[Page] Imprimatur.

RAD. BATHVRST Vice-Can. OXON.

July 8. 1674.

[Page] DE SECRETIONE A NIMAL I COGITATA.

AUTHORE, GULIELMO COLE, M. D.

OXON.

E THEATRO SHELDONIANO.

M. DC. LXXIV.

PRAEFATIO.

SEcretionum theoriam vel pede sicco transiliunt authores, vel per transennam solummodo, & generaliore sermone leviter attingunt; saltem nemo palam ex professo de na­turae in iis peragendis methodo disse­ruit: quanquam inter ea inter eximia, quae in humano corpore praestat, oper a nullum, me judice, occurrit cognitu dignum magis, immo necessarium. Nec enim sanitatem conservari, nec morbos, vel sat is intelligi, vel artis ope averruncari posse mihi videtur, nisi quâ arte separentur succi aliquatenus exploratum fuerit; quandoquidem illa à debitâ, horum vero maxima pars à prohibitâ, vel inidoneâ, isto­rum segregatione pendeant. Quin haud ullum aliud invenire datur, quod vel magis familiare est, vel naturae [Page] mathesin plus prodit. Nisi enim pe­renni opera nervis suus suppeditaretur liquor, brevi de animalibus muniis actum foret: nisi assidue sanguinis recrementa demerentur, crasis ejus horum redundantiâ usque adeo vitia­retur, ut lampadi vitali sustinendae haud par esse possit: nisi secretionis ope iis jugiter subveniatur, cito pes­sundarentur coctiones prae fermento­rum defectu, quae nisi à sanguine, aliisve ex eo paratis succis, suppedi­tentur, idque hujus ministerio, haud facile explicari potest unde suam tra­hant originem. At ex materiae secre­tae contemplatione, quae variis in par­tibus tam varia cernitur, at ad de­signatos usus exacte proportionata, quin & placidissime, & facillimo ne­gotio, ut nulla oeconomiae animalis per­turbatio senttatur, secedit, satis patet, cuncta huc spectantia ad matheseos [Page] regulas exquisite concinnata esse; cum nisi vasorum structura ad has qua­dret, atque agentia eodem ritu vires suas exerant, tales nequaquam pro­duci possint effectus.

Hinc apud me statui penitius, si quà liceret, istorum mysteriorum ra­tiones scrutari; quanquam vereor an satis fausto omine, cum absterrere me­rito possent tantorum quos, ut superio­ra sileam, hoc seculum protulit, viro­rum silentium, densaeque, quibus in­volvuntur hujusmodi speculationes, tenebrae; cum neminem lateat, & quam in profundo res ista transigatur, & in quantam minutiem redacta sint vasa, in quibus celebratur, ut omnem vel perspicacissimorum, & quantâcun­que arte adjutorum, oculorum aciem effugiant. Quo vero securius in tam praepeditâ viâ dirigantur gressus, haec mihi, ut potui, servanda proposui.

[Page] Primo, Naturae methodum simpli­cissimam esse, & simili prorsus ritu institui, ubi similia designat opera. Quod exinde elucet, quod nullam re­rum, quae sub sensum cadunt, speciem invenire datur, quin singula ejusdem individua (nisi impedimentum ali­quod interveniat) pari constituen­tium partium structurd fruantur. Quodque pleniorem fidem facere pote­rit, Animalium (perfectiorum sal­tem) utcunque specie distinctorum pauca (fortasse nulla) occurrunt, quae non quoad internam mechanicen cete­ris omnibus (quantum distincta, ad quae fabricantur, munera patiuntur) quam maximam analogiam gerunt. Nec enim voluit summus ille Naturae, & simplicissimus, Architectus alias, operibus suis moderandis, sancire le­ges, quam quae originem suam refer­rent, Archetypumque indigitarent.

[Page] Secundo, Corpus humanum, non secus ac cunctorum animantium, me­chanico plane more construi, singulas­que, quae in eodem peraguntur, actio­nes (exceptis iis quae ad animam im­mediatius spectant) mechanice omni­no praestari. Id quod nemo non sibi facile persuadebit, qui fabricam cor­poris (qualis tum ex veteribus, tum praesertim nuperis, inventis Anato­micis apparet) variamque succorum lustrationem pensitaverit; unde & de ceteris, quae sub sensum non cadunt, conjecturam ferre pronum est, illi maxime, cujus mentem sanioris Phi­losophiae (quae tam claro jubare hoc aevo renidet) praeceptainbuerunt.

Tertio, nil asserendum, quod in­dubitatis Naturae Phaenomenis adver­satur, nec ullos, vel partibus, vel li­quoribus, usus assignandos, qui non to­tius corporis oeconomiae respondeant; [Page] ne vel stat as naturae leges reseindere, vel novas ipsi indicere velle censea­mur.

Dum ad hanc Cynosuram conceptu [...] meos dirigere conor, si forte minus fe­liciter rem explicavero, caepti veniam tamen ab aequis rerum aestimatoribus habiturum me non despero, quandoqui­dem hinc forsan altioribus ingeniis ad negotium hoc solidius excolendum an­sa dabitur: quam quidem eo fiden­tius mihi spondeo, quoniam praefracte nihil, aut pertinaciter, hac in re assero, sed Hypothesin tantum, à longo sane tempore à me animo volutatam, lima­tioribus aliorum judiciis trutinandam propono. Neque enim hanc meam, sive hypothesin, sive opinionem, tam perdi­te depereo, quin eam mehercule repu­diaturus sim, aliamque lubens merito vel superinducturus, vel à quocunque allatam amplexurus, modo ejusmodi [Page] sit, quae magis Naturae legibus con­sentaneam, & ad Phaenomena solven­da accommodatiorem sese exhibuerit.

Interea monendus Lector est, tra­ctatulum hunc, parum omnino immu­tatum, ante biennium prelo destina­tum fuisse, id quod complures non me­diocris notae & famae, juxta ac doctri­nae, viri testari possunt, qui sub illo tempore perlegerunt: Cujus rei ideo mentionem facio, ne, si forte aliqua ex iis quae tanquam (mihi) nova hic tradita sunt, ab aliis post illud tempus typis mandata fuerint, plagii, quod horreo, notam [...]ihi quis inurat.

At redarguent, auguror, nonnulli, inter alia censuram forsitan motura, quod Philosophico hoc aevo, in quo tan­topere experimentis statur, scribens, aliorum fere solummodo observatis Anatomicis insistam, conjecturis vero aliquanto liberius hic illic utar. Ve­rum [Page] his reponere liceat, eo evectam esse stupendâ Anatomen hoc seculo exercentium industrià, corporis cogni­tionem, ut quamvis multa adhuc de­tegenda superesse haud inficias ive­ro, nec proinde prorsus dogmatice a­gendum esse censeam; licere tamen putem tales ex iis quae jamjam reper­ta sunt, deductiones elicere, quae ad aliqualem operationum naturae expli­cationem faciant. Quod cum à ne­mine, quod ad praesens subjectum, ex professo factitatum observaverim; haud prorsus ingratum, quibusdam saltem, opus praestiturum sensi, si meas hâc basi licet nixas, super isthac re proponerem conjecturas, aliasque af­fines (at cunctas rationibus ubique, quales quales eae sint, stipatas, nec prorsus, confido, probabilitate omni destitutas) quandoque attexerem, in­que methodum, quanquam minus forte [Page] accuratam, utpote meam, redigerem. Interea si haec arrisisse comperero, for­san imposterum, ubi per negotia li­cuerit, daturus sum operam, ut cultio­ra & experimentis auctior a prodeant, fortassis & alia subsequantur. Sin errasse me quis ostenderit, sicut me non ingratum monstranti praebebo, sic saltem aliquid solaminis attulerit, Magnis ausis excidisse.

ELENCHUS CAPITUM.

  • CAP. I. Quid per Secretionem intelligendum sit. pag. 1.
  • CAP. II. Secretionum differen­tiae. p. 6.
  • CAP. III. Secretionum scaturigo. p. 15.
  • CAP. IV. Succorum ad particu­las dimittendas praevia dispositio expenditur. p. 42.
  • CAP. V. Secretoriae partes, quae sint. p. 58.
  • CAP. VI. Secretionum tam Sim­plicium, quam Mixtarum, gene­ralis methodus. p. 64.
  • CAP. VII. Secretionum Simpli­cium, seu Perfectivarum, ratio. p. 68.
  • CAP. VIII. Secretionum Mixta­rum ratio generalis. p. 86.
  • CAP. IX. De Fermentis. p. 93.
  • CAP. X. Fermenta ad Secretio­nem [Page] praecedanea, quae. p. III.
  • CAP. XI. Fermentum Secretio­nes Mixtas immediate concitans, quodnam sit. p. 116.
  • CAP. XII. Hypothesis, pro Se­cretionum Mixtarum ratione red­dendâ, proponitur. p. 144.
  • CAP. XIII. Phaenome [...] quorun­dam, & dubiorum, solutiones ex allatâ Hypothesi. p. 154.
  • CAP. XIV. De vasorum bilario­rum officio. p. 174.
  • CAP. XV. Secretionum Privata­rum ratio. p. 202.
  • CAP. XVI. Secretionum praeter naturae institutum evenientium ratio. p. 208.

HONORATISSIMO VIRO Non generis splendore magis, quam eruditione animique eximiis dotibus claro HENRICO TRACY Arm. NOBILISSIMI VICECOMITIS TRACY FRATRI GERMANO.

PATIERIS nullus dubi­to, Honoratissime Vir, haec otii mei libami­na ad clientelam vestram se recipere, qui tanto favore Authorem prosequi digna­tus es; nec radios, quibus illustrentur, à nominis tui splendore mutuari, Solis ae­mulus, [Page] denegabis; maxime cum eo ad te properant no­mine, ut devoti animi affe­ctum testentur. Animavit sa­ne ut tibi nuncuparem, quod scirem tibi volupe esse in a­moenos Philosophiae, ipsius­que etiam Medicinae, hortos non raro descendere; ubi dum late spatiaris, atque so­lidiore, illic ubertim cres­cente, fructu te saturas, for­te non displicebit laboran­tem ingestâ copiâ appetitum acedario hoc (nec enim me­liori nomine dignas censue­ris incultas nimium hasce [Page] pagellas) fallere. Conjectu­ras nonnullas, nisi multum mea me fallit observatio, no­vas, alias satis paradoxas hic invenies (is nempe seculi, in quo degimus, genius est, ea felicitas, ut liberum cui­que sit suo sensu, modo intra modestiae limites se conti­neat, abundare) nullius au­tem famam, dum placitis ob­viam eunt, impetentes. An vero suam habeant verisimi­litudinem, penes alios judi­cium esto, Te praesertim, cu­jus, inter plurima quibus me­rito celebrari possis, encomia, [Page] non postrema laus est, quod, tam illustri stemmate oriun­dus, humaniores literas ex­colere non recusas. Macte hâc virtute; dumque pluri­mos ubique tibi concilias cultores, neminem tamen ha­biturus es

Ad obsequia cuncta para­tiorem, quam qui ve­re tuus est,
GULIELMUS COLE.

DE SECRETIONE ANIMALI.

CAP. I.
Quid per Secretionem intel­ligendum sit.

DE Secretione, quatenus scil. in humano potissimum cor­pore peragi solet, verba fa­cturus, oportet ut in ipso limine quid per vocabulum hoc intelligi ve­lim, exponam. Iccirco adve [...]tere li­cet corpus humanum, perinde ac cun­ctorum an mantium, tum ex multi­plici partium solidarum, particulis interse plurimum discrepantibus con­flatarum, supellectile coagmentari, [Page 2] tum etiam variorum succorum com­meatu irrigari; quos pariter non mi­nus difformi particularum strue con­stare certum est, cum & nutricatum illis suppeditent, & ex iisdem reso­lutâ compage diffluentibus ex parte conflentur. Illae siquidem, tum prae motu intestino, tum sanguinis im­pingentis vi attritae, inveterascentes particulas in hujus alveum affatim deponunt, (novarum interim ab ap­pellentibus succis proventu vicissim auctae:) Isti vero, variis acti moti­bus, tum varias partium suarum comminutiones patiuntur; secus e­nim nequaquam habiles evadere pos­sunt, ut vel in illarum, tantopere inter se difformium, substantiam fa­cessant, vel alia vitae munia prae­stent; tum aptitudinem hinc nan­ciscuntur ad particulas certas ex gremio suo deponendas: nec enim aliter fieri potest, quin in tam mul­tiformi congerie (qualis tum ex de­ciduis [Page 3] solidarum particulis, tum chy­li, ex pluribus diversae prosapiae sub­stantiis enati, supplemento provenit) multae praesto sint, quae, quoniam agitatione continuâ cientur, atque strictos intra vasorum cancellos co­ercentur, vel sponte, quà data via, prorumpant, vel, si aliunde vis acce­dat, sese è reliquarum contubernio facili negotio exturbari patiantur.

Hinc duplex emergit in corpore Separatio, alia quae intra massae con­finia celebratur, alia quae determina­tarum quarundam particularum ex eadem exclusione perficitur.

Prior in hoc consistit, quod quae­dam massae particulae in motum con­citae, & locum, quem prius occupave­rant, consortiumque, quod cum a­liis inierant, ipsae deserunt, & in alias, dum hoc satagunt, impingentes, eas tum in minora frustula diffringunt, aliove aliquo modo dissociant, atque è sedibus proturbant, tum in consi­milem [Page 4] motum concitant, aliisque, qualem ipsae subierunt, divulsionem hoc nomine inducere cogunt. In hu­jusmodi Separatione omnis fermen­tationis, cunctarumque, quas uspi­am in corpore invenire est, digestio­num ratio consistit: diminutâ enim hâc ratione mole, mutatâque figu­râ, majorem ad motum promtitudi­nem, aliafque, quae ab his pendent, dotes necesse est ut acquirant corpo­ra talem suarum particularum sepa­rationem passa.

2. Altera Separatio, quâ scil. ma­teria quaedam determinata extra massae, cujus ante pars fuit, terminos fertur, certum, ut cum delectu perfi­ciatur, organorum apparatum requi­rit, quorum ministerio particulae quaedam, praecedenti digestione ab aliis laxatae, atque ad horum oscula proportionem quandam quoad mo­lem & figuram nactae, cum ad illa, sive intestino nixu, sive vi aliunde [Page 5] illatâ, appellunt, foras convehuntur, reliquâ massâ prorsum per solitos & patentiores canales latâ.

Quamvis utrumque genus com­mune Separationis nomen sibi vindi­cet, posterius tamen, quandoquidem peculiare naturae artificium prodit, atque à priori satis distinctum sit, distinctam insuper & magis limita­tam appellationem meretur, atque Secretionis titulum sibi proprie arro­gat. Vox enim ipsa separationem e­jusmodi sonat, quâ separata materia ex alîus, quâcum antea delituerat, gremio fertur, atque seorsim consistit. Hujus explicationem nobis in se­quenti dissertatione proponimus, & ad eam sensa nostra accommodare conabimur. Interea tamen quoniam haec alteram illam praesupponit, haud abs re forsan erit paucula ad illius naturam attinentia suo loco in medi­um proferre, quo melius ad hujus no­titiam perveniamus.

CAP. II.
Secretionum differentiae.

QUoniam vero plures, eaeque variae materiae, Secretiones in corpore occurrunt, earum discrimina primum recensere, scaturiginesque investigare oportet.

Secretiones igitur vel ad privatum, vel ad publicum usum instituuntur.

Quae publico inserviunt (missis a­liis differentiis) respectu materiae ad duo potissimum genera referendas esse censeo, quod scil. aliae Simplices, aliae Mixtae sint. Simplices volo, non ea vocabuli proprietate, acsi sin­gulae secretae materiae particulae es­sent pure inter se homogeneae, sed respectu massae è qua separantur; ut­pote cujus purior solum, & simpli­cior, comparatione ad eam habitâ ex [Page 7] qua segregatur, aliqua delibatur pars; crassiori interim (licet non ubique omni puriorum particularum con­sortio prorsus orbatâ) alio per paten­tiores canales deportatâ. Mixtas ap­pello, in quibus varii generis, tam tenuiores quam crassiores, eliminan­tur particulae, restitante massâ non minus tenuibus, imo plerunque plu­ribus, iisque alicubi vel tenuioribus, quam quae recernuntur, refertâ.

Iis quae prioris generis sunt (quae & Perfectivarum titulo forsan insi­gniri merentur) hoc competit, quod materia ex qua constant introrsum, atque in penitiores continuò corporis recessus, ad nobiliores, quam qui­bus integra, è qua proliciuntur, massa par esse potest, usus fertur. Porro & nervis insertis, vel in totum destituuntur partes iis peragendis de­stinatae, vel minutioribus saltem gaudent, quam qui in eas, quae al­teri Secretionis generi famulari natae [Page 8] sunt, inseruntur (quem vero in finem inferius suo loco dicetur.) Harum duae solummodo (quantum auguror) in corpore occurrunt, quae tamen maxime insignes sunt omnium, quas ubivis cernere est; Chyli scil. in vasa lactea, & Succi nervosi ex sanguine cerebrum perluente in nervorum ca­nales percolatio. In quarum priori, lacteo succo in vasa propria secreto, crassa, & inutilis, per intestinorum tractus subarra amandatur: in poste­riori cruor, depositâ in adstantes ner­vos puriori suâ parte, crassior jam & effoetus quodammodo factus, per venas versus cor, novis ex chyli & lymphae accessu, nova oborta fermen­tatione, spiritibus impraegnandus re­dit.

Posterioris generis Secretionum, Mixtarum scil. extrorsum tendit ma­teria, atque vel prorsus excernenda est, unde aut protinus è corpore ex­cluditur, aut in destinatas cavitates, [Page 9] ut commodius pro naturae intentione eliminetur, deponitur; vel ambitu facto intra corpus iterum, dirigente vasorum structurâ, ad ulteriores usus reducenda. Harum omnium orga­na nervis, iisque mole amplis, do­nantur.

Ex his Excretivae, vel ad speciei conservationem, vel ad individui com­modum instituuntur: inter quarum materiam, licet simili instrumento­rum apparatu, eâdem que methodo, prout inferius propalare conabimur, utramque peragi verisimile nobis vi­detur, magnum tamen discrimen in­tercedit. Quae ad illam comparantur (quo spectant quae in testibus, & mammis, peraguntur) ex materiâ, si­cut multum elaboratâ, sic pariter to­to genere utili conflantur, licet ab illa Perfectivarum satis distet. Quae vero hujus gratiâ fiunt, ex emeritâ & in­utili materiâ potissimum constant, atque mere depurativae sunt; ideo [Page 10] nimirum à natura designantur, ut re­manens massa purior, adque vitae usus accommodatior persistat: id quod cuivis satis obvium esse poterit, qui perpenderit quanta corpori in­commoda à suppressis solitis evacu­ationibus superveniunt. At vero, dum secretum humorem inutilem vo­co, non id sic intelligi velim, acsi singulae ejusdem particulae corpori infestae sint; ut nec illas omnes, quas, speciei conservationi dicatas toto ge­nere utiles dixi, sic habendas esse, quasi nullae ex iis post usum praestitum ablegandae forent: sed sicut secretio­num, ad hanc institutarum, materia certam quandam, ad usus quibus ac­commodata est praestandos, crasin ne­cessario requirit, quâ tam subtiles quam crassae una maritandae sunt, ad­eoque liquor hinc emergens, ex di­versi licet genii particulis conflatus, quandoquidem totâ suâ mole in ali­ud corpus transferendus est, hoc no­mine [Page 11] pro utili habendus est; sic in depurativis non paucae (quod omni­no concedendum) corpori satis uti­les excluduntur particulae, cum tamen in utilium & emeritarum longe ma­jor ad eas conficiendas concurrit nu­merus; atque utiles his vel eo [...]fine adduntur, ut liberiorem iis comme­atum praebeant, vel prae subtilitate neutiquam impediri possunt, quo mi­nus se in vasa secretoria una insinu­ent, interea ut noxiae solummodo de­stinato secernantur; tota iccirco se­creta massa collective sumta pro in­utili & excrementitia habenda est. Hujus farinae sunt urina, sudor, mu­cus narium, cerumen aurium, &c. quarum materia non unius gener is est, sed plurimum inter se diversi, prout cuivis singulas perpendenti palam erit.

Secretiones Reductivae, licet ma­ximam partem ex materia non usque adeo subtili & activâ, atque plurimae [Page 12] ex remanentibus massae, è qua pro­rumpunt, particulis, conflentur, ne­quaquam tamen excrementitiâ & prorsus inutili constant; sed tali, qui ulteriores in corpore usus, eosque satis insignes, praestare poterit: nempe ut variis in partibus fermenti loco contentis substantiis subveniat. Et­enim ex succis, quibus scatet cor­pus, plures dantur, qui vel crudio­res, vel crassiores sunt, quam ut pro­priâ & intestinâ fermentatione debi­tum maturation is vel tenuitatis gra­dum assequi possint, unde fermento, quo commodius digerantur, opus ha­bent: proinde natura his prospiciens, ex elaboratioribus tales iis suppedi­tat liquores, qui activitate suâ ma­jorem particularum, ex quibus con­flantur, comminutionem efficiant, ut sic debitam subtilitatem adipiscan­tur; atque singulis partibus, tali sub­sidio indigentibus, propria indulsit vasa, quorum ministerio congruum, [Page 13] & eliciatur, & affundatur fermen­tum. Partium huic muneri destina­tarum longe major occurrit numerus & varietas, quam talium, quae reli­quis quibuscunque Secretionibus di­cantur; idque quoniam tanti ad cor­poris oeconomiam recte administran­dam interest, ut debita succorum ela­boratio, & subtiliatio, habeatur.

Quemadmodum vero Publicae, quas diximus, Secretiones variis usi­bus impenduntur, hic scil. subtilian­dis, illic depurandis circa quos ver­santur liquoribus, alibi fermentis iis (que) varii generis, concinnandis, aliisque forsan muniis, ut hinc commodius oeconomia administretur animalis; sic Privata unicum, prout mihi vide­tur, in finem instituitur, ut nempe particularum aliquarum succi nu­tritii, per varias elaborationes, & depurationes (publicarum adminicu­lo) debito modo exaltati, talis à reli­quis seclusio, inque certa p [...]ope con­sita [Page 14] conceptacula secessio fiat, unde in partium substantiam appositione facessant: etenim ad hoc opus etiam Secretio requiritur. Cum enim ex appellentibus, qui nutrimentum sup­peditant, succis non quaelibet indi­scriminatim singulis partibus nutri­endis conveniant particulae, sed aliae has, aliae illas, prout earum fert tex­tura, exigant; cumque jugem parti­cularum quarundā avolationem par­tes solidae patiantur, unde continua instauratione iis opus sit; ut impen­sas has resarciant, ex praeterlabente fluvio tales, quae ad hoc munus ido­neae sint, necesse est ut admittant. Et revera in hunc scopum reliquae omnes quodammodo collimant Se­cretiones (licet haud diffitear, & ad alios fines inservire, nempe ut magis idonei evadant succi pro sensus & mo­tus obeundis muniis, necnon pro in­tellectus operationibus exequendis, quandoquidem in his proferendis [Page 15] corporeis anima utitur instrumentis) quatenus scil. earum ministerio ma­teria partibus nutriendis debita vel exaltetur, vel à crassioris faecis in­quinante commercio liberetur.

Praeter solennia haec Secretionum genera, observare licet quod aliae quandoque praeter naturae institutum fiunt, prout tum in hydropicis affe­ctibus, tum in fonticulis ulceribus (que) aliis, sive artis ope, sive sponte ex­citatis, cernere est. Quarum singulae quamvis à morbosa diathesi pen­dent, non tamen absque naturae mo­deramine procedunt, maximamque illius sollertiam ostendunt, eo quod licet partes huic muneri plurimum ineptas offendat, tam commodas ta­men praestituere vias possit, quibus (nec quandoque sine maximo emolu­mento) laboranti corpori succurrat, atque morborum alioqui emersuro­rum segetem praescindat.

CAP. III.
Secretionum Scaturigo.

CUm vero plures in corpore sub­stantiae dantur particulis à se dimittendis aptae natae, proxime in­quirendum est, ex quo fonte deve­niat quod secludi cernimus.

Et primo, quod ad Secretiones Per­fectivas, satis patet, unde earum ma­teria derivetur. Cum enim quod se­cernitur sit tantum purior, prout ad­struximus, appellentis massae pars, si attendamus qualis ea sit, quae ad Secretorias partes appellit, massa, res in vado est. Unde cum duae so­lummodo inveniantur, quae sub hoc censu cadunt; Chyli scil. per inte­stina in vasa lactea, & Succi nervosi per cerebri corticem in nervos, nemo ambigere potest ex chylosa solum­modo [Page 17] massâ separari quod in lacteas penetrat, ut nec ex sanguinea pro­lici quod in nervos instillatur; quan­doquidem nulli alii, ad partes secre­tionibus his dicatas, pertingunt suc­ci, ex quibus quicquam secerni sup­ponamus: quod enim chylo in in­testinis ex hepate & pancreate natu­raliter affunditur, fermenti tantum (nisi forsan & vehiculi censueris) loco huic inservire potest, ut ulterius illic elaboretur, expeditiusque in ad­stantes intestinorum porulos coletur. Verum de aliis Secretionum specie­bus res paulo intricatior est, quam propterea enodare conabimur.

Supra notavimus duo solummodo esse ex quibus corpus nostrum consti­tuitur; partes nempe solidas & li­quores (etenim sub posteriori hoc titulo Hippocratis [...] concludenda videntur, quoniam nusquam in cor­pore spiritus ab humorum misturâ liberos dari adhuc compertum est:) [Page 18] nunc par est, ut, an ab utroque ho­rum, an ab altero tantum, dimanet Secretionum materia, breviter pri­mum inquiramus.

Et Solidas quidem partes ex liquo­ribus certâ diataxi coeuntibus exur­gere, inque eosdem, ubi statum illum deserunt, resolvi (saltem fluidorum formam induere) nemini dubium esse potest: Cum vero indesinens sit tam harum, quam liquorum, & absumtio, & instauratio; nec magis in solida­rum & consistentium absumtarum lo­cum, quamdiu partibus integer per­stat vigor, constanti tenore quaedam exliquorum penu deponantur parti­culae, quam ab his emeritae aliae ab­scedant, inque liquorum familiam, quibus natales debent, relabantur, (quod nisi fieret, in immensum, & ultra statum à natura terminum ex­cresceret corpus) iccirco Secretioni­bus materiam quodammodo à parti­bus solidis suppeditari certum est: [Page 19] quod & inde argui potest, quod à concitatiori qualicun (que) evacuatione collabascere has comperimus. Ve­rumenimvero, quandoquidem nul­lus hic delectus supponi potest, sed quaecunque ab iis, jugi perluentis, ipsasque depraedantis, humoris irri­gatione perfusis, decedunt particulae, illorum integrales partes fuere, atque ferocientis solummodo hujus impetu abraduntur: cum porro quae sic di­vulsae sunt, à praedatorio torrente ab­sorbentur; in cujus sinum delatae u­nam cum eo constituunt massam, do­nec ulteriori operâ ad secessum dis­ponantur; iccirco Secretio ad liquida magis proprie limitanda mihi vide­tur, nec ad partes solidas attinere, nisi horum interventu suscitetur.

Liquores autem, quibus perlui­tur corpus, licet varias indoles, non secus quam nomina sortiantur, ex uno tamen fonte omnes emergunt. Scil. ex Chylo fit sanguis, ex quo de­inceps [Page 20] succus nervosus, ceterique omnes, quotquot in toto corpore invenire datur, vel immediate, vel mediate saltem proliciuntur. Ex Chylosa massa in intestina depulsa Secretionem institui, eamque omni­um maximam, modo notavimus; sed secreta illic materia tota introrsum fertur, atque ex puriori solummodo massae parte constat. Ex eodem au­tem chylo (ullisve assumtis) dum vel in ventriculo, intestinisve stabula­tur, vel lacteas, aut receptaculum, glandulasve mesentericas pertransit, nil secerni, vel in ejusdem depuratio­nem, vel ad alios quoscunque usus, inde constat, quia nulla his parti­bus secretoria vasa, quae ex ejus pe­nu aliquid delibent, & asportent, ad­sita esse hactenus compertum est; imo contra, nervosi succi in glandulis mesenterii, & lymphae, à remotio­ribus partibus refluae, in receptaculo copiis augeri mihi videtur.

[Page 21] Scio equidem doctissimis quibus­dam viris etiamnum arridere veterem chylo, per venas mesaraicas, in san­guinem tramitem non prorsus de­negandum; imo & venas glandulis mesentericis insertas ejusdem partem aliquam, dum per lacteas delatus huc appellit, delibare; non enim aequum esse ducunt, ut universa ejus massa uno torrente, unoque in loco, san­guini affundatur, ne, crudior cum sit, hujus obruat calorem, spiritus (que) nimis deprimat, cordique ipsi, nullis factis ambagibus, ingestus molestias creet: quin insuper (praeter id quod Cel. Glissonius de chyli parte à nervis in glandulas mesenterii terminatis admittendâ supponit) tenuiorem as­sumtorum partem (maxime si admo­dum spirituosa sint) partim à nervis ventriculo implantatis, partim à ve­nis illic desinentibus absorberi con­tendun̄t, unde citissimae illius, quae labore, inediâ, aliisve de causis ex­haustis, [Page 22] talibus exhibitis, supervenit, refectionis causam deducunt. Verum (praefatâ Cl. huic sententiae astipu­lantium virorum veniâ) quamvis sat esset his insigne illud Cl. Loweri de ductus chyliferi rupturâ experimen­tum objicere; nulla tamen, dato quod uno in loco sanguini chylus suggeritur, qualia comminiscuntur incommoda hinc invehi posse mihi videntur. Satis enim in propatulo est, exilibus tantum aperturis ductum thoracicum in venam subclaviam hi­are, atque liquorem quem portat len­tissimo insuper, si cum sanguinis, qui largo & rapido flumine decurrit, con­feratur, motu ferri, quo fit, ut huic exiguâ proportione affundatur, idque licet non admodum longo, tanto ta­men, ante cordis ostium spatio, ut illi satis intime prius commisceri possit, quam hoc ingrediatur, ad­eoque omnis, quae à nimio re­frigerio timeri potest, noxa praeca­veatur. [Page 23] Imo sanguini non procul à corde sociari debere videtur, ne prius elastica particularum aërearum (qui­bus abunde refercitur chylus) nitro­sarumque aliarum exantletur vis, quam ad cor pervenit; hinc enim potissimam & diastoles & systoles causam pendere fas sit suspicari: Et­enim & harum nativâ expansione, & fermentatione, quae sanguineis par­ticulis istarum miscellâ inducitur, fit, ut latius quam secus eveniret, disten­di necesse habeat cordis sinus: cor vero & ab hac distentione molestiam (si ita loqui licet) sentiens, & nitro­sarum particularum aculeis lacessi­tum, se ad contractionis pensum fortius accingit, adeoque major san­guini agitatio, efficaciorque commi­nutio (sine quâ haud vitalis esse persisteret) imprimitur. Si ergo chy­lus his refertus, vel procul nimis à corde sanguini ingeratur, vel porta­rum multitudine nimium distrahatur, [Page 24] facile particulae ejus elasticae, ubi pri­mum hujus senserint calorem, in eum vim hanc suam impendunt, unde con­tingat, cor ipsum iis fraudatum iri. Porrò constat totum chylum, qui à venis sanguiferis ubivis per mesen­terium sparsis absorberi ex hoc sup­posito concipi potest, ad hepar ex circulationis lege tendere debere, cumque sanguine à liene refluo com­misceri: at quoniam retorrida san­guinis pars omnium consensu in he­pate deponenda est ex naturae desi­gnatione (ad quam insuper laxan­dam, & ad Secretionem disponen­dam, lienem suas praestare vices pro­babile est) rationi satis incongruum videtur crudiorem & viscosum (ce­teris paribus) hunc chylum sanguini, ad hoc munus huc properanti, af­fundendum iri, qui & confusionem ei inducendo, & inviscando quasi, Se­cretionem hanc non potest non plu­rimum interturbare.

[Page 25] Quod vero nervos, sive in ventri­culo, sive mesenterii glandulis, ter­minatis, chyli partem asportare sup­ponunt, magnâ premi difficultate mi­hi videtur: Cum enim nervi conti­nuo tensi sint, (secus enim nec motus, nec sensatio, peragi possunt) at (que) ista tensio à contenta aliqua in illorum cavitatibus substantia, quae propter continuas expensas jugiter suppedi­tari debet, proveniat; cumque ce­rebrum (quod, prae indesinenti san­guinis per largas arterias appulsu, nequit non omnibus momentis ex hujus sinu particulas aliquas admit­tere) continuo deorsum aliquid (sive spiritus animales, sive succum nervo­sum appellaveris) in nervorum cana­les detrudat, quomodo concipi potest sursum quidpiam contra adversum flumen in iisdem vasis ascendere pos­se? Nec ex cita illa ab assumtis refectione quicquam, nisi pertenuem aliquam substantiam (non enim o­mnem [Page 26] omnino ventriculi contentis transitum per tunicas negavero, cum ex divini Hippocratis mente corpus ubivis permeabile & perspirabile sit) sed quae chyli nomen haud sibi vin­dicare posse videtur, vel ad cerebrum immediate ex ventriculo deportari, vel à venis, aliâ quam solitâ per la­cteas viâ, absorberi ex ullis sive ex­perimentis, sive ratiociniis satis li­quere sensuerim: Sed quandoquidem spirituosae, & quodammodo acres sunt, à quibus hic affectus induci solet, substantiae, earum particulae quaedam subtiliores (exiguo licet nu­mero) per tunicae ventriculi interioris porulos in venas admissae, sangui­nem exagitare, inque vegetiores mo­tus, fermenti instar, concitare, spi­ritusque fatiscentes exuscitare, facile concipiantur. Porro & (quod non levis esse momenti hac in re arbitror) crediderim quod, dum in ventriculo stabulantur istae substantiae, nervis, [Page 27] confertissime ei insertis, tensionem, prae irritatione quâdam ab aculeatis earum particulis proveniente, impri­mant, cujus ope si non ad cerebrum usque quodammodo regeratur con­tentus in iis succus, saltem in eo qui secus efflueret hinc detineatur, ipsum­que actuet, unde omnis lassitudinis sensus (quae nervis distendente hu­more suo tandem orbatis superve­nit) statim tollitur; hic vero effe­ctus tamdiu durare facile concipia­tur, usque dum, assumtis per solitas vias sanguini, adeoque ipsi cerebro (quod brevi fit) suppeditatis, no­vae & idoneae spirituum copiae ex ho­rum penu in posterum suppetant. Sed haec [...] dicta quis forsan autumet. Cum vero non ex chylo dimanent istiusmodi Secretiones, aliunde quae­renda scaturigo.

Duo autem solummodo supersunt liquores, qui huic muneri quicquam conferre possunt, Sanguis scil. & [Page 28] Succus nervosus. Et ex Sanguine quidem satis obvium est magnam (saltem) secretae materiae partem promanare. Praeterquam enim quod particulis ad quosvis ferme oecono­miae animalis, ad quos secretiones in­stituuntur, usus requisitis abundet, plurimaque recrementa progignere necesse habeat; id insuper evincit, quod nullas partes secretionibus, de quibus sermo est, dicatas invenite da­tur, quin vel numerosiores, vel mole saltem grandiores, adsitas habeant arterias, quam quae iis ad alios usus requiri videntur.

Cum vero & hae partes nervis pa­riter gaudeant, iisque satis amplis, dubitari potest annon ex succo etiam nervoso ex parte secernatur, quod se­cretionum ha [...]um materiam consti­tuit.

Digressio de Succi nervosi existentiâ.

SUccum quidem nervosum dari per­quam strenue evicerunt Celeber. Glissonius, Willisius aliique, quorum argumenta (à nemine, quod sciam, hactenus solide refutata) non opus erit hic repetere. At nihilominus non desunt etiamnum magni nominis viri, qui eundem in dubium vocare perstant, tanquam nimis arbitrariam hanc opinionem causati, eo quod haud certo satis aliquo indicio con­stare autument, à quopiam unquam conspectum fuisse, nec nervi cavitati­bus conspicuis pertundantur: quin, ne à veterum placitis recedant, magis iis Spirituum notio arridet, eorum­que ope cuncta, quae succo nervoso adscribuntur, phaenomena solvi posse arbitrantur.

[Page 30] His quamvis satis responsum esse à Clar. supradictis viris opinamur, quoniam tamen Hypothesis nostra (inferius tradenda) magnâ ex parte ab hoc supposito pendet, liceat pau­cula in pleniorem hujus rei confir­mationem ex abundanti addere.

Et primo etiamsi concederetur (cujus tamen contrarium ex iis, quae à praedictis viris Clar. afferuntur, abunde, me judice, evincitur; à qui­bus etiam rationes, quare non com­paret in defunctis, satis firmae assi­gnantur) succum nervosum sub aspe­ctum non cadere, anne iccirco pro nullo statim habendus est, cum ex ad­verso tot rationū momenta dari eum suadeant? Quis nescit quam multa ubique occurrunt, quae visui se nulla­tenus exhibent, cum satis crassa ut sint objecta oportet, quae ab oculis percipiuntur? Quis lucis radios (quibus tamen acceptum referimus quod cetera conspiciantur) contueri [Page 31] potest, quamvis ipsi sint corporum (minutulorum licer) systasis? Quis aërem quem spirat, & sine quo ne momento quidem superesse possu­mus, obtueri valet? Ne vero extra animalium corpora instantias quaera­mus, quis canaliculos in intestina hiantes, chyli (satis licet crassi liquo­ris) admissioni dicatos, unquam vi­dit, licet tales adesse nemo negave­rit? Cui tantus oculorum contigit vigor, ut vel vasorum sanguiferorum ultimos capillares tubulos, ipsumque sanguinem, utcunque rubore suo cla­rum, ipsos tranantem, unquam con­spicatus fuerit? quanquam nemo non concesserit hunc illo, & multo crassiorem, & magis conspicuum esse, quem nervis ejusdem patroni ascri­bunt, & vascula ista nervis multo pa­tentiora. Quod si tam lynceo cui­quam esse contigerit, merito tamen pro oculatorum miraculo habendus erit, qui nedum sanguinem, sed vel [Page 32] ipsas arterias venasque, per aranea­rum, aliorumque hujusmodi animal­culorum, tibias decurrentes, visu as­sequutus fuerit; cum tamen his ta­lia vasa, sanguinemque (vel saltem succum aliquem analogum) dari, inque extremas earum partes, ut nu­triantur & augescant, derivari nemo, opinor, negaverit; (imo nec nervos, multo quam vasa sanguifera exilio­res, quandoquidem tam exquisito sensu pollent) eoque minus quoniam nullis animalibus (quae saltem cul­trum Anatomicum subire possunt) hactenus compertum sit (dictante accuratissimo Lowero) cor, ad san­guinem pellendum natum, desidera­ri. Si vero ab oculorum testimoniis nulla harum rerum desumere liceat indicia, quorsum illorum suffragia tantopere in praesenti negotio expe­timus, ubi actionis ab hoc succo prae­standae ratio, ut perquam subtilis sit, inque perexilibus canalibus hosp ite­tur, [Page 33] cum in exiguâ solummodo quan­titate suppeditandus est, postulat? Non enim tantâ copiâ, quantâ san­guis, adesse debet, cum & hunc acti­vitate multum superet, & agentis ferme tantum partes, tum in nutri­tione (ubi ad hanc concurrit) tum in aliis, quibus impenditur, opera­tionibus, praestat. Cumque nullus huic, extra cordis sphaeram delapso, notabilis impulsus a tenerrimo cere­bro imprimi potest, propterea opus habet ut in pertenues rivulos distra­hatur, quibus prorsum pellendis le­nissima illa cerebri constrictio, atque admissarum à tergo novarum copia­rum protrusio, sat esse poterunt. Por­ro ex nervorum, corpore exemto­rum, notabili teneritudine (quoad medullarem substantiam volo) satis constat, frequentia in iis adesse spa­tiola, per quae nil obstare videtur, quo minus tantae subtilitatis, quan­tae hunc supponimus, serpat humor.

[Page 34] At vero quae de spiritibus anima­libus pro functionis animalis muniis peragendis afferuntur, non multum forsan negotii facessant, modo de eo­rum naturâ satis constet. Vix enim (ut mihi videtur) ullum de spiri­tibus quibuscunque in corpore no­stro hospitantibus sibimet fingere possunt eorundem patroni conce­ptum, qui non eos in succorum nu­mero sistat. Quamvis enim aethe­reae substantiae titulo indigitant, non tamen isto sensu hoc eos voluisse cre­dendum est, acsi pari cum veri aethe­ris particulis subtilitate certarent; sic enim intra nullos, quae corpora nostra habent, vasorum cancellos detineri possent: his enim ea inest tum exilitas, tum figurae ad motus celerrimos concinnitas, ut cunctos (ferme) terrenorum corporum mea­tus libere permeare valeant, tantum abest, ut intra nervorum (quorum teneritudo satis pervios his meatus [Page 35] undique patere arguit) canales incar­cerari sese patiantur. Iccirco per Spiritus Animales (quos omnium quotquot habet corpus subtilissimos esse cuncti consentiunt) ea solum­modo puriorum & subtiliorum san­guinis particularum [...] intelligi potest, quâ idoneae evadant, ut ner­vos, ad animalia munia sustinenda, libere subeant; quam quidem ut ob­tineant, oportet ut eas, tum moles, tum figuras sortiantur, unde ad ne­xus aliquatenus sint dispositae, ut sic, se invicem mutuo prehendentes, à ni­mis citâ avolatione detineantur: e­tenim constans actionum anima­lium, motuum praesertim, necessitas exigit, ut ab agente perficiantur, quod in opere suo non nimis cito fa­tiscat. Huic fidem facit, quod san­quis (& reliqui propterea, quotquot inde proliciuntur, liquores) ex cras­sis, maximam partem, & compactis cibis parantur, qui sicut istam, nisi [Page 36] ex aliquatenus ramosis constarent particulis, nequaquam induere pos­sent consistentiam, sic vix credibile est eousque in corpore nostro atte­nuari & comminui posse (ubi nullus tam fortis supponi potest motus, qui ad omnimodam comminutionem ne­cessarius fit) ut nativae indolis pror­sus obliviscantur. Adde quod vix tam pura in corpore separatio fieri potest, ut subtilissimae ab omni cras­siorum consortio in ulla recondi queant vasa: si enim hinc innume­ros tenuitatis gradus, qui inter par­ticulas sanguinis supponi debent, pensitaveris; inde vero meatuum in partibus secretoriis, (habito ad sub­tiliores ex illis particulis respectu) speciatim in cerebro, amplitudinem (id quod exinde patet, tum quod laxam iis esse compagem primo in­tuitu quisque deprehendat, tum quod nullae earum admodum sint ponde­rosae; atqui in confesso est, corpora, [Page 37] quo plus habent ponderis, eo angu­stioribus poris donari) vix concipi potest, quin ex dictis particulis plu­res, diversae magnitudinis & figurae, in eosdem meatus sese insinuare pos­sint, dum que intra arctiora inde por­rectorum vasorum claustra coercen­tur, nec proinde satis pro voto sese singulae explicare valent, quidni com­plicationes ineant, adeoque liquoris specie emergant? At vero sive de­tur tenuissimas solummodo particu­las in nervorum conceptacula depo­ni, sive una cum his tales idem ca­pessant iter, quae crassiusculae sunt, hoc tamen pro rato habendum, om­nem suam volatilitatem & activita­tem cunctas, quae, Spiritum titulo, ubicunque in corpore conclusae, su­perbierunt, substantias concitatio i sanguinis motui & calori debere: Subtiliores etenim, grandioribus hoc nomine mobiliores, majorem hinc agitationis gradum, notabilemque [Page 38] agilitatem, nactae, hanc ea propter appellationem sortitae sunt: Ubi ve­ro motus iste remiserit, calorve eva­nuerit, sponte hae ad quietem aliqua­lem se componunt, inque gratiam, tum inter se, tum cum aliis, quorum adeptae sunt consortium, redeunt. Cum ergo subtiliores sanguinis par­ticulae, divortia prae concitatiori hu­jusagitatione affectantes, frigidiorem cerebri regionem ingressae fuerint, re­liquarum, agitationem suam adhuc­retinentium, commercio praeclusae, sponte subsidunt, atque seinvicem mutuo prehendentes in liquorem ne­queunt non coalescere. Interea ta­men ista particularum harum coali­tio non impedit, quo minus se solitâ impete, ubi fortiorem senserint calo­rem, expandant: cum enim arctos adeo hinc nexus haud inire possunt, quin se facile divelli patiantur; si rursum sanguini affundi contigerit, prae hujus calore non minus efficaci­ter [Page 39] (imo fortasse majore vi) sese ex­plicare concipiantur, quam si sub halituosâ mansissent formâ, pyriique pulveris ritu, fomite hoc igniario ad­moto fortius, hoc nomine quod com­pressae, explodantur. Hinc patere videtur, non tantum inter veterum spiritus animales, nervosumque nu­perorum succum, discriminis inter­esse, ut magna inde lis oriatur. Quin non novum est Spiritus nomen ad li­quores aptari: etenim inter Chymi­cos à longo tempore obtinuit haec appellatio, idque non ad unius ge­neris liquorem exprimendum, sed plurimum discrepantes, & ex iis quosdam consistentiâ satis crassos, modo notabili [...] polleant: Sic non solum subtilior vini pars hoc no­mine insignitur, sed & liquores sa­lini, tum qui ex urinâ, cornu cervi­no, &c. magis volatiles, tum etiam qui magnâ ignis vi ex Vitriolo, a­liisque multis concretis, acidi, [Page 40] satisque ponderosi proliciuntur.

Sed unde sumus digressi redea­mus, atque paululum, an ex succo nervoso secerni aliquid soleat, expen­damus; quanquam paradoxon for­san videatur hac de re, modo hujus succi existentia concedatur, quaestio­nem movere. Cum enim ex nervosi generis affectibus hunc recrementis non raro scatere constet, iis amolien­dis naturam destinato consuluisse credendum est, & proinde secretio­nis famulatu ad hoc prospexisse sup­ponatur. Et sane huic faver quod ex secretoriis partibus, glandulis scili­cet, nullae (exceptis quas ad perfe­ctivam attinere diximus) sint, quin non solum nervis, sed & iis vel ma­ge numerosis, vel mole majoribus donentur, quam qui vel nutrimenti ad illas deferendi, vel sensationis impertiendae (ut de motu sileam, ad quem minime natas esse structura testatur) proportionem solummodo [Page 41] aequent; imo quandoque tam ma­gnos sortiuntur, ut hi vasa ipsa san­guifera pariter inserta excedant. Por­ro constat simplicia vasa, aliosque secretorios ductus, prope nervorum extremitates in his partibus sita esse, cum hinc originem trahant: & quam­vis haec vasa, Anatomicorum consen­su, sanguiferis etiam ancillentur, at­que succi, quem deferunt, maximam partem sanguini deberi verisimile sit, quidni & succo nervoso ministerium hoc praestent, cum nusquam alibi de­faecari potest?

Excerni quidem aliquid ex hisce nervis in glandulas omnino conce­dendum videtur; interea tamen an ex succo nervoso secernatur quod excernitur, ambigi fortasse potest. Dubitandi ansam praebet, primo, quod quamvis plerisque, si non singulis, vasa adstent, quae vel extrorsum de­portant, vel in sanguineum chylo­sumve rivum deferunt quod secerni­tur, [Page 42] nulla tamen adsunt quae nervo­sum, hic, ut volunt, depuratum, suc­cum ad cerebrum immediate reve­hant; & cui, quaeso, bono depuran­dus hic loci foret, si nullus illi ad ce­rebrum regressus detur, sitque inte­rea eo, cui affunditur, multo purior & defaecatior? Deinde, si dicatur, (quod quibusdam viris doctissimis placuit) per eosdem canales redire per quos depluerat, inde etiam in­cumbit difficultas haud spernenda. Si enim in glandularum substantiam è propriis conceptaculis, ut illic à no­xia liberetur faece, effundatur; quae­ri potest quâ arte post illam depura­tionem in nervos resumatur? Cum enim laxioris multo nervis sint textu­rae, amplioribusque donatae meati­bus secretoriae istae partes (id quod exinde patet, quia crassior ipse eas trajicit fanguis) credibile videtur subtiliores potius quam crassiores (& proinde rejectaneas) allati succi [Page 43] particulas per patentiores hasce vias (utpote satis crassae materiae reci­piendae gratiâ amplioribus, quam nervi, tubulis fabricatas) elapsuras, certe vix in angustiores nervorum porulos se retrorsum recepturas, eo­que minus, quoniam nec patet quae vis in eos retro impellat, nec, si ad­missae fuerint, quomodo (prout mo­do notavimus) contra adversum flu­men à cerebro continuo decurrens, ipsae, cerebrum versus, in iisdem va­sis ferantur. Si autem supponatur, non totum, qui nervorum extremis appellit, effundi succum, sed quas­dam solummodo illius particulas per ea, redeuntibus reliquis, percolari, replicari poterit rationi consonum videri, vel tenuissimas. solummodo (ubi merâ percolatione res transigi­tur) per incerniculi poros exituras; vel si crassiores, modo meatuum fi­guris & diametro respondentes, ab iis admittantur, fubtiliores tamen [Page 44] una cum his se etiam insinuaturas, utpote quae (& minutiores & agi­liores cum sint) haud impediri pos­sunt quo minus in patentiores, & illarum (quae tamen molis ratione magis ad hoc ineptae sunt) admit­tendarum capaces coli meatus una irruant, adeoque non tam depuratio quam depauperatio hujus succi ne­cessario invehetur. Quinimo siquis comminisci voluerit, naturam, ele­ctivâ quâdam facultate, crassiores succi hujus particulas in eos praeci­pue nervos, qui ad partes secretorias tendunt, demandare foras extruden­das, puriori parte per alios latâ, par est ut monstret quonam (me­chanico) artificio hoc peragatur, & quomodo ita rem habere constet, cum utrobique nervi inter se similes conspiciantur; quod vix eveniret, si tam diversi genii liquoribus deferen­dis nati essent; nec, si hoc daretur, secretio haec in partibus, ubi termi­nantur [Page 45] nervi, sed in eâ à quâ inci­piunt, cerebro scil. supponi debet pe­ragi. Iccirco haud prorsus improba­bile videtur, hoc, quicquid succi nervosi in glandulis deponitur, non recrementum aliquod esse, quod ab aliis constitutivis ejusdem partibus dissociatur, perinde ac in sanguine usu venit, sed ipsius partem (inte­gralem quasi) esse, quae ex vasis suis absque ullâ particularum consti­tutivarum divulsione in appellentem sanguinem effunditur, cujus, ubi mu­nere suo functa fuerir, pars sanguini per venas refluo commista, idem cum eo capessit iter, pars altera (ejus­dem tamen genii) in secretoria vasa cum deciduis sanguinis particulis (cui ad hoc muneris hic loci affundi arbi­tramur) divertit.

Quod autem in prioris sententiae favorem impurioris saburrae mixtu­râ quandoque laborare succum hunc asseritur (id quod in convulsivis, & [Page 46] scorbuticis, aliisque hujusmodi affe­ctibus cernitur) cui iccirco extrican­dae naturam istarum partium apposi­tione prospexisse supponatur; huic forsan reponere licet, impuritates istas ex naturae designatione nequa­quam evenire, quae ultimam quasi manum ei imposuisse videtur (quod assensum fortassis ab illo merebitur, qui longam minerae, ex quâ prolici­tur, elaborationem, accuratam sepa­rationem, eximiosque, quos praestat, usus pensitaverit.) Unde cum in sta­tu naturali nil impuri in eo congera­tur, supererogasse naturam videatur, si secretorias assignaret partes, ubi nil secernendum, nisi ejusdem errore, generatur: Multos enim cernere li­cet qui, si non toto vitae curriculo, saltem per plures annos ab omni af­fectu, qui succum nervosum vitiatum testetur, immunes degunt. Si vero quaeratur quomodo hujusmodi affe­ctus, ubi invaserint, tolli possint [Page 47] (quod tamen non raro usu venit) nervosusque succus ab hâc saburrâ, si nulla habeatur ex eodem secretio, liberari queat? responderi forsan poterit, vix ullam hujusmodi morbis adhibitam medicandi rationem ex voto succedere solere, nisi ipsi fonti prospiciatur, atque vel depravata fan­guinis crasis, quae hosce affectus & praecedere, & comitari solet, in tan­tum restituatur, ut nil cerebro, quod alienis qualitatibus dotatur, imposte­rum suggerat, vel cerebrum ita robo­retur, ut nil intra suos lares admittat, inque nervos demandet, nisi quod purum & defaecatum sit: quibus sic constitutis, satis obvium est conci­pere, puriorem noviter admissum suc­cum, cum intra tam angustos cana­les sese multum explicare nequeat, nec proinde prius inibi concluso con­fundi, hunc à tergo propellere, & ipsum, tum retro admissi pressurâ, tum peristaltici nervorum motus vi [Page 48] (quem omnibus vasis membranae ve­stientis beneficio adesse existimo) ulterius continuo protrudi, usque dum tota illa, quae incongruâ referta crat saburrâ, massa, una cum hospite suo, extra nervorum pomoeria eli­minetur; (quod haud longo spatio peragi posse agnitu haud admodum difficile erit, si quantas, ratione mo­lis, impensas ordinario patiatur suc­cus iste supputemus) quo facto, absque ullâ secretionis ope cessant, contumaces alioquin, hi affectus.

Nec multum hanc sententiam in­firmare videtur, quod nervi in ali­quas inserti glandulas earundem ar­terias & venas mole superant. Non enim hic effundi fatis notabilem quem deferunt, succi quantitatem ne­gat, sed secerni tantum: Etenim ef­fatu dignam (imo forsan proportio­ne majorem quam musculis ipsis a [...] motus peragendos) his suppeditari debere, prout ex dicendis constabit, [Page 49] arbitramur. Interea tamen (ut obi­ter moneam) ex hac vasorum isto­rum disproportione haud sequi vide­tur, majorem liquoris, qui in vasa se­cretoria hic deponitur, partem ex succo nervoso, nedum secerni, sed ne suggeri quidem posse. Si enim cele­rem sanguinis motum cum leni illo succi hujus conferamus, facile conji­ciemus, multo majorem illius, quam hujus, quantitatem, utcunque per exiliora vasa, glandulis hisce advehi posse; cumque continuus sit hic san­guinis appulsus, quantumvis singulis pulsibus quod affertur parum sit, at­que exiguam tantum proinde secer­nendae materiae proportionem singu­lis vicibus suppeditet, sat magna ta­men ejus quantitas pulsuum constan­tiâ vasis secretoriis non longo tem­poris intervallo sisti poterit.

Verum utcunque sit, sive scil. uni­cus sanguis secretionum materiam suggerat, sive nervosus etiam succus [Page 50] calculum insuper suum addat, hoc interim retinendum videtur, hujus separata recrementa (si omnino ulla) tam exigua esse, atque electivâ quâ­dam facultate (mihi, fateor, haud perspectâ) intra ipsos nervorum tu­bulos, à puriori substantiâ, ante­quam ad glandulas ipse pertingit succus sejuncta, quae iccirco eorum susceptoria potius, quam secreta, vi organa dicendae mererentur; ut non injuria Secretiones quarū mentionem fecimus, ad sanguinem limitandas ar­bitremur.

Etenim quod ad reliquos liquo­res, quos in corpore invenire datur, attinet, satis obvium est nihil hos ad istam rem conferre posse. Cum enim nulli alii supersint nisi Lympha, hu­moresque intra certa detenti conce­ptacula, palam est hosce omnes nil aliud esse nisi jamjam secretam ma­teriam; atque vel introrsum labi, Lympham scil. quae aut chylo in Re­ceptaculo [Page 51] affunditur, aut aliis viis in sanguinem deducitur; vel in locu­lis dictis eo fine coacervari, ut aut fermenti loco aliis illuc appellenti­bus, talique subsidio indigentibus, substantiis esse possit, aut commo­dius unicâ vice, & confertim, extra corpus exturbetur.

CAP. IV.
Succorum ad particulas dimit­tendas praevia dispositio expenditur.

POstquam unde secretiones or­tum ducant hactenus investiga­vimus, atque omnes vel ex chylosâ massâ, vel sanguineâ, profluere, tan­quam verisimile, conati sumus osten­dere, proximum est, ut quoniam non [Page 52] omnia corpora particulis dimittendis (saltē non aeque efficaciter) apta nata sunt, istorum liquorum ad hanc rem dispositionem paululum expenda­mus, quam in intestinâ illâ, cujus sub initio mentionem fecimus, parti­cularum separatione, seu mavis fer­mentatione, sitam esse innuimus.

Universam hic fermentationis do­ctrinam longâ verborum serie pro­ponere (quamvis hac, in genere, non rite perspectâ, haud satis illa, quae in sanguine aliisve succis per­agitur, intelligi valet, utpote cui omnes suas alterationes debent) per­quam ineptum foret, postquam Cel. Willisius in hâc palaestrâ tantâ suâ cum laude insudavit, atque hanc rem [...] praestitit. Paucula tamen in­terea delibare, non prorsus ad rem praesentem, uti mihi videtur, incon­gruum erit, ut sic tota negotii, quod explicandum suscepimus, series uno quasi intuitu in conspectum veniat: [Page 53] quae & minus fortasse displicitura erunt, quoniam mechanico more, succincte licet, explicare satagi­mus.

Inprimis autem quoniam, quod de fermentatione dicturi sumus, ad secretionis methodum duntaxat pa­tefaciendam afferimus, considerare oportet, multum discriminis quoad modum, quo particulae ex massâ ali­quâ secedere elective solent, inter corpora quiescentia, atque ea quae in motu posita sunt, intercedere, li­cet utraque pari fermentationis gra­du polleant. (Quietis vocabulo, non eam volo, quae ad constituentes par­ticulas inter se attinet, utpote in quarum mutuo motu, ipsa fermenta­tionis constitit ratio, sed quae totum compositum respicit, quatenus scil. intra certum locum quiescere suppo­nitur.) In illis etenim quae peragi­tur, quoniam nulla particularum confusio ab extraneis agentibus in­ducitur [Page 54] (qua scil. cunctis promiscue agitatis, illae quae ad secedendum ac­cinctae erant in reliquarum amplexus retorquentur) perquam regulari mo­do procedit, atque minus congruae, postquam ab aliarum amplexibus li­beratae fuerint, pellentium energiae non invitae obsecundant, &, quâ da­ta porta, è mafsae gremio nullo nego­tio elabuntur. In his vero quae in­stituitur, elegantius, & magis opero­sum, requirit artificium, satisque concinnum instrumentorum appara­tum, unde aliae determinationem ad egrediendum acquirant, aliis, non minus ad secedendum pronis, intus detentis. At vero quandoquidem utrobique consimilis est fermentatio­nis consideratio, quae omnem (sal­tem quae in humano corpore insti­tuitur) ubi delectus habetur, secre­tionem praecedit, iccirco huic in ge­nere paulisper immorari liceat.

Ad fermentationem igi [...]ur (prae­sertim [Page 55] quatenus in liquidis observa­tur) quatuor haec potissimum requi­ri videntur; nempe

Primo, ut (supposito quod parti­culas ab invicem divisas huic expo­sita habeat materia, id quod omnis concedit Philosophia) in motu hae constitutae sint particulae, quod nisi fieret, perinde esset utrum divisae fo­rent, necne. Non enim, absque con­stituentium particularum motu, in quodcunque subjectum introduci po­test alteratio, quaecunque tandem forinsecus accedat vis; hujus vero medio in novas [...] assiduo dispo­nuntur, novosque situs, necnon & figuras indidem adipiscuntur, unde novis plane ac diversis, quam qui­bus ante pollebat, viribus dotatur massa.

Secundo, ut particulae istae tum variis figuris praeditae sint, tum ma­gnitudine inter se discrepent, secus enim, gradu motus quocunque pol­leant, [Page 56] illum tamen cito amittent, at­que immobiles brevi evadent. Ete­nim dum plura, magnitudine & figu­râ paria, invicem commoventur cor­puscula, prae laterum aequalitate fa­cillime se ad invicem applicant; un­de pro laterum numero & propor­tione vel tota, quae motus initio eo­rum singula interjacebant, replentur spatia, vel saltem multo angustiora redduntur, quam ut satis, pro peren­nando motu, corpora ista ab invi­cem recedere queant: imo tantum abest ut huic idonea sint, ut in maxi­me solidorum prosapiam (quae ad fermentationem neutiquam nata esse nemo non concesserit) hoc nomine concreta ex iis conflata facessant; ut­pote quae ideo talia, ex immortalis Cartesii sententia, evadunt, quoniam particulae constituentes juxta se mu­tuo quiescunt; at quae, quaeso, effi­cacior excogitari potest quietis cau­sa, quam haec istarum incuneatio? [Page 57] Porro nec particulae Aethereae (sub­tilissimam volo illam, à sole dima­nantem, cunctorum corporum mea­tus interfluentem, materiam, nec non globulos caelestes (liceat modo de his philosophari) his alterationem imprimere possunt; quarum tamen actioni intestinas corporum muta­tiones non parum deberi rationi plu­rimum consentaneum videtur. Cum enim hujusmodi corporum particulae latera ad invicem proportionata ha­bent, necesse est, ut relicta parem pro­portionem observent spatiola, atque vel recta ad invicem respondeant, vel parum solummodo à rectâ posi­tione deflectant; interea tamen ut unius ad alteram proportionatus si­tus satis directum trananti cuicun­que materiae transitum praebeat. Hinc, quoniam particulae dictae satis rectos, per quos libere spatiari pos­sunt, offendunt meatus, nullisque detinentur remoris, quae eas à recto [Page 58] per haec spatiola motu inhibeant, se­que illis medio in itinere objiciant, patet nullam vim ad ipsius corporis particulas (utpote in quas non im­pingunt) in motum vindicandas exerere posse. Verum, ubi corpora difformibus inter se particulis con­stant, istae satis ampla ad motum con­tinuandum interstitia necessario effi­ciunt, cum prae laterum impropor­tionatâ invicem mensurâ, angulo­rumque inaequalitate, tam prope ac­cedere nequeunt, quin satis spatii aliis consimili motu gaudentibus concedatur, unde & ipsae liberum satis motum pariter sortiantur, & in priores impingendo, locum variare faciant, angulosque earum atterant. Quinimo particulae Aethereae haud satis libere talium corporum meatus, propter inaequalitatem, variosque flexus, tranare possunt, verum plura ubique offendunt obstacula; quo fit, ut, dum in eorum extantes re­morantesque [Page 59] impingunt partes, non possint non, prae eximiâ, quâ pol­lent, pernicitate, earum renitentiam superare, inque varios inter se hoc ingenio motus concitare: quin ipsis novum continuo hinc negotium exo­ritur, eo quod obversa affatim inae­qualium istorum corpusculorum la­tera pari modo nova iis obstacula fa­ciunt, unde inceptus semel motus usque perennatur.

Tertio requiritur, ut ex hisce par­ticulis quaedam ejusmodi sint indolis, ut multo, quam reliquae, majorem ad motum promtitudinem habeant. Hae sub duplici sensu concludi vi­dentur; ut nempe aliae tales sint ex constitutivis ipsis massae particulis, quae & molis exiguitate, & figurae ad motum aptitudine, reliquas superent, aliae vero aeris particulae, quae, prae­terquam quod in cunctorum laxio­ris texturae corporum nequeant non­se insinuare meatus, utpote incum­bentis [Page 60] molis aëreae pressurâ adactae, quibusdam insuper tam arcte mari­tantur, eamque indipiscuntur con­gruitatem, ut etiam inter ipsas eo­rum constituentes particulas locum sibi vindicare videantur. Mobilium hujusmodi particularum in fermen­tatione non levis est usus; quamvis enim ab aethereâ substantiâ in mo­tum concitari & posse, & solere, cor­porum particulas verisimile est, vix tamen tam vegetus quam in multis experimur, introduci potest, nisi quae­dam intus hospitentur, quae & im­pressam ab illis vim commodius reli­quis suscipiant, & in crassiores effica­cius transmittant. Etenim singula­rum subtilis hujusce materiae parti­cularum exilitas, si ad crassiores ter­renorum, quibuscum versamur, cor­porum partes conferatur; non eam ad has proportionem servat, utcun­que pernici admodum illae agitatione polleant, ut satis efficaciter eas in [Page 61] motum vindicare possint: adde quod dispersae ubique vagantur, nec satis multas uspiam, (dum sui juris sunt, nec artis famulatu colliguntur) ad eundem scopum collimantes inve­nire est, quae motum, qui alicujus momenti sit, in crassiusculis hujus­modi corporibus producant. At ve­ro dum, in itinere suo per corporum istorum spatia, quasdam offendunt ceteris minutiores, inque eas impin­gunt, in motum, utpote minus re­sistentes, facile concitant; hae vero, quandoquidem aethereis grandiores sunt, minori negotio reliquis, quibus magis proportionantur, conceptum motum imprimunt, atque crassiores (ut Clar. Willisii verbis utar) subi­gendo, subtiliando, & varie explican­do, res ad maturitatem disponunt. Hae quamvis omni fermentiscibili mate­riae inesse supponendae sunt, copias tamen suas novo proventu ex cras­siorum spoliis jugiter adaugent, dum, [Page 62] impetuosius motae, earum extantes atterunt partes, quarum deciduae minutiae in harum prosapiam isthoc ritu facessunt.

Aerem vero (cui suum quoque mu­nus in fermentatione detulimus) quod attinet; notum est, vi pluri­mum elasticâ praeditas esse ipsius particulas (id quod Nobiliss. Boylius, magnus ille Naturae Mysta, & Phi­losophiae columen, satis firmavit) quae tamen, quamdiu tum ambientis pressuram sentiunt, tum aliorum non raro, quibus involvuntur, corporum repagulis coercentur, satis placide se inter ea componunt; ubi vero talis aliquis inductus fuerit motus, qui ad eas pariter agitandas vim habet, nullâ morâ sese explicare, sibique liberta­tem vindicare satagunt: utque sibi majus nanciscuntur spatium, proxi­mas quasque amoliuntur; atque hoc nomine & earum compagem laxant; iisque motum imprimunt, & majo­ra [Page 63] undique aperiunt spatia, in quae confertim irruentes tum subtiliores ipsae, quas dixi, corporis particulae, tum aethereae, auctâ cum numero energiâ, magis usque exagitant mo­lem, majoremque aëris expansionem conciliant.

Quarto requiritur, ut fermentes­cens massa vel proprios, quibus coer­ceatur, terminos habeat, vel adven­titios nanciscatur, ne subtiliores ante avolent, quam destinatum opus per­egerint. Hinc naturalibus hujus­modi productis solenne est involu­cris donari: quin in ipsis artis ope­ribus ex voto non succedit fermen­tatio, nisi, forinsecus adhibitis clau­stris, spirituum (sic enim servato usitato vocabulo appellare libet) a­volationi prospiciatur.

His sic constitutis, bina haec emer­gunt, particularum scil. magis homo­genearum consociatio, eademque operâ heterogenearum, quae tum tra­nantibus [Page 64] aethereis, tum spirituum mo­tui, officiunt, exterminatio. Dum enim hi in motum conciti sese qua­quaversum explicant, ac reliquarum trajiciunt spatiola, quandoquidem motu, quantum licet rectissimo, ferri avent, tum in crassiores, quae taliter sitae sunt, ut recto eorum motui ob­stent, tum in aëreas constanter im­pingunt particulas; nec ab hoc nixu desistunt, tantisper dum commoda ad motus suos secundum lineas re­ctas, vel à rectis, quam minimum licet, deflectentes, obeundos spatia nanciscantur. Nec, dum hoc sata­gunt, parum operae praestant inclusae aëris particulae, quae in motum semel concitae massam elastici sui nixus vi laxant & attollunt, adeoque viam spiritibus faciliorem parant. Hi vero dum extantes crassiorum angulos in­ter spatiandum deterunt, magis inter se conformes reddunt, quae hoc no­mine, & mutuis, & illorum, motibus [Page 65] non invitae obsecundant: eae vero quae (utut satis inter se conformes, situs tamen ratione) spirituum mo­tui obsistunt, isthâc arte in debitos ordines rediguntur. Interea quae nec commode atteri possunt, nec prae difformitate in ordines reduci habiles sunt, eodem negotio horum impete è reliquarum contubernio excludun­tur, atque vel foras, quà patet via, elabuntur, vel in confiniis saltem massae haerent.

Fermentationis methodo sic in genere breviter traditâ, satis pronum est colligere ad eandem pronos esse tum chylum, tum sanguinem. Et chylum quidem, quamvis particulas suas non tantopere ac sanguis exal­tatas habeat, utpote qui sanguineae purpurae, per varios ulteriorum ela­borationum gradus tandem induen­dae, candidatus solummodo sit, ad fermentationem tamen, vel hoc no­mine, quod sanguis ei natales debet, [Page 66] proclivem esse nemo negaverit. San­guinem vero plurimum fermentativae esse indolis vix est qui ambigat, ic­circo multa de re adeo clarâ addere supervacaneum foret. Liceat modo paucula, quae huic suffragantur, sum­matim ad dictorum normam recen­sere.

Et primo in motu (praeter eum quem cordi acceptum refert) parti­culas ejus constitutas esse exinde li­quet, quod & fluidus est, & calore, eoque satis eximio (quem saltem humanum corpus habet) gaudet; quemadmodum perquam eleganter Cl. Thrustonus nuperrime disseruit.

Deinde, ex particulis plurimum heterogeneis constare (ut celebratum argumentum, quod sc. alimenta, quibus vescimur, inter se admodum heterogenea sunt, praeteream) id evincit, quod cum partes ex ejus penu nutriendae variae, multumque invicem difformi indole, sint; san­guis [Page 67] pariter particulis inter se dif­formibus constare debet, ut singulis congruum pabulum suppeditet. Ad­haec, magna, quam malo nostro to­ties experimur, ad orgasmum propen­pensio huc etiam facit, cum ab ho­mogeneorum genio haec multum (prout modo adst [...]uximus) abhor­ret. Quinimo varia, & tantopere inter se discrepantia, quae ex corpo­re indies expelluntur, recremento­rum genera, ut & varius partium & vaforum secretoriorum apparatus, sa­tis superque huic rei fidem faciunt.

3. Porro, sanguinem particulas quasdam ceteris minutiores & agilio­res sortiri, non Chymica solum ana­lysis ratum facit, verum insuper ex ejusdem genesi & lustratione satis constat. Quisquis enim perpende­rit esculenta, quibus utimur (ipsa & varii generis, & non parum activis partibus conflata) salivari primum, deinde stomachali fermento, acce­dente [Page 68] insuper caloris fotu, imbui; dehinc hepatici, pancreaticique suc­corum miscellam in intestinis obti­nere: postea puriorem & magis sub­tiliatam eorum partem à lacteis de­libatam, succi nervosi, aliusve ex san­guine hujus ope deturbati fermenti, in glandulis mesentericis accessu (uti probabile videtur) irrigari; hinc lymphae reducis, liquoris valde acti­vi, copiis in receptaculo admisceri; demum sanguini ipsi affundi, eique satis intime maritari (cum quo dum gyratur, partim particularum, & prae­existentis sanguinis, & suarum, inte­stinâ actione, partim lationis vi, par­tim augustiarum, quibus inter circu­landum ubivis in pulmonibus habi­tuque corporis urgetur, molestiâ, insignem comminutionem pati ne­cesse habet) nae ille haud invitus fa­tebitur, tantam hinc crassiorum cum tenuioribus particularum attritione necessario oriri, ut non exiguum [Page 69] eousque attenuatarum numerum san­guis ex istâ emergens elaboratione sortiatur, quae spirituum titulum merito ambiant. Porro maxima, quam in cunctis actionibus animali­bus exerendis experimur, promtitu­do satis huic rei suffragatur: sicut enim ad hanc valde activae substan­tiae requiruntur; sic cuilibet notum est, quod, si debitâ pneumatosi & elaboratione sanguis destituatur, con­festim hae cessant vel imminuuntur.

Nec quidem aeris mixturâ caret sanguis; sive enim ulla ejus portio inspiratione in hujus flumen trans­mittatur, necne, alimenta tamen, quibus vescimur, in suâ ipsorum compositione eo referciuntur: porro, & inter masticandum & deglutien­dum, satis magna illius quantitas non potest non in ventriculum descen­dere, inque sanguinis massam una cum chylo transfretari, ut minime dubitandum sit non parum operae [Page 70] ad ejus fermentationem & micatio­nem conferre. Atque hinc forsan potissimum fit, quod tam efficax sit ad devoratas cibos fermentandos pa­nis una cum iis esus: Hic enim plu­rimas ubique, si rite paratus & ex­coctus fuerit, cavernulas prae ceteris quibuscunque cibariis, largam in his aëris quantitatem necesse habet con­tinere, qui in ventriculum detrusus, postquam egregiam illic chylifica­tioni operam impendit, tandem in venas una rapitur, ut pares sanguini vices praestet. Imo huic non mini­mâ ex parte debere videtur, quod rubore suo tingitur.

Ne autem evanescant spiritus, re­liquaque pessum eat massae compa­ges, natura firmissimis munivit vallis, arteriis scil. & venis, quae inter alia beneficia hoc, non exigui momenti, sanguini praestant, quod usque flui­dus in iisdem (quod etiam post mortem observari potest) multo diu­tius [Page 71] quam alibi perstet; quod nulli alii magis causae assignandum vide­tur, quam spirituum incolarum con­centrationi, qui sic coerciti, inque massae penetralia, dum avolare nitun­tur, regesti, fibrosas particulas à mu­tuâ implicatione motibus suis ar­cent.

At vero quoniam praeter intesti­num, quem cum omnibus aliis fer­mentativis corporibus communem sanguis habet, alio insuper intra di­ctos canales cietur motis; quo usque adeo homogeneae cum heterogeneis confunduntur particulae, ut talis, quam diximus, segregatio regularis nequaquam institui possit, cumque pro variis oeconomiae animalis indi­gentiis plures, & inter se multum di­versae, imo aliae prorsus, quam quae, si quiesceret, secludi possunt, ex ejus penu secerni debent substantiae; ic­circo aliis artibus, iisque conspectio­ribus, ad haec munera prospexit na­tura, [Page 72] quas in disquisitionis hujus de­cursu elucidare conabimur. Interea ratum esto nullas, quales ubique cer­nimus, absque praecedenti fermenta­tione, concitari secretiones, imo nec cetera vitae munia praestari posse.

CAP. V.
Secretoriaepartes, quae sint.

SAnguinis & chyli ad particulas dimittendas perpensâ disposi­tione, sequitur ut cujus genii partes sunt, in quibus secretiones peraguntur, videamus.

Missis ergo ambagibus Secretio­nem omnem (privatâ solâ exceptâ) quae regulari modo, & ex primordiali naturae instituto peragitur, sive sit succi proficui, sive excrementitii, in glandulosis partibus fieri existimo.

[Page 73] Glandulis quidem omnibus id com­mune officium esse, ut secretionem aliquaminstituant, à Celeb. Glissonio proditum est: At vero secretiones omnes (quae nimirum ex sanguineâ massâ fiunt) in solis glandulis haberi solertissimo Malpighio (quantum mihi rescire contigit) primo placuit, qui postquam penitiori inspectione partes illas, ubi ex iis maxime con­spicuae instituuntur, cerebrum puta, hepar, & renes (contra quam antea creditum fuerat) glandulosas com­pererat, ex methodi, quâ natura uti solet, simplicitate & uniformitate, reliquas omnes (publicas scil. nec enim de privatâ intelligendum esse hoc dictiss. viri effatum satis testatur eorum, quae super hâc re profert, continuatus tenor) siquae restant, de quibus non satis constat qualis sint prosapiae, ejusdem esse naturae, idque merito, pronuntiavit. Huic senten­tiae non parum favet, quod magnam [Page 74] secretionum partem in glandulis ce­lebrari nemo Anatomicorum infi­cias unquam ivit. Mammas, testi­culos, glandulam pituitariam, maxil­lares, tonsillas, pancreas, sicut glan­dulas esse nemo dubitat, sic pariter secretioni inservire notum est. Adde quod vix uspiam in toto corpore se­cretionem ex sanguine haberi adhuc compertum est, quin, licet secreto­ria haud detecta sint vasa, glandulae tamen, vel saltem glandulosa aliqua substantia, juxta locum, ubi prorum­punt, sitae sint. Sic ad basin cordis glandulas sitas esse Cl. Lowerus do­cuit, atque ex iis liquoris in pericar­dia contenti fontem deducit: sic cu­tem substantiam glandulosam esse, tanquam valde probabile Cl. Steno censet; quam & Malpighius milia­ribus glandulis refertam innuit: sic glandulosam, quae in plexu choroide occurrit, substantiam humorem ce­rebri ventriculis suppeditare idem [Page 75] Steno arbitratur; imo pluribus in­stantiis, nisi longum esset, res haec evinci posset. Ex quibus quantâ pro­babilitate Malpighii nititur senten­tia satis liquet.

Quam vero Cl. hic vir de illâ so­lummodo quae ex sanguine fit sen­tentiam pronuntiavit, liceat mihi ulterius extendere, chylosamque se­cretionem sub eodem censu comple­cti. Cum enim non tota affatim massa ex intestinis in lacteas elutrie­tur, sed purior tantum pars ab inutili crassamento secernatur, cujus etiam non tam quantitas (quâ tamen satis largâ suppeditatur) quam perfectio, & noxiae faecis carentia ad futuros usus requiritur, utpote ex quâ pro­gignuntur cuncti, etiam nobilissimae sortis, liquores; haud proinde vero consentaneum videtur naturam, dum tanti momenti, & quae reliquis ana­logiam habet, secretionem molitur, ab usitatâ normâ deflectere velle, [Page 76] nec dissimilia, ut hanc patret, organa designare. At, inquies, nemo Ana­tomicorum ullarum glandularum in­testinis adsitarum meminit, nec quic­quam iis cum glandulis commune esse propalavit; omnes enim ex du­plici tunica (praeter eam quam pe­ritonaeo debent) constare asserunt, quarum unam carnosam volunt, al­teram nervosam: nec quidem inter se consentiunt; alii enim interio­rem carnosam, exteriorem, nervo­sam, alii contra statuunt; nullam vero glandulosae substantiae mentio­nem faciunt. At vero pace tanto­rum virorum res aliter se habere mi­hi videtur: Dum enim, operum na­turae uniformitatem revolvens, in­testina, tenuia praesertim, attentius lustraturus aperio, statim mihi se si­stit interior eorum tunica facie glan­dulis omnino simili, duodeni maxi­me, in quo, quia major inde lactea­rum exoritur numerus, magis con­spicua [Page 77] glandulosa natura. Nempe si inspiciatur quando à bilis tinctura immunis fuerit, alba, mollis, & po­rosa apparet; tantumque abest ut ad chylum propellendum (cui ta­men usui ab Anatomicis destinatur) nata videatur, ut si incisione in lon­gum ductâ intestinum aperiatur, sta­tim sese explicat haec tunica, atque superficiem convexam, vice concavae quâ integris intestinis potitur, sponte affectat: quae quidem in hâc [...] convexitas non tam à fortiori fibra­rum tunicae exterioris contractione (licet haec ex parte ad phaenomenon hoc exhibendum concurrat) quam interioris hujus liberâ, ubi sui juris fit, expansione pendere videtur; quoniam nullam sic explicata reni­tentiam prodit, quam tamen necesse haberet subire, si, quemadmodum comminiscuntur, fibris transversis (quales ad chylum pellendum ne­cessariae sunt) constaret; unde & in [Page 78] statu solito vi compingi & coarctari verisimile est, haud secus ac spongia manu compressa, cui & quoad usum omnino similis videtur. Iccirco pro­babile videtur, universam hanc tu­nicam (non secus ac cunctae glandu­lae) nil aliud esse nisi vasorum con­geriem, osculis in intestina hiantibus praeditorum, à quibus continui ad venas usque lacteas protendun­tur ductus, in quas, post varios for­fan maeandros, & mutuas implica­tiones, tandem colliguntur; pari ra­tione ac capillares venulae in unum coeunt truncum: ex quo liquet, nil hanc tunicam peristaltico intestino­rum motui conferre posse, verum iis renixu suo dilatandis potius con­ferre. Agnosco sane hosce sub aspe­ctum non cadere tubulos, sed hic na­turae mos est, ut separationes in mi­nimis vasis moliatur, quorum cavi­tates ne adjuti quidem attingere po­test vel perspicacissimi oculi acies; [Page 79] verum tales dari ipsa chyli in lacte as transmissio palam facit. Plane omni ex parte glandulis similis videtur haec tunica, ut hinc ad sententiam, vel Malpighianam, firmandam non­nihil forsan lucis accedat.

Constat quidem ex accuratiori nuperorum Anatomicorum observa­tione inter partes, communi isthâc glandularum appellatione gauden­tes, satis magnum discrimen interce­dere: aptissime enim, ex substantiae modo, in Conglomeratas & Congloba­tas Cl. Sylvius distinxit, quae sane interiori fabricâ non parum ab invi­cem distare videntur. Verum quan­doquidem utraque species secretoria vasa obtinet (licet ab illis vel ex­trorsum tendant, vel saltem in certa conceptacula terminentur; ab his ad venas vel immediate, vel median­tibus aliis ejusdem familiae glandu­lis properent, prout Cl. Steno ob­servavit) probabile iccirco mihi vi­detur, [Page 80] eidem utramque muneri in genere inservire, nempe Secretioni, licet aliquatenus, ob variam istarum partium inter se structuram, di­versae.

CAP. VI.
Secretionum tam Simplicium, quam Mixtarum genera­lis methodus.

SEcretionum differentiis, fontibus, & organis hucusque lustratis, tempus est ut ad modum, quo pera­guntur, descendamus. Et quoniam multum discriminis intercedere mi­hi videtur inter simplicium, & mixta­rum, non minus secernendi metho­dum, quam materiam, de iis oporter ut seorsim agamus, praemissa tamen [Page 81] communi, quâ utrumque genus con­venit, ratione.

Iccirco ad omnem, quaecunque in corpore peragitur, Secretionem, Per­colatio immediate requiritur. Dum scil. (ut ad mentem fere Cl. Charl­toni rem hanc explicemus) liquor aliquis variae magnitudinis & figurae, iisque satis laxatis, scatens particu­lis, secretorio operi destinatas partes tranat, eae, quae figurâ & magnitu­dine adstantium secretoriorum va­sorum osculis proportionem gerunt (sive massae à tergo insequentis pro­trusione, partiumque ambientium pressurâ impulsae, sive ab infusâ quâ­cunque substantiâ ad secedendum determinationem nactae) in conce­ptacula ista, modo idoneâ positione advenerint, facile divertunt; in quae postquam admissae fuerint, non invi­tae ab aliis post se admissis (juvante peristaltico istorum vasorum motu) ulterius propelluntur; reliquâ in­terea [Page 82] massâ, cujus particulae, vel hâc aptitudine, vel tali determinatione carent, vel nimiâ quantitate ad tam angustos canales congeruntur, vel etiam rapidiori cursu urgentur, per patentiores vias transfretatâ.

Ab hac percolationis methodo (quae satis cuivis obvia est, utpote ad mechanices, normam accommo­data) sequitur varii generis liquo­res ex uno eodemque fonte, modo satis heterogeneâ constet materiâ, variis in partibus emergere posse: prout nempe variorum vasorum co­latoriorum poruli diversâ ab invi­cem figurâ & diametro pollent, quo­rum propterea haec unius, alia alte­rius, generis particulas (ubi deter­minatio forinsecus accesserit) susci­pere nata sunt. Sic in majori mun­do, dum plures aquae dulcis (sat li­cet inter se discrepantes) fontes hic illic exurgere cernimus, omnes ta­men ex mari impense salso, aliisque, [Page 83] prout fas credere, qualitatibus, ab admistis pluribus varii generis sub­stantiis praedito, oriundos, eosque viribus, ab hoc plurimum diversis, non secus ac ab invicem, dotatos; palam est talis colaturae, qualem diximus, medio hoc praestari: secus enim (si nempe satis patulos inve­niant meatus) nil vetat, quo minus omni suo, cujuscunque tandem ge­neris particularum, satellitio stipatae prodeant: prout ex salinis alicubi emergentibus fontibus, ipsumque maris genium redolentibus, digno­scere licet.

Interea non praetereundum est me, dum Secretionem omnem percola­tione immediate peragi assero, Per­colationis voce ipsam solummodo a­ctionem, quâ congruae particulae ex ceterarum gremio in organa earum susceptioni disposita secedunt, intel­ligendam velle, absque respectu ad causas hanc recessionem efficientes. [Page 84] Quamvis enim quando ad secretio­nem explicandam affertur, pro eâ vulgo sumi solet, quae solâ partium constrictione, aut ipsius massae im­pulsu [...], particularumque secedentium spontaneo nixu fit, nullâ extraneâ superadditâ substantiâ, quae deter­minationem ad subintrandum det; non minus tamen & illa hanc appel­lationem meretur, quae immediatâ activae alicujus materiae in ipsâ parte secretoriâ in praeterfluentem massam affusione peragitur, cujus ope cum determinatae quaedam particulae in congruos adstantium vasorum poru­los propellantur, retentis aliis, quae hâc aptitudine carent, adeoque se­cessio electiva, ad istorum scil. po­rulorum certam figuram & diame­trum proportionata, concitetur, quid hoc aliud est quam percolatio? Ne vero nimis longe à recepto loquendi usu recedamus, priorem modum Merae percolationis appellatione indi­gitare [Page 85] liceat, ut sic magis distin­cte procedamus.

CAP. VII.
Secretionum Simplicium, seu Perfectivarum ratio.

UT ergo ad Secretionum me­moratas species descendamus, videtur Secretiones Simplices (quas & Perfectivas appellavimus) merâ percolatione perfici. Praecedaneâ quippe, sive intestinâ fermentatio­ne, sive fermentorum undecunque desumtorum miscellâ (de quibus postea) usque adeo laxatam laticis compagem, atque ejus particulas sic comminutas & disjunctas supponi­mus, ut facili negotio aliae ex alia­rum consortio sese, ubi vis aliqua propellens accesserit, exturbari pa­tiantur, [Page 86] unde nil amplius requiri vi­detur, quam ut, modo vasa conve­nienter disposita adstent, massae pro­trusio, & continentium partium pres­sura accedat, quo fieri non potest, quin tenuiores particulae, & quae va­sorum hiantium proportionem non excedunt, in ea divertant. Et hâc quidem arte, nec prorsus aliâ, tum chyli ex intestinis in lacteas, tum succi nervosi ex arteriis cerebri in nervos, trajectionem (servatis cir­cumstantiis debitis) perfici arbi­tror.

Ut vero hoc magis pateat, alter­utram paulisper expendamus. Et primo quod ad Secretionem intesti­nalem attinet, quandoquidem tuni­cam intestinorum interiorem spongiae assimilavimus, ejusdem exemplo rem hanc exponamus. Haec ex innu­meris juxta sitis tubulis, extrorsum aperturas habentibus, conflata est, qui (sive distincti permaneant, sive [Page 87] invicem communicent, haud ad rem praesentem refert) introrsum, adque oppositum latus, per totam molem continuas sortiuntur cavitates, per quas admissus aliquis, si propellens praesto sit causa, promtissime se dif­fundit liquor. Isti vero tubuli, quan­doquidem determinatae sunt figurae & diametri, non quasvis indiscrimi­natim admittere possunt substantias, sed tales solummodo, quae vel quoad molem, & figuram, aperturis pro­portionem habent, vel ipsis exiliores sunt; eas vero, quae vel majusculae sunt, vel minus idoneae figurae, hoc nomine ab introitu prohibent: adeo ut, si diversi generis particulis massa haec liquoris abundet, quorum aliae meatibus dictis majores, aliae mino­res sunt, liquet tenuiorum solummo­do, ceteris paribus, secretionem è crassiorum medio fieri. Cum vero hujusmodi in istos canales admissus fuerit liquor, atque alium huic, à [Page 88] quâcunque causâ, superinduci conti­gerit, vel compressio in parte primo admittente facta fuerit, ulterius sta­tim serpit prius inclusus, usque dum ad oppositum latus tandem perve­nerit.

Eâdem prorsus methodo in prae­senti negotio res transigitur: Cum enim spongiosa sit intestinorum, quae proxime chylum amplectitur, tuni­ca, plurimisque aperturis (quod ne­mo negaverit) in intestini cavitatem hiet, atque undique alluentem chyli massam, particulis ad istos porulos proportionatis abunde refertam, ha­beat, ex hisce subtiliores, & magis congruas, facile intra hiatus suos, dum adhuc laxiores & patentiores (intermissâ compressione) sunt, ad­mittit: Postquam vero motus peri­staltici vi (quem totum exteriori tunicae suae debent) propius adigun­tur intestina, atque connivere cogun­tur isti poruli, necessario altius com­pellitur [Page 89] admissus succus, donec remit­tente hoc motu, laxatisque tubulis, novus istius succi suscipitur proven­tus, atque repetitâ coarctatione tum ipse protruditur, tum prius conten­tum ulterius protrudit, tantisper dum tandem, iterato saepius hoc la­bore, in lactearum majores rivos (qui ex dictorum tubulorum confluxu emergunt) adigatur, plenumque, au­ctis sic copiis, torrentem exhibeat. Compressio isthaec intestinorum, e­jusque per tam frequentes vices ite­ratio, quamvis chylosae massae per eorum cavitates traductioni, quo sin­gulis vasculorum chyliferorum sista­tur orificiis, inservit; ideo tamen etiam requiritur, quoniam secernen­dus hoc modo succus nondum tan­tam adeptus est tenuitatem, ut libere à retro admisso, absque hujusmodi machinatione, protrudi sese patiatur. Sed haec res adeo manifesta est, ut ulteriori explicatione non indigeat.

[Page 90] De succi nervosi separatione res paulo intricatior videtur, licet non minus hanc, quam illam, merâ per­colatione absolvi conjicio. Et in hoc quidem cum chylosâ convenit, quod singulis cerebralibus glandulis ad­stent vasa, quae secedentem ex san­guine admittant succum: porro & motu progressivo allabens urgetur sanguis, adque istorum vasorum oscula deducitur. Interea tamen hoc discriminis intercedit, quod chylosa massa & satis crassa est, & perquam lento serpit motu, quo fit ut, leniter sese stringentibus intestinis, non us­que adeo sit disposita ad eorum com­pressionem eludendam, sed tenuio­res sui partes in hiantes glandulosae tunicae tubulos hanc ob causam facile dimittit; sanguis autem ad cerebrum appellens, & multo mobilioribus constat partibus, & citatiori motu fertur, qui & cordis impulsu usque perennatur; quo fit, ut cum arteriae [Page 91] venas, patentioribus, quam quae ner­vulis adsunt, cavitatibus donatas, sibi respondentes habeant, magis prom­tus sanguini in has trames sterni vi­detur, quam ut quicquam ex ejus penu in nervos deponi possit. Ut ergo quâ arte nodus hic solvatur ex­cogitemus, videtur mihi totum ne­gotium facile expediri posse, si haec duo supponamus;

10. Scil. Arterias, ad glandulas cerebrales sanguinem afferentes, au­ctam, prae ipsarum trunco, ramisque inde prognatis, proportionem obti­nere.

20. Venas capillares arteriis ad­sitas, sanguinique revehendo dicatas his paulo angustiores formari, nec proinde tam libere versus cor alla­tum per arterias sanguinem, quam istae suggerunt, transmittere posse. Quibus concessis, percolatio isthic ad hunc modum fieri concipiatur. Dum scil. sanguis, cordis impellen­tis [Page 92] vi, in has arterias deducitur, prae auctâ earum capacitate minus cele­riter, quam prope cor, fertur; unde subtiliores & spirituosae particulae, confundente agitatione minus soli­citatae, ad nixus expansivos, ipsis ge­nuinos, sponte se dedunt. Cum ve­ro, praeter hanc motus retardatio­nem, ulterior, propter venarum in ipsâ parte secretoriâ constrictionem, obex ei ponitur, ut longiorem mo­ram illic trahere cogatur, pronum est conjicere particulas subtiliores, tum propriâ tendentiâ (utpote quarum magna pars in ipso eruptionis articu­lo constitutae sunt) tum parietum arteriae, sanguine plusculum disten­tae, pressurâ nullo negotio in adstan­tes nervulorum ductus iter capessu­ras. Interea tamen nulla hic stagna­tio timenda est, quoniam, licet venas hoc in loco arteriis contractiores sup­ponimus, non tamen usque adeo an­gustatas volumus, ut non vel cras­sissimarum [Page 93] appellentis sanguinis par­tium (quanquam non tanto singulis vicibus numero, quanto alibi ubi pa­tentiores sunt) transmittendarum capaces sint: unde nil, quod plus incommodi secum afferat, sequi po­test, quam (quandoquidem perenni cursu à corde propellitur) quod tan­to celerius per angustata haec vasa transfretatur sanguis, quanto minor quam arteriis, diameter iis adest; adeoque & pari mensurâ, quâ hunc recipit, exonerat se pars, & non mi­nus pleno torrente eundem ad cor venae reddunt (excepto quod pars ejus à vasis secretoriis delibatur) quam arteriae ab hoc accipiunt.

Suppositionem hanc de impropor­tionatâ vasorum invicem magnitudi­ne nimis arbitrariam fortasse aliquis causabitur, eo quod nulla ad eam firmandam testimonia ab [...], pro­pter inconspicuam vasorum, ubi in ultima dirimuntur capillaria, exili­tatem, [Page 94] speranda sunt. Verumenim­vero vix concipi posse mihi videtu [...] ullam habendam fore percolationem, si tam rapido, tamque libero, atque excorde fertur, motu per cerebrum labatur sanguis, nec illi mora hic nectatur; nisi supponere quis volue­rit fermentum hic latere, quod deter­minationem subingressuris sanguinis particulis det: At cui tale aliquid comminisci animo fuerit sat difficile, ni fallor, pensum incumbet monstra­re, unde suam trahat originem, qua (mechanicâ) arte in praeterlaben­tem gurgitem agat, ut praecipitatio­nem hanc efficiat. Si enim per vasa aliqua propria affundi concipiatur oggeri poterit, nulla hic reperi [...] (quantum saltem hactenus liquet) quae fermentum tale apportent, & si darentur, quaestio recurreret, & un­de iis suppeteret & quâ arte confice­retur: si vero in ipsius cerebri ad­stantibus cellulis stabulari suppona­tur [Page 95] indeque continenter evomi, quid hinc sanguis hoc imbutus reportare potest, nisi ut copiosius ebulliens, neglectis deviis & angustis nervulo­rum tractibus, per propria, satis pa­tentia & recta, vasa (modo solitam ad invicem proportionem gerant) vegetius discurrant? Verum facilli­me, & mechanico prorsus ritu, totam ex allatâ suppositione compleri posse negotium mihi videtur. Quinimo Cl. Steno ut salivaris secretionis mo­dum explicaret, talem venarum coar­ctationem comminiscitur, glandulis­que, ad hanc provinciam destinatis, nervos ideo potissimum datos sup­ponit, ut venas arctiores reddant, sic­que alluentem sanguinem aliquan­diu in glandulis istis quodammodo sistant, ut in salivares ductus hâc morâ serosior transcoletur pars: Quod si vero hujusmodi Secretio­nes, ut perficiantur, tali venarum concitatione (ut summe probabile [Page 96] videtur) indigeant, & quoniam in­terpolatae sunt, mentisque imperio subjectae, nervorum (quemadmodum Clariss. vir ingeniosissime commen­tus est) ministerium exigere viden­tur; quid ni, ubi constantem, nul­lisque non momentis necessariam, & quae à mentis nutu nequaquam pendet, secretionem comperimus, constantem quoque causae praesen­tiam supponere licet? quae sane non alibi, quam in ipsâ partium huic fa­mulantium quaerenda est fabricâ. Verum non parum fulcimenti huic sententiae accedit à celebri illo do­ctiss. Loweri experimento, in quo, ligatâ majori aliquâ venâ, ne san­guis ad cor redeat, maximus ultra li­gaturam, in partibus ad quas talis attinet vena, serosi humoris profusio­nes observavit sollertissimus vir; quod plane, quantum ad secretiones moliendas venarum coarctatio fa­ciat, satis evincit.

[Page 97] Quoniam vero ampliatas respectu trunci arterias modo supponimus; ne gratis hoc, dictum sit, liceat pau­lisper digredi, atque paucula afferre, quae suadere mihi videntur, non tan­tum hic loci, sed & ubivis fere in to­to corpore, taliter fabricatas esse.

Digressio de vasorum sanguife­rorum proportione.

VUlgata sententia eam vasis san­guiferis defert proportionem, ut ramuli eorundem omnes, in partium habitu desinentes, tantundem san­guinis, nec amplius quicquam, con­tinere valeant, quantum rami majo­res juxtacor. Mihi vero (salvo huic astipulantium honore) aliud vide­tur; nempe vasorum istorum singu­las distributiones trunci, à quo pro­veniunt, proportionem excedere, quantoque longius à corde excur­runt, tanto magis, in proportione [Page 98] dictâ, eorum amplitudinem augeri; adeo ut extrema capillaria, collecti­ve sumta, effatu dignam sanguinis quantitatem, prae majoribus ramis sub eâdem longitudine continendi capaces sint.

Quod mihi opinionis hujus ansam primum praebuit, hoc fuit; nempe quod difficile mihi videbatur, quà nutritionis, quà secretionis, obeun­darum rationem, satis ad mechani­ces leges quadrantem, ex priori sup­posito comminisci. Neminem enim latet (cui saltem Lowerianae innotue­runt observationes) quantâ eeleri­tate sanguis excordis sinubus erum­pit: St vero pari passu per tenellum corporis habitum prorueret, vix con­cipi potest quin pessum eant omnia, atque nutritionis vice partium ab­sumtio & depraedatio, si ptius exti­tisse supponerentur, invehatur. Cum enim nutritio nil aliud sit, nisi con­gtuae cujusdam substantiae partibus, [Page 99] in deperditae locum, appositio; ut­que aliquid apponatur, necesse sit, ut tali motu sanguis (ex cujus penu nu­tricatum suum immediate, maximam saltem partem, delibant partes soli­dae) feratur, quo ipsius particulae, & fatis facile secedere possint, & ex iis in exhaustarum partium, pro earum indigentiâ, cavernulas congruae de­mandari; videtur quod si tam rapi­do cursu, quam ex corde prorumpit, in has deferretur (quod necesse fo­ret, si in vasis aequali per totos suos tractus proportione gaudentibus a­gatur) & ipsius particulae nimium confunderentur, & violentâ arieta­tione quae partes ipsas constituunt abriperentur, tantum abest ut in fu­turum augmentum ullae ex ejus sinu deponi-possint. Et revera siquis at­tendat quantum virium, vel lenissi­mi, liquoris motus rapidior ad soli­diora corpora conterenda habeat (cujus rei exempla in fluminum de­cursu, [Page 100] necnon stillantis aquae in sa­xosa loca defluvio cuivis occurrunt) haud difficulter sibi persuaderi for­san patietur, sanguinem (in cujus in­super sinu non paucae praedatoriae, & valde activae, delitescunt particulae) si tam praecipiti torrente per tenella­rum partium angustias rueret, eas se­cum abrepturum. Pari ratione nullam (nedum in cerebro, sed nec in cete­ris partibus) peragi posse videtur secretionem, quandoquidem in tantâ agitatione, nec sese à mutuis ample­xibus varias, ex quibus conflatur, particulas liberare, nec proinde ea­rum ullas vasorum secretoriorum ora subire posse verisimile est. Isthaec vero vitari possunt incommoda, sup­posito quod vasorum istorum capil­laria proportione ad truncum auctâ fabricavit natura; satis enim placide sic movebitur sanguis, ut & debita singulis partibus esca suppeditetur, & particulae degeneres, aut alias ad [Page 101] secretionem destinatae, vel expriman­tur, vel aliâ aliquâ arte ex massae gremio praecipitentur.

Nec dubitari posse reor aequalem vasorum proportionem aequalem in decurrente liquore, ubique in toto ejus tractu, celeritatem efficere de­bere, ut nec inaequalem, quam vasis sanguiferis assignamus, sedatiorem in ampliatâ parte motum efficere. In fluviorum enim decursu cuivis obser­vare pronum est, quod si aequalem ubique distantiam servent ripae (pari insuper servatâ profunditate) eodem ubique tenore delabatur unda, sin alicubi longius recedant, pacatius il­lic serpat, nec has in tantum atterat. At hoc in machinis hydraulicis evi­dentius conspici potest, si enim ae­quali ubique diametro formentur tubuli, pari, quâ impellitur, extru­ditur aqua vi: sin patentior fuerit emittens extremitas admittente, tan­to remissior egredientis, quam im­missae, [Page 102] deprehendetur impetus, quan­to cavitatis proportio major fue­rit.

At objiciat forte aliquis instantias datas (posteriorem praesertim) om­nimodam alvei transmittentis pleni­tudinem supponere, quae in vasis sanguiferis minime admitti debet; extensilis enim sunt texturae, cujus causâ motus sanguini in iis contento à corde impressi vis remitti credatur, antequam ad extrema capillaria per­tingat, nec usque adeo plena unquam conspiciuntur, quin pluris capacia sint. Cui repono, quod praeterquam quod cor singulis pulsibus perma­gnam sanguinis quantitatem (quan­tam scil. universa ventriculorum di­ductorum continere potest cavitas, qui prout Cl. & exercitatissimi Lowe­ri observatione constat, tam arcte in systole contrahuntur, ut totum, quem in diastole admiserunt, in hac expel­ [...]nt) in arterias prius immisso ad­huc [Page 103] refertas magno impetu expellit (qui eas forsan in tantum implere supponatur, quantum ipsarum tuni­cae, magis quam venarum rigidae, fer­re possunt, prout ex duritie & renixu, quem in earum diastole percipimus, suspicari licet) hoc insuper accedit, quod plerisque in locis à musculosis carnibus, aliisve partibus, maxime quanto magis ad terminationem ap­propinquant, circumsepiuntur, qua­rum systaltico hoc motu & aegrius se irruenti laxant sanguini, & per im­pulsus intervalla eundem majori vi prorsum urgent; adde quod nec ip­sae arteriae, densis & fibrosis (quas contractiles esse nemo ignorat) tu­nicis conflatae, motu restitutivo de­stituuntur, unde cum impressa à cor­de sanguini vis (quâ ultra naturalem statum distenduntur) cessaverit, in­trorsum confestim propriâ fibrarum contractione se proripiunt, atque hoc ipso alas subterlabenti addunt [Page 104] sanguini. Unde constare videtur, ni­si arteriarum aucta, quam diximus, proportio suppetias tulerit, parum opis ab earum quali quali laxitate, ad sanguinis motum circa extremitates minuendum, sperandum esse; imo potius prae nixu, tum suo, tum par­tium circumpositarum, compressivo majorem sanguinis accelerationem invectam iri.

Verum insuper ambigi poterit, annon arteriarum in capillares ra­mulos diremtio proruentis sanguinis impetum imminuat, cum exile fluen­tulum non usque adeo objecta cor­pora atterere posse notum sit, atque plenior torrens. Verumenimvero, si concedatur motum sanguinis in hisce arteriolis aequè celerem esse, atque in majoribus ramis, res ad idem recidit. Cum enim sanguinei hi rivuli non agant nisi in perexiguas partium, in quas impingunt, particulas, quae quamvis collectim sumtae satis soli­das [Page 105] constituunt substantias, singulae tamen seorsim spectatae suopte genio admodum tenerae sunt, facileque di­vulsionem patiuntur, perinde vide­tur utrum pleno torrente decurrant, an in tenuissima fluenta dispescantur, modo pari celeritate fluant.

Si vero dubitetur, quomodo tam citato gurgite sanguis ad cor redeat, cum tam lento gressu per partium habitum serpat, respondemus senten­tiam nostram eandem in venis, quam in arteriis, proportionem supponere (ut scil. quanto propius ad cor ac­cedunt, tanto magis in dictâ propor­tione angustentur) atque notum est non magnum discrimen, quoad ca­vitatem, inter aortam & cavam in­tercedere, ubi cordi inseruntur; quin & hanc isto loco musculosam esse, ut adventantem fortius in cor urgeat sanguinem; iccirco dum indesinen­ter ex arteriis in venas cordis vi pro­pellitur, atque partium, quas per­transit [Page 106] compressivo nixu, prout mo­do diximus, urgetur, utcunque len­tius, ubi amplum magis spatium of­fendit, moveatur; postquam tamen in arctius hoc protrusus fuerit, ne­cesse habet loci angustias motus ac­celeratione pensare. Atque hinc fit, quod Portae truncus arteriarum in morem pulsare deprehenditur, quod tamen in ejusdem radicibus per me­senterium sparsis non contingit; quia nimirum arteriis caeliacae & me­sentericae cavitatis amplitudine re­spondet, ideoque eadem illi sangui­nis quantitas, quae his implendis, de­betur, unde & motus pulsatilis san­guini has subeunti à corde impres­sus isti pariter restituitur; quidni enim hic, tametsi in sanguinis per ampliatos meseraicarum ramos itine­re dispergatur, in istis angustiis re­colligi possit, adeoque interpolatum illum cordis referre? Iccirco quod venae nunquam pulsent (Porta enim [Page 107] intra hepar, non earum, sed arteria­rum censui adnumeranda est) nil a­liud in causâ est, praeter earum am­plitudinem: cunctis enim in propa­tulo est eas multo arteriis ampliori cavitate donari (nisi ubi eandem arctari aliquatenus debere innuimus) quod ideo solum fieri videtur, ut pa­catiori flumine sanguis in cor, lente sinus suos laxans, irrepat, ne, si im­petuosius influeret, nimis distende­ret.

Sed ne solis conjecturis hâc in re­nitamur, adnotari meretur, quod Cl. Needhamius observavit; arte­rias nimirum uterinas tempore ge­stationis multum grandescere, ut tandem in ejus progressu fere decu­plo majores appareant, quam ante ge­stationem fuerant. Cujus rei causa mihi videtur, non solum ut satis ma­gna alimenti copia foetui suggeratur (quam solam affert Celeb. vir) sed & ut sanguinis motus retardetur, ut [Page 108] sic & magis idonee alimentares par­tes ex sinu suo exturbari patiatur, & praecaveatur, ne nimio impetu tenel­lum pessundet foetum.

Sicut vero hanc in arteriis omni­bus conformationem locum habere arbitror, sic in cerebro potissimum requiri; quod cum animae delubrum sit, cunctarumque actionum anima­lium fons & scaturigo, cumque tene­râ adeo & laxâ compage constet, ut injuriis, plus aliâ quâcunque parte, obnoxium sit (unde robustissimâ ga­leâ munitum voluit sapientissimus conditor) cum porro succi nervosi (ni mavis, spirituum animalium) è sanguine secernendi tanti intersit, ut hujus motus lenis placidusque sit; oportere proinde videtur, ut satis am­pliatos obtineat arteriarum canales, sanguinei impetus moderandi causâ; quae nisi adsit conditio, vix concipi potest satis hisce muniis prospectum iri. Sed de hac re satis (superque for­tasse) dictum.

CAP. VIII.
Secretionum mixtarum ratio generalis.

SEcretionum Simplicium metho­do sic traditâ, quam in merâ per­colatione consistere arbitramur, pro­ximum est ut ad Mixtas pergamus.

Iccirco videtur has omnes, tam Excretivas, quam Reductivas, Fer­mento, ut peragantur indigere, cujus ope talis determinatio certis quibus­dam sanguinis particulis imprimatur, ut relictis ceteris (forsan mobiliori­bus, adque secessionem suopte ge­nio magis pronis) in secretoria vasa promte facessant.

Alias praeterquam subtilissimae sanguinis partis secretiones dari, ne­mo negaverit, qui quantum discri­minis inter singularum, ferme, inter­sit [Page 110] materiam, perpenderit; nec du­bium esse potest, quin subtilior, om­ni quae foras excernitur, intus (sal­tem majori copiâ) restitet materia, cujus ministerio vitae, & sensus, mu­nia obeunda sunt. At vero, si solâ percolatione res omnis transigeretur, nil impedire posse videtur, quo mi­nus sola subtilior exeat, crassiori in­terim intus detentâ. Cum enim ad mensuram porulorum vasorum trans­mittentium in percolatione omnis se accommodet materia, nae illa, quae mole minima, & agillima est, prom­tissime se insinuabit, utpote quae & promtius se è crassiorum amplexibus extricare valet, & minus impedi­menti inter ingrediendum offendit. Porro cum plurimum expansivae sin [...] tales particulae, atque spontaneo nixu secessionem affectent, vix con­cipi potest quin, dum sic avolare ni­tuntur, in adstantia secretoria vasa satis facile viam capessant; eoque [Page 111] magis si, quemadmodum supposui­mus, & moram aliquam massa in parte secretoriâ trahat, & partium circumpositarum pressurâ urgeatur.

Nequis vero suscipientium poru­lorum figuram hic causetur, quasi neutiquam subintrare possit appel­lens materia, nisi pari cum tubulo­rum aperturis figurâ polleat; scien­dum est, rem ita quidem se habere, ubi ingressurarum particularum mo­les non ita multum distat à pori ma­gnitudine; ubi vero multo minu­tiores sunt, ut nullus inter illas & vasorum latera contactus detur, nulla omnino habenda figurae ratio, quo­niam quocunque modo figuratae sint tales particulae, si ad opposita vascu­lorum qualitercunque figuratorum latera extremis suis non pertingant, nequaquam ab iisdem arctari pote­runt, sed perinde iis erit, atque si in utcunque libero spatio moveantur. Et talis quidem indolis sanguinis spi­ritus [Page 112] esse, conjicere licet ex lon­gâ & accuratâ elaboratione, unde plurimum comminui necesse ha­bent, quâ sicut molem ceteris e­jus partibus multo minutiorem ob­tinent, sic porro infra vasorum plurimorum secretoriorum diame­trum (quacunque tandem ea di­mensione spectaveris) consistere ve­risimile est, quae si ex crassioribus tales admittere possint, quae satis grandi mole constant; multo potius earum vice subtilissimas recipient, ni­si aliis artibus harum retentioni, illa­rum verum exterminationi, cautum foret.

Ad hanc rem porro advertere pos­sumus, quod ubi tam crassiorum, quam tenuiorum, in unam massam confluentium corporum congeriem in motum suscitari contingit, illa, utpote aequali ceteris motus gradu agitata, majorem inde nanciscuntur vim [...]ad motus suos secundum lineas [Page 113] rectas retinendos, quo fit ut tenuio­ra (non minori motus gradu agita­ta) minus illorum motibus prae im­proportionatâ mole resistentia, haud difficili negotio locum cedere fa­ciant, quantumque loci, in quo mo­tus hujusmodi instituuntur, ratio pa­titur, ex sui contubernio exterminare gestiunt; id quod ex motus legibus ab Immortali Cartesio recensitis con­stat. Hinc patet sanguinis particu­las crassiores, aequali cum subti­lioribus vi à corde pulsas, necessario has, quantum vasorum angustiae per­mittunt, è sui exturbare gremio co­nari: & quamvis hoc ubivis loci obtinere non possunt, eo quod vasa prae suâ soliditate eas ab avolatione cohibeant, ubi tamen transitus patet (qualem secretoria vasa praebent) credibile videtur, tenuiores has foras propulsas iri, nisi vel introrsum re­torquerentur, vel alia aliqua accede­ret causa, à quâ intus detineri sup­ponantur. [Page 114] Utcunque sit, videtur has potius quam illas foras elapsuras, nisi ab affusâ agili aliquâ materiâ crassio­res vi exturbatae fuerint. Quod vero objici poterit vina, aliosque liquores, in doliis fermentescentia crassiores undequaque rejicere particulas, sub­tilioribus & spirituosis intus stabulan­tibus; in promtu est referre, quod nullus hic lationis motus adest, sed praecipuam quam habent istiusmodi liquores agitationem spirituosis par­ticulis debent, quarum iccirco for­tior motus eandem vim ad crassiores exturbandas habet, quam crassiori­bus in sanguine ad has eliminandas adscripsimus: adde quod majores in propositâ instantiâ vires acquirunt spiritus, quod in occluso vase separa­tio haec instituitur, cum satis notum sit, quod, si spiraculum detur, avolare soleant, totaque liquoris massa eo­rum defectu brevi vapida evadat.

Non equidem diffiteor [...]; in qui­busvis [Page 115] secretionibus non contemnen­dam particularum spirituosarū quan­titatem una cum crassioribus prodire: nec enim fieri potest, quin simul in vasa secretoria se insinuent, tum prae molis exiguitate, tum etiam quia non tantam in massa sanguineâ laxi­tatem supponere debemus, ut dis­junctae prorsus ab omni cum crassio­ribus cohaesione in illâ libere flui­tent, tum insuper ob aliam rationem inferius tradendam. Interea tamen, sicut non ex naturae designatione ex­cernuntur (nisi forte ut subtilitate suâ liberiorem crassioribus commea­tum praebeant) sic exiguam ad re­stantes proportionem gerunt. Si enim vel cum urinâ ipsâ prorumpentes pari numero cum reliquis, quae cum sanguine renes alluente, atque hunc suppeditante, redeunt, excre­tae forent, quandoquidem haec magnâ copiâ quotidie excernitur, vix con­cipi potest quin, emolumenti vice, [Page 116] satis notabilis sequeretur virium ja­ctura: At si porro, quantus aliarum praeterea secretionum numerus sit, contemplemur (quibus tamen om­nibus sensibilibus simul unitis per­spiratio insensibilis sola, si Sanctorio credendum, longe plenior esse solet) sique harum singulae proportionalem spirituum quantitatem ad reliquas sanguinis appellentis partes profun­derent, haud omnino fieri possit, u [...] qualem cernimus animalis persisteret oeconomia.

Quandoquidem igitur tam inepta videtur mera percolatio ad crassiorum particularum secessionem molien­dam, quânam aliâ ratione id prae­standum, nisi Fermento in scenam vo­cato, quod has in vasa secretoria prae­cipitet?

Haud sane novum nec inauditum est apud percelebres authores Fer­menta in corpore nostro dari. Ex quo credi desiit Chyloseos munus solo [Page 117] calore fieri, Fermentum (undecun­que tandem devenerit) in subsidium vocatum fuit. Pariter de Fermento Cordis quam speciosa a non paucis summae eruditionis & notae viris al­lata fuere? nec defuere, qui & aliis partibus adscripserunt. Qui tamen iis patrocinati sunt, partibus succo­rum coctioni & elaborationi inser­vientibus praecipue dicarunt; de Fermentis vero ad Secretionem (tali praesertim quod ad ipsum hujus actum requiratur) rara mentio. Celeb. ta­men Needhamius in hanc sententiam propendere videtur, quoniam tamen nec qualia sint, nec quâ arte vires suas exerant exponit doctiss. vir, ut­pote à cujus instituto remotior fuis­set hujusmodi disquisitio, liceat mihi de his, pro modulo meo, explicatius aliquanto agere, sensaque mea in re dubiâ proponere aliorum exquisiori­bus judiciis trutinanda.

CAP. IX.
De Fermentis.

IN hac autem disquisitione quae­dam in genere de Fermentorum naturâ & proprietatibus adnotanda sunt, quo facilius ad scaturiginem in corpore investigandam deducamur, & eorum actio, quatenus in secre­tionis exercetur negotio, intelliga­tur.

Pro Fermentis vulgo habentur ta­lia corpora, quae aliis, exiguâ respe­ctu massae cui admiscentur quantita­te, addita, vel particulas eorum mul­tum exaltant, vel alias in iis muta­tiones impendio magnas producunt. Nec acceptio haec à vocabuli pro­prietate multum abludit, quoniam, quas ab his oriri cernimus, vix pro­duci possunt alterationes sine ali­quali [Page 119] effervescentiâ (quae in particu­larum mutuo motu & in seinvicem actione consistit) quam fermenti particulae in massam, cui admiscen­tur, invehunt. Unde quamvis eorum actiones aliter atque aliter determi­nentur, ut alia ebullitionem, & intu­mescentiam efficiant, alia praecipi­tationem, & particularum quarun­dam exterminationem, alia forsan diversum ab his operandi modum prodant, omnia tamen communi sub hâc appellatione merito comprehen­sa videntur, quia particularum agi­tatione, in quamcunque tandem par­tem determinatâ, totum completur negotium.

Ut vero, eorum natura & indoles (quatenus saltem ad rem praesentem facit istud examen) aliquanto peni­tius intelligatur, oportet ut ad eorum phaenomena attendamus, è quorum numero haec inter alia, si non prae­cipua sint, notatu saltem digna oc­cuerunt. [Page 120] Observari etenim potest.

Primo, Cujuscunque generis cor­pora, humida praesertim, particulis activis referta, in fermentorum pro­sapiam facessere posse. Huic rei Cel. Willisius suffragatur, sic enim ille, Humor quispiam in quo salis, sulphu­ris & spiritus particulae plurimum exaltatae continentur, fermenti natu­ram induit: additis insuper instan­tiis nonnullis, quae huic rei fidem fa­ciant. Nec (in ulteriorem hujusce effati confirmationem, quamvis for­san hac non indigeat) ipsa haec se­parata (quae vocant Chymici) prin­cipia ista vi destituuntur, quamvis, quoniam simpliciora sunt corpora, magis limitatam obtinent. Sic spiri­tus vini (decantatae spirituosi prin­cipii instantiae) efficacia, quâ in exal­tandis variorum cōncretorum viri­bus, quà horum partibus segregandis, nemini, in artis Chymicae operibus vel tantillum versato, non est nota. [Page 121] Sic salia (quemcunque eorum sta­tum contemplatus fueris) nunc pro latentibus quorundam corporum fa­cultatibus extricandis utiliter adhi­beri, nunc praecipitatoriam vim (quod & fermentorum munus est) exerere pariter compertum est. Nec Sulphu­reae substantiae (quae sub oleorum specie praecipue veniunt) hâc ener­giâ carent; id quod ex eorum apti­tudine ad balsama ex variis concre­tis, puta Sulphure, Antimonio, &c. paranda constat, in quibus corporum istorum vires reserari & exaltari ne­mo, opinor, negaverit. Et quamvis dubitari potest (quemadmodum plu­rimis, tum experimentorum, tum rationum momentis evicit Nobiliss. D. Boylius) utrum in omnibus cor­poribus, ex quibus sub hâc formâ eliciuntur, talia actu semper existant principia, an ignis actione larvas hasce induant; quoniam tamen cun­ctis hisce concretis (saltem quae fer­menta [Page 122] audire merentur) tum ex Chymicâ analysi, tum ex effectious tales adesse particulas, quae in motum facile concitari aptae sunt, constat, res ad idem recidit: nec enim ipsae hae (quocunque nomine appellave­ris) substantiae ullâ aliâ ratione fer­mentorum titulum sibi vindicare possunt, nisi quatenus ex particulis valde activis conflantur.

Secundo, nulla fermenta in omni­gena subjecta indiscriminatim agere, verum aliqua in haec, alia in illa, pro­ut dispositam, cui adhibentur, inve­nerint materiam, idque diverso ple­runque modo. Sic (ut vulgarem in­stantiam demus) coagulum vituli­num, quo ad caseum conficiendum rusticae ut untur, lacti additum caseo­sas partes, intactis fere buty rosis, sal­tem minori numero deturbatis, prae­cipitat (quae enim ex his una fece­dunt, id eo tantum nomine facere vi­dentur, quod ab illarum am plexibus [Page 123] sese promte extricare nequeunt:) id quod exinde patet, quoniam si, illis exturbatis, serum (quemadmodum istae feminae testantur) aliquand [...]u quieverit, cremor in summo emerget, qui solito more conquassatus satis largam butyri proportionem praebe­bit. Porro cerevisiae flos zytho no­vello additus, vel cum farinae massâ ad panem conficiendum, ut mos est, subactus (servatis circumstantiis de­bitis) in illo magnam effervescen­tiam, & particularum separationem, efficit, in hâc eximiam intumescen­tiam concitat, idem tamen lacti in­ditus nullam, vel saltem quae alicu­jus momenti sit, alterationem in­ducit.

Tertio, ea Fermenta universalius, & magis conspicue, vim suam exe­rere, quae magis composita sunt, hoc est, quae ex pluribus diversae indolis particulis, in unam massam confluen­tibus, & simul exaltatis, emergunt, [Page 124] quam quae vel talibus quae unius ge­neris sunt, vel saltem minus inter se difformibus constant. Prout in fer­mento quod ex farinae massâ subactâ & asservatâ conflatur, flore cerevisiae, ovis, al [...]isque hujus generis cernere est; quae in plura corporum genera agendi vim habere notum est, quam quae (utcunque particulis activis constantia) destillatione parantur, & pro corporum, ex quibus proliciun­tur, principiis veniunt, aliave cujus­cunque generis, quae simplicioris sunt fabricae.

Quarto, compositiora ista dige­stion [...] debere, quod ad fermentati­vam indolem assurgant; imo ex iis quaedam (si non maximam partem) ab hâc non vires solum, sed & exi­stentiam mutuari; sic ova, florem cerevisiae, aliaque hujusmodi, dige­stioni & ortum & incrementa acce­pta referre notum est.

Quinto, omnia fermenta in exi­exiguâ [Page 125] ad corpora, quibus eorum impendenda est vis, proportione age­re. Sic omnibus perspectum est, quan­tula florum cerevisiae, vel fermenti farinacei (ut allatas instantias reti­neamus) proportio ad farinae satis largam massam fermentandam suffi­cit, ut in panem facessat; quam exi­guâ quantitate coagulum lacti affun­di solet ad caseosas partes praecipi­tandas. Si porro pertenuis illius sub­stantiae, mucorem liquoribus in do­lia hâc infecta repositis imprimentis, inconspicuam molem perpendamus, si miasmata pestifera, nullis plerun­que ante sensibus percepta, quam universos succos ferali labe inquina­runt; si miraculosam vim fermenta­tivam, quam lapidi suo (nec enim fi­dem sanote affirmantibus temere co­hibendam quis duxerit, qui serio sibi aliquid compertum asserenti adhiberi sperat) adscribunt Alchymistae, me­rito tantos stupeamus effectus, [...].

[Page 126] Sexto, Fermenta tanto vegetius agere, quanto majorem corpora, qui­bus impenduntur, particularum sua­rum sive laxitatem, sive agitationem, nacta sunt. Hinc solemus corpora, quibus admiscentur, calori plerun­que exponere, ut hoc fotu promtius sese fermentorum explicent particu­lae. Unde & minor eorum sufficit quantitas, ubi corporibus talem dis­positionem nactis admovenda sunt.

Ab istorum phenome [...] conside­ratione aliquatenus ad fermentorum naturam intelligendam promovere forsan licebit, si praesertim sequentia perpendamus.

1. Primo, enim constat, corpora quo minutiora, tanto ut in motum concitentur, ceteris paribus, aptiora esse; utpote quae hoc nomine impel­lenti cuicunque vi minus, quam gran­diora, resistere valent.

2. Deinde, quamvis & figurae, ut hanc ad motum aptitudinem nancis­cantur, [Page 127] ratio habenda sit; atque no­tum sit ea, qulbus figura adest orbi­cularis, absolute considerata aliis, ejusdem molis, sed diversae (cujus­cunque tandem) ab hâc-figurae, ad eum aptiora esse; ad effectum tamen in aliis corporibus, in quae moven­tur, producendum ea, quae angulis praedita sunt, majori vi pollent, eo quod istorum beneficio magis aptan­tur ad illa, in quae impingunt, pre­hendenda; unde si agitationis, quâ feruntur, tanta sit, ut illorum resisten­tiam superet, vis, in consimilem suo motum nullo negotio vindicant; cum è contra quae glabra sunt, nul­lisque angulis praedita, facile à cor­poribus, in quae feruntur, distorquen­tur, unde fit, ut nullum iis motum imprimere possint. Adde quod cor­pora angulis dotata (acutioribus maxime) magis apta nata sunt ad ea divellenda, quae strictius cohaerent; quoniam admisso (quod neutiquam [Page 128] vitari potest, si ulla omnino interja­ceant spatiola) acutiori angulo, den­sior reliqua pars cunei ad modum (si qualem diximus motus gradum ista corpora habeant) necessario, dum sibi ingressum parat, majorem hia­tum aperire debet, adeo (que) prius arcte cohaerentia & dissociat, & in motum insuper concitat. Interea tamen

3. Corpora quamcunque suopte genio ad agendum aptitudinem, quà molis, quâ figurae ratione, adept [...] fuerint, nisi tamen proportionem ad ea quibus admoventur obtineant nullum in ea effectum producere pos­sunt. Si enim vel in corpora pori [...] laxioribus scatentia, quae proin de ni­mis liberum iis transitum praebent vel in talia quae nimis facile è loci [...] suis pelli nata sunt, vel etiam in com­pactiora, & quorum cohaesio illoru [...] ad impellendum vim superat, inci­derint (quoniam hinc nimis m [...] ­gnam, illinc nullam, offendunt re­sistentiam) [Page 129] irrito successu admisceri conting it.

4. Hinc porro deduci potest, quod quanto major particularum inter se difformitas adest, tanto vegetius con­ceptus procedit motus. Cum enim omnis actio, quae alterationem in­ducit, requirit, ut partium movendi corporis ad moventium impulsum resistentia sit, sequitur quod ubi ma­jor harum adest varietas, sicut ma­jor hic resistentia est, sic, modo sa­tis spatii istis concedatur, major pro­portionaliter actio, magisque varia, emergere debet, eo quod & disposi­tionem hinc obtinent particulae istae ut in plura corporum genera agant, quam si simpliciores forent, & prae difformitate, ubi in motum concitae fuerint, non partes solum corporis cui adhibentur commovent, sed & se mutuo pellunt, adeoque majorem agendi vim nanciscuntur.

His positis, verisimile videtur [Page 130] Fermenta esse corpora, quorum par­ticulae & valde exiles sunt, & figuris insuper plurimum angulosis, plerun­que & inter se multum difformibus, dotatae (licet interea alia unius, alia alius, generis figuris, non minus quam diversâ invicem mole, con­stant) quo fit, ut cum corporibus, apte actionem suam suscipiendam dispositis, adhibita fuerint, promte se quaquaversum diffundant, ener­giamque suam in resistentem mas­sam agitationis, quâ pollent, & quam inde auctam obtinent, vi exerant, eo­que magis quo inter se magis diffor­mibus constant particulis.

Quod Fermenta minute adeo, perque particularum, ex quibus con­stant, figuras & molem exponam, ve­niam facile dabunt (quicquid aliis visum fuerit) qui perpendunt cun­ctas actionum, quae à quibusvis pro­fluunt corporibus, sive ut ex Peripa­teticis elementis, sive Chymicis prin­cipiis [Page 131] conflata spectentur, explicatio­nes huc ultimo reducibiles esse, quandoquidem quâcunque appella­tione talia fruantur, cum tamen cor­porea iis competit natura, & actu di­vidi debent, & determinatam ali­quam figuram pariter sortiri necesse habent divisae sic particulae, quo in alia corpora agendi aptitudinem nan­ciscantur. Sicut enim omnibus essen­tiale est corporibus, ut dimensiones & partes habeant, sic pariter figu­ram aliquam istae partes ut sortian­tur nemo inficias iverit, quae sicut eas nunquam, nisi ipsâ cum essentiâ, deserit, sic ad cunctas earum actio­nes (relativas saltem) immediate concurrit. Et sane si ad corpora sen­sui nostro obvia attendamus (quae eum minutioribus analogiam habere quilibet, opinor, concedet) cuivis in propatulo est, figuram iis disposi­tionem ad varius in corpora, quibus occurrunt, actiones exerendas lar­giri, [Page 132] proque hujus diversitate diverso pariter modo ista affici: Sic globus, ex ferro, v. g. vel aliâ materiâ fabri­catus, aliter, & ad motum ineun­dum, & ad actionem in disposito cor­pore producendam, se habet, quam si vel cubi, vel pyramidis, vel quam­cunque aliam figuram obtineret. Quae quidem actiones cum à dictis modificationibus magis ad captum intellectus, utpote mechanice, expli­cabiles sint, quam aliis mediis, rationi consonum videtur & magis genui­nam, & veritati magis congruam esse hujusmodi explicationem.

Quod vero hujus, quem descripsi­mus, genii sint Fermenta, ex allatis phaenomenis forsan deduci potest.

10 Enim quandoquidem corpo­rum activitas ab eorum exiguitate figuraeque aptitudine, ut in hac vel illa corpora agant, proficiscitur; cum­que cuncta, activis particulis referta; corpora in fermentorum censum ce­dere [Page 133] comperimus, concludi debet haec, & perquam minuta esse, & ta­libus, quas diximus, figuris donata.

20, Quoniam non indiscrimina­tim, sed elective (ut ita dicam) a­gere Fermenta notum est, quid aliud in causâ esse potest, quam quod par­ticularum ex quibus constant moles, & figurae, proportionem ad haec ma­gis quam illa gerant, adeoque alia in motum concitandi vim possideant, aliis intactis?

30, Ex hoc, quod alia aliis Fer­menta vegetius & universalius agere deprehenduntur, quid aliud commi­nisci possumus, praeter molis & figu­rae constituentium particularum dif­formitatem, quandoquidem haec, ubi motus accesserit, abunde sufficit ad taliter dispositis corporibus vim a­gendi largiendam, ultra quam subi­re possunt minus dissimilaria? Ista vero particularum difformitas vix sine angulositate concipi potest.

[Page 134] 40, Cum vero hujusmodi fermen­ta digestioni, ut plurimum, energiam suam debere comperimus, eximiam huic difformitati junctam particula­rum exiguitatem necesse est suppo­nere: nil enim nisi comminutionem talia hinc reportant corpora, à quâ maxima ad motum propensio emer­git.

50, Nec mirum proinde tantas, quantas cernimus, in perpusillâ quan­titate vires exerere, cum tantopere prae iis quibus admiscentur ad actio­nem concinnata sint, nec in eorum interstitiis prae exilitate arctari pos­sint, ut à motu prohibeantur.

60, At vero satis obvium est, ne­cessario intensam fore istam activi­tatem ubi, praeter intestinam, forin­secus insuper accesserit agitatio, qua hoc nomine fermenti particulis, su [...] sane Marte ad agendum accinctis alas ministrat.

Magnus sane Cartesius (prout [Page 135] Cel. Willisio, De Anim. Brut. C. 1. citatur) Brutalem Animam ex ro­tundis & summe mobilibus particulis conflari supponit; quod (cum ani­ma haec corpori fermentum sit, imo tale cui vix aliud in rerum naturâ efficaciâ par quisquam facile exco­gitaverit, utpote quae tam concin­nam, ac cernimus, materiae, ex quâ conficiendum est corpus, fabricam inducere, variasque praeterea fermen­tativas in corpore actiones exercere nata est) merito, si talis illi compe­tat indoles & textura, allatam fer­mentorum descriptionem in dubium vocare poterit. At quamvis mihi pene religio sit à praeclari hujus viri effatis recedere, conceptu tamen dif­ficile videtur, quomodo intra corpus detineri possit, si talibus constaret particulis. Quodnam enim gluten has summe mobiles, imo actu non leviter agitatas, & ab invicem dis­junctas (nisi quod punctis solum­modo, [Page 136] iisque identidem variantibus, se mutuo contingere debent) intra corpus, tantopere iis ubivis pervium, detinere concipiatur, quandoquidem & figurae ratione ad a volandum ma­xime concinnatae sunt, minusque pro­inde obstaculi offendunt, & prae exi­guitate facile poros corporis perva­dere possunt? imo quid vetat quo minus vel objectorum forinsecus ap­pellentium ictus, invigorationis vice, [...]xtra domicilii sui claustra, eam pro­turbent? Quinimo, si (quemad­modum Cel. Willisio placuit) anima haec solummodo flamma sit, ex san­guine, more culinaris, suscitata, ne­cesse est ut ex pluribus, iisque varii generis & figurae particulis confle­tur: cum enim haec motu, eoque perrapido, excitetur (in quo pariter forma ejus, dum esse flamma perstat, consistit) haud concip [...] potest unius solummodo generis particulas ad eam exhibendam abreptum iri, reli­quis [Page 137] intactis: quin, ex materiis ac­censu pronis non exiguum numerum sat difformi particularum apparatu constare palam est, quas tamen fere universas in flammam converti cer­nimus. Et quamvis motus hic an­gulos istarum particularum necessa­rio, dum in alias aliae impingunt, de­terit, adque orbicularem figuram hoc nomine reducit, hinc tamen & iis majorem ad avolationem promtitu­dinem ministrat, citioremque proin­de flammae, ni novus aliunde pabuli suppetat proventus, extinctionem in­vehit.

Ex dictis colligere licet fermento­rum actiones ad duplicem censum revocari posse. Videtur enim alia expansivo nixu vires suas exerere, alia praecipitatoriâ potissimum vi pollere. Prioris generis sunt, quae ex particu­lis inter se difformibus conflari dixi­mus, cum, prae tali discordantiâ, post­quam in motum vindicatae fuerint, [Page 138] non tantum in massae fermentandae particulas agant, sed & in se invicem: etenim in tam difformi particularum activarum conventu, & aliae alias re­cedere cogunt, ut sic singulae satis nanciscantur ad libere movendum spatii, & nullae non varias in massa offendere possunt, in quas agant, par­ticulas; quo fit, ut continuus in mas­sâ usque perstet orgasmus, donec vel subactae, vel extrusae quae his obsi­stunt, adque aliqualem uniformitatis gradum singulae tandem redactae fue­rint. Quae praecipitatoriâ vi pol­lere diximus, particulis & inter se quodammodo homogeneis, & figu­ris simplicioribus, at interea angulis acutioribus, & magis pungitivis, con­flari censeo. Haec cum massae alicui admiscentur, quicquid in eâ, quod motibus obstet, offendunt, statim, quâ pollent activitate, aggrediuntur, atque, si laxius fluitet, facile extur­bant, sin tenacius haereat, majorem [Page 139] quidem prae resistentiâ orgasmum concitant, qui tamen extrusâ isthâc materiâ brevi sedatur: etenim, quo­niam congeneres inter se sunt fer­menti particulae, nullam, vel exigu­am, heterogeneâ illâ, quae eas in mo­tum agebat, profligatâ materiâ, lu­ctam subire aptae sunt, sed relicta oc­cupantes spatia, placide in iis se com­ponunt.

Ex iftis priorum ad secretionem concitandam ministerio naturam uti, exinde arguere licet, quod vix ex tam difformi materiâ conflatis, quibus re­fercitur corpus, succis talia uspiam parari possunt fermenta, quae tantam homogeneitatē sapiant, quanta ad ve­re praecipitatoria requiritur. Quam­vis enim, quae in ipso secretionis actu adhiberi supponimus, secedentem materiam ex reliquâ massâ quodam­modo praecipitare auguramur, istius­modi tamen praecipitationem satis apte fermentis expansivis competere [Page 140] posse, ex hypothesi circa hanc rem inferius proferenda, arbitror, consta­bit. Sed jam tempus est, ut quid ad secretionem conferant fermenta, & unde deriventur, expendamus.

CAP. X.
Fermenta ad Secretionem prae­cedanea, quae.

AD Secretionem autem duo fer­mentorum genera requiri vi­dentur, alia quae ei praecedanea sunt, atque massae, ex quâ aliquid secer­nendum est, antequam ad secretoria organa pervenerit, affundenda; alia quae in ipso secretionis actu sugge­runtur.

Quae prioris generis sunt, ex aequo simplicibus ac mixtis secretionibus ex usu sunt, & eo fine addenda, ut [Page 141] sufficientem massae laxitatem indu­cant, quo in partes promtius secedat, atque alterius (ubi requiritur) actio­ni libentius obsecundet. Vix enim ad hanc rem nudam intestinam suf­ficere posse fermentationem suppo­nere possumus, si perpendamus quam cita, quamque copiosa, tum recre­mentorum, tum utilium substantia­rum, ubivis fere in corpore, institua­tur secessio. Neminem latet, escu­lenta, quae quotidie ingerimus, pau­carum horarum in ventriculo morâ tantam acquirere iaxitatem, ut de fa­cili in perangusta ductuum chylife­rorum, in intestina confertim inser­torum, orificia magnam sui partem lacteâ specie colari permittant. Huic liquori, in sanguinem transfuso, non longo tempore aptitudo imprimitur ad multas sui partes per alia, eaque & angustiora, & variae invicem figu­rae, cribra dimittendas; unde alias in nervos transmitti, alias (& magno [Page 142] quidem num ero) renum glandulas, alias maxillares, hepatis, pancreatis, &c. cis non multas horas, tranare compertum est; quod nudâ dige­stione absque fermentorum addita­mento tam brevi tempore obtineri posse vix est, opinor, qui asseruerit: secus enim cur non eaedem substan­tiae extra corpus, pari digestioni & caloris gradu adhibito, parem laxi­tatem (aliasque insuper, quibus hae gaudent, qualitates) eodem tempo­ris spatio acquirunt? Unde pate [...] non exiguam fermentorum, ad laxi­tatem hanc inducendam, esse neces­sitatem.

Objici quidem hic forsan poterit (praesertim quod ad ea attinet, quae sanguini immediate in hunc usum in­servite censemus, eique nullis factis ambagibus remiscenda esse testatur partium vasorumque structura) quo­niam ex ipso sanguine ortum suum trahunt, naturam operam ludere vi­deri, [Page 143] dum eo fine substantias has se­cernit ut remisceantur; unde aeque feliciter solâ digestione laxitatem hanc sanguini induci posse, ac affuso, quod ex ipsius penu delibatur, fer­mento forsan concipiatur. Cui re­pono, secretas hasce substantias ipso secretionis actu altiorem, quam quâ pollebant, dum in gremio massae, ex quâ emerserant, latebant, energiam induere: etenim praeter comminu­tionem, quam vasorum angustias tra­nando subeunt, hoc insuper accedit, quod plures, in unam congeriem exi­miae subtilitatis coëuntes particulae, majores necesse habent possidere vi­res, quam cum singulae, & ab invi­cem disterminatae, & crassioribus ob­volutae fuerant: porro, & inquilinis portionis illius sanguinis cui affun­duntur, subtilium particularum co­piis junctae, hoc nomine majorem in illo comminutionem & laxitatem efficiunt. Quin satis obvium est [Page 144] substantias Chymicâ [...] produ­ctas, & majores, & alias possidere facultates, quam ex quibus proliciun­tur concreta; atque notum est co­hobiorum medio magis exaltari, sal­tem alias nancisci dotes, quam si simplici digestione res transigeretur.

Hujusmodi fermenta non pauca in corpore reperire est. Sic salivalis humor, & siquis alius per nondum detecta vasa in ventriculum effunda­tur, assumtum cibum comminuit, ad­que secretionem intestinalem dispo­nit. Huic massae in intestina dilapsae, & in lacteas traducendae, suggeritur aliud ex biliaribus pancreaticoque ductibus fermentum. Chylo de in­ceps, in venas ex propriis vasis elu­triando, in itinere suo primum ner­vosum liquorem in glandulis mesen­tericis affundi verisimile est, deinde in receptaculo lympha additur, ut sic in sanguinem promtius facessat, ad­que subsequentes secretiones aptior [Page 145] sit. Sanguini hepar appulsuro ex liene suggeri videtur fermentum, ut sic facilius destinatam sarcin [...]m in hepate deponat. Breviter, singula­rum reductivarum secretionum ma­teriae totidem fermenta mihi viden­tur, quibus comminuantur, atque ad altiorem laxitatis & subtilitatis gra­dum evehantur succi, hoc proventu aucti. Et sane videtur mihi cuncta, ubicunque in corpore reperiuntur, fermenta glandularum esse produ­ctiones (exceptâ forsan chyli por­tiunculâ ventriculi parietibus prae suâ viscositate adhaerente, inque fer­mentativam indolem morâ hâc exal­tatâ) quarum cum hoc munus sit, ut peculiaris sanguinis particulas, eas­que reliquâ alluentis sanguinis massâ magis suo genere activas, segregent, quid vetat quo minus istae substantiae hoc munere fungantur, & quidem solae, quandoquidem nusquam alibi in corpore aliae tantae activitatis prae­parantur?

[Page 146] Verum praeter indigena haec Fer­menta, adventitia alia non raro for in­secus suppeditantur, quorum in cen­su numeranda sunt, sive medicamen­ta cathartica, diuretica, diaphoreti­ca, &c. sive aliae cujuscunque de­nominationis substantiae, quae cum in corpus admissa à succis quibus ad­miscentur subigi & domari nequeunt, ut sic in aequabilem cum iis massam coëant, orgasmum inter eos aliqua­lem concitant, & prae difformitate, quam ad has vel illas eorum parti­culas habent, occursibus à ceteris sociis suis laxant, adque recessionem disponunt.

CAP. XI.
Fermentum Secretiones Mixtas immediate concitans quodnam sit.

FErmentum autem quod ad ipsum Secretion is actum immediate re­quiri supposuimus, missis ambagi­bus, Succum ipsum Nervasum esse censeo, fine cujus directione vix, ac ne vix quidem, satis pro Naturae in­digentiâ at que intentione tam diver­sae, quam cernimus, indolis substan­tiarum, constanti adeo tenore hic illic prorumpentium, seclusionem ob­tineri posse arbitramur.

Paradoxam, nullus dubito, pluri­mi hanc criminabuntur sententiam, utpote à nemine, quod sciam, hacte­nus traditam: Quamvis enim Ce­leb. Willisius succum hunc in Fer­mentorum [Page 148] numerum jamdudum re­tulit, atque in nutritionis opere, sicut praecipuum usum, sic fermentativam vim illi assignavit, nil tamen in se­cretione peragendâ muneris, quan­tum mihi contigit observasse, ei de­tulit. Conjiciens doctiss. hic vir san­guinem, utcunque nutritionis mate­riam suppeditantem, crassiorem ta­men & hebetiorem esse, utpote spiri­tu animali destitutum, quam ut ido­neas, quà augendis, quà absumtis partibus reparandis, particulas suffi­ciat, perquam ingeniose, succum ner­vosum, masculini seminis instar, nu­tritio humori copiose ab arter [...]is sug­gesto in singulis partibus affundi sup­ponit; quo vel [...]t fermento imbutus iste, atque mutuâ subitione dissolutus, dum in partes recedit, idoneum quibus appellit partibus pabulum suppeditet.

Qui quidem effectus (si nutritio, uti perquam probabile videtur, sal­tem quoad longe maximum partium [Page 149] nutriendarum numerum, ad modum à Cl. viro assignatum, peragatur) li­cet non obscurum testimonium per­hibeat fermenti naturam huic assi­gnandā esse, ut tamen facilior ad hy­pothesin nostram, de modo quo suc­cum hunc in opere secretorio agere supponimus, sternatur via, liceat paululum ulterius, an illi hujusmodi competat indoles, expendere.

Et quidem tum ex [...] & ela­borationis ratione, tum ab effectibus, satis clara desumi possunt indicia, quae eum non modo in fermentorum, sed & maxime expansivorum, censu locandum esse suadeant. Quoad prius, neminem latet ex sanguine, liquore admodum elaborato, parari; cujus subtilissimae particulae, dum per angustos glandillarum cerebralium meatus colantur, crassiorum, quibus irretitae prius haeserunt, contubernio hâc arte liberantur, dumque insuper sui juris sic factae intra nervorum tu­bulos [Page 150] commorantur, ab iisque c [...]centur & ab avolatione detinentu [...], nequeunt non intestinâ agitatione sese invicem ulterius comminuere, adeoque majorem ad motum pro­pensionem adipisci; quam agitatio­nem porro promovet & continuata usque recentium à tergo admissio, & caloris, quo singulae partes corporis gaudent, fotus. Praeterea cum san­guis, prout supra notavimus, valde heterogeneis particulis refertus sit, cumque vixulla tam exquisita in cor­pore supponi potest colatura, ut pure homogeneae & subtilissimae ex liquo­re tantopere elaborato & subacto, omni crassiorum consortio liberae, in ulla vasa recondantur; colligere li­cet succum nervosum, non modo subtilitatis, sed & particularum dif­formitatis, ratione, in fermentorum familiam cooptari debere.

At ex effectis insuper, quos in musculorum motibus concitandis [Page 151] profert, satis hoc evinci potest, sive eundem in statu sano, five morboso, constitutum contemplemur. Si enim quantam vim brachium ex non mul­tis, nec conspicuâ mole, musculis conflatum, qu [...] percutiendo, quà ele­vandis impellendisve magni ponde­ris molisque corporibus, exerit per­pendamus; si celerrimas, at ordina­tas, atque dictatis animae adamussim obsequentes, quas in periti Citha­ristae, digitis observare est, recipro­cationes; si porro stupendas contra­ctiones, motuumque, inordinatorum licet, nunc in hac, nunc illâ, parte, quos in convulsis & epilepticis, vi­tiato succo nervoso, cernere est, vi­gorem pensitaverimus; non nisi summe agilem, & proinde fermenta­tivum, hunc esse succum concludere possumus. Quamvis enim musculis mechanica necessario adesse debet ad motum eorum exhibendum structu­ra, atque sanguinem calculum quo­que [Page 152] suum addere concedendum sit, praecipuam tamen energiam à nervis influere nemo, opinor, negaverit, fi­bris scil. ab horum actuatis succo: atque notum est quod si nervi vel obturentur, vel praecidantur, statim concidit omnis in partibus illorum commercio fraudatis motus.

Si vero, adhaec, istorum effectuum magnitudinem cum perexiguâ, quâ suppeditatur, succi istius quantitate conferamus, res extra omnem con­troversiae aleam protinus consistet. Notum enim est, & in perexilibus vasis deportari, & lentissimo per eo­rum canales motu serpere. Etenim in praesecto aliquo nervo, quamvis porulis donari certum est, nulla ta­men, quemadmodum in vasis sangui­feris conspicua sese oculis sistit cavi­tas; unde à multis retro seculis (imo etiamnum apud multos eadem obtinet sententia) imaginariis, nescio quibus, spiritibus deportandis solum­modo [Page 153] inservire creditum fuit. Por­ro nec adhibitâ ligaturâ hinc vel in­de tumere deprehenduntur, nec vel compressi, nisi parum admodum li­quoris effundunt. Motum vero, quo prorsum succus iste pellitur, quod attinet, certum est nullam in propin­quo partem esse, quae motum illi, nisi perquam lenem, imprimat: ce­rebrum enim & prae tenerrimâ com­page, & fabricae, à musculari mul­tum distantis, ratione ineptum pror­sus est ad effatu dignam succi sui quantitatem propellendam; sed to­tum hoc munus sanguini trajicienti deberi videtur, qui cum continuo quasdam ex gurgite suo in cerebra­lium glandularum porulos, parce li­cet, dimittit particulas, harum mi­nisterio prius depositas solummodo protrudit: cumque hic motus ad­modum lentus sit, constat perexi­guam istius succi proportionem in tam angustâ cavitate donatis vascu­lis [Page 154] deferri posse, qui proinde maxi­mam energiam possidere debet.

Sicut vero fermentativa huic suc­co competit indoles, sic, quandoqui­dem natales fuos sanguini debet, pro­num est concipere aptitudinem reti­nere ut in eundem agat; eoque po­tius, quoniam, prae maximâ sangui­nis heterogeneitate, nequit non in­ter discordes illius particulas pluri­mum resistentiae offendere, adeoque in motum facilius concitari.

Succo hoc in fermentorum nume­rum sic relato, oportet ut, quando­quidem fecretiones, quas memoravi­mus, fermentorum adminiculo per­agi supponimus, ostendamus ipsum hunc fermenti munere fungi posfe.

1. Arg. Iccirco primo, quandoqui­dem natura sing [...]las partes justo ad designata munia dimenso fabricat, nec quae ejusdem generis sunt, imperito­rum artificum more, hic ampliores, illic contractiores, eadem ucrobique [Page 155] usus necessitate urgente, construit; utque in necessariis nunquam defi­cit, sic nec luxuriare solet; conclu­dere licet, ubi vasa occurrunt quae majorem ad partes, in quas inserun­tur, proportionem gerunt, quam ejusdem generis alia in aliis partibus obtinent, istorum usus vel plures, vel magis conspicuos, hic reputandos esse, partesque in quas inseruntur majori, quem deportant, liquoris co­piâ indigere, quam aliis, quae minora inserta habent, ex usu est. Hinc quo­niam obvium est, quasdam partes majoribus nervis, quam qui aliis in­seruntur, donari; sequitur liquorem quem deferunt, utpote majori copiâ distributum, vel in plures usus, vel magis notabiles, quam ubi minori provenit, inservire.

Usus quidem binos nervoso con­tento adscripserunt veteres, nempe ut tum motui, tum sensationi ancil­letur; quibus tertium Celebb. qui­dam [Page 156] ex recentioribus assignarunt, ut scil. nutritioni (postquam in liquo­rum familiam cooptarant) insuper inserviat; licet alti aliter hanc rem explicent: adeo ut supposito, nullos alios usus succo nervoso competere, ubicunque largiori dimenso suppe­ditari comperimus, talem esse partis indolem necesse sit, ut vel ad motum magis aptetur, vel exquisitiori sensu donetur, vel saltem majori hujas quantitate ad nutritionem indigeat, quam ubi parciori manu dispensatur. Jam vero glandulae in quibus tum excretivae, tum reductivae secretio­nes (saltem in quibus major secer­nitur humoris copia) peraguntur, largioribus, computo ad ipsarum mo­lem facto, nervis donantur (id quod ex Cl. Whartono satis obvium est colligere) quam qui aliis ferme ullis partibus competunt: imo constat in quibusdam nervorum numerum il­lum vasorum sanguiferorum supera­re. [Page 157] At cui, quaeso, ex memoratis usi­bus tantam succi, quem istis partibus inserti nervi deferunt, quantitatem datam supponere possumus?

10 Enim, si ad motum dari suppo­suerimus, videntur ad hunc structurae ratione prorsus ineptae hujusmodi partes, quandoquidem in confesso est, pe [...]uliarem fabricam, qualis est musculorum, ad hoc munus requiri; & nemo non, opinor, concedet, nul­lam in corpore partem, quae vel non est musculus, vel saltem fibris mus­culorum ritu dispositis quodammo­do non fabricatur, ad motum, qui alicujus momenti sit, praestandum natum esse. Haud sane inficias ive­ro aliquo glandulas motu gaudere, quo nempe sese quodammodo con­stringendo sanguinis forsan tranan­tis velocitatem accelerent: sed ad hunc tam lenem (quem & potissi­mum vestienti membranae debere vi­dentur) excitandum tantos nervos [Page 158] dari nemo facile crediderit; praeser­tim si attenderit, ipsis musculis, mo­tus organis adaequatis, minores in proportione nervos adesse, quam qui glandulis conceduntur, licet interea prae diuturnâ & violentâ, quâ non raro concitantur, actione satis largas succi hujus expensas subire necesse habeant. Et quamvis objiciat forte aliquis, fibras, ex quibus conflatur musculus, totidem esse vasa succum huic suggerentia, quae iccirco glan­dularum nervos multum superare vi­dentur; huic tamen reponere licet, quod quoniam singulae fibrae ab in­serto solummodo nervo liquorem suum accipiunt (nec enim mihi con­stat quomodo iis aliunde suppedite­tur) iste autem, cum intra nervos ipsos lente admodum commoveri so­let, lentius tamen serpere necesse ha­beat, ubi numerosos hosce & capa­ciores ingressus fuerit canales, sequi­tur quod, si tantilli nervi ad motum [Page 159] in musculo tot fibris stipato conci­tandum sat is sint, vix probabile vi­detur majores ad hoc munus requiri, ubi nulla, structurae ratione, ad hanc rem aptitudo reperitur.

20, Quod ad sensum attinet (ta­ctus volo; lubens enim concessero reliquorum sensuum organa satis amplis ad id muneris gaudere ner­vis, licet ex iis quaedam forsan mino­ribus quam qui aliquibus glandulis conceduntur) tametsi haud negan­dum fit glandulas hoc pollere, quo­niam tamen naturae solenne est par­tes ad destinatos usus commensura­tas facere, vix quisquam, qui cum ra­tione philosophari volet, sibi persua­deri patietur, tantos nervos tantillis partibus, quales pleraeque sunt glan­dulae, ad hunc usum dari, cum aliis, exquisitiori sensu donatis, multo mi­nores sufficiunt. Membranae (quas adaequata esse sensationis organa plerique consentiunt medici, nec [Page 160] quicquam aliud sunt, nisi nervorum expansiones, saltem ab his sensum suum mutuantur) quamvis late in alias partes protensae, imo unice fer­me aliquas constituant, haud tamen originem suam à nervis usque adeo amplis, atque in plurimas inserantur glandulas, deducunt? at contra glan­dulae, quantumvis grandi nervorum sate [...]litio stipatae, satis obtuso sensu donantur, prout in earum inflamma­tionibus cernere est, quae raro tantam inferunt molestiam, quanta in aliis plerisque partibus, pari modo affe­ctis, obvenit; nec struma, scrophu­laeve, vernacula iis mala, impendio magnum dolorem creant. Et sane minores omnino ad sensationem, quam ad motum, sufficiunt nervi, quoniam major ad hunc quam ad il­lam requiritur actio, atque copiosior succi nervosi profusio & impensa ad grandiores illas musculorum machi­nas actuandas necessaria est.

[Page 161] At vero tertio, de nutritione res paulo magis intricata videtur. Si enim ad mentem Celebb. Glissonii, Whartoni, aliorumque, partes, quas spermaticas appellant, (quales sunt Glissonio fibrosae, membranosae, & nervosae, cerebrum, medulla spina­lis, humores oculorum, ossa, dentes, cunctaeque glandulae) non sanguine, sed humore nervoso nutriantur, con­gruum est amplioribus illas nervis donandas iri. Verum (tantorum virorum praefatâ veniâ) quemcun­que tandem usum succus hic nutri­tionis operi (in partibus saltem ab ejus fonte remotioribus) praebeat, vi­detur mihi nullis hoc ei munus uni­ce deferendum, sed ex sanguine (maximam saltem partem) delibari posse, quod in quarumcumque ex iis, utut inter se discrepantium, alimo­niam cedat: praeterquam enim quod sanguis in suo penu plurimas diversi generis particulas contineat, atque [Page 162] inter illas non paucas (prout Cl. Willisius satis evicit) aptas natas quae partibus in alibilem succum faces­sant, vero consentaneum insuper vi­detur, ex eodem purpurascente li­quore candicantes satis facili nego­tio elaborari posse. Cum enim om­nis [...] à certâ particularum corporis figuratione vel positione pendeat, unde radii lucis determina­to modo reflexi, prout sensorium hoc vel illo modo afficiunt, varias colo­rum [...] producunt; quid vetat quo minus sanguineae particulae, si figu­rarum, adque invicem respectus, à quibus rubedo pendebat, mutatio­nem patiantur (quod comminutio­ne, quam sanguis tum inter circu­landum, tum intestinâ fermentatio­ne subit, haud difficulter obtineri potest) colorem simul mutent, ad­que albidiores quà constituendas, quà nutriendas, facessant? At vero hoc palmarium videtur ad evincen­dum, [Page 163] nutrimentum, etiam spermati­carum partium, ex sanguineâ massâ immediate suggeri, quod cerebrum, utcunque inter has numeratum, & quod minus, quam pleraque ex iis, ex colore aliisve, quibus partes sper­maticae à sanguineis discriminari so­lent, indiciis, sanguini originem re­ferre videtur, unicum tamen inde nutricatum desumit, non secus ac ei­dem natales debet: quomodo enim à nervoso succo nutriri potest, quod prius existere, omnique suâ supelle­ctile instrui debet, quam iste parari queat, & cujus id munus est, ut suc­cum hunc in reliquarum partium usum seu elaboret seu separet, & dispenset, totum autem quod admit­tit, e sanguinis lacunâ accipiat? (Ni­si comminisci quis voluerit, quod si­cut coronariae arteriae caloris & vita­litatis fomitem, ex proprio penu de­promtum, tanquam ex postliminio, cordi reddunt, ut hinc reliquo cor­pori [Page 164] prospiciat, sic consimilis, redu­cum aliquorum nervulorum ope, ad singulas cerebri glandillas succi hu­jus proventus, lepido commento, re­ducatur.) Si vero cerebrum, tantae nobilitatis, tamque exquisitae stru­cturae, pars, utpote in quâ regia ani­mae stat sedes, purissimusque in to­to corpore praeparatur humor, ex so­lo sanguine absque dirigentis & subi­gentis fermenti ministerio & compa­ginari & resarciri queat, cur aliis in­ferioris ordinis partibus tam elabora­tum pabulum tantopere necessarium concipiendum est, nec sufficere po­test, ut ex sanguineâ massâ (materia saltem ejus) immediate suppeditetur? Nec enim nervosi succi usum iis pror­sus denegamus, quemadmodum infe­rius dicemus: sed quoniam hunc fer­menti tantum vices (ex mente Cl. Willisii) peragere conjicimus, nulla mihi videtur subesse ratio, cur ap­portantes nervi tantum in variis par­tibus [Page 165] (glandulis scil. prae reliquis) discrimen quoad molem fortiantur, si nutritionis peragendae gratiâ solum advehant. Et sane quantumvis de­tur, succum nervosum copiosius ad spermaticas partes, nutritionis ergo (ex citatorum Cl. virorum sententiâ) suggeri debere; cur tamen glandu­lis, quam ceteris hujus prosapiae par­tibus, majores donantur nervi, cum omnes pariter nutritione indigeant, eandemque augmenti proportionem observent? Porro cum istae partes texturae ratione non multum diffla­biles sint, & proinde minorem pabuli proventum exposcant, quorsum tan­tae molis iis inseruntur nervi, cum minores multo in hunc usum suffice­re possint?

Celeb. Steno alium nervis in glan­dulas stomachicas insertis usum as­signat (qui si hic concedatur, in a­iis pari munere fungentibus locum [...]abere debet) nempe ut venas con­stringant, [Page 166] quo sanguis aliquatenus in motu suo rapidiori impeditus, vaso­rum secretoriorum orificiis sistatur, ut hâc morâ salivaris materia prom­tius in ea coletur: (Qualem & ner­vis, per pulmones decurrentibus, a­liasque in partes insertis, usum, p [...]o sanguine juxta pathematum impetus moderando, assignat Cl. Willisius.) Agnosco sane ingeniosissimū in ven­tum, & usum hunc iis ex parte com­petere omnino concedo: At, pac [...] doctissimi viri, censuerim multo exi­liores nervos huic, non minus quam motui, sensationi, & nutritioni satis­facere posse; eoque magis, quoniam vasorum sanguiferorum ad plerasqu [...] glandulas attinentium tanta est exi­litas, ut nervorum proportione [...] haud aequare videantur. Et quidem observari poterit partes, in quibu peristaltica contractio admodū con spicua est, non impendio magnos pr [...] aliis sortiri nervos, verum propria [...] [Page 167] fibrarum, quas per exiles nervos de­portatas actuare potest succus, mini­sterio opus hoc absolvere; id quod in intestinis patet, quibus sicut multo fortior est quam venis ullis constri­ctio, sic nullus Anatomicus propala­vit, grandiores [...]is adesse nervos, quam qui in glandulas mixtis secretioni­bus dicatas inseruntur. Porro nervi ipsa glandularum penetralia subire videntur; cum potius ad hoc mu­neris earum exteriora perreptare de­berent, ut sic venas in egressu cir­cumambientes constringerent. At insuper quandoquidem doctiss. vir hunc iis usum hic loci ideo potissi­mum assignat, ut pro animae imperio vel motu majori copiâ subinde pro­fundatur saliva; quorsum pares in proportione his nervi in alias glan­dulas inseruntur (nec enim obser­vatum est exiliores esse, qui in cete­ [...]is plerisque saltem, terminantur) quae constanter succum suum, & ae­quali [Page 168] circiter, ceteris paribus, men­surâ separant, nec ab animae nutu, quantum liquet, secretorii sui mu­neris variationem patiuntur?

Hisce usibus ad totum, quem tam ampli ad glandulas apportant nervi, succum exhauriendum haud adaequa­tis, quis alius restat, nisi ut, qui su­perest, ad secretionis opus impenda­tur? Ad quam porro sententiam amplius stabiliendam, attendi po­terit.

2. Argum. Secundo, Vix aliunde (supposito quod fermentum ad se­cretiones, quas diximus, necessarium sit) deduci posse fermentum hujus­modi, quam ab hoc succo.

Ad hanc rem, duplex solummodo excogitari potest ratio, quomodo glandulis suppetat fermentum. Vel enim in ipsâ glandulae substantiâ pro­priâ digestione generari debet, vel aliunde per vasa aliqua ei inserta constanter suppeditari. Quoad pri­mum, [Page 169] non prorsus improbabile vi­detur ipsum partis alicujus succum, modo moram aliquam illic trahat, in fermenti genium exaltatum iri; re­seratis scil. hâc intercapedine magis activis, ex quibus constat, particulis, inque alias de novo appellentes a­gendi vim hinc nactis; non secus ac subactae farinae massam aliquandiu asservatam in fermentum redigi, vul­gari experimento, cernimus: atque hoc pacto Chyli, in ventriculi fun­do & plicis detenti, portionem in fer­mentum facessere, adque ciborum postmodum ingerendorum coctio­nem operam conferre, qui hinc de­ducunt fermenti stomachalis ratio­nem, supponunt. Verumenimvero tale aliquid in glandulis locum ha­bere posse haud facile constat: non enim liquet ullas iis, nisi ipsorum vasorum, praesto esse cavitates, in quas talis aliquis, sanguini trajicienti pro re natâ suggerendus, recondi [Page 170] possit succus; atque probabile est ex vasis varie complicatis unice confla­ri istas partes: imo videtur, quod citatior, tam hic loci quam alibi, sit sanguinis motus, quam ut adeo lon­gam succo cuivis appellenti moram permittat, ut hanc exaltationem subeat, quin facillime, secum in ve­nas statim devolvendum, non potest non absorbere: cum interea, in pro­positâ de ventriculi fermento instan­tiâ, haud possibile videtur, ut totus unâ vice excludatur chylus, quoniam & laxior illi tonus est, quam ut om­nimodam contractionem subire pos­sit, & tam profunde in sinistro hypo­chondrio propendet ipsius succus, ut difficillime ad pylorum ascendere queat ponderosior chyli pars in illo latens, iccirco satis longam illic ad exaltationem moram facile trahere potest. Quinimo secretionis me­thodus (mox tradenda) non indi­genum, sed quod forinsecus cum im­petu [Page 171] injiciatur, requirere videtur fermentum.

Quoad alterum, Vasa, quae in glandulas fermentum istud deducere possunt, vel arteriae sunt, vel nervi: certum enim est & venas, & lym­phatica, abiis, quod abistis affertur, absportare. Per arterias quod addu­citur nil aliud esse, quam ipsum san­guinem (quo nomine totam mas­sam utcunque chylo & lymphâ fca­tentem intelligo) cuivis in propatulo est; atque ipsi sanguini, quà tali, fermenti quod volumus titulum non competere nemo non concedat, cum secretionum materiam suppeditet: nos vero supponimus fermentum, ad hoc opus, aliud requiri à massâ ex cujus gremio aliquid immediate se­parandum est, quanquam negandum non sit ex eâdem elaboratum antea fuisse; quam tamen elaborationem ejus, & separationem, ut fermentum evadat, ante peragendam esse, quam [Page 172] ad partem in quâ fermentativum hoc munus exequi debet, ex dictis, opi­nor, constitit. Restat ergo quod, quoniam nullum aliud superest vas quod ad glandulas quicquam, quod fermenti vices praestet, afferat, nervi hoc suggerant.

3. Argum. Porro tertio hoc isti succo in secretione munus deberi, inde forsan arguere licet, quod ex hujus dyscrasiâ quâvis, vel deficien­tiâ, pervertitur secretionis opus; adeo ut si quoad crasin debilitetur, aut nervi obturentur, secretiones vel omnino deficiunt in partibus quo ta­les pertingunt nervi, vel saltem par­cius solito procedunt; si vero acrior evadat, atque hoc nomine magis fer­mentativus, immoderatius concitan­tur.

Prioris exemplum in paralysi cer­nere licet, quo in affectu plures ex solitis-secretionibus minutius succe­dere solent; speciatim alvina rarius [Page 173] solito procedit excretio; quod non tam intestinis, prae spirituum defectu, contractionis munere orbatis tribu­endum duco, quam succorum ex he­pate & pancreate excernendorum, unde stimulatione debitâ carent, de­fectui; quandoquidem in taliter af­fectis non supra modum distentum abdomen, saltem in principio morbi, comperire solemus, ut exinde con­jiciamus intestina excrementis op­pleri. Quinimo satis infrequens est diaphoresis, quam etiam difficillime, exhibitis licet diaphoreticis, concita­re datur; quem effectum á nervo­rum ad glandulosam cutim tenden­tium obturatione pendere, non ad­modum durum est agnitu. Agnosco sane hujusmodi aegrotantibus liberio­rem in quibusdam partibus aliquan­do procedere secretionem (quemad­modum quandoque observavi tales magnam salivae copiam profundere) cujus tamen rei hanc forsan reddere [Page 174] licebit rationem, quod nempe in his non admodum debilitetur succi ner­vosi crasis, sed potius extraneâ, ex sanguine illi demandatâ, nervorum­que tubulis improportionatâ suffer­ciatur materiâ; quo fieri potest ut, quibusdam ex iis obturatis, alii, qui­bus patula magis cavitas obtigit (nec enim eâdem diametro omnes forsan constant) vel quibus obstruens crassamentum nondum appulisse con­tigit, quandoquidem hinc ab obstru­ctione immunes perstant, copiosius succum suum in partes, quibus inse­runtur, deponant; unde fi partes istae secretorio muneri destinentur, majo­ri, quam alias solent, copiâ è per­luente sanguine hujus appulsu de­turbantur serosiores, vel aliae quae coli poris proportionem gerunt, par­ticulae; eoque magis, quoniam se­cretionibus alibi deficientibus san­guinea massa nimiâ secernendae alias materiae copiâ luxuriat.

[Page 175] Secretionis vero supra modum na­turae statutum auctae instantiam ha­bemus in Scorbuto, quem non in solo sanguine, sed & succo nervoso, acti nimis reddito, at in hoc secundario tantum, radices agere Cl. Willisius (qui perquam accurate morbi hujus genium investigav it) censet. In quo affectu inter alia, quae huic rei testi­monium perhibent, symptomata (qua­lia sunt fluor alvi, vomitio, &c.) Doctissimus vir hoc pro solenni in­gravescentis morbi signo adducit, quod copiosae & corrodentes sputatio­ues eveniant; quae cum non nisi suc­co nervoso tandem affecto, se pro­dant (vix enim ingravescere potest hic morbus quin succus iste, è san­guine ortus, & vectigalia inde per­petim delibans, una afficiatur) in­dicio mihi sunt ab eo depravato pro­venire, quamvis doctiff. viro con­sentio, matetiam ex sanguine pro­venire: & quoniam (quod supra [Page 176] ostendere conati sumus) nequit ex suo penu tantam, quanta erumpit, humoris copiam suppeditare, sequi­tur, vires suas in sanguinem exerere, ad materiam hanc ex ejus sinu detur­bandam; ad quod praestandum non parvam energiam ab acrimoniâ sor­titur. Tono partium secretoriarum fateor aliquid in hoc negotio dan­dum, quo laxato copiosior liquoris ex ampliatis meatibus profusio sequi potest: ut nisi aliquid insuper acces­serit; quod huic determinationem ad istos subeundos imprimat, vix, ut mihi videtur, concipi potest, quin in patentiores venarum canales lon­ge maxima ejus, quod secerni com­perimus, pars iter teneat: hoc autem a succo nervoso petendum reor.

Verum reclamantes audio hoc esse [...] nimium [...]; minusque phi­losophice factum, succum hunc tot muniis on [...]rare, tamque diversis pen­sis addicere; saltem indignum li­quore [Page 177] usque adeo elaborato videri ad tam abjectos usus detrudi, primarium­que animae in excelsio [...]ibus suis ope­rationibus exequendis ministrum, latrinae pariter quasi exhauriendae ab­legari.

Quibus repono, primo, quod quan­doquidem nulla corpora seorsim, quoad agendi vim, consideranda sunt, sed prout à plurimis aliis, iisque varii generis, circumsepta; à quo­rum discrepantiâ, dum in ea impin­gunt, multifariam eorum actionem determinari, affectusque propterea variari, necessum sit (quemadmo­dum pulchre monet [...] D. Boylius) nequaquam rationi abso­num videtur tot, imo plures quam nos ei adscribimus, ab hoc succo pro­ductos iri effectus; cum pro corpo­ris organizatione (satis ut eleganti, sic diversis in partibus multum va­riatâ) nequit non diversimode de­terminari ejus actio, nec proinde fieri [Page 178] potest, quin tam ad sanguinem, ubi in hunc agere destinatur, quam ad partes solidas, pro varia eorum habi­tudine, vario modo se habeat. Nec magis sane hoc mirum videri debet, quam quod Sol (quanquam nati­vum ei munus solummodo vide [...]tur radios de se spargere, istorum tamen famulatu) hic plantas germinare, illic tubera succrescere facit, alicubi bitumen è terrae visceribus exudare cogit, alibi vapores attollit, aërem­que nubibus infercit, ceram liquefa­cit, lutum in saxeam duritiem exco­quit, nunc concreta ei debito modo exposita blando calore fovet, nunc eadem, vitri (imo glaciei) in ido­neam formam redacti ope, in fumum & flammam convertit. Quae omnia cum à nullâ facultatum ipsi Soli in­sitarum diversitate, sed à solâ radio­rum, prout in varie disposita corpora impingunt, diffusione prodeant; quidni pariter succus nervosus, dum [Page 179] in partes varie contextas depluit, quarum aliae ad motum, aliae ad sen­sationem, aliae ad transmittendos li­quores, &c. fabricatae sunt, varios in singulis effectus producat?

Quod vero secundo de officii vi­litate objicitur, nullâ difficultate la­borat, si perpendamus naturam non eosdem in partibus construendis, ea­ [...]umve usibus assignandis, honoris servare modos, quos inanis gloriolae umbras consectantes sibi proponunt homines, verum, pro singularum ad haec vel illa munia obeunda aptitu­dine, illis pensa sua assignare, maxi­moque in omnibus compendio stu­dere, pluribus, iisque multum distan­tibus, usibus, quà partibus solidis, quà liquoribus, demandatis. S [...]c quamvis pulmones ad motum sangui­nis tuendum potissimum fabricari ve­risimile sit, quid tamen vetat, quo minus ejusdem gravativis non paucis recrementis eliminandis, aestibusque [Page 180] (aëre five admisso, five solo contact [...] vasa, &, his mediantibus, sanguinem, afficiente) temperandis ancilletur? Sic intestina chylosae massae conve­hendae, atque purioribus ejus parti­bus in vascula adsita segregandis in­serviunt; interea tamen & transmit­tendo noxio cuicunque, ex ductibus hepatico pancreaticove extruso, hu­mori, siquando hoc accidat, ut p [...] sedem amandetur, ex usu sunt. Pa­riter & succorum plurimi (si non omnes) sicut variis impenduntur negotiis, sic non raro satis sordidis. Hepaticum liquorem massam chylo­sam ad haematosin, & consequenter ut in ipsum nervosum facessat suc­cum, parare vix quisquam negaverit; at insuper adintestina, quo hanc pro­pellant, irritanda conducere concedi­tur. Saliva ad os & linguam, pro motu [...]suo facilitando, humectanda inservit; nihilominus tamen nobi­le illud cibis in ventriculo conficien­dis [Page 181] fermentum (ex parte saltem) subministrat. Sanguis ipse tam calore suo refocillandis, quam nutriendis cunctis, quà nobilior is prosapiae, quà magis abjectis partibus (si modo ta­lis admittenda sit distinctio, inter eas saltem quae ad vitam absolute ne­cessariae sunt) natus est; dum tamen hoc praestat, in gremio suo excremen­titias illas, quas, postquam excretae fuerint, tantopere aversamur, & suspenso naso contuemur, substan­tias gestat. Quidni igitur nervosus secretionis muneri vices suas praestet succus, quandoquidem dum hoc per­agit, sanguinem aptiorem solummo­do ad actiones, illi ab animâ deman­datas, reddit; cui & non minus quam ceteri, seu liquores, seu partes, famulatur, & sine quo vix perfici posse secretionis opus mihi videtur? Et sane si ipsius animae munus sit, à magno Conditore assignatum, cun­ctis, vel infimae notae, operationibus [Page 182] praesidere, easque moderari, non vi­deo cur tam elatos ipsius ministros (cunctos tum liquores, tum partes solidas) suspicemur, ut, quod ip­sa non dedignatur domina, hi re­spuant.

CAP. XII.
Hypothesis pro secretionum mix­tarum ratione reddendâ proponitur.

Quoniam vero non satis vide­tur, succi hujus ministerio se­cretiones peraginude supponere, n [...] quâ arte & methodo hoc fiat mon­stremus, proximum est, ut Hypothe­sin nostram hâc de re proponamus, unde & major dictis probabilitas (nec enim aliud prae se fert hoc, [Page 183] quicquid est, coepti) forsan conci­liabitur.

Priusquam vero hoc aggredimur, assumere liceat, primo, quod sicut promtus sanguini ex arteriis in venas transitus, positionis ratione, datur, sic ex nervorum glandulis insertorum apertur is, in eas vasorum secretorio­rum, pariter, facilis & directus pateat trames: secundo, quod vasorum isto­rum positio ea sit, ut ad sanguifera transversim se habeat, ita ut linea ab uno horum ad alterum ducta, decus­satim (licet forsan non ubique ad angulos rectos) intersecet locum, quo arteriarum capillaria in venarum se exonerant.

Nulla his firmand is, lubens agnos­co, à sensuum testimonio speranda suffragia; quoniam, tam hic quam alibi, minutula adeo, ubi in extrema dirimuntur capillaria, sunt vasa om­nia, ut vel perspicacissimorum ocu­lorum aciem effugiant. At vero [Page 184] quandoquidem suppositio haec null [...] modo in naturae leges injuria vide­tur, sed talis vasorum positio particu­larum secessurarum, tam è sanguine, immissi succi nervosi ministerio, prae­cipitationi, quam in vasa secretoria derivationi, non parum ex mechani­ces legibus favere videtur, veniam illi facile dandam iri confido.

His ergo suppositis, conjicio, quod dum sanguis glandulas, ubi hujus­modi secretio peragenda est, tranat, perpetim (sed majori solito copiâ & impete, si irritatio quaevis accesserit) ex adstantibus nervis in illius fluen­tum effunditur succus, qui absque morâ satis magno impetu objectu [...] rivulum trajicere gestit, tum quod suopte genio summe agilis existat, tum quod insuper à sanguinis calo [...] &, quam impulsui debet, agitatione vegetiorem concipit motum. Dum­que hoc facit, particulae ejus ne­queunt non in grandiores, ex quibus [Page 185] sanguis maximam partem constat, & quae majoris superficiei sunt, in iti­nere suo impingere; quas, cum recto earum motui obsistunt, prae agilitate & motus pernicitate, ad vasis in quo feruntur oppositum latus rectâ, quan­tū possunt, lineâ propellunt, quando­quidem istae, in motu jamjam positae, determinationem ab aliis fortius mo­tis, & in eas à latere impingentibus, facile patiuntur. Hae autem sic pro­trusae sanguinis particulae, cum a per­turam, quam dixi, in secretoria vasa ducentem offendunt, in eam, si mole & figurâ eidem proportionatis do­nentur, nullo negotio divertunt, sin majusculae sint, vel talis figurae, quae figurae osculorum istorum non re­spondet, unde ab his admitti ne­queant, hoc solum inde reportant, quod in torrentem suum parietis ob­jectu retorquentur, & una cum eo­dem prorsum rapiuntur. Cum vero succi istius continua fit à sanguine, [Page 186] novum indesinenter cerebro penum suppeditante, protrusio (maxime vero dum evigilamus, quoniam tune tempor is major nervis accedit tentio, praesertim vero post plenariam chyli distributionem) hinc novus, isque satis copiosus, ex sanguine glandulis, in quas nervi isti inseruntur, appel­lente affatim detruditur istiusmodi particularum proventus, inque vas [...] secretoria corrivatur, quae tandem impendio auctae satis plenum sic fluentum constituunt.

Hypotheseos hujus verisimilitudo inde colligi forsan potest, tum quod cunctis in confesso est; omne corpus in motu positum ab alio impingente, quod majorem motus vel gradum, vel vim, possidet, ubi cetera consen­tiunt, determinationem acquirere; tum quod omnis motus in lineâ, quantum licet, rectâ peragatur. U [...] ­de ex modo allato supposito, quod vasa secretoria nervulorum osculis [Page 187] nositione respondeant, & locum ubi sanguifera concurrunt intersecent, quid incongrui ab hoc, quem nervoso succo adscripsimus, usu requiritur▪ Etenim cum tam liquor hic, quam sanguis, in vasis fuis continno pror­sum ferantur, necessario, ubi ad oc­cursationis articulum pervenerint, in seinvicem impingere debent; dumque sibi mutuo in motibus suis rectis hic moram faciunt, necesse est [...] particulae unius alteras loco pel­lant, quâ in luctâ fortioribus victo­ria deferetur. Cum vero succi ner­vosi particulae, prae summâ tenuitate, adque motum aptitudine, sanguinea­ [...]um agilitatem superent, majores proinde vires obtinent ad id, quod in sanguineâ massâ motui suo resistir, deturbandum, quam sanguis ad has secum raptendas; quod propterea, si vasorum secretoriorum ora satis pa­tentia sint, in ea propellunt. Interea tamen haud fieri potest, quin ex spi­rituosis [Page 188] his plures se una in vasa se­cretoria insinuent, dum earum, quas è sanguine extruserunt, calci insi­stunt: atque hinc fit, quod nullae secretiones (ne excrementitiae qui­dem) dantur, quarum materia spiri­tuosis hisce patticulis non sit referta (id quod ex earum debitâ analysi sa­tis liquet, cujus medio non exiguus harum numerus separari solet;) quae tamen non unice ab hoc fonte prodi­re videntur, cum copiosiores sint, quam ut hinc suppeditari possint, sed è sanguine ipso magnâ ex parte sug­geri: dum enim crassiores, fermenti nervosi affusi vi, versus secretorio­rum ora propelluntur, atque hoc no­mine majorem agitationis gradum nanciscuntur, ex minutioribus (quae eas undique circumfluunt) quibus in tramite suo occurrunt, aliquas ne­queunt non secum rapere; ut pote quae minorem, prae molis minutie, vim habent ad istarum, celerius mo­tarum, [Page 119] impulsui resistendum, quam hae ad impellendum; unde à recto, quo prius ferebantur, motu defle­ctere coguntur, inque vasa secretoria viam capessendi determinationem acquirere; quoniam vero horum porulis minutiores sunt, nullam vel sibi, vel crassioribus ingressuris, mo­ [...]am nectunt, sed placide subintran­tes unum cum istis flumen exhibent. Interea tamen crassiusculas majori numero depelli contingit, eo quod hae, majorem habentes superficiem, affusi fermenti actionem magis reci­piunt, atque hinc determinationem promtius acquirunt, tenuiores vero & subtiliores (nisi quas in transitu suo ad secretoriorum ora à crassiori­bus intercipi diximus) cum & prae aequali ferme cum fermenti particu­lis exiguitate, unde ab iis prehendi nequeunt, donentur, & recto, prae eo qui in vasa secretoria ducit, cana­li potiantur, & forti, à cordis impul­su, [Page 190] agitatione polleant, satis liber [...] ea praeterlabantur.

Verum in hypothesin hanc no­stram objici forsan poterit, succi h [...] ­jus, impulsu qualem sanguis à cor [...] ­sortitur destituti, motum in nerv [...] lentum adeo esse (circa extremit [...] tes maxime, utpote quibus aucta decursu amplitudo celeritatem traj [...] cientis liquoris necessario minuit) ut vix supponere liceat, tam forti [...] in sanguinem agere posse, ut ind [...] quicquam, quo diximus modo, prae­cipitare valeat, quandoquidem s [...] ­tis magnâ vi opus videtur, ad part [...] ­cularum sanguinearum agitationem cousque superandam, quo locum ull [...] exiis cedant.

Cui referimus, quod quamvis om nino concedimus, motum hunc sat [...] lenem esse intra nervorum tractu [...] hoc tamen non impedire videtur, qu [...] minus, ubi emissus fuerit, satis ma­gnam agitationem subeat. Dum [...] ­ [...]im [Page 191] intra nervos stabulatur, usque [...]deo coarctantur ejus particulae, ut [...]ese ex plicare nequeant, nec tantum calorem possident, qui eas multum [...]xagitet: porro nec à substantiâ quâvis heterogeneâ, ab ipsis consti­ [...]utivis sui particulis diversâ, sollici­ [...]antur. Postquam vero è suis conce­ [...]aculis extrusus, inque sanguineum [...]orrentem traductus fuerit, quando­quidem hinc tum majus offendunt, [...]n quo se explicent, spatium activae, [...]dque nixus expansivos maximopere proclives, ex quibus conflatur, par­ [...]culae; tum sanguinis calore (quo [...]ollet, quam succus hic, intensiori) & promiscuâ agitatione concitantur, [...]atis pronum est concipere non exi­guam motus accelerationem, in ipso [...]tiam effusionis articulo, indepturas: At insuper (quod maximam forte [...]uic negotio operam conferat) ab [...]ccursatione ad particulas sanguinis heterogeneas, orgasmo hinc conci­tato, [Page 192] haud improbabile videtur, quod eam facile concipiant vim, ut in has non contemnendâ impete insiliant, resistentiamque vincendo cedere co­gant. Obvio enim satis experimen­to cernimus, varias substantias, quae seorsim nulla agitationis (momen­tosae saltem) indicia produnt, sat magnam commistas praebere: sic v. g. liquores acidi, salibus, vel volati­libus, vel fixis, vel oleis sulphureis affusi, non parvam ebullitionem, imo calorem (agitationis inter particu­las plurimum auctae indubitatum ar­gumentum) concitant. Quanquam vero major solito in utrum que liquo­rem invicem commistos particula­rum agitatio hoc pacto necessario invehetur, ille tamen cujus particula subtiliores sunt, adque motum ma­gis dispositae, eam potius experietur, eoque efficacius, si calor auctus ac­cesserit, quo facile fieri posse videt [...] ut, quam supponimus, praecipitatio [Page 193] efficiatur. Quae sane & eo facilius promoveri potest, quoniam tam breve inter nervorum & vasorum secretoriorum interjacet spatium, ut non prorsus absurdum videatur vel minorem, quam succus iste ab hâc miscellâ obtinet, vim sufficere posse ad effectum hunc producendum (quemadmodum ex pulveris pyrii, variorumque liquotum Chymico­rum invicem commixtorum effecti­bus, mixturae huic quodammodo a­nalogis, colligere datur) nisi natura, quae cunctas justo dimenso partes construit, nervos (quamvis majori­bus partes huic operi destinatas, quam quos aliis largita est, donavit) satis exiles, si inconspicuam eorum cavitatem contemplemur, fabricas­set, atque sic cavisset ne, nimiam acti­vi hujus succi quantitatem sugge­rendo, tantam effusus agitationem, dum sanguini commiscetur, subiret, quae destinato effectui regulariter [Page 194] proferendo improportionata esset.

Verum hic porro objicitur, succi hujus effusi motum non mere traje­ctorium esse, ut in rectâtotus lineâ à nervi, è quo effunditur, extremi­tate ad secretorii vasis oppositum osculum tendat, verum undiquaque se diffundere. Cui respondeo, nil hoc obstare quo minus aliqua ejus pars recta prorsum feratur, quae for­san sufficere poterit ad determinatio­nem, quam volumus, sanguineis par­ticulis imprimendam: interea tamen reliquae, quae sese sic diffundere sup­ponuntur, non-possunt non objectas sanguinis particulas à se propellere, adque adversum latus determinare, secus enim nullum se explicandi lo­cum haberent: quo dato, nil aliu [...] nostra postulat hypothesis.

CAP. XIII.
Phaenome [...] quorundam & du­biorum solutiones ex allatâ hypothesi.

PArticulares secretiones singula­tim, & minutius, prosequi no­stri non est instituti, qui generalem solummodo earum rationem reddere satagimus: quo tamen hypothesis allata ulterius statuminetur, phaeno­me [...] pauculorum, quae vel notatu magis digna occurrunt, vel assensum illi cohibere videaniur, solutiones ad dictorum normam breviter atte­xere forsan non abs re erit.

Et primo, constare videtur, cur ex secretoriis partibus quaedam am­plioribus, quam qui aliis obtigerunt, nervis donantur. Etenim ubi oeco­nomiae animalis ratio postulat, ut [Page 196] major exturbetur ex sanguine hu­moris quantitas, merito fermentum, quod hoc efficiat, majori copiâ sup­plendum, & proinde vasa hoc addu­centia ampliora sint oportet. Hoc in mammis luculento satis, ut mihi videtur, indicio observare licet, in quibus cum tantâ copiâ lac prove­niat, non mirum tam confertam ner­vorum sobolem iis contigisse.

Testibus exiguos solummodo ner­vos adesse Cl. Willisius, contra prio­rum Anatomicorum effata, ex pro­priâ observatione pronuntiat; & proinde universam spermatis mate­riam ex sanguine immediate derivari vult. Et sane inde magnam (imo maximam) illius partem delibari rationi consonum videtur. Interea ta­men (praefatâ doctissimi viri veniâ) ista nervorum exilitas non obstare videtur, quo minus, quem deferunt, succus suas in extricandâ hâc ex sanguine materiâ vices praestet. Pro­babile [Page 197] enim est, sperma hoc exiguâ solum quantitate generari, quando­quidem & exiguâ mole, & non nisi per satis longa intervalla excerni so­let, propterea exiles sufficere posse nervos videtur, utpote ad secretorio­rum vasorum proportionem, & secer­nendae materiae quantitatem, com­mensuratos. Cum enim materia ad­mittenda valde subtilis est, oportet ut suscepturi poruli perquam an­gusti sint, ne simul crassior se insi­nuet; & proinde minori appellentis fermenti quantitate, quam ubi co­piosior designatur secretio, opus est; eoque minori, quoniam secernenda materia suâ naturâ valde agilis est, minimoque impulsui facile cedens. Non equidem negavero, praeter sper­matis expensas in coitu sieri solitas, alias dari; nempe ex eo aliquid san­guini jugiter reaffundi: hoc nota vitilitatis indicia, vox gravis, barbae eruptio, robur corporis prae eo, quo [Page 198] gaudere solet muliebris sexus, &c. testatum faciunt; atque cernimus insuper eunuchos ejus defectu in fe­mineam mollitiem degenerare; por­ro ab hujus privatione, dum extror­sum erogatur, potissimum fieri arbi­tror, quod post coitum tanta virium prostratio, & corporis enervatio eve­niat; corpore hinc debitis vectigali­bus summe activis, ab his partibus persolvi solitis, fraudato (licet, ut hoc obiter adnotem, magna cuncto­rum ferme in corpore nervorum in actu aphrodisio eveniens tensio, unde nequit non copiosa succi quo scatent haberi profusio, atque insuper animi, re peractâ, relaxatio, qui prius cun­ctas partes invigoraverat, ad hunc effectum concurrant) unde forsan deducere quis voluerit, satis largam, & cui ex nostrâ hypothesi parando impar sit nervosus, per tam tenues canales allatus, succus, ejus quanti­tatem indesinenter generari. Verum [Page 199] isti effectus à subtilibus tantum qui­busdam aporrhaeis procedere viden­tur, quae prae summâ activitate, quâ forsan reliquis in toto corpore ela­boratis substantiis majori pollent, non opus habent magnâ copiâ trans­mitti; cum notum sit, materiam summe exaltatam permagnas vires exiguâ mole exerere posse; necdum detecta sunt vasa quae crassiorem sub­stantiam introrsum devehant. Si vero objiciatur meram, qualem in ce­rebrali, pro nervoso succo parando, secretione supposuimus, percolatio­nem hic etiam sufficere posse, adeo­que naturam faciliori, quam commi­niscimur nos, methodo rem absolve­re; repono, quod quandoquidem tantos, tamque eximios, hujus sub­stantiae effectus, & qui altiorem re­dolent genium, quam qui nudo suc­co nervoso competere videtur, tam in corpore, quam postquam emissa fuerit, experimur; probabile videtur [Page 200] elaboratioris esse isto succo indolis, crasinque requirere ab omni eâ di­versam, quam à particulis quibusvis ex sanguine immediate delibatis, ut­pote nondum ad summam subtilita­tem redactis, habere potest; cui proinde comparandae fermenti ad­mixtione opus habeat. Hoc autem unde quam à succo nervoso suppleri potest, qui morâ, & transitu per ner­vorum canales, ulteriorem commi­nutionem, altiorem (que) indolem, quam inter secedendum in cerebro obtine­re potuit, adipiscitur, uti supra fusius disseruimus.

Dubitari forsan potest, an secre­tiones ab exhibito cathartico, aliisve medicamentis, concitatae, quicquam nervoso succo debeant, quandoqui­dem & succus iste justo dimenso ad secretiones ex naturae lege concitan­das, si omnino ex usu sit, ex ejusdem designatione suggeri supponatur, un­de tam copiosis, quam exhibitis hisce [Page 201] medicamentis proveniunt, ciendis impar videatur, & concreta ista fer­mentorum vices hoc in negotio ge­rere forsan concipiantur. Cui diffi­cultati referre liceat, quod quoniam fermentativae istae substantiae ma­gnam quibusdam prae ceteris sangui­nis particulis laxitatem inducunt, nexusque, quibus reliquis ante socia­bantur, & unde à divortiis arceban­tur, solvunt, exigua fermenti nervosi, summe activi, quantitas sufficere concipiatur ad determinationem iis, dum partes secretorias tranant, in commensuratos vasorum, quos of­fendunt, porulos divertendi impri­mendam. Verum qualemcunque tan­dem laxitatem nactae fuerint istae sanguinis particulae, difficile tamen conceptu videtur, quod supra mon­stravimus, quomodo suopte ge­nio absque dirigente fermento sub­intrent, quandoquidem majori con­stant mole, quam partes sanguinis [Page 202] spirituosae, quae proinde aditus prius occupando istas ab ingressu arceant, ipsumque sanguinem, depurationis vice, depauperent? Porro vix con­cipi potest, quin absque tali, forinse­cus inductâ, impressione (quam à medicamento sperare nequeunt) pa­tentiores, & magis rectos, sanguife­rorum vasorum tramites potius ca­pessere debeant, quam devios & an­gustiores secretoriorum. Adde, quod probabile videtur, pungitivas medi­camenti particulas, dum sanguini immistae cerebrū inter circulandum tranant, ipsum vellicare, quo fiat, ut in nervos copiosius succum suum propellat: Quinimo concipere fas sit, harum subtiliores etiam in ner­vos se cum eorum liquore insinuare, adeoque acriorem reddendo, majo­rem ei ad exturbandas, quibuscunque obviam fit, particulas vigorem adde­re; & quamvis universalis sit istius succi excretio, in illis tamen solum­modo [Page 203] partibus concitari potest, quam diximus, secretio, ubi vasa adstant laxatarum sanguinis particularum figurae & diametri ratione susce­ptiva.

Obiter hic, quid de famigeratâ il­lâ, An medicamenta purgent electi­ve, controversiâ tenendum existima­mus, paucis attingere liceat. Ne e­nim veterum de humoribus doctri­nam, ad quam sensa sua super hac re accommodarunt, disceptationesque utrum [...], an [...], res transigatur, aliasque hujusmodi exagitemus; ra­tioni omnino consentaneum videtur, quod cum sanguis ex variae & deter­minatae magnitudinis particulis con­flatur, unius generis medicamenta (quorum invicem diversitas in hoc solummodo consistit, quod diversae inter se sint, quoad particulas consti­tuentes, magnitudinis, & figurae, va­riaeque texturae) has, alia illas laxent, adque secedendum disponant. Cum [Page 204] enim nulla corpora indiscriminatim in cetera omnia agant, sed quaedam in haec, alia in illa, pro particularum alterutrius quoad dictas affectiones proportione, quid aliud concipere possumus, quam quod, ubi corpora, ex certae cujusdam figurae & magni­tudinis particulis conflata, in sangui­neam admissa fuerint massam, in ta­les solummodo ejus particulas vim suam exerere valeant, quae eam his nactae sunt proportionem, ut ab iis in motum reduci habiles sint, ceteris, quibus diversa est indoles, intactis? istis vero sic agitatis, atque á reli­quarum amplexibus liberatis, majo­rem, quam sociis suis minus laxatis, ad secedendum, ubi vis propellens accesserit, promtitudinem adesse ne­mo negaverit: Unde non mirum quaedam exhibita bilem (magis pro­prie sic dictam) alia serum, alia cras­siores, aliufve generis substantias e­vacuare, prout nempe ad has vel illa [...] [Page 205] sanguinis partes laxandas & exter­minandas varie disponuntur; nec injuriâ cholagog [...], phligmagog [...], appellationes (modo satis sano sen­su sumantur) talibus medicamentis à veteribus (mihi summe veneran­dis) inditas fuisse videtur.

Hinc etiam copiosae & subitae, à largo potu, mictionis reddi potest ra­tio. Etenim sanguinem potus inge­stus onere suo gravans, nec in ejus­dem genium prae copiâ converti ha­bilis (quod requirit, ut & sat longo tempore cum eo circuletur, & justo dimenso suppeditetur, cum nimia quantitas sanguinis crasin labefactan­do assimilationem prohibeat) laxus in ejusdem gurgite fluitat; quo fit, ut dum ad glandulosa renum corpora (quo prae declivi situ facilius tendit sanguis, minus elaborato hoc liquore refertus) appellit, ab exiguâ fer­menti nervosi quantitate nullo nego­tio expelli posse vero consentaneum [Page 206] videtur. Porro eo copiosius ista se­cedere concipiatur materia, quoniam, renibus diluto hoc sanguine disten­tis, nervorum etiam ora necesse ha­bent dilatari, adeoque succum suum in sanguineum rivum praeterlabentem profundere, unde majori copiâ aquo­sa haec materia exturbetur. Nec sa­ne opus videtur alias, quam notas chyli & sanguinis vias pro phaenome­no hoc solvendo (nisi tales revera adesse monstraret autopsia) com­minisci. Haud enim conceptu adeo durum videtur, atque nonnulli sibi fingunt, quomodo fluida adeo sub­stantia, qualis est potulenta materia, comprimentibus imi ventris muscu­lis & visceribus, necnon & diaphrag­mate inter respirandum, promte è ventriculo (maxime si nimiâ illic co­piâ congeratur) extrudi possit, dein ex intestinorum sese stringentium, utpote seu quantitate seu acrimoniâ lacessitorum, cavo in lacteas nullâ [Page 207] morâ coletur, perque eas, & recepta­culum, cito pede labatur, inque san­guinem convehatur, cum praeter par­tium circumpositarum pressuram, motu peristaltico haec etiam vasa gaudeant; id quod ex hoc liquet, quod si in vivâ sectione chylus, etiam ex crassioribus cibis confectus, ali­quantisper in lacteis, donec nempe sufficienter impletae fuerint, deti­neatur, dein vero (intercepto inte­rim cum intestinis commercio) li­bere fluere permittatur, dicto citius in receptaculum serpit, disparentibus lacteis; quanto celerius hoc fieri debet ubi solus serosus liquor eos tranaverit? Postquam vero à san­guine absorptus fuerit, neminem latet quantâ pernicitate fluit; nec dubi­tari posse reor, quin in descendentem aortae truncum majore sui parte de­lapsurus sit, cum prae [...] de­fectu, & miscellae cum sanguine ex­actioris carentiâ, pronior ad descen­sum [Page 208] sit, atque sic renibus se, à sangui­ne, cui modo immistus erat, separan­dum, sistat.

Verum ab instituto nostro non multum fortasse alienum erit brevi­ter expendere, unde fiat, quod, sup­pressâ and evacuatione, materia, illac exterminari solita, per alias, & diver­si generis materiae avehendae dicatas, feratur vias, quod incongruum vi­detur ex supposito, quod secernen­dae particulae vasorum porulis com­mensuratae esse debent. Sic e. g. ob­servari potest, obturatis (à quâcun­que demum causâ perinde est) du­ctibus urinariis, materiam, illac ab­sportari solitam, per poros cutis, vel sedem, amandari solenne esse; poris occlusis, majorem urinae copiam pro­rumpere, &c. quodque notatu di­gnum, naturâ crisin in febribus mo­liente, ex certâ aliquâ, nunc hâc, nunc illâ, parte, totum (ferme) quod negotium illi facit, expelli cer­nimus, [Page 209] licet ex diversimodis confle­tur secedens massa particulis, quarum plurimas & crassiores, & figuris, ab iis vasorum secretoriorum, debite constitutorum, per quorum ora pro­deunt, multum discrepantibus, prae­ditas esse, nemo opinor negaverit.

Cui dubio reponimus, quod sicut concedendum est secernendae mate­riae particulas mole suâ secretorio­rum vasorum diametrum non debere excedere, sic pariter, ex naturae de­signatione, certam massae, ex quâ secernendae sunt, adesse debere pro­portionem; quae si nimiâ adsit co­piâ, ut vasa continentia ultra mo­dum distendat, haud concipi potest, quin sicubi emissaria à latere isti vasa habeant, haec insuper ultra pristinam & naturalem dimensionem amplien­tur, adeoque aliis, quam quibus ante commensurata erant, transmittendis paria evadant. Adeo ut, si vel secer­nendae materiae suppressio, vel con­tentae [Page 210] massae turgescentia invecta fue­rit, fieri non possit, quin ubi apertu­rae aliquae ex continentibus vasis in procinctu fuerint (quales secretoria praebent vasa) necessario hae amplius dilatentur, eoque potius si, vel prae debilitate aliquâ, vel naturali habi­tudine, laxiores esse contigerit. Ic­circo nil mirum effectum hunc in propositis instantiis produci, cum prae nimiâ retenti humoris copiâ ne­queant non ultra statum solitum di­stendi vasa. Quin observare licet, & solitas evacuationes (maximam sal­tem earum partem) aliquo ante cri­sin spatio non procedere (quod mas­sae sanguineae confusioni, quâ sic in­vicem singulae implicantur particu­lae, ut sese à mutuis amplexibus ex­tricare nequeant, inque vasa proinde impelli, tribuendum duco) & tur­gescentiam sanguini, quod sympto­mata praecedentia testantur, adesse: quae ambae ubi concurrunt causae, [Page 211] quomodo fieri potest quin, particu­lis noxiis & ablegandis, prae spiri­tuum summâ tandem potitorum actione, dispositionem jam ad sece­dendum nactis, debiliora, & magis dilatata vasa (ipsâ forsan massae con­stitutione ad quaedam prae ceteris laxanda conferente) transitum e­gressuris concedere incipiant: cum vero jam patere incipit janua, atque primae aciei portis assidenti egressus sic datur, reliquae carceris sui pertae­sae, dum illarum vestigia premendo confertim erumpere satagunt, cu­neorum violenter adactorum instar, majorem hiatum aperiunt, adeoque crassioribus etiam, quae secus nullum hac exitum invenire possent, satis liberum commeatum praebent: hinc major sequitur ad hanc partem san­guinis affluxus, cum notum sit, ma­jori semper copiâ illuc propelli, ubi via extrorsum ducit, à quâ, prae par­tis distentione, & dilatantur, ut modo [Page 212] dixi, & irritantur inserti nervi, unde copiosius succum suum profundunt, qui hâc operâ crassiorum in sanguine particularum motum in vasa secre­toria determinare concipiatur; adeo­que magna spirituum sanguinis, qui secus erumperent, pars, intercepto sic à crassioribus itinere, intus reti­nentur, venarumque tramitem soli­to tenore repetere coguntur. Inte­rea tamen non inficias ivero, ma­gnam spirituum expensam fieri, nec enim aliter evenire potest in tantâ vasorum dilatatione; verum hâc ar­te magnus eorum numerus ab exitu praeverti videtur. Postquam vero hinc depleta fuerint vasa sanguifera, sponte connivent secretoriorum os­cula (adhaerentibus insuper forsan viscidioribus quibusdam ex massâ, lentius jam motâ, particulis) atque una nervorum, un de pristinum repe­tente tramitem sanguine cessat haec eruptio.

[Page 213] At ambigi potest utrum ad hepa­ticam secretionem nervi quicquam faciant, quandoquidem, licet gran­diusculi hic inserantur, minores ta­men, si partis eximiam amplitudinem spectes, forsan sunt (servatâ propor­tione) quam quibus aliae plures se­cretoriae partes gaudent; cum tamen vasa secretoria & ampla & numero­sa sint: Proinde, cum uniformiter agit natura, deducere quis forsan poterit, nec aliis hujus prosapiae in partibus nervosum huic muneri suc­cum inservire.

Cui dubio ut occurramus, ère for­san erit attendere, quod, quandoqui­dem laxitas in sanguinem (prout superius statuimus) introduci debet, ut sic particulae ad secessum destina­tae promtius fermento nervoso, in ipsâ parte suggerendo, obsecundent, inque vasa secretoria adstantia pro­pellantur; ubi hujus gradus major fuerit, minor sufficere potest fermenti [Page 214] istius quantitas, unde concludere li­cebit, minores in partibus, ad quas sic laxatus appellit sanguis, adesse de­bere nervos hoc adducentes. Ad laxitatem hanc efficiendam, natu­ram, intestina solummodo fermenta­tione non contentam, fermentorum praecedaneorum variis in partibus affusione prospexisse notavimus, un­de major hic, minor illic in allabente sanguine, pro fermentorum istorum activitate & copiâ, supponi debet introducta laxitas, adque particulas dimittendas aptitudo. Hanc in san­guine hepar alluente majorem esse, quam in eo, qui ceteris plerisque ad­ducitur partibus, conjicimus; pro­pterea minor fermenti nervosi, im­mediate affundendi, hic sufficere po­test proportio. Si quaeratur, unde tanta haec isti sanguini laxitas acce­dit; respondeo, verisimile videri à lienari fermento pendere: sanguis enim lieni advectus, & nervosi succi [Page 215] affusione illic subtiliatus & morâ, quam in ejus cellulis (à Cl. Mal­pighio detectis) trahit, elaboratus, nequit non & ipse multum laxari, fermentique genium hinc induere, & reliqui, à mesaraicis, ceterisque ve­nis, hepati allati (illo enim totum properare circuitus leges dubitare vetant) compagem non parum sol­vere, unde minori negotio in pori bilarii adstantia ora secessurae impelli valent particulae. Usus hic (de quo tantopere inter authores, dissentien­tibus invicem calculis, disceptatum fuit) lieni à sollertissimo modo dicto viro (de liene c. 6.) assignatus ma­ximâ probabilitate niti mihi videtur. Cum enim (ex ejus observatione, magis quam antehac factitatum erat, accuratâ) glandulosis corporibus pars haec scateat, secretionem in his, ad morem alibi consitarum ejusdem ge­neris partium, institui verisimile est; cum ve [...]o cuncta glandularum pro­ducta [Page 216] introrsum devehenda altiorem, quam sanguis ex quo proliciuntur, energiam sapiant, atque huic remixta eidem fermentativa evadant; cum porro nulla adsita sint vasa, per quae secreta materia extrorsum deducatur, sed sanguini ad hepar properanti ne­cessario remiscenda sit, cuinam alii, naturae methodis magis congruo, di­cari potest haec pars usui, quam ut ad secretionem in hepate sanguinem dis­ponat? Una, ex quâ me, ut libere fa­tear, satis expedire nequeo, etiam­num haeret difficultas; quâ nimi­rum arte, splene execto, fiat, ut se­cretio hepatica satis libere, ad chy­loseos in intestinis munus complen­dum, recrementaque hac elutriati solita, pro naturae exigentiis amo­lienda procedat, postquam sic (juxta hypotheseos nostrae tenorem) san­guis appellens fermento hinc propa­gando fraudatus fuerit. Nisi forsan conjecturam hic ferre liceat, Numi­nis [Page 217] ministram Naturam (cujus sol­lertiam non minus in defectibus re­parandis, quam singularum partium staminibus primitus jaciendis, & agnoscere, & suspicere [...]tenemur) co­piosiore nervosi succi ad hepar, per nervos huic insertos, affusione isti defectui subvenire: Cui sane con­jecturae favere videtur, quod (juxta Cel. Willisium) inter plexum hepa­ticum, & lienarem, per fibras utrin­que interjectas, communicatio inter­eedat: & quoniam (ex annexo à Cl. viro schemate) constare videtur, commercium hoc intercedere, ante­quam in ipsum lienem nervi inse­runtur, qu [...]dni conjiciamus naturam, quasi praevidisset quo pergerent ho­minum ausa, consulto prospexisse, ut succus in lienem erogari solitus, hoc execto, ad hepar in dictum usum de­duceretur? Utcunque sit ex Mal­pighiano experimento (loco cit.) in­ferre forsan licebit, ad secretionem [Page 218] (ubicunque tandem) promovendam conferre lienem: canem enim, cui vasa ad partem hanc attinentia stricte ligaverat, plurimum & frequentissi­me, ultra quam solent hujusmodi animalia, mingere observavit: Qui effectus ab hoc pendere, non prorsus fortassis absurde concipiatur, quod secretione, cui excitandae lienare fer­mentum opem conferre supposuimus (quam nisi hepaticam nemo, opinor, facile monstraverit) parcius, hujus defectu, procedente, materia elimi­nanda, solitum tramitem deserere coacta, cum reliquo sanguine intror­sum devehi necesse habet, ubi morâ suâ vel taliter comminui forsan po­terit, ut ad renum porulos aptitudi­nem nanciscatur, vel copiâ sanguinem gravando, & partes distendendo, istos (atque una nervorum insertorum, unde major succi horum profusio ha­beatur) ampliores reddat, adeoque hâc viâ se expelli non invita patiatur.

CAP. XIV.
De vasorum bilariorum officio.

QUanquam nostri non sit insti­tuti, uti supra monuimus, sin­gulas particulatim secretiones ex­pendere; quoniam tamen circa hu­morum in intestina deponi solitorum vias dubia quaedam occurrunt, atque de distinctis vasorum bilariorum mu­neribus, maxime vero de vesiculae bi­lariae usu, non admodum explicite ab authoribus dictum est, liceat in ista paululum inquirere.

Et primo quandoquidem doctiss. Graessius (de suc. pancr. nat. & usu thes. 196.) nil copiosae illius secre­tionis, quae exhibito cathartico su­pervenit, per arterias mesaraicas (quod tamen communis fert senten­tia) in intestina deponi asserit, totum [Page 220] autem quod ex sanguine in haec se­cernitur per ductus pancreaticum & bilarium prorumpere; cui tamen effato, experimento licet nixo, pau­cos solummodo assensum praebere comperio (quanquam hujusce rei penitior contemplatio ad phaenome­ [...] quorundam non temnendorum ra­tiones reddendas medicinamque fa­ciendam non exigui momenti mihi videtur) paucula quae pro eo insu­per militent in medium adducemus.

Primo igitur nequaquam naturae methodis consentaneum videtur eas­dem glandulas (quas esse partes se­cretorio operi destinatas supra conati sumus astruere) vasis secretoriis ad contrarias metas tendentibus donari, nec pluribus diversi generis materiis secernendis dicari, nec sane tale ali­quid observationes Anatomicae se­dulo factae, quantum mihi liquet, te­stantur. Atqui cum interiorem in­testini, chylum proxime amplecten­tem, [Page 221] tunicam glandulosam esse ob­servavimus, per quam decurrere va­sa chylum introrsum versus sangui­nem ducentia nemo, opinor, nega­verit; haud tamen constet adhuc quâcunque Anatomicorum (quo­rum tanta feraci hoc ingeniorum se­culo pullulavit seges) indagine, per eam tendere vasa ulla quae ex san­guine quicquam exportent, nec qui­dem duum generum hic reperiri glandulas; propterea precarium mi­hi videtur, cum res aliter facile ex­plicari potest, duplex hoc iis & op­positum, chyli scil. versus sanguinem deferendi, & excrementi ex eodem educendi, pensum assignare.

At secundo magis incongruum foret per chylosas semitas expurgari. Ut enim sileam, quod vix satis certo indicio constare arbitror, ipsorum e­orundem liquorum in iisdem vasis reciprocationes dari, haud omnino rationi consentaneum est liquorem, [Page 222] cui reliqui omnes, totaque adeo par­tium vel solidarum cohors, natales debent, per eosdem canales intus de­ducendum fore per quos emerita de­pluunt sanguinis recrementa, quorum occursu si non repelli, saltem inqui­nari necesse haberet. Sed non libet tam absurdo commento immorari.

Tertio, si vero oggeratur immedia­te ex arteriarum osculis in intestina transcolari recrementa haec; repo­no, praeterquam quod non constat numerosas adeo arterias, ut tantum humorum, quantus saepenumero ex­cerni solet, proventum apportent, huc propagari, sed quod maxima eo­rum pars in exteriori tunicâ desinere videtur, ut sic facilior sanguini ad hepar (mixtarum secretionum maxi­mum, ni fallor, quod corpus habet fecretorium organum) properanti sternatur semita: difficile insuper explicatu videtur, quomodo ex iis coletur crassa, quam excerni vide­mus, [Page 223] substantia, cum potius subtilio­rem & spirituosum sanguinis partem elapsuram verisimile sit, si mera per­colatio hic locum habuerit. Nemo enim non concedet patentiores esse ex arteriis in venas hiatus, quam qui in intestina, pro transfretandis hisce recrementis concipi possunt, cum to­tâ suâ massâ sanguis illac feratur, un­de fieri non potest, quin, si omnino ullae, subtiliores solummodo in inte­stina delapsurae sint particulae, cras­sioribus in venas sese recipientibus. At insuper cum natura secretiones regulares & usitatas non nisi in glan­dulis certo artificio extructis moliri observetur, vel tales hic adesse mon­strandum erit, vel ratio saltem assi­gnari debet cur à solitâ operandi normâ deflectat.

Verum quarto detur glandulas eductorias inter eas quae chylum im­portant dispersas esse (nec enim post tot, veteribus ignotas, nuper dete­ctas, [Page 224] partes peremtorie negavero ta­les forsan haberi, cujus rei penitior notitia à cultro anatomico quaerenda est) quandoquidem tamen admo­dum exiles ut sint necesse est, cum hactenus, una cum vasis suis, visum effugerint; verisimile est eas, si omni­no adsint, potius fermento ad ulte­riorem chyli elaborationem ex pu­riori sanguinis substantiâ suppedi­tando (more earum quibus ventri­culi tunica, cui haec intestinorum continuatur, respersa est) quam eme­ritis & ablegandis ejus partibus secer­nendis natas esse, cum si posterius hoc munus iis competat, satis con­spicui ab iis canales emergere deberi videntur, qui tam crasso, qualis sae­penumero excerni solet, humori eli­minando pares sint.

At quinto magnum secuturum videtur incommodum, si per intesti­norum tractus separarentur recre­menta haec. Cum enim ubivis juxta [Page 225] vasorum, quae istud subire pensum debent, emissaria poruli chylum in­trorsum vehentes adstare agnoscun­tur, quâ quaeso ratione praecaveri po­test, quo minus ista recrementa chy­liductuum horum oscula oblinant? unde si non in ea (vetante forsan figurâ & mole) admitti possint, sal­tem chyli particulas ab ingressu ar­ceant, utpote aditum quibus ingre­di debent ostia prius occupantia. Si objiciatur certum esse recrementa, à quibus tantopere timemus, in inte­testina, undecunque tandem, deponi; nec tamen eam, quam causamur, noxam, nisi raro, invehi: respon­demus istas materias, si per intesti­norum decursum separentur, quan­doquidem ex perexilibus emissariis necesse habent prodire, continuo & sensim extillare, unde nullo negotio super ductuum chyliferorum ora se diffundere valerent, cum si ex hepa­tico pancreaticoque ductibus prove­nirent [Page 226] confertim & interpolate, quando luxuriare contigerit, erum­pant, unde intestina tam copiâ, quam molestâ qualitate irritando & ipsa excludantur, & secum una obstruen­tes quascunque sive chyli sive alias reliquias deturbent.

Sexto, quod vero agmen claudat, non omnino necessarium videtur ad abstrusas hasce vias confugere, ubi patuli adeo & obvii sese exhibent ductus, ac sunt hepaticus pancreati­cusque, quorum tanta est amplitudo, ut cuncta secretionum istarum mo­menta hinc pendere facile posse satis obvium sit concipere. Quamvis e­nim ductuum horum alter bili soli, alter limpido, salivaeque plurimum affini, liquori ex sanguine secernen­dis ab authoribus dicentur, non vi­deo tamen cur non & superfluis, cu­juscunque ferme generis, substantiis ex eo in intestina eliminandis pariter ex usu sint. Et pancreaticum qui­dem [Page 227] ductum quod attinet, cur non hac varii excernantur humores, per­inde ac per salivares, quos & in mor­bosâ diathesi & exhibitis ptyalis­mum concitantibus medicamentis variorum humorum saburram pro­fundere notum est, ut alias secreto­rias partes taceam, quae non semper unum idemque humorum genus se­cernunt? At regiam sanguineorum recrementorum, per sedem detur­bandorum, viam hepaticum censeo ductum. Si enim hepatis molem (quod hoc seculo haematoseos mu­neri famulari desiit) quantam vix ulla alia in toto corpore secretoria pars habet, copiam sanguinis illo properantis, ejusdemque insuper à lienari fermento praedispositionem ad secedendum pensitaverimus, vix credibile videtur, tantum ad bilem solam secernendam (quam ceteris hu­moribus calidiorem, & proinde ma­gis mobilem, faciliusque secessuram, [Page 228] quibus humorum doctrina placet agnoscunt) apparatum requiri, in­terea ut aliae ex inveterascente con­tinuo sanguine biliosis crassiores & tenaciores particulae affatim, & ma­jori forsan copiâ pullulantes, quae & amandari necesse habent, nullam ta­men ad secedendum procatarxin sor­tiantur, & obscuras quibus absce­dant semitas quaerere cogantur.

Si quaeratur ergo cur tam nume­rosae, tamque amplae ad intestina dis­currunt arteriae, nisi iis aliquid elimi­nandum suggerant? Respondeo hoc fieri, tum ut major hisce partibus refocillandis sufficiatur calor, quae cum membranosae sint, hujus fotu plus indigent; tum ut hoc facto ambitu rapidior sanguinis ad hepar tendentis refringatur motus. Vide­tur enim (prout supra fusius disse­ruimus) quod si tam rapido torren­te hanc partem allueret, atque neces­se haberet si immediate per arterias [Page 229] illo deportaretur, nulla secretio prae magnâ sanguinis confusione succede­ret; hâc vero sanguinis retardatio­ne fit, ut singulis particulis ab agita­tione à corde impressâ minus solici­tatis, quae ad secessum destinantur facilius, ab affuso nervoso in hepate fermento, in ductus hepatici ora de­turbentur. Huic favet quod venae mesaraicae in tantum ampliatae prae arteriis conspiciantur: hanc enim auctam istorum vasorum proportio­nem ad motum sanguinis retardan­dum, quo pacatiori flumine ad hepar feratur, plurimum contribuere nota­vimus.

Sed ne diutius Graeffiano huic placito immoremur (cui plenius vel statuminando vel reprobando accu­ratiores, fateor, observationes Ana­tomicae in scenam vocandae sunt) ad distinctum cystis bilariae usum, de quo parcus inter authores sermo, ex­plorandum descendamus.

[Page 230] Sylvianum quidem vel potius Ba­chianum, quod in limine sese offert, dogma, Bilem ex sanguine, cysti fel­leae per propriam arteriam allato, fa­bricatam, ut volunt, reliquo, hepar trananti, ut ei fermenti loco inser­viat affundi, non opus erit hic exa­gitare, quandoquidem tum experi­mentis, tum rationibus, à Cl. Need­hamio & Malpighio allatis, abunde satis evincitur, unicum cysticae huic bili, in intestina scil. iter esse, nulla­tenus vero ex cysti delapsam in he­par sursum per porum bilarium ser­pere.

Quo sic habente, proxime inqui­rendum erit quâ viâ vesiculae, quem continere solet, liquor suppedite­tur.

Et partem sane ex glandulis mi­liaribus, quas per ejus tunicam dis­pergi observavit Cl. Malpighius (De hep. cap. 4.) delibari rationi consen­taneum videtur, quo enim fine tales [Page 231] hic sitae sunt glandulae, nisi ut liquo­rem aliquem in vesiculae cavitatem effundant, cum & eas omnes secre­torias esse partes constet (saltem ad­modum probabile sit) nec quisquam, puto, asseruerit inde quicqua in san­guinem devehendū exugere? Verum longe maximam ejus partem ab he­pate derivari extra dubium habetur, cum nulla alia in procinctu pars sit, quâcum tantum habet commercii, ut inde eam suppeditet copiam quae hic scaturit. Sed de viâ quâ ex hepate deportatur, utrum scil. per proprias radices, an per meatum cysticum huc deferatur, difficultas (cujus enoda­tionem ad praesentis quaestionis solu­tionem aliquantulum conferre posse censeo) etiamnum haeret.

Equidem priusquam innotuerat fibras (quarum unam majusculam juxta annulū fibrosum insertam ve­siculae radicem [...] appellant Cel. Anatomici) à vesicula in hepar [Page 232] protensas esse, antiquitus jure credi­tum fuit istam partem liquorem om­nem suum à poro bilario per meatum cysticum accipere; nec enim alium in promtu erat comminisci trami­tem. Post [...]uam vero accuratiori A­natomico [...]um (Jasolini inprimis, uti censet Cel. Glissonius) industriâ ea­rum notitia invecta est, adeo perpla­cuit inventum hoc, ut longe potior medicorum pars, relictâ veterum sententiâ, per has tanquam radices impleri cystin (maximâ saltem ex parte) opinati fuerint. Quam licet haudquaquam, antequam ex sedulo factâ indagine Anatomicâ ulterius quid veri falsive subsit plene consti­terit, eversum ivero (nec enim eam prae me fero dissecandi peritiam ut hac in re pronuntiare ausim:) prae­fatâ tamen Cel. Glissonii, aliorum­que doctissimorum virorum eidem astipulantium veniâ, dubium mihi (cui veterum, quousque nec expe­rientia [Page 233] nec evidens ratio aperte re­fragantur, sacra authoritas) adhuc videtur, utrum plene constet omnino admittendam esse hanc per proprias radices implendi rationem, atque an­non totum, quem ei hepar sufficit liquorem cystis, eâdem, quae veteri­bus placuit, modo memoratâ viâ ac­cipiat.

Quae mihi hanc dubitandi ansam suggerunt haec sunt.

Primo, quod si per radices, uti ad­struit Cel. Glissonius, nec omnino per meatum cysticum, nisi per accidens implenda sit vesicula, vascula tan­tilla huic muneri plurimum impro­portionata videntur. Mox enim monstrare conabimur partem hanc indies, idque plerunque saepius in die, suam sarcinam satis magnâ co­piâ deponere, & novum proinde proventum identidem admittere, quod ut praestet satis largi hiatus vase donari debet, qui liquorem hunc [Page 234] eâ, quae fere inanitae replendae suffi­ciat, quantitate supp [...]ditet; eoque magis quoniam bilis secretionem non perenniter, sed interpolate (sal­tem non aequali omnibus horis men­surâ) fieri censemus. At haud ipse oculatissimus vir, nec, puto, quisquam alius, disertis verbis sibi compertum asserit cavitatem in majori illâ, quam vocant, radice (ut de ceteris taceam minoribus fibris) conspicuam haberi; quae certe, si tam eximii usus foret, & omnino adeslet, sicut vix sagacissimi viri indaginem effu­gere potuisse credendum est, sic ab eo proculdubio prodita fuisset. Imo nec Cel. vir ilsius in hepar distribu­tionem admodum explicite desc [...]i­bit, verum postquam edocuerat hu­jus vasis truncum ramusculos aliquot & vasa capillaria in hepatis cavum distribuere (Anat. Hep. cap. 13.) satis aut eaddit videturque etiam ipsum ramulus quidam Portae comitari, tan­quam [Page 235] innuisset, talem ejus commea­tum ei omni ex parte non prorsus perspectum fuisse.

Secundo, Nil repugnat quin ve­sicula satis commode per meatum cysticum impleri possit; quod & ipse doctissimus vir haud obscure agnoscit. Siquidem & inficiatur ul­lam hic sitam esse valvulam quae bi­lem ascensuram repellat, verum (cap. 14. & 19.) levi digitorum compres­sione hanc prorsum & retrorsum per hoc vas adigi posse asserit; atque in­super (cap. 17.) fibrosum vesiculae annulum, quam obliquam duct us com­munis in intestinum insertionem, ut plurimum infirmius obluctari. Quo sic habente, quandoquidem magnâ (quod omnes, opinor, agnoscunt) copiâ per bilarium porum suus ex hepate descendat humor, sitque ma­jor fibrosi annuli quam obliquae in­sertionis laxitas, unde prius impleri, quantum circumpositarum partium [Page 236] sinit pressura, necesse habeat vesicula quam liquor hic in intestinum erum­pere possit; cum porro nullum vel perexiguum (ex mente sagacissimi viri) inter liquorem cysticum, & per porum ex hepate delatum, inter­cedat discrimen, mihi haud opus vi­detur (nisi clare monstraret auto­psia) alios comminisci, per quos im­pleri teneatur vesicula, canales. Et quamvis urgeri possit multos in cor­pore dari secretos, omniumque vel sollertissimam eludentes indaginem, meatus, ubi nihilominus certum est liquorum decursum esse, quemad­modum de nervis (missis aliis in­stantiis) affirmari potest; reponere licet, bilem in cysti contentam & satis crassum esse humorem, & fre­quenter (nec exiguâ, prout mihi vi­detur, quantitate) in intestina ex hoc conceptaculo evacuari, ut proinde ne­cesse habeat satis patulum & obvium sortiri vas, per quod ex hepate in eam deducatur.

[Page 237] Tertio, Liquet porum bilarium easdem cum Portâ ramificationes obtinere. Eo enim in loco, Anato­micorum consensu, ubi ex collectis mesaraicis, splenicis, &c. venis, in unum intra hepar coit truncum Por­ta, porus bilarius ei sociatur, atque aequo dimenso (saltem nondum no­tatâ variatione ullâ in amplitudinis proportione) ad omnes ejusdem in­tra hepar distributiones illic pariter dirimitur, unde perfacile per totum hepar à Portâ suffultus distribui po­test, ut precarium videatur (quan­doquidem ex autopsiâ haud clare satis rem ita se habere deprehendi­tur) si non naturae methodis disso­num, ullos ejus ramos ante abrumpi vel desinere, ut vesiculae radicibus, idem onus suscepturis, locum fa­ciant, quam ad omnes hepatis, quo Porta tendit, partes se dissiminent. Propterea, cum prae tali vasorum distributione satis commode totum [Page 238] per porum bilarium externinari po­test, quod sub bilis appellatione in hepate secerni tenetur: cumque promte adeo ac diximus per mea­tum cysticum ex poro impleri potest vesicula, cur gratis supponamus na­turam, regularem suam & simplicem methodum deserendo, pluribus con­dendis vasis damnandam iri, ut idi­dem opus exequatur?

Quarto, At quod majoris forsan momenti hoc in negotio sit, obser­vavit in quibusdam animalibus Cl. Malpighius (de liene cap. 6.) vesi­culam ab hepate prorsus distermi­nari. Nempe in v per is & consimi­libus, eo dicente, oblongus à jecore producitur in intestina porus bila­rius, cujus extremitati in intestinum hianti nectitur meatus cysticus à pro­priâ vesiculâ emanans, quae multo in­tervallo ab hepate dissociata proximo intestino haeret. Quaero hic, quan­doquidem haud in promtu est a­lium [Page 239] vesiculae in hisce animalibus usum & actionem comminisci, quam quae aliis, in quibus hepati affigitur, competunt, quomodo, nisi per mea­tum cysticum, bilem ex hepate ob­tineat, cum nullum immediatum cum eo commercium habeat. Quod si ita sit, deducere licebit bilis cysti­cae proventum, non necessario ab he­pate per radices inde ad vesiculam propagatas petendum esse; quorsum aliter in istis animalibus hepati non affigitur? [...]roinde haud sequitur quod in quibus hepati affigitur in­de suum eo modo depromit liquo­rem: cum enim in utroque genere par usus, &, quoad cetera, fabrica sit, quae ratio dari potest, cur in his magis, quam in illis, alius quam per meatum cysticum ad vesiculam bili ex hepate trames esse debeat? situm vero ejus in his intra hepatis crepidinem, arctamque cum eo con­nexionem, non frustra à natu [...]â desi­gnari, mox firmare conabimur.

[Page 240] Quamvis autem bilem haud im­mediate in intestina penetrare, sed in cystin (ad eximium infra tradendum usum) prius divertere debere cen­seam, ideo tamen etiam huc defle­ctere videtur, ut liquori ex glandillis Malpighii cysticis modo memoratis extillato admisceatur, à cujus (ut­pote diversi genii, si fas sit suspicari, humoris) miscellâ alias, magisque muniis subsequentibus accommoda­tas dotes acquirere verisimile vide­tur. Quod vero in cysti non raro (ex Glissonii observatione) aeque crasfa, imo (ex Malpighii) quan­doque crassior quam in poro depre­hendatur, cum probabile sit liquo­rem ex hisce glandulis extillantem modum illius qui ex ceteris pleris­que excernitur limpidum & tenuem effe; id partim longiori quam hic trahit morae, unde in majorem cras­sitiem excoqui necesse habeat, tribui potest; partim stagnationi aliquali dandum, quâ fieri vix potest, quin [Page 241] & crassiores subsidant particulae, & tenuiores supernatantes, compres­srone factâ, promtius, illis relictis, exprimantur: Imo quamvis, usque dum in motu fuerint, satis fluidae & tenues videantur, ubi tamen paulu­lum quieverint, in mutuos ruunt am­plexus, atque hinc multo, quam se­cus eveniret, crassiorem liquorem ex­hibere facile possunt, diversamque forte ab eâ, quae in poro etiamnum seaturit, bilis speciem simulare; nec sane raro evenit, quod in calculosam etiam substantiam concrescunt; tan­topere ad crassescendum proclivis est hic liquor. Utcunque sit, saitem a­criorem suspicor esse bilem, quae ex hepate noviter emanavit, inque po­ro adhuc stabulatur, quam postquam in vesicam irrepserit, atque illic ali­quandiu morata fuerit: Ex vasis e­nim exportantis amplitudine, pro­deuntisliquoris (plurimum ab omni qui in ceteris quibuscunque glandu­lis [Page 242] secernitur diverso) colore, insigni amaritudine, aliisque notis, colligi potest ex crassioribus aeque ac te­nuioribus, & proinde inter se diffot­mibus & irregularibus particulis con­flari, quarum tamen acrimonia à le­nioribus, quae (si conjecturae locus sit) ex cysticis glandulis erumpunt, deliniri aliquantum poterit, ut sic commodum magis fermentum des­cendenti chylo exurgat.

Sed objiciat forte aliquis vesicu­lam, cui cervix à calculo obturata fuerat, aliquando bile superius ple­nam inter dissecandum deprehensam fuisse, ut iccirco alium, quam per meatum cysticum, ei aditum conce­dendum esse videatur. Cui referi­mus, hanc observationem nil nostram suppositionem infirmare: Calculus enim iste, in ejus cavitate genitus, quamvis elapsuro humori obsistat, utpote ad vesiculae cervicem, quà propriâ tendentiâ, quà partium cir­cumjacentium [Page 243] compressione & con­tenti liquoris impulsu, satis promte decidens, facile tamen praebere viam potest humori sursum se ins [...]nuanti, qui ex angustiori canali in amplius spatium repens, vel retrorsum obje­ctum calculum levi negotio trudere poterit, vel aliquatenus distendendo meatum cysticum, sibi viam inter va­sis hujus (laxioris texturae cum sit) latera, & calculum in vesiculae cavi­tatem cito parare potest.

Ceterum sive per proprias radices, sive per meatum cysticum impleatur, hoc tamen pro rato habendum mihi videtur, naturam tam notabile con­ceptaculum nunquam formatum vo­luisse, nisi ut insignem aliquem usum praestaret; qui qualis sit propius jam inquirendum incumbit.

Hanc autem disquisitionem quo melius prosequamur, consideran­dum inprimis est, observari, ni fallor, posse, Secretiones omnes (exceptis [Page 244] iis quae vel in ipsâ interiori ventri­culi tunicâ, pro fermento chylifica­torio congestis illic cibis suggerendo, habentur, vel quarum materia insu­per ad ventriculum in eum finem tendere debet) post assumtos cibos quanquam non in totum supprimi, saltem minutius (in iis animalibus, quae non nisi per intervalla sat longa cibos assumunt) naturaliter proce­dere, usque dum in sanguineum ri­vum distributus fuerit chylus. Cu­jus rei causa forsan assignari potest, non solum quod minor secretionibus intus suppetit materia (cum raro ci­bos assumimus, nisi assumtis, vel alias erogatis, maximâ ex parte, prioris escae auctariis) sed & quia succo ner­voso ad ventriculum glandulasque salivares, majori copiâ (prae nervo­rum, tum lacessitis inter masticandum glandulis istis, tum distento ventri­culo, invigoratione, quâ copiosius illic suum profundunt succum, atque [Page 245] hinc secretionem ex praeterfluente sanguine, modo superius allato, ube­rius concitent) suppeditato, aliae partes illius influentiâ magnâ ex parte fraudari necesse habent: Na­turâ, providi instar oeconomi, hac ar­te prospiciente, ne massa haec, in fu­turum corporis alimonium destinata, crudior in venas admittatur. Post­quam vero sanguinea massa chylo re­ferta fuerit, & uberior universis se­cretionibus materia suppetit, & se­cretio in ventriculum aliasque me­moratas partes prius facta, postmo­dum maximâ ex parte cessat, conni­ventibus scil. vasis distentione suâ ab oppleto ventriculo jam immuni­bus, nec amplius (vacuato nempe ventriculo) lacessitis nervis suis, un­de copiosius in alias partes profluere potest succus nervosus: quo fit, ut natura à primis coctionis curis libe­rata, magis secundariis hisce muniis vacare possit.

[Page 246] Inter partes autem quibus haec se­cretorij muneris interpolatio accidit, hepar, aliaeque prope consitae partes secretoriae, numeranda videntur; quae exiguâ solum quantitate lati­cem, cui secernendo destinantur, quo chylus ex ventriculo descendit tem­pore, deponere existimo; hoc vero (maximam saltem partem) distribu­to, secernendi munus repetere par­tes has, atque tum vesicae bilariae suum suppeditari liquorem, tum po­ri bilarii radicibus suum etiam sug­geri.

Si quaeras quomodo ex hoc sup­posito bilis (quemadmodum modo adst [...] uxi) chylosae massae in intesti­num delabenti in fermentum cedere possit, cum nisi ei toto descensus tem­pore continuo admisceatur, haud ae­qualiter in eam agere potest; respon­deo, satis obvio, ut mihi videtur, & plane mechanico artificio hoc prae­stari; prout facile patebit, fi prius [Page 247] prius paucis circa vesiculam obser­vandis attendamus.

Iccirco adnotandum vesiculam fel­leā in iis animalibus in quibus hepati annectitur, in concavâ ejus parte lo­cari, quam ex adversâ parte premunt tum ventriculus, tum intestinorum ali­qua; in iis vero, quibus ab hepate di­sterminatur, intestino proximo (dicen­te Malpighio) haerere, ubi & non po­test non ab adjacentibus aliis partibus undiquaque stipari. Observare insu­per est, quod quam vis raro in totum plena deprehenditur, liquoris tamen penum aliquem perpetuo asservat: porro quod à compressione aliquanto fortiori non admodum invita suum effundit liquorem, quem tamen, prae fibroso & contractili annulo, quem, in collo habet, nunquam, nisi ultra modum distenta, sponte dimittit.

Quibus ita se habentibus, facile concipere possumus, quod dum, ven­triculo, ut diximus, feriante, bilis [Page 248] (in hepate secreta, & ab obliquâ in­sertione fortius quam fibrosus annu­lus renitente repulsa) in vesiculam deponitur, satis magna ejus copia hic admitti potest, quandoquidem nullam à ventriculo (utpote vacuo) pressuram haec pars sentit; cumque per sat longa intervalla à cibis absti­nere solemus, hinc satis temporis ei pro idoneâ liquoris sui quantitate comparandâ conceditur. Ubi vero, cibatus fuerit ventriculus, statim hanc comprimit, adeoque pro com­pressionis gradu succum suum in du­ctum communem, atque inde (su­peratâ obliquae insertionis resisten­tiâ) in duodenum, effundere cogit, semicocto chylo illuc properanti sug­gerendum. Utque magis magisque, procedente coctione, intumescit in ventriculo massa, jamque ex pyloro erumpit, fortius usque hinc compri­mitur vesicula, unde jugis bilosi lati­cis non potest non haberi profusio. [Page 249] Nec quidem cessat haec compressio, donec maxima chyli pars à lacteis absorpta fuerit: distenta enim inte­stina tum extrusae è ventriculo massae novâ usque copiâ, tum ejusdem, dum sensim elaboratur, intumescentiâ, ne­cessario, ut majus nanciscantur spa­tium, ventriculum comprimunt, at­que una vesiculam; adeo ut conti­nuo descendenti chylosae massae, in suo per duodenum transitu, ista bilis suggeratur. At que hinc radicum (uti perhibentur) & fibrarum in hepar sparsarum usus (quem & Cl. Glis­sonius ex parte agnofcit) satis com­modus, & quo alium ut mihi vide­tur, non opus est excogitare, assigna­ti potest; nempe ut totidem retina­cula atque ligamenta sint, quibus va­lentius hepati vesicula haec allige­tur, nequando à loco suo divelli con­tingeret; quod certe cavere debuit natura, ne si hoc eveniret, chylus liquoris, quem suppeditat, tributis [Page 250] fraudaretur, adeoque in venas minus subactus & digestus ingereretur: etenim prae mole ejus, & abdominis in perfectioribus animalibus capaci­tate, metus esset ne hucilluc volvere­tur, nisi admodum firmam cum stabili aliquâ parte connexionem obtineret, adeoque & bilis, compresso meatu cystico, ingressus, & ejusdem, pro naturae indigentiis & designatione, egressus praepediretur.

Interea toto hoc tempore, si non nihil parum saltem, noviter secretae in hepate materiae ex ipso poro bila­rio huic massae affundi arbitramur; cum & secretiones (prout modo mo­nuimus) parcius hoc tempore pro­cedant, & quod in porum ex hepate secernitur, cum hanc ob causam in parvâ solum quantitate sit, facile in­tra amplam illius cavitatem se com­ponere posse videtur; quod autem ex vesicâ erumpit, non isto tempore secernitur, sed tantummodo excerni­tur, [Page 251] utpote quod in hunc usum hic prius reconditum fuerat. Vix autem aliquid ex poro bilario nuperrime ad­missi liquoris sui (qui forsan si bili ex vesiculâ affluenti, & cystico hu­more proprio contemperatae, in des­censu affunderetur, nimis acrem red­deret) exprimi potest, cum quoad situm non eo, quo vesica, modo dis­positus sit, ut pressionem facile sen­tiat, quodque in eo coacervatur, in ramis hepatis confiniis nondum e­gressis (utpote quorum cavitas in proportione ad extantem truncum major videtur) residere probabile est. Et sane etiamsi concederetur succum hunc immediate per porum excretum ad chylosin perficiendam idoneum (absque ullâ lenioris liquo­ris mixtuiâ) fore menstruum, si ta­men jugiter eâdem, quâ intermisso chylificatorio opere totâque suâ mole, praeterlabenti chylo affunde­retur (vasis enim amplitudo magnam [Page 252] illius quantitatem hic secerni solere demonstrat) coctionem forsan ni­miâ copiâ perverteret & pessunda­ret. Si ergo quaeratur cui insuper usui inserviat? dico, quod fieri ne­quit, quin à chylosae massae crassiori­bus & viscosis, absorpta à lacteis pu­riori parte, reliquiis plurimum obli­nantur earum in intestina hiantium ora, quae nisi abstergantur, haud con­cipi potest transitum chylo postmo­dum admittendo dandum iri. Huic proinde noxae averruncandae consul­to prospexisse naturam istius liquo­ris, post absolutam purioris chyli in lacteas traductionem, affusione cen­semus; cujus acrimoniâ facili ne­gotio effici potest ut abstergatur mu­cofus ille lentor, forsan & prae fer­mentativâ, quâ liquor iste, quous­que naturales conditiones retinuerit, pollet indole, in alibilem succum convertatur, atque à lacteis absor­beatur, quandoquidem activâ sui [Page 253] parte prius orbatus fortiori, & magis acri, fermento indigere videtur, quam quod integrae massae proportionetur.

Si dubitetur quomodo biliosus li­quor in intestinum, nullo facto prius in vesiculam diverticulo, penetrare posset, quandoquidem (prout ex Cel. Glissonio notavimus) fibrosus vesiculae annulus quam obliqua du­ctus communis in duodenum inser­tio infirmius obluctatur, respondeo quod prae diutiori liquoris ex vesicu­lâ in intestina, à dictâ compressione, effluxu fieri potest, ut obliqua inser­tio aliquanto patens, vel saltem ma­gis cedens, per aliquod temporis spa­tium permaneat, ut facilius bili (se­cretione hepaticâ jam, novâ suppe­ditatâ materiâ, vices suas repetente) ex poro rectâ descendenti transitum det, quam contra obluctetur ut in ve­siculam ascendat; donec tandem nativam contractionem sensim re­cuperans, in eam ad memoratos usus [Page 254] denuo urgeat: Imo postquam imple­ta fuerit vesicula, quod superest des­cendentis bilis, cystico liquore haud imbutum, viam sibi recta in intesti­num nequit non facere, ut hinc opus hoc abstersionis, priori eruptione tantum inchoatum, iterato aggre­grediens plene, ante novum admis­sum chylum, absolvat. Ab hujus li­quoris suppressione vel parciori effu­sione chylosarum excretionum causa frequenter petenda est: nisi enim ab adhaerente mucositate liberetur glan­dulosa intestini tunica, necesse est ut praeterlabatur chylus, adeoque de­stinato nutricatu fraudato corpore, tabes tandem insequatur: hoc vero absque debito istius liquoris supple­mento haud praecaveri posse vide­tur.

Quod in hunc quem assignavimus vesiculae usum objciatur, fere semper ab authoribus (moderate saltem) plenam reperiri, quod secus eventu­rum [Page 255] quandoque concipiatur, si tam constanti tenore suas quotidie con­tentum liquorem deplendi & novum accipiendi vices subiret, solutionem hinc forsan admittat, quod vel ani­malia, ex quorum inspectione haec eruitur observatio, violentâ morte perimuntur, vel rarissime saltem oc­currunt, quibus adeo resolvitur par­tium (inter alias) secretoriarum to­nus ut absque omni luctâ emorian­tur; unde fit ut dum cerebrum, & reliquae quibus vel nervi vel fibrae adsunt, se in mortis articulo ad mo­tus contractivos componunt, secre­toriae pariter in contractiones agun­tur, quo molimine multo copiosior habetur secretio. Hinc hepar ma­jorum humoris ibidem secernendi quantitatem profundit, qui in porum bilarium depositus, atque partim in­sequentis protrusione, partim hu­jusce vasis, arctius hoc tempore sese stringentis, compressione in ductum [Page 256] munem adactus, fursum in vesiculam urgetur (quae sane nullatenus ad arctam constrictionem, ut ingressu­rum non admittat, nata videtur) in quam facilior ei trames sternitur, quam in intestinum. Porro inter ex­tremos moribundi animalis conatus, una cum reliquis partibus, constrin­guntur intestina, unde magis occludi necesse habet ductus communis in duodenum insertio, utpote sat longo intervallo inter ejus tunicas (arcte hoc tempore contractas) decurrens. Quod vero in aliquibus, licet rarius, vesicula vacua deprehenditur, impu­tari potest vel violentae vesiculae compressioni (quam & causam Cl. Gliss. assignat) vel fatali enervatio­ni, non tam fibrosi annuli (licet & hunc pariter resolvi credendum sit) quam partium in hepate secretionis effectricium, unde nil in porum, ve­siculae postmodum tradendum, de­poni potest; ut proinde tantâ in­vectâ [Page 257] debilitate (maxime si ad uni­versam insuper, quod in tali casu for­san evenit, oeconomiam animalem, vel maximam saltem ejus partem, pertingat) non mirum sit animal, in quo isthoc observatur, repentino fato succumbere.

Verum gravis hic urget difficul­tar de iis animalibus quibus deest vesica bilaria, quemadmodum in E­quo aliisque non paucis observari posse Celebb. Glissonius & Needha­mius testantur. Cum enim & haec fermento chylificatorio in intestinis suggerendo, perinde ac alia quibus suppetit vesicula, indigeret, quaenam tantopere variatae in his organiza­tionis ratio haberi potest?

Cui dubio quamvis non parum difficile mihi videtur satisfacere, & cui plenius enodando collatae circa variorum animalium fabricam pecu­liares quaedam observationes (quae tamen mihi nondum constant) re­quiri [Page 258] videntur; ne tamen prorsus intactum praeteream, conjecturas me­as circa hanc rem aliorum censurae subjiciam, quae & (quanquam non facis, saltem) scintillulae forsan loco esse poterunt ad ulteriorem ejus elu­cidationem.

Inprimis autem hic observari po­terit, primo plurimas animalium spe­cies vesiculâ hâc p [...]aeditas esse, inter quae, ea (quantum mihi observasse contigit) quae per satis longa inter­valla à cibis abstinere solent, nume­rand a veniunt; item Carnivora (do­mestica saltem) quorum nempe pa­bulum particulis magis activis con­stat; quinimo Ruminantia, ea sal­tem quae frequentiori observationi occurrunt, uti Boves, oves, &c. 2o. Equos qui eâdem destituuntur, con­tinuo fere (ubi hoc iis permittitur) saltem per multas indesinenter ho­ras, escae intentos esse; quinetiam horum usitata edulia, vel gramen, [Page 259] vel foenum, aut frumenta varii gene­ris esse, quorum utrumlibet particu­lis minus activis (saltem actu non multum agitatis) constat; in gra­mine enim, dum adhuc viret, crudio­res & aquosae plurimum scatent, quibus adeo diluuntur quotquot in­sunt magis activae, ut exiguae sint ef­ficaciae; in foeno vero & frumentis siccatis quamvis activae haesatis ma­gnâ forsan copiâ abundent, adeo ta­men aliis prae siccitate implicantur & subjugantur, ut non facile sese ex­tricare possint.

Hinc supponere forsan licebit E­quos, quandoquidem minus exaltato hoc pabulo vescuntur, aliquanto a­criori fermento chylosae massae, im­perfectiori adhuc, in intestinis affun­dendo indigere, ad hujus particulas agiliores, at nimis obseratas, extri­candas, & crassiores comminuendas, quam quod aliis animalibus, quorum cibus stomachali fermento minus ne­gotii [Page 260] facessit, ex usu est; quale qui­dem esse liquorem per porum in in­testina recta descendentem, prae eo qui in vesiculam prius divertit, cum­que cystico mitioris, nisi me fallant auguria, genii liquore unitur, modo conatus sum ostendere. Porro cum pabulum suum constanter adeo inge­runt, nec prius devorato eas dant in­ducias, ut ante concoquatur & ex­pellatur, quam novum superinduca­tur, cumque proinde pars indefinen­ter, ipso quo hoc fit tempore, pariter in intestina expelli necesse habet, quae & minus perfecte prae celeriori hoc transitu in ventriculo elaborari valet; hinc continuo affundi debet in intestinis fermentum, quod aequa­liter se ei admisceat, & sic chylifica­torium munus tam constans subsi­dium exposcens compleat. Hoc au­tem à cysti sperari vix posset. Cum enim, si eo quo diximus modo im­pleatur, per sat longum tempus oc­cludenda [Page 261] est, ut hoc praestetur, du­ctus communis in intestinum aper­tura, quo intervallo nil biliosi laticis chylo affundi potest; sin alterâ illâ methodo, per radices scil. ei suus inducatur liquor, non nisi lentis gra­dibus propter vasorum exilitatem impleri possit, nec proinde par esse potest secretus in eam humor des­cendenti chylosae massae; cum por­ro prae situ quem obtinere necesse haberet, haud daretur ei locus, pro­pter continuam fere ventriculi disten­tionem pro sufficienti bilis copiâ col­ligendâ; propterea non inconsulto fecisse naturam augurari liceat, hanc pattem istis animalibus denegando, quorum & usibus improportionatus videtur liquor quem defert, & quae ejus praesentiâ absque incommodo vacare possunt.

Si objiciatur boves, oves, &c. quamvis eodem, quo equi, pabulo vescuntur, cysti tamen donari: re­ponimus [Page 262] istorum cibos non imme­diate à primo, in quem ab ore dela­buntur, ventriculo in intestina pelli, sed in os resumi, ut ruminationem subeat, quo fit ut & repetitâ hâc comminutione, & salivae inter rumi­nandum miscellâ, eam obtineant par­ticularum suarum exaltationem, ut secundarii hujus fermenti gradus mi­tior iis sufficiat. Adde quod prae morâ quam hic trahunt cibi, cysti induciae sat longae pro liquoris quan­titate idoneâ comparandâ, his in in­testina erumpentibus suffundendâ, dantur.

Quandoquidem vero supposui­mus hepaticam secretionem potissi­mum à distributo chylo peragi, nec satis idoneè procedere posse naturâ stomachicae coctionis satagente; con­jicimus (ut objectioni hinc forsan oriturae obviam eamus) & chylum in hisce animalibus jugi tenore di­stributum satis facile secretionibus [Page 263] materiam praebere posse; & ventri­culum distentioni ab istorum anima­lium continuâ, uti notavimus, inglu­vie assuefactum, haud facile irrita­tionem quam diximus, ab ingestis (minus tum proprio genio, tum ex­actioris in ventriculo elaborationis carentiâ, ad turgescentiam pronis) sentire, ut nervi inserti copiosius, quam alibi, succum suum illic pro­fundant.

Quod succum pancreaticum post­quam toties de fermento chylifica­torio mentionem fieri, sileam, non id eo consilio facio, quasi crederem ad hoc construendum nil conferre: At quoniam haud integram de fermen­to isto tractationem meditor, sed so­lummodo bilariae vesiculae usum in­quirendum proposui, ea solum attu­li, quae ad hanc indaginem imme­diate factura credidi; cumque or­ganicum, quem assignavi, vesiculae usum, haudquaquam à pancreate [Page 264] pendere censeam, ejus, cum succi sui, considerationem praetermisi tan­tum, non neglexi.

CAP. XV.
Secretionum Privatarum ratio.

SEcretionum Publicarum sic, pro modulo nostro, redditâ ratione, sequitur ut Privatarum etiam me­thodum aliquatenus tradamus, quam tamen paucis perstringere sufficiet, quandoquidem fundamenta, quibus explicatio haec innititur, superius ex­posuimus.

Videtur igitur, has, perinde ac publicas, ad duas pariter species re­vocari posse, ut nempe sint vel mere colatoriae, vel praecipitatoriae.

Quod ad priorem attinet, nil ve­tare videtur, quo minus ubi pars nu­trienda [Page 265] ex subtilioribus (quae saltem ad cohaerendum habiles sunt) san­guinis particulis conflari debet, mera percolatio ad idoneas ex alluentis si­nu suppeditandas sufficiat, quando­quidem istae, quemadmodum supe­rius adstruximus, & ad secedendum (quà propriâ indule, quà crassiorum protrusione) magis proclives sunt, & ad commensuratas partis, cui nu­triendae destinantur, cavernulas sub­eundas haud difficili negotio se ac­commodant: ubi si strictiores, in opposito ad eum quo ingrediuntur hiatu, meatus invenerint (quod fa­cile, opinor, admittetur) satis prom­te apponuntur, inque eandem sub­stantiam concrescunt. Atque haec methodus locum habet, sive exhau­stae partis redintegrationem, novas in deperditarum locum particulas substituendo, sive ejusdem augmen­tationem natura designet. Ad hunc modum cerebrum & nutriri & augeri [Page 266] censeo; imo fortasse unicus est, quan­doquidem substantiae ejus modus à reliquarum omnium partium mul­tum differt, nec subesse ratio mihi videtur, cur non, si aliae ex ejusdem naturae particulis, subtilioribus nem­pe, conflarentur, & merâ earum per­colatione emergerent, eâdem quo­que texturâ constarent. Et sane ex purioribus & subtilioribus (ceteris paribus) sanguinis particulis con­flari cerebrum, argumento est, quod purissimo & subtilissimo, quem cor­pus habet, liquori separando praesti­tuitur: quomodo enim concipi po­test colum adeo exquisitum, meati-busque tam exilibus praeditum, ut ad hunc usum inservire debeat, compa­ginari posse, nisi componens mate­ria ex talibus constaret particulis, quae, ubi coierint, tam exiles (at confertos) meatus linquerent, ut huic soli transmittendo liquori apti sint? has autem suo genere & sub­tilissimas, [Page 267] & simplicissimas esse exin­de constat, quoniam si & crassiores, & minus regulares sint, necesse est ut intercepti patentiores, & diversae in­vicem figurae sint pori, qui proinde crassioribus, minusque inter se con­formibus, materiis transmittendis (quales à succi nervosi ge [...] mul­tum abludunt) dispositi necessario evadunt. Huc porro facit tum quod tenerae adeo ac cernimus texturae sit, tum quod natura tantopere illius tutelae cavit, quà duplici membranâ cingendo, quà fortissimo cranio cir­cumvallando, ut ab injuriis forin­secus illatis tutior foret. Cum er­go haec ei textura adest, quid impe­dit, quo minus mera hanc ei donet fabricam percolatio, eoque magis quoniam haec naturae simplicitati (toties antea decantatae) magis con­venit? Adde quod nulla hic termi­nantur vasa quae fermentum adve­hant, nec, si praesto essent, facile mon­strari [Page 268] posset, unde, & quâ arte id com­pararent.

Alteram quod attinet secretio­num privatarum speciem, eam nimi­rum quae circa eas impenditur par­tes, quae non ex subtilioribus modo dictis, sed vel crassioribus, vel mix­tis, co [...]truuntur; videtur hic, non minus quam in publicis, quibus ana­logiam istae habent, fermentum re­quiri, quod particulas assimilandas, pro partis nutriendae dispositione, & comminuat & dirigat, inque destina­ta conceptacula depellat; secus e­nim vix è venturum videtur, ut apte ad hoc concinnatae, prae confusâ, quâ in sanguine urgentur, agitatione, commensurata spatiola, earum com­meatu indigentia, offendant. I stud succo nervoso munus perquam inge­niose Cel. Willifium detulisse supra notavimus. Cujus quidem suppo­sitionis probabilitatem, non solum ad hanc, sed & ad publicas secretio­nes, [Page 269] quoniam supra ostendere cona­ti sumus, superest ut de modo, quo res ista (forsan) peragatur, paucu­la adjungamus.

Ut ergo appositio in partis, vel nu­triendae, vel augendae, substantiam habeatur, concipiendum est, caver­nulas adesse (utrum à particularum quae eas prius explerunt, seu avola­tione, seu in sanguineae massae gre­mium resumtione proveniant, an propriâ sanguinis, ad quam in ju­nioribus animalibus pronior est, ex­pansione aperiantur) in quas, sicut necesse est ut idoneae & commensu­ratae deponantur, sic vix verisimile mihi videtur, tales eas ingressuras, nisi vis quaedam directrix accedat, quae eas in has cavernulas disponat. Eae enim ex sanguinis particulis, quae subtiliores & magis spirituosae sunt, quanquam hoc nomine ad se­cedendum magis proclives sunt, mi­nutiores tamen videntur, quam ut [Page 270] istis adaequatae sint cavernulis, utpote quae ab iis haud arctari, nec proinde apponi possunt: crassiores autem, quae ad hoc opus requiruntur, & suopte genio magis patulum (qua­lem venae praebent) tramitem affe­ctant, & prae majori agitationis vi, quam quae mole minoribus compe­tit, nec propriâ indole deflectunt, nec ab istis distorqueri aptae sunt, unde in venas (favente harum ad ar­terias positione) sponte decurrunt. Ut ergo earum secessio habeatur, fi­brae, à nervis ortae, ubique in par­tium habitu disponuntur, quarum succi, à nervis ad eas deportati, & constanter effusi, ope fieri non potest, quin ea crassioribus istis sanguinis particulis comminutio inducatur, & determinatio (modo superius allato) imprimatur, ut, pristinam linquentes semitam, in cavernulas dictas tales, quae iis commensuratae sunt sece­dant, reliquis praeterlabentibus: [Page 271] Cumque non facilis sit egreslus, tum prae ambientium partium oppositio­ne, tum quod extra sanguifera vasa protrusas non adeo cordisurgere po­test impulsus, hinc necesle habent moram inibi facere, atque apponi, pattemque, pro naturae intentione, vel resarcire, vel augere.

Suggeri hic forsan poterit, non me­ram hic ex hypothesi Willisianâ (su­perius laudatâ) praecipitationem fie­ri, sed dissolutionem & alterationem induci. Agnoscimus; interea tamen nil hinc reportare datur, nisi ut talis particulis apponendis moles, & figu­ra, adque partes resarciendas hinc aptitudo emergant, ut, accedente, quam memoravimus, determinatio­ne, in dictas cavernulas istae secedant, particulae; quibus nactis, non po­test non haberi appositio, partisque proinde nutritio.

CAP. XVI.
Secretionum praeter naturae in­stitutum evenientium ratio.

UT tandem Secretionum prae­ter naturae institutum, ab illatâ forinsecus partibus, ad hoc munus minime natis, injuriâ evenientium rationem aliquam reddamus, quales in fonticulis, ulceribusque aliis, hy­dropicis item affectibus, obtingere supra notavimus; videtur has à nu­dâ plerunque percolatione (non ta­men prorsus ad regularem naturae normam suscitatâ) pendere, atque erumpentem materiam, vel per arte­riam venarumque tunicas, velex il­larum extremitatibus, ferri. Corro­sis enim, vel usque adeo laesis tuni­cis, unde pori earum vel ultra natu­ralem [Page 273] statum amplientur, vel novi cudantur, haud fieri potest, quin prae sanguinis protrusione talis ma­teriae, quae iis commensurata est, co­latura fiat, quae & majori vel minori copiâ, variâ item specie, pro istorum amplitudine & numero, prodire ne­cesse habet. At insuper ex arterio­larum finibus, quandoquidem ha­rum cum venulis commercium, si profundius saltem fuerit ulcus, non potest non intercipi, colatura haberi potest. Si quaeras, quâ arte hoc suc­cedere possit, cum sanguis à corde impulsus totâ suâ massâ per has de­currat, adeoque haemorrhagiam po­tius, quam colaturam sic invectam fore concipiatur, quandoquidem nul­lam in parte exculceratâ structurae rationem comminisci in promtu sit, quae hanc efficiat; respondeo, si eandem retinerent arteriolarum ha­rum fines diametrum, quâ in statu sano fruuntur, sic eventurum: ve­rum [Page 274] notum est cuncta in corpore vasa, si praecidi contigerit, & sese versus integram partem contrahere, & corrugationes pati, utpote retina­culis, quae ea in debitâ tensione de­tinebant, orbata; quin & effusi san­guinis grumuli, circa patentia con­crescentes ora, necnon & ipsius sero­sae partis lentor (quem & morâ, & partis calore contrahit) in tantum haec obturare concipiantur, ut te­nuiores solum partes, integrae massae respectu, erumpere possint. Nec conceptu arduum est, quo tramite crassior pars in venas reducatur: cum enim constat (quod sagacissimorum nostri seculi Anatomicorum indu­striae debemus) inter arteriarum ra­mos ubivis, fere, anastomoses dari, quicquid usitatos & rectos tranare prohibetur tractus, per anastomoses has in alios ramos facile transfreta­tur, atque inde in adsitas venas so­lito more deportatur; tenuior au­tem [Page 275] & serosior pars, cum satis faci­lem & arteriarum extremitatibus (nec enim in totum occludi possunt) viam offendit, è crassioris gremio mi­nimo negotio, prae peristalticâ arte­riarum contractione exprimitur, per­que angustiores hosce, at moli suae non improportionatos, ductus faces­sit. Non sane negandum est, ipsum crassamentum rubrum in purulen­tam, ab ulceribus evomi quandoque solitam, materiam digeri & posse & solere; quandoquidem texturae mu­tatio, quam morâ suâ sanguis extra­vasatus acquirere potest, & calorem & consistentiam mutare valet: at vero hoc sanatis fere, pristinos jam calles repetente sanguine, tantum­modo evenire solet, reliquis autem temporibus tenuior, & indigestus, apparet erumpens humor, quem pro­inde transcolatione, quam diximus, potius suppeditari conjicio.

Quamvis autem nullâ non in par­te [Page 276] istiusmodi transcolationem fieri posse autumo, non raro tamen ob­servare licet, glandulosam in ulceri­bus succrescere solere substantiam, per cujus poros istam accuratiori me­thodo secretionem velle celebrare naturam fas sit suspicari; tantopere uniformitati in cunctis suis operibus studet.

Hydropicorum in abdomen de­positum humorem nudâ colaturâ, ex sanguine viscerum, aliarumque in abdomine contentarum partium membranas laxatas trajiciente, per ampliatos eorum porulos separari fas sit concipere. Sanguine enim vel sero supra modum referto, prout im­modicis potatoribus usu venit, vel pneumatosi aliâ quacunque de cau­sâ indigente, atque lentius, prae va­sorum per totum mesenterium, in­testina, visceraque in abdomine con­clusa amplitudine, supra notatâ, moto, quid mirum tunicas ultra mo­dum [Page 273] distensas iri, adeoque facilem satis per ampliatos hinc poros suos serosiori, atque una spirituosiori san­guinis parti transitum concessu [...]as? Etenim magnâ spirituosioris sangui­nis partis copiâ hunc abundare li­quorem satis testantur vi [...]ium, in ta­liter affectis constans debilitas, tum subita earum prostratio, si adhibitâ paracentesi copiâ largiori extraha­tur haec colluvies. Non eo inficias percolationem evenire posse, quan­tumvis sanguis satis ab hâc colluvie serosâ immunis perstiterit; notum enim est hunc affectum hominibus plurimum abstemiis quandoque eve­nire: in hoc autem casu vero not dissentaneum videtur membranas n [...] ­miâ crassioris & pigrioris sanguinis quantitate distendi, qui vehiculo aquoso destitutus facile, ubi minus à corde sollicitatur (id quod in am­pliatis hic vasis nullo negotio even­turum concipiatur) ad stagnationem [Page 274] propendet, adeoque partes, quas appellit, distendere necesse haber, unde facili negotio tenuior ejus exu­dat pars. Adeo ut in utroque casu percolatio utramque paginam com­plere possit, ut non opus videatur (nisi perraro) ad lymphaticorum rupturam pro hujus affectus phaeno­menis solvendis recurrere.

Quod ad secretionem vesicatorio­rum ope excitatam attinet, quam­vis forsan ex jam dictis solvi possit, supponendo capillares in cute termi­natas arteriolas ab acribus medica­menti particulis corrodi, adeoque exudationem modo allato concitari posse; censuerim tamen invigoran­do potius nervos agere, qui dum ho­rum acrimoniâ vellicantur, majori cop [...]â suum profundunt liquorem: cumque eorum, ex hypothesi nostrâ, hic loci munus sit secretionem quae per poros cutis fit excitare, proba­bile videtur, quod, ubi plus solito [Page 275] solicitati fuerint, majori copiâ se­rosas ex sanguine, per arterias illic terminatas allato, particulas propel­lendo, insensibilis transpirationis vi­ce visibilem hanc & copiosam eva­cuationem concitent. Eundem effe­ctum admotâ quavis ignitâ cuti sub­stantia experimur; cui quandoqui­dem, non secus ac ab admotis vesi­catoriis, magnus succedit dolor, à Nervorum invigoratione istud phae­nomenon emergere augurari liceat; adeoque horum usum non solum ul­tra angustos, quibus veteres termi­narunt, limites, sed vel auctiora, qui­bus recentiores donarunt, pomaeria extendi debere.

FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.