EVANGELIUM MEDICI: Seu Medicina Mystica, DE Suspensis Naturae Legibus, Sive De Miraculis, Reliquis (que) [...] memoratis, quae Medicae indagini subjici possunt.
ARTIC. I.
De statu Corporis, praecipue Organici, secundum naturam.
IN primo hujus Operis vestibulo necesse visum est observare,Artic. 1. quod uti supremus Rerum Opifex duas creare dignatus est substantias,Scopus Operis. Materiam nempe [Page 2] & Spiritum, Duae naturae leges, leges motus & morum. sic duas sancire voluit in Natura Leges, quibus effectus earundem peragantur, Leges nempe Motus, quibus corporum effectus producuntur, & Leges Morum, quibus animi affectus & munia reguntur. Hae autem duae Leges, nullam inter se affinitatem, nullum commercium, aut mutuam à se habent dependentiam; quia non solum diversis, sed etiam plane oppositis rebus dicatae sunt. Medicorum est naturam corporum at (que) leges motus illustrare, & Morum Legibus obtemperare tantum; vel& reliquae intermixtae literae quae ad marginem referri deberent, ad not as fini libri appensas referuntur. iis Legibus quae nobis à natura sub rationis nomine insitae sunt, vel& reliquae intermixtae literae quae ad marginem referri deberent, ad not as fini libri appensas referuntur. iis quae coelitus nobis ipsis sunt traditae, vel per& reliquae intermixtae literae quae ad marginem referri deberent, ad not as fini libri appensas referuntur. alios nobis inde patefactae: Divinarum vero rerum Interpretes, non tantum Morum Legibus obsequi ipsi, sed etiam easdem aliis d instillare, & palam promulgare debent. Quoniam [Page 3] autem sancita jam tum e N [...]vae, tum f Veteris Legis, pro regendis moribus decreta, multis confirmata sunt, & quasi sigillata g miraculis; & quoniam haecce Miracula in solis fere corporibus producta sunt, & in humano praecipue corpore transacta, congruum mihi visum est, juxta Motus leges, & juxta Medicinae principia, Miraculorum naturam investigare, ut non tantum veritas Legum Morum at (que) aequitas, sed etiam provida summi Legislatoris majestas elucescat. Ut autem res tota clarius in lucem prodeat, diversos Corporis Humani status, & motus ipsius naturam prius explorare necessum erit.
De Humano igitur Corpore supra naturae suae terminos elato praecipue tractaturus, haud abs re fore existimavi, quidpiam de genuina Corporis, praecipue Organici, indole obiter praelibare; ut [Page 4] clarius pateant ea quae de miraculoso ipsius Statu dicturus sum. Uti enim necessum est, insitos Corporum affectus & proprietates dignoscere, ut proprios & naturales ipsorum effectus concipiamus & explicemus, sic quo (que) ut supernaturales Corporum status elucidemus, Corporum ipsorum natura, quae utrius (que) status est fundamentum, prius erit investiganda.
Etiamsi dubitare nullatenus liceat de vera multarum h Rerum, à corporibus natura penitus discrepantium, existentia; nihil tamen perspicua concipimus mente,Natura materiae. praeter corpora ipsa, seu materiam. Nihil autem per materiam exprimimus, nisi substantiam in omnes dimensiones vere extensam, quae varias habet partes sibi applicatas, & extra se positas; quae partes, in minores adhuc particulas, & hae adhuc [Page 5] in minores sine fine dividi possunt. Materiei igitur cujuslibet particulae in eo conveniunt, quod omnes longae sint, latae, & profundae; discrepant tamen in eo, quod hae diversa mole, illae peculiari figura, Materiae species. aliae citatiori motu sint donatae; & triplici hocce discrimine innumera illa tam fluida quam solida corpora efformant, ex quibus tota mundi machina compingitur. Unaquae (que) autem materiae particula ita in se intime solida est, ita spatium, in quo continetur, mole sua, etsi exigua,Materiaest solida, unde impenetrabilis. vere replet, ut nullum prorsus aliud corpus in eodem simul spatio admittere, nec aliud corpus solidum ipsa inire, aut penetrare valeat: Unde omnes corporum, & Orbis totius partes contigua quadam vicinia sibi tantum succedunt, & sic sibi appositae in immensam seriem extra ingenii aciem protenduntur.
[Page 6] Tota mundi materia in duas Corporum species formata est, Organica nempe, & Inorganica. Inorganica Corpora sunt ea quae moleculis seu integrantibus partibus,Quid corpus inorganicum. nulla textura aut structura diversis, sed homogeneis, & sibi ubi (que) similibus constant. Hujusmodi Corpora maximam mundi partem constituunt; qualia sunt, Stellae, Coeli, Planetae, Aer, Aqua, Terra, Mineralia omnia, Lapides, Sanguis, omnes Humores & Liquores: Omnis enim portio aeris, aquae, lapidis, sanguinis, & reliquorum Corporum inorganicorum, eandem habet texturam & indolem, cum tota massa aerea, aquea, lapidea, sanguinea, & totius [...]massae nomine insignitur.
Corpora vero organica sunt ea,Quid Corpus Organicum. quae multis diversae fabricae organis totidem quasi machinulis efformantur, quae, inquam, constantem & peculiarem habent diversarum [Page 7] partium situm,& dissimilem cujus (que) partis structuram & usum. Hujusmodi sunt Vegetantia & Animantia omnia: Quaelibet enim Planta multis partibus situ, textura, & usu discrepantibus potitur. Alia nempe Arboris pars vocatur radix, alia truncus, medulla alia, alia folia; quibus vegetatio fruticis promovetur. Animantia quo (que) omnia multiplici Organorum numero & serie, cerebro nempe, corde, pulmonibus, stomacho, trunco, artubus, variis (que) id genus partibus gaudent, quibus vitales & animales motus peraguntur.
Hic autem de occulto Corporis Humani statu tractaturus, non de coelis, aere, lapidibus, aut aliis mineralibus, non de terra, aqua, aut aliis hujusmodi inorganicis corporibus agam, sed de iis tantum quae numeroso organorum apparatu instructa sunt, uti [Page 8] Animantia omnia. Prae caeteris autem animantibus de Corpore Humano, mirabili Medicinae objecto, hic praecipue nobis sermo est instituendus. Hic autem Corpus nostrum non quatenus intra naturae suae gyrum comprehenditur, nec quatenus Medicinae contemplandum pro conservanda aut restauranda valetudine subjicitur, sed quatenus supra nativum statum elevari potest, hic nobis praecipue tractandum est.
Investigandum nempe quot & quibus modis genuinus ipsius status divinitus mutari potest. Omnes enim qui hactenus de Corpore humano scripserunt Medici, alii statum ipsius secundum naturam, seu sanum; alii statum praeter naturam, seu morbosum, perquam accurate illustrarunt;Tres corporis humani status. nulli autem hucus (que) statum ipsius super naturam seu miraculosum, [Page 9] perpenderunt. Quare novum at (que) arduum nobis tentandum est iter, & extra solitum Medicinae stadium nonnihil excurrendum est. Cum enim affirment omnes, quod praeter sanum & morbosum Corporis nostri statum, varii fuerint status ipsius super naturam, & cum nemo hactenus hosce status juxta Medicinae principia illustrare tentaverit, operae pretium mihi visum est, eosdem, quanta possem solertia, ad rationis normam reducere; ut illi, qui de hujusmodi miraculis dubitarunt, eadem concipiant; & illi qui eadem admiserunt, ratione demum illustrata, intensiori & vividiori fide credant. Ne autem in insolita hacce & quasi coelesti indagine mens nostra per devia passim sine duce divagetur, Naturae vestigiis insistendum est. Etiamsi enim in illustrandis miraculis naturae leges [Page 10] excedere necessum sit,ab illis tamen recedere non licet; & etiamsi Corporis Humani status super naturam juxta statutas motus leges explicare non valeamus, in illis tamen explicandis insitos corporum affectus & phaenomena perpendere oportebit. Quod ut rite peragamus, naturalis Corporis Humani fabrica, motus, & munia prius erunt obiter praelibanda.
ARTIC. II.
De statu Corporis Humani secundum Naturam.
HOmo totus ex triplici coalescit substantia,Artic. 2. a Tres hominis partes. Spiritu, Corpore, & Anima. Spiritus est pars hominis cogitans, quae vulgo anima rationalis nuncupari solet, etsi nullum animae ministerium vere exerceat, ut infra patebit. Anima sunt fluida corporis,Spiritus non est anima. Sanguis nempe ac Spiritus animales. Corpus vero ipsum est mira illa ac concatenata partium solidarum seu organorum series & fabrica, quae Spiritus & animae fulcrum est & domicilium. Spiritus, rationis judex, cum libero agat arbitrio, animae, quae necessitate quadam operari cogitur, munia non obit, sed sensus [Page 12] duntaxat est author, & motus voluntarii arbiter.Animae natura & officium. Anima vero, seu humores & liquor nervorum, vitam corporis conservant, involuntarios nempe cordis & respirationis motus suo motu producunt. Quibus motibus cessantibus, vita corporis extinguitur, moxque recedente ab exanimi cadavere spiritu cogitante, hominis natura dissolvitur. Hic autem de parte hominis cogitante, quae suam ipsius cogitationem & captum superat, & quae sensuum aciem fugit, agere non fert animus, sed de corpore tantum & anima, quae rationis non solum, verum etiam sensuum scrutinio magis obvia patescunt.
Duae in Humano Corpore observari possunt partes,Corporis humani duae partes. integrantes nempe, & elementares. Partes integrantes seu organicae, sunt conspicuae, aut saltem sensilis [Page 13] magnitudinis,uti cor, hepar, manus, pedes; & Anatomiae ope structura ipsarum detegitur. Particulae vero elementares, seu prima principia, sunt exilissimae & insensiles atomi, ex quibus invicem conjunctis, & in debitum situm, texturam, & seriem dispositis, partes integrantes construuntur; hujusmodi Elementa non cultri acie, sed ignis tantum Chymici ope extrahuntur. Atomi autem nomine hic nihil aliud intelligi velim, nisi minimam corporis alicujus particulam ab aliis particulis vere divisam, & in se sine fine divisilem.
Si igitur minutissima corporis nostri Principia juxta Chymiae scrutinium perpendamus,Partes Elementares. totum corpus in quatuor materiae species, in certam nempe particularum Terrae elementaris, Aquae, Salis, & Sulphuris, proportionem resolvetur. Quae particulae [Page 14] variis modis, & in diversa quantitate sibi appositae, moleculas discrepantis indolis & texturae efformant. Et hae moleculae strictius aut laxius inter se associatae, partes corporis alias fluidas, uti humores, alias solidas, uti carnem & ossa, constituunt. Molecula est quaevis vel minima mixti alicujus corporis portio, quae ex quatuor primis principiis coalescit. Sic omnis portio carnis vel sanguinis, ex terra, aqua, sale, & sulphure, constat: Ut autem hae moleculae ex atomis elementaribus constantes solidas partes efforment,Partes Organicae. in tenuissima duplicis generis stamina abeunt, vascula nempe, & vasculares fibras. Vascula sunt venae, arteriae, nervi, lymphaeductus, & vasa glandularum excretoria.Textura corporis humani. Ex his autem solis vasis non coalescit totum corpus, ut plurimi voluerunt; sed & adsunt praeterea [Page 15] innumera filamenta cava, seu fibrae vasculares gracillimae, quae prout arctiori vel laxiori nexu stringuntur, partes alias aliis solidiores constituent; quemadmodum sunt ossa, cartilagines, ligamenta, membranae, tendines, musculi, & glandulae; & hae fibrae in magna quantitate sibi superpositae multa strata, & quasi lamel [...]as filamentosas efformant, quae indies post ortum ab appellente & alente sanguine in longum & latum turgentes, non vero in numero crescentes, eximiam tandem corporis humani molem efformant.
Corpus Humanum in duas adhuc alias partes,Partes fluidae & organicae. solidas nempe & fluidas, seu humores, dividendum est: Solidas partes jam recensuimus. Fluidae partes sunt sanguis, lympha, spiritus animales, saliva, mucus narium, fermentum ventriculi & intestinorum, [Page 16] bilis,succus pancreaticus, adeps, humores oculorum, lachrymae, semen virile, ovi muliebris latex lymphaticus, humor pericardii, menstrua, urina, & sudor. Omnes autem hi humores praeter urinam, menses, & sudorem, peculiarem habent usum in corpore nostro. Urina vero, menstrua, sudor, & faeces, excrementa sunt foras amandanda. Omnes humores à massa sanguinea tanquam totidem à communi parente fluvio germani rivuli derivantur.
Massa haec sanguinis triplici motu,Tres motus sanguinis. eoque perenni agitatur, fluidi nempe, fermentationis, & circulationis. Tribus hisce motibus jugiter attenuatur, & principia ejusdem in tumultuoso hocce conflictu absumptis angulis atteruntur; unde indito impetu, & quasi oestro percita evolant & dissipantur; quare perenni egent reparatione, ut exhalantium [Page 17] particularum jactura ab ingestis alimentis resarciatur. Plurima igitur diversae indolis pabula ab animantium & plantarum familiis deprompta deglutiuntur.Digestio & Chylus. Haec alimenta dentibus attrita, & à lingua cum saliva subacta à faucibus per gulam in ventriculum detruduntur; ibidem (que) partim à propriis principiis salinis, partim à fermento stomachi lymphatico, partim ab ambientium viscerum calore, partim à jugi diaphragmatis & musculorum abdominis motu compressa & attrita digeruntur, seu per quasdam horas dissolvuntur, donec in fluidum quoddam liquamen, quod Chymus vocatur, convertuntur. Hicce Chymus per pylorum à peristaltico ventriculi motu, & ab impulsu diaphragmatis in intestina detruditur, in quibus accedente bilioso & pancreatico succo, necnon occurrente [Page 18] fermento à glandulis Peyeri intestinalibus eructato ulterius eliquatur & comminuitur. Quare tenuior ipsius & fluidior portio, relictis pone faecibus per podicem excernendis, à sitientibus vasorum lacteorum ostiolis in cavitatem intestinorum hiantibus,Chyli processus. sub Chyli nomine, consistentia, & colore albicante lac referens, absorbetur. Hinc Chylus per mesentericas Asellii glandulas ad Pecqueti receptaculum cum affluente lympha miscendus & ulterius diluendus vehitur. Illinc per ductum Thoracicum à rene sinistro ad jugulum us (que) supra dorsi vertebras porrectum in subclaviam venam sinistram exoneratur. Istinc declivi tramite per venam cavam ad cordis ventriculum dextrum tendit, & tanquam rivulus cum toto massae sanguineae flumine à toto corpore huc confluente commiscetur;Sa [...]guifica [...]io.x ubi [Page 19] cum eodem subactus, per totum corpus & per exilissimos & anfractuosos partium canaliculos jugiter circulatur; ab inspirato aere rarefactus, intestina principiorum turba fermentescit, & cruoris tandem naturam assumit. Sanguis sic à sanguine elaboratus & confectus, perenni circuitu à corde, tanquam à machina hydraulica ad omnes & singulas corporis partes per arterias propellitur, & à corporis partibus per venas ad cor denuo revertitur, hinc iterum in orbem confestim agitandus.
Hujus sanguinis triplex est usus;Usus Sanguinis. praecipuus ut calore suo & variis motibus vitam conservet; tota enim corporis nostri vita in solo sanguine sita est: alter ut ad omnes corporis partes delatus easdem nutriat: tertius demum, ut in variis corporis glandulosis partibus diversos humores multiplici [Page 20] usui dicatos deponat.Quicquid aliquem humorem à sanguine secernit glandulae, filtri, coli, vel cribri nomine solet appellari. Hujusmodi glandulas seu colatoria per totum corporis nostri habitum, per internos ejusdem recessus, & inter musculeas carnes, passim disseminatas reperimus, ut in dissitis & diversis hisce locis varia fluida ab appellente sanguine tanquam ab inexhausto fonte colentur.
Totus igitur purpurei laticis torrens à dextro cordis ventriculo per arteriam p [...]eumonicam ad pulmones propellitur, ibidem (que) à subeunte & commixto aere rarefactus,C [...]rcuitus Sanguinis. & coccineo colore tinctus, ad laevum cordis ventriculum redit; inde mox per aortam ad totum corpus emissus protruditur. Ad cerebrum evectus animales spiritus, motum & sensum corporis partibus largituros in glandulosum [Page 21] cerebri corticem,& illinc in nerveos tubulos deponit. Adlymphaticas glandulas appellens, limpidum, pellucidum, balsamicum quendam & coagulari aptum liquorem exonerat,Secretio Animalis. qui lympha dicitur, & in propriis lymphaeductibus ad cor & sanguinem uti flumina in mare à quo scaturiunt, revertitur. Per glandulas lachrymales lymphaticum quo (que) humorem in oculum, ut irrigatus facilius moveatur, expuit. Per glandulas Membranae pituitariae muco nasum oblinit, ne à pertranseunte respirationis aere exiccatus arescat. Copiosam salivam in buccas diluendis cibis & lubricandis faucibus dicatam mandat. Per glandulas Stomachi, intestinorum, & pancreatis lymphaticum quoque succum digerendis dapibus destinatum largitur. Lachrymae, humor narium, saliva, fermentum ventriculi, [Page 22] succus pancreaticus, fermentum intestinorum, imo humor pericardii, ejusdem omnino indolis sunt cum lympha, & non nisi nomine tantum tenus ab ipsa discrepant. Idem sanguis ad jecur properans succum biliosum per acinosas ejusdem glandulas ad duodenum intestinum sub fellis nomine transmittit. In renibus copiosum à sanguine serum secernitur, ne cruoris principia à luxuriante phlegmate nimis diluantur, aut ne dissoluta nimis tumultuoso fermentationis conflictui inepta reddantur. In laxa & flaccescente lienis substantia motus sanguinis refraenatur, ne citatiori raptatus cursu citius quam par est circulum percurrat. In glandulis cutis milliaribus per totum corporis ambitum sitis, sudor & transpirationis materia ab affluente sanguine separatur. In testibus filtratur [Page 23] spermaticus succus,quod semen perperam (ut infra patebit) vocitari solet, ut non tantum hominis species propagetur, sed etiam ut robur corpori accersatur, uti vox eunuchorum gracilis, & languidae eorundem vires satis demonstrant. Sicque sanguine ad omnia corporis colatoria juxta circuitus leges jugiter appellente Secretio animalis peragitur.
Sanguis porro ad musculorum fibras accedens,Muscularis mo [...]us. & eorundem tubulos subiens, necnon cum occurrentibus ibidem spiritibus animalibus per appensos nervos affluentibus praeter modum rarefactus, vel, ut aiunt, explosus, easdem fibras dilatat, & dilatando abbreviat; & hoc modo motus producitur muscularis. Si musculi sic contracti musculos habeant antagonistas seu oppositos, motus erit voluntatis arbitrio & nutui animae subjectus; si [Page 24] vero musculi nullis aequilibrentur antagonistis, uti cor, musculi respirationis, & fibrae musculares oesophagi, ventriculi, & intestinorum, motu convellentur involuntario & perenni, qui ex arbitrio animae neque accelerari, neque retardari, multo minus supprimi poterit.
Tota igitur humani corporis machina ex plurimis organis,Structura Corporis humani. seu partibus integrantibus textura diversis compingitur. Quodlibet organum ex certo & determinato fibrarum vascularium numero constat. Quaelibet fibra ex exilissimis & visum fugientibus terreis, aqueis, salinis, & sulphureis diversae figurae particulis, tanquam ex totidem elementis, in miras formas, multiplices machinulas, & elateres abeuntibus constat. Omnes hae partes solidae perluente sanguine, aliisque fluidis irrigantur. Nativus itaque [Page 25] corporis humani status est,ut ex solidis & fluidis partibus mutuo quodam & officioso ministerio sibi invicem subservientibus,Quid sanitas. efformetur. Solidae enim partes situ, textura, & usu discrepantes [...]luidas partes seu humores continent, movent, depurant, digerunt, exaltant, faecibus expurgant, variisque usibus idoneos reddunt. Humores vicissem perenni circuitu citati & effervesc [...]ntia partes solidas alunt, alimento ipsi restaurantur; in diversis corporis colis utiles & faeculentos succos deponunt, naturales cordis & respirationis motus vitam nostram constituentes producunt, & omnia reliqua partium solidiorum munia suo appulsu & influxu moliuntur, & peragunt.
Caeterum,Diversi Corporis Humani affectus. corpus nostrum non tantum ex solidis & fluidis partibus constituitur, sed etiam ex accersitis indies ab eduliis novarum [Page 26] particularum stratulis & aggerie, ad eximiam tandem, praefixam tamen, magnitudinem extumescit. Progressivis aliisque voluntariis motibus mentis imperio subjectis libere movetur. Quinque sensuum beneficio externarum rerum imagines & affectus animo per nervos conducit. Internos quoque animi conceptus, linguae vocem & loquelam modulantis ministerio, exprimit. Omnes suas à natura praescriptas partes ita sibi semper continuas habet, ut non tantum in unico semper reperiatur loco, sed etiam omnia alia corpora à loco in quo continetur removeat. Quoad ipsius genesim, maris & foeminae conjugio generatur. Post ortum, animantium & plantarum substantia pastum ad praefixum roboris & molis fastigium paulatim evehitur, donec post elapsos plurimos annorum orbes, si non [Page 27] morbis saltem sponte sua, laxata tandem & enervata partium textura, prae vappescente senecta extinguitur. Sed de his omnibus intra quosdam annos fusius agam in duobus Tractatibus quos publici juris facturus sum, unum De Principiis Medicinae & Fermentatione, alterum De O Economia Animali, illum Chymicis, hunc Anatomicis experimentis illustratum.
ARTIC. III.
De Statu Corporis Humani praeter Naturam.
UT Corporis humani statum super naturam rite perpendamus,Artic. 3. necesse est ut non tantum statum ipsius sanum, sed etiam morbosum obiter illustremus, ut ad miraculorum naturam, causas, & effectus tanquam ad instituti nostri scopum & metam praestrato quasi per diversos gradus itinere paulatim tandem accedamus.Quid sanitas. Corporis nostri status secundum naturam, uti jam innuimus, est debita illa partium solidiorum & fluidiorum dispositio, qua per mutuum eorundem influxum, & concursum omnia corporis & animi munia rite peraguntur.Quid morbus. Corporis autem status [Page 29] praeter naturam seu aeger, est depravata [...]aut perturbata earundem partium dispositio, qua omnia vel aliqua corporis seorsim, aut animi, vel utriusque simul munia laeduntur, vel quaedam abolentur. Alii enim morbi usum tantum partium laedunt, uti ophthalmia, podagra: alii usum earum penitus diruunt, uti gutta serena, Sedes morborum. surditas, paralysis. Quidam morbi totum corpus afficiunt, uti febres, apoplexia, epilepsia, convulsio. Quidam corporis tantum partem laedunt, ut Asthma, colicus dolor, podagra, hydrops abdominis, gonorrhoea. Quidam corpus tantum affligunt, uti paralysis: alii animam turbant, uti delirium, melancholia, insomnia. Alii denique corpus & animam cruciant, uti mania, phre [...]itis, soporosi & hysterici affectus, dolores omnes, & tormina.
[Page 30] Prolixum nimis hic foret, & procul ab instituto remotum pleniorem morborum historiam tradere, quae sola in ingenti volumine vix contineri posset. Ne tamen res penitus intacta praetermittatur, morborum omnium sedem & causas contractiori obiter penicillo delineare licebit. Morbi omnes ad tres classes reduci possunt,Tres morbo [...]um Classes. morbos nempe partium solidarum, morbos fluidarum, & morbos utrarumque partium. Morbi Chirurgici. Partes solidae, ossa nempe & carnes, quinque tantum modis laedi possunt. Vel enim tumore praeter modum turgent, vel vulnere inciduntur, vel ulcere aut carie corroduntur, vel a loco removentur, uti in herniis, prolapsu uteri, ani, & ossium dislocationibus; vel à contusione aut fractura dissolvuntur. Hujusmodi partium solidarum seu organorum morbi, etiamsi medicorum [Page 31] digni sint consilio,Chirurgorum utplurimum curae medendi relinquuntur.
Partium vero fluidarum morbi, qui perspicaci medicorum judicio curari debent, alii in massa sanguinea siti sunt; alii in spiritibus animalibus hospitium tenent.Morbi sanguinis. Hospites sanguinis affectus ad duas species reduci possunt: vel ad eos qui cruoris massam nimis inspissant, seu quod idem est, ad eos qui motum ipsius tum fermentationis, tum circuitus retardant; & ad eos qui eandem nimis attenuant & dissolvunt, ac utrumque hunc motum nimis accelerant. Longe plures sunt morbi in quibus sanguis crassitie quadam nimis lentescit, quam in quibus ad citatiorem quam par est motum stimulatur. Ad hanc enim ultimam classem solae Febres aut febriles affectus reduci possunt. Sub priori vero ordine reliqui [Page 32] fere omnes massae sanguineae affectus collocari possunt. In statu sanguinis spisso principia ejusdem salina & sulphurea fixa sunt & crassa;Sanguis spissus. moleculae ipsius grandiores sunt, multo tartaro & sale acido fixo aggravatae; unde torpido quodam & quasi testudineo gressu circulatur: Et sic in angustis partium canaliculis, & praecipue in tortuosis glandularum anfractibus, prae lentore nonnunquam retinetur & sistit. Ita (que) in cursu sic impeditus sanguis, obstructiones, inflammationes, scirrhos, sarcomata, verrucas, pustulas, oedemata, impetigines, varios (que) alios tumores, & infarctus tum in visceribus, tum in habitu corporis juxta partium debilitatem, & peculiarem ipsius intemperiem producet; Corporis at (que) animae munia torpore quodam illaqueata retardabit, & corpus ad exercitium minus agile [Page] [Page] [Page 33] reddet. Hinc somnolenti, hebetes, melancholici, hypocondriaci.
Si sanguis hicce spissus sale acido luxuriante nimis [...]it aliunde aculeatus,Sanguis sal [...]us. non tantum segniori circuitu agitabitur & intestino motu, sed etiam spiculis suis salinis hinc inde partium texturam dilaniabit, & in ulcus eliquabit, uti in Phthisicis, Scrophulosis, Scorbuticis, Venereis affectibus, in gangrena, carie, carbone, cancro, aliisque tumoribus erodentibus, juxta varios salsedinis & acrimoniae gradus videre est; in quibus sanguis salinis hujusmodi aculeis totus echinatus, non tantum molliorum carnium texturam strigilis instar paulatim dilacerat, sed etiam solidiorum ossium fibrosas laminas altius erodit.Dolores unde. Salini iidem cuspides nunc cephalalgiam, nunc cardialgiam, colicum nunc dolorem, nunc nephriticum, arthriticum, [Page 34] rheumaticum, nunc pleuriticum, variosque id genus atroces dolores & cruciatus acicularum instar stimulando excitant, corpusque nonnunquam, substantiam ipsius abradendo, furtim emaciant. Hujusmodi autem morbi in partibus simul fluidis & solidis hospitantur.
Qui in spiritibus animalibus habitant morbi,Morbi spirituum. alii pariter à suppresso aut retardato eorundem motu, vel à diminuta copia; alii à devio & effero eorum orgasmo proveniunt. Ad primam classem reducuntur Catalepsis, Apoplexia, Coma somnolentum, Carus, Veternus, Paralysis, Stupor, Tremor, Lassitudo, Debilitas, Timor. Ad ultimum vero ordinem redeunt Mania, Phrenitis, Delirium, Fatuitas, Melancholia, Vertigo, Convulsio, Motus Convulsivi, Epilepsia, Hysterici affectus, Horror, Rigor, Ira, Dolor. Uti omnes [Page 35] sanguinis morbi à causis externis, nempe vel à nimio cibo aut potu, vel à motu praeposter [...] aut diuturniori quiete, vel à somno aut vigiliis immoderatis, vel ab aere insalubri, vel à retentione excrementorum, aut excretione retinendorum, vel denique ab animi pathematis proveniunt; sic quoque omnes fere spirituum affectus aut defectus, praeter iram & timorem, à sanguinis intemperie, tanquam à causa continente, utplurimum procedunt. His autem diutius immorari foret potius praxis medicae fundamentis explicandis insistere, quam propositi nostri scopum illustrare. Quare relicta hac trita sanitatis & morborum indagine, per abruptam & insolitam viam ad statum Corporis Humani super naturam elati cursum dirigamus.
ARTIC. IV.
De statu Corporis Humani super naturam.
PRaemisso Corporis Humani sano & morboso statu;Artic. 4. nunc demum exploremus quot & quibus modis idem status super naturam elevatus esse supponitur. Nihil enim impedit quominus multa animo concipiamus,Status supernaturalis corporis. quae sensibus percipi non possunt, quando ea quae sensibus objiciuntur cum iis quae sensuum aci [...]m fugiunt aequo comparantur judicio. Quidni igitur perpendamus utrum miracula quae circa corpus humanum nobis traduntur, cum corporis humani fabrica & cum ratione conciliari possent? Cum enim corpus humanum totum ex materie conflatum [Page 37] sit, & cum tota haecce materia ex innumeris particulis à se vere divisis & diversa mole, situ, & figura donatis exurgat; status ipsius mutari non potest aut conservari super naturam, quin varietur, aut conservetur moles, situs, & figura particularum ejusdem. Mihi igitur hic statui juxta Medicinae fundamenta indagare, utrum omnes modi quibus corporis humani status, seu partium & particularum ejusdem moles, situs, aut figura mutata esse super naturam, aut supra naturam conservata esse creduntur, ad rationis normam & ad quoddam veluti Systema redigi possent. Quare perpensis primum motus natura & legibus, nec non triplici motus suspensione, sequentia, & plurima alia stupenda circa corpus humanum phaenomena, quae miracula quo (que) esse fatebor, explicare aggrediar. [Page 38] Quomodo nempe concipi potest quod Corpus humanum ardente igne cinctum non comburatur? Quomodo per mare aut super undas ambulare poterit, nec immergatur? Quomodo sine alimentis diutissime, imo in perpetuum vivere potest? Quomodo generari potest ex foemina sine mare? Quomodo formari potest sine mare & foemina? Quomodo recens extinctum, imo & ante plura saecula in pulverem jamdudum redactum ad vitam revocari potest? Quot modis multiplicari non potest ipsius praesentia? Ut itaque haec omnia clarius elucescant, de singulis seorsim paulo fusius agendum est.
Advertere obiter liceat quod longe alia est corporis humani cum tota sua mole spectati natura, seu status, & alia atomorum exilium ex quibus tota ipsius moles coalescit. Natura enim corporis [Page 39] humani est ut omnes ipsius partes & particulae in debita serie, ordine,Discrimen inter mixtum & mixti particulas. positura, & structura simul cohaereant. Natura vero particularum exiguarum non est ut ita in organicam texturam sint dispositae, ad omnem enim situm & texturam perinde se habent; sed ut extensa quadam mole, & figura donentur; quibus nullatenus spoliari possunt. Nulla enim materia, nisi forte posset in nihilum redigi, potest unquam esse sine aliqua figura & magnitudine. Quare minutissimorum elementorum natura everti nunquam potest; potest tamen dirui corporis humani status. Partes enim ipsius dissolvi possunt, dissolutae possunt ulterius dividi, & comminui; possunt citatiori motu agitari, vel omni motu destitui: Particulae ipsius proprias figuras exuere, & novas induere possunt. Brevi, [Page 40] miris & variis modis mutari potest corporis humani oeconomia; genuinus vero particularum ipsius status mutari maxime, vel everti penitus nunquam potest.
Supremus Rerum Opifex, qui solus est unica & immediata effectuum omnium causa, etiamsi juxta motus leges, quas ipse sancivit, omnes naturae effectus hactenus utplurimum produxerit, poterit tamen pro arbitrio, vel easdem leges abolere penitus, vel suspendere aliquamdiu, prout ipsi libitum fuerit; & suspensis hujusmodi legibus, eosdem effectus, vel novos creare poterit.Effectus naturales vere super naturales sunt, & vice versa. Qui effectus sic creati, quoniam supra solitum naturae cursum producuntur, Miracula rite dicuntur. Sed haec miracula aeque facile concipi poterunt mente, & explicari ratione, ac illi effectus qui juxta sancitas naturae & motus leges produci passim solent; quia [Page 41] uterque effectus,& ille qui legi est conformis, & alter qui suspensa lege producitur, ab aequali ipsius voluntate, & aequali voluntatis efficacia unice & immediate dependet. Unde illi effectus, qui vulgo naturales dicuntur, aeque vere supernaturales sunt, ac illi qui solent miracula vocitari; & vicissim miracula aeque corporum, in quibus producuntur, conditioni & naturae conveniunt, ac phaenomena, quae juxta sancita naturae de [...]reta in ipsis producuntur. Uti in decursu hujus operis fusius observabimus. Quoniam itaque omnes effectus vel à vigente, vel à suspensa motus lege producuntur, de motus natura aliquid hic praemittere necessum erit, ut effectuum super naturam modus & causa clarius innotescant.
ARTIC. V.
De vigentibus motus legibus.
OMnes naturae effectus solius motus ministerio peraguntur.Artic. 5. Motus quidem leges novimus;De Natura Motus. quidnam vero sit motus, aut quaenam sit ipsius causa, haud ita perspicue concipimus. Scimus quod omnis motus est localis, seu quod idem est, videmus quod omne corpus motum transit ab immobili quodam mundi puncto, quod mente concipimus, ad aliud punctum immobile. Novimus pariter quod corpus motum non à seipso sed ab alio movetur. Observamus quo (que) quod corpus ita motum juxta diversos motus gradus, quibus citatur, alia obvia corpora, si molis non sint immensioris à [Page 43] loco removet, illisque, uti pyrobolus à tormento bellico in murum projectus, motum communicat; & quantum de suo motu communicat, tantundem de ipso deperdit. Quid vero communicat, aut deperdit, non patet. Patet tamen quod nihil sui transmittit, aut deponit. Nihil enim in pyrobolo aut in alio quovis corpore reperitur praeter materiam, aut materiae partes. Nullam autem suae materiae partem transfert: Ejusdem nam (que) ponderis est semper & molis. Imo etiamsi aliquas suae materiae partes transferret, inquirendum ulterius foret, quomodo translatae partes motum inderent; natura enim sua indere non possunt: Quia in se nihil intus habent, aut natura sua transmittere nihil valent praeter suas particulas. Particulae autem non sunt motus, ne (que) natura sua motu donantur, quia [Page 44] ad motum & ad quietem perinde se habent.
Praeterea, si unum corpus sponte sua, aut insita quadam virtute aliud corpus movere posset, seipsum dubio procul natura sua moveret. Consentiunt tamen omnes quod nihil potest à seipso in motum cieri; sed quod primus corporum motus fuerit à solo Deo inditus; ac proinde ab eodem unice à primordiis rerum hucus (que) in pari quantitate conservatus. Conservare autem motum idem est ac eundem jugiter reproducere. Quid vero reproducitur adhuc anceps est & abditum: Certum tamen quod nihil revera novum creatur, nec aliquid vere distinctum à corpore moto, & à spacio in quo movetur. Si enim observemus aereum centum librarum globum ad unius milliaris distantiam à tonante tormento bellico in murum [Page 45] pariter aheneum impetu pernicissimo projectum; nihil clara mente concipiemus praeter globum, aerem in quo movetur, & murum in quem irruit. Verum quidem est quod comparamus seu colligimus mente punctum in quo corpus moveri incepit, punctum in quo moveri desiit, & omnia puncta, per quae successive ad motus terminum transiit; ex qua comparatione aliquem motus conceptum nobis formamus.Motus in se nihil est. Cum autem hicce de motu conceptus penes mentem duntaxat resideat, in se motus nihil revera erit ante intellectus examen existens, sed erit tantum mentalis de moto corpore respectus. Unde etiamsi motus dici quodammodo posset, transitus corporis a puncto quodam mundi immobili, quod mente fingimus, ad aliud punctum immobile; hicce transitus nihil percipitur esse [Page 46] vere distinctum ab animo concipiente, seu corpus motum cum spatio & utro (que) motus termino comparante. Motus igitur non est qualitas ulla, aut ut loquuntur, Entitas, ab uno corpore in aliud corpus transiens: Nihil enim praeter materiam sola figura & magnitudine donatam ex ullo corpore in aliud vere transmigrare potest.
Ex his igitur inferre fas est, quod cum motus alicujus corporis in se nihil revera sit, non poterit esse vera, efficiens, aut naturalis causa cur aliud corpus moveatur, in quod motum corpus irruit; sed corpus motum seu appellens est tantum occasio, cur quietum corpus juxta statutas motus leges à supremo motus Authore moveatur. Quare etiamsi vulgo existimemus quod corpora omnia à se invicem moventur, à Deo tamen solo vere, immediate & [Page 47] unice moventur. Moventur tamen juxta leges ab ipso stabilitas.Motus diversi à diversis corporum motorum conditionibus. Nempe quod unum corpus non tantum ex occasione motus alterius corporis appellentis & irruentis moveatur, sed etiam juxta diversas utrius (que) corporis conditiones, diversis motus speciebus, nempe vel fermentationis, vel fluidi, vel translationis, vel circulationis, vel aliis id genus motibus citetur. Medicorum igitur est Chymiae & Anatomiae ope diversas corporum conditiones, partium nempe figuram, molem, situm, & texturam investigare, ut diversas motuum occasiones & species, nec non effectuum differentias explicent; etiamsi motus ipsius naturam, divinam nempe voluntatem, explicare non valeant. Innumeris enim jam compertum est experimentis, quod unum corpus, etiamsi eodem motus [Page 48] gradu raptetur ac aliud,juxta diversam tamen molem & texturam, longe diversum ab alio corpore effectum producet. Imo etiamsi similis foret textura, par motus gradus, & aequalis utrius (que) corporis magnitudo, si tamen figura discrepent, diversos quo (que) effectus elicient & operabuntur. Uti in mixtorum corporum Elementis, Terra, Aqua, Sale, & Sulphure, videre est. Particula enim Aquae, quae ovalis supponi potest, longe aliam sensationem in nerveis linguae papillis excitat, ac particula salis, quae spiculis, & quasi prominentibus acutis monticulis hispida est. Obtusa quippe Aquae corpuscula nullam vim exerunt, nullo sapore sunt sensilia. Asperae autem salis particulae quodam acrimoniae sensu nerveas linguae lanugines non tanum leniter titillant, sed etiam acriter vi nonnunquam [Page 49] caustica mordent. Plicatiles pariter & teretes sulphuris villi longe aliam à scabris, porosis & insulsis terrae particulis saporem inducunt. Facilius longe est corpus nostrum acuto gladii mucrone quam obtuso ferri extremo perfodere. Non satis ita (que) est dixisse, quod omnes corporum effectus à motu eorundem peraguntur, sed sagaciori ulterius indagine corporum figuram & molem perspicaces debent medici investigare, ut modus, quo effectus eorundem producuntur, altius pelluceat.
Cum igitur motus sit effectuum omnium causa unica, & motus unice & immediate à solo Deo procedat,Nullae sunt verae causae naturales. Deus erit unica & immediata effectuum omnium causa. Ac proinde materia, materiae figura, & moles, quae vulgo naturales, seu secundae causae vocantur, verae causae non sunt; [Page 50] sed tantum passiva quaedam, apta tamen instrumenta & occasiones, quae summum Opificem ad producendos, quibus destinata sunt, effectus determinant. Uti lutum, caecis oculis applicatum, non est causa, sed tantum occasio, cur caecitatis causa à supremo luminis Authore tollatur.
Hactenus ita (que) observavimus, quod etiamsi Deus, non tantum primus sit, sed & unicus corporum motor, & quamvis naturales omnes corporum effectus solus operetur, mutuo tamen corporum concursu & conflictu utitur, ut hosce effectus juxta motus leges aeterno liberae voluntatis decreto sancitas producat. Nunc autem solerti disquiramus scrutinio, utrum eadem immensa Potestas varios in corporibus effectus sine ullo corporum ipsorum concursu, sine [Page 51] ulla motus lege, & sine ullo prorsus naturae auxilio, miro quodam & stupendo modo producere valeat.
ARTIC. VI.
De suspensis motus Legibus.
ETiamsi ostenderim quod,Artic. 6. juxta stabilitas jam motus leges, Deus ex occasione motus unius corporis, aliud corpus constanter ipse moveat; videamus tamen, utrum semper unum corpus ex occasione motus alterius corporis irruentis movere teneatur; vel, utrum unum corpus sine occasione motus alterius in motum ciere valeat. Durum fore videtur, quod supremus Legislator suis legibus quas ex immenso liberae voluntatis arbitrio ante primordia rerum condidit,Leges naturae suspendi possunt. ita obstringatur, ut nihiil praestare posset, nisi juxta regulas quas ipse rebus praescripsit; cum penes omnes hominum, nullius imperio [Page 53] subditorum, societates, libera relicta sit potestas, ut, pro secura personarum & rerum tutela, leges solemni decreto non tantum sanciant, sed etiam, ut sancitas, prout necessitas postularet, pleno senatu abolere valeant penitus, vel suspendere aliquandiu. Nemo itaque audebit asserere, quod minor erit summi Numinis quam hominum tum in condendis tum in suspendendis legibus potestas & praerogativa. Quare dubitare nullatenus licet, quin leges motus, quas libere sancivit, pro arbitrio suspendere poterit. Statuta autem semel legum motus suppressione, aeque clare concipi poterunt, & explicari miracula, ac communes naturae effectus, & apparentiae, quae vigentibus motus legibus per totam nunc mundi machinam passim producuntur.
[Page 54] Observare itaque prius opus est, quod,Duo motus. uti duae sunt corporum species, solida nempe & fluida; sic duplex erit eorundem motus; motus nempe totius corporis, & motus insensibilium particularum ipsius. Corpora solida partes habent arcto sibi vinculo ita cohaerentes, ut moveri non possint nisi motu totius, uti lapis vel lignum.Motus solidi. Fluidi vero corporis partes ita disjunctae sunt, ut non tantum communi totius mixti motu moveantur, sed etiam singulae minutissimae particulae motu proprio & intestino circa axem à permeante rapidissimo aethere turbinatim rotentur:Motus fluidi. quae rotatio fluiditatem conservat, uti in aere, fluminibus, mari, & in omnibus liquoribus videre est. Si autem haec rotatio sensibus non percipiatur, uti in aqua in quiescente cyatho contenta, fluidi motus proprie vocatur; si vero [Page 55] sensilis fit,& cum spumoso quodam aestu,Quid fermentatio. aut effervescentia sine igne aut aliqua alia causa manifesta turgescat, fermentatio rite nuncupatur. Uti in aqua forti cum argento, aut cum oleo seu sale tartari eliquato, rarescente & fermentescente cernimus.
His ita praemissis,Modus miraculorum inquirendus. nunc demum sedulo exploremus, utrum humana mente concipi potest modus quo miracula produci possunt. Creditur vulgo, quod quoniam miracula sunt effectus qui naturae leges excedunt, ingenii quoque captum superant: unde miraculorum interpretes ad supremam numinis potestatem coeca mente recurrere solent. Dicunt enim, & merito quidem, quod Deus omnia praestare potest, quae sibi aut rationi repugnare non videntur: Miracula igitur, inquiunt, etiamsi rationis [Page 56] indaginem fugiant, rationi tamen non contradicunt, ac proinde Deus eadem, quoties ipsi lubebit, operari poterit. Verum hoc animum veritatis avidum non satiabit. Nemo enim non videt, quod supremum & absolutum est summi numinis imperium in omnia corpora, & in reliquas, quas ipse creavit, substantias; ipsius nutui subjiciuntur; à sola ipsius voluntate dependent, & conservantur; & in omnem statum elevari, aut mutari possunt, qui ipsorum naturae non refragatur. Scimus quoque, & probavimus supra, quod non tantum miracula omnia, sed etiam solita, & communia naturae phaenomena, à Deo unice & immediate producuntur. Non satis igitur est dixisse, Deum esse unicum rerum omnium, & effctuum, tum naturalium, tum supernaturalium, [Page 57] authorem & causam, sed ulterius inquirendum, quomodo immensa ipsius potentia corporibus aut rebus in quibus hujusmodi effectus producit, vere applicatur. Jam posuimus quod omnes naturae effectus juxta statutas motus leges peraguntur; & Philosophi hujusmodi motus leges ad certas classes, & ad quoddam veluti Systema reduxerunt, ut naturae phaenomena clare & perspicue explicent. Praecipuae autem motus leges hae vulgo recensentur.
1. Corpus quod movetur ab alio corpore movetur.Tres motus leges.
2. Corpus in motu positum motum obviis corporibus, si molis non sint ingentis, communicat.
3. Corpus in motu positum, in motu semper persistit, donec motum alteri corpori communicat.
[Page 58] Ex tribus hisce motus legibus, variae aliae leges deduci solent, ut naturales Corporum effectus clarius illustrentur. Communia igitur naturae phaenomena sunt effectus vigente motus lege producti. Ego autem Corporis Humani Status super naturam hic explicaturus, ad aliam longe causam recurram, quam ad sancitas naturae leges, necesse est. Miracula enim nullo naturae ministerio, nulla motus lege producuntur.Quid miraculum. Ut autem miraculosi effectus clarius elucescant, sagaciori trutina perpendendum est, quaenam vere sit miraculi natura.
Quidam dicunt quod miraculum est stupendus effectus qui sensus percellit & ingenii captum excedit. Verum quam multi sunt naturae effectus qui sensuum aciem & rationis indaginem superant? Quid stupendius ortu & occasu astrorum, [Page 59] vel, ut malunt, Telluris? Quid aestu maris? Quid vegetantium germine? Animantium genesi? Motu musculari? Aquarum stygiarum effervescentia? Quid mira & constanti temporum vicissitudine? Quid materno Brutorum in pascenda prole amore & industria? Quid saeviente morborum cohorte? Quid innumeris aliis abditis naturae arcanis admiratione dignius? Nihil enim verius unquam dici potuerit, quam quod [...]. Si itaque allata haec miraculi descriptio vera esset, omnes naturae effectus continua forent miraculorum series & catena. Quare non sat est dixisse miraculum esse stupendum effectum, sed ulterius natura ipsius indaganda est, & ratio, cur tanto stupore hominum census percellat, plurimi enim sunt stupendi effectus qui sacro miraculi nomine insigniri non merentur.
[Page 60] Affirmant alii quod miraculum est supernaturalis effectus ex peculiari Dei mandato productus. Verum haec quo (que) Vulgaris miraculi definitio. definitio omnibus naturae effectibus competit. Adverti enim hic superius quod omnia phaenomena seu communes corporum effectus supernaturales vere sunt, seu à Dei influxu unice & immediate dependentes. Omnes enim naturae effectus solo motus ministerio perficiuntur: Motus autem non à rebus ipsis motis, sed à suprema numinis voluntate vere & unice procedit; ac proinde motus hujusce effectus cum non à corporum motorum natura, sed à suprema potestate producuntur, supernaturales dici rite merentur; quoniam naturae vires aeque vere excedunt, ac illi effectus qui vera miracula vulgo vocitari solent. Unde haec pariter miraculi notitia naturam illius nondum clare demonstrat.
[Page 61] Ut igitur genuinam Miraculi indolem quanta possum perspicuitate detegam, observare opus est, quod etiamsi vera Miracula & communia naturae phoenomenae in hoc conveniant, quod utra (que) supernaturalia dici quodammodo possent, seu à supremi Numinis nutu & imperio unice & aequali modo dependentia; illud tamen interest discrimen, quod solita naturae phaenomena juxta corporum conditiones & statutas Motus leges producantur; Miracula vero à nulla corporum conditione, naturae auxilio, aut Motus lege dependent; sed per diversas longe, imo plane oppositas Naturae legibus vias peraguntur. Unde quicquid de Naturae Effectibus dici solet, contrarium de Miraculis dicendum est; ac proinde quoniam diximus quod phaenomenon naturale vigente Motus lege producitur; sic Miraculum [Page 62] feriante eadem lege producendum est. Miraculum igitur recte definiri potest effectus suspensa Naturae, Vera miraculi natura. seu motus lege productus. Suspendi autem non possunt leges nisi ab eodem qui Leges condidit. Cum igitur Motus Leges à solo Deo sancitae sint, non nisi à solo Deo suspendi aut aboleri possunt; ac proinde a Deus solus poterit Miracula operari, aut saltem b aliis operandi potestatem solus concedere potis erit. Concedere autem potestatem aliis, est iisdem suae voluntatis ministris vim infundere, cujus solius ope destinatos hujusmodi effectus in peculiarem quendam finem producunt. Haecce autem virtus infusa nihil vere concipitur esse, nisi divina voluntas personis, quae Miracula operari creduntur, & corporibus, in quibus Miracula producuntur, efficacius applicata; quae hujusmodi [Page 63] modi personis utitur tanquam totidem instrumentis, ut de creta sua patefaciat. Unde quoniam haec c instrumenta, uti manus calamum movet, vel pes ligonem adigit, Deus applicat, ipse solus vere Miracula operatur; quia sola ipsius potentia per applicata hujusmodi instrumenta in corpora, in quibus miracula producuntur, transmittitur.
Non satis autem est asseruisse quod miracula omnia post suspensas Motus Leges producuntur, sed inquirendum ulterius quot modis eaedem leges suspendi possunt; & quomodo iisdem suspensis stupendi hujusmodi & miri effectus sequuntur. Uti enim ad varias legum Motus classes omnia naturae phaenomena reducuntur, ita sub certis suspensarum Motus legum capitibus miracula omnia non tant [...]m locari, sed etiam clara mente [Page 64] concipi, & explicari possunt. At (que) ita, uti tres jam statuimus praecipuas motus leges, sic tribus modis eaedem leges suspendi possunt.
Vel enim,
1. Corpus moveri poterit sine occasione motus alterius corporis irruentis.Tres motus legum suspensiones.
Vel,
2. Data Corporis irruentis occasione Corpus poterit non moveri.
Vel,
3. Corpus in motu positum, motum subito deperdere poterit, non communicato eodem alteri corpori ambienti.
Hisce tribus legum motus suspensionibus omnes corporum [Page 65] status super naturam explicari facile possunt. Non dico tamen quod hac legum aeternarum dispensatione ita clare & perspicue miraculorum natura innotescat, & stabiliatur, ut alius for san ab acutioris ingenii viris excogitari non posset eorundem producendorum modus. Sed affirmo tantum, quod miracula per suspensas has Motus leges aeque perspicue solvi possunt, ac communia naturae phaenomena per sancitas Motus leges, in vigore persistentes, vulgo explicari solent. Uti enim unum naturae phaenomenon in se magis difficile non est quam aliud, ita unum quo (que) Miraculum non est magis stupendum, nec in se vere magis difficile, quam aliud; quia aeque facile potest suspendi una lex motus ac alia; & Miraculum non nisi suppressa una vel altera motus lege unquam produci potest.
[Page 66] Meum autem non est hic probare,Animadversio. quod unquam fuerint Miracula à Deo producta. Sed ego tantum Miracula quae ex longa argumeritorum serie, & fido Scriptorum testimonio à mysticarum rerum interpretibus vera esse supponuntur, juxta suspensas Motus leges illustrare conabor. Non dico tamen quod legis Motus suspensio natura sua miraculum operetur, sed dico tantum quod posita semel legis Motus suppressione miraculum sponte sua sequitur. Advertendum autem quod aliud longe est Motum ipsum, & aliud Motus Legem suspendere. Lex enim Motus suspendi potest, etiamsi Motus ipse in vigore persistat, uti contingeret, si forte corpus humanum d in ardente igne positum non comburatur: & vicissim Lex Motus suspendi potest in corporibus, in quibus nullus [Page 67] adhuc productus est Motus, uti e in primo corporum Motu à supremo Motore sine occasione Motus aliorum corporum producto videre est. Ut autem haec omnia clarius elucescant de triplici Motus legum suspensione sigillatim & paulo altius agendum est.
ARTIC. VI.
De Prima Motus lege suspensa. Vhi ostenditur quod Corpus moveri poterit sine occasione motus alterius corporis irruentis.
TOtus hujus operis cardo circa hanc unam volvitur hypothesim,Artic. 7. nempe quod Leges motus a summo Legislatore conditae ab eodem suspendi possunt. Quare plane sequitur quod etiamsi corpora ex occasione motus aliorum corporum impellentium moveri soleant, sine ullo tamen hujusmodi impulsu aut conflictu moveri poterunt.Tres modi primae suspensio [...]is. Tribus autem modis corpus hoc modo in motum cieri poterit: Vel enim corpus motu sui totius uniformi & cum tota sua mole movetur; [Page 69] vel singulae minutissimae ejusdem particulae non tantum communi totius, sed etiam proprio motu agitantur; vel singulae exilissimae particulae non tantum moventur, sed etiam figuras deponunt, & novae figurae illis insculpuntur.
Juxta primum movendi modum plane concipi potest quomodo aspectabilis haecce mundi Materia in tam diversas partes,Primus movendi modus. in tam miras formas, in tam dissitos a orbes, & b vortices primitus disposita est & coagmentata. Hoc pariter modo omnes mundi partes denuo dissolvi, situm mutare, invicem confundi, & in pristinum Chaos reduci, urbes condi, conditae everti, montes transferri, poterunt. Corpus quodvis per aerem ad Americam ferri, ad c coelum elevari, aut ad alia quaevis remotissima loca sine ullo alio impellente corpore transportari poterit. Tota [Page 70] terrei vorticis d compages intestinis motibus convelli & succuti poterit. Possunt e maria removeri, ita ut pedestri exercitui ab Anglia in Galliam per medium Oceanum pateat semita. Aqua f abyssi intra nuclei terrei repagula inclusae laxatis hinc inde claustris in altum ad Terrae marginem evehi, & Terrae superficiem si non fortasse totam simul, saltem successive, diluvio quodam inundare potest. Eadem g aqua sub vaporum forma expansa, in tanta copia incumbenti aeri immisceri potest, ut densa caligine noctis tenebras imitante solis radios transmittere non valeat.
Juxta secundum movendi modum exigua omnium corporum elementa dissolvi possunt,Secundus movendi modus. dissoluta dividi ulterius, divisa per totum mundum dissipari, & dissipata demum in unum h cumulum [Page 71] iterum coacervari, per exilissimos omnium corporum poros i transmitti; brevi, omnium corporum partes, & particulae, situm & texturam mutare possunt. Hinc patet quod homo quivis, qui k ante biduum vel triduum ex motus intestini in sluidis corporis defectu mortuus est, restaurato principiorum sanguinis motu ad vitam revocari poterit. Hoc etiam modo al morbi subito curari, vel subito infestare poterunt. Materia enim morbida in toto sanguine vel in aliqua corporis parte latitans subito auferri potest, vel intus corrigi. Atque ita materia quaevis, corneam, nervos opticos, auditorios, linguales, cutaneos, vel alios corporis nervos infarciens, & paralysim producens subito abripi potest. Sicque m coeci videre, n surdi audire, o muti loqui, p paralytici sentire, & q claudi [Page 72] ambulare poterunt. Vel hujusmodi nervorum canaliculi aliena materia infarciri & obturari possunt, unde r homines surdi, muti, coeci, paralytici evadere, & usu membrorum privari possunt.
Nec tantum peculiares corporis partes morbis curari & iisdem subito affici & cruciari poterunt, sed etiam totum corpus, & tota sanguinis massa subito corrumpi, & inquinari poterit. Non opus autem est novam ullam aut heterogeneam materiam sanguini addere, ut morbi in eodem producantur; sed sufficit latentes morborum fomites, salina nempe ipsius principia suscitare, & in novas figuras eadem formare, ut s pestes, febres, t lepra, scabies, & varii istiusmodi affectus sequantur. Possunt enim salia acria intra purpurei laticis compagem, & intra sulphurea ejusdem involucra [Page 73] irretita exaltari & iisdem totus sanguis aculeari: unde sanguis austerus vel acris evadet. Eadem pariter salina principia acuta spicula possunt & acrimoniam deponere, vel intra texturam sanguinis abscondi & involvi, ut sanguinem salso suo acore non inficiant. Unde memoratis jam morbis & symptomatis homo potest ex eadem lege curari. Potest quoque sanguis ab atroci dolore agitari maxime, atque rarefieri, & ita demum attenuari, ut per totum corporis habitum,Sudor sanguineus. & per hiantes cutis porulos sub cruenti u sudoris forma transudare valeat. Nec hoc ita mirum videbitur, cum in Praxi medica frequenter observemus, quod urina per stomachum in obstructionibus renum viam sibi pandat, quod sanguis per glandulas intestinales in fluxu hepatico & in dysenteria, per glandulas renum [Page 74] in mictu sanguineo, per membranam pituitariam in haemorrhagia naris, per podicem in haemorrhoidibus, per pulmones in sputo & tussi cruentis, per uteri tunicas in fluxu menstruorum, per veretrum in aestuosa & praefervida tentigine, per ventriculi membranas in vomitu sanguinis, ab apertis vasculorum sanguiferorum osculis eructetur. Quidni igitur sanguis rarefactus maxime per milliares cutis glandulas, & bibulos ejusdem porulos, sine ullo prorsus miraculo transire valeat. Innumeri enim pilosarum arteriolarum surculi ad summam cutem propagati sunt; unde sanguis ab extremis horum vasculorum ostiolis ibidem exputus, si aliunde subtilior factus maxime sit, per apertos epidermatis porulos foras fluitabit.
Juxta tertium denique movendi modum, Tertius movendi modus. omnia cujuscunque naturae [Page 75] corpora in alia quaevis corpora transformari possunt. Quod ut rite percipiamus, observare opus est, quod particulae unius corporis non discrepant ullatenus a particulis alterius cujusvis, nisi quoad molem, texturam, figuram & proportionem; ita ut si elementares partes ex quibus lignum constat induerent figuras particularum aquae figuris similes, servata pari proportione, lignum statim in aquam converteretur. Dubitandum autem non est quin tanta sit supremi Numinis potestas ut cuilibet vel minimae materiae particulae omnes figurarum species vel excavando insculperet,Quaelib [...] materiae figura in omnes alias figuras mutari potest. vel incudendo imprimeret. Unde triangulus in cubum, cubus in conum formari, conus in rhomboeidem figuram, Rhomboeides in trapeziam, sphaericam, cylindricam, pyramidalem, stelliformem, fusiformem, ovalem, anguillarem, [Page 76] & reliquas id genus figuras transmutari possunt. Nec tantum innumeras figuras assumere possunt corporis alicujus particulae, sed etiam innumeris modis sibi apponi & applicari possunt; quae diversa particularum applicatio diversas texturas efformare apta est, & corpora diversae naturae & effectus constituere. Uti videmus quod aqua ex eodem fonte exhausta, & per hortum pro irrigandis plantarum radicibus aspersa, in mille diversae indolis fructus abit. Quidam enim fructus sapore acerbo, quidam dulci, alii austero, amaro alii, hi acido, illi mordaci, juxta diversam pororum fruticis texturam, linguae papillas titillant, vel pungunt; etiamsi omnes ex uno eodemque latice fuerint saturati. Cum igitur juxta statutas motus leges, aqua sponte sua in varias formas convertatur, haud erit [Page 77] conceptu difficile, quomodo supremus motor, sine ulla motus lege, aut corporum ipsorum auxilio, corpora omnia in omnes, in quas ipsi lubet figuras & texturas transmutare valeat.
Ex his igitur inferre datur quod quaevis portio, imo particula Aeris, Aquae, Terrae, vel alterius simplicis, aut mixti corporis, multas & dissimiles figuras assumere potest; aliae enim particulae salinis cuspidibus acuminari, aliae in sulphureos & lubricos villos excudi, aliae in scabras & porosas terrae figuras excavari, aliae in laeves & ovales aquae formas tornari possunt, & juxta diversam eorundem proportionem & contextum in x vinum, in y sanguinem, in z panem, in [...]1 oleum, in [...]2 serpentem, in [...]3 pediculos, in 4 humanum corpus, corpus humanum in 5 salem, & in innumeras alias formas, eversa figura, [Page 78] & mole, sine fine transmutari poterunt.Conversio unius substantiae in aliam secundum naturam. Nec hoc ita stupendum cuiquam videbitur, qui advertet quod caro, panis, fructus, radices, & alia edulia solidiora in ventriculum ingesta, trium horarum spacio in fluxile quoddam, & albicans liquamen, quod chylus nuncupatur, resolvuntur; chylus in sanguinem, sanguis in carnem, ossa, reliquam (que) corporis nostri substantiam quotidie convertuntur. Nec tantum tota alimentorum massa, sed etiam minutissima eorundem elementa figuras deponunt.Alimenta acido redundant. Vinum enim, cerevisia, hydromel, & reliqua potulenta, panis, herbae, fructus omnes, saccarum, sal, acetum, aromata, & reliqua fere quae deglutimus pabula, praeter animalium carnes, copioso sale acido luxuriant. Hic autem sal Acidus ita distringitur, & ita mutatur ipsius figura, [Page 79] ut totus fere in sal Alkali convertatur in stomacho & in sanguine; ita ut si centies laudabilis sani hominis sanguis destilletur, ne guttulam quidem salis acidi, copiosum tamen salem alkalinum largietur; etiamsi ex omnibus alimentis solae fere carnes, sale alkalino fuerint impregnatae, & in reliquis cibis sal acidus praedominium exerceat. Praeterea Spiritus Vini, Cornu Cervi, Salis Armoniaci, Aqua Fortis, Spiritus Vitrioli, Sulphuris, Salis, Aluminis, & reliqui omnes Liquores Salini, & Sulphurei, repetitis saepius destillationibus acrimoniam exuunt, & in aquam insulsam convertuntur.Aqua in terram conversa▪ Aqua ipsa, uti mihi hic Londini bona fide asseruit, & ipse primus expertus est, vir egregius amicus meus Edmundus Dickenson, M. D. (& uti post illum denotat Cl. Robertus Boyle,) [Page 80] lenissima per triennium, super ignem in vasis vitreis strictissime occlusis destillatione, in Terram elementarem servato fere eodem pondere transmutatur. Cum ita (que) tot tantae (que) corporum, & particularum mutationes juxta statutam motus legem prae oculis quotidie peragantur, non mirum erit quod suspensa hac lege, & agente suprema Numinis potestate, nativus corporum status mille modis variari potest.
ARTIC. VIII.
De secunda Motûs Lege suspensa, ubi probatur quòd data Corporis irruentis Occasione Corpus poterit non móveri.
UTi jam supposuimus,Artic. 8. quòd Corpus poterit moveri sine occasione motûs alterius Corporis impellentis, sic quoque pari ratione supponere licet, Quòd Corpus poterit non moveri etiamsi pernicissimo Corporis irruentis impetu impellatur; unde planè sequitur, quod etiamsi centum librarum pyrobolus ex tormento bellico impetu rapidissimo explosus projiciatur in meum vel aliud quodvis Corpus, ipsum nullatenus movebit,Quomodo homo potest fieri invulnerabilis. sed abipso tanquam ab immoto muro resiliet. Etiamsi ferocientes mille armati in ipsum sclopetis vel sagittis colliment, [Page 82] etiamsi gladiis, securibus, fustibus ipsum impetant, & mille modis cruciare conentur, nullo tamen contundetur, aut perfodietur vulnere. Etiamsi mille equis omnes ipsius artus in diversas partes simul divellantur, non dilacerabitur. Etiamsi Harpyarum, Feritas Belluarum refraenata. vulturum, aut rapacium id genus volucrum unguibus & rostris dilaniandum relinquatur, integrum permanebit. Etiamsi famelicis saevientium a belluarum rictibus, & balaenarum faucibus devorandum exponatur, illaesum persistet. Etiamsi totum simul deglutiatur, & in b Coetorum ventriculo sine ullo externi Aëris commercio contineatur, vita tamen fruetur. Vel enim contento in capaci balenae stomacho aëre, etsi exiguo, cum mediocri & insensili respiratione pascetur, uti foeminae in hystericis affectibus sine ulla prorsus sensili respiratione vivunt, & pro mortuis nonnunquam [Page 83] sepeliuntur; vel sine ullo prorsus aëre ambiente, sed ex retento inspirato priùs aëre juxta secundam legis motus suspensionem, vivit; evolaturus enim per habitum devorati Corporis aer in cursu impediri, ab ambitu Corporis ad internos ejusdem recessus repelli, & sanguinem debita sui quantitate intùs fovere potest.
Ex hujus quoque Legis suspensione c Corpus humanum, d Rubus, vel aliud quodvis inflammabile Corpus, etiamsi ardentissimo igne undique cingatur, poterunt tamen non comburi, aut in cineres reduci.Potest flamma non combuere. Aut si forte slammas, uti Rubus, capiant; coacervatis in vorticem flammis poterunt non consumi. Igneae enim particulae, non comburunt ex innata ulla virtute, aut insito impetu ut supra vidimus, sed quia supremus motûs Author voluit, ut, ex occasione hujus impetû, [Page 84] ipse dissolvat seu comburat projecta in ignem Corpora; velle quoque poterit ut eadem non dissolvantur, etiamsi rapidissimis ignearum scintillarum cohortibus vorticoso impetu irruentibus impetantur. Velle pariter poterit ut à nullo alio Corpore impellente meum vel aliud quodvis Corpus diruatur, imo ne quidem à loco dimoveatur. In hoc autem casu motus ipse non supprimitur etsi motûs Lex suspendatur. Lex enim motûs in flagrante igne est, ut quodvis projectum Corpus accendat, aut dissolvat, seu partibus illius dissociatis motum communicet, poterit tamen flamma motum non communicare projecto Corpori, etiamsi motus ipsius proprius semper in vigore persistat.
Caeterùm,Quomodo quis potest vivere in aeternum. ex hac pariter suspensâ motûs lege clarè inferre possumus quòd homo potest fieri e immortalis, & potest in aeternum [Page 85] vivere sine alimentis. Possunt enim omnes Corporis partes in eodem situ semper retineri, possunt quoque omnes Corporis elementares particulae à dissolutione cohiberi. Sanguis & alii humores, etiamsi perenni intestino motu intra se agitèntur, impediri possunt quominus vappescant, seu quominùs principia ipsorum diffringantur, aut eorundem abradantur anguli; quominùs eaedam particulae per habitum Corporis non exhalent, & reparatione non egeant. Brevi, tota quanta nunc est Corporis mei materia, cum eadem figura, situ, numero, fabrica, & usu partium, in statu in quo nunc est, in perpetuum conservari potest; ac proinde Corporis mei Vita non solum per f quadraginta dierum spacium, sed etiam in g aeternum sine alimentis perdurare poterit. Ideo enim nos dapes ingerimus, ut sanguinis principia [Page 86] salina & sulphurea intestino conflictu nimis attrita, & dissoluta, nec non per [...] Corporis jugiterevolantia jugi alimentorum accessu resarciamus. Si igitur principiorum attritio & transpiratio juxta suspensam hanc motûs legem praepediatur, nullum fiet eorundem dispendium, ac proinde nulla opus erit reparatione.
Sanguinis ipsius principia ita aliquando spissa sunt, & tam viscido caemento sunt alligata, ut sine ulla motûs legis suspensione per quindecem, imo octodecem dies, uti in canibus ipse vidi, sine alimentis à dissolutione cohiberi valeant. Unde pro miraculo semper haberi non deberet si forsan aliquando quidam sine cibis per plurimos dies vitam protrahant. Uti in Maniacis quibusdam, aliisque nonnunquam aegrotantibus videre est.
ARTIC. IX.
De Tertia motûs Lege suspensa. Vbi cernitur quòd Corpus in motu positum, motum suum subitò deperdere poterit, non communicato eodem alteri Corpori ambienti.
NON tantùm Corpus quodvis sine impulsu alterius Corporis moveri,Artic. 9. & impulsui ejusdem resistere, sed etiam motum suum subitò deperdere poterit, nec illud in aliud Corpus transmittat. Unde manifestum est quòd globus tormentarius, in murum projectus, in medio itinere sisti subitò potest. Quod immanis rupis ab alto vi ad acta, vel proprio ponderé decidens, poterit suppresso motu in aëre librari. Quod a flumen ad mare properans in cursu sisti potest. [Page 88] b Solis, reliquorúmque coelestium Corporum motus supprimi potest. Motus omnes animales, sanguinis nempe, cordis, respirationis, & spirituum suspendi possunt in humano Corpore, & c mors subito invadere potest sine praevia ulla morborum saevitie. Nec tantum motus Corporis solidi totius, sed etiam particularum minimarum fluidi cujusvis Corporis supprimi potest. Quo suppresso fluida omnia, ut Aër, Aqua, & Liquores omnes in solidum Corpus coalescent. Corpus enim solidum à fluido in hoc tantùm discrepat, quòd partes illius in mutuo quodam amplexu quiescant. Singulae verò fluidi Corporis particulae, motu proprio & intestino agitantur; quo motu sublato, in solidum Corpus abeunt, uti aqua fit glacies. Sicque d mare in parietes hinc inde divisum solidescere potest; solidi quoque Corporis particulae [Page 89] à mutuo contactu dissociatae, & circa centrum suum rotatae, fluidae evadunt, uti glacies in aquam eliquata, saccarum vel sal in aqua resoluta, uti particulae auri in aqua regali natantes, fluitare videntur.
Nunc triplici modo concipere possumus quomodo e Corpus humanum super mare vel in aëre ambulare, vel quomodo f ferrum, plumbum, vel aliud quodvis Corpus grave super aquam natare poterit. Vel enim aufertur tota Corporis prementis gravitas, seu ambientium Corporum compressio, juxta primae suspensionis legem; vel unda in fluore remanens gravitanti Corpori resistit, ipsumque subsulcit, juxta secundae Legis motûs suspensionem; vel suppresso aquae vel aëris fluore, juxta tertiam hanc suspensae legis regulam, super solidam aream incedet Corpus. Patet enim quod si Corpus meum tot [...] suo [Page 90] pondere spolietur, etiamsi fluidam aquam calcaret, nunquam immergeretur, quin imò per aëra volaret. Obvium quoque est quòd Corpus meum, etsi remaneat tota ipsius gravitas, ad fundum fluidi nunquam praecipitabitur, si prementi pedi mare, vel aër, sublato fluidi motu, renitatur; quin imò aeque facile in aqua, & in aëre ambulabit, ac in pavimento marmoreo.
Longè autem plures difficultates occurrunt cur sublata gravitate super undas Corpus incedat, quàm cur ipsum remanente gravitate solidescens mare subfulciat. Quia si auferatur tota Corporis humani gravitas, Aër, & reliqua ambientia Corpora removeri deberent, aut saltem compressio ipsorum suspendi; removeri autem non debet aër, quia Corpus sine respiratione vivere non potest; aut si forte viveret, sublata compressione [Page 91] externa, tumeret nimis, uti fit quando, aëre sub applicatis scapulae cucurbitulis nimis rarefacto & attenuato, caro in molem sublevari solet. Unde longè facilius & clariùs concipitur quòd Corpus meum cum toto suo pondere in renitentis & subfulcientis maris superficie incedat, quàm quòd tota sua exutum gravitate progrederetur. Hoc enim modo aequè clarè concipitur quòd g Corpus meum in aqua vel in aëre per horizontalem lineam ambulare potest ac in terrae superficie. Imo per divergentem vel perpendicularem lineam h homo poterit cum toto suo Corpore per quandam quasi s [...]alam aëream per gradus & intervalla calcantibus pedibus in inani fluido resistentem, ad i Coelos ascendere; eodem plane modo quo nos ipsi ad altissimorum montium cacumina anheli ascendimus.
[Page 92] Longè plures Corporum status super naturam sub prima legis motus suspensione, quàm sub reliquis duabus collocari possunt; non solum enim recensita superiùs in illo capite Miracula, sed etiam quae hic inferiùs de multiplici Corporis humani ortu & generatione dicturus sum, ad illam quoque classem reduci possunt.
ARTIC. X.
De Humani Corporis genesi ex Mare & Foeminâ.
ETiamsi juxta sancita jam Naturae Decreta Corpus humanum,Art. 10. uti ac reliqua Animantia, ex mutuo Maris & Foeminae conjugio generetur, nihilominus tamen in peculiarem aliquando finem à summo Opifice ex foeminâ sine mare, ex mare sine foeminâ, imo sine mare & foeminâ stupendo quodam & insolito modo formatum esse perhibetur. Quoniam itaque mihi hic proposui diversos Corporis humani ortus illustrare, opus erit priùs perpendere obiter modum quo generationis opus juxta statutas Naturae leges perficitur, ut clariùs pateant ea quae de miraculosa ipsius formatione dicturus sum.
[Page 94] Omnia Corporis virilis & muliebris organa praeter partes genitales similis omninò sunt fabricae & paris ubi (que) proportionis. Vir pendentes habet duos Testes membraneo loculo inclusos; quorum uterque totus ex exiguis, tibiae instar musicae, persoratis canaliculis & serpentinis quasi ductibus constat,Partes generationis viri. qui, filacei-instar glomi, sibi superpositi sunt. In his canaliculis elaboratur & secernitur succus quidam peculiaris, quem medici semen virile nuncuparunt; quem tamen Ego fermentum tantùm viri seminale vocitari mallem; quia non in ipso, sed in foeminâ tantùm semen seu germen continetur. Hic humor per proprios tubulos ad capsulas quasdam in penis cavitatem hiantes vehitur, quas vesiculas seminales nominant, in quibus coacervatur, & conservatur succus hicce fermentaceus, donec pro data occasione, ab aestuante [Page 95] Veneris ira per veretri urethram in uterum foeminae prolem formaturus ejaculatur.
Mulier autem sub imo ventre quandam habet cavitatem vesicalem quam uterum solent nuncupare. Hic uterus in duas Tubas versus dextrum & sinistrum latus protuberat. His tubis appensa sunt duo corpora glandiformia, quae antiqui Testes muliebres, neoterici Ovaria vocant; seminaria tamen nuncupari maluerim.Partes generationis foeminae In his seminariis continentur plurimae membranosae vesiculae limpido & ferè pellucido latice turgidae; quae in innùmeris distinctis loculis, uti granatorum semina, inclusae sunt, & ab ambientibus vasis sanguiseris succum nutritium jugiter expuentibus paulatim aluntur, donec ad praefixam quandam magnitudinem extumescunt. Hae vaesiculae hodiè Ova nuncupari solent; semina verò humana vocitari [Page 96] potiùs merentur. Uti enim bombycis vel tritici semen totum bombycem & totam tritici spicam cum seminibus continet, sic unaquaeque seminis muliebris pyxis membranea omnes corporis humani partes comprehendit;Semen continet omnes partes. imò longè ante commercium foeminae cum viro formata & in debitum situm disposita in prolifico hocce liquore integra Corporis nostri stamina & rudimenta natitant. Uterus praeterea longo canali vagina dicto foras hiat, per quam vaginam penis virilis ingreditur, & egrediuntur menstrua, foetus, nec non fluoris albi & Gonorrhoeae materia; & per labra ipsius Vrina excernitur.
Praemissa partium generationi inservientium structura,Quomodo generatio perficitur. nunc perpendendum quomodo generatio ipsa perficitur. Post elapfos quosdam aetatis annos, Vir & Faemina ab aucto nativo calore [Page 97] & humorum fermentatione venereo quodam oestro perciti, ad oscula & mutuos amplexus, libidinem satiaturi, ruunt. Hoc in congressu, Vir, non sine voluptate, in uteri muliebris cavitatem seminale illud fermentum seu succum illum fermentaceum emittit, qui in testibus elaboratur. Hic succus partim cum circumeunte sanguine, partim rectâ viâ per tubas Fallopianas ad seminaria fertur, & semina in illis tanquam in totidem diversis nidulis latentia, aur [...]e instar prolificae, subit & penetrat; & prout unum aut alterum ex seminibus erit maturum, nempè prout debitam dispositionem seu magnitudinem acquisiverit, fermenti instar illud rarefaciet, intestinum inquam & expansivum motum cum limpido & lymphatico seminis latice, in quo delineata fluctuant Corporis stamina, inibit, eundem attenuabit, stamina ipsa expandet & distendet, [Page 98] porulos eorundem aperiet; sicque attenuatus ambiens liquor dilatatos staminum porulos subibit, ipsos ampliabit, & largiùs nutriet; donec, crescente indies seminis mole, membraneum domicilium tandem prae magnitudine disrumpet & per annexas tubas in uteri cavitatem semen delabetur; ibi (que) uteri parietibus, media placenta leviter alligatum, ab appellente matris sanguine per umbilici vasa sine ulla respiratione alimentum constanter recipiet. Interim ab intestina hacce seminis turgescentia, torpentes antea humores in motum agitabuntur, & agitati partes solidas, Cor praecipuè movebunt.Punctum saliens est Cor, primum vivens & ultimum moriens. Cor autem semel motum moventem liquorem in appensas arterias ad extrema Corporis propellet. Propulsus liquor antecedentem liquorem ad Cor iterum Urgebit. Hic liquor seu Sanguis ad Cor denuo redux Cor iterum movebit, [Page 99] & à Corde vicissim in orbem movebitur. Sicque incipit & conservatur partium solidarum motus ac humorum circuitus. Primus enim humorum motus est causa primi & ultimi motus Cordis, & motus Cordis est vicissim causa cur humores perpetim in circulum volvantur; non verò cur inter se fermentescant. Haec enim fermentatio ab orta inter dissimiles Sanguinis particulas lucta & certamine dependet. Fermentescentibus igitur & circulantibus seminis humani humoribus, & fluidis, stamina solida, & Organicae partes ex suppeditato à matre fermentationi & nutritioni continuo pabulo indies magis magisque turgebunt. Sicque quod primò semen fuit germinis nomine insignitur;Diversi aetatis gradus. quod Germen mox Embryo vocatur, dein Foetus, hinc Infans, Puer deinde, postea Adolescens, Juvenis, Vir, & tandem [Page 100] senex, pro diverso Corporis incremento & aetatis gradu nuncupatur. In quovis autem statu, etiam sub minima Corporis mole, Homo vocatur, modo Spiritus, qui anima solet appellari rationalis, Corpori reverà praesens sit. Unde foetus ae (que) completus est homo, ac vir, aut senex; quia Corpus non foetûs duntaxat, sed etiam Embryonis aequè integrum est ac Corpus adulti, cùm ex pari Organorum numero, & cum simili eorundem situ & textura construatur.
Eodem modo quo semen fermento viri prolifico turgescens,Partus quomodo fit. ex seminario viam sibi pandit in uterum, sic ex utero foetus, mole grandior, & crescentibus viribus robustior factus, huc illu [...]que volvendo sese, & calcitrando membranea dilacerat involucra; unde ruptis quasi carceris repagulis, foràs sibi sub auras exitum per vaginam, sequentibus pone secundinis, molitur.
[Page 101] Animantium igitur omnium generatio (imò & plantarum vegetatio) in nova Organorum aut partium formatione non consistit, sed in hoc tantùm quòd fermentum maris seminale stamina jam in semine verè delineata, & in brevi voluminis gyro comprehensa, expandat, & aptiora reddat, ut largius alimentum & incrementum sumant. Corpus enim humanum etiamsi totum, & omnibus Organis instructum, in semine, longè ante fermenti virilis appulsum, verè contineatur, mole tamen lentem, aut formicam, animalcula exigua non superat. Ut igitur ad molem extumescat majorem, per expansos & dilatatos exilissimarum fibrillarum porulos majorem alimenti copiam admittere debet. Sic observamus quòd granum tritici aut hordei faciliùs longè, & citiùs in aestivo quàm in hyberno tempore pullulat, [Page 102] quia solis ardore germen laxatur magis & expanditur, ut succo nutritio è terrae visceribus à solis radiis elevato ad interiores seminis recessus per sitientes & bibulos ejusdem porulos capacior pateat aditus.
Caeterùm, ut Generatio pleniùs adhuc illustretur, congruum foret solerti examine inquirere, quomodo disposita in ordinem seminis, seu germinis humani stamina primitùs fuerint delineata. Rancida illa veterum Medicorum sententia jamdudum exolevit, qua contendebant quòd maris & foeminae semina in utero commixta virtutis cujusdam plasticae beneficio in plurimas & constantes diversorum Organorum formas sponte sua abierunt. Patet enim, ut jam vidimus, quòd nullum est in viro semen. Patet quoque quòd humor ille in praefervida tentigine à glandulosis vaginae muliebris lacunis per [Page 103] pudendi labra excretus, est potiùs titillationis & voluptatis stimulus, quàm foeminae pro generatione symbolum; si enim generando foetui quid conferret hic humor, tantum abest ut effoeti instar excrementi pro lubricanda vagina foràs amandaretur, quin imo in uteri claustris pro formanda prole arctiùs includeretur. Quare in sensu quo Veteres seminis naturam intellexerunt, neque vir, neque foemina ullo forent semine foecundi. Inter omnes itaque hodie sanioris judicii Medicos convenit, quòd omnes Corporis nostri partes in solius matris seminariis ante viri commercium à solo & supremo Naturae Authore verè formatae sunt. An verò in primordiis rerum omnia semina in prima muliere intra sese tanquam intra innumeras pyxides fuerint contenta, an per Mundi Machinam tunc fuerint [Page 104] dispersa, an in typis seminalibus post cujusque foeminae ortum formata, an verò hic & nunc, prout Naturae necessitas exigit, à summo Conditore creata, prolixum, arduum, & supervacaneum foret hîc loci investigare. Quare sat erit cum caeteris asserere, quòd in compendioso seminis humani gyro tenuissima Corporis nostri stamina cum debito eorundem situ, cum solito Organorum omnium numero & figura ante Actum Venereum verè continentur.
Ex his inferre datur quantas sibi Praerogativas vindicare possunt foeminae prae maribus;Praerogativa matrum prae maribus. quantoque cultu & honore Liberi Matres suas prosequi deberent. Mulier enim sola totum ferè generationis opus perficit; ipsa sola semen, seu rudimenta Corporis, ante viri consortium continet; multis aerumnis obnoxia est gravida Mulier; multis torminibus [Page 105] in partu cruciatur; ipsa pascit fovetque in utero foetum, & post partum mammarum lacte alit; unde intensior est ut plurimum Matris quam Patris in Liberos Amor. Vir autem post unius momenti voluptatem nihil ampliùs de prole cogitat, & in ipso libidinis aestu tam parum generando foetui suppeditat, ut vix parentis nomen mereatur, nullum enim est in viro semen, & nihil largitur praeter sermentum quoddam seminale, quod partes foetûs non format, sed jam formatas expandit; uti enim agricola fimo, cineribus, calce viva, aut arenis, tanquam totidem fermentis terram colit, ut projecta ac sata semina producat, sic mas latentia tantùm in faeminae seminibus germina proli [...]ico quodam fermento foecundat. Matres autem ex tanto illis à Liberis praestando honore superbire aut insolescere non deberent; [Page 106] quia ipsae non tam Matres verè sunt,Foeminae non sunt vere matres, sed matrices. quàm Matrices, in quibus semina aliunde formata pullulant; faeminae enim semen ipsae aut foetum non formant, sed ipsum tantùm jamdiu formatum nutriunt; imò ipsum magis non possunt non nutrire, & parturire, quàm ferax solum sata semina ardente aestivo sole non potest non expandere & proferre: unde non ex libero matris arbitrio, sed ex necessaria Naturae seu motus lege foetus generatur, & ex eadem lege in lucem prodit; imò in lucem editus ex pari legis necessitate ob urgentem quendam & extus insitum amoris in prolem stimulum, non à Mulieribus duntaxat, sed ab ipsis belluis & volucribus, rationis, ut aiunt, expertibus materna quadam industria nutritur. Plura hic de naturali Corporis humani genesi subjicere, foret extra propositi nostri scopum divagari, quare ad [Page 107] status ipsius super naturam tandem revertamur.
ARTIC. XI.
De Corporis Humani genesi ex Faemina sine Mare.
QUum ex statuta partium Genitalium structura Generationis opus & natura ex solito maris & faeminae conjugio nobis innotescat,Art. 11. nunc sagacius perpendamus utrum suspensa hac solitae generationis Lege clarè concipere valeamus, quomodo ex sola a faeminâ, sine ullo prorsus maris commercio, sed agente tantùm supremo Numine Corpus humanum enasci poterit.
Generatio, Quid generatio. ut jam supra innuimus, aliud nihil est quàm staminum in semine muliebri contentorum debita expansio & rarefactio fermentimaris prolifici virtute [Page 108] inducta; cujus intestinae turgescentiae ope delineata Germinis rudimenta majorem alimenti copiam sugere & in dilatatos porulos absorbere apta redduntur; undè molem acquirunt majorem, & paulatim crescendo ad eximiam tandem magnitudinem extumescunt. Cum autem, ut suprà probavimus, Corpus motum obvium Corpus naturâ suâ aut vi insitâ non moveat, sed ipsum supremus Motor ex irruentis Corporis occasione in motum solus verè concitet, & cùm expansio & rarefactio quaedam sit Motus species, patet quòd spermaticus maris succus cum semine muliebri commixtus, illud non fermentat, aut expandit ratione motus ullius aut qualitatis, quam verè & propriè in stamina germinis à se transmittit, nihil enim transferri potest ab uno Corpore in aliud praeter materiam; sed quia ex occasione [Page 109] appulsus fermenti virilis summus Archetypus delineatas seminis fibrillas verè & immediatè distendit. Quid igitur impediet quo minùs juxta primoe, quam supra recensuimus, legis motus suspensionem, Deus ipse solus sine ullo Fermenti virilis appulsu, miscela, aut ope, stamina, quae ipse solus sine viri aut saeminae auxilio in debitam seriem & ordinem jamdudum primus disposuit, expandere, rarefacere, porulos filamentorum dilatare, ambientes seminis membranas, & involucra ampliare valeat. Ampliatis autem semel & motu caelitùs indito devolutis Virginei seminis staminibus, Germen, eodem plane modo quo per naturalem in impraegnata conjuge generationem, in b caelibe & intacto uteri claustro incrementem sumet, & in Embryonem, foetumque paulatim turgescet. Sufficiens enim alimenti copia à circumeunte & appellente sanguine per expansos & bibulos filamentorum porulos suppeditabitur, [Page 110] unde in tota sua mole indies tumebunt, & claustra sua seu vesiculares seminariorum cancellos, in quibus recondita sunt, disrumpent, inde per appensas Fallopii Tubas in uteri cavum delabentur, ibique media placenta tanquam carneo & spongioso caemento uteri parietibus adhaerebunt, affluentem sanguinem per innumeras vasculorum placentae propagines insugent. Sicque nutritis paulatim solidis seu organicis seminis partibus, & concitatis in motum vitalem ejusdem humoribus, ex pusillo Germine fiet Embryo, ex Embry one foetus, foetusque, collectis sensim viribus, ab angusto domicilio post novem tandem menses per os uteri, & per vaginam, viam sibi foràs sub liberiorem auram patefaciet.
Unde patet quòd non facilius erit primum hominem ex terra fine ullo maris aut foeminae femine creare, quàm alios homines ex semine foeminae sine maris consortio generare. [Page 111] Imo si quis secum rem ritè totam perpenderet, videbit forsan, quòd non magis stupendum est, quod Homo ex sola muliere generetur sine viri commercio, quàm quòd ex maris & foeminae congressu formetur; cum concursus viri sit tantùm occasio cur ipse supremus rerum omnium Parens generet, qui est immediata, imò unica, utriusque Phoenomeni, & effectum omnium, causa.
ARTIC. XII.
De Corporis Humani ortu sine Mare & Foemina.
SI retrò ad Orbis conditi primordia mentis nostrae aciem recto tramite retorqueamus,Art. 12. & continuam istinc innumerorum effectuum sibi hucusque haereditario quodam jure succedentium, & à se mutùo dependentium catenam & seriem contemplemur, reperiemus, quòd uti caeterarum rerum, sic & Generationis humanae origo cum Mundi tantùm origine incepit. Ut autem Generatio semel inciperet, formari debuit primus Homo, qui foret primaevus caeterorum Genitor; generari autem non potuit ex Patre aut Matre; cùm ipse primus fuerit humani generis parens: nec ex se, aut à se gigni potuit, quia non potuit [Page 113] esse sui parens & proles. Quare sine ullo prorsus maris & foeminae conjugio ex rudi adhuc & indigesta a tellure à supremo Opifice coagmentari debuit. Si mortui quoque resurgerent, cadavera ipsorum jam in pulvisculum redacta ex informi materia iterum construi deberent. Magis autem conceptu difficile non est, quomodo organicum grandioris molis Corpus ex eximia terrae quantitate cum vita, motu nempe & sensu, subito formetur; quàm quomodo rudimenta seu delineamenta corporum nostrorum ex patris & matris congressu generatorum in pusillo seminis germine sine praevia generatione creentur. Primaria enim corporum, etiam nostrorum, stamina nullo naturae auxilio, aut motus lege, in organicas hasce texturas & machinulas ante generationem primitùs disposita sunt; sed suspensâ primâ motus lege, à summo Numine immediatè delineata in compendiosum [Page 114] & vix prae parvitate credibile volumen contrahuntur. Unde prima Corporis nostri delineatio aeque verè Miraculum est, ac primi Parentis creatio.
Ut autem clarâ mente concipiamus quomodo informis glebae materia in tam miras & multiplices Corporis humani partes & texturas converti posset,Corporis humani Analysis Chymica. supponamus quod rei cujufpiam sani in patibulo suspensi Corpus, centum libras grave, totum, cum ossibus, carne, & sanguine, vasis Chymicis destillandum committatur; peculiarem salis volatilis alkalini, sulphuris seu olei foetidi, phlegmatis seu aquae insulsae, salis sixi alkalini, & terrae elementaris quantitatem in pari pondere largietur; ita tamen ut major sit phlegmatis quantitas quam terrae, major terrae quàm sulphuris, & major tandem sulphuris quam salis. quadruplex hoc particularum elementarium genus non nisi mole tantùm & sigura à se invicem discrepant. [Page 115] Terra, quae in porosis suis alveolis reliqua principia ebibit & [...]ulcri instar sustentat, mole grand [...]or est quàm sulphur, sal, aut aqua. Sal, cum solus linguae papillas acredine quadam pungat, angulis acutis solus est hispidus; terra vero, sulphur, & aqua, quae insulsa sunt, obtusa figura, etiamsi diversa donantur.
Cum itaque experientia doceat quòd Corpus humanum centum libras pendens, totum ex certa Terrae, Aquae, Salis, & Sulphuris proportione coalescat; nunc videamus quomodo primum seu [...] Corpus humanum ex informi materia formatum est. Ponamus igitur sumi centum terrae & aquae vel alterius cujusvis materiae libras, ut humanum solitae magnitudinis Corpus cum centum librarum pondere construatur: Ut Corpus humanum inde educatur, peculiaris Terrae elementaris, Aquae, Salis & Sulphuris proportio formari subitò debet: Ex [Page 116] hac particularum quadriga in diversa quantitate sibi mixtâ plurimae diversae texturae partes, tum fluidae tum solidae, exurgent. Duae hic obviàm veniunt difficultates, quomodo nempè indigesta haecce & uniformis materia in quadruplex hoc particularum genus convertetur, & quomodo in tot dissimiles partes conversa, in Corpus humanum abibit. Ut autem harum difficultatum caligo experientiae lumine dissipetur, observamus in Arte Chymica quòd sulphur elementare & sal in aquam & terram sponte sua convertuntur, quod denotat eadem fuisse ex aqua & terra primitus orta. Experimur pariter quod aqua cum pauca terra per hortos aspersa in salinas & sulphureas mille plantarum partes abeunt. Alimenta solida in chylum, sanguinem, carnem, & ossa mutantur. Cum igitur in naturali animantium & plantarum vegetatione aqueae & terreae partes in salinas & sulphureas, & hae vicissim [Page 117] in illas, ex intestini earundem motûs Lege prae oculis quotidie convertantur; mirum non erit cur à supremo naturae Authore sine ulla intestini motûs Lege, aut Corporum ipsorum auxilio, juxta primae motûs Legis suspensionem non tantum aqua & terra in salem & sulphur, sed etiam omnia cujuscunque naturae Corpora in alia diversae indolis Corpora transformentur. Si autem centum materiae Librae in diversas aquae, terrae, salis & sulphuris proportiones fue [...]int mutatae, concipietur facile quomodo Corpus humanum ex iisdem in solidas & fluidas partes dispositis conflabitur.
Qui seriò perpendebit quàm stupendas machinas humana ars constuere solet, non inficiabitur quin tanta sit supremi Artificis potentia ut ex debita terrae, aquae, salis & sulphuris proportione Corporis humani fibrillas & stamina texat, texta in Organicas & diversas formas [Page 118] conjungat, disponat, &, humoribus per totam partium & Organorum compagem fluitantibus,Stupenda instrumenta humana arte confecta. intùs in motum cieat vitalem. Videmus enim quanta industria & artificio, horologia ex rotis, elateriis, & staminibus construuntur, ut tempus metiantur. Artificialia capita efformantur, quae vocem humanam imitantur. Factitia manus tantis machinulis movetur, ut sponte sua seu motu proprio vocabula cum calamo scriptorio in charta inaret. Psittacos rationis aliunde & sensus expertes docemus verba quaedam proferre. Muti hominis, & ab ortu surdi lingua ita movetur aliquando, ut quaedam verba articulari posset. Pyrii pulveris ope & pyro [...]echnicis instrumentis, currus, equos, & armatos homines in aëre repraesentamus. Aestuantis maris unda in oppositas rupes irruens humanas aliquando, & equinas formas in rupibus insculpit. Ex argento in spiritu nitri dissoluto, & [Page 119] cum mercurio in aqua diluto, post quadraginta dies vegetale quoddam sponte suâ cum ramis & fructibus pullulat, quod arbor Dianae à Chymicis nuncupari solet. Varia Organa musica in symmetricum ordinem disposita, miris illecebris irretiunt, & suavi sonorum modulamine aures titillant. Nemo nescit quòd in visceribus terrae varii reperiantur lapides,Corpora stupendo naturae artificio constructa. & alia mineralia, quae veram linguae, rostri, dentis, capitis, manus, pedis, veretri virilis, arboris, cornu, & aliorum Corporum formam exhibent. Cùm igitur juxta statutas Motûs Leges tot tantaeque stupendae fabricae, vel naturae industriâ, vel humana arte construantur, arduum non erit concipere, quomodo supremus artifex peculiarem quandam aquae, terrae, salis & sulphuris proportionem in Organicas diversae texturae partes disponat, & partes ipsas in humani Corporis formam compingat. Poterit enim minutissimas [Page 120] horum elementorum particulas in cava stamina, seu vasculares fibrillas formare; poterit has fibrillas suis humoribus repletas & multis modis sibi intertextas in diversa Organa disponere; & eadem Organa, in continua quadam serie, & in debito quodque situ sibi alligata in humanum Corpus sponte sua abibunt.
Si autem Corporis nostri stamina ex majori longè terrae & salis quàm sulphuris aut aquae proportione constent, & stricto praeterea vinculo sibi adjungantur, solidas & graves partes, uti Ossa, cartilagines, Tendines, & Ligamenta efformabunt: Uti enim trabes tecta firmiter, & ossa Corporis nostri machinam subfulciunt, sic redundans in mixtis terra solidum illis stabilimentum conciliabit. Si verò prae terra, aqua, & sale, sulphur seu olèum exuperet, adipem constituet: Si aequalis serè sit aquae, terrae, salis, & sulphuris miscela, partes laxiores quidem, [Page 121] sed solidas, construet, quales sunt Musculi, Membranae, vasa omnia, & glandulae: Si tandem partes aqueae luxurient penitùs, & minor sit salis & sulphuris, & minima terrae quantitas, sanguis inde orietur, reliquique fluitabunt humores.
Postquam itaque Corpus humanum ex debito Ossium, Musculorum, Viscerum, Membranarum, & Vasorum numero sic construetur, & postquam vasa cordi & cerebro appensa propriis fluidis erunt repleta; Cordi & stagnantibus adhuc in vasis liquoribus motus indatur; Sanguis, Spiritus animales, & reliqua fluida in circularem statim motum agitabuntur, & cunctis partibus vitam largientur; quae vita nihil aliud est quàm quinque Organorum sensus, nec non Cordis, Respirationis, & fluidorum Corporis motus. Unde Corpus ex terra sic confectum, non tantum erit Corpus Organicum, sed etiam animatum. Si praeterea [Page 122] Corpori sic animato Spiritus seu substantia cogitans uniatur, quae ex lege suae unionis Corpora externa percipiat, affectus Corporis regat, in Corpus imperium exerceat, & liberos ex voluntatis suae arbitrio motus in eodem producat, Corpus non tantùm erit animale, sed etiam Animal rationale uno horae momento exurget.
Haud facilius erit Corpus humanum ex centum materiae libris cum tota sua mole construere, quàm idem ob indefessam materiei cujusvis ad divisionem & ad omnes figuras aptitudinem, ex uno materiae granulo cum debito partium situ, ac numero conficere, & in breve imo invisile volumen contrahere. Unde patet quòd Corpus humanum aequè totum ac integrum in exiguo seminis cujuslibet muliebris germine, etiamsi non sit animatum, continetur, ac in praegrandi centum librarum massa; cum Corporis humani Natura aut integritas non in [Page 123] majori aut minori ejusdem dimensione vel magnitudine, sed potius in peculiari & constanti diversarum partium situ, fabrica, & numero consistat.
Non solum primum Corpus humanum ex informi gleba formari, sed etiam ex b costa, manu, pede, aut alia quavis Corporis humani parte c prima Foemina sine foeminae concursu extrahi potuit, juxta eandem Legis motûs suspensionem. Si autem Corpus primae parentis ex solo viri latere [...]uit constructum, non potuerat mole aut pondere superare quantitatem materiae ex quâ latus ipsum constabat, quia quantitas materiae, ex quà Corpus quodvis conditur, est vera semper ponderis & magnitudinis ejusdem mensura. Quare vel paucae virilis costae materiae, tanquam stabili basi nova statim superaddita est materia, ut foeminae statura viri staturae pro generanda prole aptè respondeat, vel faemina primùm cum pusillo [Page 124] formata Corpore, ex assumpto indies alimento ad debitam Muliebris Corporis magnitudinem, Puellarum more, paulatim adolevit. Uti hoc modo prima Corporis humani delineatio explicari potest, sic prima quoque caeterorum d animantium & e vegetantium formatio explicari posse videtur.
ARTIC. XIII.
De Humano Corpore redivivo.
ULteriùs indagere necesse est utrum juxta primae quoque Legis motûs suspensionem perspicua valeamus mente concipere, quomodo Corpus humanum ante biduum vel triduum, vel ante bis mille annos extinctum, ad vitam revocari posset. Qui ante triduum mortui sunt, alio modo reviviscere deberent, ac illi qui ante plura saecula obierunt; quia illorum Corpora adhuc integra sunt, & incorrupta, horum verò cadavera jamdudum sunt in pulverem redacta.
Ut primò explicemus quomodo Corpora post a triduum à morte resuscitari possunt, observatu dignum videtur, quòd Corpora omnia emortua,Diversae mortis species. vel in patibulo suspensa sunt, vel in aqua immersa, vel subita morte, [Page 126] syncope nempe vel Apoplexia correpta,Art. 13. vel vulnere effossa, vel morbo quodam interno, in cruoris massa vel in Spiritibus saeviente, extincta sunt.Diversae mortis causae. Qui in furca suffocatur, vel in aqua immergitur, perit, quia defectu respirationis sanguis in pulmonibus stagnans ad cerebrum ascendere, & Spiritus animales quibus impraegnatur in glandulosa cerebri filtra exonerare non potest;Diversi modi quibus mortui ad vitam revocari possunt. qui Spiritus vitam, motum nempe & sensum, omnibus Corporis partibus largiuntur, renovatâ postero post obitum die respiratione, & indito torpescentibus humoribus fermentationis & circuitus motu, Spiritus animales in debita copia secernentur in cerebro, & vitalis motûs munia restaurabunt; quoniam solidae partes adhuc integrae sunt, & putredine nondum eliquatae. Qui syncope vel Apoplexia corripitur, moritur, quia Cordis & Spirituum animalium motus cessat; renovato utriusque [Page 127] motu exanime Corpus reviviscet. Qui lethali vulnere effossus est, occidit, quia ab effuso nimio cruore Spiritus & vires prosternuntur: Sanguis effusus vel alius, iterum in venas remissus & in pristinum motum clauso vulnere concitatus exangue Corpus ad vitam restituet. Qui morbo interno elanguet, ex defectu intestini & circularis motûs in sanguine, tanquam consumpto [...] pabulo extinguitur, qui motus perit vel quia salina seu fermentativa sanguinis principia, prae nimio motu, uti in febribus, attrita, vappescunt, aut evolant; vel à redundante colluvie serosa nimis diluta sunt, vel nimis fixa, aut ab affuso acido veneno, vel à saeviente frigore coagulata sunt. Si elementa sanguinis evolarunt, iterum coacervari possunt. Si nimis attrita sunt, fragmenta & anguli apponi possunt. Si nimio phlegmate dissoluta, serum evacuari potest. Si concreta vel conglaciata sit coccinei [Page 128] laticis massa, attenuari, rarefieri, & fermentari potest. Sic quomodocunque humanum Corpus pereat, post biduum aut triduum à morte, nondum resoluta partium solidarum textura, pristinum humorum motum, vitamque recuperare potest.
Nunc itaque solerti investigemus scrutinio quomodo b Corpus humanum post plura secula putrefactum, & in tenuem jamdudum pulvisculum sriatum iterum ad pristinum statum restaurari potest. Quomodo, inquam, Corpus ante quatuor mille annos in mari immersum, à piscibus in frustulorum myriades discerptum & à pisce in piscem saepiùs transmissum, ad vitam revocari potest. Constat satis quòd non tantùm hujus Corporis partes integrantes, sed etiam minutissimae Terrae, Aquae, Salis, & Sulphuris atomi elementares à se invicem jamdudum dissociatae sunt, & dissitissimae; quòd non solùm quaedam [Page 129] per totum Oceanum dispersae sunt, sed etiam quaedam in piscibus maris latitant, quaedam per viscera terrae penetrarunt; quaedam ad telluris super [...]iciem cum vaporibus & fontibus elatae sunt; quaedam ex superficie terrae vegetantium radices subierunt; quaedam forsan cum vegetantibus in animalia cum pascuis transierunt. Ita ut nunc forsan in omnibus▪ Terrae plagis, in mari, & fluminibus, in piscibus, in terrae penetralibus, in vegetantibus, in animalium visceribus, in aëre ipso disseminatae sunt unius hujus Corporis humani particulae elementares. Praeterea fieri non potest quin post tot annorum orbes hujus Corporis elementa figuras, & naturam suam saepiùs deposuerint; necesse est ut salia post tam diuturnum motum, & per tot saecula fluctuationem, angulos & spicula perdiderint; ut sulphura discerpta sint, & in aquam vel aliud principium sint jam mutata; ut aqua in [Page 130] sulphur vel salem sit conversa. Ita ut quòd tunc sal [...]uerit, nunc forsan sit aqua, quod fuit olim sulphur, nunc fortasse salis figuram induit, quod terra quondam, nunc aqueae sit indolis. Nunc igitur videamus quomodo hae particulae per totum sic mundum dispersae, in unum acervum rursus colligi, pristinas figuras rursus assumere, & in Corpus humanum iterum coagmentari poterunt.
Meum non est ex solidis Scriptorum argumentis, & testimonio, hic loci probare, quòd c Mortui ad vitam verè redituri sint; sed cùm ab omnibus constanti animo hactenus creditum sit, & à plurimis firma ratione probatum, quòd qui è fatis excesserunt, iterum vivi resurgent; operae pretium mihi visum est, juxta rationis normam, & juxta Medicinae principia inquirere, quo modo, cum quo Corpore, cum qua Corporis mole, & cum quibus conditionibus iterum renascentur. [Page 131] Quare pro totius rei fundamento haec duo in antecessum praemittere congruum fore existimavi. Nempe
Quòd
Si idem numero Corpus resuscitabitur, ex eadem, qua olim, numero materia constare debet.
Et quòd
Si idem numero renascatur homo, cum eodem verè numero, quo quondam, Corpore reviviscere debet.
Nemo inficiari audebit quòd supremus rerum Conditor, cujus potentiae rebus omnibus insitae, cujus praesentiae ubique diffusae, & cujus scientiae ad omnia, imo minutissima quaeque extensae, nullus ascribi [...] terminus, sciat in quibus porulis, vel cryptis latitent, in quibus fluminibus fluctuent, in quibus atmosphaerae partibus natitent, [Page 132] in quibus demùm Mundi plagis, omnes hujus immersi Corporis particulae, imo ipsa particularum fragmenta locata sunt. Dubitari quoque non potest quin immensa summi Conditoris potentia dispersas hujusmodi per Mundum particulas in unum acervum accumulare potest. Si verò semel coacervatae sint eaedem atomi, non difficilius erit ipsas ad pristinam humani Corporis formam & statum reducere, quam fuit primum homines ex informi telluris gleba construere.
Multae tamen requiruntur conditiones ut ex coacervatis hisce corpusculis idem numero Corpus quod olim ante quatuor mille annos vixerat,Conditiones quae requiruntur ut idem homo resurgat. iterum redintegretur. Debet primo esse una eademque numero materia, debet esse una eademque terrae, aquae, salis, & sulphuris proportio, etiamsi necesse non sit [...] eadem sit, quae olim, ipsorum qu [...] titas. Debent hae partes servare eundem situm, quem antea habuerunt. [Page 133] Opus est praeterea ut partes quae nunc sunt salinae, sulphureae, aqueae, & terreae eaedem sint quae olim fuerunt salinae, sulphureae, aqueae & terreae. Ex defectu enim harum conditionum etiamsi eadem omninò sit materia, idem numero non erit Corpus. Si nempe partes quae olim truncum constituerunt, nunc caput & artus efforment; & vicissim si materia capitis & artuum in truncum abeant; vel si materia manuum in pedes, & vicissim pedum in manus convertantur, vel si pes & manus dextra sinistrae manus & pedis locum occupent; & si omnes Corporis partes proprium locum mutent, etiamsi sit eadem materia, eadem principiorum proportio, & Corpus Organicum conficiant, idem tamen Corpus non construent, quia nec est eadem manus, nec idem pes, nec caput, neque truncus, ac proinde non erit idem Corpus. Imo etiamsi eadem materia quae olim manum constituit, [Page 134] nunc etiam manum efformet, non erit pariter eadem manus, nisi partes eundem omnino situm obtineant, quo olim gaudebant. Si enim particulae quae olim extrema manus formarunt, nunc medium manus teneant, & quae olim erant in medio particulae, nunc extrema occupent; nec erunt eadem extrema, nec idem medium; ac proinde non erit eadem manus. Nec erunt reliquae partes sic formatae eaedem quae olim fuerunt.
Praeterea,Ut redivivus homo sit idem debet construi ex iisdem principiis. etiamsi eaedem atomi eundem omnino locum occupent quem olim occupârunt, si ejusdem non sint naturae, figurae inquam, si nempe particulae quae olim salinae fuerunt, nunc sint aqueae, quae olim sulphureae fruerunt, nunc sint terreae, etiamsi eaedem sint particulae quoad materiae naturam, quia tamen eadem non est earundem figura, eadem non erunt elementa aut principia, sed longè diversa, quia ob diversas figuras diversas habent [Page 135] proprietates & diversos producunt effectus, ac proinde idem numero Corpus constituere non poterunt. Ut enim Corpus idem numero sit, non satis est quod ex eadem numero materia, & ex iisdem materiae particulis denuò confletur; sed necesse est omnino ut ex iisdem elementis, seu particulis prisca figura donatis componatur. Unde advertendum est quòd aliud longè est Corpus constare ex eadem materia, & aliud constare ex iisdem elementis. Quatuor autem mixtorum Corporum Elementa Terra nempe,Figura Elementa distinguit. Aqua, Sal, & Sulphur, à se invicem non nisi penes figuram tantùm discrepant, & sola cujusque figura peculiaris, elementi nomen meretur; quare Elementum nunquam potest esse idem, nisi eadem figura gaudeat, à qua figura peculiaris elementi naturam mutuatur. Uti autem Elementum non potest esse idem numero, quod olim, nisi eadem numero figura denetur, sic [Page 136] Corpus humanum nunquam poterit esse idem numero, nisi iisdem numero elementis constet. Atque ita ut collecta corrupti Cadaveris miasmata idem numero Corpus humanum rursus efforment, non tantum debent esse eadem, quae olim, numero corpuscula, & eadem primigenia stamina, sed etiam debent habere eandem Elementorum proportionem, eundem omnino respectivum eorundem situm, nec non eandem figuram & proprietates.
Omnes dubioprocul necesse fore fatebuntur quòd eadem numerica materia à dissitis Mundi plagis in organicam formam iterum coacervetur, ut idem numero Corpus resurgat. Dicent tamen forsan quòd non est necesse quòd idem numero Corpus resuscitetur, ut idem numericus Homo renascatur. Plurimi enim autumant, quòd quoniam omnis materia est ejusdem naturae, sufficit quòd qualiscunque materia in [Page 137] Corpus humanum disponatur, ut idem Homo resurgat; modò pristina anima huic novo & alieno Corpori uniatur; anima enim, ut ipsi aiunt, sola hominem tanquam forma constituit.
Durum tamen mihi videtur, quòd posset idem Homo renasci sine eodem Corpore. Si quid enim in redivivo homine resurgit, Corpus necessariò esse debet. Anima namque rationalis resurgere non potest, quia à Corporis mancipio soluta, eadem semper, incorrupta, & immutata existit. d Resurgit igitur quod cecidit, nempe Corpus. Corpus autem ex quavis materia construere, non est extinctum Corpus resuscitare, sed novum & alienum Corpus formare.Corpus est pars hominis essentialis. Quare ut idem Homo regeneretur, non tantùm debet eadem Anima uniri, sed etiam idem numero Corpus debet reviviscere. Corpus enim aequè est pars adaequata (ut aiunt) Hominis, ac Anima seu spiritus cogitans. [Page 138] Nec magis Anima potest esse Homo sine Corpore, quàm Corpus erit Homo sine Anima. Si enim Anima sola constitueret Hominem, Anima sine ullo Corpore foret Homo. Ac proinde opus non foret resuscitare pristinum Corpus, neque etiam ex quavis materia novum Corpus construere, ut idem Homo renascatur, modo ipsius Anima semper existat.
Nec sat erit arguere, quòd omnis materia sit ejusdem naturae & indolis; ac proinde quòd quod vis Corpus eidem Animae associatum eundem hominem restituet; nam omnes quoque Spiritus cogitantes seu Animae rationales, ut vocant, consimilis sunt substantiae, ac proinde pari ratione quaevis Anima novo Corpori unita constitueret eundem hominem. Sicque, si Ego & Theobaldus meus nunc moriremur, & post obitum mea statim Anima Theobaldi Corpori denuò animato, & Theobaldi Anima meo Corpori [Page 139] uniretur, Idem semper Ego forem, & Idem foret Theobaldus; quod futile est & ludicrum; nam neque Ego forem idem redivivus, neque foret idem redivivus Theobaldus. Inde adhuc planè sequeretur,Debet Idem Corpus & eadem Anima uniri ut idem Homo resurgat. quòd ut Darius ante bis mille annos occisus iterum reviviscar, non necesse foret quod priscum ipsius Corpus aut pristina anima in unum Individuum redeant, sed sat foret quòd nova Anima & novum Corpus crearentur; quoniam omnes Animae rationales seu Spiritus humani cogitantes inter se ejusdem sunt naturae quoad speciem; & omnia humana Corpora ejusdem quoque sunt structurae & speciei. Imo hoc aliud absurdi sequeretur, nempe, quod si quotquot hactenus fuerunt ab Orbe condito Animae & Corpora humana, nunc in nihilum redigerentur, & totidem novae Animae & Corpora humana crearentur, invicem per paria associarentur, & sibi nuberent: Qui in nihilum redacti [Page 140] sunt homines forent redivivi; quia novae Animae & creata Corpora consimilis forent naturae cum Animabus & Corporibus eorum, qui in nihilum redacti supponuntur. Nova enim Corpora cum simili omninò partium textura, & pari Organorum numero formari possunt. Animae quoque cum iisdem omnino cogitationibus, cum eadem omnino substantia, cum eadem propensione, cum pari conceptuum & cognitionum multitudine & numero, cum iisdem prorsus affectibus, reliquisque animi muniis, quoad speciei similitudinem creari possunt.
Porro,Anima rationalis non est vita Corporis. videbimus inferiùs quòd Spiritus humanus, qui Anima rationalis perperàm vocitari solet, nullatenus est forma, anima, aut vita Corporis; sed quòd vita Corporis ab ipso Corpore, nempe à mechanica ipsius fabrica, & spontaneis humorum motibus verè & unice dependet sine ullo prorsus Spiritûs humani influxu aut ope. Corpus [Page 141] enim foetûs in utero motu vitali gaudet, antequam Anima rationalis illi coelitùs infunditur. Unde patebit quòd Corpus humanum est quid per se existens, & vivens sine ulla prorsus à Spiritu congitante dependentia. Spiritus enim humanus, cùm libero agat arbitrio, vitales seu necessarios Corporis motus non gubernat, sed eos tantùm qui voluntatis imperio subditi sunt; imo hos quoque regit juxta ideas, & affectus, quos ab objectis externis per quinque Corporis Organa recipit. Quare tantum abest ut motus Corporis vitales ab humano Spiritu, quin imo omnia humani Spiritus munia à Corpore dependent. Nihil est enim in Intellectu, nisi quod Corporis ministerio per sensus Organa ad callosum cerebri Corpus, tanquam ad sacram Palladis, in qua habitat, arcem advehitur. Unde quoniam Darii Corpus ante necem substantia fuit ex se existens & vivens, & quoniam [Page 142] Darius non potuerat esse Homo sine hoc Corpore, ut idem Darius ad vitam revocetur, non satis erit quòd eadem ipsius Anima redeat, sed necesse erit ut eadem Anima eidem Corpori, pristino nempe probae suae vel pravae voluntatis ministro rursus associetur, ut post longum quasi iter vel exilium in suo iterum domicilio redux mancipetur.
Qui affirmant quòd, ut mortui reviviscant, satis est quòd Corpus ex quavis materiâ fabricetur, nobis asserunt,An quodvis Corpus sufficiat ut idem homo renascatur. ut suam confirment Opinionem, quòd in brevi etiam praesentis vitae curriculo Corpus nostrum saepiùs mutatur, & novam ab alimentis indies ingestis accersitur. Continuò enim è toto, inquiunt, Corpore effluvia foràs exhalant & dissipantur, & novae particulae à nutritione suppeditatae illorum locum replent; unde nutritio, inquiunt, est continua Corporis nostri regeneratio; ita ut nulla portiuncula [Page 143] materiae, ex qua Corpus meum ante septem annos constabat, nunc mecum remaneat. Idem tamen sum Homo, etiamsi nunc idem non sit meum Corpus; ac proinde concludunt quòd iidem erunt homines è fatis redivivi, etiamsi cum pristino corpore non renascantur.
Verùm Ego non video cui fundamento innitatur haec Opinio;Partes solidae non dissipantur. nulla enim experientia aut ratione demonstrari potest, quòd septimo quoque anno tota Corporis mei materia mutetur aut dissipetur, & quòd nova materia ipsius locum occupet. Quinimò perspicuè, ni fallor, probari potest quòd primigenia infantis stamina ab ortu ad obitum integra, immutata, & eadem perdurant. Fateor equidem quòd ab interno jugique fermentescentis sanguinis calore innumera corpuscula per habitum Corporis continuò evolant, & erumpunt. Hinc tamen arguere non licet, quòd substantia partium solidiorum indies [Page 144] consumatur; sed quòd volatiles Sanguinis, Spirituum, & aliorum mobilium fluidorum particulae effluant; ac proinde quòd sanguis perenni ab epulis reparatione indigeat, ut transpirantis materiae dispendium ab assumptis quotidie alimentis resarciatur. Quare sedulò observandum est, quòd duplex est praecipue alimentorum usus. Primus, ut humores jugiter exhalantes reparentur, alter ut partes solidae nutriantur. Alimenta in juvenibus hos duos effectus praestant, humores reparant, & partes solidas alunt. Unde Juvenes majorem longe ciborum copiam ingerunt, quàm senes. Dapes verò vix ullatenus senes nutriunt cum mole Corporis non crescant, sed evanescentem tantùm vitae flammulam pabuli instar oleosi sustentant, & perituram vappescentis sanguinis fermentationem seu calorem fovent. Ut partes solidas, jamdiu satis nutritas, & prae ingruente senecta flaccescentes [Page 145] in debita tantûm tensione pro muniis vitae obeundis conservent. Unde senes tanta ut plurimum non indigent ciborum copia, ac samelici & crescentes in mole Corporis adolescentes.
Etiamsi ob aestuosam principorum Sanguinis luctam Flu [...]da Corporis, seu humores jugiter evolent, novique humores ab affuso quotidie chylo suppeditentur, hisque rursus attritis & evanescentibus, alii novi humores per totum vitae cursum succedant; solidae tamen & Organicae partes eaedem semper sunt immutatae; & tantum abest ut substantia ipsarum absumatur, quin mò à nova accedente & adhaerente maeria ad certúm aetatis gradum in molen indies tolluntur majorem. Si enin tanta ipsorum substantia evolaret, q [...]anta accedit, homines viginti annorun molis non forent majoris, quam inantes recèns nati. Unde patet quòd non tantùm primae Organorum sibrillae semper persistunt, sed etiam nova materia s [...]mper extumescunt. Aut si sorte alique paucissimae particulae evolarent, illaepotiùs evanescent, quae post ortum acceserunt, quia laxiùs adhaerent, quàm illa, quae in semine & in generatione delineaus partes constituerunt; quia hae sibi [...]rmiùs [Page 146] & strictiùs alligantur. Praeterea à circumeunte Sanguine, (nisi acris nimis sit & salsus, uti in phthi [...]icis) tanquam ab irrorante & illinente Balsamo, non tantùm aluntur filamenta totius Corporis, sed etiam particulae ipsorum erupturae tanquam in visco irretiuntur, & quasi conditae conglutinantur. Quod manifestum fit ex eo quòd, cessante post obitum Sanguinis circuitu & reparatione, omnia solidiorum & fluidarum partium principia, Salina, Sulphurea, Aquea, & Terrea, sublato Sanguineo glutine, exalantur, & sui juris facta paulatim exha [...]nt; unde exanime cadaver in putridum quoddam liquamen diffractâ Organorum texturâ resolvitur.
Ceterùm, quis crederet quòd solida ossa [...]uccessu temporis mutarentur. Si enimseptimo quoque anno materia ipsorun abiret, & nova accederet, ossa adult viri non tantùm forent ejusdem magritudinis, sed etiam ejusdem mollitiei a [...] ossa pueri septennis. Videmus adhuc quòd ossa per quaedam saecula post nortem integra & incorrupta perduran, etiamsi ventis, pluviis, aliisque temp [...]rum injuriis, in coemeteriorum praeci [...]ctibus sint exposita; ac proinde mult [...]magis intra carnes & membranas [Page 147] inclusa, & à balsamico cruore irrigata, per brevem vitae cu [...]sum, nisi virulenta carie corrosa sint, integra perdurabunt.
Non diffiteor quin tota Corporis nostri moles à Febre ardente,Quomodo Homines senio vel morbi [...] confecti emaci [...]ntur. Phthisi, vel alio morbo, vel ab aggravante senectu te sensim extenuetur. Inde tamen inferre non datur, quòd solidiorum partium substantia paulatim absumatur. Musculi enim emaciatorum hominum, si Corporis statura respondeat, non sunt minoris molis quàm musculi pinguiorum. Nam si obesi Hominis Musculi aqua per vascula injectâ lavarentur, & à grumoso Sanguine expurgarentur, graciles evadent. Pingues igitur non siunt ideo macilenti quia partium solidiorum substantia consumitur, sed quia tota ipsorum pinguedo, quae in millenis folliculis & vasis adiposis per totum Corpus disseminatis contine [...]ur, & eadem distendit, eliquatur. Unde ves [...]ulae adiposae, quae ambientes carnes, turgidae ipsae, tumefecerunt, collapsae subsidunt; & cutis in rugas, imo tota Corporis moles, remanen ibus tamen iisdem fibrillis & fibri [...]larum particulis, contrahitur: Cum igitur pateat, quòd si non fortè omnes, saltem pleraeque [Page 148] staminum Corporis nostri particulae à pueritia ad senectam usque nobiscum persistant, Corpus nostrum toto vitae cursu erit idem immutatum. Ac proinde Homo redivivus ex eodem pristino Corpore, & eadem numero anima rursus constare necessariò debet, ut idem, qui fuerat olim, Homo vocitari jure mereatur.
Ut autem idem numero Corpus humanum denuò redintegretur,Ut idem Corpus renascatur, non necesse est ut eadem materiae quantitas resurgat. non opus est ut tota eadem materiae moles & quantitas, & idem elementarium partium numerus iterum sibi adaptetur & resurgat; sed sufficit ut earundem partium tanta quantitas invicem admisceatur, quanta requiritur Organico Corpori conficiendo; ut enim idem sit Corpus Organicum, non necesse est ut habeat easdem omninò dimensiones, aut molem, aut pondus; sed ut habeat eandem materiam cum eadem Organorum fabrica, situ, & numero. Quod ut clariùs elucescat, supponamus amplissimam quandam planitiem in qua ducenta hinc inde hostilis exercitûs millia aequo certamine acriùs pugnarunt; esto, quòd post contumax & acre praelium centum mille Homines ex utraque parte perierint. Sepeliantur deinde cadavera, [Page 149] non in uno tumulo, sed per campum passim pro foecundanda tellure dispergantur; unumquodque cadaver effossâ leviter glebâ cooperiatur. Muro cingatur spatiosum hocce Coemeterium, & in duas partes interpositâ sepe dividatur. Una pars arata fructus & frumenta proferat, altera pascat pecudes; quibus in pascui medio excavabitur fons epotandus. Dubioprocul hic campus humana carne sic saginatus copioso frumento & petulante pecude luxuriabit. Sint plures familiae quae per centum aut ducentos annos nullum aliud alimentum sument, nisi quod ex hoc agro desumetur; & quae praeterèa solae totum id alimenti consument, quod ex hoc campo enascetur. Materia seu Elementa corruptorum cadaverum in armenta & vegetantia transibunt, & ex his utrisque in Homines, qui iisdem vescuntur; atque ita substantia, seu Corpora ipsorum, aliqua ex parte ex putrefactis caesorum Hominum cadaveribus constabit. Supponamus hos omnes post mortem ad vitam redituros. Vel supponamus aliquem [...] Anthropophagum humanâ carne toto vitae cursu pastum,Anthropophagi. post obitum humi sepultum, & post multa saecula redacto in pulverem Corpore, ad [Page 150] pristinum vitae statum rediturum, & reditura pariter Corpora eorum quibus ipse, & memorati jam antea Homines pasti fuerunt. Certum erit quòd vel [...] Sarcophagorum Corpora, vel Corpora comestorum Hominum rediviva, aliquid de pristina materia carebunt; ac proinde alterutra cum minori quam olim, materiae quantitate & mole resurgent. Omnes tamen erunt completi Homines & integris Corporibus donati.
Hucusque probavi satis quòd Corpus redivivum ex eadem debet materia constare, ex qua olim constructum fuit; probavi quoque quòd etiamsi ex eadem materia construi debeat, non necesse est quod cum tota eadem materiae quantitate rursus construatur: Nunc autem paulò altiùs inquiramus sub qua mole aut magnitudine, cum qua, inquam, materiae quantitate, rediturum est. Quod ut solerti indagine conjiciamus, advertendum est quòd alii in utero matris extinguuntur; alii post ortum adhuc infantes pereunt; juvenes alii, alii senes, hi artubus truncati in bello, illi ulceribus & fistulis eliquati; quidam gangrena, carie, lue venerea corrosi; alii tabe emaciati, alii denique internis morbis debellati emoriuntur. Quidam itaque [Page 151] existimant, quòd Corpora debent reviviscere cum eadem mole & cum eadem materiae quantitate quâcum sepulta sunt. Alii verò, imo plerique malunt asserere quòd Corpora omnia grandiori & robustiori mole donata erunt, & cum eadem magnitudine & materiae quantitate renascentur, quâcum nos circa trigesimum aetatis annum exturgemus.
Videamus tamen num utraque haec opinio,Corpora non resurgent cum tota illa materie qua moriuntur. aut alterutra, veritatis avidum satiare valeat. Quoad primam sententiam, haud facilè quisquam credere poterit, quòd Corpora nostra resurgent cum tota eadem materia, aut in eodem statu, cum quibus mortua sunt, & telluri mandata. Sic enim Anthropophagi & comesti Homines cum eadem Corporum statura renascerentur, cum qua primùm ob [...]erunt; quod fieri non potest, ut antea innuimus. Praeterea hoc modo illi qui artubus erant orbi, & quorum substantia ulceribus aut causticis humoribus ante obitum erat absumpta, sine quibusdam partibus, aut sine tota partium substantia regenerarentur. Unde hic sine manibus, ille sine alterutro pede, alter sine palato, lue venerea infecti sine naso, aut ossibus; caecati sine Oculis, & plurimi variis partibus [Page 152] manci resurgerent; ac proinde ad vitam reduces toto Corpore non forent integri, quod rationi consonum non censebitur.
Secunda quoque opinio rationi arridere non videtur. Quomodo enim tenelli Infantes,Homines non resurgent cum trigenarii Hominis statura. qui cum parvâ Corporis mole mortui sunt, cum trigenarii Hominis statura resurgerent? Magnitudo ipsorum aut statura augeri nullatenus potest, nisi aliena & heterogenea materia addatur. Cui autem usui, aut cui fini nova materia accerseretur? Ut forsan moles Corporis tumescat. Cui autem usui tanta Corporis moles? Ut forsan robustior renascatur Homo. Ad quid verò inservit tantum robur & fortitudo? Nullum tunc grande opus moliendum. Nullae tunc condendae aut muniendae urbes; nullum bellum gerendum. Nullae extruendae turres. Nullae construendae aedes aut naves. Nulla inaranda tellus. Nullo superciliorum sudore vivendum. Nulli unquam suscipiendi labores. Quid igitur tam strenuae prodessent vires? Quid opus tanta Corporum redivivorum statura aut mole? Ut forsan cogitationes, & reliqua animae munia meliùs perficiantur; ut forsan Ratio vivaciùs corroboretur; ut forsan plures [Page 153] ideae, & rerum conceptus animae suppetant. Quis verò affirmare audebit, quòd Animae vires, conceptuum nempe, seu cognitionum multitudo, & rationis vivacitas, ex viribus Corporis mensurabuntur? Etsi Nani, & Homunciones Gigantibus Corporis viribus, & mole cedant,Quare crescit Corpus in mole? cognitionum tamen numero non cedunt. Quinimo parvitas Corporis & debilitas exuperante ingenii foecunditate utplurimùm compensatur. Corpus enim nostrum post ortum non extumescit mole, ut Animae operationes meliùs peragantur, sed ut debita sit praeditum fortitudine; ut arduis, quibus subjacet, laboribus idoneum reddatur. Uti enim motus quantitas ex quantitate materiae, sic quoque Corporis robur ex mole Corporis metitur. Cum igitur redivivum Corpus his non sit ampliùs obnoxium laboribus, pristina opus non habet statura aut dimensione. Cùm Anima quoque ad Corpus redux, quas novas acquirit ideas aut cognitiones, vel quas ol [...]m acquisivit, in rationis normam conjungat, & disponat, easdem sub qualicunque Corporis mole disponere poterit.
Nec urgeat aliquis, quòd crescente Corporis mole Animae operationes vividiores fiunt, & conceptuum numerus augetur; [Page 154] non ideo enim augetur quia crescit Corpus, sed quia Homo diutiùs inter Homines versatus est, & Organa sensuum diuturniori tempore objectis externis assuefacta sunt. Quorum objectorum impressiones in quinque Organa, externarum rerum, praecipuè Corporum, imagines Animae quasi in speculo representant. Caeci enim ab ortu, surdi, & muti, etsi paulatim mole Corporis turgeant, quia tamen sensuum exercitio destituti sunt, nullas rerum ideas concipiunt, aut saltem nullo indicio aut signis sese percipere demonstrant.
Ex his igitur omnibus haud levis conjiciendi ansa offertur quòd [...] Homines, neque in eodem statu penitus, in quo mortui sunt, neque cum trigenarii Hominis mole aut magnitudine resurgent. Sed judicare fas est, quòd Corpus redivivum omni superflua spoliabitur materie, & tanta duntaxat constabit materiae copia, quanta requiritur muniis Animae & Corporis obeundis.
Hujus igitur ego sum sententiae quòd mortui renascentur cum eodem Corpore & cum eadem materiae quantitate cum qua primò nati sunt, Cum qua mole renascemur. imo forsan & cum qua in utero generati sunt. Major enim non requiritur materiae quantitas ut Anima [Page 155] Corpori reuniatur, quàm necessaria olim fuit, ut in prima generatione ipsi associetur. Creditur autem ab omnibus ferè sagacioribus viris, quòd Spiritus, seu pars hominis cogitans, quae rationalis Anima ab ipsis nuncupari solet, tenello foetûs in utero vivescentis Corpori adhuc pusillo caelit ùs infunditur. Si igitur Corpus humanum, sub illa minima mole, in primâ ipsius genesi Animam in sinu suo tanquam in proprio domicilio recipiat & amplectatur, cur non eandem Animam Corpus idem redivivum sub pari quoque materiae quantitate resumat. Unde si Corpora nostra ad vitam reditura sunt, non cum tota illa qua moriuntur materia renascentur, sed tota hac post primum ortum acquisita aliena materie spoliata, cum genuina staminum primigeniorum materia tanquam ex proprio semine iterum formata pullulabunt. Quare omnes erunt aequalis magnitudinis, omnes erunt cum iisdem partibus, cum quibus geniti fuerunt, integri Homines, etiamsi Pumiliones & [...]. Quamvis dixerim, quòd Corpora nostra ex suo e semine renascentur; non dico quòd haec semina integra & incorrupta (ut quidam existimarunt) per plura saecula in tellure conserventur; nullum [Page 156] enim est aliud semen Corporis nostri praeter primaria stamina in utero matris delineata. Haec autem omnia stamina & Organa in tellure corrumpuntur; seu quod idem est, in minimas particulas dissolvuntnr. Hae autem particulae sic dissociatae, iterum in pristinum ordinem dispositae, pristinum Corpus quasi ex proprio semine recondent.
Cùm ex allatis hactenus argumentis inferre meritò fas sit, quòd redivivi Corporis moles minor longè erit quam vulgò fore existimatur; liceat quoque ulteriori scrutinio investigare, an ad minorem adhuc molem redivivum Corpus reducetur.Homo non resurget cumomnibus partibus. Quare, perpendere necesse erit an cum omnibus partibus, & Organis, quibus nunc constamus, tunc renascemur. Credibile mihi videtur quòd Corpus nostrum resurget tantùm cum iis partibus quae ad vitam constituendam & conservandam omninò necessariae sunt. Hic infrà videbimus quòd vita Hominis in sensu & motu voluntario consistit, & quòd vita Corporis humani in respirationis, Cordis, Sanguinis, & fluidi Nervei motu involuntario sita est. Unde construi iterum debent omnes partes quae utrique motui, & sensui producendo inserviebant; [Page 157] uti quinque Sensus Organâ, Musculi omnes, partes quibus Musculi affiguntur, & quae totam Corporis fabricam fulcri instar sustentabant; qualia sunt Ossa & Ligamenta. Cor quoque, Arteriae, Venae, Nervi, Cerebrum, & Tegumenta construi iterum debent. Quinque enim Sensuum ministerio Anima debet externarum rerum imagines percipere. Musculorum ope motus omnes, tum ii qui voluntatis arbitrio subditi sunt, tum illi qui voluntatis imperium respuunt, producentur. Necesse est ut Sanguis à redivio Corde propellatur; ut propulsus Sanguis in Venis & Arteriis agitetur & circuletur; ut Spiritus Animales in cerebro secernantur; ut secreti Spiritus per Nervos ad omnes Corporis partes scaturiant motum & sensum largituri. Ut denique Tegumenta totum Corpus cingendo partes omnes in debito situ, involucri instar, conservent.
Reliqua autem Organa, praeter recensitas jam, sine quibus vivere non possumus, partes, in redivivo Corpore superflua forent. Uti sunt partes omnes quae praeparando Chylo, & secernendis à Sanguine humoribus destinatae sunt.Redivivus Homonon manducabit. Tunc enim opus non erit alimentis; unde [Page 158] opus non erit digestione aut Sanguinis reparatione; ac proinde nulla fiet humorum recrementitiorum aut excrementiti orum à Sanguine secretio aut fil [...]ratio. Cùm enim Hominis redivivi Sanguis ab alimentis non reparetur, si fieret humorum ab ipso secretio, tota ipsius massa citò exhauriretur. Hinc sequitur quod non est necesse ut cum Corpore ad vitam reduce Pharynx, Oesophagus, Stomachus, Intestina, Mesenterium, Pancreas, Jecur, Lien, Renes, Vesica, Partes genitales utriusque Sexus, Thymus, Parotides, Amygdalae, Glandulae Vllae (praeter cerebrum) aut Filira, Adeps, Lymphaeductus, aut ulla vasa excretoria, praeter Nervos, redintegrentur. Hae enim omnes partes in redivivo Corpore nulli omnino inservirent usui.
Imo neque partibus Respirationi dicatis opus erit,Redivivus Homonon respirabit. quia regeniti Homines nulla indigebunt respiratione. Ideo enim nos in hac vita respiramus, ut Spirituum Animalium jugiter evolantium jactura ab aereo pabulo resarciatur, & ut languescens post circuitum Sanguis ab admixto aere attenuetur. Nullum autem tunc siet Spirituum aut Sanguinis dispendium, neque partium solidarum à Sanguine nutritio; sed una eademque, [Page 159] quae renata est, Sanguinis, Spirituum, & partium solidarum materiae quantitas, incorrupta semper, & in perpetuum immutata juxra secundam Legis motus suspensionem, perdurabit. Quare Larynx, Trachea Arteria, Pulmones, Diaphragma, Costae, Pleura, omnes respirationis▪ Musculi, erunt inutilia. Corpus itaque redivivum non tantùm tota post ortum advenâ materiâ, sed etiam ab omnibus saeculentis partibus expurgatum, & superfluis Organis, tanquam exuviis, spoliatum, ad minimam molem reducetur & volumen; nec definet esse totum & integrum Corpus humanum, quia omnibus partibus in hoc statu ad vitam necessariis constabit Homines igitur, qui cum f Naturali, seu ponderoso & crassiori Corpore olim obierunt, cum g Spirituali quodam Microsomate seu pusillo Corpusculo, passerum forsan, imò forsan & Muscarum instar, leves maximè, agiles, & summè mobiles renascentur.
ARTIC. XIV.
An multiplex potest esse Corporis humani Praesentia.
QUoniam plurimi hactenus asseruerunt quòd Corpus humanum posset esse in pluribus locis in eodem tempore;Art. 14. & alii firmiter affirmarunt quod ne etiam divinitus multiplicari posset ipsius praesentia; haud abs re fore existimavi utrorumque argumenta hîc loci perpendere; ut videamus an cum ratione, aut cum Corporis nostri sabricâ conciliari possent. Quòd ut rite peragam, pro fundamento statuo, quòd omnia argumenta quae hactenus allata sunt, ut multiplex Corporis nostri praesentia probetur, non tantum rationi, sed etiam Corporis cujusvis, praecipue Organici, naturae & structurae penitus repugnant. Illa autem Argumenta, quae vulgò solent afferri, ut refellatur ipsius [...], vera & consona esse reperio. Quare juxta modum quo vulgò solet ab utrisque proponi hocce problema, Corpus humanum in duobus locis nullatenus esse potest. [Page 161] Quod ut clariùs pateat, liceat nobis hic fusiùs inquirere, quot modis humanum Corpus non potest totum esse in pluribus locis in eodem tempore.
1. Corpus humanum sex pedes longum, tres pedes in circuitu latum, & centum libras grave, nullatenus potest esse cum eodem pondere, cum eadem dimensi [...]ne, & cum eadem quantitate materiae, in duobus locis simul. Nec etiam minimum Corpus, uti granulum arenae, vel auri, ex decem atomis vel particulis Elementaribus constans, potest esse cum iisdem particulis integris & indivisis in duobus locis in eodem tempore. Omne enim Vnum, ita Vnum est, ita sibi intime praesens est, ita in se indivisum, ita ab omnibus aliis verè separatum, ut à seipso removeri, extra se poni, aut à seipso distare non posset; ac proinde in duobus locis esse non poterit, nisi successivè, unum idemque numero Corpus. Si enim Corpus centum libras grave fuisset cum eodem pondere, dimensione & cum eadem quantitate materiae in duobus locis simul, non tantùm idem Corpus foret duo Corpora, sed etiam centum librae forent ducentae. Cum autem pondus Corporum ex materiae quantitate mensuretur, duplicari aut multiplicari non potest pondus, [Page 162] quin duplicetur, aut multiplicetur materia. Ac proinde centum librae non possunt fieri ducentae, nisi materia centum libras gravis addatur.
Fateor equidem quòd Corpus centum libras in uno loco aut tempore pendens, in alio loco aut tempore poterit nihil, aut saltem minùs pendere, (uti in barometris videre est) si à nullâ, aut saltem leviori ambiente materia deorsum prematur. Gravitas enim, aut leviras, aut ullus alius motus non sunt aliquid Corporibus insitum aut innatum, sed externus tantùm ambientium Corporum impulsus; quo impulsu sublato, Corpus nec gravitabit propriè, nec levitabit, sed in inani spatio immobile, & quasi suspensum persistet. Eate or pariter quòd in quodam sensu poterit Corpus esse cum eodem pondere in duobus locis. Si enim Corpus sex pedes longum, & centum libras grave, in duas partes aequales dividatur; & quaelibet pars in duobus locis s [...]orsim ponatur; poterit quaelibet pars pendere centum libras, si vis deorsum impellens duplò major fiat. Ac proinde illae duae partes pendebunt ducentas libras. Unde Idem Corpus hoc modo divisum poterit quodammodo esse in duobus locis cum eodem [Page 163] pondere duplicato aut triplicato. Quaelibet quoque ejusdem divisi Corporis pars ita expandi potest & rarefieri intùs, ut in suo quaeque loco sit sex pedes longa, & tres pedes in circuitu lata. Unde idem Corpus pote [...]it quodammodo esse cum eodem pondere & dimensione, nunquam verò cum eadem materiae quantitate in pluribus locis in eodem temporis momento.
2. Diversae Corporis nostri partes in pluribus simul Europae locis seorsim locari possunt. Caput potest esse in Graecia, una manus in Italia, altera in Dania, truncus in Germania, pes unus in Anglia, alter in Gallia; & in diversis hisce locis in debito situ, & in respectiva quâdam distantia extensae, humani Corporis formam imitari quodammodo possunt. Ex hoc tamen concludi non potest, quòd unum idemque Corpus fit in diversis locis; sed quòd unius ejusdemque Corporis diversae partes in pluribus locis dispersae sint. Hic autem non inquirimus utrum Corporis alicujus separatae partes possunt esse in pluribus locis simul, hoc enim unicuique clarum patet; sed utrum idem Corpus humanum potest esse totum & integrum cum omnibus suis partibus in diversis [Page 164] locis, & cum omnibus partibus in singulo quoque loco in eodem tempore.
3. Partes Capitis in Graecia, Trunci in Germania, manuum in Italia & in Dania, Pedum in Anglia, & in Gallia, ita expandi & rarefieri possunt, ut in contiguitate quadam respectiva, & symmetrico quodam situ distensae, unum latè per aera diffusum, rarefactum, invisile, & quasi umbratile Corpus efformare quodammodo videantur. Hic quoque Corporis status nostro propositio non respondet. Namque hae partes sic expansae neque Vnum, neque Organicum, neque Vivum Corpus conficiunt. Ut enim unum Corpus efforment, deberent esse unitae & continuae; ut Organicum, deberent non tantum cohaerere, sed etiam in diversas formas & machinulas, Cor nempe, Pulmones, Cerebrum abire; ut Vivum denique Corpus construerent, necesse foret, ut non tantùm Organicas texturas efformarent, sed etiam ut spiritibus & circumeunte Sanguine irrorarentur & moverentur.
4. Pes aut manus Corporis mei in plures minores & adhuc minores partes, quasi in taleolas, aut frustula abscindi potest. Unumquodque frustulum [Page 165] mutari, & disponi potest in Corpus humanum integrum & vivum. Sicque ex uno Corpore humano construi possunt plusquam centies centum mille Corpora humana integra (etsi seminei instar germinis exigua forent [...]) & in centies centum mille Mundi locis locari possunt in eodem tempore. Quorum unumquodque integrum erit, & vivum Corpus humanum; & si nova Anima rationalis addatur, novus erit atque integer Homo. Hoc quoque modo non concipitur quòd Corpus meum totum & integrum sit in pluribus locis in eodem tempore; etiamsi in singulis hisce locis integrum sit Corpus Organicum ex Corporis mei materia constructum. Si enim digitus meus in Corpus Organicum integrum & vivum mutetur, meum Corpus non erit integrum, sed tantum pars mei Corporis in diversas texturas mutato particularum situ conversa. Nam neque est meum Caput, neque meum Cor, neque Stomachus, neque Truncus, neque Artus. Ut enim hae partes sint meae, deberent confici ex eadem numerica materia in eundem ordinem disposita, ex qua meum Caput, Cor, Ventriculus, Truncus, & Membra jam constructa sunt.
[Page 166] 5. Plurimi contendunt quòd Meum vel Theobaldi Corpus potest esse in pluribus locis in eodem momento per Reproductionem, ut ipsi loquuntur. Dieunt enim quod caro, vel Panis, in pluribus, imò millenis locis à Theobaldo vivente dissitissimis, converti possunt in verum & integrum Theobaldi Corpus; ita ut minima carnis alicujus Animalis, aut panis portiuncula, etiamsi pondus unius grani non superet, non tantùm convertatur in substantiam Corporis Theobaldi, uti solet alimentum vulgare; sed etiam ipsa fiat tota ipsius substantia. Et millenae aliae carnis vel panis portiunculae fiant quoque tota ipsius substantia in mellenis Mundi locis à se invicem remotissimis in eodem tempore.
Hoc autem mentem humanam superat, & Corporis viventis naturam evertere videtur. Fateor quidem quòd portiuncula Carnis, panis, imo ligni, aut saxi converti potest in integrum, Organicum, & vivum Corpus humanum; non concedam tamen quòd fieri posset integrum meum Corpus, dum ipse vivo. Nihil enim potest fieri totum meum Corpus, quia totum meum Corpus efformatum est, & vivit. Minima porrò, illa carnis, vel Panis portiuncula [Page 167] tantam materiae quantitatem continere non potest, quantam continet solita Corporis nostri moles; Unde ut totum meum Corpus efformet, nisi sub minimâ mole contineri valeat, nova materia superaddi debet, ut creati Corporis moles extumescat. Praeter [...]a, si tot Panis portiunculae, & tanta panis vel alterius materiae massa in tam dissitis, & in tam innumeris Mundi locis in meum Corpus converti possent, omnia totius Universi Corpora in meum Corpus mutari possent, ac proinde totus ipse Vniversus meum Corpus fieri posset; quod vix quisquam credere poterit.
Caeterùm, ille Panis, aut caro, non potest evadere tota Corporis mei substantia, nisi ipsa facta fuisset priùs ex totâ Corporis mei materiâ; quod fieri non potuit, quia Corpus meum cum tota sua materia adhuc integrum & vivum est. Conversio igitur carnis, vel panis, in Corpus humanum, est potiùs novi & alieni Corporis Creatio, quàm vera Corporis mei Reproductio. Corpus enim illud ex portiuncula panis constructum, non magis potest esse meum Corpus, quàm Corpus infantis hodie vel heri nati potest esse meum Corpus. Ac proinde meum Corpus in pluribus locis per [Page 168] hujusmodi reproductionem multiplicari nunquam poterit.
6. Demùm, Mater, quae peperit plures Infantes, qui vita fruuntur, non dicetur habere suum Corpus in pluribus locis in eodem tempore; quia quilibet infans non est totum ipsius Corpus, sed pars tantùm; imò pars ritè dici non debet, quia neque Infans, neque Germen aut Semen, ex quo infans formatur, ulli inservit usui in Corpore Muliebri; sed alienum quodammodo est Corpus propagandae speciei propriè destinatum.
Etiamsi quoque Corporis virilis a Costa in Corpus Muliebre totum & integrum convertatur, Corpus tamen virile non dicetur esse in duobus locis, quia Corpus Muliebre ex viri Latere extractum, etiamsi in se totum & integrum sit, est tamen pars tantùm Corporis virilis. Praetereà, Corpus Muliebre novâ Animâ gubernatur, cujus Animae nutu & imperio, omnes saltem voluntarii motus peraguntur. Unde Corpus Muliebre simul cum suo Spiritu cogitante non tantum differt à Corpore virili, sed etiam distinctam personam efformat. Corpus enim Muliebre Animae suae nutui subditum, omne viri jus & imperium respuit, nisi quantum connubii Lege obstringitur.
[Page 169] Quum ante quosdam Annos mecum seriò perpenderem, quòd in Humano Corpore nihil reverà sit praeter materiam diversâ figurâ & mole donatam, existimavi, quòd nullus posset esse ipsius Status super naturam, qui mente concipi non posset. Concipere tamen haud potui ullatenus, quòd idem numero Corpus humanum cum tota sua materia aut mole posset esse in pluribus locis in eodem tempore. Nec etiam ullo alio modo hactenus allato multiplicem posse esse ipsius praesentiam reperi. Postquam autem in Medicinae Principiis versatus, Materiei naturam, differentias, & figuras perpenderim; postquam Chymiae ope Elementares Corporis humani particulas, Terrae nempe, Aquae, Salis, & Sulphuris Atomos inspicerem; post quam Anatomes auxilio Corporis humani fabricam ex vasculis & fibris vascularibus totam contextam esse reperirem, post quam in Humorum texturam, circuitum, & effervescentiam inquirerem, nec non mirum ipsius ex pusillo Germine ortum explorarem, post diuturnum, inquam, per devias Naturae salebras scrutinium, dum fortè de exilibus Embryonis staminibus, & de diversis nutritionis gradibus cogitarem, [Page 170] clarè tandem & perspicuè concepi, quòd Meum vel Theobaldi Corpus, operante Numinis potentiâ, novo quodam, sed unico tantùm modo, & in peculiari quodam sensu, ita verè multiplicari posset, ut integrum & vivum posset esse in pluribus dissitissimis locis in eodem temporis momento, non tamen cum solitâ magnitudine. Quamvis tamen conciperem quòd Theobaldi Corpus posset esse in pluribus locis in eodem tempore vivum & integrum, concipere haud potui quòd Anima ipsius seu Spiritus cogitans, quòd inquam ipsius persona, seu totus ipse Theobaldus posset esse in duobus locis in eodem tempore; quin imo reperi quòd unus Homo non potest esse totus simul in duobus locis in eodem instanti. Deinde mei diffidens judicii Opinionem hancce plurimis ingenuis, probis, & eruditis viris patefeci, qui, re penitùs discussa, idem mecum senserunt. Quidam autem ex illis, qui perspicaciori [...]rutinâ hanc sententiam perpenderunt, qui eandem cum stabilitis jam Opinionibus compararunt, & ad minutissima quaeque ipsam latiùs extenderunt, cùm à reliquorum omnium sententia ipsam penitus discrepantem reperirent, existimarunt, quòd novis inter Literatos litibus, bellis intestinis, [Page 171] &, nescio, quibus non forsan tumultuosis Erroribus originem daret; quare suaserunt & obsecrarunt ut ipsam publici juris non facerem; ut itaque pacificis ipsorum votis, pacis ipse amans, responderem, nec tutum aliis, nec congruum mihi fore visum est enodatum hocce problema promulgare.
ARTIC. XV.
De Statu Animae secundùm Naturam.
HOmo non tantùm ex Materiâ, Art. 15. seu Corpore, in multiplicem Organorum seriem dispositâ, sed etiam ex Spiritu, seu substantia quadam cogitante, Anima rationali dicta, simul unitis componitur. Miracula quoque non in humano solùm Corpore, sed etiam in Anima rationali producta sunt. Quare, explicatis Corporis Miraculis, Status Animae super naturam quanta possumus perspicaciâ illustrare pariter necesse erit. Quemadmodum autem necesse fuit sanum & morbosum Corporis humani statum praelibare, ut status ipsius super naturam elucescat, sic quoque Statum [Page 172] Animae secundum Naturam praemittere hic oportebit, ut clariùs innotescant ea, quae de Miraculoso ipsius statu dicturus sum.
Omnes hodie sanioris judicii Philosophi, ipsa rei veritate convicti, fateri coguntur, quòd Spiritus Hominis, seu Anima Cogitans, ab ejusdem materiâ, quoad substantiae speciem, longè discrepat. Concipi enim non potest, quòd materia huic nostrae similis Ideas seu Rerum corporearum Imagines sibi formet, quòd Ideas easdem simplices in Rationis formam conjungat, quòd praeteritarum rerum recordetur, quòd de absentibus cogitet, quòd de futuris judicet, quòd de abstractis & Metaphysicis rerum conceptibus disputet, & de supremi sui Authoris attributis disserat. Quare Spiritus humanus sublimioris longe indolis, & quasi Divinae Naturae particula credenda est. Quid autem Spiritus reverà sit, non patet. Sub nostros enim sensus non cadit; illum neque longum,Anima describi non potest. neque latum, neque profundum, neque figura ulla aut loco circumscriptum, neque divisilem, neque ullis partibus instructum, neque ulli sensili materiae ullatenus similem reperimus.
[Page 173] Si quis diceret quòd Spiritus est substantia immaterialis & indivisilis, idem est ac si diceret Spiritus non est materia; hoc autem veritatis avidum non satiaret, quia denotat tantùm quid non sit, non autem quid verè sit ipsius natura. Si enim percontanti alicui, quid sit materia, responderetur, quòd est substantia non cogitans, dubioprocul non foret hoc responso satisfactus, quia genuinam materiae naturam non describit.Anima rationalis est sui generis Materia. Quis praeterea audebit asserere quòd Spiritus humanus non sit sui generis [...], seu Materia? Fatentur enim omnes quòd est Substantia, seu quid per se existens; Substantia autem omnis debet necessariò habere aliquam suae naturae materiam, seu ex aliqua re constare; quia nihil potest ex nihilo fieri. Atque uti Aqua Mineralia & Vegetantia, Spiritus vini Aquam, Aer ipsum Spiritum, Aether aerem, Materiae subtilitate longe excedit, sic Anima forsan rationalis, materiae suae tenuitate, subtilitate, levitate, mobilitate, agilitate, & pluribus aliis proprietatibus aetherem ipsum longe superare censebitur ab iis, qui Materiae Naturam in crasso & vulgari sensu non intelligent.
Quidam affirmant quòd Spiritus humanus nihil aliud est quam Cogitatio seu [Page 174] Substantia actu Cogitans. Perperàm tamen;Anima non est Cogitatio. quia Spiritus semper non cogitat; foetus enim, infantes recèns nati, apoplexiâ correpti, crapulâ sopiti, vel sponte suâ dormientes nullatenus cogitare videntur; nulla namque ratione, nullo indicio, nulla experientia, &, quod majus est, nullo ipsorum testimonio cogitare illos probari potest. Quin imo multis argumentis probari potest, quod ab omni cogitatione in somno feriantur.Anima semper non cogitat. Si enim aliquis in somno vel veterno cogitaret, non dormiret propriè, sed suae cogitationis foret conscius, & vigilaret, (ideò enim homines vigilare dicuntur, quia cogitant) aut saltem ex somno excitatus, cogitationis suae reminisceretur, uti plerique recordantur somnia. Qui verò ex Apoplexia forti reviviscunt, etiamsi caro ipsorum forcipibus fuerit vellicata, & tantum non dilaniata; etsi candente ferro cutis fuerit combusta, pili divulsi, scapulae cum cucurbitulis incisae, & etiamsi mille modis fuerint cruciati, nihil tamen aliquando se sensisse affirmant, nec de ulla alia re se cogitasse recordantur. Quare obvium cuique patet quod Spiritus hicce semper non cogitat; ac proinde natura ipsius non est Cogitatio; sic enim cessante Cogitatione periret.
[Page 175] Fateor tamen quòd praecipua Spiritûs proprietas est Cogitatio, uti praecipua Corporis proprietas est mo [...]us. Animae proprietas est Cogitatio. Quemadmodum autem Corpus aliquando potest esse sine motu, sic etiam Spiritus potest nonnunquam esse sine Cogitatione. Atque uti omnes Corporis effectus à solo motu, sic omnes Spiritus effectus à sola Cogitatione peraguntur. Uti quoque suprà asseruimus, quòd omnis motus à supremo rerum Conditore unicè & immediatè, concurrente tamen Corporum contactu & impulsu, producitur; sic omnes cogitationes & conceptus ab eodem Supremo Numine, adjuvante quidem sensuum & organorum ministerio, in Spiritu excitantur; & diversae Animae cogitationes sunt totidem ejusdem Modi, uti diversae motûs species sunt diversi Corporum modi. Ac proinde non minus absurdum est dicere quòd Anima sit Cogitatio, quàm quòd Corpus sit Motus; cùm Cogitatio & Motus pari respectu sint peculiares utriusque Modi.
Cum itaque Spiritus propriè Cogitatio non sit, sed Cogitationis author, sedes, vel subjectum, instituti nostri ratio hîc loci postularet ut naturam illius ulteriùs investigemus. Quoniam [Page 176] autem [...] nostrum, sive Spiritus quinque sensuum, imò sui ipsius scrutinio subjici non potest, sui ipsius captum superat; sicque Spiritus ille, qui reliqua omnia capit & describit, sui ipsius naturam describere non potest. Id tantum de Animae natura scimus, quod sciamus de ipsa nos nihil scire.Si non natura Animae, saltem usus describendus est. Scimus quidem quòd cogitamus, & conscii sumus quòd Cogitatio haecce nobis intùs in cerebro insit; quid verò Cogitatio ipsa verè sit, aut quaenam sit vera substantiae cogitantis natura, id penitùs nescimus. Cum itaque nullo rationis lumine, aut ingenii acie Spiritus Cogitantis naturam detegere valeamus, liceat saltem effectus ipsius, officium, & genuinum usum quanta possumus solertia indagare, ut mutuum Corpus inter & animam commercium clariùs explicemus.
Advertere tamen obiter liceat, quòd cùm Spiritus nullas supponatur habere partes, molem, aut magnitudinem, nullo unquam loco aut ambiente concava superficie circumscribi posse censetur, sed alicui Mundi puncto immobili & indivisili, quod mente concipitur, ita intimè praesens esse potest, ut nulli alii Mundi puncto in eodem tempore respondeat. [Page 177] spondeat. Locus itaque Spiritus erit tantum ipsius praesentia. Multiplex autem non potest esse ipsius in eodem tempore praesentia.Anima non potest esse in duobus locis in eodem tempore. Uti enim hic suprà diximus quòd una eademque materiae particula indivisa, & cum eadem mole non potest esse in duobus locis in eodem instanti, sic quoque idem indivisilis Spiritus nullatenus potest esse extra se positus, aut à seipso remotus in pluribus locis in eodem momento. Affirmare enim quòd meus Spiritus sit Londini, & Vienae in eodem tempore, idem est ac dicere quod ne (que) Vienae est ne (que) Londini. Vienae enim esse non potest, quia hic supponitur esse Londini. Londini pari ratione non existit, quia Vienae in eodem instanti esse supponitur; aut si in utroque loco in eodem tempore existeret, foret dubioprocul duo Spiritus; & haberet duas liberas & forsan contrarias cogitationes in eodem tempore. Hic enim Spiritus Londini (saeviente nunc Francorum bello) libere posset cogitare de bello gerendo,Anima non potest habere duas simul cogitationes. & alter Vienae de sanciendâ pace. Unus autem idemque Spiritus non potest unquam esse duo Spiritus, nec potest unquam habere nisi unam semel cogitationem, & non potest cogitare nisi de unica tantum re in eodem temporis instanti; ac proinde [Page 178] fieri non potest quòd de duabus rebus oppositis in eodem momento cogitet. Nec proderit dicere, quòd dum hic de Viena cogito, hic & Vienae sit mea cogitatio; aliud enim est cogitare de Viena, & aliud cogitare Vienae; aliter enim si nunc de Bello Punico cogitarem, cogitatio mea nunc existeret, & eadem extitisse deberet tempore Hannibalis.
Ut itaque jam tandem Animae rationalis in humano Corpore effectus & Officium ritè detegamus,Duplex est in nobis vita, vita Hominis & vita Corporis humani. duplicem in nobis vitam observare priùs oportebit, vitam nempe hominis, & vitam Corporis humani. Vita hominis est mutuus influxus Spiritûs cogitantis in Corpus, & Corporis in Spiritum; cujus influxus beneficio sensus persicitur, & motus voluntarius. Vita autem Corporis est motus involuntarius Cordis, respirationis, nec non fluidorum perennis circuitus. Omnes hujusmodi motus vitales spontanos à Spiritu humano, qui anima perperam vocitari solet, produci, hactenus creditum est. Existimarunt enim quòd hic Spiritus cogitans, Anima non potest esse tota in tota Corpore & in qualibet Corporis parte. ut suas operationes efficaciùs perficeret, fuisset totus in toto Corpore, & totus in qualibet Corporis parte. Jam autem demonstravimus quòd Spiritus non potest esse in duobus locis, [Page 179] nec propriè in ullo loco; ac proinde non potest esse totus in qualibet Corporis parte; forent enim totidem Spiritus, seu, ut malunt, Animae quot sunt Corporis partes. Uni igitur Corporis parti▪ callosae nempe cerebri medullae, seu origini nervorum praesens est Spiritus hicce rationis judex.Anima in solo cerebro sita est. Nobis enim ipsis conscii, videmus, quòd neque Pes, neque Manus, neque Cor, neque Os, Nasus, Oculus, neque Auris, neque ullum aliud Organum cogitat, sed in nobis verè sentimus quòd Cogitationes nostrae, perceptiones, memoria, somnia, deliria, reliquaeque Animi Operationes cerebro insunt.
Nunc igitur perpendamus utrum Spiritus hicce cerebri meditullio sic insitus,Anima rationalis nonanimat Corpus. Anima Hominis, vel Corporis humani, vel utriusque Anima dici ritè mereatur: Humani quidem Corporis Animae officium aut munus praesta [...]e nullatenus potest: concedunt enim omnes quòd quicquid hicce Spiritus praestat, sua cogitatione, & ex libero suae voluntatis arbitrio peragit. Quot autem, amabò, motus in Corpore nostro sine ullo Animae imperio ex necessitate quadam mechanica peraguntur. In ipso somno, nedum cogitante, multò minus [Page 180] imperante Anima, cibi sponte sua in Ventriculo eliquantur. Chylus formicante [...] motu per vasa lactea ad Cor propellitur, & in Sanguinem convertitur; Cor ipsum perenni & aequali motu cietur; Pulmones jugi respiratione dilatantur; Sanguis debito fermentationis conflictu atteritur & circulatur; Spiritus Animales in debita copia in corticalibus cerebri filtris secreti, per nervorum canaliculos distribuuntur.Anima rationalis non est causa motuum vitalium in visceribus. Brevi, omnes vitales motus in alto sopore ritè perficiuntur. Porròdum etiam vigilamus, motum Cordis, respirationis, pulsum, & alios naturales motus ex imperio Animae neque accelerare, neque retardare, multò minùs supprimere valemus. Cum igitur non tantùm invitâ, sed etiam nedum consciâ Animâ vita Corporis propagatur, indicium est sanè luculentum quòd nutui vel imperio Spiritûs cogitantis nullatenus subjicitur;Vera Corporis vita. sed à mechanica organorum structura, & fluidorum motu unicè conservatur. Omnes enim iidem motus vitales in Brutis sine ullo Spiritu cogitante perficiuntur. Tenellum quoque Embryonis humani Corpus in utero Matris vivit, antequam Anima ipsi coelitùs immissa est▪ quia non nisi post [Page 181] quosdam à conceptione menses ipsi infunditur; & tamen ipsum per hocce tempus vixisse patet, quia Cordis, seu puncti salientis, & Sanguinis motus vigebat. Praeterea, si infans sine artubus cum capite tantùm & trunco nasceretur, caecus, surdus, mutus, & in tota cute paralyticus, modo Cordis motus & respiratio supersint, vita fruetur, etiamsi Anima rationalis nullas exercere videatur functiones.
Cum nuper Anno 1694. Varsaviae in aula Johannis Sobiesci defuncti jam Regis Poloniae aliquandiu versatus fuerim, in nemoribus ad Lithuaniae & Russiae confinia sitis à venantibus Sylvicolis captus fuit inter gregem ursorum juvenis Sylvaticus, decem circiter annos natus, aspectu horridus, & pilis hirsutus; qui neque rationis, neque loquelae, imò neque vocis humanae usu gaudebat:Stupendus casus in Polonia▪ pedibus & manibus instar quadrupedis incedebat: nihil cum homine commune habebat praeter externam nudi Corporis figuram. Cum autem vultu saltem hominem imitaretur, lavacri fonte fuit initiatus; & à brutorum grege semotus, humanae societatis ipsum primò taedere videbatur; inquietus enim, anxius, & ad sugam propensus erat, [Page 182] quasi in carcere seipsum detineri crediderit: Don [...]c, levatis contra murum manibus, pedibus tandem stare, uti infantes vel catuli solent, edoctus, & dapibus humanis paulatim assuefactus, post longum tempus cicuratur;Puer infer ursos altus & captus. & verba quaedam raucâ & inhumanâ voce proférre incepit. Interrogatus autem de Sylvestris vitae cursu non magis recordatus erat, quàm nos meminimus eorum, quae acta sunt, quando in incunabulis vagivimus. Rex ipse, Plurimi Senatores, & multi horum locorum fide digni Indigenae, mihi certò asseruerunt, & publica est & indubitata fama in tota Polonia, quòd nonnunquam infantes ab ursis aluntur. Dicunt enim quòd si infans ante fores, vel prope sepem, vel in agro ab incautis parentibus relictus à famelico urso in vicinia pascua sumente corriperetur, in frustula statim discerptus, devoratur; si ver ò à lactante ursa captatus fuerit, ad ursile vehitur, & inter ursulos, tanquam inter germanos fraterculos, materno quodam amore porrectis uberibus nutritur; & post aliquot annos à venantibus rusticis aliquando capitur; uti anno 1669. casus alter huic nostro similis contigit, quem tunc temporis Varsaviae se vidisse [Page 183] mihi hic Londini jam asserit Excellentissimus Vir Joannes Petrus van den Brande Dominus de Cleverskerk ad Aulam nostram nunc Legatus Batavus. Quem easum fusiùs describam in tractatu de Regimine Regni Poloniae quem brevi in lucem sum in vernaculo nostro sermone editurus.
Nunc quaeso cui usui inserviebat Spiritus huic homini vitam inter ursos degenti inditus. Nullo rationis exercitio ipsum gaudere constat, quia sui miseri status foret conscius, & ad humanum consortium fugeret, aut saltem inter homines degens, non foret pristinae sylvestris vitae cupidus. Hinc arguere fas est quòd hominis sylvatici vita aut anima non fuerit ipsius Spiritus, sed quod more Infantis recèns nati, more apoplectici hominis vel dormientis, & more brutorum vita ipsius à spontaneo Cordis, & intestino fluidorum motu unicè dependebat. Neque alia verè est in humano Corpore anima praeter illam quae ipsi communis est cum reliquis animantibus, imò forsan & cum plantis; Animantiae enim sunt progressiva quaedam vegetantia. Anima igitur, seu vita Corporis humani est involuntarius solidarum & fluidarum partium motus. Qui motus [Page 184] non à Spiritu cogitante, sed à mutuo utrorumque influxu procedit. Solidae enim partes à fluidis seu à Sanguine, & nerveo fluido moventur; Sanguis vicissim & Spiritus animales à Cordis, aliorumque Organorum impulsu in motum cientur vitalem. Qui motus turbatus,Quid morbus. auctus nempe nimis, vel diminutus,Quid Mors. morbus vocatur; suppressus autem penitus, Mors ritè nuncupatur. Non ideò igitur vivit Corpus, quia ipsi coelitùs demissus est Spiritus cogitans, neque ideo moritur, quia eadem substantia cogitans ab ipso recedit; sed ideo vivit, quia partes solidae sponte sua & juxta necessarias Naturae Leges, sine ullo Animae imperio, à fluidis, & fluida vicissim à solidis moventur: Et ideo extinguitur, quia urrorumque motus à veneno, morbo interno, vulnere, aut aliquo casu externo supprimitur. Quo semel suppresso Spiritus cogitans suas operationes perficere ampliùs non potest, ac proinde ab exanimi cadavere, ruptis quasi carceris repagulis recedit. Necessum qu [...]que maximè erat, ut vita nostra ex libero fragilis & ventosae voluntatis arbitrio non dependeat, ne prae timore aliquando, ira, furore aliove violento Animi affectu, vitales [Page 185] Cordis & Sanguinis motus mentis imperio supprimere vellemus, mortemque nobismet ipsis ferocientes inferamus. Sicque statutas Naturae Leges in nostra foret potentia pro arbitrio violare. Quare providus Rerum Conditor pro nostra tutela longae melius statuit, ut vita Corporis ab ipso Corporis motu, non verò ab inconstanti vindicis voluntatis nutu dependeat.
Non ideo creatus est homo ut vivat, sed ut vivus in reliqua non tantùm animantia, sed etiam, quòd longè difficilius est, in seipsum imperium exerceat; & ut sui Authoris imperio & legibus sese totum subjiciat. Bruta omnia ex sola materia in plurimas machinulas & elateres disposita componuntur. Homo verò solus non tantum ex materia, sed etiam ex Spiritu, & materia in Organicas quoque texturas formata coalescit. Quoniam itaque jam demonstravi quod materia Hominis seu Corpus ipsius vitam non mutuatur ab influentia Animae cogitantis, sed à proprio & insito motu, operae pretium videtur hic ulteriùs investigare quinam verè sit Animae rationalis in humano Corpore usus & Officium.
[Page 186] Duplex est in nobis Spiritus cogitantis usus, primus, ut sit sensûs Author; alter, Duo sunt usus Animae in Corpore Humano. ut sit liberi motus arbiter; ut inquam ideas habeat & conceptus de suo Corpore, & de omnibus ambientibus corporibus [...]am nocivis quam salubribus; & ut Corpus in motum agat, ut noxia Corpora fugiat, & p [...]oficua amplecta [...]; ut, brevi, Corpus nostrum juxta rationis normam gubernet & conservet. Nunc itaque obiter videamus quomodo juxta Oeconomiae Animalis Leges sensus & motus perficiuntur.
Ut Spiritus rationalis Corpora externa percipiat,Tria sunt instrumenta Animae. suumque Corpus liberè moveat, tres illi subserviunt ministri, Spiritus nempe Animales, quinque sensuum Organa, & Musculi qui habent Antagonistas. Cor enim, Diaphragma, Musculi Respirationis, & caeteri, qui non habent Antagonistas, imperio Spiritûs non subjiciuntur. Spiritus Animales & quinque Organa simul, soli sensui sunt destinata. Spiritus animales & Musculi motui voluntario inserviunt. Spiritus animales aërei sunt & invisilis quaedam aura vitalis, qui in Cerebri glandulis à Sanguine secernuntur, & per nerveos canaliculos per totum Corpus motum & sensum largituri [Page 187] dispensantur, & sese habent seduli instar & officiosi nuncii inter Animam, quinque Organa, & Musculos. Animae enim denunciant, quae aguntur in Organis; & in Musculis excitant motus quos imperat Anima. Duo autem hic nobis praecipuè incumbit inquirere, quomodo nempe primò Spiritus animales subministrant animae ideas Corporum externorum, quae vel sono suo nervos aurium feriunt, vel colore & lumine Nervos Opticos percuriunt, vel odore Nervos nasales Me [...]branae pituitariae vibrant, vel sapore nerveas ling [...]ae papillulas titillant aut vellicant, vel contactu Nervos cutis premunt. Et secundò, qua Lege iidem Spiritus animales ita nutui Animae subjiciantur, ut juxta conceptas rerum ideas voluntarios in Musculis motus ex mentis arbitrio producant.
Prolixum nimis hic foret abditam Spirituum anima [...]ium Naturam, diversam quinque Organorum structuram, & genuinam Musculorum texturam describere. Q [...]are satis erit obiter observare, quòd quinque Organa & Musculi omnes, praeter Cor, innumeras nervulorum propagines à cerebro recipiunt; quòd per eosdem nervulos continuo depluunt roris instar à cerebro [Page 188] insensiles Spirituum animalium rivuli, sensûs in Organis, & motûs in Musculis parentes. Ut itaque sensatio fiat, Spiritus animales ab Organo sensorio ad cerebrum refluere debent, ut illuc objecti externi imaginem animae advehant; ut autem motus peragatur, iidem Spiritus animales à cerebro cursu contrario ad musculos in majori quàm sponte sua solent, copia, ex animae imperio mandari debent. Nunc igitur breviter videamus qua mechanismi lege sensus & motus in nobis producuntur.
Sensatio,Quomodo fit sensatio in quinque Organis. primò, seu objecti perceptio, necessaria quadam Motûs L [...]ge in quinque Sensuum Organis perficitur. Quoad Auditum; Sonus, sen aër undulatione quadam vibratus, ab Aure externa, tanquam à concava quadam concha collectus,Auditus. in Tympanum i [...]uit, illudque retrò pellit: Tympanum autem sic retrò pulsum appensa ossicula, malleum nempe, incudem, stapedem, & Os Orbiculare retrorsùm contra nervulum auditorium ponè in labyrintho & ductibus semicircularibus ad vestibulum fenestrae ovalis & rotundae situm, urget, eundemque premit, quam pressionem sequitur perceptio son [...].Visio: Quoad Visionem; colores, [Page 189] seu radii luminis ab objecto reflexi membranam oculi corneam, aqueum, crystallinum, & vitreum humorem refracti permeant, donec ad retinam, seu nervum opticum in fundo Oculi situm perveniunt, illumque leviter concutiunt & premunt; haec pressio visionis causa est▪ Quoad Olfactum, Olfactus. ab odoriferis Corporibus salina exhalant miasmata, quae nerveas naris fibrillas irritant, & comprimunt, cujus compressionis effectus est Olfactus seu perceptio Odoris. Salia quoque vel salina Corporum principia lanuginosos nervulorum lingualium villos pungendo & comprimendo saporem ad cerebrum transmittuunt. Corpora quoque cutaneos nervos premendo,Tactus. soliditatem suam vel fluiditatem, asperitatem vel laevitatem, calorem vel frigus, figuram, aliasque sensiles qualitates Animo repraesentant.Modus sensationis. Omnes igitur Sensationes fiunt à nervorum contactu & compressione, hoc modo: omnes nervi canaliculo exilissimo pervii sunt, per quem tubulum Spiritus Animales ad omnes Corporis p [...]rtes jugiter ve [...]unt. Quando igitur aliquis nerv [...]s comprimitur, meatus ips [...]us coarctatur, vel penitus occluditur; unde Spiritus Animales à cerebro defluentes per coarctatum [Page 190] ductulum iter pergere non possunt, ac proinde undulatione quadam refluere coguntur, & in cerebrum quodammodo respui, ibique sui nervi originem concutientes Animam eorum, quae in Organo acta sunt, certiorem & consciam efficiunt.
Motus quoque Muscularis necessario causarum mechanismo producitur. Omnis nempe musculus multis st [...]minibus seu fibrillis cavis constat;Textum Musculi. omnes hae fibrae si non in tota sua longitudine, saltem versus medium laxae, rarae & dilatabiles sunt; per cavitatem cujusque fibrae sanguis jugiter affluens circulatur; & ad quamlibet fibram fluidum nervorum à cerebro continuò depluit per appensos nervos.Quomodo sit motus Muscularis. Unde fibrae omnes Musculares Sanguine & Spiritibus semper turgidae, tensae sunt, & quasi contractae; contractis autem pari virium robore fibris antagonistis, pars cui affiguntur, uti malus nautica oppositis rudentibus distracta, flecti, extendi, aut aliquaversus moveri non poterit, sed in constanti qnodam contractionis aequilibrio immota retinebitur. Si autem jussu Animae major fluidi nervei copia à cerebro demittatur ad unum musculum quàm ad alium, ad extensorem nempe [Page 191] musculum, quàm ad flexorem, extensor geminato contractionis impetu renitentiam antagonistae superabit, & partem extend [...].
Hucusque igitur quanta potui brevitate perpendi quantum quinque Organa, Musculi, & Spiritus Animales internuncii, sensationi, & motui musculari producendis conferunt. Clarè enim patet, quòd compressis nervis, fluitantes in ipsis Spiritus Animales ad cerebrum refluere coguntur; & quòd demissis iisdem Spiritibus à Cerebro in majori quantitate ad unum musculum quàm ad alium, musculus qui iisdem est magis saturatus & turgidus partem appensam ad se contrahere debet.Imperium Animae in Corpus, & influxus Corporis in Animam. Quomodo autem Spiritus Animales Corporei ad cerebrum refluentes, rerum corporearum imagines Animae cogitanti incorporeae communicant, & quomodo eadem Anima cogitans ex voluntatis suae arbit [...]io Anima [...]es Spiritus ad un [...]m musculum potiùs quàm a [...] alium in majori copia d [...]terminet neque expetimentis Chymicis, aut Anatomicis, neque ex ullo Medicinae aut Rationis principio, neque ulla Spiritûs cum Corpore, aut Corporis cum Spiritu affinitate, neque ex efficaci ulla alterutrius virtute, [Page 192] neque ex ulla prorsus Naturae vel Motûs Lege mechanicâ deducere possumus.
Ad solam igitur Supremi Numinis potentiam & voluntatem recurrere necesse est, ut non tantùm motum à Corpore in Corpus transmissum, sed etiam mutuum Animae in Corpus, & Corporis in Animam influxum explicemus. Statuere itaque meritò licet, quòd quoniam Deus Animam Corpori, diversas naturâ substantias, connubio quodam simulassociavit, Leges quasdam, & quasi pacta conventa inter utrumque sancivit, quibus aeterno sui decreti sigillo munitis, in sese mutuo operarentur, uti ex statutis Motûs Legibus Corpora omnia reciproco quodam impulsu sese movent. Leges autem Animam inter & Corpus stabilitae, duae tantùm hae recenseri possunt.
Nimirum quòd
1o. Juxta peculiares in Humano Corpore Motus, peculiares in Anima excitabuntur ideae.
Et quòd
2o. Juxta diversas Animae Cogitationes,Art. 16. & Affectus, peculiares in Corpore motus vicissim producentur.
Hi autem reciproci affectus & effectus ab Anima ipsa, aut à Corpore, verè non producuntur, sed ab Illo solùm qui Leges has inter utrumque pepegit. Illius enim solius est Legum tenorem conservare,Uti Deus est Motus immediata causa, sic & Cogitationis est unicus Author. & Legum mandata exequi, qui Leges condidit; ac proinde Supremus Legislator non erit duntaxat Motus Corporum & effectuum eorundem causa unica, sed etiam Cogitationum Animae, saltem primigeniarum, Perceptionum, & Sensationum omnium immediatus Author. Primae, inquam, Rerum Ideae, nobis ad praesentiam Rerum ipsarum per quinque sensuum Organa caelitùs infusae sunt. Quando enim primò vidi Elephantem, Anima mea non potuit esse hujus visionis causa, quia sic Anima, cùm libero semper agat arbitrio, Elephantem aperto oculo posset non vidisse; motus quoque fluidi nervei, aut ipsorum oculi nervorum vibratio non potuit in Anima mea primam Elephantis [Page 194] imaginem natura sua verè depingere, quia cùm motus unius Corporis, ut supra innui, non potest esse vera causa cur aliud Corpus moveatur▪ multò minùs motus fluidi Corporei in re incorporea effectus ullos producet. Unde sequitur quòd motus Spirituum Animalium est tantùm Occasio cur Anima Cogitet; & Voluntas Animae est tantum Occasio cur Corpus humanum, aut aliqua ipsius Musculea pars à supremo Motûs Authore juxta statutae Legis tenorem in motum liberè cieatur.
Quamvis autem Spiritus noster primarias Rerum Ideas sibi ipsi, insita quavis vi, aut virtute propria, formare non valeat, sed illas tantùm ex statuta Lege aliunde advenas passiva recipiat; receptas tamen semel ideas simul associare, à se disjungere, in Rationis formam illas connectere, unam ideam ex alia inferre, unum velle, aliud nolle, hanc propositionem admittere, illam rej [...]cere, aliasque complexas Animi operationes, juxta, imo aliquando con [...]ra, rectae Rationis principia, nunc sibi consonus, nunc interaestuosas Cogitationum procellas sibi dissonus & quasi naufragus cum libero Voluntatis exercitio producere potest.
ARTIC. XVI.
De Statu Animae super naturam.
EXtra praefixos Instituti, imo Ingenii mei limites foret, de Animâ ab extincto Corpore separatâ sermonem habere. Quare de caelesti ejusdem, vivo adhuc Corpori unitae, supra Vnionis suae Leges elevatae statu, propositae Methodi Ratio hic tantùm tractare postulat. Cùm itaque Corporum status super naturam, & Animae Cogitan [...]is stutum secundùm naturam quantâ potui perspicaciâ & brevitate illustrare tentaverim;Miracula Animae. congruum quoque erit Miraculosos Animae Status pari rationis scrutinio in Operis complementum explorare; ut uterque Materiae & Spiritûs status innotescat, & immensa summi Conditoris potentia pleniùs elucescat.
Hic superiùs observavi sedulò, quòd uti Motus Corpori, sic Cogitatio Animae inditur; Atque ita quoniam Corpus quodvis ex alterius irruentis Corporis occasione movetur; Anima pariter [Page 196] ex Objectorum externorum quinque sensuum Organa ferientium, & sui imagine afficientium praesenti occasione cogitabit.Anima nostra non nisi sola Corpora verè concipit. Cogitabit igitur Anima de iis tantum objectis, aut saltem ea tantùm objecta clarâ Mente concipiet, quae Sensûs Organa percutiunt. Sola autem Corpora Sensuum Organa feriunt; ac proinde sola Corpora, non verò Spiritus, claram sui imaginem seu ideam per Sensuum nervulos ad commune Cerebri Sensorium transmittent, & Animae impriment. Potest quidem Anima de multis Rebus cogitare, imò potest certior esse de multarum Rerum existentia; quarum Naturam, utpote abditam, penitùs ignorat, imò non potest non ignorare. Nihil autem perspicuè concipere potest, nisi quod mole sua, utcunque exigua, aut materiae contactu Sensuum Organa immediatè afficit. Unde quò diutiùs Sensus nostri Objectis externis assuefacti fuerunt, eò luculentiori Conceptuum seu Idearum numero & serie sapiemus. Quare mirum non est quòd Infantes recèns nati nullos habeant, aut saltem paucissimos Rerum Conceptus: Senes verò innumeris Ideis sint cogitabundi. Hae autem Ideae non exhibentur Animae ex innata ulla aut insita [Page 197] Organis virtute, sed ex sancitis, quas suprà recensui, Sensus inter & Animam Legibus. Nunc igitur videamus utrum everso vel suspenso harum Legum ordine, status Animae super naturam concipere valeamus.
Dubitandum non est quin Deus, uti Motûs Leges, sic quoque Animae & Corporis Leges, quas ipse liberè stabilivit, pro arbitrio, & prout necessitas postulabit, suspendere valeat. Suspensis autem semel his Legibus, aequè clarè miraculosi Animae status explicabuntur, ac status ipsius secundùm naturam juxtas statutas jam ipsius Leges explicari possunt. Cùm autem hae Leges praecipuè sint quòd affectus Corporis animo advehantur, Affectus Animi in Corpus influant, & quod Cogitationes Animi ab Organis Sensuum dependeant; suspensa duplici modo harum Legum virtute & tenore patebit,
Quòd,
1o. Anima poterit cogitare sine ulla facta in Organis Sensuum impressione.Leges Animae duplici modo suspenduntur.
Et quòd
2o. Factâ in Organis Sensuum Impressione, Anima poterit non cogitare.
Quoad primam suspensae Legis Regulam obvium cuique patet, quod quoniam Anima, ut suprà probavi, objecta externa non percipit ex efficaci ulla aut insita ipsorum virtute, sed quia ex eorundem praesentium, & Sensûs Organa ferientium Occasione, ut in Corporum motu diximus, supremus Motor solâ voluntatis suae efficaciâ objectorum imagines passivae menti immediate infundit; poterit summus Opifex, uti unum Corpus movere potest sine occasione alterius Corporis impellentis, sine ulla objectorum impressione, imò nè quidem eorundem praesentia, Rerum Species Animae repraesentare.
Unde planè sequitur quòd a Homo quivis sine ullo studio, sine ullis praeceptis, & sine ullo prorsus Animi labore, poterit, etiam post b ortum rerum adhuc omnium penitùs ignarus, clariori [Page 199] longè ingenii lumine multò plura scire, quàm nos innumeris experimentis, fervido rationis scrutinio, diuturno cum hominibus commercio, & continuis lucubrationibus post longam annorum seriem & experientiam addiscimus. Nec tantùm veram, uti in se est, Rerum • Naturam & Esse clarâ mente ipse concipere,Miracula primae Legis suspensae. sed etiam eandem aliis sub aptis diversorum sonorum seu d linguarum vocabulis exprimere poterit. Poterit quoque non tantùm immutabilem Rerum Essentiam, sed etiam mutabiles fluxilium & caducarum Rerum e Effectus, & dubios f Eventus in veraci & apertâ mentis areâ insculptos, & tanquam in fido speculo sine larvâ aut fuco expressos cernere. Ex eadem Lege poterit quae ante multa saecula evenerunt certò g dijudicare, & quae post multa saecula eventura sunt, certo vaticinio h praedicere. Ex eadem Suspensa Lege latentem i somniorum, aliarumque k Mysticarum Rerum Sensum caeco caliginis velo obductum explicare, & in apertam lucem proferre valebit. l Spectrorum, Lemurum, aliorumque Umbratilium Phantasmat [...]n Imagines Mentis aciei objici possunt contemplandae, e [...]si sensuum [Page 200] Organa verè non afficiant. Brevi omnes Rerum m Conceptus, qui officioso quinque▪ sensuum Ministerio juxta Statutas Vnionis Leges paulatim instillantur, sine ullo prorsus sensuum auxilio suspensis iisdem Legibus à Supremo Legislatore subitò infundi possunt.
Quoad secundae Legis suspensionem patet, quòd uti Anima poterit objectorum Imaginès persentire sine ullâ factâ in Organis sensuum impressione; sic factâ in iisdem impressione poterit pari ratione nihil percipere. Unde sequitur quòd,Miracula secundae Legis suspensae. etsi toto Corpore sim sanus, & nullo somno, veterno, aut Apoplexia correptus, possem in clarâ meridie n adstantes Homines, aut aliud o obvium Corpus apertis Oculis non videre; etsi Aër Tormentorum bellicorum tonitruis totus personet, possem nihil audire; etiamsi Corpus meum unguibus, hamis, forcipibus dilanietur, etsi spinas, aciculas, clavos acutissimos manibus tractarem, & manum in aquam fervidissimam, in Aquas Stygias, imò in medias ardentissimas flammas comburendam immitterem, possem, quasi in Extasi vel Catalepsi, mente captus p nihil [Page 201] omninò persentire. Cum enim, ut jam supra innui, Spiritus noster cogitans objecta non percipiat ex eo verè quòd Sensuum Organa percutiant, sed quia ex occasione hujus percussionis in Organis factae summus ipse Archetypus in Anima ideam eorundem excitare dignatur, poterit, suspenso aliquandiu voluntatis suae decreto, nullam ideam, aut saltem non nisi peculiarem, Animae infundere: Etiamsi mille objectis omnia Corporis Organa in eodem tempore afficiantur. Nec hoc ita stupendum est cum ex summa Animi rei alicui applicatione, homines aliquando sine sensu & motu, membris rigidi, apertis oculis, tanquam vivae statuae, in Catalapsim incidant; uti Philiatro cuidam, dum monspelii moratus fuerim, ex nimio studio contigit, cujus Affectum catalepticum in Tractatu meo de Antris Lethiferis obiter recensui. Certum enim est, quòd, cùm Anima non potest ullatenus cogitare nisi de unica tantum re in eodem temporis instanti, si de hac unica re summa cum attentione cogitaret, non poterit ullatenus aliorum objectorum Organa ferientium imagines in eodem momento percipere.
[Page 202] In angusto hujus Opusculi gyro quantâ potui brevitate & solertiâ conatus sum, utrumque Materiae & Spiritûs, seu Corporis & Animae, statum, Naturalem nempe & super Naturam, non observare duntaxat, sed etiam quanto potui ingenii Acumine concipere, & ad Vigentes, vel suspensas Legum Motûs Regulas aptè reducere; ut pateat, quantum vera Medicinae Principia, firmis Experientiae & Rationis fundamentis, Chymiae, inquam, & Anatomiae, tanquam duplici fulcro innitentia, non tantùm abditis Rerum naturalium Causis detegendis, verúm etiam miraculosis Causarum Supernaturalium Effectibus illustrandis inservire valent. Mihi autem non vacat, nec convenit, ulteriùs progredi; meum enim non est Motûs Leges cum Morum Legibus comparare; nec quantum illae his confirmandis conferunt indagare. Quare, quae de Naturali & Miraculoso Rerum Statu hactenus proposui, maturo Eruditiorum judicio emendanda subjicio; nec non probis & sagacibus Rerum Sacrarum Praeconibus Fidei Mysteriis, patefacto itinere, applicanda relinquo. [Page 203] Uti enim Ipsi conservandae Animae Saluti totos se consecrant, sic Ego restaurandae tantùm Corporis Humani Valetudini totum me devo [...]eo.