctrina, acceptaque sententia.

Repulsus igitur auctoritate scripturae, & pro­positi firmitate, defecit scrutinio: nec tamen alia aggredi via destitit, & falsatis argumen­tis prioribus alia subjiciens, quibus ab eo con­sentaneas sibi responsiones aliquas extorque­ret, adjecit. Eo igitur supra templi pinnacu­lum constituto, quem gula non potuit, vana gloria subvertere nititur. A multis ambigitur utrum fuerit b haec translatio corporalis: & si de loco ad locum se Christus transferri permi­serit, eo modo quo Abacuc de Judaea in Chal­deam c delatus est; & Philippus de Azoto in oc­cursum eunuchi, qui revertens de Hierusalem non intelligens Esaiam, codicem revolvebat. Sed quod corporaliter eum diabolus tulerit, videtur inconveniens: quod humeris ejus Sal­vator insederit, & pro vehiculo usus sit quem praecipitatorem sciebat; vel ei ferendum se commiserit, cujus insidias agnoscebat. Suo itaque spiritu eum credendum est ductum & in desertum, & super templum, ut utrobique eum diabolus assumeret ad tentandum.

Et localiter quidem in deserto prima fuit tentatio; sed ceteras eo modo circumduxit ten­tatoris astutia, vel circumduci passa est [...] Salvatoris, quo modo Ezechtel cum super flavium Chobar sederet, Hierosolymam [...] spiritu civitatem aedificat & metitur, & [...] & templum instaurat. Hoc modo super cul­men templi Christus erat in spiritu; [...] quid Antispiritus affectaret, & hosti se de [...] gloria pulsaturo opportunitatem parabat. d Hac igitur occasione loci hortatur & consu­lit, ut in urbe sancta & frequentia populorum quasi novus funambulus in excelso pendulus, se deorsum ad spectaculum vulgi jactet intre­pidus; addens ex testimonio scripturae ange­lorum affutura suffragia, quae ruentem excipe­runt, & conservarent illaesum.

Oexecrabilis diaboli malitia, o stulta nequi­tia; o insensata versutia, o praesumtio excaecata Putabat malignus quem gula non vicerat, va­na gloria superari. Experientia quippe [...] didicerat, & in multis probaverat; vitiorum e vi­ctores soepe nugis laudationum corruptos, & co­gnatum propinquumque esse virtutibus malum adulationem: nec facile quenquam posse eva­dere, quin libenter assentatorum canticis [...] aures, & laudatorum modulationibus de­lectetur. Et sicut rarus est, aut nullus qui de se mala dici aequanimiter ferat: ita rarus est, qui non bene de se velit sentiri, & se si recte vivit stantem in vitae rectitudine non diligat aestimari. Quod si opera virtutum foras [...] rarus est qui hominum judicia conspuat et laudes humanas contemnat. Hoc generale malum in humano genere Satan putabat [...] praecedentis occasione victoriae suggerere Sal­vatori: ut popularibus laudibus vellet attolli, et facere sibi nomen juxta nomen magnorum qui sunt in terra, si geminato miraculo jejunio­rum constantia innotesceret populo, et vecto­ribus angelis sine offendiculo sustentatus, se [...] Dei tam potenti abstinentia, quam ange­lorum obedientia comprobaret.

Hujusmodi consiliis filios hominum Satan corrumpere consueverat, et robustis virilibus­que animis etiam hujusmodi cogitatus immit­tit: et si ab ingressu mentis arceatur reniten­te consensu, aliquid tamen de spurcitia sua ibi evomens, abominationum f horrores nauseare compellit. Sic, ut aliquid poeticum inseram, temulentus Cyclops illiciti conjugii appeti­tor, licet à Pallade repellatur, in gremio tamen ejus Erichthonium fundit; et incorrupta Mi­nerva, superest tamen deforme monstrum, nec o­mnino affectata scelera in memoria moriuntur.

Non tentabis, inquit, Dominum Deum tuum. Hoc in Deuteronomio scriptum est: Ecce lex legi objicitur, et Satan auctori­tate [Page 37] scripturae abutens, malus legis interpres praecipitium quasi ex ratione mandati horta­tur: sed intellectus fallax & falsus veritate sin­cera confunditur; & generali edicto interdi­stum ostenditur, ne dum patet in quibussibet [...] quilibet exitus, Deus ulla [...] tentetur. Alia explorator malignus argu­menta conatur adducere; & ad summam [...] a nequitiae suae, continentem & [...] oblata aggreditur potestate; & ostensa [...] hujus sublimitate & gloria (quasi [...] sit tantae auctoritatis doctorem, & [...] operum patratorem, ignobili & [...] schemate obumbrari) & dominatione [...] usuque animum dignum honore [...] & daturum se omnia pollicetur, si [...] pro tanto munere gratias agat, & procidens [...] tanti culminis largitorem.

Solent viris virtutum hujusmodi praestigia se [...] & testimonium religionis [...] perhibente, cum ab aliis digni honoribus [...] facile acquiescunt: & tam proprio [...] alieno fascinati judicio, à rectitudine [...] eversaque cathedra mentis, humo [...] cervicibus colliduntur: repenteque & [...] quod multis erat partum sudoribus, [...] irrueme obliteratum est, & turbinis hujus [...] avulsum est, quidquid antiquae [...] labor meruerat.

434 Malum hoc Adam in paradiso pulsavit & [...] cum subjectionem quam Deo debebat [...] appetiit dominatum; & cum vellet esse [...] Deus, sine Deo se vidit & novit: & [...] carnis b Evae abhorruit faeditatem, quam [...] manens tamen perpes ibi [...] stetit & c adhaesit. Ad suasionem diaboli [...] vanitati subjectam dejecit ambitio; [...] exterminio ejus posteritas didicisse, [...] misera mutatio fuit de deliciis ad spinas [...] tribulos emigrasse, & rastris ligonibusque [...] condemuatam. Huic malo restitit, & [...] nos salvator edocuit, ut soli Deo subjectus [...] homo quantumcunque profecerit, ut in ipso, [...] ipse sit substantia nostra; & pateat nobis, [...] sicut peremtoria est altitudo quaesita, ita periculosissima est oblata. Non quod potestas [...] ex Deo est sit damnabilis, aut ordinatio [...] peccatorum sit obstetrix; sed quod [...] cujus Spiritus sanctus auctor est, ita [...] complecti humilitas, ut qui vocatus est [...] nesciat se sublimem, & per omnia [...] conditio conditorem, & gratia largitorem. Gloriabantur aliquando discipuli, & [...] sibi in miraculis, gratulabundi [...] eis etiam daemonia obedirent: sed [...] est, increpante Domino, simplicitatis [...] praesumtio: Videbam, inquit, Satanam [...] fulgur d descendentem de coelo. His verbis eorum animis intimans; quia ante hoc temporale initium ipse in principio, imo ipso principium existens apud Deum, ante hominis conditionem superbientis diaboli ruinam vidit, & affectatae dominationis ambitionem, dejectio­nis ejus fuisse causam: nec in hoc gaudendum esse si quis praerogative celsitudinis donaretur, sed hanc esse certam stabilemque veri gaudii metam, si vocatio nostra justificatione munire­tur: & tunc demum ratum constare beatificationis proventum, si hujus ordinis scriptura in conspectu Dei indelebilis servaretur.

Hoc igitur attendentes, quod non in nobis quasi ex nobis sufficientes sumus, sed ex Do­mino sufficientia nostra est; & contentos solo Deo necesse est ei esse omnes acclives, cui to­tum debemus quod vivimus, quod movemur, quod sumus. Qui de plenitudine sua nobis interim prout cuique opus est, donationes par­titur, donec ad cumulum perveniat copia con­summata; usque adeo conferta coagitataque mensura, ut nihil vel accedat amplius, vel recedat; sed in cognitione Dei certum finem stabilemque metam omnes & animae & corpo­ris obtineant appetitus. Frustra itaque regna hujus mundi transitoria & mutabilia, immuta­bili & aeterno regi ostendit vel promittit dia­bolus; cum ipse dicat regnum suum de hoc mundo non esse: non quod creationem suam removens, daemonum subjecerit potestati; sed quia in his qui amorem mundi Dei amori prae­ponunt, non dignetur divinitas sibi facere mansionem: & impossibile sit eos à Deo regi, qui se diabolo tradiderunt: quia Christi & Belial nulla est participatio, nec aliqua justitiae cum iniquitate potest esse e communio.

440 Regnat sane malignus spiritus in filiis diffi­dentiae, sed eo modo quo satellitiis perditorum hominum praeest, quia in malitia potentissimus invenitur, & quia crudeliori tyrannidi depopula­re potest & conterere, quicquid sibi invenerit ob­vium, & persequi quod videt in fugam conver­sum. Regnum hoc non est naturae, sed ma­litiae; persecutio est, non defensio: & tota hu­jus potestatis virtus in mortem damnationem­que eorum qui sub hoc principe militant, ela­borat. Regnum hoc munitur vitiis, ambitur flagitiis: turres ejus sunt crimina, arma qua­rum cunque turpitudinum molimina. Hujus regis teloniarii sunt pauperum oppressores; tri­buni, seductores; praefecti, judiciorum perver­sores. Cubicularii ejus sunt quaestuum adun­catores, mercimonii trajectores; aerarii sacer­dotes, num mularii doctores, conductitii defen­sores, linguae subdolae vel f consilii locatores, venales auxiliarii, bilingues causidici, concin­natores mendacii, fabricatores peccati, vestiti mollibus, amicti discoloribus. In domo hujus [Page 38] regis sunt; qui paludamentis talaribus pavi­menta verrentes, capillis muliebribus se in foe­minas transfigurant, & dignitatem virilem non sine naturae injuria dehonestant. In hoc re­gno sunt quicunque veritatem Dei commu­tant in mendacium; quicunque quasi in ta­berna vitiorum praecones, venales animas im­purissimis daemonibus corrumpendas exponunt. Hic avaras manus cupidi muneribus compli­cant; hic genu flexo concupiscentiae suae quis­que idolum colit, & propriae libidinis adorat simulacrum.

Non haec te Domine Jesu gloria movet; non hujus mundi tu tenes imperium; non horum cupidine cadis aut prosterneris; non ado­ras malitiam, non peccato subjiceris: qui ser­vis tuis daemonia subdis, & omnem hujus mun­di gloriationem destruis & confundis. Insa­nissime satan, qua fronte, qua lingua ausus es dicere salvatori; ut ante te, qui stat inflexibi­lis & immobilis, caderet? ut te damnatum, ipse qui te damnaverat, adoraret? Quis ausus, quam impudens haec fuit praesumtio? Quid desperate sperasti? An filium Dei putabas posse tecum apostatam fieri? Si de mundo visibili, id est, coelo & terra, & de his quae a in eo agun­tur, te jactas habere dominium; nec coeli, nec terrae tu conditor; nec solem moves, nec cursum das sideribus, per te volvitur fir­mamentum: nec vides aut intelligis Deum, nec ullum tibi est cum coelesti militia consor­tium, vel aliquam habes ad superioris mundi claritatem accessum. Hujus inferioris mundi tua est b scabies, tua languentia sunt ulcera, haec scalpis, haec impurus ablingis. Si quid vi­tii est, si quid corruptelae; tu cadaveribus assi­des, tu contrectas putredines, tu distemperas faeces, tu versas foetores: tu spiritus nequam, tu in pistrino seculi hujus fermentator immun­dus, tu sanctitatis corruptor, & simplicium per­turbator, tu incendiator libidinum, & omni­um turpitudinum adinventor: in his regnas, quos inquinas; & in his quos polluis, domina­ris. Fornicatores & adulteri te habent sug­gestorem, te habebunt tortorem; te quoque cum illis ultricia incendia concremabunt.

Stultis vanisque promissionibus nullus à cor­de Christiano dari debet accessus, sed primis titillationibus obviare debet abigens manu: nec foveri debet coluber, donec in draconem formetur. Mendax est diabolus, & his qui sibi obtemperant, multa se daturum promittit. Malum hoc in universa Ecclesia vagatur, & communis pestilentia innumerabiles occupat; ut pro gloria hujus mundi qui liberi erant, se vendant in servos, & per vitia ad servitia de­putentur, & obligati pacto, chirographum sub­jectionis conscribant diabolo. Per omne nefas voluptates emuntur; & per omne scelus copio­sae libidines exquiruntur. Judas ille [...] venditurus magistrum, praetaxatum pretium à principibus exegit sacerdotum. Quid mihi, inquit, vultis dare, & ego eum vobis tradam? Usque ad mortem Domini amor lucri se in­gerit; nec vitae Salvatoris, quaestus desiderium parcit.

Etiam in sinu facerdotum ambitio dor­mit, ibi sub umbra recubat, in secreto thala­mi se fraudulenter occultat. Simon Apostolo­rum temporibus venalem putans Spiritum san­ctum, Petrum donis aggreditur, & tentat e­mere potestatem, per quam plura lucretur. Haec sacrilegii forma per omnia officia gradusque discurrit, & nihil intentatum ambitio praeter­mittit. Nec dubitet quisquam diaboli haec esse negotia, & nundinatores ejus quicunque haec exercent commercia; nec quidquam hu­jusmodi ab eo, nisi praemissa apostasia, donari. Nihil funestius comparatur quam execranda dulcedo libidinum & abominabilis gloria lu­xuum, per quae immundus spiritus ab immun­dis & dyscolis adoratur. c Inverecunde tentator ambitiosos aggreditur, & conditione perni­tiosa praemissa d praemia talia pollicetur, ultra quae extendi non possit cupiditas; regnorum scilicet omnium monarchiam & universitatis dominatum, ut in omnibus mundanis unus ho­mo quasi Deus habeat potestatem, & uni o­mnia subjecta sint, & generale vectigal excel­lentiae Principali cuncta persolvant.

Quid ultra cupide quaeris? quid amplius ava­re desideras? numquid & sic potest impleri ambitio tua, aut satiari potest fames tua, offa hujus mundi injecta dentibus tuis, & faucibus tuis universa rerum massa intrusa? Mundum habes, Deum non e habes: quid enim facies? Mundus f transibit; Deus autem idem ipse est, tu vero qui cum Deo non stas, necesse est ut oum mundo pereunte dissolvaris & cadas. Per­emtoria sunt haec consilia, quae tibi talia polli­centur, in quibus te necesse est aut vomitu, aut ruptis interire visceribus.

Sed & pretium quod petitur, ut diabolum a­dores prostratus, & eum tibi Deum constituas, quem non dubitas g seductorem, quid sequetur praemonstrat; quia si consenseris ut concedas, casus tui te non potes excusare improvidum; cum ipse tibi casum & ruinam praenominet, & praeci­pitium exigat, qui tanti se facit nundinatorem culminis, & tantae tibi promittit fastigia potesta­tis. h Regnum igitur Christi non est de hoc mun­do: regnum coelorum tibi Deus promittit, ipsum solum adora, ipsi soli memento ut ser­vias, qui repulso tentatore, te quoque gloria & honore post victoriam coronabit, si in justi­tiae rectitudine steteris, nec falsis promissioni­bus obtemperans, ad venerationem diaboli damnationis ejus factus particeps incurveris.

DE COENA DOMINI, ET PRIMA INSTITUTIONE CONSUMMANTIS OMNIA, SACRAMENTI,

453 SUscitati Lazari a Hierosolymis increbue­rat rumor, & tam solenne miraculum ad venerationem Christi excitaverat [...] unde & ei civitatem ingredienti, cum [...] palmarum obviam processerunt; [...] super asinum resonatibus b laudibus [...] in urbem, regem Israel [...] & acclamantes filium David in nomine Domini advenisse, cujus aeterunum imperium [...] vaticinia antiquitus [...] Nec latebat Dominum, qui sciebat [...] quod in viae illius confinio de torrente [...] erat bibiturus, & ex ea veneratione [...] impendebatur ei c à plebe, [...] amplius invidiam magistratuum, & [...] exacerbatos vehementiori insania [...] & conspirationis malignae non ultra [...] occultari consilia, nec differri amplius [...] de ejus interitu cogitarant. Sed volebat [...] magister cum jam damnationis suae [...] sententia, & prope esset ut figeretur in [...] suae dare indicia potestatis, d ut qui [...] Lazari revocaverat ab inferis, & [...] mortuo reddiderat vitam, dinosceretur [...] divina, non humana tantum opus [...] & impossibile esse suam animam ab e [...] teneri, qui alienam potestative [...] nec se necessitate, sed obedientia urgeri [...] mortem; & vitam quam aliis reddebat, ad se quoque ubi juberet, illico redituram.

Finem igitur legalibus ceremoniis [...] parari sibi voluit Pascha, & ex consuetudine [...] ea quaeri quae solennitas exigebat, agnum [...] panes azymos, & lactucas agrestes. [...] oportet esse fermentarios novi [...]: puras sincerasque mentes sanctum [...] convivium. In veru crucis boni odoris [...] omnem excoquat carnalium sensuum [...] & induret solidetque mentis [...] nec in Ecclesiae sanctae sacrificio ulla sit [...] sed pura simplicitas & innocentia [...] in una Ecclesiae catholicae domo à fidelibus [...] AEgypto egredientibus, transito mari rubro, lotis Christi sanguine affectibus offeratur.

Coena itaque disposita inter sacramentales epulas obviarunt sibi instituta antiqua & nova: & consumto agno, quem antiqua traditio pro­ponebat, inconsumtibilem cibum magister ap­ponit discipulis. Nec jam ad elaborata impen­sis & arte convivia populi invitantur; sed im­mortalitatis alimonia datur, à communibus ci­bis differens, corporalis substantiae retinens spe­ciem, sed virtutis divinae invisibili efficientia probans adesse praesentiam. Significata olim à tempore Melchisedech prodeunt sacramen­ta, & filiis Abrahae facientibus opera ejus sum­mus Sacerdos panem profert & vinum: Hoc est, inquit, corpus meum. Manducaverant & biberant de eodem pane secundum formam vi­sibilem, sed ante verba illa cibus ille communis, tantum nutriendo corpori commod us erat, & vi­tae f corporali subsidium ministrabat. Sed ex quo à Domino dictum est: Hoc facite in meam com­memorationem, haec est caro mea, & hic est sanguis meus; quotiescunque his verbis & hac fide actum est, panis iste supersubstantialis & calix benedictione solenni sacratus, ad totius hominis vitam salutemque proficit, simul medi­camentum & holocaustum ad sanandas infir­mitates & prugandas inquitates existens.

g Manifestata est etiam spiritalis & corpo­ralis cibi h substantia, aliud fuisse quod prius est appositum & consumtum, aliud quod à magistro datum est & distributum. Quam­diu cibi illi qui ad diem festum erant parati à convescentibus Apostolis sumebantur, veteris paschae agebatur memoria: nec dum Judas ad i veterem vitam pertinens, diabolo invadente & occupante animum ejus egredi cogebatur, sed ubi sacrum cibum mens perfida tetigit, & sceleratum os panis sanctificatus [...] par­ricidialis animus vim tanti sacramenti non su­stinens, quasi palea de area k exsufflatus, & prae­ceps cucurrit ad proditionem & pretium, ad desperationem & laqueum.

Orta fuerat aliquando, sicut in Evangelio [Page 40] Joannis legitur, de novitate verbi hujus quae­stio: & ad doctrinam mysterii hujus obstupue­rant auditores, cum diceret Dominus: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, & bibe­ritis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Quod quidam quia non credebant, nec poterant intelligere, abierunt retro: quia hor­rendum eis & nefarium videbatur vesci carne humana; existimantes hoc eo modo dici, ut carnem ejus vel elixam, vel assam, sectamque membratim edere a docerentur, cum illius per­sonae caro si in frusta partiretur, non omni hu­mano generi posset sufficere, qua semel con­sumta, videretur interisse religio, cui nequa­quam ulterius victima superesset.

Sed in cogitationibus hujusmodi caro & san­guis non prodest quid quam: quia sicut ipse magi­ster exposuit, verba haec spiritus & vita sunt: nec carnalis sensus ad intellectum tantae profundita­tis penetrat, nisi fides accedat. Panis est esca, sanguis vita, caro substantia, corpus Ecclesia. Corpus, propter membrorum in unum conve­nientiam; panis, propter nutrimenti congru­entiam; sanguis, propter vivificationis efficien­tiam; caro, propter assumtae humanitatis Pro­prietatem. Hoc sacramentum aliquando cor­pus suum, aliquando carnem & sanguinem; aliquando panem Christus appellat, portionem vitae aeternae; cujus secundum haec visibilia corporali communicavit naturae. Panis iste communis in carnem & sanguinem mutatus, procurat vitam & incrementum corporibus: ideoque ex consueto rerum effectu fidei nostrae adjuta infirmitas, sensibili argumento edocta est visibilibus sacramentis inesse vitae aeternae ef­fectum, & non tam corporali, quam spiritali transitione Christo nos uniri. Ipse enim & pa­nis, & caro, & sanguis, idem cibus & substan­tia, & vita factus est Ecclesiae suae; quam corpus suum apellat, dans ei participationem spiritus.

Accedit; hoc sacramentum aliquando carnem & sanguinem, aliquando panem, ali­quando corpus suum Christus appellat; panis de­citur propter nutrimentum vitae, caro & san­guis propter veritatem naturae, corpus propter unitatem substantiae. Corpus suum, se & Ec­clesiam suam, cujus caput ipse est, intelligi vo­luit, quam carnis & sanguinis sui communione univit. Et nos quidem cum caro essemus & sanguis, corrupta & infirma corporis animaeque natura, reformari non poteramus, neque ad si­militudinem Dei reverti, nisi morbo inveterato imponeretur malagma conveniens, & in curatio­ne desperatae infirmitatis contraria removeren­tur contrariis, & similia similibus convenirent.

Panis iste quem Dominus discipulis porrige­bat, non effigie, sed natura mutatus, omnipo­tentia verbi factus est caro: & sicut in [...] Christi humanitas videbatur, & latebat divini­tas; ita sacramento visibili [...] divina se infudit essentia, ut esset religioni circa sa­cramenta devotio, & ad veritatem cujus cor­pus & sanguis sacramenta sunt, sincerior pate­ret accessus, usque ad participationem spirits; non quod usque ad b consubstantialitatem Chri­sti, sed usque ad societatem germanissimam ejus haec unitas pervenisset. Solus quippe [...] patri consubstantialis est, nec divisibilis est, nec partibilis substantia Trinitatis: nostra ve­ro & ipsius conjunctio nec miscet personas, nec unit substantias; sed affectus consociat, & con­foederat voluntates. Ita Ecclesia corpus Chri­sti effecta obsequitur capiti suo; & superius [...] in inferiora diffusum, claritatis suae ple­nitudine à fine usque ad finem attingens, to­tum apud se manens, totum se c [...] commodat, & caloris illius identitas ita cor­pori affidet, ut à capite non recedat.

Panis itaque hic azymus, cibus verus & since­rus, per speciem & sacramentum nos tactu san­ctificat, fide illuminat, veritate Christo [...] Et sicut panis communis quem quotidie e­dimus, vita est corporis: ita panis iste supersub­stantialis, vita est animae & sanitas mentis. Omni­no nos à tantarum rerum intellectu carnalis sensus repellit, & sicutipse Dominus dicit, in tan­torum mysteriorum intuitu caro & [...] non prodest quicquam; quia verba haec spiri­tus & vita sunt, & à folis spiritualibus [...] haec magnifica judicatur.

Ille qui à nemine judicatur, cujus vita vel con­scientia Deo cognita, humana judicia non for­midat, de tantorum potest secretorum profundi­tatibus judicare; & cum seipsum corpus [...] cognoverit, vivifico cibo libenter se reficit, [...] corpori & animae suae, ex sacramento & re sacra­menti indissolubilem aeternitatem donari: [...] & ad hoc verbum caro factum est, ut nos qui se­cundum carnem Deo placere non d [...] societate verbi detersa saliva infantiae, & carna­lis petulantiae sputamentis, audiremus per ver­bum, & revelaretur nobis per spiritum [...] veritatis, & hujus e cibi munere erogato, [...] demus nos ad coelestem mensam admissos, [...] interesse convivio. Panem [...] sub sacramento manducamus in terris, [...] sine sacramento manifestius edemus [...] coelis. Non ministerio f corporali, saepe [...] actionibus ad g eundem revertentes, [...] consummato sacerdotio nostro, erit & [...] perpetua & stabilis, implens & [...] nos sufficientia, h qua proferet se palam absqu ullis integumentis, omnibus conspicabilis, [...] praesentia sacerdotis.

Nunc interim corporalia beneficia sic ad [...] sufficiunt nutrimentum, ut [...] animae non excludant: imo [...] institutio nullum secum veheret [...] si spiritualia non adessent. Cumque [...] necessarium sit, res tamen sacramenti [...] obtinet locum, & perfectiorem [...] effectum. Sacramenta quidem, quantum se est, sine propria esse virtute non possunt; [...] nllo modo divina se absentat majestas [...] sed quamvis ab indignis se sumi vel [...] sacramenta permittant; non possunt [...] spiritus esse participes, quorum [...] indignitas tantae sanctitudini [...] Ideoque aliis sunt haec munera odor vitae vitam, aliis odor mortis in mortem: quia [...] justum est, ut tanto priventur [...] gratiae contemtores, nec in indignis tantae [...] puritas sibi faciat mansionem.

Nova est hujus sacramenti doctrina, & scholae [...] hoc primum magisterium [...] & doctore Christo primum haec mundo [...] disciplina, ut biberent sanguinem [...] cuius esum legis antiquae auctoritas [...] interdicit. Lex quippe esum [...] Evangelium praecipit ut bibatur : quibus mandatis hoc maxime discernere [...] Christiana religio, quod sanguis [...] à sanguine Christi per omnia differens, a [...] tantum habeat vivificationis effectum, [...] eorum finem habeat, & sine ulla [...] terminum constitutum. Ideoque ad [...] aeternitatem non potest proficere , [...] semel obrutum non surgit ulterius, nec qua ei superest virtus, quod sine ulla spe [...] b radicibus mors penitus c exsiccavit. [...] vero hominis licet aliquam habet [...] cum sanguine, non tamen solo sanguine [...] sed anima sanguini dat caloris & nu­menti effectum, sicut & ceteris quae in [...] sunt, propria distribuit officia, & dividit [...] & quasi talenta partitur. Nec [...] sanguini humano sanguis pecudum [...] quia vita rationalis hominis, vitae [...] consociari d non habet: sed omnino à [...] animis, quasi sanguis impurus, [...] carnalis opinio, ne putetur vita [...] eo modo transitoria, quo vita pecudum [...] vel quod sanguis consubstantialis sit [...] & necesse sit utrumque superveniente [...] dissolvi.

487 488 [...] quidem animalibus similes sumus, sed [...] dissimiles: ideoque quod commune cum [...] nobis incorporare licenter [...] quod vero dignitati nostrae non [...] & ab aeternitate alienum videtur, à nobis subtilissimo legis indicio separamus. Bibi­mus autem de sanguine Christo ipso jubente, vitae aeternae cum ipso & per ipsum participes: animalis vitae peccata, quasi sanguinem impu­rum horrentes, & fatentes nos per peccati gu­stum à beatitudine privatos & damnatos, nisi nos Christi clementia ad societatem vitae aeter­nae suo sanguine reduxisset. Nobis itaque pro quibus sanguis Christi oblatus est in cruce, & quos reconciliavit Deo, omnes excedens victi­mas hoc sacrificium singulare, ipse Christus pin­cerna porrexit hoc poculum, & docuit; ut non tantum exterius hoc sanguine liniremur, sed & interius aspersione omnipotenti anima mu­niremur , & penetrans omnia tanti medica­menti virtus, quidquid esset intus g ibi durum effugaret, & renovaret; sanaretque quidquid morbi carni vel spiritui veteris vitae adlinivera corruptela. Dixerat sane h hujus traditionis ma­gister, quod nisi manducaremus ejus carnem , & biberemus ejus sanguinem, non haberemus vi­tam in nobis: spiritali nos instruens documen­to & aperiens ad rem adeo abditam intelle­ctum, ut sciremus quod mansio nostra in ipso sit manducatio, & potus quasi quaedam incor­poratio, subjectis obsequiis, voluntatibus jun­ctis, affectibus unitis.

Esus igitur carnis hujus quaedam aviditas est, & quoddam desiderium manendi in ipso, per quod sic imprimimus & eliquamus in nobis i dul­cedinem caritatis, ut haereat palato nosro & visceribus sapor dilectionis infusus, penetrans & imbuens omnes animae corporisque recessus. Potus & esus ad eandem pertinent rationem; quibus sicut corporea nutritur substantia & vi­vit, & incolumis perseverat, ita vita spiritus hoc proprio alimento nutritur: & quod est es­ca carni, hoc animae est fides: quod cibus cor­pori, hoc verbum spiritui; excellentiori vir­tute peragens aeternaliter, quod agunt alimen­ta k carnalia temporaliter & finaliter.

Celebrantes sacramenta commonemur, quasi­ungulam findens & ruminans pecus, revocare ad fauces, & minutatim commolere Dominicae in­stitutionis exemplum, ut semper passio Christi sit in memoria; nec terrenat crucifixi haeredes nior­tis supplicia, sed pascant & reficiant maturatae resurrectionis laetabunda solennia. Quam prae­clarus est calix iste, quam religiosa est hujus po­tus ebriets, per quam excedimus Deo, & quae retro sunt obliti ad anteriora extendimur, non habentes sensum hujus mundi, sed divitis pur­purati delicias contemnentes , cruci haeremus, sanguinerm sugimus, & intra ipsa redemtoris nostri vulnera figimus linguam: quo interius exteriusque rubricati, à sapientibus hujus secu­li [Page 42] judicamur amentes, qui religionis hujus ab­horrentes mandatum, usque hodie retro abe­unt: & à secretis divinis omnium intra se my­steriorum continentibus summam diffugiunt, & recedunt.

Qui manducat ex hoc pane, ultra non esurit; qui bibit, ultra non sitit: quoniam mysterii hujus sic sufficit gratia, sic reficit intelligentia; ut cuicunque tantae rei innotuerit plenitudo, omnis [...] fine invento Christi ba­julus ipsum ferat in pectore, ipsum gerat in mente, & omni tempore habitatori suo dicta & facta jubilatione consona laudes resonent, & gratiarum actiones decantent. Haec ebrie­tas non accendit, sed extinguit peccatum: in hoc vino non est luxuria, nec movetur ad lu­dum post hunc potum lascivia. a Cum sopivit oblivio cuncta carnis ludibria: mira sunt quae sentit, magna quae videt, inaudita quae loqui­tur; quem agnus iste Paschalis inhabitat , cu­jus animam meri hujus fortitudo hilaritate in­explicabili laetificat & delectat. Inter Domini­cae mensae convivas animalis homo non admit­titur; quidquid caro & sanguis dictat, ab hoc coe­tu excluditur. Nihil sapit, nihil prodest quid­quid humani sensus molitur subtilitas. b Omne quidquid à suis rationibus c devium videtur, sa­pientes hujus seculi ad dementiam referunt, & à veritate reputant alienum. Sed veritas ab erroneis hominibus comprehendi non potuit; & cum in sole vellet figere oculos, vim luminis non ferens, caecata est, non illuminata humana praesumtio, & aspectui ejus lippitudo inhaesit.

Vident haec sacramenta pauperes spiritu, & hoc uno contenti ferculo, omnes mundi hujus delicias aspernantur: & possidentes Chri­stum, aliquam hujus mundi possidere supellecti­lem dedignantur. Esurientes & sitientes justi­tiam cum saturati fuerint, vide quid agant, in­tellige quae loquantur, quam sancti odoris sit quidquid illa eructat plenitudo; verbum bo­num, mores compositos, affectus pudicos, sen­sus pacificos, illa interior sinceritas ubique dif­fundit; ita ut post odoramenta ista gratiae hu­jus comparticipes discurrant, & mutuis se ad in­vicem affectibus complectantur, & quibus unus est panis, unum est corpus, & omnium unum cor, & anima una, uni Christo adhaerens, cetera om­nia quasi d fermentata respuens, in unius e azy mi sinceritate laetatur.

503 Perpes est hoc sacrificium & semper perma­nens holocaustum: nulla panem hunc multitu­do consumit, nulla antiquitate veterascit. Una est Domus Ecclesiae, in qua f [...] [...] [...] ei communicat, quem [...] [...] [...] nerositas non commendat. Hujas [...] [...] fuit manna quod in deserto [...], g [...] [...] [...] rum panem in terra [...] ventum est, [...] bus ille defecit. Per singula sabbata panes [...] positionis jam frigidi & duri mutari [...] rant, & calidi panes ejusdem numeri in [...] proponi. Jam nulla fit panis mutatio. , [...] panis caloris continui, h itatus integri, qui [...] oblatus Deo in sapore dulcissimo, & candore [...] rissimo perseverat. Nec solos [...] [...] panis hujus dignitatis Leviticae [...] admittit: universa Ecclesia ad has [...] tatur. AEqua omnibus portio datur, integer [...] gatur, distributus non demembratur: [...] ratur, non injuriatur; recipitur, non [...] cum infirmis habitans non infirmatur, [...] pauperum ministerio indignatur: fides [...] mens sincera hunc habitatorem delectat, [...] que immensi & omnipotentis [...] [...] nem pauperculae domus nostrae angustia [...] dit vel artat. Panis iste angelorum omne [...] lectamentum habens virtute mirifica, [...] qui digne & devote sumunt, secundum [...] desiderium sapit; & amplius quam manna lud eremi implet & satiat edentium [...] & omnia carnalium saporum irritamenta, omnium exuperat dulcedinum voluptates.

508 509 Vide quomodo his qui Christi [...] rant passionem intra sacra officia , quasi [...] quosdam canales de interioribus fontibus [...] diantur torrentes , & super omnes [...] crymis nectareis anima delectetur; [...] suavitatem animae inquirenti ubi sit Deus [...] suspiria contemplationis eliciant. Non [...] imbres procellosae tempestatis deponunt, matutinus est de coelestibus stillans, & quasi [...] ctio Spiritus mentem deliniens. Gemitus [...] pietas excitat, & inter diem & noctem [...] ante se affectio intuens, & inter l data & [...] natase dividens, gratias agittam uberis [...] largitori; & se sanatam & sanctificatam [...] cens, fletibus se abluit, & lacrymis se [...]

514 Verum hi qui verbo tenus corde [...] mente aridi sacris intersunt, vel etiam [...] pant donis ; lambunt quidem petram, sed de nec mel sugunt, nec oleum: qui nec [...] caritatis dulcedine, nec Spiritus sancti [...] dine vegetantur, nec se judicant, nec [...] menta dijudicant: sed sicut cibis [...] irreverenter sacris utuntur muneribus, & [...] minicae mensae in veste lutulenta se [...] [Page 43] impudenter, quibus melius erat mola asinaria collo alligata mergi in pelagus, quam illota conscientia de manu Domini buccellam acci­pere; qui usque hodie hoc veracissimum & sanctissimum corpus suum creat, & sanctificat, & benedicit, & pie sumentibus dividit. In [...] praesentia non supervacuae mendicant [...] veniam, nec unquam patitur contriti cordis holocaustum repulsam.

Quotiens te in conspectu Domini video [...] Spiritum sanctum non dubito [...] cum intueor flentem, sentio [...] Tu si templum Spiritus saucti violas, si [...] te sacrarium Dei deturpas & foedas, si cum [...] Christi de calice daemoniorum [...] contumelia est, non religio; injuria, non devotio. Idolorum servitus & horrenda [...] velle simul Baal samulari & [...] Abi retro cum saccellis tuis qui lucris [...] & mercedes sectaris; qui opulentus in [...] quotidie crapularis, qui in lectis eburne is [...] & in stratis segmentatis lascivis, qui [...] mollibus & in terra suaviter viventium conversaris, cujus manus plenae sunt sanguine; [...] lumbi discincti sunt, & sine baltei [...] ligamine. Non est tibi pars in sermone [...] quia quod Dei est, aufers Deo, & [...] Dei consecras idolo.

Pauperes quidem spiritu ad hoc mysterium [...] & deligit Spiritus sanctus, & eorum qui [...] & gloriose sacris se altaribus [...] obsequia detestatur. Ozias licet Rex b ob [...] lepra percussus, à sanctuarii [...] repellitur, & ejus oblatio quasi sordida [...] Incensi ordor de immundorum [...] reputatus c est pro soetore, & iram non [...] praesumtio meruit: quia contra fas rem [...] illicitam, temerarie in sancta [...] Sed & propter malignantium [...] altare suum Deus repellit, & [...] maledicit, odit sabbata; abominatur [...] odoramenta foetent, displicent [...] In his omnibus laborare se dicit Deus, [...] esse voluntatem suam in ministris impuris, [...] districta testatur. Sed hierarcha [...] quem Spiritus sanctus compungit, excitat, habitat, & [...] elevatione manuum [...] mysterium repraesentans, confidenter orat [...] sua & populi, ignorantia; recolens [...] & contriti animi d confessione, quod [...] praevalente adversum se peccato fuerit [...] juxta illud quod David plorans ait: [...] Avertisti faciem tuam à me, & factus sum [...] Et Dominus per Esaiam: Ad [...] in modico derelinquam te. Verecundatur [...] & tamen fatetur juventutis delicta.

Sed accusatrici conscientiae necesse est [...] judice respondere; nec potest ibi esse [...] diffugium, ubi ipsa testis est quae accu­sat, & nihil ei potest esse occultum qui judi­cat. Sed ubi cum judice agit qui judicatur, & ipse in partem accusatoris trausiens, etiam in sua proscriptione sententiam approbat con­demnantis, experitur clementiam Salvatoris, & laetabundus canit: Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. Et iterum per Esaiam audit: In iniserationibus magnis congregabo te. Sed & in eodem articulo tem­poris cum jam anima festinet ad exitum, & e­grediens ad labia expirantis emerserit, poeni­tentiam clementissimi Dei [...] non a­spernatur, nec serum est quod verum, nec irre­missibile quod voluntarium: & quaecunque ne­cessitas cogat ad poenitudinem; nec quantitas criminis, nec brevitas temporis, nec horae ex­tremitas, nec vitae enormitas (si vera contritio, si pura fuerit voluptatum mutatio) excludit à venia: sed in amplitudine sinus sui mater ca­ritas prodigos suscipit revertentes, & velit no­lit Novatus haereticus, omni tempore Dei gra­tia recipit poenitentes.

521 Ipse Dominus noster derelictorum personam gerens in cruce, se queritur derelictum: & ne desperarent etiam in ultimis constituti, festi­nans in adjutorium illico adest, & re in arto posita non differt beneficium, sed repente in­dulgentiae celeris documentum eiusdem statu­it & exemplum, latroni inquiens. Hodie me­cum eris in paradiso. Latrocinium damnati­onem meruerat & supplicium, sed cor contri­tum poenam mutavit in martyrium , & san­guinem in baptismum. In momento impie­tas religionem, crudelitas induit pietatem: & statim consummatus civis sanctorum & dome­sticus Dei praemissus est in regnum: reconcili­ationis humanae privilegium secum ferens ad superos; quo Deo patri tantae legationis fun­gens honore in se ipso scripturae huius experi­mentum continens, libero & securo aditu pe­netrans, praesentavit.

523 Quid tu Domine amplius Stephano contuli­sti? quid amplius ille obtinuit dilectus tuus, qui supra pectus tuum in coena recubuit? quid amplius Pauli meruere sudores? quid labores sanctorum? quid tot annorum tormenta? quid martyrum plagae? Una hora huic collatum est praemium, ad quod illi per tot discrimina per­venerunt. Sic tu Domine, armentarios statim facis prophetas, opiliones reges, teloniarios A­postolos, piscatores doctores. Neque ab his quos sanas, lente languor abscedit, sed illico quem restituis, ex integro convalescit: quia consummatum est quod facis, & perfectum quod largiris. Hanc Dei gratiam recolens, qui de sacro calice bibit, amplius sitit: & ad Deum vivum erigens desiderium, ita singulari fame illo uno appetitu tenetur, ut deinceps fel­lea peccatorum horreat pocula, & omnis sapor [Page 44] delectamentorum carnalium sit ei quasi ranci­dum, radensque palatum acutae [...] acetum. Ad haec inter sacra mysteria ad gra­tiarum actiones a convertitur, & inclinato capi­te, munditia cordis adepta, se intelligens con­summatum, restitutus peccator sanctificatam Deo animam quasi depositum custoditum fide­liter [...], & deinceps cum Paulo gloriatur & laetatur dicens: Vivo jam non ego, vivit vero in me Christus. Haec in Christi commemora­tione retractantur à fidelibus, & defaecatis ani­mis [...] edulium non est horrori, sed ho­nori; potuque sancti & sanctificantis sanguinis spiritus delectatur.

Haec quotiens agimus, non dentes ad mor­dendum acuimus, sed fide sincera panem san­ctum frangimus & partimur; dum quod [...] & quod humanum est, distinguimus & se­paramus; itemque simul separata jungentes, [...] num Deum & hominem fatemur. Sed & nos ipsi corpus ejus effecti, sacramento & re sacra­menti capiti nostro connectimur & unimur [...] alter alterius membra, ministerium dilecti­onis pro invicem exhibentes, communicamus caritate, participamus sollicitudine, eundem ci­bum manducantes, & eundem potum bibentes qui de petra spiritali profluit & emanat, qui ci­bus & potus est Dominus noster Jesus Christus.

DE ABLUTIONE PEDUM.

JAm Sacramenta corporis sui Apostolis Do­minus distribuerat, jam exierat Judas, cum repente de mensa surgens, [...] se praecinxit, & ad genua Petri, lavaturus pedes ejus, ipse ge­nibus flexis Dominus servo consummatae humi­litatis obtulit famulatum. Et ne quid con­summationi doctrinae deesset, inter fixa & im­mobilia praecepta, & ea quae moveri possunt & repeti, distinctionem posuit; ut ceteris immu­tabiliter semel statutis, ultima lavacri species quotidianis expiationibus commodata, com­mendaretur fidelibus: & sicut lex per singulas offensiones propria sacrificia requirebat, unum figeretur fidei Christianae remedium; ad quod curreret, quoties se cognosceret offendisse. Quod quidem Petro nondum fuerat revelatum; quippe qui hujus traditionis nondum audierat disciplinam.

Docetur ergo quae sit baptismi & aliorum sa­cramentorum stabilitas, & quantum a ad expi­ationem proficiat humilis pietas & pia humili­tas; & quomodo omni tempore prosequenda & repetenda sit ablutio pedum, per quam recte cognitam & intellectam, adhaerentes animae sordes quotidiana satisfactione lavantur. Nam baptismum repeti , Ecclesiasticae prohibent re­gulae: & semel sanctificatis nulla deinceps ma­nus iterum consecrans praesumit accedere. Ne­mo sacros ordines semel datos iterum renovat; nemo sacro oleo lita iterum linit aut consecrat, nemo impositioni manuum vel ministerio dero­gat sacerdotum : quia contumelia esset Spiri­tus sancti, si evacuari posset quod ille sanctificat, vel aliena sanctificatio emendaret, quod ille se­mel statuit & confirmat. Ipse summus sacer­dos sui est sacramenti institutor & auctor, in ce­teris homines Spiritum sanctum habuere docto­rem; & sicut par est Spiritui sancto & Christo divinitas, ita in suis institutis aequa est auctori­tas & potestas: nec minus ratum est quod di­ctante Spiritu sancto Apostoli tradiderunt, quam quod ipse tradidit, & in sui commemora­tionem fieri praecepit. Manet singulis propria dignitas, & uniformis in suo genere stat actio omnium; nihil addi, nihil subtrahi, nihil po­test corrigi vel mutari.

Ornata & honorata est Ecclesia quasi pa­radisus, in amplitudinis suae umbilico fontem continens gratiae singularis, flumina creans in vitam aeternam salientia, vivam habens origi­nem & decursum perennem. Hinc egredien­tia quatuor Evangelii flumina per universum mundum secum regenerationis evehunt lava­crum; & de abdito & secretissimo Spiritus san­cti munere hujus b gratiae liquor emanat, sic lavans quos parentalis labes infecerat, ut nec actualis, nec originalis macula aliqua sui post ablutionem illam vestigia derelinquat. Prae­teritis lotis, vita deinceps arbitrio est proprio deducenda; ita tamen ut actualibus aliquan­do [Page 45] recrudescentibus jam non imputentur ori­ginalia, nec propter illa damnationi obnoxius a fit, cui semel illa sunt in baptismo indulta. In originalibus enim corruptio naturae abjici & ex­terminari metuerat; sed quia non erat volun­tas in culpa, providit Deus generali damnatio­ni remedium, & suae sententiam justitiae tem­peravit, haereditarium onus à sobole removens, & misericorditer ablutione & unctione medici­nali corruptionis primitivae fermentum expur­gans. Sed in eos qui post indulgentiae hujus gratiam voluntarii per peccata evagati sunt; qui proprio abutuntur arbitrio, & voluntate non necessitate ducuntur; indignatio & ira non im­merito redit: nec in morte Christi aliquis eis superest quaestus, sed justissime eos beneficia con­temta condemnant.

532 b Nunc contemtum suum non statim ulcisci­tur Deus, nec per singulas offensas judicantis ira discurrit, nec obstruxit fonti misericordiae [...] ostia meatusque multiplices; sed obviat sugientibus, & cogit regredi desperatos, osten­dens eis poenitentiae viam, qua nulla latior in­venitur: & reversis dat utiterum eis possint sa­cramenta injuriata prodesse, quorum si poeni­tentia non subesset, nullo modo deinceps ex­periri possent effectum. Propter hoc, benig­nissime Domine, pedes lavas discipulis: quia post c baptismum quem sui reverentia non pati­tur iterari, aliud lavacrum procurasti, quod [...] debeat intermitti: tamen ipse quod [...] facis, ut quanti quaestus hoc opus sit, ex tua bonitate discamus, & inclinata ad pedes [...] altitudine tua, stans adversus proximum, & erigens se contra Deum confundatur superbia hominum, & ad humilitatem Dei noverit de se humilia sapere lutum.

Pavent discipuli, nec audent obloqui, & quasi ecstasis d teneat eos, vel mens alias rapta pere­grinetur, nec magistro resistere; neque quid hoc [...] vel cur e fiat inquirunt. Solus Petrus sciens Quia perhibuerat ei testimonium quod filius Dei [...] esset, & quia verba vitae aeternae haberet; [...] apud se indignum & inconveniens, san­ctum [...] flectere genua ad pedes pecca­torum. f Neutiquam, inquit, tu mihi pedes [...] , & hujus humilitatis sustinere obsequium, non est nostrum, qui adorare debemus in loco [...] stant pedes tui, & satis est nobis quod sicut catuli de mensae tuae reliquiis manducamus. Hoc in muliere peccatrice aliquando passuses, nec dedignatus es in mensa solenni multis con­vescentibus infamis personae suscipere famula­tum; cujus devotio usa est ibi capillis pro lin­teo, oculis pro catino, lacrymis pro baptismo, [...] lavit, & unxit unguento. Mactata [...] anima proprium in sancta sangui­nem intulit; singula suum praebuere ministeri­uum, cor contritum erupit in lacrymas, fides lavit, caritas unxit. Haec multa in conspectu tuo congerens holocausta, de fonte cordis fletus hausti quos protulit: de poenitentiae pyxide unguenta quae obtulit, caputque pro suppeda­neo stravit, crinibus circumfusis pedes sacros involvit & tersit. Nihil sibi de se retinens, to­tam se tibi devovit, & tu affectum potius quam factum attendens, ungebas ungentem, ablue­bas lavantem, tergebas intrinsecus poeniten­tem. Superbo oculo Simon leprosus hanc cle­mentiae tuae diligentiam non poterat intueri, sed moleste ferebat quod tangi se ab hujusmo­di persona Dominus sustinebat. Qui si laprae suae te attenderet mundatorem, non dedigna­retur si de plenitudine gratiae tuae alii accipi­unt, si lavas immundos, si justificas impios, si re­vocas exules & abjectos.

Honor tuus Deus judicium diligit, & aequum est ut omnis terra adoret te, & in nomine tuo omne genu flectatur: verum quod tu ante fig­mentum tuum curvaris, quod servis pedes ab­luis; non competit majestati. Habebat in ex­cusatione sua zelum Dei Petrus, sed non se­cundum scientiam: & tolerabile aliquo modo videretur quod humilitas suggerebat, si non ob­stinatio resistere praeceptori niteretur. Non lavabis, inquit, mihi pedes in aeternum. Ego g si oportuerit me mori tecum, paratus sum. Hoc enim debeo, h hoc amplector. Pro te li­benter cervicem porrigo percussori, sed Deum meum & Dominum meum ad pedes meos pro­stratum non patior, non audio sustinere.

Simili modo & Joannes venienti Domino ad baptismum tentavit resistere, sed mansuctius increpatus, illico obedivit: & quia super hoc etiam responsum acceperat, licet territus acqui­evit. Sed differentiam causae hujus Petrus in­telligens, lavare magistrum & obsequi ei tole­rabile judicabat. Lavari autem ab eo, & tan­tam humilitatis ejus pati dejectionem, ita vide­batur indignum, ut omnino cogi non posset, nisi interminatio periculosissima coartaret. Ait ei Dominus: Nisi lavero te, non habebis par­tem mecum. Paulatim mysterii hujus decla­ratur necessitas, quam conditio proposita ine­vitabilem reddit: & si cum Christo aliter par­tem habere non possumus, nisi ipse pedes no­stros abluat, quandoquidem sic artatur consen­sus, lavet & tergat, & sacramenti hujus nobis virtutem exponat.

Supra diximus semel lotos baptismate, eo­dem lavacro ulterius non egere: sed hoc lava­crum quotidianis est excessibus institutum, & ju­gis retracatio usque ad novissima veniens, om­nia debet opera & cogitatus singulos perscru­tari; [Page 46] & affectus per vitia discurrentes, vagam instabilemque animam per inania evehentes corrigere & lavare; nec quidquam in vita prae­termittere indiscussum, quod gemitibus & suspiriis non fuerit expiatum. Hoc cum Do­minus suos usque in finem discipulos dilexisset; in fine statuit & dixit neminem posse habere perfectam ablutionem, nisi hac sollicitudine muniatur. Mandatum igitur simul & exem­plum complexus a est hoc, ut hoc exemplo in­structi, non dedignarentur in alterutrum age­re, quod actum est à magistro & mandato b posteris religionis auctoritas firmaretur. Unde & [...] Si ego Dominus & magister iavi vestros pedes, & vos debetis alter alterius lava­re pedes. Non erubescat servus, si facere ju­betur quod prius fecit Dominus: nec difficile nobis esse debet, si sicut ille nobis donavit, & nos invicem condonemus: quia alter alterius nera comprotantes sic legem Christi implemus.

Quotiens igitur cohortamur pusillanimes, & his qui Pharaoni in luto & latere fa­mulati sunt persuademus, ut exeant de AEgy­pto, quotiens cum infirmis infirmamur, & cum his qui scandalum ferunt urimut; quotiens cum afflictis gemimus: totiens inhaerens lutum peccatorum qua possumus solicitudine lava­mus; non quod nostra ablutio ex nobis suffi­ciat, nisi ad lavandum omni tempore nos pius magister accedat. In hoc se periculo fluctuan­tem laborans anima in Canticis canticorum conqueritur: Lavi, inquit, pedes meos, quo modo inquinabo illos? Quod ablutum est, ti­met iterum inquinare: sed in via lur [...] vix aliquid solidum ubi pedem sigat invemt: & in quibus saepe provosuta est, paludum [...] formidat.

Clementissime magister, quotiens ego do­ctrinae tuae transgressus sum regulas, quotiens edicta tua Domine sancte contemsi: & cum diceres mihi, revertere, non sum reversus; cum minareris, non timui; cum bonus esses & le­nis, exasperans fui; ultra septuagies septies in coelum et coram te peccavi; quis tot sordes abluet? quis abradet stercora conglobata? Quidquid dicat Petrus, necesse est ut ipse nos abluas: neque enim lavare nos possumus, sed in omnibus quae agimus indulgentiae tuae lava­cro indigemus. Ad mensae tuae participatio­nem Judas proditor est admissus; sed ab hoc lavacro salutari exclusus, lavari in fine non potuit, quia Apostolatus sui honorem detesta­bili cupiditate foedavit. Quia vero apud te fons vitae est, et miserationum quae à seculo sunt profunditas infinita: quos abluisti baptis­mo, quos lavisti sanguine tuo, quos semper la­vas quotidiana peccata donando, transfer à paludibus seculi hujus, et luto vitae praesentis ad purgatissimum gloriae tuae regnum, ubi nec scabies ulla, nec lippitudo, ubi nemo flu­xum sanguinis patiens, nemo immundus, ubi nullo amplius opus est lavacro, configurato corpori claritatis tuae corpore nostro; secun­dum promissa tua, necesse est ut impleas, et qui incoepisti in nobis opus bonum, perficias solidesque per te Christum Dominum nostrum c

a DE UNCTIONE CHRISMATIS ET ALIIS SACRAMENTIS.

DIES ista multiplicibus mysteriis hono­ratur. Hac die primum commenda­ta est nobis fractio panis, & mensa Ec­clesiae panem Angelorum hominibus proposuit ad manducandum. Hodie Christus pedes la­vit Apostolis, & hoc solenni devotione omni tempore agendum instituit. Hodie in Eccle­sia cum ceteris unctionibus ad populum acqui­sitionis sanctificandum, in participationem di­gnitatis & nominis, sacrum chrisma confici­tur. [Page 47] in quo mixtum oleo balsamum, regiae & sacerdotalis gloriae exprimit. unitatem, quibus dignitatibus initiandis divinitus est unctio insti­tuta. Hodie reconciliantur Ecclesiae pecca­tores; & ejecti foras ad matris ubera reducun­tur, & exclusi à coetu sanctorum, ad commu­nionem qua caruerant revertuntur. Hodie pa­tent carceres, & damnati libertate donantur. Severitate deposita hodie judices mansuescunt, & undique conjugata pietatis negotia, quafi abortivas traditiones antiquas sepeliunt, & Christianae religionis parturiunt novitatem. Mortuus quippe est Moyses, & veteris literae putruerunt aenigmata: à facie noviolei desic­catae sunt unctiones antiquae, tota veteris in­strumenti incompacta est strues, tabernaculum demolitum, arca ab Allophylis a capta, totus templi decor ad Assyrios est translatus. Neque eaim decebat ut Christiana religio ornamen­tis visibilibus occupata, in manufactis delecta­retur: sed ipsa tabernaculi consumtio, & tem­pli ruina, & sancta in rapinam exposita, excel­lentioris gloriae intimarent stabilitatem: & manentia in perpetuum sacramenta, cultores suos ad intuitum invisibilium informarent, & abstractum à corporalibus desiderium nostrum, coelestis templi concupisceret & ambiret deco­rem; cujus nec antiquatur, nec senescit religio, in quo lucerna inextinguibilis sine fine corus­cat. Ubi sanguis animalium non infertur in sancta, nec sunt haereditariae successiones pon­tificum, vel uni Leviticae tribui ministeria as­signata: sed de omni tribu, & gente & lingua, quos dignos & idoneos divina probat electio, secundum vitae, non generis meritum statuit sacerdotes, quibus calicem sanguinis sui in­exhaustae plenitudinis abundantia semper re­fertum, conservandum tradidit & erogandum; cujus aspersione & communione intus & extra corda & corpora mundarentur. Hodie, ut diximus, unguentum ad sanctificationem pa­ratur, cujus fragrantia adolescentulae & novel­lae animae accedentes ad fidem illectae delectan­tur, & exinanitionis ejus suavitate delibutae, diligunt & sequuntur aromatum largitorem, & usque ad regis accubitum spiramine illo tra­huntur, & post odorem illum ubique deside­rio sancto perurgente sitibundae discurrunt.

Nihil hoc oleum commune habet cum li­quoribus qui ex quorundam fructuum pingue­dine exprimuntur, nec vis ejus est b ex crassitu­dine penetrativa, quae secundum quasdam na­turales rationes emollit & temperat spissamen­ta humorum, quos solet intrinsecus astringere ficcitas aliqua, vel corruptio conglobare. Non haec medendis corporibus est unctio in­stituta: quia sanctificatis elementis jam non propria natura praebet effectum, sed virtus di­vina potentius operatur, sed adest veritas signo. & spiritus sacramento; c ut & ipsis rerum effi­cientiis [...] dignitas pateat, & interiori ho­mini quanta ex his detur auctoritas deiformi conversatione & coelestibus moribus innotes­cat. Hoc oleo antiquitus sacerdotes sacraban­tur & reges, & ipsi altarium lapides delibuti, spiritualem intelligi volebant sacris mysteriis inesse pinguedinem. Et sicut oleum d flui­tat, & humidis quibuslibet superfertur; ita excel­lentia & sacerdotalis & regiae dignitatis secun­dum formam Dei & Christi sub se omnia con­tinens, regimen & munimen tam activae, quam contemplativae vitae obtinet: et ex hoc humo­re constat descendere omnes gratiarum divi­siones, quas Spiritus sanctus, prout vult, singu­lis distribuit et largitur.

Ex hujus unctionis beneficio et sapientia no­bis et intellectus divinitus datur; consilium et fortitudo coelitus illabitur; scientia, pietas et timor inspirationibus supernis infunditur. Hoc oleo uncti cum spiritualibus nequitiis col­luctamur, nec foetoribus e spuriis imbui possu­mus, qui balsami spiritalis odore fragramus. Hoc oleum à creditorum usuris sub Helisaeo Propheta mulierem pauperculam liberavit. Hoc Heliae tempore Sareptenam pavit, nec lecythus trina effusione defecit. Hoc oleo Jacob lapi­dem quem supposuerat f capiti unxit, et fami­liari mandato eruditus, inter sacramenta ascen­sionum et descensionum, et discursus angeli­cos innixum scalae sublimi videns Deum, quid virtutis haec haberet unctio, intellexit. Moy­ses hoc oleo tabernaculum et sacra vasa perun­xit, et super caput Aaron tanta abundantia fudit, ut usque in barbam ejus descenderet, et super oram vestimenti manaret. Samuel quo­que ad reges initiandos sine oleo non accedit, et usque ad defectum et reprobationem carna­lium ceremoniarum in populo illo hujusmodi perseveravit traditio, sed vasis Judaicis desi­cientibus defecit gratia, & stetit oleum. Im­pletis vasis propheticis & sanctis regibus ad pa­tres appositis, in apostasiam & dyscolatum ver­sum instabile vulgus, in se non retinuit locum quem posset Spiritus sanctus inhabitare, suscepere liquorem, & va­sa amurca plena non ste­teruntque in summo faeces, quae longo situ in­duruere; & ubi domicilium religionis fuerat, sterquilinium peccati computruit.

Nec tamen cessantibus his quae ritu antiquo inoleverant; cum jam in populo Christiano cir­cumcisio videretur damnabilis, & sacrificia ido­lolatriae imputarentur unctionis mysterium re­ligio Christiana contemsit, sed ceteris generali sanctorum consensu damnatis, non solum in re­gibus & sacerdotibus unctionis honor perman­sit, sed in omnem populum catholicum effusa [Page 48] est hujus gratiae plenitudo. Ut sicut Christus à chrismate dictus est, eo quod singulari excel­lentiae oleo unxerit eum Deus; ita & participes ejus quotquot sunt, consortes sint tam unctionis quam nominis, & dicantur à Christo Christia­ni, ut sint sui Christo duce rectores & duces, & offerant Deo quotidianum sacrificium, ordina­ti à Deo sanctimoniae sa cerdotes .

Nec immerito huic diei assignata est tan­ti operis causa; & ex hoc sacramenta haec obtinuere initium; quo hodie in sacramento calicis a Christi Ecclesiae unitas , in lavacro pedum concors societas, & donans invicem ca­ritas, & subjecta humilitas; in unctione Chri­stiani nominis dignitas excellentiae spiritalis proprie data est, & confirmata filiis adoptionis perpes auctoritas & dignitas perseverans. De­dit itaque Dominus noster in b mensa in qua ultimum cum Apostolis participavit convivi­um, propriis manibus panem & vinum: in cru­ce vero manibus militum corpus tradidit vul­nerandum; ut in Apostolis secretius impressa sincera veritas, & vera sinceritas, exponeret gen­tibus, quomodo vinum & panis caro esset & sanguis , & quibus rationibus causae effecitbus convenirent, & diversa nomina vel species ad unam reducerentur essentiam, & significantia & significata eisdem vocabulis censerentur, ut sacramentum & res sacramenti, veritas & fi­gura usque adeo indivulsam haberent efficien­tiam, ut dicatur de Gentibus & Judaeis quia ean­dem escam spiritalem manducaverunt conse­quenti eos petra quae erat Christus. His gratiae supernae privilegiis esu sanctificati c panis refecti, loti, & uncti, non eam quam amiserant, sed am­pliorem & digniorem recuperant libertatem: & ejecti de paradiso nudi, ad lignum vitae ho­die revertuntur vestiti, reddita stola & annulo prolato in medium: & reconciliantur matri Ecclesiae, quos inobedientiae malum foras ex­pulerat; & Cherubim flammeum gladium ab introitu tranquilli status & innocuae conversa­tionis amovit.

568 Hodie in terra maledicta relictis rastris & gravi vomerum pondere, & stimulis fatiga­torum boum cruore perfusis, deterso sudore vultus exusti caloribus, attriti laboribus, hi­lari facie, stellaribus oculis in facie micanti­bus corpore candido, orantu composito, ad paternam domum exules reducuntur: & e­gressus obviam revertenti filio laetabundus Pa­ter clementiam improperio non corrumpit, nec indulgentiam foedat conviciis, sed bonita­tis suae honorat magnificentiam, & hilaritate magnificat largitatem. Resonant in suscepti­one hujus solenni musica instrumenta, & com­munis jubilatio pari consonantia patri miseri­cordiam gratias agit; cuius imperio anti­quam praedam evomunt inferi, ligantur daemo­nes, & diruptis ferreis nexibus diu quassati libe­ri revertuntur. Haec dies nocti illi contigua est, qua absolutionis nostrae negotium Dominus in­choavit: qua à principibus sacerdotum ad Ro­manum praesidem ductus iudex omnium susti­nuit judicari: passus est rex illudi, & vita occi­di; descendensque ad inferos captivam ab an­tiquo captivitatem reduxit: hoc Ecclesiae su­ae hodierna traditione exemplum relinquens, ut fieret in Ecclesia absolutio peccatorum, & haereditati redderentur ejecti, & praecedenti­bus beneficiis quae supra emuneravimus, liber­tate donarentur poenitentes, qui secundum me­rita, nisi gratia subveniret, fuerant condemna­ti. Et omnino convenit, ut eo tempore quo Christus captivos eduxit ab inferis, reconciliati peccatores ad Ecclesiam reducantur: & quo confracta sunt infernalis repagula carceris, ju­diciaria severitas mansuescat: & quo ab infer­nalibus tormentis cessatum est, humana suppli­cia crudelitatis horrorem deponant.

a DE PASSIONE CHRISTI.

DOmine audivi auditum tuum & timui. Terruit me cum appropinquaret tradi­tor Judas, & immineret passionis hora, quod dixisti ad Patrem: Pater si fieri potest, transeat à me calix iste: & tristem te usque ad mortem, prae nimia anxietate sanguineo sudo­re perfusus, eoram Apostolis es professus. Au­diens haec ego expavi. Quis enim non timeat, si timet ille, quem omnia timent; si b pavet il­le, cui omne genu curvatur; si ille qui mors est mortis & morsus inferni, morte propin­quante pertimescit? Nonne ad hoc veneras, & ita futurum ipse praedixeras? Nonne hoc & signa, & oracula, & vaticinia prophetarum à mundi initio conclamarunt? Si voluntarie o­bedisti Patri, & non te ut patereris coegit ne­cessitas; quid quereris, quid causaris? Nonne tu docueras & instruxeras fideles tuos, ut non timerent eos qui corpus occidunt, quia usque ad animam tyrannica violentia non attingit? Sed metus ille infirmitatis humanae commu­nem exprimebat effectum, & generalitatem omnium in carne viventium hoc dolore [...] & dissolutionem corporeae spiritalisque na­turae hac molestia non posse carere; & hanc poenam universae successioni Adam sine excep­tione impositam, ut difficultas extremi transi­tus timeretur. Et haec quidem molestia in eos, qui Dei judicio rationem reddituri occurrunt, non immerito cadit: qui de eo quod beneficio vitae & rationis, & reliquorum largitate mune­rum abusi sunt; accusante conscientia redar­guti, examen illud in quo nullum est subterfu­gium timent: & ipsa avulsio spiritus carnis te­neritudinem dirumpit & laedit: hanc nemo anxietatem evasit, & nemo egrediente anima sine amaritudine c expiravit.

Sed tu Domine, qui judex es omnium, qui po­testative ponis animam tua et potestative resu­mis; nec poena te ex necessitate persequitur, nec formidabilis Patris tibi potest esse conspectus; quid anxiaris? quid tremebundus ad orationem discurris? Dormitantibus Apostolis pervigil pro­ditorem expectas, nec tamen te abscondis; sed obvius in adventum eorum procedis, qui te li­gare veniunt, & trahere ad Pilati tribunal, quos Judas signifer instructa malignitate praecedit.

Audivi, Domine, auditum tuum & expavi, dum quaeris à quaerentibus d quid quaerant, cum noveris quod te quaerant: & dixisti eis te esse Jesum Nazarenum. Invasit illico timor tuus eos quos tu timueras, & prostrati solo jacuere exanimes, & armatam cohortem vox unius ho­minis terruit; & latens in humanitate omni­potentia e te discipulis pavidum, coram persecu­toribus terribilem exhibebat. Sed ut fieret vo­luntas patris, & sacrificium carnis à timore & tristitia inchoaret; suberant vicimae desolato­rii carbones, quos obedientiae liquefactus adeps extinxit: & cum traheretur vinctus ad praesi­dem, non supplicavit apparitoribus, sed Petri compescuit zelum: nec gladiorum passus est adhiberi suffragia, imo & Herodis & Pilati con­temsit fastigia: nec potuit altitudo potesta­tum extorquere ad interrogata responsum. Jam postposito timore quasi utens potentiori auctoritate, inter sputamenta, & colaphos, & reliqua ludibria patientia & mansuetudine ve­sanas persecutorum mentes conturbat, & in eo quod inter injurias & convitia se malitia Judai­ca sentit contemtam; vehementius exacerba­tur, & de impietate & malitia suavitas pietas­que Christi triumphat.

Frustra funestas judex manus in praetorio ab­luis, à sanguine Domini te profitens innocen­tem. Tu ipse causam mortis cum diligenter inquisieris , te non f invenisse in eo fateris: ipsa conjux tua nihil tibi & justo huic esse mandave­rat, quod utique per os ejus daemonia immine­re sibi judicium sententia testabantur: non excusas, sed accusas, causam tibi facis cum g Ju­daeis communem. Illi se proditione, tu parri­cidio te condemnas. Illi lingua, tu ferro oc­cidis: tam te quam illos inauditae crudelitatis scelus involvit. Veniet anima tua in manus judicis quem condemnas, fractisque tribunali­bus tuis h judicaberis, & demergeris in profun­dum inferni: eruntque tibi & Judae scelerato in tenebris & gehennalibus flammis poenae irre­mediales, inconsumtibiles ignes, dolores perpe­tui, & tormenta aeterna. Et quidem filius ho­minis, sicut scriptum est de illo, vadit: qui damnatus est, ut liberaret damnatos; doluit, ut sanaret infirmos; timuit, ut faceret secu­ros; opprobria pertulit, ut improperia detra­hentium non moverent electos. Deputatus inter impios, quorum alter assumtus alter re­probatus est: ut daretur exemplum & forma indissolubilis manens in posteros ; quia nec in ultimis Dei clementia poenitens excludit; nec [Page 50] ulla hora sera est, cui compunctio districta oc­currit; nec eos qui vitae suae quocunque arti­culo temporis veri sunt judices, iterum judica­ri. Quia, cum judicis & tortoris vices non par­cens peccator assumit, semetipsum persequens, dum confessionem confusione onerat; holo­causti hujus incensio in conspectu Dei veniam impetrat. Neque enim bis in idipsum judicat Deus; sed impoenitentes ipse judicat & dam­nat, poenitentes vero quia à seipsis suscipit iu­dicatos, absolvit: neque iudicio quod poeni­tentiae humanae severitas protulit aliquid ju­stitia coelestis apponit.

Judicati sunt AEgyptii, cum in redeuntibus, super se maris fluctibus involverentur; judica­ti Sodomitae, cum subversis eroum urbibus flam­mis sulphureis cremarentur: sed in eisdem sub­versionibus gemerent poenitentes, temporali poenae aeternalis non succederet, sed esset eis pro remedio supplicium, & pro absolutione tormentum; nec contritos corde aeternum con­tereret & aggravaret judicium. Sic in cruce latro confitens non tantum indulgentiam me­ruit, sed Christi familiaris effectus, a praemissus est in paradisum; & factus est particeps regni, per confessionem factus collega martyrii. Illi vero blasphemo, quia de Domini desperavit potentia, nulla potuit subvenire clementia: nec potuit illi crucis prodesse consortium, cu­jus malitiam non expiabat poenitentiae lava­crum . Ascendisti Domine palmam: quia illud crucis tuae lignum portendebat trium­phum de diabolo, vel de b principatibus, & po­testatibus, & nequitiis spiritalibus victoriam: erantque in manibus tuis duo cornua, in qui­bus erant fortitudo tua abscondita, & imperi­um tuum super humerum tuum: tu ipse patibu­li tui bajulus, haerebas ligno quod tuleras, eve­ctionis & passionis anxietates sustinens & la­bores.

Consideravi opera tua & expavi. Clavis sa­cros pedes terebrantibus , fossisque manibus, de vulnerum anxietate non loqueris; de spi­nis sacrum caput pungentibus non quereris; sed satagis ut c innotescat posteris, quare dereli­ctus à Deo videaris, expositus contumeliis & Ju­daeoxum ludibriis. Causam mortis in te non esse Pilatus ipse praedixerat, & Caiphas mor­tem tuam pro inimico populo satisfacturam, eum esset anni illius pontifex, prophetaverat. Tu de morte non agis, de opprobriis non con­tendis: sed hoc vis intelligi, quae sit causa mor­tis, quis quaestus; ut utraque re cognita, pecca­tum appareat & gratia; & quanti ponderis sit, utrumque, rerum probet effectus: cum origina­li morti nullum nisi in Christi morte potuerit esse remedium; nec reconciliare Deo potuerit exules & damnatos quaelibet oblatio, nisi san­guinis hujus singulare sacrificium. Et sine hoc holocausto poterat Deus tantum condonafse peccatum; sed facilitas veniae laxaret habenas peccatis effrenibus, quae etiam Christi vix cohi­bent passiones, quae vix sceleratos animosa vo­luptatum faece avellunt.

Vulneri sane tam putrido & antiquarum ci­catricum foetori non inveniebatur medicamen­tum convernieus; nisi unguento sanguinis [...] plaga vetus liniretur, & malagmate carnis in cruce extensae siccarentur venena, quae calca­neo primi hominis & omni posteritati ejus ser­pens ille seductor antiquus infuderat. Haec una medela corrosit illas quae in immensum excre­verant cicatrices: d Et vim suam concupiscen­tiarum perdidit corruptela, & deleta damnati­onis conscriptione, novis literis assignata e est & restituta libertas ; privilegio dato, f charta indulgentiae, sigillo plagae lateralis firmata.

Considero opera tua: & admiror te cruci inter damnatos affixum, jam nec tristem nec pavidum: sed suppliciorum victorem elevatis manibus triumphantem de Amalech; & quafi sanctificantem de excelso plebem, & elevatum in sublime, & quasi coelo proximum superiori­bus inferentem consummati agonis vexillum; & inferioribus erexisse scalam in Patris occur­sum. Ibi dolorum & conviciorum immemor, subtiliter investigas & ipse exponis quare dere­lictus fueris, indicans anxietates illius querimo­niae verba esse delictorum tuorum, quorum per­sonam & causam assumseras; in tantum ut per Moysen & per Apostolum sustineres vocari peccatum, & maledictum pro similitudine poe­nae, non culpae: quod pro eis voluisti intelligi, qui deseri à Deo propter peccata meruerant, quorum reconciliationis agebas causam. In qua allegator subtilis pro servis servilem non dedignaris accipere personam: & in tantum in­firmis compateris, ut nec crucifigi, nec moridum illi vivant; & te patrocinante non pereant, nec erubescas nec formides; altitudinem tuam de­relinquens ad tempus, gloriae tuae majestatem evacuans, ut redeant despersi, & respirent de­relicti.

Haec est causa quare derelictus sis, ut colli­geret & revocaret inanitio tua eos qui fuerant derelicti; & qui sine Deo fuerant dum domi­naretur eis peccatum, reducti ad justitiam, con­formes Christi, & Christi efficerentur & dli. Un­de scriptum est: Ego dixi, dli estis.

Considero, Domine, te in illo patibulo ubi videbaris sine adjutorio, quo modo imperatoria potestate latronem praemittis ad regnum: & in cujus assumtione jam manifeste constat quantum apud derelictos profeceris, quorum primus iste gloria & honore coronatus, ipsa die paradisi civis, & domesticus curiae coelestis effi­citur. [Page 51] Impossibile quippe erat illam sanctam ani­mam tuam teneri ab inferis, de qua ipse ad Pa­trem dicis: Quia non derelinques animam meam in inferno, nec permittes corrumpi carnem me­am in sepulcro: quia ubi in praesentia illius effra­ctis inferis est captivata captivitas, praesentata victrice anima in conspectu patris, ad corpus su­um sine dilatione reversa est; & appropinquave­runt saluti, qui longe erant à salute, & inter mor­tuos liber, morti obnoxios perpetua libertate do­navit.

Considero te in cruce de matre solicitum, cui volenti loqui tecum cum evangelizares, negave­ras retroactis diebus colloquium, et praetuleras matri auditores verbi, pauperes spiritu; dicens eos tibi esse pro matre et fratribus, qui voluntati Pa­tris obtemperant. Nunc materno moveris effe­ctu, et thalamum humanitatis tuae cubiculario dilecto commendas, et provides sedulo benedi­ctae inter mulieres apostolicam clientelam, et ob­sequium virginis virgini discipulo tradis: ut jam non Joseph, tanti a mysterii honoretur prae­positura, sed Joannes; quia jam exigebat ratio ut conjugii removeretur opinio: nec ultra pater Christi aestimaretur, qui eatenus vicem patris et conjugis tenuerat. Habebat Joseph in hac Chri­sti dispositione rationabilem contradictionem, cum alteri commendaretur Maria, si se cogno­visset carnalem maritum: sed quia in spiritu actum erat conjunctionis illius mysterium, pas­sus est Joseph aequanimiter sibi eum in hoc servitio praeponi, quem digniorem se judica­bat; et ideo maxime, quia magistri electio sic negotium ordinabat.

Ad haec sacerdotalis b auctoritatis privile­gium in medio proferens, mediator inter nos et patrem oras pro his qui ad dolorem vulne­rum tuorum opprobria addiderunt; et pro ini­micis impetras veniam, supplicas & obsecras, [...] haec eis iniquitas dimittatur, & à morte tua habeantur innoxii ipsi, qui sanguinem tuum super se & super filios suos manere precantur, usque adeo excaecati, ut scelus suum non in­telligant, nec odium Christi ipsa mors cruci­fixi extinguat. Sed caritas tua interim suspen­dit judicium, & reis ingratisque patientia tua poenitentiae providet locum, tempusque re­servat, & differt punire dignos exitio; haec o­rans ut aperiantur oculi eorum, & agnoscant quae sit virtus crucis, quae efficientia sanguinis, quae magnitudo delicti & doni, gratiae & pec­cati. Tanta erat spissitudo velaminis, & [...] doctrinae, qua erant Moyseos scriptura imbuti: ita erant eorum sensus hebetes, & in­genia tenebrosa, ut in verbis legis nihil divi­num saperent; nihil aliud quam exterioris um­braculi integumenta viderent, neque ad sacra­mentorum secreta allqua intellectus indagine penetrarent. Imo si quis eos vellet in sancta inducere, & introducere in arcana prosuuda­que mysteria; impium judicabant & stultum mel de petra sugere, & de saxo durissimo oleum eliquare. Dimissum est ergo Christo orante peccatum, & ex parte maxima caecitas illumi­nata est, & malignantium perfidia demum cre­didit & intellexit: & de torculari crucis mustum expressit, accepit, & bibit; & in calice quod propinarat Moyses vinum merum à faecibus se­gregavit. c Ecce plus potuit donum quam de­lictum, & gratia quam peccatum: quoniam ex debito damnationi obnoxios, gratis sine ul­lo merito gratia beneficio pietatis absolvit: & judicium imperante Christo misericordiae de­dit locum, & districtionis suae temperamentum justitia Domino disponente modeste susti­nuit.

Jam videt Hebraeus, & quicunque de servi­tute AEgyptia ad repromissae patriae libertatem anhelat, quod sanguis Christi efficacius quam sanguis agni illius, quem in AEgypto lsrael im­molavit, contrarias abigat potestates. Cujus hodie tanta est auctoritas & potestas, ut non solum Israelitica limina muniat, sed etiam ab his qui Israelitice non vivunt, solum sacra­menti signum repellat daemonia: & ubicumque conspecta fuerit, terribilis sit eis sacri nominis virtus & sanguinis nota. Denique quicunque sint sacramentorum ministri; qualescunque sint manus quae vel mergunt accedentes ad baptis­mum, vel ungunt; qualecunque pectus, de quo sacra exeunt verba: operationis auctori­tas in figura crucis omnibus sacramentis largi­tur effectum, & d cuncta peragit nomen, quod omnibus nominibus eminet, à sacramentorum vicariis invocatum. Et licet indigni sint qui accipiunt, sacramentorum tamen reverentia & propinquiorem ad Deum parat accessum, & ubi redierint ad cor, constat ablutionis do­num, & redit effectus munerum: nec alias quaeri aut repeti necesse est salutiferum sacra­mentum.

e Jam sanguis tuus, Domine, non quaerit ul­tionem, sanguis tuus lavat crimina, peccata condonat. Clamat sanguis Abel, clamant So­domorum peccata, & parricidium & libido digna sunt ultione. Tu olim ultionum Deus, modo misereris & parcis his qui offenderunt; sanas contritos corde, & alligas vulneratos; fi­lio prodigo revertenti non improperas luxum; mulieri adulterae non opponis prostibulum; peccatricis publicae non recusas servitium; debenti pecuniam dimittis depositum. Ju­daeis perfidis & dedisti gratiam, & dimisisti scelus scelerum & peccatorum peccatum. De [Page 42] latere tuo fons egreditur in vitam aeternam prosiliens; & de eadem consubstantiali ori­gine, divisis limitibus, aqua & sanguis emanant, ad complementum [...] totius ju­stitiae, sacramenta in perpetuum duratura; & fontis illius ubertas perenni lapsu universam Ecclesiam irrigat & faecundat. Ex hoc fonte non tantum a ablutionis primae, que initia ntur accedentes ad Christum, undas haurimus: sed & compunctionum & lacry marum perennes effluunt rivi, & mifericordiarum sua vitas, & to­tius pietatis b effectus emanat.

Tu, Domine sacerdos sancte, qui in tem­pore iracundiae factus es reconciliatio, sancti hujus sanguinis permanentem plenitudinem reliquisti, et beneficium hujus sancti liquoris in perpetuum tradidisti, et constituisti nobis in­consumtibiliter potum vivificum, crucis [...] et mortificationis exemplum. Tu consumma­tis omnibus vade ad patrem, et trahe nos [...] te: da nobis in vita praeseuti, ut simus sine an­garia bajuli crucis tuae, et [...] cum omnibus sanctis quid c latitudo, quid lon­gitudo, d quid sublimitas, quid profundum [...] ligni signiflcet; quo conspecto non noceat nobis, neque morderat coluber solitudinis, sed incolumes per omnia sequamur te; tecum par­vuli simus, tecum circumcidamur, tecum ba­ptizemur, tecum jejunemus, tecum lotis pedi­bus panem angelorum edamus, tecum [...] mundo vivamus, tecum Spiritu sancto repleti, et corpore et spiritu in aeternum [...] Qui vivis, et ultra non morieris in secula se­culorum.

AMEN.

a DE RESURRECTIONE CHRISTI.

QUAESITIS Aromatibus ad ungendum Dominum Jesum in monumento posi­tum, sacrae mulieres communicato con­silio convenerunt, & repertis ibi sine corpore sudariis, quem non invenere, putavere subla­tum. Nam & lapis revolutus & vacuum mo­numentum, simplicibus animis conjecturas hu­jusmodi opponebant; quod corpus strictum linteis, nisi translatum esset, moveri loco non posset; nec lapis magni ponderis uisi vi huma­na, ullatenus revolvi potuisset: unde & mane venientes quomodo posset ab ostio monumenti lapis gyrari, anxie causabantur. Sed Dominus qui inspiraverat ut venirent, praevenerat ve­nientes; & egressus de sepulcro vacuum locum reliquerat, apertoque ostio ingredi volentibus liberum dederat aditum, & quasi monebat se alias quaeri, qui illis angustiis non poterat oc­cultari. Flebant igitur sacrae foeminae, quae eum cui obsequi volebant, se perdidisse puta­bant; & obriguerant moestitudine, eo quod devotio sua desiderato frustraretur effectu. Ha­buerant siquidem eum sicut prophetam, non inferiores fide illis discipulis, qui dicebant, quod Jesus Nazarenus vir propheta fuerat, po­tens in opere & sermone. Et licet de resurre­ctione sua ipse tam Apostolos quam reliquos discipulos, in quorum societate istae esse me­ruerant, magister providus instruxisset; incns­serat tamen omnibus dubietatem & terrorem supplicium crucis & mortis atrocitas: nec ta­men ab eorum cordibus avelli poterat dilectio b qua adhaeserant, et recordatio signorum quae viderant, et admiratio doctrinae quam audie­rant, et conversationis piae admirabilis sancti­tudo qua fuerant informati. Nec dum firmo gressu ibant, sed lababat pes dubitantium, sed quaerebant quem amabant, nec maligne de­sperabant: unde factum est, ut quaestum in­ventionis dilectionis perseverantia mereretur. Illae itaque primae viderunt et cognoverunt quae ardentius dilexerunt, quae devotius quae­sierunt: illae sermocinatae cum Christo, certifi­catae quod ipse esset qui à mortuis resurrexisset, nunciant Petro et ceteris, quod Christus resur­gens à mortuis jam non moritur. Evangeli­zarunt viventem, qui mortuus putabatur: nec jam sepulturae ejus odoramentis corporalibus deserviunt; sed aromatibus firmae fidei, et cer­tae spei, et caritatis sincerae regnanti Domino famulantur, et virtutum fragrantiam non ju­dicato praesentant, sed judici.

Laetantur Apostoli, quos mundus quasi de­hiscens terruerat, et quasi dissolutione ele­mentorum quassaretur, omnia praecipiti ruina sterneret, minas horribiles intentarat: solida­tisque [Page 53] & compactis coelestibus & terrenis, [...] redemtione inventa, gratulabundi adorant quem reliquerant; credunt, nec in aliquo [...] assistunt quantum possunt ei, à quo [...] Quem non fragor ille mundi [...] quando terra tremuit, sol expalluit, & [...] lucis suae sol contenebratus abscondit? [...] monumenta lapides sibi superpositos [...] & indignata superior & inferior [...] tenebris & motibus & scissuris, compassionis [...] & vehementis angustiae indicaverunt [...] nec sustinuit intueri mundus perfidiae [...] scelus; & visa sunt insensata [...] sensu uti abundantiore quam homines, qui­bus secundum naturam ratio inerat: & [...] extitere feris abutentes intellectu; in tan­tum Christi sanguinem sitientes, ut se ipsos [...] aeterna damnarent, & in parvulos [...] anathematis illius reliquias immobili [...] firmarent.

Sed ne in eorum scelere diutius immoremur, qui repulsi sunt & destructi in finem; quorum parricidalia vota servitium & exterminium me­ruerant, quos cum Dathan & Abiron (quos ob dissensionis flagitium terra dehiscens vivos ab­sorbuit) constat in tenebris inferi sigillatos: ne [...] abominationum recordatio pascha­lem serenitatem interpolet, circa solennitatis inclytae gaudia devotis & alacribus animis [...] Neque enim fas est, ut à nobis aliqua his diebus tristia recitentur: sed sicut filiis Cho­te datum est ut semper laeta canerent & pro­phetarent, & omnes psalmi eorum attitulati nominibus gaudia praedicant, nec aliqua [...] adversa: ita nos ad Christum [...] cujus sanguine conspersa creditur adam [...] , qui sub loco quo crux Domini fixa est [...] traditur ab antiquis; ejusdem [...] sanctificati elapsu, laetemur & delectemur [...] Domino: nec jam amatoribus crucis mors [...] sit horrori, neque poena sit dolori, nec [...] sit pudori; cum haec omnia vitae nostrae [...] instrumenta: quia mors ejus pro peccatis [...] sacrificium fuit, & a poena crucis [...] [...] dignis occurrit; labor ejus onera [...] deposuit, dolor ejus nos sanavit, & [...] indebita nos à damnatione aeterna ab­solvit. Et si quid confusionis visa est in tem­pore illo pati sancta ejus humilitas, rerum ho­die manisestatur effectu quod Apostolus ait: [...] hujuscemodi sapientius esse homini­bus, & infirmum fortius omni fortitudine, per [...] reprobata sapientia hujus mundi, & de sapientibus & potentibus b in nomine crucifixi pauperes spiritu potentissime triumpharunt.

c Cantemus igitur Domino, gloriose enim ho­norificatus est. Liber populus egreditur de AE­gypto, Moyse duce: mare fit pervium; co­lumna flammea nocte coruscans Israeliticum antecedit exercitum; stat à dextera & laeva mare suspensum, desiccato luto profundi, inof­fensum abyssus dat transitum: & egresso po­pulo Dei, Pharaonem cum populo suo repenti­na mole illapsum pelagus intercludit. Jam praecesserat agnus quem Israel in AEgypto im­molarat, cujus sanguine limina rubricata per­cussor angelus non est ausus attingere: nec ex­terminatoris gladium populus formidabat, cui & de spiritalibus nequitiis parabat victoriam, illud sine macula sacrificium, & mare divisum, & totum AEgypti robur extinctum.

Primum illud antiquum pascha his miraculis coruscavit, & excluso fermento, praeceptum est ut horum dierum celebritas ageretur in azymis: nec solennitatis hujus gaudia servilibus operi­bus d fuscarentur, nec omnino aliqua tantae sin­ceritatis gloriam malignitas inquinaret. Certa data est lex lege distinctio, quae esset paschalis oblatio, & tempus, & locus, & modus; quando, vel ubi, vel quomodo sacra deberet hostia im­molari. Victima, agnus, locus, una per singulas familias domus; caro non elixa, sed assa, hora vespertina. Haec cum eo tempore fierent in figu­ra, quod nos in veritate agimus, typice loque­bantur: & dirupto in Christi morte templi ve­lamine, verus agnus solus inter filios hominum sine macula Christus aetate ultima in qua mun­di vesperascit conditio, ab una populi Christia­ni familia in unitate Ecclesiae assus in cruce, projectis foras haereticorum fermentis, sincerae fidei solidata compagine, inconsumtibiliter edi­tur, creditur, & tenetur.

615 Nova & vetera sub hoc nomine convene­runt: egreditur Israel de servitute AEgypti; ex­it populus Dei de regno diaboli: baptizantur in nube; & mari Hebraei & jam Spiritu sancto & san­guine Christi mundatur à peccatis populus Dei: ex diversis familiis, una fit domus, una fit tri­bus, unus est cibus, significantia & significata, res & signa, virtus invisibilis & visibilia sacramen­ta sic faciunt unum corpus, sicut caro & spi­ritus, &, quod videtur, in nomine & virtute Chri­sti corpus censetur. In hac rerum convenien­tia honorificatus est Christus, & gloriosae laudis triumphos laetabunda hodie canit Ecclesia, in lapide angulari consocians disjunctos olim parietes; quos in unum mirabilis artifex fuso sanguine glutinavit, & reprobato diu à malig­nis fidei fundamento, caritatis suae nexibus di­visas copulavit macerias, & redegit partes in [Page 54] totum, & multa in unum; & facti sunt una do­mus confoederati parietes, & stabile fundamen­tum. Honorificatus est Christus resurgens à mortuis, victor mortis, spolians inferos, & cap­tivos praemittens ad superos. Hucusque per hu­militatis gradus ascendens, modo gloria & ho­nore coronatus, nil mortale, nil passibile reti­nens , impassibilitatis & immortalitatis do­navit nos gloria, & resurgentes in beatitudine constituit sempiterna.

619 Resurrexerunt quidem ante Christum, sed in nomine & fide ejus, sub Helia vivente in corpo­re, unus: & Helisaeo vivo & mortuo, duo qui obierant: sed ad mortem quam gustaverant, iterum redierunt. Resurrexit et Lazarus , et alii nonnulli ad imperium Christi: et aliquo tempore beneficio vitae usi, iterum ad funera rediere. Res quidem honorabilis et domina­tio potestativa fuit, ad corpus exanime spiritum rcvocare: sed resurrectionis hujus cujus sunt in Christo primitiae; incomparabilis est dignitas; quam nec sequitur corruptela, nec dissolvit an­tiquitas, nec aliqua mutabilitas labefactat. Mi­rati sumus in transfiguratione quae facta est in monte praesentibus Apostolis Petro, et Jacobo, et Joanne, quando sicut sol resplenduit facies Sal­vatoris, et vestimenta ejus candorem omnem ex­uperantia Apostolorum hebetavere conspectum: sed momentaneus ille decor imaginem, non spe­ciem; similitudinem, non substantiam; partem, non plenitudinem transformationis mirifice ex­plicavit: sed neque eandem gloriam quam an­te ostendit; sed quod videre consueverant, hoc viderunt; et dilata est claritatis illius quam no­bis pollicitus est plenitudo, quae in se erat perfe­cta et b à nobis expectatur perficlenda, lucidior et sincerior quam aestimari possit ab aliquo, vel quam illa etiam claritas intimaverit, cujus pri­mitias in Christo transformato accepimus.

c Opus inclytum et nobile plasma primi homi­nis conditio fuit, sed quasi seminarium refor­mationis hujus. Illa prima formatio imaginem et similitudinem artificis ad veritatis essentiam pertrahebat, paulatimque consummata prodiit species, et apparuit candor quem occultabat im­mortalitas, qua absorpta est eadem quidem et non alia humanitatis natura; sed sanato mor­bo quo periculis tenebatur obnoxia, sana et in­columis stabili felicitate, corpore et anima idem sapientibus, in nullo dissentientibus; praeceptis duplicibus stolis, conspectibus divinis assistit.

Agunt in coelestibus haec paschalia gaudia ipsi angelici spiritus, et resurgentis Domini gloriam admirantur, laetantur et delectan­tur in eo, quod forma servi reversa sit in for­mam Dei, et exianitio humilitatis ad deposi­tae altitudinis redierit majestatem. Sed et in hoc multiplicata sunt gaudia, quod ab his pro quibus se humiliaverat, tantae excel. Ientiae beneficium dignatur esse commune & partiri nobis suae abundantiam voluit cla­ritatis: ut post resurrectionem corpas [...] aggravet animam, sed sit caro sine mole & pondere, agilis & mobilis, nullis clausa [...] visu & auditu penetrans omnia & attingens, quocunque voluerit sine impedimento dilcur­rens. Inerit resuscitatis corporibus nulli vani­tati subjecta libertas; & quae cogi non possit ad aliquid, in nullo laborans, jam a spe educta, re ipsa perfruens, nulla expectatione [...] & in pace quietissima confirmata, omnisque er­pers formidinis, in spiritalibus deliciis jugisilla mansio reflorebit.

Quam mirabilis est scientia tua Deus, confirmata est super nos, nec possumus ad eam attin­gere. Haec sapientiae tuae altitudo, d qua mun­dum non ex praecedente materia, sed solo ver­bi tui condidisti imperio: creaturis vero corpo­ralibus ex mundi essentia dedisti initium, [...] incolis singula elementa adornans; hominem quem de mundo fecisti, cunctis in terra & a­quis & aere viventibus praesiciens, ita ut suo praeposito singula in suo genere mimstrarent. Tu aliis vitam temporalem, aliis procurasti perpetuam; admirabili ordine quaedam mu­tans & renovans: & praefinito tempore metam irrationabilibus omnibus praefixisti & terminum, quem transire non possit dissolutiom conditio destinata. Homo quia ex coelesti et terrena materia compactus est, vestitus extrinsecus pel­le et carnibus, tempus accepit, quo te jabente, redderet terrae quod de terra assumserat, et ad immaterialem originem reverteretur spiritus, cujus natura difsolutionis non admittit injuri­am. Corpus putredine, et caro vermibus con­sumenda, secundum naturae suae rationem aeter­nitatis non poterat privilegio perfrui et quod sibi jure non competebat, à conditore nequibat exigere; neque ulla eorum interrogatio super hoc merebatur responsum. Sed tu, optime Domine, ultro gratiam volens dare spiritui, decrevisti clementius, ut ex societate et clien­tela quam reddiderat animae caro, aliquid ei commodi proveniret: et quae [...] vehiculum fu­erat et particeps studiorum, in recompensati­one ministerii, iterum dilecto accolae consoci­ata, pudica et pacifica rediret, nullas secum re­vehens contumelias, quibus deinceps quietis in­ternae concuteret puritatem. Sed & hoc, Do­mine. ad cumulum beneficii addidisti, ut inter legem carnis & spiritus nulla postmodum esset diversitas, sed una utriusque ex lege tua sancta firmetur, nec post initum foedus ulla iterum in­ter eos recrudescat rebellio; sed per manum tuam reconciliatio ordinata stabilis in perpe­tuum perseveret. Te igitur jubente, terra [...] [Page 55] [...] & expulsa de domo iterum a conjungatur viro, non jam ancilla, [...] & habitant anius moris in domo mumurationibus conso­pitis, quas olim compugnantes inter se concu­piscentiae concitabant.

Quis, domine Deus, considerare haec opera qua sufficit? & quis lutum coagulare potest in carnem? quis formare potest in hominem, quis infundere animam, quis reddere vitam, quis [...] aeternitatem, quis addere felicitatem? Ad hunc proventum humana b laborat creatio , haec semper fidelium expectatio fuit. Hoc op­cabat rex ille humilis qui se noverat [...] ut adderes conditioni tuae quod deerat, & perficeres & solidares opus tuum, quod [...] & mortalitas assidue convitiis [...] solebant affligere, & variis opprobriis consue­verant infestare. Tu morti imperas, & absorp­ta eliditur: inanescit corruptio, ubi aeger te medente sanatur. Gustavisti mortem pro filiis hominum; ut qui tecum mortui erant, tecum viverent, & participes tribulationum, etiam consolatione gauderent. Resurrectio quidem communis est, & ante tribunal Christi necesse est in corpore justos stare & impios, Dei hoc di­ctante justitia, ut pietas & impietas in operato­ribus debitis stipendils donarentur; & qui fi­nem habere contemserunt in malis, infinita clau­derentur ultione in poenis; & qui gloriati sunt in cruce, cum crucifixo regnantes beatae fierent perennitatis participes. Non sunt participes hujus gaudii, quos damnat ambitio: non po­test furtivos habens loculos, paschalibus solen­niis interesse. Nihil proditor & venditor ma­gistri, fermentator profanus commune habet cum azymis: omnis immundus in anima ad esum hujus agni prohibetur accedere. Nulla ad hanc laetitiam perfidia recipitur; omnis ma­lignitas excluditur: [...] pedibus ad evan­gelizandum paratus accinctus renibus & sancti­moniae destinatus, habens baculum in manibus, & festinans ut AEgypti deserat idola, sequens Moysen, nec formidans viae discrimina, quis­que purus & sincerus, sine fraude homo verus, ac­cedat & edat: & securus quod resurgat, mor­tem optet, ut attingat, ad aeterna gaudia, in quibus est vita nostra sursum manens, & nos tra­hens ad bona coelestia. Qui vivit, & regnat Deus c per omnia secula seculorum.

a DE ASCENSIONE CHRISTI.

CElebrata in cruce solenni victoria, cum jam templum corporis sui, quod persecu­tio Judaeorum efforderat , Dominus repa­rasset; noluit statim ad patrem ascendere, & gloiificati corporis praesentiam inferre coelesti­bus: sed necessaria dispensatione discipulorum infirmitati consulens, utiliter distulit; & qua­draginta diebus in terra conversatus, & visus b est saepe, & locutus cum Apostolis, & manducavit & bibit; & vulnera quae ad dubietatem eorum tollenda, in corpore reservarat, & videnda & palpanda exposuit, & impleta in se quae in [...] erant praedicta, evidentia c rerum Dominus [...] edocuit. Ad hoc necessaria fuit hujus temporis mora; ut recollectis quos in fugam timor impegerat, quos supplicium crucis terru­erat, in multis argumentis apparens, mentes quae diffidentia titubaverant, solidaret: nec es­se phantasticum, sed verum corpus quod surrex­crat, tam comessationibus quam contrectatio­nibus probaret. Ad hoc dilata est ascensionis gloria, ut sub hoc dierum interstitio praecedens doctrina d effectibus firmaretur, imo ut [...] desideria recessionem ejus corporalem ambirent; quia spiritalis praesentiae plenitudo quamdiu e conspectu carnis praesens aderat, ad­ventare non poterat: & paulatim in hoc con­ducti sunt, ut libenter consuetudine convictus. assueti carerent, cum inhabitator Spiritus san­ctus eorum animas possidens, invisibili accessu sinceriores eis effectus f infunderet, & aperiret in­teriores oculos ad intuendum intellectu puro patrem luminum, & substantia rerum speran­darum proposita apparentia sepeliret: nec in­certitudinis scrupulus superesset, cum Domi­nus & magister, quem verum hominem proba­verant, eis videntibus coelum ascenderet; sed jam secuti se crederent secuturos, nec esse im­possibile quin & ipsi in carne & spiritu ad su­peros transferrentur.

Omnibus itaque ad tam delectabile specta­culum g aggregatis: Ascendo, inquit, ad Patrem meum & Patrem vestrum, Deum meum, & De­um vestrum. Horum verborum auctoritas, cum jam eorum virtutem Spiritus sanctus intimas­set, omnem poterat excludere diffidentiam, & hilarescebant animi eorum paternitatis divinae illustrati honore, & fraternitatis Christi hono­rati consortio, cum audirent & crederent se fi­lios Dei & fratres Christi, in quo omnis excel­lentiae [Page 56] plenitudo & sufficientia inerat. Nec jam quasi idiotae & hebetes huic verbo applau­debant carnaliter: sed subtilissime generatio­nem & dignitatem creaturae à voluntate & nu­tu creatoris habuisse initium, & imaginem & similitudinem Dei in interiori homine vide­bant; & dinoscebant intellectu potius quam visu, quam affinitatem habeant inter se pater & filius; & quia substantivo & naturali filio fi­lii adoptivi consormes, à prima origine mul­ta a habeant ex natura, & multa ex gratia.

Sane hujus generositatis consortium, secun­dum quam simul cum Christo filii Dei sumus, nobilitatem existentiae nostrae exponit & inti­mat: in quo honore si manserimus non degene­res, constat omnino non posse patrem dissidere à filiis, sed deiformibus tutum esse ad paternita­tem accessum; nec posse pati, ad haereditatem possidendam dispositos, in petitionibus divinis repulsam. Sed in quibuscunque filius filialiter genitorem appellaverit; necesse est bonitatem largitoris juste supplicantis prosequi volunta­tem; maxime cum ipse pater qui largitur, b ista suggerat peti quae non differt benigne lar­giri. Et quidem paterna c caritas bonis filiis & haeredibus maxime delectatur: & hoc gloriae Christi unigeniti dilectio accumulat, quod bea­titudinis suae non patitur esse solitariam magni­tudinem, sed addit fratres; non qui minuant quasi divisam in plures excellentiam, sed qui altitudinem divitiarum ejus exornent partici­pes & consortes. Quod cum ipsum qui pater est, constet esse Deum, & eum Deum nostrum, sicut & suum filius attestetur: in eo quod filii sumus, ipse nos possidet: in eo quod noster est Deus; d quod nostrum est, ipsum cujus proprii sumus, proprie possidemus.

Dico igitur Domino meo: Deus meus es tu, & dicit mihi Dominus meus: Ego Dominus Deus tuus. Homo, cujus Deus est: quid amplius quaerit? Si sufficis tu Deo, sufficiat tibi Deus. Bonorum tuorum Deus non indiget, nec con­ferre potes ei quippiam, nec auferre. Si esu­rierit, non dicet tibi. Ejus est orbis & pleni­tudo ejus, & magnitudinem ejus coeli coelorum non capiunt. Non infirmatur, non eget in­dumento vel cibo; omnia scit, omnia potest, omnia continet: in ipso omnes vivimus, mo­vemur & sumus. Quid tu ei quasi indigo con­feres? Te solum bonitate, non necessitate desi­derat. Scriptum est, & ipso jubente tabulis in­sculptum lapideis, ut diligas eum ex toto cor­de tuo, & ex tota anima tua, & ex tota mente tua. Dilige, & diligeris: prope est merces tua, in manibus porrigitur praemium. Esto tu Dei, & erit Deus tuus. Impar sane commercium, pretium inaequale: sed qui pro nobis tri­ginta argenteis appretiatus est, e hoc in pretio hujusmodi intelligi voluit, ut adimpletio legis quae in proximi dilectione consistit, ternatio & denario figurata, fide & opere mereretur con­ditori suo uniri & f jungi, ut haberet homo [...] um proprium suum, cui se proprie & [...] riter obtulisset: intelligi voluit, quanta [...] in pretio quod pro eo datum est, & in eo quod ipse dedit pro mundo dissimilitudo, cum ipse exiguo argenteo emtus & venditus, tanto [...] damnatos redimeret, ut dubium esse non possit, quin pretii magnitudo superaret [...] nec aequari posset damnum, quod [...] no damnatio justa meruerat, obedientiae Chri­sti, quae gratis usque ad mortem progressa est, & ultro solvit quod non debebat.

His intellectis Apostoli, sicut filii propheta­rum olim verum Heliam ascensurum sciebant, & horam illam praestolabantur gaudentes: nec jam anxiebantur parturientes, sed exorta lae­titia parati erant prosequi recedentem: mi­nime dubitantes, quin & ipsi post modicum conversationis hujus, postquam de torrente passionis in via hac bibissent, exaltato capite & g erecto, se ad coelestia Dominum [...] Elevatis igitur manibus haereditariam eis be­nedictionem relinquens, non h manufacto vehi­culo, nec auxiliaribus carpentis evectus est Chri­stus; sed naturae divinae propria usus virtute, carnem coelo intulit, & corpus glorificatum patris conspectibus praesentavit. Non indiguit vectoribus angelis, qui offendicula tollentes [...] medio, ferrent eum in manibus; sed praece­dentes & subsequentes applaudebant victori, & concinentes in jubilatione, modulabantur can­ticum novum, & implebat coelos [...] illius harmonia: thronis & dominationibus pa­rantibus filio juxta patrem consessum; cheru­bim & seraphim pedes pacificos [...] radiantibus undique divinis claritatibus, et splen­doribus supercoelestibus; quos nec ardor per­severans consumit, nec turbinis alicujus affla­tus extinguit, nec interpolatio caliginis ullius abscondit.

Celebrat tanti triumphi magnificentiam lae­tabundus coelestis exercitus; & qui descenden­ti coram pastoribus Bethleemitis decantave­runt in sublimi praeconia, modo [...] conatibus, & intensioribus judilis revertenti ad patrem solenniora obsequia impendebant, & festivis affectibus venerabantur hominem [...] se sublimatum, quem gloria & honore coro­naverat pater, i ad dexteram suam colloca­tum: hoc dato ei privilegio singulari, ut in nomine ejus omne genu flecteretur, & super omne nomen ejus nomen excellentius [...] Quanta in ejus susceptione in coelis ju­cunditas fuerit, nemo sufficit enarrare. Rei hu­jus magnificentia omnem superat intellectum. Si linguis hominum vel angelorum quis elo­quatur, vel ad hoc cujuslibet elaboret acumen ingenii, ut definire velit quae patris in reditn filii hilaritas fuerit: aut si forte illud sempi­ternum gaudium aliquod tunc admiserit in­crementum, si stabilitatis aeternae se aliquo [...] [Page 59] modo a mutare possit immobilis magnitudo; scrutator ille majestatis opprimetur à gloria: & verendum est ne dum vehementius exprimit [...] quam oportet, sanguinem pro lacte e­mungat.

653 654 655 Attamen invisibilem Deum visibilem filium [...] ad dexteram suam, manifestum est; & humilitatem carnis nostrae throno judiciario [...] paternae complacuisse altitudini; ¶ duo genera gentium civitati supernae, de qua gloriosa dicta sunt, deinceps b assignari, & esse [...] mansionarios homines & angelos, & [...] illius gloriam c his duobus ordinibus in perpetuum frequentari. Haec merces obedi­entiae Christi, haec crucis & mortis stipendia, hic passionis labor promeruit; ut corpus [...] nostrae fieret corpori claritatis Christi conforme, & mortale hoc indueret immortali­atem, & corruptibile incorruptionem: & [...] homines cum Christo in coelestibus [...] qui cum eo judicia pertulerant [...] & extiterant usque ad mortem [...] consortes. Hac die primum invecta est in coelis haec novitas inaudita; & gavisus est pater haereditate amplificata, sobole multi­plicata, promissionibus quas locutus fuerat in Prophetis, redditis & completis.

Solum ad haec quae praedicta sunt, restat ju­dicium, & examinationi ultimae adhuc [...] antiqua f oracula locum. De judicio quippe & angustia, Christo sublato, superest post misericordiae tempora quae ad finem [...] ut g justitiam comitetur judicium: & [...] singuli quod merentur, & honoretur [...] dignus, & contemtor confundatur [...] Hoc & duo angeli Christo ascendente [...] sunt, quia qui judicatus abibat, judex esset terribilis rediturus; & videret collecta in [...] generalitas hominum, quas foderat [...] quod terebraverat latus, faciem quam conspuerat, & prolata in medium inflexibili sententia, occurrentibus salvatori electis, [...] impii infinitis deputati tormentis. Quanta illud edictum sequentur lamenta, illius [...] tubae clangor quam horribilis erit; [...] erit & superfluus illarum lacrymarum decursus. Stridorem illum dentium flammae [...] agitabunt. Immortales miseri [...] inter incendia, & inconsumtibiles flam­mae nudum corpus allambent. Ardebit pur­puratus dives, nec erit qui aestuanti linguae stil­lam aquae infundat. In proprio adipe frixae libi­dines bullient, & inter sartagines flammeas mise­rabilia corpora cremabuntur: & omni tormen­to atrocius desperatio condemnatos affliget.

Non miserebitur ultra Deus, neque tunc audiet poenitentes, sera erit illa confessio: & cum clausa fuerit janua, frustra carentes oleo, acclamabunt exclusi. Nullum ibi refrigeri­um, nullum remedium: semel Christus descen­dit ad inferos, ulterius non descendet. Non ultra videbunt Deum in tenebris sigillati: irre­gressibilis erit illa sententia, & immutabile ju­dicium, & stabit damnationis hujus immobile constitutum. Exultabunt sane Sancti in glo­ria, videbunt Deum & gaudebunt, laetabun­tur & delectabuntur & fruentur gloria, & in felicitate jucundabuntur aeterna. Ibi non gu­stabunt quam suavis sit Deus, sed implebuntur & satiabuntur dulcedine mirifica: nihil eis de­erit, nihil oberit, omne desiderium eorum Chri­stus praesens implebit. Non senescent, non ta­bescent, non putrescent amplius: perpetua sa­nitas, & felix aeternitas beatitudinis h illis suffici­entiam confirmabunt. Non erit concupiscen­tia in membris, non ultra ulla exsurget i rebel­lio carnis, sed totus hominis status pudicus & pacificus, sana ex integro natura, sine omni macula & ruga deinceps permanebit. Erit de­nique Deus omnia in omnibus, & illius praesen­tia omnes animae & corporis implebit appeti­tus; cessabuntque de cetero consummatis omni­bus ministratorii angelicarum virtutum discur­sus: & impleta ordinataque omnino civitate Dei, nec innovabitur, nec mutabitur ultra fixae & consummatae beatitudinis status. Ei igitur, ante cujus tribunal stabimus, qui nunc vultui Dei apparet pro nobis, cui de nobis tanta cu­ra fuit, ut pro nobis vellet nasci & mori, in praesenti quaesumus, ut cura sit curandi nos, & nobis auctoritatem & potestatem judicandi nosmetipsos & corrigendi concedat; ut in illo terribili judicio suo inter electos asciti & con­gregati, liberi à servitute & captivitate pecca­ti, coelestibus civibus conjungamur, & fruamur bonis, quae ipse diligentibus se repromisit, quae nec oculus vidit, nec auris audivit.

DE SANCTO SPIRITU.

ADESTO sancte Spiritus, & paraclesin tuam expectantibus illabere coelitus. Sanctifica templum corporis nostri, & consecra in habitaculum tuum; desiderantes te animas tua praesentia laetifica; dignam te habitatore domum compone, adorna thala­mum tuum, & quietis tuae reclinatorium cir­cumda varietatibus virtutum: sterne pavimen­ta pigmentis, niteat mansio tua carbunculis flammeis & gemmarum splendoribus; & omni­um charismatum intrinsecus spirent odoramen­ta: affatim balsami liquor fragrantia sua cu­biculum tuum imbuat: & abigens inde quid­quid tabidum est, quidquid corruptelae semi­narium, stabile et perpetuum hoc facias gau­dium nostrum, et creationis tuae renovationem in decore immarcescibili solides in aeternum. Interfuimus sacrae verbi infantiae, et puerperio virginis obsecuti sumus. Cum coelesti militia gloriam decantavimus parvulo; confessi sumus omnipotentem, quem in cunabulis vidimus va­gientem. Circumcisionis celebravimus sacra­menta, et truncato praeputio voluptatum, san­ctimoniae didicimus mancipari. Interfuimus baptismati Salvatoris, et audita patris voce de coelis, ad obediendum Christo traditi sumus, et instructi coelitus quo modo patrem et filium dilectio jungat et uniat; ita ut in ipsis nomi­nibus intimetur distinctio personarum, et na­turae unitas evidentissime innotescat. Sed et Spiritum sanctum in specie columbae inter illa mysteria vidimus, et intelleximus ex illa spe­cie, gemitus poenitentiae et desideria contem­plationis divinae, ex simplicitate cordis et in­nocentia vitae immaculatae incessanter prodi­re; et neminem nisi suspiriis hujusmodi prae­cedentibus, et inspiratione divina monente, posse ad coelestia aspirare; ut suspiratio, et in­spiratio, et aspiratio à sancto Spiritu et cau­sam habeant, et effectum, et materiam, et pro­ventum. Secuti quoque sumus in eremum Dominum jejunantem, et repulsa potenter dia­boli vidimus tentamenta. Interfuimus coenae, et de calice Domini bibimus; pedes lavimus; mortui sumus cum Christo, et ecce vivimus: prosequimur ascendentem, et praestolamur pro­missum nobis Spiritum sanctum; cujus unctio nos de omnibus doceat, qui invisibili magisterio nos doceat, et coelestibus instruat disciplinis: qui carnales hebetet sensus, et conterat appetitus.

Hic Spiritus sanctus ab ipso mundi initio a­quis legitur superfusus; non materialibus aquis quasi vehiculo egens, quas potius ipse ferebat, et complectentibus firmamentum dabat con­gruum motum, et limitem praefinitum. Hu­jus sempiterna virtus et divinitas, cum in pro­pria natura ab inquisitoribus mundi antiquis philosophis proprie investigari non posset; sub­tilissimis tamen intuiti sunt conjecturis compo­sitionem mundi; compositis et distinctis [...] mentorum affectibus praesentem omnibus [...] affuisse, quae secundum genus & [...] singulorum vitam praeberet & motum, & in­transgressibiles figeret metas, & [...] assignaret, & usum.

Hanc vitam, hunc motum, hanc rerum essentiam animam mundi [...] voca­verunt; putantes coelestia corpora, solem [...] & lunam & stellas, ipsumque [...] hujus animae virtute moveti & reg, & aquas, & terram, & aerem hujus semine im­praegnari. Qui si [...] & Dominum, & creatorem, & vivificatorem, & nutr torem cre­derent omnium quae sub ipso sunt, conve­nientem haberent ad fidem [...] Sed abscondita est a sapientibus & prudentibus tan­tae rei majestas: nec potuit humam fastus in­genii secretis interesse coelestibus, & [...] ad superessentialis naturae altitudinem; & [...] intelligerent quod vere esset creatrix & guber­natrix rerum divinitas; distinguere tamen [...] modo potuerunt quae esset deitatis trinitas, vel quae unitas, vel quae personarum proprietas. Superferebatur quidem elemento [...] Spiritus sanctificator, jam tunc baptismi vir­tutem enuncians. Jam tunc illa praesiguraban­tur tempora quibus arca Noe aquis invecta [...] luvii, viri justi familiam conservavit illaesam abolita generatione adultera, qui in filiabus hominum bestiali petulantia effraenes, impru­denter se illis commiscuerant, nec divinos, nec humanos in flagitiis publicis verebantur aspe­ctus. Arcam illam quae typum gerebat Eccle­siae, Spiritus sanctus, & tunc regebat, & [...] regit, extra quam quisquis [...] evagatur, involutus fluctibus mergitur in profundum; & impossibile est eum vivere, cui non [...] spiritus vitae, cujus vivificus calor animat o­mnia, et fovet, et provehit, et foecundat. Hic Spiritus sanctus omnium viventium anima, ita largitate sua se omnibus abundanter [...] ut habeant omnia rationabilia et irrationabi­lia secundum genus suum ex eo quod sunt, [...] quod in suo ordine suae naturae [...] agunt. Non quod ipse sit substantialis anima singulis, sed in se singulariter manens, de ple­nitudine sua distributor magnificus, [...] efficientias singulis dividit et largitur; et [...] omnia calefaciens, subjecta omnia [...] absque ulla sui diminutione integritatem suam de inexhausta abundantia, quod satis est et sufficit omnibus, commodat et [...]

Hic Spiritus rubri maris aquas siccavit, et suspensis hinc inde vehementibus sluctibus, [...] ollis carnium & AEpypti pulmentarns populum ad spiritalem eremi a libertatem [...] [...] & alimoniis coelestibus pavit, [...] quasi rorem matutinum [...] graminibus. [Page 61] quod colligi jussum est ad mensuram. Aderat plena mensura per totam hebdomadam vacan­te sabbati die; cui sexta praecedens dies consue­ti victus duplicans quantitatem, octavae praefi­gurabat quietem, in qua absque labore & solli­citudine in deliciis epulabuntur electi, & a satu­rabuntur in terra sua duplicia possidentes, cor­poris & animae felici perennitate, & perenni [...] ditati.

Hic est Spiricus sanctus, quem Magi in AEgyp­to tertii signi ostenfione b convicti, cum [...] de­fecisse praestigia faterentur, Dei digitum ap­pellarunt, & antiquis Philosophis ejus [...] praesentiam defuisse. Et licet de Patre & silio aliqua sensissent Platonici: spiritus tamen [...] & humani appetitor favoris [...] intellectus divini mereri non potuit: & nbi ad profunditatem sacramentorum ventum est, omniseorum eorum caligavit subtilitas, nec [...] infidelitas sanctitudini propinquare. Hic digitus Dei, mundanae judex & vindex perfi­diae, novi tempore testamenti potenter expel­lit daemonia: nec laborat agendo, sed solo nu­tu perficit omnia: quod dicit, facit; quod ju­bet implet; secreta indicat, pandit occulta, re­velat ignota: hebetat acutos, & perspicaces [...] Hoc digito in lapideis tabulis lex primum conscripta, quinquagesimo die post egressum Israel de AEgypto in monte Sina [...] est commendata: sed populus nequam & gens durae cervicis, à quorum animis terror ille [...] quem mons ardens, & flammea juga, & clangor buccinae, & lampades coruscae, & [...] tonitrua nuper incusserant, in apostasi­am conversi, & de Moysis reditu desperantes, le­gedivinitus missa indigni judicati sunt, quia in oculis eorum Moyses frangens tabulas, tam [...] quam instrumenta comminuit & delevit. c Quin etiam sceleris ultione patrata, reversus in montem ad Dominum, quadraginta diebus [...] & colloquens, tandem obtinuit, ut ipse alias ex saxo ad instar priorum exciderit [...] in quibus eandem quae in primis fuerat, scripturam insculperet & formaret. Factum­que est mirabili dispensatione superni judicii, [...] lex quam sanctus scripserat Spiritus, [...] & quam manus humana restituit, in [...] teneretur. Quod ea ratione credi [...] actum, ut populus prior secundum carnem ambulans & vivens, divinis colloquiis & [...] mandatis ostenderetur indignus; nec posse mentes perfidas sancta percipere, nec in­telligere sacramenta, quae exemplarium [...] velabantur. Porro testamenti novi quae Christo evangelizante patuit veritas verbo Christi prolata, indissolubilis permansit, & [...] deinde stabilitatis perpetuae auctoritate ful­cita est, eo quod oblatam gratiam humiles sus­ceperunt, & quod filius inter pauperes spiritu [...] sibi domum in qua caput reclinaret: & merito reprobatos visibiles tabulae invisibilis Dei indicant contemtores, & ampliori dignos [...] incarnati verbi credulos auditores, & devotos veneratores.

Lex igitur à paschalis agni immolatione die quinquagesimo datur: & Pentecostes nomen tantae rei solennitas ex lege accepit, in ipso di­erum numero sacramenti magni complicans rationem. Septenarius quippe numerus septi­es revolutus, quinquagesimum efficit, addito monade; qui praesentia seculi metam & futuri initium, perpetuitatem sub octavae nomine con­tinens, sic praesentia terminat, ut nos ad perpe­tua introducat. Sacratus hic septenarius nu­merus à conditione mundi auctoritatem obti­nuit: quoniam in sex diebus prima Dei opera patrata sunt, & septima consecrata quieti, quasi sancta & sanctificans solennitate vacationis ho­norata, & Spiritui sanctificatori attitulata. Un­de & cessanti à servilibus operibus populo jube­tur ut diem sabbati sanctificet; & Spiritui re­ctitudinis, & sanctitudinis, & fortitudinis ad­scribat, quod directe, quod honeste, quod viri­liter incedit: quia totum ex ejus constat du­catu, quod devii diriguntur, quod impii con­vertuntur, quod debiles confirmantur. Spiri­tus rectus, Spiritus sanctus, Spiritus principalis regit, componit, consummat,& perficit quas inhabitat mentes, & corda quae possider: nec errare patitur, nec corrumpi, nec vinci, quos docuerit, quos possederit, quos gladio potentis­simae virtutis accinxerit.

Septenarius iste ex quaternario & ternario constans, cum in se propter praedictas causas ho­norabilis habeatur, habet ex partibus suis excel­lentiam maximam: quia artificis & materiae videtur exprimere & distinguere d primarias substantias; ut ternarius creatorem propter tri­nitatem enunciet, & quaternarius creaturam propter quatuor elementa, quae rerum omnium causae sunt & semina, seb hujus numeri brevi­tate concludat. Spiritus sanctus à Patre proce­dens, à Patre & filio quaternario superfertur, & conditor benignus opus suum amplectitur, & diligit quod plasmavit, & creaturam suam e sanctus ipse sanctificat & f consociat sibi, & ca­ritatis nexu statuit & conquadrat. His aliisque secretioribus rationibus quas illustrium viro­rum subtiliora ingenia indagarunt, septenarius numerus in Scripturis sanctis saepe sacramenta­les causas complectitur; & simplex & multi­plicatus, necessarios ad intelligentiam divino­rum operum parturit intellectus.

In hebdomadibus apud Hebraeos, dies septi­mus Sabbatum, id est, requies appellatur: qui numerus non tam in septimanis, sed etiam ob­servatur in annis, & annorum hebdomada con­summata septimus annus requietionis est, & ipsi terrae sabbatum imperatur; nec fas est, cuiquam eo anno serere vel metere quippiam, sed quae sponte sive g in terra, sive in vineis, vel in arbo­ribus nascuntur, alimoniae pauperum deputan­tur. Annorum quoque septimanae apud He­braeos, quinquagesimum annum faciunt, quem jubilaeum appellant; in quo decreto legis (ut supra dictum est) fit terrae remissio, et servo­rum libertas, et restitutio possessionum, quas ea­tenus distractio alienaverat, et cetera hujusmo­di [Page 62] gratis ad haereditatis a ordinem revertuntur. De numero septenario cum multa dicta sint, plura supersunt quae in lege et Evangelio prae­cipue commendantur. Quinquagesimus ita­que annus perficit jubilaeum; quinquagesimus dies à paschate pentecosten facit, in quo vere Spiritu sancto infuso Apostolis, ad haereditatem coelestem à quo venundati sub peccato exula­bant, quos diabolo domino mendicitas et ege­stas subjecerat, revertuntur.

Septem sacerdotalibus clangentibus tubis, Hi­ericho corruit: septem petitionibus orandum patrem Filius docuit. Remissio peccatorum duplicato septies septenario, Petro mandatur. Leprosus septimi diei inspectione à sacerdote judicatur; summi sacerdotis in septem diebus consecratio consummatur. Dominus Jesus Christus de septem panibus b quinque millia hominum reficit: & justus quisque Deo laudes per diem septies dicit. Ipse Dominus Jesus ab Adam secundum generationes, quas Lucas commemorat, septuagesimus septimus inveni­tur; ut ultionem in Lamech septuagies sep­ties promulgatam veniens terminaret. Sep­tem diebus in paschale editur azyma; septem di­ebus mense septimo tabernaculorum solennitas celebratur. In septem annis templum à Solo­mone construitur; septem brachiis & totidem luminibus candelabrum adornatur.

Celebramus tam nos quam Judaei quinqua­gesimum diem, sed illi in typo: nos autem in veritate, non tam significamus quam agimus. Pentecosten igitur celebrantes, commemora­mus quae olim sub Moyse in veteri Testamen­to sunt acta, & quae sub Christo facta sunt. Post cujus ascensionem in coelos Spiritus sanctus vi­sibiliter super Apostolos in linguis igneis appa­ruit, & ad instar prioris seculi universitatem si­delium unius labii esse voluit: ut quorum erat cor unum & anima una, una esset & lingua, c nec posset impedire intellectum credentium aliqua diversitas verborum; sed Evangelica doctrina propria lingua prolata ad omnium auditum eandem efficientiam obtineret, ut Graecis & Barbaris omnibusque gentibus ver­bum Evangelii sic esset intelligibile, ac si in eo­rum auribus linguae in qua nati erant idioma­ta resonarent. Aderant Medi, & Elamitae, Mesopotameni, & Arabes. Hi omnes, dum He­braea lingua Apostoli praedicarent, locutio Ju­daica enunciationis suae articulos cursu consue­to evolvens, nullo exponebatur interprete, sed verbo eorum per Spiritum sanctum d inerat vir­tus & gratia: ut habitantes Pontum & Asiam, suam esse dicerent linguam, quam audiebant; quasi primitivae linguae libertas ad antiquitatis reversa originem, confusionis contumeliam evasisset. Non tantum Apostolis collata est haec gratia, sed multitudini e credentium idem Spi­ritus superfusus est, intus ardentibus, extra lo­quentibus; & complectebantur se dilectio & verbum, & de calore Spiritus [...] [...] ignitus. Jam omni timore [...] obedire se Deo magis quam hominibus, publice [...] & videbatur eis gloria, si pro [...] injuriam paterentur.

676 Ad hunc modum olim Moysi jussum est, ut in viros septuaginta quos ipse presbyteros judica­ret, de Spiritu suo e partiretur, ut in [...] partem gererent sollicitudinis: quibus cum imposuisset Moyses manus, requievit in [...] Spi­ritus sanctus; qui non Moysi ablatus est, quasi ipse sine Spiritu remaneret, vel idem Spiritus secaretur in partes; sed secundum mensuram donationis divinae quae erat in Moyse, gratia singularis facta est multiplex & communis, & data est multis in eo potestas, quod prius [...] Moysis disponebat auctoritas. Sic Heliae Spiri­tum duplicem [...] Helisaeus: non quod in duas substantias idem Spiritus sit divisus, & [...] propheta sanctus habuerit Spiritus; sed quod populo Christiano, cujus typum Helisaeus gere­bat, accepto Spiritu sancto data sit potestas in opere & sermone; & ascendentem Heliam, id est, Christum, pio desiderio prosecutas, fide cla­ruerit & intellectu, & vita & signis & miraculis fulserit & exemplis.

Hic sacrorum ordinum distributor, reges creat & principes, sacrat pontihces, eligit sa­cerdotes. Hic sapientia Solomonem, intel­lectu Danielem, Joseph consilio, Samsonem fortitudine, Moysen scientia, David pietate, Job timore prosequitur: & sanctorum ani­mas omnimodis foecundat virtutibus, in tan­tum affectus pacificos provehens, ut jam in coelis nostra sit conversatio, diffusa in nobis caritate per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Hic in pudicis mentibus sibi statuit mansionem. Hic humiles & coelibes habet do­mesticos, abominatur aerarios, falsarios dete­statur. Hic Giezi mercenarium lepra condem­nat, & Jeroboam vendentem sacerdotia cum apostatis locat. Hic Simonem gratiae Dei nun­dinatorem à sanctorum consortio exhaeredat, cujus detestabiles ausus ultrix ruina confundit & quassat. Hic Balaam ad maledicendum con­ducto silentium imponit; & per asinam redar­gutum, colliso ad parietem pede, vacuum pe­cunia, contumelia oneratum, claudicantem ad propria remisit confusum. Hic omnibus Ec­clesiae sacramentis interest, quae ipse efficit & consummat. Hic peccata diluit, hic justificat impios, & ad vitam revocat mortuos. Hic discordes pacificat, & vinculo dilectionis ad­stringit & ligat. Hic nos coelo invehit, & à mundi hujus vanitatibus avulsos superni regni constituit haeredes, cujus summa est felicitas, quod corpus istud spiritalis effecta cum angelis conversabitur, nec ultra erit carnis & sanguinis aliquis appetitus, sed erit omnium plena suffi­cientia, cognoscibilis Deus, & inhabitator Spi­ritus sanctus.

Arnoldi Abbatis Bonae-Vallis Carnotensis TRACTATUS, De Operibus sex Dierum. PRAEFATIO .

Apud Hebraeos ante Moysen nullum Scripturarum divinarum legimus tractatorem: sed neque historiarum vel liberalium disciplinarum Scriptores vel inquisitores in populo illo aliquos fuisse cognoscimus. In libro tamen Numerorum qui à Moyse conscriptus est, idem Moyses de quodam libro bellorum Domini mentionem facit: cum de terminis Mo­abitarum & Amorraeorum transeunte Israel per Arnon, Seon Rex Amorraeorum eis per fines suos transitum vetuit. Sed libri hujus, nec apud Canonicas nec apud [...] Scriptaras, vel auctor vel pagina invenitur. Fuisse tamen nonnullos vel apud Chaldaeos qui [...] vel apud AEgyptios qui Geometriae vel aliis disciplinis operam darent, ex eo colligitur: quod in [...] sapientia AEgyptiorum Moysen accepimus eruditum. Legimus quoque in Epistola Judae, Enoch septimum ab Adam prophetasse: sed Scripturam illam, si forte scriptura fuit, delevit antiquitas. [...] ante diluvium tempora defluxere. Nulla omnino in tot annorum serie relicta est scriptura: nisi [...] aiunt Tubalcain Musicae fuisse repertorem, & organorum regulas scripsisse in duobus columnis: quarum una latericia, altera lapidea fuit. Audierat enim delendum esse hujus mundi statum [...] & cataclysmo, & arti suae providens, ideo in lapide sculpsit, ne aquis dilueretur; ideo in latere, ne [...] solveretur. Sed & Abraham cum Prophetes esset, nulla post se scripturae monumenta reliquit: [...] quod ab illo prophetatum est; vel ab Israel, qui filiis suis benedicens, futura praedixit; vel ab [...] Moyses complexus est, & per ordinem tam facta quam dicta praecedentium Patrum digessit. [...] tempore tam Graecos quam Latinos scriptores fuisse dubium non est; cum eo tempore quo Roma [...] est, jam populus Israel ex AEgypto egressus, in terra promissionis annos septingentos, & octo haberet, & tempore regis Ezechiae constet Romulum regnasse in Latio qui Romae conditor fuit. Eodem anno Esai­as filius Amos prophetavit.

Postea vero jam senescente regno Judaico, cum soluta est Judaeorum captivitas, primum sub Cyro ex [...] deindo ex toto sub Dario; Samius Pythagoras fuit, & non multo post Socrates Atheniensium ma­gister, & post hunc Plato, deinde Aristoteles. Quod ideo dico, quia sccundum rationem temporum non [...] Moyses, sed & reliqui Prophetae Philosophorum hujus mundi aetates & studia praecesserumt: & [...] adhuc seculo agriculturae vel lanificiis vel fabrilibus, vel hujusmodi artibus quae vitae [...] [...] postulabat, operam dabat inculta antiquitas: paulatim redigens antiquitatis instrumentis, [...] publica & congruos usus, vel venas metallicas conflans in aeramentum, vel pinguedines [...] liquens in oleum, vel [...] colores, vel degustans sapores, vel probans adversa, vel eligens [...] usibus proficientia. Sic ars fullonum vel tinctorum vel fabrorum vel medicorum, quaedam ad [...] quaedam ad delitias oblectante providentia parturiebat, & in his primo studiorum exercitio [...] & venerunt materiales causae in congruam effigiem, & materiae formae & species assignatae sunt, & expresserunt causae naturales vires suas, & famulata est natura hominibus, in obsequium eorum se actu & scientia exponens: ut occupatur & opus & usus. In hujusmodi exercitiis ni fallor prima hominum [...] sudaverunt: quibus deductis in medium, curiosius agentes, qui acrioris & subtilioris fuerunt in­genii, scrutati sublimiora, & invisibilia Dei per ea quae facta sunt contemplantes, ex operibus operum [...] cognoverunt, & quidem glorificaverunt, inhaerentes veritati: alii contabuerunt & [...] lucis divinae radios non ferentes. Ita animales homines veritatem Dei in mendacium commutantes, dilexerunt vanitatem, & quaesiverunt mendacium, & conversi ad nugas exquisiverunt prudentiam quae de tarra est; & fabricatores errorum, in daemonum cultum inciderunt: & praevaricatores & apostatae facti, instruentibus daemoniis & docentibus eos, fabricati sunt idola, scripserunt mendacia, & seductionibus [...] imperitos in errorum suorum impegere collegia. Oportuit itaque quia homo labilis & mutabilis [...] & transitoria scientia est, ut ad retinendos semel fixos limites suos, aeterna veritas certa & firma repa­gula opponeret: quae nec transire vellet catholicus, nec transire posset haereticus. Decursis igitur [...] spatiis temporum quae ab Adam usque ad Noe, & à Noe usque ad Abraham, & ab Abraham usque ad Moysen, in aliis occupationibus defluxerunt: Spiritu Dominus replevit Moysen cum esset in eremo, & quasi in paradisum introducens eum, locutus est ei intrinsecus, ostendens delitias loci, ligna fructifera, virentia gramina, temperiem loci, fontem irriguum, hominem intus inclytum, extra miserum & confusum. Audit sacramentalia flumina, de cardinali illo fonte manantia: audit Satanam in serpente homini sua­dente mortifera: audit promulgatam in transgressorem exterminii censuram: audit, vel potius videt [...] cum gladio flammeo reditum obstruentem proscriptis. Quod primum est, audit Deum, imo [...] Deo, Trinitatis differentias assequitur. Audit Patrem visibilium & invisibilium originem & fundatorem, Filium creatorem & operatorem, Spiritum sanctum faecundatorem & sanctificatorem: [...] [Page 64] habeat ex illo spirante praegnans materia vitam & formam, sicut habet per [...] [...] [...] essentiam. Et quamvis essentia & motus, & vita ad proprietatem personarum respiciant; una [...] virtute & bonitate fundata in unitate nihil diversum sentiant, nec plures naturas, nec [...] potentias; sed licet propriae sint efficientiae; una tamen omnipotentia, una virtus, una divinitas, [...] bonitas, una beatitudo, una aeternitas. Haec fidei fundamenta cum soli Deo nota essent, cumnem nosset Patrem nisi Filius; placuit Deo revelare Moysi veritatis originem; cujus literis harum [...] distinctiones primo innotuere hominibus, ut imbuti fide, spe proficerent, & usque ad caritatis [...] profectus augerent. Scripsit igitur in prima Geneseos parte, in capite libri opera sex dierum, in quibus mysticis & secretis rationibus, & aeternitas Dei, & sapientia verbi, & benignitas [...] Sancti sic intimata est; ut [...] simplicitas fidei illuminata per verbum, ad [...] [...] sapientiae & scientiae Dei, secundum mensuram sibi datam, accessibilem introitum; in quo [...] donec ablato quod ex parte est, in ultimis consummaretur. Intimata est in hoc eodem [...] angelorum creatio, & diaboli casus: licet manifeste non sit ibi harum rerum expressa distinctio.

OMNIUM quae sunt, moventur, & vivunt, unum principium Deus, in coaeterna sibi sapientia dictavit & fundavit originem: & quasi magni corporis membra, rerum naturas distinguens; propria loca & nomina, congruas mensuras & officia a affignavit. Nihil apud Deum confu­sum, nihil informe in illa antiquitate fuit; quia rerum materia ubi facta est, statim in congruas sibi species est formata. Quicquid de mundi aeternitate, quicquid de hyle, vel ideis, vel de illa mundi anima quam [...] dicunt, sensere phi­losophi, plura inducentes principia; primum Geneseos capitulum abolet & confundit, unum praefigens b omnis creaturae principium, scilicet Deum: in quo non est aliud providentia, vel sapientia, ratio, vel ordo, vita, forma, vel ma­teria, quam ipse, qui in verbo suo, quod est aeterni secreti manifestatio, quod dicit, facit: & quod illuminat, format.

Neque solitudinem vel paupertatem, aute mundi constitutionem suspiceris in illo; neque arbitreris ex subjectione vel obsequio condito­rum, potenta tui ejus vel gloriae aliquid accre­visse. Nunquam est sola Trinitas, nunquam egens divinitas, non deesse praesens, non igno­rare sapiens, non infirmari potest omnipotens. Non senescit aeternitas: non mutatur veritas: nunquam excidit caritas. Non rumpitur so­lidum: non dividitur unum: nihil deest ad perfectum: non crescit totum: non minuitur universum. Sicut erat & erit; ita scilicet erat & erit, in eo dicantur improprie; quoniam so­lum ei praesens est: cui nihil vel accedit, vel praeterit. Omnium igitur quae sunt, sola causa est bonitas, non necessitas: & partici­patio gloriae rationali creaturae ita collata est, ut licet de plenitudine illa hauriat, non tamen fit ejus pars, cui conformata secundum aliquem modum, patrissans participat.

Inconveniens omnino & nimis absurdum est, credere globum mundi informem, & ar­tificem simul ab aeterno fuisse, & massam illam seorsum positam nullis usibus deservisse: quasi eam Deus, vel non potuerit vel non voluerit, distinguere & formare: cum omnino in Deo idem c est & velle, & posse, & facere. Sane voluntas & potentia, & effectus in illa rerum constructione sese indivisibiliter comitata sunt; quoniam dixit & facta sunt, mandavit & crea­ta sunt. AEternum quidem de tam [...] opere in sapientia ejus fuit consilium, sed ini­tium temporale nequaquam confusione ills quae chaos dicitur, latuit involutum: nec d o­mnipotentiam vel sapientiam vel benignita­tem conditoris materiam factam languore op­primere, vel dilationibus secularibus neglige­re tantae excellentiae fundamenta, cum dilatio e corporis inchoati nihil sibi, nihil creaturae conferret: quia f in imperfectione operis [...] nulla esset gloria conditori: neque ipsa crea­tura insensibilis & inanimata vel defectum in hoc vel perfectum haberet cui sine aliquo sni damno illa informitas vel inutilitas essent. Un­de constat aptata rerum primordia verbo Dei, sicut ait Apostolus, ut de invisibilibus visibilia fierent: & g pateret sub distinctionibus et formis universitatis complexio, indissolubili connexione in illa mente divina, ab aeterno astricta.

Aperta est janua, & egressa est de illa an­tiqua arca testamenti, multitudo innumera­bilis visibilium & invisibilium, spiritualium & corporalium, & jam coepit locus esse & tem­pus: quoniam. secundum suum modum omnia circumscriptioni obnoxia sunt: praeter illam solum naturam, quae praecedit & excedit omnia, & intra se universa concludit. Circa illam in­effabilem & immensurabilem magnitudinem, vane cogitat homo loca vel tempora: omni­no minor est auctore universitas: & quicquid temporale est, ad instar puncti, intra se con­cludit aeternitas. Complectitur omnia: intra solidans, extra protegens: supra fovens, infra sustinens: arte investigabili ligans diversa: temperatura mirabili astringens in pacem & in unum jugens contraria: premens levia ne efflunat: sustinens ponderosa ne ruant. In eodem corpore ignem & aquam videas conve­nire: terrae aerem circumfusum: illamque molem immobilem firmis radicibus levi & subtili fundamento inniti, aquas labiles & su­pra [Page 65] ferri & ardoribus non consumi: ut in hoc sapientia & omnipotentia artificis propensiori admiratione considerata, nos in sui reveren­tiam trahat quo nihil ei impossibile videmus: cujus moderamine diversa & contraria in uni­tatem pacis conveniunt, & immobilia & erran­tia ad certum ordinem revocantur: nec intu­mescunt maxima, nec minima consumuntur: a & tota illa mundi fabrica sine ulla ruinae formidine, ex tam dissimilibus partibus uni­formis: ex tam diversis una: ex tam contra­riis quieta, & solida & concors in sua lege per­severat & ordine.

Uni domino omnia subdita non habent b quo divertant: nec ullum patet effugium à principe nisi in judicem, et à judice in vindi­cem. Ex ipso et per ipsum et in ipso sunt o­mnia: in quo vivimus, movemur et sumus, quotquot sumus; sub certo numero certam ha­bentes mensuram et pondus: ex ipso sumus [...] et origine, per ipsum sumus doctrina et regimine: et in ipso sumus unitate dilectionis et consortio gloriae. In libro ejus numerata sunt et conscripta cuncta quae agimus: et quic­quid ibi scribit transgressio, delet confessio. Imo de libro vitae nihil deletur, quia liber ille [...] est: illius in qua nihil corrigitur [...] mutatur. Appensa sunt talenta donorum, mensurata distributio gratiarum ut nihil ho­mo negligat, nihil subtrahat, nihil praesu­mat.

Et quidem ante hunc visibilem mundum, [...] est ante coeli et terrae creationem, Angelicae claritatis obsequium creatori non defuit, et praecessit illa spiritalis natura corporalem c o­rigine. Unde Ambrosius in Hexaemeron. An­geli, Dominationes, et Potestates, et si aliquan­do coeperunt: erant jam quando hic mundus factus est. Et Basilius: Post illa invisibilia et intellegibilia, initium generationis eorum quae cernuntur sensuque comprehenduntur, scri­ptura enarrat. Hieronymus super Epistola ad Titum: Sex millia nostri temporis nec dum complentur anni: et quantas prius aetates, quanta tempora, quantas seculorum origines fuisse arbitrandum est, in quibus Angeli, [...] et dominationes servierunt Deo: et absque temporum vicibus atque mensuris Deo volente substiterunt.

Sunt qui ita intelligant: non solum creato­rem, sed ipsam etiam coeli & terrae creaturam ante tempora extitisse, quia d ad discretionem diei ac noctis, ab ortu & occasu majorum si­derum & minorum secundum principia & fines & reditus concurrentium vicissitudinum, de­terminatis spatiis certarum horarum numero definita est dies & nox: & dierum certis col­lectionibus distinctum sit tempus: & illa qui­dem opera sex dierum instituta ex nihilo, nul­lam habentia vel ex se, vel aliunde materiam, sed tantum voluntate artisicis prolata dicunt, cujus verbo dictata est omnium quae sunt, & causa, & ratio, & origo. Spiritualis quoque naturae, id est Angelicae ea plenitudine sen­tiunt ordinem institutum: ut nullum ad re­parandam vel augendam successionem semen invicem transfundi, in genere illo ulla necessi­tas postulet: quia siquid ad numerum eorum forte deest, hoc suppletur ex homine: cujus multiplicatio quod periit vel quod defuit, re­stituit & consummat. Tantumque aiunt fuis­se spatium inter opus & opus, quantum sex dierum continent intervalla: id est quantum dies & nox una mora metitur, & sic facta sin­gula quibusdam praecedentibus, quibusdam subsequentibus, sicut prius est ordine in aedisi­cio fundatum fundamentum, cui infigitur pa­ries & tectum, quae sicut mens, & opus artifi­cis, gradatim aptat in domum: ita Deum fa­bricae suae molem & e species orditum esse, & quasi texuisse pedetentim sentiunt mundum. Verum illius spatii intercapedinem, qua ante temporum vicissitudinem invisibiliter Dei sa­pientia prima opera disponebat, definire teme­rarium est: maxime cum canonicae scripturae de hoc nihil certi tradiderint.

Casus tamen Diaboli, quia ab initio fuisse legitur: si ante creationem coeli & terrae fuit, non intelligo vel cui inviderit, vel cujus fue­rit homicida, cum homo non esset. Unde illa scriptura f qui vivit in aeternum creavit omnia simul universam creaturam & Angelicam & humanam & reliquas g videtur asserere simul verbo Dei fuisse exortas; licet difficillima sit illa distinctio, & tamen est distinctio qua in­tellectualis corporalem praecessit. Prius in re­bus investigatur ratio essentiae, deinde ordo naturae, ad ultimum usus & necessitas causae. Cumque eadem sit causa, & unire & partiri, & recolligere negotium, industriae est, ut in ea­dem re aliquid primum, & aliquid intelligas ultimum. Hoc secundum nostri intellectus an­gustias in rerum consideratione ex crassitudine h corporea patimur, hebetes & lippi ad purae lu­cis fulgorem. Verum sapientia Dei attingens à fine usque ad finem: subtilissima celeritate, & praedestinata & creata coessentia intuetur: & quae ipse, simul nos per partes colligimus, & per aliquas moras i collecta unimus.

Creavit itaque Deus coelum & terram, ra­tionalis creaturae domicilia: ut haberet utro­bique colonum & laudatorem, implens coelum & terram divinitas. Et superiora quidem a­gmina Deo vicinius conjuncta, quasi intelle­ctualia vel spiritualia, amplius naturae crea­trici participantia: haerent stabilitati suae af­fixa. Homo vero & terrestris & coelestis, & ca­ro & spiritus, è coelo terraque commixtus, ali­quando apud se sobrius manet, nonnunquam mente Deo excedit, & secundum utramque na­turam modo infra est, modo rapitur supra. De Angelis sane quorum gradus & officia & dignitates in multis locis Patrum distinguit au­ctoritas, nihil Moyses est locutus. Sed cum ali­bi in hoc ipso libro Geneseos eorum personas & officia introducat: non est dubium quin eo­rum [Page 66] creatorem in nomine coeli intelligat.

Ideoque coelum non est dictum inane & va­cuum, etiam cum pars reproba cecidisset: quia non in quorundam lapsu tota Angelica colle­ctio est infecta, nec peccatum quorundam nisi in consentaneos praevaricatores redundat: quia non nascitur Spiritus de spiritu, sicut caro a de carne: nec omnino illa natura descendit ex traduce: & licet omnium sit una natura, ni­hil tamen habet alter ex altero: quia unicui­que singulariter & proprie omnipotentia divi­na, specialis est (ut ita dicam) nativitas & ori­go.

Terra autem cujus habitator homo est in­anis dicta est & vacua: quia licet in inno­centia sit conditus homo, b carnis tamen vigor nondum erat ad integrum solidus: & omnino etiam ante peccatum minus erat purus & per­spicax humanus quam Angelicus intellectus. Nondum erat reformatum corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis divinae: nec erat in eo statu humana conditio, quem absque dubietate resurrectio pollicetur. Va­cua adhuc illius plenitudine beatitudinis quam acceptura erat. Quantum sibi ad plenam com­positionem deesset, ad lucem accedens didicit: qua circumfusa, melius suum imperfectum con­siderans; ad eum qui potest implere & compo­nere insufficientiam humanam conversa, con­firmationem & reformationem suam nihil hae­sitans praestolatur. Vacua erat terra, non ha­bens possessorem: inanis, non habens decorem: quia informe est, quod non illuminat Deus: & vacuum & egenum, quod non implet.

Et dixit Deus, fiat lux, & facta est lux. Scri­ptum est, quia Deus lux est: & quia lucem habitat inaccessibilem: Ipse non est lux, quae facta est: sed lux primordialis illuminans om­nia, id est, causalium rationum quas apud se habebat reconditas, manifestans c efficientiam: conspicabile faciens, quod tamen sibi intelligi­bile erat: d Et est illa prima lux repellens tene­bras, & constituens dies, abigens ignorantiam & purificans intellectum e sapientia. Per hanc enim omnium rerum f conditio disposita est: & ipsarum constitutionum cognitio, dies voca­tur. Est itaque prima dies, ipsius sapientiae in­tellectus. Secunda, corporalis dispositio creatu­rae. Tertia, segregatis tenebris à luce, utilita­tis rerum certa cognitio, qua in admirabili or­dine & pulcritudine considerata in admiratio­nem creatoris g trahimur, invisibilia ipsius, per ea quae facta sunt contemplantes, ita ut per hoc innotescat nobis sempiterna ejus virtus & divi­nitas. Quarta vero dies, h Ecclesiastica doctri­na & scriptura sancta divinitus inspirata, in qua certas sidei regulas invenimus, ut non quisque suo sensu, sed veritatis aeternae auctoritate fir­metur. Quinta vero dies, i colluctatio ratio­nis cum concupiscentiis, quasi cum reptilibus innumeris quibus resistit humana infirmitas: in quibusdam quidem membris suis, actionibus hu­jus secula affixa: in quibusdam vero avolans, conversationem sibi elegit in coelestibus & [...] Jam vero sexta dies, est oppressis con­cupiscentiis, & triumpho de hujus mundi victo­ria celebrato, mundo corde & pacifico [...] cognitio & contemplatio Dei: per quam de­ponentes imaginem terreni, & veterem homi­nem exuentes, reformamur & in similitudinem Dei & imaginem transimus: imaginem qui­dem exprimentes, signaculo caritatis: simili­tudinem vero, stabilitate libertatis & pacis.

Ad haec consideranda sive contemplanda, prima lux, id est cognitio veritatis, quasi [...] suum humanum dirigit intellectum, ma­nifestans ei singulas rerum species, hoc est distin­guens dies ac noctes: illuminans egressum de ignorantia, ad cognoscendum ordinem rerum: ut in nomine coeli & terrae, omnia coelestia & terrena intelligat: quae per quaedam spatia, quasi per dies & noctes scriptura distinguit & separat, & nequid desit, nequid causetur infir­mitas, superfertur Spiritus Dei, fovens & for­mans rationabiles appetitus, adjuvans infirmi­tatem, foecundans sterilitatem, excitans devoti­onem, operiens excessus, & distracta restaurans.

Hic est spiritus multiplex, unicus, stabilis, mobilis, humanus, benignus: qui ubi vult spi­rat, & docet, & replet, & suggerit omnia: de cujus inexhausta plenitudine & manatio­ne sincera repleta corda sidelium, unius mo­ris in domo coaedificata in habitaculum Dei, eructaverunt in Ecclesia verbum bonum, in­vincibili eloquentia & insuperabill constantia subjectis contradictoribus: cum repente facto coelitus sono, illiterati & idiotae facti sunt fidei assertores, & piscatores disputatores. Hic abs­que emendicatis aliunde suffragiis, quos com­pungit, inungit: quos invitat, consummat: quod praecipit, efficit. Ideoque in quod super­ferri dicitur, nota magisterii dignitatem, nu­tritoris affectum, vivificatoris praesidium, carita­tis impressionem, affinitatem naturae, benevo­lentiam gratiae; & primo quidem lux, [...] dies, postea firmamentum: quarto loco illa magna luminaria facta narrantur, quia prima illa angelica natura vigens bono naturae & gratiae, dum per humilitatem stetit in veritate, unita luce aeternae, segregata est à nocte, & sta­biliri meruit & confirmari, & jam absque ruinae periculo, de gloria sua omnino secura, nullum ultra habet ad malum accessum: quia ita est luci superiori conterminata, & adeo ex illo ful­get splendore, ut lucem quae ipsa est nullius ca­liginis vapor interpolet.

Est igitur lux illuminans, Deus: lux illumi­nata, Angelus: firmamentum, radicatus in Deo k rationabilis affectus. Est igitur prima dies, intellectualis vel spiritualis naturae institutio. Secunda, corporalis & visibilis rerum creatio. Tertia, rerum ab invicem distinctio, & earun­dem secundum genus suum fructificatio. Quar­ta, per verbum Dei ex testimonio scripturarum mentis illuminatio. Quinta, inter [...] carnis & spiritus rationis discretio. Sexta, [...] [Page 67] [...] & actione, quasi quodam sexu maris & faeminae, imaginis & similitudinis divinae ex­pressio, ex qua copula a spiritali foetu repletur Ecclesia: jam vero restat in septima sola [...], de quo Sabbato ad Sabbatismum octavae transibit quisquis renovatus Spiritu mentis suae potiora probaverit, & de tenebris hujus mundi [...]: in omnibus inter lucem & tenebras dividens & sructisicans, quasi arbor bona, [...] gratiam quae data est sibi.

Oportet quippe hominem intelligere [...], quia Deus est: postea, quid sit Deus, ad quod ex creaturae consideratione paulatim ac­cedit: deinde luce veritatis accensa, inter car­nalia & spiritualia, quasi inter aquas superiores & inferiores firmamento rationis sixo, expulsa [...] quasi flatuum b salsugine, gramina & arbusta producere, id est virentium gratia­rum propagare genimina. Sed & ipsas spiri­toales intelligentias quae ex scripturis nascun­tur, diligenter attendere, quomodo ipsa veritas quasi sol illuminet animam: ipsa vero anima quasi luna irradiet noctem, id est corporales sensus, actiones quasi stellas multiplicans, quae caligine tenebrarum hujus mundi non vincan­tur: necesse est etiam ut inter reptilia & [...] ea discretione utatur, ut, quia in omnibus est anima viva, & quae inhonestiora sunt, iis [...] abundantiorem circundamus, iis [...] homo ad formam Dei prosiciat, cujus est quies coelestis haereditas: cujus gloria beata [...], & in agnitione Dei omnem [...], sensum, pacis c aeternae felicitas.

Justitia & judicium in primo statim patuere negotio, & sine ulla dilatione assentientium & dissentientium spirituum, utraque pars suorum obtinuit stipendia meritorum, & sejunctis illico contuberniis separata sunt d sancta & impia ag­mina, expulsis dejectisque irregressibiliter in [...] mundi partes, sive infernum (e qui­cunque vel ubicunque ille est) his quis sine Deo esse affectaverunt, à Dei quippe visione [...] sine spe misericordiae in aeternum avulsi, immortales quidem, sed tamen passibiles impa­sibilitati sanctorum Angelorum superstitum in­vident, & licet eos infestare non possint, [...] illi solidata natura intentabiles sunt, in livore malignitatis, in implacabili odio [...]: & in hoc ipsum invidiae tormentum, continuaeque rubigo malitiae, jugis ira, infinita [...] spes veniae f interclusa; quasi flammae ul­trices cor eorum g felleum undique allambunt: & est quasi quaedam Gehennae fornax semper [...] aviditate accensa mala voluntas, & quasi h perpetua caecitas, id est à visione divina [...] facultas.

Sancti vero Angeli adhaerentes Deo semper [...] ejus assistunt, & faciem ejus sine ullo [...] contemplantur. Bibunt de ipso fonte [...], & panem suum supersubstantialem in quo [...] sunt; ad satietatem comedunt: [...] sine fastu, serviunt sine jugo, gaudent sine [...]: obtemperant, sed non serviliter: omnis consummationis vident sinem, sed non sinali­ter. Contemplantur altitudinem divitiarum sapientiae & scientiae Dei: quiescunt in pace illa, quae omnem exuperat humanum intelle­ctum: & si est aliqua superior & secretior pax quam solus inhabitat Deus; id ipsum beatitu­dinis est: quod habent in suo bono sufficienti­am, nec coaequari suo superiori praesumunt. Hoc enim illius maligni peccatum est, quod non suffecit ei excellentiae suae illa admirabilis magnitudo, sed similis esse altissimo voluit, vel quasi Deus omnino, vel saltem sine Dei Domi­nio. Ideoque cum esset lux in Domino, factus est tenebrae in seipso, & justissimo judicio qui voluit esse summus, factus est infimus; qui su­pra lucem, nocti addictus; qui supra regem, carceri mancipatus, de libero servus, de Ange­lo diabolus, de conspicuo obscurus, de nobili et glorioso, contemtibilis et horrendus.

Vere divisa est lux à tenebris, et in eodem consortio bonum et malum esse non possunt. Non est communicatio Christi et Belial: non est participatio justitiae cum iniquitate. Angu­stum est stratum (inquit Isaias) ita ut alter de­cidat, & pallium breve utrumque operire non potest. Sed & chaos magnum inter bonos & malos Angelos est firmatum: & irrefragabili­ter sancitum est, ut omnino non possit ultra vel bonus Angelus in diabolum, vel Satanas tran­sire in Angelum bonum: quia utrinque rata & immobilis promulgata est sententia, ut qui ce­ciderunt, ultra stare non possunt: qui vero stant, periculum casus eujuslibet non formident: & si­cut peccatum in electos ultra non cadit, ita in reprobos non redit justitia; quia sicut nullam i sensit corruptio reorum medelam, ita nullam admittit sanctorum gloria corruptelam.

Fallitur Origenes, qui dogma Platonicum in Ecclesiam introducens in libris [...] de quadam revolutione daemonum in corpora (quasi per crassae hujus corporeae oppressionis conversationem indignam purgatione facta) rursum post multa secula, per hujusmodi revo­lutiones expiatum, in statum antiquum Sata­nam asserit reversurum. Addit etiam, nescio quam, passivam divinitatem pro reorum redem­tione iterum in aere invisibiliter pati: & dum laborat emungendo sanguinem ex quibusdam scripturarum auctoritatibus, & praedicat Deum misericordem & pium, probat eum mendacem & injustum. Mendax est: Si injusto & justo idem reddit stipendium. Sed haec verborum mon­stra & rationum portenta, non Christiana sunt dogmata. Supersedit literae Origenes, nec in­tellexit Isaiam, qui in honore Tyri quaedam mystice loquebatur, quae ille literator ad pro­prietatem verbi retorquere conatus est. Et erit, inquit Propheta, in illa die, visitabit De­us super mililtiam coeli in excelso, & super reges terrae qui sunt super terram: & congregabun­tur in k congregatione unius fascis in lacum, & claudentur ibi in carcere, & post multos dies visitabuntur. Visitatio haec non est indulgen­tiae, [Page 68] sed severitatis & justitiae: sicut saepe visi­tantur à custodibus, qui in carceribus sunt, non ut liberentur, sed ut a diutius & acrius crucien­tur.

Sunt & aliae scripturarum auctoritates quas ille quasi de convallibus rapuit, & [...] eas cum clamore b cucurrit. Animas quoque ho­minum Angelos fuisse, & rursum in Angelos reversuras: & in restitutione Angelos & Daemo­nes, & omnes homines sive Christianos, sive gen­tiles, sive catholicos, sive haereticos aequales fo­re: & iterum animas ad nova corpora reversu­ras: & ex alio principio iterum alium mun­dum: & sic alternis vicibus usque in infinitum decessum & successum omnium & sensit & scrip­sit; et alia multa impia et nefaria, quae etiam re­plicare criminis est.

Ne igitur detrusis in has inferiores partes ma­lignis spiritibus, si eadem passim conversatio daemonum esset et hominum, liber et frequen­tatus accessus, et conflictus assiduus homini es­set, ubi indefessa infestatio urgeret: seorsum pars reproba impetus importunos quasi amaris­simos fluctus praefixis terminis Deo praecipiente intra se collidere coacta est, & dictum est ei, Us­que huc venies, & hic confringes tumentes fluctus tuos. Qui dixerat, sedebo in monte te­stamenti, ero similis altissimo: jam neque in gregem procorum audet intrare nisi permissus, sed capistrata cervice hac atque illac quantum catenae longitudo attingit, spumans & fre­mens relambit quod evomuit: & nihil virium habet illa malitia, nihil effectus illa vesania, nisi quantum vel ad probandum, vel ad puni­endum justos vel injustos justitia divina permit­tit. Habent & ipsi sub principe daemoniorum leges, officiorum & ministeria distributa,& quan­tum indulget potestas superior, dico sanctorum Angelorum, sub suis potestatibus militant & egrediuntur, & circumeunt & suscitant tempe­states: abscondunt laqueos, tendunt muscipu­las, & exquisitis artibus modo violentiam, mo­do simulationem intentant.

Persuadent & suggerunt consiliatores dolosi quaecunque c impia, quaecunque impudica: ni­hil agunt potestative in animas, in quarum po­testate potius & voluntate est in forma crucis & sanguine agni resistere, & confusum d & convi­ctum e repellere in Gehennam. Et ex propriis illusionibus quibus servos Dei irritat & appetit, ipse repercutitur et illiditur, fitque ipse occasio coronae et gloriae quibus esse voluit transgressio­nis laqueus et ruinae. Sed etsi aliquando prae­destinatorum aliquis ad ejus flatum infectus contabuit; armis poenitentiae accinctus fortior securiorque surrexit, et expertus admissi turpi­tudinem, hostem suggestorem et se consentane­um mira indignatione exhorruit, et rursum cau­tior et munitior ad f conflictus accessit. Profli­gati itaque et repulsi ad seipsos convertuntur, et in maris sui salsudine, hoc est propria crucian­tur invidia, et inefficacis malitiae dolore tabes­cunt, hoc est mare magnum et spatiosum in quo sunt reptilia quorum non est numerus, in quo draco ille antiquus quasi cete immensum perambulat, cui auctore Deo illuditur.

Ex immissionibus vero quae per Angelos ma­los fiunt, homo opus divinum non [...] sed probatur; et recedentibus tentamentis, om­nique spirituali nequitia quasi intra suum pe­lagus recollecta, exsiccatis paludibus volupta­tum terra foecunda herbam virentem et [...] fructifera in talibus germinat incrementis: quia à cordibus electorum abstersa peccati il­luvie de virore fidei, ad fastigium spei et ad ip­sum culmen perveniunt caritatis, radicati si­cut arbores bonae in Christo, et fructificantes secundum mensuram donationis ejus, unusquisque in genere suo. Nomine herbarum viridi­um simplices et humiles possunt intelligi: ar­borum vero proceritas sublimioris sapientiae ex­primit dignitatem, lignum sapientiae, et lig­num scientiae, et lignum vitae, quae in hac scri­ptura inveniuntur, nos haec spiritaliter intelli­gere persuadent, licet fundamentum literae non avellant.

Constitutio corporalis visibilis et invisibilis creaturae, quae est quasi prima hujus mundi dies, illuminante mentem verbo Dei, intelligibili ra­tione cognita est: sed oportebat ut eandem lucem intellectus lux copiosior ipsius veritatis vivacioribus documentis accenderet, & acutio­ra & subtiliora per se dictaret dogmata veritas, quam humani ingenii vel rationis per se posset experiri capacitas. Condidit itaque g sapientia artifex duo luminaria magna, & constituit in firmamento: & quod intimaverat ex parte per Spiritum, loqui voluit per se ipsam, ut esset po­steritati monumentum divina h auctoritas, nec errandi locum, aut ignorandi, aut pervertendi verum, haereticorum haberet impietas. Con­veniunt sane in unum naturae & legis decreta: Sed majus pondus est, ubi doctor est, Deus, quam ubi inquisitor est animus.

Moysi in monte Sina datae sunt tabulae lapi­deae scriptae digito Dei: Apostolis sanctis ver­bum quod erat in principio apud Deum, & De­us erat verbum, & idem verbum caro factum, i est, habitavit in nobis, filius Patris locutus est, & non in tabulis lapideis, sed voce viva praedi­cavit evangelium, scribens intus in cordibus, clamans extra in auribus: Ego sum via, veritas & vita. In his duobus testamentis, locutus est Deus multifariam patribus in prophetis: nobis per seipsum in Evangeliis: & everlo modio velaminium, accensam veritatis lucernam [...] super candelabrum quasi diem proposuit divinae & humanae naturae in eadem persona unitum consortium. Ab Adam quippe usque ad Moysen naturalis lex à ceremomarum libe­ra servitute sub familiari mandato primitivum populum docebat & regebat: Sed, sicut dixi­mus, doctrina haec, quia non muniebatur defi­nitione auctoritatis, labi poterat per successio­nes vel corrumpi: ideoque accessit lex scripta quasi luminare minus in aenigmatibus & figuris, [Page 69] unius quidem Dei cultum & venerationem ex­igens, sed ad exercitationem rudium animo­rum sub multiplici verborum velamine, rerum veritatem occultans. Fecit Moyses tabernacu­lum & mensam propositionis & arcam testa­menti velamentum ante sancta sanctorum & Cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium: multa de circumcisionis ritu, de mundatione leprae, de lege Zelotypiae, de sacerdotum vel levitarum officiis, de unctione pontificis, de ci­vitatibus refugiorum, de violatoribus Sabbato­rum, de generibus holocaustorum, & aliis legis decretis praecepta conscripsit. Sed, ut ait Apo­stolus, luminare illud legis neminem ad perfe­ctum perduxit. Erudivit sub timore quasi Pae­dagogus teneram Ecclesiae nascentis infanti­am, & lascivientem primae aetatis insolentiam oppressit serviliter, donec in praefinito tempore [...] Patre provectus in intelligentia spiritali po­pulus Dei introiret usque in interiora velami­nis, & ipsa sancta sanctorum. intra quae [...] ingredi nisi solus summus Pontifex praesume­bat. Ubi vero gratia, scilicet luminare majus, [...] legis alleviavit onus, expirante Jesu in patibulo, rupta sunt illa velamina: jam non tantum Aaron; & filiis ejus illud privilegi­um mansit, sed universitati fidelium liber in­gressus datus est, & ad lignum vitae, & ad [...] sanctorum. Primus ingressus est non in ali­eno sanguine bonorum Pontifex futurorum, & dato illo a magno pretio sanguinis, viluit [...] Legis; & veniens sanctus sanctorum abole­sit b unctionem & victimas Judaeorum.

Luminare minus fulgebat pro modo suo, cum tantum notus esset in Judaea Deus: cum illas [...] & aenigmata mandatorum vix etiam [...] electi illius temporis caperent. Ubi c lux [...] evangelii luminare d effulsit, nullus [...] qui se à calore ejus posset abscondere: dirup­ta sunt illa figurarum integumenta, illa [...] involucra, & facta sunt omnia munda mundis, accessibilia & intelligibilia universis, & repulsa multitudine exemplarium, unum pro omnibus omnia continens & excedens, & cujus plenitudinem omnis illa inchoatio figurabat, sanctum & rationabile [...] holocaustum. Unus ordo, una distinctio, nuda veritas, pura caritas. Jam non tantum tribus Levitica ad sa­cra mysteria separatur, nec de sola tribu Juda [...] persona eligitur. Una est tribus populus Christianus, gens sancta, populus acquisitionis: & Christus rex noster & Pontifex, regni & sacerdotii pauperibus Spirtu e tribuit dignitatem. Jam [...] puritas non significatur, sed ostenditur: Jam agnus Dei digito demonstratur; Messias non ex­pectatur, jam nobiscum Emmanuel conversa­rur: fulget in Ecclesia sol justitiae, Rex decore suo videtur. Propalata est sanctorum via, [...] redemtione inventa. Nihil est ad hominis perfectionem quod non haec duo doceant testa­menta: omnia legis sacramenta simplicitas E­vangelica exponit, & profunditatem prophe­ticam explanat Apostolus, & maniteste ad lu­cem istam magnum pietatis arcanum innotuit: quod f manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est Gentibus, creditum est mundo, assumtum est in gloria.

Stellae quoque in firmamento dispositae, dant lumen suum. Quod exponens Daniel, ait, Qui docti fuerint, fulgebunt sicut splendor firma­menti: & qui ad justitiam crudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Docti & doctores stellae vocantur; quidam enim exem­plo, quidam & verbo proficiunt & exemplo. Dividit haec scriptura inter diem & noctem, separans à sinceritate doctrinae catholicae haere­ticorum inquinamenta, & à movibus sancto­rum eradicans quaecunque non competunt ho­nestati. Lux ista veritatem separat à mendacio, à nugis seria, à pace discordiam, à Christo ido­la, à puritate religionis quaecunque g impia & obscoena. Lux ista cor mundum & à peccati a­more divisum, primum pudicum, deinde paci­ficum usque ad contemplationis divinae perdu­cit arcanum.

731 Descriptio Hierusalem in latere, & per Ezc­chiel adversus civitatem ordinata obsidio, sar­tago ferrea pro muro erecta, & reliqua; signum sunt Domini ad Israel: lumbare juxta Euphratem absconditum & putrefactum, oculi animalium & pennae quarum aliae volant, aliae caput & pedes sedentis in throno abscondunt, in signum magnae rei ab Esaia sunt positae: & per Aposto­lum in Christo, & in Ecclesia signatur sacra­mentum, cum de nuptiis & conjugii foedere idem disputaret Apostolus. Agar & Sara duo significant testamenta, Isaac & Ismael populos duos: & multa hujusmodi in signum alicujus rei sancta scriptura ponere consuevit.

Sed et temporum et annorum revolutio, et discursus de una ad alteram, volubilitatem mu­tabilium et aeternitatis stabilitatem distinguit: quia ferventi circuitu rationis desiderium ad principium suum recurrens festinat, ubi nec an­ni, nec tempora, nec aliquae mutabiles vicissi­tudines, sed una sancta est dies consummatio et plenitudo sanctorum: lux non erratica, Deus omnia in omnibus, perpetua illuminatio om­nium. Circumcisio in signum est expoliationis carnis peccati, baptismus sepulturae. Opus al­taris crucifixionem carnis, visibilis [...] san­ctificatum habitaculum Spiritus sancti signi­ficat Templum mentis: dies sunt horum et si­milium congrui intellectus. Tempora sunt, col­lectio et concordia novorum et veterum, sicut matutina spatia ad certas metas finesque con­veniunt. Licet proprie praesens et praeteritum, et quod futurum est nomine temporis censea­tur; nihilominus tempus dicitur aestas et hyems, et alia similia, quae ad intellectuum volubilita­tem aptata, rerum varietates et finem unita­tem que diversorum, reductis ad suum principi­um causis, et conjunctis partibus exprimunt. Idem per annos, licet diffusius intelligitur, in in quibus sicut et dies, et tempora concludun­tur [Page 70] & ipsi anni extenduntur in secula.

Ita verbum Dei lux aeterna, omnia per scri­pturam sanctam intimat & comprehendit. Lo­quitur Moyses revelante sibi Spiritu sancto de constitutione mundi, cui temporaliter & cor­poraliter non interfuit. Paulus praedicat evan­gelium, quod ab homine non didicit, sed per revelationem Jesu Christi: ascendit in Para­disum, audit quaedam arcana, quae non licet homini loqui. Joannes Apostolus ad aeterni­tatem verbi, & coessentialitatem & unitatem Patris & Filii ascendit & attingit. Esaias & Da­niel multa de fine mundi & de judicio Dei eloquuntur, in quibus quasi per quosdam sca­lae gradus ascendit & descendit quilibet stu­diosus, habens scripturam & tempus quasi an­nos in quaedam infinita secula proficiscens: quippe his omnibus diffluentibus ficut scriptum est, Coelum & terra transibunt, verba autem mea non trausibunt.

Spiritum sanctum superferri aquis superius diximus, cujus inspiratio subjectae sibi creatu­rae vivificaret & foecundaret originem: non incumbens ei quasi ad tutelam secundum Ma­nichaeum contra nescio quam gentem tene­brarum, sed concludens sub se, quia nihil per se, nisi idem Spiritus foveat, aut bene vivit, aut sane intelligit. Aquarum nomine gene­rationes hominum intellige, quae sicut de fon­te in rivum, de rivo in fluvium labuntur: ita homines de conceptu in partum, & de infan­tili aetate in senium inquieto volumine prope­rant & decurrunt. Unus atque idem spiritus prout vult ex eadem materia, diversa vasa in varia ministeria operatur: & alii datur sermo scientiae, alii gratia sanitatum, alii discretio spirituum.

Seminat in agro suo mente hominis, semen justitiae, & quaedam quidem ad horrea vitae acti­vae, quaedam ad cellaria aeternitatis implenda praedestinat: ita tamen ut activae fructus impu­tribiles, post necessarios vitae praesentis usus, coelestibus inferat apothecis. Nascitur ex eo­dem cespite frumentum et hordeum, et in eo­dem terrae gremio aurum foditur et argentum. Alia aliis excellentiora, singula in genere suo utilia et necessaria. Ex humano genere, quasi ex aquarum natura, et reptilia procedunt et volucres: quia a quidam repunt per haec terre­na: alii vero, his neglectis in coelestibus con­versantur. Repit et lento gressu incedit quem premit conjugii servitus, potestatis fastigium, ministerii solicitudo. Ex occasione officii sae­pe officio reddunt ultra quam debeant: sed li­cet ligna, foenum, et stipulam congerant, à fundamenti tamen stabilitate non recedunt. Utuntur hoc mundo quasi non utantur: plan­tant, aedificant, sed tamen iis animo non hae­rent, imo ad civitatem Dei, de qua gloriosa sunt dicta, medullatis affectibus suspirant.

Neque vero illius civitatis Rex à domo sua simplicia hujus mundi excludit reptilia, qui e­tiam Raab quasi reptile venenatum purgavit & fecit innocuum: & Tyrum & populum AE­thiopum & alienigenas, quasi multa reptilia, congregavit & posuit illic: & ipse b natus est in ea quam fundavit altissimus, & filios ado­ptionis cohaeredes constitutos secum laetari & cohabitare voluit in eadem civitate. At vero viri contemplativi, relicto humanae conversa­tionis nido, nituntur et tendunt in ardua: et per artas vias non parcentes corpori, ubi sit dilectus, investigant: festinant per vepres et tribulos carnibus cruentatis, transiliunt sepes, et irruunt in c inclinatorium aureum, ubi rex in accubitu suo nardi odore delectatur: suscipiuntur ad osculum, sugunt ubera potio­ra vino, trahuntur odore, post unguenta con­currunt.

Gemit in fluctibus suis immensa actio & su­spirat: gaudet contemplatio, & primitias pa­cis Angelicae jam delibat. Mordetur tentatio­nibus, quasi serpentibus homo in medio vipe­rarum expositus, & concupiscentiarum lanceis latus nudum transfigitur: clamat oppresses, In­felix ego! quis me liberabit de corpore mor­tis hujus? Nihil hujusmodi contemplatio sen­tit: sed rara omnino illa mens est, si aliqua est quae in hoc mundo ita mente excedat, ut ad illusiones carnis, & pruritus titillationum, non aliquando sive oblita, sive oppressa respi­ciat. Etiam spirituales dicit Apostolus posse praeoccupari in delicto, tu quisquis spiritualis es, considera teipsum, ne & tu tenteris. In­tus in medullarum crassitudine in vapore cor­dis juge incendium & flamma aestuat perse­verans: nullis a quis extinguitur, & quocunque fugeris, sequitur. Repit humana infirmitas, & ad longum cursum non sufficit: quod & si fugerit, non evadit. Una patientia totum hunc ignem redigit in cineres: qui resistit, vincit, qui tolerat, superat. Infirmitas sentit, ratio non consentit: nec sensus peccatum est, sed consen­sus. Hic laborat discretio, hic vigilat ratio, hic est limus, hic est lutum faecis, haec procel­larum regio, in qua reptilia conversantur. Sed sicut diximus, circumfuso Spiritu sancto, qui subjectus est ei, quantaecunque circumfluant tempestates, exercitio proficit, motu purgatur, tentatione probatur, probatione firmatur. In­ter haec duo vitae genera, quorum alterum re­ptat, alterum volat; & pusillanimitas & incolu­mitas creaturae in altero sentit quid per se, in altero vero quid possit per Deum: ut nemo in se glorietur, quia neque volentis neque curren­tis, sed miserantis est Dei.

Enumeratis & distinctis quae ex terra & quae ex aquis gignuntur, sequitur quasi auriga o­mnium inferiorum homo, & ducens prae se pe­cora & jumenta, quasi bestiales motus sibi sub­jectos indicans, Dominus mundi constituitur: inseipso quasi alterius d machinam exprimens: habens omnium elementorum substantiam, & secundum aliquid omnium creaturarum natu­ram: dignitate spiritus & animae rationalis in­telligentia alter Angelus in terris: societate [Page 71] carnis & vitae, motus & essentiae adeo partici­pans hominibus, ut non solum secundum hoc quod moraliter vel allegorice definivimus, sed etiam secundum proprietatem naturae ad uni­versitatem rerum quaedam sit ei cognatio & affinitas multiplex.

Intueri possumus in homine velut quendam alterum mundum, totum in exiquo, %egrave; coelo terraque commixtum: habentem sub se visibi­lem creaturam, supra se invisibilem: in unius mentis angustia, universitatis semina comple­ctente. Mens in eo quasi quoddam divinita­tis insigne, subditos aptat & dispensat affectus. Habet de coelesti natura sapientiam & intelle­ctum, consilium & scientiam, constantiam & pietatem, & castum timorem: quo ductore in eo à quo est, humiliter gloriatur. Quicquid a spirituale in nobis est, inde est: [...] exemplar est ad cujus formam homo sensum acuit, mores componit, aptat sanctimoniam, ordinat cari­tatem: Secundum illam naturam, paulo mi­nor quam Angeli propter carnem passibilem, non ignorat quia ex hac conjunctionis suae di­versitate aliquando liberabitur, & rursum ma­gnificentius colligabitur, nec jam ultra dissolu­tioni obnoxius, sed aequalis Angelis etiam in corpore constituetur, & illius gloriae quam mo­do per patientiam expectat, culmen attin­get.

Corpus quidem de terra est, in quo, si dili­genter consideres, in minimis corporis partibus omnia hujus magni mundi membra reperies. Gravia haec elementa, terra & aqua; igne et aere quae levia sunt, circumfusa moventur: et ponderosa materia segregata ab invicem tra­ductione subtiliorum, confusione non premi­tur, sed distinctis singulis ordinatisque acces­sionibus omnia sibi b serviunt: ut omnino stu­penda sit illa rerum discordia in tantam pa­cem redacta, ut absque ulla dissentione ignis & aqua in eodem vase cohabitent, ita ut & terra aquis non diluatur, & tanta mole subti­litas aeris non excludatur. Imo vero comple­ctuntur se pacifice, ut in hoc quoque mireris artificem, & in harmonia universorum, & in compage omnium, bonum pacis quam sit prae­dicabile, & commendabile videamus; & cum inter se contrariae discordesque naturae conve­niant, quantum & quam indissociabile foedus esse oportet in rationabilibus creaturis, qua­rum una est origo: una functio, una perven­tio.

Considera in capite humano, in substantia cerebri quasdam cellulas sub quadam quasi ca­mera coeli, testa superiori constitutas, & quas­dam pelliculas, quas meningas vocant, cere­brum involventes, ut quasi nubes aquis vapo­ralibus calorem superiorem humectent, ne ni­mia siccitate vitalis ille motus arescat. Dein­de quasi in firmamento oculi [...] magna lu­minaria micant, interiori quidem igne semper accensa; in narium fistulis introitus & exitus aeris manifeste conspicabilis est. Discursus a­quarum per venarum meatus quasi per alveos suos perenni lapsu circumferuntur: & in Sto­macho, & in vesica, sentinam & totius collu­vionis pelagus vides. Cor igneum, nisi pulmo­nis ventilabro refrigeretur, succum corporis exhaurit. Caro, quae quasi terra in homine est, calore cordis vegetatur & foecundatur. Hepar & lien, lacerti & musculi, & renes & reliqua officialia membra, quasi c metalla sunt in corporis officina: eorumque officiis & nutritur, et purgatur, et augetur, et minuitur, prout naturae ratio exigit, haec corporea et ma­terialis substantia.

Viret homo in pueritia, sicut herba: floret in adolescentia, sicut arbor: et in senectute fru­ctiflcat, reptat in aetate decrepita: pascitur cum docetur, ut pecus: ut jumentum servit, cum obedit: volat cum ad suum principium redit. Ita mundum majorem in minore repe­ries, et nihil est in illa mole immensa quod huic exiguo congrue non aptetur.

Quod autem non ad materiam, sed ad mo­res multa referimus, et interioris hominis af­fectiones enumerantes, in illa diutius parte quae praestat, moramur; nequaquam abolemus hi­storiam, quae scripturae fundamentum est: nec vim facimus literae, proprietatem ejus in sensum alium retorquentes. Ex eodem palmite race­mus et vinum, et ex eadem spica, et panis et granum. Nulla est injuria, nulla violentia, quam facimus literae, si reconditos in ea my­sticos revolvimus intellectus: imo honoramus fundamentum, cum super illud, templum Do­mino ex subtili et invisibili materia, spiritali labore d construimus.

Sane absque ulla dubitatione credimus, in principio creata simul coelum & terram, in quibus sicut supra diximus, omnium quae post­ea facta sunt, vel fiunt, elementalis extitit cau­sa. Quod autem dicitur lux postea facta, cum Sol nondum esset, si tamen horarum hoc fa­ctum putatur intervallis, jam ad literam lux illa vix potest intelligi, nisi forte ille elemen­talis ignis per se in suo puteo fulgeret.

Sed quomodo e immixtis in materia elemen­tis, rursus eorum separatio fiat, vix humana ratio capit, cum eorum momentanea separa­tio, illius sit complectionis destructio. Quod si commixtus aquae & terrae, & aeri, ignis luxis­se dicitur ante solem, hoc rerum experimento rationalis sensus non didicit: cum hodie sine illis duobus magnis luminaribus nihil nisi te­nebrosum in rebus corporalibus possit intelli­gi, & absentia solis, ipsa est nox, & rursum praesentia dies. Proinde si lux illa prima cor­poralis fuit, remoto Sole & Luna, in rebus vi­sibilibus similem lucem mihi vellem ostendi, nisi forte per anticipationem effectus ante cau­sam positus est, & prius lucem, quam Solem cujus lux est eadem scriptura commemo­rat.

Quod si lux illa per se fuit, & diem discre­vit à nocte, minima fuit illa tenebrarum & lu­cis [Page 72] discretio, quia ipsa lux minima. erat, & o­mnino confusioni contermina. Hoc ideo di­co, quia unam lucem materialem ad discre­tionem diei & noctis sufficientem fuisse rerum usus usitatusque naturae cursus insinuat: & ut ad spiritalem revertamur sensum, lux prima rationis & mentis fuit, & voluntatis divinae cognitio, in rebus visibilibus apparuit, & in­tellexit homo mente de mundi constitutione divinum consilium: quod corporali lumine de­inde sibi conspexit subjectum. Hoc est incon­gruum, si prius illuminatur spiritus, deinde cor­pus: imo sicut omnem actionem naturalem praecedit & praevidet ratio; ita multo effica­cius in ordine rerum, interiorem ante exterio­rem hominem illuminari oportuit: ut de u­traque consolatione creatori obnoxius: cui causae rerum patuerant, de dispositionis aeternae non dubitaret effectu.

Spiritualia & intellectualia & corporalia in­itium habuisse dubium non est, quantum ad hominis pertinet intellectum: & ipsa institu­tio primitiva, sibi lux non erat, sed creaturae cognitio intelligenti lux fuit, quae nescienti te­nebrosa abyssus erat. Neque enim contra ra­tionem est, vel adversatur auctoritati, si ratio­nalem creaturam prius factam, postea credi­mus illuminatam: & aliud ei fuerit illumina­tio, aliud creatio. In reliquis vero eadem con­sideratio est, in die & nocte, in mane & vespe­re. Mane & vespere ita ponitur multis in lo­cis, ac si dicatur, prius & posterius. Et fit ve­spere & mane dies unus, cum priorum & poste­riorum plena fulget cognitio. Mane est inqui­sitionis opinio vel conjectura nondum perve­niens ad veritatem, in ipsa inquisitione ex par­te sentiens quod investigat; si enim nihil sen­tiret, nihil inquireret. Ubi a vero ratio rei ad plenum colligitur, & ad liquidum ac perspicue à fine usque ad finem b attingit; fit unus dies, & illius causae assecutio, in cujus discutione multi meditationum conatus quasi horae meri­dianae expensae sunt.

Ita prima et secunda et tertia dies est, sin­gularum rerum, quae in usum interioris vel ex­terioris hominis creatae sunt, diligens inspectio, certa cognitio. Quod enim de herbis vel ar­boribus, vel reptilibus et volatilibus, de jumen­tis et pecoribus Adam ille primus homo, qui omnibus nomina imposuit, revelante spiritu sensit, & causam & usum universorum agno­vit, secundum ordinem & accessionem revela­tionum, quod prius ei patuit quasi prima dies fuit, & secunda quod posterius. Iterum in ipsa revelatione mane fuit inchoatio doctrinae, vespere & mane plenitudo scientiae. Nec no­mina, nec causas, nec rerum effectus agnosce­ret, nisi eum divina sapientia doceret quae ei & se singulariter proposuit, & quicquid corpo­raliter creaverat, & distinxit, & tradidit, & subjecit.

Illa quidem visibilis mundi essentia licet si­mul facta sit, simul tamen dici non potuit: & non nisi per verba humana quae temporali­bus intervallis formantur, rerum [...] exprimi potuit, & quod apud Deum in quo tempus non est vel spatium, simplex erat & u­num, à Moyse per partes est visum, & intel­lectum & dictum, & per loca, & [...] & os­ficia distributum. Nimirum idem Moyses qui primam & secundam & tertiam diem, & reli­quas tam subtili distinguit libramine unam esse diem qua coelum & terra & omne virgul­tum & herba creata sunt, ut & in [...] intelligas, statim post enumeratas [...] di­stinctiones subjungit: istae sunt generationes coeli & terrae: in die quo fecit Deus coelum & terram, et omne virgultum agri, et omnem herbam regionis.

Vide quam manifeste creationem omnium una die factam Moyses dicit, qui tamen sex dierum opera mirabili subtilitate [...] Nunquam Angelicae naturae, quam sub coeli nomine accepimus, divinae define veritatis [...] nec humanae, quae per terram expri­mitur, quasi lux dividens inter diem et noctem rationabilis intellectus. [...] divi­dens aquas ab aquis, perseverans est ab aeterno inter sanctos et impios disciplina Congre­gatio aquarum intra unum littus. et terrae et arborum fructificatio, obedientia est [...] in genere suo. Duo [...] in coelo, de sursum esse indicant quicquid in utroque le­gitur testamento. Lux sirmamenti, intellectus est testamenti. Reptilia et volatilia ex aquis producta: activos et contemplatives ex eadem massa oriri significant. Haec simul dici omni­no non possunt: simul esse, non est qui ambi­gat.

Faciamus, inquit Deus, hominem ad ima­ginem et similitudinem nostram. In omnibus quae à Deo facta sunt, nihil hujusmodi legimus: sed in omnibus sensibilibus & insensibilibus, & in omnibus quae sunt & vivunt, dictum est ut essent, & fuerunt. Sol & luna magni & in­comparabilis splendoris luminaria, inter reli­quas creaturas servilem obtinent locum. So­lus homo ad imaginem Dei factus, hoc singu­lari privilegio honoratur. Et de Angelis qui­dem, quod ad hanc similitudinem facti sint, nihil legimus. Quoniam sicut eorum creatio­nem eo quod intellectuales naturae sint, Scri­ptura intellectui nostro reliquit, ita eorum di­gnitatem vel excellentiam praetermittit. Cre­dendum tamen est, illam imaginem in illis tanto expressius signatum, quanto illa natura purior est, & divinae majestati vicinior. Re­liqua vero omnia ad imaginem a ternitatis non pertinent, quoniam vanitati subjecta, in­quieto circuitu rerum vicissitudines obum­brant: neque stabilitatem suae essentiae per hos discursus & motus conquirunt, et omnino de­sinent esse, id quod modo sunt: nullo pacto postquam dissoluta fuerint, ad corpora sua, vel statum quemlibet denuo reversura.

Ipse quoque Sol in reformatione mundi, ab hoc labore suo quiescet: nec opus erit [...] et nocturnis distinctionibus. [...] [...] dies [Page 73] aeterna, & sol unus immobilis Deus erit, & qui­escente omni creatura, una erit omnis naturae [...] una firmitas, una sanitas, una pax, una aequalitas, elementa vero utrum tunc sint, coelum scilicet ipsum & terra, vel aliquid prae­ter spiritualia, puri pectoris est intueri. Hoc tamen quod dictum, coelum & terra transibunt, nescio si ad hanc possit referri sententiam. Pe­trus Apostolus in secunda epistola, quae Cano­nica dicitur, verbum evangelicum, vel expo­nens, vel sequens ait: Adveniet dies Domini ut fur: in qua coeli magno impetu transient; elementa vero calore solventur, terra autem et quae in ea sunt exurentur. Et infra, Coeli ar­dentes solventur, et elementa ignis ardore ta­bescent. Novos vero coelos, et novam terram, et promissa ipsius expectamus, in quibus justitia habitat. De abolitione vero veteris mundi nulla quaestio superest quae tam manifeste à principe Ecclesiae est praedicta. Sed cujusmodi illud novum coelum et nova terra futura sint, vel si iterum novis creaturis, coelestia vel terre­stia implenda sint, omnino praetermissum est.

Quia vero dictum est justitiam habitaturam novitatem illam, potest intelligi, quod omne corpus a in illa reformatione alterius & multo purgatioris naturae futurum est, & quicquid mo­do vel corruptibile est, vel corruptum, in illa re­generatione purgabitur, & tota erit mera de reliquo, merae habitatio sanctitatis. Quanto magis homo configuratus corpori claritatis Dei, nihil molis habebit, nihil necessitatis in corpore, quod quidem & spirituale erit, & tamen corpus. Ita & ipsa rationalis creaturae conversatio quae utique Paradisus omnino spiritualis erit b, & ta­men habitatio: quia sive in illo novo coelo, sive in illa nova terra illa glorificata corpora erunt: quae, licet natura & gloria Angelica agantur, ve­ritate tamen corporis non privabuntur, sed sicut scriptum est, sancti in terra sua duplicia posside­bunt. Paradisus autem, hoc est, illa amaenitas, quies, pax, tranquillitas, & cetera omnia bona quae adhuc oculus non vidit nec in cor hominis ascenderunt, intelligentia & visio Dei erit: quia tunc c videbit homo & audiet & in cor hominis ascendet, quicquid illud est quod Deus est. Nec de locis corporalibus, vel odoribus, vel sapori­bus, ulla erit ultra vel cura, vel quaestio; quia, sicut diximus, etiam si localis aliqua tunc erit delectatio, spiritualis erit utique non carnalis.

Homo ad imaginem Dei conditus jam tunc nihil habens simile, nihil commune cum jumen­tis insipientibus intelliget, honorem suum, & in imagine ad quam conditus est intuebitur se­met ipsum, & mirabitur, & dilatabitur cor ejus, & adhaerens illi beatitudini, & in divinis fixus aspectibus, ita in multitudine illius dulcedinis deliciabitur, & in satietate illa gloriabitur, ut irrigationes fontium, vel obumbrationes arbo­rum, vel varietates fructuum, quas illa antiqua & corporalis habuit Paradisus, nec velit, nec quaerat: cum sit ei Deus fons perennis, umbra refrigerans, lignum vitae, fructus perpetuus, sa­tietas infinita. In praesenti quidem d vita, ex­teriores sensus per haec visibilia evagantes mi­nus ad unum se colligunt, & minus illius imagi­nis dignitas intelligitur, eo quod effusa extrin­secus per multa diverticula occupata ratio di­versatur.

747 Aliud est imago, aliud illud cujus est imago: & aliud est similitudo, aliud illud cujus est simi­litudo. Similitudo potest referri ad aliquam partem, imago vero integritatem substantiae repraesentat. Filius dicitur imago Patris, splen­dor gloriae, & figura substantia ejus, & forma ejus: quia inter Patrem & filium nulla diver­sitas, nulla distantia, nisi quod Pater non est filius, & filius non est Pater. In verbo igitur, quod & sapientia Patris est, omnis plenitudo divinitatis existit, & ipse filius imago seu figura substantiae dicitur, eo quod per verbum vel sa­pientiam sempiterna nobis revelata sit divini­tas: sicut per imaginem cum proprie effigiata fuerit, repraesentatur, & intimatur nobis cujus­cunque rei proprietas, ego cum me in speculo vel in purissimo fonte intueor, non me ipsum video, sed exprimit mihi imago mea omnem habitum meum vel gestum, & quantum ex fa­cie judicari potest, ipsum mentis affectum: ut tibi videas h utrum decolor sim, an coloratus: & manifeste intelligas utrum turbatus videar, an quietus. Ideo filius imago dicitur, quia in ipso Patrem intelligimus: & per ipsum accessum habemus ad Deum, quia illuminans nos verbum, & sapientia aeterna in intellectu sui Patris quo­que aperit intellectum: quoniam qui videt fi­lium, videt & Patrem, quia unum sunt Pater & filius. Ad imaginem igitur Dei, hoc est ad in­tellectum & notiam filii, per quem intelligitur & cognoscitur illa paternitas quae in coelo & in terra nominatur, factus est homo: expressa in mente hominis illius lucis plenitudine, illius sa­pientiae conformitate, illius gloriae communica­tione communicat homo justitiae Dei: bonita­tis particeps, aeternitatis haeres: rationis con­sors, in appetitu pacis, in intellectu veritatis, in amore caritatis illam imaginem repraesentans: non ad illam similitudinem tendens, ad quam anhelabat qui dixit, ero similis altissimo: sed ad illam de qua scriptum est, filii Dei sumus: sed nondum apparuit quid erimus: cum autem apparuerit, similes ei erimus.

Portamus imaginem coelestis, cum formatur Christus in nobis, cum in moribus nostris & vi­ta, illius generis nobilitas innotescit. Sicut enim exterior facies, paternae generositatis prae­tendit indicium, & ibi vel pulcritudo, vel de­formitas genitoris trajecta est, ut etiam ex vul­tu intelligas utrum naturalis an adulterinus sit filius: ita in moribus evidentissimum est, si ve­ritatis & justitiae lineamenta imitantia exem­plar divinum, ad cujus inspectionem omnis pulcritudo & honestas depingitur, illam for­mam coelestem expresserint, hunc esse Dei fili­um & haeredem, quem à paterna bonitate non degenerem indices f.

Haec imago in anima, non in carne est: nec corporis est honor iste, sed spiritus. Explodi­tur Anthropomorphitarum haeresis, quae Deum corpus habere mentiens, secundum corpora­lem effigiem metitur similitudinem divinam, & imaginem Dei membra dicit visibilia circum­scriptioni subjecta. Non intellexerant hujus amentiae assertores, quia Deus est spiritus: & quia ad intelligendam divinam essentiam caro & sanguis non prodest quicquam. Secundum quod vir est, ad imaginem Dei factus est homo a: secundum quod virago, ad similitudinem mas­culum quidem b & foeminam, fecit c eos. Secun­dum intensiorem plenitudinem spiritus, vir: se­cundum remissiorem contemplationis appeti­tum, foemina: secundum consummationem, neque vir, neque foemina: sed in novitate vitae creatura integra & perfecta.

Dominatio igitur omnium quae in terra, & quae in aquis sunt, homini data est: & coele­stem in eo omne quod ei subjectum est, revere­tur originem, & in proposito suo creatori obe­dit, nihil ei venerationis impendens ex com­munitate naturae, sed ex praerogative gratiae. Rebellia quidem animalia & domita & indo­mita saepe adversus hominem videmus consur­gere: sed hanc audaciae & dissidii insolentiam nihil aliud movet, nisi quod ipse in ordine suo non obtemperat creatori: qui hoc non d ex me­rito, sed ex gratia accepit, ut creatura irratio­nabilis ejus moveretur arbitrio & regeretur imperio. Justissimum sane est, ut dissentientem ad e omnia undique incommoda urgeant, & in eum qui suam voluntati creatoris praeposuit, undecunque f omnium affinium excrescat sedi­tio, & extra in eum excandescat persecutio om­nis creaturae, ut & caro g adversus spiritum, & spiritus adversus carnem contendat, & qui noluit subesse h superiori suo, nulla ei ab interioribus reddatur subjectio.

Magna hominis dignitas, cujus factor Deus, consors Angelus, minister mundus, regio Para­disus. Ibi inter arbores condensas & umbro­sas & opacautia nemora, inter herbas i odorife­ras, & aromatica gramina, in pratis virentibus & fontis illius Cardinalis vivis emanationibus, inter fructus & visu & usu delectabiles constitu­itur: in ipsa sua nuditate ostendens quia sicut innocentiam & simplicitatem nulla involvit duplicitas, ita semper fictum animo confusio operit, & circundat malignitas. Nulla ante transgreffionem peccati contumelia quaesivit operculum: nihil ingessit caro pudendum: ni­hil erat quod esset occultandum: non erat in oculis Domini foeda nuditas, nec aliquid pu­dendum, ubi nulla erat impuritas.

Ceteris omnibus sibi expositis, ab una sola ar­bote continere praecipitur, & imposta lege obe­dientiae, proprio relictus arbitrio majora statim, si staret in mandato, perceptururus, probatur in minimo. Sed quia de operibus sex dierum nos ea quae sentimus scripturos disposuimus, & hoc ex aliqua parte Deo factum est auctore, [...] laboris erit scribere quid de Paradiso, quid de fonte illo, quid de ligno scientiae boni & ma­li, vel de ligno vitae; quid de serpente, quid de transgressione, quid de sententia in serpentem & virum & mulierem promulgata parvitati no­strae secundum mensuram donationis quam ac­cepimus videatur.

Factus homo extra Paradisum, ne aliqua de­esse gratia videretur, in Paradisum adducitor, ubi postea de ejus costa facta mulier memora­tur. Docebat enim k hominem ad imaginem Dei conditum etiam loci illius amaenitas: & li­cet nulla insontem, ubicunque esset, posset [...] calamitas; provisa est tamen secundum exteriores sensus in uno loco omnium delecta­tionum stipata collectio: ne siquid ibi deesset, in quaerendo vel expectando quod procul esset, fatigaretur appetitus; sed omnium et praesentia gauderet et usu. Haberet in creatore, si staret, plenitudinem veritatis et pacis rationabilis in­tellectus, et totam mentem illius unius bonita­tis impleret intuitus. Eodem modo etiam ha­beret homo exterior subjecta sensibus quaecun­que suavia et jucunda humanam possunt oble­ctare naturam: ut esset omnium spiritualium gaudiorum homini summa Deus. et omnium temporalium consolationum sufficientia Para­disus.

Unde etiam Eden, id est voluptas, dictus est locus ille, et hortus deliciarum propter uberta­tem soli, et nemora fructifera. Emanabat %egrave; medio fons vitreus, irrigans et humectans om­ne gramen radicitus: nec tamen redundans enormitet, sed elapsu subterraneo totam horti illius aream imbuens. Frondes patulae in pro­ceris arboribus subjecta gramina obumbrabant: humorque inferior, et superior temperies, viro­rem perpetem in cespite nutriebant. Aderat aura meridianis horis, si quis forte erat, vapo­rem abigens & propellens. Locus omnino ni­vium ignarus & grandinis, & perpetui veris ae­qualitate foecundus. Erat ex fructibus & ipsis virgultis aromatica conspersio: & ex ipsis trun­cis pinguedines pigmentariae erumpebunt. Stil­labat storax, & liquor balsami ruptis corticibus ultro pavimenti crustas affatim imbuebat. De­fluebant per prata nardina unguenta spirantia: & gummi stillantibus sine preli violentia, tota undique regio illa innumeris perfundebatur o­doribus. Nihil erat ibi triste, nihil corruptum, quod cetera impediret: quia omnia horti illi­us plantaria, plantatoris sui redolebant virtu­tem, & coelestis gloriae gratiam praedicabant. Sudabant ligna pinguedinem.

Emissura erat sanctorum caritas puritatem: & in illius suavitatis odore tam praedicationis honestas, quam beatitudinis aeternae intimaba­tur ebrietas. Erat quasi quaedam extasis, illa deliniens & & demulcens sensus carnis fragran­tia: non tamen consopiens, vel a debitis offici­is hominem revocans, sed ad quamcunque [...] [Page 75] & studium a subtilitatem mentis acuens & [...] Stacte & myrrha, amomum & [...] & medicate b semina ultro prolapsa glebas [...] impinguabant c, & licet non indigeret [...] copiosiore tamen gratia juvabatur. [...] erat febris, & jam erat antidotum: nulla [...] naturae defectio, & jam languorum [...] germinabant. Operabatur homo, non [...] novum exercitio laborioso aedificans, [...] deliciosa cultura aut elucidans aliquid, aut [...] aut aliqua claustra vel diversoria [...] aptans: ne passim aberrantia, ea [...] loca quibus reverentiam pigmentorum [...] exigebat, inconsideratis passibus [...] Haec atque alia hujusmodi sine [...] sine molestia, poterat homo cultor [...] operari: quae etiam exhilarationi ejus [...] cooperantia, delicatam operam [...]

Custodiebat autem intrinsecus, non timens no [...] sibi reperetur; sed sibi à Deo [...] & subjecta gaudens in obedientia [...] posteritati successurae providens d [...] sibi etiam ipsi conservabat, ne aliquid [...] propter quod inde mereretur [...] Atque utinam circa animae suae [...] [...] virtutum e genimina, ea qua oportuit [...] vigilasset: operans utilia & conservans: [...] ex inferiorum obedientia, quantam [...] subjectionem deberet. In cujus si [...] imperio, & custodisset quod fuerat [...] solidaretur cito, quod adhuc erat in [...] & ab hac corporalis Paradisi [...] deliciarum veheretur in illam spiritalem [...] cujus pax omnem superat [...] De cujus Paradisi beatitudine, nos [...] secundum sensus nostri angustias, & [...] donationis f, spiritualibus [...] comparantes in sequentibus perstringemus: nunc de corporali Paradiso sensibilibus [...] conferentes, & secus doctorum limitem [...] loqui proposuimus. Et de odoribus uidem horti illius aliqua dicta sunt: alia [...] quae ad reliquos sensus pertinent, disserenda [...]

765 Erant ibi ligna fructifera quae gustui & [...] deservirent: pulcra ad visum, ad olfactum [...] ad omne delectamentum suavia. [...] secundum genus suum propriis efficientiis [...] non tam ad satiandum carnis [...] quam etiam ad conservandum [...] naturae integrum statum. Nihil extra, [...] ultra ea quae prae oculis & manibus erant, [...] poterat concupiscentia. Totum erat [...] promtu quod postulabat, non dico [...] sed voluptas. Nec erat h ulla voluptas [...] passione desiderii inflammata: nec erat [...] lascivientis petulantiae: Sed erat in [...] copia temperans sufficientia & satietas [...] Alia quidem erat arborum [...] alia fructuum: nec erat ibi quicquam [...] nihil superfluum: ubi & stipes pinguedi­nem, & frondes umbram, & poma pabulum por­rigebant: gummi languoribus, umbra [...] cibus detectibus occurrebat.

Erant quidem i extra, non ultra experienti­am nostram illae dulcedines, sed nos ex consue­tis inexperta metimur. Vidi ego ligna quo­rum folia vel fructus bruma non urit: & in ci­tro vel pinu quinti vel sexti anni poma im­marcessibilia perseverant. Quare ergo ibi, ubi neque horror hyemis, neque ulla intemperies ingreditur, sed continua veris fixa est novitas (cum ex ipsius temporis harmonia quaecunque ibi sunt, in augmento sint: & quicquid vivit, ex natura & ratione materiae praegnantis par­turiat) non dicamus ligna imputribilia, poma incorruptibilia, & effica [...] illorum sapo­rum vel odorum effectus, ad implendos usque ad sufficientiam omnes vel gustuum, vel olfa­ctuum, vel aspectuum appetitus? Quid deerat illi mensae, illi singulari convivio: [...] & ocu­lus pulcritudine, & gustus dulcedine, & olfactus condito spiramine implebatur? Aderat quo­que ad deliciarum cumulum sons ille ex vicinis & intra se natis graminibus saporis grati, refri­gerandi & humectandi calorem intrin [...] habens effectum. Temperabat & mundabat corporis venas, per quas quasi per quosdam tu­mulos defluebat, irrigans quasi alterum Paradi­sum, & foecundans in genere suo membra [...] la propriis officiis distributa.

768 769 Cingebant labia fontis, hyacinthini & sma­ragdini flores, & crustae purpureae sedes apta­bant intumescentibus glebis: ne recumbenti­um cervicem vel humeros suspensio aggrava­ret. Fundebant se humi pro tapetibus strata aneto & croco odorata cubilia: nec mordax cynomyia nudis artubus assidebat; quod genus si ibi erat, inerme erat, nec terebrantibus spicu­lis quietis illius delicias infestabat, & quidem in illis minimis contemtilibusque volar libus post peccatum miranda est adeo acris efficientiae im­portunitas, quae fere invisibili & omnino fragili stimulo etiam densissimas pelles armentorum penetrans m & quasi admota spongia vulneri, quicquid intus est humorum vel sanguinis ebi­bit & exhaurit. Ante peccatum quidem quia culpa non erat, nec poena, nec poterat aliqua esse molestia ab inferioribus, ubi superiori suo purum exhibebat famulatum rationis humanae humilis obedientia.

Viderer excedere, si non describerem volup­tatem: sed quicquid dici potest, minus est ab illis deliciis: quippe deliri & fatui sensus, & la­be peccati infecti, integris illis & virginibu sen­sibus quibus pura utebatur natura, omnino con­quadrari non possunt: & omnem hujus corrup­tionis experientiam illius jocunditatis purissi­mae ubertas exuperat: & ne auditui desit, quae demulceat, melodia, superne in ramis cedro­rum vel aliarum arborum Phaenix vivax psal­lebat, & psittacus, & multiplici concinentium avium sono una erat consonantia: quorum hi­laris [Page 76] universitas laudabat secundum modum su­um auctorem suum, in voce exultationis jubi­lans creatori, blandiens homini, movens ad mulcendum a eum naturalia organa, & origina­lis musicae à Deo condita instrumenta. Gemi­tus turturis & columbae hujus temporis suspiria praesignabant. Aliae singulae volucres de statu praesentis & futurae Ecclesiae praecinebant quasi quaedam oracula: vel gaudium vel affectum quemlibet in suae naturae modo & ratione pro­mentia. Nihil tamen triste, nihil lugubre ibi erat: ubi non varietas concinentium dissonan­tiam efficiebat: sed sive per artas sive per am­plas faucium fistulas circumflexiones jubilorum impellerentur; ascensiones & descensiones vo­cum convenientibus in unum differentiis ad unius puncti revertebantur harmoniam.

Fistula & sambuca & cetera naturam imitan­tia organa, quae satis oblectant hujus temporis auditores, tantum ab illius monochordi vivis & claris vocibus differunt, quantum quicquid ali­unde scriptum est, discrepat ab exemplari. Om­nino minor est gratia in raucis follibus & com­pactis calamis, sive in testudinibus concavis quae humanum instauravit ingenium, quam in illis vivis instrumentis quae artifex natura dictavit. Hujusmodi ad mensam protoplasti excubabant tibicines, tales cytharistas habebat b illa origi­nalis antiquitas: & tamen corporalis haec erat consolatio, non praedestinata felicitas.

In Paradiso nec mimus erat nec histrio. Al­ludebant sibi cuncta simpliciter, nec decepto­riis illusionibus simulatio personarum scenas co­micas exprimebat. Non emolliebat ad la­sciviam dissolutas animas sensualitas satiata c: neque extraordinarius pruritus carnalis affectus legitimos terminos transiliebat d, intra praece­ptum se continens: & formam omnium à cre­atore descriptam certis regulis, intra metas praefixas motus voluntarius cohibebat, & quies­cebat, & abundans in rationabili sufficientia, non tabescebat aestuans in intemperantia infi­nita. Omnis quippe usus intemperans foeda est & turpis abusio: & miserum facit quaecun­que non impletur, & certis non utitur ponderi­bus, & mensuris, & numeris quarumcunque re­rum experientia. Ideoque effroeni & dissoluto animo appetitus & usus voluptatum irruit in tor­mentum; quia vehementia & ingluvies intem­perantiae suppositis stipulis non sedatur, sed irri­tatur.

Non sic ante praevaricationem homo corpo­ralibus illis utebatur deliciis, ut se vagabundus mergeret e usque in foeces profunditatis: sed honesto & modesto accessu delibans f univer­sa, praepositurae rationabilis honorabat digni­tatem, & dominabatur affectibus suis modera­tione discreta, non oppressione tyrannica. In his quae ex parte aliqua summatim tetigimus, visus, auditus, olfactus, gustus & tactus in virgi­nitatis suae integritate perseverantia, habebant lampades acceusas, sine aliqua curiositatis [...] & puro obsequio, venienti sponso cum luminibus omnium sensuum [...] [...] insopita. De lignis illis quae in illo [...] plantaverat Deus praeter ea quae [...] multa jam spiritaliter restant intelligenda, [...] ex quadam vicinia, sic sibi e proximo bona [...] & spiritualia jungebantur, ut fere [...] & tamen separatim & proprie [...] corpori, invisibilia g menti destinata [...] [...] necesse est adaptari.

Duo tantum p de omnibus lignis Paradisi [...] liber commemorat, lignum [...] & lig­num scientiae boni & mali: cum multa [...] [...] illa sylva densissima non dubium sit [...] quia et lignum sapientiae legimus, et aliis [...] arboribus nomina virtutum secundum [...] efficientias minime defuisse nullo modo [...] Nec nos materialem plantam [...] Paradisi corporalis eradicare praesumimus, sed spiritalem fructum in visibili coloma [...] et de olivis fructum sumimus et liquorem. Et in gemmis quidem quae inter glareas tontis il­lius Cardinalis volvuntur, & ad nos fluminum allapsu delatae perveniunt, plurimam esse [...] experti sumus. Ita et in arboribus quae odore et sapore sensuum nostrorum [...] excedunt, quis dubitet singularem in­esse gratiam ad diversarum causarum remedia: ut et lignum vitae senectutis morbum cohibe­at h, et lignum temperantiae ingluviei [...] extinguat: ita et lignum castitatis ibi [...] dubio erat, cujus esus ita poterat temperare na­turam, ut non magis genitales corporis [...] moverentur ad copulam, quam reliqua mem­bra: quae singula sine aliquo titillationis pru­ritu ordinatis accessionibus sua peragunt inssi­tuta. Hoc etiam in hujus mundi l languore jam senescentibus et arescentibus causarum effecti­bus camphora satis efficaciter agitur: et [...] olfacta vel hausta desiccat receptacula [...] et illius negotii instrumenta [...] corrugat. Hoc multa semina radicesque jam fere effaetae efficiunt. Quanto magis [...] mundo et in Paradiso, cum omnia primitivi [...] novitate et puritate ferverent, [...] non unum quodlibet m gramen, sed semen vel fructus obsequio hominis propter quem facta erant: et alia quidem secundum hanc, alia ve­ro secundum aliam causam salutis et [...] poculum suo propinarent Domino et cultori.

Quod si Solomon ab hyssopo quae nascitur in maceria, usque ad cedrum Libani disputavit; et tot physici inquisitores naturae per conjectu­ras vel experientias assequi potuerunt tam pro­fundae rei doctrinam: Nunquid Adam ui [...] Dei filius, hoc potuit ignorare, cui ex emagine Dei et similitudine haec erat gratia, ut omnis creaturae sibi subditae intelligeret rationem? Novit plane primogenitus ille omnium corpo­ralium temporales vicissitudines: novit cau­sas, et motus, et essentias, et effectus omnium quae sensibiliter et visibiliter elementalis origo produxit, et materialis essentia enutrivit. [...] [Page 77] vero boni & mali scientia mentis affectio est, nec corporis est scire bonum vel malum, sed singulare & proprium est animae; res quidem videtur spectare ad naturae & essentiae suae pro­prietatem, nomen vero rei, id est scientia bo­ni & mali ad spiritualem sensum & mysticam intelligentiam.

Absit à fide catholica, ut alicujus mali crea­trix sit illa sempiterna virtus & divinitas. Pro­cul explodatur illa Manichaeorum dementia quae gentem tenebrarum rebellem Deo, & ne­scio quae diversa introducit principia. Procul Paterniani exeant, qui secretas & pudendas corporis partes, à Diabolo & non à Deo asse­runt factas. Excludatur à sensu Christiano Menandriana impietas, & Patriciana haeresis, quorum Menander Simonis magi discipulus, ab Angelis & non à Deo mundum asserit fa­ctum: Patricius totam humanae carnis substan­tiam diaboli esse creationem mentitur. Nec Mambres nec Jannes creatores fuerunt illo­rum serpentum quos Moysis serpens coram Pharaone absorbuit: sed diabolicis praestigiis, virgae eorum quae utique Dei creaturae erant, versae sunt in dracones: sicut putris caro in ver­mes, a vel ligna combusta vertuntur in cineres. Quis convertibiles neget corporales substantias, cum de carne tua propria lumbricos scaturire, & de veste tineas, & de sudoribus vel quibuscun­que putredinibus, vel muscas vel pulices egredi videas? Acceleratus magorum effectus, & vir­garum in serpentes conversio repentina, admi­rationi quibusdam est & stupori: cum mirum non sit de omni re, quae fieri potest utrum tar­de an cito fiat. Cum etiam quorundam homi­num ingenia, ea sub omni celeritate constitu­unt, quae multo tempore ab imperitioribus & lentioribus vix fiant. Quanto magis illa dia­bolica subtilitas, quae rerum effectus & causas ab antiquo cognovit, secretam naturae virtu­tem in publicum trahere praevalet, cum aliquid de re occulta efficiendum est in quo hebetes sensus hominum ludificare possit, & à veritate avertere, ut serviant creaturae, potius quam creatori, qui est benedictus in secula?

Creatura quidem non nisi à solo Deo potest institui, qui nihil malum creavit, sed singula bona, et omnia valde bona. Et Moysis ser­pens, vere serpens fuit, quem cum placuit crea­tori, et de virga aptavit in colubrum, et rur­som reverti praecepit in virgam. Moyses vero neque auctor, neque creator, sed tamen illius miraculi minister fuit. Ita et columba quae baptizato Domino super eum apparuit, vere columba fuit, et peracta dispensatione propter quam ad negotii illius ministerium deducta est, iterum ad naturae illius formam de qua as­sumta est, subito est reversa. Ita tres Angeli quorum Abraham pedes lavit, quos etiam de panibus quos Sara paravit, et de vitulo quem coxerat ipse Abraham, legimus comedisse, non in phantasticis sed in veris apparuere corporibus: quorum functio ut acta est non evanuit, sed est in se reversa assumtio. Hanc formam in­telligentiae custodiri oportet, quoties per ver­ba, vel visibilia signa loquutus est Deus vel ad Adam in Paradiso, vel ad Prophetas: ut scias ubicunque est vox, ibi esse et corpus: nec tamen quoties loquutus Deus per corporalis ministe­rium creaturae, verbum aestimes incarnatum: sed sicut diximus, dispensatoria & perfuncto­ria erat illa corporalis & personalis assumtio, non essentialis naturarum b unitio. Longe di­gressi sumus, occasione haereticorum qui Deum vel alicujus mali factorem, vel alium quemli­bet mali astruunt creatorem: ut aliud princi­pium, alium artificem vel conditorem ex san­ctarum auctoritate scripturarum emulgeant.

Lignum scientiae boni & mali malum non erat in sua natura: nec fructus ejus, vel ante prohibitionem, vel postea, noxius fuit: sed ideo sic nuncupata sunt quia in illa prohibi­tione experimentum obedientiae positum est, cujus observatio bonum, praevaricatio malum esset. Scientiam quidem mali ante pecea­tum homo non habuit, id est nescivit quan­tum malum esset non obedire Deo, sed docuit eum propria confusio & poena peccati quid esset peccatum. Si enim poena transgressio­nem non sequeretur, & idem esset justitiae & injustitiae stipendium; nulla esset ratio, qua ti­meretur vel amaretur Deus. Nulla omnino timoris causa esset, si non inobedientia puni­retur: nulla dilectionis ratio, nisi amantibus copiosior gratia redderetur.

Sciebat Adam non esse violandum manda­tum Dei, sed facilem indulgentiam sperabat, non expertus iram vel judicium, quia nondum c severitatem vel supplicium. Oportebat omni­no ut ibi statim in primis parentibus rigor in­ciperet disciplinae, ne facilis venia in [...] Dei filios Adam genus humanum erige­ret, & creatura praevaricans & inhonorans De­um, non esset in gloriam, sed in contumeliam creatori. Poterat homo ex peccato diaboli cujus dejectionem non ignorabat, considerare districtionem judicis, & ex illa irrevocabili sen­tentia quae illum malignum à spe misericor­diae excluserat, simile formidare judicium. In­sani cerebri est & animi delirantis, ibi te tibi polliceri veniam, ubi tu provoces iram: in eo­dem articulo temporis sperare de clementia, in quo contemnitur gratia & conculcatur ju­stitia.

Qualecunque sit vinculum vel foedus socie­tatis humanae, rumpenda sunt omnia quae con­suetudo alligat, vel natura, ne offendatur De­us. Non est ista Christiana pietas, quae nos, divinae obedientiae auctoritate contemta, in carnales inclinat affectus. Propter conjugii gratiam & complexus uxorios, relinquit ho­mo patrem & matrem, & d sunt duo in carne una: non tamen deseri etiam debet Deus qui spirituali connubio universum ecclesiae corpus in unitate fidei & caritatis compactum, ex con­jugio & continentia & coelibatu unum instau­rans [Page 78] corpus & spiritum, ut celebret sibi nuptias modo in spe, in regno vero suo in ipsa veritate disponit.

Scandalizavit Adam oculus suus, id est per­suasio conjugis, quem utilius eruisset & proje­cisset à se, quam blandimentis foemineis re­misse obtemperans, illa peremtoria consilia sus­cepisset. Nec erat immemor praecepti; vel poe­nae, quam, si [...] ei Deus fuerat comminatus: sed nescio qua spe de Dei cle­mentia praesumens, a exiguitatem facti, non pon­dus pensabat praecepti. Nec usquequaque mor­tem verebatur, quam non attigerat. Nec for­sitan se aliis bonis privandum putabat, quia b calamitatis secuturae ordinem illa pro­hibitionis & comminationis sententia contine­bat. Comedit de fructu interdicto, & facta est c arbor illa sciendi bonum & malum occa­sio unde & ipsum lignum nomen accepit an­tequam illud tangeret homo, non quia in ligni natura boni esset vel mali scientia, sed quia in transgressione mandati quod de ligno erat, fu­tura erat utriusque rei experientia. Et illico sensit homo quod ante non senserat: sensit malum concupiscentiae, & pruritum membro­rum rebellium: obscoenos, & d non voluntari­os carnis appetitus & motus: & scivit quan­tum interesset inter libertatem & pacem car­nis & spiritus, in qua fuerat, & controversiam eorundem, & stimulos titilla torios, quibus pun­gentibus & urgentibus moribundos & fermen­tatos artus, languens anima desudabat.

A facie insipientiae suae longe factus est à sa­nitate, miser & incurvatus, putres & corru­ptas cicatrices illusiones lumborum plorabat, & cucurrit ad folia, ipse jam folio quod à ven­to rapitur, similis; & contextis succinctoriis abs­condit carnes enormes, & operuerunt tam ipse quam mulier jam ardentibus intus libidinum carbonibus horrendas visu sordium officinas. [...] eadem prius membra essent, pudenda non erant, quia nihil inhonestum erat in cor­pore, sed habebant omnia membra in suo or­dine congruam dignitatem, venerabilem spe­ciem, usum rationabilem, modestiam compe­tentem. Omnia intra modum; nihil contra voluntatem: nulla lex dissentiens: omnia quie­ta & pacifica tum ipsum creatorem, quam i­psam creatam honorabant naturam. Vere, sicut serpens praedixerat, aperti sunt oculi eo­rum ad propriae confusionis cognoscendam mi­seriam, non ad illius praesumtionis qua dii esse affectaverunt, gloriam consequendam. Vide­runt se, & erubuerunt, & indignos se judican­tes divinis aspectibus, non quasi latere possent vel effugere judicem, sed quasi rei & jam in pistrino propriae conscientiae deputati ad mo­lam, sese in aliquibus receffibus timidi abscon­derunt.

Hoc solum verum in omni illa persuasione diabolica fuit, quod a perti sunt oculi eorum, non ad id quod ille promittebat, sed ad id po­tius sentiendum quod suggestor mentiens in­tendebat: qui ei quasi successori, parricidali odio invidebat. Hic illius philosophi non in­cougrue aptatur sententia; insidiosissime, [...], nocet, cui gratiae aguntur pro injuria. Mendax in reliquis omnibus quae pollicebatm, & detestatione dignissimus, ad illud verbum, quo eos nequaquam mori, sed sicut Deos futn­ros asseruit, statim & agnosci, & repelli ratio­nis indignatione e debebat: sed faeilem acces­sum ad cor foeminae illa habuit promissio, [...] jam ambiebat propriam potestatem, excuflo [...] cervice sua creatoris dominio. Quod si haec superba praesumtio jam in mentem ejus intra­verat, prius superbiae quam inobedientiae rea convincitur. Hoc aliqui Tractatorum sense­runt: sed ego pro modo meo ita hunc locum accipio, ut superbiam & inobedientiam in eo­dem puncto concludam, nec ante gustum po­mi in elationis malo Evam contabuisse prae­judicem. Vere qui in uno offendit, est omni­um reus; & ubi mater virtutum caritas laeditur, universitas bonorum quasi praecisa radice fic­catur. Septem spiritus nequam simul cohabi­tant, nec facile est alterum avelli ab altero, sed forsitan idem ipse est qui secundum plu­res malitiae affectus, diversis nominibus [...]. Spiritus quoque sanctus dicitur septi­formis, cum non sit nisi unus: quia ubi timor castus, ibi est pietas, nec pietati potest deesse scientia: ubi vero est scientia, non deest con­silium, & consilio constantia & fortitudo acce­dit. Sic intelligitur, sic amatur sapientia Dei f quod est verbum patris, ubi humilitas man­suetudinem, mansuetudo compunctionem, compunctio fervorem, fervor benignitatem, benignitas puritatem, puritas exprimit pa­cem.

Vides apud Prophetam omnes impietates & injustitias simul in eodem articulo poenitenti­bus condonari, & negligentibus & reversis ad vomitum, etiam condonata g requiri. Omnis quippe superbus consequenter est invidus: quia propriae excellentiae appetitor semper est alie­nae felicitatis detractor. Ita prudentia quae in bono est, sine temperantia nulla est: & qui­cunque intemperans est nec de fortitudine gloriari potest, nec de justitia. Unum est cor­pus virtutum quod nec schisma scindat nec haetesis, & universitas gratiarum ex radice pul­lulat caritatis. Fundamentum & origo est o­mnis malitiae superbia: & licet ipsa omne vi­tiorum vulgus parturiat, sic tamen habet in se unita & coessentialia sua genimina, ut absque sua sobole nihil omnino efficiat, nec unquam possit solitaria inveniri.

Superbivit, & in eodem momento inobedi­ens mulier fuit: nec aestimanda est temporali­ter haec inobedientiae successio, cum eadem sit & indivisa utriusque connexio & origo. Adul­terini surculi lasciviente radice nonnunquam consertis simul manipulis exurgunt: ita ut vir­gulas quidem discernas numero, sed incremen­ti non videas rationem. Unus sapor viti & [Page 79] palmiti: unus color a crini & corpori: unus odor ligno & cortici: & omnibus membris hu­manis, licet sint valde diversa, & multiplex eorum sit actio; unum tamen b principium & indivisa creatio. Unum venenum diversas ef­ficit passiones, & eadem diffusio phrenesin, quae apoplexiam creat: & quosdam quidem eadem tabe subito intercipi & emori videas, quosdam vero diu languere.

Duo promissa sunt mulieri, immortalitas & divinitas: neutrum provenit, sed jumentorum conditio, & hominum sub unius similitudinis comparatione & damnatione promulgata cen­setur. Ecce Adam in cujus faciem insufflave­rat Deus, quasi omnes sensus quorum ibi sedes est, & domestica cathedra, purificans & foecun­dans, bestiali c irrationabilitate oculos & aures & reliquos sensus ad inferiora repressit, & a­vertens à spiritualibus divinum intellectum, ventris animal inferioribus membris degeneri paravit famulatu, & sensit caro nudata virtu­tibus caumata & algores: sensit vacuus spiritus putredines & foetores: sensit inanis gloria mi­serias & dolores.

Sic ille idem serpens ausus est in altero Pa­radiso non deliciarum, sed abstinentiae aggre­di Salvatorem: persuadens ut panem de la pidi­bus faceret, ut se de pinna templi deorsum mit­teret, & d vecordi dementia ut se daemonem procidens adoraret. Christus vero qui non ra­pinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed cum in forma esset servi usque ad praefinitum tempus à patre, cum esset Deus omnium, ser­viles terminos non excedens, vitam animae vi­tae corporis praeponendam, nec gloriam nec potestatem mundi hujus expetendam edocuit, & proprio exemplo quod facile, si patientia praetendatur, Satanas repelli possit, mansue­tiffimus magister ostendit. Ad primum [...] ille primus homo contabuit: de quo post peccatum & damnationem justissimam quasi insultans & increpans Deus dicit, Ecce factus est Adam quasi unus ex nobis, sciens bonum & malum. Hoc schema in scripturis sanctis [...] dicitur, cum figurata locutio personam vel exprobrantis vel indignantis assumit. Un­de Apostolus, solidatis post resurrectionem cor­poribus, & carnis stimulis consopitis, quasi jam in­tuens quod futurum erat, exprobrans morti cla­mabat, e Ubi est, mors victoria tua? Ubi est, mors, [...] tuus? Deridebat Apostolus mortem, quae gloriabatur quasi victrix, occiso Salvatore & posito in sepulcro. Et quia in generali re­furrectione ipsa mors destruetur, applaudebat illi victoriae, & mortis defectui in sultabat. Ita per hanc figuram, Hierusalem civitas sancta, cum jam in mortem Domini conspirasset, per Esaiam vallis visionis invective dicitur. Uti­tur in multis locis hoc genere locutionis san­cta Scriptura. Unde de Adam dicit f Dominus, Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis, [...] bonum & malum.

AEternitatis honor & omnipotentiae ad Pa­trem, sapientiae & haereditatis gloria g transfer­tur ad Filium, ad Spiritum sanctum bonitatis insigne. Secundum quas differentias, Trinita­tis similitudinem, naturae humanae integritas exprimebat: nunc autem sciens malum actio­ne, quod vitare potuerat ratione, privata est aeternitate & potentia, haereditate & sapientia, bonitate & justitia, & à ligno vitae longe pro­jecta, donec satisfactione condigna expiaretur admissum, & inobedientiae scelus, malumque superbiae, h verae humilitatis poenitentia expur­garet: ac si diceret Deus, Voluit Adam esse si­cut Deus, discat ex poena & miseria quid tan­ta praesumtio i mereatur: expellatur, excludatur à loci hujus amoenitate, & experiatur quan­tum distet inter bonum & malum.

Non possum satis mirari ad illius tentatio­nis fallaciam, & ad verba mendacii tam cito animum hominis inclinatum. Sciebat homo quia in animalibus vel reptilibus nullum erat secum particeps rationis. Noverat quippe na­turas omnium, quibus & propria aptaverat no­mina. Adduxerat quippe ad Adam Deus, o­mne illud viventium genus: in hoc ipso osten­dens subjectam sibi omnem irrationabilem creaturam, quae sibi quasi domesticum peculi­um praesentaretur, ut videret ipse superior & dignior infra se plebem illius generis obtempe­rantem sibi, Deo jubente, concorditer: qui e­tiam quasi propria mancipia, sciens usum o­mnium, vocaret ex nomine. Hoc est enim sci­re & vocare ex nomine, propria officia & mo­res intelligere singulorum. Mugiebant, vel rugiebant, vel hinniebant in genere suo: & se­cundum naturae suae proprietates, dabant signa, vel sonos, vel motus, quibus posset eorum affe­ctus intelligi: verbum solius hominis erat. Et si aliquando Deus voce humana loquebatur; non pertinebat ad eum curiose inquirere quo­modo loqueretur, cum de loquente non dubi­taret quia Deus esset, & posset loqui ut vellet. Qui enim homini dederat verbum, poterat quod suum erat, cum volebat, capere, et formare in quolibet corpore. Nunc autem serpens quae contra naturam et blasphemans Deum, loque­batur, utique ex Deo non erat, sed contra De­um. Auctor et inventor idololatriae jam plu­res Deos futuros docebat, et seminabat errorem quo per multitudinem falsorum numinum una et vera ignoraretur divinitas.

Nunquid Satanae praesentia illi innotuit foe­minae, quem forsitan putavit verum dicere, quia hoc audiebat, quod volebat? Solemus quippe cito credere, cum id nobis consulitur quod o­ptatur. Quod si Adam, vel Eva scientes dia­bolum esse qui personaliter in eorum auribus erat, contemto Deo perniciosissime sese k tra­didere consiliis; hic non tantum scelus inobe­dientiae, sed & idololatriae, fide abuegata, in­telligo. Idololatria quippe est, cum quis vel seipsum Deum, vel alium quemlibet praeter u­num [Page 80] Deum constituit. De serpente enim du­bium esse non poterat, quin illa verba ex sua non proferret natura: nec erat inter omnes creaturas Dei aliqua ratione praedita, persua­dendi vel consulendi, vel ratiocinandi habens scientiam vel potestatem praeter solum Ange­licam & humanam. Constat itaque non igno­rasse mulierem, quia vere ei diabolus in ser­pente loquebatur: sed appetitu liberae potesta­tis opperessa, quia sine Dei dominio esse voluit, eum quod contra Deum & ad voluntatem suam loquebatur, libenter audivit.

Confuse aliquando viri & mulieris nomina posita sunt, propter corporis unitatem, & pec­cati similitudinem: Adam tamen non ex dia­bolo, sed ex muliere verba illa audivit, qui­bus nec restitit, nec contradixit: & licet for­sitan non crederet quod diabolus vel mulier suadebant, ausu tamen nefario sese illi actio­ni commiscuit.

Senserunt quidam serpentem illum non ver­bo, sed signo aliquo praevaricationem illam homini intimasse: sed liaec sententia diversum à re gesta exigit intellectum. Alii nec diabo­lum fuisse in Paradiso affirmant, nisi eo mo­do, quo vagis & inconstantibus a mentibus ten­tationum immittit incendia, quas ideo incen­dere, b vel exagitare dicitur, quia cum corpus ejus omnes reprobi sint, ipse vero caput; non potest diversa eorum esse actio quorum eadem est voluntas. Et hoc opus nihil aliud est quam malitiae consensus & unitas. Per quam com­municationem quod nos male agimus, ille a­gens dicitur; & quod ille facit, nos mediante assensu efficimus: sicut in morte Christi quod diabolus, quod Judas, quod Judaei, quod Pila­tus fecerunt, vicissim & simul ab omnibus actum est: & antequam commemoraret Evangelium quod intraverit in cor Judae diabolus, legitur quia fur erat, & loculos habebat. Unde & de hac unitate maligni hominis & daemonis scriptum est, cum maledicit impius diabolum, maledicit animae suae. Nullum vero inconve­niens est si Paradisum permittente Deo diabo­lus intravit, cum apud Job, inter Filios Dei legatur astitisse, & in Regnorum libro circum­stante sanctorum Angelorum exercitu, ad deci­piendum Achab Spiritus mendax sedenti in solio seductionis suae obtulerit famulatum.

Nec desunt qui allegoricis legibus per ser­pentem delectationem, per mulierem sensum, per virum mentem accipiant: ut cum delecta­tio sensum commoverit, mens vero carnali sensui acquiescens delectationis gustum acce­perit, de gloria Paradisi, id est ab omni bonae conscientiae quiete & pace homo foras pella­tur: nec jam ad lignum vitae ei reditus pateat, nisi per misericordiam Dei Cherubim, quae est plenitudo scientiae, infatuatum peccatorem re­ducat ad sapientiam, inflammans cor ejus ad poenitentiam per quam solet versari & mutari ultionis sententia, & possunt morti destinati ad lignum vitae reverti.

Jam de sententia [...] & [...] aliqua essent dicenda, sed de [...] & [...] qui ex eo procedunt prius [...] [...] sunt, ne rem c tanti sacramenti [...] videamur: [...] quod singula quae [...] ad Abel & Cain circa Adam acta [...] [...] pimus exponenda: sed quia [...] quae pro­posuimus, ita circumstantes [...] [...] ut ea ipsa quae loqui volumus, [...] mul­titudinem convivarum, affines [...] ad mensam nostrae dictationis invitent, & [...] compellant.

Non statim post praevaricationem ejectus est homo de loco voluptatis, sed [...] [...] nihil deliciae Paradisi conferebant. [...] nostra non in loco, sed in mente est gloria: quia non felicem facit locus, sed vita. Quae­cunque prius subditam Deo animam delecta­bant, in tormentum versa sunt [...] tum quia sciebat se cito amissurum, nec sibi posse stare quod stans ipse possederat: tum quia quicquid sine Deo potest de temporibus [...] non implet possessorem, sed semper va­cuum & inanem, quantuscunque sit [...] globus, utrem dimittit. Et hic [...] est homo quam longe esset à deitate quam cupie­rat, qui jam in latebris nudus quasi [...] & turpitudinis suae operimentum mendicabat. Sa­ne nulla purpura, nullus regiae dignitatis ami­ctus, illius dignitatis quae ante peccatum erat, imitari potuit gloriam. Honestas quidem non egebat diploide; sicut hodie non honestatur, sed celatur turpitudo, d quantiliber pretii su­perducto velamine abscondatur. [...] Deo vere à corde suo misellus pavebat & conturba­batur, & non tam in amaritudine poeniten­tiae, quam in stupore mentis, & rationis extasi tabescebat.

Dilata est aliquantulum sententia, nec dum conclamatum erat: quia [...] jam tunc legis formam divino exemplo conscribi, & an­te judicium in causis humanis, accusationis & defensionis locum non praeripi; sed datis ali­quibus induciis, suspensa interim [...] ii quibus e discussio pragmatica incumbit in me­dio actionum suarum munimenta producant. Aut confessus, aut convictus necesse est, serva­to antiquo ordine, ille sit qui puniatur. Et in hoc quoque pietas f divina humanis providit erroribus: ne festinatio, vel impetus, aut ira in rebus inexaminatis veritatem opprimerent, & innocentem aliquem à rationis intuitu cali­gantibus aestimationibus condemnarent. A­rescebat Adam prae timore & expectatione irae, & revelatio judicii imminens miseram animam affligebat. Jam non loci temperies, nec prata vernantia, nec obumbrantia nemora, nec ligna fructifera, nec aromatica gramina: non me­lodia vocum, non odorum fragrantia, nec fon­tis illius saluberrimi vivacitas demulcebat, sed totius dignitatis suae immemor [...] [...] va­cuus, oneratus contumelia, [...] pecora for­midabat.

Et de animalibus, quod eis nomina impo­suerit dubium non est: de ceteris vero nomini­bus rerum primordialium quaeri potest, utrum ab Adam, an à Moyse inventa sint. Ego aesti­mo Adam illis fluminibus quae in quatuor par­tes ab illo fonte divisa emanant, aptasse voca­bula: quorum primus est Physon, secundus Geon, tertius Tygris, quartus Euphrates. Nec ratio nominum latuit inventorem, & intelli­gebat, cum in honore esset, rei profundae my­sterium: verum corpus corruptibile jam aggra­vabat animam, & terrena inhabitatio depri­mebat sensum multa cogitantem; & vaga mens jam non vacabat Deo, sed per tumultuantium motuum pelagus discurrebat. Neque jam crea­torem per se, neque per ea quae facta sunt ex­caecatus considerabat; sed inter passiones & sti­mulos quibus pungebatur, anxius anhelabat. Ipsa nomina fluminum quorum auctor & in­terpres extiterat, possent compungere mise­rum: & utinam spiritum contribulatum & poenitentiae humilitatem pro sacrificio obtulisset, & erupisset de corde ejus fons lacryma­rum irrigans universi corporis ariditatem, in [...] fluenta discurrens. Non decli­nasset superbus & vanus in verba [...] nec a excusationes in peccatis quaesisset, sed pronun­ciasset adversus se [...] suam: & forsi­tan peccati remissionem impetrasset. b Sed reprobam animam jam serpens tanquam cine­rem manducabat: repebat quippe jam in pe­ctore & ventre illius terreni, & animalis, & quod Dei sunt, non attendentis. Quod si ipse, [...] absorpto vel per remedium confessio­nis illuso, cucurrisset ad fontem misericordiae; lotus ex eo redisset ad justitiam, recepisset for­titudinem, amplecteretur temperantiam, in­venisset prudentiam. Haec enim sunt intelle­ctualia flumina, de caritate Christi, qui est fons vivus, emanantia.

Physou igitur primus fluminum prudentiam [...] & ipse circuit omnem terram Evi­lat: ibi est aurum optimum, & [...] prasinus, & carbunculus. Physon intelligitur oris com­mutatio. Evilat parturiens vel dolens. In pri­mis constitui oportet quod intellectualis Para­disus sit; deinde quod fons ille, postea vero quod flumina quatuor, ut intellectis rerum car­dinibus, & quasi per quosdam alveos fluminum [...] ordine profluente suis limitibus sin­gula coaptentur: ne forte deliciarum & volu­ptatis materia si confuse tractetur, quod in propria natura est appetibile, imperitia fiat tractatoris odibile.

Corporalem, & spiritualem, & intellectua­lem Paradisum esse quicunque sanctarum Scri­pturarum diligens inquisitor est, ex ipsis intel­ligit: & corporalem quidem in loco, spiritua­lem vero in anima, intellectualem vero in Deo, tatione & auctoritate discernit. In corporali, quam Eden dicimus, positus est homo, facta est mulier: & benedictio & maledictio in eo­dem loco, pro ratione causarum in humanain promulgata est naturam. Ibi potuit diabolus & tentare & vincere hominem: & multo robu­stiorem postea expertus est Job, scatentem ver­mibus, sedentem in stercore, quam illum A­dam in loco voluptatis constitutum, manente integra & substantia & persona. Nec deerat etiam Job linguae foemineae stimulus, sed irri­sit mens solida nugas uxorias, & increpatione modestissima praesumtionem muliebrem virili dignitate coercuit. Erat utique in Paradiso mentis imputribilis inter virtutum delicias, & bonae conscientiae gloria nulla ulcerum sanie poterat inquinari. Non erubescebat Job, nec ad occultandam plagam suam diversorium quaerebat, quod in arce virtutum pro tribuna­li sedens, de cunctis labentibus judicabat: nec pavebat à facie Dei, coram quo de innocentia gloriabatur, & interrogatus securissime respon­debat. Adam longe aliter se habuit in Para­diso, & ubi omnia cooperabantur c profectui, ipse nec percussus, nec attritus defecit, ut dis­ceret infirmata posteritas ex languore & ae­rumna, quia nulla sine Deo potest esse felici­tas, nulla sanitas, nulla pax, nulla integri­tas.

Bona quidem & jucunda erat loci illius vo­luptas, sed sine creatore manere non poterat, sine quo nec Angelo sursum, nec homini de­orsum in tantae excellentiae gloria ulla potuit esse stabilitas. Quod si peccati radix nou ger­minasset in homine, nec diffusa tabes agrum hujus propaginis occcupasset; locus ille corpo­ralis ita omnia commoda colono suo ultro lar­giretur, ut nihil omnino deesset extrinsecus, si Spiritus sanctus in corde, quod proprium est domicilium ejus, maneret intrinsecus. Sapor enim omnium illarum deliciarum, & tota il­lius gratia incolatus ex superna constabant dul­cedine, & ipse totius illius voluptatis tempe­ries erat & condimentum.

Tradunt nonnulli doctorum Heliam & E­noch ibi à Deo translatos in illa miseriarum experte affluentia vivere & quiescere, donec in extremis diebus perdito homini, in quo o­mnis plenitudo diabolicae virtutis habitabit, pro testimonio veritatis d morituri occurrant. Aliqua in superioribus de loci hujus amoenita­te, quantum nos, quorum conversatio tota in amaritudine est, sentire possumus, descripta sunt, & ut verum dicam tacta sunt, non defi­nita. Nunc de spirituali Paradiso, ut aliquid etiam tangamus urget promissio.

Hortus ille deliciarum intus in anima est: haec pax, haec fructificatio intus in Spiritu, ubi lignum vitae est caritas, & lignum sapientiae in­tellectus Dei: & ubi est lignum scientiae boni & mali, veritatis & falsitatis discretio. Ubi est lignum justitiae, sua cuique reddens ratio­nabilis & ordinata distributio. Omne illud virgultum virtutes fructificat, & producit ca­rismata, & quasi surculi palmitum bajuli, sunt [Page 82] ibi quaedam sustentacula, quibus vitis onusta in­cumbit, & famulantur sibi, & ad invicem geni­mina illa gratiarum subserviunt. Abstinentia castitati obsequitur, innititur orationi devotio: in timore humilitas, & in amore mentis puritas requiescit.

Nihil vacat in vinea sanctitatis, ubi nec foli­um cadit, & omnis pampinus aliquis est gradus justitiae: ubi & vimen in vite, hoc est quod iota in lege. Lex per Moysen data est, Evangelium per ipsum verbum Dei expositum: ligna im­putribilia quot volumina emiserunt: tam a longe & late palmites extenderunt. Scriptu­rarum propagines mundi climata impleverunt, & de fructu doctrinae sanctae plena eructat Ec­clesia. Ad has arbores procindendas diu scru­tantes scrutationes laboraverunt Haeretici, sed plantatio coelestis vexationibus non defecit, sed crevit: decorticaverunt ramos, folia combus­serunt, sed elisis fructibus, vel ipsis etiam ad so­lum arboribus dirutis, radix illaesa et vivacior perseverans multiplicatius b pullulavit, nec est ex procisione imminuta, sed aucta. In pace con­fessio, in tribulationibus claruerunt martyria, & saepe scissus persecutionum vomere ager do­minicus copiosiorem reddidit segetem.

In contemplatione Dei carnalis mens, cor­poris abstersa rubigine, elimata & defaeca­ta profecit, & fructus uberes spiritualis cultu­ra de exercitatione religiosa produxit. In Pa­radiso animae, in horto bonae conscientiae, in munditia cordis, pax Dei gaudium parturit, & pura fides in veritate quiescit. Justitia dispo­nit ibi omnia suaviter, temperantia moderatur concorditer, sapientia docet, fortitudo corro­borat, oratio mundat, abstinentia omnem la­bem desiccat, spes confortat, humilitas regnat, patientia imperat. Haec in illis beatitudini­bus quies vel gloria animae, sinus est ille Abra­hae in quo dives ille Lazari animam vidit; vel illa felicitas quam latroni Dominus de cruce promisit. Quicquid videt oculus, vel auris au­dit, vel in cor hominis ascendit, non est illa quies quam diligentibus se Deus in vita aeterna pollicetur. Odoramur tamen pacem illam, quae omnem superat intellectum, & infra est, quicquid vel [...] valet vel comprehendi. Nec locus est, nec color, nec sonus, nec odor: quicquid illud est, nec tangitur nec videtur.

Sensus carnis corporeis dimensionibus valla­tur & clanditur: & tantum in crassitudine suae naturae volvitur & moratur. Ipsius quoque spi­ritualis a cumen natuae, licet subtilissimum sit, reverberatur tamen superioris lucis splendore, & nihil omnino potest praeter c illam solam Dei sapientiam quam d à fine usque ad finem at­tingit, ideoque in creatura nulla potest esse ple­nitudo beatitudinis: quia quicquid est imper­fectum, non habet beatitudinis e effectum: & cui aliquid deest, nullum efficit consummatum. Nullus corporeus locus, nullus incorporeus spi­ritus ex propria natura plenas habet delicias: quia plenitudo totius est, non [...] [...] est, ut omnis pars minus [...] [...] suum recurrat, in eo sinem [...] quo habet initium.

Hic occurrit quod idem Apostolus dicit se raptum usque in tertium coelum,817 & [...] verba, quae non licet [...] [...] inquit, Deus scit, sive in corpore sive extra cor­pus. Raptum se scit, sed de modo [...] de quo omnino non ambigeret, si [...] pos­sibile, & alterum impossibile [...] 818 Nunc autem, quia & cum corpore [...] [...] [...] intelligi corporalis [...] [...] [...] licet quasi diversa & coelum [...] & [...] Quod si eum raptum in corpore [...] h, necesse est ut coelum illud [...] in­telligamus. Si vero in spiritu, jam [...] sed aliquam intelligibilem [...] vi­sionis divinae accipimus. [...] prater so­lam personam Christi qui, [...] [...] [...] surrexit unus inter [...] de nullo manifeste scripturae tradunt [...] quod jam duplicia in terra sua [...] vel quod corruptibile hoc ante [...] [...] [...] induat incorruptionem, vel [...] im­mortalitatem; ut taceamus modo de [...] vel de his qui cum Christo [...] quoniam & alia est & nodosissima [...] de Paulo quantum posumus, quod [...] perse­quam. Certe cum haec [...] [...] [...] erat, & in ea carne de qua alibi [...] Sentio aliam legem in membris meis, repug­nantem legi mentis meae; & post cetera, [...] ego n homo, quis me liberabit de corpore mor­tis hujus. Et datum sibi stimulum [...] suae, An­gelum satanae colaphizantem se ipse testatur. Quomodo in corpore rapi potuit [...] nisi forsitam eo modo quo raptus est in Babylonem Abacuc à Judaea, vel Philippus de [...] in eunuchi occursum? Quod si aliquid [...] à Deo contra naturam fit; res miraculi est, & virtutis, nec debet in illa aeterna ratione quae voluntas Dei est, aliquid humanae rationis au­sus detrahere. Potuit tamen illa [...] tem­poralis, imo momentanea assumtio eo modo fieri, quo transfiguratus est Christus praesente Petro, & Joanne, & Jacobo, quando Moyses & Elias etiam ipsi glorificati visi sunt cum eo. Passibilis quidem adhuc erat Christus, [...] resurrectionem, resurrectionis gloriam ostendit discipulis non solum suam, sed & eorum qui pa­riter assistebant. Ita potuit Paulus [...] ad horam illi gloriae quam [...] & in similitudinem spiritualium corporum quae re­surrectio reformabit, sine sensu [...] infir­mitatis, sana & purgata tota natura ad tempus sursum transferri, ut videret & audiret aliquid amplius pro participibus suis, quod [...] omnibus in periculis & diversis laboribus [...] Ec­clesiam desudabat. Et sicut Petro [...] mor­tali mare fuit calcabile: ita [...] [...] in corpore coelum fieri penetrabile.

Si vero Paulum raptum in spiritu dicimus, [...] nulla est quaestio: quoniam vere omnem [...] & spiritualem creaturam in [...] Dei transgrediens, fixus & in [...] quiescens, nec infra manere vir plenus [...] saucto, nec transgredi Majestatem [...] Ascenderat quasi duas scalas, [...] creaturas, & per ea quae facta sunt, ad [...] quasi ad tertium coelum pervenerat. In [...] quippe intellectualem Paradisum esse [...] ad cujus gloriam in virum perfectum, in [...] aetatis pleuitudinis Christi, ad sonum [...] tubae occurremus resurgentes a, & sic [...] cum Domino erimus. Corpus [...] nostrae illi divinae configurabitur claritati, [...] regem in decore suo in splendoribus [...] fides Christiana videbit: imo neque fides, [...] spes, expectationis dilatione ibi [...] cum regnum solius apparuerit caritatis. [...] nihil per speculum, neque in aenigmate, sed [...] ad faciem illud summum bonum [...] & cognoscemus sicut & cogniti sumus. [...] Christus, intelligetur Deus, implebit [...] omnium Spiritus sanctus, com [...] modo incomprehensibili Trinitas, & arcana [...] universae patebunt Ecclesiae. [...] ministeria Angelica, nec opus erit [...] discursu, cum civitate Dei perfecta, & [...] universitate intus collecta, & omnia [...] existente, tunc vere in cubito b homi­num erit consummata. Unum erit gaudium, [...] stabilitate securitas: una erit pax, [...] aeternalis tranquillitas. Patebit veritas, [...] caritas, & erit integra corporis & animae [...] Fulgebit sicut sol, glorificata [...] quieta erit & concors spiritus & carnis [...] Angelorum & hominum unum erit consortium, unus panis utriusque, & unum [...]

Non languebit amor; non liquefiet [...] praesentibus omnibus bonis, nulla erit di­lationis afflictio. Inebriabuntur ab ubertate [...] illius Patris benedicti: satiabuntur à [...] dulcedinis omnes electi. Non erit eversio mentis illa ebrietas, sed oblivio [...] & laetitiae sanctae perennitas. Nec [...] gravis aspectui lucis illius immensitas, imo [...] erit illius summa beatitudinis, quod intel­ligitur in suo puro esse sincera divinitas. c Vi­debitur & cognoscetur, intelligetur &, amabi­tur Deus: & haec visio vel cognitio, intellectus & dilectio tota erit d illius felicitatis perfectio: quoniam gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei: [...] in laudibus tuis humanae linguae [...] praeconia: nullus stylus, nullus te expressit affectus. Magnum est quicquid in te oculus corporaliter videt: majus quod sapit spiritus, [...] quod percipit & fruitur perspicax intel­lectus. Videt in te oculus carnis omnem [...]: longe aliter videt spiritus, communem e [...] rationem & causam; omnino dissimi­liter, purgata mens ipsam intelligit veritatem; spiritualis quippe visio utitur aenigmatibus & figuris, & per quasdam similitudines animum circumducit: mens vero ipsam rem sicuti est, absque aliquibus phantasiarum simulacris, ad li­quidum intuitu mundo intelligit.

Vidit Baltasar articulum manus scribentis in pariete: & quod viderat spiritu, retractans jam aliter in cogitatione conspexit. Sciebat & vi­debat intus per Spiritum, quia quod ostensum fuerat visibiliter, rei arcanae signum esset, quam utique nesciebat. Adductus est in medium Da­niel qui Spiritu prophetico mente vidit, & quid sibi vellet visio, protinus intellexit. In illo reg­no licet totum quod ibi esset sit honor & glo­ria: gloriosior tamen & dignior pro omnibus iste est intellectus, & haec est f visio Dei implens & satians cor hominis. Ipsa est tertium coelum, tertius Paradisus. Ibi est sinis, ibi est unitas, at­que ideo g finis, quia nulla diversitas. Non erit in illa pace linguarum varietas, sed morum & affectuum concors & amica societas. In torren­te voluptatis illius nihil ultra appetet cumula­tata satietas, & omnium tristium immemor, tantum mente excedit Deo laetabunda ebrietas. & licet pro meritis sanctorum diversa sit & glo­ria, non tamen erit h illa diversitas vel minoribus invidiam, vel majoribus in superbiam: quia in distributionibus coronarum tanta erit discretio caritatis, ut & ordinem teneat, & communem omnibus gloriae dignitatem exhibeat. Beati­fica divinae majestatis praesentia omnibus erit omnia, & erit in communc omnium omnipo­tentia, omnium sapientia, omnium justitia, omnium pax, omnium intelligentia, & à regno illo omnis excludetur malitia.

Quasi vellicans aliqua de ligno vitae folia, ad illius fructus gustum suspirans vix aliquem suc­cum de corticibus expressi, neque enim in cor hominis adhuc ascendit id quod latet intrinse­cus, & medullam illius dulcedinis, nullus adhuc attigit intellectus. Sane fides loquitur, spes non confunditur, & nos interim caritas conso­latur.

Fons in medio Paradisi recte intelligitur ca­ritas, quae arescentibus aliquando prophetus & linguis, pleno sem per gurgite fluit, nec unquam siccatur. Nihil foecundius irrigat, nihil effica­cius mentem impinguat, quam ipsa caritas, quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordi­bus nostris. Haec caritas fons sanctorum est pro­prius, nec ad hunc potum quisquam admitti­tur alienus. In linguis, in fide, in abstinentia & signis, in i eleemosynis, in martyriis simul boni & ficti communicant; sola caritas ab im­piorum se coetibus absentat, & si defuerit unius hujus pura affectio, sterilis est cujuscunque aesti­mationis videatur religio. Christus quippe est caritas, sincerissimus liquor, virtus mundissima, refrigerium animarum, purificatio mentium: nec vasis inquinatis mera Spiritus sancti boni­tas illabitur, nec quisquam immundus unctio­ne illa regali linitur. Caritas quippe est amor, [Page 84] & qui non amat, amari non potest: qui diligit non negligit, nec otiosa unquam potest esse di­lectio: sine dilectione confusa est & indiscreta omnis oblatio, & omnino peccas, si non dividis priusquam offeras. Non indiget Deus, nec sub nomine pietatis cruentum vult esse satellitem, nec oppressorem pauperum, nec conductitium judicem: quasi ipse ad illas recumbat delicias quas de suspiriis & sanguine miserorum execran­da extruxit crudelitas. Qui diligit non of­fendit, & si forte ceciderit, ruentem excipiens caritas mater, manum supponit. Haec erumpit in flumina lacrymarum, & in poenitentiae gur­gite lapsos baptizat & renovat, & elisos illico restituit & reformat. Occurrit compunctis, suscipit poenitentes, quos tamen ipsa & afficit & compungit. Solos illos qui in malitia perserve­rant, abhorret & fugit: & licet prophetes vel ardeas, licet jejunes vel montes transferas, licet in pauperum viscera quicquid possides conge­ras; tu si peccati servus es, in vanum laboras: nec in visceribus caritatis ullum locum ficti cor­dis habet duplicitas.

Haec est origo illorum quatuor fluminum, quo­rum nomina supra posuimus, quia de caritate emanat prudentia, fluit justitia, fortitudo erum­pit & temperantia. Ex iis Cardinalibus bonis sub alternis discursibus, rivuli & minoris famae fontes secretis meatibus omnem aridam imbu­unt: & ex harum torrente virtutum totum nascitur, unde homo proficit & mundatur. Omnis intellectus, rationis & mentis discretio, sub sapientia militant, omnisque actio ordina­ta, & mensura & pondus, & omnis aequitas ad justitiam se inclinant. Honestas morum ex tem­perantia, ex fortitudine vero patientia nascitur, & item ex iis subdivisionibus innumeris series gratiarum multiplicibus voluminibus per diver­soria animae a illabitur: neque ista diffusio per­petuis exundationibus minuitur, sed augetur.

Phison ita que qui est oris commutatio, b sig­nificat sapientiam vel prudentiam, c ut dixi­mus, quae circuit omnem terram Evilath: quia vere hoc prudentiae opus, mutare & convertere irrationabiles & animales homines in cognitio­nem Dei & laudem. Animales enim nascimur, sed per doctrinam sapientiae illuminati, spiritu­ales efficimur. Unde Apostolus, Non prius quod spirituale, sed quod animale; deinde quod spi­rituale. Mutamus igitur os, & purgatis illo d prophetico carbone labiis, non erubescimus, sed praedicamus improperium crucis, nec irridemus sicut vani Philosophi, quod verbum factum est caro, sed gloriamur in humilitate omnipoten­tis Dei, certi quia sicut ejus uniti sumus perso­nae, e, ita uniemur & gloriae. Exuimus veterem hominem, & induimus novum: mutamus pel­lem peccati, & succincti munditiae baltheo cur­rimus expediti. Mutamus os, & ipsi quae pro­bavimus condemnamus, & in nos ipsos serveris­simi judices vanitatum & [...] [...] tudines proscribimus & delemus. [...] indignamur quod tales [...] [...] [...] les nos sine horroe & tormento [...] [...] [...] reminisci. Mutamus os, cum [...] [...] monstris, quasi resurgentes ex [...] [...] quod volumus, & veritatis causam coram hominibus ratione, coram Deo zelo & constan­tia, allegamus.

Sic terram Evilath quae luctum vel [...] significat, sapientia circuit; quia cum omnis cre­atura usque adhuc ingemiseat & [...] [...] est sapientis hilarescere in loco [...] nec ibi quaerere cubiculum pacis, ubi est torcular do­loris. Non invenitur prudentia in terra [...] qui vivunt suaviter, sicut Job ait: [...] in lo­cis humentibus, & secreto [...] [...] umbra dormiens Satanas commoratur. Panem arctum & aquam brevem praedicat [...] & David ex verbo Dei per Spiritum sanctum per [...] [...] ingreditur. In multa sapientia, multa indigna­tio; & qui apponit scientiam, apponit dolorem. 837 Quia vere adversus vanitatum [...] semper indignans ratio colluctatur, & [...] sancti­monia ne adulatione [...] [...] inte­gritas corrumpatur. [...] in [...] [...] est ef­foeminatis & mollibus, qui [...] [...] ad omnem divaricant corruptelam. In [...] [...] [...] virtus servorum Dei [...] & auge­tur, & ex luctu compunctionis [...] [...] sancta gaudium concipit. Circuit [...], & per in­timos animae suae recessus sparsa congerit & fas­ces alligat admissorum, g non pareit sibi, nihil retinet indiscussum; circuitus contra circuitum: quia flexibile corpus gyrat draco volubilis, & per­plexis innodationibus vages & improvidos us (que) in labyrinthum impellit, & immersos tenebris in desperationis abyssum concludit. Omnia mens divino timore compuncta discutit & retractar: luget in peregrinationis h hujus exilio tentatio­nibus exposita & aerumnis: plorat, quia ignorat: & errat, quia concupiscit: & tabelcit, quia non bonum quod vult, hoc agit, sed malum quod o­dit, hoc efficit. Flet quia mutabilis & instabilis per inania rapitur, quia fragilis et corruptibilis carnis sarcina aggravatur. Quocunque se verte­rit luctus causa occurrit, et sicut sit cum Libiti­narii efferunt funera, cum prosequens agmen lugubri conclamatione commoritur: ita sapi­ens in omnibus novissima sua commemorans, an­te mortem causae suae dictat judicium, et quasi jam praesente cadavere fodit sepulcrum. Plan­gentium multitudo et subsequitur et praecedit: quia et de praeteriti, et de praesentibus multum est quod seipsum quisque exammans lugeat, ubi tota vita adversus peccatum calmat. et ut aliquid amplius inferam, nec ab illusionibus ip­sa sunt somnia aliena. Inter hujusmodi medi­tationum circuitus, inter lacrymas quas con­triti spiritus turbo effundit, quasi ex matutino [Page 85] [...] pinguescit devotio, mundatur intentio, et fructificat contemplationi divinae affixa foecun­da oratio.

Nulla est omnino comparatio inter luctus sanctorum, et gaudia reproborum: quia haec carnalis prosperitas semper auspicatur suppli­cia, & corrosus animus flagitiorum aculeis, à flammarum ultricium exustione formidat. Nul­la pacis veritas, nulla veri gaudii in [...] corde tranquillitas, in quorum conscien­tiis jam ante tempus incendia sua Gehenna prae­parat, & ad lacerandam peccatricem carnem vermes horribiles, & terribilia daemonum [...] dentes jejunos exacuunt. Hos interim sti­mulos, has vepres voluptuosa modo patitur prae­sens felicitas, sed adulatur sibi, & spe incerta blanditur prolongans iniquitatem, & exten­dens malitiam: donec subito veniat finis & culpae & vitae, & sit infinita poenarum exactio pro scelere. At sancti quorum vitam in de­risum & in a similitudinem improperii aestima­bat humana b dementia, quorum luctus & jeju­nia videbantur insania, linguis ardentibus & modo saginatis c faucibus d nec stillam refrige­rantem infundent: sed manebit utrorumque pro meritis immobilis & fixa sententia. Ideoque luctus eorum, etiam in vita praesenti non est coe­lestis expers laetitiae, nec consolatione caret di­vina; quae utique & in conscientia pacem & gloriam, & in proventu amplius gaudium pro­testatur: cujus ipsa, quae adhuc in spe est, deli­batio; denunciat quantae excellentiae futura sit illius gloriae plenitudo.

Invenitur quippe vel in ipso flumine, vel in terra Evilath, quam praeterfluit, optimum aurum, & carbunculus, & lapis prasinus. Sane in pru­dentia, quae est ipsius contemplatio veritatis, quam quia nemo potest esoqui ideo potius eam concipit quam parit, aurum est; id est purgatis­sima recte vivendi disciplina, quae ab omnibus terrenis sordibus quasi excocta nitescit. Habet & carbunculum cujus fulgor nocte non vincitur, quia veritas nulla falsitate fuscatur. Habet & lapidem prasinum, id est semper virentis aeter­nitatis intuitum, & vitae perpetuae immarcessi­bilem statum. Est igitur Physon qui est oris commutatio, propter causas quas diximus pri­mo loco, quasi necessaria ad intelligendum, ad discernendum, ad standum, ad resurgendum, ad manendum prudentia: in qua est disciplina rectitudinis, veritas agnitionis, via perventi­onis.

Secundo loco Gehon ab illo Paradisi fonte egreditur: hic est Nilus qui notissimo cursu AE­gyptum cingens exundationibus annuis, certis temporibus & mensuris visitator munificus uni­versae regioni illabitur, & dilectus maritus agri­culturae illius gremio commixtione optata non tam solum, quam arbusta foecundat. Signifi­cat hoc nomen vel pectus vel hiatum . Forti­tudo secundum nominum interpretationem flu­vius iste e accipitur, quia robur in pectore max­ime constat. Juxta hunc fluvium filii Israel in AEgypto constituti, primum de esu agni acce­pere praeceptum. Sed & de lumbis succingen­dis promulgata est cautio: quia expeditos esse oportebat divinis obsequiis mancipatos, nec ho­locaustorum solennia ab impuris agi decebat. Opus quippe erat fortitudine ad renes stringen­dos, ut castitas quasi quidam hiatus terrae om­nes absorberet [...] passiones, & intra se om­nem carnis petulantiam sepeliret. Haec casti­tatis virtus in qua summa fortitudine & totis opus viribus est, per AEthiopiam, quae vilitatem significat, fluit, quia vilissimae carnis nostrae ex­tinguit incendium, & lavans sordes turpitudi­num resumta virtute ad integritatem revocat inquinatum. Quam nigra est passionum exu­sta ardoribus pellis peccantium! Quam vilis caro quae se foeditatis facit mancipium, & om­nium immunditiarum sentinam! Quam vilis facta est iterans vias tuas, hoc ad personam pec­catorum dictum per prophetam intelligimus, quos utique execrabiles constat esse & viles pro­pter lenocinii obscaenitatem, cui se impudenter e prostituunt; & animam, quae Dei templum erat, contumeliose Spiritu sancto repulso, foeto­ris prostibulum, imo ipsius Satanae lupanar con­stituunt.

847 848 849 850 Haec fortitudo eorum est, qui ad immolan­dum agnum de populis segregantur, qui ante­quam legem in Sina accipiant, de continentia instruantur. Antequam propositionis panes e­dendos sacerdos David concedat, utrum conti­nuerit, & mundus sit diligenter inquirit. Ar­uerat torrens fortitudinis, jam desiccatis plebis Israeliticae faecibus, cum thurificantes Beelphe­gor, & idolis initiantes Madianitarum amplex­ibus captivas animas submiserunt, praevaricati­onis apostasiam pro pretio turpitudinis praeten­dentes. Nec defuit zeli fortitudo in fremente per spiritum Dei Phinea sacerdote, qui illius im­pudentiae ultor adulterum simul cum scorto in ipsis natibus pugione immerso per illius foedi commercii fabricam una impressione transfo­dit. Et illico quievit quassatio, & iterum ad canales suos Geon reversus non est indignatus, nec abjuravit beneficium, eo quod essent, imo fuissent praedicti viri AEthiopes, id est viles: sed iterum sparsum recollegit exercitum, & de in­firmis sanitati restitutis, rursum multifariam ce­lebravit victoriam.

Tertius fluvius est Tygris, qui vadit contra Assyrios, & significat temperautiam quae resistit libidini, multum prudentiae consiliis adversanti. Tygris quippe velox interpretatur, in quo ipsius temperantiae alacritas intelligitur. Assyrii quip­pe, dirigentes lingua latina sonant, vide quam velociter qui temperans est per dirigentium regna elabitur: quam directa sit temperantiae [Page 86] via, cui nihil, quod impediat, occurrit. Om­nia licent (air Apostolus) sed non omnia ex­pediunt. Omnia licent: sed ego sub nullius potestate redigar. Temperantia nec ad illici­ta, nec ad licita a respicit: sed & per ipsa licita in neutram partem declinans regia via incedit. Haec nec tangit spurcitias, nec ad aliquam in­honestatem accedit: indignatur ad voluptatis mentionem; nauseat ad olfactum: non quae­rit tenebrosas crepidines ad impudica cubilia, nec theatrales fornices ad turpia perpetranda. Intra sese colligit: victrix sui ipsius; & legitima dominatione, omnibus suis imperat affectioni­bus: omnia infra se conspicit, nec ultra ratio­nabiles metas etiam indulta transire permit­tit.

852 Quarto loco Euphrates ponitur qui foecun­dus vel [...] interpretatur. Ipse est quem Auxem , eo quod foveat & augeat, As­syriorum & Hebraeorum volumina nuncupa­runt. Hic congruae justitiae praefert insigne, eo quod ipsa plurimum in genere humano fructi­ficet: nulla quippe virtus abundantiores fructus facit, quam justitia & aequitas, quae magis aliis quam sibi prodest, utilitates suas negligens, communia emolumenta praeponens. Nec di­ctum est de hoc fluvio, qui justitiae adaptatur, contra quid vadat, aut quam terram circume­at. Justitia enim ad omnes animae partes perti­net: quippe c ipse est ordo & aequitas animae, quia d sibi tria ista concorditer copulantur. Re­liqua quippe in suis cursibus elaborant, quia pru­dentiae stat ex adverso malitia, & fortitudini in­continentia: & temperantiae crapula, & quic­quid modum non habet, obsistit. Justitia vero, quia est omnium virtutum convenientium in unum grata concordia, non ex reliquis virtuti­bus, sed ex seipsa agnoscitur; quia ipsa est pax & totius unitatis sanctitas e, habens in se & to­tum & fingula, nec tamen in singulis tota.

Consummatis quae de Paradiso, vel fonte, vel fluviis nos dicturos promisimus; ad Adam re­verti nos cogit propositum; qui, ut diximus, post peccatum ex propria nuditate confusus, intra alicujus glebae vel scopuli crepidinem, à con­spectu Dei carnis prurientis contumeliam pa­vidus occultabat: nec jam sola illa confusio mentem stupidam stimulabat, sed jam fames, & sitis, & frigus, & reliquarum calamitatum mo­les miserum affligebat, & hoc maxime, quod ipse, judice conscientia, intus in omni amaritu­dine anxius tabescebat. Quod ubi ad eum vox illa pervenit, Adam ubi es? Consternata est peccatrix anima, & penitus dissoluta, quia de­prehenso in scelere, nec subsidium erat, nec pa­tebat effugium.

Deambulabat autem Deus ad auram post me­ridiem cum vocaret Adam; in vocatione in­crepationem, in deambulatione migrationem significans: quia jam tepescente caritatis fer­vore, & veritatis luce ad vesperam ignorantiae propinquante, deserto homine de [...] [...] migrabat, & lento incessu protrahens [...] nem forsitan ideo morabatur, & pedetentim accedebat: aut si compunctus homo in illo quantocunque spatio cognosceret [...], & seipsum judicans poeniteret, vel ex toto dimit­teretur flagitium, vel aliquid statueretur cle­mentius in humiliatum. Non, ut ait Ambro­sius f de Paradiso, voce corporea dominus Adam appellat; sed virtute quadam & praestantiore, quam vox corporis potest esse, oraculo; g eo sci­licet modo quo Prophetas alloquebatur, vel ip­se Moyses clamasse legitur, cum nuilus audire­tur sonus vocis, sed mentis. Interrogatus late­brarum causam & confusionis, nuditatem fare­tur, cum amplius de ipso pec cato, quam de poena peccati verecundari debuerit. Erubes­cebat quidem rebellione animi, de virtute pec­cati, de irrepente tinea voluptatis: sed abun­dantiore pudore super hoc affici [...] quod veste nuptiali spoliatus de illius convivn gloria ligatis manibus & pedibus in tenebras exterio­res praecipitari meruerat.

Tulerant praecedentes h virtutes operimenta dignitatum quibus ornabant Adam, dum obe­diret Deo, & relinquentes spoliatum in medio transgressorem contumelia affecerunt. Jam texebat miser folia i mendacii, & excusationis ordiens telam, non confitebatur errorem, sed quasi subtegmen involvens arundine, & intra suspensos telae diffundens parietes, responsione cavillata, latenter in auctorem erroris causam refundebat & culpam. Abscondi, inquit, me, eo quod nudus essem. Vere non consilium con­tra Dominum est, qui comprehendit sapientes in astutia eorum: cui loquitur omnis conscien­tia, & aperta sunt mentis arcana: cujus intui­tum nec inferni Chaos impedit, nec abyisus ob­fundit. Videbat quippe k ipse miserum, nec tamen ab illo videbatur, sed tantum audieba­tur. Mundo corde videtur Deus, à quo beati­fico aspectu tollitur impius. Audiendi & re­spondendi non negatur effectus, quia in exami­natione causae cum secundum districtionem ju­stitiae negotium agitur, necesse est quibuscun­que tergiversationibus lubrica industria abuta­tur, ut ex ore suo coram illo judice reus quili­bet convincatur,

Mulier, inquit, quam dedisti mihi, dedit mi­hi de fructu, & comedi. Velit nolit fatetur trans­gressionem, sed latenter imponit creatori pon­dus peccati, qui deceptionis aptaverat instru­mentum, & quasi muscipulam in quam colla­beretur, solatium collaterale tetenderat abo­minanda suspicio, & adversus bonitatem Dei scientia pervicax: sensus malignus, responsio impudens, & ex hoc ipso solo etiam si aliud in causa non esset, homo morte dignissimus, quod aestimare potuit, mulierem sibi in insidiis posi­tam, & se artificiosa inductione circumventum, atque secundum justitiam se non meruisse dam­nationis [Page 87] judicium, qui non suo appetitu, sed suasu foeminae, quam dederat ei Deus, ad prae­varicationis declinasset consensum. Imo illam nuditatem perperam sibi illatam, & praejudica­tam sibi nimis propera animadversione con­queri videbatur, nec agi secum ordine aequita­tis, cum ipse qui dederat legem, debuisset re­movisse & scandalum, & reprehensionem non in eum qui ceciderat, sed in eum deberet re­fundi qui casus posuerat instrumentum. Hoc illa Adam excusatio continere videbatur, re­darguens Deum, & contendens ausu seditioso contra tranquillitatem a & verissimam justiti­am Dei, quae adhuc ad poenitentiam in multa patientia reum expectabat, cum ipse secundum duritiam suam & cor impoenitens thesaurizaret sibi iram in diem b irae.

Justissimo ordine post virum, foeminam allo­quitur Deus, quae pertinaci superbia, & ipsa ad­missum excusat, serpentem suasorem deducens in medium. Deceptam tamen se dicit, am­plius dolens, quod diaboli promissio effectu ca­ruerit, quam quod ejus suggestioni assensum praebuerit. Quia igitur neque vir neque mu­her confessionis c vel poenitentiae excogitavere consilia, sed addentes praevaricationem inani­um argumentorum complexionibus, ad Deum injustitiae convincendum laborabant, in super­bas & exasperantes animas peccati cumulus est refusus, & oppressit subita ruina iniqui ponde­ris stipatores. Et ordinatissima rectitudine à serpente incepit judicium, ut qui fuerat sugge­stor peccati, esset particeps & tormenti; & qui ad casum conscientium sibi fuerat gratulatus, haberet ex malitiae merito quod doleret: & in poena aemuli sui intelligeret homo, judicis ca­ritatem, cum quasi invitus & vocatus, proscrip­tionis videretur dictasse sententiam, qui diu expectaverat lapsi poenitentiam, & tanta in­dignatione suggestoris puniebat malitiam.

Nihil quaeritur à serpente, nulla omnino in­terrogatio flagitii sciscitatur originem: quia illa in vanum volvitur quaestio, quae sine fructu est, & quam nulla comitatur correctio. Verum cum ille jam judicatus esset qui ab initio in ve­ritate non stetit, quid sibi vult, quod novi con­stitutio edicti, legi antiquae conscribitur, & quasi minus continentia illius plebiscita ple­nam juris mensuram non habuerint, no­va adduntur decreta? Ego existimo librum dispositionum coelestium, & divinae paginam providentiae totum omnino continere quod rerum status, quod processus insinuat, & totum esse oculo majestatis uno momento conspicabi­le, & quod attrivit antiquitas, vel quod inten­tat aeternitas. Nullum in lege aeterna abole­tur vel mutatur, vel additur capitulum: sed nos non causas rerum, sed effectus attendentes, addi putamus quae ante nescivimus: deleri vel mutari, quae quia non intelligimus, aliter pro­venire videmus quam noster habuerat intelle­ctus. Sed mentis divinae immutabilis & fixa est ratio, ita disponens corda, sicut movet & tem­pora. Cum enim flante Aquilone in hyeme, & essraenata in campo aeris gelidorum flatu­um violentia, necesse sit humentia quaeque, ubi nimii impetus fervor non cohibet, astringi in glaciem, cum tamen necesse non sit ventorum intumescere rabiem: ita necesse est cuique cau­sae suam attribui efficientiam, cum tamen neces­sitas non urgeat causam d. Nihil punit, nisi quod vetat justitia, à cujus aequitate alienum est ut sit vindex actionis quam quasi necessitate extor­queat. Sed praecedit prohibitio e, ne ignorans, vel errans homo offendat; quam utique si con­temserit, ex ipsius justitiae necessitate poenae suc­cumbit. Sane quicquid evitari potest, constat necessarium nullatenus esse. Ideoque nec per providentiam premitur, aut violenter attrahi­tur quicquid rationis arbitrio evitandum ex­ponitur. Nec judicio divino necessitas, sed vo­luntas punitur: nisi forte illa necessitas fuerit, quam sibi mala consuetudo fecerit, & obstinati animi excaecata malignitas.

Spiritus sanctus in ipsis crepundiis adhuc va­gientem mundum jam arguebat de judicio, quia damnato principi se tradiderat condem­nandum, non quod ille sit eorum judex qui pec­cant, sed quod ipse, & qui ei, deserto Deo in malo communicant, justissimo judice Deo, eje­cti de Paradiso voluptatis, id est à gloria Dei in tenebris cohabitent, & in flammis coarde­ant f. In dejectione illa quando miser simul ac intumuit ruit, nihil de tormento ejus, pauca vero de indignitate scriptura prophetica com­memorat, sed de ruina & ruinae causa odibili Deo superbia, tam Ezechiel quam Isaias pauca ob scure perstringunt. Genesis aliquid ampli­us sub serpentis figura vel nomine legentibus intimat, & à mundi principio maledictionis sententiam usque ad ultimum judicium in fine seculi infinita connexione orditur. Ibi nec in­centor erit, nec carnifex, quia tantum sibi va­cabit: si tamen dici debet vacatio, ubi miser in Gehennalis abyssi voragine clausus & vinctus in igne ardebit aeterno. Tunc nec Dominus aeris, nec rector mundi, nec princeps tenebra­rum g erit, sed infinitae & inenarrabilis miseriae irrevocabilis inquilinus. Interim maledictus inter omnes bestias terrae & omnia animantia, super pectus suum gradi, & terram comedere omnibus diebus vitae suae, 'vel permittitur, vel mandatur. Unde Ambrosius in libro de Para­diso, non dixit facio te supra pectus tuum vel ventrem ambulare, & terram comedere: sed ambulabis, inquit, & manducabis: ut praedix­isse magis cum futura sunt videretur, quam prae­scripsisse h quid faceret.

Maledictus, inquit, inter omnes bestias, id est super omnes qui bestialiter & animaliter vi­vunt: qui possunt fieri aliquando de carnalibus spirituales, & de terrenis coelestes, & qui ali­quando tenebrae erant, si convertantur & rever­tantur mediante gratia Dei, lux i possint effici. Ille autem à spe praecisus, & omnino avulsus à gratia, quia odit & semper persequitur carita­tem, [Page 88] sicut in obstinatione odii perseverat, ita super a maledictionem, inclementiae privilegi­um sibi proprie vendicat, & irae irremissibilis contra se decretum sancit, & in aeternum con­fir mat.

Quod autem super pectus & ventrem suum graditur, illud est, quia in pectore recessus qui­dam sapientiae esse dicitur, cujus singulari ex­cellentia cum ille frui possit in contemplatione divina, aversus ab intuitu pacis, totum se con­tulit ad terrena, & est quasi vita ejus studium indefessum in persuasione peccati. Et in iis quorum Deus venter est, quos Apostolus luget, & inimicos crucis Christi denunciat, repit, in­spirans eis superbiam, accendens in immundi­tiam, devorans quoscunque sibi sicut terram subjecerit. Qui terrena sapiunt, cibi sunt illi­us serpentis, hujus viperae pabulum: & super quos repit, vel pectore premit, ventrem ventri conglutinat, de semine venenato impraegnans b, & conformem sibi de corrupta anima sobolem generans c. Totum studium ejus est innectere se affectionibus carnalibus, & coagulo turpitu­dinis menti humanae injecto; omnes, per quas se volverit, semitas inquinare, ut intus & extra a­liquid de illius contagionis conspersione adhae­reat, quod postea in alicujus monstri personam erumpat.

Terram, inquit, manducabis omnibus die­bus vitae tuae, quia usque in diem judicii in quo mors damnationis, & clausurae ejus aeternae ad­veniet, semper ablingit quos comedit, & sordi­das & terrenas animas intra sterquilinium vis­cerum suorum sepelit & abscondit. De hujus­modi quos per ventrem accepimus, iis videlicet qui gulae & luxuriae serviunt, vel de iis qui abu­sione sapientiae superbiunt, & conversi ad terre­na creaturae, potius quam creatori obtempe­rant, helluo impudens voracitatis suae sentinam ingurgitat, & inexplebili fame, intra pestilen­tiae suae gurgustium saporatas offas de carnibus damnatorum intrudit.

Quod autem inimicitiae statuuntur inter ser­pentem & mulierem, quasi vir ad hunc confli­ctum non pertineat, illam arbitror esse causam, quod tentationes diaboli ad eos qui viriliter a­gunt, non praesumunt d accedere, sed foemi­neis mentibus tentator importunus se ingerit. Neque mens, quae est quasi Adam, nisi sensu carnis illecto, movetur ad vetitum: sed ad de­lectationem quam tentator accendit, desideri­um carnale suspirat, & concupiscentiae mole op­pressum, reluctantem mentem & repugnantem rationem, assiduae [...] importunitate captivat. Ideoque e inter carnem & mentem futurae inimicitiae praedicantur, quia futurum erat per verbum Dei, quod caro factum est & habitavit in nobis, ut fructificaret aliquando crucifixa poenitentium caro, & de semine obe­dientiae virtutum segetes crescerent f, & carnis continentia de adversatrice concupiscentia tri­umpharet: unde illud est, quod regnum coelo­rum vim patitur, & violenti diripiunt illud: quia mulier, hoc est sensus carnis, mariti id est rationis adjuta consiliis serpenti [...] & semi­ni ejus, id est odit ut inimicum, & abigit [...] sanae doctrinae adversatur, & honestatem vitae commaculat. Violenter mala consuetu­do carnis, cum ipsa ad virum conversa fuerit, dominante ratione praeciditur; & quasi [...] crucis vexillum figatur in medio, jugi conssictu se ipsam caro superat: imo victor spiritus at­mata sollicitudine petulantiam carnis, dictante Deo, pia oppressione affligit & domat.

Hanc vim regnum Dei non dedignatur g pa­ti, nec abjicit latronem cum confitetur, nec A­postolorum principem cum amare [...] verbi Domini recordatur: nec excludit [...] illius unctionem & fletum, cu us horrebat Si­mon ille h leprosus aspectum vel tactum. Se­men diaboli est Schisma, & Haeresis, & [...] servitus idolorum, omnisque incontinentia & impietas, omniumque vitiorum abominanda collectio. Semen mulieris, ut diximus, ad virum conversae & potestati rationis jam subdirae, est quicquid boni parturit castitas, quicquid [...] labor, quicquid sudor martyrii, quicquid ex i amplexu diversarum passionum [...] concipit caritas. Veteres inimicitiae ab anti­quo inter has emersere familias, nec unquam defuit aemula virtutis invidia. Semper persecu­ta est humilitatem superbia, & sapientiae vel ju­stitiae contraria opposuerunt signa nequitia & malitia. Verum caput serpentis nobis adhuc in carne constitutis victoria in cruce Domini nostri prostruitur, & sub pedibus nostris jam à pectore & ventre excussus, ipso donante, liga­tus conteritur.

Fel quod crucifixo oblatum est & neglectum, omnia diaboli tentamenta contemtibilia effecit, & repulsus amaritudinis haustus sitim peccati, quod fellei saporis est, intimavit a membris ejus facile reprimendam: imo ejusdem [...] calice hausto, penitus extinguendam. Quod infirmum Dei est, fortius est, non dico homini­bus, sed daemonibus: & hujus carnalis vitae no­strae infirmitas, k de malignis spiritibus trium­phat, expuens in libidines, & abominans volup­tates: haec ut Christum lucrifaciat Apostolus, ut stercora reputat, & victrix suiipsius sanctorum patientia calcat. Ecce â mulieribus & parvu­lis caput conteritur tentationis, quia omnis foe­ditatis accessus illico prohibetur, & totius spur­citiae à sanctorum cordibus statim eliminatur audacia. Cognoscitur adulter, & ad lupana­ria sua indigne repellitur: nulla sanctorum con­ventus foeditatis cujuslibet admittunt vestigia. Excutit ab omni munere mundas manus [...] justitia, nec se venalem exhibet judicem, [...] [...] judex fieret, non pretio, sed gratis accepit. Pre­tium canis, & merces meretiicis, ne [...] in templum, divina lex prohibet: quia oppres­sores pauperum, & innocentium oblatratores, & qui corrum punt & polluunt veritatem, ex il­lius quaestus sanguine recte non immolant; & arbitrantes quaestum esse pietatem, legem of­fendunt, [Page 89] & adversus eos in conspectu Dei veri­tas & pietas ex eorum ministerio, se clamant contumeliam pati.

Caput avaritiae primus pastor ecclesiae con­trivit viriliter, pecuniam Simonis cum ipso in perditionem excutiens. Caput gulae praecidit Paulus castigans corpus suum, & redigens in fervitutem. Nihilominus & omnium fere hae­reseon idem capita amputavit, in Romanis su­perbiam & seditionem compescens. In prima ad Corinthios Epistola, quod ad fectum legis Judaicae induci tam cito potuerunt & con­verti, & quod erant in eis personarum acce­ptio & schismata, arguit & objurgat. Sed & sornicationis caput in Spiritu vehementi i­bidem conterit, tradens Santanae interitum carnis eum qui uxorem patris sui publice de­tinebat. De regula quoque conjugii & casti­tatis, de auctoritate Apostolatus, de prostratis in deserto fornicatoribus, & murmuratoribus, & Idololatris multa ibi proponit & discutit, in quibus & elisum & clidendum caput maligni ostendit. In secunda quoque ad eosdem Epi­stola, non esse consensum Christi cum idolis, nec participationem justitiae cum iniquitate, nec Christum & Belial posse convenire, mali­gnum de medio removens, apertissime distin­guit. Galatas insensatos & fascinatos à pseu­doprophetis, & ad ceremonias legis a conver­sos increpat & revocat, & illius seductionis caput confringit. Ephesios in ordine statuit docens viris mulieres subjici, maritos uxores ut corpus suum in honestate complecti, filios pa­tentibus obedire & honorare, patres ad filios mansuetos esse, servos obsequi, dominos non inslari, et astringens eos in unitatem Spiritus in vinculo pacis, inobedientiae malum à redice ex­tirpat. Totum corpus Epistolarum tonitruum est, et singulae fere sententiae sunt quasi fulmina carbones vastators spargentia, à quorum luce vel flammis caput hostis illius veterani, fidei Christianae virture exuritur.

Occurrit Joseph, occurrit Sasanna, ille puer, haec mulier delicata, uterque hujus monstri caput horrendum quanta virtute contriverit, facrae non silent historiae. Im­possibile est enumerare per singula, quantas de hoc capite nequam sancti celebrarunt voctorias: quotiens cerebro ejus victrices ma­nus immerserint: quot virgines, quot vi­duae, in primo introitu exsufflaverint irrepen­tem, qui quia in congressu non proficit, et ubi manifeste agnoscitur, illico vincitur, tendit in­sidias, et si aliquis torpor irrepserit sanctitati, et aliquo modo rigor justitiae fatigetur et lan­gueat, sedulus praestolatur. Quod si forte ex aliquo neglectu rubigo occupans armis virtu­tum adhaeserit, si ex aliquo b gloriae pruritu scabies religionis pellem obduxerit: illico ad tinearum crustas in quibus aliquid suum [...] paratus illabitur, et defluentem saniem ablingit et glutit.

c Vere appetitus laudis et humanae gloriae, scabies est virtutis, tinea sanctitatis, quod ul­timum malum saepe expugnatus hostis in fine expectat. Cum enim gloria nostra sit bonae te­stimonium conscientiae, saepe fit ut victores vincamur, dum de ipsa victoria, in nobis, non in Domino gloriamur. Et sicut est ex virtute securitas, ita saepe ex securitate virtus dissolvi­tur, et infirmato calcaneo nec recte itur, nec languente pede ultra inimca potestas conteri­tur. In primis audacter congreditur, deinde depulsus Satan infidiatur novissimis, quia tota humanae militiae gloria ex ultimis commenda­tur agonibus. Et cum multi currant in stadio, qui non lassatur in cursu, nec deficit, solus ille bravium accepit. Certantes legitime prome­rentur coronam, & perseverantes in finem, à linguae aculeo & laqueo caudae incolumes & illaesi evadunt.

Ille tamen maledictus terram comedit O­minibus diebus vitae suae ante judicium, quia amatores mundi à ruina volputatum distentos & turgido, rictu patulo absorbet & devorat, & omnem domum in cujus postibus sanguis agni non emicat, intrepidus invadit; omnem­que primogenitum ejus interficit indefessus. Restal quippe maledictionis hujus evidentior in sine perfectio, cum pro hac nocendi avidi­tate & continuo studio dehiscentibus inferis, intra chaos illud Gehennale miser ille claude­tur, & in illa tormentorum abysso, in tenebro­sis foetoribus, & horrendis ardoribus, quorum immanitas omnem superat intellectum fine fine mergetur.

Sequitur ex ordine justitiae mulier quae sug­gestioni acquievit, debitaque poena redditur voluptati; & quae libertatem suam excusso à se creatoris dominio superbe ambierat, sub vi­ri constituitur servitute. Nec absque nutu di­vino esse quisquam aestimet, quod usque hodie in genere humano servorum perseverat nomen & genus, cum hoc orginalis d meruerat trans­gressio, & à primis patribus hujus conditionis emanarit ratio. Videat homo nobilitatem di­vinam, genus coeleste, honorem regium, po­tentiae gloriam, aeternitatis vitam, sanctitatis imaginem, & recordetur quid fuerit, & ex ju­go quod vicissim trahunt, invicem erubescant, quia hanc oppressionis ignominiam culpa me­ruit, non natura. Quod enim servi, quod de­generes sunt, & inglorii, & ignobiles: quod peccatores, quod mortales, illius effecit fer­menti conspersio, & quicquid ex Adam est, illa una occupavit infectio. Multiplicantur aerum­nae, & in dolore mater misera parturit, & mul­tiplicatio conceptuum cum angustia exiens, parturientis viscera fere dirumpit. Haec in car­ne, haec in Spiritu siunt, quia cum rationis vel Scripturarum semina doctrinae studio vel in­tellectus, quasi viro infundente, anima subje­cta susceperit, per multas tribulationes & do­lores parturiens anxiatur, & vix obtinet, ut vi­cta mala consuetudine in bonum opus assus­cat. Quicunque enim volunt in Christo pie vivere, persecutionem patiuntur, & torquentur interius lege membrorum, perurgentibus con­cupiscentiis, [Page 90] donec longo usu inanescat forma hujus mundi, & phantasmata vanitatum dispe­reant, & sic demum remotis illecebrarum ob­staculis, Christus formetur in nobis. Utrobi­que calamitas, utriusque puerperia naturae co­mitantur suspiria, quia & caro & spiritus ca­ptivantibus delectationibus statim cum usura reddunt tributum, & instat concupiscentia a­vellens petulantiae germina cum tormento. Multiplicantur conceptus urgente lascivia, & quia non agnoscitur peccatum in immunditiae contumelia, sentitur in poena, & concussis a muliebribus uteri, cum ruptis intrinsecus na­turalibus vinculis profluunt secundinae, vagien­te foetu vere miseriae tractatur negotium, cum haerenti parvulo obstetricantium tremula ma­nus occurrit.

Hora illius angustiae satis indicat, quae sit illa causa quae in tales erumpit effectus: & quia omnino dulcedo illa venenata est quae tantae amaritudinis torrentem effundit, allicitur caro ad libidinosos complexus quorundam b pruri­tuum irritata vaporibus, & cum ejus sensum quaedam mendacia blandimenta demulceant, captivum sequitur appetitum: cumque se in­fra faeces concupitas immerserit, tunc demum quis sit illarum deliciarum sapor, ex illius sa­tietatis c dulcedine intelligit. Hoc doloris pri­vilegium prima mater reliquis matribus dere­liquit, & nulla omnino in tota naturae hujus successione excipitur, excepta illa quae sola con­cepit de Spiritu sancto virgo, & maritalis igna­ra consortii, penitus aliena fuit ab hujus con­scriptionis chirographo. In cujus formam, si per humilitatis & obedientiae disciplinam Eva Spiritui sancto in templo cordis sui thalamum adornasset, non deesset gratia, & obumbrante virtute altissimi, nullus concupiscentiae aestus dedicatam Deo animam concremaret. Con­ciperet quidem de viro suo eo modo, quo terra imbribus irrigata foecundissimo proventu ar­busta emittit & germina: & sine ulla passione desiderii, tantum ad seminales rationes gremio conjugali uteretur maritus.

Adae quoque dixit Deus, quia audivisti vo­cem uxoris tuae, & comedisti de ligno, de quo praeceperam tibi ne comederes, maledicta ter­ra in opere tuo. Propter hominem maledici­tur terta, & sterilitate damnatur, & quae sine ullo labore praeposito suo erat omnimodas ex­positura delicias, modo etiam culta spinas & tribulos d praedicitur germinatura: ut etiam ex ipsis punitionibus aerumnarum posset miser compungi, & rastris poenitentiae fatigatus con­tribulato Spiritu, benignissimo satisfa ceret ju­dici, cujus ipsa ultio, doctrina erat provocan­dae clementiae, & flagellum, e argumentum misericordiae; quia, inquit, rupisti vinculum obedientiae, tu quoque dissolveris, & in terram ibis, quia terra es. Intellige clementissimum Deum, etiam cum occidit; & vide quia tem­porales persecutiones ad correctionem profi­ciunt, & ipsa mors non tam est [...] [...] quam finis malorum. In [...] hujus corruptionis intersecatur peccatum, & quod aestimatur districtio, invenitur [...] um. Proponitur inobedientiae capitulum, & [...] persuasio praeceptioni divinae [...] & ex ordine justitiae secundum meritum, [...] debitum redditur causae. Labor super­vacuus, sterilitas agriculturae, [...] dege­nerantia, & ad cumulum [...] [...]

Habet etiam exprobrationis pondus origina­lis materiae com memoratio, quod eum [...] sumtum, & terram esse & in terram [...] rum, tanta distinctione diligentia judieis in­sinuat, ut confusa illius temeritatis [...] in­telligeret ex infirmitate naturae suae, quia se­cundum originis suae rationem, nec gloria, nec stabilitas sibi inerat, & f totius illius excellen­tiae honor nec ex merito, nec ex natura, sed ex sola gratia g procedebat. Ex his verbis, imo ex ipsa animadversionis experientia [...] ho­mo, non in se, sed in Domino [...] & hu­miliata est cervix erecta, cui impositum est pro regula libertatis, vinculum servitutis.

Grave onus visum est mulreri, ferre poadus praecepti, & quasi pressnra ingens, auctoritas imminens: sed ubi peccati jugum subut, & [...] tyrannicae virtutis experta est dominatio­nem, sentiens quid interesset inter jugum sua­ve & grave, cum regredi non posset ad statum de quo corruerat, amarissimae [...] deglutivit rancorem, & corrosit intra se emergentis con­tumeliae massam. Intumescebat fermentatae naturae conspersio, & primitivi azymi sinceritas ebulliente putredinis acredine rumpebatur, & quasi convitiabantur miserae animae titillatio­nes illusoriae, & exprobrabat ei propriae virtu­tis confidentiam sensualitas importuna. Nulla supererat tergiversatio, ubi ingens verecundia omnes responsionis concluserat vias, & concla­mabant etiam ipsa vitia adversus aegrum, non imponentia suum languorem naturae, sed su­perbiae, de cujus radice omnium cogitationum germina pullularunt. Ex illo uno utero egres­sa sunt colluctantia omnia vitia, adversum quae judicium Dei ita est justum & evidens, ut ipsae concupiscentiae motus proprios detesten­tur, & flagitiorum consummatio propriae vo­luptatis abominetur & horreat passionem. De­nique ipsa confusio & verecundia quae semper turpitudinum castra sequuntur, quasi crude­lissimi carnifices conscientiae, lacessunt & im­properant peccatori, & instant quasi quaedam Eumenides, agitatrices furiae, reprehensionis stimulos cordi saucio affigentes. Ipsa se ma­litia praejudicat & punit, & contrariis armis in sui defensione utitur veritas.

Expellitur à deliciis transgressor, & miser la­boribus deputatur, h vestitus quidem [...] [...] & pro divinitatis amictu [...] spoliis involutus, in illius [...] gesta­mine [Page 91] intelligebat pellem suam pelli belluinae consimilem, imo ut ipsam rem exprimam, am­plioris & abjectioris miseriae, cujus infirmitas ardoris & algoris impatiens alieno beneficio foveretur. Imo pellibus nudo corpori super­ductis homo bestia videbatur, & omnino con­venientissime aptatum est extra corporibus, quod intus erat in moribus. a Agebat homo arrationabilem personam comparatus jumen­tis insipientibus, & brutae mentis imperitiam in illa cruda & hispida supellectile exprimebat. Homo de terra terrenus, jam pronus ad infima in limo de quo sumtus erat figebat intuitum; & sarcina corruptionis opperessus, curvas scapu­las sessori peccato praebebat, servus ventris, cli­ens libidinis, vanitatis man cipium, & vernula [...].

Exposuerat animam suam quasi incudem malleatorum ictibus, & in illa fabricarum ar­titex concupiscentia omnium transgressionum formabat simulacra. Irae & invidiae & [...] blasphemiarum idola illius officinae eructa­bat incendium, & pubescebant monstra ten­tationum assidentia cogitationibus, quorum multitudine fatigata ratio gravabatur. [...] quippe Deus animam, & ad seipsam conversa turbabatur: & haec prima mors ho­minis fuit, cum creatoris sui custodia caruit, & à contumacia praevaricatoris ingratitudi­nem ejus execrans & indignans abscessit; priva­vit eum statim gloria & honore, et vitam, id est cognitionis suae lumen, in eo extinxit, et excaecata anima, cum veritatem amifit, simul cum illo beatifico visu, & reliquas beatitudinis species pariter exhalavit. Recedente Deo ni­hil boni superfuit, & nisi eo revertente data indulgentia & gratia, ad abjectam & contem­tibilem animam illuminationis abolitae clari­tas non redit.

Nec tamen imago vel similitudo auctoris e­tiam moriente anima per peccatum omnino deletur, sed dum patientia Dei ad poeniten­tiam delinquentes expectat, potest lavari per poenitentiam quicquid in eadem imagine per negligentiam fuerit obscuratum. Reformatur igitur & restituitur qui resurgit à mortuis, & ad indulgentiae manumissionem regrediuntur [...] ad opera destinata: & tunc iterum vivit anima cum se videt & odit, & agit quaecun­que sibi fuerint divinitus imperata. Cum [...] nihil horum agit, mortua est: quia cum vere ejus vita sit Deus, nullus omnino eo absen­te ad aliquod bonum aspirat affectus. Haec prima animae mors, qua deserenti eam Deo, [...] quasi criminum institis connexa remanet, & sepulta, non omnino à gleba arida, hujus [...] frigore, spei reliquias eradicat, quia dives in misericordia Deus magna voce [...] jam foetido clamat, Lazare, veni so­tas: infremuit, clamavit, & slevit, intimans tationabilibus animis quam sit efficax fletuum pluvia, & poenitentiae tremor, & confessionis clamor: b Quae supplicatio non repellitur, imo obtinet veniam scelerum, & statim qui resur­git, ubi solvitur, convescitur. Nullus superest foetor, nullum putredinis vestigium manet in eo quem de stercore erigit Deus: sed cum prin­cipibus populi sui, sanctis Angelis dico, donat suscitato consessum, & in solio gloriae colloca­tum, etiam ad proprium cum admittit convi­vium.

Indignetur Novatus, iraseatur Pharisaeus: summa est commendatio caritatis, consum­mata omnipotentiae gloria, bonitas, & clemen­tia, & nihil amplius decet sanctum quam pie­tas: nec in aliquo honorabilius est praeconium redemtoris, quam cum, eo miserante, conva­lescit et solidatur humana insirmitas. Tre­mendus quidem est rigor devinae justitiae, et formidabilis districtio judicis, reverenda omni­no severitas, et judicium punientis: sed mise­ricordia lenitate est amabilis, et ex gratia prae­dicabilis. Ubi enim contra merita bonum pro malo redditur, benignitatis superabundantia praedicatur: de cujus plenitudine nostra aridi­tas irrigatur. Non est satis sancto Spiritui esse cum sanctis, etiam impios sanctificat, nec im­properat: et spirat, et replet, et docet, et un­git, et urit; et publicanos et meretrices refor­mat et imbuit. Illa amplius admirabilis est potentia quae elisa restituit, et fracta restaurat, quam quae vasa integra in thesauris munitis aggregat et conservat.

Et quidem mortuos in anima per culpam, poenitentia reducit ad vitam: desperationis vero obstinatio pertrahit in Gehennam; illa de­sperationis mors Dei imaginem omnino delet & radit, & illi injuriae nullum occurrit remedi­um, nulla clementiae stilla se infundit. Sen­sit Adam mortem illam primam animae, con­solatione divina privatus: expertus est quoque discessum à corpore animae rationalis: verum haec ultima per quam dissoluta est corporalis & spiritualis substantia, labores & aerumnas, & servitutem quam meruerat, & vincula calami­tatis totius praeseriptae dirupit: & qui vivens & c poenitens acceperat gratiam, soluto quod culpa meruerat pretio, judicium Domino can­tavit & misericordiam; in laboribus & contu­meliis vitae temporalis, humilitatem & patien­tiam the saurizans; in sine quantolibet difficili & arcto, pro libatione sua suo Domino gratias agens. Pungitur concupiscentiis, laborat & ac torquetur: de loco voluptatis d [Page 92] tu Dei vacantia relapso animo facile suspira­ret, à quorum nexibus tanto labore avulsus, vix tandem de male assuetis perfidae gentis er­roribus, quos longo convictu imbiberat, longa dissuetudine triumpharet. Ibi quippe viderant idola, & circa profanos cultus, comessationes & impudica cubilia, quibus concupiscibiles ani­mae captivos affectus subjecerant, et inhaeserant abominationibus, à quibus patrum suorum Abra­ham, isaac, et Jacob abhorruerat disciplina.

Ideo lex, ideoque plagae et verbera; ideo illa haereditatis dilatio, ne vilesceret facile con­secutum ubertatis tantae et gloriae regnum: imo diligentissimo sub timore Dei servaretur prospectu, tantis exercitationibus et districtio­nibus conquisita possessio. Quid, quod in cruce se redemtor noster derelictum exclamat? Quid, quod vita moritur, quod judex judicatur, quod rex irrisus, quod princeps suspensus est? Mysti­cae sunt et sacramentales injuriae salvatoris illae, et granum illud frumenti cadens in ter­ram et moriens, spicas sylvescentes multiplici germine onustavit. Omnino sic oportuit pati Christum, & intrare in gloriam suam: & quod titulus crucis, Hebraice, Graece, & Latine con­scriptus incorruptus permanserat, habebat in omnium gentium salute compleri, quas obe­dientiae & [...] a consertas, Christo ju­bente, latrone praemisso ad regnum crucifixi mater eveheret caritas.

899 Vere praedestinatis omnia cooperantur in bonum, & robur & infirmitas b proficiunt ad coronam, & status & lapsus coaedificant lobo­rantem, quia alterum ex altero & [...] & temperatur, dum ex [...] [...] descendit, nec inflatur [...] [...], & ex puritatis respectu [...] [...] convalescit. Unde in libro [...] Civitate Dei, sanctus Augustinus sic intert. An­deo dicere superbis esse utile cadere in aliquod apertum manifestumque peccatum, unde [...] displiceant, qui jam placendo [...]. [...] Petrus sibi displicuit, [...] de­vit, quam sibi placuit, quando pro [...] Uti­liter saepe deserimur, & dum [...] c e­mendamur: dum flagellamur, [...] Ad tempus, inquit Isaias, imo per [...] Deus, derelinquam te, & in misei [...] magnis congregabo te. Acturus [...] deloco voluptatis Adam educitur, quia voluptas & luctus non bene cohabitant, nec [...] religio ad invicem complectuntur. Et tamen ante paradisum satisfacturus statnitur, ut saepe videns unde exierat, & intuens quis sucrat & quis esset, humiliato animo execraretur super­biam, & experiretur post [...] [...], quantum esset subjectionis & [...] bonum, per quam etiam lapsus & [...] re­ditus & restitutionis suae non desperaret pro­ventum. Videbat vel potius intelligebat quid illius gladii, quem Cherubim vibrant, motus ille versatilis intimaret, de quo quia pauca su­perius, & tamen prudenti lectori sufficientia exposuimus, idem repetere laboris esse inutilis arbitrati sumus.

ARNOLDI ABBATIS BONAE-VALLIS CARNOTENSIS TRACTATUS DE LAUDIBUS BEATAE VIRGINIS.

SI linguis hominum loquar & Angelo­rum; nihil digne, nihil proprie, de sanctae ac perpetuae a Virginis matris Christi, Mariae gloria eloqui potero; quia vere in laudibus ejus modulan­dis non invenitur conveniens orga­num, & hebes est cujuscunque subtilitatis in­genium. Cum enim debitae venerationis sum­ma ad Christum respiciat, ex cujus plenitudine roratum est desuper quod Maria praedicatur gratia plena; manifestum est individuam esse Matris et Filii gloriam; et commune esse u­triusque praeconium, cujus defenitio omnem su­perat intellectum: quia etsi illud antiquum b consilium de incarnato in sancta Virgine Ver­bo, quod Deus apud Deum erat, palam factum sit mundo; tamen hujus tam insolitae actionis modum (quia res miraculi est, et ordinem non sequitur naturae) sensus humanus timer attin­gere & haeret ancipiti affectu, quia & stupori est majestas operis, & ingratitudini [...] praeterire silentio laudes Auctoris.

904 Res mira & inaudita, mater Virgo, Verbum caro, Deus homo! Quis in tam celebri miraculo sileat? Item quis haec praedicare sufficiat? Scimus quidem supra nos esse, hoe aggredi; sed illa [Page 93] in cujus sacratissimo utero Verbum caro fa­ctum est, locuturis de Verbo, conciliat Ver­bum: Nec fas muta esse gaudia Ecclesiae, ubi implente nos Verbo, hoc habemus in mente quod Mater in utero. Et ipsum quidem uni­genitum Patris, ipsa prius mente concepit quam carne. a Salutata ab Angelo, credidit sibi manere b virginitatis propositum, & nasci ex se Sanctum Sanctorum; quia & hoc acce­perat coelitus intimatum, quod non esset apud Deum impossibile omne verbum. In hujus beati­tudinis commercio, unita sunt divinis humana, terrenis coelestia. Securum accessum jam habet homo ad Deum, ubi mediatorem causae suae Fi­lium habet ante Patrem, & ante Filium Matrem.

Christus nudato latere, Patri ostendit la­tus & vulnera; Maria, Christo pectus & [...] nec potest ullo modo esse repulsa, ubi concurrunt & c orant omni lingua disertius, hac clementiae monumenta & caritatis insignia. Dividunt coram Patre inter se, Mater & Filius pietatis officia; & miris allegationibus [...] redemtionis humanae negotium, & con­dunt inter se reconciliationis nostrae d inviola­bile Testamentum. Maria, e Christo, se Spiritu immolat, & promundi salute obsecrat; Filius impetrat, Pater condonat. Magnum quidem est, quod Latroni conceditur venia; sed & hoc stupendum, quod consummata dispensatione incarnationis, f expiraturus Jesus Matrem [...] [...] honorat victor suppliciorum; & quasi sui immemor, ad matrem de cruce converti­tur & colloquitur, intimans quanti apud eum meriti esset & gratiae quam solam in illo pun­cto respiceret cum jam g latere vulnerato, h fossis manibus & i pedibus, & in ultimis esset. Movebat k enim eum Matris affectio, & omnino tunc erat una Christi & Mariae voluntas, unum­que holocaustum ambo pariter offerebant Deo; haec in sanguine cordis, hic in sanguine carnis.

Verum altius repetenda sunt operis hujus capitula, et brevi est sermone colligen­dum, quo initio, quo progressu, ad hunc bea­titudinis cumulum Virgo sancta devenerit, ut cum Christo communem in salute Mundi ef­fectum obtineat, et à dextris ejus regnans in coelestibus, Circumamicta varietatibus, in deau­rato vestitu assistat. Inventa est Virgo ab An­gelo in Nazareth, solitaria, seorsim à turbis, vacans proculdubio meditationibus sanctis, credo secum pertractans quomodo sine [...] Legis maneret in proposito l castitantis; quia hanc elegerat, m hanc Deo voverat, et in­tegritatem carnis et spiritus apud se Domino consecrarat. Stabat in n adverso Lex, urge­bat ad conjugium Moyses; qui maledictum intentans sterilibus, semen et sobolem à filiis Israel exigebat. Nullum de Virginibus à Do­mino datum erat praeceptum, sed nec erat A­postoius qui daret consilium. Acceperat tamen hoc ipsum à Deo per Spiritum sanctum, fami­liare mandatum; non ex responso Angelico, sed ex inspiratione secreta quae ei & affectum virginitatis intimaverat, & usque ad necessita­tem voti purum desiderium alligaverat: quis tamen rei exitus futurus esset, nondum erat intimatum divinitus; sed hujusmodi accessio­nibus gradatim sibi officinam purgatissimam aptabat Spiritus sanctus. o. Ob hoc eam aesti­mo elegisse solitudinem segregatam, ut diebus & noctibus in hujus controversiae angustiis, con­gruis se rationibus muniret, quibus & stare sibi posset optata virginitas; nec tamen quasi in contemtum sui, Legis indignaretur auctoritas. Hoc enim (ut diximus) id est, conjugium, ad propagandum populum Dei, ita p lex ab omnibus indifferenter exigebat, ut nec summos Sacer­dotes pateretur immunes; quia necesse erat filium patri defuncto statim substitui, nec a­lium quenquam in ordinem Pontificalem as­sumi. Ideoque propter q successoris necessita­tem oportebat eos misceri conjugibus, ut essent parati filii statim cum pater obiisset, conse­cratione patrata, ad continuationis Incensum accedere, & intra Sancta mane & vespere se­cundum ritum Legis omni die offerre. Tanta­que erat hujus rei necessitas, ut cum immun­dis & contaminatis concubitu, ex aliarum [...] cujuscunque officii personis, nullus ad Sancta pateret accessus; solam summi Pontifi­cis personam , propter hanc impossibilitatem, lex à ministerio non excluderet: licet & à qui­busdam ita accipiatur, ut noctibus propter in­censum matutinum uxores non tangerent; & r ab illa hora si hoc egissent, usque ad vesperam permanerent immundi; qua hora purisicati, s Lege non temerata, ex ordine ministrarent.

His difficultatibus vallata, quia humani con­silii ratio non occurrebat qua & decretum & vo­tum pariter convenirent, causam suam Maria Domino commendabat, & meditationibus & sanctis orationibus vacans de Coelo expectabat consilium; ubi Spiritu & mente conversatio­nem sibi parabat, ubi coelebs animus medulli­tus inhaerebat. Nec defuit consolatio. Ga­briel Archangelus desursum illabitur; solus so­lam assatur: Aue (inquit) Maria gratia plena, Dominus tecum. Raro in veteri Testamento, salutatione Angelica quenquam honoratum reperies. Non salutatur Abraham cum extol­litur titulo fidei, cum credit nil haesitans nasci­turum de anu sterili filium sibi jam seni: ne­quc cum eundem filium, de quo & cui promis­siones factae erant, inactare jubetur, nec cun­ctatur. Non salutatur cum jugulatis quinque Regibus, erepto Loth, victor revertitur: & li­cet à Melchisedech oblatis Decimis dignus sit benedici, non tamen meretur coelitus salutari. [Page 94] Sub arbore Mamre & cum Deo loquitur & eun­tem in ultionem Sodomae supplicationibus de­votis prosequitur; & licet convivio & hospitio dignus inventus sit, & licet si in illis quinque flagitiosis urbibus decem invenirentur immu­nes, reliquis veniam impetrasset, non tamen ad salutationis familiaritatem pervenit. Non salutatur Moyses, cum de rubo eum Deus al­loquitur; neque cum in monte Sina Testa­menti tabulis honoratur.

Adnunciato Christo salutationes incipiunt, jam proximo Jesu qui est Salvator, mundi salu­te non longe posita, Verbum sanctae spei, Ver­bum incolumitatis & restitutionis nostrae de coe­lis ad terras defertur, jam hoc Verbum prius ra­rum omnino incipit frequentari. Salutat Ange­lus Mariam, nec multo post Elizabeth occurrit & ipsa salutans & prophetans. Salutant Angeli post resurrectionem sanctas mulieres, salutat i­pse Christus Discipulos. Denique & hunc salutan­di morem, salvata per Christum, semper gau­dia sua commemorans, exultans servat Eccle­sia. Inventa est in Christo perpes laetitia, & salutis aeternae medicamina per ipsum sunt no­bis in poenitentiae Balsamis designata.

Maria lingua Syriaca, Domina dicitur, Chri­stus Dominus, Maria Domina; & licet ipsa se Christi profiteatur ancillam, hoc servitutis genus omni regno sublimius esse intelligit. Consti­tuta quippe est super omnem creaturam; & quicunque Jesu curvat genu, Matri quoque pronus supplicat & acclivis. In a supernis & infernis admirationi est Virgo puerpera; stu­pent daemones, gaudent homines, in Coelo gloriam Deo concinunt Principatus & Pote­states. Non cadit in Angelos zelus, nec invi­diae livore candidatus ille tabescit exercitus, nec de praeposito sibi carnis ordine offendun­tur: quia etsi Christus aliquando paulo minus ab Angelis, propter passibilitatem sit imminu­tus; modo gloria & honore coronatus sub pedi­bus suis continet omnia subjecta; nec à do­minatione, vel potentia Filii, Mater potest esse sejuncta. Una est Mariae & Christi caro, unus Spiritus, una caritas: & ex quo dictum est ei, Dominus tecum; inseparabiliter perseveravit promissum & donum. Unitas divisionem non recipit, nec secatur in partes; & licet ex duo­bus factum sit unum, illud tamen ultra scindi non potest, & Filii gloriam cum Matre non tam communem judico quam eandem. Ecce tabernaculum Dei, habens intra se Sanctum sanctorum, virgam signorum, tabulas Testa­menti, altare incensi, ambo Cherubin respi­cientia in alterutrum, Manna, & sine umbra propitiatorium palam expositum. Haec non in figuris, sed in ipsa veritate, sacrarium Vir­ginis in se continebat reposita, exhibens mun­do legem & disciplinam, incensionem zeli, ca­stitatis odorem, concordiam Testamentorum, panem vitae, inconsumtibilem cibum, sanctita­tem, humilitatem, & obedientiae holocaustum, poenitentiae omnibus tuturn naufragis portum.

925 Nulla facta est Angelicae dignitati injuria, [...] illius excellentiae cacumen obumbrat virgo exaltata sicut Cedrus in Libano. Cedrus, ar­bor est procera, & imputribilis: Virgnitas quo­que Mariae quia nulla concupiscentiae [...] viscatur putredine, in hoc procerior & altior virginitate videtur Angelica, quod haec, vir­tutis; illa, naturae: haec, voluntatis: illa, ne­cessitatis: & in carne quod non est carnis a­gere, res incomparabilis meriu est & gloriae singularis. Prosequi Prophetarum oraeula quae de Maria scripta sunt, non est nostri propositi; neque enim rem tanti culminis sibi noster ar­rogat stylus. Quomodo enim illud divinum puerperium eloquar, quod ab Angelis ia Be­thleem celebratum est, ubi in angusto tugu­rio hospitata virgo non habens diversorium, infantem Jesum laciniis reposuit fasciatum; ubi Virgo & obstetrix & genitrix, sibi ipsi in illa celebritate exhibuit clientelam. Nihil c quippe doloris, nihil clamoris ibi erat, nullam ibi usuram poenarum pro voluptate ultio re­petebat. Neque enim erat Christus in pec­cato conceptus, cujus solius est donare pecca­tum. d Unde ipsi egredienti, nullum exigens tormenti vectigal, ultro natura januas resera­bat. Aderant illic Cherubin & Seraphin; & gratulabundus, gloria in excelsis, Deo decan­tabat coelestis Exercitus; & usque ad Pastorum excubantium aures harmoniae Angelicae con­sonantia perstrepebat. Reges Arabum & Sab­ba ab Oriente egressi, sequuti stellam insoliti luminis, genibus curvatis & humi purpura de­fluente, jesum nostrum pannosum adorantes, donis sacramentalibus venerati sunt.

Ab ortu Salvatoris usque ad Baptismum anni 30. defluxerant, nec toto hoc tempore sejuncta est Mater à Filio, semper individua illi adstitit, & divini conscia secreti, humili affectu venera­batur ut Deum, amplectabatur ut Filium. Ventum est ad miracula, & illico Judaica per­fidia movit calumnias, & corde felleo doctri­nam Evangelicam persecuta, ringens in Chri­stum despumabat convitia dicens eum in Beel­zebub ejicere doemonia: & non esse à Deo, Sab­bati contemtorem. Multa praeterit succinctus & ad finem properans stylus. Quid singula prosequar? Nec mortuo Christo quievit invi­dia, nec saturata est cruentae plebis malitia, cum pedibus & manibus clavi, cum lancea la­teri, fel ori, spinae capiti, & totum corpus hae­reret cruci. Observabant milites crucifixum, irridebant Judaei, nec extorquebant responsum­ [...] Fugientibus Apostolis, in faciem Filii se oppo­suerat Mater; & gladio doloris animae ejus in­fixo, vulnerabatur spiritu & crucifigebatur as­fectu: & quod in carne Christi agebant calvi & lancea, hoc in ejus mente, compassio natu­ralis & affectionis maternae angustia. Stabat ante Crucem, non minor quam matrem Christi decebat: e Fortasse autem quia in morte Filii intelligebat Redemtionem Mundi, [...] sua ipsa morte se aliquid aestimabat publico mu­neri [Page 95] addituram. Sed Jesus alieno adjutorio non indigebat, qui dixit; Factus sum sicut homo, sine adjutorio, inter mortuos liber. Suscepit qui­dem Parentis affectum, non tamen quaesivit: sui sanguinis Patri sacrificium offerebat, illo auxilium imo ipsam inter reliquos pro quibus sui sanguinis Patri sacrificium offerebat, illo generali beneficio complexus est.

Ecce bone Jesu, coram te est Mater tua. Cur modo non dicis: quae est mater mea, & qui sunt fratres mei? Modo matrem non abjicis, nec i­gnoras, sed commendas discipulo, & vicariam imponis solicitudinem illi quem praecipue dili­gis, qui supra pectus tuum in coena recubuit, Mulier (inquit) ecce Filius tuus; & ad Discipulum, ecce Mater tua. Supererat Joseph, ad quem usque ad illud tempus praecipua obsequii spectaverat ratio, & cui ad hoc ipsum fuerat desponsata; & modo, quasi hoc ministerio censeatur indi­gnus, Joannes assumitur. Hunc intellectum circumstantia a sermonis videtur exigere: ve­rum secretiore ratione virginitas virginitati commendatur, ut hoc testimonio juguletur Bonosus haereticus & profanus Helvidius, qui in ore foetido ausi sunt garrire quod de utero Virginali alius praeter Christum partus effusus est; & post Salvatorem natum, Joseph eam licentia maritali contigerit. Ipse Christus de cruce, maternae Virginitatis est arbiter, idem & assertor. Neque enim filios ex Joseph susce­pturam à viri consortio separarat. Obstructum est [...] loquentium iniqua; suscepit eam Joannes in [...] non abnuente Joseph, nec aliquam calu­mniam referente: suscepit eam in suam; non quasi maritus, sed loco Filii assecla & custos & testis, & conscius. Erant quidam ambo in mini­sterio Mariae, Joseph cedente pro tempore & causa; Joanne praeposito. Christus quidem in eum expensis contumeliis & tormentis; jam hora propinquante, in matre amplius quam in se pati videbatur: nec dissimulans quod humano pungeretur affectu, circa novissima expressit quantam matri vellet reverentiam à mundo exhiberi, cui in ultimis tam offciosum reliquit dilectionis indicium: in ipso mortis articulo exponens, quod matris esset intemerata virgi­nitas, & quod ei gratiae singularis aeterna ma­neret haereditas. Suscepit itaque Discipulus, quod ei commendatum est; & Christus dixit; Consummatum est. Hoc dixit; & bono pietatis sine mysterium omne complevit.

931 Postulabat ordo, ut & de ceteris capitulis quae Christus in cruce tetigit, aliqua scriberemus; sed supra nos esse scimus, ad tantae profunditatis my­steria mittere manum. Quis enim disserere suffi­ciat, quod se derelictum clamat in cruce, c quasi infirmus; & latronem in Paradisum praemittit quasi Deus: quod orat pro eis qui illi maledi­cunt, & crucifigentibus obtinet veniam: & quod in eodem puncto in quo apud Patrem, totius mundi causam allegat; quam proprie & singulariter matrem revereatur indicat: quod de siti, & non de corpore vulnerato elo­quitur: quod tunc demum protestatur omnia consummata, & sic in manus Patris, spiritu com­mendato, capite inclinato, emoritur? Magis haec nostro videntur honoranda silentio, quam indi­gni sermonis ausu temerario contingenda.

Verum de Maria quod coepimus, ut bre­viter prosequamur; hoc ex d Actibus Apo­stolorum traditum nobis accepimus, quod post Passionem Christi, cum Apostolis usque ad Pen­tecosten in orationibus & jejuniis unanimiter conversata est. Postea vero, Joanne in ejus ob­sequiis perseverante, non diu vocatione dilata, migravit ad Filium: & Angelis occurrentibus & deportantibus illam inclytam animam, as­sumta est in coelum: utrum in corpore, aut sine corpore, nullius canonicae Scripturae defi­nivit auctoritas: sed quocunque modo sit; eam cum Christo esse, dubium non est. Nec fas est homini loqui quid illud gloriae sit, quae bea­titudinis plenitudo qua illa perfruitur; quia sicut scriptum est, pax illa omnem superat intel­lectum; nec eam oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Hoc certum est, quod ibi est ubi tam ipsa quam Filius vultui Dei assistunt, pro nobis misericordiam postu­lantes, non judicium; & obtinentes omni poe­nitenti remissionem peccatorum. Imo datum est Filio a Patre omne judicium; ejus est tem­perare & dispensare severitatis districtae decre­tum, qui non facile eos quorum advocatus exi­stit condemnat: cumque idem sit Advocatus & Judex; nequaquam crudeliter judicat, qui semper misericorditer interpellat. Merces quippe mortis ejus, salus est hominum. Nec illud sibi perire facile patitur, pro quo & e san­guinis pretium magnum datum est; & tan­tum reconciliationis humanae studium fuit, ut sua dispendia non attenderet dum erroneum lucraretur.

Noli timere, filia Sion: ecce Rex tuus venit tibi mansuetus, & sedenssuper pullum filium subjugalis. Veni Domine Jesu: veni, disiderate cunctis gentibus, quia dormivit anima mea prae taedio morae tuae, & oculi mei languerunt prae inopia luminis tui. Orere sol amabilis, ut exeat homo ad opus su­um & ad operationem suam usque ad vespe­ram: & operetur non cibum. qui perit, sed qui permanet in aeternum. Noli timere, filia Sion; timere pusillorum est. Ideo adhuc filia, quia times; nondum Jerusalem sed filia Sion, hoc est, specula; ergo disce speculari. Noli time­re, quia timor oculum turbat, hilaris pupilla lucide speculatur; fides est pupilla oculi tui. Quomodo pupilla oculi subtilissima est, & nisi impigre & sollicite custodiatur à palpebris, le­vissimo tenuissimi pulveris tactu confunditur: sic acies fidei nisi pervigilem semper habeat cu­stodiam, nihil citius conturbatur. Sed noli ti­mere, filia Sion: ecce rex tuus venit tibi, oritur tibi sol, qui & te custodiat & illuminet, & per­ducat te ubi pulvis non est: venit tibi mansue­tus, qualis ipse est, talem te esse vult. Mansues­ce jugum ejus portate, ut & ipse fedeat su­per te asinam suam & pullum filium subjugalis. Et quae est haec asina? Ipsa quae caro vocatur, & mulier & virago, quia de viro sumta est. Et quis est pullus ejus? Masculus vir. Et quomo­do pullus ejus est? Quia non prius quod spiritu­ale est, sed quod animale; deinde quod est spi­rituale. Prius caro domatur, ut sub jugo habi­lis sit, deinde nascitur pullus & roboratur, ut sessorem suum portare possit. Et quare filius subjugalis? quia sub viro est mulier, & mulieris caput vir: & tamen filius est subjugalis, quia per mulierem vir, sed in dolore pariet. Sedeat su­per utrumque rex mansuetus faciens pacem, ne haec sibi invicem adversentur. Sedeat, inquam, ut spiritus imperet carni, & caro obtem peret spi­ritui: spiritus autem & caro obediant suo cre­atori.

Venit mansuetus, venit tibi; & tu non vadis ei? Egredere de terra carnis tuae, de cognatio­ne mentis tuae, & de domo patris tui: de memo­ria patris tui, Pater tuus Amorreus & mater tua Hethaea: hujus patris obliviscere, & tunc con­cupiscet rex decorem tuum. Decor magnus est, si audis & vides & inclinas aurem tuam. Audis per obedientiam, vides per intelligentiam, in­clinas aurem tuam per humilitatem: hic decor, haec gloria omnis ab intus est in fimbriis aureis; hunc decorem tuum rex mansuetus concupiscet. Egredere de civitate, quia vidi, inquit, iniqui­tatem & contradictionem in civitate. Egrede­re cum pueris Hebraeis qui transeunt simplici­ter in occursum Domini. Sterne in via ramos olivarum, ut opera misericordiae pedibus ejus accomodes. Accipe frondes palmarum, ut tri­umphes de principibus tenebrarum. Nihil in te resideat quod in occursum Jesu non prode­at: quia nec una ungula in [...] [...] relinquenda est: manus & cor [...] [...] hosanna in excelsis.

Videns vidisti Domine Deus [...] [...] tui, qui est in AEgypto, & [...] [...] tuos, & descendisti liberare [...] [...] [...] & mihi, Domine, modica [...] [...] [...] durissimis; quibus [...] [...] vehementer affixit importunus [...] [...] & sabbati tui praeparatio jam [...] [...] meam. Veruntamen [...] [...] ad speculum perveni, ubi [...] [...] [...] & naevos qui maculant [...] [...] qui valde displicent in oculis tuis; quum & [...] ave­ro me nitro, & [...] [...] [...] Borith, maculata sum iniquitate men.

Et nunc, Domine, [...] [...] [...] [...] nos deberent magis quam [...] [...]: quum in operibus tuis [...] est, & [...] in Spiritu sancto. Nos [...] [...] te, Domine, pro nobis [...] [...] nostri tempore nostro gravati sunt [...] nos ut vigilemus & oremus, [...] [...] in tentationem: quoniam tribulatio [...] [...] est nobis, quam cito [...] [...] [...] videat: collabitur pes noster in [...] [...] & spatioso manibus, ubi sunt [...] quo­rum non est numerus, quae [...] [...] phantasiis intentam [...] [...] [...] [...] in cor maris, unde non [...] [...] [...] reductus est: nisi tu emittas [...] [...] de alto, & liberes nos de aquis [...] [...] nos, Domine, ut tecum vel una hora [...] & oremus. Quis autem est qui tecum una ho­ra vigilet? Avulsus enim es a nobis quantum jactus est lapidis, & agonizas [...] ita ut gutta sanguinis tui decurrat in [...] longe, longe avulsus es à nobis, quia lapis [...] est à monte sine manibus, & jactus est lapis & [...] Goliam in fronte, & statuam in pedibus, Iste est jactatus tuus longe à nobis, quia etiam & us­que ad interiora velaminis praecurfor introisti pro nobis, ubi semper interpellas Patrem. Sed utinam gutta sanguinis qui de agone tuo ludat, usque ad terram nostram decurrat, & aperiat terra os suum, & bibat illam, & clamet ad te, & tecum ad Patrem: melius quam sanguis A­bel.

Quis autem est, Domine, qui tecum una ho­ra vigilet: etiam non est factum [...] nisi quasi media hora. Quanto minus una hora [...] tecum; quotiens & [...] Domi­ne, venis ad nos, & invenis nos [...] & tamen benigne suscitas nos, & [...] [...] & tertio eundem sermonem [...] Sta­tim autem ut recesseris, iterum [...] occupat nos, nec vigilate possumus, nisi [...] no­biscum es, & suscitas nos. Venis in [...] & tertia vigilia, sed beatus ille [...] tunc inveneris vigilantem. Jam [...] & [...] vigiliae nulla mentio fit, quia nec [...] [Page 97] [...] sensum recipit vigilandi, nec ultima spem prolixius orandi. Et quid est, Domine, quod tertio rediens copiam dormiendi paras, Dor­mite jam & requiescite? Nunquid aliud con­cedis somnium ubi requiescitur, & aliud prohi­bes in quo oculi gravantur? Ita est; qui enim vigilat in te, suaviter dormit, & silet, & somno suo requiescit. Qui autem dormit à te, sicut ebrius nocte, nesciens graviter agitatur.

Tristis est, inquit, anima mea usque ad mor­tem. Anima tristis est, quae expectat mortis tribulationem. Quis enim sciat utrum ad dex­tram, an ad sinistram erit: quis sciat quomodo respondeat ad arguentem se, quum judex sicut parturiens loquetur: Ideo tristis anima mea si­milis fiat pellicano solitudinis, quae odit civita­tem & conventicula eorum de sanguinibus, & macie solitudinis pallet. Ut sicut nycticorax in parietinis scripturae quaerat sibi escam tota no­cte; & evolet in passerem super tectum, vigilan­tem & caventem quin veniat fur. Vel Judam non videtis, quomodo non dormit quam pervi­giles habet oculos avaritia, quomodo circuit [...] terrae. Non cessat manus ejus, non cessat [...]; & coacervat sibi iram in die irae. Et ta­men dormit Simon, dormit Jacobus, & Joan­nes; Quare? quia non attendunt quid post paululum futurum sit. Periculi magnitudo somnum fugat. Nunquid dormivit Petrus in atrio? Nunquid dormierunt qui relicto eo fu­gerunt? Nunquid dormivit adolescens quan­do tenuerunt eum, & ille relicta syndone nu­dus profugit? & tum frigus, erat, quia stabat Petrus & calefaciebat se; magnitudo periculi, & somnum & frigus & famem facit oblivisci. Evigila miserabilis anima, si non amore saltem timore. Cogita saltem cruciatum quem jam passura es in morte. Certe nulla crux durior est quam mors; Mors inquam ipsa durissima est crux quae tibi paratur: ad quam tu quotidie [...] & non attendis. Vide quomodo te mors crucifigit: corpus rigescit, crura disten­duntur, manus & brachia decidunt, pectus [...] cervix languescit, labia spumant, oculi stupescunt, facies exsudat, vultus tabescit & horrescit, & velut testa pallescit. Ista crux ma­net te. Nescio utrum in lecto molli, an in cru­ce rigida suavius moriatur, nisi quod crux ci­tius dolorem abscidit. Quae videmus & senti­mus levia sunt ad ea quae animus jam praegu­stat, nam sensus cito à corpore recedit, ani­mam suam mors semper comitatur.

Cum ambularent animalia, ambulabant pa­riter & rota juxta ea; si vita nostra proficeret, rota sanctae Scripturae nobiscum pariter ambu­laret. Sed quia per paludes & saxa pedibus euntes offendimur, vix rotae nos sequuntur; passio Domini celebratur, et nos voluptati ope­ram damus, clamat nobis de cruce. O vos om­nes qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor similis sicut dolor meus, et nemo est qui audiat, nemo qui consoletur, nemo qui re­spondeat. Sitio inquit: Domine, quid sitis? ergone te plus cruciat sitis quam crux; de cru­ce siles, et de siti clamas? Sitio, quid? vestram sidem, vestram salutem, vestrum gaudium; plus animarum vestrarum quam corporis mei cruci­atus me tenet.

O vos omnes, qui transitis per viam, atten­dite et videte, si est dolor sicut dolor meus. Attendite dolorem meum, ut in dolore meo videatis dolorem vestrum; Dolor meus ima­go vestri doloris est. Quid attenditis in cor­pore meo? Attendite et videte, si similis dolor non est in corde vestro. Transitis à vobis ad me, retransite à me in vos; et videte si non est similis dolor in vobis, sicut dolor meus. No­lite flere super me, sed super vos ipsas flete filiae Jerusalem. Vester ille dolor quem transitis & non attenditis, magis est slendus quam do­lor meus; propter scelus enim vestrum percus­sus sum. Haec nobis de cruce clamas, O benigne Jesu! & si non verbis, tamen ipsa re. Quid ti­bi respondeam? quid loquar? quid retribu­am? fecisti ergo mihi de corpore tuo speculum animae meae. Nesciebam contumelias & ter­rores & colaphizantem me incessanter Sata­nam, nisi viderem artem medicinae tuae similia similibus curantem, & apprehenderem in state­ra hinc calamitatem tuam, illinc iniquitatem meam. Dedisti corpus tuum percutientibus, & genas tuas vellentibus: faciem tuam non aver­tisti à conspuentibus in te, ut alapae tuae meas alapas removeant, & slagella slagellis expien­tur; & opprobria exprobrantium tibi, quae ce­ciderunt super te, auferant à me opprobrium sempiternum.

Haec sunt linteamina mundissima carnis tuae, quibus vulnera mea alligasti, O Samaritane mi­scricors, ut poneres super jumentum tuum ho­minem à latronibus spoliatum, & flagellis cae­sum, & perduceres in stabulum. Quum ipse vere nostros languores tulisti, & dolorem no­strum ipse portasti, cujus livore sanati sumus.

In domo ergo principis sacerdotum velata facie colaphizatur Christus: quia in domo con­scientiae caecata mente colaphizatur Christia­nus. Quod enim Christus in publico, ego pati­or in occulto: & quae ille foris à ministris Caiaphae, ego intus à nequitiis Satanae: quia supra dorsum meum fabricaverunt peccatores, faciem mihi velaverunt, faciem meam in ter­ram defixerunt, & dorsum meum incudem suam fecerunt. Et supra dorsum meum fabricave­runt peccatores, sed adhuc intra domum con­tineor, ubi puella & moritur & suscitatur: nam & ibidem Petrus negavit. O homo non sum, hominem attendo non Deum; hominem timeo non Deum, cujus veritatem nego. Non­ne, Petre, in his verbis velatam faciem habu­isse videris? unde & tertio colaphizatus est, quia tertio negavit. Et Paulus tertio rogavit Dominum, ut auferret à se angelum Satanae, qui eum colaphizabat. Uterque ergo Aposto­lus colaphizatus est: Uterque ter naufragium passus est, ille intus, iste foris. Voluisset qui­dem Satanas, at si tam licuisset ei tamdiu Pe­trum colaphizando cribrare sicut triticum; do­nec ab co omnem fidei medullam excussisset. Sed ego (inquit) Petre, rogavi pro te, ut non desiceret sides tua: unde respexit eum Christus, & egressus foras, flevit amare.

Tamdiu velatam faciem habuit Petrus, do­nec respexit eum Christus. Sed nunquid non etiam prius negantem non aspiciebat? etiam. Sed Petrus respicientem se Christum non respi­ciebat, quia velatam faciem habebat, unde be­ne alius Evangelista, Et recordatus est, inquit, Petrus. Recordatio Petri respectus fuit Christi, ergo cum peccatum flendo recordaris, à Chri­sto videris. Imo sublato velamine Christum vides, & egressus foras propterea negabat, quia intus esse volebat. Et tamen quando negavit foras egressus est. Unde foras? de domo Chri­sti, de domo fidelium. At ubi de domo Caiaphae foras egressus est, in domum Christi intromis­sus est.

Quanti sunt hodie qui dicunt, nos sumus de domo Christi, nos sumus de domo Ecclesiae; & sunt de domo Caiaphae, hoc est hypocrisis? Quod Petrus negando, hoc ipsi faciunt affirman­do. Sed nisi confitendo foras exeant, & ama­re fleant, non intrant in Ecclesiam Christi. A­maritudo fletuum velamen diluit oculorum. In domo ergo Caiaphae colaphizatus est Chri­stus, quia in domo Caiaphae colaphizatus est Pe­trus: & quod Petrus à Satana intus passus est, hoc Christus à ministris Satanae foris pertulit. Attende ergo & vide, si est dolor tuus similis si­cut dolor meus. Vides quis graviora pertulit opprobria, Christus foris in corpore, an Petrus intus in corde.

Sed jam ad Pilatum eatur: mane autem fa­cto, vinctus adducitur ad Pilatum. Quamdiu culpa latet, nox est: at ubi coepit innotescere, mane fit. Tunc jam ligatur à principibus sacer­dotum, & traditur Pilato, hoc est principi te­nebrarum. Sicut & Apostolus dicit hujusmodi tradere Satanae in interitum carnis. Effertur adolescens de domo ad portam civitatis, ubi sedet Pilatus pro tribunali: in porta enim ju­dicium fieri solebat. Pilatus autem apprehen­sum flagellavit. Saepe dum culpa retegitur, per impudentiam peccator effraenatur. Augentur flagitia, plagae multiplicantur; multa enim fla­gella; multa peccata.

His flagellis Pharao cedebat filios Israelis. Post haec traditur militibus ad illudendum: ipsa est militia spiritalis nequitiae. Vide origi­nem miseriae à principibus sacerdotum: tradi­tur principibus tenebrarum; qui flagellis suis sibi mancipatum militibus suis exponunt altius illudendum, & postea novissime crucifigen­dum. Post crucem non restat supplicium, quia peccatum cum morte terminatur; sed vicina jam morte, majori Daemonum ludibrio pecca­tor agitatur. Exuentes quippe eum veste toti­us decoris Christiani: quasi pro regio splendore chlamydem ei coccineam, hoc est, vestimentum mixtum sanguine circundant, cum propter crudelem vitae suae sanguinolentiam à pleris­que & honoratur & circundatur. Unde & ple­ctentes coronam de spinis ponunt super caput ejus, cum de rapina pauperum spineas ei divi­tias coacervantes, caput ejus ad regnum effe­runt. Vendicant enim pecunia, quod sapien­tia dicere solet; Per me reges regnant, & condi­tores legum justa discernunt. Ubi pecunia, ibi lex, ibi clientum copia. [...] [...] ponunt in dextera ejus, [...] [...] num impiorum arundo est quae [...] [...] Regnum autem Christi [...] [...] [...] in dextera arundo ponitur; [...] [...] [...] dextera iniquitatis. Jam quod [...] [...] clarius est: quia flexo genu [...] [...] po­tius quam servitur.

Ave rex Judaeorum, [...] [...] [...] supervacuis. Laudatur [...] [...] in desideriis animae suae, & [...] [...] Acceperunt arundinem & [...] [...] ejus. A talibus enim [...] [...] potestatem accipiunt [...] & [...] pauperes, quod totum tamen [...] [...] ejus; cujus auctoritate se tuentur. [...] mors est, quando sedet [...] [...] in [...] pe­stilentiae. His mortibus [...] [...] [...] crucem mortis [...] & quod [...] est talibus opprobriis [...] [...] honoribus delectatur; [...] [...] [...] du­citur ad crucem, bajulans [...] [...] [...] supplicium.

Sed quid est quod post [...] [...] exuitur, & suis vestiments [...] [...] quod saepe superbus Adam cum per [...] [...] confinia mortis ingreditur: [...] [...] ad putredinis suae [...] [...] [...] ubi videlicet vel miseratione [...] [...] fructus invenit, vel per [...] [...] duplici contritione conteritur. Sic Hero­des cum veste regia perfulgidus, [...] quam de­cuit, à populo [...] mox [...] ab Angelo exutus chlamyde vestem suam [...] & consumtus à vermibus expiravit.

Rectene illusus est? Ave rex ludaeorum. Quid superbis terra & [...] quid veste ni­tida gloriaris? subter te sternetur unea, & operimentum tuum [...], [...] tua vestis est. Illuserunt tibi, qui tibi [...] chla­mydem coccineam. Sic [...] & domi­nici natalis hostis Herodes alienis [...] de­positis in suis vermibus expiraverunt. Redi ad cor tuum tandem aliquando, redi vetus Adam: vide ubi & quomodo [...] [...] & invenit novus Adam: ostendit [...] corpo­re suo ignominias animae tuae. Non [...] fu­it quod per colaphos & flagella, & [...] irri­sionum genera, post te [...] clamitans & miserans percucurrit, & usque ad [...] crucis supplicium jamjam [...] [...] invenit & apprehendit.

Quis enim latro ille fuit nisi [...] qui ex quo primum in Paradiso sui [...] [...] perpetravit: tamdiu à Christo [...] [...] & ab­scondit se, donec in crucis [...] [...] consumtus & comprehensus: fugere & larere ultra non potuit: ibi [...] [...] à te bone Jesu. Conversus est, [...] [...] con­fessus est, poenam libenter [...] [...] Tu enim admonebas ne pati abhorreret: quod re quoque secum pati videret. [...] [...] de toto mundo solus & unus [...] [...] [...] de toto hoc mundo tecum in [...] [...] Ubi & tam sirmiter non jam [...] Para­disi, sed civis & [...] Dei [...] est [Page 99] amplins inde cadere non possit. O beatissi­um latronem, imo non latronem, sed mar­rem & confessorem! Necessitatem enim [...] in voluntatem, & poenam commutavit gloriam, & crucem in triumphum. In te, [...] confessor & Martyr, de totius mundi erilitate fidei reliquias collegit Christus. Tu, gientibus discipulis & Petro negante, socius comes passionis ejus fieri gavisus es: Tu Petrus cruce fuisti, & Petrus in domo Caiaphae, [...] Tamdiu enim Petrus latro fuit, quamdiu [...] latitans Christum foris negavit: ideo & etrum praecessisti in Paradisum; quia quite cruce complexus est, dux & rector tuus [...] die qua ipse ingressus est, fidelem & glori­sum militem secum te pariter introduxit.

Egenus & pauper ego sum, Domine, & [...] ex utero matris meae; et ecce sedeo ad [...] templi tui quae dicitur speciosa, non valens [...] volens introire. Quin potius egestate [...] tuorum, mendicans foris alimoniam [...] meae; aereas et falsas imagines [...] ubi coacervem mihi talentum [...] fasciculos deprimentes. Et ecce hora [...] nona est. Ascendunt Petrus et Joannes postoli tui ut orent ad templum sanctum [...] Ego autem haereo terrae et luto, terrena et [...] sapiens; et aliis introeuntibus, ego foris [...] non quaerens cum eis quae Patris tui [...] sed quae primi parentes mei, qui me huc [...] ponunt, quotidie male concupiverunt. Et [...] jam hora orationis nona est; inclinata est [...] prope est nox: cum surrexero mane [...] de his quae nunc mendico, nihil in [...] meis reperiam. Hora inquam, orationis [...] est; orasti enim hac hora [...] in [...] orasti inclinato capite, clamans magna [...] & expirasti. Orasti inclinato capite in [...] humilitatis, clamans voce magna, altissimo secretissimo [...] paternae & nostrae [...] In illo, Domine, clamore valido expirasti, eundem quem de nobis habebas [...] animum, tecum portasti: & credo, Domine, [...] tecum adhuc reservas: quia caritas tua [...] nescit. Erat autem hora orationis [...] & quare nona orationis haec hora? quia [...] horam nonam tenebrae factae sunt. [...] erat horror tenebrarum, qui [...] operuerat terram. Repellenda caligo [...] quae ex tunc coeperat abundare, ex [...] coepisti ad auram post meridiem [...] Ex tunc non cessasti, clamans ubi es [...] sequens post tergum fugientis & [...] se quantum in ipso fuit: & dimissus est de [...] voluptatis, & pervenit usque ad [...] cruciatum suae iniquitatis. Sed nos, [...] digna factis recipimus; hic autem quid [...]

Adam quam sero in haec verba perrupisti, modo primum te invenit. Amen dico tibi, [...] eris mecum in Paradiso. Ideo hora est [...] nona: nona oravit; nam decima [...] intravit. Praeterea & non introibat [...] [...] templum: quia nondum usque ad [...] generationem pervenerat; sed Petrus ad eum: In nomine, inquit, Jesu Christi surge & ambula: vere vos est is montes ad quos levavi animam meam, unde veniet auxilium mihi. Sed auxilium meum à Domino, quia in [...] Jesu Christi surge & ambula. In verbo Christi laxas rete, in verbo Christi claudum levas, in verbo Christi solidantur bases ejus & plantae. Quae sunt bases ejus? fides & timor; et quae plantae? spes et caritas.

Ideo bene Petrus et Joannes simul ascende­bant: quorum alter fidei, alter caritatis insig­ne ferebat. Ascendebant ad templum tuum, Domine, tecum simul oraturi; ut et ipsi tecum introeant in Paradisum sanctuarii tui. Quia scissum est in morte tua velamentum quod erat super faciem Moysis. Sed nolite timere soli; quia nec tu, Domine, solus in Paradisum intro­isti. Tu latronem, isti claudum introducunt. Sed neque jam latro in Paradiso, neque clau­dus in templo. Quomodo claudus enim, qui stat et ambulat, exsilit et Deum laudat? aut quo­modo latro, si cum Christo in Paradiso? non enim habitabit juxta te malignus. Latro fue­rat, quando latebat ante confessionem: justus autem, post orationem. Quid enim oravit? Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum. O magna fides! O magna spes! O mag­na caritas! Orat pro futuris, non pro praesenti­bus; non vult de cruce deponi, sed in Christi reg­no reponi. Quid enim aliud est dicere, quam cupio dissolvi, et cum Christo esse? Nescit quid Paulus magis isto latrone cupierit. Memento mei, O cor contritum et humiliatum! Quid minus vel humilius potuit orare, quam ut vel sui memor esset? Memento mei; cujus mei? mei, inquam, tam indigni, tam peccatoris. Iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum contra me est: semper confundor ocu­los meos ad te levare; tibi soli peceavi. Tu so­lus potes à peccato meo me mundare. Malum coram te feci, cum me tibi volui celare. Latro sum animae meae; homicidium quod feci, volui occultare: sed malum coram te feci. Memen­to mei, miserere mei: merito in hanc miseriam deveni, qui tuam beatitudinem deserui. Dives eram, & ecce quam miser factus sum. De omni ligno Paradisi poteram comedere & delectari; & ecce crucior in hoc ligno, & morior. Me­mento mei, tui oblitus eram; sed tu cum ira­tus fueris, misericordiam recordaberis. Misere­re mei Deus, secundum magnam misericordi­am tuam; video in te magnam & tuam, hoc est, competentem tibi misericordiam: quae te mihi ad mei consimilem condescendere fecit miseriam. Et ego, inquam, digna factis, tu au­tem quid fecisti? Video te mihi in poena simi­lem, quem in actu video tam dissimilem.

Non potuisti me [...] sequi. Unde veni­sti? à summo coelo egressus es: de utero Virgi­nis speciosus forma processisti; & mecum pen­des in ligno? Quis huc adduxit te? sola mise­ricordia. Secundum hanc magnam misericor­diam tuam, miserere mei Deus. Deus es, non homo tantum; Deus es, ego homo plasma tu­um, ego quem fecisti ad imaginem & similitu­dinem tuam: imaginis tuae, Deus miserere. Sed in quo te agnoseam misereri? In eo quia [Page 100] imaginem meam in te video similem & ean­dem mecum miseriam pati. Quid ergo restat, nisi ut sperem? De tanta misericordia quis un­quam potuit desperare? Ergo memento mei, dum veneris in regnum tuum. Vadis ad reg­num tuum, implesti negotium tuum. Ad hoc venisti, ut me reducas tecum: tecum ire concu­pisco, & pro hoc amarissimam mortem pati non contremisco, non erubesco.

Quomodo enim contremiscerem, ubi te me­cum esse viderem? Etiamsi ambula vero in me­dio umbrae mortis, non timebo mala; quoniam tu mecum es. Aut quomodo erubescerem, quod te Dominum coeli portare viderem? Qui enim te erubuerit & tuos sermones; hunc tu erubes­ces, cum veneris in majestare tua & Patris & sanctorum Angelorum. Qui non bajulat cru­cem suam & sequitur me, non est me dignus. Hic est sermo tuus: qui hunc sermonem eru­buerit, hunc tu erubesces. Qui enim erubescit crucem tuam, erubescit gloriam tuam: mihi enim absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi. Crux gloria tua est; crux imperi­um tuum est. Ecce imperium tuum super hu­merum tuum. Portas crucem tuam, portas por­tantem te. Qui portat crucem tuam, portat gloriam tuam; qui portat gloriam tuam, por­tat te. Portantem autem te tu portas super hu­merum tuum; quia imperium tuum super hume­rum tuum. Ergo qui te portant, imperium tu­um sunt: in ipsis enim tu regnas, O maxime im­perator. Sed quomodo aut quo portas imperi­um tuum super humerum tuum? Humerus tuus altus est, humerus tuus fortis est, humerus tuus pertingit usque ad Patris consessum super om­nem principatum & potestatem & virtutem. Il­luc reducis ovem centesimam: illuc reducis o­vem Joseph: ad dexteram Patris deducitur ovis Joseph. Vade jam secura ovis Joseph: Christus te portat super humerum suum. Fortis est hu­merus ejus, noli timere: altus est, noli ad ima respicere, quia nemo mittens manum suam ad aratrum & respiciens retro, aptus regno Dei.

Grave jugum super Filios Adam à die nativi­tatis eorum, usque in diem reversionis in ma­trem omnium. Quamdiu sum filius veteris A­dam, grave jugum porto: si essem filius novi Adam, leve jugum portarem. Quod est onus gra­ve? Talentum plumbi: & quod est onus leve? Crux Christi. Illud, sicut scriptum est, submer­gitur in aquis vehementibus: istud enatat super aquas. Mira res, nihil formidolosius ho­mini quam crucem pati. Sed quare timent ho­mines crucem? quia latrones sunt: si latro­nes non essent, crucem non timerent; ergo qui timet, latro est. [...], inquis, latro est? Audi Christum: Vos, inquit, fecistis eam, hoc est, domum meam, speluncam latronum. Tem­plum Dei sanctum est, quod estis vos: faciunt ergo homines seipsos speluncam latronum, ju­gulant homines, & trahunt in speluncam su­am. Quod enim majus homicidium quam ut se ipsum interficiat homo? vel quod gravius ho­micidium, corpus occidere aut spiritum?

O quotiens homo se interficit? Quot homi­cidia in semet ipso perficit? Quoties volunta­rie & ex studio peccatum perpetrat, quid [...] quam seipsum jugulat? Omnis enim qui acce­pit gladium, gladio peribit. Gladius [...] peccatum est, peccatum animae mors est: [...] hunc gladium manu propriae deliberationis [...] hoc est, acceptum habet & gratum; [...] in seipsum manum mittit, [...] primus interficit. Gladius, inquit, eorum [...] in corda ipsorum. Nec satis est semel [...] & quiescere, sed millies & millies crudeles in [...] manus convertunt; & veloces sunt pedes [...] ad effundendum sanguinem suum.

Viri sanguinum & dolosi: quomodo dolosi quia congerunt cadavera mortuorum [...] speluncam suam, & operiunt aggere terrae, [...] vel ipsi videant vel ab aliis videantur. [...] ipsi videre, ne horrorem vel putorem [...] eis in faciem morticina foetentia: nolunt [...] ne forte deprehensi tanquam latrones & ho­micidae ad horrenda supplicia [...] Quid autem in omnibus suppliciis tam horren­dum quam crux? ideo timent latrones crucem quia crux scelerum vindex est, crux [...] poena est. Crux aequa lance judicat & [...] hinc innocentes, illinc nocentes: ideo crux im­piis formidolosa, piis autem super omnia [...] Paradisi gratiosa est. Nunquid enum [...] crucem timuit? nunquid Petrus? nunquid An­dreas? imo optavit. Exultavit ut gigas ad cur­rendam viam; & desiderio, inquit, desideravi [...] pascha vobiscum manducare, antequam patiar Manducavit hoc pascha cum discipulis, [...] pascha, & compassus est, quando [...] ex hoc mundo ad Patrem. Ego, inquit, ha­beo cibum manducare, quem vos nescitis; me­us cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei voluntas Patris est ut calicem ejus bibam.

Ergo in cruce manducavit & bibit, & inebri­atus est & dormivit. Et risit verenda ejus ma­ledictus Cham; filii autem reverentes [...] soporis mysterium pallio contexerunt. [...] quippe Dominus soporem in Adam, & tulitu­nam de costis ejus formans eam in mulierem & adduxit eam ad Adam. Manifesta res est quia dormivit & soporatus est Christus, & de la­tere ejus quotidie aedificatur & pascitur & nutri­tur Ecclesia; & adducitur a finibus terrae, [...] assistat regina ejus in vestitu deaurato [...] data varietate. In cruce ergo manducavit [...] quia ascendit in palmam & collegit fru­ctus ejus; cum exaltatus, inquit, [...] a terra omnia traham ad me. Quae omnia Coelum & terram & inferos: traxit ad se Patrem, quia [...] ejus introivit in aures ejus, & [...] terra, & petrae scissae sunt, & monumenta aperta sunt quia vocem filii Dei audierunt. Sic [...] Dei & hominum medius inter coelum & [...] pascha manducavit, & fructus arboris undique collegit; quos in corpus suum trajecit; [...] confluebant omnia ad arborem [...] quae [...] in medio Paradisi: restincta enim erat [...] quae viam intercluserat. Quis ergo amplius cru­cem timeat? Vere qui crucem [...] ipse [...] testis est, quod adhuc latro est. In [...] enim pendet omnis fructus [...] quia ipsa est [...] vitae quae est in medio Paradisi, ipsa est [...] [Page 101] [...] latitudo, sublimitas & profundum; ipsa [...] colligit & remunerat, malos disperdit & [...] ipsa est maestorum consolatio, [...] refectio, perfectorum gloriatio.

Circuire possum, Domine, coelum & terram, [...] & aridam, & nusquam te inveniam nisi [...] in cruce: ibi dormis, ibi pascis, ibi [...] in meridie. Crux enim tua fides est; cujus [...] caritas; longitudo, longanimitas; [...] spes, profundum timor. In hac cruce te [...] quicunque te invenit: in hac cruce [...] suspenditur à terra, & dulcia poma de [...] vitae decerpit: in hac cruce Domino suo [...] dulciter decantat, Susceptor meus es tu, gloria mea, & exaltans caput meum. Nullus er­go te quaerit, nullus te invenit, nisi crucifixus. O gloriosa Crux, radicare in me ut ascendam in te.

Sed ubi crucifixerunt eum? In Calvariae [...] Beatus vero locus in quo figitur crux: [...] calvities quae tali fronde vestitur. Ad hanc [...] Eliseus ascendebat; vide si non [...] esset noster Eliseus; Filius, inquit, hominis [...] habet ubi caput reclinet. Ecce, quam [...] est, qui non habet ubi caput reclinet. Calvus est, qui non regnum ejus non est de hoc mundo; calvus est noster Eliseus, quia discipuli ejus relicto eo omnes fugerunt. Quid enim [...] ejus nisi capilli capitis, qui omnes [...] sunt? Ergo in Calvariae loco vexillum [...] erigitur. Pro eo, inquit, quod [...] filiae Sion extento collo & nutibus ocu­orum, decalvabit Dominus verticem filiarum Sion: decalvet Dominus verticem capilli [...] in delictis suis: decalvet, inquit, [...] Sion; & faciat ibi Calvariae locum, ut ibi [...] gloria Christi crux, ubi sibi sedem [...] locaverat. Dilata, inquit, calvitium [...] sicut aquila. Aquila decalvata perspicuo [...] fruitur: sic animae calvities quanto [...] tanto se purius in eam lux vera infundit. Qui autem comam sibi nutriunt, caecitatis & gravitatis sibi damnationem ad quirunt.

Propterea lucis hujus beatae visionem perdi­dit Absalon: quia gravabat eum caesaries; & [...] nisi semel in anno tondebatur; & crines ejus ponderabant ducentis siclis pondere pub­lico; unde & eodem crine suspensus ad arbo­tem, interiit.

Absalon patris pax, ipse est & Judas, & qui­cunque in pace Christo est amaritudo [...] Ave Rabbi, voce & osculo patri pacem [...] ore suo benedicebant, & corde suo [...] Homo, inquit, pacis meae in quo sperabam, qui edebat panes meos; magnifica­bat super me supplantationem. Unus est & [...] sunt; Ecce Absalon! Ecce Judas! Ecce [...] Satanae! Sed quomodo comam nutriebat? [...] erat & loculos habebat. Ista enim caesaries [...] & semel in anno tonsus est: quando [...] retulit triginta argenteos & projecit eos [...] templo, quos ponderavit ducentis siclis; qui [...] immundorum est, & hoc pondere [...] non pondere sanctuarii. Poenitentia enim ductus, peccatum suum valde pondera­vit.

Peccavi, inquit, tradens sanguinem justum. Singula verba plena sunt ponderibus; sed pon­dere publico, non pondere sanctuarii: quia plus erubuit infamiam quam conscientiam: plus suam nequitiam, quam Dei misericordi­am ponderavit. Audi pondus sanctuarii: Pec­cavi, malum coram te feci, dele iniquitatem meam: hinc iniquitatem meam ego agnosco, illinc misericordiam tuam magnam attendo: miserere mei, Deus. Audi & pondus publicum: Major est, inquit Cain, iniquitas mea, quam ut veniam merear; retulit ergo triginta argen­teos, & projecit eos in templo. Vide quantum magni pendebat eos. Non projecit eos in ster­quilinio, sed in templo: nimirum talibus sem­per diis templum suum devoverat. Avaritia enim simulacrorum est servitus, & avaritia ex­caecat oculos sapientium. Ecce intelicem, qua­liter excaecatus est. Maluit se ipsum perdere, quam denarios perire: denarios templo, seip­sum laqueo addixit: amabat haeredes suos, qui eosdem denarios exinde colligerent, qui etiam nunc reservant eos in suo corbana. Projecit eos in templo, & abiens laqueo se suspendit: jam diu quidem à Christo abierat, & avaritiae laqueo se suspenderat; sed quod fecerat in occulto, palam omnibus innotuit. Exterioris poenae qua­litas modum supplicii aperuit; quia per quae peccaverit homo, per haec & punietur.

Suspensus crepuit medius, plenus erat venter, & ruptus est venter: crepuit medius, ubi sedes erat Satanae. Crepuit ergo vas contumeliae, quia non erat de vasis figuli, quae probantur in fornace. Propter quod in agro figuli in sepul­tura peregrinorum sortem non habuit; sed ve­lut testa crepitans per inane dissiluit, & dif­fusa sunt omnia viscera ejus. Pecunia sunt vis­cera avari; illa diffunduntur & perduntur; sed viscera misericordiae colliguntur. Pendet ad­huc Judas, ut Absalon per comam capitis sui, & mulus cui insederat pertransit. Nolite fieri sicut equus & mulus; quia mundus transit & con­cupiscentia ejus. Crinis Absalon quo suspendi­tur, radix omnium malorum est cupiditas vel avaritia. Ubi haec radicaverit, omnium malo­rum caesaries abundabit. Mulus vero ex equo & asino mixtus; duplex est animus qui foris osten­tat, quod intus non servat. Talis erat Judas, talis Absalon. Foris pietas, intus malitia: du­plex est iniquitas; equus manifeste tumet, asi­nus simpliciter ambulat: mulus nequam & sub­dolus incautum praecipitat.

Aperi nobis, Domine, aperi nobis ostium la­teris tui, quod est in arca tua; ut introducas nos cum mundis animalibus septena & septena. Tu es enim verus Noe; quem solum invenit Deus Pater tuus justum coram se. Hic est, in­quit, filius meus dilectus, in quo mihi bene com­placui. Tu cognoscis oves tuas, & illae agnoscunt te; quia sunt animalia munda septena & sep­tena: qui septiformi gratia & operibus lucis sabbatum ex sabbato adepti; jam digni sunt octavae conscribi: qui numerus tantum in ar­ca salvatus est. Introduc & nos ad te per osti­um lateris tui, quod est fides Ecclesiae: & clau­de ostium à foris donec pertranseat iniquitas: [Page 102] & cessante diluculo iterum nobis aperias non jam fidei, sed spei ostium contra ostium, quod in montis aedificio Ezechieli prophetae monstra­tum est. Interim tamen & fenestram habes in arca, per quam dilectus mittit manum suam, & columbam suam excitat, Surge, inquiens, a­mica mea, speciosa mea, columba mea; & ve­ni. Et cum evolat post te ut apprehendat te, tu effugis, & ascendis super cherubin, & volas su­per pennas ventorum: ut non inveniat pes co­lumbae tuae sblidum quid de te ubi requiescat; nisi iterum ad arcam tuam reveratur, & tu manu adprehensam iterum in sua mansiuncula reponas. Tutius est enim in portu fidei interim praestolari & quiescere, quam te nimis & fru­stra insequendo, in aquas diluvii intransmeabi­les decidere & immergi.

Aquae enim quae à dextro templi latere efflu­unt mille passus mensuratae, usque ad talos ve­niunt, & post alios mille passus usque ad genua, iterum post alios mille passus, usque ad renes ascendunt; post autem alios mille passus in tantum crescit & intumescit fluvius ut transva­dari non possit, sed oporteat potius redire ad solidum ripae. Ideo immunda animalia ibant & non revertebantur: columba vero cum non in­veniret ubi pes ejus requiesceret, ad arcam rever­sa est: at vero corvus semel emissus nescit re­verti, quia non simplici oculo persequens vani­tatis diluvio interceptus est. Et merito; quid enim columbae & corvo? quid candidae & ni­gro? quid Judae & Joanni? quid Christo & Belial? Et tamen Christus inter Judam & Jo­annem medius sedet: inter electum & repro­bum latronem medius pendet: & Noe inter corvum & columbam; sed corvus semel emis­sus non est reversus; quia Judas egressus in ae­ra submersus est.

Sed quid est, O Domine, quod unus ex mili­tibus latus tuum lancea aperuit. Quis est ille unus ex militibus, nisi forte ille qui tunicam tuam inconsutilem accepit? Ipsa est nimirum unitas fidelium quae tibi soli militat; cujus lan­cea praedicationis cunctis credentibus latus ape­ruit. Vivus est enim sermo Dei, & efficax, & pe­netrabilior omni gladio ancipiti. Haec est illa lancea quam Abacuc propheta fulgurantem hastam nominat. Hanc hastam cum urceo a­quae tulit David à capite Saulis inimici sui dor­mientis: quia superbis & invidis ac negligen­tibus sermo sapientiae cum gratia simul sub­trahitur. Sed dormientem filius Sarviae confo­dere voluit semel, ut secundo opus non esset, ni­si David hunc benigne prohibuisset: quia pec­catorem pigrum & contemnentem, nisi miseri­cors & longanimis patientia Dei sustineret, gla­dius Satanae hunc in aeternum interficeret. Vult enim improbus Satanas quatenus qui dormit non adjiciat ut resurgat; at vero mise­ricors David de longinquo vertice montis sae­pius inclamat; nonne respondebis Abner? Re­tribuis enim peccatoribus bona pro malis mi­tissime David, & admones & expectas diutius, ut respondeat tibi unum pro mille. Illis autem vox tua improba videtur: quia inquietum eo­rum somnium inquietas.

Quis es tu, inquit, qui clamas, & [...] regem? ab increpatione tua fugient [...] ascenderunt equos, nec evigilare eos vult as­riga ipsorum, donec principes ruant in pro­fundum. Rex enim impiorum [...] [...] umbra dormit, in secreto thalami, in [...] humentibus; & protegunt umbrae umbram e­jus. Ipse est Abner qui protegebar Saul: Cur, inquit, inquietas regem? Compungitur ta­men aliquando & superbum cor ad vocem David; sed non usque ad correctionem. Fle­ctitur humilibus sermonibus superbus Saul, dicente David; Quem persequeris rex Israel, quem persequeris? canem mortuum & puli­cem unum; sicut perdix in montibus. Non sine causa vel cani mortuo vel pulici uno se comparat David. Melior est canis vivus le­one mortuo: melior est canis, vivens Deo & mortuus mundo, quam leo superbus & repro­bus, Deo mortuus & vivens seculo. Pulex pat­vulus mordet & salit; sic humilis justus carna­lium vitia mordet confidenter, & salit in mon­tibus ubi virtutum habet refugium tutissimum; ut non timeat perdicem adulteram, quae perse­cuta est Heliam & Joannem baptistam inter­fecit.

Da mihi portionem, Domine, in terra vi­ventium, in sepultura peregrinorum, in agro Acheldema: qui pretio magno sanguinis tui emtus est. Ibi enim sepulti sunt omnes Patres nostri, qui super terram hanc fuerunt advenae & peregrini: ibi Abraham pulcherrimam ux­orem suam in spelunca duplici sepelivit, Saram scilicet. Sed quid est quod agrum ipsum gratis accipere noluit; nec in electis eorum [...] mortuum suum sepelire? Quia nec sine pretio sanguinis Christi gratis se per ipsum salvandum credidit; nec bonum sibi existimavit esse, si in foetentibus mundi sepulcris habitaret. In ele­ctis, ait, sepulcris nostris sepeli mortuum tuum. Habet mundus electa sepulcra; illos utique tumulos quos elationis fastigium vel supersti­tionis operositas perspicuos reddit.

Tota AEgyptus sepulcris plena est, nequae enim erat domus in qua non jaceret mortuus. Illa sepulcra in deserto desiderabant filii Israe­lis: Deerant nobis, inquiunt, in AEgypto sepul­cra; ut cadavera nostra jaceant in deserto nu­da & inhumata. In talibus sepulcris noluit mor­tuum [...] sanctissimus Patriarcha. Sed ubi? In spelunca duplici, ubi spes bonorum operum & amor contemplative requiescit. Ibi enim & alia condita jacent: ergo Sara & Lia in spe­lunca duplici simul absconditae sunt. Illa prius sterilis post modo jam senex filium gaudii unum tantummodo peperit: haec post sex filios pare­re cessavit; nisi quod novissime filiam sacri ge­ris ignominiam peperit.

Mira res! haec quae filios sex habuit, parere ces­sare dicitur; illa quae unum tantummodo, par­ere cessare non memoratur: sed activa fiuem ha­bet, contemplative semper parit. Illa in do­lore, ista in gaudio parturit: & tamen utraque in eodem agro sepulta est. Nam Rachel juxta Bethlehem subter ilicem crucis posita est. Nimi­rum sedet ad pedes Jesu: ut de domo panis sem­per [Page 103] foecunda pariat. Ergo Sara & Rachel nun­quam parere cessabunt. Lia vero post sex filios [...] omnino parere cessat, aut filiam parit. Ipsa est carnalis voluptas, quae sub specie discretionis nonnunquam subrepti active; sed tamen si [...] vidua fuerit salvabitur; non per filiae, sed per [...] generationem.

In spelunca duplici patriarchae nobiles una cum conjugibus suis sepulti sunt. Habitarunt enim in tabernaculis sicut advenae & peregrini super terram; ideo sepulturam peregrinorum tam ipsi quam tota eorum successio haereditate possident. Sed quid est quod Jacob grandaevus, majore quam ceteri ambitione, suavitate & gloria, ibidem à filio suo Joseph sepelitur? Per Jacobum grandaevum perfecta caritas [...] in qua Pater à Filio, imo cum Filio [...] dicente Christo, Quia siquis diligit me, [...] meum servabit; & Pater meus dili­get eum; & ad eum veniemus, & mansionem apud eum faciemus. Haec est illa gloriosa & [...] sepultura Patris antiqui dierum: qui di­ligentes se sibi consepelit, & abscondit eos in abscondito faciei suae à conturbatione homi­num. Illuc etiam ossa Joseph, salvatoris nostri ex AEgypto memoria, quotidie referuntur à filiis Israelis: non enim in AEgypto ossa Joseph; quia sepulcra foetentia & dealbata detestatur. Et Moysen Deus sepelivit, sed sepulcrum ejus [...] in hodiernum diem ab homine non in­venitur.

Denique quis poterit illuc, ubi ille ascendit per medium nebulae in altissimum montem; & suit ibi quadraginta diebus & quadraginta no­ctibus, & vidit & perscrutatus est exemplar ta­bernaculi admirabilis, quod fixit Deus & non [...] Propterea usque hodie dum legitur Moyses velatam habet faciem: quia ab homi­ne mortali sepulcrum ejus non invenitur. In codem agro sanguinis, & gloriosa regum linea sortem recepit: qui sepulti sunt in sepultura Patrum suorum in Jerusalem. Illic & prophe­tarum visio & Maccabaeorum bellicosa virtus gloriose decorata est.

Comparetur jam si placet huic sepulturae pe­regrinorum, illa quondam gloriosa in regnis, [...] in superbia Caldaeorum turris Babel. Quid simile huic sepulturae nostrae reperitur? Ibi una in plures lingua discinditur: hic quin­que civitates AEgypti non jam lingua AEgyptia, sed Cananitide loquuntur, sed civitas solis vo­catur una. De illa siquidem turre Babel proje­cta est meretrix Jezabel, fornicationum mater, [...] cultrix, avaritiae artifex; & cum eam sepelire vellent, quia erat filia regis; non in­venerunt nisi calvariam tantum, & manuum summitates, & sanguine respersum parietem. Haec sane est impiorum sepultura, haec digna re­tributio. Quid ex eis nisi manuum summitates, [...] est operum vix extrema vestigia remanent: & calvities, quae est locus superbiae spoliatus ca­pillorum gratia? Quia vidi impium super ex­altatum, & elevatum sicut cedros Libani, & transivi & ecce non erat. Haec est calvaria Je­zabel quae vestita erat decore meretricio, & pinxerat oculos suos stibio. Decalvatus est superbiae vertex. Non est qui eum dignetur aspicere, nisi qui voluerit nefas ejus abhorrere; ut lavet manus suas in sanguine peccatoris, & velut equus fortis & velox meretricem proje­ctam ungula sua confodiat, & conculcet, & prae­tereat. Propter hoc & paries adhuc sanguinens relictus est, ut terreat viros sanguinum & do­losos; qui propter avaritiam suam lapidaut humilem Naboth. Sed canes impudentissimi a­matores cadaverum, carnes sibi fornicarias in­corporant: unde & sanguinem ejus consequen­ter lambunt; quia sicut libidinis, ita & ultionis participes erunt. Alii vero sunt canes qui rubri fiunt ex inimicis ab ipso; qui famem justitiae pati­untur, & circuiverunt civitatem non Babyloniae sed Ecclesiae; & quod mortuum à vitiis ibidem reperiunt, comedunt & sibi consepeliunt. Vae autem his quos extra civitatem mortuos; volu­cres, hoc est, daemones per inane volitantes co­medunt; quales fuerunt Achitophel & Absalon, & Jezabel & Judas: qui accipientes in vano ani­mam suam, in vano etiam efflaverunt eam.

Sed redeamus ad agrum Acheldema; ut admiremur & aemulemur potius beatarum ani­marum mansionem & gloriam: quoniam me­moria impiorum peribit cum sonitu, memoria vero justorum vivet in secula. Quales fuerunt Jo­seph qui erat decurio vir justus & bonus: & Nicodemus qui quondam noctis sed jam diei minister: ad perungendum corpus dominicum ferebat mixturam myrrhae & aloes quasi libras centum. Tales sepulturae suae ministros amat Jesus, qui corpus suum audacter eripiant de po­testate tenebrarum, & sibi vendicent, ut sciat unusquisque vas suum possidere in honorem & sanctificationem: ligantes illud castitatis legi­bus, & disciplinae linteis, & à vermium putredi­ne conservantes per mixturam myrrhae & aloes. Sunt enim hae species amarae quidem, sed cor­ruptelam removentes: quoniam laboriosa qui­dem est castigatio carnis, sed neque mens ne­que ipsa caro sine ipsa servatur imputribilis. Quasi libras centum. O mensuram bonam at­que confertam! Librandum sanc est inter cor­pus & animam deliberatione subtilissima: ut unumquodque plenum suum habere se gaude­at, & fiat pax & aequalitas inter carnem & spiri­tum, quatenus & mensura teneatur, & non de­seratur perfectio. Haec sunt quasi librae centum, quae corpus Jesu in sepulcro fidelium integrum semper & suave custodiunt.

En lectulum Solomonis quadraginta fortes ambiunt, omnes tenentes gladios & ad bella doctissimi. Lectulus tuus, Jesu Christe, plus­quam Solomonis sepultura tua est, in qua Sab­bato requievisti ab omni opere quod patrasti. Est autem monumentum tuum in horto no­vum, & in petra excisum: quia amica tua, fi­delis anima, hortus conclusus est, & renovatur quotidie in agnitione tua, & consolidatur in pe­tra amoris tui, consepeliens se ipsam tibi in in­teriore homine, in secreto cubiculi tui. Ibi te ambiunt quadraginta fortes ex fortissimis Isra­elis, in quibus opera sex dierum, opera bona valde sunt & perfecta: ut in senario & denario legis imaginem & similitudinem tuam conser­vent. [Page 104] Isti melius te custodiunt quam fallax im­piorum custodia: quia sunt ad bella doctissimi, non solum carnis illecebras, sed etiam potesta­tes aerias nocturnosque timores abigere.

Illi autem qui nocte sicut ebrii sepulcrum tu­um obsident, illic trepidaverunt timore ubi non est timor: quoniam potestas tenebrarum lucem non sustinens, ad nuntium vitae facti sunt velut mortui. Non ergo te custodiunt filii noctis, sed filii diei: illis enim horrorem incutit splendor tuus, ut fugiant à te; ipsis autem gaudium, ut approximent ad te.

Nobis autem dormientibus, venerunt disci­puli ejus, & [...] eum. O mendaces! ve­rum dixistis, sed mentita est iniquitas sibi. Dor­mientes enim Christum custodire non possunt, sed qui mane, inquit, vigilaverint ad me, inveni­ent me. Vobis quippe dormientibus quid nisi somnia apparent? Ecce habetis copiosam in manibus pecuniam illam, si potestis, custodite, ne fures effodiant vel furentur. Jam discipuli Christi suum thesaurum diligenter custodiunt.

Unusquisque quod amat, hoc servare studet. Certe Micol amabat David magis quam Pa­trem suum Saul: ideo per fenestram dimisit eum & servavit. Quid est hoc? Micol filia Saul, filia quondam superbiae, postquam nupserit spe­cioso David, incipit odisse patrem suum, cui dicitur in Psalmo: Audi filia, & vide, & incli­na aurem tuam, & obliviscere populum tuum & domum patris tui. Unde per fenestram di­mittit David; illam intelligite fenestram, per quam dilectus mittit manum suam. Per hanc fenestram dimittitur ab amica sua, ad amicam suam, hoc est ad seipsum, & absconditur in in­teriore homine, ubi & securus vivat, & iniquos lateat. Abscondit enim se & exit de templo perfidiae; quoniam dum cytharizat coram Saul, ut Spiritum Domini malum faciat ab eo rece­dere, ille impius hasta eum cum pariete ten­tat configere: sed declinante David, quid est quod parieti hasta infigitur, nisi quod receden­te Christi gratia, mens indurata suae malitiae te­lo confoditur.

Quid autem hodie ita perosum habet rex te­nebrarum Saul, quam David generum suum? Propter quod absente David filiam suam tollit, & dat alteri marito ignobili; sed manu fortis cum redierit & acceperit regnum, rursus suam sibi vendicat, quoniam desponderat eam sibi ducentis praeputiis Philistinorum: à qua non solum carnis, sed mentis immunditias abscidat. Vae peccatoribus, Domine, sepulcrum tuum ob­sidentibus; quoniam vere declinas ab eis, & non inveniunt te in lecto suo suavi & florido; sed potius offendunt in statuam, cordis sui tene­bris involutam, habentes ad caput suum pel­lem caprinam, peccatorum suorum memoriam fetentes.

Beatus autem qui vigilat ad monumentum tuum & custodit te; & luctatur mane cum An­gelo resurrectionis, nec dimittit eum donec au­diat aliquid de nomine ejus, quod est mirabile, ut & nomen Jacob commutetur in Israelem, & transmisso amne doloris, statim oriatur ei sol justitiae.

Quis revolvet nobis lapidem ab [...] [...] Clausum est, Domine, [...] ments meae, & premit intellectum meum lapis morta­litatis, praegravatus pondere iniquitatis meae, nec humanae prorsus vires valent illum [...] nisi omnipotens sermo tuus a regalibus se­dibus veniat; Angelus consilii qui diruit ma­ceriam nostrarum inimicitiarum, & apenat no­bis sensum, ut intelligamus scripturas & videa­mus linteamina posita ante nos humanitatis & resurrectionis tuae verissima testimonia. In qui­bus qui te scrutari, te adjuvante, potuerit, prae­gustabit aliquid de gloria resurrectionis quam. praeparasti diligentibus te: cujus primitias jam in sinu tuo collegisti, offerens eas semper in con­spectu tuo & Patris tui tostas igni Spiritus san­cti.

Et ille quidem Angelus tanti gaudii prae­nuncius qui revolvit lapidem, & impias mentes perterruit, pias autem blande lemens timere prohibuit: ille, inquam, Angelus non tantum verbo, sed & vultu, habitu vel actu beatae resur­rectionis testimonium perhibuit. Revolvit enim lapidem, & super eum sedit: lapidem, inquam, qui etiam nunc advolutus est super nos, & faci­em nostram deprimit. Quod in prima quoque resurrectione, quae est animae, sieri [...] non est: ut prementem se corruptionis sarcinam versa vice spiritus subjiciat, & velut judex ac Dominus inferioris sui regimen accipiat.

Quid autem per candorem nivis superantem vestimentorum speciem denotatur, nisi corporis nostri frigida & mundissima castitas; quae prae­sidenti in se Angelicae claritati simul testimoni­um praebet & obsequium? Porro aspectus aspectus ejus interior, ubi signatum est lumen vultus tui, Domine, sicut fulgur & terribilis & lucidus; ter­ribilis, ut inimicos animae scindat medios, & perterreat: lucidus autem, ut tibi vero lumini cum justitia semper appareat. Talis erat facies Moysi ex consortio sermonis tui; hoc est, lu­minosa & terribilis, quia cornuta erat ad venti­landum inimicos, & velata propter splendo­rem, quem carnales oculi ferre non poterant.

Et nunc, Domine, scimus & gaudemus, quia resurrexisti vere à mortuis, & longe divisus es à nobis adhuc mortalibus, quia ascendisti super equos tuos igneos, & currum igneum, qui de­cem millibus multiplex est. Veruntamen ceci­dit nobis à te, & apud nos usque hodie remansit pallium tuum; quae sunt linteamina corporis tui; quibus potentiae tuae opem experiamur in tempore opportuno; ut Spiritus tuus duplex fiat in visceribus nostris: quatenus in te & Deum & proximum diligamus. Circundederunt nos dolores mortis, & torrentes iniquitatis contur­baverunt nos. Circundedit nos nostrae mortali­tatis indumentum scaturiens; vermes, qui nos assidue comedunt, & non dormiunt; qui sunt dolores praenuntii doloris illius maximi, qui venit super nos velut arena, & improvisos moli­tur obruere. Quamvis & quis tam providus ut terrorem illius possit sustinere? at tamen veli­mus nolimus certe sustinendus est, certe trans­meandus est.

Sed noli oblivisci pallium Heliae; alioquin [Page 105] torrens tibi sine illo non dividetur: sunt & alii torrentes iniquitatis, pelagus peccatorum meo­rum, qui conturbant me; atque utinam sic tur­barent, ut cum dolore clamarem, Pater mi; Pater mi; currus Israelis & auriga ejus: contur­bant enim me torrentes iniquitatis, auferentes mihi lumen oculorum meorum, ut non possum videre piissimum Heliam quando tollitur à me: si enim viderem, profecto spiritus ejus duplex fieret in me; & clamarem Pater mi, Pater mi. Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, cla­mantem Abba Pater: duplex Spiritus duplo clamat, Pater mi, Pater mi, Pater mi creator, Pater mi reformator: Pater mi, Pater mi!

O vox affectuosa: currus Israelis & auriga e­jus, portas & regis, sustines & gubernas; quem? Israel videntem te, credentem in te, sperantem in te, suspirantem ad te. Ecce sublatus es, am­plius te non videbit tuus Eliseus: remansit ta­men ei pallium tuum in memoriam tui: ut prae­sentia absentiae tuae dolorem ejus semper & au­gendo leniat, & leniendo augeat. Hoc sumi­te, ait, in meam commemorationem: hoc est sacramentum corporis tui quod sumimus in tui commemorationem; donec venias. Pallium tuum est caro tua qua vestitus ad nos processisti, & latuisti perfidos quidem, sed fidelibus tuis te­ipsum óstendisti, sicut & usque hodie. Sub pal­lio tuo isto abscondita est maxima fortitudo tua.

O fortissime Samson: quam etiam à dilecta non diligente te ad ultimum secretum tuum non celasti, ut inimicam verteres in amicam: in tantum amasti mulierem non amantem te, sed persequentem te, ut propter amorem stultesce­ret sapientia ejus, & fortitudo tua infirmaretur. Sed quod stultum est Dei, sapientius factum est hominibus; & quod infirmum est Dei, fortius est hominum: quoniam voluntarie teipsum pati sacrificans, & ex potestate tua moriens concussisti principes tenebrarum, & regnum eorum attrivisti, & facta est crux tua Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitia: his autem qui credunt, Dei virtus & sapientia Dei.

Quamdiu sumus in hoc corpore, peregrina­mur à te, Domine. Ambulas quidem cum his qui diligunt te & loquuntur & tristantur super te: sed tamen peregrina est facies tua; & cum cognoscas eos, non cognosceris ab eis. Vere tu es ille Joseph, qui ad fratres tuos quasi ad alienos durius loquebaris, non indignatione sed miseratione: dum illos duos in via ambulan­tes & tristes adpropinquans & docebas & ar­guebas. O stulti & tardi corde ad creden­dum!

Veniunt ergo ad te quasi alieni fratres tui, sed tu benignus adpropinquas [...]: veniunt er­go ad te cum asinis stultitiae & tarditatis suae, & cum saccis vacuis prae inopia; sed tu non so­lum frumento reples eos, quinetiam pecuni­am reddis ligatam in ore sacculi. Aperiens, inquit, unus saccum ut daret jumento pabu­lum, invenit pecuniam in ore sacculi: reddita est mihi, ait, pecunia: en habetur in sacco. Quidnam est quod fecit nobis Deus? Vacui & stulti veniunt ad te, sed tu remittis eos onustos & abundantes frumento sapientiae tuae: insuper & eloquentiae pecuniam reddis ligatam aucto­ritate Scripturae: quia linguas [...] facis disertas; ut dent jumentis nondum intelligen­tibus te pabulum & mensuram tritici in tem­pore suo.

Gradere nunc & nobiscum, Domine, ne de­solemur & tristemur in via hac qua ambula­mus: quoniam tu ipse quondam filios Israel in columna nubis per diem, & in columna i­gnis per noctem deduxisti: & ad nutum tuum deponebant tentoria, & rursus erigebant. Quid est autem nubes quae praecedit veros Israelitas, nisi verissimum & sanctissimum corpus tuum quod in altari sumimus; in quo velatur nobis altitudo diei, immensitas majestatis tuae, cujus & calorem & splendorem mortalis infirmitas sustinere non possit: nisi mediatrix nubes in­terposita & ardorem temperaret desuper, & tu­tam subtus se viam praemonstraret.

Hanc nubem totus exercitus tuus sequitur, Domine rex Sabaoth. Qui autem non sequi­tur eam, in tenebris est, & in tenebris ambu­lat, & nescit quo eat. Relucet enim de hac nube semita quae ducit ad vitam, semita hu­militatis & patientiae, semita mansuetudinis et misericordiae, et quicquid humano generi per incarnationis tuae mysterium revelare dignatus es. Relucet nobis ex hac luce legis et prophe­tiae gloria, quando Moyses et Elias apparue­runt tecum in monte, sed nubes luc da obum­bravit eos; nec enim ipsi sicut et nos sine tua protectione salvari potuissent. Veruntamen illis sicut amicis et domesticis, imo domestico­rum et amicorum tuorum praecipuis sacramen­ti tui nubes erat perlucida, quae nobis jacenti­bus et projectis à facie oculorum tuorum valde subobscura est; sed imperfectum meum vide­runt oculi tui, et in libro tuo omnes scriben­tur: quoniam sub nube tua nutris et perficis et deducis velut ovem Joseph. Haec est colu­mna nubis quae per diem praecedebat filios Is­rael: columna vero ignis Spiritus sanctus est: qui super Apostolos in igneis linguis apparuit; qui caecitatis nostrae caliginem illuminat; & sursum erigit, ut sapiamus ea quae sursum sunt, non quae super terram. Nubes ergo per diem, & columna ignis per noctem: quia & caro tua divinitatis aestum nobis temperat: & Spiritus sancti lux tenebras nostrae mentis illustrat. Er­go dum loqueris in via duobus discipulis tecum pariter euntibus, & nubes peregrina faciem tu­am tegeret; Nonne, inquiunt, cor nostrum ardens erat in nobis de Jesu, dum loqueretur in via, & aperiret nobis Scripturas? [...] nimirum intus columna ignis, quia foris in co­lumna nubis loquebatur ad eos.

Sed ubi tandem cognoverunt eum? In fra­ctione panis: panis caro tua est: fregisti ma­nibus tuis corpus tuum: quia potestatem habes ponendi animam tuam, & iterum sumendi eam. Fregisti corpus quod foris apparebat, & osten­disti medullam quae intus latebat; nisi enim patereris, non cognoscereris. Ibi, inquit, abs­condita est fortitudo ejus; quid est autem for­titudo [Page 106] tua, nisi misericordia, nisi mansuetudo, nisi humilitas, nisi patientia? Has virtutes for­tissimas & suavissimas in fractione panis, hoc est in passione tua nobis ostendisti: his virtutibus caro tua, quod nos sumus, nutritur paulatim & proficit, & proficiscitur. Et primum quidem inter duas molas spei & timoris molitur sicut frumentum; ut fiat nova conspersio, deinde cum in formam panis transierit, coquitur in clibano passionum; postea cum benedixeris ei omni benedictione spirituali, & dixeris consum­matum est; frangis & ipsum corpus nostrum quod in manibus tuis est, & in manus tuas com­mittimus; & ibi agnosceris non specie peregri­na, sed in facie propria: ut jam non Iancea no­bis latus tuum aperiat, sed digito palpare & vi­dere possimus; quia tu es, Domine, Deus no­ster.

Pater orphanorum & judex viduarum, nun­quid non vides viduam hanc pauperculam & desolatam animam meam, non habentem ali­quos neque fratres, neque amicos, aut vicinos, à quibus mutuum accipiam: vasa vacua non pauca, quae mihi filii mei suggerant, & ego infundam de modico olei, quod mihi de te re­siduum est, ut tu benedictionis tuae plenitudi­nem omnibus exhibeas. Intelligo enim, Domi­ne, vasa non vacua esse literales quosdam & historicos sensus scripturarum tuarum, quae non pauca sunt; ut totus mundus ea capere non possit. Quae quidem vasa sanctissimi templi tui Babylonius rex, hoc est, principatus superbiae captiva sibi ducit: suisque conviviis non ad glo­riam sed ad ignominiam suam servire cogit, usurpans sibi scientiam legis tuae, & bibens in vasis sanctuarii vinum prostitutionis suae, un­guentisque meretriciis donaria tua commacu­lans. Propter quod etiam ex adverso parietis crudelis, sed justa contra eos sententia conscri­bitur: quia omne regnum in seipsum divisum desolabitur, & tradetur Medis & persis, qui ar­gentum non quaerant, nec aurum velint; sed venenatis & ardentibus sagittis parvulos & [...] eorum sensus interficiant.

Tu autem, Domine, aperis & desolatae vi­duae misereberis: ne pessimus & importunus foenerator, qui ad usuram perditionis meae mul­ta mihi iniquitatis suae talenta credidit, duos filios meos interiores animae meae sensus ad ser­viendum sibi tollat: bonum & salutare consi­lium tuum, ut petam mutou vasa non pauca, & benedictione superabundantis olei redimam peccata mea, de reliquo vivam cum filiis meis: sed quia nec vicinos habeo nec libros à quibus commodem exercitium mentis meae, statim ut remisero manus, invadit me creditor ille im­probus, & duos filios meos, hoc est intellectum & affectum, inertiae vanisque illusionibus suis deservire cogit. Tu ergo misericors viduarum defensor, quoniam dives es nimis, & das omni­bus affluenter, tu, inquam, ipse mihi commo­da & vasa quae nosti ad hoc esse utilia, & ole­um: ut tua sunt omnia, & omnia serviant tibi: quia nolo in AEgyptum oleum meum deferre, ut sic peccem tibi. Sed tantummodo ne pa­nem otiosum comedam, quin potius tota die exercear in justisicationibus [...] [...] [...] ecce quod filius memoriae [...] [...] [...] sicut primum inter manus [...] [...] [...].

Stabat Elias in vertice montis, & [...] eum quinquagenarius primus, qui [...] [...] est, & secundus similiter, [...] [...] a humilitatis & devotionis merito [...] [...] Ecce vas, sed vacuum, quia [...] [...] crudelitatem resonat. Impleatur [...] [...] ex eo sonus cessabit. [...] [...] [...] [...] in vertice montis, nisi tu, Domine [...] [...] Patri assistis? Venit ad te [...] [...] primus, quam tibi aridus prae [...] [...] mundus transmittit; & [...] [...] [...] Dei, descende de monte, mundus [...] [...] quia sine te salvari non [...] [...] [...] & Deus homo: [...] [...] [...] ut homini condescendas. [...] [...] nullus tibi potest appropi quare, [...] [...] ei: nullus ad te [...] [...] nisi tu descendas ad eum: homo Dei, [...] de monte. Tu es mons elevatus [...] [...] montium. Descende & compatere [...] [...] in con­valle lacrymarum. Si homo, [...] [...] descendat ignis de coelo, & [...] [...] enim veni mittere in terram, & [...], ut accendatur, & devoret te & [...] [...] tuos? Obsecro, Domine, & super [...] [...] ille i­gnis, & devoret in me veterem [...] [...] cam actibus suis. Hic est [...] [...] [...] quem tuus ignis devorat, ut ab [...] [...] requiescere faciat.

Quinquagenarius autem [...] [...] est a­ctiva; quae similiter finem habet [...] ex sabbato. Hanc quoque in [...] [...] ignis tuus absumit. Et in primo [...] quinqua­genarius cremabatur hircus, in [...] [...] incenditur: tertius autem qui est [...] vel contemplationis, sinem non habet, sed cum Elia semper vivit. Unde [...] lectum est in Evangelio de magnis piseibus [...] [...] tribus, qui omnes in unum [...] re­dacti sunt, quem super prunas [...] [...] discipuli viderunt: & una cum [...] [...] [...] erat, pransi sunt. Ipse numeru, [...] cen­tum quinquaginta qui sunt tres [...] [...] & septem discipuli, requiem [...] [...] [...]: et sicut singuli quinquagenarii ad [...] ita septem [...] ad octavam, hoc [...] ad Chri­stum tendunt, et in uno [...] [...]

Sicut autem unum corpus, [...] [...] unus homo vel unus piscis Christus [...] [...] [...]; ita diabolus cum omnibus reprobis [...] cor­pus, & unus hostis; est enim [...] [...] magnarum alarum. [...] [...] ni­miam naturae spiritualis [...] gran­dis, propter superbiae [...] [...] [...] a­lae adhaerentes [...] & extoilentes [...] [...] spirituum [...] [...] [...] [...] ductu, pessimi homin [...] [...] [...] tun­gitur ad pugnam contra [...] [...] [...] [...] lon­go, quia adhuc quotidie [...] & [...] us­que in finem seculi, [...] [...] [...] plena plumis, fallax [...] & [...] [...] [Page 107] [...] artes variis modis ad decipiendum [...]

Venit ad Libanum, animam scilicet fidei & [...] merito candidatam. Tulit medullam cedri. Cedrus imputribilis, altitudo spei; cujus [...] caritas, quam singulariter nititur [...] diabolus, summitatem frondium ejus [...] scilicet sermonem sapientiae qui [...] est avellit ab amore Dei, & [...] in terra Sennaar, hoc est foetoris eorum, [...] significat inanem gloriam.

In illa die sibilabit Dominus muscae quae est [...] extremo fluminum terrae AEgypti, & api quae [...] in terra Assur. Sibila, Domine & huic muscae [...] peccatrici animae meae: ut Spiritus [...] bonus deducat me in viam rectam, ut [...] ad excelsam & montosam promissionis [...] quae de superioribus suis irrigatur, & de [...] expectat pluviam: non sicut terra [...] quam fluvius de terra ebulliens totam [...] Non est enim mons oppositus, non est [...] obstaculum concupiscentiis AEgypti; [...] sicut de terrena mente ebulliunt, super [...] animae superficiem sine mora [...] Habet autem septem ostia fluvius [...] quae de uno capite, id est, superbia [...] Horum extremum intelligitur luxuria [...] de qua muscae nascuntur, immunditiae [...] amatrices. Nec istam despicit [...] gratiae, sed sibilat ad eam & evocat [...] extremo fluminum, & jungit api quae erat in [...] Assur: ut veniant et requiescant simul in [...] vallium, & in cavernis petrarum, & [...] omnibus fruticetis, & in universis [...]

Apis virgo est: sed quamdiu est in terra [...] hoc est, elationis, mel non potest operari: [...] repromissionis terra lacte & melle fluit. [...] vero gratia, musca & apis conveniunt, [...] simul requiescunt in torrentibus vallium: in [...] torrentibus, & apis de superbiae, & musca [...] luxuriae sordibus emundantur. Torrentes [...] disciplinae sunt humilitatis. [...] quare? Quia siquis est moeror, siqua [...] in corrigendis vitiis cito praetereunt; [...] mulier cum parit, tristitiam habet. [...] labor vertitur in amorem, & taedium [...] desiderium, & amaritudo in dulcedinem: [...] que de torrentibus vallium, proficiunt ad [...] petrarum. Petrae firmissimi atque [...] in fide Patres sunt; in quorum [...] veluti suis exemplaribus musca & apis quasi [...] nidificantes requiescunt. Unde non [...] manus eorum, nec cessat pes; sed in [...] fruticetis bonorum operum jugiter [...] sic demum ad contemplationis foramina [...] Haec sunt operativa, Domine [...] quia sunt bona valde.

Sic Mariae Magdalenae sibilasti, de qua non [...] sed septem daemonia quasi AEgypti [...] ejecisti. Vide quomodo requievit in [...] vallium. Intravit inter epulas [...] cucurrit ad pedes Jesu, effundebat [...] eos torrentes lacrymarum: ad lavandum [...] vestigia non aliam quam oculorum suorum [...] attulit; capillis suis pro linteis usa est. Tu vero ubi vehementior incanduit, & velut carbo lacrymarum imbre respersus fortius ex­arsit, videns ab illa sacratissimis vestigiis cre­berrima & insatiabilia oscula infigi; videns ef­fusae unctionis suavitate totam domum com­pleri: quid ergo illa nisi in [...] val­lium requiescebat, de qua tot & tanti gratiae torrentes effundebantur? Unde etiam dimissa ei peccata multa, quia multum dilexerat.

Jam sicut columba quae in luctu est, tota re­sidebat ad pedes Jesu, juxta fluenta plenissima, cum quidem soror ejus Martha satageret circa frequens ministerium. Quid memorem de sepul­turae officio, quod praevenit: de pedibus ascen­dens ad unctionem capitis, cum in eam freme­ret illud avaritiae sepulcrum foetens, odorem pietatis ferre non sustinens: non potuit amor tantus Christo etiam moriente mori. Fugien­tibus & latentibus viris, hoc est, Apostolis, mulier imperterrita stabat ad monumentum plorans. Non habebat vivum, & tota super mortuum ar­debat. Corpus erat sublatum, à monumento re­cedere non valebat. Quo plus de manibus & oculis auferebatur, eo ardentius amans inse­quebatur. Si fieri posset, pro redimendo cor­pore sepulcrum lacrymis implevisset. Stabat, inquit, plorans: id solum ei de se residebat. Corpus erat sublatum, sed quis auferat ei plo­ratum?

Indulge, Domina, indulge totis habenis, & in­fundere procures indefatigabiles lacrymas, do­nec sublatum, imo surgentem Dominum tuum consequaris. Iterum & iterum inclinare, vel locum vacuum ubi positus fuerat saepius intuere. Amplius & amplius ipse te ad plorandum locus irritat, dum ejus quem quaeris absentiam, reprae­sentat. Vidit, inquit, duos angelos in albis se­dentes, unum ad caput & unum ad pedes, ubi fuerat positum corpus Jesu. Mulier, inquiunt, quid ploras? Quem quaeris? Et quidem bene noveratis, O piissimi Angeli, quid ploraret, & quem quaereret. Quare illam commemoran­do iterum in fletus excitastis? Sed prope erat insperatae consolationis gaudium; jam tota vis doloris & plorationis excurrat: conversa retror­sum, vidit Jesum stantem, & nesciebat quia Je­sus erat.

O pium! O delectabile pietatis spectaculum! Ipse qui quaeritur & desideratur, & occultat se & manifestatur. Occultat se, ut ardentius re­quiratur, & requisitus cum gaudio inveniatur, inventus cum solicitudine teneatur, et tentus non dimittatur; donec in amoris sui cubiculum mansionem facturus introducatur. Hac arte sapientia ludit in orbe terrarum; et deliciae ejus esse cum filiis hominum. Mulier, quid ploras? Quem quaeris? Habes quem quaeris, et ignoras. Habes verum et aeternum gaudium, et ploras? Habes intus, quem foris requiris. Vere stas ad monumentum foris plorans, mens tua monu­mentum tuum est, illic non mortuus, sed in ae­ternum vivens requiesco. Mens tua hortus meus est, bene existimasti quia hortulanus sum; se­cundus Adam ego sum, operor & custodio Para­disum meum. Fletus tuus, pietas tua, deside­rium tuum, opus meum est. Habes me intra [Page 108] te & nescis, ideo foris quaeris. Ecce & foris ap­parebo, ut te intus reducam, & invenias intus, quem foras requiris. Maria, novi te ex nomi­ne, disce me cognoscere ex fide.

Rabboni, id est, Magister, quid est discere? Doce me quaetere te, doce me tangere & unge­re te. Noli, ait, me tangere sicut hominem, nec sicut prius tetigisti, & unxisti mortalem. Nondum ascendi ad Patrem meum, nec dum credidisti me Patri coaequalem, coaeternum & consubstantialem. Hoc igitur crede, & tetigisti me; hominem vides, ideo non credis; quod e­nim videtur, non creditur: Deum non vides, crede, & videbis. Credendo me tanges, sicut & illa mulier quae vestimenti mei fimbriam teti­git, & confestim sanata est. Quare? Quia fide sua tetigit me. Hac manu tange me: his ocu­lis quaere me, his pedibus festinans curre ad me. Nec longe à te sum: Deus enim appropinquans ego sum, verbum in ore tuo & in corde sum. Quid propinquius homini quam cor suum? Illic intus invenior, à quibuscunque invenior. Nam quae foris videntur, opera quidem mea sunt; sed transitoria sunt, sed caduca sunt: ego autem horum artifex, in secretissimis & mundissimis cordibus inhabito.

Data est tibi, Domine Jesu, omnis potestas in coelo & in terra, rex magne, rex virtutum, qui factus es obediens Patri usque ad mortem, mor­tem autem crucis. Ecce elevata est magnifi­centia tua super coelos, & omnia subjecta sunt sub pedibus tuis. Regnavit David prius in E­bron septem annis super Judam; postea vero unctus est super Israel, & regnavit in Israele tri­ginta tribus annis. Cum autem super Judam tantum ungereris, verissime David, in Ebron; jam mortuus erat in eis Saul rex superbiae: alio­quin vivente illo & dominante eis peccato, non dicerent tibi, os nostrum et caro nostra es. Quis enim membrum Christi simul esse potest et me­retricis? Aut quae conventio Christi ad Belial? Ecce nos, inquiunt, os tuum et caro tua sumus. Sed heri et nudiustertius cum esset Saul rex su­per nos, tu eras educens et reducens Israel. Et vere sic est, regnante adhuc principe tenebra­rum super nos; tu sustines in multa patientia vasa irae apta in interitum: et exis ante nos provocans ad bellum contra vitia, et liberas et educis indignos de manu peccatorum. Idcir­co prius Juda, id est, confessio ungit te super se regem in Ebron. Mortuo quippe Saule, be­neficiorum tuorum reminiscitur, et errorem su­um confitendo, transitum facit de peccatis ad te, rex justitiae.

Regnas autem super Judam septem annis in Ebron; quia reddis eis septulum in sinu eorum, & septem vitiis expiatos, quibus praeerat super­bus Saul, tua virtute septemplici reformas. Po­stea transitus regni tui fit in Jerusalem super universum Israel; quia per negotium confessi­onis illuminatis jam sensibus pervenitur ad visionem pacis in qua factus est locus tuus. Et ipse est mons quem constitueras discipulis ut irent in Galilaeam; & viderent & adorarent te ibi post resurrectionem tuam: quia jam unx­erat te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae con­sortibus tuis; ut esset [...] [...] & princeps regum terrae.

Porro in Jerusalem triginta tribus annis [...] triginta tres habet decades. In [...] lex quae decem praeceptis consistit, in [...] triplex animae profectus accipitur; quae viden­do, meditando, vel amando legem Dei [...] De primo dicitur, Laudabo Dominum [...] vita mea; de secundo, Lex tua meditatio [...] est. De tertio, quomodo dilexi legem tuam, Domine? Tres vero qui supra triginta sunt, quosdam contemplativorum excellentissimos indicant, qui pietate conscientiae, plenitudine sapientiae, perfectione caritatis, summae [...] approximant. Hic est etiam numerus [...] morum, qui sunt in exercitu tuo, [...] quorum tamen eminentissimi usque ad sapien­tiam tuam & fortitudinem tuam non perveni­unt: quoniam quis in nubibus aequabitur Do­mino, aut similis erit Deo in filiis Dei? Tues quasi tenerrimus ligni vermiculus; qui virgi­naliter editus, humilitate & caritate tua om­nem perforas duritiam: uno impetu Spiritus tui octingentos interficiens principes militiae.

Quis ita fortis ut tu, quis ita misericors, qui flevisti super Jerusalem, & planctum fecisti super interitum inimicorum tuorum Et nune, Domine, doles tu super Saul & super [...] filium ejus, qui occumbunt quotidie super mon­tes Gilboe. Nisi enim doleres, non clamares de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris [...] enim Saul nisi superbos in Ecclesia tua praelatos significat, qui ab humero & sursum eminere sibi videntur super universum populum? Quid vero Jonathan nisi docilis & elegantis ingenii ado­lescentes, qui moribus & colloquiis majorum depravati, amicitiam suam non possunt excole­re cum David nisi furtim, & quasi caventes ab insidiis detrahentium & illudentium sibi?

Merito ergo ploras, O benigne David, super Saul & super Jonathan filium ejus: plorandie­nim non essent, si bene occubuissent; sed cecide­runt super montes Gilboe, qui decurrunt in pro­fundum. Nec in vos gratiae ros, nec pluvia doctri­nae veniet amplius: quia ibi abjectus est clypeus fortium; clypeus Saul. Clypeus fortium, spes est divinae protectionis, quo ignita diaboli tela re­pelluntur, quibus graviter vulneratus est Saul à sagittariis, in tantum ut seipsum desperatione interficeret. Clypeus autem Saul, propriae virtutis confidentia est, quae non valet resistere sagittis incircumcisorum.

Vae autem his qui amiserunt sustinentiam, hoc est, clypeum fortium; & maledictus qui confidit in homine, quod est clypeus Saul. Erit enim sicut myricae in deserto, quia nec ros nec pluvia venient super vos montes Gilboe. Quo­modo ceciderunt fortes? Si enim fortes, quomo­do ceciderunt? Et si ceciderunt, quomodo for­tes? Sed non glorietur sapiens in sapientia sua, neque sortis in fortitudine sua: sed qui gloria­tur, in Domino glorietur; et qui stat, videat ne­cadat.

Nam etsi sint aquilis velociores, ut contem­plativos velocitate intellectus supervolent: & si leonibus fortiores, ut in fortitudine operis veros [Page 109] praedicatores superent: tamen si de se praesu­mentes clypeum salutis abjiciant, erunt corru­entes coram inimicis suis. Qui autem confidit in Domino, sicut mons Sion, non commovebi­tur in aeternum. Sed maluit Saul incumbere super hastam suam quam inniti super Domi­num: idcirco baculus AEgypti arundineus per­foravit manum ejus. Sua eum hasta, & suus [...] qui currum insolentiae ejus agitabat interfecit: Sciebam, inquit, quod vivere non posset. Nescit enim humiliari arrogantis ob­stinatio, ut vivere possit. Jube, rex justissime David, puero tuo, hoc est spiritui purae discre­tionis, ut interficiat in me Amalecitam hunc armigerum Saulis, qui ausus est etiam nunc quo­tidie manum mittere in me.

S. BERNARDI CLAR AE-VALLIS ABBATIS, IN EXTREMIS POSITI, AD ARNOLDUM BONAE-VALLIS ABBATEM EPISTOLA.

SUSCEPIMUS caritatem vestram in ca­ritate & non in voluptate. Quae enim voluptas ubi totum sibi vendicat amari­tudo? nisi quod solum nihil comedere [...] delectabile est. Somnus recessit à [...] ne vel beneficio sopiti sensus, dolor unquam [...] Defectus stomachi, fere totum quod [...] est. Frequenter & in die & in nocte [...] confortari modico admodum qualicunque [...] nam ad solidum omne inexorabiliter [...] Hoc parum quod dignatur [...] non sine gravi molestia sumit: sed [...] graviorem, si se vacuum omnino [...] Quod si plusculum quid interdum admit­tere acquiescat, id gravissimum. Pedes & cru­ra intumuerunt, quemadmodum hydropicis contingere solet; & in his omnibus ne quid la­teat amicum de statu amici solicitum, secun­dum interiorem hominem (ut minus sapiens dico) spiritus promtus est in carne insirma. Orate Salvatorem qui non vult mortem pec­catoris, ut tempestivum jam exitum non difle­rat sed custodiat. Curate [...] votis calca­neum nudum meritis: ut is qui insidiatur [...] non possit unde figat dentem, & vulnus innigat. Haec ipse dictavi, ut per notam vo­bis manum agnoscatis affectum. Veruntamen rescripsisse quam scripsisse maluerim.

ARNULPHI EPISCOPI LEXOVIENSIS AD ARNOLDUM BONAE-VALLIS ABBATEM EPISTOLA.

VENERABILIS frater & amicus no­ster Philippus abbas, infirmitatem ve­stram cum magna nobis amaritudine nunciavit, affectum animi lacrima­rum testimonio prosecutus. Quod verbum [...] statim auditu tanto nobis acerbius extitit, quanto proxime de vestra fueramus praesentia gratulati. Coeperunt igitur occurrere mihi quae de vestra dilectione jucunda provenerant, & si quid simile in futurum sperabatur, semperque discurrens inter utrumque consideratio, vim moeroris augebat. Occurrebat mihi siquidem caritatis vestrae sanctum illud dulceque collo­quium, quo praevaletis auditorum mentes [...] erudire solertia, & aures jucundi sermonis [...] mulcere. Recordabar vobis [...] scribendi gratiam bonitas divina [...] in qua nescio an magis quis sententiarum [...] an dicendi peritiam debeat [...] Haec enim apud vos tanta sibi invicem [...] respondent, ut neque rerum majestas verborum coarctari videatur angustiis, nec [...] dignitas aliqua sententiarum [...] praegravari; in his sane quae vel intelle­ctus concipere, vel humana facundia sufficit explanare; palam est illius hoc processisse do­ctrina, cujus spiritus familiarium mentes & linguas tam notitia veritatis, quam affluentia sermonis illustrat. Denique dolor in misera­tionem conversus est dum incommoda vestra laboresque contemplor, quibus innocentiam ve­stram solicitudo domestica, & persecutoris im­manitas incessanter affligunt. Sed & de pro­ximo sperata tranquillitas, quasi de manibus videbatur erepta, ut omnem vobis de praesenti crederetur fortuna requiem invidisse. Potio­rem tamen requiem, sicut praesumitur, vobis resolutio contulisset, quia regem in decore suo viderent oculi vestri, ut adimpleret vos laetitia cum vultu suo, quem propter se tot ad praesens tribulationibus passus est infestari. Nobis au­tem jucundum est vestra vel ad modicum tem­pus frui praesentia, vestro recreari colloquio, vestro consilio relevari, quoniam vestra si dila­ta est vobis retributio, non auferetur; sed re­posita vobis est in tuto corona justitiae: deposi­tumque fidele quod suum est, suo tempore qui commisit agnoscet. Dum igitur his super statu vestro considerationibus, mea mens compassio­ne debita raptaretur, subitus tanquam ex in­sperato [Page 110] morbus obrepsit, ut [...] credi posset vestrae partem infirmitatis in me compassionis [...] transfudisse. Haec tamen est privata passione sublata compassio, sed utrique prospi­ciens animus duplici coepit statim incommodo laborare. Visitavit igitur utrum que misericors & miserator Dominus, & utrique ea ratione be­neficium sanitatis indulsit, quia alter sine al­tero perfecte sanari minime potuisset. Vobis ergo servatus sum, vestra mihi nihilominus sa­pientia reservata, ut secundum legem Christi alter alterius onera invicem supportemus, & secundum exuberantem caritatem, alterius se totum gaudeat utilitatibus impendisse.

EJUSDEM AD EUNDEM.

DE adventu vestro nihil audieram prius­quam vester ad me nuncius pervenisset. Neque enim videram dominum Ebroicensem, sed ea dem die ipsum literas vestras Turonum, quo ad regem veneramus, accepi; literarum­que brevitatem jucunda communis amici sup­plevit oratio. Gavisus sum de incolumitate vestra, gavisus de peregrinationis proventu, gavisus quod vestram prudentiam & honesta­tem honore debito Romana recognovit Eccle­sia. Ad cumulum tamen exultationis accessit quod in proximo visitare nos dilectio vestra constituit, ut & mutuis exhilaremur aspectibus, & jucundis alternae collocutionis affatibus de­lectemur. Communicabimus enim quae nos interim blanda vel aspera contigerant, quo­niam haec inter amicos communicatio movet affectus, ut prospera quidem propter congra­tulationem dulciora faciat, & adversa per com­patientiam leviora. Porro siquidem levius quod alius mecum pari compassione supportat, ipsamque inter amicos facit exuberare laeti­tiam, conscia participatio gaudiorum: quanta igitur possum acceleratione festino, Lexovium­que ipso Kal. Mart. die, Domino volente, per­veniam: ibidem per dies aliquot, vel in vici­nia moraturus. Nuncium autem vestrum per aliquantulum temporis modeste detinui, quo­niam incertum me de reditu meo, gravia quae inter reges vertebantur negotia detinebant.

EJUSDEM AD EUNDEM.

LIterae quas novissimas vestra mihi caritas destinavit, apud eum qui perferendas ac­ceperat aliquandiu substiterunt. [...] [...] est ut eas non profecturi, nec [...] [...] sed profecti: quem nec resalutar [...] nec si quid concepissem animo [...] Feci ego quod potui, holocaustum [...] pro vobis medullatum, quod sua [...] [...] complaceret, ipsamque oblationem devotus impinguaret offerenti, affectu. Ho­locaustum inquam obtuli medullatum in quo scilicet medullam divinitatis corporea species obumbraret, procedensque de [...] cordis medullis oratio, suam sacrificio [...] me­lodiam: hic enim ille vitulus [...] st, hic mons ille coagulatus & [...] hic [...] ille unctus oleo exultationis prae [...] suis, de cujus plenitudine licet [...] accepe­rint, ipsa tamen effusio non [...] effunden­tem. Nihil offerri pretiosius, nihil efficacius potest, nihil ei qui offert, vel ei pro quo offer­tur utilius, si dignitati sacrificii personarum indignitas non obsistat. Oportet [...] offeren­tem puras manus inferre, ne quod impretiabile est omnique veneratione dignissimum, vel sub pretii recidat vilitate, vel causis indigmoribus expendatur. Oportet eum pro quo [...] [...] recognoscere, caritate complecti, [...] desiderio, totamque sibi in co divinae propitia­tionis fiduciam collocare. His autem concur­rentibus utriusque partis versatur [...] ut qui pro aliis offerunt, pro seipsis inveniantur offerre. Magnum sane, pradicandumque be­neficium, quod erogatum alii proficit, ipsum­que nihilominus adjuvat erogantem. Quos­cunque enim sacerdos effusa caritatis latitudi­ne complectatur, totum simul omnium, totum uniuscujusque est sigillatim; nec integritatem dividit communicatio plurium, nec solidita­tem minuit participatio diversorum. Sic est: totus tibi Christus impenditur, totus mihi, to­tiusque in solidum se cohaeredem haereditatis admittit, quam totam mihi nihilominus re­promittit. Quod enim spirituale est, neque terminis circumscribitur, nec aliquibus angu­stiis coarctatur, nec impensum rarescit impen­dio, nec aliqua potest integritatis suae detri­menta sentire. Totum itaque pro vobis obtu­li, totum nihilominus proventui meo reserva­vi, cum scilicet utrique sic cesserit in salutem, ut & iter vestrum cum prosperitate dirigeret, & mihi gratiam divinae propitiationis augeret.

EX JO. TRITHEMIO DE SCRIPT. ECCLES.

ARNOLDUS Abbas Bonae-vallis ordinis Cisterciensis: beati Bernardi Abbatis quondam familiaris amicus: vir in di­vinis Scripturis studiosus & eruditus; seculari­um quoque literarum non ignarus, ingenio promtus & clarus eloquio, nec minus conversa­tione quam doctrina conspicuus, nomen suum scribendo posteritati notificavit. Defuncto nam­que Gulielmo Abbate Sancti Theoderici; & opus vitae Sancti Bernardi imperfectum relin­quente, ipso etiam sancto jam coelestia regna tenente, scripsit & perfecit. Vitam Sancti Ber­nardi libris 4. Virorum illustrium gesta nonnulla, & quasdam epistolas. Claruit sub Friderico Im­peratore primo, Anno Dom. 1160.

GENESIS.Carmen ignot …

GENESIS.

Carmen ignoti Auctoris perperam Tertulliano & etiam Cypriano attributum.

PRincipio Dominus Coelum Terramque creavit:
Namque erat informis fluctu (que) abscondita tellus;
Immensusque Deus super aequora vasta meabat,
Dum chaos & nigrae fuscabant cuncta tenebrae.
Has dum disjungi jussit de cardine, fatur:
Lux fiat, claro & nituerunt omnia mundo.
Cum Dominus primi complesset facta diei,
Condidit albentem nebulis nascentibus axem;
Accipit immensus verrentia Iittora Pontus,
Multiplices rapiens validis cum tractibus amnes.
Tertia lux faciem terrarum fulva retexit,
Arida mox posito narratur nomine terrae;
Florea ventosis consurgunt germina campis,
Pomiferique simul procurvant brachia rami.
Quarta dies generat Solis cum lampade Lunam,
Et Stellas tremulo radiantes lumine fingit;
Haec elementa dedit subjecto insignia mundo,
Tempora quae doceant varios mutanda per ortus.
At quinta accipiunt liquentia flumina pisces,
Et volucres varias suspendunt aere pennas.
Sexta at praegelidos in spiras lubricat angues,
Quadrupedumque greges totos diffundit in agros;
Cunctaque multiplici mandavit crescere passim
Germine, & immensis errare & pascere terris.
Haec ubi constituit divina potentia jussu:
Rectorem inspiciens mundanis defore rebus,
Haec memorat: Nostris hominem faciamus ad unguem
Vultibus adsimilem, toto qui regnet in orbe;
Et licet hunc uno posset componere verbo;
[...] tamen sancta dignatus ducere dextra,
[...] Brutum divino à pectore pectus.
Quem postquam artificis formatum in imagine vidit,
[...] solum mordaces volvere curas.
[...] irriguo perfundit lumina somno,
Mollibus ut vulsa formetur foemina costa,
Atque artus mixtu gemino lubstantia firmet.
[...] & nomen vitae , quod dicitur Eva.
Quapropter nati linquunt de more parentes,
Conjugibusque suis positis cum sedibus haerent.
Septima, quando Deus factorum fine quievit,
Sacrata statuens venturi gaudia secli,
llicet exhibitis animantum ex ordine turbis,
[...] cunctis nomen quod permanet, indit
Adami à Domino donata scientia solers.
Quem Deus adloquio, junctam dignatur & Evam:
Crescite multimodo ventura in tempora partu,
Ut polus & plenae vestro sint germine terrae:
Haeredesque mei, varios decerpite fructus,
Quos nemora & pingui reddunt de cespite campi.
Haec ubi disseruit, laeta paradisus in aula
[...] primique aspectat lumina Solis.
Gignitur haec inter pomis lethalibus arbos,
Conjunctum generans vitae mortisque saporem.
AEdibus in mediis puro fluit agmine flumen,
Quod rigat insignes liquidis de fluctibus ortus,
Quadrifidosque secat undante ex fonte meatus.
Phison auriferis praedives fluctuat undis,
Conspicuasque terit rauco de gurgite gemmas;
Prasinus huic nomen, illi est carbunculus ardens;
Perspicuusque vadis terram praelambit Hevilath.
Post hunc AEthiopas Gihon adlapsus opimat.
Tertius est Tigris, Euphrati adjunctus amoeno,
Assyriam celeri discretim flumine sulcans.
Hic positus custos Adamus cum conjuge fida,
Atque opifex, tali formatur voce tonantis:
Ne trepidate simul licitos praecerpere fructus,
Quos nemus intonsum ramo frondente creavit;
Solliciti ne forte malum noxale legatis,
Quod viret ex gemino discreta ad munia succo.
Nec minus interea caecos nox alta tenebat,
Ac modo formatos vestis nec texerat artus.
Has inter sedes, & baccis mitibus ortus:
Spumeus astuto vincens animalia sensu.
Serpebat tacite spiris frigentibus anguis,
Livida mordaci volvens mendacia sensu,
Foemineo tentat sub pectore mollia corda:
Dic mihi cur metuas felicia germina mali?
Numquid poma Deus non omnia nota sacravit?
E queis si studeas mellitos carpere victus,
Aureus astrigero remeabit cardine mundus,
Illa negat, vetitosque timet contingere ramos;
Sed tamen infirmo vincuntur pectora sensu.
Adfulsit nulla maculatum nube serenum:
Ilicet ut niveo jam mitia dente momordit,
Tum sapor illecebram mellitis faucibus indens,
Compulit insueto munus deferre marito .
Quod simul ac sumsit, detersa nocte nitentes
Emicuere oculi, mundo splendente, sereni.
Ergo ubi nudatum prospexit corpus uterque,
Cumque pudenda vident, ficulnis frondibus umbrant.
Forte sub occiduo Domini jam lumine Solis
Agnoscunt sonitum, trepidique ad devia tendunt.
Tum Dominus Coeli moestum compellat Adamum:
Dic ubi nunc degas? Respondit talia supplex;
O Domine adfatus pavido sub corde tremisco
Magne tuos, nudusque metu frigente fatigor.
Tunc Dominus: Quis poma dedit noxalia vobis?
Tradidit haec mulier, dum dicit lumina promtim
Candenti perfusa die, liquidumqne serenum
Adfulsisse sibi, Solemque & sidera Coeli.
Protinus ira Dei turbatam territat Evam,
Auctorem vetiti dum quaerit Maximus acti.
Illa sub haec pandit: Serpentis suasa loquentis
Accepi, fallente dolo blandoque rogatu:
Nam sua vipereis intexens verba venenis,
Haec mihi prae cunctis, narravit dulcia pomis.
Ilicet Omnipotens condemnat gesta draconis,
Praecipiens cunctis invisum visere monstrum;
Pectore mox fuso prorepere, tum sola morsu
Mandere : mansuro quaecunque in tempora bello,
Humanos inter sensus, ipsumque labantem;
Vertice ut abjecto pronus post crura virorum
Serperet, ut calcet dum labens cominus instat.
Foemina fraudigeris misere decepta loquelis,
Praecipitur duro discrimine ponere partum,
Servitiumque sui studio perferre mariti.
Tu vero cui visa fuit sententia verax
Conjugis, immiti cessit quae victa draconi;
Deflebis miserum per tempora longa laborem.
Nam tibi triticeae surget pro germine messis
Carduns, spinis multum paliurus acutis,
Ut cum visceribus lassis & pectore moesto,
Plurima sollicitos praestet suspiria victus;
Donec in occiduo venientis tempore mortis,
Unde geris corpus, terrae reddare jacenti.
His actis Dominus trepidis dat taedia vitae,
Dejectosque procul sacratis dimovet hortis,
Obversosque locat, medioque eliminat igni;
In quo perceleri Cherubim evolvitur aestu,
Dum calidus deservet apex, flammasque volutat.
Queis Dominus, pigro ne frigore membra rigerent,
Consuit evulsas pecudum de viscere pelles,
Operiens nudos calidis de vestibus artus.
Ergo ubi conjugio sese jam sidus Adamus
Esse virum sensit, nomen genetricis amatae
Exhibet uxori; bino qui germine factus
Continuo genitor, diversis nuncupat orsis.
Atque Cain hic nomen habet, cui junctus Abelus:
Innocuas hujus servabat cura bidentes;
Ast alius curvo terram vertebat aratro.
Hi cum perpetuo ferrent sua dona tonanti,
Dissimiles fructus sensu suadente dedere.
Nam prior uberibus fuerant quae prosata glebis
Obtulit: ast alius miti se devovet agno,
Exta manu sincera gerens adipemque nivalem;
Confestimque placet Domino pia vota tuenti.
Quod propter gelida Cain incanduit ira.
Quem Deus adloquio dignatus, talibus infit:
Dic mihi, si rectum vivas, & noxia cernas,
Degere non possis contracto à crimine purus?
Desine mordaci fratrem disperdere sensu,
Qui tibi ceu Domino subjectus colla daturus.
Nec tamen his fractus, fratrem deducit ad arva;
Atque ubi deprensum deserto in gramine vidit;
Elidit geminis frangens pia guttura palmis.
Quod factum Dominus coelo speculatus ab alto ,
Disquirit, quonam terrarum degat Abelus?
Ille negat positum custodem se fore fratris.
Cui Deus effatur: Numnam vox sanguinis ejus
Ad me missa sonat, celsumque ascendit ad axem?
Nosce igitur mansura tibi pro crimine tanto.
Nam modo quae maduit germani sanguine terra,
Inviso maledicta tibi commisla negabit
Semina, & adsumtis fructum non proferet herbis.
Torpidus ut multo collidens membra tremore.

SODOMA.

Carmen ignoti Auctoris perperam Tertulli­ano & etiam Cypriano attributum.

JAm Deus omnipotens, primaevi tempore secli
Vindice diluvio cunctis aboleverat undis,
Quas coelum sparsit terrae, maris expuit aequor:
Hactenus haud liquido poenas decernere pactus
Excidio; quoties hiemes induceret aer,
Fraenandis varium pluviis mandaverat arcum,
Purpureo & viridi signantem nubila limbo;
Iridis huic nomen; propria est quae fibula nimbis.
Sed recidiva hominum pariter cum gente secunda
Impietas, iterumque mali nova pullulat aetas;
Excidio jam non imbres sortita, sed ignes,
Sic Sodomum meruit tellus ardentibus uri
Flammis , & finis portendere signa futuri.
Effera luxuries illic inimica pudoris
Instar legis erat, fugeret quam praescius hospes,
Ante vel ad Scythicas, vel apud Busiridis aras,
Exoptans per sacra necem, caesusque cruorem
Fundere Bebrycium, & Libycas satiare [...];
Anteque vel Circaea novas per pocula formas
Sumere, quam laesum Sodomis amittere sexum.
Pulsabant coelum invidia connubia mixta,
Incestu parili generis natura rebellis
In sese, laesumque viri cum corpore nomen.
Tempore sed certo Deus omnia prospeculatus,
Judicat injustos; patiens, ubi criminis aetas
Cessandi spatium vis nulla coegerit irae.
Jamque dies ultrix aderat: duo de grege missi
Angelico, forma juvenes qui spiritus ambo
Diva ministerio Domini mandata ferebant,
Succedunt Sodomis. Illic de stirpe piorum
Transvena Loth aderat, sapiens justique colonus
Unus erat meminisse Deum; solet utilis arbor
In sylvis latitare feras velut hospita fructu.
Is tunc pro porta residens (vix moenia adibant
Caelicolae) quamquam divinos nescius, ultro
Advocat, appellat, patrio veneratur honore.
Hospitioque vocat, longe stabulare parantes;
Enisus longis precibus, pia pignora mensa
Officiisque probis studio dispungit amicos.
Nox requiem dederat, lux solverat altera noctem,
Et Sodoma in foribus sterpitas congesta; ruentes
Loth contra supplex: Ne vos nunc pasta libido
Incendat juvenes istam foedare juventam;
Quo luxus genitura vocat? Quo semina frustra?
Quo nullae nuptant animae; non lustra colente,
Non stabulis reduces, non undis subter hiantes.
Nec quae pennarum modulis prope nubila pendent,
Nec quae per terram pertracto corpore reptant Pamelius ait, Pulere si [...] pro [...]. quod [...] manant.
Omne genus, luxu genus est, genus est, sed foemina conjux.
Omnibus, & nunquam cuiquam nisi foemina mater.
Nunc si fas juvenilis habet vastare pudorem,
Sunt intus natae bijuges mihi, nubilis aetas,
Virginitas in flore tument, jam dedita [...];
Digna cupido viris, tulerit quam vestra [...]:
Dedo, pater, proque hospitibus pensabo dolorem.
Vulgus adhaec demens: quisnam tu, quantus, & unde,
Qui nobis domineris, ait, legesque recondas?
Transvena nunc rector Sodomorum , atque [...]
Nunc igitur tute ipse lues, quod nostra cupido est,
Pro natis, proque hospitibus; satis unus in [...]
Dicta & facta simul: vulgi nulla mora ferentis.
Turbidus hiberno ut dum volvitur impete torrens,
Rivorum numeros uno pede fertur in omnes ,
Siqua illic arbor rapidis offenditur undis,
Haud mansura diu; quantum radice licebit
Crinitas durare moras, ubi subter adesam
Perdit humum circumfosso jam caudice pendens,
Huc illuc certam differt incerta ruinam:
Haud aliter Loth in media vertigine vulgi
Nutabat vinci prope jam; sed diva potestas
Subvenit, Angelici juvenes de limine raptum
Restituunt tectis; demens sed vulgus ibidem
Poenarum auspiciis multatur limine diro .
Tunc decreta Dei reserant, dignam adfore poenam
De coelo Sodomis; Ipsum meruisse salutem
[...] tirulo: Quin ergo accingeris istinc
Festinare fugam pariterque educere, si quid
Gentis habes: nos exitium jam inducimus urbi.
Loth generos citus adloquitur: sed dura hominum mens
Credere despexit monitum, risitque timorem.
Tempore mox quo lux tenebras conscendere tentat,
Et [...] coeli facies de nocte dieque est,
Instabant juvenes Chaldaeam educere gentem
Ex Sodomis, justamque domum [...] saluti:
Eia age Loth exurge, tuamque adsume jugalem,
Et natas duplices, atque hinc exterminus ito;
Praeveniens Sodomum poenas; Manibus quoque amicis
Producunt trepidos, atque haec ibi cetera mandant:
Serva Loth animam; ne visum in terga retrorsum
Vertere forte velis, coeptum vel sistere gressum;
In montem propera. Timuit Loth ardua tardo
Eceptare gradu, coelestes ne prius irae
Opprimerent: alios igitur deposcere portus
Aggreditur, parvam quam contra aspexerat, urbem.
Huc, inquit, contendo fugas; vix moenibus extat,
Nec longe, nec magna. Illi favere precanti ,
Urbis & ipsius pariter gessere salutem;
[...] inde loco nomen vox Barbara novit.
Tunc Loth ingreditur Segor, simul exoritur sol,
Ultimus ille quidem; in Sodomamque incendia fervens
[...] nam totos radios armaverat igni:
AEmula subseritur caligo, includere lucem
Coeptans, atque globos consuso intexere coelo:
Fumantes coeunt nubes, novus irruit imber;
Salphura cum flammis flagrantibus aestuat aether.
Hinc habet in falso de vero fabula famam,
Solis progeniem currus optasse paternos,
Nec valuisse levem puerum froenare superbos
Solis equos, arsisse orbem; tunc fulmine raptum
Aurigam illicitum, planctum mutasse sorores.
Viderit Eridanus, si qua illic populus albet,
Aut si quis plumat senio modulatior ales:
Hic aliter versae moerent miracula formae.
Namque comes conjux heu me, male tum quoque legis
Foemina non patiens, divina ad murmura Coeli
Audaces oculos ne quicquam sola retorsit,
Non habitura loqui quod viderit; & simul illic
In fragilem mutata salem, stetit ipsa sepulcrum;
Ipsaque imago, sibi formam sine corpore servans;
Durat adhuc etenim nuda statione sub aethram,
Nec pluviis dilapsa situ, nec diruta ventis.
Quinetiam si quis mutilaverit advena formam,
Protinus ex sese suggestu vulnera complet;
Dicitur & vivens alio jam corpore, sexus,
Munificos solito dispungere sanguine menses .
Nusquam sunt Sodomi, nusquam illorum impia lucent
Moenia, cum Dominis domus omnis, inops ita, nusquam:
Tota rogus regio est; hinc atro horrore favillae,
Hincque situ cano cineres incendia signant.
Occidit illa prior species (quam prospiciens) Loth
Nullus arat frustra piceas fuligine glebas.
Semiperemta etiam si qua illic jugera, laetas
Autumni conantur opes; facile optima sese
Promittunt oculis, pira, persica, & omnia mala,
Donec carpantur: nam protinus indice tactu,
Solvitur in cinerem, fit vana favillaque pomum.
Sic igitur coelo pariter terraque sepultis
Nec mare vivit ibi, mors est maris illa quieti;
Idque animat nullus per anhela volumina fluctus ,
Quodque etiam patrio nusquam suspirat ab austro;
Quodque nequit proferre aliquam de gurgite gentem
Squamigeram, [...] cuti vel cortice septam,
Vel crispam concham, aut duplici compagine clausam.
Solum illic propria mentitur fruge bitumen,
Exusti fuligo maris; quod vividus ardor
Subter stagna coquens de sulphuris & salis aestu,
Temperat, inque picem dat terrae haerere marinam:
Invehitur proprio cum tempore pingue crematae
Virus aquae, spumisque cutis super aequora nigra
Texitur. Adpellunt queis est ea captio mercis;
Adclinant laterum laeves libramine lembos,
Ut semel impositam doceant conscendere venam:
Nam se sponte levans adnabit inertis ad ora
Navigii , pressumque dabit prae munere largo,
Ni plaga contigerit quam mensis foemina vestit.
Ecce aliud monstrum pelagi de clade notatur:
Cuncta illic immissa natant; natura recessit
Mergendis data corporibus. Si denique taedae
Luciferam narem sistes qua spiritus igni est,
Velificabit apex flammae si flamma peremta est.
Ibit subter aquas destructio naufraga lucis.
Hae Sodomum & Gomorum signatae in secula poenae
Gentibus injustis, queis pectora dura timorem
Deseruere Dei, coelestia jura tueri,
Inque unum rerum Dominum sperare doc bunt.

Carmen ignoti Auctoris, Ad Senatorem ex Christiana Religione ad Idola conversum.

QUum te diversis iterum variisque viderem
Inservire sacris, priscoque errore teneri;
Obstipui monitus: quia carmina semper amasti,
Carmine respondens, properavi scribere versus;
Ut te corriperem, tenebras praeponere luci.
Quis patiatur enim, te Matrem credere magnam,
Posse Deam dici, rursusque putare colendam;
Cujus cultores infamia turpis inurit?
Namque sacerdotes tunicis muliebribus idem
Interius vitium cultu interiore fatentur;
Idque licere putant, quod non licet: unde per orbem
Leniter incedunt, mollita voce loquentes,
Lapsatosque tenent extenso pollice lumbos,
Et proprium mutant vulgato crimine sexum.
Cumque suos celebrant ritus, his esse diebus
Se castos memorant: at si tantummodo tunc sunt
Ut perhibent, casti, reliquo jam tempore quid sunt?
Sed quia coguntur saltem semel esse pudici,
Mente fremunt, lacerant corpus, funduntque cruorem.
Quale sacrum est vero quod fertur in omine sanguis?
Nunc etiam dicis, quod te non fecerit aetas,
Sed tua relligio calvum: caligaque remota,
Gallica sit pedibus molli redimita papyro.
Res miranda satis dejectaque culmine summo:
Si quis ab Isiacis Consul procedat in orbem,
Oris, Risus erit: qui te non rideat autem,
Qui fueris Consul, nunc Isidis esse ministrum?
[...] [...]
Quodque pudet primo, te non putet esse secundo;
Ingeniumque tuum turpes damnare per hymnos
Respondente tibi vulgo & lacerante Senatu.
Teque domo propria pictum cum fascibus ante,
Nunc quoque cum [...] faciem portare caninam.
Haec tua non pietas est , sed pietatis imago.
AEdibus illa tuis semper monumenta manebunt.
Rumor & ad nostras pervenit publicus aures,
Te dixiste: Dea erravi, ignosce, redivi.
Dic mihi si valeas, cum talia saepe rogares,
Et veniam peteres; quae tecum verba locuta est?
Vere mente cares, sequeris qui mente carentes.
Haec iterum repetis, nec te delinquere sentis.
Quid mereare vide: minus esses forte notandus,
Si tantum hoc scires, & in hoc errore maneres:
At cum vericolae penetraveris ostia legis,
Et tibi nosse Deum paucis accesserit annis;
Cur linquenda tenes, aut cur retinenda relinquis?
Nilque colis, dum cuncta colis; nec corde retractas
Vera quid à falsis, quid ab umbris lumina distent.
Philosophum fingis, cum te sententia mutet:
Nam tibi si stomachum popularis moverit aura;
Et Judaeus eris, totusque incertus haberis.
Indulge dictis, sapientia non placet alta:
Omne quod est nimium contra cadit: unum operantur,
Et calor & frigus: sic hoc, sic illud adurit;
Sic tenebrae visum, sic sol contrarius aufert,
Et pariter laedunt gelidum fervensque lavacrum,
Esca alitur corpus, corpus corrumpitur esca;
Vimque suam minuit, si quid protenditur ultra.
Denique si sedeas, requies est magna laboris;
Si multum sedeas, labor est. Maro namque Poeta
Pro poena posuit: sedet, aeternumque sedebit
Infelix Theseus. Semper nocet utile longum;
Prandia longa nocent, jejunia longa fatigant:
Sic nimium sapere & stultum facit, improba secta,
Me dea sic docuit, moderamen amabile dixit.
Sed tu nec sectam modo, nec moderamina curas;
Mens autem stabilis nullo pervertitur aestu,
Ipsaque simplicitas nunquam mala cogitat ulla.
Hinc sincera fides aeterna sede fruetur:
Et dolus è contra longo cruciabitur igni.
Elige quid velles, ut digna piacula vites.
Sic tamen hanc veniam mereatur creditor inquam.
Ut leve crimen erit, si nolis noscere vera;
Non leve crimen erit, si cognita vera relinquas.
Sed te correctum forsan matura senectus
In melius revocat satiatum erroribus istis;
Tempus enim mutat mala, digerit omnia tempus.
Tunc igitur cum te consulta reduxerit aetas,
Disce Deo servare fidem, ne forte bis unum
Incurras lapsum; quia vere dicitur illud:
Qui pedis offensi lapidem vitare secundo
Nescit, & incautus iterum vexaverit artus;
Imputet ipse sibi, nec casibus imputet ullis .
43 Corrige delictum fidamine, corrige mentem.
Suffecit peccare semel, desiste vereri:
Non erit in culpa quem poenitet ante fuisse.

Hymnus Victorini Pictaviensis de Cruce Do­mini , perperam Cypriano attributum.

EST locus ex omni medium quem credimus orbe,
Golgotha Judaei patrio cognomine dicunt:
Hic. ego, de sterili succiso robore lignum
Plantatum, memini fructus genuiste salubres;
Non tamen hos illis qui se posuere colonos
Praebuit; externi fructus habuere beatos.
Arboris haec species uno de stipite surgit,
Et mox in geminos extendit brachia ramos;
Sicut plena graves antennae carbasa tendunt,
Vel cum disjunctis juga stant ad aratra juvencis.
Quod tulit hoc primo, maturo semine lapsum
Concepit tellus: Mox hinc mirabile dictu,
Tertia lux iterum terrae superisque tremendum
Extulerat ramum vitali fruge beatum.
Sed bis vicenis conformiter ille diebus,
Crevit in immensum, Coelumque cacumine summo
Contigit, & tandem sanctum caput abdidit alto.
Dum tamen ingenti bissenos pondere ramos
Edidit, & totum spargens porrexit in orbem;
Gentibus ut cunctis victum vitamque perennem
Praeberent, mortemque mori qui posse docerent.
Explicitis etiam mox quinquaginta diebus
Vertice de summo divini nectaris haustum
Detulit in ramos coelestis spiritus aura:
Dulci rore graves manabant undique frondes.
Ecce sub ingenti ramorum tegminis umbra
Fons erat: Hic nullo casu turbante serenum,
Perspicuis illimis aquis, & gramina laetos
Fundebant circum vario de flore colores.
Hunc circum innumerae gentes populique coibant;
Quam varii generis, sexus, aetatis, honoris,
Innuptae nuptaeque simul, viduaeque nurusque,
Infantes, puerique, viri, juvenesque, senesque,
Hic ubi multigenis flexos incumbere pomis
Cernebant ramos, avidis attingere dextris
Gaudebant madidos coelesti nectare fructus.
Nec prius hos poterant cupidis decerpere palmis,
Quam lutulenta viae vestigia foeda prioris
Detererent, corpusque pio de fonte lavarent.
Ergo diu circumipatiantes gramine molli,
Suspiciunt alta pendentes arbore fructus:
Tunc si quae ex illis delapsa putamina ramis,
Et dulces multo rorantes nectare fructus.
Vescuntur, veros optantes sumere fructus;
Ergo ubi coelestem coeperunt ora saporem,
Permutant animos, & mentes perdere avaras
Incipiunt; dulcique hominem cognoscere sensu.
Insolito multis stomachum movisse saporem
Vidimus; & fellis commotum molle venenum,
Rejecisse bonos turbata mente sapores:
Aut avide sumtum non dilexisse, diuque
Et male potatum tandem evomuisse saporem.
Saepe quidem multi revocatis mentibus aegros
Restituere animos, & quae se posse negabant,
Pertulerant, fructumque sui cepere laboris.
Multi etiam sanctos ausi contingere fontes,
Discessere iterum subito, retroque relapsi,
Sordibus & coeno mixti volvuntur eodem.
Multi vera bono portantes pectore, totis
Accipiunt animis, penitusque in viscera condunt.
Ergo quique sacros possunt accedere fontes,
Septima lux reparans optatas sistit ad undas,
Tingunt in liquidis jejunos fontibus artus;
Sic [...] illuviem mentis, vitaeque prioris
Deponunt labem, purasque à morte recudunt
Illustres animas, coelique ad lumen ituras.
Hinc iter ad ramos, & dulcia poma salutis:
Inde iter ad coelum per ramos arboris altae.
Hoc lignum vitae cunctis credentibus.

Amen.

DE SINGULARITATE CLERICORUM Tractatus Cypriano perperam adscriptus, necon Augustino & Origeni juxta quosdam.

PRomiseram quidem vobis ante tempus epistolam, filii carissimi, quae omnium morum instituta de lege commendans, summatim omnia etiam [...] quaecumque universis clericis generaliter ad [...] regulam competunt disciplinae. Sed quia nunc [...] commoratione vulgariter inter vos [...] ad ignominiam devoluti sunt , etiam de hac re [...] vobis, Domini correptione scribere [...] sum: qui miserum me pro vestra negligentia cum [...] corripiens, mandare praecepit, ne clerici cum [...] commorentur. Et licet haec admonitio sola [...] mearum auctoritate sufficeret; tamen ne me [...] irrideat quisquam, sicut Joseph fratres [...] scripturarum addimus firmitatem: ut omnes [...] hoc etiam modo per revelationem Dominum [...] quod literis cognoscitur ante jussisse; nec nos esse [...] verbum Domini, aut volentes jactanter de [...] gloriari, sed sic ante conspectum [...] referendo non mentiri quod loquimur; sicut à [...] confidimus nos non audisse mendacium, [...] vocem Apostoli Pauli protestantis: Non enim [...] inquit, sicut plurimi adulterantes verbum Dei, [...] ex sinceritate sicut ex Deo coram ipso in Christo [...] In dolore itaque maximo constitutide [...] putrefactis membris corporis nostri, & in [...] jacturam lamentantes Ecclesiae, quae per segnitiem [...] redigitur per dies singulos ad nimiam [...] credimus nos ex parte aliqua sublevari, quod [...] nostrae negligentia quorumdam obesse non [...] quibus numquam nostrae literae defuerunt, quae per [...] nostram frequentiam omnibus pensaverunt [...] suae: ut unusquisque contemtor reum [...] conscribat , nos autem libera fronte [...] exclamemus, quod Solomon confidenter ex. [...] Quoniam quidem vocabam, inquit, & non [...] & extendebam verba mea, & non [...] sed irrita faciebatis mea consilia, meis autem [...] non intendebatis: itaque & ego vestrae [...] superridebo. Gratulabor ergo adversum vos, [...] advenerit vobis interitus, & cum advenerit vobis [...] tumultus: eversio autem simul & procellae, & [...] advenerit vobis pressura & expugnatio. Erit enim [...] me invocaveritis, ego autem non exaudiam vos. [...] me mali, & non invenient: oderunt enim [...] Verbum autem Domini non assumserunt, [...] voluerunt meis consiliis intendere. Spreverunt [...] meas correptiones: ideoque edent viae suae fructus, [...] sua impietate satiabuntur.

Ad vos nunc mea exhortatio convertitur, quos [...] experiri talia praecipitia ruinarum. Metuite [...] potestis ejusmodi casus exitia: & in ista [...] [...] vos experimenta perterreant. Nimium [...] est qui transire contendit, ubi alium [...] cecidisse: & vehementer infraenis est, cui non in­cutitur timor alio pereunte. Amator vero est salutis suae, qui evitat alienae mortis incursum. Et ipse est pro­vidus, qui solicitus fit cladibus ceterorum: sicut Solo­mon approbat, dicens: Asturus videns malum puniri, vehementer erudietur. Et iterum: Cadentibus impiis justi vehementer terrebuntur. Adversaria est confiden­tia , quae periculis vitam suam pro certo commendat. Et lubrica spes est, quae inter fomenta peccati salvari se sperat. Incerta victoria est, inter hostilia arma pugna­re. Et impossibilis liberatio est, flammis circumdari, nec ardere. Quod Solomon non negat, dicens: Quis alli­gabit in sinu suo ignem, vestimenta autem sua non com­buret? Aut quis ambulabit super carbones ignis: pedes vero non comburet? Sic qui introierit ad uxorem pro­ximi sui, non erit immunis, neque omnis qui tangit eam. Credite quaeso vos, credite divinae fidei, quinimo quam nostrae : quia omne quidquid pollicetur, non potest fallere, dicente Domino: Facilius est, inquit, coelum & terram praeterire, quam de lege unum apicem cadere. Et iterum: Coelum & terra [...] verba autem mea non praeteribunt. Ipsi ergo nos fallimus, quotiens in­ordinaliter credimus, aestimantes per fidem nostram le­gis praecepta mutari: ut inter masculos & foeminas spe­remus passim castitatem immobilem custodiri.

Difficile quis venenum bibet, & vivet. Verendum est dormienti in ripa, ne cadat, cum dicat Apostolus: Qui se putat stare, videat ne cadat. In hac parte expedit plus bene timere, quam male fidere. Et utilius est in­firmum se homo cognoscat, ut fortis existat; quam for­tis videri velit, & infirmus emergat. De qua re praesum­tores objurgat Apostolus, dicens: Si quis putat se ali­quid esse, cum nihil sit, seipsum implanat. Pro certo implanator proprius suam animam decipit, qui non ca­vendo contraria, noxiis rebus semetipse commiserit. Ille autem tutius sibi consulit, qui circa malos semper in fidus species quascumque noxias extimescit. Quorum distantiam Solomon disseruit, dicens: Sapiens timendo declinabit ab omni malo: insipiens autem confidens sui miscetur iniquo. Magnum sapientiae divinae consilium inventum est, ubi timoris auxilio liberemur. Magna compendia providentiae, ut aliquando fiat virtus & vi­ctoria per timorem. Magna remedia Dominus contulit ad salutem, ut habeat & timidus laudem, sicut Solomon repetit, dicens: Beatus vir qui veretur omnia per me­tum. Inaestimabilis Domini misericordia, quae unicuique homini suam contulit gloriam : & incomprehensibilis pietas, quae secundum pugnas dedit & palmas: ut confi­tendo masculorum saevitiam superemus, & timendo foe­minarum blandimenta vincamus; dummodo & de virtu­te & de infirmitate super nos Dominus glorias operetur: ut in omnibus & per omnia omnipotentem semetipse te­stetur, dividens differentias triumphorum; ut tam con­siliis quam viribus à nobis bella vincantur, ne si viceri­mus solius fidei fortitudine, contra Solomonem vacua [Page 6] essent opera sapientiae. Nunc igitur sapientiae arma ge­standa, ubi foeminei & virilis sexus certamen indicitur. Unde Solomon sic instruit, dicens, Prudentiam, inquit, fac notam tibi, ut te seryet à muliere aliena & pessima. Videte nunc prudentiam in isto bello, non fidem nobis datam esse victricem, quae nos timiditatis remedio libe­rasset: & contemplamini quae sunt modo arma sumen­da, si vultis babere legis auxilia. Estote timidi, ut sitis intrepidi: & licet timor in certamine infirmitas esse vi­deatur; tamen secundum verbum A postoli, virtus in [...] perficitur. Separamini deprecor, separamini contagione pestifera.

Quantumeumque [...] [...] longius ab ad­versis, tantum non sentit adversa. Minus voluptati­bus [...], qui non est ubi frequentia est volu­ptatum. Et minus avaritiae molestias patitur: qui divi­tias non videt: si admittimus Apostolum pollicentem: Qui volunt, inquit, divites fieri, incidunt in tentati­onem & in muscipulas , & desideria multa & inutilia & noxia, quae mergunt hominem in perditionem & in interitum. Non aliter tentationibus subjacet, qui jun­ctus est soeminae; in qua nihil est aliud nisi quod feriat proximantem. Aculeus peccati sacta est forma foemi­nea; & mortis conditio non aliunde surrexit, nisi de muliebri substantia. Quod Solomon ad nostram soli­citudinem memorat, dicens: A muliere factum est ini­tium peccati, propter hanc omnes morimur. Inde mor­tales [...] nec timemus. Quid si jam immortales essemus? Per mulierem liberavit nos equidem Christus, sed unde adhuc [...] formidare debemus. Tunc liberatio ipsa constabit in foemina, si à nobis mors re­vincatur, quae per foeminam venerat. Ceterum si ad­huc per mulierem circa nos scandala dominantur; libe­rationis Christi fecimus pro certo dispendium. Siqui­dem in futurum spes ista libertatis manet, quam fidei nostrae Christum credimus contulisse: ut tunc nobis omnino mulier non noceat, cum & ipsa mors fuerit evacuata. Nam si modo putamus nos intentabiles esse muliebribus jaculis; quid ergo restat coelestibus regnis? Non immerito tales sensus Apostolus increpat, dicens: Jam satiati estis, jam divites facti estis: sine nobis regna­tis, & utinam regnetis. Tempus ergo luctaminis adhuc geritur, & mors per foeminam adhuc usque grassatur. Mentior, si non videmus exinde interitus plurimorum. Quanti & quales Episcopi & clerici simul & laici, post confessionum victoriarumque calcata certamina, post magnalia & signa vel mirabilia usquequaque monstrata, noscuntur cum his omnibus naufragasse; cum volunt in navi fragili navigare? Quantos leones domuit una mu­liebris infirmitas delicata, quae cum sit vilis & misera, de magnis efficit praedam ? Quod Solomon loquitur, di­cens: Pretium meretricis tantum est unius panis, mu­lier autem pretiosas animas capit.

Ante nos ista tractantur, & nullis terroribus coerce­mur; quid faceremus, si opinionibus tantummodo ge­stas historias audiremus? Sed haec est semper incredu­litas hamanae duritiae, ut non solum audiendo, sed eti­am videndo non credat alteros interisse, nisi & se ipsam viderit interire; nec sociorum mortibus quatitur, dum illos promeritos aut invalidos opinatur . Se autem multum mereri, aut multum valere fiducialiter putat, nesciens praeberi cunctis exempla, cum fuerint quibus­dam irrogata supplicia, sicut Dominus in Evangelio proponit & dicit: Putatis quod hi Galilaei prae omni­bus Galilaeis fuerint peccatores, qui talia passi sunt? Non. Dico vobis; nisi poenitentiam habueritis, similiter perietis, sicut illi supra quos cecidit turris in Siloa, & occidit eos. Putatis quoniam & ipsi debitores fuerum prae omnibus hominibus habitantibus in Hierusalem Non. Dico vobis: si non poenitueritis, similiter peri etis.

Miramur si Adam per Evam seductus est, quem null morientium exempla praecesserant, & nisi jussio una [...] strinxerat; cum modo nos nec innumerabiles morter nec infinita jussa compescant. Quibus convenienter [...] citur secundum increpationem Domini: Si Adam [...] disset mortes, quae factae in vobis; olim in cilicio & [...] nere poenitentiam egisset. Dico autem vobis, [...] Adae tolerabilius erit in die judicii, quam vobis. [...] ge sit pestis illa, & lues, & clandestina pernicies. O [...] inordinabilis foeminae propinquitas jaculatur, [...] vicinia est delictorum latrocinium. Non est in hac [...] cietate sinceritas approbabilis, quae collisiones habet [...] ut quibusdam fluctibus turbulentas. In hac [...] tate non habitat amica concordia: quoniam non [...] discordantes inimicitias creat. Fecit equidem viro [...] minus mulierem adjutricem, sed serpentis invidia per sonam sumsit hostilem. Quod si illa de viro suo [...] usque hodie ipsum cui jungitur, tentat: quanto [...] gis illa quae copulatur, nulla lege conjuncta? Et si [...] qui duo sunt in carne una concreti, tentationibus [...] tuis invicem pungunt; quid facient hi qui in una [...] nec nati nec juncti sunt? Praesertim quia nec Deum [...] invocare permittitur, qui caritate alterius [...] nec sinitur cogitare divina, qui sibi quaesivit cui [...] beret domesticam curam. Propter quod sic [...] consulit, dicens: Volo vos sine solicitudine esse. [...] sine uxore est, solicitus est quomodo placeat Deo: [...] autem habet uxorem, cogitat quae sunt hujus mundi quomodo placeat uxori. Quid est nunc quod in [...] conjunctione delectet, in qua sunt solae pugnae? aut [...] utilitas favet, ubi non sunt officia conjugalia, [...] nec ipsa possunt esse secura?

Causale est omne quod foeminae est ; & copulati ejus semper infesta est. Foedere suo magnas [...] praestat; & cui adhaeserit contra fas, insanabilem [...] rit plagam. De carbonibus scintillae dissiliunt, de [...] ro rubigo nutritur, morbos aspides sibilant, & [...] fundit concupiscentiae pestilentiam, quam Solomon [...] comparat, dicens: De vestimentis procedit tinea, & muliere iniquitas viri. Volo scire quae sit affectio [...] communis, quae morbi dessensio semper ambigua, [...] propositum suum nutantibus consiliis impugnando [...] turbat. Ut quid sibi adhibuit mulierem qui ducere [...] temsit uxorem? Omnis qui non manducaverit carnem ut quid habitationem suam carnis apparatibus replet Et qui non biberit vinum, quid videndi oblectation perfruitur ? Quasi non aliquoties videndo nec [...] stando copia esculentorum animus pascitur, & vini [...] riferi sola fragrantia suscitatur saepius animus. Quid [...] hypocrisin vult ab hominibus abstinens dici, & in [...] creto carnibus & ebrietate distendi? Habent multi [...] vitias quas suis usibus negant, sed pro cupiditate [...] servant; quibus si nulla cupiditas in haesisset, nec [...] piditatis insignia possiderent. At vero quia cupiditat possessi sunt, persruuntur animo quod usu non [...] Ita is qui despexit vinculum nuptiarum, & aliter [...] culis foemineis obligatur; quamvis nullo [...] misceatur, desiderio tamen, visu, colloquio, [...] ctione semper oblectatur. Nam si desiderium [...] non haberet, nunquam foeminam suis oblectamentis [...] sumeret.

[...] vero insuper mihi suspectum [...] dedit: [...] non legitimam duxit, & legitimam recusavit: nisi [...] in publico argumentatus est hominibus [...] [...] & in occulto sine uxore non esse. Duo [...] sanctitatis & libidinis hinc & inde miranda [...] quae utraque invicem tegunt, & utraque invicem [...] Ingeniosus eunuchus & moechus invidet sibi [...] consulit, & dum quaerit utrumque, neutrum facit; [...] [...] minime deputetur, qui non vera [...] [...] cum Paulus Apostolus dicat: Alligatus [...] [...] ne quaesieris solutionem. Solutus es ab [...] ne quaesieris uxorem. Sed consentio non esse [...] hujus pudicitiam violatam: suspiciosis tamen [...] porrigit famam; & pudicitiae bonum frustra [...] laborioso agone custodit; qui illud forinsecus [...] [...] , destruens magisterium Pauli providentis [...] & monentis: Ut quid, inquit, libertas mea [...] ab infideli conscientia? Si ergo gratiae [...] ut quid blasphemor pro eo quod gratias ago? [...] est quam moechia, continentiam ducere [...] & infamem facere sanctimoniam. Blasphemiam [...] religioni quam colit , qui quod confitetur, non [...] omnes impleverit; ne Christianitas credatur esse [...] & moechatio videatur esse sanctitatis [...] [...] Propter quod Dominus in Evangelio sic [...] dicens: Sic luceat lumen vestrum coram [...] ut videntes opera vestra bona, magnificent [...] vestrum qui in coelis est. Hoc sequitur & [...] Apostolus dicens: Non ergo blasphemetur bonum [...] Et iterum: Providentes bona non tantum [...] Deo, sed etiam coram hominibus. Et alio loco: [...] ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid [...] omnia in gloriam Dei facite. Et estote sine [...] [...] & Graecis, & Ecclesiae Dei, sicut & ego per [...] omnibus placeo.

Sed opponitur forsan, quid est quod ipse iterum [...] Si hominibus placere vellem, Christi [...] non essem. Nunquam se quaecunque dicta legis [...] sed certis locis responsa universa defixa [...] Illic placere hominibus non licet, ubi [...] hominum non capit Domini voluntatem. Ubi [...] [...] homines, quod ad gloriam proficit Dei; [...] omnibus ipse Paulus Apostolus praecepit. [...] inquit, nostrûm, proximo suo placeat [...] bonam aedificationem. Quale ergo praemium [...] expectat, qui non solum blasphemiam [...] ab infidelibus provocat, sed etiam fidelibus [...] praebet exemplar; ut infirmi sub praetextu [...] subtiliter fornicentur, & pudicus impudicissimae [...] praebeat magisterium, destruens quod Paulus [...] comminatur: Periit, inquit, frater infirmus [...] [...] conscientia, propter quem Christus passus est? [...] [...] peccantes in fratres, & percutientes [...] eorum infirmam, in Christum peccatis. Et [...] non hoc juvenibus tantum, sed & senibus congruit, [...] imbecillitati consulere; ne senectus perire [...] juventutem, ex qua debent omnia salutaria [...] procedere: sicut Eleazarus in libro [...] profitetur & dicit: Praemitti malo in infernum, [...] patrias leges deserere. Non enim aetate [...] dignum est fingere; ut multi adolescentium [...] Eleazarum nonaginta annorum, transisse ad [...] alienigenarum, & ipsi propter meam simulationem, [...] propter modicum & corruptibile tempus vitae, per [...] seducantur, & odium ac maculam senectuti meae [...] Ille maluit vitam suam tormentis objicere, [...] cuiquam magister perditionis existere: & nos ubi [...] tormenta sunt, fluxibus solis, nolumus salvandos fratres anteponere: nec contenti sumus sine ullis [...] tam nobis prodesse quam ceteris, cum ille noluit vivere moriturus: sicut inferius prosecutus est, dicens: Quamobrem fortiter vita excedens, senectute dignus apparebo, adolescentibus quidem exemplum forte re­linquam, ut promto animo ac fortiter pro gravibus & sanctis legibus honestae morti succedant. Cum hoc etiam laicos deceat, ne aut extraneis occasionem blaspheman­di, aut fraternitati opportunitatem fornicationis oppo­nant; tum maxime clericos vehementer necessitas ista constringit; quibus aut religio blasphemata, aut frater­nitas perdita poenas duplices irrogabit. Nec invenient in judicio Domini ullum omnino solatium, qui alieni­genis & fratribus peccandi fomitem ministrarunt. Pro­pter quod sic Paulus Apostolus Titum instruit, dicens: Teipsum bonorum factorum praebens exemplum in do­ctrina, in integritate, in gravitate, in verbo sano atque irreprehensibili: ut adversarius revereatur; nihil ha­bens de nobis dicere mali. Et iterum: Omnibus, in­quit, fidem bonam ostende, ut bonam doctrinam Sal­vatoris Domini nostri praeferant in omnibus. Sic & ad Timotheum scribit, dicens: Forma esto fidelibus in ser­mone, in conversatione, in caritate, in fide, in castita­te. Quod & Petrus Apostolus hortatur, dicens: Con­versatio, inquit, vestra in gentibus bona sit, ut in eo quod detrahunt de vobis tanquam de malefactoribus, de bonis operibus vestris glorificent Deum. Et iterum Quoniam sic est, inquit, voluntas Dei, ut benefacien­tes obmutescere faciatis stultorum hominum ignoran­tiam.

Nec quisquam sibi proponat & dicat, habere volo quod vincam: hoc est enim dicere, vivere desidero sub ruina. Quis tam stultus qui arctari cupiat ad laborem, cui offertur delicatus triumphus? Neque enim duplex triumphus est sub foeminae praesentia probari victorem, quam est in singularitate servare integram sponsionem sanctimoniae. Et cum sit unus titulus gloriarum, hoc loco unus fortis est, qui satis laborat: & cum il o qui parum laborando vicerit, pariter muneratur. Quid quod ille quinimo consummatus adscribitur, qui se omni tempore foemineis affectibus ostentat abscissum? Quia eum Dominus in Evangelio perfectum vocat, qui totum suis usibus amputaverit patrimonium. Certe etiam soli cuicunque , quotidiani triumphi pro castitate non desunt; quia nunquam desideriis carnalibus spiritum cessat infestare corpus humanum, quod Apostolus affir­mat, dicens: Caro, inquit, concupiscit adversus spiri­tum, spiritus autem adversus carnem; haec enim invi­cem adversantur sibi, ut non quaecunque vultis, illa fa­ciatis. Habes nunc carnem tuam, quam superes sem­per: quid tibi vis alteram vel conducere? Nemo su­per unam febrem cupit adhibere pejorem; ne incipiat hemitritaeo insanabili laborare , cui nullus valeat medi­cus subvenire. Neque aliquis super onus proprium tol­lit insuper alienum; ne oneribus duobus oppressus, us­que ad inferos demergatur. Unde sic Hieremias pro­pheta docet sanctitatis pondus singulariter sustinendum. Bonum est, inquit, viro cum portaverit jugum grave in juventute sua; sedebit singulariter & silebit, quo­niam tulit super se jugum grave.

Sed quisquam malignus obsecutor ad dictum A­postoli Pauli confugiet dicentis: Onera vestra sustine­te invicem, & sic implebitis legem Christi: Non haec sunt onera, quae Paulus Apostolus imperat subvehenda; sed ut tolerantes nosmetipsos discordia nulla discernat; & in tentationibus constitutis fratribus praebeamus au­xilia: non ut ipsi nobis tentamenta per foeminas procu­remus, sed ut tentamentorum magis pondera sublevemus; [Page 8] cum sciat quale sit sanctitatis jugum, quod vix singulare portetur. De quo non solum ipse, sed & Dominus noluit certum definire praeceptum, dicens: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. Et iterum; Qui po­test capere, capiat. Si ergo difficile singulariter magnitu­do istius ponderis toleratur; quomodo tolerabitur, si ge­minatis ponderibus praegravetur? Et si singulares pene omnes vix durant carnales insidias sustinere; quid fa­ciunt illi, qui ex utroque latere gladiis impendentibus non cunctantur incumbere? Plus dico. Si mariti & uxo­res desideria conjugalia quotidie gerentes, sibi non suffi­ciunt; quid agunt illi qui ad augendas impugnationes foeminis sociantur? Ex improviso vel transeunter ad horam foemineus aspectus occurrens, velut sagittas alienis oculis jactat. Quando libera non est simplex reveren­tia; quid illic geritur, ubi libertatis sumit mulier in con­tubernalitate constantiam? quando in domesticis nego­tiis nunc lacertos ac femora lanifieis operibus nudat, nunc aestuans detegit. membra, nunc fatigata jactatur, aut in usu aliquando dissolvitur ; nunc blanditias exhibet, & quod est venenosius super cuncta psallere de­lectatur, aut canere? Cujus cantu tolerabilius est au­dire basiliscum sibilantem. Contra quam Solomon sic nos cautos efficit, dicens: Cum cantatrice noli assiduus esse, nec audias illam, ne forte dispereas in efficacia ejus. Taceo reliqua, quae magis pudenda sunt quam dicenda: solum hoc dico, in dolore vel in ira mulierem frangi conspicere, jam non est sine mulcedine. Quid dicimus si videas jucundantem, aut quod est deterius blandien­tem? Semel dixerim, omnis inconveniens sodalitas mu­lierum, gluten est delictorum, & viscum toxicatum, quo diabolus aucupatur. Incongrua est sodalitas foe­minarum: quarum sodalitatem ita nos rursum Solomon docet in omnibus praecavere: Cum aliena, inquit, mu­liere ne sedeas omnino, & ne alterceris cum illa in vino, ne forte declinet cor tuum in illam, & sanguine tuo la­baris in perditionem.

Postremo si animum nostrum confidimus in hac com­munitate durare semper, vel illud apud nos debet esse suspectum; ne ipsae quae nobiscum conveniunt, in nos ipsos forsitan moveantur, aut in alteros amores prae ra­pida aetate incitamentis furialibus stimulentur, & erit nobis causa aut quod pejus est, sine causa ut fornicatio nos maculet aliena, apud quos suggeritur ceteris occasio lupanaris; & crimine alieni reatus absorbebimur, cui nos ipsi subornamus immunditiae lenocinium. Propter quod Apostolus Paulus de similibus ita nos instruit, di­cens: Si propter escam frater tuus seandalizatur, jam non in caritate ambulas. Noli esca tua illum perdere, propter quem Christus mortuus est. Et iterum: Bonum est non manducare carnem, neque bibere vinum, neque ostendere in quo frater tuus offenditur, aut scanda­lizatur, aut infirmatur. Et alio loco: Hoc, inquit, ju­dicare magis, ne ponatis offendiculum aut scandalum fratri. Et de semetipso sic ait: Propter quod si cibus scandalizat fratrem meum, jam non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem scandalizem. Cum ergo nos pulsat conjunctionis hujus molestia detestabilis; & si a­dulteros non potest facere, facit tamen pejores adulteris & incestis. Quis enim cordis alterius scrutator quali­tatem uniuscujusque perpendat; & pro altera persona contra Satanam repugnator, circa Deum vero idoneus fidejustor este praesumat? De semetipso demens est, qui aliquid pollicetur, ne dicam si etiam pro foemina spon­sionem ponere videatur; cum Paulus Apostolus sic de se pronunciet, dicens: Non quia jam accepi, aut jam ju­stificatus sum, aut jam perfectus sum: sequor autem si quomodo comprehendam, in quo & comprehensus sum à Christo. Fratres ego me non arbitror comprehendiste: unum tamen, posteriora quidem oblivisoens, ad ea quae sunt ante pedes, ad regulam sequor, ad paimam [...] nae vocationis Domini nostri Jesu Christi. [...] ergo perfecti sumus, hoc sentiamus. Mihi, inquit, [...] minimo est, ut à vobis judicer, aut ab humano die; [...] neque meipsum judico, qui autem judicat me, [...] est. Et alio loco: Beatus, inquit, qui non judicat [...] metipsum, in quo probat alium. Quamvis ergo [...] nec de nostra stabilitate certum aliquid habeamus, [...] sine cessatione concutimur, inter fluctus seculi [...] tes procellosos incursus: tamen si alicui tanta [...] est de immobilitate propriae firmitatis; saltem [...] reformidet, ne ipse sit scandalum visibus alienis, sed [...] reatur voce Domini comminantis: Vae, inquit, [...] mundo ab scandalis: veruntamen vae homini illi [...] quem scandalum venit. Si has Domini commination religioso corde metuimus & veremur; plus de aliis quae de nobis extimescamus periculum nostrum, qui [...] (ab Apostolo Paulo ) utilitatibus obligamur: [...] quae sua sunt, inquit, singuli cogitantes, sed quae [...] orum. Et iterum: Nemo quod suum est quaerat, [...] quod alterius.

Sed aliquis [...] de ipso Paulo quod [...] Unusquisque, inquit, vestrum pro se rationem redde Deo: & unusquisque suam sarcinam portabit. [...] non vult ergo pro altero reddere rationem, nec [...] ejus, nec negotiis debet particeps illicitus interesse: [...] qui liber vel immunis circa sarcinas alienas conatur [...] stere, nihil alienum contraria conditione teneat infra [...] Nam necesse est ut rationi alterius subjiciatur, qui [...] tium tractaverit alienum. Oportet eum damno [...] vel dispendio sarcinarum, apud quem sub intuta [...] stodia fratris sarcinae perierunt; quia quicquid in [...] nostra sub minus idonea tutela perditum fuerit, aut [...] trones effregerint, nostrum est, & à nobis exigetur [...] quid per inertiam nostram male commistum [...] Tunc vero ab invicem liberi sumus, si nihil apud nos [...] re alterius reservetur.

Forsitan aliquis dicat: Ergo nec ad domum [...] nis debemus pariter convenire, ne aliquis aliquer scandalizet. Haereticae professionis est ista [...] ctio calumniosa, quae de bonis praescribit, ut [...] mala; & de sanctitate praejudicat, ut [...] subtiliter introducat; de licito calumnias facit, ut [...] tinere illicitum possit. Propter quod Apostolus [...] haeresi huic ante praescribit, dicens: Veruntamen [...] mulier sine viro, neque vir sine muliere in [...] Absit, absit, ut ubique foeminae praescribantur, aut [...] que permissio tribuatur. Habent loca sua circa [...] tum, circa filios, circa fratres, circa parentes, [...] servos; & in domo orationis tantummodo juxta [...] clericos. In mansione autem una, sine [...] competenter non habent socios. Haec est libera [...] stat. Stare vero non potest quicquid inclinaverit [...] bera, dicente scriptura: Non declinabis in dextram neque in sinistram. Et Dominus in Evangelio: [...] amplius est, à malo est. Disce nunc temperantiae [...] dum, qui per licentiam quaeris excessum. Ama [...] nas inter sacra solennia, & odio habe in communion [...] si vis Solomonis tenere doctrinam: Tempus inquit, amandi, & tempus odiendi.

Tunc ergo cavenda sunt foeminae [...] [...] geritur carnalium curarum continua unanimiter [...] quentia: quoniam inter curas suas caro semper [...] menta cupidinis provocat; & illic parit fomenta [...] candi, ubi pertractans commoda sua temporalis vitae [...] gitationibus senserit paululum relaxari; sicut Solomon asserit, dicens: Deprimit terrena cogitatio sensum [...] cogitantem. In conventu vero sacrorum , ubi [...] tus dominatur, ancilla semetipsam cognoscens, [...] suae voluptatis usum; perdit & luxum dum [...] [Page 9] [...] dum celebrantur sancta mysteria; tota [...] occupatur, ubi non humana, sed divina sunt omnia: [...] veneratio vel tremor & terror incutitur; animis [...] sepulta est perfecta substantia carnalis. Inter [...] fere carnis mercimonia multi voluptatem corporis [...] scilicet quando à legionibus exercitia [...] armorum, aut crepat litibus forum, aut resonant [...] auditoria, aut negotiatores commerciis instanter [...] aut artifices in artificia ipsa propensi sunt: [...] magis ubi non carnale opus hominum, sed [...] geritur angelorum? Nihil illic impugnationes [...] ubi & ipsi daemones cedunt; & nulla sexus [...] permittitur considerari distantia, ubi nec aetas, nec [...] sed sola aequalitas regnat: atque ut plenius [...] omnes illic tales sensus accipiunt; ut & ipsa [...] ignoretur, ubi Christus loquitur, auditur, [...] & per omnia & in omnibus solus est totum, [...] Apostolo & dicente: Ubi non est, inquit, [...] & Graecus, circumcisio & praeputium, Barbarus & [...] masculus & foemina, servus & liber, sed omnia [...] omnibus Christus. Hunc plane conventum gloria [...] celebrare cum foeminis, in quo nulla est discretio [...] ubi tantum licet omnes aequare sine aliqua [...] ut nec in ipso baptismate cujusquam nuditas [...] ubi Adae & Evae renovatur infantia; nec [...] sed potius accipit tunicam.

Quod si & illic sit aliquis diabolo pejor, qui [...] aspectibus feriatur; de nullo tamen congregatio [...] culpatur, quae propter coelestia, non propter [...] colligitur. Veruntamen si quis illic luxuriosis [...] fuerit, nullo modo alterum laedit, qui non ad [...] sed ad Christum pro salute processit. [...] de suis contradictionibus contradictores [...] ut non meis, sed suis propositionibus cedant. Si [...] festa sancta potest communis conventio [...] ubi tentator ipse diabolus tremuit; quis illic [...] se esse promittit, ubi tentator audenter occurrit? [...] si illic periclitamur, ubi Dei praecepta nos [...] quid agimus ubi Dei justa nos separant? & si [...] illic, ubi Dei voluntate munimur; quanto magis [...] non solum diabolum, sed etiam Dominum habemus [...] Cum sacrosanctis enim jussis nobis divina [...] ministratur, sicut Esaias ait: Legem, inquit, [...] adjutorium dedit; sine jussionibus vero divinis [...] potest esse praesidium.

Aliud est quod Deus imperat facere, & aliud [...] ejus obsistere: cujus ita sunt mandata servanda, ut [...] aliquid jusserit quod secundum homines injustum esse [...] justum credatur & fiat; & si justum justerit, [...] reputetur & fiat: cum sine justitia non potes [...] quod mandat, qui potens est injustitiam [...] vocare justitiam, & justitiam reprobando [...] probare transversam, cujus voluntas est sola & [...] justitia. Si enim totum quod gerimus, ad hoc [...] gerimus, ut Domino placeamus; profecto hoc [...] erit justum quicquid voluerit, & jusserit, & [...] Deus cui placere gestimus. Nam cum servi non [...] à semetipsis scire quid suis dominis placeat, nisi [...] sequantur imperia; & utique homines [...] similium sibi non valeant voluntates agnoscere, [...] acceperint quod observent: multo magis mortales [...] immortalis Dei justitiam comprehendere, nisi [...] justitiarum suarum dignetur indicia demonstrare, [...] Solomon approbat, dicens: Quis enim hominum [...] scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare [...] velit Deus? Cogitationes enim mortalium [...] & incertae providentiae nostrae. Corpus enim quod [...] aggravat animam: & deprimit terrena [...] sensum multa cogitantem. Difficile aestima­mus quae in terra sunt, & quae in prospectu sunt inve­nimus cum labore: quae in coelis autem sunt, quis in­vestigabit? Sensum autem tuum quis scit, nisi tu dede­ris ei sapientiam, & miseris Spiritum sanctum de altissi­mis? Et si correctae sunt semitae eorum qui in terra sunt, & quae tibi placent, didicerint homines, & per sapien­tiam sanati sunt; ambulantes in tenebris sibimetipsis lu­men non possunt ostendere, nisi ultroneum seipsum non videntibus offerat lumen. Ita humana caecitas ad Deum non dirigit viam, nisi ipse lucernam legis ostendat. Unde David sic loquitur, dicens: Lucerna est, inquit, pedi­bus meis verbum tuum, & lux semitis meis. Et iterum: Praeceptum Domini lucidum illuminans oculos. Hoc est ergo luciferum quodcunque fuerit à Deo intimatum: & hoc Deo dignum, quod ipse Deus voluntati suae fate­tur acceptum, ut exerceat per omnia dominatum. Alio­qui nec nos servi adscriberemur, nec ipse Dominus ha­beretur; si secundum voluntatem nostram permittere­mur impendere servitutem, & arbitrio nostro non Dei eligeremus exercitamenta justitiae. Tales Paulus Apo­stolus vanificat, dicens: Ignorantes, inquit, Dei justi­tiam, & suam volentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti. Tollantur nunc è medio ambages istae tam va­nae, & querimoniae inaniter calumniosae. Ad spiritales actus cum foeminis, Deo juvante, non metuimus aduna­ri, qui per Dei jussionem justitiam nos credimus opera­ri, ex qua nobis scimus munimenta supponi. Privatim vero, continentibus quamplurimum clericis & virgini­bus, hospitia separanda sunt: quia quod Deus iniquum judicat, justum esse non potest. Contubernium tamen etsi nulla in ipso contubernio turpis consuetudo nosca­tur, accendit; quia impossibile est integritatem ad vi­ctoriam pervenire, quae contendit contra Dei jussa pu­gnare. Quantum enim lex obedientibus suggerit ad­jutorium, tantum inobedientibus incitat peccatum, di­cente Apostolo: Virtus, inquit, peccati, lex. Qui nos ergo jussit ut in sacris suis cum foeminis triumphemus, ipse jubet ut privatim pugnas foemineas caveamus.

Sunt equidem necessitates aliae, quae nos quoque pri­vatim foeminas videre compellant, sed etiam ipsae divi­ni operis vel praecepti imperant efficaciam, ut visite­mus, ut solatia praebeamus, ut hortamenta vitalia salu­briter intimemus: nec tamen & in his officiis minor cu­ra agenda est pro moribus nostris, ut clarescant in no­stra operatione indicia puritatis. Severitas non desit, quae sub clerico foeminam possit astringere, ut ipsam consolationem nostram suscipiat cum tremore, & ita sentiat visitationis affectum, ut clericum veneretur. Ac ne tardius sit evagari per singula, totum quicquid agi­mus, honestum esse potest, si semper in nobis signa ho­nestatis eluceant: sicut Paulus Apostolus universa com­plexus est, dicens: Omnia vestra honeste fiant. Et ite­rum: Sicut praecepimus, inquit, vobis, ut honeste am­buletis. Non bene succedit quidquid agitur passim: & sanctum non est quod geritur sanctum, nisi sancte quod sanctum est peragatur, sicut Solomon asserit, dicens: Qui enim custodierint juste justa, justificabuntur. Sin­ceriter ergo sinceritas ipsa servanda est; & omne quod voti est , etiam in actu signandum, ne aliud vota com­mendent, & aliud actus insinuent. Undique probanda est institutio voluntatis, & undique consummandus est cursus uniuscujusque certaminis; ne minus sit aliquid ad triumphum, si non plenius dimicetur. Hinc Pau­lus Apostolus introducit documenta certaminum: Sed & qui in agone, inquit, certat, non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. Et iterum: Nescitis, inquit, quoniam qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accepit bravium. Sic currite, ut comprehen­datis. Omnis enim qui in agone contendit, ab omnibus [Page 10] se abstinet: & illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, vos autem incorruptam. Plenitudo est ergo sanctitatis, & palma perfecta , ut ex omni parte secum non habeat quod recuset; ne quod profitetur odisse, te­nendo videatur amare.

Quod si aliquis dicit: Captivum teneo adversarium meum, cui semper insultem, videat ne forte adversus eum captivus incipiat praevalere. Nunquam securus cum thesauro latro tenetur inclusus: nec intra unam caveam habitans cum lupo tutus est agnus. Ipse se vo­luit superari , qui hostem proprium in suas portas in­duxit; & intestinum gladium fibi ipse supposuit, qui lo­cum habitationis suae adversarii ingressibus reseravit: & qui fretus est conversari cum scandalo, sine causa di­cit : Pacatus est volo cum diabolo; contra Aposto­lum dicentem: Nolite locum dare diabolo. Omni ergo modo muniendus est locus, ubi fuerit thesaurus abscon­ditus, ne per unam cavernam totum parietem latro suffo­diat. Nam si deforis expugnans vix muris expellitur; quantum valebit si intra muros acceperit habitaculum? Et si illi qui contra eum claudunt, aliquotiens ab eodem capiuntur; quanto magis ille, qui ultroneus illi pate­fecerit ingressum, decipitur? Cum dicat Solomon: Si justus vix salvus fit, injustus ubi parebit? Omnes ergo rimae, ne dicam portae, claudendae sunt, ne per unum foramen castra omnia penetrentur: & universa compo­nenda sunt munimenta, ne per modicum non munitum tota civitas ruat, sicut Solomon repetit, dicens: Qui spernit modica, paulatim cadet .

Fit studio autem hujus perversitatis arbitror, ut à clericis ad communitatem foemina magis quam mas­culus eligatur. Numquid tantum mulier utilior est commodis clerici, quantum prodest masculus conti­nens, vel puer masculo continenti? Aut ipsa erit de­cens utilitas, quam indecens communitas facit? Et ubi erit quod Solomon ait: Omne animal diligit simile sibi? Et iterum: Volatilia ad sibi similia conveniunt. Sed & si foemina utilior existimatur, non oportebat carnalia emolumenta praeponere utilitatibus spiritalium commo­dorum: & expediebat qualemcumque virum inutilem sustinere pro existimatione munienda. quam bonos ef­fectus mulieris cum existimatione turpissima. Quod Solomon comparat, dicens: Melior est, inquit, iniqui­tas viri, quam benefaciens mulier. Artificialia sunt ita­que semper diaboli veneficia, quibus ingenium suae calliditatis exercens, sanctimoniae deditos dolosis com­moditatibus juvat ut perdat: & inter continentes quasi necessaria emolumenta mutuis adjuvaminibus submini­strans, agit prius masculum & foeminam pariter con­versari ; ut per ut postquam inseparabiles fecerit per alterutra solatia, possit occidere dantes simplices animos ad casti­tatis vota servanda: & impugnationis suae arma subdu­cens interim, quasi placidus fautor suggerit sanctitatis argumenta, dones diutius inter ambos inimicam nu­triat concordiam. Facit affabiles sibi invicem & deser­vire, & assentator infestus impedimenta removens uni­versa, commodis eorum gaudet efficaciam commodare; ut tota eos sibimetipsis necessitate commendans, exhi­bere eos possit in alterutrum solita consolatione pen­dere. Non vult eos in aliquo impedire, ne separet tam spiritaliter quam carnaliter. Inconcussos efficit vivere, ne ipsa societatis initia immaturo tempore foedera coepta conturbent. Usque adeo illos videntibus cunctis ad perfectum sanctitatis invitat, fovet, sublevat: ut Dei esse computent beneficia ipsa contraria, quibus indu­cuntur ut pereant; nescientes nunquam Deum juvare quod vetat. Quibus in tantum diabolus blandiens se­curitatem praeparat sauctimoniae, ut [...] [...] [...] aestiment quam disjunctos, [...] [...] [...] perdurare: quos cum omni [...] [...] nullis procellis aut fluctibus inquietat; & [...] in medio mari minus cautos inducit [...] vela, nec quaerere gubernacula, ut subita tempestate [...] naufragos ex insperata commotione submergat. Hanc primo exhibet lenitatem, ut duas naves oblecter ad in­vicem convenire; quas cum fecerit junctas, [...] turbinibus in semetipsas elidere possit & frangere & his utitur blandimentis, ut subtractis omnibus ja­culis compescens adversal, suggerens prospera, [...] sopitum ignem sine ullis flammis occultet , do­nec duas faculas jungens, simul ambas accendat: & tamdiu ceslat saevitiae suae tela supponere, donec [...] peritus venator quos occisurus est, laquei sui [...] alliget. At ubi indissolubili catena [...] adstrinxerit; velut lanista protinus duos [...] adversus invicem compellit armari, & subinde [...] lans membra, statim gladios aptat, statim [...] insaniam, & vulnificos amplexus impingens, [...] que simul uno ictu mortificat. Sic explicat quod [...] praestare videtur, sic de simplici caritate [...] conflat illicitum, fic per sanctitatem sibi inducit [...] ritum; dum contentus est cedere, sic valet fortius [...] cupare; & dum summissus patitur semetiptum [...] devictum, sic plenius devincere gloriatur. [...] versutias Paulus Apostolus sic intelligit, dicens: [...] ignoramus, inquit, astutias ejus. Male itaque [...] participatione pacati sunt, qui ad bella [...] diabolo perducuntur, & non bene in sanctitate [...] quibus ad detrimentum profectus ipse [...] artificio subornatur; nec recto cursu moliuntur [...] nentiae scalas ascendere, quos ut de alto praecipiter, [...] borat ad culmen adversarius protelare. Sed necesse [...] caducis lapsibus elidantur, qui viam lubricam [...] de qua Solomon sic praedicat, dicens: Est via [...] videtur apud homines recta esse; novissima autem [...] veniunt in profundum infernorum.

Sed aiunt: Si de hac conjunctione clerici [...] notandi sunt etiam sancti plerique nobiscum. [...] Helias, qui mansit apud viduam: sive Apostoli, [...] mulieres secum comites circumducebant: ut Joannes, [...] matrem Domini assumsit, eodem Domino delegante aut ipse Dominus, cui de suis facultatibus [...] praestabant aliquae mulieres religiosae, cui etiam [...] tha ministrabat ad mensam, & qui singulariter [...] est ad puteum sedens cum alienigena muliere [...] vel cui recumbenti foemina lacrymis pedes [...] & capillis extersit. Callidi argumentatores & [...] fallaces: qui dum cupiunt praevaricari [...] sias actionesque causarum , etiam ipsa jura [...] & cum nolunt competentibus coerceri [...] legum, ad illudendos judices inconvenientibus [...] emplis velut similes conjecturas juris objiciunt: qui [...] Solomonem ipsius legis sagacitate produntur: [...] inquit, homo evitat correptionem, & ad [...] tem suam invenit comparationem. Tales ergo non per [...] sed per correctionem potius revincendi [...] non ante interpretatis orationibus instruantur, [...] admiserint quod ad defensionis solatium repererunt sicut nos adversus hujusmodi homines Solomon [...] dicens: Noli, inquit, respondere insipienti ad ipsius [...] ne similis fias illi; sed responde [...] contra ipsius insipientiam, ut non videatur sibi [...] esse.

Revera magni homines qui se comparant sanctis, [...] [Page 11] [...] conversatio nostra, quae prophetis vel Aposto­lis videatur aequalis. Ad occasionem luxuriae nostrae in [...] sanctos volumus imitari; & in ceteros actus [...] justorum nolumus sequi. In quibusdam [...] nos excusamus ad imitanda facta majorum; & in [...] nos aequales majoribus protestamur: cum Helias [...] in angustia constitutus, imparem se patribus suis [...] Deum fateatur. Numquid, inquit, melior sum [...] meis? Hoc Helias de antecessoribus suis in [...] sua cogitur exclamare: & nos Heliae vel [...] & Apostolis, & Domino virtutem nostram non [...] aequare? Video plane sic apud vos calcari [...], sicut Apostoli propria cuncta dimiserunt. Video crapulam & ebrietatem sic vestris conviviis [...] sicut Apostoli nihil habentes frequenter coacti [...] esurire. Cognosco taliter in nobis jejunia, sitim, [...] nuditatem propter instantiam doctrinae solius [...] pollere, sicut in Apostolis legimus triumphasse; & approbantur apud nos eadem exercitia fervere [...] quibus Apostoli omnia vitia tremuerunt. Plane [...] dierum jejunium Domini meditamur, & [...] excubiasque quibus ille per solitudines etiam [...] silentia rumpebat. Numquid similes agones [...] contra luctamina vitiorum, & sic agimus [...] austeritate, vigiliis, passionibus, labore, [...], afflictione, abstinentia, quibus peccata [...] ut nemo de nobis mali aliquid suspicetur? Per [...] Paulus Apostolus conscientiam suam innotuisse [...] gloriatur: In omnibus, inquit, commendantes [...] quasi Dei ministros, inn sustentatione multa, [...] pressuris, in tentationibus, in tribulationibus, in [...] in plagis, in custodiis, in carceribus, in [...] in invocationibus , in laboribus, in vigiliis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in [...] in Spiritu sancto, in caritate non ficta, in [...] veritatis, in virtue Dei, per arma justitiae à dextris [...] sinistris. Ad has imitationes infirmi sumus; & ad [...] circumducendas possibilitatem nobis [...] imitationis adsciscimus: quod si etiam cuncta [...] quisquam se implere jactasset; me tamen nullius [...] poterat inclinare, ut alios nunc Apostolos [...] contra Apostoli pauli professionem: Numquid, [...] omnes Apostoli? Numquid omnes prophetae? Si [...] seipsum comparare ausus est Deo, qui ait: [...] major me est: aut si Apostoli coaequare semetipsos [...] funt Christo: nos hodie Apostolis aequales facit [...] fortitudo. Misera humanitas in hac [...] [...] times fulminari, quae de filio Dei, aut de filiis [...] non cunctaris peccatis tuis exempla velut [...] [...] Cum superbiae sit elata jactantia, etiam [...] Ecclesiae quemquam comparabilem velle [...] cum paulus moneat & dicat: Alter alterum [...] fibi existimantes. Et inferius addidit, dicens: [...] sentite de vobis quod & in Christo Jesu, qui cum [...] forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus [...] [...] se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit [...] servi accipiens.

[...] itaque de nostris viribus sentiendum est, nec [...] sanctorum nostra infirmitas comparanda [...] [...] nobis Apostolus Paulus de semetipso [...] proponit, & dicit: Non enim audemus, inquit, [...] nos aut conferre quibusdam qui seipsos [...], sed ipsi in nobis ipsis nosmetipsos nobis [...]: non supra mensuram gloriantes, sed ad [...] gratiae, quam nobis mensus est Deus. [...] contemplamur quod iterum dixit: Plus ab illis [...] laboravi, nihil melius, nihil aptius mihi [...] unde vincam, nisi ut de ipso de quo mihi [...], ego ipse praescribam. Certe plus omnibus [...] laboravit, & tamen ad mulieres circumducendas collegas suos imitari contremuit, ne se ad interitum subjiceret tentationi carnali. Unde ipse rationem sic reddidit, dicens: Ego, inquit, sic curro, non quafi in incertum: sic pugno, non quasi aerem caedens, sed as­fligo corpus meum & in servitutem redigo, ne forte a­liis praedicans, ipse [...] inveniar. Huic ergo te compara, qui Apostolum jactas; & ex ipso disce quid metuas, qui clamat & dicit: [...] imitatores mei estote. Noluit itaque de mulieribus circumducendis habere fiduciam; qui non ignorabat quantum aliae vir­tutes ab aliis virtutibus differant, & aliam claritatem solis, & aliam lunae, aliam vero stellarum, de charisma­tibus Ecclesiasticis similitudinem comparans intimave­rat. Sed nos contra de Apostolica nobis coaequatione blandimur, non intendentes penitus quid Apostoli & sancti omnes in victa virtute gesserunt, & difficilem rum­pere quaerimus viam, cum per facilia planior sit nobis apposita; contra Solomonem dicentem: Non te credas, inquit, viae laboriosae, ne ponas animae tuae scandalum. Nec ullus considerat, quoniam unus securus in lubrico graditur, & alius qui impar est, labitur: unus per ru­pes cursu montes ascendit, alius si se coartavit, cadit. Uni contingit per tempestates navigia feliciter explica­re, & alteri talis felicitas non potest evenire; quod paulus Apostolus decernit, dicens : Unusquisque, in­quit, proprium donum habet ex Deo, unus quidiem sic, alius vero sic.

Sed qui mihi de sanctorum exemplo praejudicant; quid aliud exemplum nolunt contemplari, quod metuant: & qui Apostolis coaequari contendit, qua­re non magis presbyteros adulteros apud Danielem ad formidinem sibimetipse proponit? Haec autem non ideo propono, ut quasi Apostolorum imitatoribus contradicam, sed ut illos confundam, qui se sanctis exaequent. Nec nego ipsos esse sectandos, quos do­ctores accepimus cuncti; sed adversus eos contendo, qui cupientes ad mala sua bonorum historias depravare, legem Dei sibi aestimant suffragari; sicut omnes qui pe­rire festinant, & sub obtentu sanctorum dedecora sua volunt esse celata, ut sub imitatione majorum contra­ria quaeque committant; quos Apostolus Paulus prodit & publicat, dicens: Quod autem facio, & facturus sum, ut amputem occasionem; eorum qui volunt occa­sionem; ut in eo in quo gloriantur, tales inveniantur quales & nos sumus. Nam & hujusmodi pseudo-Apo­stoli sunt operarii dolosi, transfigurantes se in Aposto­los Christi. Hoc addunt ad cumulum perditionis cumu­landum, ut bonos infament, quorum exemplo utuntur ad malum; quibus utile esset satis & salubre, si cujus­cumque historiae seipsos magis crederent non intellexisse rationem, quam aliquid inhonestum arbitrarentur in lege: quos Apostolus Paulus corripit & confundit, di­cens: Non intelligentes neque quae loquuntur neque de quibus affirmant. Et iterum: Si quis putat se sci­re aliquid, necdum cognovit quemadmodum eum opor­teat scire. Vacant itaque praejudicia petulantium, quos ingenia suae perversitatis errabunda transducunt; & quaerunt competentes suis sensibus historias quas expo­nant, qui male agentes mutuant legalia patrocinia. Bene agentibus bona sunt omnia, quaecumque scripta sunt, qui benedicta bene suscipiunt; sicut Paulus Apo­stolus pollicetur: Scimus quoniam bona est lex, si quis ea legitime utatur.

Obtinuimus confundendo contradictores. Conver­tamur subinde eosdem quos vicimus insuper erudire, ne aut ut sanctos remanere patiamur in crimine, aut ignari deputemur in reddendo rationem, ut publice victi poenitentiam gerant: aut si noluerint, nos expun­ximus quod ad nostram pertinet diligentiam; ut quo­modo satisfecimus supradictae sententiae Solomonis, ita [Page 12] satisfaciamus Paulo Apostolo concionanti: Servum, inquit, Domini non oportet litigare, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, cum omni modestia corripientem eos qui resistunt veritati; ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, & re­sipiseant à diaboll laqueis, à quo captivi renentur se­cundum ejus voluntatem.

Omne quidquid [...] auctoribus nostris gestum est, rati­onabiliter gerehatur: ut posteris nobis adversus praevari­catores munita undique auctoritas traderetur, propter haeresin amputandam quam superius taxavimus, de assu­mendis foeminis; quam sive per semetipsum, sive per ser­vos suos Dominus paululum relaxavit, ne nimio rigore in totum Domini fabrica damnaretur; praevidebantur à Domino haeretici qui nuptias auserunt; & quos Do­inus junxit , contra naturae principium, & contra evangelium separare contendunt. Quibus interdicens jam tunc auctoritas parabatur, ne maritatae mulieres accidere [...] ad Christum, qui in praesentia ser­vierunt. Sed non sine moderamine fuit etiam ipsa per­missio procurata, quae non sibi operabatur quod ge­rebat, sed ceteris. Nam sic allocutus Dominus Sama­ritanam, ad horam docuit & recessit, nec defensio­nem continuandis excessibus fecit. Ad horam quoque Martham passus est ministrantem. Sed quid erat aliud Domino, nisi regni coelestis prandia ministrare? Num­quid sub Domino non fuere convivia? Aut sub maje­state ejus erat alius cibus aut potus, quam disciplina tantummodo quae pascebat? Testante ipso Domino acdicente: Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui misit me. Sic Apostolos mulierum comitatus decebat non ut perderent, sed ut discerent reverentiam, & pro­pter humanitatis exhibendum ministerium sequebantur, sicut in evangelio de Domino & de ipsis pariter me­moratur: Et factum est, inquit, post haec & ipse iter faciebat per civitates & castella evangelizans regnum Dei, & duodecim cum illo, & mulieres quae erant cu­ratae à spiritibus immundis & infirmitatibus, Maria quae vocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant, & Joanna uxor Chuzae procuratoris Herodis, & Susan­na, & aliae multae quae & ministrabant ei de facultati­bus suis.

Numquid adhaerebant singularibus singulae, aut in­disciplinatae commorantes, perseverabant illecebroso consortio conversantes? Ubi tota Ecclesia propemo­dum videbitur , ut non ad convivationes improbas, sed ad discenda bonae conversationis studia sequerentur. Ideo non inde scribitur , quod nostris convivationi­bus coaequetur, non risus, non jocus dicitur affuisse. Nec sicut apud quosdam nunc usque assolet fieri, cho­rus psallentium virginum aures venenosis cantibus asse­ritur demulsisse. Et ut de Apostolis breviter probem, quantum illis fluxa familiaritas potuit displicere, qui compulsi sunt & de ipso Domino loquente cum foemina dubitare, nisi eos majestatis notitia probata compesce­ret, sicut Evangelista refert, dicens: Inter haec, inquit, venerunt discipuli ejus, & mirabantur quod cum mulie­re loqueretur. Nemo tamen dixit illi: quid quaeris, aut quid loqueris cum ea? Quid autem loquar accessum foeminae ad pedes Domini provolutae, cujus luctus & planctus ad defensionem lasciviae suae non erubescunt improbi flagitare? Usque adeo illos propria caecitas rapit, ut nec de similibus causis audeant reluctari, de quibus Solomon; excaecavit, inquit, eos malitia eorum, ut nescirent sacramenta Dei. Joannes autem matrem Domini suscepisse videtur, sed matrem cujus mores ma­ternum indicat nomen. Tamen non possum & alias Christi matres admittere, nec aequanda est [...] cunctis, quae genuit majestatem. Helias [...] [...] est à Domino relinquere solitudinem & ingredi [...] culum viduae. Pro imperio Domini laboravit ut in do­mo mansisset, cui solitudo solatium praestabat & re­quiem; occasionem illi Dominus obtulit ad magnalis facienda, ut magis famis tempore tam ipsi viduae quam pupillis ejus sufficientia tribueret alimenta, qui [...] usquequaque afflictus toleraverat indigentiam; & qui missus venerat pasci, pastus quinimo [...] miseris, miserias egestatis fecit excludi. Et hoc non potest cujus­quam favere luxuriae; cum nulla fuerit opportunitas scandali ubi transeunter quod pejus est [...] ha­buerit mansionem; quam quicunque hospes effugeret. At hic apud quos hospitatus est, implevit & rediit; qui etiamsi moraretur, suspectus esse non potuit. [...] illic fuit communitatis effectus, ubi non erat victus [...] Et qualem ad viduam habuit Helias [...] cui [...] mes dedit hospitium? Quisquis es qui te vis Heliae de commoratione viduae vocari discipulum, prius solitudi­nis afflictiones, & quadraginta dierum [...] [...] exi­tum; & aut non quaeres foeminam, aut non erit qui cum foemina commoretur, & tamen si valueris, tibi serva Nobis autem in spiritu & virtute Heliae non alium quam Joannem solum Angelus, & Dominus Christus [...]

Pro dolor! dolere cogimur quod docemus; qui [...] que ad hoc venimus, ut in comparatione [...] de sanctorum tremendis virtutibus disputemus. Parce jam parce, protervitas. Nunquam tibi sancti consent unt; qui religiosa, modesta, veneranda, pudica, pudo­rata cum foeminis negotia peregerunt. Aut si [...] per sanctos cavillationis ansractus contendis exquirere nos tamen amicos Dei non novimus, nisi ad venerati­onem tantummodo memorari, quod David docuit dicens: Mihi autem vehementer honorificati sunt ami ci tui, Deus. Eant nunc praedones pudoris, & palgia­rii castitatis, mulierculis suis exponere molestias quere­larum. Apud sanctos nostros non habent omnino suf fugium, quibus misceri Ecclesiae auctoritate Pauli Apo­stoli prohibetur: Et hos, inquit, devita; ex his enim sunt qui repunt in domos, & captivas ducunt muli erculas oneratas peccatis, quae dncuntur variis desideriis

Post hoc edictum utinam confidant sibi Angelorum exempla conducere. Nos jam non valent flectere, qui novimus & angelos cum foeminis cecidisle . Ab [...] equidem bene patrocinia mutuantur, sed nos nullum Angelum audimus contra Paulum Apostolum: Etsi, in quit, ego aut Angelus Dei aliter evangelizaverit vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit Insaniunt prorsus, ardent desiderio foeminarum, quot quot huic interdictioni non cedunt; & [...] inhiantes, malunt mori, quam contenti sint à lateribu mulierum aliqua disjunctione divelli: ut ad explendam suae aviditatis ingluviem etiam puncto temporis non sin sine foeminae voluptate: & hunc habent in [...] fructum, ut in illis semper defixa intentione, desideri satient oculorum, ne vel momentum aliquod transeat quando indigeant quod affectant. Sic inter eos [...] gritas emoritur; ubi omnis commoratio, sive conviven do, sive commanendo corruptis aflectionibus inquina tur. Quos sanctus Petrus Apostolus [...] dicens In conviviis suis luxuriantes, oculos habentes pleno moechationibus, & incessabilibus delictis capientes ani mas in firmas. Hos etiam ita Solomon denotar: [...] natio est, inquit, coram Domino [...] oculam. [...] contra, purum oculum testatur se habere Job, qui ait Et, si oculis consensit cor meum. Verum [...] [...] [Page 13] potest suis obnoxius non teneri; cui nolenti [...] occursus mulieris scandalum moverit, quod [...] mens quod nolebat expellit. Ille autem [...] sui visus non meretur evadere, qui apud se [...] materiam tenet, qui vult intentionis suae [...] frui, qui affectat habere quod oculis offensionem [...] quorum aviditas inexplebilis inter offendicula [...] nullo modo potest omnino compesci; quod Solomon approbat, dicens: Infernus & interitus non [...] similiter oculi hominum insatiabiles sunt. Et [...] alio loco: Non satiatur oculus videndo. Et iterum: [...] oculo quid creatum est?

Hac castigatione non compuncti, divina interdicta [...] familiaritatis obstinatione contemnunt, & [...] insuper de caritate causantur, qui secundum [...] Esaiae amaritudinem pro dulcedine devorantes, [...] faeditatem velamento boni nominis tegunt; dum [...] eos sub falsa dilectione, vera dilectio violatur. Sed exclamat caritas & appellat, tales ego non junxi, [...] altera est quae me simulando confinxit. Nunquam [...] praeceptis obsisto nunquam fluxis faveo, per me [...] non opto culpari. Calumnias mihi aversa [...] facit, pericula & ego inter falsos fratres [...] Succurre meus praeco, succurre Paule Apostole, [...] testimonium meum, ne quod de me annuncias [...] Finis aucem praecepti cst caritas de corde puro, conscientia bona, & fide non sicta. Dilectio [...] per quam sanctitatis injuria criminationibus [...] Aut illorum erit sincera fraternitas aestimanda, [...] quibus filiae matris Ecclesiae perducuntur in culpam? [...] [...] Christiana caritas adnotatur ; indubitanter [...] meliora sunt, quae dum separant, neminem maculant. [...] autem parricidalis dilectio fratres persecutores [...] consuevit, qui libenter patiuntur de suo consortio [...] Ecclesiae fornicarias diffamari, contra caritatem [...] Paulus Apostolus docuit, dicens: Dilectio [...] malum non operatur. Egregia probatio caritatis, [...] non tantum noxia germanitate officit proximo, sed [...] subjecta non vult esse praescriptionibus [...] jussionis. Confundantur assertores dilectionis [...] quos judicant illi, qui pro communibus [...] etiam consanguineam deserunt caritatem.

In omni mundo pene totum junctum est genus [...] & ubique cognatio naturalis alterna peregrinatione [...] Possunt parentes, possunt filii, possunt [...] possunt & ipsi quod plus est conjuges à Deo [...] sibi naturae vincula disrumpere; & clerici Deo non [...] insuper prohibente, mulierum nexibus [...] non valent recusare caritatem? Optanda [...] cognatis [...] affinitas proximorum; & [...] ab extraneis foeminis clerici reluctantur? quibus [...] fuerat, etiam si peculiare aliquid vel [...] Dominus imperasset; qui ad explicanda [...] habent Spiritum sanctum, quem mundani [...] non habent. Unde Joannes Apostolus sic admonet, [...] Filioli vincite illos, quoniam major est qui in [...] est, quam qui in hoc mundo. Nunc vero [...] etiam gentibus (non dicam Christianis) & leve [...] & apud clericos sine ullis effectibus evacuatur; [...] parum sit eis Dei mandata despicere, nisi aliud [...] habeant quod nec sectantur, non dicam vincunt [...] gentium consuetudinem: quibus Dominus per [...] exprobrat & dicit: In legalibus meis non [...] & justificationes meas non fecistis. Sed [...] secundum justificationes gentium, quae [...] in [...] vestro, fecistis. Pudendum nescio quid [...] ista significat, quae extorqueri contra naturam [...]

Adhuc habeo quid mirari : Cum videam de Christia­nis plerosque maritos pariter & uxores continentiam destinantes, domicilia singularia magis eligere, ut con­sensu communium votorum sine irritatione praesentiae & concordante secessu valeant obtinere: & eunuchi no­stri non durant sine foeminae sodalitate dormire? A­pud illos amor conjugalis continentiae amore pensatur; & apud spadones cohabitatio foeminae nunquam potest habere fastidium. Dicat eunuchorum caritas, dicat, ne forte in hac secessione magis conjugalis caritas peccet; ut Apostoli Pauli consilium videatur conjugibus insinu­asse divortium: Tempus, inquit, quod restat, breve est. Reliquum est ut & qui habent uxores, sic quasi non ha­bentes esse nitantur, & qui non habent, quasi habentes esse glorientur. De his ipse Apostolus ait: Gloria in turpitudine ipsorum.

Dilectio est, inquiunt. O dilectio quae invidet sibi! O caritas quae cupit se in vituperatione laudari! Grande mi­raculum, ut virginum caritas virgines faciat velut conju­ges credi: & conjugum caritas conjuges faciat velut vir­gines aestimari. Ecce vera dilectio, quae in conjugalitate dividit, ut in castitate conjungat. Ecce sancta dilectio, quae conjugalibus ad communem laudem inducit absen­tiam. Hi pro certo sese inseparabiliter diligunt, qui ut triumphos sibi inferant, à seipsis discedunt; quibus nec crimen, nec natura, nec lex, nec Dominus, nec Apostolus potestatem unius interdixit aut tulit, sed pro tuendis pa­ribus votis, semota unanimitate absentari caritas quam voverunt, qui nec crimini, nec naturae, nec legi, nec Do­mino, nec Apostolo, nec ipsi conjugalitati succumbunt; quos tantum virginitas probrosa condemnat, quantum illos conjugalitas castrata glorificat, quibus sufficiat ad supplicium dedecorosum, quod spadones à conjugibus judicantur. Ad quorum increpationem non tacendi sunt etiam filii Israel, qui apud Esdram uxores & filios con­tra divina jura susceptos non cunctati depellere , nec contra Domini caritatem conati sunt excusare. Verum fatear, si permittor Qui nunc pro dimittendis foe­minis, alienis adhaerent: quid facerent si liberos & uxo­res projicere jubeantur? Aut quando valebunt pro Chri­sto renunciare cognatis, qui mulierculas non suas prae­ponunt Christi praeceptis? Dico eos facilius pro iisdem mulierculis parentes proprios abnegare, quam propter Christum ipsas mulierculas relinquere posse; despicien­tes quod in Evangelio ipse Dominus dixit: Si quis venit ad me, & non odit patrem suum, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut fratres, & sorores, & ani­mam suam, non potest meus esse discipulus.

Si de abjiciendis parentibus dubitantes, indigni sunt Christo; quid sibi promittunt, quos contemtores exhi­bet Christo non parentalis affectio? Ac per hoc illorum meritis evacuantur, quos vident contemplatione Christi nullas personas excipere cognatorum. Nec minus eos, sed pejus etiam illi confundunt , qui metuentes non tantum cum aliena, sed etiam cum sua carne luctari amputatis genitalibus abscedunt. De quibus modo ex­aminationis suspendo sententiam, relinquens alia dis­putatione promendam. Secundum confusionem spado­num, non dubito meliores asserere, qui nec sibi par­cunt quidem, dicam foeminis audent tentamenta porri­gere. Respondeant spiritales eunuchi, quis furor in dilectione mulierum, vel quod sit in contubernalitate [...] mysterium, ut in perniciem suam alienis mem­bris indulgeant, cum illi sua quoque incunctanter ab­scindant? Hi confirmatos in se artus [...] & illi adversariis artubus glutinantur. Hi pro [...] [...] [...] cum tormento non integri corporis [...] non dubitant; & illi sine tormento, integri esse sine foemi­narum dimidietate detrectant. Sed adversus illos com­paratio nulla est facienda de nostris; ne consolentur [Page 14] addicti quibuscumque judiciis Christianis. Pejores sunt & aliqui memorandi, ut major poena sit à damnato damnari. Judaeos considerent usque hodie pro legis imperio car­nis suae partem circumcisione truncare; & sciant quid mereantur, qui Evangelio jubente, dissimulant circum­cisi mulierum praesentia peragere Domini voluntatem, non intelligentes quod ipse Dominus dixerit: Nisi a­buudaverit justitia vestra plus quam Scribarum & Pha­risaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Puto etiam de Gallis suis nobis Idololatrae exprobranter insultent, qui abscindentes semetipsos libenter excruci­ant, dummodo cum damno status sui, simulacrorum dissimulationibus pareant. Clerici autem nostri, ad lu­crum magis corporis proprii, damnum volunt mulie­rum secum commorantium sustinere; quas etiam de substantia propria evellere oportebat, si cum illis nasci contingeret, ne comparati idololatris & sacrilegis, eru­bescerent. De quibus & Dominus contemtores arguit, dicens: Prudentiores sunt filii seculi hujus, filiis lucis. Ergo nostris clericis talium profana devotio est praepo­nenda, quibus cum tantis exitiis amabilia sunt turpia sacerdotia. Clerici vero pro dignitate sacerdotii coe­lestis non sanguinem fundunt, non tolerant ferrum, non est aliquod vulnus, non est aliquis cruciatus; sed solus contra Dominum foeminae tenet aspectus. Sic in foeminas ruunt, sic foeminas amant, ut non sperent ma­nifestari dilectionis suae quandoque posse impura my­steria; sicut per consimiles eorum turpiter publicata sunt & detecta; quos Paulus Apostolus praeviderat, jam tunc, dicens: Quorumdam hominum peccata ma­nifesta sunt praecedentia ad judicium, quosdam autem & sua subsequuntur. Similiter autem & facta bona manifesta sunt, & quaecunque aliter se habent abscondi non possunt.

At contra & ipsi dicunt: Nonnulli de contemtoribus nostris similiter foeminas habentes in domibus, marty­rium consecuti sunt, ut illorum innocens conscientia probaretur. Nolo mihi martyrio quisquam moveat actionem; quia saepius & moechi, & sanguinarii, & e­briosi, & omnium scelerum rei, reperta pugnae occasio­ne conversi, meruerunt ad martyrii veniam perveni­re. Ideo enim martyrium appellatur tam corona, quam baptisma; quia baptizat pariter & coronat. Age nunc, si licuerit quibusdam inviolata foeminarum societate martyrium promereri; sine indulgentia quoque illis martyrium ipsum non fuit, quos reatus prohibitae con­tubernalitatis non absolvit. Nec innocentes in ipsa in­nocentia pocuit approbare; quibus contemtum legis & conversationis illicitae foeditatem, & quod est gravius super omnia crimen Ecclesiae cernitur ignovisse. Ete­nim noxia est innocentia, quae sponsae Christi officit famae. Et cum Christus agnus innocens, imo ipse coe­lestis innocentia, quod est verius, totum se contemse­rit pro Ecclesia, ut eam sine macula ulla vel ruga red­deret illibatam; qualis est clericus cui ad hoc sponsa Christi commititur, ut pro unius foeminae amore cul­pari totam Ecclesiam patiatur. Audemus dicere, à Deo patre missus est filius de sinu patris, & regno absens esse duravit, ut Ecclesiam saceret innocentem, & clericus mulieris latus deserere non potest, ne Christi Ecclesiam reddat infamem?

Sed aiunt: In martyrio ignoscitur nobis, ut in­dultum est parentibus. Hoc ergo & nos omnes de pec­catls [...] ut qui agere bene laboramus, inter [...] evagemur, & discurramus per semitas peccatorum, retinacula dimittamus, & fraena laxemus: Eamus nos quacumque mundus abstulerit, & ubicum­que nos diabolus, invitaverit, libere fornicemur, in­videamus, rapiamus, fraudemus, omnia mala securi committamus; martyrium subveniet & evademus. Sic enim Paulus Apostolus pollicetur: [...] mala [...] veniant bona: quorum damnatio justa est. Huic [...] tyrio spem tradant, quos mathematici docuerunt [...] bere de crastino praescientiam; has coronas expectent qui super angelos & Christum per astrologos [...] scire tempora, quae Pater in sua posuit potestate, [...] vel tunc recordentur, ante martyrii tempus bene [...] debuisse, cum diem Domini senserint sicut furem. Sed credamus super illos martyrium jam jamque pendere Interim priusquam martyres siant, legibus subjacent; ut judicio subjiciantur, nisi armis exarmentur. Audaciae nefas est, illis adversus auctoritatem Domini parentum personas objicere, quibus ipse Dominus contradictionis hujus abstulit vocem. In legalibus, inquit, [...] ve­strorum nolite ambulare, & justificationes eorum custodire; & studiis eorum no­lite commisceri, & nolite inquinari. Ego Dominus Deas vester. In prae­ceptis meis ambulate, & justificationes meas custo dite.

Sciant nunc ademta sibi esse parentalia [...] qui huc atque illuc recurrentes contradictionum late­bras quaerunt, ne unquam foeminis careant: & [...] undique defensionis suffragio [...] [...] cunctis argumentis exhaustis, sententiam [...] [...] opitulari sibi opinantur, & dicunt: Tu quis es, qui [...] servo alieno judices? Agnoscit equidem [...] Aposto­lus constitutionis suae verba prolata; [...] constitutio narios & prolatores ipsos ignorat. [...] enim contuli defensionem, qui nullam partem legis [...] & ipsis tribuit patrocinium, qui ex voto suo [...] faci­unt, nec quidquam Ecclesiasticis juris impediunt. [...] tractat vivendi, & non [...] ; arbitrium [...] confirmans. De similibus neminem jussit judicari, quae voluntati singulorum auctoritas divina concedens, [...] utraque parte faciendi & non faciendi clementer [...] dulsit. Illos autem Ecclesiasticis tribunalibus [...] quos transgressores ordinariae transgreilionis nulla [...] punitas excusavit; ut qui passim (Tu quis es, qui [...] servo alieno judices?) adversus nos veluti [...] contradictorium proferant, rationabile simul & [...] tum recognoscant qnod accipimus ab eodem Paulo [...] postolo repulsorium: Praecipimus, inquit, vobis [...] tres in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut [...] vos à fratribus ambulantibus inordinate, & non [...] dum traditionem quam accepistis à vobis.

Evasimus opinor tanta ligamina quaestionum, quibus amatores eunuchos amplexus foeminei ligaverunt qui perversis interpretationibus decreta legalia demu tare coguntur; & malunt audiri proponentes vana & fabulosa commenta, quam ipsi quae vera sunt audiant quos Paulus Apostolus annunciat, dicens: A veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem conver tentur. Quidquid volunt adhuc exquirant, ut [...] stant pro mulieribus veritati. Victoriam non habent apud quos contra Esdram mulier potius quam veritas [...] Vos. autem, filii carissimi, non tantum persuasione sed potestate convenio. Tale deliramentum despicite quorum quaestiones Paulum Apostolum scitis ubique damnasse, sicut ad Romanos scripsit, dicens: Rogo vos fratres diligenter observare eos qui dissensiones & [...] dicula praeter doctrinam quam vos didicistis, aut dicunt aut faciunt, & declinate ab ipsis. Sic & Timotheo de legat: noli, inquit, verbis contendere; nihil enim [...] est, nisi in subversionem audientium. Sollicite cura [...] ipsum [...] exhibere Deo, operarium irreprehen sibilem, recte tractantem verbum veritatis. Stulta [...] tem & inania eloquia devita: multum enim [...] ad impietatem, & sermo eorum sicut cancer serpit. At­que ut ostenderet, clericis disponendis, ad evacuandas quaestiones quae sit doctrina conveniens, etiam Tito [...] [Page 15] [...] dicens: Tu autem loquere quae conveniunt [...] doctrinae, majores [...] sobrios esse, prudentes, [...] in fide, in caritate, in patientia sincera. Ergo [...] simplices obedientia vestra suscipiet, & versi­pellem contradictionum vitate fallaciam. Purum iter [...] gressibus mundate, & super spinas & tribulos [...] seminare vel calcare, ne bonum semen non possit [...] propter spinae frutices sanctitatis fructus afferre. [...] propheta Hieremias sic hortatur & docet, dicens: Nolite, inquit, serere in spinis. Circumcidite vos Deo [...] circumcidite praeputium cordis vestri. [...] sunt ergo de agro nostro cuncta quae pungere & [...] consueverunt; ne animus agricultoris in [...] sua malignis sentibus inseratur. Et amputanda [...] omnia nobis, quaecunque igniferi fomitis [...] flammis scatens fornax ebullientis carnis [...] ne vel tenuis quidem scintilla servata majora [...] Quod Solomon manifestat, dicens: AB [...] una augetur ignis. Avertite occasiones [...] quibus interiora pectoris penetrantur, ut liquida [...] vobis perspicuitas honoretur. Contenti estote [...] laboriosam pro pudore servando potius [...] quam [...] labore ad dedecus pervenire.

Contemplamini quid sit populo sancto praeesse, & [...] quale sit divinis sacramentis insistere. [...] placere debent, qui alteris vivunt , & talis [...] cura sinceritatis sacratis, qualia sunt sacra ipsa [...] exhibent officia servitutis; ne circa Dominum [...] ipsi quod tractant, aut circa populum incipiant [...] quod praedicant. Propter quod Paulus [...] sic testificatur: Et omnia, inquit, sustinemus, ne [...] impedimentum demus Evangelio Christi. Et [...] Nemini dantes ullam offensionem, ut non [...] ministerium nostrum . Hac igitur institutione [...] quam plurimum laborandum est, de iis quibus ad [...] gravitatem singularitas magis quam [...] testis vera est. Respicite quanta mala [...] hujus acquirat; quae non nisi corruptionem seminat, [...] vitia, cupiditatem concipit, ignominiam parit, [...] concitat, porrigit furiam, lasciviam pascit, [...] nutrit, casus exaltat , ruinas aedificat, ripas [...] praecipitia instruit, periculis navigat, naufragiis [...] perditione gaudet, interitum fovet, [...] mercatur, thesaurizat opprobrium, criminationes [...] accusationes inflammat, & catervatim semel [...] fascem glomerans numerosas indagines captionum, [...] dedecorum, multiplices mortes invehit in [...] perditorum.

Tot itaque & tantas strages calamitatis & pessimae [...] nemo prosternit, nemo calcat, nemo [...] nisi singularis castitas sola: quae munimen invictum [...] sanctimoniae, & expugnatio fortis infamiae; [...] firmitas, & lasciviae petulantis infirmitas; probitatis [...] & improbitatis excidium; animae victoria, & [...] praeda; ubertas gloriarum, & sterilitas [...] pronuba sanctitatis, & repudium turpitudinis; [...] indicium, & abolitio scandalorum; [...] continentiae, & evacuatio tota luxuriae; pax secura [...] & debellatio quieta bellorum; puritatis [...] & libidinis carcer; honestatis portus, & ignominiae [...] locus; virginitatis [...] & hostis [...] lorica pudoris, & spolium probrositatis; [...] exitium, murus rigoris, & destructio vulgaritatis; [...] gladius, triumphator & occisor dissolutionis; [...] virium, & exarmatura fluxorum; integritatis [...] & fornicationis addictio; claritatis fastigium, & dedecoris praecipitium; voluntas bonorum operum, & afflictio vitiorum; refrigerium pudicitiae, poena petulan­tiae; acquisitio triumphorum, & facinorum detriment­tum: requies salutis, & perditionis exilium; vita spiri­tus, & carnis interitus; status qualitatis angelicae, funus humanae substantiae. Hujus retinaculis omnis obseoenitas fraenatur, & compedibus ejus calces furentis libidinis sta­tuuntur. In hanc velut in scopulos franguntur impetus qualescunque sanguinis inundantis; & in illa sedatur spumans humoris insania corporalis. Quae dum sibi subtrahit adminicula concupiscentiae, mortua mem­bra sua cognoscitur bajulare: de quibus Apostolus Pau­lus praemonet, dicens: Mortificate ergo membra, quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam, libi­dinem, concupiscentiam malam, & avaritiam, quae est idolorum servitus, propter quae venit ira Dei.

Ab his omnibus non nisi splendido singularitatis cultro castratur humana natura, ut illibatos spadones ad convi­vium sanctitatis dispensante circumcisione introducat. Cui sanctitatis ita promisit annuli sui nuptiale signaculum, ut sine ipsa virginitas resignetur, quae se sola contenta cupidinem domat, menremque rectificat, concupiscen­tiam subigit, desideria ardoris extinguit, artus debili­tat, corpus ancillat: & ita carnalia crucifigit, ut tam masculus quam foemina videatur in conversatione men­tiri, dum illos utriusque sexus operatione abscidit: aut neutrum faciens de duobus, tertiam formam conferre gloriatur ambobus, ut ante resurrectionem resurrectio­nis imaginem, ad instar Angelorum meditari noscatur. Quod promittens Dominus futurum: qui digni, inquit, habentur seculi illius & resurrectionis à mortuis, non nubent, neque nubentur, neque enim morientur. Nam sunt similes Angelis Dei: quia resurrectionis filii sunt. Hoc exigit sancta singularitas clericorum, ut antequam transfiguretur, jam transfigurata cernatur in Angelicae claritatis aspectum, quae omnia sibi amputans concupi­scentiae certamina depraedatur: cujus laudes Solomon exequitur, dicens: Melius est esse sine filiis cum clari­tate. Immortalitas est enim in memoria illius ; quia & apud Deum nota est, & apud homines. Cum prae­sens est, imitantur illam, & desiderant eam, cum se abdu­xerit; & in perpetuum coronata triumphat, incoinqui­natorum certaminum praelium vincens.

Non est sine filiis cum claritate, nisi singularitas sola, quam non solum conscientia sua nullis sordibus maculat, sed etiam nullae opiniones suspectae pluralitatis infa­mant. Nam si castitas, quod est difficile, masculum & foe­minam pariter in virginitate conservet, non habet clari­tatem ; quam communitas ipsa non potest nisi quibus­dam probrositatum tenebris obscurare. Singularitas ve­ro ita clara est omnibus & exerta, ut cunctis splendore sui candoris pura manifestetur & lucida. Unde sic nos Apo­stolus edocet, dicens: Sicut filii lucis ambulate: fru­ctus enim luminis est in omni bonitate, & justitia, & ve­ritate, probantes quod beneplacitum sit Deo. Et ite­rum: Omnia, inquit, facite fine murmuratione & hae­sitatione, & sitis irreprehensibiles & simplices sicut filii Dei immaculati in medio nationis pravae & perversae, in­ter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Sic ubique singularitas splendet, ut omnes pro illa splendere non dubitent 134: & ita sanctitatem in semetipsa clarificat, ut laudem sibi ab ipsis quoque inimicis extorqueat. Quod maxime de praeposito quocunque Paulus Apostolus man­dat, dicens: Oportet autem eum & testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in opprobrium inci­dat & laqueum diaboli. Hanc igitur amate, hanc te­nere, [Page 61] quae sola potest foeminas debellare: cum adhuc concupiscentia nulla pectus impulsat, & dum adhuc sim­plicitas incorrupta permanet vel quieta, ad secretae sin­gularitatis tutelam cito concurrite, ne postmodum non valeatis effugere.

Praeoccupandus est aditus cunctis insidiis, ne hostilitas prior obrepens occurrat improvidis. Salutare reme­dium est praevenire potius quam praeveniri: & anticipa­re potius quam anticipari, viribus fortibus congruit. Ubi­cunque fuerit providentia, frustrantur universa contra­ria; ubi autem providentia negligitur, omnia contraria dominantur. Ante famen certamus, ante inopiam labo­rando fatigamus. Sic per omnia calamitatibus cunctis tollimus locum, dum gerimus providentiam temporum futurorum. Quanto magis ante praevenienda temporum futurorum. Quanto magis ante praevenienda est omni provisione calamitas foeminarum; cujus cupido si admit­titur incipere, nunquam prorsus accipit finem? Cujus comparationem Solomon explicat, dicens: Infernus, & amor mulieris, & terra quae non satiatur aqua, & ignis non dicit: sufficit. Unusquisque itaque qui securus est quia necdum tentatur, timeat; quia nihil de eo dicitur, prospiciat ne dicatur: homines sumus, fragilitatem no­stram carne portamus. Sic jam undique nos circumspe­cta vivacitate circundare debemus & cingere, ut non sit pars aliqua quae vacillet. Accipimus quidem fortitu­dinem spiritalem, per quam substantiae nostrae fragilitas roboretur. Sed ita nobis spiritalis fortitudo collata est; ut providos non ut praecipites tueatur : ut illos muniat qui renunciant importunitatibus delictorum, non eos qui se magis importunis delictis immergunt. Custos no­bis datus est spiritus, sed ut contraria declinantibus as­sistendo subveniat, non ut contraria eligentibus faveat; nec ut voluntarios & pronos in adversa confortet, sed ut ab adversis nitentes separari confirmet. Nam qui­cunque perniciosis conatibus audet exercere virtutem, juvamen non habet Spiritus sancti, qui neminem vult ultroneum virum fortem ad fraudulentas victorias co­artari: nec protegit illum, quinimo sed deserit, quem periculis irruentem per illicitos eventus exquirere tri­umphos agnoverit; sicut ipse jam tunc per Solomonem locutus est, dicens: Amans periculum, in ipso peribit.

Ordine suo igitur, non nostro arbitrio virtus sancti Spiritus ministratur, & secundum institutum ejus praelia prosperantur. Nunquam nisi praecipitatus exercitus cecidit, qui avidus fortiter facere ducis vel impera­toris sui dispositiones irrupit; multo magis perperam erogat fortitudinem, qui sine armis doctrinae magistri Spiritus praesumserit triumphare: cum dicat: Vae qui per praesumtionem suam aliquid faciunt, non per Deum.

Si qua igitur in vobis est fiducia virium spiritalium, quid spiritales deceat recordemini : & si creditis vos spiritaliter militare, agnoscite quod docemus non esse carnale, sicut Paluls Apostolus loquitur, dicens: Si quis putat se Prophetam esse, aut spiritalem, cognoscat quae scribo vobis. Non est quod vobis in hac persuasi­one deceptoria blandiamini, ut quia spiritales estis, ve­litis inter flagitiosorum armamenta versari, nec vos inhabiles esse pro clericatus dignitate: quia majores ma­joribus consueverunt conflictiones occurrere. [...] divitibus quam pauperibus invidetur, & [...] [...], sed locupletes inquietat infestatio saeva latronum. plus [...] & principes quam milites ab hostibus appetantur in pugna; & violentibus propulsantur ventis & turbini­bus culmina, quaecunque sunt altiora. Ideo magis ma­gisque quo plus ceteris unusquisque potest, sciat esse sibi metuendum ne in aliquo minoretur, propter quod Solomon sic admonet, dicens: Qui gloriatur. inquit, in divitiis, paupertatem vereatur. Rogo vos quantum valeo, & ultra quam valeo, haec sint studia omnium cle­ricorum, ut singularitatis inaccusabilis secession fun­gantur: ne aut ipsi per foemians aut foeminae per illos­ad ignominiosa ludibria provocentur. Si quis habet matrem, vel filiam, vel sororem, vel conjugem, vel co­gnatam, sic habeat, ut nulla ancilla [...] neque ali­qua ingrediatur extranea; ne ad hoc videatur tenere proximas suas, ut ipsarum causa libere sibi adhibeat ali­enas: quod si non possint ipsae quae sunt proximae sine famularum ministerio, vel sine amicarum [...] solatio; expedit ut migrent ad aliud domieillium, quam propter illas personae contrariae teneantur. [...] est enim ut nec clericus illas necessariis foeminas fraudet, nec ipsae clericum per importunas foeminas [...] [...] possunt sanctis mulieribus, cum quibus vivant, dummo­do cum clerico foemina nulla commaneat. Non despe­cta, non vetula, sine affinitate, peculiariter sulcipiend ad domesticum obsequium: quia magis illicito delin quitur, ubi sine suspicione securum potest este delictum maxime quia cupidini nulla deformitas, nulla despectio fastidii, vel vilis existit, sed diabolus pingens speciosum efficit, quicquid foedum vel horridum [...].

140 Si quis autem modo profectione cogente apud fratres vel apud extraneos hospitatur, ubi mulieres intersunt omnino se artet, ne passibilitate aliqua vitietur. Semotu ac secretus Deo vacet & sibi, ne intus capiatur à diabolo & qui foris capi non potuit, apud suos cadat. Qui ho­stes effugit, ad tempus pro saluatribus causis procedat ad faciem, & iterum cito discedere de conspectu festinet Ubique gustanda est cum mulieribus, non [...] praesentia, sed quasi transeunter foeminis exhibenda [...] accessio quodammodo fugitiva. Protervitatis enim jam coepta sunt repraesentari semper in medium, & perditio­nis meditatio est, frequentativum inter mulieres celebra­re processum. De qua re nobis Solomon moderame imposuit, dicens: In medio mulierum noli assiduus este Sic igitur ambulate, sic agite, ut semper in clericis [...] senatus candidus constet. Severitas in vobis [...] foeminas vigeat, auctoritas polleat, vigor teneatur, gra­vitas veneretur.

Ut semel omnia colligamus ad clausulam, [...] relegimus vobis, quod ad compendiosam plenitudinem redigens Paulus Apostolus insinuat: De cetero, fratres quaecunque sunt vera, quaecunque pudica, quaecunque sancta, quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae, qua virtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate, quae [...] pistis, & didicistis, & audistis, vidistis & in me. [...] agite; & Deus pacis & dilectionis erit vobiscum.

Amen

EXPOSITIO IN SYMBOLUM APOSTOLORUM, Ruffino Torano , Aquileiensis Ecclesiae Presbytero auctore.

MIhi quidem, fidelissime Papa Laurenti, ad scribendum animus tam non est cupidus, quam nec idoneus; scienti non esse absque periculo, multorum judiciis ingenium tenue & exile committere. Sed quoniam, ut cum venia tua a dixerim , temere in [...] tua per Christi me sacramenta, quae à nobis [...] cum reverentia suscipiuntur, astringis, ut aliquid tibi de fide, secundum symboli traditionem rationemque [...] quamvis supra vires nostras sit pondus [...] (Non enim me latet sententia illa sapientum, [...] probe admodum dicit, quia de Deo etiam vera [...] periculosum est.) Tamen in expositionis à te [...] necessitatem orationibus juves, dicere aliqua [...] magis reverentia, quam ingenii praesumtione [...] Quae quidem non tam perfectorum exercitiis [...] rideantur, quam ad parvulorum in Christo & [...] librentur auditum. Et quidem b comperi [...] illustrium tractatorum aliqua de his pie & breviter [...] Photinum vero haereticum scio eatenus [...] non ut rationem dictorum audientibus [...] sed ut simpliciter & fideliter dicta ad argumentum [...] dogmatis traheret; cum in his verbis sanctus Spiritus [...] nihil ambiguum, nihil obscurum, nihil à [...] dissonans poni: quia in his vere completur [...] qua dicitur c: Verbum enim consummans & [...] in aequitate: quia verbum breviatum faciet [...] super terram. Nos ergo vel simplicitatem suam [...] Apostolicis reddere & assignare tentabimus, vel [...] omissa videntur à prioribus adimplere. Sed ut [...] fiat argumentum verbi hujus (ut diximus) [...] causam qua haec traditio ecclesiis data est, ab [...] repetemus.

Tradunt majores nostri quod post ascensionem [...] cum per adventum sancti Spiritus super singulos [...] Apostolos igneae linguae sedissent, ut loquelis [...] variisque loquerentur, per quod eis nulla gens [...] nulla linguae barbaries inaccessa videretur & [...] praeceptum eis à Domino datum, ob [...] Dei verbum, ad singulas quemque d proficisci [...] Discessuri itaque ab invicem normam prius [...] sibi praedicationis in commune constituunt: ne [...] alius ab alio e abducti, diversum aliquid his qui ad [...] Christi invitabantur, exponerent. Omnes ergo in [...] positi, & Spiritu sancto repleti, breve istud futurae [...] ut diximus, praedicationis indicium, conferendo in [...] quod sentiebat unusquisque, componunt; atque [...] credentibus dandam esse regulam statuunt. [...] antem hoc multis & justissimis ex causis appellare f [...] Symbolum enim Graece & indicium dici [...] & collatio, hoc est, quod plures in unum conferunt. [...] fecerunt Apostoli in his sermonibus, in unum [...] unusquisque quod sensit. Indicium autem vel [...] iccirco dicitur: quia illo tempore sicut & Pau­lus Apostolus dicit, & in Actis g Apostolorum refertur, multi ex circumcisis h Judaeis simulabant se esse Apostolos Christi, & lucri alicujus vel ventris gratia ad praedican­dum proficiscebantur; nominantes quidem Christum, sed non integris traditionum lineis nunciantes. Iccirco ergo istud indicium posuere, per quod agnoscerctur is, qui Christum vere secundum Apostolicas regulas praedi­caret. Denique & in bellis civilibus hoc observari fe­runt i: quoniam & armorum habitus par, & sonus vocis idem, & mos unus est, atque eadem instituta bellandi, ne qua doli subreptio flat, symbola discreta unusquisque dux suis militibus tradit; quae Latine vel signa, vel in­dicia nominantur: ut si forte occurrerit quis de quo du­bitetur, interrogatus symbolum, prodat si sit hostis, an socius. Iccirco denique haec non scribi chartulis atque k membranis, sed retineri cordibus tradiderunt, ut cer­tum esset, neminem haec ex lectione quae interdum per­venire etiam ad infideles solet, sed ex Apostolorum tra­ditione didicisse sufficeret. Discessuri ergo, ut diximus, ad praedicandum, istud unanimitatis & fidei suae indi­cium Apostoli posuere: non sicut filii Noe discessuri ab alterutro turrem ex latere cocto & bitumine constru­entes, cujus cacumen pertingeret usque ad coelum; sed munimenta fidei quae starent adversum faciem [...] è lapidibus vivis, & margaritis Dominicis aedisicantes: quae l neque venti impellerent, neque flumina subverte­rent m, neque tempestatum ac procellarum turbines per­moverent. Merito ergo illi ab invicem separandi tur­rem superbiae aedisicantes, linguarum consusione damnati sunt, uti ne unusquisque posset advertere proximi sui loquelam. Isti vero qui turrem fidei construebant, omni­um linguarum scientia & agnitione n donati sunt; ut illud peccati, hoc fidei probarctur indicium. Sed jam no­bis etiam de ipsis aliquid contrectandum est margaritis; in quibus primo in loco fons & origo omnium bonorum ponitur, cum dicitur:

CREDO IN DEUM PATREM OMNIPOTEN­TEM . Verum priusquam incipiam de ipsis sermonum virtutibus disputare, illud non importune commonen­dum puto; quod in diversis Ecclesiis aliqua in his ver­bis inveniuntur adjecta. In Ecclesia tamen urbis Romae hoc non deprehenditur factum, quod ego propterea esse o arbitror; quod neque haeresis ulla illic sumsit exordium: & mos ibi p servatur antiquus, eos qui gratiam baptismi suscepturi sunt, publice, id est, fidelium populo audi­enti symbolum reddere, & utique adjectionem unius sal­tem sermonis, eorum qui praecesserunt in fide non ad­mittit auditus. In ceteris autem locis quantum intelli­gi datur, propter nonnullos haereticos addita quaedam videntur, per quae novellae doctrinae sensus crederetur excludi. Nos tamen illum ordinem sequimur, quem in Aquileiensi Ecclesia per lavacri gratiam q suscepimus. CREDO, ergo primum omnium ponitur, sicut & Paulus [Page 18] Apostolus ad Hebraeos scribens, dicit: Credere enim pri­mo omnium accedentem ad Dominum a oportet, quia est, & credentibus in se remunerator fit. Sed & Propheta dicit: Nisi credideritis, non intelligetis. Ut ergo in­telligentiae tibi aditus patescat, recte primo omnium te credere profiteris: quia nec navem quis ingreditur, & liquido ac profundo vitam committia elemento, nisi se prius credat posse salvari: nec agricola semina sulcis obruit, & fruges b spargit in terram; nisi credide­rit venturos imbres, affuturum quoque solis teporem c, quibus terra confota, segetem multiplicata fruge produ­cat, ac ventis spirantibus nutriat. Nihil denique est quod in vita geri possit, si non credulitas ante praecesserit. Quid ergo mirum si accedentes ad Deum d, credere nos primo omnium profitemur, cum sine hoc nec ipsa exigi possit vita communis? Hoc e autem iccirco in principiis praemisimus, quia pagani nobis objicere solent, quod re­ligio nostra, quia quasi rationibus deficit, in sola credendi persuasione consistat. Et ideo ostendimus nec agi nec stare aliquid posle, nisi praecesserit vis credendi. De­nique ideo & matrimonia contrahuntur, quia creditur successura posteritas: & pueri discendis artibus tradun­tur, quia magistrorum in discipulos transfundenda cre­ditur disciplina: Imperii quoque f insignia unus suscipit, dum credit sibi urbes & populos, armatum etiam exerci­tum parituros g. Quod si haec singula nisi prius credide­rit futura, nullus aggreditur; quomodo non multo ma­gis ad agnitionem Dei credendo veniatur? Sed videa­mus quid jam breviatus hic Symboli sermo proponat.

173 174 CREDO (inquit) IN DEUM PATREM OMNIPO­TENTEM . Orientis Ecclesiae fere omnes ita tradunt: credo in unum Deum patrem omnipotentem. Et rursum in sequenti sermone, ubi nos dicimus: Et in Jesum Christum unicum filium ejus Dominum nostrum, ita illi tradunt: Et in unum Dominum nostrum Jesum Chri­stum unicum filium ejus. Unum scilicet Deum & unum Dominum secundum auctoritatem Pauli Apostoli profi­tentes. Sed de hoc in competentibus locis repetemus h. Nunc interim quod ait: In Deum patrem omnipoten­tem, videamus. Deus secundum quod opinari potest humana mens, naturae ipsius vel substantiae, quae est su­per omnia, est appellatio. Pater vero arcani & ineffa­bilis sacramenti vocabulum est. Deum cum audis, sub­stantiam intellige sine initio, sine fine, simplicem, sine ulla admixtione, invisibilem, incorpoream i, ineffabilem, inaestimabilem, in qua nihil adjunctum, nihil creatum sit. Sine auctore enim est ille, qui auctor est omnium. Patrem cum audis, filii intellige patrem , qui filius su­pradictae sit imago substantiae. Sicut enim nemo dicitur dominus, nisi habeat vel possessionem, vel servum cui dominetur, & sicut nemo magister dicitur, nisi discipu­lum habeat: ita & pater nullo pacto quis dici potest nisi filium habens. Hoc ergo ipso nomine quo Deus ipse pater appellatur, cum patre pariter subsistere etiam filius demonstratur. Quomodo autem k Deus pater genue­rit filium, nolo discutias, nec te curiosius ingeras in pro­fundi hujus arcanum l: ne forte dum inaccessae lucis ful­gorem pertinacius perscrutaris, exiguum ipsum qui mortalibus divino munere concessus est, perdas aspe­ctum. Aut si putas in hoc omni indagationis genere in­tendum, prius tibi propone m quae nostra sunt: quae si consequenter valueris expedire, tunc à terrestribus ad coelestia, & à visibilibus ad invisibilia properato. Ex­pedi primo si potes, & explana, quomodo mens quae in­tra te est, generet verbum, & qui n fit in ea memoriae spiritus: quomodo haec cum diversa sint [...] & actibas, unum tamen o sint substantia vel natura; & cum è men­te procedant, nunquam tamen ab [...] [...] Sed p haec quamvis in nobis & in animae [...] [...] ha­beantur, tamen tanto nobis [...] videntur, quanto & aspectui corporeo invisibilia. [...] [...] requira­mus. Fons quomodo ex se generat [...]? Quo autem spiritu rapidum fertur fluentum? quod [...] u­num & inseparabile sit, & fluvius, & [...]: tamen nec fons fluvius, nec fluvius fons intelligi [...] [...] potest, & tamen qui viderit fluvium, videt & [...] Exerce to prius in horum explanatione, & [...] [...] [...] quae ha­bentur in manibus; & tunc ad horum sublimiora venie­mus q. Nec putes, quia te statim de terra suadeam ascen­dere super coelos; sed prius te si placet ad [...] firma­mentum quod oculis pater, educam, & ibi si potes natu­ram hujus visibilis luminis discute. Quomodo ignis [...] coelestis generat ex seme tipso splendorem lucis? quo­modo etiam producit vaporem? & cum [...] trias in re­bus, unum tamen sunt in substantia. Quod & si haec sin­gula investigare potueris; scito adhuc divinae generatio­nis mysterium tanto esse differentius & [...] quan­to creator creaturis potentior, quanto [...] [...] operesuo praestantior, quanto ille qui semper, est [...] qui ex nihi­lo coepit esse nobilior. Credendus est ergo Deus, pater esse unici filii sui Domini nostri, non [...]: ne­que enim fas est servo de natalibus Domini disputare. Contestatus est pater de coelis, dicens: Hie est [...] [...] dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite. Pa­ter ipsum dicit esse filium suum. & [...] audire juber­Filius dicit: Qui me videt, videt & Patrem. Et: Ego & pater unum sumus. Et: Ego à Deo exivi, & veni in hunc mundum. Quis est qui inter has Patris & Filii vo­ces medium se discussorem t interserat, & Deitatem di­vidat, affectum separet, & subssantiam [...] spiri­tum secet, neget esse verum quod veritas dicit. Est ergo Deus pater verus tanquam veritatis pater, non extrinse­cus creans, sed ex eo quod ipse est filium generans, id est, quia u sapiens sapientiam, quia u justus [...] quia sempiternus sempiternum, quia u immortalis immorta­lem, quia u invisibilis invisibilem, quia u lux splendo­rem, quia u mens verbum.

Quod autem diximus: Orientis [...] tradere n­num Deum patrem omnipotentem & unum Domi­nim, hoc modo intelligendum est, unum non numero dici, sed universitate. Verbigratia: Si quis enim dicit unum hominem, aut unum equum; hic unum pro nume­ro posuit x. Potest enim & alius homo esse & tertius, vel equus. Ubi autem secundus vel tertius non potest jun­gi, unus si dicatur, non numeri, sed universitatis est nomen y. Ut si exem pli causa dicamus unum solem, [...] unus ita dicitur, ut alius vel tertius addi non possit; unus est enim sol. Multo magis ergo ergo Deus cum [...] dicitur, unus non numeri, sed universitatis vocabulo nuncupatur, id est, qui propterea unus dicatur quod alius non sit. Similiter & de Domino accipiendum est z, quod unus sit Dominus Jesus Christus [...] Dei omni­potens, per quem Deus pater dominatum omnium te­net, unde & sequens sermo omnipotentem pronun­ciat Dominum a. Omnipotens antem ab eo esse dici­tur, quod omnium ille tencat potentatum. Tenet autem omnia pater per filium, sicut & Apostolus di­cit: Quia b per ipsum creata sunt omnia, [...] & [Page 19] [...] sive throni, sive dominationes, sive prin­cipatus, sive potestates. Et iterum ad Hebraeos scri­beos dicit: Quia per ipsum secula instituit, & ipsum constituit universorum haeredem a. Constituit autem qcod ait; genuit, intelligitur. Quod si per ipsum [...] instituit pater, & per ipsum creata sunt omnia, & ipse est haeres omnium; per ipsum ergo & [...] omnium tenet. Quia sicut lux de luce, & veri­tas de veritate: ita & de omnipotente omnipotens na­tus est. Ut in Apocalypsi Joaunis de Seraphim scriptum est: Et requiem non habebant die ac nocte, dicentes: [...] sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth, qui [...] & qui est, & venturus est omnipotens. [...] ergo dicitur qui venturus est. Et quis est alius qui venturus est, nisi Jesus Christus filius Dei? His [...] invisibilem & impassibilem. Sciendum quod duo [...] sermones in Ecclesiae Romanae symbolo non [...] constat autem apud nos additos, haereseos causa Sa­bellii, illius profecto quae à nostris Patripassiana [...] id est, quae patrem ipsum vel ex virgine natum dicit, & visibilem factum, vel passum affirmat in carne. Ut ergo excluderetur talis impietas de patre, videntur [...] addidisse majores, & invisibilem patrem atque [...] dixisse. Constat enim filium, non patrem, in carne natum & ex carne natum, & ex nativitate carnis [...] visibilem & passibilem factum. Quantum autem spectat ad illam deitatis immortalem substantiam, quae [...] ei eademque cum patre est; ibi neque Pater, neque Filius, neque Spiritus sanctus visibilis aut passibilis [...] Secundum vero dignationem carnis assumtae filius & visus & passus in carne est. Quod & propheta [...] ubi ait: Hic Deus noster, & non reputabitur [...] ad eum. Invenit omnem viam disciplinae, & dedit [...] Jacob puero suo & Israel dilecto suo. Post haec in [...] visus est, & cum hominibus conversatus est. [...] post haec:

ET IN CHRISTUM JESUM UNICUM FILIUM [...] DOMINUMNOSTRUM . Jesus Hebraei [...] nomen est, quod apud nos Salvator dicitur. [...] à Chrismate, id est, ab unctione appellatur. [...] enim in libris Moysi, quod Auses Nave filius cum dectus esset dux populi, commutato nomine, de Ause [...] cognominatus sit. Quo scilicet ostenderetur hoc [...] nomen quod principibus & ducibus conveniret, iis [...] qui salutem sequentibus se populis darent. [...] & ille Jesus appellatus est, qui eductum de terra [...] populum, & de erroribus eremi liberatum in [...] repromissionis induxit. Et hic Jesus dicitur, qui [...] de ignorantiae tenebris eductum, & de mundi [...] evocatum introducit ad regna coelorum. [...] quoque vel pontificale, vel regium nomen est. Nam prius & pontifices unguento chrismatis [...] & reges: sed illi velut mortales & corruptibiles [...] materiae corruptibilis ungebantur; hic vero [...] Spiritu perunctus, Christus efficitur, sicut [...] de eo dicit: Quem unxit pater Spiritu sancto [...] de coelis. Et Esaias praesignaverat, dicens ex [...] filii: Spiritus Domini super me propter quod [...] me, evangelizare pauperibus misit me. Quia ergo [...] quid sit Jesus qui populum salvet, & quid [...] Christus qui pontifex factus sit in aeternum: nunc ex [...] de quo dicantur ista, videamus. Et in [...] filium ejus (inquit) Dominum nostrum. Per [...] docet nos, quia Jesus iste de quo diximus, & Chri­stus de quo exposuimus, unicus filius sit Dei, & noster Dominus. Ne forte putes quod humana ista vocabula terrenum te aliquid doceant, ideo subjungit unicum hunc esse filium Dei Dominum nostrum. Unus enim de uno nascitur: quia & splendor unus est lucis, & u­num est verbum cordis. Nec in numerum pluralem defluit incorporea generatio, nec in divisionem cadit; ubi qui nascitur, nequaquam à generante separatur. U­nicus est, ut menti sensus, ut sapientia sapienti, ut cor di verbum. ut forti virtus. Nam sicut solus sapiens pa­ter ab Apostolo dicitur, ita & solus filius sapientia no­minatur. Unicus ergo filius est: & cum sit gloria, sem­piternitate, virtute, regno, potestate, hoc quod pater est; omnia tamen haec non sine auctore sicut pater, sed ex patre tanquam filius, sine initio, & aequalis habet; & cum ipse omnium caput, ipsius tamen caput est pater . Sic enim scriptum est: Quia caput Christi Deus, ipsius tamen auctor est pater generando sine ini­tio. Quia nec pater praecedit filium, nec filius sequi­tur patrem in faciendo quasi adoptivum, sicut nos.

Filium sane cum audis, nolo cogitationem carnalis na­tivitatis assumas, sed memento haec de incorporea dici substantia & natura simplici. Si enim, ut supra jam dixi­mus, vel in eo quod cor substantivum generat verbum, vel mens sensum, vel lux ex se parit splendorem, nihil enim horum requi­ritur, nec ulla in tali generatione fragilitas cogitatur; quanto purius & sacratius de horum omnium creatora censendum est? Sed fortasse dicas, ista quam memoras, insubstantiva est generatio. Neque enim lux substanti­vum profert splendorem, aut cor substan tivum generat verbum. Filius autem Dei substantialiter asseritur ge­neratus. Ad hoc primo omnium illud dicimus quod etiam in ceteris rebus, cum proferuntur exempla: non per omnia similitudinem servare possunt rei illius cui praebere putantur exemplum; sed unius alicujus partis, pro qua videntur assumta, similitudinem tenent. Ver­bi gratia, ut cum in Evangelio dicitur: Simile est regnum coelorum fermento, quod abscondit mulier in farinae mensuris tribus. Numquid putabimus regnum coelo­rum sic per omnia simile esse fermento, ut & substantia illa palpabilis sit ac fragilis, ut acida fieri possit & cor­rupta? Sed ad hoc solum exemplum istud videtur as­sumtum, ut ostenderetur, ex parva praedicatione verbi Dei, humanas mentes fidei fermento posse coacescere b. Similiter & cum dicitur: Simile est regnum coelorum reti misso in mare, quod ex omni genere piscium attra­hit: & hoc nunquid putandum est, quod naturae lini quo rete aptatur, ac nodis quibus nassulae nectuntur, regni coelorum substantia per omnia conferatur? sed ad hoc solum videtur assumta comparatio; ut ostenderetur, quia sicut rete de profundo maris pisced adducit ad lit­tus ita de profundo hujus seculi errore, humanae ani­mae regni coelorum praedicatione liberantur. Ex quibus constat, exempla non in omnibus his quorum exempla sunt, esse similia. Alioquin si eadem essent omnia, jam non exempla dicerentur: sed ipsae potius res, de quibus agitur, viderentur.

Deinde etiam illud dicendum est, quod nulla creatura talis esse potest qualis creator ejus. Et ideo sicut sine e­xemplo est divina substantia, ita & sine exemplo est divina majestas c . Tunc etiam illud addimus, quia omnis crea­tura ex nihilo est. Si d ergo insubstantiva scintilla quae ignis est, gignit ex se creaturam quae ex nihilo facta est, & conditionem in hoc servat originis suae: cur illius [Page 20] aeternae lucis substantia, quae semper fuit, quia insubstan­tivum in se nihil habuit, insubstantivum ex se splendo­rem proferre non potuit. Et ideo recte unicus dicitur fi­lius. Unicus enim eo a solus est, quia natus sit. Nec com­parationem aliquam potest habere quod unicum est. Nec similitudinem substantiae cum facturis b suis habere po­test ille, qui factor est omnium. Hic ergo Jesus Chri­stus filius est unicus Dei, qui est & Dominus noster, unicus & ad filium referri & Dominum potest. Unus est filius, vere filius, & unus vere Dominus Jesus Chri stus. Ceteri quippe, licet dicantur filii, adoptionis tantum gratia dicuntur, non veritae naturae. Et sidicuntur alii Domini; concessa, non ingenita potesta­te dicuntur: hic vero solus est unicus filius, & solus unicus Dominus, sicut & Apostolus dicit: Unus pa­ter Deus, & unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia. Igitur postea quam propositus ordo fidei, in­effabile sacramentum filii de patre nativitatis exposuit; nunc ad humanae salutis dignationem dispensationem­que descendit. Et hunc quem supra dixit unicum fi­lium Dei, & Dominum nostrum nunc dicit.

QUI NATUS EST DE SPIRITU SANCTO EX MARIA VIRGINE. Haec jam inter homines dispen­sationis nativitas est, illa divinae substantiae; haec digna­tionis est, illa naturae. De Spiritu sancto ex virgine nascitur. Et jam c hoc loco mundior auditus requiritur, & purior sensus. Hunc enim quem dudum de patre natum ineffabiliter didicisti, nunc d à sancto Spiritu tem­plum fabricatum intra secreta uteri virginalis intellige. Et sicut in sancti Spiritus sanctificatione nulla sentien­da est fragilitas: ita & in partu virginis nulla est intel­ligenda corruptio. Novus enim huic seculo datus est hic partus, nec immerito: qui enim in coelis unicus filius est, consequenter & in terra unicus filius est, quia & uni­ce nascitur. Nota sunt omnibus & in Evangeliis decan­tata de hoc scripta Prophetarum qui dicunt, quod vir­go concipiet & pariet filium. Sed & partus ipsius mirabi­lem modum Ezechiel propheta ante formaverat; Mari­am figuraliter portam Domini nominans, per quam scili­cet, Dominus ingressus est in mundum. Dicit ergo hoc modo; Porta autem quae respicit ad Orientem, clausa erit. Quid tam evidens dici de conservatione e virginis potuit? Clausa fuit in ea virginitatis porta, per ipsam introivit Dominus Deus Israel, & per ipsam in hunc mundum utero virginis processit: & in aeternum porta virginis clausa, servata virginitate, permansit. Igitur spiritus sanctus refertur Dominicae carnis & templi e­jus creator.

219 Incipe hinc jam intelligere etiam sancti Spiritus ma­jestatem. Contestatur enim & evangelicussermo de ipso, quod cum loquenti Angelo ad virginem & dicenti: Quia paries filium, & vocabis nomen ejus Jesum; hic enim salvum faciet populum suum à peccatis suis: illa respon­distet: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cogno­sco? Dixerit ei Angelus Dei: spiritus sanctus veniet su­per te, & virtus altissimi obumbrabit tibi. Et ideo quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius Dei. Vide ergo cooperantem sibi invicem Trinitatem. Spiritus sanctus venire dicitur super virginem, & virtus altissimi obumbrare ei. Quae est autem virtus altissimi, nisi ipse Christus, qui est Domini virtus & Domini sapientia? Cujus autem haec virtus? [...] inquit. Adest ergo altissimus, adest virtus altissimi, adest Spiritus san­ctus. Haec est trinitas ubique latens, ubique appa­rens, vocabulis personisque disereta. [...] ve­ro substantia deitatis. Quamvis [...] [...] [...] ex virgine, adest & altissimus, adest & [...] sanctus, ut & conceptus virginis sanctificetur & [...]

Verum haec quia ex scripturis prophetieis asserun­tur, possunt forte Judaeos quamvis sint infideles & in­creduli confutare. Sed pagani solent ridere nos cum an­diunt praedicari à nobis virginis partum: propter quod paucis & eorum obtrectationibus respondendum est. Omnis partus, ut opinor, ex tribus constat. Si adultae aetatis sit foemina, si virum adeat, si non sit illius vulva vitio sterilitatis obclusa. Ex his tribus in hoc partu quem praedicamus, unum defuit, vir scilicet; & hanc partem (quia qui nascebatur, non erat terrenus homo, sed coelestis) per coelestem Spiritum dicimus, salva virgi­nis incorruptione, completam. Et tamen quid mirum vi­detur si virgo conceperit: cum Orientis avem quam Phoenicem vocant, in tantum sine conjuge nasci vel re­nasci constet, ut semper & una sit, & semper sibi ipsa na­scendo vel renascendo succedat? Apes certe nescire con­jugia, nec foetus nixibus edere, omnibus palam est. Sed & alia nonnulla deprehenduntur uti hujuscemodi sorte nascendi. Hoc ergo incredibile videbitur, divina virtu­te ad totius mundi redintegrationem factum; cujus e­xempla etiam in animalium nativitate cernuntur? Et tamen mirandum cur hoc gentilibus impossibile videa­tur, qui credunt Minervam suam de cerebro Jovis na­tam: quid ad credendum difficilius? aut quid magis contra naturam? Hic foemina est, hic naturae ordo ser­vatur, hic conceptus & partus temporibus suis editus. Ibi nusquam foemineus sexus, sed vir solus & partus. Qui illa credit, cur ista miretur? Sed & Liberum de femore ejus asserunt natum. Ecce alind portenti genus, & tamen creditur. Venerem quoque, quam Aphrodi­tem vocant, de spuma maris (sicut etiam nominis ipsius compositio ostendit) credunt f esse progenitam; de [...] Castorem Pollucemque confirmant; ex formicis Myrmidones: & alia mille sunt, quae contra rerum na­turam venientia, ipsis tamen visa sunt credibilia: ut Deucalionis & Pyrrhea lapies jactos, & hominum ex his segetem natam. Et cum haec tot & talia figmenta cre­diderint, unum eis verbum impossibile videtur quod adolescens foemina divinum germen, non hominis vitio sed Deo inspirante conceperit. Qui utique si ad creden­dum difficiles sunt, illis tot & tamturpibus monstris si dem nequaquam commodare debuerant: si vero facile sunt ad credendum, multo promtius haec nostra tam ho­nesta & tam sancta recipere, quam illa tam indigna & tam foeda credere debuissent.

Sed dicent fortassis, quia possibile quidem fuerit Deo ut virgo conciperet, possibile etian: fuerit Deo ut pareret; sed indignum videri ut tanta illa majestas [...] genitales foeminae transiret egressus: ubi quamvis [...] fuerit ex virili admixtione commixtio, fuit tamen [...] puerperii obscoenae attrectationis injuria: pro quo pau­lisper eis secundum sensum suum respondeamus. Si qui videat parvulum in profundo coeni necari, & ipse cum sit vir magnus & potens, extremis, ut ita dixerim, [...] ingrediatur coenum, ut parvulum morientem [...] pollutus ne à te accusabitur hic vir, quod paululum luti calcaverit? an ut misericors laudabitur, quod vi­tam contulerit morituro? Sed haec etiam de [...] homine dicta sint. Redeamus nunc ad naturam ejus qui natus est. Quantum putas natura solis eo inferior est? quantum creatura sine dubio creatore. Intuere nunc solis radios, si in coeni alicujus voraginem [...] , [Page 21] [...] inde jam aliquid pollutionis acquirunt? aut [...] illustratio solis ducitur in injuriam? Ignis [...] natura quanto est inferior his de quibus sermo [...] Et nulla materia vel obscoena, vel turpis adhibita ei, ignem polluisse creditur. Cum ergo haec ita esse [...] [...] materialibus constet; tu in illa supereminenti & incorporea natura, quae super omnem ignem & su­pra [...] lumen est, pollutionis aliquid putas aut [...] incidere? Tum deinde etiam illud adverte: Nos hominem à Deo creatum de terrae limo dicimus; quod si obscoenitas Deo reputatur opus suum requiren­n, multo magis ei reputabitur opus illud ab initio [...] & superfluum est dicere cur per obscoena [...] cum non possis dicere, cur obscoena condiderit. Et [...] obscoena haec esse, non natura sed observantia [...] Ceterum quae omnia sunt in corpore ex uno [...] luto formata, usibus tantum & officiis [...] distinguuntur.

Sed nec illud quidem ab absolutione vacare * hujus [...] omittam; quod substantia Dei quae per [...] incorporea est, inseri corporibus, vel capi ab eis [...] non potest, nisi aliqua media sit [...] spiritalis, quae capax esse divini spiritus possit. Verbi gratia, ut si dicamus: Lux omnia quidem [...] corporis illustrare potest, à nullo tamen eorum [...] à solo oculo capi potest; solus enim oculus est [...] capax sit lucis. Et filius ergo Dei nascitur ex [...] non principaliter soli carni sociatus, sed anima [...] carnem Deumque media generatus. Anima ergo [...] & in secreta rationabilis spiritus arce verbum Deicapiente; absque ulla quam suspicaris injuria Deus [...] est ex virgine. Et ideo nihil ibi turpe putandum [...] ubi sanctificatio spiritus inerat, & anima quae erat Dei capax, particeps fiebat etiam carnis. Nihil ibi [...] impossibile, ubi aderat virtus altissimi. Nihil de [...] fragilitate cogites, ubi plenitudo inerat [...]

CRUCIFIXUS SUB PONTIO PILATO, ET [...] , DESCENDIT IN INFERNA. Docet [...] Paulus, illuminatos debere esse oculos cordis [...] ad intelligendum quae sit altitudo , latitudo & profundum. Altitudo ergo & latitudo & profundum, [...] a crucis est. Cujus eam partem quae in [...] defixa est, profundum appellavit; altitudinem [...] illam quae in aerem porrecta sublimis erigitur; [...] quoque illam quae distenta in dexteram [...] protenditur. Cum ergo tot species mortis sint, [...] de hac vita exitus dari hominibus solet; vult [...] Apostolus illuminatos corde scire rationem, cur [...] his omnibus crucis potius species ad mortem delecta [...] Salvatoris. Unde sciendum est, quod crux ista [...] erat: triumphi enim insigne est trophaeum, [...] autem devicti hostis indicium est. Quia ergo [...] Christus, sicut Apostolus dicit, tria pariter [...] regna subjecit; hoc enim indicat, ubi ait: Quia & in [...] Jesu omne genu flectatur, coelestium, [...] & infernorum, & haec omnia sua morte [...] conveniens mysterio mors quaesita est; ut in [...] sublimatus, & aereas subjugans potestates, [...] de his supernis & coelestibus traderet; expensas [...] manus tota die (sicut sanctus Propheta dicit) [...] ad populum incredibilem qui est b in terra, ut & incredulos contestaretur & invitaret credentes; ea [...] parte quae sub terram demergitur, inferna sibi regna [...]

Etenim ut breviter aliqua etiam de secretioribus per­stringamus, ab initio Deus cum fecisset mundum, prae­fecit ei & c praeposuit quasdam virtutum coelestium pote­states, quibus regeretur & dispensaretur mortalium ge­nus. Quod ita factum Moyses indicat in Deuteronomil cantico, ubi dicit: Cum divideret excelsus gentes, sta­tuit terminos gentium secundum numerum Angelorum Dei; sed & horum nonnulli, sicut & ipse qui princeps appellatus est mundi, datam sibi à Deo potestatem non his quibus acceperant legibus temperarunt, nec humanum genus divinis obedire praeceptis, sed suis parere praevari­cationibus docuerunt. Et hinc adversum nos peccato­rum chirographa scripta sunt, quia, ut propheta dicit, peccatis nostris venundati sumus. Pretium namque a­nimae suae unusquisque consequitur, cum concupiscen­tiae satisfecerit. Istud ergo uniuscujusque chirographum ab illis rectoribus pessimis tenebatur, quod Christus de­traxit adveniens, & hac eos potestate nudavit d; idque sub ingenti mysterio Paulus indicat, cum dicit de co: Delens quod adversum nos erat chirographum, & affi­gens illud cruci suae, traduxit principatus & potestates, triumphans eos in semetipso. Rectores ergo illi quos humano generi praefecerat Deus, in tyrannidis contuma­ciam versi, impugnare commislos sibi homines aggressi sunt, & peccati proeliis debellare. Sicut Ezechiel pro­pheta mysticis designat eloquiis, cum dicit: In illa die procedent angeli festinantes exterminare AEthiopiam, eritque inter eos perturbatio in die AEgypti, quoniam ecce venit. Recte ergo eos omnipotentia nudatos e Chri­stus dicitur triumphasse, ablatamque ab cis potestatem hominibus tradidisse. Sicut ad discipulos suos dicit ipse in Evangelio: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes & scorpiones, & super omnem virtutem inimici. Illos itaque qui accepta potestate male abusi sunt, subjectis quondam suis subjicit crux Christi. Nos vero, hoc est, humanum genus edocet primo omnium usque ad mortem resistere adversus peccatum, & liben­ter interitum pro pietate suscipere. Tum deinde & obedientiae f nobis in hac eadem cruce proponit exem­plum, sicut illis qui aliquando rectores nostri fuerant, posuit contumaciae poenas. Audi ergo quomodo Apo­stolus vult per crucem Christi obedientiam nos docere: Hoc, inquit, sentite in vobis quod & in Jesu Christo, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam ser­vi accipiens, in similitudinem g hominum factus, & habi­tu repertus ut homo, factus est obediens usque ad mor­tem, mortem autem crucis. Quia ergo ille magnus ma­gister est qui fecerit & docuerit, ideo obedientiam quae piis morte etiam suscepta h servanda est, docuit ipse prius pro hac moriendo servari.

Sed fortasse terreatur aliquis in hujuscemodi doctrina, quod quem paulo ante cum Deo patre diximus sempiter­num, ac de ejus substantia esse progenitum, quemque regno, aeternitate & majestate unum cum patre esse do­cuimus, nunc de ejus morte tractemus. Sed nolo terre­aris, O fidelis auditor, paulo post istum quem audis mor­tuum, rursum videbis immortalem; mors enim ab eo mortem spoliatura suscipitur i. Nam sacramentum illud susceptae carnis, quod supra exposuimus, hanc habet cau­sam, ut divina filii Dei virtus k, velut hamus quidam habitu humanae carnis obtectus, & (sicut ante Aposto­lus l dixit) habitu repertus ut homo, principem mundi invitare possit ad agonem: cui ipse carnem suam velut escam tradidit; ut hamo m eum divinitatis in trinsecus te­neret [Page 22] insertum, & [...] a immaculati sanguinis, qui b peccati maculam neseit, omnium peccata deleret, eorum [...] qui cruore ejus postes fidei suae signassent. Sic­nti ergo hamum esca [...] c si piscis rapiat, non so­lum [...] cum hamo non removet d, sed & ipse de pro­fundo esca aliis futurus edncitur: ita & is qui habebat mortis imperium, rapuit quidem in mortem e corpus Jesu, non [...] in co hamum divinitatis inelusum; sed ubi devoravit, haesit ipse continuo, & [...] inferni clau­stris, velut de profundo extractus traditur f, ut esca ce­teris fiat. Quod ita futurum sub hae eadem figura & Ezechiel g dudum fignaverat, dicens: Et extraham te in hamo meo, & extendam te super terram: campi imple­buntur de te, & constituam super te omnes volueres coe­li, & saturabo ex te omnes bestias terrae. Sed & Pro­pheta David dicit: Tu confregisti capita draconis [...] dedisti eum in escam populi AEthiopum. Et Job de eodem mysterio similiter protestatur; ait enim ex persona Dei loquentis ad se: Aut adduces draconem in hamo, & po­nes capistrum circa nares ejus?

Non ergo damno aliquo aut injuria divinitatis Chri­stus in carne passus est h, sed ut per insirmitatem carnis o­peraretur salutem in medio terrae, [...] natura in mor­tem per carnem descendit; non ut lege mortalium deti­neretur à morte, sed ut per se resurrecturus januas mortis aperiret: velut si quis rex pergat ad gentem in qua pro­prios habeat captivitatis [...] alligatos, devictaque ea carcerm intret, in quo vincti detinebantur; & ingres­sus i aperiat januas , resolvat catenas, vincula, seras, & claustra comminuat, & vinctos in remissionem educat, & eos qui sedent in tenebris, & in umbra mortis luci ac vi­toe restituat. Ergo dicitur rex fuisse quidem in carcere, non tamen ea conditione qua ceteri qui tenebantur in­clusi k: sed illi quidem ut poenas solverent, hic vero ut absolveret poenas.

Cautissime autem qui symbolum tradiderunt, etiam tempus quo haec sub Pontio Pilato gesta sunt, designa­verunt; ne ex aliqua parte velut vaga & incerta gesto­rum traditlo vacillaret. Sciendum sane est quod in Ec­clefiae Romanae symbolo non habetur additum: DESCEN­DIT AD INFERNA, sed neque in Orientis Ecclessis habetur hic [...] vis tamen verbi eadem videtur esse in eo quod l sepultus dieitur. Sed quoniam tibi erga scripturas divinas amor & studium subjacet, sine dubio dicis mihi oportere haec magis evidentibus Scripturae divinae testi­moniis approbari. Quanto enim majora m sunt quae cre­denda sunt; tanto idoneis magis & n indubitatis testibus Indigere, vera est & consequens propositio. Sed nos tanquam [...] legem loquentes, testimoniorum syl­vam breyitatis causa reliquimus o; pauca tamen ex mul­tis, si etiam hoc requiritur, adhibemus p scientes studio­sis quibusque q in Scripturis divinis latissimum testimo­niorum pelagus patere.

Primo ergo omnium sciendum est, quod ipsa ratio crucis non omnibus una eademque est, sed aliud genti­bus r, aliud Judaeis, aliud credentlbus sapit, sicut & A­postolus dicit: Nos autem praedicamus Christum crucifi­xum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stulti­tiam; ipsis vero vocatis Judaeis & Graecis Christum Dei virtutem & Dei sapientiam. Et alibi s: Verbum enim crucis, pereuntibus quidem stultitia est, his vero qui salvi fiunt, virtus Dei est. Judaei ergo quibus ex lege traditum fuerat, Christum in aeternum mansurum, scan­dalum patiebantur de cruce ejus; quia resurrectionem ejus recipere noluerunt. Gentibus autem stultitia vide­batur, Deum t mortem suscepisse, quia ignorabant [...] rium carnis assumtae. Fideles vero qui & natum & pas­sum in carne receperant, & à mortuis [...] [...] to virtutem Dei credebant esse, quae vicerat mortem Primo ergo hoc ipsum, quod Judaei quibus [...] haec praedixerant, non essent credituri, sed illi qui [...] haec à prophetis andierant: andi quomodo u [...] phetico sermone signatur . Quibus non est, inquit, an nunciatum de eo, videbunt: & qui non audierunt, intel­ligent. Quod autem his qui meditabantur legem Dei pueritia usq ad x senectutem non credcntibus, ad gente esset omne mysterium transferendum, Esaias y hoc modo praedicit: Et faciet, inquit Dominus Deus [...] omnibus gentibus in monte isto inveniri laetitiam, bibe. vinum, ungentur unguento z: trade haec omnia [...] Hoc enim consilium Dei omnipotentis super [...] gentes. Sed dicent fortasse nobis illi qui se jactant [...] legis: Blasphematis, qui sic dicitis Dominum corruptioni mortis subjectum & passioni crucis fuisse Legite ergo quod scriptum habetis in Lamentationibus Hieremiae, ubi dicit: Spiritus vultus nostri Christus Do­minus, comprehensus est in corruptionibus nostris: [...] diximus, sub umbra ejus vivemus in gentibus. [...] quomodo propheta dicit Christum dominum [...] esse, & pro nobis, id est, pro peccatis [...] corruptioni traditum. In cujus umbra quoniam popu­lus ille qui permansit incredulus, abjectus est, dicit quia vivemus non in Israel, sed in gentibus.

Quod si operosum non videtur, quam posiumus [...] singula quae in Evangeliis referuntur, qualiter [...] prophetis praedicta sunt designemus; ut hi qui prima [...] elementa suscipiunt, testimonia haec habeant in [...] descripta, ut nulla a eis unquam de his quae credun ambiguitas inimica surripiat. Edocemur per [...] quod Judas unus de amicis & convivis Christi, [...] b eum. Audi quomodo hoc praenuntietur in [...] Qui manducat c, inquit, panes meos, ampliabit d [...] versum me supplantationem. Et alibi: Amici e mei & proximi mei adversum me appropinquaverunt & stete­runt. Et iterum: Molliti sunt sermones ejus super [...] & ipsi sunt f jacula . Vis videre quomodo [...] sunt? Venit, inquit, Judas ad Jesum, & dixit [...] Ave rabbi, & osculatus est eum. Per molle ergo [...] execrabile jaculum proditionis infixit Unde g & Dominus ad eum dixit: Juda osculo filium [...] tradis? Triginta argenteis audis eum appretiatum esse cupiditate proditoris. Audi & de hoc [...] vocem: Et dixi, inquit, ad eos: Si bonum est in [...] vestro, date mercedem meam aut abnuite. Et [...] : Et accepi, inquit, triginta argenteos, & misi [...] domum Domini in conflatorium. Nonne hoc [...] quod in Evangeliis scribitur, quia Judas poenitentia [...] reportavit pecuniam, & projecit eam in [...] & discessit? Bene autem mercedem suam dicit, [...] & exprobrantis affectu. Etenim tam [...] bona apud eos egerat: Caecos eorum [...] claudis pedes, paralyticis gressum, mortuis [...] reddiderat vitam. Pro iis h ergo omnibus bonis [...] restituunt ei i, mortem triginta argenteorum [...] pensatam. Refertur item in Evangeliis, quod [...] sit k. Praedixit hoc sermo propheticus per [...] dicens: Vae animae ipsorum, quia cogitaverunt [...] pessimam adversum seipsos, dicentes: [...] justum, quia inutilis est nobis.

Sed dicet aliquis: Numquid haec de Domino [...] [Page 23] [...] sunt? Numquid Dominus ab hominibus [...] [...] & a in judicium protrahi? Et de hoc [...] idem prophera convincet, dicit enim his verbis: Ipse Dominus in judicium veniet cum senioribus & [...] populi. Judicatus ipse Dominus [...] [...] testimonium, & non solum [...] sed & flagellis caeditur, & palmis in faciem [...] & conspuitur, & omnem pro nobis perfert [...] injuriam Et quia haec stupenda b erant [...] [...] praedicarentur ab Apostolis, idcirco etiam ex [...] ipsorum propheta exclamat & dicit: Domine, [...] credidit [...] nostro? Incredibile enim est ut [...] Dei filius ista pertnlisse dicatur & praedicetur c. [...] [...] praedicuntur per prophetas, ne qua credituris [...] nasceretur. Ipse ergo ex sua persona [...] Dominus dicit: Dorsum meum dedi flagellis d, & [...] meas ad palmas, & faciem meam non averti à confasione sputorum. Scribitur etiam illud inter [...] [...] ejus, quod alligantes eum duxerunt ad [...] praesignavit etiam hoc propheta ubi dicit: Et [...] adduxerunt eum xenium regi Jarim : nisi [...] objiciat aliquis & dicat, Sed Pilatus non erat rex. [...] ergo quid in sequentibus e Evangelium refert: [...] inquit, Pilatus eum esse de Galilaea, misit eum ad Herodem, qui erat tunc rex in Israel. Et bene [...] nomen [...], quod est sylvester. Non [...] erat Herodes de domo Israel, nec de illa vinea [...] quam eduxerat Dominus de AEgypto, & [...] in [...] in loco ubeti: sed erat sylvester, id est, [...] sylva alienigenarum. Etideo sylvester, appellatur f, [...] qui de [...] vitis nequaquam palmitibus [...] Sed & quod ait g propheta, xenium, [...] apravit. Tunc enim Herodes & Pilatus (ut Evangelium testatur) ex inimicis in concordiam [...] sunt; & velut reconciliationis suae xenium, [...] sibi invicem mittebant Jesum. Quid interest [...] Jesus ubique ut salvator dissidentes [...] pacem reparet, concordiam reddat? Unde etiam [...] hoc scriptum est in Job: Dominus reconciliat corda [...] terrae.

Refertur item quod cum Pilatus vellet eum [...] omnis populus clamaverit: Crucifige, crucifige eum. [...] hoc Hieremias propheta, dicens ex persona Domini ipsius: Facta est, inquit, haereditas mea mihi, [...] leo in sylva. Dedit super me vocem suam, [...] exosus sum eam. Et propter hoc h, inquit, [...] domum meam. Et iterum alibi dicit: Super quem [...] [...] vestrum, & adversus quem relaxastis [...] vestras. Cum judicaretur, scribitur tacuisse. [...] de hoc scriprurae testantut; in psalmis dicitur: [...] sum sicut homo non audiens, & non habens in [...] suo increpationes. Et iterum: Ego autem sicut [...] non audiebam, & sicut mutus non aperiens i os [...] Et iterum alius Propheta: Sicut agnus coram [...] se, sic non aperuit os suum. In humilitate [...] ejus sublatum est. Imposita ei scribitur [...] spinea. Audi de hoc in Canticis [...] super iniquitates Hierusalem mirantis de [...] filii patris vocem, & dicentis: Exite & videte [...] [...] coronam qua coronavit eum mater sua, [...] & de spinis ita alius propheta commemorat: Et [...] ut faceret uvam, fecit autem spinas, & non [...] sed clamorem. Verumtamem ut mysterii secreta [...] oportebat eum, inquam, qui peccata [...] venit auferre, etiam terrae maledicta purgare; quae protoplasto peccante, sententiam praevaricationis acce­perat, dicente Domino: Maledicta terra in operibus tuis, spinas & tribulos producet tibi. Propterea er­go spinis coronatur Jesus, ut prima illa condemnati­onis sententia solveretur. Ad crucem ducitur, & in ligno totius mundi vita suspenditur. Vis & de hoc propheticis testimoniis confirmari? Audi Hieremiam dicentem: Venite, & injiciamus lignum in panem ejus, & conteramus eum de terra viventium. Et iterum: Moyses velut k deflens eos dicit: Et erit vita tua suspen­sa ante oculos tuos, & timebis per diem l & noctem, & non credes vitae tuae. Sed transcurrendum nobis est, jam enim propositae brevitatis excedimus modum, & breviatum sermonem longa distertione distendimus; pau­ca tamen addemus, ne penitus quod coepimus praete­risse videamur.

Scribitur Jesus in latere percussus, aquam simul & san­guinem profudisse. Hoc quidem mysticum est; ipse e­nim dixerat, quia flumina de ventre ejus procedent a­quae vivae, sed produxit & sanguinem, quem petierant Judaei venire super se & filios m suos. Produxit ergo a­quam n, quae credentes diluat: produxit sanguinem o, qui condemnet incredulos. Potest tamen etiam p intelligi, quod duplicem gratiam baptismi figuraverit, unam quae datur per aquae baptismum: aliam quae per martyrium profusione sanguinis quaeritur; utrunique enim baptis­mum nominatur. Quod si & hoc quaeris cur non ex alio membro, sed ex latere potius produxisse dicatur aquam & sanguinem. Videtur mihi in latere per costam mulier indicari, quia fons peccati & mortis de muliere prima quae fuit primi Adam costa , processit; fons redemtio­nis ac vitae de secundi Adam costa producitur.

Scriptum est quod in passione ejus ab hora sexta us­que ad horam nonam tenebrae factae sunt. Accipe & de hoc prophetae testimonium dicentis: Occidet tibi sol meridie. Et iterum Zacharias propheta: In illa, in­quit, die non erit lux, sed frigus & pruina erit in una die; & dies ille notus Deo, & neque dies nox, & ad vesperam erit lux. Quid tam evidens à propheta dici potuit? Ut jam tum haec q, non tam futura praedici quam narrari praeterita videantur, etiam pruinam & frigus praedixit. Propterea enim Petrus calefaciebat se ad ignem, quia frigus erat, & frigus patiebatur, non solum temporis, sed & fidei. Addidit etiam: Et dies illa nota Domino, neque dies, neque nox. Quid est, neque r dies neque nox? Nonne aperte de insertis diei tenebris & revocata rursum luce disseruit? Non fuit illa dies, neque enim coepit ab ortu solis, neque integra nox fuit; non enim peracto diei cursu, spatia sibi de­bita vel ab initio suscepit, vel ad ultimum terminata perduxit s, sed fugata per impiorum facinus lux [...] ad vesperam. Post horam enim nonam depulsis tenebris sol redditur mundo. Et iterum alius t de hoc ipso testi­monium dicit: Obscurabitur u super terram in die lux.

Docet Evangelii praedicatio quod etiam milites divi­serunt sibi vestimenta Jesu, & supra tunicam ejus mise­runt sortem. Sed nec de illa quidem veste quam di­cuntur milites illudentes induisse eum, id est, de vesto coccinea prophetae siluerunt. Audi enim quid dicit E­saias: Quis est iste qui venit de Edom x, rubor vestimen­torum ejus ex Bosor ? Quare rubicunda sunt vesti­menta tua, & indumentum tuum tanquam à rorculari calcato ? Unde & ipse respondit: Torcular calcavi solus filius Sion; solus est enim qui peccatum non fe­cit, & abstulit peccata y mundi. Si enim potuit per u­num [Page 24] hominem mors introire: quanto magis per unum hominem qui & Deus erat, potuit vita restitui?

Refertur etiam quod aceto potatus sit vel vino myr­rhato, quod est amarius felle. Audi quid de hoc pro­pheta praedixerit. Et dederunt, inquit, in esca mea fel, & [...] siti mea potaverunt me aceto. Atque respondens jam tunc Moyses dicebat de populo illo: Ex vineis So­domorum vitis eorum, & palmes eorum de Gomorrha. Uva eorum uva fellis, botrus amaritudinis ipsis. Et ite­rum exprobrans eos, dicit: Populus stultus & non sapi­ens, haec Domino retribuifti a? Sed & in Canticis Canti­corum eadem praenunciantur b, ubi etiam hortus in quo crucifixus est designatur, dicit ergo: Intravi in hortum meum, soror mea sponsa, & vindemiavi myrrham me­am. Ubi evidenter vinum myrrhatum quo potatus est declaravit.

Spiritum post haec scribitur reddidisse. Praenuncia­tum fuerat & hoc per prophetam dicentem ex persona filii ad patrem: In manus tuas commendo spiritum me­um. Sepultus quoque perhibetur, & lapis magnus po­situs ad c ostium monumenti. Accipe etiam de hoc quid propheticus per Hieremiam sermo praedixerit: Morti­ficaverunt, inquit, in lacu vitam meam, & posuerunt lapidem super me. Evidentissima haec sepulturae ejus in­dicia propheticis vocibus designata sunt; accipe tamen & alia: A conspectu, inquit, iniquitatis ablatus est ju­stus, & erit in pace locus ejus. Et alibi: Et dabo ma­lignos in sepultura ejus. Item alius: Recumbens d dor­mivit ut leo, & ut catulus leonis: quis suscitabit eum?

Sed & quod in infernum descendit, evidenter praenun­ciatur in Psalmis, ubi dicit: Et in pulverem mortis de­duxisti me. Et iterum: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendero e in corruptionem? Et iterum: Descen­disti f in limum profundi, & non est substantia. Sed & Joannes dicit: Tu es qui venturus es, an alium expe­ctamus? Unde & Petrus dixit: Quia Christus mortifi­catus carne, vivificatus autem spiritu. In ipso (ait) g eis qui in carcere inclusi h erant, descendit spiritibus praedi­care, qui increduli fuere in diebus Noe, in quo etiam quid operis egerit in inferno, declaratur. Sed & ipse Dominus per prophetam dicit, tamquam de futuro, Quia non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Quod rursus prophetice nihilominus ostendit impletum, cum dicit: Domine, eduxisti ab inferno animam meam, salvasti me à descendentibus in lacum. Sequitur post haec i.

323 TERTIA DIE RESURREXIT A MORTUIS: Resurrectionis quippe gloria in Christo, omne quod in­firmum & fragile videbatur absolvit. Si tibi paulo ante non videbatur esse possibile usque ad mortem venisse immortalem; aspice nunc quia qui devicta morte re­surrexisse dicitur, non potest esse mortalis: sed boni­tatem in hoc intellige creatoris, quia eousque ille mi­serando k descendit, usquequo tu peccando dejectus es. Nec creatorem omnium Deum impossibilitatis accuses, ut ibi putes opus ejus caduco lapsu potuisse concludi, quo ille id reparaturus pervenire non posset: inferna & superna nobis dicuntur, qui certa corporis circum­scriptione conclusi, intra praescriptae nobis legis termi­nos continemur. Deo autem qui ubique est, & nus­quam deest, quod inferum est, aut quod l supernum, pa­tet. Verumtamen in assumtione corporis etiam ista complentur. [...] caro quae deposita erat m in sepulcro, ut adimpleretur quod dictum est per pro­phetam: Quia non dabis sanctum tuum videre corrup­tionem. Rediit n ergo victor à mortuis, inferni secum spolia trahens; eduxit enim eos qui tenebantur à [...] sicut & ipse praedixerat, ubi ait: Cum exaltatus fuero à terra, omnia o ad me traham. Attestatur autem Evangelium de hoc, cum dicit: Quia monumenta aper­ta sunt, & multa corpora sanctorum dormientium re­surrexerunt & apparuerunt multis, & ingressi sunt san­ctam civitatem illam, de qua Apostolus dicit: Quae au­tem sursum est Hierusalem libera est, quae est mater om­nium nostrum. Sicut & ad Hebraeos p dicit: Decebat e­nim propter quem omnia, & per quem omnia, multos filios in gloriam adducentem, auctorem salutis eorum, per passiones consummari. Igitur consummatam pas­sionibus carnem humanam, quae in mortem ceciderat per protoplasti lapsum q, resurrectionis virtute repara­tam, in dextera sedis dei altissimi collocavit. Unde & Apostolus dicit: Qui simul consuscitavit r nos, simul­que sedere fecit in coelestibus locis, hic enim erat figu­lus, qui (ut Hieremias docet propheta) vas de ma­nu sua collapsum & confractum, rursum elevavit ma­nibus suis, & reformavit sicut placuit in conspectu ejus. Placuit autem ita, ut corpus quod mortale & corrupti­bile susceperat, de sepulcri petra levatum, & immor­tale atque incorruptibile effectum, jam non in terre­nis, sed in coelestibus & in patris dextra collocaret. Plenae sunt de his sacramentis scripturae veteris Testa­menti. Nullus super his s propheta, nullus legislator aut psalmographus siluit, sed omnis pene sacra de his loquitur pagina: & ideo superfluum videtur immorari nos ad congreganda testimonia. Pauca tamen & admo­dum pauca ponemus, ad ipsos fontes divinorum volu­minum remittentes eos, qui potare abundantius cu­piunt.

Dicit ergo statim in Psalmis: Ego dormivi, & somnum cepi, & resurrexi t, quoniam Dominus suscepit me. Et iterum in alio loco: Propter miseriam inopum & ge­mitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus. Et alibi sicut jam superius diximus: Domine, eduxisti de inferno animam meam: salvasti me à descendentibus in lacum. Et in alio: Quoniam conversus vivificasti me, & de abysso terrae iterum reduxisti me. Eviden­tissime autem in octogesimo & septimo Psalmo de eo dicitur: Et factus sum sicut homo sine adjutorio, in­ter mortuos liber. Non dixit homo, sed sicut homo. Sicut homo enim erat, quia etiam u descenderat in in­fernum: sed inter mortuos liber erat, quia à morte teneri non poterat. Et ideo in una natura humanae fra­gilitatis, in alio divinae majestatis potestas ostenditur x: Osee autem propheta etiam de tertia die manifestissime praenunciat hoc modo: Sanabit nos, inquit, post bi­duum: in die autem tertia resurgemus & vivemus in conspectu ejus. Haec autem ex persona eorum dicit, qui cum ipso die tertia resurgentes, de morte revocantur ad vitam: & ipsi sunt qui dicunt: die tertia resurge­mus, & vivemus in conspectu ejus. Esaias vero aperte dicit: Qui educit de terra pastorem magnum ovium. Sed & quod mulieres y visurae essent resurrectionem e­jus, Scribis & Pharisaeis & populo non credentibus, etiam hoc praedixit Esaias his verbis: Mulieres quae venitis ab spectaculo venite: non enim est populus ha­bens intellectum. Sed & de illis quae post resurrecti­onem perrexisse ad sepulcrum dicuntur & quaesisse eum, & non invenisse: sicut Maria Magdalena refertur ve­nisse ad monumentum ante lucem, & non invento eo, [Page 25] [...] dixisie ad angelos qui aderant: Quia tulerunt [...] & nescio ubi posuerunt eum: Etiam de hoc [...] praedicitur in Canticis Canticorum: In cubili meo [...] quem dilexit anima mea, in noctibus quaesivi [...] & non inveni eum. De illis quoque quae in [...] cum, & tenuerunt pedes ejus, praedicitur in [...] Canticorum: Tenebo eum, & non dimittam cum quem dilexerit anima mea. Haec interim pauca de multis; [...] enim studentes plura coacervare non possumus.

ASCENDIT IN COELOS, SEDET AD [...] PATRIS: INDE VENTURUS EST JUDI­CARE VIVOS ET MORTUOS. Consequenti [...] in fine sermonis haec continentur; in quibus quod [...] quidem palam est, sed requiritur a quo sensu [...] debeant quae dicuntur. Nam ascendisse & [...] b & venturum esse, nisi secundum dignitatem [...] intelligas, aliquid per haec humanae [...] videbitur indicari. Consummatis etenim his quae [...] terra gerebantur, & animabus de inferni captivitate [...] ascendere memoratur ad coelos, sicut [...] praedixerat: Ascendens in altum, captivam duxit [...] dedit dona hominibus. Illa scilicet dona, [...] Petrus in Actis c Apostolorum de Spiritu sancto [...] Exaltatus ergo dextera Dei, effudit d hoc [...] quod vos auditis & videtis. Donum ergo [...] sancti hominibus dedit: quia captivitatem, quam [...] diabolus per peccatum deduxerat in infernum, Christus per mortis suae resurrectionem revocavit ad [...] e Ascendit ergo ad coelos, non ubi verbum Deus [...] non fuerat: quippe qui erat semper in coelis, & [...] in patre; sed ubi verbum caro factum ante [...] sederat f. Denique quia novus iste ingressus [...] coeli aedituis & principibus videbatur, videntes [...] carnis coelorum secreta penetrantem, dicunt [...] invicem, sicut David plenus Spiritu sancto enunciat g: sollite portas principes vestras, & elevamini portae [...] & introibit Rex gloriae. Quis est iste Rex gloriae? [...] fortis & potens, Dominus potens in proelio. [...] vox utique non propter divinitaris potentiam, sed [...] novitatem carnis ascendentis ad dexteram Dei [...] Dicit & alibi idem David: Ascendit Deus [...] jabilatione, Dominus in voce tubae. In voce enim [...] moris victorum est h redire de proelio. De ipso [...] & aliâs dicitur: Qui aedificat in coelo ascensum [...] Etiam alibi: Qui ascendit super Cherubim & [...] volavit super pennas ventorum.

[...] quoque ad dexteram patris, carnis assumtae [...] est: neque enim incorporeae illi naturae [...] ista absque assumtione carnis aptantur: [...] sedis coelestis profectum divina natura, sed [...] conquirit. Unde & dicitur de eo: Parata sedes [...] Domine, ex tunc à seculo tu es. Parata ergo à [...] sedes est, in qua sessurus erat is in cujus nomine [...] genu flectitur, coelestium, terrestrium, & [...] Et omnis lingua confitebitur i ei, quia [...] Jesus Christus in gloria Dei patris est. De quo & [...] ita refert; Dixit Dominus Domino meo, sede [...] meis, donec ponam inimicos tuos, scabellum [...] tuorum. Quae tamen dicta Dominus in [...] disserens, dicebat ad Pharisaeos: Si ergo David [...] Dominum eum vocat, quomodo filius ejus [...] Per quod se ostendit secundum spiritum [...] secundum carnem filium esse David. Unde & [...] Dominus iterum dicit: Veruntamen dico vobis, [...] videbitis filium hominis sedentem à dextris k [...] Dei. Et Petrus Apostolus dicit de Christo: Qui [...] dextera Dei , sedens in coelis. Sed & Paulus ad Ephesios scribens: Secundum operationem, inquit, po­tentiae virtutis ejus, quam operatus est in Christo susci­tans eum à mortuis, & sedere faciens in dextera sua.

Quod autem veniat judicaturus vivos & mortuos, multis quidem divinarum scripturarum testimoniis edo­cetur l: sed priusquam propheticis haec eloquiis prae­dicta docemus, illud necessario arbitror admonendum, quod ista fidei traditio quotidie nos vult de adventu judicis este sollicitos; ut actus nostros ita praeparemus velut reddituri imminenti judici rationem. Hoc enim erat quod & propheta dicebat de viro beato: Quia disponet sermones suos in judicio. Quid autem di­citur judicare vivos & mortuos, nisi quod alii vivi, alii mortui ad judicium veniant? sed animae simul judicabun­tur m & corpora, in quibus vivos animas, corpora mor­tuos nominavit. Sicut & ipse Dominus in Evangelio di­cit: Noli timere eos qui corpus possunt occidere, ani­mae autem nihil facere possunt: sed timete potius eum qui potest animam & corpus perdere in gehennam.

Nunc jam paucis, si videtur, etiam pet Prophetas haec praedicta esse doceamus. Plura autem testimonia cum volueris, ipse tibi de scripturarum latitudine congre­gabis. Dicit ergo Malachias Propheta: Ecce venit Do­minus n omnipotens, & quis sustinebit diem adventus ejus, aut quis sustinebit aspectum ejus? quia ipse in­greditur sicut ignis conflatorii, & sicut spuma lavan­tium: & sedebit conflans eos, & purgans sicut argen­tum & sicut aurum. Ut autem evidentius agnoscas quis sit iste Dominus, de quo haec dicuntur; audi quid & Daniel Propheta praenunciat. Videbam, inquit, in vi­su noctis, & ecce in o nubibus coeli quasi filius hominis veniens, & usque ad vetustum dicrum perveniet p, & in conspectu ejus oblatus est liber: & ipsi datus est principatus, & honor, & regnum: & omnes populi, tri­bus & linguae ipsi servient, & potestas ejus potestas aeterna, quae non peribit q: & regnum ejus non cor­rumpetur. Ex his ergo edocemur, non soluni de ad­ventu & judicio, sed & de potestate ejus & regno, quia potestas ejus aeterna sit, & sine corruprionis fine sit regnum, sicut in Evangelio dicitur: Regni ejus non erit finis. Unde valde alienus à fide est, qui regnum Christi dicit aliquando finiendum. Scire tamen debe­mus, quod salutarem hunc Christi adventum conabi­tur inimicus ad decipiendum fideles quosque r callida fraude simulare, & pro filio hominis qui expectatut ven­turus in majestate patris sui, filium perditionis in pro­digiis & signis mendacibus praeparare, ut pro Christo, mundo huic introducat Antichristum. de quo & ipse Dominus in Evangeliis praedixit Judaeis: Quia ego veni in nomine patris mei, & non recepistis me: alius ve­niet nomine suo, & ipsum recipietis. Et iterum di­cit: Cum videbitis abominarionem desolationis stan­tem in loco sancto , sicut dicit Daniel Propheta: Qui legit, intelligat. Daniel ergo de adventu erroris istius plenius & latius in suis visionibus edocet: ex quibus valde operosum est exempla nunc ponere, quia satis amplis narrationibus dilatantur, Et ideo scire de his plenius delectantem s, ad ipsas magis recensendas remit­timus visiones. Sed & Apostolus de eo dicit: Ne quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi discessio venerit primum, & revelatus fuerit homo peccati, fi­lius perditionis, qui adversatur & extollit se super omuo quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Et paulo post: Et tunc revelabitur, inquit, inimicus, quem Do­minus Jesus interficiet spiritu oris sui: & evacuabit il­luminatione adventus sui eum, cujus est adventus se­cundum [Page 26] opera satanae, in omni virtute, signis & pro­digiis mendacibus. Et iterum paulo post: Et ideo mit­tet illis Deus operationem erroris, ut credant menda­cio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veri­tati. Propterea ergo Propheticis & Evangelicis atque Apostolicis vocibus nobis praenunciatur hic error, ne quis pro adventu Christi adventum credat a Antichri­sti. Sed & ipse Dominus dixit: Cum dixerint vobis, ecce hic Christus, aut ecce illic, nolite credere: venient enim multi pseudochristi & pseudoprophetae, & sedu­cent multos. Sed quomodo demonstrabitur b judicium veri Christi, videamus: Sictu fulgur, inquit, de Ori­ente resplendet usque ad Occidentem: ita erit adven­tus filii hominis. Cum enim advenerit verus Dominus Jesus Christus, sedebit, & judicium statuet: sicut Evan­gelium c dicit: Et segregabit oves ab hoedis, & justos ab injustis. Sicut & Apostolus scribit: Quia omnes nos stare oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unus­quisque propria operis sui, prout d gessit sive bona si­ve mala: judicabimur autem non solum pro gestis, sed & pro cogitatis secundum quod & ipse Aposto­lus dicit: Inter se invicem cogitationibus accusanti­bus, aut etiam defendentibus in die quo judicabit Deus occulta hominum: sed de his ista sufficiant. Post hoc ponitur in ordine fidei:

ET IN SPIRITUM SANCTUM. Ea quae in su­perioribus paulo latius de Christo sunt tradita, ad in­carnationis vel passionis ejus mysterium pertinent. Quae dum media intercedunt personae ipsius cooptata, sancti Spiritus commemorationem paulo longius reddiderunt. Ceterum si solius divinitatis ratio habeatur, eo modo quo in principio dicitur, Credo in Deum patrem omni­potentem, & post haec: In Jesum Christum filium ejus unicum Dominum nostrum; ita jungitur: Et in Spiri­tum sanctum. Illa vero omnia quae de Christo me­morantur ad dispensationem carnis, ut diximus; spe­ctant: igitur sancti Spiritus memoratione e adimpletur mysterium Trinitatis. Sicut enim unus dicitur Pater f & alius non est Pater: unus dicitur & unigenitus Filius, & alius unigenitus non est: ita & Spiritus sanctus unus est, & alius non potest esse Spiritus sanctus. Ut er­go fiat distinctio personarum affectionis vocabula se­cernuntur: quibus [...] Pater intelligatur, ex quo omnia, & quod ipse non habeat Patrem; Filius vero g tan­quam qui ex Patre [...] sit; & Spiritus sanctus h tan­quam de Dei ore procedens & cuncta sanctificans. Ut autem una eademque in [...] divinitas doceatur; sicut dictum est, in Deum Patrem credi abjecta prae­positione, In: ita & in Christum Filium ejus, ita & Spiritum Sanctum memoratur. Sed ut manifestius fiat quod dicimus, ex consequentibas approbabitur. [...] namque post hunc sermonem

SANCTAM ECCLESIAM GATHOLICAM , REMISSIONEM i PECCATORUM, HUJUS CAR­NIS RESURRECTIONEM. Non dixit: in sanctam Ecclesiam, nec in remissionem peccatorum, nec in [...] resurrectionem. Si enim addidister IN praepositi­onem, una eademque vis fuisset k cum superioribus. Nunc autem in illis quidem vocabulis, ubi de [...] fides ordinatur; in Deum Patrem dicitur & in Jesum Christum Filium ejus, & in Spiritum sanctum; in ceteris vero ubi non de divinitate, sed de creaturis ac mysteriis sermo est, IN praepositio non additur, ut dicatur in sanctam Ecclesiam, sed sanctam Ecclesiam cre­dendam esse, non ut in Deum, sed ut Ecclesiam Deo congregatam: & remissionem peccatorum credendam esse, non in remissionem peccatorum; & resurrectio­nem carnis, non in resurrectionem carnis. Hac itaque praepositionis syllaba creator à creaturis secernitur, & divina separantur ab humanis. Is ergo Spiritus sanctus est, qui in veteri Testamento legem & prophetas; in novo vero Evangelia & Apostolos [...] Unde & Apostolus dicit: Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum. Et ideo quae sunt novi ac ve­teris Instrumenti volumina, quae secundum majorum traditionem per ipsum Spiritum sanctum [...] cre­duntur, & Ecclesiis Christi tradita competens [...] in hoc loco evidenti numero, sicut ex patrum monu­mentis accepimus, designare.

Itaque veteris Instrumenti primo omnium [...] quinque libri sunt traditi, Genesis, Exodus, Leviticus Numeri, Deuteronomium: Post hos Jesu Nave, & Judi­cum simul cum Ruth: quatuor post haec Regnorum li­bri, quos Hebraei duos numerant; Paralipomenon, [...] dierum dicitur liber; & Esdrae libri duo, qui apud [...] singuli computantur, & Hester: Prophetarum [...] Esaias, Hieremias, Ezechiel, & Daniel: praeterea duo decim Prophetarum liber unus: Job quoque & [...] David singuli sunt libri: Solomonis vero tres Ec­clesiis tradidit, Proverbia, Ecclesiastes, Cantica [...] corum. In his concluserunt librorum numerum [...] Testamenti. Novi vero quatuor Evangelia, Mat­thaei, Marci, Lucae, Joannis: Actus Apostolorum, quo descripsit l Lucas: Pauli Apostoli Epistolae [...] decim. Petri Apostoli Epistolae duae. Jacobi [...] Domini & Apostoli una: Judae una: Joannis tres. [...] Joannis. Haec sunt quae patres intra [...] concluserunt; ex quibus fidei nostrae [...] constare voluerunt.

Sciendum tamen est, quod & alii libri sunt qui [...] canonici, sed ecclesiastici à majoribus appellati sunt ut est Sapientia Solomonis m, & alia Sapientia quae [...] filii Svrach, qui liber n apud Latinos hoc ipso [...] vocabulo Ecclesiasticus appellatur; quo [...] non auctor libelli, sed scripturae qualitas [...] est. Ejusdem ordinis est libellus Tobiae, & [...] , & Maccabaeorum libri. In novo vero [...] libellus, qui dicitur Pastoris sive Hermatis , [...] [Page 27] duae viae, vel judicium Petri a ; quae omnia legi quidem in Ecclesiis voluerunt, non tamen [...] ad auctoritatem ex his fidei confirmandam. [...] vero scripauras apocryphas nominarunt, quas in Ecclesiis legi noluerunt. Haec nobis à patribus, ut [...] tradita oportunum visum est hoc in loco desi­gnare, ad instructionem eorum qui prima sibi [...] ac fidei elementa suscipiunt, ut sciant ex quibus [...] fontibus verbi Dei haurienda sint pocula.

Tenet deinde traditio fidei sanctam Ecclesiam. [...] jam superius diximus, cur non dixerit etiam hic [...] sanctam Ecclesiam, sed sanctam Ecclesiam. Hi ergo qui supra in unum Deum credere docti b sunt sub [...] Trinitatis, credere etiam hoc debent, unam esse Ecclesiam sanctam; in qua unà est fides, & unum [...] in qua unus Deus creditur Pater, & unus [...] Jesus Christus Filius ejus, & unus Spiritus [...] Ista est ergo sancta Ecclesia, non habens [...] aut rugam. Multi enim & alii Ecclesias [...] ut Marcion, ut Valentinus, ut Hebion, ut Manichaeus, ut Arius, & ceteri omnes haeretici. Sed [...] Ecclesiae non sunt sine macula aut ruga perfidiae. [...] ideo dicebat de illis Propheta: Odivi Ecclesiam [...] & cum impiis non sedebo. De hac autem Ecclesia quae sidem Christi integram servat, audi quid dicit c Spiritus sanctus in Canticis Canticorum d: Una est columba mea, una est perfecta genitricis suae. Qui [...] hanc fidem in Ecclesia susceperit, non declinet in concilio vanitatis, & cum iniqua gerentibus non [...] Concilium namque vanitatis est, quod ait Marcion, qui negat patrem Christi Deum esse [...] qui per filium suum fecerit mundum. Concilium [...] quod Hebion docet, ita Christo credi debere e, [...] & circumcisio carnis, & observatio sabbati, & [...] solennitas, ceteraeque omnes observationes [...] literam legis teneantur. Concilium est [...] quod Manichaeus docet. Primum quod se f [...] nominavit, tum deinde quod g mundum à [...] sactum dicit, Deum creatorem negat, [...] vetus repudiat, unam bonam, aliam malam [...] sibi invicem adversantes h asserit, coaeternas Deo [...] hominum secundum Pythagoricos in pecudes & animalia & bestias redire per diversos nascendi [...] adstruit, resurrectionem carnis nostrae negat, [...] Domini & nativitatem non in veritate [...] sed in phantasiis fuisse confirmat. Concilium [...] est, quod Paulus Samosatenus & post ejus [...] Photinus asseruit Christum non fuisse ante [...] natum ex patre, sed ex Maria coepisse: & non eum Deum hominem natum, sed ex homine Deum [...] factum. Concilium vanitatis est, quod Arius [...] Eunomius docuit, qui filium Dei non ex ipsa [...] substantia natum, sed ex nihilo creatum volunt, [...] filium Dei habere initium, & minorem esse Patre: [...] & Spiritum sanctum non solum minorem esse, sed & mittendarium asserunt. Concilium vanitatis est & quod illi aiunt, qui filium quidem de substantia [...] farentur, sanctum vero Spiritum separant & [...] cum utique unam eandemque virtutem & [...] ostenderit Trinitatis Salvator in Evangelio, [...] dicit: Baptizate omnes gentes in nomine Patris, & [...] & Spiritus sancti. Et est aperte impium [...] ab homine quod divinitus jungitur. Concilium [...] est & hoc, quod olim congregavit pertinax [...] [...] contentio, asserens quidem Christum carnem [...] suscepisse, non tamen & animam rationalem: cum utique & carni, & animae, & sensui, & [...] una eademque salus à Christo collata sit. Sed & illud concilium vanitatis est, quod Donatus per [...] tra­ditionis causa Ecclesiam criminando contraxit; & quod Novatus sollicitavit , lapsis poenitentiam denegando, & secundas nuptias cum forte iniri eas necessitas exege­rit, condemnando. Has omnes ergo velut congrega­tiones malignantium fuge, sed & eos si qui illi sunt qui dicuntur asserere, quod filius Dei non ita videat vel noverit patrem, sicut ipse noscitur & videtur à patre: vel regnum Christi esse finiendum, vel carnis resurre­ctionem non integra naturae suae substantia reparan­dam: futurum Dei justum erga omnes negare judicium: diabolum debita absolvere i damnatione poenarum . Ab his, inquam, omnibus fidelis declinet auditus, sanctam vero Ecclesiam teneat; quae Deum Patrem omnipoten­tem, & unigenitum Filium ejus Jesum Christum Domi­num nostrum, & Spiritum sanctum concordi & con­sona substantiae ratione profitetur, filiumque Dei na­tum ex virgine, & passum pro salute humana, & re­surrexisse à mortuis in eadem carne qua natus est cre­dit, eundemque venturum judicem omnium sperat, in qua & remissio peccatorum, & carnis resurrectio prae­dicatur.

Verum de remissione peccatorum sussicere debe­ret k sola credulitas. Quis enim causas aut rationem requirat, ubi indulgentia principalis est? Et tamen cum terreni regis liberalitas discussioni non sit obno­xia, ab humana temeritate discutitur divina largitio? Solent enim cum irrisione dicere adversum nos paga­ni, quod ipsi nos decipiamus, qui putamus crimina, quae opere commissa sunt, verbis posse purgari; & aiunt: Numquid potest qui homicidium commisit, homicida non esse; adulter non videri, qui adulterium perpe­travit? Quomodo l hujuscemodi criminum reus, san­ctus vobis m effici subito videtur & purus? Sed ad haec n, ut dixi, melius fide quam ratione respondeo. Rex enim est omnium qui promisit, terrae coelique Do­minus est qui haec pollicetur. o Vis ut ei qui me homi­nem ex terra fecit, non credam p quod ex criminoso me faciat innocentem: & qui me cum essem caecus, fecit videre; cum essem surdus, audire me fecit; qui mihi claudo reddidit gressum; qui me infirmum, sanum fecit; innocentiam mihi perditam non poterit repa­rare q? Et tamen veniamus ad ipsius naturae testimo­nium. Occidere hominem non semper criminosum est, sed malitia non legibus occidere criminosum est. Non ergo factum me in talibus, quia interdum & recte sit, sed animus male consulens damnat. Si ergo animus in me, qui criminosus effectus est & in quo origo fuit vitii, corrigatur; cur tibi non videar posse innocens effici, qui prius fueram criminosus? Si enim, ut supra ostendimus, constat quod non in facto, sed in volunta­te sit crimen, sicut mala voluntas, auctore malo dae­mone, peccato me & morti fecit obnoxium; ita in bonum voluntas mutata auctore bono Deo, innocen­tiae me reddit & vitae. Similis causa & in ceteris r cri­minibus. Et hoc modo fides nostra non invenitur na­turalibus rationibus adversari; dum remissio peccato­rum non gestis quae mutari non possunt, sed animo quem de malo in bonum verti posse certum est, de. putatur.

Sed & ulterius s iste sermo, qui resurrectionem car­nis praenunciat t, summam totius perfectionis succincta brevitate concludit. Quamvis etiam de hoc non so­lum à gentilibus u, sed etiam ab haereticis fides impu­gnetur [Page 28] Ecclesiae. Nam Valentinus resurrectionem car­nis omnimodo negat, & Manes, sicut superius a osten­dimus. Sed & isti, qui Esaiam Prophetam dicentem quidem: Resurgent mortui, & suscitabuntur qui in monumentis b sunt, audire noluerunt; nec Danielem sapientissimum omnium prophetantem c: Quia tunc re­surgent qui sunt in terrae pulvere; hi quidem in vi­tam aeternam; hi autem in opprobrium & confusionem aeternam. Inde vel in Evangeliis quae recipere viden­tur, discere debuerunt à Domino Salvatore nostro Sa­ducaeos docente dictum: Quod autem rosurgant mor­tui, non legistis quomodo dicit Moyses in rubo: Deus Abraham, Deus Isaac, & Deus Jacob? Deus autem non est mortuorum, sed viventium. In quo etiam quae sit & quanta resurrectionis gloria, in superio­ribus memoravit, cum dixit: In resurrectione autem mortuorum neque nubent, neque nubentur, sed erunt ficut angeli Dei. Resurrectionis ergo virtus angeli­cum hominibus confert statum, ut qui de terra resur­rexerunt; non iterum in terra cum pecudibus, sed in coelo cum angelis vivant; quos tamen ad hoc ratio vitae prioris d admiserit: illos scilicet, qui jam non car­ni serviunt, sed animae suae, carnem castis pudicitiae frae­nis in obedientia sancti Spiritus subjugaverunt, & omni eam vitiorum labe tenuatam, & ad spiritalem gloriam sanctificationis virtute mutatam, Angelorum quoque meruerunt consortiis inferre.

406 407 Sed infideles reclamant e & dicunt: Quomodo po­test caro quae putrefacta dissolvitur, aut in pulverem vertitur, maris etiam interdum profundo sorbetur, flu­ctibusque dispergitur; recolligi rursum & redintegrari in unum, & corpus ex ea hominis reparari? Ad quos primam interim responsionem sermonibus Pauli faci­amus, dicentes eis: Insipiens tu, quod seminas non vi­vificabitur g nisi prius moriatur. Et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum tritici, aut alicujus ceterorum seminum: Deus autem dat illi corpus prout vult. Quod ergo in seminibus quae tu in terram jacis, per annos simgulos fieri vides; hoc in tua carne, quae Dei lege seminatur in terra , futurum ese non credis? Cur, quaeso te, tam angustus & inva­lidus divinae potentiae aestimatores, ut dispersum uni­uscujusque carnis pulverem in suam rationem h colli­gi & reparari posse non censeas i; cum videas quod etiam mortale ingenium demersas in profundum terrae metallorum venas rimatur, & artificis oculus aurum videt, in quo imperitus terram putet? Nec tantum qui­dem concedimus ei qui fecit hominem; quantum ho­mo qui ab ipso factus est, assequi potest? Et cum auri esse propriam venam, & argenti aliam, aeris quoque longe disparem, ferrique & plumbi diversas in terra species terrae latere, mortale deprehendat ingenium: divina virtus invenire posse ac discernere non putabi­tur uniuscujusque carnis proprium sensum, etiam si vi­deatur esse dispersum l.

Sed adhuc tentemus animas quae deficiunt in fide, naturalibus rationibus adjuvare. Si quis diversa se­mina in unum permisceat, & haec indiscreta seminet vel passim spargat in terram; nonne uniuscujusque se­minis quocunque loci fuerat satio, competenti tempo­re secundnm naturae suae speciem germen producit, & culmum suae formae suique corporis reparat? Ita er­go uniuscujusque carnis substantia quamvis varie & di­verse dispersa sit, ratio tamen ipsa quae inest unicuique carni immortalis est, quia immortalls animae caro est. Tempore quo seminatis in terram curporibus primum verbum Dei voluntate cum m arriserit, collectum de ter­ra, & attractum n substantiae suae sensum reddit ac re­parat in illa specie o, quam mors aliquando distolve­rat. Et ita sit ut unicuique p animae non confusum, aut extraneum corpus, sed suum quod [...] repa­retur: ut consequenter possit pro agonibus praesentis vitae cum anima sua caro vel pudica coronari; vel im­pudica puniri. Et ideo satis [...] & provida adjectio­ne fidem symboli Ecclesia nostra docet [...] quae in eo quod à ceteris traditur, carnis resurrectionem, addito pronomine tradit.

418 Hujus carnis resurrectionem HUJUS sine dubio quam, is qui profertur, signaculo crucis fronti imposito con­tingit; quo sciat unusquisque fidelium, carnem suam si mundam servaverit à peccato, faturam r vas esse ho­noris, utile Domino ad omne opus bonum paratum: si vero contaminata fuerit in s peccatis, futuram t esse vas irae ad interitum. Jam vero de ipsa [...] gloria, & de promissionum u magnitudine si quis ple­nius scire desiderat, omnibus pene divinis volumini­bus inveniet indicari; ex quibus nos commonitionis tantummodo gratia, pauca in praesenti loco memorantes, finem injuncti à te opusculi faciemus. lgitur Apostolus Paulus quod resurgant mortui, talibus asterit argumen­tis, dicens: Quod si resurrectio mortuorum non est, er­go nec Christus resurrexit. Si autem Christus non re­surrexit, inanis est praedicatio nostra, vacua est & fi­des nostra x. Et paulo post: Nunc autem Christus re­surrexit à mortuis, primitiae y dormientium. Quoniam quidem per hominem mors, & per hominem resurre­ctio mortuorum. Sicut enim in z Adam omnes mori­untur, ita & in Christo omnes vivificabuntur : unus­quisque autem in suo ordine; initium Christus, dein­de hi qui sunt Christi in adventu ejus, deinde finis. Et in consequentibus a addit etiam haec: Ecce my sterium vo­bis dico: Omnes quidem resurgemus , sed non b [...] immutabimur. Sive ut in aliis exemplaribus invenimus omnes quidem dormiemus, omnes autem non immuta­bimur, in momento, in ictu oculi, in novissima tuba Canet enim tuba, & mortui resurgent incorrupti, & [...] immutabimur. Sed & ad Thessalonicenses nihilomi­nus scribens, dicit: Nolo autem vos ignorare [...] de dormientibus, ut non contristemini, sicut & [...] qui spem non habent. Nam si credimus quia c [...] mortuus est, & resurrexit: ita & Deus eos qui dormie­runt per Jesum adducet cum illo. Hoc enim vobis di cimus in verbo Domini: quia nos qui vivimus, qui re­licti c sumus in adventu Domini non praeveniemus [...] qui dormierunt. Quoniam ipse Dominus in jussu, [...] voce Archangeli, in tuba Dei descendet de coelo, & mortui qui in Christo sunt, resurgent primi: deind nos qui vivimus, qui relicti d sumus, simul cum illis ra­piemur in nubibus obviam Christo in aera, & ita [...] per cum Domino erimus.

Verum ne existimes e haec Pauli solius praedication quasi novella f signari: audi quid etram [...] Pro­pheta olim per Spiritum praelocutus sit: Ecce, [...] ego aperiam sepulcra vestra, & educam vos de sepulcri vestris. Job quoque mysticis redundans totus eloquiis g audi quam evidenter resurrectionem praedicet mortuo­rum: Est, inquit, arbori spes : si enim abscista fue­rit, iterum pullulabit, & virgultum ejus nunquam de­ficit. [Page 29] [...] quod si senuerit, in terra erit radix ejus. Si [...] in petra a mortuus fuerit truncus ejus, ab odore aquae reflorebit, & faciet fruticem quasi novella b. Vir vero si mortuus fuerit, abiit: & mortalis si ceci­derit, ultra jam non erit? Non tibi videtur in his cum quodam pudore arguere homines & dicere: Itane est [...] hominum genus, ut cum videant exscissae c ar­boris truncum iterum d pullulare de terra, & lignum [...] iterum vitam recipere; ipsi nec lignis [...] aliquid de semetipsis, nec arboribus opinentur? Ut [...] scias quod velut interrogantis modo legendum [...] quod ut dixit patientissimus Job: Mortalis autem [...] ceciderit, non resurget? de consequentibus [...] e, subjungit namque statim: Si autem f mortuus [...] homo, vivet. Et paulo post dicit: Expectabo [...] quo iterum fiam. Et iterum idem dicit: Qui [...] est super terram pellem meam, quae haec [...] haurit.

Haec quidem dicta sunt ad comprobationem [...] nostrae, qua confitemur in symbolo hujus carnis [...] Quod enim adjunctum est, HUJUS, [...] quam consonum sit omnibus his, quae de [...] divinorum voluminum memorabamus g. Quid enim [...] indicatur in dictis Job, quae superius exposuimus, [...] dicit: Qui resuscitabit pellem meam quae haec nunc [...] id est, quae ista tormenta perpetitur, nonne [...] hujus carnis dicit resurrectionem futuram, hujus, [...] quae tribulationum & tentationum [...] nunc sustinet? Sed & Apostolus cum dicit: Oportet [...] corruptibile hoc induere incorruptionem, & [...] hoc induere immortalitatem: numquid non corpus [...] quodammodo contingentis, & digito palpantis [...] vox? Hoc ergo quod nunc corruptibile corpus est, [...] gratia incorruptibile erit, & hoc quod [...] mortale est, immortalitatis virtutibus induetur; [...] [...] Christus resurgens à mortuis, jam h non [...] neque mors ei ultra dominabitur: ita qui & in [...] resurgunt, nec corruptionem sentient ultra, nec [...] non natura carnis abjecta, sed conditione ejus & qualitate mutata. Erit ergo corpus quod resurget à mortuis incorruptibile & immortale, non solum [...] sed etiam peccatorum. Justorum quidem, ut [...] possint permanere cum Christo: peccatorum [...] ut absque internecione sui debitas luant poenas.

Quod autem justi semper cum Domino Christo [...] jam & in superioribus edocuimus, ubi [...] quia Apostolus dicit: Deinde nos qui vivimus, [...] relicti i sumus, simul rapiemur cum illis in [...] obviam Christo in aera, & ita semper cum [...] erimus. Nec mireris si sacrosancta sanctorum [...] in tantam gloriam resurrectionis mutabuntur, k ut [...] occursum Domini l suspensa nubibus & aere [...] m rapiantur; cum ipse Apostolus exponens n [...] conferat Deus his qui diligunt eum, dicat: Qui [...] o corpus humilitatis nostrae, conforme [...] fieri claritatis suae. Nihil ergo absurdum p est, [...] corpora dicantur nubibus in aera sustolli, [...] ad formam corporis Christi quod in dextera Dei [...] dicantur esse reformanda. Sed & hoc sanctus [...] vel de se, vel de ceteris sui loci, vel meriti [...] & dicit: Quia coexcitavit nos cum Christo, si­mulque fecit sedere in coelestibus. Unde eum haec & horum similia quamplurima in repromissionibus ha­beat resurrectio justorum; non erit jam difficile credere etiam illa quae Prophetae praedixerunt q: quod justi ful­gebunt sicut sol & sicut splendor firmamenti in regno Dei. Cui r enim difficile videbitur, eos fulgorem so­lis habituros, & siderum ac firmamenti hujus splendoro decorandos; quibus vel vita & conversatio angelorum Dei s paratur in coelis, vel conformandi dicuntur ad gloriam corporis Christi? Ad quam gloriam Salvato­ris ore promissam respiciens sanctus Apostolus, dicit: Quia seminatur corpus animale, surget t spiri­tale. Si enim verum est, sicut certe verum est, quod justos quosque & sanctos angelorum consortii socia­bit divina dignatio; certum est quod & corpora eo­rum in spiritalis corporis gloriam vertat.

Nec hoc tibi contra naturalem corporis rationem vi­deatur esse promissum. Si enim secundum ea quae scripta sunt, quod accipiens Deus limum terrae plasmavit homi­nem, credimus, & haec est natura corporis nostri, ut vo­luntate Dei terra verteretur in carnem; quid tibi aut ab­surdum aut contrarium videtur, si eisdem rationibus, quibus lutum u profecisse dicitur in corpus animale, rur­sum corpus animale, in corpus proficere spiritale cre­datur? Haec quidem atque his similia multa invenies in Scripturis divinis de resurrectione justorum. Dabi­tur autem & peccatoribus, ut supra diximus, incorru­ptionis & immortalitatis ex resurrectione conditio, ut sicut Deus justis ministrat ad perpetuitatem gloriae, ita peccatoribus ad prolixitatem confusionis ministret & poenae. Sic enim propheticum definit eloquium, cu­jus & paulo ante meminimus, ubi x dicit: Et multi resurgent de terrae pulvere: hi quidem in vitam aeter­nam, hi autem in confusionem & opprobrium aeternum.

Si ergo intelleximus qua veneratione Deus omni­potens Pater dicatur, quove sacramento Dominus no­ster Jesus Christus unicus Filius ejus habeatur, & qua per­fectione sanctus Spiritus ejus nominetur; utque sancta Trinitas unum sit per [...] sed affectu personis­que discreta: quid etiam partus virginis, quid verbi in carne nativitas; quid sacramentum crucis, quae uti­litas divini ad inferna descensus; quae resurrectionis gloria, & animarum de infernis revocata captivitas; quid etiam ascensus ad coelum; & venturi judicis expe­ctatio: sed & sanctae Ecclesiae adversum congregationes, vanitatis, qualis haberi debeat agnitio; qui sacrorum voluminum numerus; quaeve haereticorum vitanda con­venticula: utque in peccatorum remissione divinae li­bertati nequaquam ratio naturalis obsistat, & ut carnis nostrae resurrectionem non solum divinae vocis y, sed & ipsius Domini & Salvatoris exemplum & consequentia naturalis rationis assignet. Si, inquam, haec secundum traditionis supra expositae regulam consequenter adver­timus; deprecemur ut nobis & omnibus qui haec au­diunt, concedat Dominus, fide quam suscepimus custo­dita, cursu consummato, expectare repositam coronam justitiae; & inveniri inter eos qui resurgunt ad vitam ae­ternam, liberari vero à confusione & opprobrio sempi­terno z: per Christum Dominum nostrum, per quem est Deo Patri omnipotenti cum sancto Spiritu gloria & im­perium in secula seculorum.

AD VIGILIUM DE JUDAICA INCREDULITATE, Celsi cujusdam in altercationem Jasonis & Papisci, Praefatio.

ETsi plurimos gentilium scio , Vigili sanctissime, ab ordine atque ratione veritatis adversos, quo minus Dominum noscant, caecitate mentis errare; tamen magis Judaicae plebis insaniam novi adversus no­men Domini, pertinaci etiam nunc duritia cordis, in­genita patrum iniquitate, perstare; adversantis veram salutem, nec inquirentis vitae aeternae datorem, ut qui delictis stirpis antiquae sint pari merito nequitiae geni­talis obnoxii, saltem vel sero credentes possint conversi ad Domini timorem satisfactione omni poenitentiae ab iniquitatibus liberari: sed perstat & durat adhuc & semper ad usque progeniem succidaneam innata patrum irreligiosa perfidia; quae adversum odium nominis Do­mini incredulitatis infamia roborata, nec ad noscendam veritatem potest corrigi, nec ad timorem Dei ipsius mo­nitis doceri atque suaderi. Cum autem doceat Domi­nus & ostendat, dicens: Ego sum lumen seculi, qui me secutus fuerit, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae: quae, malum, ratio est, ostensum divini­tus vitae lumen omittere, & mentis caecitate malle te­nebras mortis eligere, ut ostendat damnationis suae pro­priae voluntatis liberam & illicitam perditionem, con­tra Deum etiam illa nolle quae prosunt. Secundum quod & per Domini vocem increpatam Hierusalem, quod colligi noluerit, Domino illam volente colligere, loquitur Spiritus sanctus, & bonitatem Dei manifestat peccatoribus subvenire jugiter velle: Hierusalem Hie­rusalem, quae interficis Prophetas & lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui colligere filios tuos, sicut gallina colligit filios suos sub axillas suas, & noluisti? Adeo Dei voce manifesta, perfidi populi contumacia denotatur, ut etiam salutem propriam suam semper ad­versus clementem misericordiam Domini spervisse do­ceatur. Propheta item alius benevolentiam Dei ex­hortatione offerens, praedicatione insinuans; proclamat & suadet, dicens: Revertimini ad me, & ego revertar ad vos, dicit Dominus. Alias quoque similiter misericor­diam suam Deus sempiternam manere demonstrans, ad­didit, dicens: Nolo mortem morientis, quantum ut re­vertatur & vivat, dicit Dominus.

Quid est ergo reverti, quam in Christum credendo, per eum qui est via veniendi ad patrem, Deo reconcili­atum posse salvari? Quomodo autem reverti ad Deum possunt, qui ei per quem est agnitio & reversio ad De­um, voluntatem Dei praedicanti credere noluerunt? Aut quomodo Deum satisfactione placare potuerunt; qui eum qui est satisfactio & placatio pro nobis apud patrem, sacrilega impugnatione persequi maluerunt? Si enim advocatum Christum habemus apud Deum pa­trem, servare ea quae nos docuit & monuit, quae­que ad patrem locuturus est; sollicito timore facere debemus. Igitur nos qui mente in Domini metum pro­na, mandatorum ejus monitis insistimus, & religiosi ac venerabilis cordis fide credulitatem de ejus timore concipimus; quid aliud sequi, quid cupere, quid magis velle ac tenere debemus, quam ut omni à nobis mentis antiquae nocte discussa, & caligine vitae prioris abstersa, mandatorum Domini salutarium memores, ac vitae ae­ternae promissa retinentes, ad ejus monita vertamur, & in ipsius lumine quod ostendit, firmata credulitate gra­diamur; ut qui ignari aliquando salutis futurae, in er­roribus implicati vitae prioris, ac tenebris aberravimus, illuminati nunc ejus veri luminis claritate, & ostenso nobis atque patefacto melioris vitae limite, Domini man­data sequenda & gerenda teneamus. Hoc lumen nobis vitae salutaris exortum, hoc in reparationem hominis natum, de Dei patris procuratione ac miseratione, prae­sidium.

Magi primi ab Orientali parte venientes, & stella ejus duce, Judaeorum regem palam praescia praedicatione quae­rentes, adferentes etiam munera, testificata omnibus in quisitione monstrarunt. Et ne aliquibus, quis ille, esse absconsum: inventum puerum procidentes genibus ado­rarunt; sicut testificatur Evangelium, dicens: Cum au­tem natus esset Jesus in Bethleem Judae in diebus Herodi regis, ecce Magi ab Oriente venerunt in [...] dicentes: Ubi est qui natus est Rex Judaeorum? [...] enim stellam ejus in Oriente, & venimus adorare eum, [...] scilicet veritatem de eo, etiam stellam sibi si­gnum atque judicium nativitatis ipsius esse monstratam qua indice natum Magis praedicantibus & adfirmantibus Hierosolymis, crederent. Simeon quoque justus qui [...] constitutus, divino monitu audierat se non ante moriturum quam vidisset Christum; cum in [...] omni populo praesente infantem secum referret mater, & in spiritu natum esse Christum sensisset, acceptum in ma­nus puerum vidit; & benedicens Deum, in conspectu & auditu omnium dixit: Nunc dimittis servum tuum Do­mine, secundum verbum tuum in pace, quoniam viderun oculi mei salutare tuum. Simeon quod caecus audierat, [...] videnti veritate perfectum est; & veritatem quam ac­cepto lumine viderat, benedicendo palam Deum po­pulo praedicabat. Ad hoc enim viderat, ut referret, & revelatione sua quod Christus natus fuisset, ostenderet & perfidi populi initia prima incredulitatis instrueret

Nec hoc solum testimonium de eo scripturarum coele­stium veritas perhibet, verum & per prophetas ante Spiritus sanctus adventum ejus in hunc mundum futu­rum, palam mente omnium consciente praedicavit. [...] est obtentus excusationis incredulis, vel ignorasse De filium Christum, vel nescisse futurum Salvatoris adven­tum; sicut David manifestat, dicens: Dies diei eructa verbum, & nox nocti indicat scientiam; non sunt [...] nec verba, quorum non audiantur voces eorum In omnem terram exivit sonus eorum, & trans fine terrae fines eorum. In sole posuit tabernaculum suum id est, in manifesto, in luce, palam seipsum venisse [...] & praedicatione per Prophetas, sui ostension quodammodo, omnibus suam praesentiam probavit. [...] etiam Esaias, per quem Dominus praesentiam suam clar annunciationis manifestatione monstravit, prophetat & dicit: ipse qui loquebar, veni, id est, qui per prophe­tas ante adventus mei futuri praeloquens fueram, is pro­pria nunc atque praeclara voce praesentiam meam [...] ipse manifesto. Quid evidentius? Quid luce [...] clarius; Quid verius potest dici? ut oculis quodammo­do perspectus esset, ostendit venisse ipse qui fuerat ver­turus, antequam veniret; & incredulitate mentes [...] perfidi obstruente , venientem nemo [...] Sicut idem Esaias in prima increpatione populo [...] [Page 31] [...] dicens: Cognovit bos possessorem suum, & asinus praesepium domini sui; Israel autem me nesciit, & [...] me non intellexit. Palam cunctis sicut ipse [...] apparuit, & sedentibus in tenebris manifestum [...] lamen effulsit, & justitia perfidorum pectus [...] post posita propria ac rejecta salute, tenebras potius [...] cordis elegit.

Frequentatur ubique aut manifestat prophetatio [...] qui sancto Spiritu praemonente adventus Domini [...] esse sortiti sunt; hoc lumen seculo datum, & [...] nobis salutis exortum, vivificandis quoque in eum [...] destinatum. Docet hoc in psalmis Spiritus [...] & ostendit, dicens: Lapis quem reprobaverunt [...] hic factus est in caput anguli: à Domino [...] est istud, & est admirabile in oculis nostris: iste dies est quem fecit Dominus, ambulemus & jucundemur in eo. In hoc die nos ambulare Paulus quoque Apostolus [...] & docens ac praemonens, dicit: Nunc enim [...] est nobis salus quam cum credimus: nox [...] dies autem approquinquavit. Abjiciamus ergo [...] tenebrarum, & induamur arma lucis, sicut in [...] honeste ambulemus, id est, in Christo & mandatis [...] eujus lumine ac monitis luminati & in claritate [...] ejus inventi, proximam nobis salutem credulitatis in eum mente conspicimus.

Solem quoque esse Christum cunctis timentibus eum Malachias propheta testatur & promittit, dicens: Vobis [...] timentibus nomen meum orietur sol justitiae, & [...] in alis ejus; ostendens ex nullo nobis salutem posse [...] nisi in passione crucis ejus, qua extendens [...] cuncta seculi salvaturus amplexus est. Converso [...] ad eum timore credamus, & ad aeternitatem vitae [...] regni ejus animemur. Quis enim tam stolidus ac [...] quis sic ab intellectu suae salutis alienus; qui tot & tantis veritatis testimoniis incredulus, non adversus, [...] veram fidem obduratum pectus intellectu veritatis [...] & tenebris vitae quondam mortalis exutus, in [...] praeceptorum coelestium gradiens, ad divina [...] & Domini salutaria gerenda mandata, illuminato [...] tota mentis ac fidei credulitate convertat: ut [...] Prophetae praedicaverunt, Deum noscat; ut [...] qui se palam mundo venisse monstravit, intelligat; [...] Scripturis divinitus testificantibus, Dei filium & Deum [...] Sicut ipse, quae sit vita aeterna, manifestat, [...] Haec est autem, ait, vita aeterna, ut cognoscant [...] solum & verum Deum, & quem misisti Jesum [...] docens atque ostendens, nihil aliud esse Deum [...] quam credere & oculos cordis in Dominum [...] imo tota pectoris fide devotae mentis aperire. Inde [...] sit ut credendo intelligas, intelligendo quod credis, in sensu Deum illuminato corde conspicias; sicut idem [...] Dominus & per Esaiam ante [...] dicens: Si non [...] nec intelligetis. Tam facilis & praestans [...] est atque abundans de Domini pietate clementia; [...] si quis semel sese in eum toto timore converterit, ad [...] munus admissus; jam ejus non nisi ad divina [...] pateat, & ad coelum ac superna oculos cordis [...] Christi lumen partae jam salutis aspiciat.

Exemplum ac documentum nostri timoris & fidei, ex [...] Abrahae Patriarchae fideli credulitate monstratur, [...] repromissioni Dei mente simplici statim credidit, & [...] ad justitiam deputari ei condigna remuneratione [...] Hoc Deus diligit, hoc adpetit, hoc in [...] sais benignus remunerat, & honorat [...] mundi cordis; quo quidem ejus cernimus [...] dilectionis Domini, quo probamur: credulam fi­dem mentis, qua justitiae deputamur. Hanc fidem se­qui, hunc Dei timorem servare nos convenit; qui cu­stodientes verba coelestia, & sperantes promissa divina, filii Abrahae meruimus nuncupari. Quod Apostoli Pauli, qui Dei voce vas electionis est dictus, contestatione firmatur dicentis. Sic Abraham credidit Deo, & acce­ptilatum est ei ad justitiam. Cognoscite ergo, quoniam qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae. Hoc Judai­cus populus, cui à primordio legis monita loquebantur, incredulae mentis duritia & perfidi cordis insania ser­vare noluit; & ideo pro diffidentiae merito, filiorum nomen amisit. Non tamen omnium perfidae gentis, ad­versus nomen Domini, quo minus intelligerent veri­tatem, odio durata mens est. Etiamque Spiritus san­ctus, id est, Christus Dominus noster profectus ex Deo Patre, venit ut salvum faceret quod perierat Israe­lis: qui major ac fortior ad subigenda contumacium colla in timorem sui nominis & potestatem, eos qui ad­versus luminis sui claritatem, obstinata etiam tunc mentis caecitate durabant, ad notitiam claritatis & gloriae suae tam facile convertit; quam ut omnes salvos faceret providentiae suae divinae misericordiae dignatus advenit.

Nam ut duri cordis tunc & implae plebis ad Do­mini metum ipso Domino evangelizante conversas men­tes sileam; ut Apostolorum ejus praedicatione multi­plicatum in toto orbe & reversum credentium popu­lum conticescam; illud praeclarum atque memorabile gloriosumque Jasonis Hebraei Christiani, & Papisci Alexandrini Judaei, disceptationis occurrit: Judaici cor­dis obstinatam duritiam, Hebraea monitione ac leni in­crepatione mollitam; victricem in Papisci corde, Jaso­nis de Spiritus sancti infusione doctrinam. Qua Pap­scus ad intellectum veritatis admissus, & ad timorem Domini ipso Domino miserante formatus, & in Jesum Christum Filium Dei credidit, & ut signaculum sumeret deprecatus, Jasonem postulavit. Probat hoc Scriptura concertationis ipsorum, quae collidentium inter se Pa­pisci adversantis veritati, & Jasonis asserentis & vindi­cantis dispositionem & plenitudinem Christi, Graeci ser­monis opere signata est: ad cujus translationem, ad in­tellectum Latinum, animante Dei ope, & fidei viven­tis firmitate, servata verborum proprietate, intrepidus accessi; & his qui ab intellectu Graeci docilitatis alieni sunt, interpretata integra significatione verborum, & intellectus omnis ac veritatis manifestatione patefacta, Romani sermonis ratione discussa, disserui. Cujus labo­ris probationem tibi, carissime, qui utriusque linguae instructione fundatus es , impensa petitione commit­to; ut qui sancti Spiritus veneratione verecundus es, collata utriusque operis lectione; audaciam verecun­dae temeritatis explores; & examine Judicii tui, quae mi­nus à nobis vel improprie forte digesta sunt, auctori­tate Spiritus sancti, qui in pectus tuum inundatione gratiae coelestis influxit, comprobes & emendes: sit que ad te de ista lectione ab humilitate nostra mandata legatio, & insinuanda tibi in nos prima dilectionis peti­tio; ut parvitatem fidei meae, cum discipulorum tuo­rum instructione atque eruditione conjungas; & me quem in alia parte hujus provinciae constitutum propter visendos vnltus tuos non itineris longinquitas terruit, nec senium ac difficultas fatigati ac fessi jam corporis retardavit, sed animante stimulatu Domini, & urgente festinata cupiditate properandi, contemta quoque omni tribulatione inopiae atque penuriae, quantacunque vi­rium facultate veniendi, sanctimoniae tuae celebris huc fama perduxit, ad permixtam dilectionis tuae caritatem , [Page 32] cum unanimitate fraternitatis admittas; & amore tuo quem discipulis suis Dominus haereditatis titulo reli­quit, conjungas pariter & adsciscas. Expertum pariter cum fratribus in apertione oris tui splendorem gratiae luminis Christi sequar; in tractaribus tuis lumen vitae, quod Dominus ostendit, quod Christus adveniens aeter­nam vitam esse monstravit.

Certe quam mihi laeta illa, quam exoptabilis dies est, cum misericordiae Domini favore accersitione dilata, senectam istam meam proferre contigerit; ut & ora­tionibus sanctorum impense & jugiter deprecantium Dominum Christi martyrem videm, ut coronam justi­tiae, quae tibi penes Dominum deposita est, portare conspiciam. Nec putaveris autem martyrii tibi, se­cundum praesens votum fidei nostrae, gloriam tribui: tunc inde felicitatis hujus collata dignatio est; tunc ju­dicio suo justo Dominus elegit destinatum martyrem, cum te exemtum de justorum grege atque adsumtum si­bi, inopinato constituit altari sacerdotem. Praeclara prorsus & gloriosa vocationis electio, & de Domini di­gnatione nova atque inaudita & mira felicitas; trans­marinae peregrinationis necessitatibus occupatum, ad destinatum tibi munus, ignarum ac nescium repente ve­nisse: atque ita regressus tui tempus ad hoc esse libra­tum, ut insperata celeritate veniendi, intelligeres at­que dignosceres honorem sacerdotii coelestis inter ce­teros tibi potissimum destinatum; & quod jussione Do­mini expectatus venires atque occurreres, reservatus ut Ecclesiae suae Dominus tota miserationis pietate consu­leret. Dimicationis plebis mora, quem potius eligeret Episcopum, te quaerenti populo suo Christus inopina­tum repente obtulit, & complacitum sibi coelestis pro­videntia, manifeste adventus tui improvisa occursione monstravit: documentum repentini ac perennis occur­sus, procurationem Dei voluntatis ostendit; ut quod difficili expeditione potuisset occurrere, facili celeritate perfectum sit, urgente Domini jussione; & ut prius te in Ecclesia Dei Episcopum stare conspiceres & stuperea, quam venisse dignosceris.

Inde dilectionem jam tecum suam Dominus initiata ca­ritate firmavit; inde amicitiam tecum, quam discipulis suis cum triumpho crucis suae tradidit dedicavitque, di­cens: Si feceritis quae mando vobis, jam non dico vos ser­vos, sed amicos, inde martyrium , inde sacerdotii electi­onem signavit. Amicitia est, per quam ad Christi vultus admitteris, extraordinaria hostia pervenis. Sic eliguntur justi, sic probantur religiosi, ac simplices in Christum ti­more electi; ut ante remuneratione fidei destiteris, ante praemio devotae mentis in Domino dignus habeatur, quam venerit hora decreti, quam exceperis sententiam Christi probatam te & paratam hostiam electio coelestis inve­niat. Etenim ille te, qui non mendax Deus, qui Epi­scopum plebi suae de improviso constituit, ille [...] dilectione suae voluntatis te coronabit. Tantum [...] ut nostri memineris petimus, & oramus, cum pudici­tia adlectionis Domini probata atque immaculata hostia ante Christi tribunal adstiteris, cum gloriam [...] Dei, praemio devotae mentis ac remunerationis excepe­ris; memoriae haereat & teneas, ut in sensibus tuis ma­neat, quam nobis impertire dignaris, dilectio caritatis; ut orationibus tuis peccata nostra veniam consequan­tur, ut me ritis justitiae tuae, vitae nostrae delicta purgen­tur. Etenim martyrii instar esse confido, peccatorem justi martyris petitione meruisse salvari: ut &, cum ipse pro te promovere quod precibus tuis minus possis martyris meritis libereris. Sic Job justus pro amico­rum trium peccatis à Deo rogaturus & impetraturus, ostenditur, & probatio timoris ejus & fidei Domini vo­ce teste signatur. Cum ergo in die liberationis tuae, ca­rissime, repraesentare te Christi vultibus coeperis; cum in aeternitatem perpetuitatemque vivendi regnare cum Christo felici sorte successeris; in Domini misericor­dia, in mente jam habe puerum tuum Celsum sanctis­sime.

TRACTATUS ADVERSUS JUD AEOS, QUI INSECUTI Sunt Dominum nostrum Jesum Christum, incerto auctore.

AT tendite sensum & intelligentiam vestram & in Spiritu sancto, ut non tantum auribus audiatis, sed etiam oculis cernatis divinum Christi sacra­mentum. Cernitis autem per fidem vestram: audire enim necessitatis est, credere sollicitudinis. Au­rium officium est, indifferenter pariter vana atque uti­lia perspicere; fidei autem, nonnisi quae probaverit, cre­dere. Neque enim quicquam prodest libenter audire, nisi credulitas auditum confirmet. Fidei oculi sunt spiritus, per quem videntur spiritalia: Si ergo vos estis spiritales, intelligite coelestia. Similia enim sui similia recognoscunt: etiam muta animalia de vocis sono invi­cem se intelligunt, leones fremitum, tauri mugitum & miles tubam . Quanto ergo verius spiritales spiritalia intelligunt, coelestes & haeredes patris sui praecepta & ea quae testamento patris cauta sunt? Vos ergo cum si­tis Christi haeredes, intelligite testamentum ejus. Quod si quis per aetatem minus docibilis est ad intelligendum, habet Spiritum sanctum interpretem, illum sequatur illo duce & magistro facillime poterit novi testament jura virtutemque cognoscere, quod haereditas gentibus contributa est, hoc modo.

Deus & Pater in principio fecit hominem sua manu eumque posuit in paradiso, data certa conditione praece ptorum vitae, legis & testamenti. Ille autem contemtis [...] praeceptis, expulsus est paradiso in suam terrigenam nativitatem, in qua etiam defunctus est: sed Deus susci­tavit genus justum de semine Adae, quod semen conserva­vit in populum, super filium Noe & haeredes ejus. Ex illo genere invenit hominem justum, cui imperavit, ut faceret fabricam in modum machinae, capacitatis [...] mensurarum compagibus; ut illa conditus cum suis filiis Noe, servaretur per illud genus: sed justerat Deus, pro­pter injustitiam hominum, orbem terrae a quis inundanti­bus deperire. Igitur postea salvus factus est cum suis Noe cui constituit & Deus praecepti sui testificationis signum [Page 33] In arcu. Post haec rursus Dominus Deus testificatus est Abrahae in Isaac, hoc modo dicens: Tibi dabo hanc [...] & semini tuo, & faciam te patrem multarum [...] Et exinde increvit semen in multitudinem popali, & divisum est in duodecim Patriarchas. Sed [...] illis quoque Dominus testificationem posuit in [...] Choreb per Moysem, de quo loco expulsis [...] constituit illic populum quem accepit & possedit promissa sibi haereditate: quibus etiam pleraque signa [...] miracula ostendit Deus, quasi carissimo filio: Sed [...] populus perceptis tot tantisque beneficiis, [...] est Patri, & dereliquit Deum vivum. Dereliquit [...] Israel Dominum, ostendens ei terga, & non [...] nam faciem suam convertit ad idola; & [...] missos ad se Prophetas, qui de Christo [...] exinde consuevit Israel persequi Christum, non [...] in corpore advenientem, sed etiam cum à [...] adnunciaretur. Universos etenim vates [...] sunt, ex quibus quosdam lapidibus insectati, alios [...] excruciando, peremerunt non tantum ipsos, [...] & per eos Dominum Christum. Quae enim hujus [...] scilicet eo quod insimulatos, & infidos, & [...] mendaces, & contrarios Christi susceperint; [...] autem & fidei plenos impugnaverint. Moysen [...] quoniam Christum non praedicabat. Aaron [...] in sacerdotio, quoniam Christi [...] praeserebat: Abiron constituebant, quoniam [...] contradicebat. David oderant, quoniam Christum [...] Saul extollebant, quoniam Christum non [...] Samuelem respuebant, quoniam Christum [...] Agag servabant , nihil enim de Christo [...] Hieremiam lapidabant, Christum [...] Ananiam diligebant Christo adversantem. [...] secabant, Christum vociferantem: Manasse [...] Christum persequentem. Joannem [...] Christum demonstrantem: Zachariam [...] Christum diligentem: Judam diligebant [...] tradentem.

Videtis quemadmodum Christum qui diligunt, [...] qui odiunt, amore flagrant apud indignam [...] O pertinaciam persecutionis dignam usque ad [...] exterminationem: non enim tantummodo [...] Domini impugnaverunt, sed & ipsi Domino perfidi [...] contumeliam fecerunt Patri in Filio. Quid [...] digni fuerunt pati ob hoc admissum? scilicet [...] de regno, abdicari haereditate: & ita factum est, [...] ita evenit, digna dignis obtigerunt. Pater enim [...] passus in Filio, Filius perpessus in [...] tempore quo moriebantur; in suo tempore coactus [...] in indignatione scribere novum Testamentum, [...] testibus coelo & terra, & Angelo de templo, [...] Moyse & Helia. Hos enim testes adhibuit, [...] pateretur in Israel; haec ita facta praedixit per prophetas, his verbis: Audi coelum & praebe aurem [...] quoniam Dominus locutus est: Filios genui & [...] ipsi autem me spreverunt.

Has voces efudit Dominus in Israel, vociserans & [...] Vos me noluistis, alii me recipient, qui [...] nec mentionem mei audierunt. Vos nuptias meas [...] alii ibunt qui non sunt vocati. Vos meum [...] vineam meam colere recusastis, unde fructus [...] proveniunt; alii colent & fructus capient in Deo. Quae ista tam dira mens & execranda cogitatio? [...] ergo potuistis regem & sponsum? propter hoc [...] sunt coelum & terra, & quae in illis sunt [...]: Insuper omnis creatura testis est in mortem [...] O novam crudelitatem! commota est omnis [...] in Domini passione; populus mansit [...] sine trepidatione. Angelus in poenitentiam con­ciso velamine refugit: plebs autem sine pavore, inte­gra veste permansit. Conversa sunt elementa & con­fusa; Israel securus daravit. O duritia nova, ô au­dacia singularis, ô perfidia cruenta! Pilatus exterae gen­tis judex secularis, potestate temporalis, purificavit ma­nus & abluit scelus necessitatis, dicens: Innocens & immunis sum ab ejus sanguine; plebs autem nec alie­num nec externum imitata est, & insuper acclamabat; Adfige in cruce, tolle: sanguis hujus super nos & super filios nostros. Violenta crudelitas, & plebs inhumana: & corda obtusa, & oculi reclusi, interfecerunt bene merentem suum, nec lacrymas profuderunt. Lugebant Apostoli, & populus gloriabatur: tremebat terra, & plebs laetabatur; judicabatur Dominus, & Israel exul­tabat: patiebatur Christus, & impii exclamabant: cru­ciabatur Dominus , & plebs laetabatur: suspendeba­tur Dominus, & plebs epulabatur: hac ignominiosa sua solennitate iniqua consilia consignaverunt, delicto cru­delitateque sua.

Dic mihi & loquere, impie Israel, talem hostiam ob­tulisti, patri immolando suum filium? Talia profudisti libamina, sanguinem pignoris acceptissimi Deo? Duce­bas choreas Hierusalem, cum interficeretur Christus; faustis vocibus cantus dabas, cum diceres; Adfige, sus­pende. Propter hoc in same & in aegritudine: Popule Israel (queritur de te Dominus) neomenias, ait, sabba­tum, & diem magnum non patior; ferias & jejunium execratur anima mea. Nec immerito Deus odivit cere­monias vestras, in quibus unicum & primarium silium ejus peremistis. O diem durum, & horam slebilem, & solennitatem lugubrem, & terram infaustam, & civi­tatem profanam, & populum Domini nece cruentum. Interfecerunt enim Dominum, & latronem liberave­runt. Ob hanc ergo causam coactus est Dominus no­vum facere Testamentum, consignatum septem signacu­lis , teste Moyse & Helia in monte; ubi praecepit no patefieret scripturae sacramentum, nisi filius hominis re­surrexisset à mortuis: sed mox ut surrexit Dominus die tertia, aperuit testamentum novum, testamentum vita­le, atque ita dixit: Venite exterae gentes, haeredes mei; Israel enim non obaudivit: quapropter ite discipuli in ultimam usque terram, & praedicate per orbem his ver­bis. Venite undique patriae gentium, introite in aeter­nam haereditatem. Israel enim noluit. Ne dubitetis; nulla hic exceptio est, nec ingenuitatis, nec dignitatis, nec conditionis, nec positionis, nec formae, nec aetatis, licet dignitate magnifici, licet nobiles, licet senes, licet juvenes, licet pauperes, divites, boni malique, domini atque servi, aequaliter introite in haereditatem: & si pedibus captus esset, corpore deformis; etsi maculis tur­pis, & capite defectus videatur; etsi oculis defectus, u­niversis libere licet discumbere in convivio, & epulari nuptias sponsi.

Ne hominem pudeat nec aetatis, nec humilitatis, nec valetudinis, nec conditionis; consuevit enim Do­minus hujusmodi hominem sustinere. Nam & caecis oculos restituit, & claudos ambulare fecit, & mu­tis sermonem reddidit, & maculosos emundavit, & mortuos suscitavit. Ne timeatis qui peccastis: prio­res ad vitam venite, nec qui homicidium fecerit, pa­veat, quia fecerat; nec qui furatur aliena, desperet quia involaverat; nec publicanus timeat, quia concus­serat. Omnibus enim remissio peccatorum statuta est. & tales Dominus desiderat humilitate abjectos, & spe­cie indecoros, & valetudine fractos, & servitute depres­sos. Beati enim & gloriosi & magnifici, & potentes. & divites & fortes, noluerunt acquiescere Domino, ne­que introire in nuptias sponsi; insuper indignissimo peremerunt. Propterea factus est altissimus quisque eorum, humillimus; & fortissimus, invalidus; & pru­dens, [Page 34] stultus; & nobilis & dives, pauperrimus; & haeres, abdicatus: quoniam quidem ipsi abdicaverunt Regem modestissimum & benignissimum, dicentes: Ignoramus quis sit hic; non enim est Rex noster: habemus alium regem Caesarem, propterea habent quem petiverunt. Tunc completa est prophetiae vox, quae praedixit illis: Vos noluistis aquam Siloam quae vadit silentio, sed ma­gis voluistis aquam Rassin. Quapropter induco vobis regem Assyriorum, qui montes vestros in planum da­bit, & introibit terras vestras. Atque ita factum est. Repudiatus enim Christus à populo, misit tyrannum quem voluerunt; qui civitates eorum diruit, & plebem captivitate damnavit, & spolia accepit, & ad solitu­dinem Sodomae patriam eorum [...] Nam Domi­nus ex indignatione abstulit ab Hierusalem virtutem panis & aquae; fortem, gigantem hominem & bellato­rem, judicem, prophetam, destinatorem & senem lau­dabilem, conciliatorem & peritum architectum, & pru­dentem adjutorem. Haec omnia autem auxilia muni­tionis & propugnacula transtulit ad gentes, & omne re­gnum suum infixo signo; inhabitavit in illis, & castra metatus est liminis, & ibi constituit virtutis exercitum, ibique regnavit.

Non est jam regnum Hierusalem, sed in nobis: Hic castra, hic exercitus, hic dux, hic virtus, hic sponsus, hic nuptiae, hic Rex, hic Christus, hic vita, hic susci­tatio, hic aeternitas. Hic est qui ab initio figuratus est, & a Prophetis honoratus, & in visceribus corporatus, & in Jordane tinctus, & à populo contemtus, & in ligno suspensus, & in terra sepultus. Hic est qui rupit vetus suum testamentum, & scripsit novum, quo gentes ad possessionem bonorum suorum vocavit: ideoque nos gentes humeris nostris crucem Domini nostri ge­stamus, crucem quam confessus est Israel Dominus; qui eos placide adloquebatur his verbis: Venite ad me omnes qui sub onere laboratis, & ego vos reficiam. Est enim jugum meum placidum, & onus levissimum; & responderunt: non audiemus; sed gentes nostrae ex­audierunt, & crediderunt verbo salutari, quo patefactae sunt aures eorum, & oculi illuminati caecorum, & elo­cutae linguae impeditorum, claudi prosilierunt velut fera lasciviens. Christus enim cum suo regno sedem posuit illis; plebs autem derelicta, nuda, deserta, viduata re­gno coelesti atque terrestri: nam à coelesti abjecti sunt, destituti omni instrumento quod possederunt, lychno septem luminum, & machina Testamenti, & vasis aereis, & tubis, & pane de coelo, & terra sancta lacte & melle profluente; hac haereditate privatus est Israel, & nunc derelictus in omni sua terra sine alimento, sine luminis auxilio. Auxilium enim & praesidium intere­misti, & lumen persecutus es, & protectorem repuli­sti, & sponsum adfixisti, & regem suspendisti: propter­ea exules de patria tua, oberrans circa gentium flumina, voce supplicum precem flevisti , dicens: Expulsus sum miser de propriis sedibus meis, hospes & advena factus sum alienae postessionis, sine domo, sine tecto, misere deserti & impii & indigne victi.

Haec poena in Israel est, haec conditio in Hierusalem; & nisi converterint mentes, & [...] [...] [...] in secula; non poterunt intrare in [...] [...] Vivit etenim, & vivunt haereditates [...] [...] [...] interfecistis impie in Hierusalem: & [...] [...] [...] to­tam spem denegavit Dominus; dedit [...] [...] [...] si quomodo possis poenitere. Quis tam bo­nus, quis tam pius, tam misericors? [...] inquit, salutem, licet me occideris: haeres [...] cum [...] non merearis. Ignoseo si te [...] Ergo [...] fas est, sic capite mentem bonam, vel [...] vel [...] intelligite Testamentum novum. [...] [...] ab­solvite illis scripturas suas, & [...] [...] Dominum pro meritis suis: quum manus [...] , [...] [...] orationem tuam; non exaudit [...] enim tuae plenae sunt sanguine. Lavamini, [...] [...] & re­nite colloquamur, dicit Dominus Deus: [...] sangui­nem ex vobis, & emundabit corda [...] super nivem, animas vestras super lac.

Accedite huc, Scripturis credite, [...] est salus de Sion Dei, exiet verbum de [...] judicabit [...] medio gentium, & corripiet plebem [...] con­cidant gladios suos in aratra, & [...] suas in fal­cibus commutent: non sumet gens contra gentem gla­dium, desinent enim belligerare. Et ta domus Ja­cob, venite eamus in lumine Domini; [